THEOLOGIA MORALIS. AUCTORE AUGUSTINO LEHMKUHL, SOCIETATIS JESU SACERDOTE. Y O LU Μ E N II. CONTINENS THEOLOGIAE MORALIS SPECIALIS PARTEM SECUNDAM SEU TRACTATUS DE SUBSIDIIS VITAE CHRISTIANAE CUM DUPLICI APPENDICE. EDITIO QUARTA AB AUCTORE RECOGNITA. CUM APPROBATIONE REV. ARCHIEP. FRIBURG. ET SUPER. ORDINIS. FRIBURGI BRISGOVIAE. SUMPTIBUS H E R D E R. MDCCCLXXXVII. EJUSDEM LIBRARIAE AEDES SI NT VINDOBONAE. ARGENTORATI. MONACHII ATQUE IN URBE S. LUDOVICI AMERICANA. Cum opus, cui titulus est ^Theologia moralis", a P. Augustino Lehmkuhl, nostrae Societatis sacerdote, compositum aliqui ejusdem Societatis revisores, quibus id commissum fuit, recognoverint et in lucem edi posse probaverint; facultatem concedimus, ut quarto typis mandetur, si ita iis, ad quos per­ tinet, videbitur. In quorum fidem has literas manu nostra subscriptas et sigillo muneris nostri munitas dedimus. Exaeten prope Roermond d. 2. Septembris 1S87. Joannes Bapt. Lohmann S. J. Praepositus Provinciae Germaniae S. «T. Salvo jure proprietatis et translationis. Entered according to act of Congress, in the year 1887, by Joseph Gummersbach of the firm of B. Herder, St. Louis, Mo., in the Office of the Librarian of Congress, at Washington D. C. Typls Herderfouls Friburgi Brisgoviae. ADMODUM REVERENDO IN CHRISTO SUMME VENERANDO DILECTISSIMO PATRI, PATRI ANTONIO MARIAE ÂNDERLEDY, PRAEPOSITO GENERALI SOCIETATIS JESÜ, IN ILLIUS TEMPORIS MEMORIAM, QUO IDEM IN COLLEGIO B. V. MARIAE AD LACUM THEOLOGIAM MORALEM PRAECLARE DOCUIT, ET IN SIGNUM GRATI ANIMI AC FILIALIS OBSEQUII HOC QUALECUNQUE OPÜ8 DEVOTUS OFFERT ATQUE DEDICAT AUCTOR. Index synopticus vol. II. theologiae moralis. Theologia moralis specialis. Pars II. De subsidiis vitae Christianae agendae. Liber I. De subsidiis adjuvantibus seu de Sacramentis. Tractatus I. De Sacramentis generatim. Pag. De natura et divisione sacramentorum. • • 5 • § 1. Quid sit sacramentum.................................... • • 5 • § 2. De numero sacramentorum .... • G • • § 3. De divisione sacramentorum • • 10 • Caput II. De materia et forma sacramentorum 13 • • • Caput III. De sacramentis iterandis.................................... • • 17 * .... Caput IV. De ministro sacramentorum 18 ♦ § 1. De attentione in sacramentis administrandis necessaria IS § 2. De intentione in sacramentis administrandis necessaria • • 22 • • § 3. De modo et ritu conferendi sacramenta § 4. De probitate ministri seu de statu gratiae sacramentorum • 23 • • ministro necessario ..... 27 • * • § 5. De obligatione sacramenta ministrandi • 29 • • § G. De sacramentis denegandis .... Appendix praecipuorum peccatorum, quae in sacramentis conferendis oc­ currere possunt.................................... 34 Caput V. De subjecto sacramentorum seu de sacramentorum susceptione. § 1. De valida sacramentorum susceptione .... 35 § 2. De licitae et fructuosae susceptionis debita dispositione interna ..... ......................... 37 § 3. De licitae susceptionis conditione externa seu de ministro digno adeundo ......... 39 Appendix praecipuorum peccatorum, quae in suscipiendis sacramentis possunt occurrere................................................................................. 40 Caput I. Index synoptlcus vol. II. theologiae moralis. VHi Tractatus II, De Baptismo, Caput I. De essentia et natura baptismi. § 1. De gratia et effectu sacramenti baptismi . § 2. De materia baptismi. A. Materia remota................................... B. Materia proxima . . . . . § 3. De forma baptismi................................... Caput II. De ministro et modo conferendi baptismi. £ 1. Munus ministri............................................ § 2. Munus petrinorum Caput IIT. De subjecto baptismi............................................ Appendix peccatorum in baptismo occurrentium . 41 44 45 47 50 54 5G G5 Tractatus III. De Confirmatione. Caput I. De essentia et natura confirmationis. § 1. De gratia, quam confirmatio confert................................... § 2. De materia et forma, quae confirmationem ut gratiae ef­ ficax signum constituunt........................................... Caput II. De ministro confirmationis.................................................... Caput III. De subjecto confirmationis ejusque suscipiendae obligatione Appendix praecipuorum peccatorum, quae circa confirmationem possunt occurrere ........................................................................................ GG 68 70 74 7G Tractatus IV. De SS. Eucharistiae Sacramento. Sectio I. De SS. Eucharistia, ut est Sacramentum. De re, quam continet SS. Eucharistia. § 1. De reali Christi in Eucharistia praesentia 78 § 2. De effectibus SS. Eucharistiae ...... 81 Caput II. De confectione SS. Eucharistiae. § 1. Materiam SS. Eucharistiae qualem esse oporteat 85 § 2. Materia SS. Eucharistiae quomodo debeat esse praesens . 88 § 3. De forma SS Eucharistiae.................................................... 91 Appendix praecipuorum peccatorum circa SS. Eucharistiae consecrationem 93 Caput III. De usu SS. Eucharistiae. Art. I. De SS. Eucharistiae asservatione ...... 94 Art. II. De distributione SS. Eucharistiae § 1. Quibus competat jus distribuendi . . . . . 97 § 2. De obligatione administrandae S. Eucharistiae . 99 § 3. De modo S. Eucharistiam administrandi . 100 Art. III. De susceptione SS. Eucharistiae.................................... 104 § 1. De obligatione sumendi S. Eucharistiam . . . . 105 § 2. De dispositione animae ad sumendam S. Eucharistiam 108 § 3. De dispositione corporis ad sumendam Eucharistiam requisita 114 Appendix praecipuorum peccatorum in sumptione SS. Eucharistiae oc­ currentium ............................................................................... 119 Caput I. Index synopticus vol. II. theologiae moralis. , Sectio 11. IX Pa&· De SS. Eucharistia, nt est Sacrificium. Caput I. De natura et efficacia Ss. Missae sacrificii. Art. I. De natura hujus sacrificii ....... 120 Art. II. De fructibus Missae. § 1. Qui sint in Ss. Missae sacrificio offerentes atque ad fructus et effectus conferentes........................................... 123 § 2. Quos fructus seu effectus S». Missae sacrificium habeat pro hominibus ............................................................. 124 ji 3. Quot et quibus modis in diversis diversi fructus Missae producantur .... .................................... 128 Art. III. De applicatione Missae. § 1. Pro quibus Missa offerri possit.................................... 130 > 2. De valorc Missae applicationis sive finito sive infinito 135 § 3. Quomodo applicatio Missae sacerdoti facienda sit . 139 Appendix peccatorum circa Missae applicationem.................................... 140 Caput II. De obligatione Ss. Missae sacrificium celebrandi § 1. Obligatio celebrandi ratione sacerdotii .... 141 § 2. Obligatio celebrandi ratione officii curam animarum an­ nexam habentis................................... . . 142 § 3. Obligatio celebrandi ratione contractûs seu stipendii ac­ cepti ............................................................................... 145 § 4. Obligatio celebrandi ex obedientia imposita . 153 Appendix seu recapitulatio praecipuorum hujus capitis peccatorum 154 Caput III. De praeceptis liturgicis in celebranda Missa servandis. Art. I. De tempore et loco celebrationis............................................. 155 § 1. Quibus diebus liceat sive non liceat celebrare . 156 § 2. De facultate binandi.............................................................. 157 § 3. De bora, qua celebrari liceat............................................. 162 § 4. De loco celebrationis ............................................................... 164 § 5. De altari ejusque consecratione et exsecratione 167 Art. II. Sacra utensilia ad Missae celebrationem necessaria 169 § 1. De vasis sncris........................................................................ 170 § 2. De ornatu sacerdotis ............................................................... 172 S 3. De ornatu altaris . ...................................................... 173 § 4. De interdictione et exsecratione sacrorum utensilium 175 Art. III. Praescripta ipsum ritum sacrum spectantia. 177 § 1. De rubricis generatim ...................................................... 178 § 2. Dc qualitate Missae particularia quaedam 179 § 3. De singulis Missae partibus atque orationibus 182 § 4. Actiones rituales speciatim consideratae . . . . 184 Appendix praecipuorum peccatorum contra praecepta liturgica Tractatus V. De Sacramento Poenitentiae. Sectio I. Do natura Poenitentiae qua virtus et qua Saeranientuin est. Caput I. Notio virtutis poenitentiae...................................................... Caput II. Institutio sacramenti poenitentiae a Christo facta 187 189 Index synopticus vol. II. theologiae moralis. Caput III. De partibus constitutivis sacramenti poenitentiae. § 1. Quo sensu materia hujus sacramenti sumatur . . § 2. Quam late pateat materia sacramenti poenitentiae . § 3. De forma sacramenti poenitentiae . . . . Pag. . . . 192 193 199 Sectio IL De subjecto Sacramenti Poenitentiae seu de poenitentis actibus singillat i ni consideratis, qui quasi-niateriam proximam constituunt. Caput I. De contritione. § 1. De natura et efficacia contritionis ..... 204 § 2. Dedotibus contritionis......................................... 211 § 3. Deelemento dolorem consequente seu de proposito . 21S Caput II. De confessione .......... 225 Art. I. De confessionis integrae necessitate et ambitu § 1. De necessitate et integritate generatim .... 220 § 2. De specifica peccatorum declaratione in confessione necessaria 229 § 3. De peccatis dubiis ........ 233 § 4. De peccatis oblivione etc. omissis ..... 238 Art. II. De causis ab integritate confessionis excusantibus . . 240 Art. III. De mediis ad integritatem confessionis procurandam necessariis. § 1. De examine conscientiae confessioni praemittendo . . 249 § 2. De confessionum repetitione et de confessione generali . 251 Interrogatorium confessionis generalis .... 255 Caput III. De satisfactione....................................................................................... 257 4 Sectio III. De Ministro Sacramenti Poenitentiae. Caput I. De potestate ministri. Art. I. Notio de potestate ordinis, jurisdictionis, de approbatione . 267 Art. II. De jurisdictione ordinaria.................................................... 269 Art. III. De jurisdictione delegata et approbatione illi conjuncta. § 1. De delegatione et approbatione ordinario modo facta . 273 § 2. De delegatione, quae fit extraordinarie et per accidens . 280 § 3. De illa jurisdictione delegata, quae lege speciali regitur. Punctum I. De jurisdictione in regulares corumque familiares 285 Punctum II. De jurisdictione et approbatione pro confessione monialiuin ......... 288 Art. IV. De jurisdictionis limitatione seu casuum reser vat io ne. § 1. Quid requiratur, ut casus sint reservati .... 291 § 2. De casuum reservatorum absolutione .... 296 Caput II. De confessorii potestatis atque muneris essentialis exercitio. § 1. De causa recognoscenda............................................................ 303 § 2 De dispositione poenitentis inquirenda .... 306 § 3. De sententia ferenda sive absolutionis sive retentionis pec­ catorum ....................................................................................... 309 Caput ΠΙ. De confessorii obligationibus, quae essentialis muneris exercitium comitantur. Art. I. De confessorii obligationibus praeviis, seu quibus se rebus ad munus obeundum comparare debeat. § 1. De caritate et patientia............................................................ 314 § 2. De scientia et prudentia............................................................ 318 Art. II. De obligationibus in ipsa confessione occurrentibus. § 1. De obligatione instruendi et monendi poenitentes . . 320 Index synopticus vol. II. theologiae moralis. Xf Pug. § 2. Do obligatione remedium afferendi contra relapsum . 324 Art. III. De obligationibus confessionem subsequentibus. § 1. De secreto sacramentali se»i sigillo confessionis. Punctum I. De ipsius sigilli obligatione .... 328 Punctum II. De objecto sacramentalis sigilli . . . 330 Punctum III. De sigilli subjecto........................................... 332 Punctum IV. Quo modo sigillum sacramcntale violetur . 334 § 2. De obligatione corrigendi defectus in confessionibus ex­ ceptis commissos...................................................................... 337 Caput IV. Confcssarii obligationum ad diversa genera poenitentium applicatio. Art. I. Dc agendi ratione cum iis, in quibus necessaria instructio facilius desideratur. § 1. De confessione puerorum............................................... 342 § 2. Dcconfessione rudium..................................................343 § 3. Deconfessione semifatuorum...... 345 § 4. Dcconfessione surdorum etmutorum .... 346 Art. II. De agendi ratione cum iis, in quibus difficultas est judicandi de sufficienti dispositione morali. § 1. Dc occasione peccandi............................................................. 347 § 2. Dc consuetudine et relapsu.................................................... 349 § 3. De quibusdam regulis circa absolutionem recidivorum et occasionariorum . ................................................... 351 Art. III. De agendi ratione cum iis, in quibus laborandum est, ut dispositio conservetur atque augeatur. § 1. De tentatis et afflictis.............................................................. 353 § 2. Dc poenitentibus piis.............................................................. 356 § 3. De directione monialium.............................................................. 359 Art. IV. De agendi ratione cum moribundis § 1. De facultate absolvendi, quousque extendi possit . . 362 § 2. De modo securius et copiosius juvandi moribundos . 366 Sectio IV. — Appendix. Dc remissione poenarum temporalium Sacramentum Poenitentiae complente, seu de Indulgentiis. I. De indulgentiis generatim. Art. I. Summa capita doctrinae de indulgentiis . . . . Art. II. Explicatio singulorum, quae ad notionem et participationem indulgentiarum spectant. § 1. De conceptu indulgentiarum............................................. § 2. Probatur Ecclesiae potestas ...... § 3. De applicatione indulgentiarum erga defunctos § 4. Modus concedendi indulgentias............................................ § 5. Dc indulgentiarum causa justa............................................ § 6. De conditione ad lucrandas indulgentias prima seu de statu gratiae............................................................. § 7. De conditione lucrand. indulgentiarum altera, i. e. de vo­ luntate eas lucrandi .................................................... § 8. De conditione lucrand. indulgentiarum tertia, i. e. de prae­ scriptis operibus implendis.................................. Caput II. Dc jubilaeo speciatim. Art. I. Summa doctrinae capita...................................................... Art. II. De operibus, quae in jubilaeo praescribi consueverunt, sin"illatim consideratis ........ Caput 371 372 373 374 374 377 378 378 379 383 384 XK Index synopticus vol. IL theologiae moralis. Pag Art. III. De favoribus indulgentiae jubilaei annexis. § 1. Expenduntur singulae facultates ..... 387 § 2. De usu facultatum iterato sive non iterato . . . 389 Caput III. Appendix de quibusdam indulgentiis atque indulgentiarum regulis obviis in particulari............................................................................... 391 Tractatus 1 rI. Sacramentum Extremae Unctionis. De extremae unctionis rationibus internis § 1. De gratiis per extremam unctionem conferendis seu de extr. unctionis effectu............................................ . § 2. De materia et forma.................................................... . Caput II. De extremae unctionis causis externis, ministro et subjecto . Appendix de praecipuis peccatis circa extremam unctionem . . . Caput I. 399 402 405 408 Tractatus 1 rIL Sacramentum Ordinis. Caput I. De ordinis rationibus internis. § 1. De natura ordinis, eaque sacramentali . . . . 409 § 2. De diversorum ordinum effectibus . . . . . 410 § 3. De materia et forma singulorum ordinum.... 412 Caput II. De ordinis rationibus externis. § 1. De ministro ordinis quoad ordinationis valorem 417 § 2. De ministro quoad licitam ordinum collationem 418 § 3. De subjecto ordinationis..................................................... 420 426 Appendix praecipuorum peccatorum, quae in ordinatione occurrere possunt Caput III. De oneribus et favoribus ordinibus, praecipue sacris, annexis Art. I. De obligationibus clericorum communibus. § 1. De veste clericali ct tonsura................................... 427 § 2. De prohibitis artibus et officiis. 428 Punctum I. De negotiatione................................... 430 Punctum II. De non exercenda arte medica Punctum III. De aliis artibus vel officiis . . . . 431 § 3. De prohibitis ludis animique relaxationibus. Punctum I. De venatione............................................ 431 432 Punctum II. De frequentatione theatri et tabernae . Punctum III. De ludis aleatoriis................................... 432 § 4. De coelibatu ejusque custodia................................... 433 § 5. De divini officii seu breviarii recitatione. 435 Punctum I. De obligatione ejusque gravitate . Punctum II. De modo ct circumstantiis recitandi officium divinum...................................................................... 441 Punctum III. De causis a recitatione officii excusantibus 448 Punctum IV. De restitutione fructuum beneficii propter neglectum divinum officium................................... 450 Art. II. De obligationibus clericorum in particulari. § 1. De speciali obligatione Episcoporum . 451 § 2. De speciali obligatione parochorum................................... 453 3. De speciali obligatione canonicorum................................... 457 Art. ΠΙ. De privilegiis clericorum. g 1. De privilegiis clericorum communibus . . . . 459 § 2. De privilegiis Episcoporum........................................... 461 § 3. De praecipuis privilegiis regularium.................................. 463 Index synopticus vol. II. theologiae moralis. Tractatus VIII. De Matrimonio. XIII Pagr. Sectio I. De iis, quae Matrimonium praecedunt. I. De sponsalibus. § 1. De sponsalium natura........................................................... 4βθ § 2. De sponsalium effectu........................................................... 470 § 3. De sponsalium dissolutione.................................................. 472 Appendix praecipuorum peccatorum circa sponsalia occurrentium . 477 Caput II. De bannis. § 1. De obligatione bannorum............................................................ 477 § 2. De dispensatione bannorum................................................... 479 § 3. De obligatione impedimenta revelandi .... 480 Appendix praecipuorum peccatorum in bac re occurrentium . . 4SI Caput Sectio II. De matrimonialis contractus natura et qualitate. De § § Appendix Caput II. De Art. I. Art. II. § § Appendix Caput I. matrimonialis contractus charactere sacramcntali. 1. De hujus sacramenti essentia . . ... 482 2. De sacris caerimoniis observandis ..... 491 seu recapitulatio praecipuorum hujus capitis peccatorum . 495 matrimonii essentialibus qualitatibus. De unitate matrimonii...................................................................... 496 De matrimonii solutione et indissolubilitate. 1. De matrimonii firmitate, ac de divortio quoad vinculum . 498 2. De divortio quoad torum et cobahitationem . . . 506 praecipuorum peccatorum............................................................. 509 Sectio III. De personis contrahentibus, seu de iis, quae requiruntur, ut licite et Talide contrahere possint. Caput I. Caput II. impedimentis impedientibus. 1. Ecclesiae vetitum, atque de matrimoniis mixtis . . 510 2. Tempus clausum ....................................................................... 513 3. Sponsalia cum alio . ...................................................... 514 4. Votum, seu certa quaedam vota vitae perfectioris . . 514 5. Appendix de dissensu parentum atque lege civili matri­ monium vetante............................................................ 517 De impedimentis dirimentibus. § 1. Praevie notanda ....................................................................... 51S A. Impedimenta juris privati. § 2. Impedimenta erroris et servilis conditionis . . . 522 § 3. Impedimentum vis et metûs......................................................524 § 4. „ ligaminis.............................................................. 527 § 5. impotentiae..................................................... 529 B. Impedimenta juris publici. § 6. Impedimentum aetatis............................................................... 533 § 7. „ voti et ordinis ...... 534 § 8. „ disparitatis cultus ..... 535 § 9. Impedimenta cognationis Punctum I. Cognatio naturalis seu consanguinitas . . 536 De § § § § § XIV Index synopticus vol. II. theologiae moralis. Pag. Punctum II. Cognatio spiritualis.................................... 540 Punctum III. Cognatio legalis ...... 542 § 10. Impedimentum affinitatis............................................ . 543 § 11. „ publicae honestatis.................................... 547 §12. ,. criminis............................................. 548 § 13. „ raptfis..................................................... 552 • § 14. „ clandcstinitatis, seu: de forma substantiali, qua matrimonium contrahi debet. Punctum I. De rc, quam lex clandcstinitatis praescribat. A. De legitimo parocho ejusque delegato . . . 553 B. Quonam modo parochus et testes assistere debeant . 556 Punctum IL De extensione et limitatione legis clandestinitatis, seu ubinam vigeat ...... 557 Caput III. De impedimentis matrimonii tollendis. § 1. De potestate dispensandi et de diversis tribunalibus . 566 § 2. De causis dispensandi............................................................... 573 § 3. De petitione dispensationis ...... 576 § 4. De concessione dispensationis ...... 585 § 5. De matrimonio revalidando. Punctum I. De modo ordinario matrimonii revalidandi . 589 Punctum II. De sanatione matrimonii in radice . . 593 Appendix peccatorum, quae in dispensatione matrimoniali facilius oc­ currere possint............................................................................... 595 Sectio IV. De jure, quod ex Matrimonio conjugibus oritur. Caput I. Quae licita sunt conjugibus, quaeque illicita. Art. I. De licitis et illicitis ex parte rei seu ex parte ipsius actionis. § 1. De actibus inter conjuges mutuis............................................ 596 § 2. De actibus conjugum, qui sine mutua ad invicem relatione fiunt..................................................................................... 600 Art. II. De licitis et illicitis inter conjuges ratione, circumstantiarum. § 1. Ratione ipsius matrimonii non certo validi . . . 601 § 2. Circumstantiae personarum ..... . 603 § 3. Circumstantiae temporis............................................................. 605 § 4. De circumstantia loci et sitfis..................................................... 606 § 5. De circumstantia finis et intentionis.............................................607 Caput II. Do obligatione circa actus conjugales. § 1. Obligatio conjugale debitum reddendi .... 608 § 2. De obligatione denegandi............................................................ 611 Liber II. Do subsidiis coercentibus seu de Poenis ecclesiasticis. Tractatus I. De Censuris et Poenis similibus. Sectio I. Generalis diversarum Censurarum explanatio. Caput I. De censuris in communi. § 1. Notio et divisio............................................................................. 617 § 2. De conditionibus necessariis, ut censura incurratur . . 619 Index synopticus vol. II. theologiae moralis. xv p’8r. § 3. Quie in quos censuras ferre possit, seu de auctore censu­ rarum carum que subjecto................................................... 623 § 4. De cessatione censurarum earumque absolutione . . G27 Caput II. De prima censurarum specie, seu de excommunicatione. § 1. Generalis notio................................................................................ 632 § 2. Effectus formales excommunicationis singillatimexpenduntur 634 § 3. Effectus excommunicationis mediati............................................. 643 Caput III. De secunda censurarum specie, seu de suspensione. § 1. Notio et divisio................................................................................ 643 § 2. Effectus suspensionis....................................................................... 646 § 3. Suspensionis cessatio . 646 Caput IV. De tertia censurarum specie seu de interdicto. § 1. Generalis notio et divisio.............................................................. 647 § 2. Uberior explicatio effectuum interdicti, seu: quaenam res sacrae prohibeantur. Punctum I. De sacramentis prohibitis .... 648 Punctum II. De divinorum officiorum prohibitione . . 649 Punctum III. De privatione ecclesiasticae sepulturae . . 650 § 3. De interdicto ,,ab ingressu ecclesiae” spcciatim . . 651 § 4. Violatio interdicti, ejusque culpae gravitas . . . 651 Caput V. Appendix. De poenis ecclesiasticis vindicativis, quoad effectus censuris similibus. § 1. Depositio......................................................................................... 652 § 2. Degradatio......................................................................................... 653 § 3. Cessatio a divinis........ 653 § 4. Sepulturae ecclesiasticae denegatio.............................................. 654 Sectio II, De Censuris latae sententiae singillatim consideratis. Excommunicationes speciali modo R. Pontifici reservatae. §§ 1—12. Explicantur censurae I. seriei Constitutionis Pii IX. „ApostoIicac Sedisu.......................................... 655—672 § 13. Explicatur poena lata per Constit. „Tiomanus Pontifex * 28. Aug. 1873 ........................................................................ 673 II. Excommunicationes ordinario modo R. Pontifici reservatae. §§ 1—18. Explicantur censurae II. seriei Const. ,,Apostolicae Sedisu ......... 674—G87 § 19. Additur excommunicatio Trid. Concilii contra usurpatores bonorum ecclesiasticorum vel piarum causarum . . 688 III. Excommunicationes latae sententiae Ordinariis reservatae § 1—3. Explicatur III. series censurarum Const „Apostolicae * Sedis ............................................................ 689—691 IV. Excommunicationes non reservatae. ,S 1—4. Explicatur IV. series censurarum Const. „Apostolicae * Sedis ............................................................ 091—696 *S· 5. Additur excommunicatio a Pio IX. renovata in missionaries mercaturam exercentes .................................................. 690 §§ 6 — 11. Excommunicationes vi Tridcntini Concilii vigentes 697—699 §12. Adduntur praecipuae excommunicationes generales in religiosos . . .................................................. 700 V. Suspensiones latae sententiae seu series V. censurarum Constit. „Apostoiicae Sedis* cum suspensionibus a Trid. latis . . 701 VI. Interdicta latae sententiae seu scries VI. ccnsur. „Apost. Sedis* . 705 Catalogus brevis censurarum latae sententiae............................................ 706 Caput I. Caput Caput Caput Caput Caput xvi Index synopticus vol. IL theologiae moralis. Tractatus Π. De Irregularitatibus. Pag. Caput L De irregularitate generatim....................................................................... 710 Caput II. Irregularitates ex delicto singillatim consideratae. § i. Sacrilega baptismi iteratio vel susceptio .... 712 § 2. Ordinum illicita susceptio et usurpatio . . . . 712 § 3. Violatio censurarum per exercitium ordinis sacri . . 713 § 4. Crimina alia, quae ipso jure irregularitatem inducunt . 714 § 5. Homicidium et mutilatio ut causa irregularitatis . . 716 Caput III. Irregularitates ex delectu singillatim consideratae. § 1. Defectus natalium seu ortus illegitimus .... 720 § 2. Defectus animi............................................................ . 721 § 3. Defectuslibertatis........................................................................ 721 § 4. Defectus corporis........................................... 722 § 5. Defectus aetatis............................................................ . 723 § 6. Defectussacramenti, seubigamia.............................................. 723 § 7. Defectuslenitatis........................................................................ 724 § 8. Defectusfamae, seu infamia...... 725 Appendix I. Series chronologica propositionum damnatarum. Articuli 45 Joannis Wicleft*..................................................................... 728 Articuli 30 Joannis Hue..................................................................... 730 Propositiones 9 Petri Oxomensis............................................................. 732 Errores 41 Martini Luther.............................................................................. 732 Propositiones 79 Michaelis Boji............................................................ . 735 Propositio de aequalitate SS. Petri et Pauli Ap. ..... 739 Propositiones 5 Cornelii Janseuii............................................................... . 739 Propositiones 45 ab Alexandro VII. damnatae............................................ 740 Propositiones ab Innocentio XI. damnatae (65 etc.) . · . . 743 Propositiones 68 Mich. de Molinos ab eodem Innoc. XI. damnatae . 747 Propositiones 2 (de peccato philosophico) ab Alex. VIII. damnatae . 752 Propositiones 31 ab eodem Alexandro VIII. damnatae .... 753 Propositiones 23 de amore puro ab Innocentio XII damnatae . . 754 Propositiones 101 Paschasii Quesnclii.................................................... 756 Propositiones 5 de duello a Benedicto XIV. damnatae . . . 762 Propositiones 85 synodi Pistoriensis a Pio VI. per Constit. „Auctorem fidei* damnatae ............ 762 17. Syllabus Pii IX........................................................................................................ 782 1. 2. 3. 4. <5. 6. 7. 8. 9. 10. 11. 12. 13. 14. 15. 16. Appendix II. Catalogus scriptorum de theologia morali et practica . . 791 Index alphabeticus rerum, quae in utroque volumine hujus Theologiae moralis continentur.816 Theologia moralis specialis. PARS II. De subsidiis vitae Christianae agendae. I ostquam officia illa pertractavimus, quibus per se mores hominis i tum secundum rationalem naturam spectati, tura Christiano charactere elevati, continentur, ad media sive adjumenta oculos convertere de­ bemus, quae exstant ad mores illos exprimendos et promovendos tum utilia, tum necessaria. Ordo quidem universalis quum postulet, ut bonos praemium, poena malos maneat, eo ipso adjumenta quaedam officiorum et legum servan­ dorum constituta esse intelligimus: quapropter ethica etiam in parte generali de legis sanctione, de praemiis et poenis, agit. A'erum de praemiis et poenis in supernatural *! ordine a Deo staturis agere omitti­ mus, quum hujus tractationis locus proprius in theologia dogmatica sit. De aliquibus tantum poenis humanitus constitutis pauca disserere instituimus, de ecclesiasticis illis poenis videlicet, quarum confessarius in suo munere rationem diligenter habere debet. Quarum praecipuas ecclesiasticas censuras esse, infra patebit, eaque recte inter media re­ censeri, quibus Ecclesia homines christianos intra officiorum limites continere conetur gravioresque excessus pro potestate sua a Christo accepta severius castiget. At imprimis de longe alio adjumentorum genere nobis sermo esse debet. Nimirum officia christianae vitae quaedam sunt ex sese altioris omnino ordinis naturam ejusque vires excedentis, quae ut impleri pos­ sint, necesse est, humanae facultates eleventur atque supernatural! vi et energia instruantur; alia sunt, quae utcunque quidem per naturales vires impleri queunt, sed ut oportet ad salutem atque aeternam vitam, non possunt impleri, nisi Deus supernatural! auxilio juver, transmutet hominem eumque supernaturalis meriti excellentiae conformem efficiat. Transformatio illa ejusque augmentum, si de adultis quidem loquimur, ipsius hominis, divinae gratiae auxilio adjuti, actibus praeparatur, pro­ movetur, completur. Instrumenta autem hujus transformationis seu justificationis sunt Sacramenta X Legis „per quae omnis vera justifi­ catio vel incipit, vel coepta augetur, vel amissa reparatur . * Trid. sess. 7 prooem. de Sacramentis. Hinc totam hanc theologiae moralis secundam partem in duos libros dividimus, quorum unus de mediis positive adjuvantibus et divinae gratiae auxilium conferentibus, seu de Sacramentis agit, alter de mediis coercentibus, seu de poenis. 1* P. ΙΓ. L. I. Tr. I. De Sacramentis generatim. Liber L De Sacramentis. Divinae gratiae auxilium, quo ad implenda Christiana officia indi­ gemus, non solis quidem sacramentis, sed etiam aliis mediis nobis con­ ciliare possumus. Nihilominus illa alia media neque sejuncta prorsus ac separata sunt a sacramentis, neque per se tam uberes gratiae fontes constituunt. Quare eo magis hic illa praetermittere possumus, quod ad orationem fere revocantur, de oratione autem ejusque necessitate et efficacia jam superius in I. parte actum est. Sacramenta vero, quae Christus Ecclesiae suae concredidit, in­ strumenta sunt, quibus inhaerentem nobis sanctitatem acquirimus et augemus, et per quae jure quodam nostro illa auxilia actualia tenemus, quibus suo tempore Deus nos protegit atque corroborat ad tentationum pericula superanda et mandata divina sancte servanda. Quae ex se jam gravissima ratio est, cur de sacramentis accurate nobis agendum sit. Accedit alia quoque ratio. Ex donis illis divinitus institutis sua sponte inultae ac novae obligationes hominis christiani oriuntur, quae tum administros sacramentorum tum susceptores respiciunt. Quare iterum consequitur, ut vix quidquam melius et accuratius a sacerdote perspici debeat tum sua ipsius causa, tum propter eos, quos erudiendos suscipit, quam quod doctrina catholica de sacramentis tenet. „Quum omnis Christianae doctrinae pars pastoris scientiam diligen­ tiamque desiderat, tum sacramentorum disciplina, quae et Dei jussu necessaria et utilitate uberrima est, parochi facultatem et industriam postulat singularem, ut ejus accurata et frequenti perceptione fideles tales evadant, quibus praestantissimae et sanctissimae res digne et salutariter impertiri possint, et sacerdos ab illa divini interdicti regula non discedat: Nolite sanctum dare canibus, neque mittatis margaritas vestras ante porcos/ Cat. Rom. de sacramentis c. 1 n. 1. Fusiorem quidem explanationem eorum, quae ad solam doctrinam spectant, dog­ mati relinquere debemus, ea praecipue tractaturi, quae praxi conveniunt. Tractatus I. I)e sacramentis generatim. De hoc toto tractatu v. S. Thom. III. q. 60—65 inclus., S. Alpin 1. 6 n. 1—94, Lu go disputationes novem de sacr. in genere, aliosquc scri­ ptores infra laudatos; ex recentibus: A. Gassner Pastoral cap. XII., Be ng er Pastoralth. § 104 et § 118—120, E. Müller theol. moral. 1. S § 43—63. o .Sacramentorum notio — numerus. Caput L De natura et divisione Sacramentorum. § 1. Quid sil Sacramentum. f I. Sacramentum N. L. breviter definiri potest „Signum efficax ; * gratiae 4, vel paulo fusius: „Signum externum a Christo lege quadam institutum ad significandam et efficiendam internam gratiam/ II. Signum illud externum ex duplici elemento componitur, ex materia et forma, quae a legitimo ministro adhiberi debent. Quare Conci 1. Florentin., vel Eug. IV. in Instruet, ad Armenos dicit: ^Sacramenta tribus perficiuntur, vid. rebus tamquam materia, verbis tamquam forma, et persona ministri conferentis sacramentum cum in­ tentione faciendi quod facit Ecclesia: quorum si aliquod desit, non perficitur sacramentum/ III. Gratia, quae efficitur, est tum habitualis, quae non ponenti­ bus obicem statim confertur, tum actualis, quam tempore suo recipiendi jus quoddam per sacramenta datur : datur vero gratia diversa gradu et fine pro diversitate sacramentorum, et diversa pro diversa susci­ pientium dispositione. IV. Gratia, etsi ex Trid. sess. 6 cap. 7 datur „secundum pro­ priam cujusque dispositionem et * cooperationem 4, tamen in sacramentis producitur ex opere operato (Trid. sess. 7 can. 8), i. e. non propter merita ejus, qui suscipit, nec ejus, qui administrat, sed vi ipsius ritus sacri a Christo instituti et ejus nomine positi intuitu infinitorum ejus meritorum. Hoc operandi modo sacramenta N. Legis tum a sacra­ mentis L. Vet., tum a sacramentalibus distinguuntur. Sacramenta V. L. transmitto. De sacramentalibus haec pauca: Sacramentalia sunt ritus et caerimoniae sacrae ab Ecclesia institutae, aut res ab ipsa sacratae et benedictae, ad pium et salutarem usum fidelium destinatae. Porro haec non fiunt immediate nomine Christi, neque effectum certum gratiae eo ipso producunt, quod instituta sunt et peraguntur; sed effectum suum sortiuntur ex impetratione, qua Ecclesia per suos ministros a Deo auxilia utentibus implorat. Quare sacramontalia 1) non efficiunt idem ac sacramenta, 2) neque effectus ad eandem causam refertur, 3) neque tam infallibiliter producitur. Cf. Suarez de sacram, disp. 15 sect. 4 „dicendum tertio/ 9· bS “ De numero Sacramentorum. De sacramentorum numero solemnem Ecclesiae definitionem habe- 4 mus in Cone il. Trid. sess. 7 can. 1: „Si quis dixerit, sacramenta N. Legis non fuisse omnia a Jesu Christo Domino N. instituta; aut esse plura vel pauciora quam septem, vid. baptismum, confirmationem, 6 P. II. L. I. Tr. I. De Sacramentis generatirn. eucharistiam, poenitentiam, extremam unctionem, ordinem et matrimonium, aut aliquod horum septem non esse vere et proprie sacra­ mentum: A. S.“ At definitum non est, septenarium illum numerum sumi de infima omnium sacramentorum divisione, imo id re ipsa non obtinere, saltem in uno ordinis sacramento, postea de eo tractantes videbimus, quum negari nequeat, unum ordinis sacramentum plures quasi species infimas vel partes sub se continere. i ] > § 3. 5 De divisione Sacramentorum. 1 Sacramenta illa septem diverso modo in quosdam ordines distinguuntur. L Secundum effectum, ad quem producendum principaliter instituta sunt, distinguuntur sacramenta mortuorum et vivorum. Sacramenta mortuorum ea sunt, quae non supponunt hominem spiritualiter vivum, sed quae ex sua institutione suoque fine id habent, ut hominem spiritualiter mortuum, i. e. letali peccato obnoxium, ad vitam seu gratiam sanctificantem restituant. Sacramenta vivorum sunt, quae supponunt hominem spirituali et supernatural! vita donatum, seu in statu gratiae sanctificantis exsistentem, quaeque id ex sua institutione habent, ut vitam super naturalem augeant atque conservent. · Aliis verbis discrimen inter sacramenta mortuorum et vivorum ita exprimitur, ut priora dicantur ex sua institutione dare gratiam primam, posteriora dare gratiam secundam: quod utique de gratia sanctificante intelligitur, Prima vocatur ea, qua incipit sanctificatio seu justificatio, sive lapsus in peccatum personale grave et reparatio pluries praecessit, sive non; nam in qualibet reconciliatione peccatoris gratia sanctificans, quae incipit, vel re­ staurat statum justificationis, gratia prima vocatur: quodlibet augmentum gratiae sanctificantis, sive secundo, sive tertio etc. augetur, vocatur gratia secunda. II. Pro diversa necessitate, qua sacramenta suscipi debent, divi­ duntur : 1) Sacramenta necessaria, aut tantummodo convenientia ; 2) Sacramenta necessaria pro singulis, aut necessaria pro com­ munitate; 3) Sacramenta, quae singulis necessaria sunt, aut medii, aut praecepti tantum necessitatem habent. Necessitas autem medii in eo consistit, quod sacramentum aliquod, idque per se solum, ex institutione hoc habeat, ut conferat positivum aliquod donum divimlm ita necessarium, ut sine eo salus aeterna attingi nequeat: quodsi, deficiente sacramento, suppetat alia via, qua ille de­ fectus suppleri possit, necessitas medii quoad sacramentum vocatur hypothetica: si non suppetat, necessitas est absoluta. I I 1 I ! I I | I | I I I I J| 3 M 1 1 ■ Sacramentorum notio — dioieio. 7 III. Pro diverso usu in christiana vita sacramenta distinguuntur iterabilia et non iterabilia. Iterari nullatenus possunt ea, quae characterem imprimunt: baptis­ mus, confirmatio, ordo. — Extrema unctio et matrimonium, mutato statu possunt iterari, non possunt eodem statu vel conditione manente. IV. Pro diversa habitudine ad subjectum, quod sacramentum sus­ cipit, eadem sacramenta sunt aut formata, aut informia, prout effectum gratiae vere produxerunt, aut valido quidem, sed sine effectu gratiae collata sunt, gratiae effectu nimirum suspenso aut plane frustrato. Plenior explicatio. Ad I. 1. Sacramenta mortuorum per se,; sunt solum baptismus et poenitentia. Reliqua sunt sacramenta vivorum. Attamen, ut infra dicetur, extrema unctio id etiam ex sua institutione habet, ut gratiam primam conferre possit, quamquam suscipi per se debet post statum gratiae recuperatum. 2. Alia sacramenta, Eucharistia, confirmatio, ordo, matrimonium id ex sua institutione nullatenus habent, ut gratiam primam conferant. Quare sacrilegii reus est ille, qui sciens haec sacramenta in statu pec­ cati suscipit; imo ante Eucharistiam confessio requiritur. At gravior quaestio movetur, num ille, qui, bona fide putans, se esse in statu gratiae, etsi non est, cum attritione sive dolore imperfecto sacramen­ tum vivorum suscipit, justificetur: aliis verbis, num sacramenta vivorum aliquando per accidens ,gratiam primam1 conferant. Probabiliter id affirmatur, uti a S. Thom. III. q. 79 a. 3, S. Alph. 1. G n. G; aliis id negantibus, ut Tournely de Euch. quaest. 6 art. 3 conclus. 2, Vasquoz, Sim mon et. Ipsa res vere dubia manet. Nam id tandem pendet a divina institu­ tione; conjecturam igitur habere possumus, certam probationem ex fontibus revelationis non habemus, ut scite animadvertit Ben. XIV. de syn. dioec. 1. 7 c. 11 n. 1; ^controversia est", ait, et res, ,quae unice a divina in­ stitutione pendet, nobis hactenus per Ecclesiam non manifestata." Ratio, ex qua probabilis omnino conjectura ducitur, est haec: non ponentibus obicem sacramenta conferunt gratiam ex opere operato (ex Trid.); atqui ille non ponit obicem, qui cum bona fido et cum attritione ad sacramenta accedit, aliter ne sacramentum mortuorum quidem cum fructu recipere posset; ergo ille dicendus est gratiam sacramenti accipere. Verum proba­ bilis quidem, sed non certa est ratio; nam hoc est, quod quaeritur, utrum pro sacramentis vivorum ipse defectus status gratiae obex sit necne. Quare merito Suarez (de extr. unet.) disp. 41 sect. 1 n. 19 dicit: „In ceteris — praeter extremam unctionem — id solum habetur ex pia et probabili conjectura." Attamen praeter hanc operationem sacramentis ut talibus propositam, qua sc. non ponentibus obicem ex opero operato gratiam conferunt, pro sacramento SS. Eucharistiae specialis ratio probabilis habetur, cur pie in Domino confidere possimus, fore, ut Christus Dominus, si minus ex opere operato, tamen exoratus ab eo, apud quem personaliter sub speciebus eu­ charisticis divertit, gratiam perfectae caritatis et contritionis concedat, at­ que ita hominem e statu peccati in statum justificationis transferat. 8 P. II. L. I- Tr. I. De Sacramentis generat im. 3. E contrario sacramenta mortuorum, si ab homine jam justi­ ficato suscipiuntur, augere gratiam sanctificantem, certum est, neque salva fide potest negari. Certissime enim ille non ponit obicem, qui est melius dispositus; atqui non ponentibus obicem gratiam ex opere operato conferri, doctrina fidei catholicae est. "< Ad II. 1. Qua necessitate singula sacramenta necessaria sint, explicandum erit in singulis sacramentis infra. 2. Ex explicatione necessitatis medii supra data sequitur, sola sacramenta mortuorum, si severe loquimur, esse necessaria necessitate medii. Attamen aliqualis necessitas medii etiam pro S. Eucharistia statuitur, quatenus secundum divinam voluntatem est medium moraliter necessarium ad gratiam sanctificantem conservandam. — Dein extrema unctio in certo quodam casu fieri potest necessaria necessitate medii. 3. Diversa diversorum sacramentorum necessitas quo melius intelligatur, necesse est, ut breviter indicetur, quisnam sit singulorum sacramen­ torum singularis effectus, seu quae sit ratio peculiaris, cur hoc et illud sacramentum sit institutum. Diversus ille diversorum sacramentorum finis, imprimis sacramentorum, quae vivorum vocantur, maxime ex diversis auxiliis gratiae actualis re­ petitur, ad quae jus quoddam speciale sacramenta homini conciliant. Quod peculiare auxilium vocatur gratia sacramentalis qua talis sacramenti: quam­ quam gratia sacramentalis vocatur etiam — idque vi vocis rectius — totus sacramenti effectus, i. e. gratia sanctificans, at non sola qua talis, sed quatenus radix est et causa, cur pro diversis necessitatibus diversa auxilia gratiae actualis dentur. Porro 1) effectus baptismi est regeneratio, ut videlicet homo, qui per naturam est filius Adae atque per eum membrum naturae peccatricis, dam­ nationis reus, fiat per adoptionem filius Dei, membrum Christi Domini atque haeres vitae aeternae, et simul accipiat gratiam, qua ut membrum Christi vivere possit. 2) Effectus confirmationis est robur mentis, quo homo aptus fiat ad conservandam gratiam regenerationis contra pericula et persecutiones. 3) Effectus SS. Eucharistiae est, ut alatur vita supernaturalis, augeatur et crescat. 4) Effectus poenitentiae est reconciliatio hominis post baptis­ mum lapsi, ut denuo recipiat remissionem et gratiam. 5) Effectus oxtr. unctionis est abstergere reliquias peccatorum, mentis infirmitatem, diffidentiam, quo securior aegrotus in mortis periculo contra inimicum consistat. G) E f f e c t u s o r d i n i s est idoneos ministros Christi et Ecclesiae creare. 7) Effectus sacramenti matrimonii jest conjunctionem matri­ monialem sanctificare et ad ejus onera ferenda auxilium conferre. s Ad III. Trident. Con cil. de charactere loquens sess. 7 can. 9 (de sacr. in yen.) definit, eum indelebiliter imprimi ; naturam ejus accu­ ratius non explicat. „Si quis dixerit, in tribus sacramentis, baptismo 8c., confirmatione, et ordine non imprimi characterem in anima, hoc est, signum quoddam spirituale et indelebile, unde ea iterari non pos­ sunt: A. S.“ Communius theologi eum reponunt in quadam confor- 9 Sacramentorum notio — diversi effectus — reviviscentia. niatione cum Christo homine, quum in quolibet horum sacramentorum ille, qui suscipit, Christo consecretur et immutabiliter ad ejus famula­ tum in diverso gradu, deputatur. Ad IV. 1. Sacramenta, saltem plurima, posse valida, at simul informia esse, extra dubium est. Valide enim aliquis baptizatur, con­ firmatur, ordinatur, ungitur, matrimonium contrahit, etiam quando haec sacramenta sacrilege ac sine ullo fructu gratiae, i. e. informiter, suscipit. Nec vero sacrilegam esse susceptionem necesse est, ut sit informis. Si ipsa modo dispositio a Christo requisita et absolute necessaria deest, quamquam fortasse sine nova culpa ejus qui suscipit sacramentum, gratiae effectus non producitur. 2. Verum gravissimi momenti quaestio est illa, quae cum modo » dictis intime cohaeret, quam vocant de reviviscentia sacramentorum, scilicet sacramentum, quod informe erat, seu quodammodo exanime, possible postea vivum fieri eo sensu, ut tunc effectu suo potiri incipiat. Quod a Vasquez aliisque negatur, communius vero a theologis de­ fenditur. Cf. Suarez in III. p. JL· S. Thorn. d. 28 sect. 5, Lugo de sacram, in gen. d. 9. η. 22 sqq., S. Al ph. 1. 6 η. 87. Et re quidem vera, hanc quasi excitationem sacramenti quoad baptismum contingere, et traditio et gravissima ratio theologica suadet, imo plane videtur demonstrare. Notum est effatum illud S. Aug. (de bapt. contra Donatistas cap. 12): „Tunc valere incipiet (baptismus), quum illa fictio veraci confessione recesserit." — Imo quoad aliquem baptismi effectum plane videmur cogi, ut reviviscendam statuamus. Extra controversiam enim esse debet, eum, qui statim post baptismum sine ullo peccato actuali postea commisso moritur, sine ullo poenae temporalis reatu statim in coelum admitti, neque pro peccatis ante baptismum commissis temporalem poenam in altera vita luendam am­ plius habere: quapropter in Florent, decr. ad Ar menas etiam ad­ jungitur: «Baptismi effectus est remissio omnis culpae originalis et actualis, omnis quoque poenae, quae pro ipsa culpa debetur . . . morienbs, antequam culpam aliquam committant, statim ad regnum coelorum et Dei visionem perveniunt." Jam vero ex una parte certum est, nullam culpam remitti sine aliqua ejus retractatione vel dolore; ex altera vero parte incredibile est, omnes catechumenos cum tanta animi praeparatione et perfectione accedere ad baptismum, ut de omni etiam levissimo pec­ cato dolentes, omnium culparum et consequenter poenae temporalis omnis remissionem in ipso baptismo jam consequantur. Ergo, si minus in ipso baptismo, necesse est, ut propter baptismum postea, saltem iu illo momento, quo ex hac vita in statu gratiae decedunt, illum effectum re ipsa in se recipiant. Quod nihil est nisi aliis verbis dicere, quoad hunc effectum saltem in innumeris casibus reviviscentium baptismi ad­ mitti debere. Porro si unum effectum reviviscere posse statuimus, non est ratio, cur non etiam quoad alios effectus et quoad alia sacramenta idem admittatur 7 0 10 Ρ. Π. L. I. Tr. I. De Sacramentis gencratim. ad minimum in iis sacramentis, in quibus par ratio est, eo quod aut nun­ quam aut saltem non pro certo tempore iterari possunt, in confirmatione dico, extrema unctione, ordine, matrimonio. — In Eucharistia autem revi­ viscentia a nemine admittitur: in poenitentiae sacramento possitne accidere, acriter disputatur: de quo suo loco dicemus. 3. Sed ut sacramentum aliquod revera reviviscat, certa quaedam dis­ positio requiritur in eo, qui primo illud sine effectu gratiae recepit. Quae­ nam vero sit illa dispositio necessaria, vide infra n. 50 et 52, videlicet sal­ tem attritio, saepe contritio aut confessio. Caput II. De materia et forma Sacramentorum. Sacramenta, ut dictum est, „tribus perficiuntur, materia et forma et persona ministri cum intentione etc.“ Quare de horum singulis agendum. Materia et forma nominantur secundum analogiam ejus distinctionis, quae a schola in corporibus eorumque compositione fieri consuevit; siquidem quodlibet corpus materia et forma constare docet. Sicut igitur in corporibus materia pars determinabilis est, ac per formam corpus substantialiter tale constituitur, forma vero illud elementum est, quod dat hoc determinatum esse: ita etiam in sacramentis forma vo­ catur, quae reliquum ritum magis determinat in suam significationem, materia est, quae significationem satis determinatam nondum habet. it Materia est plerumque res aliqua sensibilis, quae in ipso sacro ritu adhibetur, forma vero illa ritûs pars, quae ad rem sensibilem ejusque usum accedit et communiter per verba reliquum ritum comitatur. Doctrinam necessariam circa materiam et formam hisce complecti possumus : I. Materia distinguitur remota et proxima. Prior dicitur ipsa res, quae adhibetur, e. g. aqua in baptismo, chrisma in confirmatione etc.; posterior est ipse actualis usus seu applicatio materiae remotae ejusque directio ad formam, quacum jungatur, scilicet aquae infusio in baptismo, unctio in confirmatione etc., in Eucharistia panis et vinum ut subjiciuntur verbis consecrationis. II. Materia et forma, quum ad essentiam pertineant, in quam se habere facultatem Ecclesia negat, debent omnino adhiberi secundum divinam institutionem ; aliter de valore sacramenti actum est. Ea autem, quae in materiae et formae applicatione a Christo ipso non plene ad infima determinata sunt, secundum Ecclesiae praescriptum fiant oportet. Omne igitur vitium in sacramentis sedulo cavendum est, et probe sciri debet, quaenam in singulis sacramentis sive certo, sive etiam dubie tantum sint essentialia. Et quia non semper usque ad ultimos apices scimus, quaenam a Christo ut necessaria elementa con­ stituta sint: Ecclesiae praescripta, ut infallibilis ducis, ad amussim sunt servanda. io Sacramentorum materia ft forma — defectu* esxfnt. ft accident. 11 III. Materia cum forma uniri debet, idque pro diversitate sacra­ mentorum plus minusve arcte, scilicet semper ita, ut unum elementum ab altero vere determinetur. IV. Porro in vitiis seu defectibus, quos minister declinando a norma per Ecclesiam praescripta committere potest, distinguitur de­ fectus essentialis et accidentalis, dubius seu probabilis, et certus. Acci­ dentalis ille vocatur, qui recedit quidem a praescripta norma circa materiam et formam, non ita tamen, ut eam in alteram mutet valoremve sacramenti attingat: si autem accidit, ut talis mutatio fiat valorque sacramenti attingatur, defectus est essentialis. Quando vero haec re ipsa fiant, in singulis sacramentis tractandum est. V. Defectum accidentalem committere, etsi valor sacramenti in tuto positus sit, tamen pro majore minoreve rei gravitate peccatum est aut mortale, aut veniale. Defectum vero essentialem, etiam dubie essentialem, committere, natura sua semper grave est peccatum. Majoris explicationis causa nota circa essentiales defectus: 12 1. Si materia sive remota, sive proxima non manet secundum humanam aestimationem eadem illa, quam Christus instituit, defectus essentialis est. Dixi: „eadem secundum humanam aestimationem“ ; recte enim sumitur, Christum, quum certam materiam pro sacramento constitueret, communem aestimationem respexisse potius, quam artem physicam et chimicam: nihilominus etiam eas in dubio attendamus oportet. Si forma seu verba secundum communem loquendi usum inter homines vigentem sensum non amplius faciunt, aut alium sensum quam forma praescripta, defectus est essentialis. Corruptio autem vel mu­ tatio, quae in communi loquendi et intelligendi usu sensui non obstat, neque in sacramentali forma pro essentiali haberi potest. 2. Quare communiter statuuntur hae fere regulae : 1) Facilius forma corrumpitur, si litera mutatur aut omittitur in initio, quam in fine verbi, v. g. si dicis ,matris1 loco ,patris1. 2) Facilius essentialis defectus inducitur, si mutatio fit ex indu­ stria, vel in iis circumstantiis, quae pravam mentem manifestant, quam si fit ex inadvertentia aut linguae inscitia. Celebre exemplum habe­ mus in responso Zachariae Papae, qui formulam baptismi -.Ego te baptizo in nomine Patria et Filia et Spiritus sancta1* validam judicavit, si facta esset ex inscitia; invalidam, si ex consulto corruptio haec obtinuisset. 3) De essentiali defectu committendo timeri debet, si forma pro­ nuntiatur modo non satis audibili, eo quod non habeas satis certo veram elocutionem: de qua re cf. infra n. 243. 4) Essentialis defectus est, si materia et forma non ponuntur ab eodem ministro. Nam quum uterque ritus unam actionem sacram nomine Christi ponendam constituar, vere nihil fit, si talis divisio in­ ducitur. Adde, quod verba plerumque ne verum quidem sensum ex­ hibebunt. 12 P. II. L. I. Tr. I. De Sacramentis generatim. Sunt nihilominus aliqui theologi, qui in extrema necessitate talem administrationem, si aliter fieri nequeat, permittant, ut scilicet extreme peri­ clitanti aliqua, etsi valde tenui, probabilitate succurratur. Putant enim non esse evidens, talem divisionem valori sacramenti obesse, eo quod uterque, et qui materiam applicet et qui formam pronuntiet, non suo, sed Christi nomine agat; ac proin verba formae ut in persona Christi prolata videri posse verum sensum retinere. Ita Cajetan., atque etiam Suarez, loquens de baptismo, disp. 23 sect. 3 n. 14 ait: „non nego posse tali modo, (i. e. a muto, qui infundat aquam, et altero vincto, qui formam pronuntiet) conferri in casu necessitatis, quia melius est accipere baptismum dubium, et aliquo modo probabilem, quam omnino nullum/ Sacramentum sic col­ latum quam primum conditionate repeti debere, certissimum est. 5) Unio seu simultaneitas inter materiam et formam ea requiritur, qua verba vere ad actionem referri eamque determinare possint. Non igitur una eademque unio temporis relate ad omnia sacramenta requi­ ritur, sed modo strictior, modo minus stricta. Ut singula percurram, de Sanctissima Eucharistia nihil dicendum est. In poenitentia et matrimonio major potest esse distinctio inter diversas partes seu diversa elementa, quae haec sacramenta adaequate constituunt, quum in judicio et in contractu — qui sunt horum sacramentorum essen­ tiales modi — tanta simultaneitas non requiratur. In reliquis sacramentis optimum est, omnino eodem tempore, quo verba pronuntiantur, actionem sacramentalcm seu applicationem materiae fieri. Attamen a) dubitari nequit de sacramenti valore, si, antequam ap­ plicatio materiae finiatur, prolatio verborum incipiat, aut vice versa, imo b) videtur satis certa esse sacramenti collatio, quamquam illicita, si im­ mediate post seu cum finita applicatione materiae, nullo temporis spatiolo interjecto, prolatio formae incipiat, aut vice versa; aut c) etiam tum, quando aliquod, sed brevissimum spatium intercedit, siquidem unio materiae et formae moraliter sumenda est: verum in ultimo casu facile dubium pru­ dens oriri potest. De hac doctrina, unionem essentialem etiam consistere, si materia et forma se invicem ite excipiant, ut una immediate post alteram ponatur, vide Suarez in III. partem S. Thom. d. 2 sect. 2, Lugo respons. moral. 1. 1 dub. 33, R e g i n a 1 d. for. p oenit. 1. 27 η. 31 et 1.26 cap. 3, Greg, de Valent, disp. 4 q. 1 punct. 3, Sa Im an tic. de baptismo cap. 3 n. 44, Scavini t. 3 n. 13 (ed. 10), S. Alph. 1. 6 n. 9. (NB. S. Doctor quidem in II. Λ. exam, ordinand. app. 3 n. 6 vocat hanc opinionem practice non probabilem, quamquam eam in maj. theol. moral, hisce verbis proponit, de prolatione verborum immediate ante vel post actionem tractans, „de hoc [i. e. de valore] videtur non posse dubitari * 1.) 6) Sicut separatio formae et materiae essentialem defectum facile in­ ducit, ita etiam — idque in omnibus sacramentis observari debet — a for­ tiori divisio ipsius formae, mora, aliqua vel etiam extraneis verbis interjectis, facile invalidam, aut saltem dubiam reddit sacramenti administrationem, non tamen minima interjecta mora. 14 3. Ex dictis colliges praeter casus speciales jam allatos: 1) Valere baptismum, si parochus dicat: Ego te baptizo (conver­ tens se ad garrientes pueros interponit: silete pueri) in nomine Patris, 13 Sacrament materia et forma — unio ft simultaneita# — iteratio. 13 et Filii et Spiritus Sancti. V. B use n b. 1. 6 tr. 1 cap. 1 dub. 2, Gury casus t. II. n. 154. 2, Gobât tr. 1 n. 39 et 46, Tambur. de saer. 1. 2 cap. 1 § 1 n. 10; 2) dubium vero evadere baptismum, si parochus ita procedat: „Ego te ba— (interjicit: silete pueri nequam) —ptizo in nomine Pa­ tris etc.“ Tamb. ib. n. 15; 3) non evadere dubium baptismum, si loco verborum in n. 2) inter­ positorum brevissima tussis aut sternutatio syllabas diviserit: at quia facile brevissimam illam moram minister excedere potest, securius est in talibus casibus saltem verbum inceptum integrum resumere, imo si mora paulo longior fuit, etiam forma ab initio redintegranda est. V. Tamb. ib. n. 15; 4) non evadere dubiam extremam unctionem, si loco * «deliquisti sacerdos pronuntiaverit corrumpendo vocem * ; ^delquisti dubiam fieri si errando dicat: ^quidquid pervisum etc. * dereliquisti ; certo invalidam esse, si ex industria illa corruptio invocem * ^dereliquisti fieret. Vide Go bat tr. 8. n. 811. 4. Materia aut forma dubiâ extra casum necessitatis, quo certai5 haberi nequit, uti non licet, quando dubium manet. Quando autem dubium consequenter ad usum aufertur (ut explicabitur infra praecipue in tractatu de poenitentia), materia et forma jam est moraliter certa. Hinc pro diversitate sacramentorum aliquando moralis certitudo etiam paulo latius sumpta sufficere debet, praesertim si nimia sollicitudo scru­ pulis viam aperiret, et sacramentorum administrationem odiosam nimisque difficilem redderet. In casu necessitatis vero materia dubia, etiam tenuiter probabilis, ad­ hibenda est, ea tamen conditione, ut 1) quae haberi possit certior, saltem minus certae semper praeferatur; 2) postea, si tempus et facultas suppetat, sacramentum sub conditione ad securitatem repetatur. Imo sic accidere potest, ut in sacramentis summe necessariis pluries conditionatam repeti­ tionem facere necesse sit atque minus dubia collatio magis dubiae pluries succedere debeat. De qua repetitione jam fusius est dicendum. Scholion. Generatim sacramenta singulis hominibus singulatim per suam materiam et formam administranda sunt, nisi necessitas urgeat. At una actione, vel forma pluribus simul sacramenta conferre sine necessitate (plures baptizare, absolvere simul) peccatum quidem est, sed veniale ex S. Alph. 1. 6 n. 29 et Lacroix 1. 6 p. 1 n. 44, modo ne periculum nullitatis propter incuriam inducatur. Caput III. De Sacramentis iterandis. Quoniam, ut modo dictum est, sacramentum cum dubia materia, ιβ sive cum dubia forma — quod rarius quidem occurrit — collatum conditionate repeti debet, operae pretium est, sub uno conspectu re­ ogulae de iterandis sacramentis exhibere : 14 P. II. L. I. Tr. I. De Sacramentis generatim. Regula 1: Non licet sacramentum iterare, si dubium, quod de valore sacramenti movetur, omni rationabili fundamento caret. Regula 2: Licet sub conditione sacramentum iterare, quando rationabile dubium de sacramento valide collato adest. Pro rationabili autem, ita ut sub conditione sacramentum repeti possit, dubium aliquod habetur facilius quidem in sacramentis aut ne­ cessariis, aut in se non iterabilibus; generatim autem tunc censetur rationabile: 1) quando in dubio juris opinio negans valorem aut du­ bitans de eo non est aperte falsa; 2) in dubio facti, quando, spectatis circumstantiis, non pro mero et inani scrupulo haberi debet. Gobat de baptismo iterando loquens tr. 2 n. 381 sic explicat: „ dubium ut­ cunque rationabile seu non aperte vanwn.u Regula 3: Debet repeti sacramentum sub conditione, si occurrit dubium, ex quo repetitio licita evadit, et insuper secundum regulas justitiae aut caritatis adest obligatio curandi, ut homini, de quo agitur, certius sacramentum administretur, ne sc. aut notabili bono privatus exsistat, aut gravis damni periculo exponatur. 17 Plenior explicatio. Nota ad I. 1. Repetere sacramenta sine ulla rationabili causa, per se mortale peccatum est. Attamen ex scru­ pulo, quamquam inani, perturbante tamen et molesto, formam sacra­ menti sub conditione repetere, censent non grave peccatum esse Reuter theol. mor. parte 4 n. 60. 4, Tamb. de sacr. 1. 1 cap. 1 § 3, Gobat tract. 7 n. 171. Dicunt nimirum: „Imo videntur scrupulosi excusari ab omni peccato ratione statûs perplexi, quum putent, se peccare gravius, si omittant repetere, et saepe non sit locus prudenti considerationi4* : Reuter 1. c.; vel: „Quid si sit leve dubium atque adeo sit merus scrupulus animi pusillanimis, peccabiturne mortaliter ab eo, qui, ut amoveat a se scrupulum illum, repetit formam sub conditione? Respondeo, non audeo hunc condemnare de mortali, sed solum de veniali, quia non irrogat gravem injuriam Deo vel sacra­ mento, dum se movet tam bono fine non offendendi ipsum eundem Deum, licet non effugiat culpam certe levem imprudentiae44 : Tamb. 1. c. 2. Potest tamen ejusmodi repetitio inanis aliquando grave pec­ catum evadere, nimirum si quis advertens consuetudinem contrahit fre­ quenter irrationabilem illam repetitionem committendi, aut si non adlaborat, consuetudinem illam objective graviter peccaminosam auferre: quod re ipsa raro locum habebit. Cf. Sporer de sacr. in A fictione seu simulatione sacramenti toto coelo distat ejus dissi­ mulatio, seu potius sacramenti denegationis dissimulatio. Quae in ab­ solutionis sacramentalis negotio non tantum licita, sod saepe necessaria est. Denegationem enim absolutionis aliis precibus recitatis et bene­ dictione data tegere, nullo modo est fingere sacramentum; sed illa denegatio poenitenti quidem vix unquam, aliis autem utique occultanda est, ne sigillum sacramentale laedatur. In matrimonio contrahendo, si gravis metus incussus est, scienter declarare consensum invalidum, potest alicui videri simulatio sacra­ menti. De nomine quidem nolo contendere, quamquam recte negari potest sacramenti fictionem subesse; at ita agere, sine ulla dubitatione licebit. Matrimonium enim sequitur prorsus naturam contractûs: quare quae in aliis contractibus fieri licet, ne contrahens gravem injuriam patiatur, etiam in matrimoniali contractu licita sunt. — Ceterum qui gravi metu ad matrimonium compellitur, validum consensum, quantum­ vis velit, dare nequit, neque id alterum fugere potest, quare in errorem invincibilem non inducitur. Nihilominus in eo casu praestat, cum re­ strictione non pure mentali verba proferre, quae matrimonialem con­ sensum dubie exprimant: quo fit, ut neque contractus neque sacra­ mentum ullo modo simuletur. 40 Appendi x. Hinc colligitur, circa sacramentorum administrationem graviter pec­ cari praecipue in sequentibus: 1. Si ex impia intentionis perversione sacramentum simulatur; 2. si voluntarie vel ex gravi negligentia materia formave muta­ tur, ita ut invalidum fiat sacramentum; Sacramentorum miniator. — Sacram, fictio seu simulatio. 35 3. si ita producitur voluntaria distractio, ut periculum sit in valore errandi. — Communis est in his omnibus peccatis 1) ma­ litia, quae continetur in mendaci abusu sacratissimi et divini signi, ita tamen, ut gradus hujus malitiae summus sit in 1., infimus in 3.; 2) malitia injustae deceptionis et damni aliorum. — In Eucharistia alia accedunt —; 4. si notabiliter, quamquam sine valoris periculo, receditur a forma et ritu ab Ecclesia praescripto; 5. si sine rationabili causa sacramentum iteratur — quod pecca­ tum accedit ad malitiam primam, quae est in peccatis n. 1 et 2: 6. si, exsistente rationabili dubio, sacramentum conditionate non iteratur, idque pro gravitate damni aliisque circumstantiis; 7. si minister, ut consecratus minister est, sacramentum conficit in statu peccati; 8. si a sacerdote in munere constituto sine sufficienti causa sub­ ditis sacramenta denegantur; 9. si ab aliis sacerdotibus secundum regulas caritatis non suc­ curritur iis, qui in necessitate versantur; 10. si sacramenta indiguis administrantur. Caput F. De subjecto Sacramentorum seu de Sacramentorum susceptione. Sacramenta, excepta S. Eucharistia, perficiuntur in aliquo subjecto, ita ut sacramentum conficere idem sit atque administrare. Ad doctri­ nam sacramentorum in genere complendam de subjecto sacramentorum quaedam notatu digna sunt. § iDe valida Sacramentorum susceptione. I. Valor sacramentorum, quae in subjecto conficiuntur, eatenus 47 pendet ab homine suscipiente, ut requiratur susceptio, quae dici possit voluntaria. II. Haec voluntas in homine adulto, i. e. ratione utente, personalis adesse debet1: in iis vero, qui ad usum rationis nunquam pervenerant, pro sacramentis, quorum capaces sunt, sufficit voluntas ministri, qua nomine Christi et Ecclesiae agit, ut videlicet ii, qui rationis usu non­ dum potiti sunt, sicut sine propria voluntate ceciderunt in Adamo primo, ita erigantur in Adamo secundo. III. Baptismus valide susceptus praerequiritur ad valorem aliorum sacramentorum. 1 Trid. sees. 6 cap. 7 dicit, justificationem fieri ..per voluntariam susceptionem gratiae et donorum". 36 P. II. L. I. Tr. I. De Sacramentis generatim. IV. Praeter ea, quae hîc sunt exposita, nihil aliud requiritur ad valorem eorum sacramentorum, quae pro omnibus hominibus instituta sunt. Conditiones pro reliquis sacramentis necessariae suo loco ex­ ponendae sunt. <8 Plenior explicatio. Id unum magis explicandum est, qualis debeat esse pro singulis sacramentis intentio seu voluntas suscipiendi sacramen­ tum, ut valeat. Recole interim, quae dicta sunt de intentione cap. IV. § 2 n. 22 sqq.; dein nota sequentia: 1. Pro baptismo suscipiendo, ut certa sit collatio, requiritur in­ tentio explicita habitualis, i. e. explicite habita, nec retractata .* At probabiliter sufficit intentio implicita sc. ea, quae habetur in omni vera contritione aut attritione. Nimirum in illa continetur pro­ positum sincerum seu voluntas faciendi omnia ad salutem necessaria. Porro susceptio baptismi, quamquam fortasse non cognoscitur vel non cogitatur ut necessaria, re ipsa ad salutem necessaria est; ergo illa voluntas omnia necessaria faciendi videtur aliquo modo voluntatem suscipiendi baptismum implicite in se continere: quamquam tota res est valde dubia. Vide fusius de baptismo cap. 3. 2. Pro confirmatione, Viatico, extrema unctione suf­ ficit intentio implicita habitualis, vel, ut alii dicunt, interpretativa se­ cundum ea, quae cap. super. explicata sunt. Videlicet quilibet homo, qui voluit fieri membrum verae Ecclesiae per baptismum, vel qui libere in illo statu permanet, eo ipso vult etiam hujus statûs quasi naturale complementum. Complementum autem quoddam baptismi confirmatio est, qua baptizatus quasi in adulta aetate vitae supernaturalis et christianae constituitur — quam utique etiam infantes recipere possunt —. Ergo in voluntate evadendi vel manendi verum Ecclesiae membrum, quae habita aliquando est nec retractata, satis continetur — etsi implicite tantum — voluntas reci­ piendae confirmationis: ideoque haec intentio implicita habitualis suf­ ficit, ut confirmatio dici possit voluntarie suscipi. Relate ad Viaticum et extremam unctionem res non difficiliore negotio componitur. Nam voluntas Christiano more moriendi includit in se voluntatem recipiendorum in articulo mortis sacramentorum Ecclesiae. Quam voluntatem quemlibet catholicum, qui Christiane vixit, 1 Quando autem dico intentionem habitam nec retractatam, non intclligo — quod etiam de aliis Sacramentis valet — indubie valere sacramenta, quae utcunque post illam intentionem dormienti etc. conferantur. Valent utique in casu necessitatis, quando timendum est, ne alias homo sacramentum non amplius possit recipere, si­ quidem intentio recipiendi aliquando sacramenti includit prorsus voluntatem illud recipiendi in periculo mortis, quando antea intentio non fuerit impleta; sed num includat etiam voluntatem utcunque quolibet tempore absque conscientia sui sacra­ mentum extra necessitatem recipiendi, non est plane certum. V. S. Alph. 1. 0. n. 81. Quapropter si in casu occurrente citius, quam par est, homini sibi non conscio sacramentum, potissimum si necessarium erat, collatum esset, ratio subesse potest sub conditione illud repetendi. Sacramentorum subjectum — valida susceptio — intentio. 37 habuisse certo certius est. Ergo quum in extremis etiam solum dubium sufficiat, quilibet catholicus, quem non constat mansisse in impietate, vel qui mansit in unione Ecclesiae, jure censetur eam intentionem habuisse, quae requiritur et sufficit, ut extrema unctio et Viaticum volun­ tario suscipi dicantur. 3. Pro S. Eucharistia praeter casum Viatici intentio habitualiso expressa requiritur: (adest autem vix non solum virtualis, sed etiam actualis). In generali nimirum voluntate Christianae vitae agendae nulla­ tenus continetur voluntas sumendae toties et tali tempore Sacrae Eu­ charistiae. Quare quum in altero objecto volito haec voluntas non contineatur, relinquitur, ut separatim ipsa eliciatur. Quare adultus, cui (praeter casum Viatici) inscio S. Eucharistia daretur, eam reciperet materialiter quidem, sed non sacramentaliter, neque cum fructu. 4. Pro poenitentia requiritur virtualis intentio, si actus poenitentis respicis; habitualis sufficit, si respicis solam absolutionem acci­ piendam. 5. Pro ordine requiritur habitualis intentio expressa. Susceptio enim novi statûs et novi oneris nullo modo continetur in generali voluntate christianae agendae vitae aut in alia voluntate generali: ergo explicite in se concipienda est. Sufficit autem haec intentio habitualis, non retractata, nisi forte pro tactu instrumentorum potius ex natura rei virtualem intentionem necessariam esse dicamus (cf. S. Alph. 1. 6 n. 82 et 83). Inde vero fit, ut defectus necessariae intentionis in eo, qui non coactus accedit, neque sacrilegus contrariam voluntatem fovet, vere impossibilis sit. G. Pro matrimonio requiritur intentio saltem virtualis, idque jam ex hac sola ratione, quod contrahentes non solun: recipiunt, sed etiam conficiunt contrahendo sacramentum. At qui per procuratorem contrahit, valide agit atque sacramentum recipit, si retinet intentionem habitualem. Sb o-· De licitae et fructuosae susceptionis debita dispositione interna. Ut licite et cum fructu sacramenta suscipiantur, a legitimo mini­ stro peti debent, atque cum debita dispositione admitti vel sumi. De hac primo, dein de adeundo legitimo ministro agemus. I. Qui sine debita dispositione ad sacramentum suscipiendum ac-50 cedit atque ita culpa sua sacramentum effectu frustrat, grave peccatum sacrilegii committit, profanando res sanctissimas, et ritum ex Christi institutione gratiae efficacem reddendo inanem et quodammodo men­ dacem cum summa erga Christum injuria. II. Debita dispositio ad suscipienda sacramenta vicorum est status gratiae: ita quidem, ut qui sibi peccati mortalis conscius est, si de S. Eucharistia suscipienda agitur, confessionem praemittere debeat, si de aliis sacramentis, saltem perfectam contritionem; imo etiam in aliis sacramentis suadendum maxime est, ut confessio antea instituatur. 38 P. II. L. I. Tr. I. De Sacramentis generating III. Debita dispositio ad sacramenta mortuorum rite et cum fructu suscipienda est peccatorum commissorum retractatio saltem per supernaturalem attritionem, cum actibus fidei et spei saltem catoniis, quate­ nus ii actus ad veram attritionem concipiendam necessarii sunt; atque ita aut explicite aut implicite adesse debent pro diverso statu poenitentis. Cf. Trid. sess. 6 cap. 6 et sess. 14 cap. 4. IV. Si quod sacramentum inculpabiliter informe mansit, ad ejus reviviscentium requiri et etiam sufficere videtur ea dispositio subsequens, quae in susceptione adesse debuerat. — Ergo attritio cum suis actibus praeviis requiritur et sufficit quoad reviviscentium baptismi, atque etiam — ut videtur — extremae unctionis. Num valere idem possit ali­ quando de poenitentia, infra de ea acturi dicemus. — Si vero post susceptum sacramentum informe aliquod mortale peccatum commissum est, sacramentum reviviscere nequit, nisi contritio, aut attritio cum absolutione sacramentali accesserit. 51 Uberior explicatio. Nota adi. 1. Si quaeris relativam malitiae gravita­ tem, quae in susceptione sacramenti indigna reperitur, dici debet major, quam sacrilegium indignae administrationis, sed minor, quam fictio sacramenti; haec enim abusum magis directum continet, et insuper aliorum damnum causât. Ad III. 1. Fides in articulos necessarios expresse et explicite exigenda est praecipue ab eo, qui nunquam veram fidem habuit, aut in peccatum contra fidem lapsus est; quodsi fides explicita requiritur, etiam actus spei expresso et explicite concipiendus est. 2. At ne in aliis casibus nimii simus in exigendis illis actibus prae­ viis fidei et spei, juvat notasse, non posse fieri, ut habeatur actus supernaturalis attritionis, quin simul expresse aliquis fidei actus adsit, etsi non cum expressa et reflexa conscientia. Quomodo enim, nisi per fidem, motivum attritionis apprehendere possum? Et quomodo aliquis sincere accedat ad confessionem, nisi speret a Deo veniam et reconciliationem ? Quare si quis speciale peccatum contra fidem vel spem non commisit, in­ utiliter de actibus fidei et spei ad justificationem necessariis anxius inqui­ rit: nam si satis constat, verum dolorem de peccatis adesse seu adfuisse, etiam de actibus fidei et spei, in quantum requiruntur, satis constabit. V. Reuter iheol. moral, p. II. n. 3G (de virtut.) et p. IV. n. 247 (de poenit.), S. Alph. 1. 6 n. 439. 52 Ad IV. 1. Ad reviviscentium sacramenti vivorum, etsi inculpabi­ liter informe mansit, requiri videtur status gratiae aliunde causatus, i. e. aut contritio, aut attritio cum sacramento, quod nunc suscipitur: solam attritionem sufficere, nulla solida ratio est asserendi. 2. Si quodcunque sacramentum ex gravi culpa suscipientis informe mansit, certum est, sacrilegium sic commissum fructui sacramenti tamdiu obstare, donec aut contritione, aut attritione cum alio sacramento (absolutione) deleatur. 3. Sola igitur attritio non sufficit, ut reviviscat sacramentum in sequentibus: 1) si quodlibet sacramentum informe fuit propter sacrilegam sus­ ceptionem ; Sncrnrnentorum subjectum — susceptio fructuosa, a ministro digno. 39 2) si post qnodlibet sacramentum informe mortale peccatum com­ missum est; 3) si sacramentum aliquod vicorum — excepta, ut videtur, ex­ trema unctione — utcunque informe mansit, etiam inculpabiliter. § 3. De licitae susceptionis conditione externa seu de ministro digno adeundo. Ad debitam dispositionem ipsam aliquo modo pertinet, ut sacra-53 menta a legitimo et digno ministro petantur. Verum, quum dispositio subjecti per se non attingatur, separatim hac de re pauca dicam. Generalis ratio, cur prohibeamur, quominus ab indigno ministro sacramenta petamus, cooperatio est ad hujus indigni ministri peccatum, quod ministrando sacramentum commissurus est, seu invitatio ad id, quod ille sine peccato praestiturus non est. — Aliquando accedere pos­ sunt aliae rationes scandali, periculi. Indignus autem sacramenti minister aut est propter statum pec­ cati, in quo eum versari scitur, aut propter censuram aliquam eccle­ siasticam. v. g. excommunicationem, qua sacramentorum administratio ei interdicitur. Nam de cetero eum legitimam facultatem et juris­ dictionem habere, hic supponimus. Porro pro diversis impedimentis ministri diversam normam statuere debemus: I. Si agitur de sacerdote peccatore censurâ non ligato, res, quae ab ipso petitur, si cum sacramenti causa adeo, non illa est, quam sine peccato praestare non possit (— potest nimirum, si vult, perfecta con­ tritione elicita, sibi sacramenti ad ministrati onem plene licitam reddere); at verisimiliter praevidetur, eum revera ita acturum non esse. Quare sine causa quidem non licet ab eo petere; sed si deside­ ranti sacramentum secus incommodum aliquo modo notabile oriturum est, neque ipse id leviter fert, v. g. si diutius cariturus est absolutione, aut S. Eucharistiae usu, sine ullo scrupulo sacerdotem indignum adire, eunique suae conscientiae relinquere potest. II. Si agitur de sacerdote censurâ ligato, sed non publice: nihil mu­ tandum est eorum, quae η. I. dicta sunt. Nam excommunicatus tole­ ratus, si a fidelibus rogatur, per excommunicationem non impeditur, quominus sacramenta administret. Quare solum ratio habenda est statûs peccati, ex quo, ut dictum est, minister ipse se eripere potest. III. Si vero de „vitando“ agitur, vel de sacerdote publice haeretico vel schismatico, non solum status peccati, sed ipsa censura obstat, quo­ minus aut sacerdos administrare, aut fideles ab ipso petere possint sacramenta. Illa enim communicatio in sacris graviter prohibetur, excepto casu necessitatis in mortis articulo. — Insuper si de sacerdote publice haeretico vel schismatico agitur, habenda est ratio scandali, et proprii periculi eo quod ejusmodi homo facile tentare possit, ut poenitentein ad suam sectam pertrahat, et aliis fidelibus illa cum tali viro communicatio facile videri possit falsae sectae professio. ν Λ. X 40 P. II. L. I. Tr. I. De Sacramentis generatim. Quae rationes accessoriae, quas postremo loco tetigi, videntur suo tempore aliquos praesules movisse (ut in perturbatione illa in Germania per antiquo-catho­ licos vel potius neo-protestantes Vaticanum Concilium respuentes inducta), ut communicationem cum sacerdote neo-protestanti fidelibus etiam in necessitate articuli mortis interdicerent. Ceterum si et scandalum removetur, et periculum perversionis praecavetur (id quod certe fieri potest; imo scandalum cessabit, si fideles dedocentur): susceptio sacramenti per ministerium sacerdotis etiam ..vitandi11, alio deficiente, in articulo mortis non debet haberi illicita. Ita ex SS. Pontificum et communi theo­ logorum sententia: cf. S. Alph. 1. G. n. 580, ubi clare dicitur. Innocentium XI praecepisse, non amplius dubitandum esse de veritate affirmativae sententiae (sc. quae docet, licere a sacerdote vitando in illis circumstantiis sacramenta necessaria recipere). Cf. etiam S. Alph. in q. 19 inter quaesf. recentius reformatas, Suarez de censur. disp. 11. sect. 1 n. 14—16. m Pro hujus quaestionis dilucidatione non abs re est subjicere responsa quaedam, quae occasione perturbationis Gallicae a Pio Vf. datae sunt 28. Maji 1793 (v. Scavini ed. 10 t. IV n. 415): 1. Licitum non esso adire presbyterum juratum (sc. agebatur de sa­ cerdotibus intrusis, qui juramentum in constitutionem civilem cleri Galli­ cani emiserant) pro sacramento baptismatis, nisi in casu extremae necessi­ tatis, in quo non sit alius valens baptizare. 2. Non posse fideles adire parochum intrusum pro contrahendo ma­ trimonio; unde si non suppetat medium habendi presbyterum catholicum facultatibus opportunis ad hoc instructum, fideles debere contrahere sine praesentia proprii pastoris (coram aliis testibus). 3. Fideles posse in articulo vel periculo mortis sacramentum poeni­ tentiae recipere a sacerdotibus juratis et etiam a parochis intrusis, defi­ ciente quovis alio sacerdote catholico. 4. Fidelibus vetitum esse assistere etiam diebus Dominicis et festivis sacrificio Missae aliisque officiis celebratis a presbytero seu parocho jurato, neque licere aliis ejus functionibus interesse, vel ab eo officia ministerii petere, neque officio patrini fungi, si casu intrusus baptismum ministret. 5. Licere sacerdoti catholico non jejuno hostias consecratas a sacer­ dotibus catholicis consumere, ne in manus veniant intrusi, si aliter reve­ renter conservari nequeant. Tandem licere fidelibus genua flectere coram hostiis consecratis ab in­ trusis; sed ne hujusmodi cultui praestando immiscere se videantur catho­ lici cum schismaticis, curandum iisdem catholicis, ut occasiones declinent occursûs schismaticorum, quum Sacramentum deferant. A p p e n d i x. Circa sacramentorum susceptionem igitur graviter peccant praecipue: 1. qui scienter suscipiunt sacramenta mortuorum sine attritione aliisque actibus praeviis; 2. qui scienter suscipiunt sacramenta vivorum, antequam restituti fuerint in statum gratiae; 3. qui suscipiunt sacramenta a ministro indigno sine causa ex­ cusante plus minusve gravi, prout major minorve est ministri indignitas. Baptismi gratia et effectus. 41 Tractatus II. l)c Baptis ni ο. S. Thom. III. q. GG—71 inch, S. Alph. 1. G n. 94—160, Tambur. theol. mor. t. 2 1. 2 etc.; ex recentioribus de iis, quae ad praxim baptismi pertinent, erudite et copiose scripsit G assn er 1. c. c. 13. Caput I. De essentia et natura Baptismi. «Primum omnium sacramentorum locum® — utor verbis Eugenii IV 53 in Instructione ad Armenos— «tenet sanctum baptisma, quod vitae spiritualis janua est: per ipsum enim membra Christi, ac de corpore efficimur Ecclesiae. Et quum per primum hominem mors introierit in universos, nisi ex aqua et Spiritu renascimur, non possumus, ut inquit Veritas, in regnum coelorum introire.® Brevem definitionem tradit Catech. Bom.: «Baptismus est sacra­ mentum regenerationis per aquam in verbo®, seu: Sacramentum, quo per ablutionem et certa verba homo a peccato mundatur et filius Dei adoptivus evadit. S. Paulus ad Ephes. 5, 26 illum vocat «lavacrum aquae in verbo vitae® et Tit. 3, 5 «lavacrum regenerationis Spiritus Sancti.® Quare ut quid sit baptismus intelligatur, explicandum fusius est: 1. quae sit illa gratia seu ille supcrnaturalis effectus, cujus est signum efficax; 2. (piale debeat esse signum, seu quae materia et forma, ut illius gratiae ex Christi institutione evadat eflicax. § E De gratia d effectu Sacramenti Baptismi. I. Effectus baptismi brevi hac voce regenerationis supematuralis continetur. II. Plenius autem hanc regenerationem explicant hi insignes effectus : 1. Impressio characteris, quo fit 1) ut baptizatus sit membrum Ecclesiae visibilis et capax reliquorum sacramentorum, quae Christus Ecclesiae suae reliquit; 2) ut baptismus iterari nequeat. Cf. supra Eug. IV et Trid. sess. 7 can. 9. 2. Deletio peccati originalis et peccatorum personalium, si qua commissa sunt, per infusionem gratiae sanctificantis et divinam filia­ tionem adoptivam. V. Trid. sess. 5 can. 5 et sess. G. cap. 4. 3. Remissio omnis reatûs poenae, etiam temporalis. Instr. ad Ar­ menos: «Hujus sacramenti effectus est remissio omnis culpae originalis et actualis, omnis quoque poenae, quae pro ipsa culpa debetur.® 1 ) e n z i n ir e r enchir. n. 591. 42 P. ΙΓ. L. I. Tr. II. De Baptismo. 4. Jus quoddam speciale ad auxilia actualis gratiae, quibus ad­ jutus homo vitam Christianam agere possit. Cf. Trid. sess. fi cap. 11 et can. 18. III. Baptismus est sacramentum necessitate medii necessarium ad salutem: ita tamen, ut haec necessitas medii in adultis baptismo Flaminis, qui vocatur, et baptismo sanguinis seu martyrio suppleri possit, in infantibus in solo casu martyrii suppleatur. Trid. sess. 6 can. 4: „Quao translatio (i. e. in statum gratiae) post evangelium pro­ mulgatum sine lavacro regenerationis aut ejus voto fieri non * potest et sess. 7. can. 5 de bapt. Quod colligitur ex verbis Christi Joann. 3, 5. „Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto, non potest introire in regnum Dei.“ 66 Uberior explicatio: Ad 1. nota: Sicut generatione homo con­ stituitur membrum humani generis et filius Adami, non solum quatenus physice ab Adamo descendit, sed etiam quatenus sub Adamo ut morali generis humani capite constituitur, originali peccato infectus: ita rege­ neratione per sacramentum baptismi sub morali capite novo, Christo, secundo Adamo, constituitur, atque Christi corpori morali seu mystico ut membrum coadunatur. Corpus illud Christi morale 1) est Ecclesia visibilis in hac terra; sed 2) sensu aliquatenus ampliore, aliquatenus strictiore intelligitur de omnibus sive vivis sive defunctis, qui per gratiam et caritatem sive consummatam sive nondum consummatam Christo conjuncti sunt. Ad II. 1. Charactere baptismali homo imperfecte constituitur membrum Christi. Videlicet character ille est nota indelebilis animae impressa seu spiri­ tualis quaedam transformatio, qua, qui naturali formatione homo est, sit et indelebiliter maneat Christianus, Christo quasi novo quodam jure con­ signatus atquo in ejus dominium transscriptus; verum non in dominium servile, sed filiale, vi cujus particeps sit vel fieri possit omnium Christi bonorum, ut Ejus frater et membrum, et cum Christo capite ad divinum cultum divinamque gloriam speciali modo deputatus atque consecratus. Cf. S. Thom. III. q. 63 in omnibus art. Ille autem effectus est solummodo inchoatio quaedam transformationis et regenerationis, quam baptismus perficit, ut S. Thom. 1. c. art. 4 ad 1. innuit, et Suarez disp. 11 sect. 1 in fine (in III. p. S. Thom.) aperte docet, „prius natura , * inquiens „datur character, quam gratia sacramentalis *. 2. Formaliter igitur perficitur illa regeneratio per gratiam sancti­ ficantem , qua homo ex inimico fit amicus Dei, haeres regni coelestis, filius Dei adoptivus, ut colligere licet ex Ephes. 5, 26 etc.; II Petr. 1, 4; 1 Joann. 3, 1. Quae sanctificatio omnem culpam coram Deo aditum supernaturalis beatitudinis excludentem delet, sed ita delet, ut simul hominem interne renovet atque quodammodo deificet. (Cf. S. Greg. Nyss. serm. in diem lum. Aligne, PP. gr. torn. 46 p. 580.) 3. Regeneratio in baptismo ex plena Dei bonitate et misericordia efficitur; quare perfectum quiddam et absolutum habet. Reconciliatio Baptismi gratia et effectus. I i I j I 43 non fit, ut in sacramento poenitentiae, per misericordiam cum justitia conjunctam. Hinc est, ut et culpae et poenae plena fiat remissio. Nihilominus quia neque poena remittitur sine remissione culpae, neque ulla culpa venialis sine aliqua illius retractatione remittitur, in adultorum baptismo facile accidere potest, ut non omnis culpa et poena remittatur, siquidem alicujus venialis peccati affectio facile in catechu­ meno haerere potest. Attamen quum primum postea culpa retractata fuerit, et haec et omnis poena illi debita exstinguetur. 4. Jus ad speciales gratias actuales ipsam sanctificationem con­ sequitur atque eo abundantius obtinetur, quando per sacramentum sanctificatio effecta aut aucta est. Haec enim specialis auxilii collatio ratio praecipua est, cur Christus plura atque diversa sacramenta in­ stituerit; ejusque auxilii quasi jus ex baptismo oriri eo ipso patet, si animum convertimus ad conditionem filii Dei, quam per baptismum homo consequitur. Deus enim id sibi debet, ut quos tamquam filios suscepit, speciali protectione prosequatur. Ad III. 1. Necessitas baptismi praeterquam ex doctrina Christis? ipsius praecipue elucet ex summa cura, quam Ecclesia a primis saeculis impendit, ne ullus infans sine baptismo decederet, atque ex doctrina Patrum, qua haereticos illos, qui peccatum originale negantes infan­ tium baptismum negligebant, impios et crudeles in parvulos voca­ verunt, vid. impia sua haeresi et incuria eos re ipsa a beatitudine deturbantes. 2. Neque infantibus, qui propriis actibus sese juvare nondum possunt, aliud remedium salutis relinquitur, nisi forte etiam ipsi in odium fidei ne­ cem patiantur. Constans est enim doctrina et praxis Ecclesiae, quae etiam tales parvulos ut veros Martyres supernaturalisque beatitudinis consortes colit atque veneratur. — Pro iis autem, qui usum rationis adepti sunt, quamquam baptismus medium est a Christo institutum, nihilominus per­ fectae caritatis actus id semper operatur, ut gratiam sanctificantem divi­ numque amorem conciliet: quare dubium minime est, quin ii, qui baptizari non possint, etiam sine baptismo salvari possint per actum perfectae cari­ tatis et contritionis. Quoniam autem ille actus perfectae caritatis et contritionis a Deo ac­ ceptatur ut relatus ad sacramentum baptismi, quod — si fieri potest — postea suscipiendum est: illo actus tunc vocatur baptismus Flaminis, i. e. Spiritûs Sancti, quia regeneratio illa fit sine aqua ex solo Spiritu Sancto. 3. Verum id discriminis inter sacramentum baptismi et inter baptis­ mum sanguinis et baptismum Flaminis intercedit: 1) quod solum baptismi sacramentum reddat hominem aliorum sacramentorum capacem; 2) baptis­ mus Flaminis non semper deleat omnem reatum poenae: sed id tantum obtineat, si tantam intonsitatis vim habuerit, ut ipse ille actus poenis alioqui sustinendis aequivaleat; 3) baptismus autem sanguinis secundum theo­ logos hanc praerogativam habet, ut id omne homini conciliet, quod requi­ ritur, ut et culpae et poenae omnis remissionem accipiat. Quare sive actus perfectus caritatis et contritionis necessarius est, sive attritio martyri sufficit, ut peccati fortasse commissi remissionem obtineat: id dubium esse non debet, 44 Ρ. Π. L. I. Tr. II. De Baptismo. quin Deus propter promissionem suam certo curaturus sit, ut qui vere martyrium subeat, hos necessarios actus, antequam plano sit extra statum viae, eliciat. Fusius vide haec omnia apud theologos dogmaticos tractata. § 2. De materia Baptismi. A. Materia remota. I. Materia valida baptismi est sola et quaelibet aqua naturalis: v. Joan. 3, 5; Trid. sess. 7 de bapt. can. 2; Florent., Instruet, ad Arm. (Denz. n. 591). II. Materia, ut licita sit, in baptismo solemni debet esse sub gravi aqua consecrata decenter munda. In baptismo privato verum con­ venit quidem, etiam a laico adhiberi aquam lustralem, si ad manus est; peccatum autem non videtur esse, si sive a laico, sive a sacerdote ad­ hibetur quaelibet aqua simpliciter naturalis. Cf. S. Alph. 1. 6 n. 102. 3. Uberior explicatio. Ad I: Valida materia est 1) aqua, sive ex puteis, sive ex fluminibus, ex lacu, palude hausta; 2) aqua ex pluvia, rore, nebulis etc. collecta; 3) aqua mineralis, ferruginea, turbida etc., siquidem heterogenei elementi admixtio adeo parva naturam aquae non transmutat: idem igitur dic, si omnino parva pars alterius liquoris in aquam injecta, vel sat parva copia sacchari vel salis aquae admixta sit; 4) aqua ex nive, grandine, glacie soluta et in statum liquidum redacta; ex vapore iterum condensata, vel destillatione ab elementis tantum extraneis depurgata. •9 Invalida materia est: 1) Lac, sanguis, vinum — nam etsi multa ex parte elementa chimica aquae adsint, nemo tamen ejusmodi ma­ teriam vere aquam vocat (S. Alph. 1. 6 n. 103); 2) humores humani corporis, ut sudor, sputum, urina: S. Alph. ib.; 3) jus, cercvisia, aliique potus caffei, thei: si in magna copia aliena materia aquae admixta est; similiter lutum, atramentum (attamen haec omnia facillime materia dubie valida evadent). V. S. Alph. ib. n. 103 III. Dubia materia est: 1) jusculum, cercvisia reliquique potus valde tenues, seu qui ex parva copia alienae materiae confecti sunt; simili modo lixivium (imo facilius seu probabilius in eo valide baptizatur, quam in cercvisia vel calleo). S. Alph. n. 103. — Haec omnia igitur iu defectu materiae certae in summa necessitate adhibenda sunt sub conditione, etsi iterandus conditionate baptismus est quam primum, si tempus et materia certior suppetat. — Similiter dubia materia est: 2) succus plantarum (quamquam valor non est multum probabilis, de quo cf. Gobat tr. 2 n. 16 et Tanner tom. 4 disp. 4 q. 1 η. 41); probabilior paulo erit humor fluens ex vite aliisve plantis (S. AIph. 58 Baptismi materia materia remota. 45 ]. c. n. 104 club. 3), aqua ex sale soluta, aqua cum notabili non tamen praedominante quantitate alieni liquoris permixta; 3) aqua artificialis, ut rosacea et similes: S. Alph. 1. c. n. 104: 4) glacies, nix etc. nondum resoluta (sc. si frons baptizandi glacie perfricaretur). At vix possibile est, ut necessitas utendi hac dubia materia unquam adsit: si enim calore manus resolvas paululum nivis vel glaciei, habeas materiam certam. Ad II. Do licita materia id praecipue addendum est, quod Ecclesia»» praescripsit circa benedictionem fontis. 1. Aqua baptismalis sive fons baptismatis bis in anno consecrari debet, veteri aqua in sacrarium dimissa, i. e. Sabbato sancto et in vigilia Pente­ costes; imo etiam alio tempore (sc. secundum formulam in Rituali Ro­ mano descriptam), si aqua aut plane defecerit aut foeculenta evaserit. Haec vero consecratio facienda est cum oleis recenter, i. e. Fer. V. in Coena Domini ejusdem anni consecratis, si haberi possunt. Si vero tam cito af­ ferri non potuerint, Sabbato sancto benedictio fontis peragenda est cum veteribus oleis, in vigilia Pentecostes cum novis; neque omittenda aut postea supplenda est infusio Sanctorum oleorum, uti ex recentioribus de­ cretis S. S. Congr. plane constat, quamquam 12. April. 1755 in Lucana ad dub. III. permixtio ss. oleorum postea privatim supplenda permittebatur. V. Decr. in Oriolen. 23. Sept. 1837 et in Cadurc. 19. Sepr. 1859, v. Garde 11. n. 4820 et 5294. 2. Si aqua consecrata foeculenta evaserit, neque nova consecrari vel e vicinia recipi possit: haec aqua foeculenta non est adhibenda, sed potius aqua non consecrata, praesertim si benedicta (i. e. lustralis) sit. Ita 5. Congr. de Prop, fide in Tonkin. 180G et 5’. Ojfic. 17. Apr. fer. IV. 1839. 3. Si timor est, ne aqua consecrata deficiat, licet in minore quanti­ tate aquam naturalem admisceri. 4. Sino necessitate adhibere aquam valde impuram, a peccato gravi immune non est. S. Alph. n. 102, Gury n. 236. 5. Quamquam peccatum non esse constat, in baptismo privato uti aqua non consecrata vel non benedicta: tamen quando sacerdos in necessitate domi baptizat infantem simul cum caerimoniis baptismum subsequentibus, quae baptismum efficiunt non omnino privatum, videtur omnino adhibenda esse aqua consecrata, si praesto est. — Ceterum in aliis baptismis consule etiam leges dioecesanas. Imo in Anglia pro conditionato baptismo eorum, qui ab haeresi ad fidem catholicam redeunt, praescribitur usus aquae sim­ pliciter lustralis hisce verbis ^Hujusmodi baptismus non fiat publice, sed omnino privatim, cum aqua lustrali et absque *caerimoniis . Cone il. West mon. I. c. XVI. n. 8, v. Coll. Lac. t. III. coi. 929. B. Materia proxima. I. Materia proxima est ea aquae applicatio, qua vere fiat hominis ή ablutio; haec enim spiritualiter efficienda est, ac proin corporaliter seu externo signo exhibenda. II. Certissimum est, baptismum valide conferri sive immersione sive infusione, sive aspersione, modo tamen vera fiat ablutio. 46 P. II. L. I. Tr. II. De Baptismo. III. Attamen quoad liceitatem non licet mutaro ritum Ecclesiae vigentem : quare nunc immersio non est adhibenda, nisi est legitimus usus particularis ecclesiae; aspersio aurem, utpote nimis facile valorem in dubium adducens, nullibi in usu est. Quare communiter infusio fiat oportet, eaque in baptismo solemni trina ‘. IV. Ut vero sine ulla controversia baptismus valeat, aqua ita applicanda est, ut 1) aliquo modo fluat seu successivo motu tangat baptizandum; ut 2) tangat caput ejusque cutem, non capillos tantum; ut 3) tangat baptizandum jam ex parte saltem natum seu ex utero egressum, de quo cf. infra n. 74 et 76. Explicatio. Operae pretium est, praecipue η. IV. paulo magis ex­ plicare atque varios casus attingere, in quibus acciderit, ut non exacte omnia servata fuerint, quo appareat, quandonam qualisque obligatio ex­ sistat propter aliquale dubium circa materiam proximam exortum baptis­ mum conditionate repetendi. Mirum est, quantum scriptores paulo anti­ quiores hac in re inter se dissideant, aliis baptismum certo modo collatum pro dubio habentibus, aliis pro ita securo, ut ne sub conditione quidem repetendus sit. Quare cum magna cautela eorum opiniones suscipiendae sunt, ne quid forte dubii in sacramento adeo necessario incauti relinqua­ mus. Neque tamen puto quamlibet dubitatiunculam ab uno alterove scri­ ptore excitatam adeo considerandam esse, ut propterca hujus sacramenti etsi summe necessarii repetitio conditionata sub gravi obligatione praescri­ batur. Nam doctrina, quam tradit Lugo, vera est, in ipsis sacramentis necessariis dubium adeo improbabile esse posse, ut liceitas quidem conditionatae repetitionis danda, neganda tamen obligatio sit (Resp. moral. 1. 1 dub. 33 η. 3): quamquam haec ipsa doctrina non est laxius sumenda, sed plerumque repetitio saltem consulenda et enixe suadenda. Cf. supra n. 18. C2 1. Si una alterave gutta tantum tetigerit infantem, praesertim si non fluxerit (imo Tamb. de baptismo cap. 1 § 3 n. 21 addit „ etiamsi successive corpus tangat“) baptismus manet dubius (S. Alph. 1. c. n. 107 Q. VI. cum multis auctoribus). Si vero motu digiti bene madefacti minister aquam per se im­ motam in baptizando haerentem diffundat atque ita partem corporis (capitis) abluat, videtur baptismus satis certus esse; Collet etiamtum dubitat : v. S. Alph. 1. c. Quare qui dubitans sub conditione iterat baptismum, non videtur peccati damnandus esse; at iterandi obliga­ tionem adesse, non putarim, siquidem teste S. Alph. communis sen­ tentia est, baptismum tunc esse certum. 2. Si alia pars praeter caput aqua abluta sit, dubius ac sub con­ ditione omnino repetendus est baptismus, si in membro minus principali 1 Antiqua praxis baptizandi erat in Ecclesia tum occidentali, tum orientali per immersionem, quae etiamnunc in solemni baptismo aqud Graecos in usu est. In latina Ecclesia autem a 13. saeculo baptismi per infusionem conferendi usus invaluit atque paulatim evasit praeceptus. Cf. B interim Denkwürdigkeiten vol. 1 p. 1 pag. 106 ct 109. — Quod autem aliquae sectae protestantium per levem aspersionem baptizare consueverunt, eorum baptismum merito dubium reddit. V. Gassner L c. pag. 109. Baptismi materia — materia proxima seu ablutio. ablutio facta sit (S. Alph. n. 107 Q. 111); si vero in scapulis, pectore, collo, humeris facta sit ablutio „ propter aliquale dubium ad majorem cautelam licite poterit repeti * baptismus (S. Alph. 1. c. Q. IV.), imo id saltem prorsus suadendum est [cf. etiam Rit. Rom. quod indiscriminatim dicit de infante nondum plene nato et periclitante: „si aliud membrum (quam caput) emiserit, quod vitalem indicet motum, in illo, si periculum impendeat, baptizetur; et tunc si natus vixerit, erit sub con­ ditione baptizandus ]; * num vero gravis obligatio etiamtum conditionate repetendi baptismum adsit, dubitari potest, quum tot auctores baptis­ mum validum et satis certum et indubitatum esse dicant: (v. Busenb.. Suarez disp. 20 sect. 2, Tanner q. 1 n. 60 et q. 2 n. 114 etc.). 3. Si crines tantum abluti sint, baptismus utpote dubius sub con­ ditione repeti debet, quidquid aliqui auctores contra dixerint (S. Alph. 1. c. n. 107 Q. III.); quare monitum non spernendum in aliquibus Ritualibus habetur, ut minister manu sinistra capillos dividat et dis­ criminet, si in vertice vel occipite baptismum conferre vult; melius tamen omnis dubitandi causa tollitur, si in fronte baptismus confertur. 4. Si quis non infuderit aquam, sed infantem tenuerit et aquae profluenti, ut stillicidio, supposuerit simul proferendo formam, com­ munis sententia, cui adstipulatur S. Alph. 1. c. n. 106 fere in initio, docet baptismum valere certo, quare, utut Tamb. 1. c. n. 17 dubium movet, nulla obligatio iterandi exsistit. Aliud prorsus est, si humana ope, i. e. alterius ope aqua fluat, alter vero infantem aquae sic fluenti submittat: nam tum aut invalidus, aut saltem dubius est baptismus. 5. Aliquatenus dubius etiam censetur baptismus, si quis projicitur in flumen vel puteum, dum, qui projicit, pronuntiat verba formae cum vera baptizandi intentione: nonnulli enim scriptores cum Soto et Tolet putant, praeter immersionem etiam emensionem ex aqua a baptizante esse efficiendam. Cf. S. Alph. 1. c. — At certe modus ille videtur saltem probabilis esse quoad valorem, modo cura habeatur absolvendi formam, antequam violenta illa projectio forte mortem causaverit, quamquam communiter illicitus est, utpote actus homicidii. Sed si ille modus baptizandi solus possibilis esset, atque baptizandus (infans) non solum in periculo utcunque sine baptismo pereundi versaretur, sed vere jamjam moriturus esset, non videtur illa actio illicita, ex qua sequitur aeque immediate et baptismi vere sat probabilis col­ latio et aliqualis corporalis mortis acceleratio (v. Reuter theol. mor. p. IV. n. 89. 6 cum Suar, et aliis et Lacroix 1. 6 p. 1 n. 264), sicuti communi suffragio auctores licitum osse declarant, imo obligatorium, puerum mox moriturum baptizare aqua omnino frigidA, si alia haberi nequeat, etsi ex ejus contactu mors accoleretur. Cf. S. Alph. 1. c. n. 106 in fine. § 3. De forma Baptismi. Ante omnia applica ea, quae n. 10—15 supra de forma sacramentorum in genere dicta sunt. De cetero baptismi forma necessaria est haec: „Ego te baptizo in nomine Patris et Filii et Spiritûs sancti , * 48 P. II. L. I. Tr. II. De Baptismo. aut, ut Graeci baptizant, ^baptizatur servus Christi N. in nomine Patris et Filii et Spiritûs sancti", siquidem illud „baptizatur“ actionem as­ sertive pronuntiat, ita ut. idem sit ac: „per me seu meum ministerium baptizare." I Porro percurrere juvat singulas voces, ut de earum necessitate atque de defectibus in earum omissione vel mutatione committendis rectum judicium feratur. 1. „Ego“ in lingua latina essentiale non est; aliud est in lingua vernae., gall., germ., anglica etc. ; 2. „Te" essentiale est, ita ut aut formaliter aut aequivalenter (ut in graeca forma) exprimatur: quare in ejus locum „vos“ (sensu pluralis majestatis) vel nomen proprium N. N. substituere, defectus essentialis non est. j 3. „Baptizo“ vox omnino essentialis est. Substituere aliud ver­ bum, quod exprimit notionem ^abluendi, lavandi" non facit invalidum baptismum, modo adsit omnino intentio sacrae ablutionis seu sacra­ menti faciendi (S. Alph. n. 109. 2). | a) Tn vernacula lingua convenit, quantum fieri potest, illud ver­ bum ^baptizandi" retinere, quia ut Suarez disp. 21 sect. 2 η. 2 dicit, securius est, nisi forte habeas, ut in germanica lingua, vocem, quae et nativa sua vi abluendi actum designat et usu consecrata sit ad sacram I ablutionem exprimendam, ut „taufen“. || b) Si vero aliae etiam voces in usu communi sunt pro baptismo, videndum est, num forte effectum baptismi potius quam actionem notione sua exprimant: quod si obtinet, consultum est a tali voce in formula baptismi abstinere, ne dubium dc valore oriatur. — Exemplum praebet Tam b. di bapt. § 5 n. 51 sqq. dicens, in lingua sicula usum fuisse, exprimendi coilationem baptismi necessitatis et privati per verbum ^ingravattare14, quam vocem illum sensum privati baptismi in necessitate collati exclusive habere dicunt. Quaedam igitur obstetrix, ait, usa erat per inscitiam hac forma: ,Io t’ ingravatto in nome del Padre etc.“ Postea dubium et consultatio de valore exorta est, multis affirmantibus, multis negantibus, contendentibus tamen omnibus, debere sub conditione infantem iterum baptizari, siquidem illa vox non satis determinate abluendi actionem, sed complexum actio­ num in illis angustiis et illa repentina necessitate consuetarum exprimere videretur. Quare si iisdem fere principiis utamur circa vocem anglicam „to christen", quam promiscue quidem cum voce „to baptize" de baptismo usurpant, facile aliquid dubii circa legitimum valorem formae „1 christen thee etc." excitari potest, quamquam multo probabilius illam formam validam esse dixerim. Communis autem usus fert, ut in formula baptismi dicant: „1 baptize thee etc." — Debere autem praesentem actionem, quae fit, exprimi, habemus tum ex natura rei, tum ex continuo usu Ecclesiae. «4 4. Vox Jn nomine" est essentialis. Quare a) vox nin nominibus" non valet ut forma; ' i i | | ' 1 1 1 Baptismi forma. 49 b) loco „nomine“ dicere „auctoritate“ dubium reddit baptismum·, c) omissio „in“ etiam aliquod dubium circa valorem excitat1; d) „cum * nomine sine mala intentione dictum, S. Congr. C. et S. Offic. pluries dixit, non obstare valori: v. 16. Aug. 1828, item 23. Maji 1720, 24. Maji 1723. V. thés, résolut. S. C. C. torn. 83 pag. 136. Idem puto dicendum, si quis „in nomen“ dixerit, seu ut alicubi volunt in Ilollandia „op den naam * (εις το ovoua), etsi haeretica mente putent, Ecclesiam catholicam a recta formula deviasse, modo absolute intendant, formulam a Christo et ab Apostolis traditam adhibere; nam haec versio plane congruit cum verbis in sacra Scriptura traditis. 5. „Patris etc. * — Tres igitur Personae singillatim exprimendae sunt, idque vocibus communibus et usitatis. Quare a) „in nomine Genitoris, et Geniti et Procedentis ab * utroque — faceret baptismum aliquatenus dubium: S. Alph. 1. c.; b) „in nomine Patris et Jcsu Christi et Spiritûs * Sancti est ex­ pressio non satis certa; c) „in nomine SS. * , Trinitatis omissis nominibus singularum per­ sonarum, est forma omnino dubia. d) „Ego baptizo te in nomine * Christi — est forma invalida. 6) Omissa vocula „et“, praesertim si bis omittitur, dubium reddit baptismum: at si secundo loco ponitur, ante Spiritum Sanctum, non videtur dubitandum esse de valore baptismi, quum non semel tum a S. Congr. C., tum a S. Offic. in tali casu decisum sit „pueros, de qui­ bus agitur, fuisse valide baptizatos, ideoque non -esse baptizandos neque sub conditione . * Cf. Resol. S. Congr. C. 1. c. toni. 83 et 12. Sept. 1801 in Faesul.2 1 Quamquam ex consultatione in causa Faesul. 12. Sept. 1S01 id effici videtur, ut validus censeatur baptismus sine prava mente collatus sub forma italics: vIo ti battezo n’nome del Padre etc.u : id tamen consultor arguit ex usu linguae italae vel etruscae, quo consueverunt saepe supprimere litteram „IU ante M et N, ita ut n’nome del Padre omnino sit „in nome etc.11: quare minime constat, etiam in latina aliave lingua suppressionem vocis „inu certo non obstare valori. 2 Scavini t. 3 n. 252 refert, a S. C. C. 12. Maji 1753 in Cenetensi declaratum esse dubium baptismum ex inscitia collatum sub forma „Mi te abattezzo in nome del Padre, e del Figliuolo, dello Spirito Santo11 tum propter corruptam vocem ,.abattezzo11, tum propter omissam vocem „etu ante Spiritum Sanctum. Verum in thesauro résolut, nihil habetur. Episcopus quidem Cenet, ob illas rationes, ut ipse refert, jussit sub conditione iterari baptismum. At relatione facta ad S. Congr. C., E. E. P. P. decreverunt ,,scribatur juxta mentem11, neque exhibetur eorum decretum. Porro 12. Sept. 1801 in Faesul. consultor refert, in Cenet, illum baptismum declaratum esse „non esse iterandum nequidem sub conditione11; idem in Forosempron. 24. Maji 1823 refertur: „validum fuisse baptismum (ex solo errore et inscitia) hisce verbis colla­ tum: ,Mi te abbattezzo in nome del Padre e dei Figliuolo, dello Spirito Santo1 respondit haec S. Congr. in Cenet. 12. Maji 1753.11 Quid autem sibi voluerit illud ,Juxta mentem11, videtur constarc ex ipsa hac ultima causa, iu qua additur: „Haec autem S. Congr. in citata Cenet. Episcopo mandavit, ut suae dioecesis obstetrices de recte proferenda baptismi forma in casu necessitatis, praevio examine, curet edoceri, Lehmkuhl, Theol. mor. II. Edit. 4. 4 50 P. IL L. I. Tr. IL De Baptismo. 7. Si repetitur: in nomine Patris, et in nomine Filii etc., Βο­ ή acina censet baptismum non esse validum; S. Alph., quamquam probabilius eum validum esse dicit, tamen formulam esse non satis tutam, sed aliquatenus dubiam, eo quod unio personarum distinctarum in una divinitate non satis exprimatur. 8. Additio haeretica vel erronea mente facta facile dubiam vel etiam certo invalidam reddere formam potest, ut a) si quis dicat: . . in nomine Patris majoris"; b) at si sensus non corrumpitur, neque voces aptae sunt ad ex­ primendum sensum corruptum, additio non inficiet valorem, ut si quis dicat: „in nomine Patris ingeniti, et Filii unigeniti, et Sp. S. ab utro­ que procedentis", vel similia. c) „In nomine Dei Patris et Dei Filii et Dei Sp. S.", putat Gury (casus 11. n. 191) baptismum dubium esse; at vere puto id sine causa fieri, nisi quis voluerit exprimere tres Deos: nam si bona fide et recto sensu profertur, habes formulam in aliquibus regionibus consuetam, quam cum signo crucis exprimunt, et qua eandem trium personarum deitatem quam maxime efferre volunt (cf. Go bat tr. 2 η. 721): at quum a formula Ecclesiae discrepet, sine peccato adhiberi nequit. <■· Caput II. De ministro et modo conferendiBaptismi. I · § 1. I Munus ministri. j| 1. Minister ordinarius, qui solus extracasumnecessitatis jus bapti- ! zandi habet, est Episcopus vel parochus quoad incolas sui territorii, ita ut, qui eorum jus laedant, per se graviter peccent. Rit. Rom. tit. 2 cp. 1 n. 12; S. Alph. n. 115 cum communi sent. II. Quilibet sacerdos est vi ordinationis suae minister ordinarius baptismi eo sensu, ut a competente pastore animarum semper licentiam baptizandi, idque solemniter, accipere possit. Ib. IIT. Diaconus solemnis baptismi minister extraordinarius est eo sensu, ut in casu mediocris necessitatis, si delegatus fuerit a sacerdote, possit baptizare. — Ergo et delegatio requiritur et casus mediocris necessitatis. Cf. c. 19 D. IV. de consecr. IV. Minister extraordinarius relate ad baptismum necessitatis privatim conferendum est quilibet homo usu rationis pollens : valide baptisrisque hujusmodi exercitium inhibeat, nisi circa eandem formam optime instructae et approbatae fuerint." Si ergo hisce citationibus fidere licet, vox netu semel tantum omissa praesertim ante ^Spiritum Sanctum" invalidum aut dubium faceret baptismum, st ex prava aut erronea mente fortasse oriretur, qua minister vocem ,,Spirit. S.u vellet proferre ut appositionem ad „Patrem et Filium", non ut nomen distinctae personae Sfi. Trinitatis: cf. S. Alph. n. 112 dub. 1. | I 1 I | I I I I I | I I I 51 Baptismi minister — ordïnar. et extraordinar. mus semper a quolibet homine rationis compote conferri potest. Cf. ibid. de consecr. c. 19 et 21; Later. IV. c. Jïïrmiter * Denz. n. 357. V. Jn baptismo solemni caerimonias a Rituali praescriptas nota­ biliter mutare vel omittere, peccatum grave est. Si baptismus sine caerimoniis collatus est, caerimoniae postea supplendae sunt. S. Alph. n. 141 cum sententia communi. Nota ad I. 1. Episcopus igitur intra limites dioecesis, parochusee intra limites parochiae eos baptizare potest, qui ibi domicilium habent. — Extra suum territorium autem ne incolas quidem sui loci baptizare potest sine licentia parochi loci. Cf. Craisson Man. n. 1350, Bouix de Judic. t. 1 pag. 454. 2. Vagi baptizari possunt in qualibet ecclesia, quam elegerint (sive ipsi, quando adulti sunt, sive parentes, si de infantium baptismo quaeritur). 3. Peregrini, qui diutius extra patriam inorantur, eodem modo in loco, ubi subsistunt, baptizari possunt. — Imo si mulier parit in loco non suo, infans baptizandus est a parocho loci, ubi peperit mater et decumbit, nisi forte aeque bene ad proprium parochum deferri possit: imo si parochia patria non distat ultra 3 leucas, semper licet ad pro­ prium parochum infantem deferre. S. Alph. n. 115. 4. Quae de jure conferendi baptismi dicta sunt, valent etiam de supplendis caerimoniis, si forte baptismus necessitatis jam ab altero collatus est. 5. In baptismo conditionato privati m sine caerimoniis conferendo convenit eadem servari, at de stricta obligatione non constat; qua­ propter ob aliquam rationabilem causam alius sacerdos id facere posset. Imo Go bat de bapt. η. 405 cum aliis, ut Quintanadv., Lacroix 1. 6 p. 1 n. 325 dicunt, baptismum sub conditione repetendum, quando sine caerimoniis conferatur, conferri posse quocunque loco, et a quocunque etiam laico: quod tamen non sine aliqua necessitatis causa S. Alph. vult approbare. Ad II. 1. Facultas alieno sacerdoti aut expresse data esse debet, 67 aut rationabiliter praesumpta: v. S. Alph. 1. c. et Lacroix 1. c. n. 274. 2. Haec commissio requiritur etiam in terris infidelium, ubi eccle­ siae jam constitutae et circumscriptae sunt: at, ut patet, ubicunque verae parochiae canonice erectae desunt, Episcopi aut alterius qui re­ gioni seu districtui praeficitur, est, aliis licentiam dare sive pro parte dioecesis vel quasi-dioecesis tantum, sive pro tota. Imo facilius acci­ dere potest, ut merito licentia praesumatur. Ad IV. In baptismo necessitatis privato, si fieri potest, ordo a Rituali Romano assignatus observari debet in eligendo ministro: „Si adsit sacerdos, diacono praeferatur, diaconus subdiacono, clericus laico, et vir feminae, nisi pudoris gratia doceat feminam potius quam virum baptizare infan­ tem non omnino editum, vel nisi melius femina sciret formam et modum baptizandi." 4* 52 P. IL L. I. Tr. IL De Baptismo. Attamen haec regula ita intelligitur, ut 1) quilibet fidelis in unione cum Ecclesia exsistens, sive vir sive femina, modo satis sciat modum bapti­ zandi, praeferendus sit omnino cuilibet haeretico, schismatico, excommuni­ cato vitando etiam sacerdoti; 2) ut femina extranea praeferatur patri in­ fantis; siquidem parentes infantem proprium baptizare non debent, nisi in defectu alterius. Inversio autem ordinis a Rituali statuti gravo peccatum tum tantum inducit per se: 1) si infidelis, haereticus, schismaticus, vel excommunicatus (vitandus) praefertur sine necessitate homini catholico: inter ipsos illos enu­ meratos unum aliis praeferre, potest solum per accidens peccatum grave evadere (cf. n. 53); 2) si non-sacerdos praefertur sacerdoti in unione Ec­ clesiae exsistenti; 3) aut si ille, qui non est parochus, praefertur parocho praesenti (nisi ipse alteri sacerdoti officium committat). — Grave peccatum est illa ordinis inversio tum ex parte ministri, tum ex parte ejus, qui ita fieri petit aut approbando permittit. θά Ad V. 1. Baptismus solemnis conferendus non est nisi in ecclesia, neque domi privatus baptismus nisi in periculo. — Excipiuntur a jure soli filii principum, qui in sacello domestico domûs paternae solemniter bapti­ zantur. (Ita ex jure a Clem. V. praescripto Clem. 1. 3 tit. 15 cap. unie.; cf. etiam Lacroix 1. c. n. 337. * *) Attamen si vere alicubi legitima con­ suetudine ille mos paulo latius extenditur ad alios nobiles, non videtur res adeo reprobanda osse: S. Alph. n. 118 in fine. Cone. Prag. anno 1860 usum etiam benigniorem , etsi per se abusus sit, ad tempus tamen toleran­ dum esse, monet: Coli. Lac. t. 5 coi. 596; cf. Cone. Vienn. an. 1858 ib. col. 161. Aliter tamen peccatum mortale est2. Casui necessitatis in quo baptismus privatus sine caerimoniis conferri possit, Instructio pastoral. Eystettensis do sacramento baptismi c. 1 § 1 adnumerat tempus ingentis frigoris; ,, tempore etiam hiemis propter ingens frigus in domibus privatis, sed semper in loco decenter ornato sacra­ mentum hoc regenerationis conferri posse concedimus, omissis tamen caeri­ moniis, quao postea in ecclesia suppleantur. No vero ex nimio frigore tenerae proli damnum inferatur, permittimus, ut sacra baptismi functio in sacristia calida peragi possit et cuni aqua baptismali aliquo modo cale­ facta/ * Quum primum Ecclesiae, finitis persecutionibus, sub Constantino Magno pax et libertas reddita erat, baptismus extra casum necessitatis in locis sacris con­ ferri consuevit. Verum quum propter modum baptizandi per immersionem et propter multitudinem eorum, qui simul baptizandi erant, amplior locus requireretur, prope ecclesiam baptisteria construi consueverunt, cum ecclesia tamen saepe conjuncta : qui mos eo magis permansit, quia per id simul significabatur, baptizandos nondum intra Ecclesiam esse. Postea vero, praecipue a sacculo 13., quum baptismus per modum infusionis inciperetur conferri, in ipso ecclesiae vestibulo ad septentrionalem partem exstruebatur fons baptismalis, ad quem baptizandus, peractis ])raeviis caeri­ moniis extra ecclesiam, deduceretur — quae mansit hodierna praxis. Cf. Mayer Geschichte des Catechumenats, Binterim Denkw. t. 1 p. 1 pag. 77 sqq., Gassner 1. c. pag. G41 sqq. * Addo respons. S. R. C. in una Asculan. in Piceno 27. Apr. 1877, Gar dell, η. 5608, quo circa baptismum in domibus privatis conferendum dicitur : „Altitudo Tua curare debeat, attamen prudenter et caute, removere abusus, qui in hac re irrepserunt, efficiatque ut infantes ad baptizandum juxta Ecclesiae praescriptionem et communem praxim deferantur.14 Baptismi minister — ordinar. et exlraord. — caerimoniae. 53 Imo idem aliquando etiam propter alias rationes fieri posse, ut sc. domi baptismus conferatur, indicant S. Alph. n. 142, S cavi ni cum Del Vecchio II. n. 432 et 434, aliique, nimirum propter infamiam parentum alitor orituram, aut propter aliud grave damnum. 2. Do aqua consecrata vide, quae supra dicta sunt n. 50 et C0. 3. Omissio unctionis sive ante baptismum cum oleo catech., sive63 post cum sacro chrismate censetur gravis (S. Alph. et Gury 1. c.); quare donec recentia olea habeantur, vetera conservanda sunt. — Idem dic de aliis caerimoniis majoris momenti, ut professionis fidei, aut de caerimoniis levioribus in maiore copia. 4. Interrogationes a Rituali praescriptas lingua latina faciendas neque mutationem in Rituali inducendam esse, S. R. C. constanter respondit: attamen quum impossibile sit, patrinos ignota lingua inter­ rogari et respondere, atque etiam in diversis conciliis provincialibus Romae approbatis de necessaria explicatione in lingua vernacula sermo sit, nihil relinquitur, nisi ut sacerdos, postquam omnia lingua latina pro se dixerit, eadem vernacula linguâ pro patrinis repetat eorumque re­ sponsum excipiat. Atque ita etiam in aliquibus Ritualibus dioecesanis denotatur. 5. Si infans propter necessitatem domi a sacerdote baptizatur: ex Rituali Romano, si tempus suppetit et chrisma adest, caerimoniae baptismum subséquentes statim perficiendae sunt; saltem id fieri magis convenit, etsi de praecepto non constat, quod etiam G arde 11. in nota ad responsum S. C. R. in Caligurit. 28. Sept. 1820 sentit dicens, cae­ rimonias subséquentes posse sive permitti fieri. De supplendis autem caerimoniis et de iis adhibendis in baptismo adultorum haec nota: 1) Si infans ab haeretico ministro baptizatus defertur ad catho­ licam ecclesiam, sive baptismus conditionate confertur sive non: caeri­ moniae adhibendae sunt eaeque ex baptismo infantium. 2) Super adultum ab haereticis bapizatum, si baptismus con­ ditionate non repetitur, non est mos supplere solas caerimonias: si vero — id quod sane licet, iiao per se magis convenit — supplentur, sumendae sunt ex baptismo adultorum, nisi specialis facultas S. Pon­ tificis aliter agendi habetur. 3) Si autem caerimoniae supplentur super adultum catholicum, caerimoniae sumantur ex baptismo infantium. Ita S. R. C. 27. Aug. 1836 in Rhedon. (Gard. n. 4780). 4) Si repetitur conditionate baptismus super adultum ab haeresi conversum, communis lex est, ut sumatur baptismus cum caerimoniis pro adultorum baptismo: ita S. R. C. loc. cit. — Pro Anglia (v. Cone. Wcstm. I. loc. supra cit.) data ost facultas conferendi in hoc casu baptismum sino caerimoniis, quod pro America, Episcopis anuo 1866 petentibus, negatum est. V. Coll. Lac. t. Ill. col. 384 et 462. Videtur tamen in casu particulari ex gravi causa Episcopus dispensare 54 P. Π. L. I. Tr. Π. De Baptismo. posse, ut liceat caerimonias omittere, sicut conjeceris ex ipsa nota, quae adjecta est in collectione Garde 11. ad decretum modo citatum in Phedon. 5) Si adultus antea non baptizatus nunc baptizatur, decet, ut patet, formam baptismi adultorum sumi, si ille adultus convertitur ab haeresi vel infidelitate. At etiam tum aliquae dioeceses obtinuerunt facultatem adhibendi formam pro baptismo infantium. Ita saltem pro limitato tempore dioeceses Liver polita na et Salopiensis in Anglia (v. syn. dioec. Liverp. sextam et Salopions, q uartam) et multae regiones Americae Septentr., de quibus cf. Coll. Lac. t. III. coi. 34, 321, 599, 1106 etc. § 2. Munus patrinorum. Ut doctrina de baptismo conferendo compleatur, do Latrinis agendum est, quos in baptismo adhiberi consuetudo et lex ecclesiastica jubet. Antiquissimus mos est Ecclesiae adhibendi patrinum in baptismo, qui adhibebatur, ut catechumenum baptizandum offerret, de bonis ejus moribus testimonium diceret, atque de servanda vita Christiana pro eo quodammodo fide juberet. Quare praeter nomen ,patrini‘ occurrunt nomina antiquiora ,fidejussoris‘, ,sponsoris‘, ,susceptoris1. Morem illum jam saec. 3. ut antiquum Tertull. de bapt. c. 18 clare testatur; imo B interim putat, illum ad tempora Apostolorum usque ascendere, 1. c. pag. 189. Cf. Gassner 1. cit. — Jus novum, quod viget, habes in Cone. Trid. sess. 24 de ref. matr. cap. 2: „ . . . Sancta synodus . . statuit, ut unus tantum, sive vir sive mulier, juxta sacrorum canonum instituta, vel ad summum unus et una baptizatum de baptismo susci­ piant, inter quos et baptizatum ipsum, et illius patrem et matrem, necnon inter baptizantem et baptizatum baptizatique patrem ac matrem tantum spiritualis cognatio contrahatur. Parochus, antequam ad baptis­ mum conferendum accedat, diligenter ab eis, ad quos spectabit, scisci­ tetur, quem vel quos elegerint, ut baptizatum de sacro fonte suscipiant, et eum vel eos tantum ad illum suscipiendum admittat, et in libro eorum nomina describat, doceatque eos, quam cognationem contraxe­ rint, ne ignorantia ulla excusari valeant. Quodsi alii ultra designatos baptizatum tetigerint, cognationem spiritualem nullo pacto contrahant, constitutionibus in contrarium facientibus non obstantibus/ Quaro haec pauca tenenda sunt: 71 I. Adhiberi debet saltem unus vel una, ut munere patrini fungatur, in baptismo solemni: in baptismo privato obligatio non est. II. Non licet adhiberi plus quam duos, i. e. marem unum, alteram feminam, alias peccatur, sed venialiter tantum, si ambo ejusdem sexûs sint ac baptizandus. — Quodsi uterque patri nus sive utraque matrina, quando duo assumuntur, sint diversi sexus a baptizando, S. Alph. id habet pro peccato mortali 1. c. n. 155 dub. 2. 70 EXTRAIT DU CATALOGUE DE B. HERDER, Libraire-Éditeur % A FRIBOURG EN BRISGAU (Allemagne). Ouvrages à l’usage des séminaires ecclésiastiques. En vente chez tous les libraires. Hausherr, M., S. J., Compendium Ceremoniarum sacerdoti et ministris sacris observandarum in sacro ministerio. Editio altera emendata et multis aucta. Cum approbatione Rev. Archiepiscopi Friburgensis. In 12°. (IV et 185 p.) Prix: broché fr. 1.90; relié en toile, tranche rouge fr. 2.50. . . Toutes ces règles, ces innombrables rubriques sont classées et exposées avec une grande lucidité; des tables très-bien conçues per­ mettent de trouver sans perte de temps l’indication nécessaire. Si l'on considère le petit format de ce Compendium et son exactitude, on ne pourra que remercier le pieux et savant auteur qui a mis à la portée de tous les ecclésiastiques désireux d'atteindre la perfection requise dans les cérémonies, un manuel précieux. Ne serait-il pas utile de ren­ contrer ce petit livre dans chaque sacristie, A côté du bref du diocèse?·· (Polybiblion. Paris. 18S7. Août.) Lehnikuhl, A., S. J., Theologia moralis. Editio quarta ab auctore recognita. Cum approbatione Rev. Archiep. Friburg. et Super. Ordinis. 2 volumes in 8°. (XXXV et 1649 p.) Prix: broché fr. 22.50; relié en demi-chagrin fr. 28.50. „La méthode de l’auteur est de tout point excellente pour un manuel A l'usage du clergé engagé dans le saint ministère. Le P. Lehni­ kuhl a su éviter les deux extrêmes dans lesquels sont tombés presque tous ceux qui ont composé des Compendium de morale; les uns, en développant outre mesure les principes, ont négligé les détails et les cas particuliers; les autres ont donné trop de place A la casuistique au détriment de la théorie. Notre auteur a pris le juste milieu; il a si bien résolu la difficulté que, ne le cédant, en rien A (Îury, si même il ne le dépasse, pour l’abondance de la casuistique, il l’emporte sans conteste ur son confrère par la solidité des raisons qu’il allègue dans lea caa do conscience et surtout par l’enchaînement et l’exposition des principes d’où il fait découler les solutions des cas particuliers. Dans les opinions controversées il s’attache de préférence à St. Thomas et à St. Alphonse de Liguori. — Quant aux détails d’exécution et de forme, ils sont soignés avec un esprit de méthode et d’analyse presque raffiné, ce qui rend l’étude et la consultation de notre manuel d’un usage extrême­ ment profitable et facile. Aussi bien nous l’affirmons, sans crainte d’être démenti: l’ouvrage du P. Lchmkuhl ne demande qu’à être connu pour avoir droit de cité dans les Grands-Séminaires ainsi que dans les pr es b y tèr es.44 (Le Moniteur de Rome. 1884. Nr. 48.) „Nous ne revenons pas sur les éloges que nous avons consacrés à la première édition de cet ouvrage. Il est à souhaiter que ce livre soit entre les mains de tous les professeurs do théologie morale et des prêtres voués au saint ministère.14 (Nouvelle Revue théologique. Tournay. 1886. Nr. 6.) Lehmkiïhl, A., S. J., Compendium Theologiae moralis. Editio altera ab auctore recognita. Cum approbatione Rev. Arohiep. Friburg. et Super. Ordinis. In 8°. (XXIV et G02 p.) Prix: broché fr. 8.75; relié en demi-chagrin fr. 10.65. ,,Νουβ avons rendu compte, ici même, du Cours de Théologie morale publié par le P. Lehmkuhl, de la Société de Jésus. Nous disions que ce livre est, à tous les égards, l’une des œuvres les plus parfaites qu’on puisse mettre entre les mains des élèves de nos séminaires. Il surpasse certainement le P. Gury pour l’exposition des principes et l'enchaîne­ ment logique des matières traitées; il l’égale presque pour l’application de la théorie aux cas de conscience.............. Nous estimons que ce Compendium sera très-utile aux élèves des séminaires qui ont besoin de résumés et de tableaux synoptiques pour embrasser d'un seul regard la doctrine qui leur est enseignée. Il sera très-utile aux prêtres qui exercent le ministère paroissial et qui doivent, à certaines heures, avoir sous les yeux les principes de la morale chrétienne, pour s’éclairer dans une solution difficile qui leur est de­ mandée.41 (Polybiblion. Paris. 1887. Février.) ,,Lo succès merveilleux obtenu par le premier de ces livres (,Theo­ logia Moralis4 et ,Compendium4) ne fera pas non plus défaut au dernier, qui nous parait devoir bientôt devenir d’un usage général comme manuel dans les séminaires.41, (Revue Littéraire de l’Univers. Paris. 1886. Juillet.) Manna quotidianum sacerdotum sive preces ante et post missae celebrationem cum brevibus meditationum punctis pro singulis anni diebus. Preces edidit, meditationum puncta composuit, appendicem adjecit Dr. J. Schmitt. Editio altera. 3 volumes in 12°. (XXVI et 1822 p.) Prix de chaque volume: broché fr. 3.75; relié en demi-chagrin, tranche rouge fr. 5. ^Depuis longtemps, le clergé désirait, pour obvier à la routine, un grand choix de prières avant et après la messe. Ce livre vient répondre à ce vœu. Il présente, en effet, pour chaque jour de l'année de nou­ velles prières de préparation et d’actions de grâces. Ces prières sont tirées de l’ouvrage .Scutum fidef du Père Boppert. Mais, outre que l’ouvrage de ce Père coûte très cher, il est trop volu- milieux pour pouvoir servir de manuel portatif. Le D. Schmitt a évité cet inconvénient en retranchant les méditations du P. Boppert qui sont plutôt, en partio du moins, des thèses de théologie patrietique. Il y a substitué des points ou des ,medulla * de méditations très-substantiels dont le texte varie entre six et dix lignes. Ces points de méditation sont tirés des meilleurs auteurs ascétiques. A la fin de chaque volume se trouve un appendice des plus pratiques pour la vie intérieure ren­ fermant, p. ex., la méthode de méditer, les formules ordinaires des affections et des bons mouvements auxquels on a coutume de s’exciter, quand on médite etc. Sur les conseils de plusieurs de ses confrères, l'auteur a fait paraître cette seconde édition avec des changements qui ne manquent de valeur pratique. Le manuel du 1). Schmitt mériterait d'être entre les mains de tout prêtre.44 (Le Moniteur de Rome. 1884. Nr. 52.) Manuale precum in usum theologorum. Cum approbatione ordinarii Friburgensis. In 12°. (XI et 554 p.) Prix: fr. 3.75; relié en demi-chagrin fr. 5.25. „Nous recommandons ce Manuel de Prières aux élèves des sémi­ naires et aux prêtres. Le Prooemium contient les monitions de St. Charles Borromée à son clergé empruntés aux actes du quatrième Concile de Milan, et aussi les Institutiones ad Clericos seminarii. Viennent ensuite des prières ordinaires et quotidiennes, prières pour chaque jour de la semaine, prières pour la messe (préparation, actes de grâces), pour la confession, pour les grandes fêtes de l’année, pour les fêtes des Saints. Dans une dernière partie, l’auteur a réuni un certain nombre de prières spéciales pour obtenir les vertus théologales, la crainte de Dieu. la fidélité h sa vocation, etc. Enfin, pour la commodité des élèves des séminaires, on trouve en Appendice les cérémonies et prières des Ordinations. En somme, ce Manuel est pieux, bien ordonné, bien divisé, et peut rendre de vrais services?4 (Nouv. Revue théol. Tournay. 1886. XVIII. Nr. G.) Philosophia Laconsis sive series institutionum Philosophiae Scholasticae edita a presbyteris Societatis Jesu in Collegio quondam B. Mariae ad Lacum, disciplinas philosophicas professis. Les deux volumes suivants ont paru: Pesch, T., S. J., Institutiones Philosophiae Naturalis secundum principia S. Thomae Aquinatis ad usum scholasticum. Cum approbatione Rev. Vic. Gen. Friburgensis. In 8°. (LII et 752 p.) Prix: fr. 9.40. ..Notre rapide indication des matières suffira à engager les amis de la philosophie à étudier un ouvrage, qui marquera dans l'histoire de la philosophie scolastique. On pourra contester des conclusions de l’auteur, ne pas accepter toutes ses opinions, critiquer ses arguments, mais on ne pourra jamais lui contester un grand savoir philosophique, une éru­ dition pou commune, un talent remarquable d’exposition, une rare in­ telligence des doctrines de saint Thomas. Voilà pourquoi nous souhaitons beaucoup de lecteurs à ce livre, qui ne contribuera pas peu à réaliser les désirs du saint Père, à faire connaître et respecter la philosophie scolastique. Puisse un débit considérable récompenser l'auteur de ses labeurs, et engager ses confrères à nous donner bientôt les autres parties de la Philosophia Lacensis.“ (Revue Catholique. Louvain. 1880. Nov.) (r Meyer, Th., S. J., Institutiones Juris Naturalis seu philosophiae moralis universae secundum principia S. Thomae Aquinatis ad usum scholarem. Pars I. Jus Naturale Generale continens ethicam generalem et jus sociale in genere. Cum approbatione Rev. Archicp. Friburgensis. In 8°. (XXXII et 498 p.) Prix: fr. 7.50. I „. . . Le livre du R. P. Meyer doit avoir sa place sur la table du professeur de droit comme sur celle du professeur de morale. Ce n’est point seulement un livre de bibliothèque que l’on consulte à certaines heures: c’est bien plutôt un manuel que les gens du métier, les philo­ sophes, les théologiens, les politiques, devraient sans cesse avoir sous les yeux, pour y puiser la direction de leur enseignement ou de leur conduite dans le gouvernement des âmes et des peuples/ (Revue des sciences ecclésiastiques. Amiens. 1887. Nr. 324. Janvier.) Une troisième partie est sous presse: Pesch, T., S. J., Logica I. Vosen, Dr. (·. H., Rudimenta linguae hebraicae scholis publicis et domesticae disciplinae brevissime accommodata. Re­ tractavit auxit septimum emendatissima edidit Dr. Fr. Kaulen. In 8°. (IV et 130 p.) Prix: broché fr. 2; relié fr. 2.40. ,,Tous les hé bra isante connaissent la Grammaire hébraïque de Vosen; ils savent qu’elle a de grandes qualités comme livre élémentaire, mais qu'on lui reproche un peu d'obscurité. Le Dr. Kaulen, tout en con­ servant a cette œuvre la simplicité et la brièveté qui ont tant contribué à son succès, s'est attaché rendre l’exposition plus claire. Il a fait aussi quelques modifications réclamées par le progrès des études gram­ maticales, et a éclairci et complété la syntaxe en y ajoutant un certain nombre d’exemples bien choisis. Les Rudimenta, tels qu’ils sont actuelle­ ment, sont d’un usage facile et commode, et suffisent pour apprendre l’hébreu. Us contiennent, outre la grammaire, des morceaux choisis et un dictionnaire ‘‘ (Semaine religieuse du diocèse de Cambrai. 1887. Nr. 40.) Werner, O., S. J.. Atlas des missions catholiques. Vingt cartes teintées, avec texte explicatif (43 p.) et trois tableaux. Traduit de l’allemand, revu et augmenté par Μ, V. Grofjier. lu 4°. Prix: broché fr. 5; relié fr. 7. I I „Les cartes ne laissent rien à désirer au point de vue de l'exécution typographique; elles ne sont pas trop chargées de détails, et les teintes un peu vives permettent de se faire aussitôt une idée des circonscrip­ tions ecclésiastiques. La légende qui les accompagne est toujours claire, et l’on peut sans difficulté reconnaître le siège des évêchés, des Vicariats et Préfectures apostolique ’ (La Revue de la Suisse catholique. Fribourg. 1880. Nr. 1.) 4 Baptismi pair ini eorumque munus. 55 III. Si plures patrini designati sint sive a parentibus sive iis de­ ficientibus a parocho, iique omnes infantem tetigerint: omnes cogna­ tionem contraxerunt1; idem dic, si nullus designatus sit aut nullus eorum tangat infantem, siquidem tum ii omnes, qui volentes esse pa­ trini infantem, dum baptizatur, tangunt aut immediate post baptismum e manu sacerdotis suscipiunt, vere patrini sunt et spiritualem contra­ hunt cognationem. Verum si certi designati sunt: praeter hos nemo cognationem spiritualem contrahere potest. Cf. S. Alph. n. 154, ibique declar. S. Congr. IV. Patrinus aliquis constitui potest per procuratorem a se con­ stitutum: verum tunc procurator omnia ea physice agere debet, quae petrinorum sunt, i. e. cum vera intentione infantem sufficienter tan­ gere (de quo cf. infra n. 757 et 758). V. Do cognatione spirituali, quae contrahitur per munus patrini, vide infra de matrim. 1. c. Officium autem patrini est, ut deficientibus parentibus curam spiritualem filioli agat, eumque in fide moribusque christianis instituat. VI. Hinc a munere patrini licite suscipiendo excluduntur 1) ii, qui propter statum suum curam aliorum gerere non possunt, vid. reli­ giosi et moniales; iique positivo jure prohibentur: Rituale R o m. tit. II. cap. 1 n. 26, S. Alph. n. 256; 2) qui in christianis moribus educare non possunt: ut apostatae et haeretici, atque alii publici peccatores: Rit. R. ib. n. 25; 3) qui primariam curam educandi jam aliunde habent, sc. parentes respectu filiorum, conjux respectu sui conjugis. — Alii autem cognati non excluduntur, etsi sunt proxime cognati, ut fratres et avi. Nihilominus pro regionibus haereticorum Laym. et Castropal. per-72 mittunt, ob gravem causam, e. g. si gravis offensio timeatur, adhiberi praeter patrinum catholicum aliam personam haereticam , quae munus patrini sive matrinac gerat: quod tamen difficile est admittere. Securius aliquis sese expedire potest, hominem haereticum admittendo ut testem et impediendo, ne omnia peragat, quae ad patrinum constituendum requiruntur. Cf. S. Alph. n. 15G. E contrario S. Alph. cum Laym., Lacroix, Gobat, Tamhur. permisit, ut catholicus sit patrinus infantis parentum haereticorum, bapti­ zante illorum ministro, in illis adjunctis, quando ^nullatenus illa actio cen­ seri possit approbatio ritûs acatholici.“ Verum Scaviui t. ΙΓΙ, n. 1015 refert decisionem S. Offic. 10. Maji 1770: „Sanctissimus decrevit, catholicis re­ gulariter non licere haereticorum aut schismaticorum concionibus, baptis­ mis, matrimoniis intéressé. Absoluto autem non licere nec per se nec per alios fungi officio patrini in baptismis, quae haere­ ticorum filiis ab haereticis ministrantur. 1 Verum si plures patrini a parentibus quidem vocati sint, parochus autem duos (ut ex II) designet declarans, ne alii habeant intentionem contrahendi cogna­ tionem, hi, etsi tangant infantem, veri patrini non videntur fieri. Cf. S. Alph. 1. c. n. 154. 56 P. Π. L. I. Tr. IL De Baptismo. Videlicet auctores illi putaverunt, patrinum catholicum posse ut fidei sponsorem facilius postea filiolum spiritualem in vera fido educare; eamque esse gravem causam, cur illam cooperationem cum haereticis praestare possit: verum non videntur satis attendisse, impossibile esse, ut patrinus non petat baptismum a ministro, qui baptizaturus est; at ille actum bapti­ zandi sibi omnino illicitum exercebit; ergo patrinus id petit, quod alter licite facere nequit: sed ejusmodi actionem ne peti quidem licet. Caput IIT. De subjecto Baptismi. I. Subjectum baptismi est omnis homo viator nondum baptizatus. II. Ut illi, qui usum rationis non habent, valide et fructuose baptizentur, ex eorum parte nihil requiritur. III. Ut illi, qui usum rationis perfectum unquam adepti sunt, va­ lido baptizentur, necesse est, ut ipsi voluntatem recipiendi baptismum aliquo modo habuerint vel habeant: ut vero cum fructu baptizentur et gratiam sanctificantem recipiant, etiam actum fidei et dolorem de peccatis commissis supcrnaturalem adesse vel adfuisse necessarium est. IV. Obligatio procurandi baptismum infantibus cuilibet, qui suc­ currere potest, incumbit, si occurrit extrema infantis necessitas, i. e. si infans nondum baptizatus repetitur in imminenti mortis periculo neque alter adest, qui baptismum conferat sive conferendum curet; alias incumbit iis, qui ex officio infantis curam habent, imprimis paren­ tibus et parocho. Explicatio. Ad I. nota: 1. Vix dubitari potest de valore baptismi in­ fanti in utero matris collati, si infantis caput a secundina omnino solutum sive medio instrumento sive aliter aquft tingi potuerit. Attamen non desunt, qui putent, prius hominem debere membrum separatum externae societatis humanae esse, quam baptizari possit. Quapropter, etsi theoretice con­ siderata ratio dubitandi de valore baptismi vix ulla suppetat; tamen quia S. C. C. 12. Julii 1794 in Sutrina baptismum illum sub conditione ite­ randum dixit, qui infanti tali modo collatus erat. Sacrae Congregationis auctoritas nos prohibet, quominus omnino certum ejusmodi baptismum statuamus1. Ergo in periculo omnino ita conferendus est, sed postea, si infans vivus ex utero prodierit, sub conditione est repetendus. 2. Quum primum foetus humanus anima rationali donatur, per se est baptismi subjectum. Quare cura summa adhiberi debet, ut quilibet foetus humani abortivi saltem sub conditione baptizentur, nisi de eorum morte certo constet. * Sc. contigerat, ut in partu difficili medicus caput infantis clare observaret atque, scypho aquae assumpto, illam in caput infantis infunderet cum forma et in­ tentione rite servata. Et quamquam attestabatur, physica necessitate aquam debuisse ad infantis caput et cutem pertingere, nihilominus S. Congr. considerans, puerum penitus in utero materno delituisse, contra parochum, qui noluit sub conditione rebaptizare, c partibus patris infantis stetit, qui iterationem baptismi petierat. Baptismi subjectum. 57 Dico, omnes foetus abortivos, siquidem hodie valde communis sen­ tentia est, si post copulam conceptio sequatur, foetum statim in ipsa conceptione animari: quare antiquorum scriptorum opinio, animationem per rationalem animam secundo vel tertio mense tandem fieri, practice relinquenda est. S. Alph. n. 124 h Foetus abortivos, qui post quintum mensem a conceptione eduntur, baptizandos esse, non facile ignoratur; at etiam relate ad eos monendae omnino sunt matres aliique, ad quos cura spectat, ne propter aliqua signa, quae mortem foctûs indicare videantur, baptismus conditionatus omittatur. Nam vix aliud signum certum mortis habetur, nisi ipsa putrefactio', neque putrefactionem tantum incipientem pro certae mortis indicio haberi posse, viri periti testantur. Vide Del Vecchio II. n. 437 not. Baptismus vero conferendus omnino est, nisi constet certo de morte. — At foetûs abortivi, qui prioribus temporibus, maxime primis ipsis hebdomadis forte editur, baptismus ut male negligatur, facile accidere potest. Hac de re etiam matres moneri debent. Idque eo magis faciendum est, quia non adeo raro accidunt ii casus infelices, sive ex quadam culpa, sive sine ulla culpa matris, et quia ex altera parte solae matres earumve adjutrices sint, quae juvare possint. Jure igitur in quibusdam dioecesibus speciali loge parochi monentur, ne talem instructionem, a qua multorum aeterna salus pendet, praetermittant2. 1 Patrocinium foetuum etiam minimorum baptizandorum jam saeculo 17. Fr. Hieronymus Florentinus suscepit dissertatione de foet. abort, baptiz. edita, quae post aliquas turbas excitatas approbationem Congreg. Indicis tulit „modo de iis . . . agatur, quae initium aliquod humani foetûs prae se ferant.u Quae conditio apposita secundum praesentem statum physiologiae solos illos materni uteri fructus a baptismo excludere potest, si quae crudae massae carneae, quas molas vocant, aliive deformati et defectuosi foetus in eo statu sunt, ut ea omni vitâ carere constiterit. Nam alioquin etiam minimus foetus vitalem motum habet et initium humani foetûs prorsus ostendit. Atque in degenerato foetu si propria vita vegetativa remanserit, haec, rationalem animam remansisse, potius indicat. Cf. etiam GuryBallerini ed. 5 n. 247, II. not. 2 Non abs re erit notare, gravem esse obligationem parochorum curandi, ut obstetrices, medici, vel matres hac de re moneantur, ne eorum incuriâ minimi foetus abortivi non baptizati in latrinam projiciantur. Ita Roncaglia. Scavini vol. 3 n. 83, Instructio pastoral. Ey Stettens., quae tit. II cap. Ill § 2 paro­ chis haec injungit: „curabunt sedulo, ut obstetrices in sua parochia constitutae a medicis pro quovis periculi eventu bene instituantur . . . nunquam enim ejusmodi foetum utut monstruosum vel parvum incaute occidere vel in latrinam mittere absque diligenti inspectione licebit.u Similia monet Rituale Augustan. Cf. insuper folia period, pastoral. Monaster, ann 1870 N. 8—10; G a s s n c r Pastoral pag. 617 sqq. Quodsi per obstetrices — eas enim generatim ipse parochus per se vel pium medicum convenientius instruit, et per eas matres — matrum instructio fieri non possit, tempus matres caute hac de re monendi potest v. g. esse, quando brevi post matrimonium confessionem instituunt: tunc enim de cura foetûs, quem in utero gestent, sine scandalo et offensione instrui possunt. — Paucis autem haec observanda sunt: a) foetus etiam minimi diutius etiam vitam servare possunt : imo inventi sunt, qui etiam post plurcs dies indubia vitae signa dederint; b) attamen periculum semper est, nc brevi post ejectionem moriantur; multi jam emortui sunt; c) verum certitudo de morte jam secuta non ita frequenter habetur, quia certae mortis signum etiam hic vix aliud habetur, nisi putrefactio jam apparens. Quapropter omnes foetus abortivi caute tractandi sunt, atque, nisi statim indubia mortis signa appareant, illieo 58 P. II. L. I. Tr. II. De Baptismo. 3. Sicut industria in eo collocanda est, ut foetui, qui ante tempus ex utero materno ejicitur, baptismus conferatur; ita etiam necessitas contingere potest foetum ex materno utero extrahendi, ne baptismo careat. Quod ducit ad pauca de sectione caosaroa adnotanda: 1) De sectione caesarea quaestio esso potest tum matre mortua, tum vivente matre quae naturaliter parere nequeat. De posteriore casu cf. vol. I. n. 844 et 849 .* 2) Igitur mortua matre, nullum dubium est, quin sectio fieri possit et debeat, idque etiamsi conceptio a brevi tempore facta sit. Quare, quam citissime fieri potest, chirurgus aliusve, qui possit sectionem facere, advocandus est: interim vero uterus matris mortuae calidus servandus, os ejus aperiendum est; neque facile credendum est medico forte dicenti, omnem conatum incassum fieri, eo quod foetus jam sit emor­ tuus: siquidem id raro omnino certo sciunt. Ne vero sacerdos legis civilis laesae reus videatur et gravis poenae periculum subeat, non facile ipse ex sese omnia jubere debet, sed inducat strenue maritum defunctae vel propinquos aut virum in munere publico constitutum, ut quam primum curam sectionis perficiendae gerant. — Si gravissima incommoda timenda non sunt, deficiente medico, quilibet alius, qui animum habet, etiam non exspectato consensu cognatorum, incisionem ex caritate erga infantem fortasse salvandum perficere potest et debet2. 75 baptizandi sunt sub conditione, neque post longius etiam tempus, si statim collatus non sit, baptismus omittendus est. Consuli hac in re imprimis meretur Capellmann Medica pastoral, edit. lat. pag. 112. Aliqua ex eil alleram : „Hic jam quaeritur (vid. de embryonibus in primis mensibus), utrum foetus, qui ovo inclusus editur, baptizari non debeat, antequam ovum aperiatur, an liceat vel oporteat, primum in membranis ovi clausi sub conditione baptismum conferre et dein aperto ovo ipsum foetum iterum conditionate baptizare? Ex ratione supra allata, quod nimirum exterior velamentorum membrana non oritur ex ovo ideoque minime nd foetum pertinet, id approbare non possum, ut in ovo clauso baptismus conferatur ... Si caute ovum aperitur, atque si liquor amnis lente, hoc est, nisi ex negligentia subito profluat, aër accedens foetum quamvis exiguum non illico occidet. Tum . . . aperto ovo c vestigio baptismus sub conditione conferatur . . . Utilissimum ac certissimum consilium erit, ut baptismum per immersionem conferant, et ita quidem, ut in vel sub aqua (non frigida, sed nonnihil tepida) velamenta disrumpant, hisque dlsruptis statim formam baptismi pronuntient. Apprehende igitur utriusque manus pollice et indice aliquam velamenti plicaturam, atque ita disrnmpe, ut materia ovi effluat, h. e. ut aqua baptismatis integram ovi materiam bene abluat. Quod si ita fit. etiam vitabitur accedentis aëris appulsus in embryonem, quem non­ nulli adeo timent.“ At ut securius agas, foetum et immerge in aquam ct ex ea extrahe. 1 Obligationem incisionis, vivente matre, ibi non tam facile ndmisi, at. facile eam licere dico. Nam ob solam spem certius foetum baptizandi matri eam pati licere sentio, etiain cum gravi omnino vitae periculo, modo ne sit ea matris conditio, ut incisio evadat vera occisio, neque foetus, nisi occisione secuta, extrahi possit: alias non minus propinquus sequitur effectus bonus, quam malus. a Eximiae curae ab Ecclesiae praesulibus, qui libere officio suo fungi possunt, hac in re gestae exemplum habes in episcopali mandato, quod refert Dens theolog. torn. 5 append, η. 7, parochis imposito, ut poenA excommunicationis ipso facto in­ currendae quemlibet deterrerent, ne sectioni obstaculum crearet, atque peritum quem­ libet impellerent, ut eam exsequeretur. Baptismi subjectum — foetus abortivi — infantes — amentes. 59 Ad II. 1. Infantibus usu rationis carentibus accensentur ii, quivi perpetuo amentes sunt; siquidem illi etiam sine propriae voluntatis actu baptizantur et gratiam consequuntur. Si vero antequam in amen­ tiam inciderunt, usu rationis potiebantur, non baptizantur, nec fructuose, nec valide, nisi voluntatem et dispositionem, sicut alii adulti, antea habuerunt·: at quia de illius defectu raro constabit, in necessitate, i. e. in mortis periculo, aut si de recuperanda ratione desperatum es:, sub conditione baptizandi sunt, ea manente obligatione, ut si forte postea ad rationis usum redierint, et examine facto baptismus dubie validus inveniatur, conditionato repetendus sit. 2. Ii, de quorum perfecto rationis usu dubitatur: 1) sz ipsi colunt baptizari, pro modulo suo instrui de actibus virtutum theologicarum et attritionis debent, atque dein postquam aliquo modo, quid sit baptis­ mus, cognoverint, baptizandi sunt. Id etiam extra periculum mortis valet, quia non est ratio, cur baptismus, qui tum certo valide admini­ stratur, propter instructionis plenae impossibilitatem differri debeat, postquam puer instructus est pro sua capacitate. 2) In articulo autem mortis multo magis baptizandi sunt, idque tunc temporis, etiamsi ali­ quam repugnantiam ostendunt: quamquam, si id obtinuit, baptismus utpote dubius postea, si certius conferri potest, repetendus est sub conditione. Ad III. 1. Postquam aliquis in adulta aetate de baptismi neces- " sitate et obligatione edoctus est, eum diu differre, etiam extra pericu­ lum mortis, grave peccatum est: unius alteriusve mensis dilatio etiam post sufficientem instructionem ex se non videtur gravis. Attamen facile fieri potest, ut id non sit sine periculo; quapropter hoc urgen­ dum est, ut quam primum recipiatur. 2. Qualis voluntas recipiendi baptismi ad validam ejus susceptionem requiratur, ex iis repetendum est, quae de sacramentis universim exposita sunt. Videlicet ut certo constet de ejus valore, requiritur, ut homo adultus expresse christianao societati adjungi seu baptismum suscipere voluerit. Cf. Lugo de sacr. in genere disp. 9 n. 130. Nam revera valde dubium est. num recte dicatur, in quacunque supernatural! attritione seu dolore de peccatis satis includi voluntatem recipiendi baptismi, de quo nihil est au­ ditum — aliud plane est relate ad hominem, qui obligationem recipiendi baptismi cognoverit —, quasi illa generalis voluntas servandi omnia ad sa­ lutem necessaria in dolore inclusa sufficiens desiderium baptismi in se con­ tineat. Fac enim, dolorem illum continere in sc propositura servandi omnia ad salutem necessaria: tamen propositum baptismi non habes determinatum. Necessarium quidem est alterutrum, aut perfecta contritio, aut baptismus re suscipiendus, idque postquam ejus obligatio cognita est. At cognita non est; ergo ille dolor non videtur aliud continere, nisi implicitum propositum aliquando contritionem perfectam eliciendi. Nihilominus aliqui scriptores, ut Coninck, Dicasti Ilo, Rent er 7$ p. 4 n. G3, 5, Mazzotta de sacram, in gen. q. III. cap. 2 cum multis aliis, quos v. apud Lacroix 1. G p. 1 n. 168, illum dolorem supernaturalem ex fide conceptum habent pro ^voluntate baptismi fortasse sufficienti' * : 60 P. Π. L. I. Tr. Π. De Baptismo, neque omnem probabilitatem huic opinioni negare, in animo est. Quare haec usui esse potest in homine moribundo sensibus destituto, quem juvare etiam cum tenui probabilitate, si aliter fieri nequit, caritas jubet. Is igitur moribundus sensibus ita destitutus baptizandus conditionate videtur, de cujus dolore supernatural! fide forte concepto aliqua conjectura habetur. Quam conjecturam 1) concipere potes ex animo, quo moribundus antea ostenderat, se inclinare ad Christianismum; inio aliquando animus christianismo contrarius, quo conabatur antea stimulos gratiae excutere, positivum signum fidei satis cognitae esse potest et ratio putandi, moribundum in periculo positum mentem mutasse et nunc fidem et baptismum desiderare. Quae conjecturae potius amplius aliquid quam implicitam vohintatem indicant. 2) Conjectura positiva concipi potest etiam in eo. qui de Christianismo nihil audivit, attamen Deum unum, eumque vindicem mali et boni remuneratorem esse ex traditione novit. 3) Denique aliqui scriptores putant, sufficere ad baptismum conditionate conferendum, ut non constet de voluntate baptismo contraria; tamdiu voluntatem sive explicitam sive implicitam cum aliqua etsi tenui probabilitate sumi posse propter seriam voluntatem Dei salvandi omnes; neque ibi intercedere temeritatem sacra­ mentum profanandi, ubi ex amore salvandi hominis extrema tententur. Solandum vero 1. Utcunque tandem ejusmodi homo baptizatus est, si postea fortasse ad sui conscientiam redierit factumquo approbet, nihilo­ minus sub conditione baptismus iterandus est, nisi certo constet, eum prius expressam et explicitam voluntatem baptismi habuisse. Notandum 2. Quando igitur secundum doctrinam complurium scriptorum homo sensibus destitutus baptizari potest, non est ratio, cur non fiat: imo caritas videtur ad id impellere. Video quidem gravissimos scriptores, inter quos Suarez disp. 24 sect. 1 η. 5 et Lugo de sacram, in genere disp. 9 η. 129, contradicere: qui, ut baptismum conferre liceat, opus esse putant signa aliqua desiderati baptismi antecessisse. Quare obligationem in iis circumstantiis baptismum conditionate conferendi statuere, meum non est, antequam majore auctoritate controversia finita sit. Sufficit indicasse, quid contra severiores illos scriptores licere, quid expedire arbitremur. I I i ! I ’ "1 II ί I L i ( I ■ l I ' \ I I i » ! I I 79 . 1 I I ·‘ 1 i IJ Ad IV. Parentes christiani ex aliqua parte urgentiorem causam habent, cur non liceat baptismum infantium diu differre. Quamquam enim ex natura rei solum periculum sine baptismo moriendi obliga­ tionem illam inducit: tamen quia id ipsum majus est et magis fatale quoad infantes, quam pro adultis, utpote qui actu contritionis tandem salvari possint, et quia hodierna consuetudo Ecclesiae veram legem effecit, approbantibus atque etiam urgentibus Superioribus ecclesiasticis, dilatio unius altcriusve mensis pro peccato mortali habenda est, nisi gravis quaedam causa excusans accedit; ubi vero Episcopi lege sua omnino urgent, ut breviore tempore id fiat, facilius graviter peccatur L Ubi autem speciale praeceptum non exsistit, dilatio ad 3—8 dies pro consuetudine regionis sine ullo peccato tolerari potest, nisi speciale ’ Quae culpa sane prioribus sacculis Christianis non adfuit: tum enim, lege ecclesiastica non exsistente, sanctissimi etiam viri ex solo periculo mortis baptizandi obligationem repetebant: cf. S. Greg. Nazianz. orat. 40. Baptismi subjectum — adulti, moribundi — infantes Christianorum. 61 periculum infanti impendet. V. Reuter p. 4. n. 94, S. Alph. 1. 6 118 11. cum Suarez, Laymann etc.; Boned. XIV. de synod, dioec. 1. 12 c. G n. 7 dicit, omnino definiri posse ab Episcopo, „ne baptis­ mus infantium ultra 8 dies differatur“. Ut compleantur, quae ad IV notavi, alia ec difficilior quaestio tractanda est: De jure et facultate baptizandi filios parentum acatholicorum. In qua re quaedam certa sunt, quaedam controvertuntur. zl. Si puer usum rationis habet et baptizari vult, plene sui juris est quoad salutem aeternam, neque a quopiam impediri potest. Quare etiam dici debet, parochum vel Episcopum nequaquam posse eum a baptismo excludere, quantumvis parentes reluctentur. Id solum pro­ pter gravissima incommoda, si qua oritura esse praevidentur, fieri potest, ut puer dirigatur ad alium locum, quo securius conversionem perficere et in Ecclesiam recipi possit. Nam si interim puer, qui ab omni falsae religionis professione abstineat, per actum contritionis per­ fectae juvetur, periculum salutis urgens non exsistit: quapropter ei auxilium ulterius ferre cum valde gravi incommodo, non est tam instantanea obligatio. Id vero, quod postulari potest et debet a tali puero, est, ut ostendat firmam voluntatem, non obstantibus incommodis et damnis sibi imminentibus, Christiano et catholico more vivendi. Quare sicut haec, si dubia est, aliquo experimento probanda, ita, ne probatio ultra justos limites protrahatur, curari debet. Puero igitur omnino licet sese parentibus subducere, aliis eum in hoc proposito juvare; imo post baptismum susceptum Ecclesia jus habet, et pro diversis adjunctis obligationem, eum extra parentum potestatem utpote fidei periculosam collocandi, atque civilis potestas obligatur, ut Ecclesiae hac in re adjumento sit. Sed si potestas civilis Ecclesiae potius inimica est eamque ab exercendo suo jure impedit, puer, qui sese subducere nequit, apud pa­ rentes relinquendus est aliisque remediis contra pericula roborandus. 13. Si puer nondum certe, sed dubie tantum perfectum usum si rationis attigit, nisi periculum mortis immineat, eum nondum statim, etsi vult, baptizari expedit, sed usque ad perfectum usum rationis ex­ spectandum. Attamen, modo hoc exsecutioni mandari possit, a parentibus separan­ dus est, no cum poriculo salutis contra suam voluntatem graves tentationes pati debeat. Erudite rem illam pertractat Lugo resp. moralia 1. 1 dub. 4. — Si vero parentes consentiant in baptismum filii, maxime si parentes sive ambo sive eorum alteruter utpote baptizatus Ecclesiae jurisdictioni sub­ jectus sit, expedire potest, puerum etsi dubie ratione praeditum baptizari, postquam pro modulo suo instructionem receperit et actus virtutum prae­ vios elicere conatus sit. C. Si certum est, pueros nondum habere usum rationis, seu quando agitur de iis, qui theologico sensu infantes dicuntur, certum est, eos a 62 P. II. L. I. Tr. II. De Baptismo. quocunque valide baptizari posse, atque adeo id fieri debere secundum regtdas praecepti caritatis i 1. Obligatio igitur urget, si infans deprehendatur in articulo mortis constitutus. Porro ut contra voluntatem parentum talis puer baptizari debeat, si possibilitas id perficiendi exsistat, requiritur, ut mors moraliter certo immineat. Imo ut liceret, idem S. Congreg. Officii aliquando exegerat, sc.: „in praesens vitae discrimen adduci debere — quocunque (tamen) modo —, qui ob mortis periculum baptismo sit expiandus * : ita anno 1777. Attamen graves scriptores contendunt, illud „praesens vitae * discrimen non ex solo morbi statu, sed etiam ex aliis adjunctis repeti posse, ac si prudenter putetur puer vix ad annos discretionis perventurus, sed antea moriturus, etsi nunc mors nondum immineat, licite baptismum conferri posse: idque eo magis tenendum est, quia S. Inquisitio neque uni­ versalem legem condiderat, et hodie a severiore illo loquendi modo re­ cessisse videtur, ut ex infra citandis colliges. Cfr. Gallo Suppetiae missionar. t. 1 p. 104 sqq. 2. Certum est, infantes licite et pro rerum adjunctis ex obligatione baptizari, si parentum infidelium curae juste subtracti exsistunt, aut si ut­ cunque eorum potestati re ipsa, i. e. de facto ita subtracti sunt, ut ad parentes redire non possint. Nam sola ratio, cur infantes baptizari ali­ quando non liceat, est, quia praejudicium creatur paternae potestati, cui ex juro naturali subduci infantes nequeant, cui tamen infantes, postquam baptizati sint, prorsus subduci debeant, no cum injuria sacramenti pa­ rentes filios ad apostasiam sollicitent. Ergo si jus parentum jam antea altioro jure exstinctum vel ligatum est, aut si usus juris prorsus impossibilis evasit, nihil obstat, quominus infantes baptizentur et catholicae educationi tradantur. 83 3. At ex eo, quod baptismus jure conferri possit, et licite conferatur, nendum semper sequitur, expedire ut re ipsa conferatur. Praecipue ali­ quando obstare potest periculum majus communi causae religionis imminens. Hinc: 1) licite confertur baptismus, et pro circumstantiis dari debet filiis servorum, si qui in conditione strictae servitutis juste exsistant; 2) licito confertur aut conferri debet iis infantibus, quorum parentes ubi exsistant, nescitur, neque spes est id pro comperto habendi; 3) licite per se conferretur baptismus infantibus infidelium, si qui justo bello capti essent: putant tamen communiter scriptores (cf. S. Alph·, Lugo, Reuter 11. cc.), id generatim non expedire, sed licite posse fieri mutuam captivorum redditionem, tum quod causa fidelium, quibus potior cura debeatur, alias deterior evadat, tum quod illi infantes postea, amore parentum commoti, facile a fide defecturi sint; l) jure suo utitur Ecclesia ac proin per se licite baptizat filios eorum, qui utpote baptizati Ecclesiae jurisdictioni subjacent, quantumvis ipsi Ec­ clesiam non agnoscant, idque sive uterque, sive alteruter parentum baptizatus est. At ex rationibus modo collatis id invitis parentibus fieri, gene­ ratim non expedit. 62 1 Posse et debere baptizari etiam eos infideles non solum pueros, sed etiam adultos, qui deprehendantur perpetuo amentes fuisse et esse, quum per se pateat, vix opus est notari. Baptismi subjectum — pueri acatholicorum et infidelium. 63 .1) Infinites1 infidelium licite baptizantur, si parentes aut alter-84 uter eorum, aut ille, qui loco parentum paterna potestate utitur, in baptismum infantis consentit et simul consentit, ut puer extra domum paternam collocatus catholice educari possit2. Gravior autein difficultas est, quando in baptismum quidem alter pa­ rentum consentit, puer autem in domo paterna manere debeat atque ita periculo defectionis a fide seu educationis superstitiosae objicitur. S. Congr. superiore saeculo, satis severam sententiam amplexa, in ne­ gandum baptismum inclinavit. At tum antea, tum — quod majoris momenti est — postea multo mitiore modo respondit. Anno 1G37 S. C. Off. respon­ derat: „Potest conferri baptisma filiis infidelium, quum adsit spes justa separationis a parentibusu: imo in antiquioribus etiam responsis ne talis quidem spes urgebatur. Anno vero 1867 hoc responsum est: ^Remittendum prudenti arbitrio et conscientiae Missionariorum, audito, si fieri possit, Prae­ fecto Apostolico, qui in expositis circumstantiis baptizare possint pueros a parentibus non baptizatis oblatos, dummodo in singulis casibus non prae­ videatur ullum adesse grave perversionis periculum, et dummodo non con­ stet, parentes ob superstitionem filios offerre baptizandos/ Quo edicto ex mente peritorum virorum haec duo tantum cavenda esse praescribitur in baptismo conferendo: 1) ne puerum ex circumstantiis singulare aliquod seu extraordinarium periculum incursurum esse judicari debeat; 2) ne Missionarius ita agat, ut parentum ethnicorum superstitioni conniveat: quare si parentes superstitione quadam moventur ad puerum pro baptismo offe­ rendum, missionarius eos nonnihil instruere et dedocere debet. V. Gallo 1. c. Multo magis etiam baptismus conferri potest, alterutro parente qui baptiza!us sit consentiente. Juvat in hunc finem referre responsum Cle­ mentis VIII., prout in tabulis S. Officii continetur sub 12. Oct. 1600: „Proposito dubio, an filii mulierum Christianarum et patris Tureae . . . sint baptizandi, instanto patre vel matre, quum pater in progressu aetatis illos instruat in secta mahometana, et filii timeant profiteri se esse Chri­ stianos: Sanctissimus, auditis votis, decrevit, ut baptizentur. Moneatur Epi­ scopus, ut diligenter curam educationis habeat, et exprimat (sc. in propo­ nendo dubio) si certum sit, quod omnes officiantur Tureae, apostatent a fide ct labantur in Mahometanismum : si non adsit certitudo apostasiae, baptizentur; si adsit, iterum proponatur (sc. dubium istud).u — Unde con­ cludes, no in apostasia quidem certo praevisa ausos osse Patres, baptismi conferendi licentiam absolute negaro. Haec pro extraordinariis adjunctis. In ordinariis quidem adjunctis Ecclesia, ut filios infidelium vel acatholicorum baptizet, solet, nisi periculum mortis adsit, exspectare consensum alterutrius parentis vel ejus, qui locum tenet, atquo probabilem spem catho­ licae educationis. Of. Coll. Cone. Lac. vol. III. col. 29. 634. 740. 779. 1 JIîc quoque et in sequentibus agitur semper de infantibus veri nominis seu liberis usum rationis nondum habentibus, quum de reliquis sub A et B satis dictum sit. 2 Idque verum est, etsi filium jam Ecclesiae vel viro catholico concreditum postea repetere velit: nam prior oblatio et acceptatio, quum juridice valida fuerit, non debet in praejudicium aeternae salutis prolis postea rescindi, neque proles, etsi non­ dum baptiznta, reddenda est. Of. Bencd. XIV. in Constit. „Postremo menseu n. 18. Similiter infans expositus juste assumitur in curam a fidelibus, ct parentibus postea forte repetentibus jure denegatur. V. S. Alph. 1. c. n. 130. 64 P. II. L. I. Tr. II. De Baptismo. 929. 1097: ubi simul etiam pro mortis articulo obligatio inculcatur hos limites negligendi atque omnes, si occasio se obtulerit, baptizandi. 85 E. Baptizari non licet infantes bene valentes: 1) si parens uter­ que infidelis (non baptizatus) repugnat, neque jus in infantes reipsa excercere desiit; 2) si parentes in baptismum quidem consentiunt, sed non in catho­ licam educationem, idque eo modo, ut periculum perversionis magnum sit seu extraordinarium; 3) si missionarius sua agendi ratione superstitionem infidelium, qui filios suos baptizandos offerunt, fovere dicendus est: sed id oppor­ tuna declaratione potius quam negato baptismo caveat. Neque id jam pro superstitione per se haberi debet, si pater offert filium ad baptismum, ut a morbo liberetur· Teste Benedicto XIV., S. Officium 24. Sept. 1699 decretum edidit: „puerum, quem pater Ju­ daeus offerat ad baptismum, ut liberetur a morbo, esse baptizandum *; quod intellige, modo puer aut a parentibus Judaeis separari possit, aut aliunde spes concipiatur periculi perversionis ita mitigandi, ut jam adeo magnum et extraordinarium non sit. F. Disputant theologi, num publica auctoritas sive ecclesiastica sive civilis summo jure licite id agat, ut, parentibus infidelibus invitis, filios baptizet, baptizatosque paternae potestati sublatos in tuto collo­ cet. De qua quaestione, ut breviter, quid sentiendum sit, dicam, haec noto: 1. Ecclesia hanc potestatem non habet. Et revera eam per se et di­ recte Ecclesiae non competere, ex eo efficitur, quod in infideles non baptizatos jurisdictionem proprie dictam non habet. Quare ea solum dubitatio esse potest, num Ecclesia indirecte eam potestatem exercere possit, qua­ tenus Principibus fidelibus id praecipiat, quod ipsi jure suo facere possint. Qui si id possint, Ecclesiam illum juris usum praecipere aliquando posse, per se non repugnaverit. 2. At neque potestas civilis hanc potestatem generatim videtur habere. Eam potestatem illi competere negant S. Thomas innumeriquo theologi eum sequentes, affirmat Scotus cum suis. Sed rationes, quae S. Thomae assentiondum esse suadent, sunt hae: Civitas, si eam potestatem haberet, ea potiretur, aut 1) quod subditos suos ex se ad officia supernaturalis or­ dinis cogere posset, aut 2) quod infantes in suo jure posset defendere contra parentes, si re ipsa seu objective gravissimam impietatem com­ mittentes proprios filios summo bono privare et extremo periculo exponere viderentur. 1 Verum prior ratio non valet; posterior autem ratio quid valeat, ut ex­ ploremus, adverti statim debet, si pro parentibus civitas curam puerorum ageret, id etiam necessario secuturum esse, ut parentes naturali jure suo retinendi filios privari deberent. At, sicut propter periculum temporalis mali, quod fortasse filiis a parentibus creatur, eorum jura auferre non licet, nisi injustitia atque impietas gravis a parentibus inferenda jam immineat aut illata fuerit — alioquin odiosissimi illius systematis, quod nPolizeistaat“ vocant, jura familiaria ad publicam potestatem transferentis patrocinium agere deberemus —: ita a pari vel potiore ratione idem dicendum est se 65 Baptismi subjectum — pueri acatholicorum et infidelium. relate ad bona vel mala supernaturalis ordinis, quorum procuratio eatenus tantum a civitate exigi potest — nisi Ecclesiae delegatio amplior accedat -, quatenus, supernatural! ordine satis certo proposito, jus ipsum naturale postulat, ut ille servetur, vel potius, no alii in eo ordine damnificentur. Porro jus infantium, si solam rei naturam spectamus, nondum proxime urget, neque de gravi hujus juris laesione constat, nisi infantes in articulo mortis constituti sint. Alias enim differri baptismus potest, donec pueri ratione utantur, et pro propria sua voluntate baptismum aut eligant aut respuant. Mortis autem tempore non auctoritati civili tantum, sed cuilibet homini privato jus et obligationem esse fatemur, quantum possit, filiis in­ fidelium baptismum conferendi. Imo non videtur a vero aberrare, qui hanc potestatem civili auctoritati inesse putet, etiam propositis poenis parentes ipsos infideles adigendi, ut filiis morituris baptismum conferendum curent, et potestatem, ut id fiat, invigilandi. 3. Sed quominus haec ipsa potestas proponendi poenas et invigilandi ex obligatione exerceri debeat, pericula communis boni et magnae pertur­ bationis timor dissuadere possunt. Neque re ipsa civilem auctoritatem haec exercuisse legimus, ne in illis quidem locis, ubi Ecclesia temporali auctoritate potiebatur. 4. Atque etiam ii, qui civitati generatim jus baptizandi filios infidelium 37 eosque parentibus eripiendi adseribere student, fatentur ingenue, id com­ muniter nullatenus expedire, siquidem, ne commune bonum in periculum magnum vocetur, timendum sit. Alii vero ex eo, quod nunquam factum sit, jus faciendi deosse, colligendum esse putant. Ecclesia enim nunquam, ne apud piissimos quidem et potentissimos Principes, id urgebat, ut pote­ state sua ad infidelium filios baptizandos uterentur. Id vero aliquando sine tantis perturbationibus fieri potuisse videtur. Quare, etsi non certam, pro­ babilem quandam rationem inde aliquis petere potest, qua colligat, propterea neque Ecclesiam, neque Principes id fecisse, quod id non licere putaverint. Ita S. Thomas II. II. q. 10 a. 12 et III. q. G8 a. 10. 5. Solemnis prohibitio invitis parentibus baptizandi filios (exceptis ca­ sibus supra notatis) exstat relate ad filios Judaeorum ex Constit. J u 1. III. et resp. S. C. C 0 n c. 1G. Jul. 1639: quae v. apud S. Alpho ns. 1. c. n. 132 circa finem. Appendix. Graviter peccari praecipue potest praeterquam iis culpis, quae, ss ubi de sacramentis generatim egimus, notata sunt: 1. quando extra necessitatem alius praeter parochum jus bapti­ zandi sibi assumit; 2. quando non-sacerdos sacerdoti, non catholicus catholico libere praefertur in ministrando baptismo; 3. quando praeter casus exceptos baptismus solemnis extra eccle­ siam confertur; 4. quando in solemni baptismo praetermittitur usus aquae con­ secratae, unctio chrismatis, oleive catechumenorum, aut aqua oleave vetera sine necessitate adhibentur, aut aliae caerimoniae notabiliter negliguntur; 5. quando adhibentur plures patrini quam duo, aut etiam duo, quorum uterque diversi sexûs est a baptizando; Lehmkuhl, Thool. mon Π. Edit, 4. 5 66 P. IL L. I. Tr. III. De Confirmatione. 6. quando diutius differtur baptismus infantium, aut adultis petentibus et rite dispositis denegatur; 7. quando per baptismum infantium parentum non Christiano­ rum contra jus, quamdiu ab illis in infantes retinetur, ob­ staculum creatur; 8. quando negligentia parochi fit, ut fideles, maxime obstetrices, imperiti maneant in conferendo baptismo necessitatis, aut quando negligit edocere, quo procuretur baptismus saltem conditionatus foetibus etiam immaturis et abortivis. Tractatus III, De Confirmatione. Of. S. Thom. III. q. 72, S. Alph. 1. 6 n. 161—188, E. Müller 1.3 § 78—86, Benger Pastoralth. § 107. Caput L De essentia et natura Confirmationis. ! Confirmatio proxime post baptismum sequitur, atque baptismi quoddam complementum seu perfectio est, qua pleniora dona Spiritûs Sancti conferuntur. Confirmatio est igitur sacramentum Novae Legis, quo unctione chrismatis et manuum impositione sub certa verborum forma homini baptizato detur plenitudo Spiritûs Sancti ad robur et fortitudinem. Doctrinam catholicam de hoc sacramento fusius vide in Cone. Florent., Trid., in catechismo R. Hic pauca potissimum pro praxi notabo. , § L De gratia, quam Confirmatio confert. I. Confirmatio hominem baptizatum pleniore jure Christo dedicat eumque per novum characterem formaliter Christi militem constituit. II. Per eandem confertur peculiare augmentum gratiae sancti­ ficantis et Spiritûs Sancti donorum. III. Quibus tandem adjungitur jus quoddam speciale ad auxilia gratiae, quibus homo contra fidei pericula atque insectationes fidei causa subeundas muniatur. Explicatio. Nota ad I. Confirmatio novum characterem impri­ mit a baptismali charactere distinctum. Quod definitum est a Cone. Trid. sess. 7 de sacr. in gen. can. 9; idque ex PP. doctrina patet, qui hoc sacramento etiam „sigillum“ sive „signaculum“ quoddam ani- ; Confirmationis effectus. 67 nine imprimi affirmant, utique post mortem mansurum (cf. S. Greg. Naz. orat, in S. baptisma cp. 4. apud Migne t. 36 PP. gr. coi. 364, et S. A mb ros. de Spiritu S. lib. 1 cp. 6 apud Migne t. 14 PP. lat. coi. 723). Quare ne lioc quidem sacramentum Ecclesia unquam per­ misit iterari. Ad IL SS. Patres hoc sacramentum semper collocant in numeroso eorum sacramentorum, quae suscipienda sunt ab iis, qui supernatural) vita jam vivunt. Quapropter gratiam sanctificantem augeri, planum est. — Sed esse hanc excellentem quandam gratiae sanctificantis augmentationem, du­ bium esse nequit. Nam sacramentum confirmationis prae aliis sacramentis illud vocatur, quo detur Spiritus Sanctus, quod tum ex Act. Ap. 8, 17, tum ex quotidiana Ecclesiae doctrina habetur, atque in ipsis orationibus confirmationem concomitantibus exprimitur. Verum certissimum est, in omnibus sacramentis, speciatim in baptismo, conferri Spiritum Sanctum. In omni enim justificatione cum divino dono caritatis et sanctificantis gratiae ipsum donum increatum vel totam sanctam Trinitatem speciali modo in animam illabi, doctrina catholica est, atque ipsissimis Christi Domini verbis docetur Joan. 14, 23: atque per baptismum Spiritum Sanctum dari satis innuitur Joan. 3, 5. Quare ut nihilominus in confirmatione per excellentiam dici possit, Spiritum Sanctum dari, fateri debemus, majorem copiam prorsus abundantem gratiae sanctificantis et donorum Spiritûs Sancti conferri. Ad III. Finis autem specialis hujus sacramenti elucet ex auxilio actualis gratiae, quod propter confirmationem fidelibus suo tempore con­ fertur: idque ad robur et fortitudinem referri, tum SS. Patrum explanatio, tum caerimoniae Ecclesiae probant. Instructio ad Arm. dicit ,datur Spiritus Sanctus ad robur ... ut videlicet Christianus audacter Christi con­ fiteatur nomen. Ideoque in fronte, ubi verecundiae sedes est, confirman­ dus inungitur, no Christi nomen confiteri erubescat et praecipue crucem ejus, quae Judaeis quidem est scandalum, gentibus autem stultitia . * Neque melius effectus illos aliquis intellecturus est, quam si mentem91 converterit ad caerimonias, quae sive ex ipsius Christi institutione, sive ex ecclesiastica lego adhiberi debent. Nam: 1) Unctio ipsa indicat, fidelem praeparari ad pugnam ad eamque roborari. 2) Unctio fit oleo cum balsamo mixto. Oleum per se nitorem con­ scientiae designat, atque ita ipsum Spiritum Sanctum, qui est animae nitor atque splendor. Balsamum vero odorem sanctitatis ct fragrantiam omnium virtutum significat, quibus fideles tamquam Christi bonus odor exemplum sanctae vitae coram toto mundo exhibere debent: ad quod efficiendum copiosa gratia donatur. 3) Unctio fit in fronte per modum crucis: quo indicetur virtus data contra omnem vanum timorem et erubescentiam, simulque obligatio Chri­ stum ejusque crucem ubique intrepide confitendi, atque gloriandi in oppro­ briis ejus causa tolerandis. 4) Unctio fit sub impositione manus: quae manûs impositio et conse­ crationem quandam et deputationem, et rei alicujus apprehensionem et approbationem significat. Deputatur Christianus in militem; de novo fit speciali titulo res et proprietas Spiritûs Sancti, qui eo uti vult tamquam instrumento ad divinos supernaturalesquo actus perficiendos. 5* 68 Ρ. Π. L. I. Tr. III. De Confirmatione. Confirmationis effectus — materia et forma. 5) Denique alapa data sub verbis «Pax tecum “ signum est, quo ad­ moneatur confirmatus, se collocatum esse inter milites Christi tamquam in nobili equitum ordine: se pugnare quidem strenue debere contra spirituales hostes, at hanc ipsam pugnam cum vera pace consistere atque ad per­ fectam tandem pacem in coelis praeparare. Videtur scilicet aliquibus haec caerimonia desumpta esse ex more Ger­ manico infligendi alapam vel ictus in compluribus actionibus solemnioribus, inter alias in creatione equitis: de qua origine vide, quae Dr. Miinz dis­ putavit in „Katholiku t. 21 a pag. 24 (an. 1869). Alii, ut Assemannet post eum Probst (Verwaltung des hohenpriesterlichen Andes § 12) putant, hanc caerimoniam ortum ducere ex osculo pacis in lenem maxillae tactum mutato: qua explicatione assumpta, etiam apparet intentio Ecclesiae, quae innuere vult, statum Christianae militiae cum vera pace intime esse con­ junctum. § 2. De materia et forma, quae confirmationem ut gratiae efficax signum constituunt. »2 03 I. Materia remota ut indubia sit, requiritur chrisma 1) ex oleo olivarum et 2) balsamo confectum, 3) benedictum, i. e. consecra­ tum 4) ab Episcopo, 5) idque speciali chrismatis benedictione. II. Materia proxima ut certo valeat, fieri debet unctio 1) in fronte confirmandi, 2) per modum crucis, 3) immediate per manum Episcopi, non mediante instrumento. j III. Actionem aliam praeter eam, quae in hac unctione continetur, ad essentiam Sacramenti non requiri, satis certum est. IV. Forma autem «signo te signo crucis, et confirmo te chrismate salutis in nomine Patris et Filii et Spiritûs »Sancti“ secundum omnes suas partes probabiliter essentialis est, ita ut omissio aut mutatio, nisi haec fiat in sensum aequivalentem, dubiam reddat confirmationem. Explicatio. Nota ad I. 1. Oleum olivarum certo ad valorem requiritur, quia id solum oleum simpliciter dictum est: quare nunquam oleum nucum aliave olei genera adhiberi licet. Cf. Florent., vel Eugen. IV. ad Arm. (Denzinger n. 592). I 2. Balsamum num de essentia sit, non omnes quidem conveniunt; at verius videtur dici, illud ad essentiam pertinere, sufficere tamen cujuslibet speciei balsamum: Eugen. IV. 1. c. 3. Consecrationem eamque per Episcopum factam ad valorem requiri, dubitari nequit. Cf. praeter Florent, deer. S. 0 f f i c i i vel potius SS. Pontificum Pauli V. et Greg. XVI. (13. Jan. 1611 et 14. Sep. 1842) circa oleum extremae unctionis, quam oleo episcopali bene­ dictione non consecrato, sed a sacerdote, in casu necessitatis (sine potestate a S. Pontifice accepta) valide ministrari posse, ut temerarium et errori proximum rejectum est. Quare id eo magis de confirmatione dici debet, quum oleum extremae unctionis a Graecis presbyteris valide benedici constet, chrisma confirmationis nunquam nisi ab Episcopo bene­ dictum adhibeatur. Denz. n. 1494 et 1495. 3 69 4. Debere autem eam consecrationem pro chrismate specialem esse, jam partim colligitur ex necessitate balsami admixti. Ceterum haec necessitas non est extra omnem controversiam ; ita ut aliquatenus probabiliter valor subsistat, si oleum catechumenorum vel infirmorum adhibitum sit. Cf. S. Alph. n. 162. fere in fine. 5. S. quidem Pontificem posse simplicem presbyterum delegare ad consecrandum chrisma, videtur dicendum esse. Aliqua enim exem­ pla occurrunt talis facultatis datae ; sed hodie, quantumvis facultas con­ ferendae confirmationis non raro detur, semper praescribitur usus chris­ matis ab Episcopo confecti, nullius difficultatis in eo comparando ratione habita. Cf. Ben. XIV. de syn. dioec. lib. 7 cp. 9. Ad IL 1. Unctionem in fronte ab antiquissimis temporibus omnia documenta exhibent, ita ut „in fronte chrismate ungere“ pro sacramento confirmationis exprimant illudque opponant caerimoniae, quae per sacer­ dotem fiat post baptismum, cui liceat «non in fronte, sed in vertice" ungere. 2. Signum crucis ad essentiam requiri, ex eo probabiliter omnino eruitur, quod „signatiou, quam in confirmatione fieri antiqua traditio docet, illo signo externo exprimi debeat, quo omnes, quotquot Deo et aeternae vitae adseribuntur, insigniti sint oportet, et per quod omnis victoria spiritualis refertur. Insuper latinae formae exordium non verificatur, nisi signum crucis a ministro ducatur. 3. Debere fieri unctionem non mediante instrumento, sed imme­ diate per manum Episcopi, idque ad essentiam pertinere, omnino tenen­ dum est contra paucos quosdam scriptores (v. S. Alph. n. 166.), quo­ rum singularis opinio refellitur ex iis, quae de necessitate impositionis manuum dicenda restant. Ad III. 1. Aliquam manûs impositionem in confirmatione re-w quiri, vix videtur negandum esse, quum hanc prae aliis caerimoniis commemoret S. Scriptura (Act. 8, 17). Et quamquam ex eo inferri nequit, unctionem chrismatis ab essentia excludi — quod catholicae doctrinae prorsus adversatur — (de quo fusius v. dogmaticam theo­ logiam) tamen juste infertur, impositionem manûs etiam includi debere. 2. Porro aliqui auctores putabant, ut Morbos., Juenin etc., hanc impositionem manuum essentialem eam esse, quae unctionem singulorum praecedit, atque super omnes confirmandos in communi fit, quando Epi­ scopus implorans Spiritûs Sancti dona manus extendit. At communis omnino doctrina eaque certissima est, eam solam manûs impositionem essentialem dici posse, quae ungendo exercetur, seu eo ipso, quod Episcopus manu sua tangit confirmandum, exsistere actionem, quam manûs impositionem jure vocemus. Atque haec ita esse, probatur 1) ex ritu Orientalium, methodo Commun. c. 2 n. 37 cum Henriquez et Fagu nd. Integram autem hostiam multo difficilius sumi licebit, ut quae etiam servari possit ad sequentem diem. 5. De aliis fragmentis sacrae speciei, si forte inveniuntur, haec statui possunt: 1) Nulla difficultas est, si quae fragmenta inveniuntur a sacerdote intra Missam, antequam ablutionem sumpsit; nam tum etiam post Sacram Communionem diutissime distributam potest quaslibet particulas, etiam in­ tegras hostias, si opus sit, consumere. 2) Consulto quidem nunquam ita agere licet, ut non jejunus debeat sanctam particulam postea sumere: at si tandem post jejunium per ab­ lutionem laesum invenit fragmenta ad idem sacrificium spectantia, ea su­ mere debet, si adhuc est ad altare, imo communius cum Ben. XIV. dicunt, idem faciendum, etsi sit in sacristia, sacris vestibus nondum exutis. Imo si sacerdos justam causam habet particulas pro fidelium Communione con­ secratas post suam Missam potius, quam intra illam distribuendi, idque non ex pyxide, sed ex patena: Ben. XIV. absolute concedit, ut ctiamtum fragmenta sumantur. 3) Si fragmenta non sunt de eodem sacrificio, aut si de eodem qui­ dem sacrificio sunt, sed inveniuntur a sacerdote sacris vestibus jam exuto: sumenda non sunt, nisi accedit periculum irreverentiae, sc. si post ultimam Missam inveniuntur et a) aut deest tabernaculum vel decens locus, ubi conserventur, b) aut particulae minutissimae sunt, quae sine periculo ne ad tabernaculum quidem deferri possint. 104 P. II. L. I. Tr. IV. De SS. Eucharistia — ut est Sacramentum. 4) Quod de fragmentis dicitur, non potest intclligi de hostia integra, aut tali parte, quae commode usui esse potest in fidelium Communione: nam ut haec a non jejuno sumi liceat, requiritur, ut post ultimam Missam desit locus decens, quo sacra hostia asservetur, et simul sine graviore in­ commodo deferri ad alium locum non possit. Sub illis autem conditioni­ bus etiam integra hostia post ablutionem sumenda est, ut ipsa Rubrica Missalis disponit. Cf. Ben. XIV. de sacrif. Missae 1. 3 c. 17 n. 3—5. Articulus III. De susceptione SS. Eucharistiae. 143 Jumptio S. Eucharistiae distingui potest : materialis, sacramentalis, spiritualis. Materialis sumptio vocatur, quae fit ita,' ut Sacramenti ratio | pro sumente excludatur, videlicet 1) si a non-baptizato S. Eucharistia su­ mitur, pro quo Sacramentum esse aut sacramentalem gratiam producere non potest; 2) si suscipitur a baptizato (adulto) nullatenus voluntarie, ne interpretative quidem, ut si extra mortis periculum ab inscio, dor­ miente sumitur. Sacramentalis sumptio est quaelibet S. Eucharistiae voluntaria sumptio ex parte hominis baptizati (si de infante agitur, sufficit volun­ tas aliena). Verum si voluntarie quidem sumitur, sed cum obstaculo recipiendae gratiae, sumptio dicitur sacramentalis tantum; si cum effectu gratiae sumitur, habetur sumptio sacramentalis et spiritualis simul. Spiritualis sumptio, si a sacramentali sejungitur, est perceptio ipsius fructûs Sacramenti extra realem S. Eucharistiae sumptionem: quae vocari potest ad analogiam aliorum sacramentorum, Communio in voto, seu desiderium Communionis i. Hujus loci est agere de sacramentali sumptione atque ea, quae debeat simul esse spiritualis. Nam Sacram Eucharistiam sacramentaliter 1 IIoc pium devotionis exercitium summopere commendandum est, quum fer­ vorem augeat et innumeras gratias spirituales homini conciliet. Nam etsi ceteris paribus per realem sumptionem largior gratia datur: nihilominus quo majus desi­ derium fuit, eo abundantius ipsius Sacramenti gratia jam anticipatur; idque eo magis attendendum est, quod spiritualis Communio quovis tempore et frequenter peragi potest. Peragitur autem aliquo modo, quoties homo Christianus per affectum sese unit Christo, Deo incarnato et pro homine passo, atque ad arctiorem unionem cum Christo, tamquam vivum membrum adspirat, maxime per affectuum Divini Cordis imitationem. Ille enim ipse effectus est, quem Christus Dominus per SS. Sacramentum in suis membris producere et in dies augere intendit: quare qui desiderio hunc effectum vult atque divina gratia adspirante in se effingere studet, rectissime dicitur Sacram Eucharistiam in voto seu spiritualiter suscipere. Si quis autem impensius huic devotionis exercitio indulgerc vult, expressius in plures quosdam actus virtutum erga SS. Eucharistiam ferri debet: 1) in actum vividae fidei in realem Christi praesentiam, 2) in piam memoriam et gratiarum actionem pro Dominica passione et hujus SS. Sacramenti Institutione, 3) in amorem et desiderium erga Christum Salvatorem, cui quam simillimus fieri et quam intime tamquam membrum capiti uniri cupiat, his in terris in humilitate, labore, dolore, SS. Eucharistiae sumptio — obligatio sumendi. 105 tantum sumi, aut supponit defectum erroris, aut grave sacrilegium. Explicanda est tum obligatio S. Communionis, tum dispositio ad eam necessaria. § 1. De obligatione sumendi S. Eucharistiam. 1. S. Eucharistia ex jure divino adultis necessaria est necessitate praecepti et medii moraliter quodammodo necessarii aliquoties in vita et maxime circa ejus finem. II. IIoc praeceptum ab Ecclesia ita determinatum est, ut quotannis tempore paschali sumi debeat ab iis, qui ad annos discretionis per­ venerint. Later. IV. cap. 21: „0mnis utriusque sexûs.“ III. Anni autem discretionis paulo latius sumuntur relate ad SS. Sacramentum, si excipias mortis periculum, ita ut aliquot etiam annorum intervallum ex judicio parochi concedi liceat, antequam gravis obligatio Sacrae Eucharistiae primum suscipiendae statuatur. Suarez de Etich. disp. 70 sect. 1, Laym. 1. 5 tr. 6 cap. 4 n. 3. IV. Quamquam ad annuam Communionem Ecclesia restrinxit suam legem, tamen maxime optat, ut quam frequentissime fideles ad sacram mensam accedant. V. Trid. sess. 13 cap. 8 et sess. 22 cap. 6. Expositio liberior. Ad I. nota: 1. Obligationem divinitus im-i« positam habemus apud Joan. cap. 6, 54: „Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus Sanguinem, non habebitis vitam in vobis/ Quae verba quomodo necessitatem communicandi sub utraque specie non includant, v. Trid. sess. 21 cap. 1 et 2. Obligationem autem solis adultis seu usu rationis pollentibus im­ poni, tum ex ipso textu, tum ex constanti Ecclesiae praxi et consuetu­ dine elucet. Et vere obligationis implendae aut violandae infantes capaces non sunt. Medii autem necessitas, quam etiam aliquatenus exprimi ultro fatemur, ea sola est, ne recepta gratia in periculis et tentationibus hujus vitae per gravem lapsum amittatur: cujus amissio­ nis infantes iterum incapaces sunt. Quomodo haec necessitas medii ad obtinendas gratias necessarias et abundantiores intelligi debeat, jam supra n. 115 dictum est. Quodsi impossibile erit, S. Eucharistiam recipere, Deus aliis subsidiis homini praesto est, ut possit in spirituali pugna consistere. 2. Determinatio ex sola lege divina non est facta. Esse tamen praecipue circa finem vitae S. Eucharistiam sumendam, theologorum consensus et Ecclesiae praxis demonstrat. Atque etiam planum est, cum summa fiducia postea sesc Christo jungendi in gloria, 4) in dolorem de peccatis ex caritate oriundum, 5) in desiderium Christum Jesum in SS. Eucharistia, si fieri possit, realitcr suscipiendi. Haec spiritualis Communionis praxis tum in pia visitatione SS. Sacramenti, tum maxime tempore Missae, si realitcr Communio sumi nequit, utilissime exercetur. 10g P» H ί/· 1· 1 Γ· IX · Do SS· Kuchftrlfttln c^t Sucrnincntum, Paschali Communiouo divino praoccpto per eo sumpto» i. o. quaterna extra articulum mortis saepius in vita urgot, satisfieri. Verum divinae legi per sacrilegam Communionem non satisfieri, per se in comperto est. Fuerunt quidem theologi non pauci, qui putarent, ecclesiasticae legi (pia tali satisiiori quacunque sumptione, its ut post sacrilegum sumptionem ecclesiastica lex non amplius urgeret, Sed haec opinio tum statuit, Ecclesiam non posse praeoiporo actui internos, tum etiam parum distinguit inter actus internos per so prae­ ceptos et inter actus internos, qui sint externae actionis noccssarium complementum. Neque opinio illa amplius sustineri potest, postquam ïnnoc. XI. proscripsit thosim 55: ,, Praecepto (’ommunionis annum * satisfit per sacrilegam Domini mandncationeniu ; idquo magis confie * matin thesi ab Alex. VII. damnata II: „Qui facit confessionem volun- . tarie nullam, satisfacit praecepto Ecclesiae *. no 3. At si quis moribundus sacrilego sumpsit Viaticum, et postea dolon i tactus id confitetur: prudentiae confessuri i relinquitur, utrum moribundum I rnonoat do iterando Viatico, an id dissimulet. Num si id difficile videtur, ! neque solo hortatu, suppressa obligationis mentione, moribundus potuit mi hoc adduci, consultius est, a declaranda obligatione abstinere, ne formalh laesio divinae legis committatur in summam morituri perniciem. | 4. Qui subito in mortis periculo constituitur, non cedo tenetur ad su· I mendam Sacram Eucharistiam, (piando circiter una ante hebdomada Com­ munionem sumpsit, maximo si mortis periculum ex causa intrinsecus orta I creatur, quae jam tunc praeparata erat. — Verum potest pro Viatico etiam I illo Sacrani Communionem umero, (pii eodem dio, mortis periculo nondum . ullatenus apparento, Sacram Communionem ex devotione sumpsit atquo | postea in mortis periculo inopinato constituitur: quamquam minimo tone- I tur. Ita 15on. XIV. de syn. I. 7 ο. II n. 2 , G u r y-B a 11 o r. II. n. 319. I Cf. etiam recentiorii concilia particular. Coll. Lac. tom. IV. (Cone. Item) | ool. 117, (A use it.) col. 1186. I 5. Cetorum obligatio in mortis periculo nut circa illud tompus Sacrum Eucharistiam sumendi adest, ox quacunque tandem causa mors imminet, sive ex morbo, sive ox proelio instanto, sive ox itinere omnino periculoso. G. At haec obligatio, (pium nulla absoluta modii nécessitas sit, sem­ per sic intolligi debet, ut supponatur facultas Sueram Communionem sino irreverentiae periculo sumendi. Quare etsi sensuum destitutio ex se nihil impedit, quominus Sacra Eucharistia iis, (pii intorprotntivo petierint, detur, tamen videndum est, situe magnum in hoc statu fortasse periculum, ne aegrotus positivam irreverentiam gravem contra SS. Sacramentum com­ mittat; quod si justo timetur, potius Sacra Communio omittenda ont. Quaro otium iis, qui videntur in statu peccati sensibus destituti osso, non tam facile dari potest Sac.ru Eucharistia pro Viatico, (piam extrema unctio. Hinc iis, (pii in actu peccati sensibus destitui videntur, Sacra Communio duri non debet, nisi ferto sit unicum sacramentum, quo probabilius juvari possint. Aliis autem, qui signo positivo probabili ostenderunt mutationem animi ot conversionem a peccato, non est ratio, cur (post datum absolutio­ nem) negetur. Similiter judicandum est de iis, (pii vomitu laborant aut tussi vehementi. Ex unii enim porto nimis rigorosum est, multas horas «piletis exspectaro; ox altera partu grate periculum sacrae speciei evomendae SS. Eucharlstlno nurnptlo obligatio divina 2 c) Necessitas celebrandi aderit: 1) si sacerdos ratione officii sui cele­ brare tenetur, e. g. diebus Dominicis et festis, ut populus Missam audiat; 2) ut moribundo provideatur de Viatico; 3) si sino gravi infamiae periculo Sacrum omitti nequit: quod non imaginario timore, sed fundata prorsus ratione dijudicari debet. — Ratio non amittendi stipendium per se nulla­ tenus justa est. — S. Alph. n. 259. Infamiae periculum facile aderit, si sacerdos, incepta jam Missa, pec­ cati gravis recordetur, aut infelici lapsu peccatum committat. Nam licet theoretice verum sit, sacerdotem tum, canone nondum incepto, potius relinquere debere Missam, vel saltem interrumpere ad confitendum (num enim, si confitendi facultas non est, Missa prorsus deserenda sit sub gravi, omnino certum non est, secundum S. Alph. n. 262 dub. 2, modo concepta sit per­ fecta contritio): tamen raro sino nota et periculo suspicionis recedere aut accersere confessarium potest is, qui publice celebrat, nisi forte infirmitatem possit praetexere, aut in Missa solemni sive ad cantum assistenti ministro possit confiteri, sive alteri in interruptione, quae concionis causa fiat. At sine contritione procedere nunquam potest. Quod autem dicunt, sacerdo­ tem, qui contritionem perfectam elicere non possit, omnino recedere debere, periculo infamiae posthabito, ad praxim vix quidquam valet: nara serium conatum adhibenti Deus gratiA suA non deerit, neque agitur de actu, comi­ tante divinA gratiil, adeo difficili, neque necessaria est omnimoda certitudo, sed prudens opinio seu persuasio contritionis factae. Quod eo magis notandum est do sacerdote, qui post consecrationem (coeptam), peccati gravis recordetur aut reus evaserit. Nam illi deserere Missam aut interrumpere non licet: quare, nisi ministro sacerdoti assistenti vel — quod rarius continget — advocato brevissimo confiteri potest, prorsus obligatur ad eliciendam perfectam contritionem — saltem ante suam Com­ munionem sub gravi, imo etiam prius, ne Missam notabiliter protrahat in statu peccati; statim autem saltem sub veniali. —Hinc impium est putare, sacerdotem tum non posse contritionem elicere, modo conetur et Deum oret, quasi Deus hominem conantem et orantem in implendis praeceptis suA gratiA necessariA unquam destituat. d) Necessitas in la ico extraordinarie adesse potest: 1) si jam in scamno communicantium coram aliis assidens peccati gravis recordatur; 2) si Sacram * I I I I ] | " , ! ■ ' t 1 I SS. Eucharistiae sumptio — dispos, animae — confessio, excusatio ab ea. 111 Eucharistiam ab impiorum manibus sumendo salvare potest: quod tunc debet, praemissa, quantum rorum angustiae patiuntur, contritione; at si in illis setundi casûs angustiis id sibi praestare non posse videretur, tamen cum con­ tritionis vel saltem attritionis conatu omnino deberet Sacram Eucharistiam sumere, propter statum gratiae certius non procuratum nullatenus peccaturus. 4. Sacerdoti, qui in necessitate, deficiente copia confessarii, cum sola ιβ3 contritione Sacrum celebravit, Trid. 1. c. cap. 7 imposuit praeceptum, ut .quam primum confiteatur". Illud nquam primumu scriptores intelligunt, ut fiat saltem infra triduum, modo copia confessarii tum habeatur. S. Alph. I. c. n. 266. Quodsi sacerdos ille statim facultatem confitendi — etsi ex inopinato adventu sacerdotis alieni — habet, si praevidet, se alias intra triduum occasionem non habiturum esse, statim eodem die sub gravi tene­ tur confiteri, ut scite Gard, de Lugo adnotat de Eucharistia disp. 14 n. 162 et 163. — Verum interim non licebit absque confessione re ipsa in­ stituta secundo celebrare, nisi ct defectus confessarii perdurat et necessitas celebrandi denuo urget. Obligatio illa quam primum confitendi non est in laico, si quis forte ex necessitate non praemissa confessione Sacram Communionem sumpsit: neque censent scriptores, illum sacerdotem hac lege teneri, qui sine necessitate aut praesenti copia confessarii, adeoque sacrilege, celebravit; siqui­ dem aut legis verba eos non comprehendunt, aut finis legis nullatenus obtinetur. Vide S. Alphons. 1. c. n. 266 q. V., Lugo 1. c. n. 138 et 149 secundum „communem sententiam". 5. Confessarium tunc deesse, modo dictum est, quando nullus legitimus confcssarius adsit. Quare ei, qui peccatum reservatum habet neque ullius alterius gravis peccati reus est, confcssarius deest, si nulla, ne ad interim quidem, polleat facultate in reservata. — Qui vero cum reservatis peccatis etiam alia gravia commisit, secundum S. A1 p h. probabilius quidem tenetur saltem peccata non reservata confiteri ; ct certo, ut quilibet, si contritionem perfectam sibi non videtur posse elicere; probabiliter tamen, excepta ultima hypothesi, non tenetur. S. Alph. n. 265. Haec quidem, quando a reservatis absolutio dari nequit. Si autem ille, qui ab adeundo Superiore impeditus est, absolvi potest ab inferiore confessario sive absolute sive cum onere, sive sola peccata sunt reservata, sive censura annexa (de quo nunc vide infra n. 410 et 413), confessio institui debet eaque integra. Ad III. 1. Trid. 1. c. cap. 7 dicit: „Quo magis sanctitas et divinitas im coelestis hujus Sacramenti viro christiano comperta est, eo diligentius cavere ille debet, ne absque magna reverentia et sanctitate ad id percipiendum accedat"; et revera vix ullius Sacramenti uberior fructus ita pendere videtur a digniore praeparatione, quam hujus SS. Sacramenti offectus; idque merito, quia in nullius Sacramenti susceptione neglectus aliquis tantam culpam constituit, quantam in hoc omnium divinissimo mysterio. Quare idem valet, quod antea (n. 117) dictum est do negligenti cooperatione, nimirum neglectum praeparationis hujus Sacramenti dignitati adaptatae a multis pro ratione haberi, cur ex frequentioro etiam Sacrae Eucharistiae sumptione fructus sanctitatis major non appareat. Cf. S. Thornas III. q. 79 a. 8. Nihilominus ex altera parte id etiam cum Card, de Lugo de Euch. d. 14 n. 46 sqq. fateri debemus: „illud augmentum gratiae ct caritatis r ftfU 112 P. ΙΓ. L. I. 1 r. IV. De SS. Eucharistia — ut est Sacramentum. (i. e. fructus Sacramenti), licet magnum sit, non tamen debere experienti! cognosci, quia virtutes infusae per se loquendo non mortificant passiones, neque excludunt habitus vitiorum . . ., (dein) si homo illo in gratia diu perseverat absque mortali peccato, hunc ipsum esse non exiguum fructum frequentis Communionis/ Dein pergit doctus illo scriptor exponere, quo­ modo gratia illa sacramentalis diu manere possit quodammodo otiosa et suffocata sub sollicitudinibus et curis saecularis vitae, ita tamen, ut data opportunitate magnam vim exserat et robur ad heroicas virtutes inspiret. 155 2. Dispositio vero distingui potest in remotam et proximam praepara­ tionem. Remota praeparatio est ipsa animi puritas, qua studeat homo sese praeservare ab omni etiam veniali peccato, imo quantum possit a moralibus etiam imperfectionibus, etsi ad peccati rationem non pertingant. Proxima autem consistit in iis actualis devotionis exercitiis, quibus fides, fiducia, desiderium et caritas exerceatur et augeatur, quo melius homo suo actuali fervore divino fervori Christi Domini ojusque immensae erga nos caritati respondeat atque illi sese conjungat. 3. Praeparationem autem sequi debere etiam justum tempus gratiarum actionis post susceptum SS. Sacramentum, omnes spiritualis vitae magistri clamant. Loco omnium audiatur S. Alph. (Prax. confess, n. 155): -Curet (confessarius poenitenti) insinuare, ut post Communionem immoretur in gratiarum actione pro eo tempore, quo potest. Paucissimi sunt directores, qui sedulo id faciunt, scilicet inculcaro suis poenitentibus, ut per aliquod notabile tempus post susceptam Eucharistiam gratias agant . . . pudet eos aliis insinuare, quod ipsi non faciunt. Gratiarum actio . . . fiat saltem per dimidiam horam', in qua anima in amando et petendo se exerceat. Inquit S. Theresia, quod post Communionem Jesus exsistit in anima tamquam in throno misericordiae, ut illi gratias elargiatur dicens: „„Quid vis, ut tibi faciam?uu Et alibi: Post Communionem non amittamus tam praeclaram opportunitatem negotiandi; non solet divina majestas male rependere ho­ spitium, si bene in anima excipiatur/ (Cf. etiam Monitum Ritualis Rom., Itubr. gen. de SS. Eucharistiae Sacramento. Qui cupit videre praeclaram methodum exercendae devotionis post susceptam Eucharistiam, adeat Lan­ ci cii opuscul. spirit. (XIII.) „de officiis sacerdotum11 1. 1 c. 10.) 156 4. De frequenti, vel etiam quotidiana Communione habetur celebre illud edictum Innoc. XI. 12. Febr. 1679, quo cavetur, ne propter solum statum laicalem, conjugalem etc. aliquis a frequenti Communione arceatur, sed judicium de frequenti vel etiam quotidiano accessu ad sacram alimoniam confessoriorum prudenti judicio esse relinquendum, qui secreta cordis explorantes ex conscientiarum puritate et frequen­ tiae fructu et ad pietatem progressu id, quod prospiciat singulorum saluti, praescribere debeant. Quare ne aut nimis faciles aut nimis difficiles confessarii sese ex­ hibeant in Communione frequentiore concedenda vel suadenda, bonum 1 Imo S. Alph. in iis, qui perfectionem Christianam profitentur neque aliis negotiis nimis detinentur, optat ut „ordinarie per integram horam gratiarum actio durare debeat": verum communiter jam praeclare actum esset, si gratiarum actio sive a sacerdotibus post Missam, sive a reliquis fidelibus semper minimum per horae quadrantem produceretur: quod temporis spatium etiam a quolibet sine diffi­ cultate impendi et regulariter exigi potest; si diutius, eo melius. SS. Eucharistiae sumptio — dispos, animae — qualis pro frequent. Comm. 113 est, ad quasdam breves regulas doctrinam probatissimorum ascetarum revocare. Regula I. Communio menstrua nemini deneganda, sed omnibus suadenda est, qui singulis vicibus absolutione digni reperiantur et ad actualem devotionem sese disponant. Regula II. Communio hebdomadaria ex duplici titulo diverso dari potest, i. e. aut ex respectu ad gradum habitualis perfectionis Chri­ stianae, aut ex respectu ad specialem necessitatem spiritualem. Quare: 1. iis non est deneganda, qui habitualiter ita sint dispositi, ut se immunes servent a peccatis gravibus, et insuper conatum ali­ quem verum adhibeant contra peccata venialia. Igitur 1) la­ psus in peccatum grave debet esse aliquid extraordinarium; 2) qui post plures vices nullum conatum contra venialia pec­ cata serium ostendunt, privandi aliquando sunt hebdomadaria Communione sub hoc respectu; 2. iis non deneganda, sed suadenda est, qui non ita quidem extra­ ordinarie tantum in peccatum mortale labantur, sed tentationibus gravibus laborent atque in frequentiore Communione re­ medium atque fortitudinem quaerant, modo tamen voluntatem firmam dimicandi contra tentationes concipiant. Regula III. Communio frequens non quotidiana, sc. praeter dies Dominicos (et festos) una alterave vice in hebdomada, requirit talem dispositionem, ut peccata venialia deliberata consueverint non accidere (igitur peccatum quodlibet deliberatum non debet esse aliquid, quod ordinarie fiat), et ut insuper serius conatus adhibeatur ad exstirpandos pravos affectus etiam indelibcratos cum desiderio proficiendi in virtutibus. Aliis verbis dici potest: serius progressus in via, quam vocant purgativam, cum conatu in via illuminative progrediendi. Regula IV. Communio quotidiana requirit non solum conatum serium pugnandi contra pravos affectus, sed exstirpationem pravorum affectuum ex magna parte revera factam et insuper conatum omnino serium incumbendi in Christianam perfectionem et imitationem Christi omnimodam idque maxime Christi pauperis, abjecti, patientis: paucis, serium progressum et fervens desiderium projiciendi in dies magis in via illuminative et unitiva. Haec ex se etiam regula esse debet, secundum quam animi puritatem 157 in sacerdote quotidie celebranto requisitam aestimemus: imo quo excelsius ejus est officium, 00 sanctior esso debet. Neque diffitendum est, illum imperfectionis moralis reum esse, qui hanc animi puritatem non habeat. Nihilominus a peccato veniali irreverentiae longe facilius sacerdos celebraturus excusatur, eo quod publicum munus ad communem Ecclesiae utilitatem gerit: imo propter hanc ipsam rationem publicae et communis utilitatis suadendum omnino est, ut cum minoro animi puritate potius celebret, quam ut Sacrum omittat, modo tamen pro sua parte aliquatenus incumbat in puritatem non a solis mortalibus, sed etiam a levioribus culpis conservandam vel quantocius sibi restituendam. Lohrnkuhl, Theol. mor. II. Edit. 4. 8 rfV U 111 P. II. L. I. Tr. IV. De SS. Eucharistia — ut est Sacramentum. Ratio, cur frequentiorcm usum Sacrae Eucharistiae certis limitibus circumscripserimus et praeter statum gratiae aliquid amplius postulemus, est 1) irreverentia saltem venialis, quae erga SS. Sacramentum committitur ab eo, qui multis culpis etsi venialibus non expiatis, imo quibus affectu adhaereat, maculatus ita frequenter Christum, omnis puritatis fontem, sine meliore dispositione sumit; 2) major utilitas sumentis ipsius, siquidem accessus cum tepore minus juvat quam rarior accessus, qui, utpote rarior, fiat cum majore fervore et reverentia. Paucis, qui ex frequentiore accessu minus crescit in reverentia et fervore, melius facit, nisi aliae circumstantiae aliud suadent, si minus fre­ quenter accedit. Verum quum fervor verus et progressus in virtutibus non semper ab ipso homine in se percipiatur et recte dijudicetur, prudentis di­ rectoris judicio utendum est, ne aut dejectio et falsa humilitas, aut devotio immatura et superba vanitas animam decipiat. Cf. S. Thom. III. q. 80 a. 10. 15Scholion. Ad animae dispositionem revocari potest, quod non pauci scriptores tractant de pollutione carnali, quatenus accessui ad Sacram Eu­ charistiam impedimento sit. Quid tenendum hac de re sit, paucis accipe ex doctrina Card, de Lugo (de Euch. disp. 15 sect. 1). 1. Pollutio sive ejusmodi carnalis voluptas, si mortaliter peccaminosa fuit, non solum qua peccatum impedit, quominus sine confessione Sacra Eucharistia sumi possit, sed peccatum venialis irreverentiae inducit ita, ut, etiam culpa per con­ fessionem deleta, accedere non liceat, nisi aliqua necessitas excuset. 2. Imo voluptas illa voluntarie sine causa excusante quaesita in usu matrimonii do se licito quandam indecentiam affert ita, ut eodem die ad Sacram Communionem accedere, nulla alia causa id suadente, pro veniali irreverentia habeatur. 3. Orta involuntarie pollutio per se non impedit Sacram Communionem. Quando autem propter eam mentis perturbatio devotionem impedit, expedit Communionem differre: nisi forte alia ratio contrarium suadeat, ut: diffi­ cultas differendi, diabolica illusio saepius excitata et frequentationi Sacrae Eucharistiae objecta. 4. Si igitur carnalis illa voluptas involuntaria mentem parum perturbat, aut si aliae causae Sacram Communionem suadent, aut si agitur de usu matrimonii debito: nulla est ratio, ne consilii quidem, cur propter illam rem ab Eucharistia percipienda abstineatur. § 3. De dispositione corporis ad sumendam Eucharistiam requisita. 159 Lege naturali postulatur, ut ad S. Sacramentum accedatur in de­ centi et mundo habitu: quantum conditio personae et circumstantiae permittunt. Contra quod non solum incuria et negligentiâ peccari potest — quamquam plerumque venialiter tantum — sed etiam, idque gravius, vana superfluitate et indecenti ornatu, si sc. muliebris ornatus castos oculos non potest non graviter offendere. Quod quando grave pecca­ tum constituat, ita ut sacerdos sic accedentem debeat repellere, non­ nihil ex circumstantiis regionum pendet, atque sumendum est ex iis, quae de VI. decalogi praecepto dicta sunt. S8. Eucharistiae sumptio — dispositio corporis —jejunium natur. 115 Fusiore quadam explicatione indiget lex positiva a prioribus sae­ culis christiani temporis jam vigens, quae ad sumendam Eucharistiam praescribit jejunium naturale1. 1. Lex jejunii naturalis ea est, ut non liceat ad S. Eucharistiam sumendam accedere illi, qui a media nocte aliquid, etsi minimum, cibi vel potus sumpserit. S. A 1 p h. n. 278 sqq. II. Et jejunium hoc laesum esse censeatur, id quod sumptum est, debet esse 1) ab cxtrinseco, 2) per modum cibi vel potùs, 3) debet aliquatenus habere rationem cibi seu potiis vel medicinae, seu aliquo modo debet esse inter res pro homine consumptibiles. III. Ab hac lege Ecclesia excipit periculose aegrotos, qui jejuni S. Eucharistiam commode sumere nequeant: alii casus extraordinarii, quos uulla lex positiva eximat, secundum regulas collisionis officiorum eximuntur. IV. Nulla lege quidem amplius praescribitur, ut etiam post sum­ ptam S. Eucharistiam jejunium servetur : at naturalis reverentia exigit, ut, nulla causa urgente, tamdiu saltem abstineatur ab esu et potu, donec sacrae species desierint; alioqui venialiter peccatur. S. Alph. n. 283. Explicatio. Nota ad I: 1. Media nox sumitur secundum horologia publica regionis, etsi non accurate verum tempus referant. Nimirum illud tempus cuique licet saltem sequi, etiamsi multum discrepet a tempore sive vero sive medio: ita S. Poeni tent iar i a 18. Junii 1873, v. Ac ta S. Sedis vol. 7 p. 399. Attamen illud tempus sequendi non est obligatio; nam S. Poeni tent i ari a hac do re interrogata 29. Nov. 1882 respondit: rFideles in jejunio naturali servando, et in officio divino recitando sequi tem­ pus medium posse, sed non teneritt (sc. in distinctione a tempore nero). Si quando plura horologia diversimode tempus indicant, licebit eligere secun­ dum regulas probabilismi. 2. Scriptores complures versant quaestionem, quid faciendum sit, si quis inter comedendum sive bibendum primum pulsum horae duodecimae audiat. Certe re in se spectata haustum non potest perficere: sed debetne, quod in ore tenet, exspuere? Gobât et Voit negant, eo quod Ecclesia ad talem rusticitatem non censeatur vello obligare. Melius forte dixeris, practice de jejunio laeso non constare, quia sine dubio vix deerunt horo­ logia etiam probata, quae tantillo spatio serius tempus indicent, quae quo­ minus aliquis sequatur, prohibitum esse ostendi nequit. 1 S. Augustinus epist. 54 (al. 118) n. 8 dicit, hoc nnturale jejunium ,,per universum orbem servari11 : excipiebatur tamen dies Cocnae Domini, pro quo die teste eodem S. August, (ibid) Concilium Carth. anno 392 statuerat, ut S. Eucharistia sumeretur vespere post coenam: qui mos etiam alibi servabatur. Do reliquo autem temporc jam S. J o. Chrysost. (cp. ad Cyriacum 125), imo Ter tu 11. (ad uxor. II, 5, Mignc t. 1 coi. 1296) jejunium ante sumptionem S. Eucharistiae servari sup­ ponunt: v. Probst op. cit. § 16. Ceterum Sozomenus (hist. eccles. 5, 22 apud Mignc PP. gr. t. 67 coi. 636) de Aegyptiis universim testatur, cos vespere cibo sumpto ad S. Eucharistiam accedere; at etiam pro tota orientali Ecclesia jejunii legem jam antiquissimam esse constat, ita ut Bened. XIV. de syn. dioec. 1. 6 c. S n. 10 dicat: „ncc desunt, qui ejus initia repetant ab aevo Apostolico.u 8* 116 P. II. L. I. Tr. IV. De SS. Eucharistia — ut est Sacramentum. Ad ΙΓ. 1. Prima conditio nsumptio ab extrinseco * deest, si quis transmittit in stomachum sanguinem fluentem ex dentibus, vel saniem ex ulcere, quod in ore exstiterit. — Est autem ,ab extrinseco1, si quis sugit sanguinem ex vulnere digiti etc. Aliqui etiam defectum conditionis „ab extrinseco" reperire volunt in transmissione reliquiarum cibi, quae haereant inter dentes. — Alii dicunt, illas transmitti non per modum cibi, sed per modum salivae; ceterum certum est ex ipsa Rubrica Missa 1 is, illam trajectionem non impedire Sacram Communionem, maxime si involuntaria fit trajectio, imo probabiliter ne tum quidem, si voluntario et advertentur fit. Cf. S. Alph. n. 279. 2. Secunda conditio „per modum cibi vel potûsu explicatur per opposita. Opponitur: 1) per modum salivae, 2) per modum aspirationis, 3) per modum attractionis per nares. 1) Ut aliquid dicatur sumi per modum salivae, requiritur, ut res trajecta sit a) minima quantitas cum saliva inseparabiliter commixta et b) non assumpta eo fine, ut transmittatur in stomachum, sed aut ex alio fine (ad gustandum et dein exspuendum, ad os lavandum), aut casu in os immissa, v. S. Alph. n. 280, S. Thom. III. q. 80 a. 8. De iis vero, quae communiter occurrunt atque difficulter caventur, lex ipsa ecclesiastica laxius disposuit, ut a) in trajectione reliquiarum cibi v. supra; b) si praeter inten­ tionem inter os lavandum stilla aquae in stomachum transmittatur: quod videtur utique valere de stilla, quae nondum sit omnino cum saliva con­ juncta, nam salivam deglutire, etsi sciat seu sentiat, non omnem aquam, quam ad os abluendum sumpserit et quae cum saliva prorsus commixta sit, se exspuisse, nemo prohibetur ex regula antea data. Missale, de defeci. tit. 9 n. 3. c) Similiter si guttula sanguinis defluens ex capite, aut manans ex ore exteriore praeter intentionem cum saliva permixta transmittitur, Com­ munio non impeditur: Cas. Bened. XIV. continuati 1770. Oct. cas. 2. Verum si quidquam, licet minimum, ex intentione deglutiendi sumitur, omnino impeditur sumptio Eucharistiae: idem dic de eo casu, quando altor aliquid in os alterius injiciat, idque in stomachum descendat. Missalo ibidem n. 1. 2) Per modum aspirationis id dicitur sumi, quod communiter per aëra volat et cum respiratione attrahitur, ut musca, pulvis; verum si quis haec ex proposito in os assumat, et dein deglutiat, jejunium laeditur. S. Alph. n.280. 3) Per modum attractionis per nares tabacum sumitur: quare etsi gra­ num aliquod per accidens in faucibus haerens deglutitur, Sacra Communio non impeditur. — Imo S. Alph. 1. c. id etiam dicit de grano vel minima parte, quae insensibiliter cum saliva deglutitur, vel de minima quantitate succi cum saliva conjuncta, si quis tabacum masticet. 3. Tertia conditio jejunii laesi est, ut res assumpta sit aliquo modo consumptibilis. — Non igitur necessarium est, ut res vere nutriat: hinc sufficit medicinam, imo venenum sumpsisse, ut expresse monet Ruhr. Miss. tit. 9 η. 1 „per modum etiam *medicinae . Sed si res prorsus digeri ne­ queunt, jejunium non censetur laesum, ut S. Alph. cum plerisque asserit n. 281, inter quas recenset: capillos, ungues, metallum, vitrum, fila ex serico aut lana. Si vero res aliquo modo, licet non plene, digeri potest, sufficit ad jejunium laesum: neque excusat vomitus statim secutus, quia praesumptio est, aliquid minimum saltem a stomacho retineri. — Ut res aliquo modo digestibiles S. Alph. aflert: chartam, paleam, filum ex lino, ceram, cretam etc. ico SS. Eucharistiae sumptio — dispositio cotporis —jejunium natur. 117 Verum si chimiam consulimus, haec non omnino ita sunt. Ungues euim vero alterari possunt in stomacho, certius sane, quam palea. Dein non omnia metalla, ut ferrum, cuprum, a qualibet alterationc in stomacho subeunda excluduntur, neque tamen quisquam ea pro cibo vel medicina ullo modo habet, nisi per modum pulveris vel simili modo sumuntur: quod si fit, talis sumptio certo jejunium laedit; alias vero communem hominum aestimationem imprimis attendendam esse dixerim. Hinc jejunium non laedi puto ab eo, qui deglutiat vitrum, capillos, sericum, lanam, metallum, pa­ leam (?), ossicula fructuum omnino depurata; laedi ab eo, qui deglutiat ungues, ossa, ceram, cretam. Ad III. 1. Jus ecclesiasticum concedit, ut infirmi, qui periculose de-161 cumbant, possint etiam non jejuni Sacram Eucharistiam sumere, ut comme­ morat Cone. Const, sess. 13 ‘. Sed communis doctrina theologorum est, hoc ita intelligi, ut ne aegroto quidem ex mero libitu liceat laedere jejunium ante Sacram Communionem pro Viatico sumendam, sed tum tandem, quando commode non possit sumere jejunus. Tamb. method. Communionis cap. 5 § 10 cum Suarez d. 68 sect. 5 n. 2, S. Alph. cum Busonb. n. 284 etc. Verum quodlibet incommodum rationabile sive ipsius aegroti, sive eorum, qui inserviunt, sive sacerdotis, ratio est, cur observatio jejunii negligi possit. Idem dic, si reus ad supplicium damnatus ipso die supplicii post sumptum cibum tandem convertatur aut de S. Eucha­ ristia sumenda cogitet. Neque solum unica vice, sed, durante peri­ culo, toties quoties devotio et dispositio poenitentis hoc suadet, S. Com­ munio eodem modo repeti potest, jejunio neglecto. Cf. S. Alph. n. 285, Ben. XIV. de syn. dioec. 1. 7 cap. 12 n. 5 (qui poenam de­ cernendam esse dicit in sacerdotes, qui aegroto volenti noluerint iterato S. Eucharistiam administrare). Neque quod aegrotus, quum sanus erat, S. Communionem non tam frequenter sumpsit, ratio est, cur etiamnunc, modo satis dispositus sit, raro ad eam admittatur. Cf. complurium Cone, praecepta C o 11. Lac. III. 643; IV. 117, 570, 991, 1186; V. 825 2. 2. Si autem morbus diuturnus quidem, sed nullatenus letalis est, S. Eucharistia non jejuno dari nequit, etsi aegrotus sine cibo diu manere non potest; at haec est ratio, cur aliquoties media nocte vix elapsa ad eum deferri possit vel etiam debeat. Nam lex Euchari1 „Quod hujusmodi venerabile Sacramentum non debet confici post coenam, neque a fidelibus recipi non jejunis, nisi in casu infirmitatis aut alterius necessitatis a jure vel Ecclesia concesso vel admisso.“ 1 Casum Viatici, et proin pro circumstantiis excusationem a jejunio non a solo praesenti periculo, sed etiam nonnihil ab adjunctis pendere, habes ex responso S. C. de Prop. 20. Fcbr 1801 (v. Collectanea n. 3G1): „Aliquando missionariis Christianos sibi commissos visitantibus occurrit aegrotus, hectica febri vel simili morbo laborans, qui juxta experientiam vivet adhuc plures menses, sed intra annum morietur. Quaeritur, an in tali casu missiouarius ipsi administrare possit \riaticum et extremam unctionem, eo quod quando verior aderit casus ea recipiendi, non poterit haberi praesens missionarius ob magnam distantiam et alias circumstantias ? S. C. de Prop. F. respondit: Affirmative.“ rrtrrf?/^ A 118 P. II. L. I. Tr. IV. De SS. Eucharistia — ut est Sacramentum. stiam non noctu deferendi ecclesiastica est neque adeo gravis; sumen­ dam esse aliquando Eucharistiam, legis divinae interpretatio est; ne­ que ullo modo Ecclesia censetur fideles aegrotos adstringere velle, ut potius non recipiant S. Sacramentum, quam ut noctu aliquoties in anno recipiant. V. etiam Gassner Pastoral, cap. 10 pag. 451 h 3. Utrum sacerdos pro conficiendo Viatico, si S. Eucharistia de­ sit, non jejunus celebrare possit — sicut potest bis celebrare — necne, non conveniunt scriptores. Plerique quidem negant. At non video, cur legem ecclesiasticam circa jejunium servandum, quod re ipsa jam aliquas exceptiones patiatur, neque adeo ad necessariam decentiam S. Eucharistiae debitam pertinet, ita severe tueri debeamus, ut vergat in dispendium divinae legis recipiendi Viatici. Quamquam enim verum est, legem divinam praecipere Viaticum tantummodo, quando decenter sumi possit: sed in celebranda Missa laeso jejunio, saltem si fiat aute prandium, non est tanta indecentia aut abnormis discrepantia ab ec­ clesiastico ritu. Quare libenter cum Lugo (de Euch. d. 15 n. 67 et 68, ubi septem alios auctores affert), Suarez 1. c. n. 4, Filliucci, Di cast i lio, Laym., Lacroix lib. 6 p. 1 η. 600 probabile esse fateor, id sacer­ doti licere, idcoque licere in hunc finem etiam sacerdoti non jejuno secundam Missam dicere, seu binare: quod idem plures ex scriptoribus allegatis expresse concedunt. Imo addam, si — quod practice vix juvabit notasse — aegrotus hujus sacramenti solius satis certo capax sit, eo quod S. oleum defe­ cerit neque haberi tam cito possit, celebrari debere, etiam post meridiem. 162 4. Aliae circumstantiae, in quibus non jejunus Sacrani Eucharistiam sumere debeat, extraordinariae sunt, vid. 1) ad perficiendum sacrificium, si v. g. sacerdos in sumptione calicis adverterit esse aquam, aut si sacerdos post consecrationem corruerit; 2) ad salvandam Sacram Eucharistiam ab injuria hostium2. o. Causa perplexitatis oriri potest, si sacerdos ex inadvertentia aliquid cibi vel potûs sumpserit, et populus die Dominico vel festivo Sacrum ex­ spectet. In quo id adverti debet, rationem, quod populus Missa forte pri­ vetur, ab Ecclesia non haberi pro legitima causa, cur non jejunus celebret: * Recenti tempore autem S. Pontifex ex hujusmodi causa compluries concessit dispensationem a jejunio naturali: quare expedit, pro tali casu ad S. Sedem recurrere, vel etiam ab Episcopo apud S. Sedem facultatem rogari, ut sibi liceat in necessitate hanc dispensationem concedere. 2 Alium casum minus frequentem quidem, sed qui ostendat propter jejunium illud ante S. Communionem servandum non debere perturbari alios ritus ab Ecclesia praescriptos, affert responsum S. C. de Prop. F. 13. Febr. 1806 (Collectanea n. 282) : „Sale a catechumenis in collatione baptismi adultorum praegustato, etsi jejunium frangi videatur, adhuc tamen nullum dubium est, quin ad S. Communionem, suscepto baptismate, admitti posint, imo vero debeant : ita omnino Ecclesitl, in cujus potestate est a generali lege jejunii Eucharistici ab ipsamet iis inducta, qui extra mortis periculum sacram Communionem recipere cupiunt, in peculiaribus casibus dispensare, in Rituali Romano praescribente, ubi ritum tradit, quo baptismus adultis conferendus sit.11 SS. Eucharistiae sumptio — disp, corporis — a jejunio creusât ίο. 119 uain aut alia opportunitas est; aut si non est, populus disobligatur. Verum non adeo raro ratio scandali adesse potest, quia nimirum facile praevidetur gravis populi offensio, periculum gravis suspicionis vel dicterii contra sacer­ dotem, aut periculum, ne complures, quamquam possint et debeant alio se conferre ad audiendam Missam, ex inopinato illo casu ansam sumant cum peccato gravi Missam negligendi: quodsi haec juste timentur — non solum populi admiratio —, videtur lex naturalis scandala praecavendi gravius urgere, quam ecclesiastica lex de jejunio naturali lata. Cf. Gobât et La­ croix 1. c. n. 582, Suarez n. 7, alios. Quare in singulis casibus prudenti judicio relinquendum est, num putetur ex Missa non celebrata aliquod grave scandalum secuturum esse. Simile quid dicendum est, si sacerdos jam in altari celebraturus, etsi ante consecrationem — nam postea pergere debet — recordetur, se non amplius jejunum esse, aut laicus jam scamno communicantium accumbens: nam si juste timetur ex recessu periculum gravis suspicionis seu diffama­ tionis, licebit utique non jejunis sive celebrare, sive S. Communionem sumere. Exceptis igitur causis relatis, lex illa jejunii omnino gravis est nec levitatem materiae admittit. Quae ut ecclesiastica sine dubio S. Pontificis dispensationi subjacet, «neque desunt exempla concessi privilegii, ut Carolo V Imperatori a Julio III 15. Martii 1554, missionariis in Indiis pro certis rerum adjunctis a Pio IV. 10. Febr. 1563, Elisabethae imperatrici pro dio coronationis ab Innoc. XIII 20. Aug. 1723 etc.; v. Ben. XIV. honor quidam externus Sancto, fidelibus in terra degentibus utilitas oritur. λ I. Igitur, ut supra notatum est, a participatione Missae penitus excluduntur soli damnati, i. e. tum ii, qui cum peccato mortali per­ sonali defuncti poenas sensuum in gehenna patiuntur, tum ii, qui cum solo peccato originali in limbo parvulorum reclusi sunt. Scholion. Verum qua utilitate Missa defunctis prosit, difficultate non caret; idque primo, si respicimus defunctos non-baptizatos, qui tamen in gratia Dei decesserunt atque in purgatorio detinentur. Nam fructus cujus solius capaces sunt, est satisfactio pro poena temporali, seu poenae SS. Missae sacrificium — applicatio pro defundis quid valeat. 133 temporalis diminutio: at supra satis dubium osso diximus, num non-baptizati fructum sutisfactorium ex opere operato percipere possint. Secunda difficultas oritur, si respicimus praxim Ecclesiae, quae multoties pro de­ functis Missas aliaque opera satisfactoria offerenda curet, tamen non raro uni Missae plenariam indulgentiam adjungat. An igitur applicatio pro defunctis adeo incerta et dubia est? Ut hisce quaestionibus aliquam lucem affundam, haec respondeo : no A. De fide est, animas in purgatorio detentas fidelium suffragiis (i. c. orationibus, jejuniis aliisve piis operibus) juvari. Trid. sess. 25. . B. Est doctrina theologice saltem certa, eas per fideles juvari posse non ex opere operantis tantum, sed etiam aliqua ratione ex opere operato. Id enim ex usu indulgentiarum et ex sacrificio Missae, „quo potissimum eas juvari“ syn. Trident, docet, satis certo col­ ligitur. C. Attamen de modo et mensura, secundum quam fidelium suf­ fragia, sive ex opere operantis sive ex opere operato satisfactiva, de­ functis applicentur, non ita certo constat. 1). Quum autem Deus semel decreverit, vicariam satisfactionem a fidelibus vivis oblatam pro defunctis accipere, videmur causam non habere statuendi, insuper impetrationem seu recursum ad divinam liberalitatem et misericordiam per se esse necessarium: qui, quum infalli­ bilis efficaciae non sit, effectu possit frustrari. Nimirum si de defunctis non-baptizatis agitur, utique ratio est, cur illum recursum necessarium esse statuamus; si de baptizatis, non item. Verum etiam in his prorsus videtur fieri posse, ut pro diverso statu defunctorum, seu pro diversis eorum peccatis nondum expiatis propitiatio aliqua requiratur, quae viam sternat, ut ad illas animas efficax auxilium perveniat. Fusior explicatio. 1. Etsi dubium sit, sintne non-baptizati in purga-iso torio exsistentes capaces satisfactionis ex opere operato, tamen certum est, eos alia via, mediante Missa, satisfactionum participes effici posse sive directo sive indirecte. 2. Capaces nimirum utique sunt communicatione satisfactionum per­ sonalium , atque ex jure divino plenitudinem pastoralis officii habet, ita ut Ecclesia hanc plenam curam pastoralem ab Episcopatu auferre nequeat. Cui vero plena cura pastoralis competit, ille pro parte gregis sibi commissi sacrificia offerre absolute debet. Parochi vero institutionis ecclesiasticae sunt; quare illam pastoralis curae partem exercendam habent, quam Ecclesia cum parochatu conjunxit, et tamdiu, quamdiu non sejungit. Revera autem plenam curam contulit exceptis iis, quae externam jurisdictionem vel altiorem or­ dinem requirunt. Igitur, ut instituti sunt, lege divino-naturali ad offeren­ dum sacrificium tenentur, seu jure divino; sed quia semper dependenter ab ecclesiastica institutione obligationem illam sustinent, recte dicuntur jure divino hypothetico teneri. Quo fit, ut facilius aliquam dispensationem a Summo Pontifice accipere possint, quam Episcopi. Cf. Const. Leon. XIII. gIn suprema" 10. 3 unii 1882. Ad IV. 1. Obligatio extenditur ad omnes dies festos, qui secun-1Λ. dum catalogum Urbani VITI, festivi erant, quibus additur festum Immacul. Concept. B. Μ. V. et festum Patroni loci. Quare etsi solemnitas festi, ut in Gallia, saepe transfertur in proxi­ mam Dominicam diem, sacerdotes tamen ipso die, quo officium festi habetur, applicare debent: si vero festum cum officio in Dominicam 1 Cf. hac de re tract. Card. Tarquini in „Acta S. Sedis11 vol. 1 p. 3S9 sqq. 114 P. II. L. I. Tr. IV. De SS. Eucharistia — ut est sacrificium. transfertur, ut in compluribus dioecesibus Germaniae iit quoad festum Assumptionis et Nativitatis B. V., sufficit, die Dominica celebrare et applicare. Cf. Const. Pii IX. ,,AmantissimP. Ut autem aliqua re­ ductio locum habere possit, non quaelibet consuetudo, sed specialis dispensatio S. Sedis requiritur, quae aliquando, raro tamen, datur (v. ib.). Cf. Müller 1. c. § 21, G. 2. Obligatio vero est a) realis, b) personalis, c) localis, d) pro ipsis diebus; seu obligatio est, ut a) Missa celebretur, idque b) ab ipso parocho, c) in ecclesia parochiali, d) ipso die assignato; et si b), c), d) observari non potuerit vel observatum non sit, nihilominus onus ad applicandam Missam maneat. Quare: a) si ipso die Missa celebrata non est, suppleri debet alio die. V. S. Alph. n. 326 et S. Congr. de Prop. F. 11. Martii 1843. Concessit id unum Ben. XIV., ut Episcopus parocho valde pauperi permittere possit, ut, si die Dominica majus stipendium pro Missa tunc dicenda offeratur, id faciat, suppleturus aliqua die intra hebdomadam pro parochia. b) Parochus ipse Missam pro populo dicere debet, sed non obli­ gatur ad Sacrum solemne ; quod alteri celebrandum committere potest. S. C. C. 25. Sept. 1847 et alias saepius ut 26. Jan. 1771, 18. Julii 1789; cf. Müller 1. c., Gassner op. cit. pag. 514 sqq. c) Missa per se dici debet in ecclesia parochiali, ut populus intér­ essé possit: at si propter speciale festum in aliquo sacello vel ecclesia filiali intra limites parochiae concursus populi fiat, licite ibi celebratur. V. ibid. d) Si parochus impeditus est, quominus die obligato celebret, curare debet, ut per alterum in parochia Missa pro populo applicetur, etiam collato stipendio: quodsi tantum impeditur legitime, quominus in parochia celebret, potest pro suo arbitrio aut ipse in alio loco pro parochia sua applicare, aut alteri sacerdoti committere, ut in proprio loco pro parochia celebret, modo semper populus habeat in parochia opportunitatem audiendi Missam. Ita S. Congr. 14. Dec. 1872, v. Acta S. Sedis vol. VII. pag. 191. 3. Obligatio realis semper gravis est; obligationem aliarum circum­ stantiarum raro omnino transgredi, non videtur grave peccatum; aliud dicendum, si saepius fit. Ad V. Vicarii Apostolici, Apostolici Delegati, si mittuntur in eas regiones, ubi sedes episcopales vel parochiae canonice erectae non sunt, ad Missae applicationem non tenentur; si vero in sedis vacantis vel suspensae administrationem mittuntur, obligationem applicandae Missae habent, quia jam vicos gerunt ejus, qui pro illa parte gregis Dominici Missam applicare deberet, si adesset vel impeditus non esset. Imo si parocho duarum parochiarum administratio committitur, debet aut per se aut per alterum curaro, ut pro singulis parochiis singulae Missae applicentur. S. C. C. 11. Mart. 1774, v. Müller 1. c. § 21. 3 et Gassner 1. c. — Non tenen­ tur Episcopi tantum titulares (cf. Constit. Leonis XIII. ,,/n supremacy SS. Missae sacrificium — obligatio celebrandi — rat. stipendii. 145 quamquam decet, interdum celebrari pro illa titulari ecclesia. — Immunes igitur etiam sunt per se ab hac obligatione applicandi capellani seu coope­ ratores, capellani monialium, capellani nosocomiorum aliorumve hujusmodi locorum (v. S. G. C. 3. Junii 1860). Relate ad capellanos militares leges particulares et modus institutionis eorum attendi debent: v. Gassner p. 515. Àd VI. Ut melius intelligatur dubium, num praelati regulares ad Missae applicationem teneantur, recolendum est, quod ad η. II. et III. no­ tavi. Plenitudinem pastoralis officii ex jure divino non habent in suos subditos, ut Episcopi in suos populos. Quare videndum est, qualem curam Ecclesia illis commiserit. Sub lege qualibet die Dominica et festiva cele­ brandi eos non comprehendit, legislatore de iis tacente: at non videtur minorem partem pastoralis curae Ecclesia iis commisisse, quam parochis, imo ampliorem potius, quia externam jurisdictionem ut Episcopi exercent; quare concludendum videtur, eos omnino jure divino hypothetico obligari, ut aliquoties pro suis Missam dicant, neque satis consultum videtur, ad so­ lam commemorationem seu secundam intentionem officium illud restringere. (Cf. hac de re Gassner pag. 513, Muhlbauer thesaurum résolut. t. I. p. 1017.) Obligatio celebrandi ratione contractûs initi seu stipend ii accepti. Quum qui altari serviant, ab altari vivere debeant secundum 197 Apostolum, fideles pro sacro ministerio, quod sacerdotes agebant, illorum sustentationem in se susceperunt. Atque quum frequentius adirentur sacerdotes, ut pro privata et peculiari causa Sacris operaren­ tur, nihil aequius videbatur, quam ut ii, in quorum peculiarem utilitatem spiritualem operam suam impenderent, speciali modo ad illorum sus­ tentationem conferrent. Quare a diuturno jam tempore pro Missa dicenda stipendium titulo sustentationis offerebatur *. Quam praxim Ecclesia comprobavit. Abusus vero, quum aliquando irreperent, Ecclesia sedulo elimi­ nandos curavit. Summa capita, quae circa Missarum stipendia atque obligationes inde oriunda notanda sunt, hisce comprehenduntur: I. Licitum est accipere stipendium consuetum aut sponte oblatum pro Missa, (piae ex nullo alio titulo est debita, non tamen ut pretium, sed ex titulo sustentationis: quod a plurimis Concil. partie, recentioribus pro axiomate statutum vides Coll. Lac. III. coi. 497, 835; IV. 826; V. 851. * Scii, primitus fideles, quum nd Sacra peragenda conveniebant, ad clericorum et ecclesiae sustentationem panem, vinum, fructus etc. conferebant, vel etiam pecu­ nias in gazophylacium conjectas pro ecclesiae, cleri, pauperum communi usu trade­ bant. At quum labente tempore communis vita clericorum cessasset, singulorum sacerdotum sustentationi aut ex communibus ecclesiae bonis certa parte detracta aut ex donis fidelium in singulos collatis subveniendum erat. Quare a saee. 8. vel 12. ille mos invectus est, ut, quando sacerdotem rogarent, ut sibi speciatim Missa applicaretur, fideles speciatim stipem ei conferrent (v. fusius hac de re Ben. XIV. de si/H. 1. δ cap. 8, B inter lm Denkioürdigkeiten Bd. 4 Th. 3 a pag. 376, Geyer de Missar. stipendiis Mogunt. 1864). Lohmkuhl, Theol. mor. II. Edit. 4. 10 146 P. Il- L. I. Tr. IV. De SS. Eucharistia — ut est sacrificium. II. Stipendio accepto seu stipendii contractu inito, sacerdos ex ■ justitia tenetur Missam promissam applicare idque cum iis circum· · stantiis, quae a dante stipendium impositae sunt. Cf. Co 11. Lac. IU. : col. 208, 498; V. 161 etc.; Reuter p. IV. n. 233, 2. [! III. Sedulo servandae sunt leges ecclesiasticae in hac re latae ' sive abusum prohibentes, sive periculum abusus praecaventes: prae· ( cipue vero 1) ut tot Missae dicantur, quot stipendia fuerint accepta; · 2) ne ullum mercimonium Missae sipendiis instituatur nove ulla pats I stipendii detrahatur, si cui alteri sacerdoti Missae celebratio committa­ tur, modo pro sola Missa celebranda stipendium a donatore collatum sit. 108 Uberior explicatio. Adi. 1. Justum stipendium censetur illud, quod ab Episcopo taxatum est, aut, hac determinatione deficiente, a consuetu­ dine. Quare tantum stipendium exigi potest. Majus vero stipendium sive expresse sive implicite exigi nequit t accipi tamen potest liberaliter oblatum. S. Alph. 319 et 320. 2. Ita etiam per se stipendium minus sumi potest, condonando offerenti taxam ejusve partem: attamen nisi sacerdos id expresse pro eleemosyna se dare exprimat, idque pro conditione offerentis verum esse possit, Episcopus ex justa causa prohibere potest, quominus stipendium taxa minus sumatur, ne videlicet alii sacerdotes aut justa sustentatione, aut meliore fama pri­ ventur. S. Alph. ibidem. Cf.Concil.Baltim.il., Cassii., Pragense in Coll. Lac. III. 498, 835; V. 465. 3. Plus exigi potest, si Missa dicenda ratione loci, temporis etc. cun majore incommodo non consueto conjuncta est, nullatenus autem pro Missa in altari privilegiato, in loco miraculoso etc. dicenda, quum ille excessus revera pro circumstantia spiritualis favoris, ac proin simoniace postuletur. 4. Ceterum sacerdos etiam dives a percipiendo stipendio non pro­ hibetur. Sicut enim patrimonio parcere et beneficii fructus in sustentatio­ nem suam impendere potest; ita etiam, quando ultra id, quod ratione officii — cui beneficium annexum est — amplius laborat, ex hoc labore titulum sustentationis habet : simili igitur modo ex Missa libere oblata honorarium accipere potest. S. Alph. n. 317, Gobat tr. 3 n. 569. 5. Peccatum simoniae utique est, mente simoniaca stipendium pro pretio Missae aut pro pretio laboris Missae intrinseci accipere. At intuitu stipendii celebrare sacerdotem alios non celebraturum, lauda­ bile quidem multum non est, a simoniae tamen peccato est alienum: qui enim ita agit, stipendio utitur pro motivo impellente, quo socordiam expel­ lat, sed permutationem Missae cum pecunia non facit. S. Alph. ib. 199 Ad IL 1. Quamquam collatio et acceptio stipendii nullatenus per­ mutationis contractum continet, tamen justitiae titulus ad celebrandam Missam intercedit, sive illum contractum innominatum ndo ut facias“ no­ minare vis, sive onerosam promissionem celebrandi Missam, quae propter onus ab altero praestitum justitiae speciem induit. Quare etiam hujus contractas violatio num gravis (i. e. mortale peccatum involvens) sit, non dijudicatur ex quantitate stipendii dati, sed ex valore rei per onerosum contractura promissae: quae quum sit summi momenti, inde fit, ut omissio Missae ex stipendio debitae grave peccatum sit, omissio Missae ex mera liberalitato et fidelitate promissae veniale peccatum. SS. Misene sacrificium — oblig. celebrandi, rat. stipendii. — dilatio. 147 2. At non solum plena omissio gravis habenda est, sed etiam diuturna dilatio. Quaenam vero sit dilatio diuturna, gravem reatum inducens, ex sese non ita facile determinatur. Exstant decreta cum declaratione S. C. C. (v. decr. 21. Jun. 1625 confirm, ab Urb. VIII. et Const. Innoc. XII. nNuperu, declar. S. C. C. 17. Julii 1655 apud Ben. XIY. notifie. 56 n. 14. — Cf. Lacr. 1. 6 p. 2 n. 63 sqq. et S. Alph. 1. 5 n. 317 Q. II.), quae vetabant nova onera Missarum assumi, nisi omnibus oneribus infra mensem satisfieri posset. At videtur hujus legis specialis ratio fuisse. Alias ex inultorum scriptorum sententia diuturna dilatio non cen­ setur, quae duos menses non excedat: nisi forte de defunctis, maxime recenter defunctis agatur, circa quos multi iique alioqui sat benigni auctores dilationem breviorem, v. g. unius mensis, gravem habent: v. Gobat tr. 3 n. 597, Ile uter 1. c., S. Alph. 1. c. Quamquam pleraque Concilia recentiora, si hac de re loquuntur, solum dicunt -infra modicum tempus" , A’i en n en se dicit „infra bimestre": Coli. Lac. torn. V. coi. 166. Et quum similis causa coram S. C. C. ageretur, ille, qui ex officio animadversiones fecit, haec dixit: -Quod quidem breve tempus in Missis manualibus cum S. Alph. morales theologi ad duos menses coarctare, si agatur de singulis sacerdotibus, quibus cele­ bratio committatur; si de ecclesiis vel sanctuariis, quae aliis Missarum oneribus gravantur, unum mensem non egredi ad statutum per S. C. C. die 17. Julii 1755.“ Quando vero circa quaslibet Missas dilatio sine consensu eorum, qui stipendium dant, notabiliter ultra duos menses excedat, communiter censent grave peccatum adesse. NB. Attamen S. Sedes majorem dilationem concedere potest, quum2o Summus Pontifex, si ex gravi causa id facit, detrimentum, quod hac di­ latione vivis vel defunctis Missarum fructus exspectantibus oriri possit, ex thesauro Ecclesiae supplere valeat. Ex eadem ratione, orta necessitate, Missarum obligationem reducere vel exstinguere potest ‘. Re ipsa a tem­ pore Pii IX. missionariis aliisque, qui omnibus Missarum oneribus tam cito satisfacere posse sibi non videbantur, speciale privilegium jam saepius concessum est „pro gratia dilationis spectatis peculiaribus circumstantiis, non tamen ultra sex menses" (cf. Acta S. Sedis vol. 8 p. GfiO). 3. Qui pro sublevanda necessitate urgente stipendium accepit, sine dubio peccare potest etiam unius alteriusve diei dilatione: imo ad restitutionem 1 Videlicet satisfactiones Christi et Sanctorum potest S. Pontifex ex justa causa, ut fit in indulgentiis, sive pro vivis sive pro defunctis applicare, atque etiam supplicationes, quae nomine Ecclesiae ad Deum fiunt, ad certos fines ccrtasque sublevandas necessitates per modum impetrationis dirigere. — Bened. XIV. de syn. dioec. 1. 13 cap. 25 n. 15 aperte de hac re dicit: „ex spirituali thesauro Eccle­ siae supplendo". — Eodem modo Leo XIII., quum per S. C. C. d. 16. Julii 1883 concederet Ep° Engolismensi, ut quoad applicationem Missae pro populo dispensatio­ nem impertiri posset, praeteritas quasdam omissiones condonavit, supplendo in re­ liquis de thesauro Ecclesiae: Nouv. Revue théolog. L 18 p. 240. 10* 148 P. II. L. I. Tr. IV. De SS. Eucharistia — ut est sacrificium. tenetur, si brevi illa dilatione finis a stipendii datore intentus attingi ampiius non potest. 4. Quamquam principalis obligatio qualibet Missa exstinguitur, tamon obligatio reliqua accidentalis aliquando sat magni momenti esse potest: a) Circumstantia altaris privilegiati, si omissa est aut culpa celebranti? (eo quod, quando per Rubricas licuit, Missam de Requiem non dixit) in­ efficax facta est, obligat ad quaerendam aequivalentem compensationem per indulgentiam plenariam alio titulo animae defuncti applicandam, quod e. g. fieri potest visitando stationes viae crucis. 201 b) Circumstantia qualitatis Missae ex se levem obligationem tantum afferre videtur, nisi forte eum, qui stipendium dedit, propter peculiarem causam graviter offensum iri praevideatur. Ceterum, nisi contrarium ex­ presse petitur vel aliunde absolute a stipendii datore intendi cognoscitur, Missa de Sancto dici potest loco Missae de Requiem pro defuncto (nisi ratio privilegii altaris lucrandi obstat), et e contrario Missa de Requiem, si Missa applicanda est pro vivis. Ita quoad primum expresse S. Congreg. Rit. 12. Sept. 1840 Brugen. ad 7; quoad secundum De Rerdt ed. 5. t. 1 p. I. n. 67 nititur decreto S. R. C. 29. Nov. 1856; verum hoc in Coli. Gardell. omissum est. Multo severius S. Sedes semper urgebat, ut, si Missa peteretur „in ho­ norem alicujus Sancti“, ex obligatione dicenda esset Missa votiva, neque satisfieret per Missam diei currentis, modo supponi posset, intentionem petentis ad Missam votivam dirigi. Sc. S. Sedes circa Missas in honorem alicujus Sancti (cf. De II e r d t tom. I. p. I. n. 66 IV) constanter voluit, ut, si dies impeditus esset, Missa trans­ ferretur potius in alium diem, quam ut Missa de die currente celebraretur cum intentione alterum Sanctum honorandi: atque etiam circa Missas ma­ nuales noluit, obligationi Missae votivae satisfieri in festo ritûs semiduplicis celebrando Missam de festo occurrente. — At recentius 15. Apr. 1876 literae privatae S. R. C. mentem aperientes et communicatae in folio perio­ dico pro unione sacerdotum Ocnipontana, si, qui dedit stipendium, solum in genere petierit Missam sive in honorem alicujus Sancti sive pro defunctis, non intendens ipsam votivam Missam aut Missam de Requiem, in ulroqin casu satisfieri per Missam diei currentis, etiam in ritu sd., dicunt. Quare videtur ratio habenda esse diversarum regionum, in qua VIissa in honorem certi Sancti petitur. Si fideles norint communiter, quid sit Missa votiva, atque eam communiter intendant, si in honorem certi Sancti Missam postulant: aut Missa votiva dicenda est, aut qui dat stipendium, monendus est de impedimento, si quod forte exsistit; si vero fideles Mis­ sarum discrimen non norunt, sed sacerdotis arbitrio sese committunt, dici potest Missa diei eaque in honorem Sancti solummodo applicari. 202 Ad III. Occurrunt hic plura decreta S. Pontificum. 3 A. 1. Theses ab Alex. VII. damn. 10: flNon est contra justitiam pro pluribus sacrificiis stipendium accipere, et sacrificium unum offerre; neque etiam est contra fidelitatem, etiamsi promittam, juramento promis­ sione etiam firmata, danti stipendium, quod pro nullo alio offeram.“ 2. Damnata est thesis 8: „Duplicatum stipendium potest sacerdos pro eadem Missa licite accipere, applicando petenti partem etiam specialis­ simam fructûs ipsimet celebranti correspondentem, idque post decretum Urbani VIII.U SS. Missae sacrifie. — oblig. celebrandi — rat. stipendii — circumstantiae. 149 3. Constitutio In hoc. XII. „Nuperu inter alia etiam decretum S. C. C. confirmat, quo „sub obtestatione divini judicii mandat, ut absolute tot Missae celebrentur, quot ad rationem attributae eleemosynae praescriptae fuerint, quantumcunque exigua stipendia . . . collata fuerint" ‘. 4. Facultas reducendi numerum Missarum a Trid. Cone. Episcopis collata fuit transitoria, atque omnino exspiravit, ita ut speciali facultate a S. Sede impetranda indigeant, qua, exsistente necessitate, id valide efficere possint. V. Const. Innoc. XII. supra cit. et Ben. XIV. de synod, dioec. 1. 13 c. ult. n. 19: „Episcopo nullam hodie relictam esse facultatem re­ ducendi Missas, excepta tantum ea facti specie, qua testator ipse hanc fa­ cultatem tribuisse dignoscatur"; imo proposita quaestione: „An Episcopus possit onera Missarum nondum acceptata reducere absque beneplacito Sedis Apostolicae sive hujus S. Congr., quoties (ob tenuitatem legati) reductionem necessariam esse judicaverit ex eo, quod locus pius legatum acceptare re­ cuset, non diminuto onere": responsum est 20. Junii 1G82: ^Negative"; vide rfe synod, dioec. 1. 5 c. 10 n. 2. Nihilominus Scavini t. III. n. 307 in ea opinione est, Episcopum propria auctoritate posse Missarum numerum re­ ducere, si legatum acceptatum nondum sit, et ita tenue, ut ne consuetum quidem stipendium manuale pro singulis Missis assignatum sit: in quo casu Episcopum putat posse ad consueti stipendii manualis normam Missas re­ ducere. II. 1. In iisdem deer. Ur b. VIII. et Innoc. XII. (in Bulla Innocentii 2-s §V.): Omne damnabile lucrum ab Ecclesia removere volens prohibet sacer­ doti, qui Missam suscepit celebrandam cum certa eleemosyna, ne eandem Missam alteri, parte ejusdem eleemosynae sibi retenta, celebrandam com­ mittat. — Cf. etiam thés, ab Alex. VII. damn. 9. * Ratione stipendiorum manualium, et ratione omnium Missarum, quarum nu­ merus assignatus est, haec omnino valent. At si quis ratione fundationis vel beneficii ecclesiastici onus habet annexum ,,quotidie celebrandi (et applicandi) Missam* **: res non cum tanto rigore sumitur. Ex ipsa sc. fundatione videndum est, utrum quo­ tidiana Missa ut onus reale, non ut personale, an personale tantum impositum sit. Illud si factum est, aut si expresse vel aequivalenter substitutio alterius sacerdotis postulatur pro beneficiato (vel legatario), qui forte satisfacere nequeat : onus Mis­ sarum omnino exacte implendum est. Si vero haec non adsunt, et celebrandi onus, quod obligationem pro fundatore applicandi communiter ct ex sese secum trahit, sine alia clausula potius ut personale tantum onus impositum est, communi sententia (v. S. Alph. 1. c. n. 332) haec admittuntur: a) Sacerdotem non peccare, si reverentiae causa semel in hebdomada Sacrum intermittat, aut si alias aliquando ex legitima causa omittat. b) Neque substitui debere alterum, si accidat infirmitas non diuturna. Non diuturna censetur cx S. Congr. C. in „Uomanaa 25. Sept. 1695 „quae non excedit quindecim dies'1'’. — Alii, teste S. Alph. n. 333, id ad mensem extendunt ct ultra: quod S. Alph. admisit. — Si vero diuturnior sit infirmitas, substitutio procuranda est, etiam collato stipendio. c) Diebus vero, quibus secundum modo dicta (sub lit. a) sacerdos licite va­ care potest a Missa, nullatenus licet pro stipendio accepto Missam celebrare; nam sola ratio, cur applicationem Missae possit omittere, est, quod ipse a Missa dicenda vacat. V. S. Alph. 1. c. ct expressam declarationem S. Congr. C. IS. Sept. 16S3. (Acta S. Sed. vol. 7 pag. 179.) d) Posse vero raro in anno (1—6) diebus, quibus alias licite vacet, sacerdotem pro se vel amicis gratis celebrare, S. Alph. 1. c. admittit; at S. Congr. C. modo cit. etiam ad id respondit ,,Negative11. 150 P. ΙΓ. L. T. Tr. IV. De SS. Eucharistia — ut est sacrificium. 2. Imo Ben. XIV. in Const. ^Quanta cura“ 30. Junii 17-11 declarat: „A quolibet sacerdoto stipendio majoris pretii pro celebratione Missae ac­ cepto, non posse alteri stipendium minoris pretii erogari, etsi eidem sacer­ doti celebranti et consentienti se majoris pretii eleemosynam accepisse indi casset/ 3. Neque hujus stipendii diminutio ex eo licita evadit, quod pars illa detracta in aliam causam piam impendatur, nisi forte, qui dedit stipen­ dium, in id consentiat. Ita 9. Sept. 1874 (vide infra ex Actis S. Sedis vol. 8 p. 108). 4. Id ne ad hunc quidem finem licet, ut sacerdotes extranei ad eccle­ siam, in qua eleemosynae pro Missis collectae sunt, confluentes aliquid sol­ vant pro necessariis expensis, nisi ecclesia utpote pauper nihil habeat, quo illas expensas sustineat. Vide Innoc. XII. § 22: ^Permittendum non esse, ut ecclesiae ac loca pia, seu illorum administratores ex eleemosynis Missa­ rum celebrandarum, ullam utcunque minimam portionem retineant ratione expensarum, quas subeunt pro Missarum celebratione, nisi quum ecclesia et loca pia alios non habent reditus, quos in usum earundem expensarum licite erogare possint, et tunc portionem, quam retinebunt, nullatenus de­ bere excedere valorem expensarum, quae pro ipsomet tantum Missae sacri­ ficio necessario sunt subeundae, et nihilominus eo etiam casu curandum esse, ut ex pecuniis, quae supersunt, expensis ut supra deductis, *absolut tot Missae celebrentur, quot praescriptae fuerint ab offerentibus eleemosynas.’ C. Ergo concluditur e contrario, licite partem accepti stipendii detrahi, modo ne minuatur numerus Missarum : 1. Si cura consensu donatorum aliquid detrahitur pro altera causa pia (modo pro circumstantiis res cum Episcopo tractetur). 2. Si alter sacerdos, cui Missa dicenda committitur, non rogatus libere omnino partem aliquam cedit, siquidem id pro puro dono tum habetur. 3. Si excessus super stipendium consuetum datus est ratione peculiari personae, amicitiae, necessitatis habita: quod si factum est, ille excessus jam non habet rationem stipendii, sed rationem doni seu eleemosynae superadditae. 4. Si agitur non de stipendiis manualibus et obligatione Missarum inde exorta, sed de oneribus Missarum, quae alio modo alicui funda­ tioni, ut capellaniae etc. inhaerent, aut quae honoraria pars sunt an­ nuorum redituum parochi, loci pii etc.; aut si agitur de Missa, cujus celebratio ad jura parochialia pertinet et quacum certa Jura stolae' connexa sunt. Cf. Scavini (ed. 10) tom. I. n. 692, ubi dicit: „ei enim potest, parochus (die Dominica occurrente funere) Missam pro populo applicet, et alii sacerdoti Missam pro defuncto decantandam committat, cui quidem tribuat eleemosynam, quae solet pro manuali­ bus, et aliquid amplius pro incommodo. Non enim stricto jure totum quod accepit, tenetur dare parochus"; ct tom. III. η. 179: „Testator reliquit certae ecclesiae 500 scutata, ut ex reditibus Missae cele­ brarentur, taxato stipendio cujuslibet Missae 3 juliorum. Quaeritur, utrum illa ecclesia celebranti dare possit consuetum stipendium unius 204 SS. Missae sacrif. — oblig. celebrandi rat. stip. — reductio — mcrcimon. 151 julii, et reliquum sibi retinere. 8. Congr. Cone. 3. Aug. 1658 re­ spondit: «Affirmative, ct reliquum cedere ad commodum ecclesiae. NB. Attamen si testator certam summam sive semel sive quotannis distribuendam reliquit in stipendia Missarum, adeoque fundatio exsistit solum ad celebrandum quotannis certum numerum Missarum, taxato quidem stipendio, sed non assignato sacerdote vel ecclesiâ, cui favere testator vo­ luerit: nulla stipendii pars retineri potest, ut videre licet in Actis S. Se­ dis vol. 4 pag. 39—41 : „Manualia autem censeri ea Missarum stipendia, quae ipsimet legatarii teneantur tradere ad Missas celebrandas/ Sic etiam responsum est Archiepiscopo Coloniensi 25. Julii 1873. 5. Si quis in procurandis seu colligendis Missarum stipendiis pro aliis quasi ex munere destinatus est, adeoque non accepit stipendia, ut a se Missae celebrarentur, potest moderatam mercedem sui laboris exigere, «si ad hoc munus destinatus sit, et labor vere mercedem mereatur": S. Alph. n. 322 dub. 3. Quum omnis negotiatio clericis, saltem majorum ordinum, interdicta205 est, tum maxime quaelibet mercatura circa Missarum stipendia cuilibet pro­ hibita est. Hac de re lien. XIV. in Constit. „Apostolicaeu, et in altera Const. ,Quanta cura * loquitur; Pius IX. in Constitutione „Apostolica> Sedis“ excommunicationem Romano Pontifici reservatam (§ 12) tulit in ,colligentes eleemosynas majoris pretii pro Missis, et ex iis lucrum cap­ tantes, faciendo eas celebrari in locis, ubi Missarum stipendia minoris pretii esse soient/ At non solum ejusmodi turpe lucrum, sed alia etiam, quae alicujus turpis quacstûs periculum inducere possint, S. Sedes interdixit. Operae pretium est, hic notare S. Congr. resolutiones 13. Aug. 1874 a Pio IX. confirmatas et Episcopis transmissas: ,,Sanctitas sua resolutiones S. C. C. Apostolica sua auctoritate approbavit et confirmavit, casque ad Episcopos transmitti jussit, ut ipsi eas . . . exsequendas perpetuoque et inviolabiliter servandas curarent: contrariis non obstantibus quibus­ cunque/ I. «An turpe mercimonium sapiat . . . eorum bibliopolarum vel mercatorum agendi ratio, qui adhibitis publicis invitamentis et praemiis, vel alio quocunque modo Missarum stipendia colligunt et sacerdotibus, quibus eas celebrandas commit­ tunt, non pecuniam, sed libros et alias merces rependunt?u Ad I. «Affirmative?1 II. «An haec agendi ratio cohonestari valeat ideo, vel quia nulla facta imminu­ tione, tot Missae a collectoribus celebrandae committuntur, quot collectis eleemosynis respondeant, vel quia per eam pauperibus sacerdotibus eleemosyna Missarum caren­ tibus subvenitur R. «Negative.“ III. «An hujusmodi eleemosynarum collectiones et erogationes tunc etiam im­ probandae sunt . . . quando lucrum, quod ex mercium cum eleemosynis permuta­ tione percipitur . . ., in piarum institutionum et bonorum operum usum ct incremen­ tum impenditur ?u R. «Affirmative?1 IV. «An turpi mercimonio concurrant, ideoque improbandi atque etiam coërcendi sint ii, qui acceptas a fidelibus vel locis piis eleemosynas Missarum tradunt bibliopolis, mercatoribus aliisque carum collectoribus, sive recipiant, sive non reci­ piant quidquam ab iisdem praemii nomine ?u R. «Affirmative?1 152 P. Π. L. I. Tr. IV. De SS. Eucharistia — ut est sacrificium. V. „An turpi mercimonio concurrant, ideoquc improbandi et coercendi, ut supra, sint ii, qui a dictis bibliopolis et mercatoribus recipiunt pro Missis celebran­ dis libros, aliasve merces, harum pretio sive imminuto, sive integro ?tt R. ,,Affirmative/1 Nihilominus VI. „An illicite agant ii, qui pro Missis celebratis recipiunt sti­ pendii loco libros vel alias merces ’, seclusa quads negotiationis vel turpis lucri specie!" R. „Negative.14 VIT. An liceat Episcopis sine speciali S. Sedis venia ex eleemosynis Missarum, quas fideles celebrioribus sanctuariis tradere solent, aliquid detrahere, ut eorum de­ cori et ornamento consulatur, quando praesertim ea propriis reditibus careant?u R. ^Negative, nisi de consensu oblatorum.14 VIII. „An et quid agendum nb Episcopis, ne in iisdem sanctuariis plures Mis­ sarum eleemosynae congerantur, quam quae ibi intra praescriptum, seu breve tempus absolvi queant ?“ et IX. „An et quid agendum ab Episcopis, ut Missae, sive quae singulis sacer­ dotibus, sive quae ecclesiis et locis piis a fidelibus celebrandae committuntur, accu­ rate et fideliter persolvantur? R. ad VIII. et IX. ,,Standum constitutionibus Apostolicis et decretis alias datis.44 Cf. Acta S. Sedis vol. 8 pag. 107—109. Dein novis excitatis dubiis eadem S. C. C. 24. April. 1875 haec respondit (omissis iis, quae specialia continent indulta et sanationes) : VI. „An et quomodo sustineatur decretum Episcopi C . . . (qui circa leges severius a se statutas interrogaverat): 1. ,An illicite agant ii, quum non sint biblio­ polae nec mercatores, vel aliter Missarum celebrandarum quaesitores, verum eccle­ siastici viri, quibus sponte a fidelibus Missarum celebrandarum eleemosynae tra­ duntur. quique ad bonos libros vel diaria religiosa evulganda eas celebrandas offe­ runt sacerdotibus, ut inde hi accipiant stipendii loco libros vel ephemerides? 2. „An illicite agant hujusmodi sacerdotes, qui vel iis oblatas a supradictia ecclesiasticis Missas acceptant, vel ipsi eas petunt celebrandas, ut inde queant pro Missis jam celebratis (intellige: post Missas celebratas) earum stipendii loco libros vel diaria acceptare vel petere, quum ipsi aliunde sciant aut sibi persuadeant aliter se non obtenturos easdem Missas pro effectiva eleemosyna celebrandas.44 R. ^Reformato dubio .An et quomodo respondendum sit Episcopo C. in casu', Negative in omnibus ad utrumque.44 VII. „An et quomodo improbandi sint moderatores vel administratores diario­ rum religiosorum, qui sacerdotibus Missas celebrandas committunt, retento ex earum eleemosynis pretio diariis ipsis respondente in casu.44 1 Quod igitur prohibetur, est 1) illa studiosa multarum eleemosynarum col­ lectio, quae fit negotiandi causa, sive Missarum stipendia objectum negotiationis sunt, sive negotiationis instrumentum. Quando ergo negotiatio proprie dicta plane abest, loco pecuniae alias merces pro stipendio Missae dare illicitum nullo modo est. Prohibitum 2) est, ne copiosa stipendiorum collectione et transmissione voluntas donatorum vel fundatorum circa tempus, locum, circumstantias Missarum celebran­ darum fallatur. Quare si ejusmodi collectio causa est — ut plerumque est — cur diutius differantur Missae vel non celebrentur in loco, ubi eas celebratum iri dona­ tores per se exspectant, eorum consensus accedere debet: quodsi ex fundatione Missae dicendae sunt, constare debet, mentem seu assensum fundatorum non re­ pugnare transmissioni et dilationi Missarum. Ceterum etiam S. Poenitentiaria 6. Oct. 1862 jam responderat moderatori cujusdam religiosi diarii quaerenti .,utrum tuta conscientia suum diarium dare possit sacerdotibus ea conditione, ut celebrent numerum Missarum respondentem pretio, quod ab aliis pro diario solvitur?44 R.: ..Praefato dubio mature perpenso, respondit: Affirmative, dummodo Missae celebrentur.44 SS. Missne sacrif. - obligat, celebrandi — rat. praecepti et obedientiae. 153 K. ^Negative, dummodo nihil detrahatur fundatorum vel oblatorum voluntati circa stipendii quantitatem, locum ac tempus celebrationis Missarum, exclusa qua­ cunque studiosa collectione Missarum et docto cui de jure de secuta Missarum celebratione, facto verbo cum Sanctissimo." § 4. Obligatio celebrandi ex obedienlia imposita. Obligationem S. Missae sacrificium celebrandi atque pro certo fine2oe illud applicandi, de qua hucusque actum est, non vidimus, nisi aut in jure divino fundatam, aut ex libera promissione vel contractu libere inito exortam. Ecclesia quidem, ut vidimus, pastoribus legem cele­ brandi et applicandi imposuit, sed ipsam rem juris divini esse cogno­ vimus, modum et mensuram ab Ecclesia definitam. At potestne Superior etiam in aliis rerum conditionibus idem lege vel praecepto imponere? Celebrationem Missae praescribi posse ex justa causa, nemo est, qui dubitet; applicationem ad certum finem imperari posse, aliqui negarunt ex eo, quod haec res sit mere interna, actus vero mere internus ab auctoritate humana, etiam ecclesiastica, praecipi non possit. Verum quid sit de illa generali doctrina sentiendum, quae potestatem jubendi actus internos universim negat, vol. I. n. 128—132 visum est. Insuper prorsus negari debet, hîc agi de actu mere interno, sed agitur de actu interno, qui complementum est alterius actionis mixtae, puta Missae celebrationis, quae applicatione tandem completur. V. Suarez de leg. 1. 3 cap. 29 η. 10. Quamquam in usu hujus potestatis ratio habenda est justitiae, ne sacerdoti, qui aliter stipendium recipere posset, damnum gravius oriatur. Quo fit, ut raro ab Episcopis utendum videatur tali praecepto, quum ipse S. Pontifex, etsi possit, re ipsa non consueverit talem applica­ tionem injungere; cujus rei exemplum habemus in lege, quae occasione Concilii Vaticani lata erat celebrandi quidem in ecclesiis cathedralibus et collegiatis quaque Fer. V. Missam de Spiritu Sancto, libera tamen manente Missae applicatione. At si a Superiore ecclesiastico generatim sumpto oculos couver- 207 timus ad Superiores regularium, et quaerimus, quo titulo illi suis sub­ ditis Missas celebrandas et ad certam intentionem applicandas injungere possint, haec statuenda sunt: nam eos id aliquo modo posse, extra du­ bitationem est. Potest igitur Superior regularis injungere 1. titulo justitiae erga eos, qui stipendia dederunt: stipendia enim a religione seu a domo religiosa per Superiorem accepta religiosam domum ligant ex justitia, ut Missae dicendae curentur: quae obligatio ex determinatione Superioris ad singula communitatis membra transit, quum id oneris seu potius illius oneris possibilitatem in professione assumpserint ; 2. titulo voti specialis, quo id aliquis voverit, aut si quis votum obedientiae ita fecerit, ut etiam actus internos comprehenderet, obii- 154 P. ΙΓ. L. I. Tr. IV. De SS. Eucharistia — ut est sacrificium. V v gationem illam oriri posse omnes admittere debent et admittunt, etiam ii, qui contendant Missae applicationem esse actum mere internum. Ex sese autem votum cujuscunque religiosae obedientiae ad actus internos extendi, a pluribus quidem, qui id de obedientia jurisdictionis potestati debita negant, conceditur, ab aliquibus similiter negatur. Igitur 3. utrum sine tali speciali voto vel speciali sensu obedientiae solo titulo communis obedientiae religiosae, et 4. titulo jurisdictionis Superiores id jubere possint, necne, pendet ab iis, quae supra dixi, sc. ab eo a) utrum Missae applicatio sit res mere interna annon; b) utrum potestas ecclesiasticae jurisdictionis aut potestas dominativa religiosa sese ad actus mere internos extendat an ad externos tantum. Utramque vero quaestionem in favorem potestatis religiosi Su­ perioris solvendam esse existimo, priorem sc. negando, alteram potius affirmando. Imo etiam ex iis — ut dixi — qui jurisdictioni ecclesia­ sticae facultatem interna jubendi denegant, sunt tamen, qui potestati religiosae dominativae id concedant. Cf. Laym. et Suarez de le dicit: ,,Quilibet sacerdos potest etiam sine privilegio vel licentia celebrare in altari portatili. si illud positum est in ecclesia vel in lo< o privilegiato ; quia id nullibi prohibitum, imo usus quotidianus demonstrat esse licitum.w Item Manigart manipul. th. mor. p. 1 cp. 4 η. XXV „ln ecclesia consecrata seu benedicta sine privilegio qui­ vis celebrare potest cum solo altari portatili11 ; imo licentiam Episcopi necessariam esee negat. 168 P. Π· L. Ι· Γγ. IV. Pe SS. Eucharistia — ut est sacrificium. Si vero altare portatile et fixum distinguitur quoad eorum con­ secrationem et exsecrationem, altare fixum id solum dicitur, cujus mensa tota consecrata est atque cum stipite cohaeret, portatile omne id intelligitur, quod in solo lapide consecrato consistit, qui mensae inseri vel imponi potest atque adeo ab una mensa ad alteram transferri. 2. Exsecratur igitur altare quodlibet: 1) defectu aut spoliatione reliquiarum. Cf. quam plurima decr. S. R. C. apud Gard. n. 5081, 5037, 4997, 4990, 4739; 2) laesione seu fractione sepulchri i. e. loculi, ubi reliquiae re­ conduntur; 3) fractione sigilli, i. e. illius lapilli seu operculi, quo sepulchrum reliquiarum tegitur; aut etiam sola hujus sepulchri apertione, quae fit removendo operculum, etsi statim reponitur et clauditur1; 4) enormi fractura qualibet. At non omnes conveniunt, quaenam praeter fracturas supra indicatas enormis sit. Editor Gardell. col­ lectionis decretorum S. R. C. ad n. 4577 putat, enormem fracturam esse omnem eam, qua aliqua ex crucibus lateralibus a reliquo lapide separetur. Verum quum haec non sit authentica declaratio, sed doctri­ nalis opinio, licebit aliorum, ut Mazzott. et Tamb. 1. 1. cap. 5 §1 n. 14 c/e meth, celebr. Miss, opinionem sequi, qui unius crucis lateralis fractionem non habent pro tanta fractura, nisi forte notabilem partem reliqui lapidis secum traxerit, aut — id quod in parvo altari portatili accidere potest — lapis ita diminutus sit, ut hostiam et majorem partem calicis non amplius capiat; 5) altare fixum etiam exsecratur, si mensa a stipite separatur, quia amittit formam, sub qua consecratum fuit. V. Gard. n. 45G2. et 4752. 22·; 3. Quoad ipsam altarium portatilium consecrationem, ut rite secundum Pontificale et praxim Romanam fiat et exsecratio facilius praecaveatur, id observandum est, ut sepulchrum reliquiarum excavetur in medio superioris partis ipsius lapidis consecrandi, atque reconditis reliquiis, scpulchro etiam aperto, apponitur episcopale sigillum, quo constet de authenticitate reli­ quiarum atque integritate; postea ab Episcopo consecrante sepulchrum la­ pillo adaptato clauditur et caemento coagmentatur, imo in ipso hoc lapideo operculo consuevit quinta crux speciali unctione ungenda incisa esse. Neque postea sigillum episcopale opus est exterius in consecrato lapide appona­ tur; ejusmodi enim signum in altaribus Romano more consecratis nullibi apparet, sed tota portatilis altaris consecratio fit ad eundem modum, sicuti altaris fixi consecratio, quando reliquiae in superiore mensa ipsa reconduntur. 1 Id saltem dicendum est, si illud operculum invenitur non coagmentatum cum reliquo lapide: nam si Episcopus, ut recognoscat reliquias, sepulchrum aperiat, et reliquiis illaesis inventis, illud Iterum claudat, statimque in illo altari celebrat: a S. R C. responsum est, portatile altare non esse exsecratum, in Bamberg. 14. Martii 1693 Gardell. n. 3305. E contrario, quum in altari fixo Episcopus operculum invenisset solutum seu caemento non bene coagmentatum, illudque detexisset et omnibus repertis intactis, reposuisset, S. R. C. 14. Martii LSG1 in Neoporten. re­ spondit, altare denuo consecrandum esse. SS. Missae sacrii. — pracc. liturg. altare fix, et portat. — utensilia. 169 Recenti etiam tempore pro exsecratis declarata sunt altaria, quorum sepulchrum consisteret in cavea partim in inferiore lapidis parte, partim in ligneo illius operculo facta, quod coagmentari cum lapido utique non potuit. Sc. 31. Aug. 1867 in una Sancti Hippolyti ad II. Gard. n. 5386: yAltaria portatilia plerumque talia sunt, ut ex duabus partibus constent, et quidem pars superior est lapis, pars inferior est lignum, et inter lapidem et lignum in quodam concavo spatiolo positae sunt reliquiae Sanctorum, quae proinde ex una parte lapidem, ex altera parte lignum tangunt, adeo ut sepulchrum pro dimidia parte ex lapide, pro altera dimidia parte ex ligno formetur. Quaeritur an haec altaria in usu retineri possint? * R. ad II. .Altaria portatilia, ut describuntur in dubio, admitti nequeunt, sed reli­ quiae recondendae sunt in sepulchro intra lapidem effosso, et claudendae cum parvo operculo ex lapide etiam confecto. * Memoratu digna est etiam Quaest. III.: „Aliqua etiam altaria porta­ tilia, licet nec sepulchrum fuerit violatum, nec enormis fractura adsit, tenui scissura laborant, quae per medium integrum lapidem decurrit. Quaeritur, an per ejusmodi tenuem scissuram ad instar fili altare exsecratum censen­ dum sit?“ R. ad III.: „Affirmative. * — Nimirum Em. Cardinales hanc pro fractura enormi habuerunt, siquidem, hac scissura per medium lapidem in­ tegrum decurrente, lapis revera in duas partes fractus erat. Similiter S. R. C. saepe declaravit, ea altaria exsecrata esse seu nova consecratione indigere, quorum sepulchrum non lapillo, sed sola cera sigil­ lari vel lithocollo vel gypso etc. clausum esset, cum facultate tamen a S. Pontifice impetrata, ut data opportunitate per delegatos presbyteros con­ secratio perfici posset sola illa caerimonia quae in sepulchri consecratione adhiberi solet; neque ea altaria portatilia esse admittenda, quorum sepul­ chrum in fronte, scilicet non in superiore parte, sed in parte transversali exsistat, quum praescriptis Pontificalis Rom. non essent conformia: ita 24. Nov. 1885, de quo cf. Nouv. Revue théol. t. 18 p. 368. 4. Exsecratâ ecclesiâ, altaria per se non exsecrari, patet: verum cele­ bratio non jam potest fieri, nisi secundum superius dicta n. 224, quia locus sacer jam non censetur. — Pollutâ autem ecclesiâ, omnia censentur polluta, ita ut reconciliatio, quae ex praescripto Ritualis vel Pontificalis fieri debeat, censeatur ad omnia etiam altaria fixa sese extendere. Sufficit autem pro plena reconciliatione, ut ea observentur, quae in Rituali seu Pontificali ad hunc finem ordinata sunt. Articulus II. Sacra utensilia ad Missae celebrationem necessaria. Antequam particularia notem, praemittam brevem conspectum227 earum rerum, quibus ad celebrandam Missam sacerdos indiget. I. Vasa sacra, quae S. Sacramentum immediate continere debent vel in cujus usu necessaria sunt, requiruntur: 1. calix cum patena consecrata, idque sub gravi; 2. corporale ex lino vel cannabe, legitime benedictum, etiam sub gravi; 3. palla benedicta et purificatorium ex lino vel cannabe confecta; 170 Ρ. Π. L. I. Tr. IV. De SS. Eucharistia — ut est sacrificium. 4. velum calicis et bursa pro corporali (ex serico confecta se­ cundum modum paramentorum sacerdotalium): gravis vero obligatio, modo irreverentia caveatur, pro rebus n. 3 et 4 notatis non potest ostendi ; 5. ampullae vini et aquae, et manutergium : in quibus gravis obligatio solum respicit materiam aptam pro sacrificio et usu sacerdotis praebendam. II. Ornatum sacerdotis necessarium constituunt paramenta sacra ab Episcopo vel ab eo, qui facultatem habet, benedicta, sc. : Amic­ tus, alba, cingulum, manipulum, stola, casula: quorum aliquod si omittitur, aut benedictum non est, peccatur; gravis vero materia non in qualibet sacra veste habetur, sed in alba, casula, atque etiam in stola saltem cum manipulo simul. III. Altare instrui debet: 1. mappa triplici benedicta, ita tamen ut, modo aliqua mappa habeatur, gravis defectus non adsit (S. Alph. n. 375 dub. 1 et 2); 2. missali cum cussino (vel ex consuetudine cum pulpito), i. e. missale per se sub gravi; 3. tabella in medio altaris, secretarium appellata : quae, quia in rubricis non enumeratur, ex sola decentia videtur requiri, 8. Alph. n. 390 —: similiter dicendum videtur de pallio seu antependio altaris, quod consuetudo non ubique servat, modo aliter decentiae altaris satis provisum sit; 4. candelabra cum duobus cereis accensis, ita ut omnis luminis defectus omnino gravis materia sit; 5. cruce seu potius crucifixo in medio candelabrorum, quam­ quam sub veniali tantum; 6. campanula, qua signum detur — etsi per se sub veniali tau tum. 1λ . In sacris utensilibus et paramentis, postquam rite perfecta et bene­ dicta vel consecrata sunt, gravis defectus superveniens oriri potest tum propter exsecrationem, tum propter munditiae neglectum. § 1. De vasis sacris. •μ·, 1. Praescribitur, ut patena ct cuppa calicis sit aurea, vel argentea intus deaurata, vel saltem stannea intus deaurata. 2. Pius IX. permisit etiam, ut sacra vasa ex aluminio conficerentur, attamen 1) ex aluminio certae mixtionis (10% AI, 90% Cu), quod dein 2) certam deargentationem reciperet vid. 3 gramm. pro superficie 1 decim. □, tandem 3) certa deauratione donaretur, vid. 0,25 auri pro 1 decim. □ (v. Acta Sanctae Sedis vol. 2 pag. 232 et vol. G pag. 589 — Decr. 11. Sept, et 6. Dec. 186G). 3. Nunc pro certo haberi debet, calicem vel patenam, si denuo de­ aurentur, etiam denuo consecranda esse. Vide S. R. C. 14. Junii 1845: SS. Missae sacrif. — praec. liturg. — rasa sacra. 171 neque pro practice probabili haberi potest aliquorum veterum opinio, vasa vel vestimenta sacra, si anto consecrationem vel benedictionem sive bona sive mala tide sacrificio Missae servierint, pro jam consecratis haberi posse. 4. Secundum S. Alph. autem 1) gravis culpa non esset, adhibere ca­ licem deauratum, etsi ex aere, aurichalco confectus esset; imo ne veram quidem culpam videtur admittere, si Episcopus eum tandem, licet cum ve­ niali peccato, consecraverit; 2) si calicis cuppa sit argentea vel stannea, deaurationem requiri quidem censet, at sub veniali peccato: haec enim n. 370 dub. 3 habet: „Alii vero dicunt, non eximi a culpa veniali conse­ crantem in calice non inaurato, nisi paupertas excuset. Et hoc videtur probabilius etc.“ Sed quum hodie S. Congr. et S. Pontificum edicta semper insistant in servanda materia sacrorum vasorum a rubricis assignata, atque in deauratione facienda: ea, quae S. Alph. in necessitatis casu approbat, practice videntur tum solum usui esse posse 1) si diuturno usu deauratio calicis jam videatur evanuisse; 2) si forte in paupere ecclesia non calix quidem, sed pyxis vel lunula ostensorii inveniatur non deaurata: nam licet per se secundum praxim et S. R. C. responsa de iis idem disponatur ac de deauratione calicis, tamen S. C. rigorem obligationis mitigavit1. Cf. supra n. 132 not. 3. 5. Corporale, sicut benedictum esse debet, ita etiam ex lino vel can-229 nabe necessario conficiendum est: quare pro gravi peccato alteruter defectus haberi debet: attamen in gravi necessitate licitum esset, sine eo celebrare. S. Alph. n. 387. 6. Praeter corporalia etiam pallae et purificatoria, quae ex lino vel cannabe non sint, omnino rejiciuntur, v. decret. universale S. R. C. 18. Maji 1819, Gard. n. 4563: mappae, albae etc. quae ex gossypio confecta erant, permittebantur, donec essent consumpta, sed in posterum etiam ea omnia ex lino vel cannabe esse conficienda. Pallae, quamquam per se et ex usu Romano integrae ex lino consistere debent, tamen ut panno serico coopertae vel auro in superiore parte con­ textae essent — quod antea S. R. C. rejecerat — postea permisit 10. Jan. 1852. (Annal. Juris Pont. ser. I. cl. 1429 etc.) 7. Ampullae per so quidem non adhibentur aureae vel argenteae, nisi pro Episcopo, sed vitreae: attamen 28. Apr. 1866 in una ,Sancti Jacobi de Child S. R. C. interrogata „an liceat uti in Missa ampullis aureis vel ar­ genteis resp.: „tolerandam esse * ** . consuetudinem 8. Aliqui multum negotium facessunt de usu parvi cochlearis, quasi sit prohibitus, allegantes responsum S. R. C. de hac ro ^servandam esso . *rubricam At perperam id ex tali responso eruitur, quasi id sit contra rubricas, de quo rubrica silet. Et revera in Briocensi 6. Fobr. 1858 ad IV. S. S. C. interrogata, „utrum verba, .servandam esse *rubricam intelligenda sint eo sensu, ut usus cochlearis ** prohibeatur , respondit: ^Negative, seu usum parvi cochlearis non esse ** . prohibitum 1 Exstat resp. S. R. C. in una S. Hippolyti 31. Aug. 1867 dub. VI. An per­ mitti possit calix vel patena pro offerendo Ss. Missae sacrificio ex cupro bene deau­ rato pro ecclesiis pauperibus? dub. VII. An saltem permitti possit ciborium ex cupro deaurato? item monstrantia ct lunula? S. Congr. rescripsit: „ad \I serven­ tur rubricae; ad VII affirmative.** 172 Ρ. Π. L. I. Tr. IV. De SS. Eucharistia — ut est sacrificium. De ornatu sacerdotis. 230 I 1. Casulam, stolam, manipulum, etsi certa materia pro iis non ost praescripta, ex serico aliavc materia pretiosa saltem decet esse confecta: imo a S. R. C. positive reprobatur materia vilis, ex qua communiter vestes profanae conficiantur. Recens decretum vel potius literae encycl. ad Epi­ scopos datae sunt ex secretaria S. R. C. 28. Julii 1881 (v. Revue des sciences, Lille, Jan. 1882, pag. 92): „De casulis ex gossypio, lino, lana saepe illici­ tum declaravit (S. R. C.) usum harum casularum aliorumque paramentorum. . . . Ad tollendum in re tam gravi falsam opinionem, moneantur R. Ordinarii, decreta jam emanata in sua plena vi manere. . . .“ Cingulum etsi convenientius ex lino fit, tamen neque alia materia, neque varius color prohibetur ‘. 2. Defectus casulae vel albae tantus censetur, ut ne ad Viaticum qui­ dem conficiendum liceat sine illis celebrare: S. Alph. n. 377; reliquae vestes, etsi, quando plures simul desunt, materiam gravis praecepti consti­ tuunt, tamen ex necessitate Viatici consecrandi aut scandali evitandi (e. g. si cum scandalo populi diebus festivis Sacrum futurum non esset) licite omittuntur. 3. Color paramentorum praeceptum grave per se non constituit, sed solum per accidens, ut si cum scandalo in magna festivitate niger color adhibeatur. Veniale autem praeceptum circa colorem servandum adesse, videtur dici debere. Nam etsi plures Auctores (v. S. Alph. n. 378 dub. 5) iiquo graves hanc rubricam pro directiva tantum habuerint, posteriora S. R. C. decreta usum coloris praescripti inculcando severioribus verbis, ut „servari mandarunt14, «,esse abusum, qui sit eliminandus" et similibus utuntur, quae praecipiendi vim continere videntur. — Imo pro rerum ad­ junctis Episcopum posse strictam coloris debiti observationem etiam sub gravi urgere, colligitur ex decr. in Pisana 19. Dec. 1829 Gard. η. 4653. Paramenta vero, in quibus omnes colores permixtim habentur, per se pro solo colore praedominante servire possunt; attamen S. R. C. in Vicen. 19. Dec. 1829 Gard. η. 4655 «confusionem colorum reprobavit quidem, sed «facta potestate Episcopo indulgcndi, ut in ecclesiis pauperibus permittat illis uti, donec consumantur". — Ita alias d. 12. Nov. 1831 in una Marsorum ad 54 prohibuit, quominus paramenta vel flavi vel mixti coloris pro albo, rubro, viridi et violaceo adhiberentur; item 7. Apr. 1832 in una Marsorum Gard. n. 4684; imo 16. Martii 1833 in una Veron. ad 4 Gard. n. 4707 reprobavit omnem usum flavi vel caerulei coloris: „Utrum liceat uti colore flavo vol caeruleo in sacrificio Missae et expositione SS. Sacramenti?6 R. -Negativo". Quod intellige quoad obligationis gravitatem et excusatio­ nem secundum prius dicta. — Multo magis autem plene reprobata sunt paramenta cum textura vitrea propter periculum, quod creare possint, ne videlicet minutissima fragmenta talis texturae solvantur et in corporale atque sacrum calicem — non sino sacerdotis celebrantis periculo — deci­ dant: Gard. n. 5099 in Atrebat. 11. Sept. 1847. 1 Ex S. R. C. 23. Dec. 1802 cingulum potest esse ex lana; 22. Jan. 1701 permittitur cingulum sericum; S. Junii 1709 admittitur cingulum coloris paramentorum. — Neque supra illud illicitum statim pro graviter illicito sumi debet. SS. Misene sncrif. — prncc. liturg. ornatus sacerd. et altaris. 173 Nihilominus paramenta pretiosa aureis filis contexta usui sacro aptis­ sima sunt, eaque pro coloro tum albo, tum rubro adhiberi possunt, imo etiam pro viridi, non autem pro violaceo. Decr. 29. Martii 1851 ad 5 in una Adriensi, Gard. n. 5152 negavit usum coloris aurei pro coloribus diversis; at 5. Dec. 18G8 in una Syren. dixit: quoad paramenta er auro contexta, affirmative, non tamen pro colore violaceo. 4. Dixi, sino alba, vel casula ex nulla causa celebrari licere (nisi 231 forte — quod practice non videtur unquam contingere posse — ad vitandam mortem atque tum etiam secluso odio religionis), ita S. Alph. n. 377; attamen si ex aliis vestibus sacris etiam aliqua desint, quorum defectus per se certo gravis est, ex gravi omnino necessitate celebrare licere, ut: a) ad Viaticum conficiendum, b) ne cum scandalo populi, si illud oriturum sit, Missa diebus praeceptis omittatur. Utrum voro propter necessitatem sub a) et b) liceat cum casula vel alba non benedicta celebrare, dubium est, at negare non ausim. Quam­ quam enim per se eadem prohibitio est celebrandi sine vestibus sacris atque cum vestibus non benedictis (v. Tainb. meth. celebr. 1. 1 cap. 3 § 2); nihilominus quum sine dubio gravior causa requiratur, ut liceat omnem ornatum omittere, quam cum vestibus non benedictis celebrare, propter longe majorem externi decoris defectum: vestibus non benedictis uti prorsus videtur licere, si aliter moribundo sensibus destituto subveniri non possit, sc. si neque sacrum oleum pro unctione adest, neque absolutio propter de­ fectum doloris externe manifestati satis certa est; imo Reuter t. 4 n. 217 tantam necessitatem non requirit, sed dicit: Msi parochus die festo nullam possit habere albam benedictam, posset celebrare in non benedicta/ 5. Rubrica praescribit, ut sacerdos antequam sacras vestes induat, ceste talari indutus sit: quare si ob certas causas extra sacras functiones veste talari indutus non est, debet in sacristia vestis talaris pro sacerdotis opportunitate parata esse. Defectus autem per se veniale peccatum nulla­ tenus excedere videtur, ita ut rationabilis causa seu difficultas talarem vestem habendi ab omni peccato excuset. § 3. De ornatu altaris. 1. Benedictionem mapparum complures Auctores censent non ex prae-232 cepto, sed ex decentia fieri; quae opinio S° Alph. (1. c. n. 375 dub. 2) .non videtur improbabilis" : quamquam magis inclinat in eam sententiam, quae praeceptum quidem, sed leve esse existimat. 2. Defectus missalis communiter pro gravi habetur propter errandi periculum: attamen si quis moraliter certus est, se omnia ex memoria re­ citare posse, aliquoties sine missali, quando scilicet inveniri non possit, etiam ex sola devotione licite celebrat; admirationis vero vitandae causa alterum librum ante se habeat. Ita cum Lugo, Tamb. etc. S. Alph. I. c. n. 390 vocans eam ^sententiam communissimam". — Nota, missalia sicut reliquos libros liturgicos deboro omnino approbationem Episcopi in­ sertam habere cum attestatione, ea in nihilo discreparo ab authentico exem­ plari: et 26. Apr. 1834 (cf. etiam 27. Febr. 1847 in Brixicnsi) decreto gen. id solum concessum est, ut libros sine approbatione impressos Episcopus revidendos curet et (loin suo clero usum concedat. — Verum in Concil. rnTFT Γ ' 174 P. II. L. I, Tr. IV. Dc SS. Eucharistia — ut est sacrificium. Aven ion. 1849 tit. I. cap. 6, prohibita quidem in posterum omni informi impressione, additur: ,attamen liceat uti hujusmodi libris jam editis, modo constiterit doctorum ac sapicntum hominum testimonio, eos ... ab authen­ ticis non discrepare." Quae verba videntur quidem nihil aliud permittere velle, (]uam decretum superius laudatum; fortasse tamen paulo benigniori consuetudini viam sternere possunt. 2£i 3. Sine ullo lumine celebrari tam stricte prohibetur, ut 1) ante con­ secrationem, si lumen deficiat neque aliud haberi possit, a sacrificio ces­ sari debeat; si vero post consecrationem inceptam, sacrificium prorsus perfici, neque diu (ut per */ 2 horam vel etiam 74) interrumpi debet. 2) Ad conficiendum Viaticum plorique etiam censent, sacerdotem sine ullo lumine procedere non posse: S. Alph. n. 394, Tamb. 1. c. cap. 5 §4: at si agatur de summa necessitate moribundi sensibus destituti, non video, cur non possimus cum Lacroix 1. 6 p. 2 n. 392 contrariam opinionem „probabilcm“, imo valde probabilem dicere, in quam etiam Gobat, Sporer (de Euch. n. 381) etc. inclinant. — At ex mox dicendis videtur vix non semper defectus omnis luminis imaginaria potius necessitas esse. 3) Si tinus cereus adest, defectus secundi cerei a S. Alph. 1. c. ex sese pro defectu veniali habetur, a quo quaelibet rationabilis causa excuset, idque sive addatur lumen ex alia materia, sive non. 4) Sine ullo autem cereo, cum solo lumine ex alia materia, ut oleo, sebo celebrare, per se secundum communem sententiam grave peccatum censetur esse; attamen non ita grave, ut non causa mediocriter gravis prorsus excuset: v. S. Alph. 1. c. n. 394 dub. 1; imo Gobat, Suarez aliique id pro uno alterove casu ex sola devotione concedunt licite fieri, si cereus haberi non possit1. Imo S. R. Congrcg. ex speciali privilegio propter specialem difficul­ tatem habendi cereos permisit in missione Oceaniae usum candelarum ex adipe ceti confectarum (ita 7. Sept. 1850, Gard. η. 5150): quod tamen sine facultate expresse accepta ad alios extendi nequit. 5) Plures quam duos cereos accensos habere in Missa stricte privatu non permittitur nisi solis Episcopis, non aliis, ne usum quidem Pontificalium habentibus (S. R. Congr. 7. Aug. 1627): cf. Const. Pii VII „Decet Ilomanos Pontifices11 L Julii 1823 et Decr. inserta n. 24; neque in missa parochiali id permittitur, 7. Sept. 1850 in „Tiburtinau. 1 Adverte etiam responsum S. R. C. anno 1879 datum, quo sacerdoti, qui illa­ rum rerum curam injunctam non habeat, sollicitudo circa defectus occurrentes au­ fertur. Est autem hoc: „R. D. X. . . . sacerdos exposuit, quae sequuntur S. R. Congregationi ab eaque opportunum responsum implorat, nimirum : 1. „Usus sat generalis in Gallia viget, quod candelae pro Missa non sint ex cera nisi pro minima parte, v. g. quinta vel sexta parte 2. „Item in multis ecclesiis albae pro celebratione Missae adhibentur ex lino quidem ex parte superiore et manicis, sed ex bombacio, vulgo cottone, in tota re­ liqua et multo majore parte. ... 'W ^Itaque supplex quaesivit orator, utrum in casu, quo sibi extra ecclesiam, qua solet celebrare, necessitas incumbit adeundi, ob confessiones audiendas etc., sibi liceat ibi Missam celebrare cum praedictis cereis vel alba, an debeat in praedictis locis a celebratione Missae abstinere ? „S. Congr. ... in casu rescribendum censuit: Orator acquiescat sententiae sui Episcopi. Atque ita rescripsit die 8. Martii 1S79.U SS. Missae sacrif. — praec. liturg. — sacr. utensilium exsecratio. 175 . At si Missa, etsi lecta, non est stride privata, sed v. g. pro conven­ tual) Missa, seu coram magistratu etc., haec prohibitio non urget: neque si ratione solemnitalis vel festi plures candelae accendantur; neque si propter specialem honorem alicujus Sancti coram ejus imagine, in medio altaris collo­ cata lumina plura ardeant/ Gard. n. 5149. 699. 4593. Verum id prohibetur, quominus supra mensam altaris, aut eidem quomodocunque imminentia accendantur lumina nisi cerea. Ita decr. gen. S. C. R. a Pio VII. confirmatum 3. Apr. 1821: quo prospicere voluit po­ tissimum S. C., ne mappae altaris oleo aliâve materia macularentur. — Quare, si alia quam cerea lumina adhibentur, ea aut ad latus extra men­ sam altaris collocentur, aut in conspectu altaris lampades pensiles appen­ dantur. Gard. n. 4578 ad 7. 4. Crucifixi imago requiritur. Si vero in altari est statua crucifixi, sive pictura Christi e cruce pendentis habetur, altera crucifixi effigies non necessario requiritur. Crucifixi effigies debet inter candelabra eminere, ita ut non a celebrante tantum, sed ab aliis quoque facile conspici possit; neque sufficit parva crux tabernaculo praefixa, quae oculos contuentium fere effugiat: quem usum Bened. XIV. ut abusum eliminandum prohibuit in Constit. „Accepimusu 16. Julii 1746. In SS. Sacramenti expositione sive apponi sive omitti potest crucifixi effigies pro consuetudine. Ita S. C. R. 2. Sept. 1741 in Aquen. ad 5 Gard, n. 4119. De interdictione vel exsecratione, et benedictione sacrorum utensilium. 1. Interdicuntur sine exsecratione utensilia, quae decenter adhiberi non 234 possunt, praecipuo propter sordes: quare tum ante usum ea purgari oportet. Sufficit hac in re attulisse verba Pii VI. in decr. 5. Dec. 1775: „Una est auctorum omnium sententia, culpae mortalis reos esse, qui cum ornatu sacer­ dotali notabiliter immundo et lacero Missam celebrant, nulla admissa necessita­ tis causa/ Quod idem etiam magis dicendum est de corporali et sacro calice. 2. Concedunt tamen scriptores, 1) necessitatem, ex qua in defectu aliarum rerum liceat uti ita im­ mundis — etsi sit ipsum cqjporale — esse eam, ne die praecepto populus vel sacerdos Missa careat: S. Alph. n. 376; 2) illud „ valde immundum essc“, quo peccatum grave constituatur, non facile occurrere; 3) eos, quibus cura earum rerum non incumbat, neque facile sit ha­ bere utensilia nitidiora, multo facilius excusari ab omni peccato, maxime si immundities non sit valde notabilis. Gobat, quem S. Alph. 1. c. cum aliis approbans citat, haec habet, de sacram, n. 389, ex sua aliorumque doctrina: „Qui praesunt sacristiae, mortaliter peccant, si eorum culpA fiat, ut vestes et paramenta valde immunda non mundentur, priusquam in iis sacrificatur. Qui vero utitur talibus paramentis, non peccat — ut ait Suarez disp. 81 sect. 3 — si videlicet non possit facile habere munda/ — Quandonam vero utensilia ,valde immunda1 dicenda sint, pro diversitate diversarum rerum juxta prudentem aestimationem judicandum est. — Laymann ita dicit: ,Quare plures arbitrantur, peccatum mortale esse, in vestibus aut vasis immundis celebrare. Interdum tamen sacerdos subditus, si Superiorem, τ τητΗ Γr * 176 P. Π. L. I. Tr. IV. De SS. Eucharistia — ut est sacrificium. ut vasa mundari vel munda servari curet, admonuerit, nihilque effecerit, excusatur propter sacrificandi necessitatem." De sacrif. Missae cap. 6 n. 15. 23r> 3. Exsecrantur vasa vel paramenta sacra, si amittunt formam suam, sub qua benedicta sunt, vel si facta sunt inepta ad usum, pro quo desti­ nantur, aut si nova materia ex magna parte additur: quare post re­ fectionem iterum benedicenda vel consecranda sunt; levior autem reparatio novae consecrationis necessitatem non inducit. Quare calix exsecratur, si in fundo fissuram etiam tenuissimam habet, non vero, si id accidit in superiore parte cuppae; si notabiliter contusus est; si laeso pede consistere non amplius potest, vel si pes a cuppa fran­ gitur — nisi forte, ut in calice tornatili, pes a cuppa separabilis est atque sola cuppa consecrationem recepit. Corporale exsecratur, si propter notabilem lacerationem S. hostiam cum calice convenienter continere non amplius potest. Cingulum exsecratur, si ita rumpitur, ut nulla pars tantae magnitu­ dinis sit, ut ad cingendum sufficiat; si absolute sufficit, nihil impedit, quo­ minus ad majorem commoditatem alia pars connectatur. Alba exsecratur, si manica separatur etc.: casula, si in duas partes dissolvitur, nisi forte duae partes separabiles sunt, solis chordulis connexae (quod si est, haec ipsa est forma casulae, sub qua est benedicta), si nota­ bili ruptione ad suum usum prorsus inepta evasit. Cf. Scav. t. 4 n. 327, qui de stola et plancta loquens satis late extendit integritatem quoad bene­ dictionem, quum tum tandem eas vestes propter reparationem denuo bene­ dicendas esse dicat, si novi panni assuti superent reliquam partem, quae manserat; at ne tum quidem, si haec renovatio paulatim facta sit. Quae rectissime dicuntur, nisi tamen in reparatione forma dissoluta fuerit. 236 4. Benedictionem earum rerum sacrarum, quae solum benedicuntur, quamquam ex sese Episcopus simplici sacerdoti committere nequit, tamen saepe ex privilegio a S. Sede accepto potest. Regularium Superiores praeterea ex variis privilegiis etiam hanc bene­ dictionem impertire possunt, attamen pro suis ecclesiis tantum; idque post Alex. VII. indubium est: v. S. Alph. n. 378. Si vero pro alienis ecclesiis benedixerunt, illicite quidem egerunt, at num sacra utensilia nova bene­ dictione indigeant, magis dubium est. Imo quando benedictio data est a sacerdote, qui nullatenus hanc benedicendi facultatem habeat: sunt quidem qui putent, benedictionem non esse iterandam; at id satis probabile non videtur: cf. Hartmann {repertor. rituum ed. 5. § 131), qui opinatur, si res usui sacro jam fuerit atque de ea benedictione agatur, quae delegari soleat, illam iterandam non esse; imo eam vestes sacras benedicendi facul­ tatem in necessitate a parocho praesumi posse {op. laud. ed. 5. § 203) : puto tamen, haec benignius esse dicta. 5. Inter sacra utensilia sic benedicenda probabiliter etiam collocanda est pyxis seu ciborium, et lunula ostensorii; idque extra necessitatem practice faciendum est. At quum multorum opinio sit (Suarez, Lugo, Vasquez, Sylvius, Sporer) quam S. Alph. (1. c. n. 385) dicit ηηοη videri improbabilem", benedictionem non ex praecepto, sed ex decentia tantum requiri, aliquando mitius agere licet. 237 Scholion. Pauca notanda supersunt de cultu sacris vasibus debito. 1) Vasa sacra, quum sacras species continent, citra peccatum mortale tangi non possunt ab eo, qui non sit saltem in ordine diaconatfts constitutus. SS. Missae sacrif. — praec. liturg. de ipso celebrandi ritu. 177 2) \rasn sacra, dum S. Eucharistiam non continent, extra necessitatem a laicie tangi, veniale peccatum est: sc. calicem, patenam, ciborium, lunulam ostensori! ; item corporale, pallam, purificatorium post usum sacrum nondum lota. 3) Permittitur tactus harum rerum sacrarum tum ex consuetudine tum ex pri­ vilegiis: a) omnibus clericis tonsuratis, b) laicis regularibus sacristie, c) monialibus sacristie. S. Alph. n. 382. •1) De lotione fere idem dicendum est ac de tactu, exclusis tnmen monialibus atque laicis sacristie: imo decentius fit a personis in ordine sacro, saltem subdiaconatus, constitutis; quamquam probabile est, etiam primam lotionem a solo clerico tonsurato fleri posse (S. Alph. n. 287); a laico vero eam fieri, nisi justa causa excuset, veniale peccatum est (ib.) — Aqua lotionis in sacrarium mittenda est Quae si in alium locum decentem mittitur, mortale peccatum quidem non est, at veniale (S. Alph. ib., Ileuter 1, c. n. 211), nisi necessitas quaedam excusat. (Cf. La­ croix 1. c. n. 33-1 etiam mitius sentientem.) Articulus III. Praescripta ipsum ritum sacrum celebrandi spectantia. § i. De rubricis generatim. I. Rubricae, quae disponunt circa ea, quae ante vel post Missam 03s agenda sint, probabiliter non pro praeceptivis, sed pro directives tan­ tum haberi possunt, i. e. quarum violatio per se veri nominis pec­ catum non sit, minorem tamen convenientiam redoleat, nisi forte justa causa aliter agendi adsit, aut rubrica aequivalenter impleatur. S. Alph. n. 399. II. Rubricae, quae res intra Missam servandas disponunt, genera­ tim praeceptivae sunt, idque graviter aut leviter pro subjecta materia: attamen multi scriptores inter has ipsas rubricas quasdam esso censent, quae mero directivae sint, ut ex infra dicendis patebit. III. Quod de rubricis dictum est, etiam observari potest de S. R. C. responsis: ex quibus, nisi praecipiendi seu sub peccato obligandi vis exprimatur, strictam obligationem non semper eruere licet. IV. Utrum vero defectus, qui sive in actionibus sive in precibus praescriptis committatur, gravis sit an levis, multum pendet ab eo, 1. utrum reverentia S. Sacramento ex sese, an ex lege solum humana debita laesa sit: 2. utrum defectus occurrat in nobiliore Missae parte, vel in ea re, quam Ecclesia propter mysticam significationem maximi aestimet, an in alia; 3. utrum defectus materialiter notabilis seu in magna quantitate sit, necne. Ceterum opinio communis DD. respicienda est. Quare 1. Orationes, quae pro praeparatione ad Missam vel gratiarum actione in missali et breviario habentur, non inferunt praeceptum, siquidem pro opportunitate sacerdotis dicenda dicuntur: modo alia ratione Hat prae­ paratio et gratiarum actio. Lthmkuhl, Theol. inor. II. Edit. 4. 12 178 P. IL L. I. Tr. IV. De SS. Eucharistia — ut eat sacrificium. 2. Orationes in recessu ab altari dicendae, i. e. „ Benedicite11 cum pre­ cibus verene ex praecepto imponantur, non constat: quare qui alias preces devotius recitat, hac commutatione non peccat. — Preces, quae in indu­ endis vestibus dicendae sunt, communius habentur pro praeceptis sub veniali; quamquam etiam de hoc alii, ut Suarez, dubitant. Intra Missam stricte sumptam, quae praescripta a rubricis inveniun­ tur, referri possunt sive ad qualitatem Missae, sive ad singulas partes et orationes recitandas, sive ad rituales actiones exercendas. De qualitate Missae particularia quaedam. 1. Qualitas Missae de praecepto quidem est, at non de gravi, secluso scandalo et contemptu, vel nisi frequenter diebus vetitis Missae diei non convenientes dicantur. Cf. S. Alph. n. 420 cum innumeris auctoribus. 2. Missa in aliena ecclesia quaenam dicenda sit, generatim habeto ex hac regula: Color alienae ecclesiae ante omnia servandus est (intellige tamen, ritum sd. et inferiorem dici non habere colorem), quare si ille aliter ser­ vari nequit, etiam Missa ejus ecclesiae dicenda est: si vero color non ob­ stat, dicenda Missa celebrantis, i. e. cum illius officio divino conveniens, nisi forte in aliena ecclesia ritus est I vel II cl. aut solemnitas in foro. NB. 1. Id quidem valet de Missis privatis; si vero cantatur Missa diebus Dominicis etc., haec prorsus fieri debet secundum calendarium ecclesiae. NB. 2. Si celebrans officium de ^Beatou habet, illius Missam sine spe­ ciali privilegio in aliena ecclesia dicere nequit, etsi color ecclesiae non obstat. Magis specialia v. apud Rubricistas. NB. 3. Si celebratur in sacellis privatis — idque etiam intellige de sacellis monialium — celebrans suum calendarium prorsus sequi debet: imo etiamsi officium est de Beato, cujus Missam in aliena ecclesia dicere non potest. (Decr. 16. Apr. 1853 in una Ord. Min. ad 14 Gard. n. 5183.) 240 3. Quaenam orationes in diversis Missis dicendae sint, v. rubricas. Controversia quaedam est circa Missas defunctorum privatas, quando plu­ ralitas orationum praescripta est. — Sed quidquid est de diversis responsis S. R, C. diversis temporibus obscurius datis: ultimum responsum in Tus· canen. 16. Sept. 1865, Gard. η. 5355, omnem dubitationem sustulit. „An in Missis quotidianis de Requiem sacerdos sive ratione eleemo­ synae, sive legati private celebrans pro aliqua aut pro aliquibus deter­ minatis defunctis, debeatne indiscriminalim dicere primam orationem ,Deus qui inter Apostolicos * primo loco in Missali assignatam, an potius loco dictae orationis teneatur aliam dicere ex diversis in eodem Missali positis, quae conveniat ei aut iis determinatis personis, pro quibus Missam appli­ cet/ — S. Congr. rescripsit: „ Affirmative quoad primam partem, negative ad secundam/ Igitur sola secunda oratio „pro benefactoribus ctc/ mutanda est, vel pro libitu duae aliae intercalandae sunt. Cf. etiam „ Risen/ 10. Dec. 1870 Gard. η. 5464. 1. Missam, quae dicitur in aliena ecclesia, etsi ab officio celebrantis discrepet et ecclesiae, in qua celebratur, conformetur, tamen sumere non licet ex missali illi ecclesiae speciali, sed ex missali Romano atque secundum illius normam et ritum. Excipiuntur tamen quaedam missalia regularium, ΛΤ”Π?Γ 233 SS. Missae sacrificium ■— prnec. liturg. — ritus in celebrat., defectus. 179 quibus indultum est, ut uti liceat omnibus, qui in illorum regularium eccle­ siis celebrent, vid.: Missalo Augustinianum (ex concessione Clem. XIV. 28. Junii 1773). „ Franciscanorum ( „ „ Pii VI. 5. Sept. 1775). „ Carmelitanum ( M „ „ „ 14. Aug. 1777). r Capucinorum ( „ r „ „ 15. Julii 1778). „ Benedictinorum, sed in solo festo S.Benedicti ejusque octava (Ben. XIII. 10. Febr. 1727). § 3. De singulis Missae partibus atque orationibus. Quamquam summa cura omnia secundum rubricarum normam 241 recitanda sunt: tamen non omnis omissio materiam gravis peccati con­ stituit. Pro dijudicanda gravitate maxime videndum est 1) in quanam Missae parte verseris, utrum in Canone, an in partibus accessoriis; 2) utrum, quod omittitur, sit pars quaedam, quae in qualibet Missa occurrat, annon. Nam partem seu orationem, quae in qualibet Missa occurrat, omittere multo facilius grave peccatum est, quam partes extraordinarias; dein in Canone aliquam orationem omittere multo facilius gravis materia est, quam extra Canonem. Quare communiter sic statuitur (Vide S. Alph. n. 403 etc.): 1. Quamlibet orationem Canonis in se aliquo modo completam omit­ tere, aut notabiliter mutare, ita ut sensus plane desit, grave peccatum est. — Utrum autem solum „Agnus Deitt vel similia omittere, grave peccatum ratione materiae sit, vere non videtur satis constare. S. Alphonsus etiam pro gravi habet, omittere circiter decem nomina Sanctorum in Canone. 2. Omittere purificationem patenae (nisi forte inspexeris et nullam adesse sacram particulam videris) vel calicis, certe peccatum grave est propter gravem irreverentiam SS. Sacramento illatam. 3. Grave etiam est, omittere fractionem et commixtionem hostiae cum S. Sanguine, quia haec caerimonia semper pro gravissima habita est propter mysticas significationes, imo gravior quam infusio modicae aquae in vinum consecrandum. 4. Extra Canonem omittere alias partes integras, quae in omni Missa occurrant, etiam pro gravi habetur, ut: omissio confessionis cum omnibus, quae in principio Missae occurrunt; omissio epistolae cum sequentibus tractu, graduali etc.; omissio evangelii — non vero omissio ultimi evangelii; neque cen­ setur gravis omissio, si in Sacro solemni sacerdos epistolam et evangelium, quae cantantur a subdiacono et diacono, privatim non recitet, siquidem potior pars hujus Missae est epistola et evangelium cantatum: at no veniale quidem peccatum esse, non satis probabiliter dicitur, quum rubrica ct de­ creta S. R. C. haec omnia a sacerdote submissa voce dici jubeant. S. Alph. n. 410 dub. 4; omissio collectarum, quae sunt ipsius Missae propriae, aut etiam duas, i. o. primam orationem cum ejus secreta sive cum ejus postcommuniono 12 · ISO P. IL L. I. Tr. IV’. De SS. Eucharistia — ut est sacrificium. omittere: omissio autem orationum, quae solum commemorantur vel ut twperatae dicuntur, non est gravis, licet materia omissa longe amplior sit1; omissio complurium precum, quae ab oflertorio usque ad Canonem se­ cretae dicuntur, gravis est, non tamen singularum omissio. 5. E contrario veniale peccatum est, omittere Gloria, Credo; specialia, quae occurrunt festivis temporibus in Canone; neque censetur grave uuain alteramve epistolam superadditam vel secundum Sporer omnes super­ numerarias in .Missis Quatuor-temporum omittere, aut sequentias certorum festorum. — At a gravi peccato excusandus non videtur, qui in hebdomada sacra Passionem omittat, recitando solam ultimam partem, quae pro ovangelio sumitur: quare si quis forte justo impedimento detineatur, quominus Missam tam longam dicere possit, devotione tamen alia ve causa ad cele­ brandum impellatur, praestet aliam Missam, ut votivam de Passione, su­ mere, quam ex Missa illorum dierum Passionis historiam omittere. Nam illum votivam Missam sumere per se quidem veniale peccatum est contra rubricas, at ex causa mediocriter gravi licebit sine ulla culpa id facere. 242 G. Addere aliquid in Missa ex mente inducendi novum ritum, grare peccatum est. 7. Ex importuna devotione aliquid addere, quod a forma Missae non discrepet, ut aliquam collectam, peccatum veniale non excedit. Imo S. Alph. putat n. 411, ex aliqua causa licere unam collectam in Missa addere, at­ tamen satius esse rubricam servare., 8. In Sacro solemni, dum a choro cantatur, a ministris alias preces e. g. officium divinum recitari, S. Ii. C. reprobat: at si est urgens ratio id fa­ ciendi, non videtur ullum peccatum esse. 9. Devotionis causa per modum suspirii oratiunculam jaculatoriam a sacerdote celebrante interponi, quando propter actiones a prosequendis 1 Non raro opinionum diversitas invenitur, quando quaerunt, num oratio im­ perata dici debeat vel possit in festis I. et II. cl. — Tempore Cone. Vatie, orationem de Spiritu S. ita praescriptum fuisse, ut deberet in quolibet festo addi, notum est. Verum haec regula pro communi haberi nequit, quum suprema auctoritas, quae hoc praescripsit, communibus regulis non subjaceat. Quod autem aliqui dicunt, Episcopos posse orationes imperare etiam pro diebus I. et II. cl., id, si do singulari aliqua necessitate, et de oratione non habitualiter, sed uno alterove certo die dicenda dicitur, puto verum esse, et sic saltem intelligi debere, quod respondit S. R. C. in Tuden. 7. Sept. 1816 ad 22 et 23: „Si oratio praecepta sit pro re gravi, dicenda erit in dupl. I. cl. sub unica conclusione, et in dupl. II. cl. sub sua conclusione; si non sit pro re gravi,-omittenda in dupl. I. cl., in dupl. II. cl. arbitrio sacerdotis.11 — Verum id de oratione pro longo tempore aut indefinite imperata non obtinet. Nam postea S. R. C. bis ipsum resp. Tuden. aliter sumendum esse mandavit, vid. 10. Apr. 1853 Ord. Minor, ad dub. 15: „Collccta pro re gravi imperata potestne dici in dupl. I. cl. et in Missis, quae unicam orationem (tantum) admittunt.11 . . . Resp. ^Negative in omnibus et detur decret, in Namurc. 23. Maji 1835 ad dub. I.“ Ibi vid. ex responso in Tuden. mox citato inferebant obligationem etiam in festis I. cl. dicendi orationem imperatam. At S. R. C. re­ scripsit: „detur decretum Regni Hispan. diei 12. Maji 1819 nimirum: Negative in dupl. I. cl., ut alias responsum fuit; quoad dupl. vero II. cl. ad libitum celebrantis legi vel omitti poterit collecta imperata in Missis privatis tantum, in conventual! et solemni omittenda.11 Decret, illud in Gardell. invenitur sub dic 15. Maji 1819 in Assisiensi ad 2. notis illustrata, quibus ostenditur, etsi S. Pontifex jubeat dici col­ lectam pro re gravi. in festis I. cl. eam non esse dicendam, nisi sc. id expresse in­ super mandatum sit. Gard. n. 4526. 4500. 4746. 5183. SS. Missae sacrificium — praec. liturg. — ritus in celebrat., defectus. 181 liturgicis precibus impediatur — ut in elevatione, post sacrarum spccierum sumptionem, vel dum finem cantûs exspectat — minus quidem convenire videtur, ita ut praestet, sola mente affectus divinos ciere, attamen pro pec­ cato, etiam veniali tantum, id ducere non possumus. 10. Si quis ex errore et oblivione aliquid omisit: quando ex ipsa ma­ teria levo est, ne repetendo resumat. Aliter, si quid notabile est, atque sine offensione aliorum (uti fit, (piando ex iis, quae secreto recitantur, aliquid omisit) omissa resumere potest; id enim pro gravitate materiae tunc facere debet, quando brevi post, seu post pauca verba, errorem advertit. Quare Gloria, Credo et similia ne unquam sacerdos resumat: neque epistolam, evangelium etc., si unum pro altero sumpserit, nisi forte ab initio falsae epistolae etc. errorem animadvertat. 11. Illa, quae alta voce recitanda praescribuntur, voce omnino sub-243 missa recitare per modum secretae recitationis, a peccato veniali non excusa­ tur, nisi forte justa causa infirmitatis etc. adsit; at deprimere vocem, relicta tamen aliqua distinctione inter hanc et inter secretam recitationem, ex qualibet rationabili causa licet, imo si alii sacerdotes in propinquo celebrent, ipsa ru­ brica omnino monet, ut celebrans ita vocem moderetur, ne alios perturbet. E contrario ea, quae secreto dicenda sunt, tam alta voce dicere, ut in magna distantia a populo audiantur, censetur tum grave peccatum, quando notabilem partem, praesertim Canonis, vel sola verba consecratio­ nis sacerdos ita pronuntiet. (S. Alph. n. 416 dicit, si ad 40 passus audiri possit sacerdos, sibi grave peccatum videri; sed, ait, „quis nisi mente cap­ tus hoc facturus est? deberet enim tunc toto conatu vocem elevare .) ** Alias peccatum quidem est, sed veniale tantum; imo si sacerdos a solis ministris auditur, nullum peccatum est, quum vere sic recitando modum secretae recitationis non necessario excedat. Insuper quis vitio vertat sa­ cerdoti in sacellulo angusto celebranti, si submissa quidem voce utens, non tanto conatu eam deprimat, ut non quilibet ex praesentibus, qui erectis auribus audiat, vocem percipere possit? Imo nimis secreto verba proferre periculosius est, quam paulo altius. Qui enim ita submisse loquitur, ut ne se ipse quidem audire possit — se­ cluso strepitu forte excitato — si de verbis consecrationis agitur, facile graviter peccat, eo quod consecrationem facile dubiam facit. (Ita recte S. Alph. n. 414.) Nam sacramenti forma sensibili et audibili modo omnino dici debet, ut sit forma. Si vero de reliquis precibus agitur, grave pec­ catum non est, modo voces vere proferantur et efformentur syllabae; at a veniali id non videtur excusari posse, quum contra claram rubricarum dis­ positionem sit . . . — Similiter dic, si ex praecipitantia quaedam verborum mutilatio fiat, salvo tamen sensu et secluso scandalo. 12. Cum voluntaria distractione Sacrum peragere ita censent peccaminosum, ut auctores etiam benigniores, e. g. Tamb. metit, cclebr. Missam, 1. 2. c. 3 n. 9, quem S. Alph. n. 410 dub. 5. approbans affert, dicant, mortale peccatum esse, per notabile tempus intra Canonem Missae plena vo­ luntate alienas res, ut quaestionem philosophicam, negotia domestica mente tractare: quodsi solo tempore ipsius consecrationis id accidat, quamquam pars omnium nobilissima est, compluribus scriptoribus, ut Lacroix, Maz­ zo t ta, durius videtur, pro mortali peccato id habere. Voluntaria igitur distractio extra Canonem, etiamsi diutius producatur, pro mortali peccato statui non potest, at certo pro aliquo peccato inter venialia graviore. 182 P. II. L. I. Tr. IV. De SS. Eucharistia — ut est sacrificium. Actiones rituales speciatim consideratae. I. Ante omnia notandum est, sacerdotem non debere solum celebrare, sed requiri ministrum masculum, ita ut gravis peccati defectus sit aut nullum ministrum haberi, aut feminam ministraro ad altare. Permitti tamen ' potest, ut, alio ministro deficiente, femina, praesertim sanctimonialis, respon­ deat e longinquo, atque sacerdos solus sibi in altari omnia subministret, idque sive ex necessitate, sive vi consuetudinis ex rationabili causa. S. Alph. n. 392, Reuter p. IV. n. 216. — Imo quoniam ratione rei grave pecca­ tum non sit, mulierem sic e longinquo vice ministri fimgi, etiam ubique causa ex devotione celebrandi sufficere potest, ut omne peccatum exsulet. 1 Cf. Craisson Manuale n. 3687. — Ad altare autem ministrare feminam 1 nunquam permittitur, sed potius sine ullo ministro, si sit necessitas, Sacrum I peragi debet. Licet igitur sine ministro celebrare, approbante S. Alph. 1. c.: a) ob conficiendum Viaticum; b) ut populus audiat Missam diebus 1 praeceptis: verum tum saltem aliquis accedere potest, qui porrigat urceolos et similia, etsi nequeat respondere; c) ut ipse sacerdos diebus praeceptis satisfaciat obligationi audiendi Sacri: quamquam si minister deest, sese etiam pro excusato habere potest, quando aliam Missam audire nequit: d) si minister, postquam sacerdos jam notabiliter processit in Missa, abs­ cedat, neque brevi reversurus sit (Craisson n. 3683 approbans refert sententiam „maxime, si facta oblatione minister abscesserit"). Cum ministro, qui nesciat respondere, celebrare, ex minore necessitate licet, quam sine ullo ministro. Dein notant passim scriptores, ne sacerdos sibi scrupulum faciat, si minister male pronuntiet; sed ut tunc, si com­ mode fieri possit, ipse suppleat, si non possit, abstineat ab omni correctione, ne se aliosve turbet. Reuter 1. c. n. 216, S. Alph. n. 391. 245 2. Benedictiones, genuflexiones, inclinationes in rubricis notatae sub peccato fieri debent; harum igitur omissione vel nimia in iis acceleratione venialiter per se peccetur, nisi notabilis deordinatio a scandalo vel contemptu vix immunis mortale peccatum efficiat. Qui vero ex infirmitate vel simili causa non omnia haec ad amussim servare possit, nihilominus licite celebrat, maxime in loco privato, aut etiam publico praevia populi monitione vel notitia infirmitatis jam aliunde habita. — Si autem notabilis defectus externi decoris inde oriturus est, petenda est venia Ordinarii vel pro rei gravitate Summi Pontificis, ut: si celebrans in­ diget assistentia alterius, quo sustentetur, aut si tantum sedendo cele­ brare potest, aut habitualiter capite pileolo cooperto celebrare debet, aut si, carente manu, solii manu arte confecta uti neque aliter sacras species tangere potest. 3. Capite igitur cooperto celebrare non licet, sicque tutam Missam peragere sub gravi sacerdos vetatur sine dispensatione Sedis Apostolicae, quae tamen consuevit in facultate danda tempus Canonis excipere : lien. XIV. de sacrif. Missae 1. 1 c. 9 n. 3, S. Alph. n. 397 ex decreto Urb. VIII. et S. R. C. At extra Canonem pileolo uti, grave non censetur (ib.) ; quare ex rationabili causa repentinae infirmitatis id una alterave vice facere illici­ tum non est (v. Ben. XIV. de sacrif. Missae 1. c.). — Uti vero capillis ficticiis (perruque), Innoc. XI. quondam sub poena suspensionis prohibuit 244 SS. Missae sacrificium — praec. liturg. — ritus in celebrat., defectu*. 183 atquo vetuit, ne Episcopi aut Nuntii Apostolici hanc licentiam concederent: attamen in aliquibus regionibus consuetudo contraria hanc severitatem temperavit. 4. Rubrica praescribit, ut purificatio calicis vina fiat et sequens digi­ torum ablutio vino et aqua — in qua, ut recte De Ilerdt advertit, plus aquae quam vini sumendum est, quo certius omnis species vini consecrati desinat. Quare aut sola aqua uti, aut pro digitorum ablutione solo vino, per se aliquod peccatum veniale est; attamen neutra laesio rubricae plus quam veniale peccatum est: v. Lacroix 1. G p. 2 n. 423, Go bat η. 852. Rationabilis autem causa casualis omnino excusat, ita ut propter defectum vini licite aliquis pro purificatione sola aqua uti possit. — Si quis vero habitualiter vini nauseam patiatur, ac propterea optet pro utraque ablutione semper aqua sola uti, saltem expediat a S. Sede facultatem petere; quam ob eam causam datam esse constat. 5. Quod maximi momenti est in sacris actionibus liturgicis, id 24·: est, quod respicit reverentiam S. Sacramento lege naturali debitam et ipsius sacrificii essentiam et integritatem, vel actiones, quae specialem mysticam significationem continent. Ut praecipua hoc loco simul commemorem, repeto: 1) Omittere purificationem patenae vel calicis — peccatum grave irreverentiae est propter certam profanationem reliquia­ rum S. speciei, vel saltem ejus profanationis grave periculum, nisi forte, inspecta patena, sacerdos certo conspexerit, nullam particulam adesse. 2) Omittere mixtionem aquae ante consecrationem, grate peccatum censetur. 3) Idem a fortiori dicendum de omittenda fractione hostiae, ejusve particulae cum S. Sanguine commixtione. Addo : 4) Missam abrumpere, praecipue si sacrificium ipsum imperfectum relinquitur, nisi gravissima ratio urget, peccatum omnino grave est. Se.: a) Si incursus hostium imminet, aut alias periculum mortis aut Ss. Sacramenti profanationis adsit, sacerdos, sive unam sive dupli­ cem consecrationem perfecerit, S. Sacramentum aut statim debet con­ sumere aut fugiendo secum auferre, ut in loco tuto consumat, modo periculum sit in mora. b) Quando, incepta consecratione, eaque aut certo aut dubie facta, sacerdos deficit: si post aliquod tempus, etsi paulo longius, vires resumpturus videtur, etsi jejunus manere nequit, exspectandum est, ut ipse sacerdos Sacrum suum postea perficiat. Si vero ipse perficere illud nequit, alter sacerdos inquirendus est, qui perficiat, resumendo ea, quae dubie tantum a priore perfecta sunt; atque si jejunus adest, ille Sacrum perficere debet, alioquin etiam non jejunus; imo in alterius defectu etiam sacerdos irregularis, exeommunicatus etc. debet omnino Sacrum perficere, praemissa tamen contritione: quae quum semper, adstante divina gratia, suo tempore elici possit, non datur excusatio pro sacerdote excommunicato, qua declinet novum peccatum grave, nisi Sacrum illud perficiat, siquidem legis divinae est. ne sacrificium mancum relinquatur. 184 P. IL L·. I. Tr. IV. De SS. Eucharistia — ut est sacrificium. Qui vero sic perfedit alienum sacrificium, cum non posse eodem die aliud Sacrum celebraro, jam supra dictum est n. 210. Neque ita ! rem componere licet, ut secundus sacerdos sacras species ab altero consecratas secum afferat atque in Sacro a se tum incipiendo simul consumat. Sic enim vere imperfectum relinquitur sacrificium. Si vero intra horam circiter compleri sacrificium non potuit: obligatio perficiendi non videtur amplius adesse (S. Alph. n. 355), quia non jam certo est moralis unio; at licebit etiam /josi plures horas (Tamb. putat etiam post 7 horas id faciendum esse), imo si idem sa­ cerdos, qui incepit, vires resumpsit, videtur id prorsus decere, ut fiat. 247 c) Si necessitas aliena acciderit, eaque forte omnino gravis, sa­ cerdos etiam post consecrationem Missam interrumpere debeat, atque sacris speciebus reverenter inclusis, vel custoditis, postea — etsi post aliquot horas — Missam prosequatur. Si vero consecrationem non­ dum inceperit, et diuturna interruptio, ut horae unius, fiat, potius Missam ab initio resumere debeat : panem et vinum oblatum postea sumpturus. V. S. Alph. 1. c. cum aliis. Quando autem necessitas ita gravis non est (censetur sc. omnino gravis, quoties agitur de moribundo baptizando, absolvendo, aut, quando sensibus destitutus est, ungendo): Missa, saltem post consecrationem, interrumpi non debet, e. g. pro solo Viatico dando aegrotis, qui suf­ ficienter adjuti sint per absolutionem neque putari possint relapsi esse in aliquod peccatum, nisi forte aegrotus ita vicinus sit, ut sacerdos, vestibus sacris non depositis, eum adire possit. — Si vero pro sola devotione aegrotus Viaticum iterato sumere velit, aut si periculum in mora non sit: etiamsi agatur de consueto tempore pro Communionis distributione intra Missam, ad aegrotum accedere sacerdoti non licet, nisi ipse in conspectu altaris maneat. Ita S. R. C. d) Ante offertorium ex causa mediocriter gravi licebit Missam interrumpere, eamque pro subortis causis postea aut prosequi, aut denuo incipere. V. g. Si nuntius affertur, sacerdotem, quem postea Sacrum solemne celebraturum esse putaverunt, impedimento detineri: licebit Missam inceptam relinquere et postea Sacrum solemne facere. Ita 3. Julii 1869 in Marianopol. „dummodo adstantes moneantur" — neque tunc expedire, ab eodem sacerdote potius bis celebrari: ita ibid. Gard. η. 5440. App e n d i x. 24s Praecipua gravia peccata, quae in celebratione occurrere possunt, sunt haec: 1. Bis in die sine legitima facultate celebrare. 2. Sine legitima facultate hora ante tempus celebrare. 3. In dicenda Missa scandalose properare, ut si Missa, etsi brevior, infra horae quadrantem absolvitur. 4. Sine legitima facultate extra ecclesiam vel oratorium publicum celebrare. 5. Sine legitima facultate altari exsecrato uti. SS. Missae sacrificium — cataloyus peccatorum, quae committi possunt. 185 6. In ecclesia vel altari polluto celebrare. 7. Sine sacris vestibus iisque benedictis, aut sine aliqua earum no­ tabiliore, aut cum vestibus valde immundis vel laceris celebrare. 8. In calice non consecrato celebrare. 9. Excepta necessitate gravi, sine corporali ex lino vel cannabe, eoque benedicto, aut cum notabiliter immundo celebrare. 10. Sine ulla mappa altaris, aut — nisi gravissimam necessitatem excipias — sine lumine celebrare. 11. Seclusa gravi necessitate, sine ministro celebrare. 12. In Missa caerimonias aut orationes notabiliter negligere : quae notabilis materia intra Canonem facillime aderit. 13. Notabilem partem eorum, quae secreto dicenda sunt, omnino alta voce dicere. 14. Intra Canonem per notabile tempus distractionem omnino voluntariam fovere. 15. Post notabilem Missae partem absolutam Missam prorsus interrumpere sine necessitate. 16. Facta consecratione, etsi prima tantum, sacrificium, nisi per­ ficere impossibile sit, imperfectum relinquere. Tractatus V. Sacramentum Poenitentiae. Cf. S. Thom. III. q. 84—90 et Suppl, q. 1—28, S. Alph. 1. 6 n. 425—705, Lugo de poenit., Suarez in III S. Thom. disp' * 3S de [oenit., Sporer theol. sacramental. p. 3, El bel theol. sacramental, p. 2, Go bat experiment, theol. tr. 6 et 7, S t o z tribunal poenit., T a ni b u r i n i meth. confess., Navarrus (Azpilcueta) Manuale confess, (maximo cap. 1 —10 et 26 seqq.). — Alios scriptores vide infra ad singula capita. Sacramentis baptismi, confirmationis, Eucharistiae ea completa249 sunt, quae per se ad christianam perfectionem personalem pertinent. Nam sacramenta matrimonii et ordinis primarie socialem utilitatem et perfectionem respiciunt, quamquam eos, qui in sociali vita statum alterutri sacramento correspondentcm eligunt, vere personaliter etiam sanctificant; sacramentum vero poenitentiae cum extrema unctione, suo complemento, medium sanctificationis non per se, sed per accidens necessarium est, etsi re ipsa illius necessitas atque utilitas quam latis­ sime patet. Necessitas enim ex voluntario lapsu hominum oritur, quo fidei in baptismo datae tam facile obliti, gratiam et amicitiam divinam abjiciunt atque in miserrimo statu peccati, ex quo per misericordiam Dei erepti atque per priora sacramenta ad divinam excellentiam et quasi cognationem evecti erant, sese denuo libere collocare audent. 186 ΊI RH P. II. L. I. Tr. V. Sacramentum Poenitentiae. — Sect. I. Pocnit. natura. Nam „si ea in regeneratis omnibus gratitudo erga Benin esset | ut justitiam in baptismo ipsius beneficio et gratia susceptam constanter tuerentur, non fuisset opus, aliud ab ipso baptismo sacramentum ad ' peccatorum remissionem esse institutum. Quoniam autem Deus, dives in misericordia, cognovit figmentum nostrum, illis etiam vitae re­ medium contulit, qui se postea in peccati servitutem et daemonis pote­ statem tradidissent, sacramentum videlicet poenitentiae, quo lapsis post baptismum beneficium mortis Christi applicatur * 4. Trid. sess. 14 cap. 1. i Atque in hoc ipso sacramento mira potestas hominibus a Deo collata elucet, quae sacerdotalis dignitatis complementum est. Ut ' enim in S. Eucharistiae Sacramento Christus Deus-homo se ipsum sacerdoti subjecit, ut per eum eucharisticam exsistentiam et praesen­ tiam acciperet, conservaret, amitteret: ita in sacramento poenitentiae membra sua mystica, quotquot per fidem et baptismum Ecclesiae ag­ gregati sunt, sacerdotis potestati subjecit, ut ejus opein ejusque judi­ cialem sententiam adire deberent ad peccatorum remissionem con­ sequendam et ad jus eucharisticae dapis peccato amissum sibi denuo restaurandum. 250 Verum etiam labor sacerdotum et confessoriorum maximus in poenitentiae sacrameuto rire administrando consistit, quo impigre pro Domino suo obeundo fidelitatem et amorem imprimis probent, eique quodammodo vices reddant, peccatores pretiosissimo Christi Domini sanguine redemptos Redemptori suo reducendo atque ab infernali hoste vindicando. Laborem hunc sacerdos rite subire nequit, nisi scientia et pru­ dentia necessarium subsidium sibi comparaverit. Quanta autem scientia ad munus confessarii rite obeundum opus sit, ex multiplici officio ostenditur, quo iu hujus sacramenti administratione sacerdos fungitur; quam gravis vero hujus scientiae acquirendae sit obligatio, ex illius sacramenti necessitate ac frcquentissimo usu elucet. Bonus enim con­ fessorius et peccatores lapsos ad divinam amicitiam reducit, et qui restaurati sunt, in divina gratia conservat; qui autem perfunctorie illo munere fungitur, fideles quam plurimos maxima parte saluberrimorum sacramenti fructuum privat. Gravissima autem munera atque multiplex officium, quod sacer­ doti in confessionali incumbit, ex singulari hujus sacramenti natura petuntur. Non enim hoc tantum — quod in quibuslibet sacramentis administrandis occurrit — 1) quibus sacramentum constet quaeque ad valorem illius per­ tineant, probe debet tenere, sed judicium etiam de peccatis exer­ cere debet. 2) Propterea scire debet diversorum peccatorum rationes et spe­ cies: quibus modis contra diversas leges homo peccare possit — quanam malitia et gravitate. Praeterea dispositionem internam poenitentis dijudicare debet ejusque voluntatem divina mandata in posterum servandi. Virtus Poenitentiae — notio. 187 3) Perspectas igitur habere debet diversas obligationes, quae tum in communi, tum ex singulari statu hominibus oriuntur, ut et poeni­ tentia sinceram voluntatem probet, et ignaros doceat vel pro diversis adjunctis prudenter quaedam dissimulet. 4) Debet saepe poenitentem indispositum disponere adeoque dexteri­ tate pollere eum flectendi, remedia apta et poenitentias aptas imponere. 5) Insuper — id quod non levem difficultatem creat — in multis iisquc diversis opinionibus, quae praxim spectant, apprime versatus esse debet. Multa enim in iis, quae ad mores attinent, non adeo certa et definita sunt: quare in sanis doctrinis et sententiis eligendis prudens esse debet, ne in nimium rigorem neve in laxitatem ejus agendi ratio degeneret. Tota quidem theologia moralis magis minusve propinque confessarium erudiendi curam suscipit, quum tota in iis versetur, quae in dijudicandis variorum hominum obligationibus atque peccatis et virtu­ tibus scitu necessaria atque utilia sunt: proximo tamen in explanando poenitentiae sacramento ea tradenda sunt, quae tum poenitentem ejus­ que instructionem, tum confessorium ejusque munus respiciunt. Omnia autem, quae notanda occurrunt, in tres vel quatuor partes facile dividere possumus, ita, ut prima sectione tractemus ea. quae naturam poenitentiae, et ut virtus, et ut sacramentum est, explanant: secunda sectione ea, quae subjectum poenitentiae ejusque actus spectant; tertia sectione, quae ad ministrum ejusque potestatem atque officium pertinent: quartam sectionem appendicem addemus de indulgentiis et jubilaeo. Sectio I. De natura Poenitentiae, qua virtus et qua Sacramentum est. Caput I. Notio virtutis Poenitentiae. I. Poenitentia omni quidem tempore necessaria fuit, ut homo,251 postquam peccaverit, cum Deo reconciliaretur; sed a Christo ad sa­ cramenti dignitatem est evecta. Quare quum solemne sit, inter vir­ tutem et sacramentum poenitentiae distinguere, quid utrique conveniat, videndum est. Distinctio illa non sic concipi debet, quasi aliud omnino sacramentum sit, aliud virtus: nam virtus poenitentiae in sacramento poenitentiae includitur, at per sacramentum majoris fit efficaciae et energiae. Poenitentia igitur latissimo sensu concepta est dolor animi de actu commisso, atque sic abstrahit a propria virtutis notione, (pium de ipsa indifferenti, imo bona re, poenitentia hoc sensu haberi possit. Pressius est dolor de actu pcccaminoso commisso. Dolor autem est de eo, quod aliquis pro malo considerat. Quoniam autem iu pec­ 188 P. II. L. I. Tr. V. Sacramentum Poenitentiae. — Sect. I. Poenit. natura. cato plura mala occurrunt, quae considerari et fugi possint, ue hie quidem dolor necessario virtus est. Tum tandem virtus est, quum dolor et detestatio fertur in illud malum rationale, quod in peccato est, seu si fundatur in amore boni moralis vel rationalis, cui peccatum op­ ponitur. Si vero inferioris ordinis mala tantum considerantur atque ad detestationem movent, virtus poenitentiae non est. II. Quapropter virtus poenitentiae communiter dicitur detestatio et dolor de peccato commisso cum relatione ad Deum, seu quatenus peccatum consideratur ut violatio divinae logis Deique olFensa. Neque sic in poenitentia habemus virtutem aliquam singularem et specialem ab aliis virtutibus distinctam, sed potius actum, qui ad di­ versas virtutes pertinere possit: et revera virtus poenitentiae hoc sensu, quo illa vox diversas specificas virtutes dicere potest, — id quod postea explanabitur — ad justificationem sufficit. Videlicet in peccatis mul­ tiplex malum rationale atque multiplex oppositio ad Deum divinaque bona invenitur, quorum singula sufficiunt ad dolorem peccati con­ cipiendum: quod si fit, dolor ad illam virtutem specificam proxime spectat, cujus boni amor dolorem de peccato opposito generavit. Hinc peccatum luxuriae ex virtute castitatis, ebrietatem ex virtute tem­ perantiae , superbiam ex virtute humilitatis homo detestari potest, maxime vero quodlibet peccatum ex illis virtutibus, quibus malitiae „transscendentalestt peccati opponuntur, ut ex gratitudine, justitia, re­ ligione, amore etc. erga Deum. UU3V 252 -S_11 < >£ “ 1411 Nihilominus praeter illam virtutem poenitentiae generalem, theologi communi sententia aliquam poenitentiae virtutem specialem statuunt, quae speciale motivum seu objectum formale habeat: in quo assignando inter se dissident. Celebres prae aliis sunt opiniones, quas sive cum Suarez sive cum Lugo defendunt, quorum prior poenitentiam pro rigorosa justitia erga Deum habet, qua homo moveatur ad jus divinum illaesum servandum, laesumque pro viribus reparandum, posterior hoc pro speciali motivo seu formali objecto statuit, quod quaeratur pax atque concordia cum Deo ha­ benda: id ipsum enim, hominem cum Deo non in inimicitiis, sed in pace vivere, speciale bonum rationale esse, quod appeti possit et debeat. — Nobis autem haec dissensio ad voces potius pertinere debere, quam ad ipsam rem videtur; quum actus secundum utramlibet sententiam efformatus certae alicujus virtutis sit; cuinam autem congruentius nomen poeni­ tentiae detur, vere dici nequit atque lis de nomino est. Qui vero possi­ bilitatem actûs secundum alterutram sententiam efformati neget, videtur re ipsa cum vero non consentire. Virtus igitur poenitentiae pro quolibet, qui grave peccatum com­ misit, necessaria est necessitate medii, eaque diversa, prout sacramen­ tum simul suscipitur, aut non suscipitur. Christus enim poenitentiam ad rationem sacramenti evexit, idque ita, ut vis et energia virtutis poenitentiae sacramento compleretur atque virtus imperfecta de se ad justificationem inefficax per sacramentum justificandi vim acciperet. Institutio Poenitentiae qua Sacramenti. 18 i) Caput II. Institutio Sacramenti Poenitentiae a Christo facta. Quum hujus disciplinae non sit, sed potius dogmaticae theologiae. hanc sacramenti institutionem et naturam evolvere, nos id unum fa­ ciendum esse duximus, ut summa capita hujus doctrinae fidei recen­ seremus et indicaremus. I. Christus dedit Ecclesiae, i. e. Apostolis et eorum in hujus po­ testatis participatione successoribus, presbyteros intellige, potestatem remittendi et retinendi peccata post baptismum commissa. Hanc potestatem datam esse, clarissimis verbis narrat S. Joan. 20, 22 et 23: „Accipite Spiritum Sanctum; quorum remiseritis peccata, remittuntur eis; et quorum retinueritis, retenta suntu — eamque a potestate baptismi distinctam esse, tum locorum S. Scripturae collatio (Matth. 28, 19 et Mare. 16, 14), tum verborum nativa vis, quae etiam potestatem retinendi sive ligandi — id quod in baptismo nulla­ tenus fit — clare enuntiat, tum Ecclesiae perpetua traditio indubie demonstrat. II. Haec potestas judicialis est, seu per modum judicii exercenda. Quam veritatem, ut heterodox! ipsi fatentur, summi momenti est sta­ bilivisse. Iu ea enim, ut in cardine, tota doctrina catholica de sacra­ mento poenitentiae vertitur. Verissime autem judicialem potestatem in peccata Apostolis collatam esse, non solum aperta Patrum testimonia a primis saeculis testantur — quae videre licet obvia apud dogmaticos1 — sed etiam ipse naturalis sensus verborum Joan. 20 evincit: a) Quia formalis notio potestatis remittendi peccata jam juri­ dicam aliquam potestatem exprimit, siquidem exstinguit jus divinum peccatorem odio habendi no vainque juridicam relationem inter Deum et hominem ex se formaliter constituit. (In sacramento baptismi re idem habetur, sed non per eandem potestatem formaliter sumptam. Baptizandi potestas et baptismi effectus per se et directe tendit in regenerationem seu in constituendum filium Dei adoptivum; quare consequenter seu indirecte etiam in remissionem peccatorum — si­ quidem peccatorum remissio et adoptio divina iu hoc ordine re uou distinguuntur : secundum formalem suam notionem tamen longissime dissident.) b) Maxime vero verbum „retinendi“ seu χρατεΐν hanc judicialem potestatem ostendit. Id enim potestatem contra poeuitentem in causa peccatorum exprimit, qua pro causarum diversitate peccata tum quoad culpam ligantur, ita ut denuo deferri debeant ad tribunal ecclesiasri1 V. Hurter theol. dogm. comp. t. III. n. 182, ubi afferuntur et indicantur: Ter tu 11. Apolog. c. 39 n. 129; Chryso st. dc sacerd. 1. 3 η. δ; Hi cron. ep. 14 n. 8; Inno e. I ep. 25 (ad Decent.); Ambros. in Ps. 3S, 11; Greg. M. horn. 26 in Joan. 20 etc. acTUl 190 P. IL L. I. Tr. V. Sacramentum Poenitentiae. — Sect. I. Poenit. natura. cum, turn quoad reatum poenae homini quodammodo imponuntur: si­ quidem legitime novum vinculum certae cujusdam poenae — quae quidem eluit poenas alioqui Deo in altera vita solvendas — homini imponi potest et debet. 251 III. Exercitium hujus potestatis sacramentum est. Finis enim principalis in hujus potestatis exercitio est, ut homo Deo reconcilietur. Quamquam enim bipartita potestas Apostolis data est et remittendi et retinendi: tamen retinendi potestas transitorie exercetur, sola remissione peccatorum usus potestatis completur. Et licet cum remissione peccatorum simul vindicandi seu puniendi potestas exerceatur — aequissimum enim fuit, cum qui post baptismum in peccata laberetur, suae infidelitatis etiam poenas luere debere — tamen misericordia divina divinam justitiam vindicem circumdat et undique quasi adstringit. Porro remissio peccatorum — · ut fide certum est — in hoc ordine necessario fit infusione gratiae sanctificantis. Quare in hujus judicii exercitio omnia elementa habentur, quae ad sacramentum constituen­ dum requiruntur: 1) signum externum, videlicet externa judicialis actionis prosecutio, 2) internae gratiae efficax, nam reconciliatio per divinae gratiae infusionem habetur, quae per ultimam hujus judicii sententiam in­ ducitur, 3) lege stabili a Christo institutum: sc. haec potestas ejusque exercitium eadem cum Ecclesia stabilitate viget et divino jure exer­ cenda est. 255 IV. Sacramentum poenitentiae omnibus post baptismum graviter lapsis necessarium est necessitate medii. Trid. sess. 14 cap. 2 solemniter definivit: „Est autem hoc sacra­ mentum poenitentiae lapsis post baptismum ad salutem necessarium, ut nondum regeneratis ipse baptismus/ Et revera id ex bipartita illa potestate remittendi et retinendi, seu ligandi vel puniendi peccata prorsus sequitur. Nisi enim illi, qui causam cum Deo necessario componendam habent, i. e. qui grave peccatum commiserunt, ad hoc tribunal pro remissione se sistere de­ berent, sed si sine ullo recursu ad judices ecclesiasticos sese cum Deo reconciliare possent, de illa potestatis parte, quae contra peccatorem est, esset actum, suoque fine ea prorsus careret et sine exercitio re­ linqueretur. Quod non ita esso, universa traditio et praxis catholica monstrat. V. Partes vero hujus sacramenti sunt tum ex parte poenitentia: dolor, confessio, satisfactio ; tum ex parte sacerdotis : causae poenitentis exceptio et discussio, et absolutio. Quum vero illa causae exceptio et discussio re coïncidât cum poenitentis confessione, satis est enume­ rare ut partes sacramenti poenitentiae : 1. dolorem, 2. confessionem, 3. satisfactionem, 4. absolutionem. Trid. sess. 14 cap. 3 doctrinam catholicam explanat, atque absolu- Sacramenti Poenitentiae partes. 191 tionern formam sacramenti esse dicit, „in qua praecipue ipsius (sacra­ menti) vis sita est“. — „Sunt autem quasi materia hujus sacramenti ipsius poenitentis actus, nempe contritio, confessio, satisfactio. Qui quatenus in poenitente ad integritatem sacramenti, ad plenamque et perfectam peccatorum remissionem ex Dei institutione requiruntur, hac ratione poenitentiae partes dicuntur111. Caput III. De partibus constitutivis Sacramenti poenitentiae. Fusiorem singularum partium explicationem postea singillatim eas tractantes daturi sumus. Ilie tantum ea, quae ad notionem sacramenti necessaria sunt, notamus. * Nota. Breviter indicandum esse duxi discrimen 1) inter sacramentum poeni­ tentiae et reliqua sacramenta, 2) inter judicium sacramcntale et judicium humanum. 1. 1. Ab aliis sacramentis poenitentia distinguitur per ipsam suam formam judicialem. Quo fit, ut non idem plane dici possit de materia et forma sicut in aliis sacramentis, quae in aliqua consecratione consistant. — Ceterum etiam matri­ monii sacramentum consistit in actu quodam juridico ; propterea inter sacramenta poenitentiae et matrimonii major quaedam similitudo intercedit, si modi essentiala sacramentorum considerantur. 2. Consequens est, Ecclesiam, etsi directe in sacramentis eorumque essentia mutandis potestatem nullam habeat, nihilominus indirecte potestatem suam exercere posse et debere in sacramentorum poenitentiae et matrimonii valorem, siquidem juri­ dicorum actuum sacrorum valor a suprema potestate religiosa independens non est. II. Sacramentum poenitentiae, etsi per modum judicii exercetur, diflert tamen multum ab aliis causis judicialibus atque earum judiciali actione. Nam: 1. Finis et intentio judicii in aliis causis est ordinem recti publicum per de­ licta laesum delinquentis punitione aliquo modo reparare: quare principalis finis est punire delicta, secundarius innocentes liberare; et secundum meritum causae eorum­ que, quae commissa sunt, sententia profertur. Finis vero et intentio saeramentalis judicii est, ordinem divinum inter Deum et peccatorem reparare non tam punitione, quam reconciliatione ; quare bonum privatum proxime spectat, atque princeps intentio fertur in eum, qui vere reus est, innocentem efficiendum et a culpa absolutione exi­ mendum, quamquam haec ipsa absolutio et reconciliatio per modum alicujus poenae infligendae — idque pro merito culpae — fieri per se debet. In Sacramento igitur poenitentiae ultra finem cum humano judicio communem, per vindictam sc. ordinem recti aliquo modo reparandi, — quamquam etiam in hoc Ipso ordine recti reparando humani judicii finis multo inferior est minusque late patet — insuper alius multo nobilior finis pro principali fine statuitur. 2. Inde etiam fit, ut ultima sententia in sacramental: judicio, qua causa com­ pleatur, sit absolutoria, et ut locus sit intermediae cuidam sententiae, quae in humano judicio analogiam vix habet, sc. sententiae non-absolvcndi, seu denegandi absolutio­ nem, qua reus judicialiter declaretur non-absolutus, seu quoad absolutionem ad poste­ rum tempus remissus. 3. In humano judicio dilTcrt accusator a reo; in judicio sacramental: necessario idem est accusator et reus. Ad prius illud reus communiter invitus trahitur; in posteriore nemo nisi volens potest judicari, quia nemo nisi volens Deo iterum re­ conciliatur. 192 P. ΙΓ. L. I. Tr. V. Sacramentum Poenitentiae. — Sect. I. Poenit. natura. § i. Quo sensu materia hujus Sacramenti sumatur. 2M 1. Quum actus poenitcntis, qui circa peccata commissa versantur, a Tridentino „quasi materia" vocentur, soleinne est distinguere inter materiam proximam et remotam. Proxima materia dicuntur illi ipsi actus pocnitentis, remota materia vocantur peccata commissa, circa quae poenitens illos actus exercet. 2. Theologorum autem non concors opinio est, utrum actus poeni­ tentia sint vere materia intrinsecus sacramentum constituens, ad eam rationem, qua ablutio aquae intrinsecus elementum baptismi est, an latiore sensu ad sacramentum pertineant; aliis verbis, utrum actas pocnitentis sint materia ex pia sacramenti, an solum materia sacra­ menti circa quam (sc. circa quam sacramentum versetur). Scotistae videlicet totam sacramenti rationem in absolutione collocant, actus pocnitentis dicunt materiam circa quam et conditionem sine qua non, ita tamen, ut sine illis ne absolutio quidem ullo modo sacramentalis esse possit. Vide Sporer t. 3 n. 18 sqq. — Quare partes essentiales eas vocare non dubitant. Thomistae vero atque longe maxima pars reliquorum theologorum actus pocnitentis sumunt pro materia ex qua, quia vere ad signum externum, quod internae gratiae efficax est, plene constituendum essentialiter per­ tineant. Idque videtur prorsus praeferendum esse, nisi forte „materiam ex qua * dicere velis actus pocnitentis, non ut a poenitente exercentur, sed ut a confessorio judicialiter excipiuntur: de quo nullatenus contendere volo; requiri enim actus pocnitentis, dolorem et accusationem, eo modo positos, extra controversiam est. 257 Cur autem actus pocnitentis aliquo sensu materiam sacramenti con­ stitutivam seu „cx qua * potius dicamus, haec ratio est: 1. Generatim sacramenta dicuntur a Conciliis constare materia et forma idque hoc sensu, ut in ipsius signi externi ratione, quod effectum sacramentalem significat, unum sit elementum minus determinate significans (per modum materiae nondum plene determinatae), alterum magis determinatum sive per modum formae, quod materiae pleniorem determinationem et signi­ ficationem tribuat, et simul cum materia signum a Christo institutum com­ plendo gratiam producat. Porro nisi actus pocnitentis sint „materia ex , *qua in sacramento poenitentiae nullam materiam sensu explicato assignare possumus, sed totum sacramentum in sola forma consistit. Nam quod Maldonato tribuunt, absolutionem esse materiam, quatenus significet sancti­ ficationem hominis, quatenus autem eam efficiat, eandem ipsam esse for­ mam: nihil confert ad propositam quaestionem; hac enim explicatione ,materia et *forma ad alium prorsus sensum transferuntur, qui praeter priorem sensum vocibus subjici quidem potest, et quoad omnia sacramenta etiam a theologis quam plurimis subjicitur, ita ut totum signum (constans ex ele­ mento et ex verbis) qua significans gratiam vocent το materiale, qua effi­ ciens gratiam το formale sacramenti; attamen praeter illum sensum flmateria et *forma etiam in priori sensu omnino ut constitutivae sacramenti partes admittendae sunt. Sacramenti Poenitentiae partee — materia quo sensu, ejus distinctio. 193 2. Sacramentum poenitentiae est per modum judicii institutum; ergo id ad intrinsecum hujus sacramenti rationem pertinere dicendum est, quod intrinsecus ad ipsum judicium pertinet. Porro actus poenitentis, saltem aliquo sensu, ad ipsum judicium intrinsecus pertinere, indubitatum est. 3. At non omnes actus eodem modo materia sacramenti sunt. 208 Satisfactio solum eatenus ad sacramentum pertinet, ut sacramentum integritatem suam atque effectum completum habeat: pars irttegralis, non essentialis dicitur. Potestas quidem, qua confessorius poenitentiam congruam imponere potest, vel debet, potestati, quae in hoc sacra­ mento exercetur, prorsus essentialis est: quapropter, ut postea fusius explicabitur, poenitens convenienti poenae sacramentali necessario sese subjicere atque ad eam solvendam se paratum declarare debet; realis autem solutio ad principalem sacramenti effectum producendum non pertinet. Confessio seu accusatio sacerdoti facta principaliter materia sacra­ menti est: haec enim in se et per se ad judicium efformandum atque ita etiam ad hoc sacramentum constituendum est necessaria. Dolor in se quidem pars est summopere necessaria: verum ad sacramentum intrinsecus constituendum in se quidem concurrit, attamen non per se ipsum, sed per accusationem seu externam sui manifesta­ tionem: siquidem dolor per se sensibile elementum non est, sed per aliquid aliud manifestari et sensibile fieri debet. Summopere necessarius dolor est, quia non solum pars materialis sa­ cramenti in eo collocatur, sed etiam rationem necessariae dispositionis habet. Qua dispositio necessaria internus dolor sufficit, qua sacramenti materia externus fieri debet. Ergo non sub eadem prorsus ratione materia est ac dispositio. Utrum autem re idem dolor esse debeat atque iisdem con­ ditionibus vestitus, qui sit et materia ad validum sacramentum requisita et dispositio ad justificationem consequendam essentialiter necessaria, Vas· quez aliique theologi affirmant; Suarez, Lugo atque bene multi auctores cum iis negant. In praxi ab ea distinctione dependet 1) solutio illius quae­ stionis, num esse possit sacramentum poenitentiae validum, sed informe; 2) explicatio probabilis alicujus modi, quo possibile esse ostendatur, ut moribundus sensibus destitutus absolutione sacramentali donetur. Quare suis locis plura de hac re. § 2. Quam late pateat materia Sacramenti Poenitentiae. Materia , circa quam et actus pocnitentis et judicialis actio sacer-259 dotis versatur, sunt, ut supra dictum est, peccatu post baptismum com­ missa, eaque materia remota vocatur. I. Distinguitur autem 1) materia necessaria et libera, 2) materia certa et dubia, 3) materia sufficiens et insufficiens — quamquam haec non proprie diei potest materia. Porro si materia necessaria dicitur, non ea per se intelligitur né­ cessitas, quae in essentia sacramenti fundetur, ita ut, ea materia defiLohmkuhl, Theol. mor. II. Edit. 4. 13 acTUl 194 P. II. L. I. Tr. V. Sacramentum Poenitentiae. — Sect. T. Poenit. natura. ciente, sacramenti valor non possit subsistere, sed necessitas, quae in divino nititur praecepto, secundum quod quaedam materia remota ab homine necessario subjici debeat judicio sacramentali seu clavibus Ec­ clesiae: quamquam inde sequitur, eum, qui voluntarie id omittat, sacra­ mentum poenitentiae valide suscipere non posse. Libera materia ea dicitur, quae clavibus Ecclesiae subjici, et circa quam poenitens absolutionem sacramentalem recipere possit, sed quam neque ex necessitate medii, neque ex necessitate praecepti clavibus submittere debeat. Certa materia dicitur, quae si adest, certo absolutio valida datur; dubia, si absolutio non certo circa eam dari potest. Sufficiens materia est, quae ad essentiam sacramenti constituendam atque absolutionem valide recipiendam sufficiat, sive necessaria materia est, sive libera; insufficiens, quae absolutionis sacramentalis causa esse non possit. 260 11. Materia necessaria sunt omnia et sola peccata gravia post baptismum commissa nondum directe vi clavium remissa, ita quidem, ut omnia et singula a poenitente accusanda sint. Videlicet omnis et quaelibet peccati causa cum Deo necessario componenda ad hoc tribunal sacramentale deferatur oportet, atque ita deferatur necesse est, ut potestas, prout a Christo colla ta est, plene in peccata possit exerceri (v. supra n. 255). Atqui quodlibet peccatum grave eaque singula post baptismum commissa sunt ejusmodi causa: ergo omnia et singula declarari debent; nec potestas a Christo collata plene in illa peccata exerceri potest, scilicet proportionatâ poena ea vindicando et retinendo, nisi singula peccata gravia secundum numerum et species declarentur, quae nondum declarata sunt in hoc judicio. — Id autem de solis peccatis post baptismum commissis valet, quia de non-baptizatis, utpote qui foris sint, Ecclesia non judicat, eorum vero peccata non judiciali sententia, sed ablutione et regeneratione plene purgantur. 261 III. Materia sufficiens libera sunt peccata post baptismum com­ missa venialia, et gravia sive levia jam directe per potestatem clavium remissa, etsi non secundum numerum infimasve species accusantur. — Haec certo omnino constant ex perpetua praxi fidelium, quam Ecclesia non tantum non reprimit, sed promovet: quod propter Ecclesiae sancti­ tatem et infallibilitatem in doctrina morum non posset fieri, nisi haec praxis veritate niteretur. De constanti doctrina theologorum in hac re vide S. Alph. n. 427 post S. Thom. aliosque doctores. IV. Materia insufficiens sunt omnes illi morales defectus, qui ad rationem peccati non pertingunt. Quare de neglectu operis melioris, de neglectu divinae inspira­ tionis circa opus supererogatorium dolorem quidem concipere possum, de eoque poenitere et Deum etiam placare, siquidem talis neglectus Deo ratio esse potest diminuendi actuales gratias et protectionem, nisi placatur, at causa absolutionis sacramentalis nunquam esse potest. Sncr. Poen. materia — num jictio in bapt. — pecc. jam remissa, venialia. 195 Verum tamen est, saepe in committendo ejusmodi defectu vel imperfectione latere aliquod peccatum veniale intentionis seu finis leviter mali: at si id obtinet, illa intentio, non ipsa omissio vel operis exsecutio, quae in se solani imperfectionem dicit, materia tum accusa­ tionis, tum absolutionis est. V. Ut autem quodlibet peccatum veniale in actu secundo sit ma­ teria sufficiens, seu ut re ipsa materia proxima, quae circa peccata levia concipitur, sufficiens evadat, necesse est, ut verus dolor de iis eliciatur: quod in confessione peccatorum levium tum poenitenti, tum confessario observandum est, ne quamlibet materiam, quae sufficere possit pro absolutione, etiam re ipsa pro sufficienti in concreto habeat. Uberior explicatio. Nota ad I.: 1. Difficultatem facit peccatum 21 sacrilegii, si quod commissum est ab homine adulto, qui baptismum sciens et volens sine debita dispositione, ideoque valide quidem, sed informiter sus­ cepit. Quaerunt enim theologi, sitne hoc peccatum fictionis materia confes­ sionis et absolutionis: si materia est, sine dubio est necessaria. Si vero non est, quomodo hoc peccatum, quod baptismo jam deleri non potest, de­ lebitur? at absolutione id deleri, propterea difficile videtur, quod commis­ sum sit quoad substantiam ante baptismum potius, quam in baptismo. Practice respondendum est cum Lugo, illud peccatum declarari debere in sequenti confessione, in qua si poenitens rite dolet, illud peccatum cum aliis, quae forte commisit, delebitur, quamquam partim vi baptismi, partim vi sacramentalis absolutionis. Quatenus enim peccatum illud fic­ tionis praecessit, postea, recedente fictione, vi baptismi remittetur: qua­ tenus vero — id quod non fieri practice vix possibile est — perseveravit et sustentum est a peccatore etiam proximo saltem instanti post baptis­ mum, necessaria est omnino sacramentalis absolutio. Quodsi contigerit, ut homo ille in ipso baptismo malae suae voluntatis non amplius recor­ daretur, primo autem momento, quo post baptismum susceptum recor­ datio rediret, detestatione eam prosequeretur, videtur, si aliud peccatum grave non intercesserit, sola attritio sufficere, ut justificationis gratiam consequatur. 2. Altera difficultas proponitur circa peccata ejus, qui non satis certo baptizatus sit, sed propter dubium sui baptismi sub conditione iterum bapti­ zetur, num sc. omnia et singula peccata clavibus Ecclesiae subjicienda sint. At hujus quaestionis solutio melius dabitur, quando speciatim de confes­ sione atque de confessione peccati dubii agetur. Materia enim sacramenti dubia est: sed utrum eodem jure dubia sit obligatio confitendi, an secus, infra examinabimus n. 320 sqq. Ad II. 1. Venialia peccata vi clavium remitti posse, ideo materiam absolutionis sufficientem esse, aperte docet Trid. sess. 14 c. 5: ^Venialia . . . recto et utiliter ... in confessione dicuntur . . . tamen multis aliis remediis expiari possunt“ ; ergo etiam hoc remedio possunt expiari. 2. Peccata jam directe remissa posse denuo accusari et materiam ab-263 solutionis esse, non solum universalis praxis fidelium et theologorum con­ cors sententia ostendit, sed etiam satis exprimitur in ipsa Constitutione R. Pontificis; nam Ben. XI. (Extrav. com. 1. 5 tit. 7 [de privileg.J c. 1) Const. „Tnter cunctas" haec habet: „Ceterum licet do necessitate non sit, iterum eadem confiteri peccata: tamen . . . propter erubescentiam, quae * 13 'I ο τη Τ .ΐυ ι η o rra i 196 P. IL L. I. Tr. V. Sacramentum Poenitentiae — Sect. I. Poenit. natura. magna est poenitentiae pars, ut eorundem peccatorum iteretur confessio, reputamus salutaro" etc. Et quamquam pro causa utilitatis erubescentiam tantum affert, nihilominus etiam iteratam absolutionem includi, prorsus con­ sequens est; nam confessio, de qua S. Pontifex loquitur, omnino dirigitur ad absolutionem sacramentalcm, neque potuisset Bon. XI. doctrinam suam sino aliqua necessaria declaratione relinquere, qua sola abusum et profanationem sacramenti cavisset necessario orituram, si peccatorum iterata confessio pro ab­ solutione servire non posset. — Idem pro omnino explorato tradit S. C. Epp. et Reg. in Bajoccnsi d. 1. Oct. 1839 apud Bizzarri Collectanea pag. 94. 3. Quomodo autem salvetur verus conceptus „absolutionis“, quae re cum infusione augmenti gratiae sanctificantis idcntificatur, theologorum dogmaticorum est accuratius explicare. Ilie satis est breviter attulisse ex­ planationem ex Lu go de poenit. d. 13 n. 73: sicut denuo me possum ob­ ligare ad eandem rem praestandam, ut in renovatione votorum, quae per se et independenter a prima emissione habeat vim me obligandi; ita Deus denuo juri suo contra peccata renuntiare atque denuo quodammodo se obligare potest homini, ne propter peccata commissa velit ipsi succensere, atque haec iterata juris divini renuntiatio ex se tam efficax est quam prima, fitquo in hoc ordine semper per gratiae sanctificantis novam collationem. 1. Necessarium autem non esse accurate declarare numerum et spe­ ciem peccatorum, si solam materiam liberam poenitens afferendam habet, ex ipsa notione liberae materiae consequitur. Nam ut omnis haec causa afferatur, juris divini non est, neque in ea juris divini est, ut plene potestas judicialis contra poenitentem in peccatorum vindictam proportionatam exer­ ceatur, aut pro arbitrio judicis exerceri possit. At hae solae rationes sunt, cur alias, scilicet in peccatis mortalibus nondum accusatis, integra confessio quoad numerum et infimam speciem requiratur. Ergo in materia libera ea peccatorum determinata explicatio essentialiter sufficit, quae satis est, ut aliquo modo judicialis potestas possit exerceri. Hoc autem fieri posse in magis genorica peccatorum declaratione, tum aliis exemplis probatur, tum maxime eo casu, in quo aliquis obligatus esse potest ad quaerendam sacra­ mentalcm absolutionem circa peccatum non plene specifice declaratum. Qui enim sciret se semel graviter peccasse aliquo luxuriae peccato, oblitus esset infimae speciei, aut qui sciret se semel graviter peccasse, speciei vero prorsus non recordaretur: deberet, fatentibus omnibus, aut peccatum contra castitatem, aut peccatum sub generico conceptu gravis peccati confiteri, ut a reatu culpae absolveretur; imo multi etiam id extendunt ad peccatum dubie gravo, cujus speciem poenitens in memoriam revocare non possit, et quod solum sit, quod ejus conscientiam gravet. Haec, ut essentia sacramenti servetur. Quid vero in praxi faciendum sit, ex seqq. et ex sect. II cap. II colliges. 264 Ad III. et IV. Accuratius videndum est, quo sensu et ambitu peccatum generice accusatum sit valida et licita materia absolutionis, et possitne id etiam contingere, si necessaria materia seu gravia peccata adsint. Sunt enim diversi gradus in illa generica peccatorum accusatione. 1) Latissime sumitur, si poenitens dumtaxat dicat: „ Peccavi, accuso me de peccatis totius vitae" (neque confessarius aliunde notitiam jam hauserit), et similia: ad quod refertur merum signum doloris sine ulla peccati expressione. Sacram. Poon, materia — peccata generice accusata et indeierin. 197 2) Si poenitens dicat: „peccavi * graviter , vel: „accu8O me de meis peccatis * . mortalibus 3) Si dicat: „accuso me de mendaciis, de peccatis contra castitatem, contra caritatem, virtutem religionis, contra hoc et illud * , praeceptum indicando speciem virtutis vel legis, contra quam deliquerit, non tamen infimam speciem peccati. 4) Si poenitens etiam infimam aliquam malitiam exprimat, at non ipsum actum pcccaminosum, neque omnes circumstantias specificas, neque numerum. Dico igitur: 1. In accusatione materiae liberae quartus, tertius, ot aliquo modo secundus modus sufficit, sive agitur de tota confessione sic peragenda, sive de confessione, quae cautelae causa additur in altera confessione leviorum peccatorum, circa quae facilius justus dolor deficere possit: attamen totam confessionem secundo modo concludere, sic resumendo peccata jam accusata nec quidquam addendo in specie quoad peccata venialia recentia, minime convenit, neque facile absolutio denuo conferenda est, nisi quaedam necessitas urgeat. Verum post declarata accuratius peccata recentia cautelae causa accusationem secuudi modi addere, habeo pro satis -tuto tum quoad valorem, tum quoad liceitatem. Nam mortaliter peccasse, non est ma­ teria prorsus indeterminata, sed malitia plane determinata, circa quam judicialis sententia absolutoria bene versari possit, imo, ut supra dixi, aliquando versari debeat. 2. Accusatio omnino indeterminata, etsi adest materia necessaria, in casu summae necessitatis, sc. quando nulla determinata accusatio quidem fieri potest, absolutionis autem recipiendae necessitas urget, pro sufficienti censeri debet. Quod obtinet 1) in articulo mortis, quando moribundus jam loqui non potest, aut etiam sensibus destitutus jacet, postquam desiderium absolutionis ostendit. Secundum doctrinam enim Ritualis R. ejusmodi moribundus ^absolvendus * , est ne mentione qui­ dem facta conditionis adjiciendae; 2) ex paritate causae illa generica accusatio, quae continetur in quolibet signo desideratae absolutionis, sufficit in alio mortis periculo, v. g. naufragio, ubi tempus non suppetit aliud exigendi; 3) videtur etiam sufficere, quando ob poenitentis rudi­ tatem labilemque memoriam nullius specifici peccati confessio extorqueri potest, ita ut saltem absolutio, si diu poenitenti data non est, aliquoties ei concedatur. V. Reuter Neocon f., n. 117 cum Lugo et aliis. 3. Si autem de libera venialium confessione agitur, quam poeni­ tens peragere possit, practice id admittendum nullo modo est, ut post accusationem omnino geucricam absolutio detur. Ea enim 1) non ost extra casum necessitatis plane certa materia, quum 265 ex eo, quod in articulo mortis valeat ot liceat, non plano necessario ad valorem extra illam necessitatem concludere possimus: quod patet ex con­ fessione per nuntium facta, quam in articulo mortis, ubi sacerdos mori­ bundum invenerit sensibus destitutum, per modum genericae accusationis valere, dubitandum non est; at talem confessionem per nuntium factam alias ηΤΠ Τ J tJ I nCTRÎ 198 P. II. L. I. Tr. V. Sacramentum Poenitentiae. — Sect. I. Pocnit. natura. nullo unquam casu licere pro sacramentali haberi, ex thosii a Clem. VIII, ct Paulo V. proscripta (Denzingor 962 ot 963) constat, atque eam ne validam quidem esse, communi suffragio theologi ex universali prohibitione deducunt. Quare qui facili negotio certiorem materiam praebere possit, id facere debet, si vult sacramentaliter absolvi. 2) Et revera, qui materiam determinatam praebere quum possit, non facit, aperte declarat, se venialitcr tantum peccasse: quum c contra desi­ derium moribundi, quo ostenderat se absolutionem postularo, sumi potest pro accusatione sive certa sive dubia gravis peccati. Γη gravis autem pec­ cati declaratione habetur, ut dixi, materia aliquo sensu prorsus determinata: non autem in peccati venialis generica declaratione: siquidem peccatum mortale infert notionem offensae Dei secundum respectum privativum plane determinatae et definitae, peccatum veniale non ita. Quare causa judicialis videtur manere prorsus incognita: sed de causa prorsus incognita ct in­ determinata sententia non fertur. 3) Prorsus etiam alienum est a praxi Ecclesiae, confessionem sic in­ stitui: „Mortalo peccatum non habeo, doleo de venialibus et peto absolutionem“. Qui igitur, etsi possit, omnem majorem declarationem se daturum esse negaverit, merito ab absolutione repellitur, ad quam sola consueta accusatione jus acquirit. Cf. Laymann de poenit. cap. 5 n. 14. Quare recte monet Suarez (disp. 23 sect. 1 η. 10) de valore talis accusationis disputans: „Fortassc speculative tantum loquendo posse hoc defendi . . . Nihilominus tamen practice negandum hoc est propter incertitudincm ma­ teriae. Dico ergo, licet homo absolute non teneatur species peccatorum venialium confiteri, tamen supposito, quod vult confiteri [et absolvi], eum teneri ad exhibendam materiam omnino certam, si potest, et ideo debere aliquod peccatum veniale in particulari suo arbitrio confiteri: adjuncta vero necrssi/ate seu impotentia aliud dicendi [sc. quam omnino generica illa mori­ bundi confessio est], sine dubio illa materia sufficiens erit.tt 2*jo 4. Quum ergo extra casum necessitatis ot impossibilitatis confessio omnino generica, quando ex adjunctis venialia peccata tantum exprimit, non sit materia omnino certa, eam cautelae causa adjungere, ut in ea certius nitatur absolutio, quam in accusatione peccatorum leviorum recentium, satis non est ad finem, ob quem fit, obtinendum: nisi confessarius ex prioribus confessionibus poenitentis conscientiam noverit, quae propterea ipsi ma­ teriam satis certam et determinatam subministret· 5. Practice igitur puto curandum esse, ut accusatio ex praeterita vita, si cautelae causa adjungenda est, fiat declarata specie saltem superiore alieujus peccati, aut declarata specie contrariae virtutis vel legis violatae: ita tamen, ut vere fiat circa peccatum aliquod gravius, neque ex mera consuetudine, sed cum vero dolore dentio concepto. Sed quoniam etiam recentius complures scriptores pro sufficientia accusationis omnino genericae stant, si de libera accusatione agitur: haec opinio aliquando id efficere potest, ut confessarius, si nequit deter­ minatam materiam extundere, facilius acquiescat, siquidem in tali neces­ sitate positus securiora sequi non ita tenetur. V. Baller ini notam ad Gury II. n. 421. — Circa peccata autem venialia, ut conveniens fructus ex eorum confessione hauriatur, tum a nimia prolixitate, tum a nimia generalitate cavendum est: saltem unum alterumve peccatum, Suer. Poenit. mnterin — peccata acTRl Ut autem confessarius extra casum summae necessitatis, ita ut convenit, procedat, debet formam Ritualis observare, quod in breviori­ bus et frequentioribus confessionibus satis esse dicit pronuntiare haec: nDominus noster Jesus Christus te absolvat, et ego auctoritate ipsius te absolvo ab omni vinculo excommunicationis (suspensionis — quod omittitur in confessione laici —) et interdicti, in quantum pos­ sum et tu indiges. Deinde 1 ego te absolvo a peccatis tuis in nomine Patris f et Filii et Spiritus S. Arnen.“ Plenam autem formam, saltem in longioribus confessionibus, sic exhibet: „Misereatur tui omnipotens Deus, et dimissis peccatis tuis per­ ducat te ad vitam aeternam. Arnen.u Deinde dextera versus poenitentem elevata dicit: „Indulgentiam, absolutionem et remissionem peccatorum tuorum tribuat tibi omni­ potens et misericors Dominus. Arnen/ ^Dominus noster ete/ ut supra. „Passio Domini nostri Jesu Christi, merita beatae Mariae Virginis, et omnium Sanctorum, quidquid boni feceris et mali sustinueris, sint tibi in remissionem peccatorum, augmentum gratiae, et praemium vitae aeternae. Arnen.u Quam ultimam orationem etiam in frequentioribus confessionibus expedit non omittere. I III. Haec absolutio verbis concepta in praesentem proferri debet. IV. Quamquam per se sensu absoluto danda est, tamen propter gravem causam etiam conditionate dari potest vel debet. V. Generalis autem regula de conditionata absolutione haec est, ut conditionate detur, si 1) gravis ratio est putandi, eam valide pro­ ferri non posse, sed tamen 2) propter quandam necessitatem aut nota­ bilem utilitatem probabilem etiam cum dubio securiora tentanda sunt. 2.) t. 5 p. 1 cap. G § 3, ultro conceditur. Hujus vero deprecatoriae formae sensum plane fuisse non mere deprecatorium, insigne testimonium habes in responso Armenorum, quo in negotio unionis suae formae sensum et intentionem explicavere. V. B interim ib. et Frank 1. c. in fine. Formae igitur consuetae fere sic efferebantur: „Deus tibi condonet peccata tua11, „gratia Spiritûs S. habeat condonata peccata tuaw, „sis abso­ lutus, esto absolutus a tuis peccatis44 etc. Hodiernam autem formam multum ante 13. saeculum in latina Ecclesia introduci coeptam esse, v. Bint. 1. c. p. 244, ubi jam ex 10. saeculo indicia hujus usûs profert; cxclusivus«e ejus usus atque praeceptus invaluit circa tempus S. Thom. Aquinatis. 1 Cf. hac in re tliesim a Cleniente VIII. proscriptam, ec.: „SS. Dominus N. propositionem, , licere per literas, seu internuntium confessario absenti peccata sacramentaliter confiteri et ab eodem absente absolutionem obtinere * ad minus ut falsam, temerariam et scandalosam damnavit ac prohibuit praecepitque, ne deinceps ista propositio publicis privatisque lectionibus etc. doceatur, nevo unquam tamquam ali­ quo casu probabilis defendatur, imprimatur aut ad praxim quovis modo deducatur.u ofTRl 202 P. II. L. I. Tr. V. Sacramentum Poenitentiae. — Sect. I. Poenit. natura. humani juris, plus non requiritur, quam id quod ox natura cujuslibet ju­ dicialis actils necessario colligitur. 2. Ex necessitate absolutionem verbis proferendi, necessitas praesentiat poenitentis jam consequitur. Eam videlicet requiri, certissimum est apud omnes: at qualis debeat esse praesentia, non ita clarum est. Ea sine dubio debet esse, ut moraliter loquendo poenitens sit coram confessario, ita ut ad eum verba dirigi dici possint. Quare 1) Ut certo constet de valore, confessorius et poenitens a) non debent esse in diversis cubiculis, quae nullo modo inter se communicent; b) neque, si in eodem loco versantur, nimia distantia ab invicem separati; S° Alph. distantia 20 passuum nimia videtur; at si notabiliter minor est distantia, valori non obest1, S. Alph. n. 429; c) si praesentia talis, qualem explicavi, adest, non requiritur, ut confessarius re ipsa poenitentem videat vel sensu aliquo percipiat, dummodo eum praesentem esse sciat: S. Al­ ph on sus ibidem. 2) Ut vero probabilis sit absolutionis valor, eaque in necessitate hypo­ thetice tentanda, sufficit talis praesentia, ut, si impedimentum non esset, poenitentem aliquo modo percipere possem: ergo absolvere deberem, etsi e longinquo viderem aliquem labentem in undas et periclitantem, ruentem de tecto etc. Ib. cum Tamb. de sacr. poenit. (1. 5) c. 2 n. 13. 272 Ad IV. et V. Conditionatae absolutioni nullatenus obstat — ut ali­ qui putavere — specialis ratio hujus sacramenti, quod sit judicium. Nam neque judicio generice sumpto, neque huic judicio repugnat conditionata sententiae prolatio. Videlicet in humano judicio non repugnat, judicem v. g. hic et nunc sententiam solvendae mulctae infligere, „nisi infra diem certa solutio facta fuerit14, aut alicui causam addicere, ^si in ejus scrinio sit hoc vel illud do­ cumentum14, quod statim a fidis hominibus inquiri jubeat. — Imo sententia etiam humani judicii et in re criminali et in re civili aliquo modo hanc conditionem implicite non raro habet „si modo testimonium testium verum fuerit14 : nisi enim hac existimatione atque conditione, quae tamen aliquando falli potest, nitatur, injusta, atque ita nulla sit sententia; idque maxime, quum non a suprema auctoritate dicitur. A pari, sententia sacramentalis semper nititur in hac suppositione, poenitentem verum dicere et vere dolere: quae hypothesis aliquando fal­ lere potest confessarium, etsi putat, se habere certitudinem. Id eo magis, quod sententia sacramentalis semper ministerialiter a confessario profertur, atque ut vere efficax sit, divino judicio re ipsa debet esse conformis. At — Paulus V. 14. Julii 1605 in Congreg. S. Officii declaravit, tliesim illam damnatam etiam esse in sensu diviso, i. e. de confessione vel dc absolutione seorsim. — Declaraverat tamen ipse Clemens VIII, se non intendere prohibere absolutionem moribundi sensibus destituti, de cujus poenitentia per solos testes confessario con­ staret. Atque revera ejusmodi homo, ut Rituale Rom. monet in ordine mini­ strandi sacramentum poenit. n. 24, „absolvendus est14. 1 Si vero in casu necessitatis tota aliqua multitudo simul absolvitur, certe distantia illa non obstat, quominus valida absolutio flat, etiam in homines remotiore® cum tota turba conjunctos. Nam si omnes alloquerer, nemo negaret, omnes illos ex turba mihi moraliter praesentes esse, ad quos naturaliter vox mea pertingeret: nimirum tunc videndum est, non tantone distent remotiores, sed sitne multitudo ut unum aliquod a me tantopere separata. Sacr. Poenit. forma — in praesentem proferenda — conditionata. 203 hoc non impedit, quominus plerumque formd absolutà et intentione absoluta sententia sacramentalis dicatur: id enim tamdiu practice faciendum est, quamdiu ex gravi ratione metuere non potest confessorius, ne forte suum a divino judicio discrepet: conditio enim, quae in sola possibilitate seu in levi suspicione nititur, practice negligitur, neque explicite mente concipienda est: re ipsa enim semper implicite, quantum sufficit, latet. Si vero gravis ratio est timendi, no forte sententia confessarii a di­ vina sententia discrepet; at propter dubium et propter necessitatem vel utilitatem poenitentis etiam dubia tentanda sunt: conditio propter reveren­ tiam sacramenti aut verbis, aut saltem mente expresse additur, ut sc. confessarius protestetur, se, conditione illa deficiente, ne intendere quidem verba illa sacra in persona Christi proferre. Praecipuae autem occasiones, in quibus absolutio conditionate dari 272 potest, aut pro necessitate poenitentis dari debet, hae sunt: 1. si dubium versatur circa vitam et mortem poenitentis — quamdiu non constat de incapacitate; 2. in dubio dc sufficienti usu rationis in pueris et semifatuis — quando afferunt materiam probabiliter gravem, aut etiam aliquoties alias, quia forte subjective graviter peccaverunt; 3. in dubio de morali praesentia poenitentis; 4. in dubio de absolutione rite data pro ratione dubii et necessitatis repetenda est absolutio; 5. in dubio de jurisdictione confessarii, quando nihilominus occurrit gravis ratio dubie absolvendi; G. in dubio de sufficienti materia sive remota, sive tantum proxima propter dubium justi doloris circa leviora peccata — quando difficulter alia materia certa haberi potest: vid. tunc aliquoties (S. Alph. putat, si dubium non dc justo dolore, sed de materia remota sit, semel in mense id fieri posse) absolutio conditionate dari potest; debet, si simul prudens dubium est de materia necessaria, seu de peccato dubio gravi, quod poenitens nunc satis certo detestatur ; 7. imo in dubio de sufficienti dispositione necessaria circa mortalia peccata, non semper quidem, sed aliquando conditionata absolutio dari potest, vel pro graviore causa dari debet: a) in periculo mortis, undecun­ que oritur; b) si poenitens bona fide putat, se satis osse dispositum et confessorius graviter timet, ne, negata aut dilata absolutione, poenitens in pejus ruat et ab omni sacramentorum frequentatione absterreatur, aut alterius sacramenti (ut matrimonii, confirmationis) certa profanatione de­ linquat. Qua ratione si confossarius quemlibet poenitentem vere dubie disposi­ tum absolvero velit, gravis laxitatis notam non effugiat ac falsa misericordia in poenitentem moveatur, quia per se culpa poenitentis est, si sufficientia doloris argumenta non praebet; at si peculiaris causa justi timoris est, nequaquam laxitatis reatus contrahitur. Cf. S. Alph. n. 432, IV. Cetorum complura ex iis, quae hic breviter tacta sunt, infra fusius exponentur. 204 P. Π. L. I. Tr. V. Sacr. Poen. — Sect. II. Poon. Subjectum ejusq. netus. Sectio II. De subjecto Sacramenti Poenitentiae sen de poenitentia actibus singillatim consideratis, qui quasi-materiain proximam constituunt. 274 Subjectum poenitentiae est quilibet homo baptizatus, qui post baptismum peccatum commisit. Qui ergo aut baptizatus non est, aut post baptismum nihil peccavit, absolutionis incapax est. Incapaces igitur sunt omnes infantes ante rationis usum. Ut autem homo proxime capax sit sacramentalem absolutionem ejusque effectum recipiendi, actus quosdam, jam supra indicatos, exer­ cere debet, quibus non solum sese ad sacramentum disponat, sed etiam — quod in hoc sacramento peculiare est materiam sacramenti proximam praebeat. De singulis igitur poenitentia actibus, tum m dispositio sunt justificationis, tum ut materia sacramenti sunt, tracte­ mus oportet. Caput L De Contritione. § 1. De natura et efficacia contritionis. ■s De contritione id potissimum valet, quod dictum est, consideran­ dam esse rationem necessariae dispositionis, et rationem materiae sacramentalis. Quare recte dicitur pars poenitentiae prae reliquis maximo necessaria. 1. Contritio generice definitur ndolor animi ac detestatio do pec­ cato commisso, cum proposito non peccandi de cetero". Trid. sess. 14 cap. 4. II. Contritio alia dicitur perfecta (sive simpliciter contritio, presse et specifice sumpta), alia imperfecta, seu attritio, prout dolor et de­ testatio ex motivo perfectae caritatis concipitur, aut ex alio inotivo quocunque, quod sit inferius caritate. III. Contritio generice sumpta est absolute necessaria necessitate medii illi, qui grave peccatum (sive ante sive post baptismum) unquam commisit: necessitas vero praecepti inde consequitur. V. Trid. sess 14 cap. 4: «Fuit autem quovis tempore ad impetrandam veniam pecca torum hic contritionis motus necessarius/ IV. Effectus vero contritionis ille est, ut contritio perfecta hominem justificet etiam ante sacramentum re susceptum; attritio vero extra sacramentum re susceptum ad justificationem non sufficiat, sufficiat cum sacramento. Contritio perfecta et imperfecta — ejus natur» ct efficacia. 205 Ita, ut omittam textus S. Scripturae, Trid. sess. 14 cap. 4, theses Bajanae a Pio V., Grog. XIII., Urbano VIII. damnatae 31, 70, 71. (Den zing er h'nehir. n. 911, 950, 951.) V. Ut autem attritio cum sacramento poenitentiae justificet, debet aliquo modo cum eo conjungi atque ex voluntate recipiendae absolu­ tionis procedere. Uberior singulorum explanatio. Ad I. Propositum circa vitam. *:.'» futuram aliquo modo in detestatione continetur, modo vera et efficax sit peccati detestatio. Qui enim in peccato commisso rationem peccati detestatur, hanc detestationem ad omne id extendit, in quo eadem ratio invenitur: porro in peccato futuro eadem ratio malitiae est, atque in praeterito. Utrum autem explicite et formaliter propositum concipi debeat necne, infra discutiendum erit. Dolor vero et detestatio etiam in se motus diversi sunt, attamen ita cohaerent pro homine in hac vita, ut, ubi detestatio sit, necessario etiam dolor sequatur, et dolor verus et efficax peccati qua peccati adesse nequeat sine ejus detestatione: v. Suarez de poenit. disp. 3 s. 2, Lugo disp. 4 sect. 1, Reuter theol. mor. p. IV. n. 243. Detestatio igitur radix est et principalis affectus, qui per se tamen latius patet quam dolor. (Deus enim etiam detestatur peccata hominum, dolere non potest; imo peccata propria olim commissa detestantur Beati, non possunt autem amplius dolere.) Eo quod dolor additur, detestatio contrahitur ad certam speciem: quare etiam recte dici potest, praeci­ pue seu potilis attendendum esse, ut adsit dolor. Si enim dolor pro dolorosa detestatione sumitur, id verissimum est, siquidem habes dete­ stationem cum suo complemento. Attamen si pro allectione distincta sumitur, non videtur satis recte praecipua vis in illo complemento poni, quum potius in ejus fundamento, unde vis et efficacia peccato contraria oriatur, detestationem dico et aversionem animi a peccato, sit collocanda. Ad II. 1. Quaerebant aliqui ex veteribus theologis, utrum ad con-276 tritionem, quae justificet, necessarium sit motivum ipsius perfectae cari­ tatis, an etiam aliarum virtutum, quae proxime Deum spectant, ut reli­ gionis, gratitudinis etc. motivum sufficiat. Vide Lugo de poenit. disp. 5 n. 10 sqq. Attamen prorsus dicendum est, requiri motivum perfectae cari­ tatis, quum 1) Sacra Scriptura ad perfectam seu totius cordis conversio­ nem ad Deum remissionem peccatorum restringat (Dont. 4, 29; Jor. 29, 13); totius cordis conversio ad Deum autem non habeatur nisi in ipsa cari­ tate; ct 2) Trid. sess. 14 c. 4 ab attritione, quae per se sola ad justi­ ficationem non sufficiat, tantum eam contritionem, quae caritate perfecta sit, distinguat. 2. Quale autem caritatis motivum esso debeat, discendum est ex iis, quao do virtutibus theologicis disputata sunt, videlicet sufficere quodlibet divinum attributum, modo ut divinum, i. e. summe perfectum concipiatur. Ad III. 1. Re ipsa peccatum gravo non remitti hominemquo Deo277 non reconciliari sino aliqua retractatione a peccatore facta seu sino ulla poenitentia, fido certum est, ut praeter alia fidei documenta Trid. sess. 206 P. II. L. I. Tr. V. Sacr. Poen. — Sect. II. l’oen. Subjectum ejusq. actus. 14 1. c. demonstrat, ideoque poenitentia necessaria est necessitate medii'. At quamquam Deus in hoc ordine nunquam peccatorem in gratiam et ami­ citiam iterum recipit, nisi de peccatis doluerit, inde non sequitur, Deum absoluto non posse aliter agere, quasi internam repugnantiam id involvat. Posse enim id absoluto fieri, antiquiores scriptores ex schola S. Thomae communiter docuerunt (v. Suarez de poenit. disp. 9 sect. 4 n. 3 sqq.), atque cum illis docent ipse Suarez, Bellarm., Bonav., Scotus cum sua schola, Lugo (de poenit. disp. 7 n. 108) aliique quam plurimi. Ratio­ nes autem, quae rem plano evincere videantur, 1. c. legero licet. Nihilominus convenientissimum osse, Deum noluisse id facere oumque plane statuisse, ut homo ipse etiam sese a peccato positive avertat atque Deo invitanti atque excitanti obviam eat, probatione non eget. 2. Hinc sequitur, necesse esse homini, post peccatum patratum de eo dolore, imo ita dolere, ut re ipsa veniam consequatur — aliter enim finem suum ultimum projiceret —, i. e. aut perfecta contritione dolere, aut cum debita praeparatione sacramentum poenitentiae reci­ pere: eaque obligatio, quia est circa medium salutis necessarium, saltem in probabili mortis periculo urget. 278 3. At videndum est, num aliunde fortasse etiam obligatio con­ tritionis exsistat, sive propter Deum, cui offensa illata est, sive propter ipsum hominem, qui quovis momento mori possit et qui graviter semel lapsus difficilius alia gravia peccata vitaturus sit. R. 1. Offensa Dei sive injuria quaedam ei per peccatum illata ratio quidem esse poterat, cur Deus statim retractationem peccati exigeret: at de facto non exegit neque jus suum cum illo rigore urget, idque convenienter, ne peccata infinities multiplicentur. Attamen qui per tempus valde diuturnum reconciliationem cum Deo prorsus negligat, divinam amicitiam atque divinum jus quodammodo despicere videtur, atque ita nova injurίά Deum afficere. Quale tempus adeo notabile sit, accurate definiri nequit: spatium aliquot annorum certo notabile est: qui vero tempore ab Ecclesia confessioni assignato reconciliationem cum Deo facit, ab hoc novo injuriae peccato immunis per se videtur. R. 2. Illa possibilitas moriendi ante reconciliationem cum Deo factam urgentissimum quidem motivum est, ut homo semper sibi pro­ videat: at si speciale periculum mortis non adest, illa communis possi­ bilitas non sufficit, ut dilatio poenitentiae pro novo peccato gravi habeatur. Quare ille, qui fortasse morte praeventus fuerit inopinata, poenas quidem aeternas pro peccato non deleto luiturus est; at novi peccati gravis dilatae poenitentiae reus non erit. R. 3. Nihilominus obligatio conversionem adeoque contritionem post peccatum grave non diu differendi videtur prorsus asserenda esse ex ea causa, quod homo in statu peccati proximam facultatem superandi alias graves tentationes non habeat ita expeditam, ut re ipsa non 1 Venialia autem peccata non eandem formalem retractationem semper neces­ sario requirere, ut remittantur, virtute sacramentorum accedente, satis probabile est. Cf. infra de dolore et confessione ad remissionem peccatorum venialium necessariis. Contritio - post peccatum non differenda - votum sacramenti includit. 207 lapsurus sit. Nam lex divina in distribuendis gratiis ea est, ut solis amicis suis efficaces illas gratias dare Deus consueverit. Quare, ut in alia quaestione de obligatione actus caritatis eliciendi diximus, ita in hac consimili re S. Alph. prudenter dicit, videri esse in se gravem obli­ gationem contritionem vel reconciliationem cum Deo non ultra mensem differendi: 1. 2 n. 8 et 1. 6 n. 437. Cf. quae habes vol. I. n. 322. Ceterum quum peccatum subjectivum a morali aestimatione ho­ minis dependeat, neque multi sint, qui id attendant, confessarius quoad praeteritam vitam poenitentia non debet sollicitus esse in deprehen­ dendis illis peccatis, neque quoad futuram vitam in docenda hac determinata obligatione: sollicitus autem multum esse debet, ut — peccati novi per omissionem committendi mentione quidem non facta — aliunde stimulos adjiciat poenitenti, ut quam primum post graves lapsus saltem per perfectam contritionem, aut etiam data occasione per confessionem veniam quaerat. Tristis enim experientia docet, post primum lapsum, nisi citissime reparetur, innumeros lapsus sequi consuevisse. Ad IV. 1. Quamquam contritio caritate perfecta hominem justi-27» ficat, antequam sacramentum poenitentiae (vel baptismi) re suscipiat, ut Trid. docet 1. c., tamen idem Concil. eodem loco docet, „reconciliationem ipsi contritioni sine sacramenti voto, quod in illa includitur, non esse abscribendam“. Votum vero sacramenti 1) non necessario continet propositum, illud quam primum suscipiendi, 2) neque necesse est votum seu desi­ derium explicite concipi, ut ex doctrina theologorum et Ecclesiae satis certum est. Sufficit igitur illud votum sacramenti, quod eo ipso exsistit, quod aliquis actum perfectae contritionis seu caritatis elicit. — Ceterum quomodo id explicandum sit, quod dicitur, reconciliationem cum Deo voto sacramenti adseribendam esse, sume ex Lugo de Euchar. disp. 3 n. 24 sqq., et ex iis, quae supra dixi de sacram, baptismi n. 55 et 57. 2. In remissione peccatorum venialium illam relationem ad sacramen­ tum, seu sacramenti votum non esse necessarium, ex eo evidens est, quod peccata venialia non indigent secundum divinam institutionem remissione vi sacramenti quaerenda, quia non solum sacramentali absolutione, sed do­ cente Trid. Cone. (sess. 14 c. 5) „multis aliis remediis expiari possunt1*. Quare eorum reatus culpae 1) certo deletur contritione perfecta, quae et quatenus etiam ad venialia peccata sese porrigit ; 2) etiam extra sacramen­ tum perfecta contritio non videtur requiri, sed sufficere videtur imperfectior dolor, qui ad attritionem pertineat; 3) attamen non quamlibet attritionem, etsi afficiat peccata venialia, ad quaelibet venialia peccata extra sacramen­ tum remittenda sufficere dixerim — aliter enim nunquam per sacramentalem absolutionem primo delerentur, nisi in eo, qui simul mortalia pec­ cata accusanda haberet: quod vix probabile videtur. Quare non sine gravi fundamento Lugo (disp. 9 n. 32 et 33) ita opi­ natur: „Ut per solum actum attritionis peccatum veniale quoad culpam tollatur, Deus non exigit eandem dispositionem pro omnibus venialibus, 20S I*. II. L. I. Tr. V. Sncr. Poon. — Sect. II. Poen. Subjectum ejusq. actus. sed pro gravioribus perfectiorem attritionem, pro levioribus minus per­ fectam . . . Qualis autem et quanta dispositio exigatur a Deo ad remissio­ nem singulorum venialium, nos scire non possumus. . . . Fateamur, non semper remitti peccata venialia quacunque attritione, nisi per fervorem re/ alia pia opera adjuvetur." Igitur ut extra sacramentum attritio peccata venialia remittat, videtur exigi pro eorum majore minoreve gravitate aut certus attritionis fervor, aut aliorum piorum operum adjumentum. Quodsi verum est, facile intclligitur, quomodo alia multa remedia sint, quibus pec­ cata venialia remittantur. Imo opinari licet, quotiescunque per augmen­ tum gratiae quomodocunque causatum Deus animam justam ad novum amplexum et osculum pacis in Spiritu Sancto admittat, toties aliquid ve­ nialis culpae, cujus affectum homo deposuerit, deleri, ut sic magis magi­ que sine ruga et macula coram Deo appareat. .»-»■> p F TRI 280 Ad V. 1. Propositio sub V enuntiata refertur ad eam doctrinam, secundum quam actus poenitentis non solum ejus dispositio interna sit, sed etiam materia „ex qua“ sacramenti. Quae si vera est, ad sacramen­ tum poenitentiae non solum ea intentio poenitentis requiritur, qua susceptio fiat voluntaria, sed etiam ille actus, quo dolorem voluntarie dirigat ad sacramentum. Quoniam autem re vera illa opinio probabilis saltem, imo communior est, practice ejusmodi directio ex parte poeni­ tentis — saltem ante factum — prorsus est procuranda. Igitur 1) dolor, qui conceptus quidem est de peccatis, sed nullam relationem ad sacrainentalcm absolutionem recipiendam habuit aut habet, dubium efficit valorem absolutionis. . 2) Neque tamen id necessario requirendum est, ut ex voluntate confitendi prius habita poenitens dolorem eliciat; sed sufficit, ut a) aut hoc ipsum egerit (qui modus utique plane communis est); aut b) ut dolore concepto ad confessionem faciendam moveatur, et dolorem ad­ huc aliquo modo perseverantem et coexsistentem cum confessione re ipsa conjungat; aut c) ut tempore intermedio inter confessionem pera­ ctam et absolutionem dandam dolorem eliciat - id quod per se peri­ culosum est, quia facile accidere potest, ut absolutio pronuntietur, antequam verus dolor conceptus sit *. 1 Totius igitur nodus quaestionis in co est, ut explicetur, non utrum aliqua ordinatio doloris ad sacramentum recipiendum requiratur, sed quaenam ordinatio dicenda sit necessaria. Nam neque omnem ejusmodi ordinationem excludi vel negligi posse, cum probabilitate defenditur, neque omnimodam ordinationem vel intentionem sacramenti praehabitam requirere, utpote quod etiam sine ratione postularetur, veri­ tati et prudentiae consentaneum est. Aliquam igitur ordinationem doloris ad sacramentum dixi necessariam videri. Nam dolor non est tantum dispositio ad justificationem in sacramento poenitentiae recipiendam, sed est etiam hujus sacramenti quasi partialis materia. Ex qua catho­ lica doctrina in Tridenti no tradita, immerito tamen concluditur, ipsam doloris excitationem sive dolorem in fieri, ut ajunt, constituere materiam proximam sacra­ menti, quum potius dicendum sit, dolorem excitatum sive „in facto esseu constituere sacramenti materiam eamque non in se et per se proximam, sed illam proximam evadere per confessionem et in conjunctione cum illa. Dolor enim confessionem quasi informare seu accusationem dolorosam et reconciliationi cum Deo ineundae aptam Contritio — quomodo conjungi debeat cum intentione sacramenti. 209 2. Dolorem vero, dum ex desiderio reconciliationis cum Deo ortus sit, aut ad quaerendam confessionem fugamque peccati e jusque reddere debet. Quum primum igitur dolor ad confessionem aliquo modo coexistons refertur, habetur dolor qui proxime materiam sacramenti constituit, neque necesse eat, ut jam ante dolorem excitandum confitendi voluntas hominem occupaverit. Simili fero rnodo aqua est materia baptismi; at inde non efficitur, aquam debere ex intentione sacramenti esse praeparatam. Sufficit omnino eam exsistentem adhibere et hoc modo ad sacramentum ordinare. Posse autem etiam cum dolorem, qui non «r praevia sacramenti suscipiendi voluntate conceptus est, adhuc aliquo modo ex­ sistere, ita ut dolor perseverans ad sacramentum ordinetur: non est, cur dubium videntur. Qui enim e. g. dolore permotus confitendi occasionem quaerit, aut ea ob­ lata utitur, certe dolorem de peccatis non deposuit, sed in illo perseverat, etsi neque tunc hujus doloris actualis reflexam conscientiam, neque postea certam illius memo­ riam habet. Quare sine sufficienti ratione Lacroix 1. 6 p. 2 n. 687 pro necessitate dolorem ex intentione confessionis eliciendi dimicans ralias, ait, non est actio sacramcntalis, sicut ablutio facta sine intentione baptizandi, quamvis immediate post referretur ad baptismum et adderetur forma, non esset actio sacramentalis ... et si ordinandus poneret contactum materiarum sine intentione sacramenti, non ordinaretur * valide 4. Nam ut omittam illam dissimilitudinem nostrae quaestionis, quod, ut supra dixi, dolor non est in se et per se proxima materia sacramenti, ut ablutio et traditio instrumentorum est baptismi et ordinis proxima materia: certe si quis ex alia prorsus intentione instrumenta tangere coepisset et tangere pergens intentionem reci­ piendi ordinem haberet, nemo diceret, tali tactu sacramentum valide conferri pro­ pterea non posse, quia actio tangendi non suscepta est ex intentione sacramenti; nam sufficit eam cum vel ex illa intentione continuatam esse. Ergo idem dic de dolore quoad sacramentum poenitentiae. Concludamus ergo: eum dolorem sufficere, qui cum voluntate sacramenti aliquo modo coexsistat. Ceteroquin alia quoque animadversione patebit, ea, quae ab adversariis postulari possunt, adesse in omni dolore, ex quo homo postea ad recipiendum sacramentum procedit, modo ne — id quod nulla ratio suadet — hanc intentionem expressam et reflexam requirant. Nam praeterquam quod continuatus ille dolor et aliquo modo usque ad confessionem perseverans tum ex vel cum confessionis intentione fiat, hanc intentionem fortasse ab initio, quando actus elici coeptus est. modo conditiones a Trid. sess, I I cap. 4 recensitas habeat, ex ipsis illis conditionibus colligere licet. Nam considerate Patres Tridentini attri­ tionem, si cum spe veniae et voto praestandi reliqua conjuncta sit, esso praepara­ tionem sive dispositionem ad justificationem in sacramento recipiendam dixerunt. Spes enim illa veniae, ne temeraria sit, non in sola attritione fundatur, quippe quam per se insufficientem esse ad remissionem peccatorum accipiendam non ignoretur, sed necessario includit voluntatem id addendi, quo attritio compleri debet. Compleri autem ex divina institutione debet sacramento poenitentiae. Quilibet ergo, qui attri­ tionem eum spe veniae concipit atque necessitatem eam per sacramentum complendi plane novit, eo ipso implicite voluntatem habet adhibendi sacramentum poenitentiae, quo omnia, quae ad remissionem necessaria sunt, compleantur atque justificatio reci­ piatur. Sicut igitur ille, qui statuit accedere ad sacramentum poenitentiae, de spe veniae actualitor concepta sollicitus esso non debet, ut sq. § dicetur — etsi optimum est etiam illum actum cum majore mora et reflexione elicere — : ita e contrario, qui spem veniae elicuit, vix dubitare potest de ea voluntate seu intentione sacra­ menti, (piae in vel cum dolore requiritur. Necessaria igitur doloris ad sacramentum ordinatio atque confessionis cum dolore necessaria unio adest in sequentibus: 1. Si quis post peccatorum suorum enarrationem ante absolutionem dolorem elicit, vel a confessario ad contritionem perducitur. (Attende tamen, dolorem eo usque differre, propter periculum in tam brevi tempore deficiendi postea in dolore, ex se non licere.) Quamquam enim sola illa enarratio peccatorum dolorosa (prout Lchmkuhl, TheoL rnor. II. Edit. 4. 14 210 P. H. L. I. Tr. V. Sacr. Poenit. — Sect. II. Subjectum ejusque netus. occasionum efficaciter hominem promoverit iliique voluntati coëxstiterit, posse per unum alterumve diem perseverare, ita, ut pro absolutione sufficiat, S° Alph. dubium non est (77 Ap. tr. 16 n. 20): secus vero, si quis ex mera devotione aut ob implendum votum similemque causam confiteretur. 3. Ceterum practice insistendum est in eo, ut fideles assuescant in ipsa immediata praeparatione ad confessionem justum tempus in considerandis motivis ad dolorem excitantibus, in eoque ferventer concipiendo impendere: quia ab ea ipsa praeparatione major fructus sacramentalis absolutionis dependet. E contrario autem, post factum ob defectum necessariae con­ nexionis doloris cum confessione, modo de dolore habito constet, non est imponendum onus confessionem iterandi, tum ob contrariam opi­ nionem de materia sacramenti, tum maxime quia vix accidet, ut dolor antea utcunque elicitus, quum quis postea confiteri vult, non aliquo modo renovetur atque cum confessione ejusve intentione satis coëxsistat. Solummodo si de periculo mortis agitur, seu de periculo, ne poenitens ante absolutionem iterum susceptam moriatur: securiora, quantum fieri potest, sectanda sunt, siquidem in illa necessitate leviora etiam dubia attendere, ne ullum aeternae salutis periculum remaneat, prudentiae est. 4. Dolorem non amplius perseverare, sed necessario denuo con­ cipiendum esse, si intercesserit novum peccatum mortale, evidens est. At non ita certe solvitur quaestio circa dolorem de venialibus peccatis, utrum scii, dolor universali motivo circa venialia peccata conceptus revocetur per quodlibet peccatum veniale, an possit perseverare. Quodsi primum affirmatur, non raro scrupuli excitari possunt, nisi dolor im­ mediate ante confessionem renovetur. At quamquam id est optimum, tamen necessarium non est, si peccatum novum certo lenius est, quam ea, quae poenitens, quum dolorem eliceret, confiteri intendit: cf. Tamburini meth. conf. lib. 1 cap. 3 § 4. esse debet) diei nequit; tamen de valore sacramenti dubitandum non est. Nam si post confessionem ante absolutionem verus dolor sequitur, ipsa absolutionis humilis exspectatio accusationem priorem quasi resumit atque perficit, imo fit ipsa accusatio dolorosa externe manifestata, quae proxime sit materia sacramenti. 2. Si quis ex proposito confitendi se disponit, et excussa conscientia dolorem elicit — ; qui modus communior et planior est et esse debet. 3. Si quis occasione aliqua ad veram peccatorum detestationem et dolorem et ad efficax reconciliationis cum Deo perficiendae desiderium movetur, atque propterea voluntatem confitendi concipit, vel confessionem facit. Quodsi dolor neque ex voluntate confitendi ortus est, neque ad propositum confitendi hominem permovit: dubitari potest, num actus a confessione adeo sepa­ ratus cum illa in materiam sacramenti coalescat. Cum tali igitur probabili defectu voluntarie petere absolutionem non licet. Attamen practice de hoc defectu vix ita constabit, ut postea confessio injungatur iteranda, nisi forte aliae rationes accedant, cur necessarium sit, ut poenitentia saluti per novam aliqualem confessionem et ab­ solutionem securius provideatur. Contritio — ex intentione sacramenti 211 ejus dotes. 5. Alia causa discutienda restat, quae cum ea, quam mode n. 2 tetigi, cohaoret, vid. num dolor semel elicitus isque universalis, qui sese exten­ debat ad peccata turn memoriae obversantia, tum oblivioni tradita, etiam sufficiat ad absolutionem denuo recipiendam, dolore non renovato. Si latius quaestionis sensus sumitur, quaeri potest, utrum unus idemque doloris actus pro pluribus absolutionibus sacram entaiibus sufficiat, necne. R. 1. Auctores non pauci indiscriminatim id affirmant, sive secunda vel tertia vice alia quoque, sive eadem tantum peccata confessus fueris, ita, ut de iisdem peccatis aliquis pluries absolvi possit, dolore neque reno­ vato neque revocato, sed habitualiter et virtualiter permanente. — Verum, si hoc ita intelligent, quasi post hebdomades et menses iterata fieri possit absolutio, id sane valde dubium est: 1) quia illa virtualis perseverantia doloris, quae requiritur, non de sola habituali animi dispositione intelligi debet, sed de ea virtuali persistentia, quae connectât dolorem intentionaliter cum absolutione (cf. Tamb. 1. c. 1. 1 c. 2 § 5); 2) quia gravis ratio contra hanc opinionem ex eo petitur, quod totum judicium sacramentale finitum atque perfectum sit; ergo ut novum inchoetur, non solum nova accusatio, sed etiam nova peccatorum detestatio prorsus requiri videtur (ita Henriquez, Vas q nez, Bon acina de poenit. disp. 5 q. 4 punct. 4 n. 1: ubi complures alios scriptores invenies allegatos). R. 2. Si vero poenitens post absolutionem receptam recordatur pec­ cati ex oblivione omissi, idque nunc confessario declarat: non videtur ne­ cessaria doloris renovatio, modo dolor antea conceptus sese extenderit ad omnia peccata etiam forte memoriae non occurrentia. Nam in hoc casu judicium nondum objective completum erat. Dolor et intentio implicita recipiendi absolutionem fuerat circa omnia peccata sive accusata, sive in­ culpabiliter omissa: et sicut renovatio doloris nullatenus necessaria fuisset, si poenitens peccati illius post dolorem universalem habitum tandem re­ cordatus fuisset et immediato ante absolutionem primo datam declarasset; ita neque nunc necessaria est, quum perinde sit, aut plures particulares absolutiones, aut unam generalem et omnia peccata respicientem accipere. Quamquam igitur conveniat et consultum sit, in tali casu breviter renovare dolorem, id quod facillime fit et certo auget gratiam vi secundae absolu­ tionis recipiendam: — tamen ad valorem et essentiam secundae absolutio­ nis non requiritur. Vide Ballor, notam ad Gury II. n. 448. NB. Quamquam aliquot scriptores, leviore ratione innixi contradicunt, atque semper doloris actum repeti omnino volunt, eorum opinio tamen obligationem secu­ riora eligendi inducere nequit, quum poenitens semper supponatur jam satis certo justificatus esse: ut autem juri divino, quod omnium peccatorum directam absolu­ tionem postulat, satisfactum esso censeatur, sufficit illi satisfieri secundum sententiam solida ratione fundatam, etsi ab aliquibus leviter impugnatam. § 2. De dotibus contritionis. De dotibus contritionis acturi, contritionem generice sumimus, ass prout et perfectam contritionem et attritionem sub se continet: nam proprietates, quae requiruntur, ut homo vi contritionis sive perfectae extra sacramentum, sive imperfectae cum sacramento veniam pecca* 14 212 P. II. L. I. Tr. V. Sacr. Pocnit. — Sect. IL Subjectum cjusque netus. torum consequatur, communes sunt. Revocantur doctrina in omnes fere catechismos recepta ad quatuor. 1. Contritio debet esse interna et vera, eaque formalis; ergo non sufficit contritio vel attritio existimata. Neque sufficit dolor in altero actu fortasse implicite contentus: ita ut, si possibile sit, aliquem solum caritatis actum elicere atque, illo solo elicito, peccata sua accusare, is justificetur quidem vi caritatis, absolutionem tamen valide accipere non possit. II. Contritio debet esse appreciative summa, ita ut poenitens pec­ catum supra omnia alia mala detestetur atque absolute sub quavis hypothesi paratus sit non amplius peccare. Dummodo vero homo ab­ solute sese avertat a peccato, comparatio cum aliis malis expresse fieri non debet, imo id imprudentissimum et periculosum est atque aptum ad exstinguendum dolorem et propositum antea rite conceptum. — Quare plerumque ejusmodi comparationes, si menti sese obtrudunt, potius positiva fuga excludendae sunt et generali illa voluntate supe­ randae cogitando: gratia divina suo tempore mihi aderit, cum illa statuo absolute non peccare. III. Contritio debet esse supernaturalis, i. e. tum ope supernaturalis auxilii divini, tum ex motivo supernaturali fide noto a poenitente concepta. Posterius elementum potioris momenti est, quum, homine faciente quod suum est, Deus in supernaturali ope ferenda non sit defuturus. IV. Contritio universalis esse debet, si de peccatis mortalibus agitur, ita ut aut singularibus motivis singula et omnia peccata com­ missa, aut uno motivo universali omnia peccata sive nota sive ignota comprehendantur. 284 Uberior explicatio. Ad I. nota: 1. Antiquitus plures scriptores in oppositione ad contritionem omnem illum dolorem vocaverunt attritionem, qui utcunque a perfecta contritione deficeret sive propter motivum inferius, sive propter defectum firmi propositi et voluntatis, sive propter defectum detestationis super omnia. Aliqui dein putaverunt, pro absolutione sacramentali requiri et suf­ ficere contritionem existimatam eo sensu, ut 1) poenitens debeat conari et se pervenisse putare ad actum perfectae contritionis, 2) sufficiat vero haec putativa contritio, utcunque tandem a vera ratione contritionis dolor re ipsa deficiat. At utrumque falsum est. Nam 1) non sufficit, si attritio eo defectu laborat, ut sit velleitas tantum vel non detestatio super omnia; neque eam jam genuinam attritionem vocamus; 2) sufficit vero, ut homo etiam sciens in attritione haereat, modo quatuor illae dotes enumeratae adsint, utcunque motivum doloris super omnia firmi caritate inferius sit. Cf. Busenb. tr. IV. (de sacr. poen.) c. 1 d. II. resolv. 1 et 2. 2. Formalem dolorem ex communi et prorsus tenenda sententia re­ quiri, vide Lacroix 1. G p. 2 n. 66G. Contrarium, vid. sufficere con­ tritionem virtualem in amore aut in proposito formali inclusam (si tamen virtualis seu implicita manere potest), docuere ut probabile V ega, Viet., Contritio — cjua dotes —formalis, summa — quid, si ex metu gehennae. 213 Tamb. etc.: quam sententiam Suarez vocat temerariam, imo Vasquez erroneam, alii tamen ejusmodi censuram severiorem esse putant. Ceterum notatu digna sunt verba Reuter theol. mor. p. IV. n. 247: ,Quamquam qui memor peccatorum elicit actum perfectae caritatis, angi non debet de defectu doloris formalis. Est enim moraliter impossibile, ut memor peccatorum amet Deum super omnia, quin sua peccata detestetur. Et idem est de proposito de vitandis amore Dei peccatis; neque enim hoc sine formali dolore esse moraliter potest? Idem autem videtur dicendum esse de quocunque proposito efficaci ex peccati odio propter supernaturale motivum oriundo. Etsi enim odium non dicat ex se formaliter detestatio­ nem et dolorem praeteriti peccati; attamen moraliter necessario illam etiam producit in eo, qui se peccasse recordatur. (Cf. etiam Vasquez de poenil. quaest. 86 dub. 4 de proposito.) Ad II. 1. Dicitur contritio debere esse appreiiative summa, non in-283 tensive summa. Sc. intensio actûs ejus substantiam non mutat, et quam­ quam quo intensior, eo melior est, tamen certa aliqua intensitas requiri nequit, nisi omnia in dubium vocare et perpetuos scrupulos ciere velis, ne­ que illa intensitas ullo argumento ut necessaria probatur. — Imo id quoque fidelibus sciendum est, dolorem intensiorem et magis sensibilem, qui sen­ tiatur propter temporalia damna, amicorum et cognatorum mortem, nulla­ tenus impedire, quominus dolor appretiative major de peccato concipiatur: cujus rei certum argumentum est, quando homo ita sese disponit, ut, si per peccatum posset, tamen damno illi temporali remedium afferre nollet. 2. Est difficultas a theologis proposita, attritionem ex metu gehennae conceptam non videri esse super omnia, quum poenam plus quam pec­ catum detestetur. Ad hanc difficultatem et intelligendam et solvendam notandum est, esse duplicem timorem poenarum, unum serviliter servilem, alterum sim­ pliciter servilem: (distinguitur ab illo timor filialis, qui ad caritatem per­ tinet). Timor serviliter servilis poenam timet, peccatum nullo modo, sed relinquit in homine affectum praesentem ad peccatum, quum ita dispositus sit, ut peccare velit, atque peccaret, si poena non esset: ille affectus ipse peccaminosus est, et non tantum poenam plus timet, quam peccatum, sed peccatum potius amat quam timet. — Timor simpliciter servilis propter poenam peccatum timet et detestatur ejusque affectum excludit: qui timor bonus est, et, si reliquae conditiones adsunt, ad justificationem in sacra­ mento accipiendam proxime disponit, ut Trid. sess. 14 docet. Si ergo aliquis dicit, hanc attritionem plus seu potius timore poenam quam pec­ catum, respondendum est d i s t i n c t i ο n e : Si illud potius (nam illud plus nullatenus recto dicitur) indicet rationem causalitatis, id concedo, si­ quidem tota ratio motiva detestandi peccati est; si illud potius indicat rationem praeolectionis, id omnino negandum est: nam qui propter poe­ nam peccatum odit et fugit, non eligit prae peccati fuga fugam poenae, seu non vult peccando poenam effugere, sed non-peccando poenam effugere vult; neque unquam poena et peccatum erunt objecta, inter quae electio facienda sit, quare ut homo peccatum absolute et in omni casu vitet, necesse non est fugiat peccatum supra poenam gehennae, sed eadem fuga cum gehenna, at supra omnia mala, quorum perpessio ad vitandum pec­ catum possibilis fieri valeat. Quare id concedendum est, attritionem ex metu gehennae satis quidem, etsi non perfecte super omnia peccatum detestari: hoc fit per contritionem 214 P. IL L. L Tr. V. Sncr. Poenit. — Sect. II. Subjectum ejueque actu». perfectam, quae id in peccato considerat ot super omnia detestatur, quod vere summam rationem mali in peccato habet, sc. oppositionem ad Deum ejusquo beneplacitum, seu quod peccatum aliquo modo malum Dei sit. 3. Sicut nulla certa actûs intensitas in contritione requiritur, ita ne­ que certa temporis diuturnitas, quum uno momento sive attritio sive con­ tritio concipi possit: at practice fideles in eliciendo dolore ante confessio­ nem aliquod tempus insumere tenentur, neque consueta formula superficie tenus recitanda contenti esse debent: secus aut nullus aut valde debilis dolor concipitur. 286 *·« Ad ΙΙΓ. 1. Genesim doloris, qui «ad justificationem praeparat, de­ scriptam habes in Trid. sess. 6 cap. 6: et quamquam non omnes et singuli actus, qui ibi enumerantur, formaliter adesse debent; tamen quodlibet motivum, quo moveri possimus ad do lendum de peccatis, ut oportet ad salutem, cx fide concipi debet, i Unde etiam fere solvitur quaestio, quam theologi aliqui scrupu­ losius movent, utrum ante sacramentum poenitentiae actus fidei ct spei explicite concipi oporteat, an satis sit implicite. Ut enim ab actu fidei ordiamur, si exigas, ut poenitens ante seu praeter doloris actum concipere debuerit expresse et reflexe actum fidei cum sua ratione motiva seu objecto formali, id sine causa requiras, nisi ab eo, qui contra fidem peccans fidem amiserit: at si assensum in aliquam veritatem ut fide notam ab habitu fidei oriundum intelligas, ille sine dubio requiritur, quum secus impossibile sit, ex supcrnaturali motivo dolorem concipere. Quare sino dubio formalis actus fidei et explicitas requiritur, sed illo etiam sine dubio adest seu adfuit, si modo de dolore necessario constiterit. Rectissime igitur S. Alph. n. 439 secundum Lugo et Escobar diversas theologorum opiniones, si sane intelligantur, conciliari posse dicit, quum homo formaliter quidem credere debeat, sed non reflexe et ex distincta motivorum fidei apprehensione. Similiter fere de spe dicitur, „quum quis accedit ad confessionem vere poenitens ... ad remissionem suorum peccatorum recipiendam . . ., explicite (non jam reflexe, sed exercite) sperat, per sacramentum Deum remissurum sibi peccata propter merita Christi44. Haec utique valent de homine fideli, qui de rebus ad salutem necessariis instructus sit. Consentit. Reuter theol. mor. p. II. n. 36 et p. IV. n. 247. Confer, quae de sacram, in gener. cap. V. § 2 n. 51 dixi. ■jp' 2. Multa autem et diversa motiva doloris a fide nobis submini­ strantur, quae tamen, nisi habeas caritatem, ad metum poenarum et ad odium turpitudinis peccati revocantur. Haec enim turpitudo multi­ plex est, quum et generales illas malitias, quas in tomo I. de peccatis agens memoravi, et specialem singulis peccatis propriam malitiam et oppositionem ad proprias virtutes complectatur. Adde passionem Christi (quam ad motivum caritatis referre licet), et foeditatem animae, quae per privationem gratiae sanctificantis etc. incurritur. Haec omnia Contritio — ejus dotes — eupernatur. — quomodo ex poen. temp. 215 motiva aeterna vocari licet: imo non immerito ipsas poenas purgatorii motivis aeternis adnumeramus, quum illae poenae hanc vitam ejusque mala transscendant et tum locum habeant, quando humana anima jam a vita temporali ad vitam aeternitatis translata est. Sufficere autem quodlibet horum motivorum ad attritionem rite concipiendam, certum est, neque necessarium est tale motivum concipere, quod fide nobis primo revelatum sit — sunt enim multa, quae et fide et ratione tene­ mus — dummodo ne per solam rationem, sed per fidem re ipsa menti obversetur. At si quando ex motivo particulari (sc. ex particulari alicujus peccati foeditate, quamquam ut fide nota) dolor concipitur, praestat aliquod motivum universale sive timoris, sive odii illius foedi­ tatis, quae in omni peccato (mortali) est, adjungere, ne forte propter peccatum aliud latens e memoria elapsum dolor insufficiens reddatur vel dubius. 3. Supernaturalis quidem dolor etiam esse potest, qui ex considera-2s~ tione poenarum hujus vitae, ut a Deo inflictarum, oritur, non tamen ita certo absolutus. Nam revera non sola ratione, sed fide etiam docemur. Deum res ita ordinasse, ut ex peccato diversa mala sequerentur, cumque consuevisse propter peccata tum privata tum communia mala et flabella in homines immittere. Suntno igitur haec mala sufficiens motivum attritionis, quae cum sacramento veniam peccatorum consequatur? Sunt qui negent, sunt qui affirment. Sed etiam ex magno numero eorum, qui pro affir­ mante sententia afferuntur, si recto eorum doctrina inspicitur, minime omnes simpliciter affirmant. Unus Suarez sufficiat. Ejus doctrina colli­ gitur ex disp. 20 sect. 2 n. 10 et disp. 5 sect. 2 n. 15. Priore loco ita dicit: „Unde ulterius colligo, hujusmodi attritionem debere esse ex aliquo motivo divino et supernatural!. Et imprimis, quod non sufficiat motivum temporale et humanum, satis colligitur ex Cone. Trid. . deinde est aperta ratio, quia tale motivum revera non avertit voluntatem ab affectu peccati . . . Quod autem hoc motivum debeat osse supernaturale, proban­ dum est cx generali principio horum actuum supernaturalium . . / — Altero loco (disp. 5) haec habentur: ,Vega 1. 13 in Tridentinum e. 14 concedit, detestationem ob metum aliarum poenarum (praeter gehennam) esse attritionem (sc. sufficientem). Quae sententia vera erit, si intelligamus, illum timorem non esse mero humanum et naturalem, sed divinum et super­ naturalem. Itaque, quamvis poenae temporales sint, si tamen considerantur ut inflictae a Deo et ut nobis indicant iram ejus et quodammodo inchoant divinum supplicium, nisi emendemur: sub ea ratione possunt movere ad supernaturalem attritionem, quae optimo reducitur ad illam, quae est ex metu gehennae, sicut sperare a Deo bona temporalia sub aliqua habitudine ad vitam aeternam, seu ad specialem vel supernaturalem Dei providentiam, ad virtutem spei pertinet/ Cui doctrinae subscribendum esse censeo. At facile patet, eum, qui ita poenas temporales consideret, non in illis solis haerere, sed ab illis occasionem sumere, ut transeat ad considerandam divinam justitiam, quae in gravioribus ct aeternis poenis infligendis compleatur; quae consideratio generat — ut Lugo de poenit. d. 5 n. 141 suam sententiam exponit — ,timorem Dei potentis illas ct alias poenas infligere/ Quodsi quis ad eam considerationem transit, sine dubio moveri potest ad voluntatem absolutam 216 Ρ. ΙΓ. L. I. Tr. V. Sacr. Poenit. — Sect. II. Subjectum ejusque aetue. super omnia vitandorum peccatorum, quae tantam castigationem facile omnia alia mala cum peccatorum fuga forte conjuncta superantem mereantur; aut etiam ex poena ut a Deo infligenda colligit peccati indignitatem, quod a Deo utcunque puniri mereatur, etiam illa temporali poena hujus vitae: quae puni· bilitas — ut hac voce utar — vere altiorem mali rationem habet quam poena ipsa, et propterea super omnia mala physica odio haberi potest1. Sed si quis in solis malis temporalibus, quae re ipsa pro peccatis in­ flicta sint vel in hac vita infligantur, haeret, non videtur hisce solis moveri posse ad firmam voluntatem super omnia et prae omnibus aliis malis pec­ catum vitandi; possibile enim est, ut cum peccati fuga majora mala hujus vitae conjuncta sint, quam quae nunc ut sequelas peccati timet. Porro impossibile est, ut fuga minoris mali efficaciter hominem determinet ad ferenda mala majora. Nihilominus dolor ot propositum, ut pro justificatione consequenda sufficiat, ita esse debet, ut implicite et in radice hominem de­ terminet ad ferenda potius omnia mala hujus vitae possibilia, quam ullum committat peccatum; ct quamquam id explicite cogitare non debet, moti­ vum doloris et propositi tantum esse debet, ut, si motivum illud in animo servetur, ad omnia potius mala ferenda exstimulet et stimulare possit. Quare solum cum limitatione a Suarez et aliis scriptoribus addita mala hujus vitae motivum doloris sufficiens subministrant. Utilissimum tamen esse potest, ab illo motivo ut magis sensibili incipere, quum con­ fessarius poenitentem peccatis deditum ad dolorem permovero studet, et ab illo ad altiora et securiora ascendere. 288 4. Ex iis, quae hic et pluries autea dicta sunt de sufficientia attritionis, jam patet, sententiam eorum esse prorsus rejiciendam, qui ad dispositionem pro suscipiendo sacramento poenitentiae actum per­ fectae caritatis postulent. - Si enim de sola meliore dispositione quae­ ritur, aut (piid optandum sit, et ad quid confessarius conari debeat poenitentem propellere, facile omnes consentiunt, melius et consultius esse caritatem et contritionem perfectam adhibere. — Perfectam autem caritatem exigi, a doctrina Concilii Trid enfin i alienum esse (sess. 14 cap. 4) censeo. Cf. S. Alph. n. 440 et sq. Si igitur nihilominus Trid. sess. 6 cap. B inter actus justificationi praevios recenset etiam eum, quo homo „Deuin diligere incipiat" — quod utique de omni justificatione dicitur, quam homo dein per sacra­ menta sive baptismi, cujus Tridentinum specialem mentionem facit, sive poenitentiae consequatur —: illud dilectionis initium nequit esse perfectus actus caritatis, quo homo Deum propter se dilectum absolute super omnia ita prosequatur, ut ex hoc motivo efficaciter determinetur ad evitanda peccata et divinam amicitiam conservandam. Nam dum­ modo quocunque supernatural! motivo, etsi inferioris virtutis, ad id ab­ solute determinetur, id sufficit. 1 Ita etiam videtur intelligi posse, quod Lu go in resp. moral. 1. 1 dub. 29 dicit de poena temporali, ex qua unum peccatum veniale prae aliarum specierum peccatis sufficienti attritione detestari aliquando possimus: de quo cf. § sq. Nam si latiore sensu etiam solam poenam hujus vitae sufficiens motivum detestationis peccati hoc loco dicere vult, praeferendum omnino est, quod priore loco dixerat et quod Suarez, bene exposuit. Contritio — ejus dotes — cum initio dilectionis — universali*. 217 Quid vero sit illud dilectionis initium, quod postulatur, complures 2·® theologi hoc ad umorem spei referunt, quo homo Deum amet non tam Dei, quam sua causa. Spem enim requiri, certissimum est ex ipso Trident, sess. 6 cap. 6 et sess. 14 cap. I, quum eam demum attritionem ut dis­ positionem admittat, quae voluntatem peccandi excludat, cum spe veniae. Et vere, qui sperer Dei veniam ejusque reconciliationem et in altera vita beatificam possessionem — ut horno sine dubio sperare debet, si vult pec­ catorum remissionem consequi — Deum amore concupiscentiae amat; imo qui velit deinceps vitam sanctam agere, atque justitiam supernaturalem habere desideret, quod sola Dei ope se consecuturum esse scit et sperat, hanc sanctitatem et justitiam et consequenter Deum „ut omnis justitiae fontem4, — ut Trident, dicit — necessario amat. Haec igitur explicatio probabilis est, eaque ostendit, in omni supernatural! attritione, quae af­ fectum peccati excludat ct cum spe veniae conjungatur, aliquem Dei dili­ gendi actum contineri. At quum vox „diligerott communius non illum concupiscentiae amo­ rem, sed affectum, quo aliquis erga Deum in se moveatur, significet: etiam ejusmodi affectum in poenitentis dispositione quaerendum esse, probabile est. Et sane talem affectum, qui ad speciem caritatis quidem pertineat, sed actus perfectus non sit, vid. non efficax in Deum ut in se dilectum absoluta et super omnia firma prosecutio atque voluntas, sed hujus voluntatis in­ choatio et in Deo complacentia, talem affectum dico exsistere posse, nemo dubitare potest. Neque magis potest negari, ejusmodi affectionem erga Deum moruli et psychologica quadam necessitate sequi ex aliis actibus, qui ad debitam attritionem necessarii sunt. Qui enim a Deo veniam speret, qui cum Deo amicitiam inire desideret: quomodo ab ejus animo omnis af­ fectio erga Deum ipsum in se spectatum exsulare possit? Illius autem affectus initium a Deo rationabiliter exigi posse, inde efficitur, quod re­ missio peccatorum sit amicitiae Dei cum homine redintegratio; hujus autem amicitiae status redintegratio, quae ab homine voluntarie quaeri et suscipi debeat, optime praeparatur per aliquem , quamvis inchoatum tantum, ami­ citiae affectum. Ceterum quia ille affectus psychologica quadam necessi­ tate cum aliis conjungitur, eum, quem constat veram attritionem habuisse, etiam hoc dilectionis initium habuisse constabit. Ad IV. 1. Dolor universalis, qui ad omnia peccata mortalia com-2.0 missa extendi debet, non necessario supponit singulorum peccatorum considerationem, ita ut de singulis dolor concipiatur. V. S. Alph. n. 438. Quod tum tantum requiritur, si quis haeret in motivis solum particularibus, quae ex natura sua ad alia quaelibet mortalia peccata non extenduntur. Quare si quis ex motivo universali, quod practice nunquam omittendum est, de omnibus peccatis suis saltem gravibus doluit, et postea adhuc aliquorum peccatorum recordatur, ea cum aliis confiteri eorumque absolutionem recipere potest, etsi novum dolorem non elicuerit. Ceterum cum nova aliorum peccatorum re­ cordatione naturaliter doloris renovatio conjungitur, eumque denuo concipere pro perfectiore praeparatione optimum est, de necessitate vero non est. 2. In hoc observandum est discrimen inter universalitatem doloris et universalitatem propositi, quod haec ultima latius patet, i. e. pec­ 218 P. II. L. I. Tr. V. Sacr. Poenit. — Sect. II. Subjectum ejusque actus. cata omnia gravia sive antea commissa sive nunquam commissa debet comprehendere, dolor vero circa peccata commissa tantum potest versari. 3. In confessione peccatorum tantum venialium dolor non debet ex necessitate universalis esse; reliquas autem dotes habere debet. Ratio est, quia ex peccatis venialibus, quae divinam amicitiam non solvant, unum sine altero remitti potest: quare etiam praeparatio ad unius vel aliquorum peccatorum venialium remissionem recipiendam in rigore sufficere debet. Neque repugnat, hominem efficaciter detestari unum veniale peccatum, maxime quod ceteris gravius est, reliqua non item. Cf. quae infra de proposito dicentur. 291 4. Ceterum poenitenti conandum est, ut omnium peccatorum venialium, quae accusat, etiam dolorem concipiat. At ea sine suf­ ficienti dolore confessario exponere, non est peccatum, modo alia ma­ teria sufficiens cum vero dolore clavibus subjiciatur, siquidem ab iis. quae sine sufficienti dolore accusantur, neque poenitens censetur ab­ solutionem velle recipere, neque confessarius dare, atque aliae causae justae adesse possunt , cur horum quoque peccatorum mentio fiat, ut major humilitas, melior directio etc. Et quamquam Suarez de poenitent. disp. 20 sect. 6 n. 7 et Lugo disp. 14 η. 48 putant, eum, qui indiscriminatirn peccata de quibus non doleat cum reliquis confiteatur, defectum doloris certo cognitum non in­ dicando, venialiter peccare, eo quod materiam partialem ineptam cum ma­ teria apta misceat: alii tamen etiam hoc negant. Mazzo tta q. 3 c. 1 § 2 versus finem dicit: „Ex praxi et sensu communi fidelium intelligitur poenitens in confessione venialium exercite dicere, se dolere de aliquibus eorum et ab eis velle absolvi, reliqua vero confiteri ad sui humilitatem et confusionem vel ad manifestandam magis suam conscientiam, ut a con­ fessario dirigatur, ut etiam manifestantur pravi habitus et inclinationes inordinatae, quae non sunt peccata ... Ex dictis infers, quod, si solum doleas de venialibus gravioribus, etsi in fine dicas ,De his et omnibus aliis meis peccatis doleo *, neque mentiris, quia ex communi sensu aliud non vis significare, quam quod doleas de illis, a quibus vis et potes absolvi .... Ceterum si advertas, te non dolere de aliquo veniali, melius tibi consulis omittendo ejus confessionem * (vel, ut addere liceat, manifestando hunc doloris defectum). § 3. De elemento dolorem consequente seu de proposito. 2ί·2 Propositum non peccandi de cetero ad contritionem tamquam ne­ cessariam poenitentia dispositionem pertinere, supra ex Trid. retuli­ mus. At quale esse debeat, paulo fusius explicandum est. I. Propositum circa peccata gravia debet esse omnino universale; circa venialia peccata sufficit particulare propositum, sicut de dolore dictum est. II. Propositum debet esse absolutum seu firmum, ita ut respon­ deat dolori super omnia concepto, nec sub ulla conditione homo a Propositum — ejus dotes — maxims circa venial, peccata. 219 peccati fuga recedere velit: brevi, debet esse non velleitas, sed vo­ luntas absoluta non amplius peccandi. Ad firmitatem accedit alia conditio propositi, quod dicunt com­ muniter debere esse efficax, sed id in absoluta voluntate, quae non sit sola velleitas, includitur. Dicitur autem affectu efficax debere esse, quo indicetur, ex defectu efficacis exsecutionis nondum posse inferri, verum et sufficiens propositum defuisse, etsi contra ejus firmitatem praejudicium aliquod creatur. Affectu igitur efficax dicitur propositum, quo homo velit revera illud exsecutioni mandare, atque media neces­ saria adhibere, occasionesquc peccatorum liberas evitare. III. In praeparatione sacramenti poenitentiae suscipiendi practice quidem apprime in proposito formali et explicita concipiendo insisten­ dum est. Attamen ad necessitatem sacramenti ejusque essentialem effectum propositum implicitum sufficere, modo dolor ex universali motivo conceptus sit, moraliter satis certum videtur: ita ut ex defectu expliciti propositi neque obligatio peccata accusata iterum accusandi, neque obligatio certioris justificationis ante S. Communionem quae­ rendae oriatur, nisi forte in mortis periculo, in quo homo rationabiliter leviora etiam suae salutis dubia removere debet. Explicatio uberior singularum propositi dotum. Nota ad I.293 Circa peccata venialia, quum propositum non necessario latius patere debeat, quam dolor, in confessione haec notanda sunt: 1) Sufficit circa unum aliquod peccatum gravius dolorem et pro­ positum concipere, etsi non extendatur ad omnia peccata mi­ nora ejusdem speciei: quia quo graviora sunt peccata, eo magis displicent Deo, offendunt Deum, poenam graviorem merentur. Potest autem homo vere detestari hunc gradum malitiae, divinae offensae et displicentiae etc., etsi non omnem gradum minoris displicentiae etc. detestetur. 2) Sufficit a fortiori circa certam aliquam speciem vel genus, vel circa peccata certae virtuti contraria dolorem et propositum efficax concepisse, praecipue insistendo in iis, quae cum ma­ jore consideratione et malitia patrata fuerint .* ’ Quum ipsa illa explicatio difficultate non careat, quomodo sc. possit dolor efficax et sufficiens concipi circa unam peccati speciem, non circa alias, consultum esse duxi doctrinam ex Lu go lïesp. mor. 1. I dub. 29 afferre: 1. /Vuctor ille monet, si universalis et gencrica ratio offensae Dei sit motivum doloris, necessario omnia omnino peccata debere dolore illo comprehendi, quia in omnibus haec ratio inveniatur. — Quod verum est de quolibet motivo universali, v. g. quod causavcrint peccata mortem Christi Domini etc.: siquidem haec motiva ita generice concepta omnibus omnino peccatis applicantur. Quare si vere haec motiva in illa gcneralitate hominem ad dolorem movent, necessario eum ad omnium pecca­ torum detestationem movent: quod si non fit, illa motiva eum vere et efficaciter ita non moverunt. 2. Prout Lugo porro monet, ejusmodi motiva — quod probe notandum est in peccatis venialibus — possunt cum aliqua restrictione movere. Quo graviora enim peccata sunt, eo magis Deo displicent, Deum offendunt, mortem et dolorem Christo I’. II. L. I. Tr. V. Sacram. Pocnit. — Sectio II. Subjectum ejusque actus. 220 3) Sufficit per se a fortiori, concepisse dolorem et propositum circa omnia peccata plene deliberata, quum majoris malitiae —· ■■■■ *» · —Μ»-··—· Domino causaverunt: quare possum talem gradum displicentiae divinae etc. detestari. Quod si fit — ut communiter fieri videtur, quando homo motiva universalia detestandi peccata ad venialia peccata applicat, diversimode nimirum pro diversa peccatorum gravitate —: tunc valet, quod Lugo dicit: „tunc motivum detestationis non est offensa Dei ut sic, sed tab's gravitas offensae, qualis non reperitur in aliis peccatis venialibus levioribus/4 Pergit dein scriptor doctissimus: „Unde rursus sequitur, si dolor sit de uno peccato veniali propter talem gra­ dum gravitatis, quo displicet Deo, vel Deum ita graviter offendit, non posse dolorem illum non extendi virtualiter ad alia venialia, quae sunt aeque gravia, quum in illis etiam reperiatur malitia et gravitas talis, quam formalitcr odio habet pocnitens in dolore de tali peccato particulari. „Imo intra eandem speciem contingere posse, quod pocnitens doleat de aliquo veniali propter peculiarem ejus malitiam et gravitatem, quin doleat virtualiter de omnibus aliis venialibus ejusdem speciei, quae non habent talem gradum malitiae et gravitatis, sed leviora sunt intra eandem speciem, et dolor ille sufficienter dis­ ponere posset ad remissionem illius peccati venialis in sacramento poenitentiae, ut olim cum aliis dixi disp. 14 de poenit. n. 141. 3. „Ilis suppositis, difficultas videtur solum restare, quando aliquis pocnitens dolet v. g de peccato veniali mendacii officiosi, an debeat virtualiter saltem dolere de peccatis aliis venialibus aliarum specierum, quae sunt graviora vel saltem aeque gravia ac mendacium illud, de quo dolet, an vero possit habere dolorem de illo peccato mendacii sufficientem ad absolutionem sacramentalem, quin doleat virtualiter de peccatis venialibus aliarum specierum aeque gravibus vel gravioribus. Et quidem si vera esset sententia, quam retuli disp. 5 de poenit. sect. 9 n. 142 affirmantem, esse sufficientem attritionem cum sacramento poenitentiae, qua sine ullo respectu explicito ad Deum dolemus de peccato propter oppositionem, quam habet cum regula rationis seu cum natura rationali: tunc consequenter dici deberet, posse aliquem dolere de mendacio officioso propter oppositionem, quam habet cum veracitate et cum dictamine rationis prohibente mendacium, quin doleat de peccato veniali gulae vel furti, quamvis haec supponerentur graviora: quia nimirum haec peccata non habent oppositionem cum virtute veracitatis, sed cum temperantia vel justitia, atque adeo amor veracitatis non inclinat ad detestationem gulae vel furti, sed mendacii. Quare posset haberi attritio de mendacio ct propositum non mentiendi sufficiens ad sacramentum, absque dolore et proposito circa alia peccata graviora. „Quia tamen in eodem loco diximus, attritionem sufficientem cum sacramento debere habere semper aliquem respectum explicitum ad Deum, vel tamquam ad punitorem peccatorum, si ex timore poenae, vel tamquam ad offensum, si cx motivo [specialis virtutis] poenitentiae, vel tamquam ad Superiorem, si ex motivo obedientiae, vel tamquam ad excellentem, si ex motivo religionis, et sic de aliis virtutibus: ideo oportet nunc explicare, an, supposita hac nostra sententia, adhuc possit concipi dolor de uno peccato veniali, quin sit virtualis dolor de aliis gravioribus vel aeque gra­ vibus aliarum specierum. ,.Respondi itaque, posse hoc contingere, quoties motivum formale detestationis est diversum, prout aliquando esse potest. Fateor non posse facile id contingere, quando dolor est ex motivo poenitentiae . . . quum non possimus odio habere offen­ sam Dei, quia offensa est Dei, et simul velle aliam offensam Dei graviorem vel aeque gravem. Idem est. si ex odio vel metu purgatorii poenae doleamus efficaciter. . . . ..Potest tamen aliquando motivum detestationis esse diversum, ut, si doleas de irreverentia erga Deum, quia opponitur cultui debito divinae excellentiae, quod est motivum religionis, non est necesse ut doleas etiam virtualiter de quolibet peccato veniali alterius speciei graviori vel aeque gravi, nisi in illo inveniatur etiam aequalis irreverentia opposita religioni . . .u Propositum — ejus dotes — maxime circa reniai, peccata. 221 sint, modo tamen in tam generali dolore et proposito firma et efficax voluntas inveniatur: atque circa peccata semideliberata seu subreptitia sufficit pro proposito concipere seriam voluntatem majoris diligentiae in eis evitandis adhibendae. — Ceterum ne tam generalis voluntas nimis langueat, practice omnino suadendum est, ut ex illo genere omnium peccatorum certa species singillatim sumatur, circa quam cum majore con­ sideratione dolor et propositum exerceatur. 4) Passim etiam dicitur, per se sufficere dolorem et propositum habere de frequentia peccatorum, ita ut poenitens firmiter statuat, talem frequentiam saltem diminuere: in quo tamen a laxiore praxi caveri debet. Nimirum etsi hoc de quibuslibet peccatis, etiam plene deliberatis, di-29+ catur et in rigore quidem defendi possit, practice id non ab omni periculo est immune. Quo S. Alph. in praxi confessarii n. 71 permotus esse vide­ tur, ut id efferret „non sufficere dolere de multitudine seu de numero ex­ cessive talium culparum, quin dolor habeatur de aliqua in particulari * 1: attamen in th eoi. mor. 1. 6 n. 449 opinionem negantium et affirmantium sufficientiam talis doloris et propositi concilians dixerat: rquum impossibile sit, dolere de multitudine et non dolere saltem de illis posterioribus culpis, per quas constituitur multitudo, quia circumstantia haec excessus abstrahi non potest ab ipsis culpis: tunc enim in obliquo saltem doleres de culpis (particularibus), et in recto et principaliter de excessu41 : qui utique specia­ lem et majorem turpitudinem et ingratitudinem erga Deum continet. Com­ probat id S. Auctor doctrina S. Thomao III. q. 87 a. 1 dicentis „suffi­ cere propositum se praeparandi ad venialia minuenda41. Haec igitur doc­ trina conferre potest ad sedandos scrupulos circa confessiones peractas, quas poenitens, qui in gravia peccata labi non consuevit, timet, ne sine sufficienti dolore et proposito fecerit. Verum ante factum in praxi restrin­ genda potius haec doctrina est ad dolorem et propositum circa peccata semideliberata et subreptionis: in illis enim culpa ipsa proxime consistit in ea negligentia, quod homo non conatur melius sibi attendero et motus inordinatos, quantum possit, supprimere et praevenire. Neque tamen ab omnibus ejusmodi peccatis sese immunem servabit. Quare tunc plane suf­ ficit, majore diligentia eorum numerum velle diminuere. Ceterum qui ita puram conservat conscientiam, ut solas semideliberatas culpas contrahat, facili negotio dolorem maximum et sufficientissimum de culpis commissis concipit. Qui nutem sine emendatione semper in eas­ dem culpas deliberatas relabitur, satis ostendit, se dolorem et propositum nimis infirmum habuisse: quare aut melius sibi caveat de concipiendo doDeinde idem praeclare exponit, probabile videri idem fieri posse, si quis doleat de certa peccati specie, ut mendacii, non propter communem inobedientiam in quo­ libet peccato contentam, sed propter specialem inobedientiam. quatenus haec specialis lex divina violatur, seu potius propter oppositionem cum speciali hac lege divina, qua prohibemur, ne voracitatem laedamus; et sic do aliis similibus motivis. Imo admittit, id fleri posse propter speciales poenas temporales, quas Deus infligendas comminatus est certis quibusdam peccatorum speciebus, v. g. irreve­ rentiae erga parentes. Verum quo sensu haec doctrina admitti restringique debeat, v. supra praec. §. 222 P. II. L. I. Tr. V. Sncr. Poenit. — Sect. II. Subjectum ejusque actus. loro et proposito circa unum alterumve peccatum notabilius, aut peccatum gravius praeteritae vitae subjungat, do quo sincerum dolorem et proposi­ tum concipiat; aliter absolutionem recipere nequit. Cf. S. Al plions. 1. c. in praxi confessarii. Ad II. 1. Propositum ita firmum et efficax esse debet, ut, ma­ nente hac voluntate, omnes contrarias difficultates superet. At nequa­ quam inde sequitur, illud, nisi maneat immutabile, fuisse non verum neque pro sacramento reconciliationis sufficiens. — Imo saepe con­ fessorius pro prudentia cavet, ne ipsas difficultates, quae fortasse postea re ipsa occurrent, aut obligationes, quas poenitens bona fide ignorat, ipsi declaret, ne difficultatibus concretis territus a bono proposito suo recedat. Nam per se sufficit, ut poenitens in confuso firmam volun­ tatem conceperit nullatenus amplius peccandi: haec autem firma vo­ luntas, exorta gravi tentatione ex consideratione peculiaris difficultatis, facile succumbere et mutari potest. Quare tunc frequenter et firmiter renovare debet generalem illam voluntatem non peccandi: quo facto, si, exorta difficultate, orat, sperandum est, fore ut vincat difficultatem re ipsa sibi occurrentem. Firmioris autem animi est, difficultates ipsas fixis oculis intueri, idque ad spiritualis pugnae exercitationem utilissi­ mum est, nisi agatur de illis rebus, quae gravius animum sollicitant: de his enim fuga et ipsa cogitationum cohibitione victoria est repor­ tanda; minus etiam convenit omnibus, imaginarias difficultates mente volvere, (piae timida ingenia perplexitatibus et tentationibus involvere possunt. Cf. quae postea dicturi sumus sect. III. cap. IV. art. 111. n. 498 et quae dicta sunt tom. I. de scrupulis. 29« 2. Firmitati propositi videtur obstare ipsius poenitentis timor, quo se putet nihilominus relapsurum esse. Qua in re id notandum est: 1) solos rigoristas esse, qui ad ab­ solutionem sacramentalem requirant firmam poenitentis persuasionem, qua credat, se non esse relapsurum. 2) Qui vero adeo timet vel sibi persuadet, se relapsurum osse, ut de emendatione sua desperet, non est absolvendus, nisi antea de hac ipsa desperatione deluerit et firmiorem spem in divina gratia conceperit. Cf. Lacroix 1. 6 p. 3 n. 1822, quem S. Alph. se sequi fatetur n. 451. 3) Qui autem non adeo timet, quamquam inultum timet relapsum propter tristem suam experientiam, non ideo pro indisposito habendus est : sed hic et nunc firmam voluntatem non peccandi debet eoucipere, et animandus est, ut fiduciam suam in divinae gratiae auxilio collocet, qui omnem infirmitatem possit superare; (piare si tandem sperat, et se in tentationibus oraturum esse promittit, potius absol­ vendus et ad frequentem confessionem inducendus est, quam ad aliud tempus remittendus. Hacc cum communi theologorum doctrina conveniunt. Quare si qui dicunt, dispositioni debitae non absolute obstare, si poenitens credat, se relapsurum esse, id non intelligent de firma persuasione et emendationis desperatione, sed potius de magno timore, quocum simul firma spes divini ** a si Propositi dotes maxime circa pecc. mortal. firmum — num explicitum. 223 auxilii et actualis voluntas firma consistere potest; ceterum illa vox ,si * credat moderatione indiget, ita ut debeat sumi potius pro timida aliqua opinione; quamquam etiam ab ipsa illa timida opinione poenitens conari debet mentem avertere. Lacr. ib. A fortiori, dispositioni necessariae non obstat persuasio, quam confessarius habet, qua vid. judicat, vix fore ut contingat, ut poenitens revera ab omni relapsu sese immunem servet. Id enim aliquando ex iis, quae communiter contingunt, cum morali quadam certitudine judicare vel mul­ tum suspicari potest: nihilominus autem de poenitentis sufficienti disposi­ tione actuali satis certo potest constare. Ad III. 1. Vix non certum est, tunc requiri propositum explicite fcc ad dolorem addendum, quando poenitens de peccatis mortalibus ex solo particulari motivo dolet: aliter enim nullo modo universale est. i. e. neque explicite, quia explicite non exsistere propositum ullum sumi­ mus, neque implicite, seu ut est in dolore contentum, quia dolor ipse ex particulari motivo conceptus non est plane et absolute uni­ versalis. Verum propositum aliquo modo universale esse omnino de­ bere constat. Pauci quidem scriptores extenuant necessitatem universalis pro­ positi, putantes sufficere propositum particulare, i. e. de omnibus pec­ catis commissis, si modo absit omnis affectus ad alia peccata (ita Aversa, Hurtado, Platell.; Reuter p. IV. n. 290 id pro spe­ culative probabili habet) : attamen alii iique longe plurimi hanc opi­ nionem plane rejiciunt, eam vocantes aperte falsam, contrariam vero sententiam, quae stat, pro necessitate propositi absolute universalis, exploratam et veram: v. S. Alph. n. 451. II., Lugo disp. 14 n. 51 sq.. Suarez, Lacroix 1. c. n. 898, Laym., Stoz lib. 1 p. 2 n. 91. 2. Num vero praeter dolorem conceptum ex universali motivo, 2·.quod cuilibet peccato mortali opponitur, explicitum propositum requi­ ratur, non extra omnem quidem controversiam est, at illud ex neces­ sitate sacramenti requiri, communissima sententia negatur. Vid. quam plurimi id simpliciter negant, alii distinguendo dicunt, ne­ cessarium esse, propositum explicitum elici ab eo, qui de futura vita co­ gitet, si vero immemor sit, illud non requiri. At hi etiam potius adnumerandi sunt negantibus necessitatem. Simile quid Suarez loquens de contritione perfecta dicit, quando quaerit, utrum ad justificationem requi­ ratur solus actus caritatis, an etiam doloris de peccato. Dicit enim, per se utrumque actum requiri, per accidens tamen solum actum caritatis suf­ ficere. Sc. qui actum caritatis posuerit, sine dubio statim vi illius actûs justificabitur; nihilominus qui sibi conscius est peccati, naturali quodam officio suam tendentium erga Deum sic complere debet, ut formaliter et explicite actum displicentiae et odii peccati eliciat: quod nisi faceret, se vera caritate carere probaret. Similiter qui de peccatis commissis super omnia dolet, non ex naturali aliquo motivo, sed ex motivo supernaturali et aeterno, naturali quadam necessitate fertur in propositum cavendi a peccatis in posterum, ita ut voluntaria propositi omissio dolorem ipsum merito suspectum reddat. 224 P. II. L. I. Tr. V. Sncr. Poenit. — Sect. II. Subjectum ejusque actus. 3. Quando ergo de dolore constat, propter defectum propositi explicit! post factum poenitentes communiter angi non debent. Attamen ante factum proptcrea etiam summopere insistendum est in eliciendo proposito, (ptia aliter fructus ex sacramento poenitentiae valde mancus et incompletus percipitur. Proptcrea enim frequens usus sacramenti poenitentiae aliquando necessarius est contra relapsum, quia voluntas indiget frequenti excitatione, ut firma evadat in odio peccati com­ mittendi; sed eo firmior fit, quo magis explicite hanc voluntatem seu propositum concepit. Et revera causa relapsûs in debili proposito maxima ex parte reponenda est. Cf. etiam Stoz 1. c. n. 92. 4. Complementi causa hic quaeri solet, num sacramentum poenitentiae possit esse validum, .sed informe. In hac quaestione solvenda excludere debemus eum casum, in quo poenitens tantummodo existimatam attritionem habuit. Quamquam enim antiqui auctores non pauci etiam tum sacramentum validum esse, at in­ formo dixerunt: tamen post Cone. Trid. pro certo esse debet, tum no validum quidem esse. Solus ille casus in discussionem venire potest, quando dolor bona fide non fuit universalis; quum vid. poenitens aliquod peccatum ex particulari motive detestatur, immemor alius peccati, quod in dolore et retractatione nullatenus includit. Alii igitur negant, tunc sacramentum validum, sed informe esse, at alii alio sensu. Quidam, ut El bel de poenit. n. 82 et Vasquez de poenit. q. 92 a. 2 et validum et fructuosum esse putant: quidam, ut II olzmann alii­ que, et informe et invalidum esse existimant: alii vero iique summae aucto­ ritatis theologi probabilius judicant, sacramentum validum quidem esse, sed informe, ita passim theologi ex schola S. Thom. (ad suppi, q. 9 a. 2) et Tolet., Suarez (disp. 20 sect. 5 dicit: „quod sit talis confessio valida, videtur satis certa, utrum informis, non ita“), Lugo disp. 14 sect, (i et ", Lacroix, S. Alph. n. 444, Bon acina de poenit. disp. 5 q. G sect. 1 p. 5. Ratio vid., cur dicatur confessio et absolutio valida, est, quod l) ad­ fuit omne id, quod ad validum sacramentum communiter requiritur, ma­ teria per se sufficiens et forma rite pronuntiata; 2) hujus sacramenti spe­ cialis ratio servata est, i. e. judicium circa peccatum accusatum: — ergo judicium illud valide exercitum esse dicendum est. Attamen ratio, cur dicatur, τηηηβΐδίο sacramentum informe, haec est, quia poenitens non ha­ buit sufficientem dispositionem ad justificantem gratiam recipiendam: de­ erat enim retractatio peccati omissi, sed nullum peccatum grave sine aliqua retractatione remittitur. At si illud peccatum omissum non remittitur, gratia sanctificans, utpote quae omnia peccata gravia deleat, infusa esse nequit: quod nihil est aliud, nisi sacramentum mansisse informe. — Forma­ tum autem seu cum gratiae sanctificantis effectu conjunctum fieri videtur, si postea attritio sufficiens etiam in peccatum omissum accedat vel exten­ datur: quodsi aliquod mortale peccatum interea commissum sit, aut con­ tritio perfecta requiritur, aut nova confessio cum fructuosa absolutione. Maxime autem id commodi habetur ex opinione eorum omnino pro­ babili, qui putant, etsi informem, validam tamen fuisse confessionem, ut illius peccati declarati confessio repetenda non sit: nam si invalida esset, ipsa confessio illius peccati certo esset repetenda. Cf. Suarez 1. c. n. 14. I 225 Confessio — dotum rjus plena cnuuu ratio. Caput U. Confessio. Praeter scriptores supra laudatos v. Lacroix 1. G p. 2 n. 915 — 1228; Mazzotta tr. G disp. 1 q. 4; Reuter p. 4 n. 297—333. De confessione acturis, quae est praecipua pars materiae poeniten- ·;··· tiae ut sensibilis, missis aliis dotibus, vix aliud nobis restat, nisi ut de sola integritate agamus. Nam etsi multae dotes passim afferantur, illae aut secundariae tantum sunt nec essentiales, aut ad dolorem et inte­ gritatem quodammodo revocantur. De dolore autem in cap. T. actum est. (Jane dixi quam vera sint, ex sola enumeratione variarum con­ fessionis dotum patebit, quas habes collectas in versiculis parum quidem cultis, at memoriam juvantibus: Sit simplex, humilis confessio, pura, fidelis, Atque frequens, nuda, et discreta, libens, verecunda, Integra, secreta, et lacrymabilis, accelerata, Fortis, et accusans, et sit parere parata. 1. Simplex, i. e. ut omittantur superflua et quae ad confessionem nihil pertineant; 2. humilis in externo etiam habitu: quare nisi rationabilis causa pro contrario adsit, facienda est genibus flexis et capite discooperto; 3. pura, i. e. recta intentione instituenda; 4. fidelis, i. e. verax et sincera, ut neque peccatum grave commissum taceatur, neque non commissum accusetur: ut certa pro certis, dubia pro dubiis accusentur; 5. frequens, idque ex consilio, ut qui frequentor peccet, frequenter etiam confiteatur; 6. nuda, cf. 4, ne vid. verbis palliatis peccata eorumque gravitas tegatur; 7. discreta, ut pudor et fama proximi, quantum fieri possit, illaesa maneant; 8. libens, sc. ut sponte peccata confitearis, non quasi fortuita inter­ rogatione confessarii adactus: cf. 4; 9. verecunda, i. e. cum rubore, non cum jactantia peccata narrari debent: cf. 2; 10. integra, saltem quoad mortalia peccata: cf. 4. G. 7. S; 11. secreta, ita ut publica nullo modo do praecepto sit; 12. lacrymabilis, sc. eo sensu, ut dolor cordis fiat sensibilis et ita red­ datur sacramenti materia: quod fit per quamlibet accusationem in ordine ad absolutionem factam; 13. accelerata, i. e. ne post peccatum commissum diu differatur: v. supra do obligatione contritionis; 14. foriis, no respectus humanus sinceritatem vincat: cf. 10; 15. accusans, sc. ut poenitens peccata accuset, non ultra veritatem excuset; 1G. parere parata, i. e. ut confessario poenitens obsecundet, in im­ ponenda convenienti poenitentia et in aliis obligationibus explican­ dis pro officio agenti: do quibus infra dicetur. Lohmkuhl, Theol. mor. II. Edit. 4. 15 L 226 P. II. L. I. Tr. V. Sacr. Poenit. — Sect. II. Subjectum ejusque actus. Quae possumus, 1. 2. 3. igitur majore explicatione indigeant, ad tria capita revocare distinctis articulis tractanda. Agemus: de necessitate integrae confessionis ejusque ambitu; de causis ab integritate excusantibus; de mediis ad integritatem procurandam necessariis, sc. de examine conscientiae, et de confessionum praeteritarum suppletione et repetitione. Articulus 7. De confessionis integrae necessitate et ambitu. § i. De necessitate et integritate generating I. Confessio eaque integra omnium peccatorum mortalium post baptisma commissorum est jure divino necessaria. II. Integritas necessaria restringitur ad species infimas et numerum peccatorum, quantum morali aestimatione et diligentia fieri potest. III. Jure divino confessio omnibus graviter lapsis necessaria est aliquoties in vita, praecipue in mortis periculo. IV. Jure ecclesiastico praescribitur confessio annua, qua per se obli­ gatio juris divini etiam impletur: attamen suadenda est confessio frequentior, eaque aliquando per accidens fit necessaria. Cf. I. n. 1202 sq. 302 Explicatio. Sc. noto ad I. I. Necessitas confessionis ex notione judicialis potestatis in peccata exercendae sequitur. Nam Christus Dominus sacerdotes constituit judices cum potestate peccata remittendi et retinendi, delendi et castigandi, ad quorum tribunal omnis causa peccati cum Deo componenda deferri debeat. Atqui causa necessario cum Deo componenda est quodlibet peccatum mortale, neque deferri potest ad illud tribunal, nisi per confessionem ipsius poenitentis. Ergo omnia et singula peccata mortalia confessione ad tribunal sacramentale deferri debent. — Videlicet incognita causa, judicium non fit: neque ulla cognitio aliunde fortasse habita sufficit, sed judicialis sit oportet; porro judicialem notitiam in hoc tribunali, ubi libere et voluntarie ipse reus sententiam in se ferendam rogare debet, nemo dare potest, nisi reus ipse sui accusator exsistit. Cf. quae dicta sunt n. 255 et 260. 2. Accedit quod huic potestati judiciali essentialis est facultas puniendi peccata: haec autem facultas convenienter exerceri nequit, nisi integra fit peccatorum declaratio. Et quamquam aliquando neque conveniens neque possibile est, pro proportione peccatorum poenam imponere, id per accidens est, neque ad reum, sed ad judicem pertinet cognoscere. Quare ex parte rei semper, quantum fieri potest, integra confessio fieri debet, quum lex et jus divinum non id, quod per acci­ dens fit, sed quod per se contingit, respiciat. Christum autem contu­ lisse Ecclesiae potestatem, peccata pro demerito puniendi, praxis tot 301 Confessio — necessitas integritatis — quo amsu et ambitu. 227 saeculorum ostendit, qua certae et definitae poenitentiae pro certis peccatis statutae erant. Quum igitur juris divini sit, ut possit Ecclesia pro merito punire, juris etiam divini est, ut reus debeat id Ecclesiae possibile reddere integra omnium peccatorum gravium confessione. 3. Concordem vero in hac re esse omnium temporum doctrinam308 Ecclesiae, Patrum et theologorum, dogmaticae est fusius probare. Trident. Concilium rem nostram plane his verbis exposuit sess. 14 cap. 5: „Constat enim, sacerdotes judicium hoc incognita causa exercere non potuisse, nec aequitatem quidem illos in poenis injun­ gendis servare potuisse, si in genere dumtaxat et non potius in specie ac singillatim sua ipsi peccata déclarassent. Ex his colligitur, oportere a poenitentibus omnia peccata mortalia, quorum post diligentem sui discussionem conscientiam habent, in confessione recenseri, etiamsi occultissima illa sint, et tantum adversus duo ultima decalogi prae­ cepta commissa . . . Quum universa mortalia peccata, etiam cogitationis, homines irae filios et Dei inimicos reddant, necesse est, omnium etiam \eniam cum aperta et verecunda confessione a Deo quaerere/ Ad II. Haec integra et distincta confessio secundum numerum et304 gravitatem peccatorum humana esse debet. Quare etsi ex prine. I. aliquis concludere possit, diversam gravitatem secundum speciem non solum, sed etiam circumstantias esse exponendam, id tamen non sequitur. Nam plene accuratam notitiam diversae malitiae confessarius prorsus accipere nequit, quum tot sint circumstantiae, quae hominem omnino lateant, neque omnia peccata secundum relativam gravitatem explicari possint, ut intensitatem, majorem malitiae cognitionem, expeditam deliberationem etc. Quare ne in perpetuis dubiis versemur, quando quaeritur, quousque necesse sit, ut accu­ satio producatur: in certis et definitis limitibus nos sistere prorsus convenit. Melior vero norma assignari nequit nisi ea, qua Conci 1. Trid. obligationem conclusit: „colligitur praeterea, etiam eas circumstantias in confessione explicandas esse, quae speciem mutant, quod sine illis peccata ipsa neque a poenitentibus integre exponantur, nec judicibus innotescant/ Hanc accusationem perse esse sufficientem, v. S. Alph. n. 468, S. Thom. in IV. dist. 16 q. 3 a. 2, S. Antonin., S. Bern., S. Bonav., To let. {instructio sacerd. 1. 3 cap. 7 n. 3 — 5), Vasquez (|. 91 a. 1 dub. 2, Navarr. Manuale c. 2 n. 11, Lugo d. 16 n. 106. Hinc: 1. Etsi aliquando aliqua alia circumstantia multum juvat ad peccatum melius cognoscendum, id nimis per accidens est, quam ut generali lege ejus confessio imponatur: sufficit suasisse ejus con­ fessionem. 2. Qui nescit infimam peccati speciem quod commisit, superiorem, quantum recordatur, explicare debet, e. g. contra quam virtutem pec­ caverit; qui vero ne id quidem amplius recordetur, sciat tamen se graviter peccasse, id ipsum omnino confiteri debeat. Haec communis est et certa doctrina: v. Gurv II. n. 471. Quid vero in illo casu directe remittatur sacramentali absolutione, vide apud Lugo de poenit. disp. 17 n. 14 sqq. 15* 228 P. H- L. I. Tr. V. Sacr. Poenit. — Sect. II. Subjectum ejusque actus. 3. Qui nescit numerum certum, debet numerum verisimiliorem, addendo „circiteru exponere, idque, si frequentes lapsus, maxime si in peccata interna erant, quoties circiter in mense, hebdomade, die, a quonam tempore: S. Alph. n. 466 cum communi sent. — Imo in consuetudinario, qui valde frequenter peccaverit, saepe sufficit, indicare temporis spatium, per quod consuevit quotidie quavis occasione in peccatum consentire: vid. id tum sufficit, si numeri determinatio adeo dubia esset, ut semper magnum periculum errandi in eo determinando committeretur. Confessarius enim, audito temporis spatio, facile con­ jiciet, eum, qui habitualiter manserit in peccandi voluntate, peccatum numero idem non produxisse ultra unam alteramve horam, cumque circiter toties quotidie peccasse, quot interruptiones necessario sequi debuerint. In casibus Ben. XIV. pro anno 1744 mens. Jun. cas. III. ita habetur: „ Confitetur poenitens, se per unum mensem gravia mala ex corde impre­ catum esse Francisco et per idem tempus turpiter concupivisse puellam. Quaeritur, an talis confessio sit sufficienter distincta? Resp. distinguendo: 1) Si poenitens aliquando retractavit inimicitias aut concupiscentiam, nec nimis frequenter lapsus sit, negative; 2) Si vero nunquam retractavit et quolibet die valde frequenter in illa peccata lapsus est, affirmative * 4. Qui igitur numerum approximativum enuntiavit dicendo „circiter“, etsi postea accuratius numerum cognovit, non tenetur quidquam repetere, nisi notabilem excessum peccatorum supra id, quod dixit, se commisisse reperit. Ita communis theologorum doctrina, de qua cf. S. Alph. 1. c., Reuter, Lugo d. 10 sect. 2 etc. — Quapropter sciendum est, quandonam ille excessus censeatur adesse, quando non, seu: qualis numerus vel excessus censeatur aliquo modo, etsi dubie, in approximativo numero comprehendi. Dicunt igitur, si dicatur „circiter *quinquies , intelligi 4—6; ncirciter *decies , intelligi 8—12; „circiler trigesùs, *quadragies , intelligi 25—35, vel 35—45: ^circiter *centies , ad summum 90—110 intelligi posse: ita ut, crescente nu­ mero, non cum eadem proportione excessus comprehendi possit, sed cum proportione minore. Ceterum si numerus ad 100 accedit, plerumque con­ sultius est quaerere, quoties peccatum sit in die, hebdomada etc. 306 5. Quamquam peccatorum diversis speciebus accuratior fieri potest et proin debet accusatio, quam de numero frequenti: nihilominus etiam in specierum distinctione cavendum est praesertim doctioribus confessariis, no quid nimium postuletur. Nam recte notat Lugo, sicut a confessariis minus instructis per defectum hac in re peccari possit, ita etiam per excessum a doctis posse peccari. Nimirum species peccatorum accusandae a poenitente et inquirendae a confessario sunt pro captu poenitentis ejusque conscientia, quam peccando habuit; malitia enim ignorata non contrahitur: attamen sufficit confusa gravioris malitiae cognitio seu apprehensio. Aliquando autem in confessione longi omnino temporis a poenitentibus peragenda, qui in certo peccatorum genere quaslibet species easquo implicitas commiserunt, juvat notasse, quod pro tali casu inter alios censent Lugo disp. 16 a n. 573, Gobât tr. VI. n. 400 cas. XVI., Navarrus Manuale c. G n. 15, Reiffenstuel theol. moral, tract. 14 dist. 7 n. 34: quod Reuter, theol. moral. p. 4. n. 313 ita exponit: ^Meretrix satisfacit dicendo: tot annos in statu meretricii perseveravi, et quoties occasio fuit, quibusvis sive conjugatis, 305 Confessio — integritas quoad n umerum — netus externos — peccati effectus. 229 sive liberis, sive voto obstrictis copiam mei corporis feci. — Exprimere ta­ men debet species peccatorum, saltem principales, quantum potest, imo et numerum aliquem, si posset, saltem in mense, hebdomada.1* 1 «Item qui solitus est concupiscere obvias quascunque mulieres, satis­ facit dicendo suam consuetudinem et species saltent principales, an conjuga­ tas, cognatas, sacras.“ 2* .Si tales postea magis distincte recordentur numeri et specierum pec­ catorum, non teneri eos illas distinctius confiteri, quia in illa confusa nar­ ratione a confessario (peccata illa) sufficienter fuerunt intellecta.4* Ita Reuter, aliique cum eo. Et revera gravissimum onus poenitenti impone­ retur, atque vix non necessaria fieret frequentior peccatorum repetitio, quia singulorum factorum recordatio in prima confessione humano modo impossibilis est, neque unquam satis tranquillus reddi posset poeniten<, si semper timendum esset, ne forte ad accuratiorem confessionem postea fa­ ciendam teneretur. .Excipe11 — addit Reuter recte — -nisi tanta multitudo peccatorum postea in mentem veniret, ut notabiliter excederet numerum antea in con­ fuso dictum. Quodsi quis numerum bona fide nimis magnum dixisset, non tenetur denuo confiteri, quia numerus verus in majore inclusus et remis­ sus fuit.14 R 9 O “· De specifica peccatorum declaratione in confessione necessaria. Peccata ipsa, quum sint causa sacramentalis judicii, declarari de-sor bent secundum specificam distinctionem. Quod non prorsus idem est, atque specificam malitiam declarari. Peccatum enim actum humanum dicit; quare peccata ab invicem distinguuntur et in specie actus et in specie malitiae. E. g. desiderium furti et furtum eandem specificam malitiam habent, sed non sunt specie Udem actus. Neque quisquam dixerit, ejusmodi peccata posse prorsus confundi in confessione accu­ sando eorum specificam malitiam. Hinc, ut magis declaretur, quid necesse sit accusari in confessione praeter numerum peccatorum, hae statui possunt regulae: I. Actus externus, qui internum actum in ratione peccati com­ pleat adeoque in se contra ordinem recti et morum regulam sit, in confessione exprimi debet. II. Effectus ex peccato secutus, qui actuali libertati non substet, per se non necessario est accusandus; per accidens autem accusari aliquando debet ratione reservationis peccati, vel censurae, si quando jffectu sccutou infliguntur, vel ut judicetur de obligatione restitutionis faciendae atque injustitia re commissa. III. Circumstantiae (seu illae conditiones, quae actus substantiam 30$ circumstant atque in ejus moralifatem influunt) speciem mutantes 1 Notant aliqui, de peccatis internis vix inquiri debere numerum aliquem, ut­ pote qui ut exprimatur sine magno periculo errandi, impossibile sit. - Si accuratius hic et nunc confessio fieri potest, utique cum majore determi­ natione facienda erit. PFTRI 230 P. II. L. I. I r. V. Sacr. Pocnit. — Sect. II. Subjectum ejusque actus. ideoque necessario declarandae cognosci debent ex diversis legibus et praeceptis, in quibus pertractandis etiam studuimus modos specifice diversos, quibus contra ea peccari possit, indicare. Praecipuae autem, quae attendi debeant, hae sunt: 1. Quaelibet circumstantia sive erroneae conscientiae sive scandali etc., quae ex peccato ex se veniali efficiat mortale, aut vice versa. 2. Circumstantia personae peccantis, a) quando relate ad objectum seu materiam peccati Deo consecrata est vel voto obstringitur, ut in rebus contra castitatem; b) quando matrimonio juncta contra castitatem deliquit; c) quando in eum, quem in peccatum induxit vel quocum in peccando cooperata est, talem superioritatem tenet, quae ad specialem curam spiritualem subditorum obliget. 3. Circumstantia personae, quae peccando laeditur, si forte haec laesio inducit laesionem honoris divini, juris tertii, reverentiae specialis vel amoris ipsi personae laesae debiti. 4. Circumstantia loci, quando sacrilegium per hoc inducitur. 5. Circumstantia temporis, 1) si ipsum tempus ratio est, cur actio posita prohibita fuerit; 2) si specialis injuria contra Deum additur. 6. Circumstantia finis, qui in se sit graviter peccaminosus. IV. Poenitentes, qui in circumstantiis id bene distinguere non possunt, quid speciem mutet, docendi sunt, ut ea exprimant, quae peccati malitiam multum augeant vel diminuant: cetera suppleat con­ fessarius. Verum confessarius habet jus interrogandi ea, quae, etsi non ad integritatem, tamen ad rectum judicium de statu poenitentia ejusque obligationibus necessaria esse duxerit: cui respondet obligatio poeni­ tentis respondendi. Id imprimis valet de iis, quae spectant consuetu­ dinem peccandi, relapsum, occasionem proximam; saepe etiam, quam­ quam non eadem prorsus necessitate, de aliis circumstantiis notabiliter aggravantibus id valet. 309 Uberior explicatio. Ad I. Actus externus intelligitur et com­ missio et omissio. Sic v. g. omissio Sacri die praecepto accusanda est, sive facta fuerit ex taedio, sive amore studii, sive voluntaria com­ positione ad somnum capiendum — quia omissio Sacri id est, quod objective legi adversatur, et quod voluntarie admissum fuit. — Vul­ neratio, occisio hominis sunt actus externi, qui in ratione peccati pra­ vam voluntatem compleant; quare non sufficit, solam pravam volun­ tatem confiteri. Cf. Reuter p. IV. n. 317 sqq. et p. 1. n. 336. Ad II. Effectus peccati libertati non jam substans est, e. g. mors inimici post vulnerationem vel datum venenum secuta, pollutio in somnis secuta ex prava cogitatione. Quare in hujusmodi exemplis sufficit per se confiteri letalem vulnerationem, veneni propinationem, causam pollutionis praevisae positam, nisi propter reservationem vel censuram ipso effectus secutus accusandus est: quod communiter fieri expedit. Si quis vero vigil in se pollutionem causavit, jam ex eo effectum confiteri debet, quod libere voluptatem ex ea sumpsit, quod Confessio — integritas — circumstantiae speciem mutantes. 231 dentio peccaminosuin est: si vero id non fecerit, id ipsum potius in­ dicandum est, quia aliud communiter praesumitur factum esse. Ad HI. 1. Qui specialiter Deo consecratus est sivo per ordines sacros io sive per statum religiosum, idem sacrilegii peccatum committit, si contra castitatem delinquit; neque species mutatur, prout voto solemni aut sim­ plici voto tantum religiosus constitutus est, neque novam speciem contrahit, qui voto religioso et ordino sacro simul ligatur; quare haec omnia accurate declarari necesso non est. — Aliqui etiam scriptores eandem sacrilegii spe­ ciem committi putant ab eo, qui voto privato ad castitatem tenetur — id quod S. Alph. probabile visum est. — Quod si probabile est: omnes illi, qui contra castitatem deliquerint, sive voto privato, sive voto religioso, 'ive ordine sacro (quod ,votum solemne ordinis sacri * dicitur) ligati, satisfaciunt in confessione declarantes circumstantiam voti. Verumtamen id reipsa ve­ rum non videri, exposui vol. I n. 385 et 455. 2. Parochus, qui suis parochianis, magister, qui discipulo pro educa­ tione tradito, parentes, qui filiis scandalo sunt, speciale peccatum violati sui muneris (sive pietatis) contrahunt: non ita confessarius, qui scandalo sit ei, qui apud ipsum consueverit confiteri, nisi peccatum referatur ad ipsius sacramenti administrationem : siquidem confessarii munus solum trans­ itorium est atque cum singulis confessionibus per se exspirat, parochi alio­ rumque munus habitualiter curam spiritualem pro subditis habendam exigit. — Alia autem ratio superioritatis in scandalo subditis dato speciem non mutat, sed augere potest eandem malitiam, ut si herus ancillam, magistratus subditum seducat. Si vero herus ancillam quasi in paternam curam susceperit, sine dubio novum peccatum specie distinctum eam seducendo committit. 3. Si persona, quacum peccatur, vel quae ad peccatum inducitur, per-3ti sona Deo sacrata est vel voto ligata in ordine ad materiam peccato oppo­ sitam, specialis malitia contra religionem (sacrilegii vel voti violati) con­ trahitur. Si cum persona cognata luxuria peccatur, malitia incestus com­ mittitur, idque intra omnes gradus diversarum cognationum, qui impedi­ mentum matrimonii constituunt. Utut vero probabile sit, diversos gradus cognationis aut lineas diversas non mutare speciem peccati ratione mccstfa, nisi excipiatur gradus primus (atque etiam perinde sit, utrum sit cognatio naturalis, an affinitatis): ceterum ratione superioritafis vel pietatis sine dubio aliud peccatum est, quod committat pater seducens filiam vel privignam, atque illud quod committat filius seducens sivo matrem sive socrum sive novercam: de quibus cf. vol. I. n. 882. In peccatis odii nova species mortalis malitiae ratione pietatis laesae, superaddita peccato odii contra alios extraneos concepti, censetur solum contrahi, quando versatur odium in proxime cognatos, i. e. in cognatos sive utcunque in linea recta sive in primo gradu lineae etiam lateralis, non vero in reliquis gradibus. Nam etsi in his quoque pietas laedatur, tamen gravis malitia superaddi non censetur. Ceterum amoris laesio contra proxime cognatos facilius etiam gravis esse potest, quam quum fit contra extraneos. Cf. quae dicta sunt in ex­ plicatione quarti praecepti decalogi, et Lu go d. 16 n. 308. 4. De sacrilegio loculi confer praeceptum decalogi primum. 312 5. Temporis sacri circumstantia inducere potest malitiam gravem, e. g. a) si die Parasceves ludicra spectacula exhibentur; b) si tempore clauso solemnitas matrimonii agitur; c) si in faciendo Sacro, aut post sumptam 232 P. II. L. I. Tr. V. Sacr. Pocnit. — Sect. II. Subjectum ejusque actus. Sacrani Communionem, dum sacrae species nondum certo corruptae sunt, peccatum graviter indecens committatur. Quod autem die Dominica, aut die SS. Communionis peccetur, per sc non addit novam malitiam gravem sacrilegii ad peccatum in sc sumptum: accidere tamen potest, ut relapsus ipso die confessionis et Communionis factus arguat, confessioni defuisse sincerum dolorem, eamque propterea fortasse invalidam vel sacrilegam fuisse. Cf. Lugo, de poenit. disp. 16 n. 213 sqq. Ad IV. 1. Exstat propositio ab Innoc. XI. damnata n. 58: „Non tenemur confessario interroganti fateri peccati alicujus consuetu­ dinem/ Quae merito damnatur, quum consuetudo et relapsus multum conferant ad judicium ferendum de absolutione nunc danda aut diffe­ renda. Idem dic de occasione peccati. Et generatim, si quid necessarium declaratu putat confessarius, quo rectius judicare possit de poenitentis dispositione atque de munere absolvendi aut non absolvendi: id jure suo a poenitente interrogat, neque id poenitentis arbitrio vel judicio relinquendum est, nisi forte in poenitentis doctrina confessarius ita confidere possit, ut illius doctri­ nali judicio confessorii judicium auctoritativum tuto nitatur. 2. Defectus igitur sinceritatis in confessione committi potest aut tacendo aliquid, quod per se necessario aperiendum sit, aut falso negando id, quod utcunque confessarius jure suo interrogaverit. In utroque idem committi­ tur sacrilegium. Quare graviter peccat: 1) qui peccatum grave necessario declarandum reticet vel negat: 2) qui peccatum grave falso sibi imponit; 3) qui peccatum recenter commissum aut expresse aut aequivalenter fatetur ut peccatum antiquum jam antea declaratum (videlicet sic impeditur confessarius, quominus judicium atque poenitentiae impositionem recte exercere possit; — aliud est, si accusatione id in dubio relinquitur, utrum sit peccatum recens an antiquum, jam declaratum necne: etsi forte poeni­ tens cupit, ne confessarius id habeat pro peccato recenter commisso); 4) qui consuetudinem, relapsum, occasionem, de qua confessarius in­ terrogat, falso negat, aut hanc declarationem, ne a confessario petatur, studiose declinat: quod intellige, si agitur de consuetudinario, recidivo, occasionario in sensu theologico, de quo infra. au 3. Qui vero mendacium committit in re levi, per se graviter non peccat, si modo de aliis peccatis certo gravioribus verum dolorem afferat. Quare ejusmodi mendacia peccatum grave evadere possunt a) e falsa conscientia; b) ex eo, quod poenitens tantummodo alia venialia peccata accusat, quo­ rum detestatio et odium per mendacium illud facile revocari potest. Similiter, qui declinat responsum in re, quam confessarius non jure interrogat, aut non peccat cum quadam restrictione loquens, aut, si cum mendacio respondet, per se venialitcr tantum peccat: e. g. si poenitens negat peccatum antea commissum, sed jam confessione deletum, quod ne­ que nunc poenitentem consuetudinarium vel recidivum facit; nam quum confessarius ad hanc confessionem jus non habeat, poenitens jure negare potest cum restrictione non pure mentali; etsi plerumque melius est, sin­ cere, id quod est, fateri. 315 4. Colliges igitur: a) Grave peccatum est, in accusando peccato gravi recenter commisso hac formula uti post alia peccata dicta: „Dein accuso me 313 Confessio — integritas — mendacium in conf. — peccata dubia. 233 de peccatis vitae praeteritae, praesertim de hoc. . . Λ Nam haec formula ea est ex omnium praxi, ut non designet nisi peccata jam antea declarata. — b) E contrario grave peccatum non esset, peccata recentia et antiqua confun­ dere in confessione generali, si modo sciat confessarius, non omnia peccata gravia jam accusata esse: quare si hic judicat, sibi accuratiorem notitiam sumendam esse, relinquitur, ut interroget; si vero putat, se supersedere posse, ipsius est (atque aliquando fortasse prudenter sic agit), haec in suspenso relinquere. — c) A fortiori grave peccatum non est, imo pro circumstantiis aliquando consultum esse potest aut necessarium, ita con­ fessionem facere, ut dicas quidem peccatum accusatum nondum esse, studeas tamen id efficere, ne confessarius suspicetur illud peccatum esse recenter commissum. (Causa necessitatis esse potest, si hoc modo sacerdos suum peccatum in audiendis confessionibus commissum declarare valet sine sigilli violatione, aliter declarare nequit.) § 3. De peccatis dubiis. Antequam statuatur, num et quando dubia peccata accusanda sintaie in confessione, varia dubia explicari aut eorum notiones in memoriam revocari debent. 1. Dubium versari potest aut a) circa actûs peccaminosi exsisten­ tiam, aut b) circa ejus gravitatem, aut c) circa illius confessionem institutam, aut d) circa eam circumstantiam, num sit peccatum post baptismum commissum, seu circa valorem baptismi peccatum prae­ cedentis. 2. Dubium distinguitur aut negativum aut positivum, idque aut ex utraque parte, aut ex alterutra parte tantum. De quibus confer omnino, quae vol. I. dicta sunt n. 47. Ilis praenotatis sint haec principia: I. Peccatum, pro cujus exsistentia vel gravitate non habetur fun­ data ratio positiva; aut contra cujus exsistentiam vel gravitatem habetur fundata ratio positiva, etiamsi pro illa etiam fundata ratio habeatur: non est necessario seu ex obligatione accusandum. Peccatum vero, pro cujus exsistentia vel gravitate fundata ratio positiva habetur, etsi non convincens, nulla autem vel levis ratio contra illam, accusari debet. Aliis verbis: Peccatum utrimque negative dubium, aut utrimque positive dubium, aut negative dubium ex sola parte affirmantis culpam, non necessario accusatur; accusandum est, si est positive dubium ex sola parte affirmantis culpam. II. Peccatum, de cujus gravitate constat, de cujus peracta con­ fessione dubitatur, accusandum est, nisi satis probabiliter positive pro­ betur, confessionem esse peractam. III. Peccata, quae post baptismum susceptum quidem, sed de cujus valore dubitetur, commissa sunt, debent in sacramental! judicio accusari. Explicatio. Ad I. 1. Peccata, contra quorum gravitatem nulla3t7 vel levis tantum ratio habetur, gravis vero pro gravitate, accusanda 234 P. II. L. I. Tr. V. Sacr. Pocnit. — Sect. II. Subjectum ejusque actus. esse, est concors theologorum doctrina. Cf. Lugo d. 16 n. 58. Nam etsi fortasse non omnimoda probatio adsit, tamen in ejusmodi negotio, in quo saepissime evidentia deest, morali quadam certitudine nos regi debere, etsi contra nos agendum sit, omnes fatentur, praesertim quum confessio non solum onus sit, sed etiam, utpote sacramentum, medium sanctificationis majoris evadat. 2. Antiquitus vero theologi longe communiore sententia hanc obligationem aliter efferebant, latius extendentes ad peccata negative dubia: v. S. Alph. n. 474. Attamen quum S. Alph. I. c. sententiam obligationis negatae defendat, neque sine internis ipsius causae rationibus, practice tuto eam amplecti possumus *. Imo veteres illi scriptores, qui pro obligatione confitendi argumentantur, quamquam verbis latioribus usi sunt, re ipsa id videntur potissimum intellexisse, quod etiam nos amplectimur, ne videlicet aliquis propter levem rationem sibi faventem sese immiinem habeat a confitendi lege, quando gravem rationem contra se suamque a peccato gravi immunitatem adesse sentit. 3. Eandem regulam statuimus, sive de ipsius actionis substantia seu exsistentia, sive de ejus mortali peccaminositate (propter defectum plenae advertenfiae atque consensûs) dubium est. (Nam si speculative dubitatur ex gravi ratione de objectiva rei gravitate, dubium huc non pertinet, sed secundum probabilismi regulas prorsus dispellitur.) Et re quidem vera, in se eadem regula de utroque dubio valet. At in praxi hoc discrimen notandum est, quod, si constat de actu, eoque objective gravi, dubitatur vero de subjectiva culpa gravi, dubium com­ muniter ex praesumptione seu habituali conscientiae statu hominis solvendum est. Sc. 1) qui laxa conscientia utitur, aut frequenter con­ suevit peccatis pleno consensu adhaerere, in dubio, quod sibi oritur de subjectiva culpa, obligandus est ad confitendum, siquidem gravis praesumptio contra ipsum est, neque dubitaret, si consensum non de­ disset: id saltem plerumque tenendum est. 2) Qui vere timoratae conscientiae est, aut etiam medium tenet inter laxam et teneram con­ scientiam, in dubio non tenetur confiteri, quando ejus dubium vere prudens est et fundatam rationem pro immunitate a peccato submini­ strat. Ceterum pro conscientiae paco gencratim expedit ejusmodi pec1 Aliqui obligationem confitendi peccata dubia inde petere conantur, quod confessio sit medium salutis necessarium, ac propterea hac in rc, probabili opinione exclusa, tutiora sequi debeamus. Verum oportet distingui. Sacramentum quidem poenitentiae et maxime absolutio, in qua praecipue ipsius vis sita est, dici debet pro lis, qui post baptismum graviter lapsi fuerint, medium salutis necessarium, in re vel in voto, atque etiam in casu lapsûs dubii necessaria est aut contritio perfecta aut absolutio re suscepta, et proin confessio eatenus, quatenus necessaria sit ad validam absolutionem seu ad gratiam sanctificantem vi absolutionis recipiendam. At integram confessionem eatenus tantum necessariam dicere poteris, quatenus praescripta esse probatur, ut licite et valide absolutio detur. Ad hoc autem requiri integram etiam dubiorum peccatorum confessionem, tantum abest, ut probetur, ut ex verbis Triti. sess. 14 cap. 5 et can. 7 S. Alphonsus potius contrarium colligat. K Confessio — integritas — peccata ut dubia accusata num repetenda. 235 cata dubia confiteri, si prudens ratio pro peccati gravitate adest. 3) Qui vero scrupulosa utitur conscientia, tantum abest, ut dubia tenea­ tur confiteri, ut ab eorum confessione potius prohibendus sit; nam ejus dubia ex praesumptione habenda sunt pro rationibus levibus et futilibus, atque etsi aliquando gravior ratio pro peccato commisso adfuerit, hujus­ modi confessionem urgere vel admittere, graviora prorsus mala ex­ citabit, quam dubii peccati reticentia. Cf. Reuter p. IV. n. 306 sqq. 4. Pro conscientiae paco generatim expedire confessionem peccatorum us dubiorum, etiamsi obligatio non adsit, jam innuimus. Porro ut dubia ac­ cusanda sunt. Quare qui sola peccata ita dubia habet et accusat, jure quidem suo utitur postulandi conditionatam absolutionem (si modo ea nunc primum confiteatur): attamen expedit, aliam materiam certam, quamquam ex praeterita vita, adjungere, idque necessarium est ad absolutionem ab­ solute dandam et recipiendam. Verum si postea peccatum, quod ut dubie accusatum est, detegitur, certo tamquam grave esse commissum, non ita planum est, quaenam maneat obligatio, utrum sc. poenitens id postea declarare debeat, an rem ut finitam possit considerare. Peccatum enim illud directe vi clavium remissum esse constat, siquidem conditionata illa sententia „si vere peccasti”, quum reipsa conditio verificata fuerit, evasit absoluta, atque rata et firma fuit. S. Alph " cum sententia antiquitus communissima affirmat, adesse obligationem, quam­ quam admittit, eam non adesse pro illis peccatis dubie declaratis, quae in numero verisimili „circiteru ut dubia inclusa fuerint, etsi poenitens postea certum numerum cognoverit. Verum postquam Lu go disp. 16 η. 78 sqq. gravissimas rationes contra hanc opinionem collegit — quamquam ipse propter scriptorum aliorum numerum noluit stare pro negante sententia — posteriores auctores magno numero ejus rationibus adhaeserunt atque ne­ gantem sententiam et intrinsecus et extrinsecus probabilem reddiderunt. Ita Holzmann, Sporer, El bel, Arriaga etc. apud S. Alph. 1. c., Reuter n. 332; aliosque quam plurimos v. apud Baller, notam ad Gury II, 480. — Et revera id dilemma non videtur solvi satis posse: Aut ille, qui se circiter decies peccasse dixit, et postea certo se duodecies peccasse intellexit, tenetur duo vel quatuor peccata ut dubia accusata, postea pro certis accusare, aut si non tenetur, etiam ille, qui unicum peccatum com­ missum ut dubium bona fido confessus est, postquam illud pro certo cogno­ vit, id declararo non tenetur. Verum priorem non teneri, communissima sententia et praxis docet: ergo etiam posteriorem ab obligatione immuuem dicere debemus. Nam in utroque par ratio est. Neque dici potest, nume­ rum peccatorum solummodo circumstantiam quandam esse, peccatum autem, quod ut semel factum declaretur, substantiam ipsam spectare. Nam nu­ merus omnino ad substantiam pertinet, quum tot et tot actus secundum substantiam indicet. 5. Quam agendi rationem post peccatum dubium aliquis tenero debeat quoad Sanctissimae Eucharistiae sumptionem aliasque actiones, quas in statu peccati suscipere non licet, jam liquet ex iis, quao dicta sunt. Ad II. Si quis do peccato commisso seu de obligatione illud 319 confitendi jam dubius non est, sed dubitat, num huic obligationi satis­ fecerit: omnino requiritur, ut positiva ratio adsit, qua probetur, obli­ gationi esso satisfactum. Attamen si vero fundata ratio habetur, quae 236 P. IL L. I. Tr. V. Sacr. Poenit. — Sect. II. Subjectum ejusque actus. certitudinem plenam quidem non afferat, sed aliquam dubitationem relinquat, obligatio censetur exstincta secundum ea, quae de probabilismo dicta sunt, Nam, nisi leges atque obligationes odiosas reddere velimus, humana aliqua probatione late sumpta contenti esse debemus. Quapropter ,praesumptio * in his casibus saepe probationem satis pro­ babilem et tutam efficit. Hinc: qui consuevit diligenter instituere confessiones, si postea non recordetur, se hoc vel illud peccatum dixisse: praesumere potest, se illud declarasse. Et ita in similibus casibus. 320 Ad III. Multorum scriptorum sententia erat, eum, qui propter baptis­ mum dubie validum in secta acatholica susceptum, quando ad fidem catho­ licam convertitur, sub conditione iterum baptizatur, non teneri ad integram peccatorum suorum confessionem, quum peccata illa sint materia dubie necessaria, eodem sc. dubio, quo dubius sit baptismus: quare sufficienti aliqua materia exhibita, quae sufficiat ad sacramenti valorem et ad justifi­ cationem vi sacramenti conciliandam, ejusmodi hominem conversum absolvi posse conditionate, imo id practice expedire, ne ab initio suae conversionis onus illud quandoque gravissimum totius vitae confessionem peragendi subire cogatur. At haec opinio nunc prorsus relinquenda est. Ex decisione enim Sanctae Sedis plena argumenta habemus pro necessitate integrae confessio­ nis. Nam tum anno 1715, tum recenter anno 1868 decretum in hunc sen­ sum latum est, quorum prius sine dubio scriptoribus communiter ignotum manserat. Ad postulatum Epp. Anglia e vid. „An debeat . . . confessio sacra­ mentalis a neo-conversis in Anglia exigi, et an debeat esse integra1" S. Of­ ficium 17. Dec. 1868 respondit ^Affirmative, et detur decretum 14. Junii 1715 *. Quod decretum allegatum hoc est: ^Dubium, an plena fides sit adhibenda Carolo Wippermann de Rostock in ducatu Meklenburg praedicanti et lectori theologiae lutheranae quietisticae, superintendenti et doctori primariae sectae lutheranorum quietistarum, S. fidei reconciliato in S. 0. Parmae, et circa nonnullos errores de­ tectos in ejus baptismo: an ipsi credendum sit circa ea quae narrat, et quatenus affirmative, tum ut ipsius saluti tum etiam ut ceterorum illius sectae seu regionis, praesertim si fuerint ignorantes, saluti pariter consulatur. pQuaeritur, an dictus Wippermann sit rebaptizandus; et quatenus af­ firmative, an absolute vel sub conditione; et quatenus affirmative (i. e. ,sub *) conditione an teneatur confiteri omnia peccata praeteritae vitae; et quate­ nus affirmative, an confessio praeponenda sit vel postponenda baptismo conferendo sub conditione. ^Sanctissimus auditis votis Emissimorum dixit: Carolum Ferdinandum esse rebaptizandum sub conditione, et collato baptismo, ejus praeteritae vitae peccata confiteatur, et ab iis sub conditione absolvatur.u 1 1 Circa ordinem sacrarum functionum qui servandus sit in receptione ncoconversi, si baptismus dubius est. nihil prohibet, quin praecedat confessio, tum se­ quatur conditionatus baptismus, dein resumpta summaria accusatione et contritione liat conditionata absolutio. Ita enim S. Officium Nov. 1875 expresse rescripsit: ..Si agatur de iis. qui debent sub conditione baptizari, tunc poterunt, ad majorem functionis ecclesiasticae facilitatem, prius audiri sacramentaliter quoad earum cul- I Confessio — integritas ab homine dubie baptizato exigenda. 237 S. Officium igitur et S. Pontifex in decreto anni 1715 non de particu-32t lari facto, sed de causa ipsa in genero judicatum esse illudquc pro univer­ sali nonna et lego haberi consuerunt. Et merito. Nam illud decretum haberi nequit, nisi pro legis divinae authentica interpretatione per Summum Pon­ tificem facta, non pro mera lege vel praecepto ecclesiastico. Hinc mirum non est, decretum illud quoad formam particulare pro universali norma statui prorsus debere. Legis enim ecclesiasticae minime est, praescribere pro materia neces­ saria confessionis eam, quae ex jure divino necessaria non sit: v. S. An­ ton., Summa p. III. tit. 14 c. 19 § 14. Ergo ut concipi possit possibilitas illius praecepti in decreto anni 1715 contenti, necesse est dicamus, peccata post baptismum dubie validum commissa ex jure divino necessario clavibus Ecclesiae subjici debere. IIoc est, quod positiva illa declaratio nos certo doceat; sed id ipsum ratio confirmat. Nam etsi ille, qui dubie baptizatus est, non certo, sed probabiliter tantum sacramentalem absolutionem circa peccata recipere potest: minime sequitur, ipsam confitendi obligationem etiam probabilem tantum et proin practice nullam esse. Obligatio enim confitendi poenitentiamque injunctam persolvendi apud omnes homines cer­ tior est, quam possibilitas sacramentalem effectum recipiendi. Haec enim non excedit certitudinem moralem late sumptam, quum in valore baptismi aliisque conditionibus nitatur, ita ut aliquod dubium concipi possit: atta­ men obligatio confitendi et persolvendi poenitentiam tale dubium nullatenus admittit, quum ex fundamento obligationis moraliter tantum certo evidens sequatur obligatio; secus enim de omni obligatione humanae vitae actum est. Quo stabilito, ulterius dicendum prorsus est, Christum omnes eos Ecclesiae potestati subjecisse quoad peccata in sacro tribunali recognoscenda et judicanda, qui ecclesiastico regimini generatim subjecti sint. At haec subjectio iis limitibus eâque amplitudine definienda est, quibus ambitus re­ giminis in quacunque humana societate definitur. Nemo autem ambigit, quoslibet regimini sociali ejus societatis subjacere, cui externo ritu ad­ script! fuerint, donec illa adscript io probetur invalida: associatio enim ex­ terna ad externam societatem facta, quae praesumitur rite facta, certum et indubitatum jus tribuit auctoritati sociali in membra tali modo associata, atque membris certam et indubitatam obligationem imponit illius societatis juribus et legibus subjacendi; dubium nullitatis adseriptionis, quod solvi non possit, nullatenus admittitur, quo aliquis subjectionis onus excutiat. Hinc plano sequitur, omnes, qui baptismum utcunque receperint, quem va­ lidum recipere voluerint, etsi ejus valor aliquod dubium admittat, et gene­ ratim ecclesiastico regimini ejusque legibus certo adstringi, et legi divinae subjacere, quao jubeat ab Ecclesiae membris ad Superiores ecclesiasticos peccata commissa recognoscendi et judicandi causa deferri. Aliis verbis, dubium circa baptismi valorem id quidem efficit, ut hoc sensu habeatur parum accusationem; deinde, post collationem baptismatis sub conditione, confcs«arius, iterum reassumptis per summa capita cum poenitente iis, de quibus jam accusationem fecerit, absolvat sacrainentaliter, paviter sub conditione.u — Ceterum uniformitatis causa servetur in America ordo Ritualis in America vulgati, ut fiat: 1) abjuratio liaeresis, fldeique professio; 2) conditionatus baptismus; 3) confessio cum absolutione conditionata: quem ordinem S. Officium in Instructione pro America Sept, assignavit. (Cfr. appendix ad Concil. pl. Balt. II in Collect. Lac. t. 3 coi. 550.) 238 P. II. L. T. Tr. V. Sacr. Poenit. — Sect. II. Subjectum ejusque netus. baptismus pro nullo, quatenus possit et debeat conditionate repeti in favorem hominis, ne salutis aeternae dispendium faciat, sed nullatenus eo sensu pro nullo practice haberi potest, quatenus dubie baptizatus eximatur ab iis legi­ bus et obligationibus, quae sive ecclesiastico sive divino jure pro baptizatis vigent: inter quas obligatio peccata confitendi principalem locum tenet. De peccatis oblivione sive alio inculpabili modo omissis. Ex iis, quae supra disputata sunt, constat, jure divino omnia pec­ cata gravia post baptismum commissa in confessione declaranda esse. Quum autem ea sit hominis infirmitas, ut non semper omnium recor­ detur quae commisit, scite Trid. sess. 14 cap. 5 addidit, «oportere a poenitentibus omnia peccata mortalia recenseri, quorum post diligentem sui discussionem conscientiam habent" vel: «quibus se Deum mortaliter offendisse meminerint'. — Hinc, si omnia gravia peccata, quae re ipsâ commissa sunt, declarantur, dicitur adesse integritas objectiva sive mate­ rialis: quatenus autem omnia peccata gravia, quorum homo recordatur et quorum confessio ipsi possibilis est, accusantur, habetur integritas subjectiva sive formalis. Quare oblivio inculpabilis peccatorum integritati formali non ob­ stat. Quod autem de oblivione dicitur, extendi debet ad quasdam alias causas legitimas, quae aliquando — id quod infra dicetur — ab integritate objectiva excusant. Ejusmodi autem peccata, quae ad objectivant quidem, sed non ad subjectivam integritatem spectent, in «confessione inclusa esse intelliguntur“ atque vere delentur absolutione, non tamen directe, sed in­ directe tantum. Vid. in sacramento poenitentiae peccatorum deletio fit per actum absolutionis: verum peccata non accusata non proprie absolvuntur, vel saltem non absolvuntur, quatenus talia peccata specifica sunt. Nihilo­ minus quia sententia absolutionis rite et valide facta est circa quaedam peccata (aut aliquando circa peccatum in genere), haec absolutio, quia sacramentalis est, et quia in hoc ordine coram Deo non fit ulla peccati remissio, quae non sit simul sanctificatio supernaturalis, inducit iu animam, quae obicem non habet, gratiam sanctificantem: quae omnem reatum culpae mortalis destruit, hominemque plene ex inimico facit amicum Dei et haeredem vitae aeternae. Nihilominus illa peccata, quia judicialiter remissa non sunt per se, sed potius per concomitantiam, postea, si forte memoriae occurrunt, accusari et directa judiciali absolutione remitti debent: atque ita obli­ gatio ea confitendi suspensa fuit, non deleta. Quae accuratius definiuntur sequentibus principiis : 324 I. Peccata gravia inculpabiliter omissa sunt et manent materia confessionis necessaria, seu obligatio confitendi objectiva eadem manet, atque antea fuit. 323 1 Confessio — integritas — peccata inculpabiliter omissa quando accusanda 239 Huc spectat thesis XI ab Alex. VII. damnata: „Peccata in con­ fessione omissa seu oblita ob instans periculum vitae aut ob aliam causam, non tenemur in sequenti confessione exprimere.“ II. Haec obligatio autem neque ratione sui „quam primum“ urget, neque ratione sumendae S. Eucharistiae statim impleri debet. III. Impleri eam necesse est aut ratione periculi mortis, aut ratione alterius confessionis, sive ea fieri debet, sive libere instituitur: ita ut in prima confessione, quae fiat, peccata omissa reticere non liceat, nisi forte etiam tum causa legitime excusans adsit. Explicatio. Ad I. nota: Obligatio illa confitendi non oritur ex sola 325 necessitate, qua homo tenetur post lapsum e statu peccati resurgere et sta­ tum justificationis sibi denuo procurare, sed ab ipsa letje divinitus imposita. Ad II. 1. Multi quidem scriptores non sine gravi ratione docent, eum, qui ante S. Communionem recordetur peccati gravis, etsi non post ultimam confessionem commissi, sed in ea culpabiliter omissi, debere id confiteri atque ab eo sacramentaliter absolvi, ex eo, quod hujus peccati sibi adhuc conscius sit, nemini vero, qui sibi peccati mortalis conscius sit, liceat ante­ quam, si modo possit, confessus fuerit, ad S. Eucharistiam accedere secun­ dum Trid. sess. 13 c. 7: S. Alph. n. 257. Attamen cum S. Alph. aliisque, quamquam paucioribus, licet alteram opinionem pro probabili habere ct sequi, quia confessio sacramentalis vere praecessit eaque subjective integra, neque plus videtur a Trid. et a lege divina exigi, nisi ut humano modo probatio per sacramentalem confessionem praemittatur: quae si facta fuit, alia obligatio nunc non urget 2. Praxim vero contrariam pro consilio poenitentibus proponere, per se optimum est, nisi forte conscientia poenitentis timidior contrarium suadeat; pro obligatione statui haec praxis non debet. 3. Id autem plane non convenit cum divina sacramenti poenitentiae institutione, quod aliqui iique pauci recentiorcs auctores tradere conati sunt, quasi sufficiat, ejusmodi peccata declarasse, absolutionem autem circa ea recipere seu dare necessarium non sit. Nam confessio non fit eo fine, ut sacerdos peccata sciat, sed propterea confessio facienda est, ut peccata convenienter per judicialem sententiam remittantur sive absolvantur. Ergo nisi necessitatem absolvendi statuas, nulla solida ratio, cur exigi debear confessio, suppetit. Quare poenitens, qui statim post absolutionem receptam peccatum no­ vum gravo declarat, iterum absolvi debet. Et quamquam haec absolutio us­ que ad proximam confessionem differri absolute potest, si poenitens hanc apud eundem confessarium instituturus est; tamen id raro admodum ex­ pediet, quia hac agendi ratione poenitens ad alterutrum cogitur, aut ut liber non sit in instituenda proxima confessione apud eum confessarium, quem forte maluerit, aut ut, si alium confessarium tum praeferat, ad idem peccatum bis confitendum obligetur. Ad III. 1. Obligatio confitendi peccata inculpabiliter omissa, etsi nova 326 peccata gravia commissa non sunt, urget ratione sui, a) ante mortem, adeo­ que in gravi mortis periculo; b) tempore annuae confessionis. Nam annua confessio non tantum ratione justificationis recuperandae instituenda est (obligatio enim recuperandae justificationis frequentius urgere omnino vide­ tur), sed ratione legis divinae implendae ab Ecclesia determinatae. Quare 240 P. Il· L. I· Tr. V. Sacr. Poenit. — Sect. IL Subjectum ejusque actue. tum ejus annuae confessionis lex graviter urget, quando materia necessaria confessionis adest; porro peccatum inculpabiliter omissum sino dubio ma­ teria necessaria est. 2. Si vero ante illud tempus confessio instituitur, sive do novo materia necessaria, sive libera tantum commissa est: statim prima illa confessione peccata omissa declarari debere, adeo evidens est, ut nemini scriptorum unquam in mentem venerit, hac de re disputaro vel dubitaro. Idque ex conceptu confessionis integrae, quam Trid. dixit juris divini esse, con­ sequitur. Confessio enim quaelibet, quandocunque et ubicunque instituitur, subjective seu formaliter integra esse debet. Porro ad subjectivam integri­ tatem pertinet, ut omnia peccata gravia nondum clavibus Ecclesiae directe subjecta, quorum memoria habeatur, accusentur, nisi forte legitima ex­ cusatio adsit. Ergo nisi in prima confessione peccata antea omissa decla­ rentur, haec non erit integra, sed sacrilega. Neque quidquam valet, quod illa peccata jam remissa sunt; nam ut taceam, idem valere de quibuslibet peccatis post actum perfectae contritionis elicitum: haec non est intima ratio discernendi inter peccata necessario accusanda et non accusanda, quod utcunque sive perfecta contritione sive per sacramentum remissa sint aut non sint. Vide Gury n. 495. Articulus II. De causis ab integritate confessionis excusantibus. 327 Ut ea, quae praecedenti articulo postremum exposuimus, com­ pleantur: necessarium est, eas rationes videre, quae legitimae sint, cur peccatum aliquod in confessione omittatur. Universirn haec teneri debent: I. A confessione integre peragenda nunquam excusat difficultas, quae dicitur confessioni interna sive insita; i. e. pudor et verecundia, etsi solummodo quoad praesentem confessarium adest: quare aut con­ fessio, si fieri potest, differenda est, aut alius confessarius adeundus, aut pudor prorsus vincendus. Id satis innuit Trid. sess. 13 cap. 5, quum ^confessionis difficultatem ac peccata detegendi verecundiam11 negat ita gravem esse, ut a lege divina excuset. Cf. etiam Gury n. 497. II. Generatim excusat ea difficultas extrinsecus exorta sive per accidens cum confessione conjuncta, quando integra confessio impossi­ bilis moraliter evadit seu grave omnino damnum poeuitenti aut confessario causatura est : qua difficultate cessanto, lex integrae confessionis reviviscit. III. Ejusmodi difficultates autem recensentur sequentes: 1. extrema necessitas, in qua pro circumstantiis sufficit quodlibet externum signum ; 2. defectus loquelae, sive ex ignorantia idiomatis, sive ex inopia facultatis loquendi; S 3. defectus temporis, e. g. si milites pergere debent ad pugnam; 4. periculum vitae, si ex diuturna confessione contagionis peri­ culum oritur; Confessio 241 integritna — causae excusantes. 5. periculum famae, quando apud alios praeterquam apud confessarium poenitens se prodere deberet; 6. periculum lapsûs seu scandali, sive pro poenitente sive pro confessorio juste timetur; 7. periculum laesionis sigilli : si — quod vix continget — con­ fessorius praevideatur sigillum laesurus; aut si confessorius suam confessionem facere non possit, nisi alterius poenitentia peccatum indicet et ita sigillum violet. Uberior explicatio. 1. In extrema necessitate, etsi, quantum æs fieri potest, aliqua accusatio specifici peccati recipienda est, tamen apud hominem usu rationis adhuc utentem potius quam in integritate confessionis, in dolore eliciendo est insistendum: apud hominem sen­ sibus destitutum, maxime si antea certum signum accusationis non dedit, post absolutionem conditionate datam maxime curandum est, ut detur extrema unctio, securius valida et salutifera, quarn ipsa ab­ solutio ; neque tamen propterea abstinendum erit a praemittenda conditionata absolutione. 2. Mutum ex scripto confiteri debere, quantum convenienter fieri possit, multi scriptores tenent; attamen multis etiam contrarium sen­ tientibus, obligatio imponi nequit: v. Gury-Ball. II. n. 503. Qua­ propter a fortiori confessarius recte abstinet ab aliis interrogationibus scripto faciendis, quae solam integritatem confessionis spectent, si poe­ nitens mutus scripto confiteri velit: quod utique interdicendum nullo modo est, imo ultro admittendum, si poenitenti muto id est solatio. Surdi vero ex sua parte integre confiteri debent : at si confessarius in decursu tantum confessionis deprehenderit, poenitentem surdum, vel potius surdastrum esse, eum in locum remotiorem, ubi altius colloqui liceat, adducere non potest, ne hoc agendi modo aliis suspicionem peccati gravis auditi ingerat ideoque sigillum laedat; quare tunc cum dispendio integritatis ab interrogando confessarius abstinere debet. — Idem dic, si forte causa honestatis in confessionibus mulierum ex­ cipiendis aliquando prohibeat, quominus cum illis confessarius secedat. V. Gury-Ball. ib. notam. Ignarus idiomatis ad adhibendum interpretem, utpote medium extra­ ordinarium, non tenetur: in articulo mortis autem suadetur, ut saltem ali­ quam determinatam materiam, de qua vere dolet, quamquam veniale pec­ catum tantum, exprimat, etsi per solum interpretem id facere possit, quia eo tutius removetur illud aliquale dubium, quod de valore confessionis omnino generalis ab aliquibus movetur. Ceterum fieri potest confessio etiam satis integra per interpretem, ita ut in ejus notitiam nihil deveniat. Confessarius enim propositis quaestionibus circa peccata per interpretem, ipso non vidente, signum poenitentia, e. g. manu pressa aut annuentis aut negantis et pro numero peccatorum signum illud iterantis, excipere potest. Quare si vir poenitens id desiderat, ad talem confessionem admittatur. Omnes vero illi, de quibus hic diximus, tenentur signis, quantum convenienter possunt, confessorio peccata declarare: atque confessarius Lohmkuhl, Theol. mor. II. Edit, 4. 16 242 3. si debet, si alter confessorius idiomatis peritus deest, eos admittere et ali­ quoties absolvere, etsi solani accusationem in genere intelligent potuit. 329 3. Si defectus temporis in unius tantum confessione occurrat, eo quod e. g. hostes irruant, audito aliquo peccato et dolore excitato ab­ solutio danda est, quando necessitas absolvendi nunc instat. Si vero de inultis agitur, qui nunc Deo reconciliandi sunt, ut de militibus pugna jam instante: 1) si periculum in mora est, omnes exhortandi sunt in communi, imo verbis praeeundum est, ut sincerum dolorem et propositum ex­ citent atque signum aliquod externum , c. g. manum attollendo, exhi­ beant: quo facto in communi absolvantur. V. Reuter p. 4 n. 331.4. 2) Quo vero securius singulorum saluti provideatur, omittendum non est, singulos ad confessionem admittere et vocare, idque ita, ut si omnium confessiones integrae excipi nequeant, praeferendum omnino sit, ab integritate deficere et quam plurimos singillatim admittere, quo efficacius ad dolorem excitari possint, addito monito, postea, si Deus vitam eorum servaverit, integritatem supplendam esse. 4. In morbo contagioso, quamquam confessarius aliis cautelis ad­ hibitis periculum contagionis diminuere potest, tamen propter illud ipsum periculum ab integritate confessionis excipiendae excusatur. 5. Periculum famae adesse potest in variis adjunctis, praecipue si confessionem factam esse aliis notum est, sed poenitens eam utpote sacrilegam repetere debet et gratia divina tactus repetere vult, instante jam tempore Communionis, quam sine suspicione contra se excitanda differre nequit. E. g. : Aegrotus antea jam confessus et nunc Viaticum suscepturus de­ tegit sacerdoti seriem confessionum sacrilegarum: quas si nunc integras repetere deberet, gravem suspicionem adstantibus, qui eum iam paratum putant, ingereret. — In solemni Communione communi, quum omnes jam confessi sunt, aliis spectantibus paulo ante Communionem aliquis sacer­ dotem petit, detegens similiter confessionem sacrilegam: quam quum nunc non possit integram repetere, excitato dolore et audito ipsius sacrilegii peccato (vel paucis aliis), cito absolvendus est, postea completurus. — Aut sacerdos, jam adstans ad altare sive Sacrum jam operans sacrilege, interim dolorem concipit, et dum facit Sacrum solemne, uni ex ministris (sacer­ dotibus) id indicare potest: quibus in circumstantiis, declarato hoc peccato, secreto absolvendus est. Num vero etiam periculum famae alienae apud confessarium ratio ab integritate excusans sit, infra fusius discuti debet. 311 I P. II. L. I. Tr. V. Sacr. Poenit. — Sect. II. Subjectum ejusque actus. 0. Si poenitens sibi timet, ne recogitando peccata, maxime luxu­ riae, misere in delectationem labatur: accuratiorem recogitationem omittere debet etiam cum periculo ab integritate deficiendi, quum lex naturalis cavendi a gravi lapsûs periculo praevaleat legi positivae in­ tegre confitendi. Quare etiam confessario haec ratio esse potest, cur caute procedere debeat iu interrogationibus, ne in sacramento recon­ ciliationis poenitenti ansam novi lapsûs creet. Reuter 1. c. n. 331. 6. Confessio — integritas — causae excusantes — complicis fama. 243 Confessarius autem sibi timens eodem modo ab interrogationibus quae alioquin ad integritatem procurandam videntur necessariae, abstinere debet. Ceterum, nisi talis timor ex inopinato casu singulari juste concipiatur, con­ fessarius, qui se adeo debilem deprehendit, ut in exercendo sacro munere sibi grave periculum creet, potius ab audiendis confessionibus abstinere debet. Poenitens vero, qui singularem confessarii fragilitatem noverit, quae suorum peccatorum narratione periculum lapsûs inducat, illum confessarium declinare debet: si vero in singulari necessitate ejus ope indigeret, peccata, quorum vero periculosa esset narratio, omittenda essent. Ceterum ejusmodi pericula, de quibus hic sermo fuit, non temere supponi, sed ex gravi tantum ratione, vel, si de confessarii periculo agitur, ex vehementibus indiciis timere debent. 7. Periculum laesionis sigilli, quod sacerdos confitens peccata in ex-332 cipiendis confessionibus forte commissa inducturus sit, non est adeo im­ possibile: quodsi et hoc obtinet, neque alius confessarius adiri potest, peccata, quorum confessio tale periculum induceret, taceri prorsus debent. Cf. Bonae. I. c. q. 5 s. 2 p. 2 § 4. — Periculum vero laesionis sigilli, quam poenitens timeat, ne confessarius contra se committat, adeo immane scelus in con­ fessario supponit, ut nisi in homine haeretico vel haeresis vehementer suspecto, idque in illis ipsis minimo semper, suspicari liceat. Ita saltem de directa sigilli laesione. Non adeo immane peccatum in indirecta laesione invenitur, siquidem ex inconsiderata agendi ratione oriri potest. Quam habebis, si confessarius adeo alta voce loquatur, ut a circumstantibus possit audiri. Igitur si hoc contingat, neque monitus confessarius vocem moderetur, poenitens excusari possit ab integritate, ne confessarius interrogando peccata repetat et adstantibus nota faciat. NB. In causis excusantibus, quas retuli, id in universum notari debet — praecipue in causis sub n. 2. G. 7 recensitis — 1) requiri aliquam con­ fitendi necessitatem et 2) moralem impossibilitatem adeundi alterum confessarium, apud quem ex integra confessione illud damnum, quod alias timetur, non sit oriturum. Necessitas vero confitendi non adeo stricta su­ mitur, sed sufficit timor poenitentis, ne aliter uno alterove die in statu peccati manere debeat; quia haec in homine rationabiliter et timorate judi­ cante gravis necessitas spiritualis est. Reuter 1. c. n. 330 cum Lugo dicit ^dilationem confitendi, quae ultra triduum excurreret * 4. Specialis difficultas movetur circa confessionis integritatem, si ex333 ea alterius diffamatio apud confessarium oritur: num haec ipsa etiam sit causa excusans ab integritate. Aliis verbis haec quaestio proponitur, num possim vel debeam peccatum confiteri, quod confiteri nequeam sine complicis apud confessarium diffamatione. Antequam hanc quaestionem solvamus, explorata a controversis sejungi debent. 1. Omnes consentiunt, si alius confessarius adiri possit, cui com­ plex ignotus sit et. maneat, apud eum confessionem esse instituendam, ut et lex integre confitendi, et fama proximi servetur. 2. Si peccatum, quod sine complicis notitia danda non possit de­ clarari, non sit materia necessaria confessionis, non licet cum dispendio alienae famae illud peccatum declarare : nisi forte de complicis pec10 * 244 P. IL L. L Tr. V. Sacr. Poenit. — Sect. II. Subjectum ejusque actus. cato non gravi agatur et ex altera parte rationabilis utilitas poenitentis ex declaratione peccati sequatur. 3. Si nihilominus haec illicita complicis manifestatio apud unum confessarium fiat, id grave peccatum ex se non esse, prorsus probabile est. Nam etsi permulti auctores id pro gravi habeant, tamen ex iis, quae de octavo decalogi praecepto circa diffamationem dicta sunt, con­ trarium concluditur. Quum enim, probante S. Alph. 1. 3 n. 973, complures theologi, ut Less., Cajet., Regin. etc. doceant, ipse S. Thom. (Quodl. 11 a. 13 ad 3) id innuere videatur, crimen alterius uni vel alteri viro probo seu prudenti revelare, pro (/ravi diffamatione per se non haberi: id pro practice probabili certo sumere licet. Quod si unquam proba­ bile est, maxime tum est, quando confessario illud alienum crimen dete­ gitur, qui sub gravissimo vinculo sacramentalis sigilli perpetuum se­ cretum servare teneatur. 4. Hinc etiam sequitur, causam mediocriter gravem utilitatis vel necessitatis ab omni prorsus culpa excusare; atque etiam obligationem potius alterum confessarium quaerendi, cui complex ignotus sit, non cum gravi incommodo urgere. 334 At si alterutrum necessarium fuerit, aut complicem confessario manifestare, aut non integre confiteri : utrum eligendum est ? Si alter­ utra sententia sive quae affirmat, sive quae negat, complicis manifesta­ tionem esse causam ab integritate confessionis excusantem, objective vera est: aut obligatio tacendi, aut confitendi integre obligatio erit. Solum si utraque dubia, sed probabilis est, practice consequitur, quemlibet pro libitu id, quod sibi melius esse duxerit, agere posse. Theoretice igitur duplex sententia esse potest: una, quae dicat mani­ festationem complicis esse causam ab integritate confessionis excusan­ tem, ita ut non liceat complicem manifestare; altera, quae neget, illam esse causam ab integritate excusantem. Praestat vero, prius videre, quaenam commoda et incommoda ex alter­ utra sententia et praxi oriantur; dein de ipsis sententiis judicium proferre. A. Primo aspectu ea sententia, quae complicis manifestationem dicit esse causam ab integritate confessionis excusantem, benignior videri poterit. At ne facilius pro benigniore re ipsa sumatur, omnino consideranda sunt onera, quae imponit: 1) Cum multo majore incommodo a poenitente subeundo postulari debet, ut alius confessarius, cui complex ignotus sit, pro excipienda con­ fessione quaeratur. Nam integritas confessionis, nemine dubitante, per se servanda est, quando servari potest, atque solum id poenitentis incommo­ dum, quod eam moraliter impossibilem reddit, excusat; quare illud incom­ modum omnino magnum esse debet, idque multo majus, quam quod ex aliorum sententia legitimam facit aliqualem complicis diffamationem. 2) Si vero alius confessarius tandem adiri nequit atque peccati circum­ stantia propter complicis famam servandam reticetur: plerumque onus, quod semper pro magno haberi consuevit, peccati actum substantialem bis con­ fitendi imponitur. Sc. fama complicis servanda, si excusat ab integritate Confessio — integritas — causa excusans sit ne complicis fama. 245 confessionis, ex omnium sententia non dat jus aliud reticendi, quam quod ad conservandam complicis famam prorsus exigitur: quare e. g., qui incestum commissum aliter fateri non potest, certissime tenetur in prima confessione ad confitendum peccatum luxuriae, quamvis suppressa illA circumstantia incestûs. Porro postea, quando apud alium confessarium confitendi facultas adest, circumstantiam incostûs, quam declarare tunc debet, quomodo prac­ tice declarabit, nisi peccatum luxuriae iterum accusaverit? 3) Si peccatum complicis ab integritate excusat, et — quod hujus sen­ tentiae fundamentum est — hoc peccatum indicare non licet: ne confessario quidem licebit, apud poenitentes, praecipue si adeo exculti non sunt, ut illius doctrinae gnari responsa dextre declinare noverint, eas interrogationes instituere, quae poenitentem facile inducant, ut complicis notitiam confes­ sario indirecte det. At si confessarius haec ex obligatione evitare debet: aut de peccandi occasionibus inquirere libere non potest, aut arbitrio et judicio poenitentium id saepe committere debet, num ct quomodo obligatio­ nem respondendi urgere possit. Sed ob multa gravia incommoda et damna spiritualia inde oritura neutrum quispiam facile admiserit. Quare confessarius, no gravissimo muneri poenitentem ab occasione proxima arcendi desit, neve poenitentem ipsum sibi illudere sinat, qui sibi suoque judicio relictus, occasiones pro adeo periculosis nolit agnoscere, libere interrogare debet, spreto periculo illo notitiam com­ plicis diffamantem accipiendi, si modo probabile, licet non certum, sit, illam complicis diffamationem non esse causam ab integritate confes­ sionis excusantem. At probabilis certo est haec sententia. B. Scriptores igitur et numero plures, et auctoritate gravissimi de-335 fendunt, legem integrae confessionis esse potioris juris, ita ut ad eam im­ plendam sperni debeat, si necessaria sit, illa aliqualis complicis apud con­ fessarium diffamatio: ita S. Thom, in 4 dist. 16 q. 3 a. 2, S. Bonav., S. Antonin., S. Bern., Gerson, Medina, Sylvester, Cajetam, Henriquez, Suarez disp. 34 sect. 2, Lugo d. 16 n. 398 sq., Laym., Vasquez q. 91 dub. 3 a. 2, Tolet, Reginald lib. 6 n. 156, Lessius, Tamburini, Salmant. c. 8 n. 128, Reuter p. IV. n. 321, S. Alph. n. 489. etc. — Contrariam sententiam, sc. non licere complicis notitiam dare, docuere: Canus, Petr. Soto, Ledesma, Navarrus Manuale cap. 7 η. 1, Valentia disp. 7 q. 11 p. 1, Banez, Diana etc.; ac pro­ babile id esse, expresse tradunt praetor alios: Busenb., Mazzo t ta de poenit. disp. 1 q. 4 cap. 7 § 1 ab initio. Rationes sententiae eorum, qui non licere amplius notitiam dare adeoque potius abstinendum esse ab integritate confessionis docent, ad hanc unam causam reducuntur: quod famam alienam laedere sit contra legem naturalem, ideoque ejus servandae obligatio potioris juris sit, quam obligatio integre confitendi, quippe quae sit legis positivae. Ii vero, qui defendunt, confessionem integram faciendam esse, spreta336 illa, si opus sit, complicis apud confessarium diffamatione: certe non ne­ gant, per se lege naturali vetari, no aliena fama laedatur, at opponunt, id non absolute votari, sed solum, no laedatur sine legitima causa; quare vi­ dendum esso, utrum lex integre confitendi sit ejusmodi legitima causa necne, maxime quum illa apud confessarium oritura laesio famae objective non certo gravis sit. (Cf. vol. I. n. 1180 et 1182.) Legitimam voro esse hanc 246 P. ΙΓ. L. I. Tr. V. Sncr. Poenit. — Sect. II. Subjectum ejusque actus. causam, ex gravissimis rationibus suaderi potest: 1) ex iis, quae antea jam notata sunt circa incommoda et damna, quae sequantur, nisi universim liceat libere fateri et interrogare circa circumstantias et occasiones peccatorum. 2) Alia exempla afferri possunt, in quibus sperni omnino debeat aiiqualis nota et famae labes, quae ex poenitentia diffamatione in alios redundare possit. Nemo enim unquam ausus fuerit neque unquam audebit e. g. filium eximere ab integra confessione criminum suorum proptcrea, quod fortasse ex justa suspicione educationis non bonae aliqua in parentes labes redundet, aut religiosum eo quod suspicio relaxatae disciplinae contra ejus monaste­ rium a confessario concipiatur. Cur ergo in causa non adeo dispari dispar feratur judicium et levis complicum diffamatio tanti aestimetur? 3) Inte­ grae confessionis lex tantopere urget, ut poenitenti nunquam liceat propriae famae servandae causâ eam posthabere, sed ut, quantovis sui diffamationis timore spreto, debeat semper omnia peccata sua accusare. At ex communi doctrina lex servandi famam alienam tam gravis non est, ut non vincatur ab obligatione seu necessitate alioquin incurrendi infamiam propriam. Aliis verbis, potius possum famam alienam prodere, quam obligatus sim meam violare. Ergo ea causa (sc. integritas confessionis), quae me semper obiigabit ad laedendam meam famam, causa legitima videtur spernendi illam aliqualem infamiam alienam. (Cf. Lugo disp. 16 1. c., Tambur. mefb. conf. 1. 2 c. '.) § 2.) 4) Quum antiquitus consuetudo fuerit atque per se obligatio confitendi apud parochum, parochus autem omnes suos subditos nosse consueverit: illis temporibus, si alia sententia vera esset, circa peccata manifestatu et curatu difficiliora lex integre confitendi fere semper cessasset. Num vero credi potest, Christum Dominum legem illam communem sic in­ stituisse, ut practice tam frequenter evaderet illusoria? 337 Ex quibus omnibus id concludere debemus, confessario id in­ tegrum manere, ut, prout expedire sibi videatur, de circumstantiis occasionibusque peccandi interroget; neque poenitentes edocendos esse, ut ejusmodi circumstantias supprimant, quae complicis famam apud confessarium laedant, sed, nisi secundum regulas supra datas alterum confessarium adire possint, eos nihilominus ad integram confessionem apud notum confessarium faciendam esse urgendos. Id vero alteri sententiae damus, ut, qui propter auctoritatem theo­ logorum certe etiam probatorum illam defendentium ea uti velit pro sua confessione instituenda, si ipse sibi secundum eam dictamen conscientiae fecerit, incusari nequeat, neque adigi debeat, ut a sua sententia discedat. Quapropter etiam confessarius, si excipit confessionem eorum, qui, in theologia versati, ei videantur secundum alteram illam sententiam procedere, et qui ipsi de suis obligationibus satis judicare possint, quasdam interrogationes facilius omittere potest, relicta ejusmodi poenitentibus suas sententias sequendi licentia. 338 Quod de complicis fama servanda sive negligenda dictum est, pari fere ratione dicitur de fama eorum, qui poenitentia peccato ansam, occasionem dederunt: sc. si poenitens peccatum suum sufficienter declarare nequit secundum omnem specificam malitiam, nisi alienum peccatum utpote objectum, occasionem etc. sui peccati etiam manifestet; e. g., qui sororem suam ex peccato gravidam ita percussit, ut abortus k Confessio — integritas in complicem inquisitio quae sit illicita 247 sequeretur, peccatum suum vix integre confiteri potest, nisi sororis peccatum simul indicet. Quamquam aliqui etiam eorum, qui prae integritate confessionis famam complicis spernendam esse dicunt, in casu nunc allato idem concedere nolunt; tamen utrobique id faciendum esse, saltem pro­ babile est. Cf. Gury n. 502, Lugo d. 16 n. 420 cum aliis. Ab hac causa, in qua complicis peccatum indirecte manifestatur,389 prout proprii peccati integra confessio id postulat, toto coelo distat nominis, com plicis inquisitio, ut complex corripiatur. Quod per se illicitum esse, et natura instituti sacramentalis tribunalis, et positivae leges SS. Pontificum probant. Hac de re Ben. XIV. plures Constitutiones edidit, quas Pius IX. in Constit. „Apostolicac Scdisu confirmavit. Prima Constitutio Ben. XIV. „Supremau edita est 7. Julii 1745 ad Episcopos ditionis Lusitaniae; secunda „Ubi primum * 2. Junii 1746; tertia „Ad eradicandum * 2S. Sept. 1746 (cui accedit quarta Const. 9. Dec. 1749, quae solam Portugalliam vi­ detur spectare). Nimirum prima Constitutione ad Episcopos Lusitaniae directa, S. Pontifex designat et damnat crimen inquirendi nomen complicis; secunda Constitutione, ad eosdem Lusitaniae Episcopos directa, poenas in delinquentes statuit atque ordinem contra eos procedendi praescribit; tertia Constitutione Ben. XIV. duas priores ad universam Ecclesiam extendit. Crimen in prima Constitutione sic describitur : „Pervenit ad aures nostras, nonnullos . . . confessarios falsa zeli imagine seduci se passos, sed a zelo secundum scientiam aberrantes, perversam quandam et perniciosam praxim in audiendis Christi fidelium confessionibus, et in saluberrimo poenitentiae sacramento administrando in­ vehere atque inducere coepisse; ut videlicet, si forte in poenitentes incidissent socium criminis habentes, ab iisdem poenitentibus socii hujusmodi seu complicis nomen passim exquirerent, atque ad illud sibi revelandum non inducere modo suadendo conarentur, sed, quod detestabilius est, denuntiata quoque, nisi revelarent, absolu­ tionis sacramentalis denegatione, prorsus adigerent atque compellerent : imo. etiam complicis ejusdem nedum nomen, sed ct habitationis insuper locum sibi exigerent designari. Quam illi quidem intolerandam imprudentiam tum procurandae complicis correctionis aliorumque bonorum colligendorum specioso praetextu colorare, tum emendicatis quibusdam Doctorum opinionibus defendere non dubitarunt: quum revera opiniones hujusmodi vel falsas et erroneas sequendo, rei veras et sanas male appli­ cando perniciem tam suis, quam poenitentium animabus consciscerent; ac sese prae­ terea plurium gravium damnorum, quae inde facile consecutura fore praevidere debuerant, reos coram Deo aeterno judice constituerent. . . . Nec lieri potuit, quin ea de causa et oblocutiones et scandala, et non ministrorum tantum, sed sacri etiam ipsius ministerii odium et animorum ingens perturbatio in populo fideli ex­ orta sint. . . ,w In secunda Constit. constituitur: 1) excommunicatio latae sententiae R. Pontifici reservata contra quoscunque „qui ausi fuerint in posterum docere licitam esse hujus­ modi praxim, prout in relato nostro Brevi (priore) exponitur et reprobatur; vel scribere aut loqui praesumpserint in ejus damnatae praxis defensionem ; vel ea, quae in dicto Brevi contra eandem praxim decreta sunt, impugnare, aut in alienos sensus temere detorquere vel interpretari11. 2) Suspensio ab audiendis confessionibus ferendae sent., aliaeque etiam gra­ viores poenae et judicis ecclesiastici sententia contra eos, „qui conformiter ad prae­ dictam reprobatam praxim poenitentes . . . interrogare praesumant de nomine com­ plicis . . . vel adjunctis . . . expressiorem magisque individuam ejusdem complicis 248 P. IL L. I· Tr. V. Saer. Poenit. — Sect. II. Subjectum ejusque actus. manifestationem concernentibus, eidem poenitenti, si manifestare renuerit, sacramenfalem absolutionem denegando" 3) A sacro Officio procedi debere tum contra docentes licitam esse illam praxim, defendentes (etc. ut supra), et contra confessorios illam doctrinam pravam sequentes, si eorum agendi ratio talis sit, ut suspecti reddantur de adhaesione ad pravam illam doctrinam. Qunre, exceptis poenitentibus in propria causa, omnes qui noverint ali­ quem deliquisse sive doctrina ista, sive praxi, quae suspicionem pravae doctrinae ingerat, jubentur infra mensem S. Officio delinquentem denuntiare (sub poena ex­ communicationis : quae saltem hodie sublata est). * Attamen, quamquam per se nomen complicis inquiri non licet, possunt ejusmodi esse adjuncta, in quibus id sane liceat atque adeo sub poena denegandae absolutionis complicis manifestatio exigi debeat. Nimirum si confessarius simul alio munere, ut Superioris, fungitur, propter quod poenitens obligetur, ad ipsum auctores et complices peccati communi bono contrarios corrigendi aut puniendi causa de­ ferre. Quod si obtinet, confessarius non qua confessarius, sed qua Superior notitiam complicis sibi dandam jure exigit. — Imo in illo casu, in quo poenitens propter commune bonum denuntiationem com­ plicis facere debet, confessarius quilibet per se exigere debet, non quidem ut sibi, sed ut Superiori denuntiatio fiat. Quare si poenitens ex justa causa mavult per confessarium denuntiationem facere, is sine dubio complicis nomen excipere potest; imo exigere, ut aut per se aut per alterum aut immediate denuntiatio fiat, etiam sub poena de­ negandae absolutionis pro re nata prorsus debet. Expedit vero, ut extra confessionem, quantum commode fieri possit, haec denuntiatio excipiatur; imo ut detur notitia sigillo sacramentali non clausa, exigen­ dum est. Cf. Lugo disp. 16 n. 432 sq., Ball. not. ad Gury II. 502. Ad ejusmodi circumstantias Ben. XIV. ipse referre videtur, quum damnatam praxim describens dicat: „opinioues falsas et erroneas se­ quendo, vel veras et sanas male applicando, perniciem tam suis, quam poenitentium animabus consciscunt". NB. Num et quomodo in peccato reservato, quando legitimus con­ fessarius desit, integritas objectiva non sit necessaria, v. sect. III. cap. I. art. IV. § 2 in fine (de cas. resero.). Articulus III. De mediis ad integritatem confessionis procurandam necessariis. Quoniam generatim peccatum grave nullum voluntarie tacere iu confessione fas est, integritas vero subjectiva seu formalis, quantum per diligentiam humanam licet, objectivae integritati debet respondere, media ad id efficiendum necessaria adhiberi debent. Medium igitur per se et semper necessarium est conscientiae discussio; medium per accidens necessarium, i. e. post confessiones prius invalidas factas, est confessionum repetitio, vel etiam confessio generalis. De utroque medio agendum est. Confessio — integritas — medium; conscientiae discussio. 249 § 1. De examine conscientiae confessioni praemittendo. I. Requiritur per se sub gravi examen serium et diligens, eam sc. diligentia, quam homines in gravi negotio impendere consueverunt; at non tanta diligentia, quae confessionem reddat odiosam et nimis molestam. Trid. sess. 14 cap. 5. Cf. Lugo disp. 16 n. 590—594. II. Diligentia igitur necessaria diversa est pro diversis poenitendum conditionibus sc. 1) pro diversa conditione conscientiae et habituali vitae puritate, 2) pro temporis diuturnitate, quod ad confessionem instituendam percurrendum est, 3) pro diversa poenitendum instructione et ingenii acumine, 4) pro diversa corporis valetudine. III. Qui gravem negligentiam in sui discussione committit, per se sacrilege et invalide confitetur: attamen ut hoc re ipsa committatur, poenitentem etiam subjective ad hunc gravem defectum a se commissum satis attendisse necesse est. De cetero confessarius non raro aliquem defectum examinis supplere potest eumque ab ipso suppleri expedit. IV. Ut de defectu graviter leviterve culpabili commisso postea aliquod judicium feras, attende regulas quasdam practicas a Reuter, Mazzotta, Lacroix datas: Peg. 1. Qui conscientia neque nimis stricta, neque nimis laxa utens post sui discussionem remorsum conscientiae clamantis seu ,la­ trantis" non sentit quasi de culpabili negligentia, potest quietus esse. Peg. 2. In dubio de negligentia gravi aut levi commissa, qui post institutam confessionem reperit, se plura peccata mortalia omisisse quam dixisse, grams negligentiae reus habendus est; si multo plura confessus est, quam omisit, non gravem negligentiam commisisse cen­ sendus est. Sporer n. 367 cum Nugno aliisque. Peg. 3. Qui, ab una alterare hebdomada confessus, numero in­ certo et dubio accusat peccata externa palpabilia, e. g. ,ter quaterve commisi fornicationem1, gravem suspicionem ingerit de negligentia examinis graviter culpabili. Vide Reuter theol. mor. p. IV. n. 311, Mazz. disp. 1 Q. 2 cap. 1. Explicatio. Nota igitur ad I. Lugo 1. c. et alii recte dicunt: Etiamsi342 post adhibitam moralem diligentiam putes, te, si plus temporis adhuc im­ pendas, etiam plura peccata roporturum esse, propterea tamen male inferas, te teneri etiam ad plus temporis impendendum: secus enim, qui a multis annis confessus non sit, per dios et dies recogitando vitam suam non satis­ faciat, quod absonum est dicere. — Imo Sporer 1. c. n. 366 docet, eum, qui post diligentiam moralem confessionem instituat, postea vero non re­ cordetur, utrum hoc illudve peccatum dixerit necne, non teneri ad ejus peccati confessionem, eo quod praesumere possit et debeat, se cum ceteris ea peccata vere confossum esse: si autem ex alia quadam ratione graviter dubitet et vere dubius haereat, utrum tale peccatum confessus sit aunon, debere utique illud peccatum certo a se commissum postea confiteri. 250 P. IL L. I. Tr. V. Sacr. Poenit. — Sect. II. Subjectum ejusquo actus. Ail ΙΓ. 1. Qui raro peccatum grave committit, leviore omnino examine contentus esse potest, maxime si consuevit quotidie conscientiam suam non­ nihil excutere: gravia enim peccata, si quae commisit, tum facillime me­ moriae occurrent. Imo qui moraliter certus est, se ab ultima confessione graviter non peccasse, ad examen severe non tenetur, sed ad curam, ut sufficientem materiam clavibus subjiciat. — Ceterum etiam eum, ut exstirpet peccata leviora et justum fructum ex sacramento hauriat, nullatenus debere omni examini supersedere, evidens est. 2. Qui diu confessus non est, quamquam absolute diutius se exami­ nare debet quam ille, qui a breviore tempore confessus est, tamen relative minus tempus impendere potest. Quis enim ferat, eum, qui ab anno con­ fessus non sit, ad examen duodecies longius obligare, quam qui ante men­ sem confessus sit! 3. Homines rudes et parum instructi ad tantum examen non tenen­ tur, quantum instructi et exculti. Quare si poenitens aliter bene instructus imparatus accedit ad confessionem, per se benigne remittendus est, ut, ex­ cussa conscientia, redeat: si vero homo rudis est, quando nullam quidem adhibuit diligentiam, idem faciendum est, attamen alicujus diligentiae de­ fectum confessarius longe facilius supplebit. Nam homo rudis sibi relictus etiam diuturno tempore id perficere non potest, quod confessarius brevi tempore interrogationibus perfecturus est. Quare si confessarius videt, se interrogando eam integritatem confessionis attingere posse, ad quam poeni­ tens sibi relictus diuturniore examino vix pertinget, tuto examinandi onus in se suscipere potest, et melius in se suscipiet, maxime si timendum est, ne poenitens ob dilatam confessionem perterritus redire non audeat. Vide, quae hac de re habet Catech. Rom. part. 2 c. 5 n. 60: „Si sacerdos hujusmodi homines prorsus imparatos cognoverit, humanissimis verbis a se dimittet hortabiturque, ut ad cogitanda peccata aliquod spatium sumant, ac deinde revertantur. Quodsi forte affirmaverint, se in eam rem omne studium contulisse, quoniam sacerdoti maximo verendum est, no semel dimissi amplius non redeant, audiendi erunt, praesertim si emendandae vitae studium aliquod prae se ferant, adducique possint, ut negligentiam suam ac­ cusent, quam se alio tempore accurata meditatione compensaturos promittant/ Reuter 1. c. n. 311: „Ceterum experientia docet, ut recte notarunt Vasquez et Lugo, apud rusticos aliosquo rudes................. prudentem confessarium aliquot interrogationibus plus proficere, quam illi sibi relicti longo examine, quamvis conentur omnia in memoriam revocare. Unde tales, si diligentiam aliquam adhibuerint, non facile sunt remittendi, ut se exa­ minent, etsi aliquis defectus advertatur/ Sporer, theol. sacram, (tom. III.) de poenit. n. 3G5: „Rudes et im­ periti adhibere non possunt tam exactam sui discussionem, sicut docti et intelligentes: quamobrom confessarii examine juvare debent/ Segnori, il Confessore ist ruito c. 2 monet, ne sine urgenti causa homines rudes remittantur, ut melius se examinent, quia ex una parte ti­ mendum sit, ne deterriti redire omittant, et ex altera parte confessarius suà diligentiil examinis defectum facilius supplere possit. Cf. etiam Scavini t. 3 n. 456 (ed. 10). 4. Ii vero, qui gravi morbo decumbunt et'prae virium defectu re­ cogitare praeteritam vitam nequeunt, nedum ad examen diligens obligandi sint, ne ab ipso quidem confessario nisi valde moderate examinari debent: Confessio — intcgrïtne. — Conscientiae discussio Confessio generali-. 251 posten, si Deus sanitatem restituerit, defectus majoris diligentiae supplen­ dus est, aut si post absolutionem sine mentis conatu alia peccata memoriae occurrunt, illa utique accusanda et absolvenda sunt. Ad III. Quo melius examen perficiatur, aliquem ordinem poeni-3« fens sibi praestituere debet, sc. ut secundum ordinem decalogi, prae­ ceptorum Ecclesiae et peculiarium status obligationum perpendat, quaonam peccata commiserit, in mentem revocando singula tempora, maxime extraordinarios dies etc. Reuter modum non sufficientis tantum, sed magnae omnino dili­ gentiae exhibet: ut aliquis υ recogitet, ubi quovis die fuerit, quaenam negotia gesserit, quid in iis circumstantiis cogitatione, interiore affectu, verbo, opere, vel omissione deliquerit; quomodo domi, in templo, in conversatione cum proximo se habuerit: neque necesse est, ut eadem vestigia relegendo iterum iterumque rimetur . * Sporer n. 3G5 ex Gobat n. 498 approbans affert compendiosam praxim examinandae conscientiae a longiore tempore v. g. aliquot men­ sium vel medii anni pro eo, qui vitam potius uniformem egit: „ut nimirum poenitens consideret tria tempora, 1) unum diem fetialem, quid in illo fecerit, 2) unum diem festum simili modo, 3) tempora extraordinaria itinerum, negotiorum, nuptiarum, conviviorum, occasio­ num etc. * Qui u brevi tempore tantum instituturus est examen, consideret cogitationes, verba, opera in ordine ad Deum, proximum, semetipsum. Ceterum vide infra aliquam methodum, secundum quam confessa­ rius in examinanda conscientia pocnitentem juvare possit, praecipue eum, qui a longo tempore confessus non sit, aut generalem confes­ sionem velit instituere. sb -· 9 De confession uni repetitione et de confessione generali. Confessiones, in quibus defectus aliquis commissus est, aut sunt sis invalidae aut incompletae tantum. Si incompletae tantum erant, sed validae, compleri debent, non repeti; si vero invalidae fuerunt, repeti debent, at pro confessarii diversitate diverso modo. I. Obligatio repetendi confessiones imponenda non est, nisi moraliter certo de earum nullitate constat; consilium vero dari potest secundum regulas de confessione generali η. III. et IV. notandas. S. Alph. n. 505 „cum communi sentf II. Haec repetitio ex integro fieri debet, si instituitur apud di­ versum confessarium; si vero apud eundem fit, apud quem prius con­ fessiones institutae erant, integritas quidem, si deerat, distincta accusa­ tione complenda est, circa reliqua peccata autem sufficit, ut confessarius retinuerit aut nunc resumat confusam de statu poenitentis notitiam. S. Alph. n. 502. 252 P. II. L. I. Tr. V. Sacr. Poenit. — Sect. II. Subjectum ejusque actus. III. Confessio igitur generalis, quae est vel omnium vel mul­ tarum confessionum repetitio, aut necessaria est, aut utilis tantum, aut nociva: si necessaria, praecipienda est; si utilis, aliquoties consulenda; prohibenda, si nociva est. IV. Praecipienda est, si confessiones praeteritae moraliter certo nullae erant. Utilis et consulenda ex duplici causa esse potest: 1) si de nullitate confessionum non constat quidem, tamen grave dubium est propter frequentem relapsum similesque rationes; 2) si de valore quidem priorum confessionum prudenter dubitari nequit, attamen in specialibus adjunctis seu vitae conditionibus homo sese ad majorem fervorem in divino servitio disponere vult. — Nociva autem est apud eos poeuitentes, qui, si recogitarent praeteritam vitam, aut periculum lapsûs sibi crearent, aut conscientia nimis stricta in anxietates et per­ plexitates conjicerentur; quare tunc, nisi omnino constat de priorum confessionum nullitate, nulla repetitio permittenda est, si vero de nullitate certo constat, cum moderata cura et sub confessarii prudentis auxilio repetitio institui debet, et examen postea prorsus interdici. 346 V. In confessione generali non necessaria confessarius omnino leviore cura in interrogationibus contentus esse potest; imo etiam poenitentem monere expedit, obligationem omnia peccata accusandi non adesse, ne forte in decursu confessionis verecundia aliqua captus ex falsa conscientia sacrilegium committat. 2Ïttamen si demum poenitens serio cupit generalem confessionem instituere, maxime si id accidit propter dubium priorum confessionum, a nimia brevitate aut quadam praecipitantia etiam abstinendum est: secus ipse poenitens non tran­ quillus, sed inquietus redditur, ut non semel observari licuit poeuitentes post generalem confessionem peractam conquerentes, se non omnia di­ cere potuisse, quod confessarius nimis cito rem expedire voluisset. VI. In modo vero ejusmodi confessionum excipiendarum id ob­ servandum videtur, ut, si poenitens cupit, ipse prius, quae in con­ scientia habet, dicat, dein confessarius interrogando suppleat; si vero poenitens libenter consentit, confessarius interrogando incipiat, postea vero paululum temporis poenitenti concedat, ut, quae fortasse reliqua sint, exponat. »47 Explicatio. Ad I. nota: Difficultas esse nequit, quando poeni­ tens voluntarie peccatum reticuit, aut occasionem voluntariam nun­ quam dimisit iuimicitiasve deponere nunquam paratus fuit, et in si­ milibus causis: quia tunc certo constat, confessiones invalidas et sacri­ legas fuisse. Sed difficile est aliquando judicare in causa frequentis relapsûs sine ulla occasione continua libera. Quudsi poenitens brevi post confessiones, prima data occasione, sine ulla resistentia saepius relapsus est, praesumi debent confessiones sine sufficienti dolore et proposito ideoque invalidae factae esse; si vero sincera aliqua resisten­ tia confessionem sequi consueverat (cf. n. 492), de nullitate confessionum non constat, quare non imponenda, sed consulenda est earum iteratio, quando tandem poenitens majores vires et meliorem dolorem concepit. Confessio — integritas — conf, generalia utilitas — conf, amico facta 253 Ad II. 1. Si quis tandem generalem confessionem instituere vult, distinctio inter confessarium eundem et diversum non tanti est facienda; sed solummodo, quando poenitens aut confessarius ad ea, quae absolute necessaria sunt, sese restringit. Nihilominus etiam in confessione generali necessaria confessarius ille, qui omnes priores confessiones pocnitentis audivit, leviore cura contentus esse potest. 2. Illa confusa notitia, quae absolute sufficit, comparari potest sive ex poenitentia imposita, sive aliquot interrogationibus apud poe­ nitentem factis. Haec autem sufficit, quatenus conjungitur cum priore notitia distincte data — ergo apud eundem confessarium — maxime quando ex illa priore notitia distincta poenitentia conveniens imposita atque persoluta est: quare tunc ad complendum judicium restat, ut 1) valide feratur sententia absolutionis, atque 2) illa cognitio praevia ad eam ferendam necessaria, per quam poenitens absolutione dignus cognoscatur, a confessario concipi possit. 3. Si confessione facta absolutio poenitenti dilata erat, illo vero postea revertente confessarius peccatorum accusatorum immemor factus est: sine dubio etiam sufficit, confusam notitiam nunc resumi. Imo si poenitens dispositus jam antea erat, atque ex alia causa absolutio dilata est, sufficit absolute confessarium meminisse, poenitentem dignum esse atque poenitentiam convenientem esse impositam. (Semper supponitur, nullum aliud peccatum grave intercessisse inter tempus praesens er inter tempus peractae confessionis, alioquin id distinete accusari atque dolore cum aliis actibus renovari omnino debet.) Cf. Suarez et Lu go disp. 16 η. 636. 4. Cognata quaestio versatur circa eum casum, quando aliquis sacer-3+s doti qua amico peccata sua dixit, qualis requiratur in sacerdote illorum peccatorum praesens notitia et memoria, ut. accedente generali accusatione, poenitens absolvi possit. In quo Lacroix, S. Alph. aliique distinctam omnium peccatorum memoriam postulant, ex eo quod requiratur distincta confessio sacramentalis, haec autem tum tantum ex generali accusatione poonitontis oriatur, si pro illo tempore confessarius habeat distinctam eorum memoriam; Lugo 1. c. contra ad communem praxim provocat, quo probet, sufficere, ut nunc confusa notitia eorum, quae antea amice dicta fuerunt, exsistat, eo quod ex illa confusa memoria cum notitia distincta antea habita videatur confessio sacramentalis conflari. Haec quidem Lugonis opinio tunc omnino probabilis videtur esse, si sacerdos qua amicus narrationem peccatorum excipiens jam aliquatenus suspicabatur, se posse illum hominem, qui tum de confessione nihil cogi­ taret, ad confessionem sacramontalem perducere; nam tunc accusatio qui­ dem sacramentalis intentionaliter non luit' notitiae tamen peccatorum re­ ceptio coepit esso judicialis et sacramentalis ex parte sacerdotis, ideoque distincta notitia judicialis inchoativo saltem data est: quod videtur prorsus sufficere, modo postea ex parte poonitontis consensus externo detur ad ju­ dicium perficiendum. Quodsi voro neque poenitens in illa narratione pec­ catorum praevia quidquam do sacramento poenitentiae dixit, nec sacerdos cogitavit, sententia S. Alph1 videtur vera esse, quia tunc, nisi distincta 254 s, si P. IL L. I. Tr. V. Sacr. Poenit. — Sect. II. Subjectum ejusque actua. memoria in sacerdote perseverat, distincta nolit ia judicialis neque adest neque unquam aderat; at in sola judiciali notitiâ sententia sacramentalis, necessario in singula peccata gravia ferenda, nititur. W Ad III. et IV. I. Utilitates confessionis generalis succincte enumerat S. Ignatius de Loyola in libello „Exercitiorum spiritualium * : 1) multo plus commodi ac meriti accedit ob dolorem de peccatis vehementiorem; 2) longe manifestius natura et malitia peccatorum perpenditur et inspicitur; 3) multo melior fit dispositio ad SS. Eucharistiae sumptionem atque sic ad fugam peccati et ad gratiae receptae conservationem et augmentum. 2. Expedit igitur confessionem generalem instituere in praecipuis vitae epochis, ut: 1) in electione vel assumptione novi statûs: ante matrimonium, ante statum religiosum assumendum, ante sacerdotium; 2) in missionibus publicis vel spiritualibus exercitiis: in quibus ii, qui jam bonam confessio­ nem generalem fecerunt, communiter solum ad partialem confessionem ge­ neralem, i. e. ab ultima incipiendam, admitti debent; 3) in morbo pericu­ loso, vita ad finem vergente, si aegroto vires suppetunt. 3. Totius vitae confessionem generalem, saltem si in matura aetate facta fuit, raro admodum expedit repeterer attamen neque ita interdicenda est, ut ne ille quidem, qui sine ullo scrupulo et perturbatione ex singulari fervoris spiritualis augmento concepto perfectiorem denuo vitam sibi prae­ stituerit, ad eam ullatenus admittatur; quamquam communiter potius de­ clinanda quam admittenda est. Partiales vero confessiones generales a tem­ pore ad tempus utiliter instituuntur, uti mos communis etiam est in di­ versis religiosis familiis. 350 Ad V. Antequam confessio generalis suscipiatur, plerumque inquira­ tur oportet de causa, cur poenitens eam instituere velit, ut cognoscatur, utrum confessio generalis necessaria sit, an libera. Deinde inquiratur in conditionem poenitentis atque vitae statum, quo convenientius confessarius interrogando eum juvare possit. Animetur poeni­ tens ad magnam sinceritatem, ne quid verecundia et pudore occupatus re­ ticeat; quare ne unquam confessarius signum admirationis vel indignationis edat, quantumvis gravia fuerint peccata, sed potius ostendat se nullatenus mirari, se graviora audivisse, infirmitatem humanam extollat, ex qua mi­ randum potius sit, quod non plura etiam et graviora peccata fuerint com­ missa, imo laudet poenitentem, si quod peccatum gravius cum pudore et repugnantia tandem dixit, gratuletur de victoria ex se ct diabolo reportata et iterum efficacibus verbis ad sinceritatem animet atque ad confessionem sic faciendam, ac si ultima totius vitae fuerit. Si peccatum diu celatum erat, potest expedire, hoc peccatum primo loco exprimi atque de tota materia, in qua id versabatur, confessionem statim compleri: si vero nimia verecundia etiamnunc poenitens detinetur, confessio incipiatur secundum ordinem decalogi, ut postea poenitens, quando majores animos cepit, fidentius rem enarret: at tum imprimis saepe ani­ mandus ct exhortandus est ad vincendum pudorem, atque cum multa beni­ gnitate tractandus. Confessario plerumque minus grave erit, si ipse potest interrogationibus totam confessionem generalem perficere, idque si de hominibus rudioribus agitur, communiter etiam poenitentibus gratius erit. At ne sese hac in re poenitenti obtrudat; qui enim, conscientia discussa, peccata sic reperta fa­ teri vult, postea tranquillus non erit, nisi secundum suum ordinem ea po­ Confessio — Integritas. Confess, generalis — in e.a interrogandi methodus 255 tuerit exponere; tunc igitur interrogando solum suppleat. Sed etiamsi in­ terrogando ipse confessionem quasi totam fecerit, ne unquam omittat poenitenti tempus concedere, ut possit, quae velit, addere. Brevem methodum hic exhibeo, multa tamen pro circumstantiis relinquo sup-351 plenda1: multa etiam ex responsis acceptis a poenitente saepe evadent superflua. Interrogationes exhibeo tantum de speciebus, id supponens, de numero ubique etiam interrogandum esse, quoties sc. aut absolute, aut in mense, hebdomada, die Incipio a sexto praecepto. In juventute forte seductus (cta) es? — qua aetate? tactus, an pejora? cum puellis an pueris? tecum ipso? (sequelaene aderant, vel: tibine satisfecisti, vel: pollutio ? in feminis, nisi ipsae clarius rem exprimant, saepe sufficit: ,valdene ex­ citata erae *? cf. vol. I. n. 873.) [NB. Postquam confessarius in genere cognoverit, usque ad impura facta per­ ventum esse, interroget prius de actionibus, dein de sermonibus, tum de cogitatio­ nibus, et cogitationes et sermones resumens de desideriis.] Igitur: Postea acciderunt etiam pejora? Cum altero sexu? peccatum completum? evasitne praegnans? . . . (Si negatur: scisne, unde id acciderit? an erat tale peccatum, ut praegnans evadere posset? — alioqui de onanismo, vel abortu, sed caute.) Quoties alias [cf. I. n. 242] tactu peccasti (obscoenis? maxime si hoc negatur: vel ex prava intentione, vel cum vo­ luptate? an sine prava intentione et supcrficietenus tantum in superiore corporis parte supra vestes?), amplexibus et osculis (cum mora ct ardore, vel cum prava voluptate?). Cum eadem persona semper? etiam cum persona cognata, matrimonio (voto) ob­ stricta? Estne in eadem domo tecum, an saepe visitasti? vis eam matrimonio tibi jungere? Accideruntne alia tecum, si solus eras? tactus an pejora? tunc etiam alia desideria? An aliud quid accidit? cum sodalibus pravis conversatus es? . . . (ut explicetur, si quid actum est cum eodem sexu.) Etiam postea de male gestis ga­ visus es eaque approbasti ? Alias etiam inhoneste locutus es? sermones miscebas (de altero sexu?) an unum altcrumve verbum tantum? idque valde obscoonum? sermones pravos ex prava libidine et intentione vel saltem cum scandalo praeviso, coram pluribus? an cum intentione seducendi, coram quot? (Si poenitens est matrimonio junctus: coram per­ sonis solutis? si negat: erantne valde obscoeni: vel ex prava intentione?) Quoties alias pravas cogitationes fovisti voluntarie (cum pravis motibus vel libidine, dc altero sexu? . . .) — Quoties inter sermones et cogitationes processisti ad desideria? cujus rei? in quasnam personas? cognatas, matrimonio junctas? . . . (Si poenitens matrimonio junctus est:) Etiam post matrimonium aliquid acci­ dit? . . . prava desideria in alienas personas? ... in matrimonio christiano more vixisti? (contra finem matrimonii? sed non semper interrogandum); si uxor est: virone obsecundas? (debitum conjugale non negasti?) An nunc omnia peccata contra sanctam puritatem dixisti? Cogita, num quid te remordeat. Fortasse non amplius poteris confessionem generalem denuo instituere. I. praec. An contra fidem voluntarie dubitasti? dubia aliis communicasti? Aliter contra fidem egisti, locutus cs? coram pluribus vel quot? eosve seduxisti? Contra religionem et sacerdotes locutus es? Aliorum sermones audivisti, approbasti, promovisti? Pravos libros et ephemerides (contra fidem, an mores?) emisti, legisti, aliis legenda dedisti vel permisisti? An unquam desperasti de salute et divina misericordia? . . . Praesumens de divina misericordia peccasti, in peccatis perseverare proposuisti? An superstitionem exercuisti? sortilegos adiisti? serio? (magnetismus? tabulae rotantes . . .) — Sacris rebus abusus es, vel irreverenter tractasti? Sacramenta in­ digne suscepisti? (. . . etiam extr. unctionem, matrim., confirm.) 1 Si (piis longiorem peccatorum catalogum desiderat, eum habet apud Lacroix 1.6 p. 2 n. 980—1140, l'ambu r. meth. confess, lib. 2 cap. 1—9 incl. 256 P. II. L. I· Tr. V. Sacr. Poenit. — Sect. II. Subjectum cjusque actus. II. Blasphema verba protulisti? (etiam mente blasphema?) — maledicta in alios congessisti? verba sacra cum ira in Deum dixisti? Contra Deum divinasque ordinationes iratus vel non contentus fuisti? idque manifestasti? Falsone jurasti? aut cum dubio periculove pejerandi? (consuetudo?) in judicio, et cum alieno damno’ — Fecistine aliquod votum, quod non impleveris ? III. Diebus dominicis et festis semper totum Sacrum audisti? In ecclesia scandalose non egisti? Sine necessitate serviles labores exercuisti? (diu? coram aliis? — Expendantur et explicentur causae excusantes.) IV. Parentes suntne superstites? Graviternc eos offendisti? inobedientia vel frequenti vel in rebus gravibus? (contra eorum praeceptum familiaritatem cum altero sexu fovisti, periculosa consortia adiisti?) ex animo eos contempsisti? cum con­ temptu iis respondisti? ad gravem moerorem commovisti? injuriosis ct asperis verbis eos allocutus es? iis maledixisti idque serio vel ipsis audientibus? . . . eorumne te pu­ duit? curam eorum in necessitatibus habuisti? ultimam eorum voluntatem implevisti’ Tn famulatu hero fidelitatem servasti? non contemptim et asperis verbis eos gravi injuria affecisti, secreta non revelasti? famam apud vicinos non laesisti? An in rebus prohibitis obedivisti ? In domo aliis, praesertim liberis, scandalo non fuisti? — (Similiter interroga de aliis Superioribus, num offensi fuerint, et (piare.) — (Ipsos heros vel Superiores vero:) Curam famulorum egisti? malos famulos expulisti? — vel si forte sat gravis causa eos retinendi fuit, cohibuisti et innoxios reddidisti? nihil mali eis permisisti? eos ad officia religionis implenda induxisti? (Parentes ipsi interrogandi:) filiis providisti? correxisti et punivisti, cum pru­ dentia tamen et sine ira? pueros non una dormire permisisti cum puellis? Scivistine semper, ubi ct cum quibus conversarentur? Eos in religione et oratione ad Deum et B. Mariam V. instituisti? ad scholas pravas non misisti? Adultis non permisisti familiaritatem periculosam cum diverso sexu ? si matrimonium intendunt, num solum cum sola esse permisisti? Nunquam coram liberis liberius locutus es? in nulla re scandalo eis fuisti? Cum conjuge pacifice vixisti? etc. . . . V. Nunquam ira te abripi sivisti ? Maledicta protulisti? Mala optasti proximo? ex animo? gravia? De aliorum malis gavisus es? Invidiam fovisti? Malum intulisti? aut inferre inferrive voluisti? Rixa? Ebrietatem incurristi? plenam? in eo statu mala perpetrasti, aut facere consuevisti? officia tua et familiae curam propterea neglexisti ? (Occasio, consuetudo I) VII. Proximum in re nulla laesisti? in emendo ct vendendo. (Damnum, fur­ tum? Num restituisti? facere saltem proposueras? cur nondum? . . .) VIII. In re gravi mentitus es, cum damno alieno? Aliis detraxisti (quod nar­ raveras, cratne falsum an verum? ignotum an notum?) coram pluribus? Aliorum sermones diffamantes approbasti auscultando et promovisti? . . . Secutane sunt alia damna? (Restitutio famae etc., et causae excusantes.) Temeraria judicia gravia vo­ luntarie fovisti? cum aliis communicasti? Praccept. Ecclesiae. Jejunia ecclesiastica servasti? (Cur non ?... edo­ ceantur —) abstinentiam a cibis vetitis (carnes, carnes et pisces simul?). — (De Communione paschali et annua confessione fere aliunde constabit.) Quaedam de vitiis capital, et peccatis alienis. Valde superbe cum aliis egisti? Pauperes dure ct aspere repulisti? (Beati misericordes? . . .) Avarus divitiis inhiasti vel anxie possedisti? — De peccatis te jactasti? de quibus? — Aliis peccata suasisti? laudasti? mandasti? quum facile posses, non impedivisti? Spectacula, choreae etc? Ornatus muliebris inhonestus? ex prava intentione, aliavc industria nlios pelliciendi? (Familiaritas cum periculo matrimonii mixti?) Obligationes statûs? . . . Cogita paululum, num aliud quid habens, quod con­ scientiam mordeat? Fortasse ultima confessio erit! Dein seria exhortatione et sub­ jectis motivis poenitens ad contritionem peccatorum inducatur et propositum cavendi abhinc ab omni peccato saltem mortali. Satisfactio — qualis et qua obligatione per confesser, imponenda. 257 Caput III. Satisfactio. Secundum doctrinam S. Scripturae et perpetuae Traditionis a352 Trid. expositam (sess. 14 cap. 8) non semper cum culpa etiam uni­ versa poena condonatur, sed divina justitia cum misericordia conjungitur, quod et peccata post baptismum commissa dimittit, neque ad solvendum tantum, sed etiam ad ligandum, i. e. ad peccata etiam convenienti poena atque satisfactione castiganda, claves sacerdotibus concessae sunt. Quapropter ut divinae justitiae divinique juris ratio habeatur, confessarii in sacramento poenitentiae poenitentias imponere, poenitentes illas acceptare et persolvere debent. Notissimae sunt graves illae poenitentiae canonicae, quae ex antiqua praxi a fidelibus lapsis, ut reconciliationis plenae participes evaderent, praestari debeant. Verum Ecclesia, quam etiam in ejusmodi praxi retinenda et mutanda a Spi­ ritu Sancto duci negare non possumus, humanae infirmitatis rationem habet, et quo mitiores nunc poenas imponere consuevit, eo frequentius ad sacramentalem gratiam in sacramento poenitentiae accipiendam fideles invitat. At non solum justitiae divinae consulitur, quando poenitentia sacra­ mentalis imponitur, sed simul in ipsa illa satisfactione sacramentali in fidelium commodum misericordia exercetur. Poena enim temporalis, quae dimisso reatu culpae restat, aut in altera vita in purgatorio sol­ venda est, aut his in terris sive voluntaria castigatione sive tolerantia malorum a Deo immissorum sive operibus a sacerdote impositis est exstinguenda. Porro catholica doctrina communi consensu theologorum proposita est, opera in sacramentali confessione imposita majorem vim satisfactivam habere, quam eadem opera arbitrio ipsius poenitentis assumpta, quum virtute clavium sacramentalem effectum ex opere operato producant. Hinc est, quod satisfactio ipsius sacramenti pars dicitur, quae effectus sacramentales compleat atque integros reddat. Summa doctrina circa obligationem confessarii poenitentiam im­ ponendi, et obligationem poenitentium eam implendi hisce capitibus continetur: 1. Tenetur confessarius in qualibet confessione, si poenitens poenae 353 solvendae capax est, poenitentiam imponere aliquo modo gravitati et qualitati criminum proportionatam. V. Trid. sess. 14 1. c. „Debent ergo sacerdotes Domini, quantum spiritus et prudentia suggesserit, pro qualitate criminum et poenitentium facultate salutares et convenientes satisfactiones injungere, ne si forte peccatis conniveant, et indulgentius cum poenitentibus agant, levissima quaedam opera pro gravissimis delictis injungendo, alienorum peccatorum participes effi­ ciantur. Habeant autem prae oculis, ut satisfactio, quam imponunt, non sit tantum ad novae vitae custodiam et infirmitatis medicamentum, sed etiam ad praeteritorum peccatorum vindictam et castigationem.“ Lehmkuhl, Tbeol. mor. IL Edit. 4. 17 258 Ρ. Π. L. I. Tr. V. Sncr. Poenit. — Sect. JT. Subjectum ejusque nctus. IL Haec obligatio imponendi poenitentiam pro peccatis mortali­ bus nondum vi clavium remissis per se gravis est; atque ipsa illa poenitentia communiter res seu materia simpliciter gravis esse debet. S. Alph. n. 50G, idque prorsus ex verbis Trid. citatis sequitur. III. Pro peccatis venialibus vel qualibet materia confessionis libera obligatio quidem imponendi poenitentiam adest, at venialis tantum: ib. IV. Pro peccatis venialibus seu materia libera confessarius, sive levem sive gravem poenitentiam injungit, eam sub (/ravi injungere nequit: pro peccatis gravibus vero, si materiam levem injungit, etiam tantum potest sub levi injungere, si gravem, ea sub gravi per se in­ juncta est, potest nihilominus, si id expresse manifestat, eam sub leri injungere — quod raro tamen expedit. S. Alph. n. 517 et 518. 354 V. Sunt autem complures causae, quae excusant, ne confessarius teneatur sive proportionatain, sive simpliciter gravem poenitentiam in­ jungere: (piae revocantur fere ad moralem quandam poenitentis im­ possibilitatem, aut ad ejus notabile bonum spirituale, quod ex mitiore poena injuncta oriatur. VI. Poenitens tenetur ad implendam poenitentiam acceptam, ita ut graviter peccet, si culpabiliter notabilem poenitentiam ejusve nota­ bilem partem sub gravi obligantem omittat, aut diuturna dilatione ejus impletioni grave dispendium inferat. S. Alph. 1. c. VII. Si vero ex rationabili causa poenitens poenitentiam sibi gra­ viorem esse putat: vel confessarium antequam eam imposuerit, ut eam temperet, rogare potest, vel impositae et acceptatae, si postea diffi­ cultas implendi adesse videtur, commutationem impetrare a quolibet legitimo confessario potest. S. Alph. n. 51G. 855 Uberior explicatio. Nota ad I.: 1. Obligatio illa imponendae poeni­ tentiae ex multiplici causa oritur: 1) ut ordo divini juris divinaeque justitiae servetur, 2) ne poenitens sacramentali fructu satisfactionis privetur, 3) ut sacramentum integritatem suam et complementum habeat. 2. Distinguuntur — ut ipsa verba Trid. allata innuunt — poeniten­ tiae vindicativae et medicinales; quarum determinatio ad confessarium, et ut judex et ut spiritualis medicus est, spectat. Sed ne falso ejusmodi munera distincta concipiantur, sciendum est, totam potestatem et auctori­ tatem imponendarum poenitentiarum, seu fidelium obligandorum in munere judicis esse sitam. Sc.: Qua medicus confessarius intendere quidem debet animae vulnera curare, relapsus convenientibus remediis praecavere; sed, nisi de necessariis mediis agitur, ad medicam suam curationem subeundam poenitentes cogero nequit: si vero de necessariis remediis agitur, ad ea non tam obligat, quam obligationem jure naturali et divino exsistentem declarat atque ma­ nifestat. Aliud vero est, si confessarium qna judicem spectamus: qua talis cum auctoritate contra poenitentem jus divinum servat atque vindicat, atque pror­ sus puniendi atque obligandi potestate potitur. Sed in eligendis seu deter­ minandis operibus, quae tandem ut judex imponit, medici partes agere pot- Satisfactio — qualis et qua obligatione per confesnar. imponenda. 259 est, imo eum id agere expedit, ita ut prae aliis operibus ea injungat, quae simul remedia sint utilia ad curandas spirituales infirmitates hominemque contra relapsus melius praeservent. 3. Quamquam optimum est, ea opera eligere, quae pravae illi cupi-3.;·; ditati poenitentem ad peccata impellenti contraria sint: tamen saepe haec ratio valde imperfecte tantum considerari potest. Ceterum imponi possunt: 1) cujuslibet generis opera bona, non solum jejunia corporisque afflic­ tationes et incommoda, sed etiam eleemosyna, orationes aliave spiritualia exercitia meditandi, pii libri legendi, examinis conscientiae instituendi etc. Nam in hac vita quaelibet pia opera humanae naturae sensuali aliquatenus gravia sunt eamque affligunt; imo ex communi doctrina certum est, qui­ buslibet bonis operibus, si modo aliae conditiones non desint, vim satisfactivain inesse. Ita ex S. Thorn. III. suppi, q. 15 a. 3, S. Alph. n. 514. 2) Possunt etiam injungi opera mere interna, quia, quamvis aliqui dubitent de ejusmodi potestate relate ad auctoritatem humanam, hic non humana, sed divina potestas exercetur: vide S. Al phons, cum communi sententia 1. c. 3) Etiam opus pro defunctis offerendum injungi potest; nam etsi in eo casu satisfactio, quae operi, ut in se est, competit, in defunctos refun­ datur; tamen ipsa haec caritatis exercitatio opus bonum est, atque aptum, cui ex opere operato effectus sacramentalis poenam temporalem poenitentis diminuens adnectatur: cf. S. Alph. ib. ; Scavini t. 3 n. 383; S. Thom., Quodl. 3 a. 28. 4) Imo etiam cessationem ab aliquo opere bono injungi absolute li­ cebit, non quatenus est operis boni cessatio, sed obedientiae, humilitatis, propriae voluntatis abnegandae exercitatio. S. Alph. ib.: quamquam raro expedit, id tantum, aut id etiam injungere. 5) Opus aliunde debitum etiam pro sacramentali poenitentia injungi potest, ut contra paucos S. Al phons, n. 513 cum innumeris scriptoribus tenet, siquidem etiam ejusmodi opus ex natura sua satisfaetorium esse po­ test, et majoris efficaciae satisfactivae ex opere operato recipiendae est ca­ pax. — Attamen, nisi id expresse declaratum est a confessario, opus imposi­ tum non sic intelligitur; neque expedit ejusmodi opera sola injungere, nisi gravis aliqua causa ex parte poenitentis exsistat. Quando vero opus ita impositum est, ejus culpabilis omissio duplex peccatum specie distinctum constituit. G) Opus aliquod sub conditione relapsûs implendum imponi posse, cum Suarez, Laym., S. Alph. n. 524 etc. tenendum est, ita ut, verificata conditione, poenitens vere obligatus esse diei debeat: at hac sold poeni­ tentia impositâ confessarius muneri suo minime satisfacit. Ib. 7) Opus publicum pro peccatis occultis imponi nequit, et universim ea, quae poenitens implere nequeat, quin peccati gravis commissi suspicio in aliis excitetur, pro poenitentia injungi non possunt, siquidem quandam sigilli violationem continent. Cf. Rituale Rom : „pro peccatis occultis, quantumvis gravibus, manifestam poenitentiam non imponat”. At quae poenitens pro sua conditione facile sua sponte assumere potest neque coram aliis agere cogitur, quamquam re ipsâ ea aliis videntibus aget, non haben­ tur pro poenitentia publica; neque id ad confessarium spectat, si poenitens ipse haec ot haec se pro poenitentia sacramentali facere aliis dicit. Si autem pro publicis peccatis publica quaedam reparatio necessaria est, ea 17 * 260 Ρ. ΙΓ. L. I. Tr. V. Sacr. Poenit. — Sect ΙΓ. Subjectum cjusque actus. pro poenitentia sacramentali injungi potest; num vero expediat et qua­ tenus, confessarii prudentiae relinquitur. S. Alph. n. 512. 8) Praeterea cavendum est, ne imponantur opera poenitenti nimis re­ pugnantia aut ea, quae, ne omittantur, timendum est, v. g. ut pueri veniam petant a parentibus, ut in ecclesia coram aliis expansis brachiis orent etc. Confessarii imprudentia in ejusmodi poenitentiis potius elucet, atque multorum sacrilegiorum ansa esso potest, nisi maximus delectus poenitentiam habeatur. m Ad II. et III. 1. Materia gravis secundum hodiernam disciplinam ea est, quae in legibus ecclesiasticis sub gravi obligare censetur: ita in precibus recitandis rosarium 5 decadum materia gravis est, paritei· litaniae omnium Sanctorum cum precibus: levis vero censetur unus ex consuetis psalmis, litaniae Lauretanae, quinquies Pater et Ave 2. Si multa peccata gravia commissa sunt, pro numero quidem peccatorum materia gravis multiplicari vix potest: attamen per se non sufficit imponere solummodo eam materiam, quae in limite gravis materiae est, nisi adsit aliqua ex causis excusantibus statim explicandis. Ad IV. 1. De distinguenda obligatione gravi et levi, qua poeni­ tens teneatur opus impositum persolvere, eadem valent fere, quae de lege ejusque obligatione dicta sunt, sc. materiam objective levem gravis obligationis capacem non esse; materiam vero gravem, si ex gravi causa injungatur, per se gravem obligationem secum ferre, posse tamen Superiorem imperfectam seu venialem tantum obligationem statuere: id, cui S. Alph. tamquam sententiae ^communiori et valde probabili'" assentitur n. 518 1 2. 358 2. Quo magis compleatur doctrina de obligatione, qua poenitentia confitentem liget, considerari debet intentio, quae sit necessaria, et status gratiae, qui sit necessarius, ut poenitentia rite persolvatur. Quaeritur ergo primo de intentione. De actione seu opere lege aliqua praecepto communi et certa sententia statuitur, eum, qui opus praeceptum, etsi legis immemor vel inscius, imo cum expressa voluntate nunc pro sola devotione, non ex 1 Perperam autem videtur ea precum recitatio pro materia gravi statui, quae recitationem „parvae horae in officio divino“ adaequet. Quamquam enim haec in obligatione recitandi Breviarii gravis habetur, attendi debet, id non ex objecto solum in se spectato repeti, sed etiam ex eo, quod Breviarii recitatio sit actio hominis pu­ blice deputati eaque nomine Ecclesiae peragenda. 2 Quod videlicet adversarii dicunt, confessarium in imponenda poenitentia agere in persona Christi, et propterca eum non posse aliter ac Christum et Deum prae­ cipere, i. e. rem gravem sub gravi: prior thesis verissima est, posterior non plane consequitur. Recte quidem concludes, confessarium, qui sine gravi causa poeniten­ tiam gravem pro gravibus peccatis sub levi praecipiat, peccare, quum sit contra in­ stitutionem sacramenti poenitentiae atque contra Christi intentionem. At valide vide­ tur esse actum. Confessarius enim, etsi agit in persona Christi, tamen nullatenus agit, nim velit. Ergo si graviter atque perfecto modo poenitentiam imponere noluit, eam neque sic imposuit. Num vero poenitentia ita sub levi imposita tantum poenae temporalis ex opere operato exstinguat, quantum eadem sub gravi praecepta, valde dubito: sicut enim imperfecto modo sacramento ejusque institutioni respondeat, ita etiam imperfectum tantum intluxum sacramentalis virtutis recipere videtur. Satisfactio causae excus. a gravi et proportionate poenitentia. 261 praecepto agendi, posuerit, legem implevisse neque ad iterandum opus teneri: quod Sane hez in decal. 1. 1 c. 13 n. 17 absolute, Lugo d. 25 n. 34 ^probabi­ * liter ad sacramentalem poenitentiam etiam applicat. Attamen hic aliorum sententia praeferenda videtur, secundum quam in ipsius subditi arbitrio est, opus pro poenitentia impositum ut sacramentalem poenitentiam exer­ cere aut non. Sicut enim sacramentum suscipi nequit nisi voluntarie, ita illam sacramenti partem integralem ponere, videtur omnino a voluntate agentis pendere. Quare ille quidem, qui de sacramentali poenitentia non cogitans opus tamen injunctum perficiat, in habituali illa voluntate fuisse facile dici potest prius ea faciendi, quae ex obligatione facere debuit, quam quae ex mera devotione assumit (Lugo n. 38): qui vero expresse statuat, non pro poenitentia sacramentali, sed pro devotione libera opus illud facere, sacramentali poenitentiae satisfecisse non videtur. Mazzotta q. 5 c. 2, .Quaeres secundo“ cum Vasquez aliisque plurimis. 3. Dein quaeritur de statu gratiae. De obligationibus legis generatim 350 dicitur, non esse de praecepto, legem in statu gratiae implere: sed hic specialis ratio contraria moveri potest, quia is, qui in peccatum relapsus neque cum Deo reconciliatus poenitentiam sacramentalem exercet, fructum sacramentalem, remissionem dico poenae temporalis, consequi nequit, sed sacramenti effectui secundario obicem ponit. Quod aliqui rigidius quidem pro peccato gravi habent, vel potius dicunt, illud opus non valere, ut Tabiena; alii cum Lugo d. 25 n. 32 pro nullo peccato id habent; alii tandem pro peccato veniali, ut cum Suarez d. 38 sect. 8 n. 7, Layra. L c. cap. 15 n. 15, Bonae. 1. c. q. 5 s. 3 p. 4 n. 15, Sus Alph. n. 523, eo quod obex quidem sacramentali effectui ponatur, sed effectui secundario tantum, qui remoto obice reviviscat. Sc. opera quidem qua personalia, quae in statu peccati fiunt, vim satisfactivam nec habent, neque unquam recipient: at opus sacramentaliter injunctum, quatenus ex opere operato satisfactivum est, illum effectura, qui propter statum agentis suspensus erat, postea remoto obice producet. 4. Modus implendi idem est atque in implenda lege ecclesiastica: quare preces, quae ecclesiastico more alternatim dicuntur, etiam quando ex poenitentia persolvenda agitur, cum socio alternatim dici possunt, e. g. litaniae, rosarium, psalmi: non vero alia, quae hunc modum more eccle­ siastico non admittunt. Gury II. 535. Ad. V. Causae a proportionata poenitentia imponenda excusantes 360 ad tres classes reduci possunt; quarum tamen ultima fere sola majoris momenti est. 1. Causae, ob quas liceat sine ulla poenitentia imposita absolvere, sunt: 1) urgens mortis periculum — quamquam si poenitens levissimum opus, e. g. invocationem nominis Jesu, praestare potest, talem levissi­ mam actionem injungere expedit (S. Alph. 11. Λ. n. 49); 2) quando poenitens perplexus vel scrupulosus brevi omnino temporis intervallo pluries novum peccatum ex oblivione omissum affert, atque simul ali­ qua causa exsistit absolutionem iterato concedendi: quod si accidit, sufficit tandem poenitentias jam impositas iterum injungere sine novo opere addito vel potius priora opera sic commutare, ut jam valeant tam­ quam sacramentalis poenitentia pro omnibus peccatis accusatis (Busenb., approbante S. Alph. 1. G n. 513; Lugo d. 25 n. 50). 262 Ρ. Π. L. I. Tr. V Sncr. Poenit. — Sect. II. Subjectum ejusque actus. 2. Causae, ob quas liceat pro culpis gravibus imponere poeniten­ tiam nou relative tantum, sed absolute levem: 1) causae priores paulo latius intellectae — S. Alph. dicit: „in (/ravissima infirmitateu; 2) vehementissima et extraordinaria contritio — quae tamen raris­ sime supponi vel deprehendi potest. — Eam in se esse rationem a gravi poenitentia excusantem ex eo elucet, quia quo vehementior est contritio, eo magis etiam ipsa poena temporalis exstinguitur. Ceterum, qui ita contritus est, libentissime graviorem etiam poenitentiam sustine­ bit. Si igitur aliquando sancti viri, ut S. Franc. Xav., ita egerunt, ut levem omnino poenitentiam injungerent, id potissimum eo fine fecerunt, ut aut ipsi pro poenitente supplerent, aut ipsum poenitentem ad gra­ viores poenitentias sponte suscipiendas incitarent; 3) gravissima infirmitas spiritualis, quando videt confessarius, poeni­ tentem animum despondere atque vix adduci posse, ut gravem poeni­ tentiam persolvat, de cetero tamen dolorem et propositum circa pec­ cata sufficientem habere. — At in hoc casu alterum remedium sup­ petit, quod vix non semper eligendum sit, nimirum ut, injuncto levi opere nondum aliunde debito, adjungantur aliqua opera jam aliunde debita simul tamquam sacramentalis satisfactio, v. g. Missa diebus Do­ minicis audienda et similia (S. Alph. 1. 6 n. 513). soi 3. Causae, ob quas poenitentia quidem injungatur, quae in legibus ecclesiasticis pro gravi materia habetur, attamen minor, quam proportio multorum peccatorum mereatur. (Videlicet nisi causa excusans accedat, confessarius certe officio suo desit, si pro multis gravibusque crimini­ bus solummodo unum alterumvc rosarium recitandum injungat.) Cf. Reuter p. 4 n. 591 : 1) magna, etsi non extraordinaria contritio; 2) occasio jubilaei vel indulgentiae plenariae (S. Alph. II. A. n. 49 et 1. G n. 510): sc. antiquitus permulti scriptores docuerunt, propter indulgentiam plenariam propositam licere poenitentiam sacramentalem omittere; attamen Ben. XIV. in Const.: „Intcr *praeteritos 1 § 65 contrarium omnino fieri jussit; 3) timor, ne poenitens, quamquam accepit, postea tamen omittat ma­ gnam poenitentiam ex spirituali infirmitate (S. Alph. n. 509, II. A. n. 50); 4) fundata spes minori poenitentia peccatorem ad frequentiorem usum sacramentorum cum majore fructu spirituali alliciendi: S. Alph. ib., Lu go disp. 25 η. 60 (imo haec una ex potissimis causis videtur esse, cur Ecclesia nostris temporibus ab antiquo rigore poenarum canonicarum recesserit); 5) voluntas confessarii per seipsum loco poenitentis satisfaciendi, ut illustria exempla habemus in S. Franc. Xav., qui cruentis flagella­ tionibus luit crimina eorum, quorum confessiones exceperat. Posse enim vicaria satisfactione aliorum poenas lui, ex catholica doctrina de communione Sanctorum constat. Proscripta vero thesis est, „posse poenitentem propria auctoritate substituere sibi alium, qui loco ipsius Satisfactio — ejus impletio — notabilis omissio et dilatio. 263 poenitentiam impleat * (Alex. VII. prop. 15; v. S. Alph. n. 526); neque tota poenitentia alteri implenda committi debet, quia sacramen­ talis actio non videtur esse, nisi quod ab ipso poenitente praestetur et quod ipse consentiendo in vicariam satisfactionem bene agat: v. Reuter n. 404 ex doctrina S. Thom., S. Bonav. etc.; G) spes peccatorem minore poenitentia ad id permovendi, ut vo­ luntarias poenas majores de se ipse sumat. Utile vero erit, poenitentes de insufficientia operis injuncti monere. NB. Praestat, htc subjungere effata quaedam sanctissimorum et prudentissimo- <’2 rum virorum, qui in illo negotio tractandi poenitentes versati maxime erant. S. Antonin. 3 p. tit. 17 s. 20: ..Debet confessarius talem dare poenitentiam, quam credat verisimiliter poenitentem implere, ne ipsam violando deterius ei con­ tingat. Quod si magna peccata commisit et dicit se poenitere, sed non posse ali­ quam duram poenitentiam agere, animet eum ad hoc confessor, ostendendo gravita­ tem peccatorum et per consequens poenarum, et sic tandem injungat ei poenitentiam, quam libenter suscipiat. Et si sacerdos non potest gaudere de omnimoda purgatione ejus, saltem gaudeat, quod liberatum a gehenna transmittit ad purgatorium. Itaque confessor nullo modo debet permittere peccatorem desperatum recedere a se, sed potius imponat ei unum ,Pater noster' vel aliud leve, et quod alia bona, quae fe­ cerit, et mala, quae toleraverit, sint ei in poenitentia, concordante S. Thoma. Hoc tamen sane intellige, vid. quia si alias ipsum poenitet, et paratum dicit se facere quod debet, sed onus poenitentiae dicit non posse sufferre, tunc propter hoc quantumeunque deliquerit, non debet dimitti sine absolutione, ne despcret.u S. Carol. Borromaeus in Instruet, conf.: ,.Talem imponat poenitentiam, qualem a poenitente praestari posse judicet. Proinde aliquando, si ita expedire vi­ derit, illum interroget, an possit anve dubitet poenitentiam sibi injunctam peragere : alioquin eam mutabit aut minuet.11 S. Alph. ipse addit n. 510: ,,Quam imprudenter se gerunt confessarii, qui magnas imponunt poenitentias, quas praevident poenitentes non impleturos. O quam plures confessarii indocti inveniuntur, qui non dubitant absolvere eos, qui vel sunt in proxima occasione peccandi, vel recidivi indispositi, et insipienter putant, se ipsos curare graves eis imponendo poenitentias; ex quo fit, quod illi, etsi poenitentiam acceptent, ut absolutionem carpant, tamen post absolutionem obtentam, quia nullum eis remedium praescribitur, quo praeserventur, brevi misere relabuntur, poenitentiam non implent, et ab ejus gravitate deterriti, deinde a confessione abhorrent, et sic in peccatis diutius tabescunt. Ceterum hic animadvertendum puto, quod extra casum gravissimae infirmitatis aut vehementissimac contritionis non bene ageret confessarius. si pro culpis mortalibus injungeret poenitentiam per se levem, quae levem inferat obligationem. Licet enim, si expedierit, imponatur opus, quod respective ad peccata sit leve, tamen regulariter semper est injungenda aliqua poenitentia gravis, quae gravem inducat obligationem.“ Ad VI. 1. Quae sit notabilis pars poenitentiae ejusve circumstantia-ses rum, ita ut, si voluntarie omittatur, graviter peccetur, morali aestimatione secundum normam legis ecclesiasticae aestimandum est. 2. In dijudicanda dilatione poenitentiae videndum est, utrum tempus ad substantiam operis impositi pertineat necne; sc. 1) num confessarius diem fixum assignaverit cumque etiam per se intenderit — quod non sem­ per fit, si dies assignatur — imo communiter etiamtum translatio in se­ quentem diem, ut jejunium foria sexta indictum transferre in sabbatum, non est grave peccatum, S. Alph. n. 521; 2) num per certum tempus a confessione aliquid praestandum praescripserit, quod remedii causa statiin 264 I’· H. L>. I. Tr. V. Sacr. Poenit. — Sect. II. Subjectuni ejusquc actus. et continuo adhiberi voluerit: quod si factum est, omissio etiam unius alteriusve diei, si materia gravis est, gravo peccatum constituere potest (nisi tamen pro uno alterove die confessarius alterius temporis substitutio­ nem concesserit aut concessisse praesumendus sit); 3) utrum per ipsam dilationem opus ipsum notabiliter diminuatur necne, v. g. si quis pro poe­ nitentia post hebdomadam ad sacramenta redire jussus ad mensem differat. (Communionem hebdomadarium differre uno alterove dio, aut menstruam Communionem non ultra hebdomadam differre, communiter leve peccatum tantum censetur. S. Alph. ib., Mazz. q. 5 c. 2.) Si nihil horum in dilatione poenitentiae apparet, longo etiam major di­ latio sine peccato gravi fit. S. Alph0 dilatio sex mensium certo gravis videtur; alii ad tempus etiam longinquius eam produci non plane negant, atque grave peccatum, quod committatur, praecipue repetunt ex gravi periculo poenitentiam oblivioni tradendi aut propter insequentem impossi­ bilitatem fortasse omittendi: quod utique, si ad dimidium annum vel annum differatur, facile accidere poterit. Cf. Lugo disp. 25 n. 92, Sanchez in decal. 1. 4 c. 10 n. 21, Elbel de poenit. n. 229. 384 3. Si poenitentia quotidie persolvenda pro longiore tempore imponitur, et interim accidit, ut idem opus ex lege ecclesiastica debeatur, confessarius non censetur bis eodem die opus illud postulare, nisi expresserit; contra si pro una alterave vice, aut etiam pluries, die non assignato, opus im­ posuit, omnino debet poni opus aliunde nondum debitum, nisi confessarius aliud expresse concesserit. Hinc: 1) Qui per mensem quotidie Missam audire debet, diebus Dominicis per se non debet bis Sacro intéressé: Mazz. ib. c. 1, Grury II n. 535, , S. Alph. H. A. n. 57 etc. 2) Qui ter Missam audire debet pro poenitentia, non potest die Do­ minica — nisi confessarius id expressit — per illam Missam satisfacere, quae legi ecclesiasticae respondet; neque duas tresve Missas eodem tempore audire, siquidem id contra intentionem confessarii censetur esse. 3) Qui preces recitare debet, potest satisfacere intra Missam, cui ex lege ecclesiastica assistere debet, quia hae duae obligationes eodem tempore impleri possunt, nisi confessarius aliud declaravit: imo non raro expedit, poenitentem hac de re monere, sc. sibi licere intra Missam preces persol­ vere, saltem si illius conditionis poenitens est, ut pro longioribus precibus aliud tempus ipsi vix suppetat. 305 Ad VII. 1. Detrectare rationabilem poenitentiam poenitens non videtur posse sine peccato gravi. Nam si alicujus confessarii judicio sese semel subjecit, debet etiam illud judicium ita perficere, sicut per divinum jus perficiendum praescribitur: divini autem juris est, imponi a confessario, solvi a poenitente poenitentiam congruam. V. El bel 1. c. n. 227, Mazz. Q. 5 cap. 2 cum Suar. d. 38 s. 7, Bonae. 1. c. sect. 3 p. 4 n. 1 ; Lugo d. 25 n. 68 id dicit: „verum et certum“, idque prorsus sequi ex Trid. s. 14. cap. 8. Attamen aliud est detrectare, aliud rogare confessarium, ut mutet aut minuat; et ut ex supra dictis patet, communiter imprudentiae confessarii est, si nolit infirmitati poenitentis indulgere, modo alioqui dispositus sit. 2. Si autem poenitens ex rationabili causa poenitentiam sibi gra­ viorem judicat, neque confessarius rogatus vult acquiescere, ut dimi­ Satisfactio — ejus commutationis petitio et concessio. 265 nuat: poenitens sine peccato ejus judicium relinquere potest, ita ut absolutionem non recipiat, sed iterata confessione apud alterum sacer­ dotem hujus judicio sese subjiciat. Mazz. ib. Si vero causa poeni­ tentis non est ita rationabilis, facile veniale peccatum committit: Lugo 1. c. n. 77 ; practice igitur vix mortaliter peccabit poenitens alioqui rite dispositus, qui ex infirmitate graviorem putans poenitentiam absolvi nolit, sed alterius confessarii - non tamen nimis indulgentis — tentare velit judicium. Lugo ib., Coninck disp. 10. n. 80. 3. Qui vero post absolutionem (idcoque post sinceram voluntatem poenitentiam injunctam implendi) opus illud reperit sibi gravius, com­ mutationem accipere potest sive ab eodem confessario sive ab altero. Quae commutatio fieri non potest nisi virtute absolutionis aut datae, aut postea dandae. Sc. sola absolutio sacramentalis ea actio est, per quam sacerdos effectum ex opero operato producere possit circa poenitentem: atque haec est, quae opus aut impositum aut tamquam judicii complemen­ tum adhuc imponendum ad virtutem satisfactivam ex opere operato elevat. Cf. Lugo de poenitent. disp. 25 n. 107—110, qui contrariam opinionem ,omni specie probabilitatis carere“ merito dicit, et d. 15 n. 107: Jlaec elevatio (sc. ad vim satisfactivam ex opere operato) fieri non potest a mi­ nistro, nisi proferat formam sacramenti". Quare idem confessarius immediate post absolutionem, antequam poenitens confessionale reliquit, commutationem certo facere potest vi prae­ cedentis absolutionis, siquidem judicium moraliter adhuc perdurat. Aliqui auctores eandem facultatem extendunt ad unum alterumve diem vel ultra post peractam confessionem. Videtur tamen verior esse sententia S. AIph. n. 529 dub. 3., qui eam facultatem restringit ad tempus immediate post absolutionem: nam vere cum illo tempore judicium sacramentale absolutum et perfectum est, ita ut, quidquid postea instituitur, novum judicium incipiat atque ad novam absolutionem sacramentalem dirigi debeat. Nihilominus, si confessario et poenitenti altera opinio praeplacet, cui externam aliquam pro­ babilitatem adstipulari non nego, secundum eam agi posse, non tantopere repugno, siquidem de sacramenti parte non essentiali agitur. Nam si de essentia sacramenti ageretur, operandi modus ex probabili sed dubia sen­ tentia et sacramento et sacramentum suscipienti injuriam inferret: nunc vero neque sacramento injuria infertur, neque poenitens, utpote qui invitus non sit, ex periculo carendi effectu satisfactivo majore patitur injuriam. Alter autem confessarius commutationem poenitentiae facere nequit, nisi vi absolutionis sive nunc, sive postea dandae: attamen praeteritae con­ fessionis repetitio non necessario exigitur; sufficit statum poenitentis in confuso cognovisse aut notitiam ipsius poenitentiae accepisse, ut commu­ tatio in opus fere aequale fiat. Ita saltem S. Alph. n. 529 dub. 2. sentit, et — quod non abs re erit adnotaro — addit ex Sporer et Ta mb., con­ fessarium posse, poenitente etiam non rogante, poenitentiam priorem mu­ tare, si videat, poenitentem opus illud non implevisse et facile foro, ut etiam postea non impleat. 4. Si vero pro peccatis reservatis a legitimo Superiore poenitentia 337 imposita est, eam confessarius inferior mutare minime potest, ut recte S. Alph. 1. c. cum picrisque scriptoribus tenet: nam illius causae ju- 266 P. II. L. I. Tr. V. Sacr. Poenit. — Sect. III. Minister Poenitentiae. diciuni prorsus subtractum est inferiori judici. Excipe, si accessus ad Superiorem non pateat, gravisque causa commutationem faciendi adsit. 5. Si poenitens operis impositi oblitus fuerit, videndum est, nuni prudenter possit putare, confessarium illius adhuc memorem esse, neque difficile sit confessarium iterum adire. Quae si obtinent, debet poenitens confessarium denuo adire, ut cognoscat poenitentiam, nisi forte postea in sequenti confessione mavult priorem confessionem repetere et tunc se poenitentiae oblitum fuisse declarare. Verum per se ad repetendam confessionem non tenetur, atque ita, quum impossibile evaserit poenitentiam impleri, ab omni onero excusabitur, si confessarius difficulter tantum aditur, aut si ipse etiam operis impositi memor amplius non esse judicari debet. S. Alph. n. 520. 368 Pro appendice subnectam catalogum aliquem poenitentiarum, quae utiliter im­ poni possint. Expedit enim saepe delectum quondam eorum operum expedite mente retinere. Jejunium (quamquam non frequenter expediet plenum jejunium imponere), ve! aliquoties partem coenae vel jentaculi sibi subtrahere; abstinere a certo cibo, a vino ct potu inebriante. — Aliae corporis macerationes difficilius etiam imponi, vel etiam permitti nonnisi cum magna prudentia possunt. — Expansis brachiis (privatim) ali­ quam orationem fundere (sed brevem, ne noceat sanitati); genibus flexis orare; mane statuto tempore statim surgere; abstinere ab inutilibus colloquiis, ludis etc. Eleemosynam dare — invisere infirmos, hospitalia, pauperes; iis servire, hu­ milia opera, etsi pauca, exercere. Rosarium, litanias omnium Sanctorum, laurctanas recitare: — in honorem quin­ que Vulnerum 5 Pater et Ave recitare — Viam Crucis peragere (at aliquando par­ cendum est vano pudori) — mane et vespere SS. Cordi et B. Virgini sese commen­ dare recitando pauca Pater vel Ave — conscientiam quotidie excutere et contritionem elicerc per certum tempus, c. g. per semiquadrantem — ex libris piis aliquod caput legere (e. g. ex Thoma Kempensi . . .) — meditationem aliquam instituere (saltem attente legere et post quamlibet sententiam ruminari, ut de novissimis, de decalogo, de passione Domini, aliisvc mysteriis vitae Christi) per semihoram. Vel saltem qua­ drantem — actus fidei, spei et caritatis quotidie per aliquod tempus elicere — Missam devote audire — concioni intéressé vel Christianae doctrinae — statutis diebus ad sacramenta redire: quod si nequeat fieri, saltem die Dominica coram cru­ cifixo sese praeparare, ac si accedatur ad Sacramenta, atque proposita bona coram crucifixo renovare cum imploratione divini auxilii (idque per spatium praescriptum, e. g. per horae quadrantem). — Mane et vespere quotidie renovare proposita in con­ fessione concepta, neque superficie tenus, sed serio, atque in honorem modo SS. Cor­ dis, modo B. Virginis, modo aliorum Sanctorum firmiter servare, implorando eorum adjutorium — ad pulsum horologii auditum per aliquod tempus oratiunculam jacula­ toriam ex animo dicere (at simul indicetur poenitenti, si neglectum fuerit, postea simul toties dici posse oratiunculam, quoties omissa sit: quod etiam nota de aliis poenitentiis, quando tempus fixum fuerit). Quae autem poenitentiae eligendae sint, pendet tum a conditione poenitentis, tum a peccatis commissis, quibus sint et poena et medicina. Quare convenit qui­ dem, ut avaris et injustis eleemosyna et misericordiae opera, superbis humilitatis opus et propriae vilitatis consideratio, desidibus frequens oratio et exercitatio, luxu­ riosis et sensualibus mortificatio quaedam imponatur vel ad preces impositas ad­ jungatur. Verum id etiam tene, ferventem et frequentem orationem contra quodlibet vitium esse remedium. Similiter frequens doloris et propositi renovatio, sacramen­ torum frequentatio contra quaelibet peccata hominem defendit. Insuper eleemosyna et misericordiae opera, teste S. Scriptura. Deum propitium reddunt, exstinguunt Do Potestate ministri Sacramenti Poenitentiae. 267 poenne peccatis debitae reatum atque gratiam perseverandi facilius conciliant. Quare quo debiliores sunt poenitentes aut minus ferventes ad toleranda duriora, eo magis haec leviora illis commendari et imponi debent. Ceterum confer, quae postea dicuntur sect. III. cap. IIT. art. IT. § 2 de reme­ diis contra relapsum n. 447 sqq. Sectio III. De Ministro Sacramenti Poenitentiae. In pertractandis actibus poenitentis, praecipue vero in tractanda369 satisfactione, inulta jam occurrerunt, quae ministrum ejusve munus concernerent, atque ea occasione data adnotavimus. Sed principale confessarii munus in iis consistit, quae absolutionem a peccatis spectant, atque ad eam rite et secundum Christi voluntatem digne exercendam diriguntur. Gravissimum sane ct difficillimum ex sacerdotalibus officiis hic aggredimur, et si qui theologi universim in theologia morali in nimium rigorem aut in nimiam laxitatem declinant, hic propria sedes pravorum fructuum est, quos quaelibet a recta semita deviatio in spiri­ tuale detrimentum producit. Quare conandum maxime est, ut proba­ tissimorum scriptorum vestigiis tantum inhaereamus eosque sequamur, qui et doctrina et sanctitate eminuere. Singulis capitibus agemus de ministri potestate; de hujus po­ testatis et essentialis muneris exercitio; de obligationibus, quae muneris exercitium comitantur; de applicatione diversarum confes­ sarii obligationum et munerum ad diversa poenitentium genera. Caput I. De Potestate ministri Sacramenti Poenitentiae. Praeter S. zVlph. aliosque laudatos scriptores vide praecipue Laym. de poenit. tr. G c. 10 et 11; Craisson n. 1515—1560; Müller lib. III. § 136—147; Scavini de poenit. cap. 4. Articulus I. 5otio de Potestate ordinis, jurisdictionis, de approbatione. I. Ad administrandum sacramentum poenitentiae duplex potestas requiritur, ordinis et jurisdictionis. Nam quia judicium est, propterea exerceri nequit, nisi a judice: sed quia sacramentum est, propterea nequit administrari, seu cum gratia conjungi, nisi ab eo, qui ex Christi institutione ut minister in strum entai is a Christo ipso assumitur ad gra­ tiam supernaturalem hominibus communicandam. Porro id fieri non posse nisi a sacerdote, qui speciali ordinatione consecratus sit, S. Scrip­ tura et constans Ecclesiae traditio docet. Quod hic ex dogmate su­ mimus. 268 1’. Π. L. I. Tr. V. Sacr. Poenit — Sect. III. Minister Poenitentiae. II. Potestas autem ordinis essentialiter innititur in climactere sacerdotali, et consistit in aptitudine, vi cujus ritus illi sacri a Christo instituti, si peraguntur, valide in nomine Christi, seu ut actus gratiae efficaces peragi possint. 370 III. At quum ritus sacramenti sit judicium, ritus a Christo insti­ tutus: ut secundum formam suam quasi externam fiat, praerequirit in agente conditionem judicis, sicuti sacramentum matrimonii praerequirit in agente conditionem talem, vi cujus contractûs illius specialis capax sit. Quare in ordinatione sacerdoti non tam datur potestas judicialiter remittendi peccata, quam potestas, qua, si judex fuerit et circa peccata judicare possit auctoritative, id jam facere possit sacramentaliter, i. e. potestas per gratiae infusionem peccata delendi. Igitur potestas jurisdictionis praesupponitur, aut accedere debet, ut sacerdos in sacramento poenitentiae vere peccata remittat. Neque aliquorum opinio vera est, qui putent 1 ) aut potestatem absolvendi datam quidem esse omnibus sacerdotibus, at tamquam conditionem accedere debere jurisdictio­ nem, ut potestas illa expedita sit, aut 2) potestatem illam per se quidem expeditam esse ad absolvenda peccata, sed ecclesiastica auctoritate ita li­ gari, ut nunc jam valide in actum transire nequeat. Nam in ordinatione per se nulla jurisdictio communicatur; jurisdictio autem sensu omnino pro­ prio vera potestas est, imo sensu magis proprio quam ipsa ordinis potestas: ex sese enim dicit auctoritatem in alios, moralem potestatem *. IV. Christus sc. potestate theandrica judices constituit, qui suo loco ac nomine in causa peccatorum judicium visibiliter exercerent auctoritate quidem vicaria, at ordinaria cum ipso munere a Christo instituto conjuncta. Illi judices a Christo instituti sunt Apostoli eorumque successores, R. Pontifex cum Episcopis, qui tamen adjutores sibi assumere possunt. 1 Jurisdictio latiore sensu sumitur pro publica auctoritate in toto ejus ambitu, ita ut regendi imperandique potestatem complectatur; pressius pro potestate secun­ dum leges et statuta in particularibus causis, quid juris sit, decernendi, unicuique jus suum dicendi atque faciendi, in causis criminalibus reum poenae addicendi eumque liberandi: quae posterior notio plene atque perfecte potestati illi competit, quae in sacro tribunali exercetur. 4 At quaelibet jurisdictio pressiore sensu intellecta in legislative potestate tam­ quam in fundamento et radice nititur. Quae si in ipso judice inest, supremum ju­ dicem in suo ordine independentem habeas, vid. supremum societatis caput: si vero ipse judex hac suprema potestate non potitur, ipse ejusque potestas ab altioris Su­ perioris legislatione pendet ita, ut ordo ab illo institutus observari debeat: quare potestatem non independentem in dicendo jure exercet, sed aliquo modo vicariam. Ita in jure dicendo judex civilis sententias ferre consuevit „in nomine rcgisw, idque sive supremi sive infimi tribunalis judex est; in sacro poenitentiae tribunali confes­ sarius quilibet „in nomine Christi1' sententiam fert idque expressis verbis enuntiat: „et ego auctoritate ipsius (Christi) ctc.u Id solum discriminis est in potestate sacri tribunalis, ut ordo quidem et subordinate diversorum judicum servetur, ad ipsum tamen supremum judicem Christum visibiliter causa deferri nunquam possit, sed sisti debeat tandem in supremo visibili Christi vicario, Romano Pontifice, qui. quamquam vicariam exercet potestatem, maxime in hoc foro interno ct sacramentall tamen su­ premam tenet auctoritatem visibiliter inter homines exercendam. Potestas ministri — notio — jurisdictio ordinaria quibus competat. 269 V. Qui igitur ex publico munere ecclesiastico secundum divinum jus instituto subditos habent, quos regant ct judicent, ordinaria pote­ state in sacro tribunali jurisdictionem exercent; alii potestate a proprie dictis Superioribus communicata seu delegata. Hi ergo in exercitio potestatis et quoad liceitatem et quoad valorem ab ipsis Superioribus dependent. VI. Quamquam ex natura rei quilibet, qui ordinariam potestatem 371 habeat, eam alteri communicare potest: nihilominus suprema auctoritate ecclesiastica, a qua tandem omnis jurisdictionis exercitium atque valor pendet, ita constitutum est, ut nemo delegatam jurisdictionem in S. poenitentiae tribunali exercere possit — saltem quoad confessiones saecularium — nisi approbationem ab Episcopo acceperit *. Quo factum est, ut delegatio ab iis, qui Episcopo inferiores sunt, data seu danda fere inutilis evaserit. Imo consuetudo id induxit, ut cum approbation e% plerumque simul jurisdictio detur et dari censeatur. Nihilominus pro aliquibus casibus utramque probe distinguamus oportet. VII. Approbatio in se nihil aliud dicit, nisi testimonium auctoritativum, quo aliquis sacerdos declaretur aptus, qui jurisdictionem sacramentalem exercere possit. Aptitudo autem seu idoneitas tum a doc­ trina, tum a morum honestate sumitur. Quae aptitudo adesse debet vel prudenter existimari, ut liceat approbationem dare : at non ira ipsam approbationem afficit, ut, deficiente re ipsa aptitudine, approbatio nulla et invalida evadat, sed ita, ut retrahi debeat. Articulus II. De jurisdictione ordinaria. I. Qui jurisdictione ordinaria potitur, potest subditorum suorum372 confessiones ubique excipere eosque absolvere: haec enim jurisdictio cum munere seu officio conjungitur illudque sequitur, atque cum eo exspirat. II. Jurisdictionem ordinariam habet Romanus Pontifex in univer­ sam Ecclesiam. III. Juris divini est, ut Episcopi habeant jurisdictionem etiam interni fori in suos dioecesanos, cum subordinatione ad Romanum Pontificem: jure ecclesiastico Vicarii generales eadem potestate fruun­ tur, et sedo vacante Vicarii capitulares. IV. Ex jure ecclesiastico parochi ordinariam jurisdictionem in suos parochianos habent. 1 Trid. sess. 23 de ref. cap. 15 ita habet . . . „decernit sancta synodus, nul­ lum, etiam regularem, posse confessiones saecularium, etiam sacerdotum, audire, nec ad id idoneum reputari, nisi aut parochiale beneficium (sc. obtineat), aut ab Episcopis per examen, si illis videbitur necessarium, aut alins idoneus judicetur, et approba­ tionem, quae gratis detur, obtineat, privilegiis ct consuetudine quacunque, etiam im­ memorabili, non obstantibus.11 2/0 P. II. L. I. 1 r. V. Sacr. Pocnit. — Sect· III, Minister Poenitentioe. jurisdictio ordinaria Parochorum. 271 V. Eodem jure ecclesiastico alii ordinaria jurisdictione potiri possunt; re vera potiuntur Praelati regulares in suos subditos, Legati pro sua Provincia; Cardinales vero pro sua ecclesia intra limites valde angustos. Subditi vero intel ligantur ii, qui in dioecesi, parochia domicilium vel quasi-domicilium habent: (cf. ea, quae de legibus dicta sunt circa subditos et peregrinos, vol. I n. 133 — 145). Hinc Episcopi et parochi jurisdictio imprimis localis est, secundario personalis, sc. respicit eos, qui in certo loco habitationem fixerunt: jurisdictio praelati regularium imprimis personalis est, et secundario tantum locum certis limitibus circumscriptum respicit. 873 I berior explicatio. Nota ad I. Jurisdictio ordinaria scilicet sequitur ipsos subditos: neque Cone. Tridentinum, quod appro­ bationem ex parte Episcopi tamquam necessariam conditionem adjecit, eos, qui „parochiale beneficium4* obtinueruut, in ea lege relate ad subditos suos inclusit. Quare parochus suorum parochianorum con­ fessiones, sive intra sive extra parochiam et dioecesim, semper excipere potest. Vicarius autem aliusve sacerdos auxiliaris illorum confessiones excipere nequit extra dioecesim, etsi pro tota dioecesi facultatem acce­ perit, nisi ab Episcopo ejus loci, in quo versantur poenitentes, appro­ bationem obtinuerit. Cf. infra ea, quae de jurisdictione delegata atque approbatione dicentur. Ad II. 1. Romanum Pontificem ordinariam jurisdictionem in omnes fideles habere, luco clarius est: aliter enim aut nullam, aut delegatam (ab Episcopis) habere dicendus esset — quorum utrumque absurdissimum est, quum ipse sit, a quo omnis jurisdictio in tota Ec­ clesia oriatur et dependeat. Ceterum Concil. Vatie, expresse de­ claravit, hanc R. Pontificis jurisdictionis potestatem, quae vere episcopalis sit, esse immediatam, atque ad omnes Jideles extendi : sess. 3 cap. 3. potestate suos subditos sacramentaliter absolvendi privari nequit: potest tamen haec potestas casuum reservatione a S. Pontifice restringi, potest etiam a Summo Pontifice Episcopus in poenam aliamve gravem ob cau­ sam a munere removeri aut exercitio ejus interdici et jurisdictione pri­ vari; quod re ipsa in censuris ecclesiasticis aliquando contingit. 2. Vicarii generales censentur ordinariam potestatem habere, sicut ipsi Episcopi, tamen ab ipsis omnino dependentem; unde praegnanter dicitur: Episcopi morte moritur Vicarius generalis. Sed ut Vicarius generalis nemo alias facultates habet nisi illas, quae Episcopo ex munere suo ordinario competunt; nam si quas ampliores vi privilegii a S. Pontifice Episcopus accepit, hae ad Vicarium generalem non transeunt, nisi prout S. Pontifex hanc communicationem permisit atque ipse Episcopus contulit L — Sede vacante in Vicarium capitularem tota ordinaria potestas episcopalis transit, exceptis paucis causis, de quibus juris canonici est tractare. 3. Poenitentiarius cathedralis ecclesiae etiam ordinariam potestatem pro tota dioecesi habet, in qua Poenitentiaria in officium stabile erecta est: unde secundum Scav. t. 3 n. 540 ille omnes dioecesis suae sub­ ditos etiam extra dioecesim absolvere potest. Ad IV. 1. Parochi, quum institutionis ecclesiasticae siut, tantam habent facultatem, quantam eis ut Episcoporum adjutoribus Ecclesia voluit communicare. Sunt autem pro sua parochia ut pastores proprii iustituti, qui in foro quidem externo solam ,administrationem * habeant, iu interno autem plenam jurisdictionem, cum subjectione tamen et restrictione non a S. Pontifice tantum, sed etiam ab Episcopo facta. Ut vero extraneos sacramentaliter absolvere possint adeoque extra parochiam in tota dioecesi non erga parochianos proprios, sed etiam erga alios fideles sacramentum poenitentiae administrare valeant, dele­ gatione opus est aut expresse data, aut tacite vi consuetudinis concessa. 2. Desudant theologi in declaranda ratione, qua S. Pontifex ipse alicui potestatem communicet sese absolvendi. Lugo d. 15 sect. 2 fusius loquens de hac re dicit — id quod unice verum est — non repugnare, Summum Pontificem alteri delegatam jurisdictionem in se concedere. Quod eo minus repugnat, quia illa jurisdictio fori sacramentalis, etsi ab Ecclesiae pastori­ bus exerceri aut communicari debeat, nihilominus nomine Christi ipsius exercetur. Et vero Summum Pontificem, qua persona privata est, suae ipsius jurisdictioni, quam ut persona publica nomine Christi tenet, subjacere absonum non est; nam quamquam seipsum ligare, punire non potest, tamen seipsum alteri subjicere, sibimet favores et gratias applicare potest: secus It. Pontifex indulgentias lucrari non posset ullas. Huic sententiae calculum adjicit etiam Palmieri de poenit. th. 16 (p. 177). 2. Quare qui, antequam parochiale beneficium acceperint, jurisdictionem et approbationem pro tota dioecesi Ulimitate habebant, hi sino ulla difficul­ tate etiamnunc eam retinent, donec revocatio fiat. Alias videndum est, quid consuetudo permittat. In Germania jam a pluribus saeculis ea consuetudo viget, vi cujus parochi censeantur pro tota dioecesi approbati, teste Go bat tract. 7 η. 45: cf. etiam Gury ed. Ratisb. not. ad η. 552. Per se parochus „pro suo tantum oppido, ubi sita sit parochialis ec­ clesia, approbatus est4*, ut definivit S. C. C.: v. S. Alph. n. 544 q. 2, Bouix de parocho p. 4 c. 4, Scav i ni t. 3. n. 540. Sed ipse Scavini I. c. addit: „ Attamen hodie fere ubique vel consuetudine vel lege et pa­ rochi et coadjutores titulares, quoadusque hoc munere funguntur, pro tota dioecesi valent confessiones excipere.44 3. At quum, ut definivit S. Congr., parochi non solum jurisdictio, sed 377 etiam approbatio per se non extendatur ultra parochiam vel locum, sequitur, 374 375 Potestas ministri Ad III. 1. Quamquam singuli Episcopi a Summo Pontifice juris­ dictionem accipiunt, tamen juris divini est, ut sit Episcopatus, et ut Episcopi, qui creantur, certam jurisdictionem in suis ecclesiis habeant: ud quam praecipue jurisdictio interni et sacramentalis fori pertinet. Quare Episcopus, quamdiu in suo munere ejusque exercitio relinquitur, 1 In exercitio jurisdictionis externi fori, etiam ordinariae, speciale mandatum Episcopi saepe requiri, vide apud Canonistas. 272 P. IL L. I. Tr. V. Sacr. Poenit. — Sect. III. Minister Poenitentiae. omnem ejus facultatem ampliorem a probatione aliunde certa repeti debere: ideo nullatenus sustineri jam potest veterum scriptorum opinio, qua puta­ bant, parochum sine ulla alia approbatione Episcopi loci ubique, etiam in alienis dioecesibus, jurisdictionem a parocho loci accipere posse. Nam si quid ejusmodi fieri potest, id totum a voluntate Episcopi ejus loci, ubi audiuntur confessiones, repeti debet. Ita autem aliquando accidit, ut in confiniis diversarum dioecesium confessarii, qui in una dioecesi approbati sunt, etiam in alterius dioecesis lo­ cum vicinum ad excipiendas confessiones advocari possint: quod si re ipsa fit sciente et tacente Episcopo, tacita, sed vera ejus approbatio adest. 4. Parochiae collatione parochus eo ipso quidem censetur aptus ad confessiones suorum excipiendas. Nihilominus Episcopo inest facultas ali­ quando de novo etiam parochos examinandi et do eorum aptitudine denuo recognoscendi: v. Ben. XIV. notif. 9 n. 16 apud Scavini t. 3 n. 538. Sc. S. Congr. Cone, haec statuit: 1) Si agitur de parochis ab Epi­ scopo antecessore institutis: successores posse, „supervenionte rationabili causa, etiam ex officio, etiam extra visitationem, examinare parochos ad ecclesias parochiales approbatos * ; etiam ^parochos regulares * sic examinari posse: imo Rota Romana decrevit, sufficientem causam rationabilem esse Jibitum et solam conscientiae quietem Episcopi *. 2) Si agitur de parochis ab eodem Episcopo jam examinatis, S. Congr. voluit: 1. „posse Episco­ pum examinare parochos et rectores semel approbatos ad curam animarum, quando adest vehemens suspicio de illorum imperitia; 2. posse Episcopos ad hujusmodi examen procedere extra visitationem ; 3. ad dictum examen fa­ ciendum haud necesse esse, ut judiciales probationes imperitiae praecedant; 4. eos vero, contra quos suspicio imperitiae non vigeat, ad examen revo­ cari non *posse. Ita 15. Jan. 1667 et 22. Sept. 1668: cf. Ben. XIV. de synodo dioec. 1. 13 c. 9 n. 21. 8 Ad V. Quum Trid. Cone, solos eos, qui parochiale beneficium ob­ tinuerint, ab ulteriore approbatione Episcopi exemerit, difficultas esse potest, quid sit dicendum de iis sacerdotibus, qui proprie parochiale beneficium non habeant, attamen quibus similis cura spiritualis erga certos fideles im­ posita sit. Quod si accidit, videri debet, quamnam facultatem S. Sedes cum hoc munere conjunxerit. Nam Apostolica Sedes, sicut decretum Tr id. approbando sanxit, ita etiam exceptiones statuere potest. Ita maxime quaeritur, quid capellani militares possint, num sc. mili­ tum confessiones etiam in praesidiis possint excipere, nulla habita ratione Episcopi loci. Non potest generalis regula statui. Nam si distinctus Epi­ scopus militaris creatus est, aut aliquando etiam si solummodo super totum exercitum constitutus est Capellanus major, hisce facile amplissima facultas datur alios sacerdotes sive capellanos approbandi sine ullo Episcopi loci interventu; alias non item. Vid. Acta S. Sedis vol. 1. p. 681 et Scavini t. 3 n. 541, ubi reperies decreta: 1. „An capellani exercitûs sive regulares sive saeculares catholici possint administrare sacramentum poenitentiae militibus in praesidiis sine speciali facultate S. Sedis vel licentia et approbatione Ordinarii, in cujus dioecesi exstare *contigerit. Responsum fuit: „Negativeu, 6. Martii 1694. Idem 29. Jan. 1707 in Frising. Quare eorum facultas limitatur ad milites in itinere et castris. Potestas ministri — jurisdictio deleg. et approbatio ordinario modo. 273 2. Specialis autem facultatis a S. Sede datae exemplum habes in am­ plissima potestate, quae dabatur nostris temporibus Episcopo militari pro Borussia, ita ut maxima pars fidelium tempore belli Germano- Gallici sub­ tracta videretur ipsorum dioecesanorum Episcoporum jurisdictioni. — Etiam Ben. XIV. Brevi „Quoniamu 28. Maji 1746 concessit ad septennium Capellano Regis Sardiniae ab ipso rege deputato ^facultatem per sc vel alios sacerdotes probos et idoneos in examine a se repertos et subdelegandos sacramentaliter absolvendi milites a quibusvis peccatis et censuris, necnon alias utriusque sexus personas ad exercitus regios (comprehensis etiam copiis auxiliaribus) spectantes/ Articulus 111. e jurisdictione delegata et approbatione illi conjuncta. I) § E De delegatione et approbatione ordinario modo facta. I. Ante omnia animadvertendum est, requiri pro sacerdotibus, ,73 qui ex delegata jurisdictione agunt, ut valide absolvere possint saecu­ lares1, approbationem Episcopi dioecesani loci illius, ubi confessiones instituantur, nisi speciale privilegium S. Sedis aliud permittat. Id habetur clare ex Const. Innoc. XII. 19. Apr. 1700 nCum sicut? et Innoc. XIII. 23. Sept. 1723 .Apostolici ministerii?, confirm, per consti­ tutionem Ben. XIV. ,,Apostolica *induUa 5. Aug. 1744: „Confessarii tam saeculares quam regulares, quicunque illi sint, . . . nullatenus confessiones hujusmodi audire valeant sine approbatione Ordinarii et Episcopi dioecesani loci, in quo ipsi poenitentes degunt et confessarios eligunt, vel ad excipiendas confessiones requirunt/ et expresse de­ claratur, privilegia quaecunque sive Cruciatae, sive Jubilaei etc. sibi eligendi confessarium approbatum ab Ordinario intelligi omnino de approbatione Episcopi dioecesani loci, in quo confessio excipiatur. II. Approbatio sicut plene et illimitate dari, ita etiam certis limi­ tibus circumscribi, aut etiam revocari potest. Circa jurisdictionem autem, quum naturalis ordo ille sit, ut in­ ferior et delegatus judex potestatem a Superiore habeat idque per se a suo Superiore immediato, recipi vero nequeat potestas nisi in eos, qui vere subditi sint illi, qui potestatem alteri tribuat, haec observanda sunt: III. Confessarii saeculares accipiunt et approbationem et juris­ dictionem aut a suo Episcopo; aut ab alieno, si iu ejus dioecesi con­ fessiones excipiunt, ad absolvendos eos, qui in illo loco subditi sunt. IV. Confessarii regulares, si modo adsit approbatio ex parte Epi­ scopi loci accepta, jurisdictionem ad audiendas confessiones saecularium accipiunt a S. Pontifice, mediis suis Superioribus, qui jurisdictionem ex parte S. Pontificis ipsis communicare debent, ita ut in conferenda 1 Quid in confessionibus regularium excipiendis requiratur, infra dicetur. Lehmkuhl, Theol. mor. II. Edit. 4. 18 274 Ρ. Π. L. I. Tr. V. Sacr. Poenit. — Sect. III. Minister Poenitentiae. suis subditis jurisdictione non potestate propria agant, sicut agunt Episcopi in deleganda sua jurisdictione, sed tamquam S. Pontificis commissarii. Quare quod ad jurisdictionem spectat, confessarii regulares quoslibet fideles saeculares absolvere possunt, accedente approbatione Episcopi loci. V. Nihilominus, nisi pro aliquo ordine specialis lex a S. Pontifice lata obstet, confessarii regulares possunt cum approbatione etiam juris­ dictionem ab Episcopo loci accipere sicut confessarii saeculares, eaque hodie fere semper intentio Episcoporum est, quando regulares pro excipiendis confessionibus approbant. VI. Peregrini, i. c. qui extra dioeccsim sui domicilii vel quasidomicilii exsistunt, sine ulla difficultate absolvuntur a confessario regu­ lari, quum subditi sint ejus, a quo confessarius regularis jurisdictionem delegatam habet, sc. K. Pontificis; ex consuetudine tamen a quolibet confessario etiam saeculari absolvuntur, quum Episcopus peregrini hanc potestatem cuilibet approbato confessario tacite concedat et rationa­ biliter concedere debeat. VII. Vagi, quoniam certum territorium pro domicilio non habent, proprie solum S. Pontificem spiritualem Superiorem habent, et ex ejus sive expressa sive tacita delegatione absolvuntur ab omnibus confessariis approbatis in iis locis, ubi exsistunt; at neque ullibi ab alio, quam ab approbato confessario loci possunt absolvi. Ad singula nonnulla notanda sunt: 380 Ad I. 1. Approbationem ut Episcopus concedat, jus habet exigendi examen. Quod tum ex Trid. loco supra cit., tum ex Constit. SS. Pon­ tificum, ut nSupemau Clementis X., omnino liquet: attamen quum aliunde sufficiens notitia idoneitatis haberi possit, arbitrio Episcopi relinquitur, aliter approbationem concedere. 2. Constitutionibus allatis (Clem. X., Innoc. XII., Ben. XIV. etc.) sublata est controversia, quae post Trid. exarsit, a quonam Episcopo approbatio confessarii fieri debeat. Alii putabant, a Superiore confessarii, alii a Superiore poenitentis: imo relate ad regulares exemptos probabile prorsus videri poterat sufficere approbationem sine restrictione a quocunque tandem Episcopo acceptam, quum proprium Superiorem non haberent Episcopum ullum, idque eo magis, quod aliqua privilegia exsistebant a Clemente VIT. et Six to V. data, qui id expresse concesserant (v. Salm, de prioil. cap. 4 punct. 2 n. 76), et Greg. XIII. facultatem fecerat „confessariis ab aliquo Ordinario semel approbatis et a suis Superioribus deputatis, ut quandocunque iter fecerint, quorumcunque Christi fidelium . . . confessiones audire — dummodo id non faciant in ipsis oppidis aut locis, in quibus Ordinarii exsistunt, nisi eorum licentia desuper obtenta — libere et licite valeant“. At Innoc. XII. omnia privilegia et constitutiones suae bullae contraria plenissime abrogavit. 3. Episcopi possunt sibi eligere, etiam extra suam dioecesim, in con­ fessarium quemlibet sacerdotem sibi subditum, eumque ubique secum du- —I Potestas ministri — Delegtttio et approbatio hujus rcst> ictio qualis, cur. 1 <5 cere: at si non est eorum subditus (sive per domicilium sive per quasidomicilium, sicut habet ille, qui ab Episcopo ad famulatum conductus est), confessarius eorum esse nequit extra eorum territorium, nisi sit approbatus. (S. Alph. ex opinione F agn. etLugo dicit ^approbatus ab Episcopo [do­ micilii] sacerdotis44; Scavini „ab Episcopo loci44: quod ultimum pro norma haberi debet, siquidem, teste Ferraris, S. Congreg. jam anno 1609 dixit, Episcopum extra dioecesim non posse confiteri confessario nisi approbato ab Ordinario loci — intcllige : nisi sit ipsius Episcopi confitentis subditus.) Cf. Mazzotta de pocn. disp. 2 q. 1 c. 3 § 4, Scavini t. 3 n. 421 (ed. 10), S. Alph. de priv. n. 65. Cardinales, domestici R. Pontificis, Reges et Principes possunt sibi eli­ gere aliquem ex approbatis confessariis, atque ab eo ubique absolvi: ib. Imo Romae et Cardinales et Episcopi possunt sibi totique familiae eligere quemlibet sacerdotem idoneum, atque eum etiam extra Romam secum educere et pro confessario retinere. S. Alph. ib. 4. Approbatio, quae ad validam confessionem requiritur, vere data (et confessario notificata) esse debet, non sufficit praesumptio appro­ bationis dandae. Quum enim de valore actûs, quem confessarius exer­ cet, agatur, non potest quaeri, quam potestatem Superior ei collaturus essd, sed plane quaeri debet, num et quaenam potestas collata sit. Quare si sacerdos literis datis petiit approbationem ejusve prorogatio­ nem, etsi ex iis, quae Episcopus agere consuevit, conjicere prorsus possit approbationis concessionem esse expeditam, confessiones nullatenus excipere potest, antequam vere nuntium concessionis factae acceperit. — .Sufficit tamen viri fidelis relatio de facultate re ipsa data. Ad II. 1. Approbatio danda restringi potest ad locum, tempus, ssl personas, idque, saltem si approbatio jurisdictionem includit, per se pro arbitrio Episcopi, caque data revocari potest: siquidem omnis delegatio ad arbitrium delegantis et fit et perdurat. Imo etsi de sola approbatione presse sumpta sermo est, restrictio ad certum tempus, pro certis locis, certoque hominum genere (v. g. pro viris tantum) ex rationabili causa fieri potest, atque practice tandem Ordinarii judicio standum est. 2. Causae autem restringendi sive jurisdictionem sive approbatio­ nem rationabiles sunt: defectus plenae aptitudinis; timor, ne studium negligatur atque ita periculum errandi inducatur etc. 3. Jurisdictio et approbatio pro certo tempore concessa elapso tempore exspirat: alias revocatione finitur. Sed si illimitate concessa est, sola morte concedentis non exspirat1, neque ex eo tantum, quod 1 Id etiam expresse habes ex bulla In nocent ii XIII. „Apostolici ministerii" 13. Maji 1723 et Bened. XIV. „Apostolica induit au § 3 ed. 11. Aug. 1744. In genere quaelibet potestas delegata per mortem delegantis seu ejus muneris cessionem in sequentibus casibus exspirat: 1. si data est „ad arbitrium nostrum", i. e. ad personale arbitrium concedentis, 2. si data est pro casu particulari per rescriptum gratiae faciendae, 3. si data est pro casu particulari jurisdictione odiosa, causa nondum incepta; non exspirat: [nota continuatur seq. pag.~\ 18· P. H. L. I. Tr. V. Sacram. Poenit. — Sect. III. Minister Poenitentiae. 276 delegatus mutavit domicilium; nam si aut iterum in dioecesim priorem revertitur, aut etiam per eam casu transit, nulla est ratio, cur non possit poenitentes absolvere. Quod hodie certum omnino esse debet quoad regulares alicubi sino limitatione approbatos h 382 Ad III. et IV. 1. Regulares, etsi jurisdictionem a Papa habent, confessiones tamen excipere nequeunt sine approbatione Episcopi, quam sine rationabili causa iis denegare non licet quidem, at ipsorum non est, do causa, cur Episcopus deneget, judicare, et utcunque tandem denegata approbatione, confessiones excipere nullatenus possunt. Cf. thesim 13 ab Alex. VII. proscriptam: „Satisfacit praecepto annuae confessionis, si confitetur regulari Episcopo praesentato, sed ab eo· injuste reprobato." 2. Certis tamen limitibus Clem. X. potestatem Episcoporum in ap­ probandis et rejiciendis regularibus circumscripsit. In Const. „Supimau dicit: 1) «illos religiosos, qui ad confessiones audiendas idonei generaliter reperti fuerint, ab Episcopo generaliter quoque et indistincte absque aliqua limitatione temporis certorumque locorum aut generis personarum in pro­ pria dioecesi admittendos: quoad ceteros vero, qui non adeo idonei reperiuntur, si petierint se admitti, arbitrio Ordinariorum relinqui, ipsos cum limitata facultate, prout eisdem Ordinariis magis expedire videbitur, pro­ bare et admittere." 2) „Semel autem simpliciter approbatos posse in dioecesi approbantis quovis anni tempore, etiam paschali, et quorumcunque, etiam infirmorum, confessiones audire absque ulla parochorum vel ipsius Episcopi licentia; de qua tamen confessione teneri dictos religiosos eorundem infirmorum pa­ rochum illico certiorem reddere . . . saltem per scripturam apud ipsum in­ firmum relinquendam": idque sub poena suspensionis a facultate audiendi confessiones ab Episcopo praecipi posse. 3) „Regulares vero ad ejusmodi confessiones audiendas praevio examine simpliciter et absque ulla temporis praefinitione ab ipsomet Episcopo (se­ cus autem ab ejus Vicario, aut antecessoribus Episcopis) approbatos non si data est „ad arbitrium Sedisu, si data est per rescriptum gratiae jam factae, si causa quaecunque jam incepta est, si aliqua facultas in genere data est sine illa restrictione „ad arbitrium nostrum1·12. 3 * Antea majoris probabilitatis specie moveri poterat difficultas, quia proba­ biliter approbatio illius Episcopi exigebatur, qui erat aliquo modo confessarii Su­ perior; sed Superior ejus non mansit, domicilio mutato. At quum hodie id falsum esse constet (v. supra I n n o c. XII.), sed requiratur approbatio ejus Ordinarii, in cujus dioecesi confessiones excipiuntur, omnis difficultas evanuit relate ad eum con­ fessarium. cui approbatio data non est ratione alicujus muneris, quod ut subditus approbantis Episcopi gessit — id quod jam Lugo d. 21 n. 44 probaverat. Si autem jurisdictio et approbatio simul collata erat propter munus, quod confessarius tamquam subditus in aliqua dioecesi gessit, non censetur abdicato munere perdurare. Quare sacerdos saecularis, qui munus capellani aliudve gessit, si in alteram dioecesim translatus est, in priore dioecesi non censetur facultatem excipiendi confessiones reti­ nere, nisi aliunde de contraria mente Episcopi constet. Idem dicendum est de regu­ lari, qui a suo Superiore locali facultates acceperat. Nam si transfertur in aliam do­ mum, facultates prioris Superioris exspirant neque reviviscunt eo, quod revertatur. 1. 2. 3. •1. Potestas ministri - Delegatio et approbatio regularibue data. 277 posse ab eodem, qui sic approbavit, iterum examinari, aut ab eisdem con­ fessionibus audiendis suspendi, seu licentias illis concessas revocari, nisi nova superveniente causa, quao ipsas confessiones concernat: de qua tamen haud necessarium esse, ut in actis constet, nec eam teneri Episcopum ipsis regularibus significare, sed Sedi Apostolicae dumtaxat, ubi eam sibi ape­ riri postulaverit.14 Quare regularis in toto hoc negotio Episcopi arbitrio obedire debet: quodsi putet, secum injuste agi, restat, ut ad Sedem Apostolicam appellet, interim vero acquiescat. .,. . . Quum praecipua ministri poenitentiae sacramenti qualitas sit 4) vitae integritas ac morum honestas, utique eam camam ad confessionis mi­ nisterium pertinere . . .: attamen confessiones audiendi facultatem omni­ bus simul unius conventûs regularibus confessariis adimi ab Episcopo, in­ consulta Sedo Apostolica, nullatenus posse.44 Verum quidem est, Benedictum XIV. ut doctorem privatum in Instil. 86' contendere, Episcopum communiter posse limitatam approbationem regularibus concedere. Attamen quum ne ipse quidem ut Pontifex Con­ stitutionem Clementis X. mutaverit, sed in ipsis suis bullis eam pro norma alleget: si quid juris amplius contra regulares Episcopis alicubi competit, id ex legitima consuetudine, per modum praescriptionis in certis locis probanda, vim ducere debet. Quod in quibusdam locis ita factum esse videtur, ut Episcopo major facultas insit approbationem regularibus dandam ad certum tempus restringendi, minor tamen facultas, eos, quos idoneos quidem, sed non absolute idoneos repererit, ab omni approbatione excludendi. 3. Quare sequitur: 1) Limitatur approbatio quibuslibet religiosis juste omnino tum saltem, quando sine examine conceditur. 2) Ad examen regulares approbati vocari possunt: a) qui sine examine approbati fuerunt; b) qui post examen limitate tantum ap­ probari poterant, saltem tempore approbationis elapso; c) qui non ab Episcopo, sed ab ejus vicario, aut antecessore, licet examinati, appro­ bationem acceperunt, etiamsi ea fuit illimitata; d) si supervenerit causa ad confessiones spectans, etiam ii, qui ab ipso Episcopo post examen approbationem, etiam illimitatam, acceperunt. Ad V. 1. Ab eo, utrum Episcopus sacerdoti regulari simul cum sss approbatione jurisdictionem contulisset necne, valor aut nullitas con­ fessionum dependeret, quas regularis ille forte, inscio vel contradicente Superiore, excepturus esset. De hac re habes responsa S. Congr. Epp. et Reg. 2. Martii 1S66 (v. Acta S. Sed. vol. 1 pag. 6S3). „An religiosus non approbatus juxta logos proprii Ordinis a suo Su­ periore, vel ipso invito, cum sola facultate Ordinarii valide excipiat confessiones saecularium.44 R. ,,Affirmative *. — Nam eum, invito Superiore, illicite agere, in comperto est. 2. Etiam quando Superior regularis ab Episcopo accepit faculta­ tem, suos subditos ex parte Episcopi ad confessiones deputandi, Su­ perior jurisdictionem ex parte Episcopi communicare potest. Quare 278 P. II. L. I. Tr. V. Sacram. Poenit. — Sect. III. Minister Poenitentiae. tunc etiam est videndum, quum late pateat facultas communicata. Videlicet: 1) Si Episcopus generalem dedit facultatem, casus reservati non comprehenduntur, etsi non expresse eximuntur, secundum regni. Bon if. VIII. 1. 5 tit. 10 cap. 2 in 6°. 2) Si Episcopus ampliorem facultatem concessit, v. g. pro „Mis· sionariis“, et Superior subdito suo etiam generali tantum modo facul­ tatem pro Missione illa communicat, censetur omnes facultates ab Episcopo acceptas communicare, quia ut commissarius tantum Episcopi agere censetur, nisi contrarium dixerit. 3) Si Episcopus pro certo tantum fine facultates dederit, illae ulterius non extenduntur: aliud vero est, si certum aliquod opus occasi fuit facultates generaliter petendi et concedendi. 884 Ad VI. 1. Magna controversia exarsit inter Vindic. Alphons. et Baller ini, quo jure peregrini absolverentur, utrum vi potestatis, quam eorum Episcopus alieno confessario det, an vi potestatis sive a Summo Pon­ tifice sive ab Episcopo ejus loci, in quo confessiones excipiantur, datae. Neque enim prorsus idem est pro praxi, quomodo hanc quaestionem solvas. Si peregrini absolvuntur ex jurisdictione, quam ipsorum Episcopus dat: 1) idem Episcopus absolute potest prohibitione efficere, ne ab alieno confessario, saltem saeculari, valide absolvantur; 2) in absolutione casuum reservatorum — ut postea videbitur — diversa solutio pro diversa hujus quaestionis solutione danda est. Porro 1) id pro principio inconcusso haberi debet, neminem posse ab­ solvi nisi a suo Superiore ejusve delegato: — quare peregrinos posse ab­ solvi vi potestatis a suo Episcopo alienis eonfessariis tacite datae, nenio in dubium vocare potest; manent enim, etsi peregre exsistunt, suo Epi­ scopo subjecti. 2) Episcopum illius loci, in quo peregrini actu versentur, potestatem eos absolvendi proprio munere habere atque aliis communicare posse, vi­ detur sine ulla solida ratione dici. Nam id nequit facere, nisi eorum Su­ perior ex suo munere sit. Sed Superior eorum nequit esse, nisi sit eorum Episcopus; nam Superiores ecclesiasticos neque jus divinum neque eccle­ siasticum novit, nisi Papam, Episcopos, Parochos et qui eorum locum te­ nent. At Episcopum loci esse peregrinorum verum Episcopum, nemo dixerit neque quisquam, nisi omnia permiscere velit, dicere potest. Dicere autem, Episcopum loci esse peregrinorum Superiorem in foro interno, nihil est: nam qui hoc dicit, sed simul fatetur, illuni proprium peregrinorum Epi­ scopum non esse, re ipsa nihil aliud dicit, nisi in foro interno aliquem, qui non sit vere Superior, judicium exercere posse; quod quomodo cum divino jure cohaereat, ipse viderit. Quare, qui nolunt dicere, peregrinos absolvi vi potestatis ab ipsorum Episcopis tacite datae, sed vi consuetudinis gene­ ralis Ecclesiae vim legis habentis (Gury edit, prioribus, Scavini, alii), aut volunt dicere, Ecclesiam, i. e. S. Pontificem, facere Episcopum loci etiam Episcopum peregrinorum, aut S. Pontificem delegare suam jurisdictio­ nem omnibus eonfessariis. Sed quia prius illud sustineri nequit, dicere coguntur : 385 3) Summum Pontificem, sive expresso sive legali consensu in univer­ salem consuetudinem dato, tribuere omnibus eonfessariis approbatis juris Potestas ministri — absolutio peregrinorum, navigantium. 279 dictionem delegatam peregrinos absolvendi. Posse alicui hanc opinionem videri probabilem, praecipue propter auctoritatem S. Alph. 1. G n. 588 dicentis ^peregrini, stante hodierna consuetudine, nempe quod absolvuntur ubique a quocunque confessario approbato, hodie non amplius absolvuntur ex voluntate suorum Episcoporum, sed ex voluntate Ecclesiae, quae talem approbando consuetudinem tribuit facultatem , * non nego1: attamen res ipsa non est certa. Nam talis consuetudo nihil amplius probare videtur, nisi Episcopos ipsos tacite consuevisse consentire, non vero eos debere In. omni casu consentire, vel etiam ipsis subtractam esse potestatem in suos, quum primum hi peregre exstiterint; neque ostenditur, S. Pontificem ita consen­ tire in hanc consuetudinem, ut naturalem ordinem intercipiat, secundum quem omnis facultas agendi, quantum fieri possit, ab immediato Superiore, non vero a mediato et supremo Superiore proxime conferatur. Nihilominus Romanum Pontificem posse, si velit, etiam quoslibet sae­ culares confessarios potestate peregrinos absolvendi donare, dubium non est: atque relate ad vagos eum id fecisse re ipsa, etiam certum est. Imo si quis Episcopus suos subditos sine speciali aliqua causa prohibere vellet, quominus peregre exsistentes absolverentur ab ullo confessario loci appro­ bato, propter nostri temporis conditiones, ob quas multi semper extra do­ micilii locum versantur, juste S. Sedes adiri posset, ut prohibitionis non satis rationabilis remedium peteretur: nam si nolit omnibus eonfessariis alienis hanc potestatem dare, debet saltem, nisi regulares confessarii numero sufficientes adsint, aliquos assignare, apud quos ubique, qui peregre ex­ sistant, confiteri possint. Aliter enim tam fere male ageret, ac si intra suam dioecesim in certa aliqua et ampla regione nullum vellet constituere confessarium, a quo fideles sacramentaliter absolverentur. 2. Navigantes in periculo a quolibet sacerdote absolvi posse, certum -i est ex iis, quae infra dicentur. Alias vero ut absolvi possint, sacerdotem a certo quodam Episcopo jurisdictionem vel approbationem accepisse necesse est. Ex consuetudine et communi praxi sufficit, accepisse approbationem ab Episcopo ejus loci, ex quo navigatio suscipiatur, eaque pro toto tempore navigationis valet. Gury n. 555, Scavini t. 3 n. 544 etc. At haec regula plerumque non satis clara et certa est. Sufficit utique, si navis ex uno portu solvit et cursu non interrupto iter usque ad alterum portum, qui sit itineris terminus, perficit. At non ita fit. Saepe enim naves in certis stationibus ad litus appellunt, multos, qui in navi erant, ibi re­ linquunt, alios itinérantes assumunt, ita forte, ut maxima pars hominum prorsus mutetur. An igitur 1) sacerdos, qui ab initio navim conscenderat, oniues etiam advenas absolvere potest vi primae suae approbationis? 2) Possuntne etiam ii sacerdotes, qui in aliqua intermedia statione navim ascen­ dunt, si ab hujus loci Episcopo approbati fuerint, omnes navis incolas absolvero? Dicam meam opinionem: Primum videtur utique affirmandum. Videlicet navis censetur Episcopo illius loci, ubi communiter stetit, et a quo nomen suum traxit, et in quo 1 Quare secundum ea, quae postea dicenda sunt, ille, a quo haec opinio pro­ babilis ct fundata putetur, non videtur peccare, si secundum eam agat, etiam tum, quando ex alia sententia absolvere non possit; neque tunc practice invalidam ab­ solutionem dabit, eo quod saltem propter coloratum titulum Ecclesia supplebit. Cf. hanc quaestionem in foliis period. Ocnipont. anni 1881 vol. V. pag. 353 sqq. a P. Noldin erudite tractatam. —— 280 P. II. L. I. Tr. V. Sacram. Poenit. — Sect. III. Minister Poenitentiae. navis milites cum duce suum quasi - domicilium habent, taindiu subesse, dum terminum itineris attigerit; imo si vix ad litus appulsa sine mora statim redire incipiat, sacerdos idem, si in navi manserit, videtur pro tempore reditûs etiam approbatus manere; alioqui debebit in priore itineris termino dcnuo approbationem petere. Nam omnes illi, qui in stationibus intermediis navim ascendunt, tamquam hospites et peregrini aut tamquam vagi considerari possunt in parochia quasi-natante, et propterea absolvi ab eo, qui pro ipso loco (i. e. navi) approbationem accepit. Secundum etiam affirmandum videtur saltem quoad omnes advenas et emigrantes; quoad navis incolas seu milites cum duce res per se difficilior videri potest, nisi Episcopus loci, unde navis solvit, consensum suum de­ derit: qui tamen videtur adesse, nisi expresse contradixerit. Nimirum navis considerari potest ut pars cujuslibet territorii, ex quo solvit, aut post bre­ vem appulsum iterum solvit. Navigantes igitur, qui suscipiuntur in navim, sive peregrini, sive vagi, haberi possunt tamquam suscepti in quodlibet ex illis territoriis. Ergo si a cujuslibet illorum territoriorum Episcopo sacerdos facultatem habet, facultatem habet ab Ordinario loci (seu quasi-loci), ubi confessiones excipiuntur: nisi pro militibus navalibus cum duce, utpote navigantibus non vagis, aliisve similiter non vagis, specialis exceptio a legi­ timo eorum Superiore facta fuerit. Si vero navis diutius in aliquo loco stetit, atque hominibus mercibus­ que, quas vehebat, dimissis, postea quasi novum iter suscipit, etsi aliqui ex prioribus incolis etiam hoc iter prosequuntur: videtur pro sacerdote prorsus facultas peti debere ab Ordinario hujus novi portûs. Ita sumendam puto sententiam Cr ais son n. 1549, qui indiscriminatim dicit, denuo ^petendam approbationem ab Ordinario portûs, ubi navis appulerit“. Cf. decretum Sancti Officii approbante Pio IX. in responso ad Ep. Nan netensem 17. Martii 18G9: „Posse sacerdotes iter arripientes ab Ordinariis locorum, unde naves solvunt, adprdbari, ita ut, itinere perdurante, fidelium secum navigantium confessiones valide ac licite excipere valeant, usquedtim perveniant ad locum, ubi alius Superior ecclesiasticus jurisdictione pollens constitutus sit.u (Nouv. Rev. théol. XVII, p. 601.) De delegatione, quae fit extraordinarie ct per accidens. Modus delegatae potestatis, quem hic considerandum suscipimus, ille est, qui potestatem absolvendi dat supplente Ecclesia R Quod etiam aliquando iit in dubia jurisdictione, de cujus usu etiam pauca exponere debemus. Quum autem non idem sit, Ecclesiam supplere, et sacer­ dotem licite absolvere, ante omnia haec notanda sunt: I. In certo defectu potestatis, etiamsi Ecclesia forte suppleat, potestatem exercere, prorsus illicitum est. II. In dubio potestatis defectu, maxime si Ecclesia certo supplet, eam exercere pro diversis causis et adjunctis licitum esse potest. Quae ut melius intel ligantur, distincte exponendum est: 1) Quid hoc sit, Ecclesiam supplere. 1 Cf. hac dc re fol. period. Oenipont. (anni 1882) vol. VI. pag. G59 aqq. Pot. ministri — Quid sit: jurisdictio jwobabilis, dubia, Ecclesiam supplert. 281 2) Quid discriminis sit inter dubiam et probabilem jurisdictionem, et quomodo Ecclesia in utraque suppleat. 3) Ex quanam causa jurisdictione dubiâ vel probabili uti liceat. L Quaestio: quid hoc sit, Ecclesiam supplere. Huic quaestioni verbis Les si i respondeo (de justitia et jure 1. 2 cap. 29 n. 65 et 68) : Si dicitur Ecclesia seu supremus judex (R. Pontif.) supplero, „jus ipsum confert jurisdictionem extraordinarie ad singulos actus“, et: ^Ecclesia jurisdictionem extraordinarie propter bonum com­ mune in ipso actu suppeditat/ Hoc igitur discrimen est inter jurisdictionem, quae vere jam habe­ tur, et eam, quae exercetur supplente Ecclesia, ut ille, qui habet jam jurisdictionem, ante actionem (confessionem aliamve causam) susceptam facultate valide agendi polleat, idque plurimum habitualiter, ille vero, qui tantum supplente Ecclesia absolvit aut aliud agit, in singulis acti­ bus consequenter ad causam susceptam vel confessionem inchoatam, ut tam perficiat, ab Ecclesia potestate donetur, sed finira causa illico potestate iterum destituatur. Quando ergo ante actionem susceptam probabiliter jurisdictio jam habetur, Ecclesia, si supplet, hypothetice tan­ tum supplere debet, sc. si illa jurisdictio, quae putatur adesse, revera nulla est; in hac enim sola hypothesi potestate ab Ecclesia supplente collatu opus est, ut actus jurisdictionis validus fiat. II. Quaestio: quid discriminis sit inter dubiam et probabilem jurisdictionem, et quomodo Ecclesia in illa sup­ pleat. Probabilis jurisdictio communi usu ad solam probabilitatem juris 3ss restringitur; dubiam autem vocamus eam, cujus incertitude in dubio vel probabili aliquo facto nitatur. Et revera, utut alii loquuntur, nos hoc solo sensu de jurisdictione probabili et dubia loquemur, idque ea potissimum ratione, ut indicetur, in dubio facti semper, etiam consequenter ad actionem (puta confes­ sionem) inceptam, tamen facultatem et actionis valorem dubium ma­ nere; in juris vero probabilitate — ut statim dicemus — post sus­ ceptam actionem ejus valorem moraliter certum evadere. Ita etiam S. Alph. — id quod attente legenti patebit — omnino diversimode de dubia jurisdictione (lib. 6 n. 571) et de probabili jurisdictione ejusque usu (1. 6 n. 573) loquitur, ut prorsus in sensu a nobis indicato rem intellexisse videatur. Igitur probabilis jurisdictio (i. e. probabilitate juris) adest, quando anteccdenter ad confessionem aliamve causam susceptam jurisdictio secundum juris interpretationem non certam quidem, tamen vere pro­ babilem, habetur, id quod praecipue in dubia extensione aut revo­ catione jurisdictionis contingere potest. In ejusmodi autem probabili jurisdictione secundum S. Alph. 1. 6 n. 573 moraliter certo Ecclesia dat jurisdictionem pro hypothesi, si revera anteccdenter desit. Hanc enim ut communissimam doctrinam S. Doctor proponit, eamque illa potissimum ratione confirmat, quod diuturnam consuetudinem cum tali 282 P. IL L. I. 1 r. V. Sacram. l’oenit. — Sect. III. Minister Poenitentiae. jurisdictione absolvendi Ecclesia, i. e. supremus ejus pastor, silentio toleravit, atque ita consensum suum satis declaravit et declarat, atque tacito illo consensu jurisdictionem, si forte desit, vere confert b At de jurisdictione, quam vocamus dubiam (in dubio facti), nequa­ quam idem judicium ferri, invenias ab auctoribus (piam plurimis aut expresse dictum aut indubie suppositum, ut Lacroix 1. 6 p. 1 n. 110 sqq., Less, de jure et just. 1. 2 cap. 28 η. 67 et 68, Reuter theol. moral, p. IA. n. 53, S. Âlph. 1. 6 n. 432 IJ. Videlicet, Eccle­ siam etiam tunc supplere, ex ea solum ratione multi opinantur, quod in solo errore communi, etiam sine titulo colorato, Ecclesia suppleat: id quod probabile quidem est, at non certum, quum et moralistarum et canonistarum ingens numerus id fieri neget: v. Alph. 1. c. n. 572 et Gurv edit. Rat. II. ad n. 548. Quare haec dubia jurisdictio et actionis susceptae valor etiam consequenter dubius manet. 3S9 Antequam vero ad III. Quaestionem transeamus, convenit, bre­ viter sub uno conspectu ponere causas, in quibus Ecclesia suppleat vel non suppleat: quod quidem non in sola dubia vel probabili jurisdictione contingere potest, sed etiam, ut antea jam insinuavi, quando jurisdictio antecedenter certo deest. 1. Si, qui exercet potestatem, suae potestatis titulum coloratum habet, et simul error communis est, ita ut defectus verae potestatis communiter ignoretur (sc. titulus coloratus dicitur ille Superioris actus ex se aptus, quo vera potestas conferatur, attamen propter essentialem aliquem defectum occultum invalidus): Ecclesiam tunc supplere, ex ipso jure ab Ecclesia condito vel approbato habemus. Ita ex 1. „Barbatiusu ff. de Offic. praei, jure R. civili, et ex cap. „Infamisu caus. 3 q. 7 (c. 1), quod ab omnibus juris canonici scriptoribus pro legitima norma habetur. 2. Si sine titulo colorato solum error communis adest, multi qui­ dem putant, Ecclesiam propter commune bonum, cui potissimum pu­ blica auctoritas provideat, etiamtum supplere; at quum nullam legem ecclesiasticam habeamus, quae id fieri statuat, neque consensus Docto­ rum adsit, totum dubium manet. 3. Si neque titulus coloratus est, neque error communis, sed pau­ corum tantum: Ecclesiam supplere, nulla probabili ratione defenditur, sed communi consensu negatur. NB. Errorem vero communem ut distinguas ab errore paucorum, non id considerari debet, utrum multi an pauci eum adierint, qui legi­ tima potestate destitutus erat; sed utrum pauci multivo defectum po1 Praeter hanc rationem alia non spernenda affertur a Lacroix et aliis. Vid. si forte desit jurisdictio, eam saltem haberi propter errorem communem cum titulo colorato. Nam in probabilitate juris : 1) error si est, certe communis est, siquidem ne docti quidem viri eum detegere possunt; 2) titulus adest, sc. ipsa illa concessio, in cujus probabili interpretatione opinio, quae affirmat jurisdictionis exsistentiam, nititur, qui aut verus titulus est, aut saltem coloratus. Aliae autem rationes, quas a nonnullis scriptoribus allatas reperias, infirmae sunt aut evaserunt. Pot. ministri — supplente Ecclesia. — Quid liceat in jure prob., in art. mortin. 283 testatis cognoverint, an potius eum potestate legitima praeditum esse putaverint. 4. In jurisdictione antecedenter juris probabilitate probabili, moraliter certum est (sensu utique latiore), Ecclesiam hypothetice supplere. 5. In jurisdictione dubia dubio facti. 1) Ecclesia hypothetice non supplet, si error est paucorum; sed quoniam plerumque error com­ munis erit, addo 2) dubium manere, num in errore etiam communi Ecclesia hypothetice suppleat. III. Quaestio: ex quanam causa jurisdictione dubia vel pro­ babili uti liceat. 1. Non licet, ut jam supra monui, scienter uti potestate ex solo 390 titulo colorato oriunda, etsi Ecclesia certo suppleat; qui vero defectum sui tituli, re ipsa colorati tantum, ignorat, quum valide egerit, postea nihil resarcire debet. 2. A fortiori non licet illi, qui omni potestate ejusque titulo de­ stitutum se novit, propter solum errorem communem agere, tum quia usurpat potestatem, quam non habet; tum quia cos, quorum interest ipsius actum validum esse, periculo atque damno exponit. 3. Sed dubia potestate vel jurisdictione etiam in sacramento poe­ nitentiae, etsi dubia manet, licet quidem uti, at ex causa calde gravi tantum, vid. quando necessitas absolvendi urget, et melius est aliquem dubie absolvi, quam absolvi nullatenus. Neque tum semper sine ulla monitione aut cautela poenitentem dimittere licebit, ne propterea, quod putet se certo absolutum esse, periculo salutis exponatur. S. Alph. n. 571 recenset sequentes casus: 1) si urget praeceptum annuae confessionis; 2) si poenitens debeat celebrare vel communicare, nisi infamiae notam incurrere velit; 3) si sacerdos teneatur celebrare ex obligatione. In ejusmodi adjunctis posse, si alter confessarius desit, eum, qui dubia tantum jurisdictione potiatur, conditionate absolvere, facile ad­ mitti debet: at scite animadvertit S. Alph. u. 432 „in hoc casu cen­ seo, teneri confessarium patefacere poenitenti, qui ei confessus est mortalia, quod tantum sub conditione absolutus sit, ut, si postmodum fortasse notum fiat, confessarium revera carere jurisdictione, poenitens iterum confiteatur peccata“ — quod per se utique semper faciendum est, nisi forte gravis ratio sit timendi, ne haec monitio potius in rui­ nam spiritualem poenitentis tendat 4. Si vero probabilis jurisdictio sensu supra explicato habetur, 391 quum morali periculo valor absolutionis non exponatur, tota fere quaestio, num et quando liceat ,probabili’ jurisdictione uti, solvenda 1 Causis modo allatis adnumerandus videtur alius casus: nimirum si sacerdos bona fide incepit confessiones audire, interim autem grave dubium concipit, an tem­ pus suae approbationis exspiraverit, neque certus fieri potest: confessionem, quae coepta et jam notabiliter producta est, tum videtur perficere posse, quando sibi et poenitenti secus magnum odium creaturus est, admonito tamen poenitente de dubia absolutione; at si sine nimia difficultate potest, abrumpere debet 284 Ρ. Π. L I. Tr. V. Sacrani. Poenit. — Sect. III. Minister Poenitentiae. est ex principiis probabilismi pro casibus, in quibus de solo licito et illicito agitur: nisi forte excipias absolutionem hominis in articulo mortis constituto, quando in singulari aliquo casu etiamtuni probabilis tantum juris interpretatio pro jurisdictionis exsistentia suppetit. Vide­ licet moraliter quidem in latiore sensu certum est, Ecclesiam actum probabilis jurisdictionis hypothetice validum facere, atque in communi vitae cursu sufficit, cum tali certitudine procedere: quando voro de mortis periculo agitur, major certitudo, quae alias scrupulosam anxie­ tatem denotet, tunc censetur cura non superflua, interdum debita. 392 t 5. Quare ultimo jam exponendum est, quid juris sit in articulo mortis. 1) Trid. Cone, loquens de casuum reservatione sess. 14 c. 7 (dogm.) ait: „Verumtamen pie admodum, ne hac ipsa occasione aliquis pereat, in eadem Ecclesia Dei custoditum semper fuit, ut nulla sit reservatio in arti­ culo mortis, atque ideo omnes sacerdotes quoslibet poenitentes a quibusvis peccatis et censuris absolvere possunt/ Rituale Rom. de sacramento poenit. ab initio ita dicit: ^Minister (sc. hujus sacramenti) est sacerdos habens potestatem absolvendi vel or­ dinariam, vel delegatam. Sed si periculum mortis immineat approbatusque desit confessarius, quilibet sacerdos potest a quibuscunque censuris et pec­ catis absolvere. * 4 Verba Cone. Trid. ejusque intentio diversos nacta sunt interpretandi modos, quum alii putent, quoslibet sacerdotes sine ulla exceptione ab ipsa Ecclesia recipere jurisdictionem, alii restrictionem addendam esse putent „si modo desit sacerdos approbatus, cui facile et sine periculo moribundus confiteri possit14, (limitantes nimirum verba ,atque ideo omnes sacerdotes ** ex fine, quem priora verba „ne quis pereat * 4 etc. prae se ferunt atque alia rut nulla sit reservatio * 4, quo indicetur, agi de sacerdotibus alias juris­ dictione donatis). Priorem sententiam probabilem esse et consequenter, nisi agatur de ipso mortis articulo, practice tutam fore, fatendum est tum ex auctoritate multorum scriptorum, tum ex regulis interpretationis (cf. Ballerini ad Gury II. n. 551): at quum posterior opinio etiam probabilitate non de­ stituatur, ea hoc sensu praeferenda est, ut saltem sacerdos approbatus, licet confessionem primitus non excipiat, tamen postea iterata aliquali confes­ sione denuo absolvat. 2) Porro omnes consentiunt, sacerdotis approbati rationem habendam non esse: a) si tandem incepta jam confessione superveniendo adfuerit; b) si ille nolit confessionem excipere; c) si periculum sit, ne poenitens sacrilege apud eum confiteatur, aut alia gravis causa contra sacerdotem approbatum exsistat. 3) Articulo mortis comparari etiam quodlibet grave, periculum (vide S. Alph. n. 561), sicut adesse censetur: a) in morbo periculoso, b) tempore pestis, c) in partu difficili, d) ante operationem chirurgicam valde arduam, e) in proelio sive paulo antea, f) ante navigationem valde periculosam etc. 4) Illud autem „quoslibet *sacerdotes 4 sic intelligitur, ut deficiente alio sacerdote, etiam sacerdos haereticus, vel excommunicatus vitandus valide absolvere possit, et, saltem si requiritur, absolvere debeat. Ita hodie cer­ tissimum est. Refert enim Card. Albitius — ut videre licet apud S. Alph. n. 560 circa fin. — anno 1682 Innocentium XI., quum hac de re in Potestas ministri — Jurisdictio in regulares corumque familiares. 285 S. Congr. Officii disceptatum esset, jussisse „ne super dicta opinione disceptaretur, neque in dubium amplius revocaretur/ Gury-Ball. n. 550. Cur autem htc prorsus addendum sit „deficiente alio sacerdote * , ratio clara est. Communicatio enim in sacris cum haeretico vel cum vitando graviter peccaminosa est, nisi necessitas excuset; ergo nisi quilibet alius sacerdos desit, poenitens ipse peccat postulando absolutionem ab haeretico vel vitando, ut ex hac sola ratione jam absolvi non possit. De illa jurisdictione delegata, quae lege speciali regitur. Trid. Cone., quum, ut jurisdictio delegata valida exsisteret, u&s praescripserit approbationem Ordinarii, ut supra jam notatum est, de solis confessionibus saecularium haec dixit. Restat igitur, ut videamus, quodnam jus servandum sit 1) quoad confessiones regularium et eorum, qui eorum obedientiae subsint, 2) quoad confessiones monialium. Punctum I. De jurisdictione in regulares eorumque familiares. I. Praelati regulares, sive Superiores locales, quamquam in suos subditos jurisdictionem plenam atque etiam in foro interno habent eosque in sacramenta!i confessione absolvere possunt, tamen tenentur alios confessarios constituere, ne ad confessionem apud se peragendam subditos cogant, quibusdam casibus exceptis, qui videndi sunt seq. § de casuum reservat., et alias in ordinum constitutionibus. Cf. Cl em. VIII. decret. „Sanctissimus .* II. Confessarii a Superiore regulari deputati sine ulla alia appro­ batione ipsos religiosos absolvere possunt. Deputari seu delegari autem possunt non solum sacerdotes regulares, sed etiam sacerdotes saeculares, licet ab Episcopo non approbati, nisi forte specialis constitutio certi or­ dinis obstat. Mazzo tta de poenit. disp. 2 Q. 1 cap. 3 § 2 ex sent. comm. III. Ii autem, qui ex solius Superioris deputatione absolvi pos­ sunt, sunt non tantum ipsi religiosi cum novitiis, sed etiam ii saecu­ lares, qui in monasterio seu collegio „sunt vere de familia et continuo commensales" Clem. X. „Superna .* IV. Probabile est, familiaribus adnumerari posse alumnos con­ victores, qui plene sub obedientia religiosorum vivunt atque in colle­ giis educantur. V. Id vero discrimen statuendum videtur, ut religiosi ipsi per solos confessarios a Superiore regulari deputatos absolvi possint, fami­ liares autem sive ab illis, sive a confessoriis extra monasterium ab Episcopo deputatis. Explicatio. Ad 1. Superiores igitur ipsi, quando subditi con-.ku fiteri volunt apud ipsos, eos admittere debent: sed subditis commu­ niter id liberum esse oportet. Id tamen non impedit, quominus pro diversis religiosorum coetibus etiam ejusdem domus diversi constitui 28fi P. Π. L. Γ. Tr. V. Sacram. Poenit. — Sect. III. Minister Poenitentiae. possint confessarii, ita ut nullus regularis valide confiteatur, nisi apud eum, qui vere deputatus sit a Superiore: regulariter tamen plures constitui debent, ita ut apud subditum aliqua eligendi facultas sit: v. Clem. VIII. loco cit. et infra n. 417. Ad IL 1. Confcssarius regularium eos, pro quorum confessioni­ bus audiendis deputatus est, etiam extra conventum absolvere potest: quia illa jurisdictio ad certum locum non restringitur, neque alia ap­ probatio Episcopi loci requiritur. 2. Imo regulares itinérantes debent confiteri socio ejusdem or­ dinis, si quem habent, etsi alias ad confessiones audiendas deputatus non erat: nam ipsa ordinis lex eum tum deputat1 (videndae tamen sunt diversorum ordinum constitutiones): quum vero socius ordinis presbyter decst, confiteri possunt apud quemlibet alium sacerdotem sive regularem sive saecularem, etsi ab Episcopo non approbatum — vid. ipse ordo seu ejus Superior in tali casu cuilibet sacerdoti, quem religiosus elegerit, jurisdictionem delegatam concedit. — Haec libertas etiam pro membris Soc. Jesu valet, donec in domum Soc. deverterint, ita ut in itinere sacerdotem sui ordinis quaerere non teneantur. 895 Ad III. 1. Clem. X. in Bulla „Supernau haec habet: „Ceterum in monasteriis atque etiam collegiis, ubi juxta regularia instituta vivitur, posse tam praelatos regulares quam confessarios regularium eorundem mona­ steriorum seu collegiorum audire confessiones illorum saccularium, qui inibi sunt vere de familia et continui commensales, non autem illorum, qui tantum ipsis deserviunt. * 1 Sc. ii, qui continua habitatione et victu cum religiosis conjunguntur et intra septa monasteriorum commorantur, exemptionem a jurisdictione Episcopi dioecesani participant, et praelati religiosi jurisdictioni subduntur: ex quo quodammodo consequens erat, ut eorum absolutio ab Episcopi jurisdictione et approbatione non jam dependeret. Cf. etiam Trid. sess. 25 de ref. reg. c. 11. „In monasteriis seu domibus virorum seu mu­ lierum, quibus imminet animarum cura personarum saecularium, praeter eas, quae sunt de illorum monasteriorum seu locorum familia, personae tam regulares, quam saeculares hujusmodi curam exercentes subsint immediate in iis, quae ad dictam curam et sacramentorum adm ini strati onem per­ tinent, jurisdictioni, visitationi et correctioni Episcopi, in cujus dioecesi sunt sita.11 2. Famuli igitur et operarii, qui propriis expensis vivunt, etsi servitio monasterii sese addixerint, non possunt absolvi, nisi Episcopi approbatione obtenta; multo minus operarii diurni seu mercenarii pro certis diebus conducti. 3% Ad IV. 1. Scriptores inter se dividuntur, si decidenda est quaestio, utrum verba Clem. X. „qui inibi sunt vere de familia etc.“ verificentur etiam relate ad alumnos convictores, qui institutionis et educationis causa in collegio regularium commorantur, annon. Affirmat Mazzotta 1. c., 1 Atque hoc, saltem pro Soc. Jesu, sic intelligitur, ut in itinere, si pres­ byter socius itineris sit, apud eum fieri debeat confessio, nec possit fieri apud so­ cium ordinis forte occurrentem; v. Lacroix lib. 6 p. 2 η. 1524. Potestas ministri — Jurisdictio in noritios et familiares. 287 Bordonc, Pichler, Schmalzgr. etc., si modo collegium totaque ejus gubernatio ad religiosos spectat, neque religiosi vocati tantum sunt, ut magistros agant. Nam non minus videntur esse de familia, quam ii, qui intra septa habitantes religiosis deserviunt; imo ex parte magis etiam sub religiosorum obedientia sunt. 2. Praeter nonnullorum auctorum sententias, qui affirmant ex solis verbis Clem. X., ad hanc opinionem practice confirmandam afferuntur aliquae concessiones seu privilegia aliquibus religiosis congregationibus in hoc sensu expresse data: quare ad alios ordines, qui in privilegiis com­ municant, si nondum ex concessione Clem. X. habeant, ex posterioribus concessionibus id extenditur. Cf. Gury-Ba 11 er. II. n. 564, ubi afferuntur Benediciini, Theatini, Congr. de Somascha etc., quibus datum sit privilegium familiaritatis pro ipsorum convictoribus. Quum ergo saltem probabile sit, illos alumnos considerari posse in sacramenti poenitentiae administratione ut familiares, agere licebit secun­ dum principia probabilis jurisdictionis supra data. Ad V. 1. Religiosos ipsos per vota consueta ordini adscriptos wt nullatenus absolvi valide posse, nisi per potestatem a Superioribus delegatam, extra omnem controversiam est. Solus Papa, qui omnium religiosorum supremus Praelatus est, aliis etiam hanc potestatem con­ cedere valet. Quod plerumque in jubilaeis facit. Quoniam vero So­ cietati Jesu aliisque pluribus ordinibus id singulare privilegium con­ cessum fuit, ut neque favore jubilaei, neque si omnibus regularibus, etiam Mendicantibus, id permittatur, aliis confiteri valeant, nisi iis, qui intra domum ad confessiones audiendas deputati sint (Gregor. XIII. rDecel Rom. Pontificem14) : in singulorum jubilaeorum indictionibus vi­ deri debet, utrum huic constitutioni derogetur, necne. 2. Novitios per se eadem lege adstrictos esse, dici debet, ira ut valor confessionis, quam forte instituant apud confessarium externum ab Episcopo approbatum et delegatum, pendeat a consensu Superioris sive expresse sive tacite dato. Scio equidem nonnullos esse, qui dicant cum Pelliz., Mazz. 1. c. (v. Lacr. 1. 4 n. 65), novitium absolvi posse sicut quemlibet saecularem, ac proptcrca vi jurisdictionis sive a Superiore sive ab Episcopo datae: id tamen verum esse nullo modo videtur. Tantum id admitti potest, ubi Superior sciens hanc opinionem inter suos vigere non contradicat, eum tacite hanc potestatem tribuere: in quo casu novitius, etsi putet se absolvi vi juris­ dictionis episcopalis, re ipsa absolvitur vi jurisdictionis a praelato regulari tacite delegatae. Liberum quidem manet novitio, relicto novitiatu ad saeculum redire: quo facto, a quolibet confessorio saeculari ab Episcopo approbato absolvi potest; at non amplius in ejus arbitrio est, mutato consilio iterum novitium agere et tempus antea exactum pro parte legitimi novitiatûs computare. Sed quaradiu novitius manere vult et manet, a jurisdictione Episcopi per­ sonaliter exemptus eique subtractus, atque plano jurisdictioni ordinis sub­ jectus est. Ejus domicilium tantisper solum monasterium est. Nam ex­ emptionis privilegium non tam pro privilegio singulorum, quam pro privi­ legio ordinis haberi debet; proptorea ordini jus competere debet, ut novitius 288 3 P. H. L. I. Tr. V. Sacrnm. Poenit. — Sect. III. Minister Poenitentiae. vere ordini subjectus sit atque etiam corrigi, imo puniri possit, etiam casuum reservatione : quae omnia frustra darentur, si novitius pro libitu sivo ordinis sive Episcopi jurisdictioni sese subdere posset. Neque amplius absolvi potest ab eo, qui ipsius Superior esse desiit. Quod clare etiam comprobatur ex variis SS. Pontificum decretis. Ut hoc unum afferam, Leo XII. Brevi „Plura interu quum dixit ^Societatis (Jesu) alumni confiteri nequeant animae noxas nisi iis, qui a praeposito facultatem habuerint sacras eorum confessiones «audiendi", satis comprehendit novitios, imo statim postea illis facultatem confitendi etiam magis restringit, quum derogat legi quoad tironum magistros, ne, si praesules sint, possint esse confessarii, cui debeant novitii confiteri. 3»s 3. Familiaribus autem probabilius dici potest competere facultas con­ fitendi sive apud confessarium a Superiore deputatum, sive apud externum ab Episcopo approbatum, nam illi utique proprie saeculares sunt et manent, qui legibus regularium non subdantur; possunt semper obedientiac mona­ sterii pro arbitrio sese subducere, et mutato consilio redire; imo si Superiores monasterii respicimus, ne illi quidem, quantum ad ipsos spectat, familiares unquam impedire velle videntur, quominus apud saeculares confessarios confiteantur. Considerari igitur possunt ut ii, qui duplex quasi domicilium habent, in monasterio et extra. — Haec a fortiori valent de alumnis con­ victoribus: imo de familiaribus in ^domibus parvis" haec eo minus dubia esse possunt, quando illae parvae domus jurisdictioni et praelati regularis et Episcopi subjectae sunt. 4. Familiares a confessario regularium sine approbatione Episcopi ab­ solvi possunt non tantum, quando actu sunt in monasterio, sed etiam extra monasterium in itinere, modo maneant sub obedientia regularium. Maz­ zo tt a 1. c. Quare alumni convictores, quum primum in feriis potestati parentum sivo eorum, qui a parentibus constituti erant, redditi aut suae libertati re­ licti sunt, non amplius absolvi possunt a regularibus sine approbatione Episcopi loci, ubi versantur. Nam etsi forte subsequent! anno alumni redituri sunt, nunc tamen relatio subjectionis ad regulares soluta vel sus­ pensa est. Punctum II. De jurisdictione et approbatione pro confessione monialium. 309 I. Pro confessionibus monialium ex constitutionibus SS. Ponti­ ficum specialis omnino approbatio requiritur, quae data non censetur generali approbatione pro omnibus Christi fidelibus; neque approbatio pro uno monasterio secum trahit approbationem pro omnibus mona­ steriis, etsi ejusdem ordinis: v. Greg. XV. „Inscrutabiliu — Clem. X. nSupemau — Ben. XIV. ,,Pastoralis officii" et ,,Pastoralis curae". 11. Haec specialis approbationis necessitas ex SS. Pontificum decretis oriunda restringitur ad moniales stricte dictas intra clausuram viventes, per se non 1) ad congregationes religiosas sine clausura Papali institutas, neque regulariter 2) ad moniales cum licentia extra monasterium degentes refertur: v. Mazzotta 1. c. § 3. HI. Potest autem Episcopus a communi approbatione etiam quas­ libet mulierum congregationes, conservatoria eximere: quod si fecit, Potestas ministri. Jurisdictio er approbatio pro monialibus. 289 ejus statutis omnino standum est, neque tunc illae mulieres, eo quod extra suum monasterium ad aliquem confessarium accedant, ab eo ab­ solvi possunt, siquidem id communiter accidit, ut extra «Ionium ver­ sari possint IV. Monialibus, pro quibus specialis approbatio requiritur vi sta­ tutorum SS. Pontificum, bis terve in anno exhibendus est confessarius extraordinarius, cui omnes quidem praesentare se debent, confiteri non debent. Ben. XIV. „Pasloralis curaeu. 1 Quoad moniales earumque confessiones PP. Cone. pl. Balt. II. statuerunt, ut Episcopi eodem modo procedant, sicut Ecclesia praescripsit circa moniales stricte dictas, quamquam longe plurimae non emittant vota solemnia neque arctam clausuram Papalem observent. Praecipua statuta sunt haec: Art. -117. „Ut de Sacris Virginibus apud nos Deo dicatis usurpemus verba Fratrum Nostrorum in Concilio Ravennatensi : „„Sacrarum Virginum confessionibus excipiendis eos tantum Episcopi praeficiant, qui, (pia par est, morum gravitate, prudentiA, doctrinâ, et asceticae artis intelligentifi. praediti repedantur. Meminerintque, Tridentinos Patres, ad opportunum solatium remediumque afferendum ipsarum animis, in afflictione interdum et angustia constitutis, praecepisse, ut praeter ordinarium Confessorem, alius extraordinarius ab Episcopo et aliis Superioribus bis aut ter in anno offeratur, qui omnium confessiones audire debeat. Offerant itaque Monasteriis omnibus suae jurisdictioni subjectis, instentque pro viribus, ut a Superioribus etiam Regularibus quoad Sanctimoniales eorum regimini subjectas idem, juxta formam a Benedicto XIV. praescriptam, exhibeatur. Nec se iidem Episcopi adeo difficiles praebeant, peculiaribus etiam Monialibus Confessarium extraordinarium aliquando petentibus; quin potius, nisi aut Monialis postulantis, aut Confessarii requisiti, qua­ litas aliter faciendum suadeat, earum justis precibus libenti animo obsecundent. Circa votorum naturam ipsa S. Sedes rescripserat : I. „Vota, quae a Monialibus a Visitatione Beatae Virginis Mariae * nuncupati emittuntur in monasteriis locorum Georgetown, Mobile, Kaskasia, St A lo­ vai! et Bait i mora e; attentis Rescriptis a Sancta Sede ab iisdem jam impetratis esse solemnia.“ II. ..Quoad clausuram, praedictas Moniales uti posse facultatibus sibi in variis Rescriptis a Sancta Sede Baltimorcnsi Archipiscopo concessis.1,1 III. „Ratione habita ad locorum temporumque circumstantias, in posterum ab iisdem Monialibus Visitationis, post expletum novitiatum. emittenda esse vota sim­ plicia; exactisque quinque annis a votorum simplicium professione admitti eas posse ad vota solemnia nuncupanda, praeviis spiritualibus exercitiis per decem dies; pro­ fessas autem votorum simplicium frui et gaudere omnibus et singulis gratiis et favo­ ribus spiritualibus, quibus professae votorum solemnium fruuntur et gaudent?1 IV. „Vota, quae ab aliis Monialibus in Monasteriis jam erectis emittuntur, esse simplicia, excepto casu, quo Rescriptum pro votis solemnibus emittendis ab Apostolica Sede obtinuerint?1 V. /Pandem in Monasteriis in posterum erigendis in singulis Statibus Unitis vota a Monialibus esse emittenda simplicia?1 Quibus PR. Cone. Bait, addiderunt: Art. 420. „Constat vero ea, quae in articulis quarto et quinto habentur, ad omnes hujus regionis Moniales, quocunque veniant nomine, applicanda esse, iis ex­ ceptis Monasteriis, de quibus in primo articulo fit sermo. IIuc. vero tum ex iis manifestum est, quae in ipsa Sacra Congregatione gesta sunt: tum per verba Euii Cardinalis Sacrae Congregationis do Propaganda Fide confirmatur?4 Cf. Collect. Lac. t. III. co]. 512 et 513. Lehmknhl, Theol. mor. Π. Edit. 4. 13 290 P. Π. L. I. Tr. V. Sacram. Pocnit. — Sect. III. Minister Poenitentiae. Si quas vero alias pias mulieres Episcopus exemit ah ordinaria approbatione confessariorum, prorsus convenit, ut eodem modo ali­ quoties in anno confessarium extraordinarium iis exhibeat: imo id illae mulieres aliquo modo postulare possunt. V. Offerri debet ille extraordinarius confessarius, si moniales exemptae sunt, a praelato regulari, cui sunt subjectae, Episcopo appro­ bante; si exemptae non sunt, ab Episcopo. Praelato négligente ob­ latio ad Episcopum devolvitur; quodsi etiam Episcopus muneri suo desit, Cardinalis Poenitentiarius Major a monialibus requisitus sup­ plebit. (V. Gury-Ball. not. ad II. 566; Ben. XIV. Const. „Pastoratis curae11.') Uberior explicatio. Nota insuper ad I. 1. Quamquam approbatio pro uno monasterio non ulterius extenditur: tamen Episcopus potest confes­ sarium aliquem approbare pro omnibus monialibus suae dioecesis. 2. Approbatio pro monialibus confessario ordinario dari nequit ultra triennium sine licentia S. Congr. Episc. et Regal. Attamen non ubique hoc S. Congr. decretum servatur; quare ibi approbatio valet usque ad revoca­ tionem: v. Bouvier ed. secundum theologos Rom. emend. Ad II. et III. 1. Quamquam jam secundum solas interpretationis re­ gulas rmonialcs“ in Bullis Pontif. stricte intelliguntur, i. e. alicujus ordinis a S. Sede approbati, nec comprehenduntur mulieres in religiosa aliqua con­ gregatione adunatae, quae Papalem clausuram non servent: expresse ta­ men etiam Bon. XIV. in Bulla „Pastoralis curaeu testatur, Tridun’ sess. 25 c. 10 de reg., quod partem praesentis disciplinae continet, „de solis claustralibus monialibus“ loqui. Ratio vero, cur monialem cum licentia extra monasterium degentem, nisi specialiter ipsi moniali provisum fuerit, excipiamus a necessitate con­ fitendi apud confessarium specialiter approbatum, ea est, quia aliter confessario careret. 2. Discrimen igitur inter moniales claustrales et inter moniales latiore sensu sumptas aliasque mulierum congregationes quoad confessarium hoc est, ut 1) generalis approbatio ad excipiendas confessiones nullatenus suf­ ficiat pro confessionibus monialium claustralium audiendis, etsi in appro­ batione nulla restrictio facta sit; sed ut 2) Episcopus, si approbationem pro aliis monialibus vel mulieribus dare non velit, hanc restrictionem positivo modo facere debeat: alias enim in generali approbatione approbatio pro ejusmodi mulieribus etiam data intelligitur. 4<>1 Ad IV. 1. Extraordinario confessario confessiones excipiente, ordina­ rius confessarius non potest illo tempore in monasterio versari. Hoc enim ita constitutum est, quo liberius omnibus monialibus pateat sine ulla diffi­ cultate accessus ad extraordinarium confessarium. 2. Eo quod bis vel ter extraordinarius confessarius offerri debet, non impeditur, quominus pluries offeratur. Praeterea moniali postulanti extraordinarius confessarius conceden­ dus est a) in periculo mortis; b) si alias nequit adduci, ut ordinario confessario confiteatur; c) imo etsi id non recusat, si modo ex rationabili causa alterum desiderat, Superiores sese minime difficiles praebere debent, ut ait Ben. XIV. ^Pastoralis curaeu ; imo addit S. Pontifex: „quin potius earum justis precibus obsecundare studeant. Etsi liberum sit cuilibet mo- 400 a Potestas ministri. - Jicsenatio casuum ejusque conditioner. 291 niali Cardinalem majorem Poenitentiamum adire, cui ea in re (in desig­ nando sc. confessario) facultas cumulativa cum omnibus locorum Ordinariis a R. Pontifice tribuitur, nihilominus ea est aliquando necessitatis urgentia, ut remedium, quod de longinquo petendum est, non satis tempestive adveniat/ Ceterum si moniali in periculo mortis constitutae extraordinarius con­ fessarius designandus negetur, satis provisum est decreto Trid. sess. 11 o. 7 „in articulo mortis omnes sacerdotes quoslibet poenitentes . . . absol£1 vere posse . Ad V. 1. Imo circa confessarium extraordinarium id statutum est, ut praelati regulares, quibus moniales subjectae sint, non semper exhibeant confessarium sui ordinis, sed saltem semel in anno confessarium aut sae­ cularem, aut alterius ordinis regularis exhibere debeant. 2. Si praelati regulares id negligunt, vel si generatim statutis tempo­ ribus extraordinarium confessarium deputare omittunt: Episcopo semper conceditur facultas eligendi aliquem aut ex clero saeculari, aut ex clero regulari alterius ordinis. Cf. P>en. XIV. Constit. cit. Articulus IV. De jurisdictionis limitatione seu casuum reservatione. Trident. Concilium ex natura judicii, sub cujus forma sacra-402 meiitum poenitentiae institutum sit, quasi necessariam conclusionem deducit potestatem, qua et Romanus Pontifex et Episcopi polleant, atrociora crimina sibi seu suo peculiari judicio reservandi: v. sess. 14 cap. 7. Et re quidem vera casuum reservatio nihil aliud est, nisi aut certa peccata excipi, quando judex ordinarius aliis jurisdictionem delegat, aut certa peccata seu graviores causas a summo judice ad suum tri­ bunal vocari atque inferiorum tribunali subtrahi : quorum prius ad quoslibet pertinet, qui ordinariam jurisdictionem in certos subditos habent — possunt enim pro arbitrio suam potestatem aliis sive totam sive ex parte tantum delegare — : posterius ad Summum Pontificem maxime spectat, qui pro suprema sua potestate aliquas causas Episco­ porum judicio subtrahere atque suo judicio speciali subjicere potest. § E Quid requiratur, ut casus sint reservati. I. Nemo peccata reservare potest, nisi subditorum suorum: nam nisi in aliquem ejusque peccata potestatem habet, eum cogere non potest, ut ad se vel specialem delegatum peccata deferat. II. Reservatio, quamquam directe versatur circa peccata sub­ ditorum, tamen etiam recte dicitur afficere confessarium ejusve po­ testatem, quam vel jam exsistentem et ordinariam restringit, vel con­ ferendam seu delegandam restricto tantum modo contribuit. III. L’t peccatum sit reservatum, 1) ex natura rei, ut pleno sensu reservetur, debet esse mortale; ex consuetudine Ecclesiae debet 2) esse 19· 292 Ρ. IL L. L Tr. V. Sacram. Poenit. — Sect. III. .Minister Poenitentiae. externum, cf 3) secundum speciem et actum debet esse completum. S. Alph. n. 582, Busenb. tr. 4 cap. 2 dub. 4. IV. Reservatio ex diverso fine fieri potest, turn ut poena delin­ quenti infligatur, qui cogatur ad subeundum illud onus comparendi coram Superiore ejusve speciali delegato, tum ut ipsa causa, peccata graviora puta, maturius discutiatur et recognoscatur, quum non cui­ libet, sed delectis tantum confessariis illa peccata dijudicanda commit­ tantur. Qui posterior finis, si historiam reservationis consideramus, potior videtur fuisse; tamen aliquando priorem finem re ipsa prae­ valere, fatendum est. V. Reservare igitur possunt certa peccata: 1) pro tota Ecclesia Rom. Pontifex; 2) Episcopi pro suis dioecesibus (Provinciale Concil. pro tota provincia); 3) praelati regulares aliique jurisdictionem quasiepiscopalcm habentes relate ad suos subditos: nihilominus omnes prae­ lati Papa inferiores in hoc reservandi facultatis exercitio Papae sub­ jecti sunt. 403 Πin c so q u itu r: Ex I. et II. principio: 1. Confessarii regulares, quamquam non ne­ cessario ab Episcopo jurisdictionem delegatam accipiunt, sed a Papa, nihilo­ minus, Summis Pontificibus ita prorsus disponentibus, — id quod re ipsa ordi­ nis servandi ratio quodammodo exigit — nequeunt poenitentes absolvere a pec­ catis in dioecesi reservatis, nisi specialem facultatem ab Episcopo acceperint. 2. Familiares regularium possintne sine facultate ab Episcopo accepta absolvi, pendet ab eo, utrum vi jurisdictionis episcopalis, an regularis ab­ solvantur. Si per confessorios a Superiore regulari deputatos absolvuntur, reservation! episcopali non subjacent; si vero ab aliis confessariis (saeculari­ bus) absolvuntur, videntur reservation! episcopali esse subjecti. Sivero agitur de peccatis censura ab Episcopo punitis, hanc poenam regulariter non incurrunt, siquidem ut peregrini tractandi sunt: v. infra de censuris n. 871. 3. Peregrini quoad absolutionem non dijudicandi sunt secundum reservationem loci confessarii, sed secundum reservationem domicilii poenitentis (cf. ea, quae n. 384 dicta sunt de absolutione peregrinorum), siqui­ dem verius absolvuntur vi jurisdictionis ab Episcopo poenitentia datae: qui nisi in sua dioecesi peccatum reservavit, neque extraneis confessariis juris­ dictionem restringere censetur. Imo practice sic statui potest, ut peregrinum absolvere liceat, nisi aut 1) peccatum reservatum sit utrobique, i. e. in loco confessionis et in loco domicilii poenitentia, aut 2) poenitens „in fraudem lcgis“, i. e. ut sese ju­ dicio sui Superioris subducat, in alienam dioecesim se transtulerit. Id expresse pro confessariis regularibus statuitur in Bulla Clem. X. ^Superna11 Pro confessariis saecularibus vero ex consuetudine id haberi 1 Quoad regulares videlicet Clem. X. in Bulla „Supernau haec habet: .,Et habentes facultatem absolvendi ab omnibus casibus Sedi Apostolicae reservatis, non ideo a casibus Episcopo reservatis posse absolvere. : posse autem regularem con­ fessarium in dioecesi, in qua est approbatus, confluentes ex alia dioecesi a peccatis in ipsa reservatis, non autem in illa, ubi idem confessarius est approbatus, absolvere, nisi eosdem poenitentes noverit in fraudem reservationis ad alienam dioecesim pro absolutione migrasse. * Potestas ministri. — Jicserratio casuum ejusque conditiones. 293 videtur, Episcopum peregrini consentire, ut ille a quolibet confessario approbato absolvatur a peccatis, quae in loco confessarii reservata non sunt, ac consequenter ab omnibus peccatis, nisi utrobique reservata sint, excepto casu fraudis. Neque Episcopus loci confessariis id prohibere potest, quominus pere-404 grin i absolvantur a peccatis a se quidem reservatis, non autem ab Epi­ scopo peregrinorum. Nani ipse in peccata peregrinorum potestatem non ha­ bet, neque in confessarium nisi ratione solius approbationis ; solam vero approbationem, ut a jurisdictione distinguitur, quoad peccata restringere, hucusque inauditum est. Et re quidem vera, quando S. Pontifices loquun­ tur de Episcopi facultate approbationis limitandae, de limitatione quoad teiupus, certa loca, genera personarum loquuntur (v. Clem. X. „Supernau, Ben. XIV. Instit. 86); de limitatione quoad certa genera peccatorum lo­ quuntur nunquam. Ex scriptoribus vero unum Reuter vidi, qui p. IV n. 354 dicat, „posse Episcopum approbationem limitare ad certas personas, tempus, loca, et peccat au : verum Ball er in i ad Gary II. n. 573 Q. 4 in fine notae ostendit, quae absurda ex tali doctrina sequerentur. Quare talem approbationis limitationem Episcopum fecisse, nunquam praesumi potest, atque si fecisset, merito de ejus limitationis valore dubitaretur. In ,fraudem reservationis41, seu „ex fine sese subtrahendi legitimi Superioris judiciou potissimum, quamquam non unice, tum aliquis in alie­ nam dioecesim transiisse dici potest, quando crimen ejusmodi est, ut fa­ cile ad forum externum deducatur, vel ad illud aliquo modo deductum sit, ita ut tum ne in foro interno quidem absolutio dari possit sine Epi­ scopi licentia. Mazzotta de poenit. disp. 2 q. 3 cap. 3 § 2 in fine. — Addit Ballor in i ad Gury II. n. 573 Q. 5 nota secunda in fine: -si Episcopus expresse invitus est“. — S. Alph. n. 589 illud „in fraudem1* explicat de intentione poenitentis principali effugiendi judicium sui Su­ perioris; quare illud „si Episcopus expresse invitus est ** , sic intellige, ut non solum confessariis, sed populo suo Episcopus hanc suam mentem de­ clarare debuerit. Ex 111. principio. 1. Quum peccata venialia non sint materia405 necessaria absolutionis, reservari proprio et pleno sensu nequeunt. Licet enim per se possibile sit, ut Superior potestatem sacramentaliter ab­ solvendi etiam relate ad aliquod veniale peccatum cuipiam auferat, tamen poenitentem cogere nequit, ut hujus peccati absolutionem sacra­ mentaliter quaerat. Idem dic de peccatis vere et positive dubiis. 2. lino utcunque rationabiliter dubium est peccatum, ex consue­ tudine Ecclesiae et communi auctorum doctrina (v. S. Alph. n. 660) non est reservatum. Quamquam enim ex natura rei omnia peccata, quae materia confessionis necessaria sunt, aliquando reservari possunt: re ipsa tamen id non fit, atque roservutio, utpote odiosa, strictae inter­ pretationis est. Quare non reservatur peccatum: 1) in dubio de subjectiva gravi­ tate; 2) in dubio de objectiva gravitate: nisi forte Superior propter peculiares circumstantias aliquam materiam ex se non certo gravem pro gravi declaravit, cujus judicio in dubio standum est; 3) in dubio, utrum verba legis tale peccatum comprehendant necne: quamquam 294 P- Π. L. I. Tr. V. Sacram. Poenit. — Sect. III. .Minister Poenitentiae. aliquando Clem. VIII. etiam casus in Bulla Coenae dubie contentos reservaverat, postea tamen illa verba omittens prius decretum ipse correxit — cf. S. Alph. n. 600 —; 4) in dubio de actu peccati: de quo v. infra in § sq. 406 3. Similiter Ecclesia peccata sola externa reservare consuevit; etiamsi dubitari nequit, eam posse etiam interna peccata reservare (v. 8. Alph. n. 582), siquidem etiam interna peccata gravia Ecclesiae foro „internott ex jure divino subjiciuntur. Imo communi theologorum consensu (v. S. Alph. 1. c. cum Suar., Lugo d. 20 n. 15, Tamb. de cas. resere. cap. 4 n. 15) tenetur, pecca­ tum, ut sit reservatum, debere externe grave esse; quare si interne quidem malitia mortalis aderat, actus vero externus hanc mortalem malitiam non participabat aut saltem non ostendebat, reservatum pec­ catum non est, v. g., si quis mente haeretica aliquid dixit, quod tamen neque in se haeresim continebat, neque ex adjunctis haereticam mentem ostendit: peccatum non est reservatum. 4. Tandem ex iis, quae sub 2. 3) notavi, jam sequitur, peccatum, ut censeri possit reservatum, debere esse completura, i. e. in ea ratione completum, qua reservatur; quare si verba legis exprimunt actionem externam completam, ut homicidium, utcunque externum complemen­ tum, i. e. mors alterius, desit, reservatio peccati non adest; alias vero si sola attentatio, machinatio, consilium etc. per se reservatur, sufficit, hanc ipsam actionem posuisse, ut peccatum reservatum sit. NB. Saepe actiones illae imperfectae reservantur accessorie tan­ tum: quod si fit, de principali actione constare debet; qua completa, etiam actiones illae accessoriae reservatum peccatum evadunt. 407 Ex IV. principio deducenda est solutio quaestionis recenter adeo disputatae, num requiratur cognitio reservationis ex parte poonitontis, ut ejus peccatum reservatum sit. Ad quam haec notanda videntur: 1. Posse praelatos peccata subditorum ita reservare, ut comprehen­ dantur etiam ea, quae ab ignorante reservationem perpetrentur, indubium est. 2. Utrum vero sic reservaverint, an alio modo, id colligi aliquando potest tum ex principali fine reservationis, tum ex voluntate aliunde ma­ nifestata. 3. Ex veteribus theologis non pauci sunt, qui peccatum reservatum non esse doceant, quod sine cognitione reservationis commissum fuerit nsi modo reservatio sit poenalisu ; esse reservatum, si reservatio sit medicinalis, i. e. non poena medicinalis, quae similiter atque censura frangat peccantis contumaciam cumque a peccato deterreat, sed lex disciplinaris, qua Su­ perior velit aut per se aut per specialiter delegatos atrociori crimini, post­ quam commissum fuerit, remedium adhibere1. Cf. S. Alph. n. 581, Lugo disp. 20 n. 9 — 11 et n. 86, Mazzotta 1. c. q. 3 c. 2 „Quaeres secundo II. 3“. 4. Reservationem principaliter poenalem esse, negat Lugo 1. c. cum aliis, ac propterea eam manere, etsi peccatum cum ignorantia reservationis 1 Lugo 1. c. ita finem reservationis medicinalis explicat „quod Superior pec­ cati notitiam haberet, ut medicinam et satisfactionem congruam imponeret11. — Potestas ministri. - Reservatio casuum — si n'icitur a peccante. 295 fiat, in ordinibus religiosis. Idem autem hodie dicendum esse existimo in plerisquo dioecesibus, carumque casibus reservatis. Yidel. nisi positiva ratione probetur, Episcopum consentire opinioni di­ centium. reservationem ab ignorante non incurri, dicendus est Episcopus ea ratione casus sibi reservasse, sicuti communiter a theologis et confessariis intelligebatur. At, ut reccntioris temporis libri, a S. Alpho n so et dein­ ceps, testantur, usque ad recentiorem controversiam erat diuturna et universalis persuasio, reservationem sic intelligi, ut etiam incurreretur ab ignorante. Ergo ita etiam legislator ipse legem suam intellexisse censen­ dus est, maxime quum — ut Suarez de poenit. d. 27 sect. 3 n. 2 recte docet — consuetudo non solum quodammodo conferre, sed etiam auferre jurisdictionem possit, quatenus sc. indicet Superioris tacitam voluntatem: .unde dicunt44 — ait Suarez — „nliqua peccata consuetudine esse reservata14. 5. Quando vero, Episcopo sciente et non reclamante, alicubi docetur sententia, secundum quam ignorantia a reservatione excuset: id haberi debet pro sufficienti signo voluntatis Episcopi, quod nolit ignorantes ligare. 6. Imo de unico casu Ii. Pontifici sine censura reservato, nimirum rfe falsa accusatione sollicitationis, indubium est, reservationem esse poenalem, ideoque probabiliter non incurri ab ignorante. Ben. XIV. enim iu Constit. ^Sacramentum poenitf expresse dicit: „ut tam detestabile facinus metu magnitudinis poenae coerceatur etc.“ 7. Si tandem de censuris reservatis agitur, ignorantia quidem cen­ surae, ut postea de censuris agentes dicturi sumus, excusat a poena. At quando censurae cognitio aderat, reservatio vero censurae ignorabatur, merito pro laxa et omnino improbabili habetur paucissimorum opinio, qui putent, etiamtum reservatam non esse censuram; neque haec opinio cum aliis moralistarum et canonistarum principiis cohaeret, quum accessorium sequatur principale: ideoque, cognita principali poena, etiam accessorium onus, sive poenam dicis, sive medicinam, incurritur. V. Mazz. 1. c. ,Resp. primo1. Ex V. principio. 1. Quamquam ex natura rei omnes, qui ordina-ws fiam potestatem habent, suis delegatis limitare jurisdictionem atque sibi reser­ vare casus possunt, ac proin etiam parochi potestatem id per se non excedit: tamen pro hodierna disciplina, quum parochi inutiliter suam jurisdictionem alteri delegent, quippe qui jam aliunde potestatem habere debeat, etiam recte parochi omittuntur, si de potestate reservandorum casuum sermo est. 2. Quoniam omnes Superiores Summo Pontifice inferiores ipsius Summi Pontificis legibus etiam in potestate reservationis exercenda subjiciuntur: efficitur, ut contra ejus legem inferiorum reservatio non valeat. Unde jam patet, nullum praelatum inferiorem eos casus sibi reservaro posse, quos Summus Pontifex sibi reservavit. Insuper facultatem sibi reservandi casus praelatis regularium quoad valorem restrinxerunt S. Pontifices (v. doer. Clem. VIII. „Sanctissimusd, de quo infra § sq.). Episcopis vero S. Pontifices non imposuerunt certam legem, quae reservationem nimiam jam redderet ipso facto nullam: at plura monita exsistunt, quibus monentur Ordinarii, ne nimii sint in reservandis casibus; imo non desunt exempla, in quibus S. Congr. excessum quondam correxit atque annullavit. - i. 296 P. Π. L. I. Tr. V. Sacram. Poenit. — Sect. III. Minister Poenitentiae. Videri potest Ben. XIV. de syn. dioeces. 1. 5 cap. 5 n. 4, ubi refert monita S. C. Ep. et Reg. 9. Jan. 1601: ,,Ne locorum Ordinarii, quibus jus hoc reservan­ dorum casuum competit, pluribus, quam opus sit, reservationibus subditis aut confessariis . . . sint onerosi, monentur omnes, ut paucos eosque tantum, quos a Chri­ stianam disciplinam retinendam, animarumque sibi creditarum salutem pro cujusvis dioecesis statu ct qualitate necessario reservandos esse judicaverint, reservent. * 26. Nov. 1G02 : „Sed ne locorum Ordinarii, ad quos casuum reservatio spectat, ea in re modum excedant, S. Congr. illos rursum magnopere admonendos censet, ut non passim, sed quum id videbitur communi bono expedire, atrociorum tantum et graviorum criminum absolutionem sibi reservent ... ne alloqui, sacramenti poeniten­ tiae ministrorum coarctata potestate, sanctae matris Ecclesiae piae menti contrarius effe­ ctus subsequatur. Prohibet etiam, ne sibi superflue reservent casus in Bulla dieCoenae Domini legi consueta contentos, neque alios Sedi Apostolicae (specialiter) reservatos." Similiter in literis encyclicis ejusdem diei haec habentur: „Praecipuc vero haec monenda censet S. Congregatio, ut videant ipsi Ordinarii, ne illos casus pro­ miscue reservent, quibus annexa est excommunicatio major, a jure imposita, cujus absolutio nemini reservata sit, nisi forte propter frequens scandalum, aut aliam necessariam causam aliqui ejusmodi casus nominatim reservandi viderentur; neque casus, in quibus absolutio, nisi cum restitutione vel exsecutione eorum, ad quae poenitentes tenentur, non confertur; neque illos, qui etsi mortale peccatum inducant, circa res tamen parvi inomenti versantur, et frequenter inter idiotas evenire solent, uti damni dati, et similium; in peccatis etiam carnalibus reservandis multa utantur circumspectione propter periculum scandalorum in iis maxime personis, in quas ob accessum ad confcssarios extraordinarios, vel frequentem reditum ad ordinarios su­ spicionis aliquid cadere possit.11 Quare etiam anno 1661, quum querelae fierent de quadam nimia reservatione, S. Congr. 21). Jan. jussit, ceteris casibus deletis, ad summum decem aut duodecim graviora crimina reservari. . ; 409 § 2. De casuum reservatorum absolutione. ito 1. A casibus reservatis absolvere possunt ordinaria potestate: 1) qui reservationem statuit, atque ejus in munere successores; 2) eorum Superiores: — delegata autem potestate ii, qui a reservante, ejusve successore aut Superiore specialem facultatem obtinuerunt. 11. Episcopi eorumque delegati possunt communi jure absolvere 1) omnes poenitentes a casibus papalibus occultis, exceptis iis, qui speciali modo R. Pontifici reservantur: v. Trid. sess. 24 de ref. cap. 6 nLiceatu et Const. Pii IX. „Apostolicae Sedis“; 2) secundum communem doctrinam in ipsa lege ecclesiastica nixam hucusque etiam poenitentes ab adeundo Pontifice R. impeditos a casibus papalibus omnibus, sive occultis sive publicis: v. S. Alph. 1. 7 n. 84, Corp. jur. can. cap. „Eos (p(iu 22 de sent, excomni. in 6: de quo tamen nunc cf. quae hic η. V. notantur. Si vero aut Episcopi aliquid amplius possunt, aut alii in casibus papalibus aliquid valent, id repetendum est ex speciali facultate a S. Sede data. 111. Reservatio cessat non solum 1) legitima confessione et ab­ solutione ab eo, qui sive ordinariam sive delegatam potestatem habet collutam, sed plerumque etiam 2) confessione invalida apud legitimum Potestas ministri. - reservatorum casuum absolutio 297 Superiorem facta, si modo peccata reservata manifestata sint; 3) confes­ sione, quam absolutio valida per legitimum Superiorem secuta est, etsi ex inculpabili oblivione peccatum reservatum est omissum. Cf. S. Alph. n.597. IV. Reservatio in articulo mortis cessat, ita ut a quolibet con­ fessario absolutio legitime dari queat. Attamen si non peccatum solum reservatum erat, sed censura reservata imposita, onus postea coram legitimo Superiore comparendi, si aegrotus convaluit, facilius restat. V. Extra articulum vel periculum mortis etiam aliquando absolu­ tionem dare potest alius confessarius ei, qui casus quidem reservatos habeat, sed Superiorem adire nequeat, videlicet aliter si normam hucus­ que communem, aliter si normam a S. Officio die 23. Junii 1886 pro­ positam spectemus. 1. Si enim antiquam legem in Corpore juris indicatam respicimus, ex communi doctrina haec valent: a) qui impeditus est longissimo tempore sive perpetuo (5 annos et ultra), absolvitur ab inferiore bine ullo onere; b) qui impeditus est longo tempore (a 6 mensibus usque ad 5 annos) absolvitur quidem, sed cum onere, sese postea, cessante impedimento, sistendi Superiori; c) qui impeditus est brevi tantum tempore, a casibus reservatis nunquam absolvitur, at si necessitas urget recipiendae sacramentalis absolutionis, absolvi potest ab aliis peccatis, ita ut etiam reservata peccata indirecte deleantur, manente tamen reservatione aut etiam censura. 2. Si respicimus normam a S. Officio nunc datam: a) nunquam extra mortis articulum datur absolutio sine onere Romam recurrendi; b) verum, si necessitas declinandi infamiam aliudve grave damnum instat, cum onere isto et sub poena reincidentiae dari potest vera adeoque directa absolutio per quemlibet confessarium a casibus Pa­ palibus quibuslibet etiam specialiter reservatis; neque distinctio inter longissimi, longi, brevis temporis impedimenta locum amplius habet. En verba ipsius decreti: „Quaesitum est ab hac S. Congr"® Rne et Univ. Inquisitionis: I. Utrum tuto adhuc teneri posset sententia docens ad Episco­ pum aut ad quemlibet sacerdotem approbatum devolvi ab­ solutionem casuum et censurarum etiam speciali modo Papae reservatorum, quando poenitens versatur in impossibilitate per­ sonaliter adeundi S. Sedem? II. Quatenus negative, utrum recurrendum sit saltem per litteras ad E'num S,,e Poenitentiariae Praefectum pro omnibus casibus Papae reservatis, nisi Episcopus habeat speciale indultum, (prae­ terquam in articulo mortis), ad obtinendum absolvendi facultatem? Fer. IV. die 23. Juni 1886. Eml ac Revmi Patres Cardinales in rebus fidei Generales Inquisitores, suprascriptis dubiis mature per­ pensis, respondendum esse consuerunt: Ad 1. Attenta praxi Sne Poenitentiariae praesertim ab edita Con­ stitutione Apostolica s. m. Pii IX., quae incipit „Apostolicae Sedis“, Negative. 298 P. Π. L. I. Tr. V. Sacram. Poenit. — Sect. III. Minister Poenitentiae. Ad II: Affirmative; at in casibus vere urgcntioribuB, in quibus absolutio differri nequeat absque periculo gravis scandali vel infamiae, super quo confessariorum conscientia oneratur, dari posse absolutionem, injunctis de jure injungendis, a censuris etiam speciali modo Summo Pontifici reservatis, sub poena tamen reincidentiae in easdem censuras, nisi saltem infra mensem per epistolam et per medium confessorii absolutus re­ currat ad S. Sedem/ Fer. IV. die 30. Junii 1886. Sanctissimus resolutionem EE. PP. approbavit et confirmavit. Josephus Mancini, S. R. et U. Inquis. Notarius. (Loco f sig.) «1 Explicatio. Nota ad I.: Etsi regulares a R. Pontifice delegatam pote­ statem absolvendi accipiunt, tamen — ut jam supra notavi — ipsis Sum­ mis Pontificibus disponentibus, non possunt absolvere a casibus, quos Or­ dinarii sibi reservarunt, nisi ab his eam potestatem acceperint. Ad II. 1. Tridentinum praeter Episcopum ipsum nominat ejus vica­ rium specialiter deputandum ; quod jam communi interpretatione (v. S. Alph. 1. 7 n. 93) et consuetudine sic intelligitur, ut Episcopus id possit commit­ tere, cui voluerit, etiam generali delegatione, ita ut solum specialiter nomi­ nari debeat haec facultas, sed necessc non sit, in singulis casibus ad Epi­ scopum recurrere. 2. Quid possint praelati regulares circa absolutionem suorum subdito­ rum, vide postea, quando de censuris agetur. 3. Privilegio speciali per facultates quinquennales vel triennales Epi­ scopi, praecipue in dissitis regionibus, non raro accipiunt ampliorem facul­ tatem in casibus speciali modo Romano Pontifici reservatis. Num vero accedat facultas subdelegandi et quo sensu, nimirum utrum generaliter, an pro singulis casibus specialiter tantum, ex instrumento privilegiorum colli­ gendum est. Olim regulares etiam privilegio perpetuo poterant absolvere a casibus R. Pontifici ordinario modo reservatis: quae privilegia per Constitutionem Pii IX „Apostolicae Sedisu abrogata sunt. Nihilominus privilegia ad certum tempus, si quae erant, remanserunt integra, atque ejusmodi facultates etiam regularibus facilius iterum conceduntur. Sed quum in iis privilegiis nulla exsistat inter diversos ordines communicatio, unusquisque videre debet, quid per speciale privilegium possit. 412 Ad III. 1. Legitimus Superior hic intelligitur etiam ille, qui a Supe­ riore legitime deputatus erat ad absolvendum a casibus reservatis. 2. Ratio cur, approbante S. AIp h., etiam sacrilega confessio, si modo rite declaratum fuerit peccatum reservatum, reservationem auferat, haec est, quia Superior de hoc peccato legitime judicavit eiquo poenitentiam in­ junxit. Quare id etiam omnino dici debet, poenitentiam pro tali peccato in­ junctam, etsi confessio fuerit nulla vel sacrilega, omnino praestandam esse. Quod de sacrilega confessione reservationem auferente dictum est, specieip quandam exceptionis patitur in jubilaeo. Videl. confessio sacrilega non sufficit, ut aliquis vi jubilaei a reservations peccatorum et censurarum solvatur. Nam tum conceditur poenitenti favor eligendi quemlibet confessarium, a quo absolvi possit a casibus reservatis, at solummodo eo fine, Potestas ministri. — Reser v. casuum absolutio in necessitate. 293 ut poenitens lucretur indulgentiam jubilaei: quare qui seriam voluntatem praestandi opera pro indulgentia praescripta non habet — quem utique non habet, qui sacrilege confitetur — illo favore uti nullatenus potest. Cf. hac de re, quae dicuntur postea de nindulgentiis d jubilaeo * . 3. Auferri autem reservationem etiam quacunque confessione, utique calidâ, apud legitimum Superiorem ejusve delegatum peracta, etsi inculpa­ bili oblivione omissum fuerit peccatum reservatum, ita ut postea quilibet confessarius id directe absolvere possit, a multis negatur, neque sane im­ probabiliter; imo probaôzïms videtur utique negandum esse, siquidem Su­ perior de ipsa causa reservata nullatenus cognovit neque ullam satisfactio­ nem imposuit. Nihilominus quum S. Alph. alteram opinionem etiam pro satis probabili habeat, non est, cur eam practice amplecti non possimus: interna autem ratio haec potissimum affertur, quia Superior, quum confes­ sionem exciperet, poenitentemque ceteroquin absolutione dignum reperirer, censeatur omne onus omneque vinculum ab illo auferre voluisse, quod po­ tuerit; potuit autem saltem reservationem peccati ab eo auferre. In jubi­ laeo id extra omne dubium est relato ad eum , qui opera ad lucrandum jubilaeum perfecit: quo facto jus acquisivit ad usum eorum favorum, qui jubilaeum comitabantur et quibus ipse indigebat; quare postea favorem in­ ceptum complere potest: (cf. infra de jubilaeo'). Ad IV. 1. In articulo igitur mortis simplex reservatio omnino ces-413 eat, neque poenitenti imponendum ullum onus est pro hypothesi, quod convalescat — nisi forte satisfactio et reparatio alteri debet praestari. Quando vero de censuris reservatis agitur, obligationem postea, si con­ valuerit, comparendi coram Superiore imponi debere ab eo, qui alias potes­ tate ab illa censura absolvendi destitutus est, exponetur postea de censuris. 2. Id quidem concedere debemus, licere simplici confessario poenitentem in periculo mortis positum pro tunc ab omnibus censuris ab­ solvero, etsi adsit vel facile vocari possit ipse Superior. At quando pro casu reconvalescentiae onus coram Superiore comparendi imponendum est, expedit, rem statim cum Superiore componi. Ad V. Norma nunc a S. Officio proposita clara est. Haec non distinguit inter casus cum censura et sine censura reservatos: eamque sequi saltem licet ubique jam nunc statim, ulteriore promulgatione non exspectata, in omnibus casibus papalibus, imo in dies magis videtur communis lex evadere. [Quoniam autem, quantum scio, universalis promulgatio talis, quà ab­ rogetur antiqua lex in corpore juris contenta, buousque locum nondum habuit, etiam ea nondum putavi supprimenda esse, quae secundum antiquam illam legem theologi hucusque docuerunt: 1. Multi auctores hoc discrimen statuunt inter peccatum simpliciter reservatum et censuram reservatam, ut in priore casu directa absolutio nunquam, in posteriore vero occurrente impedimento longissimi longive temporis dari possit. At merito Maz.zotta 1. c. cap. 3 § 1 et § 2 putat, distinctionem illam necessariam non esse, neque eludi constitutiones sive Trid. Cone, sive SS. Pontificum, qui solum mortis articulum afferant, in quo liceat absolvero: nam 1) hoc fieri etiam, quando sermo sit de censuris reservatis, et nihilominus jus commune et communem doctrinam dare faculta- 300 1’. II. L. I. Tr. V. Sacrani. Poenit. — Sect. III. Minister Poenitentiae. tem impeditos absolvendi; 2) onus cessante impedimento coram Superiore comparendi utique imponendum esse, nisi impedimentum censetur perpetuum. Illud autem est discrimen inter directam absolutionem et solani indirectam, quod qui solum indirecte absolutus est, non possit, prout libuerit, ad S. Communionem vel Missae celebrationem accedere, saltem si censura obstrictus manet, sed tantum, quando in singulis casibus urget necessitas celebrandi aut communicandi: nam quando de peccato sine censura reser­ vato agitur, sunt qui putent, licere quoties libuerit ad S. Communionem vel Missae celebrationem accedere, si impossibilitas habendi directam ab­ solutionem permanserit. 2. Onus illud comparendi coram Superiore sine dubio sub peccato gravi obligat: imo si de censura agitur, a qua aliquis cum onere postea Su­ periori se sistendi absolutus est, haec obligatio urgebat et urget sub poena in eandem censuram recidendi. 4U 3. Quum impossibilitas comparendi coram Episcopo non facile adeo diuturna vel perpetua sit: facultas tum ab episcopalibus casibus, tum a papalibus absolvendi plerumque ordinariis confessariis non aliter inesse con­ stabat, nisi ut imponere deberent poenitenti onus postea sese Episcopo sistendi. Exceptio aliqua in censuris Romano Pontifici speciali modo reser­ vatis observabatur. Nam si quis occulte talem censuram incurrerat, et diu quidem, sed non perpetuo impeditus ab itinere Romano, praeterea instantaneum impedimentum habebat, quominus Episcopum adiret, sed simul ne­ cessitatem quaerendi statim absolutionem ; videbatur a confessario ordinario vere absolvi posse, imposito tantum onere, ut postea se sisteret R. Pontifici vel cum eo causam componeret. Inutiliter enim ad Episcopum dirigitur, quan­ do illo etiam obligationem causam cum R. Pontifice componendi imponere debet; neque illud onus videtur adesse, ut ter idem peccatum manifestetur. 4. Impedimentum, propter quod absolutio dari posset ab eo, qui per se facultatem non habet, intelligebant impedimentum personaliter Superiorem adeundi; nam 1) per literas Superiorem adire obligationem saltem commu­ niter non esse: S. Alph. 1. 7 n. 89; 2) neque obligatio est adire aliquem, qui speciali privilegio absolvendi a reservatis munitus sit: S. Alph. ibidem. Quando tamen dicitur obligatio adeundi R. Pontificem, intellige S. Poenitcntiariam seu Cardinalem Poenitentiarium Majorem, siquidem hoc tribunal in causis fori conscientiae per modum perpetui muneris fungitur vice Pontificis, qui ipse per­ sonaliter omnes excipere neque consuevit, neque potest. Attamen etiam quando necesse non est, expediebat et expedit, ut per literas negotium componatur, aut ut poenitens ad confessarium privilegiatum dirigatur, siquidem hoc modo onus illud postea coram Superiore coniparendi, quod alioquin in poenitente saepe remanet, penitus aufertur. Atque propterea caritatis officium est, quod plerumque confcssarius poenitenti praestare debet, ut, occurrente casu vel censura reservata, confessarius sibi potestatem absolvendi a legitimo Superiore petat. 415 5. Praestat autem hic ordinem illorum recensere, qui secundum S. Alph. pro impeditis, vel perpetuo impeditis habeantur, quominus Romanum Ponti­ ficem adire possint, 1. 7 n. 88, vid. ii, qui aut 1) sui juris non sunt in sus­ cipiendo itinere Romano, 2) qui ob paupertatem impensis ferendis impares sunt, aut 3) viribus debiles ac propterea labori illi ferendo impares. Et quamquam propter mutatas conditiones itinerandi non plane eadem impedi­ menta pro justa causa haberi possunt, quae justa censebantur prioribus Potestas ministri. — Resere. cas. absol. in ncccss. — C. resere, regularium. 301 illis temporibus, tamon ex illis quilibet facile colliget, quando etiamnunc justum impedimentum adesse censeri debeat. A S. Alph. igitur — cf. etiam Mazzotta de poenit. q. 3 c. 3 § 1; Thesaur. de poen. ecd. p. 1 c. 24 — pro perpetuo impeditis habentur sequentes, si modo eorum con­ ditio per quinquennium saltem eadem mansura est: 1) Filii familias; 2) regulares (excepto excessu criminis enormi): 3) se­ nes septuagenarii vel sexagenarii; 4) servi; 5) pauperes, nisi assueti sint mendicando vitam vagabundam ducere; 6) carceribus damnati et similes; 7) infirmi et debiles; 8) curâ obstricti sive publici muneris sive alendae familiae, quae sine gravi detrimento alieno deponi nequeat; 9) mulieres, nisi in speciali casu expresse contra mulieres statuatur reservata censura, ut in violatione clausurae, quo in casu semper recursus haberi debebat per literas ad S. Pontificem: 10) impuberes; ^denique, quicunque itor arripere nequeunt sine gravi damno spirituali vel temporali suo vel suorum?] G. Quando autem aliquis propter instantaneam necessitatem atque impedimentum non diuturnum absolutione indiget, antea haec defendi po­ terant: 1) poenitens, quum directe a peccato reservato absolvi nequeat, summo jure non tenetur illud peccatum confiteri, nisi confessarius ex justa causa interrogaverit; 2) debet vero alia peccata gravia, si quae commisit, integre confiteri, si necessitas sumendae S. Eucharistiae urget, aut si utcunque ex gravi causa confessionem facere vult; 3) si vero nullum peccatum grave praeter reservatum commisit, tenetur, si absolvi vult aut propter defectum perfectae contritionis absolvi debet, materiam aptam, i. e. peccatum veniale aut peccatum grave praeteritae vitae, clavibus subjicere: 4) quodsi ipsi de perfecta contritione satis constat, in necessitate atque solummodo in necessitate, omissa omni confessione, ad S. Eucharistiam accedere potest. S. Al ph. 1. G n. 585. Nunc vero brevis regula haec observanda est: Poenitens, quum directe quidem, quamquam cum onere recurrendi ad tribunal Romanum, absolvi possit a censuris et a peccatis, omnia peccata statim confiteri debet. Appendix. Quid juris sit relate ad regulares in casibus reservatis, praestat hic uno conspectu exhibere. Clem. VIII. decreto a S. Congregatione, ipso jubente, ad omnes or­ dines regularium transmisso 2G. Maji 1593 haec statuit (v. illud decr. in Bullar. Romano inter Constit. Urbani VIII. Const. 28): 1. Ut nemo ex regularium Superioribus, nisi accedat post maturam (liscussionem consensus Capituli generalis, aut resp. provincialis, sibi reservet peccata, nisi sequentia aut aliquot eorum: 1) Veneficia, incantationes, sortilegia. 2) Apostasia a religione, sive habitu dimisso sive retento, (piando eo pervenit, ut extra septa monasterii seu conventûs fiat egressio. 3) Nocturna ac furtiva e monasterio seu conventu egressio, etiam non animo apostatandi facta. 4) Proprietas contra votum paupertatis, quae est peccatum mortale. 5) Juramentum falsum in judicio regulari seu legitimo. 6) Procuratio, auxilium seu consilium ad abortum faciendum post animatum foetum, etiam effectu non secuto. 7) Falsificatio manus aut sigilli officialium monasterii aut conventûs. 8) Furtum de rebus monasterii seu conventûs in ea quantitate, quae sit peccatum mortale. 302 1*. IL L. I· Tr. V. Sacram. Poenit. — Sect. III. Minister Poenitentiae. 9) Lapsus carnis voluntarius opere consummatus. 10) Occisio aut vulneratio, seu gravis percussio cujusque personae. 11) Malitiosum impedimentum aut retardatio, aut aperitio literarum a Superioribus ad inferiores, et ab inferioribus ad Superiores. 2. „Non liceat Superioribus regularium confessiones subditorum au­ dire, nisi quando peccatum aliquod reservatum admiserint, aut ipsimet sub­ diti sponte ac 1 proprio motu id ab iis petierint/ 2 417 3. ^Superiores in singulis domibus deputent duos, tres aut plures confessarios pro subditorum numero majore vel minore; iique sint docti, prudentes, charitato praediti, qui a non reservatis eos absolvant, et quibus etiam reservatorum absolutio committatur, quando casus occurrerit, in quo eam debere committi ipse imprimis confessarius judicaverit/ Imo, ut in Bullario legere est 1. c., „Sanctitas sua deinceps declaravit et declarat, ut si hujusmodi regularium confessariis casûs alicujus reservati facultatem petentibus Superior dare noluerit, possint nihilominus confessarii illa vice poenitentes regulares, etiam non obtenta a Superiore facul­ tate, absolvere/ At nequaquam inde sequitur, Superiorem nunquam legitime facultatem absolvendi a reservatis denegare posse, aut confessarium, si Superior id denegaverit, semper tuto absolvere posse. Nam si relapsus, externa pec­ candi occasio, damnum alienum, maxime communitatis etc., occurrerit, obligatio esse potest pro poenitente ipsum Superiorem adeundi : quare in ejusmodi circumstantiis confessarius, facultate non obtenta, absolvere non potest. Quod bene exponit Pawels de casibus reservatis p. I n. 506 et sq. Hinc necesse non erit recurrere ad concessionem ab ipso Clem. VIII. vivae vocis oraculo Societati Jesu datam, ne judicium a reservatis absol­ vendi absolute confessariis relinquatur, sed liceat interdum Superiori pro ratione sui officii hujusmodi facultatem denegare44; neque essentialis mu­ tatio facta est ex eo, quod Urb. VIII. omnia vivae vocis oracula a se suisque praedecessoribus unquam data revocavit. Cf. etiam Busenb. et Lacr. 1. 6. p. 2 n. 1599 VI., Suarez de relig. tr. 4 1. 8 c. 5 n. 10. Insuper Clemens VIII., postquam § 3 omnem usum notitiae sacramentalis ad externam gubernationem illicitum prorsus esse declaravit, Su­ perioribus hanc facultatem inesse dicit: 4. „Licebit tamen Superioribus determinare poenitentias graves qui­ busdam peccatis etiam non reservatis a confessariis imponendas3, quae subditos ab iisdem perpetrandis cohibere possint/ 1 Pleriquc scriptores referunt verba proprio motu“, ut Lacroix, Ta mb., Baller i ni etc.: sed Bul larium Rom. habet „ac“, ita etiam Pawels, qui non omittit notare, sensum esse diversum, siquidem ,sponte1 etiam illi accedere possunt, qui per Superiorem ad id permoti fuerint. * Si quae singularis dispensatio ab aliqua parte hujus Constitutionis facta est, id ipsi cujuslibet ordinis socii videre debent: id solum observo, ea, quae vivae vocis oraculis innituntur, non posse valere, nisi data sint post revocationem horum oraculorum ab Urbano VIII. 20. Dec. 1631 Const. „Alias felic. record." factam. 3 Fuerunt, qui putarent, Superiorem posse etiam in aliis casibus, i. e. nondum perse in ordine reservatis, excommunicationem sibi reservatam infligere, ut Suarez de relig. tr. 8 1. 2 cap. 18 in fine n. 17, Castro pal. de poenit. punct. 15 § 1 n. 6: at S. Congr. Ep. et Rcg. 7. Julii 1617 contrarium statuit. Cf. Ben. XIV. de syn. dioeces. 1. 5 cap. 5 n. 5. Potestas ministri — Ileserv. casus apud regulares ex decr. Clem VIII. 303 5. Addo postremo decretum S. G. Ep. et Reg. 1G. Aug. I860, die 17. ejusdem approbatum et confirmatum a Pio IX., quo ad propositum dubium dc temperandis constitutionibus Clementis VIII. et Urb. VIII. sancitum est: „Scrvcntur decreta Clementis VIII., Urbani VIII., ita tamen, ut in (praefatis) parvis communitatibus Superiores omnino debeant deputare habitualiter unum confessarium ex religiosis proprii ordinis, qui facultatem habeat absolvendi a casibus et censuris in ordine reservatis/ Casuum illorum reservatorum explicationem v. Pavels 1. c. Migne curs. Iheol. t. 18, Cas trop, tract. 23 punct. 15 § 2 ot § 3, Ta mb. 1. c., Lacroix 1. G p. 2 n. 1600 et 1668 sqq. Caput II. De confessarii potestatis atque muneris essentialis exercitio. Cfr. hac de re S. Alph. praxis confess.; Reuter Neoconfessarîus p. I; Gaume Manuel des confesseurs; Lacroix 1. 6 p. 2 n. 1699 sq.: Tamb. meth. conf. 1. 3; Tappehorn Verwaltung des Busssacramentes; similiter diversos scriptores de theologia pastorali, ut Gassner, Schuech, Benger etc. Essentiale munus, quod confessarius in confessionibus excipiendis «s exercet, judicis officium est. Alia officia, quae in poenitentiae sacra­ mento administrando occurrunt, officia accessoria vocari possunt, non quod sint levioris momenti — imo maximi momenti sunt —: sed quia ad judicis munus rite exercendum disponunt atque ad illud tan­ dem diriguntur. Etsi enim sacramentum ejusque essentialis fructus judiciali absolutione percipitur: confessarius tamen, nisi alia officia, quae accessoria vocamus, attendet, satis steriliter munus suum exer­ cebit, atque abundantiore fructu, quem fideles in sacro tribunali haurire possunt, illos destituet; imo ne ipso quidem judicis munere rite fungi potest. Sed de his infra tractaturi sumus. Porro judicis est: causam recognoscere; meritum rei ad senten­ tiam recte ferendam, seu poenitentis dispositionem, inquirere: senten­ tiam dicere. § L De causa recognoscenda. Confessarius in hac causa, quae agitur inter Deum et hominem peccatorem, quodammodo medius inter utrumque constituitur, atque sicut ad peccatorem juvandum Deoque reconciliandum adlaborare debet, ita etiam divinum jus protegere divinaeque justitiae ordine sartum tectum servare debet. Itaque imprimis curandum ei est, ut, quae di­ vino jure statuta sunt circa confessionem eamque integram, impleantur. 1. Confessarius opportuna interrogatione supplere debet, si pru­ denter judicat, a poenitente quaedam dictu vel cognitu necessaria omitti. Lacr. n. 1745. 304 P. II. L. I. Tr. V. Sacram. Poenit. — Sect. III. Minister Poenitentiae. If. De peccatis auditis eoruinque malitia sibi aliquod judicium efformare debet. IIT. Illud judicium ac peccatorum, quae audivit, recordatio in tantum requiritur, ut confessarius do statu morali poenitentis ejusque dispositione pro recipienda absolutione recte judicet poenitentiamque convenientem imponat: alia in ipso actu absolutionis memoria pecca­ torum non requiritur. Ad I. 1. Si poenitens in integritate confessionis deficere videtur, con­ fessarius cura interrogare debet. Rituale Romanum dicit : „Si poenitens numerum, species et circumstantias peccatorum explicatu necessarias non expresserit, eum sacerdos prudenter interroget." 2. Quare confessarii obligatio, quamquam in se gravis est, tamen facilius aliquando parvitatem materiae admittere potest, i. e. in iis ipsis rebus, quae poenitens per se sub gravi dicere debeat seu in materia con­ fessionis necessaria. Quum enim confessarius in longa serie confitentium de omnibus coram Deo respondere debeat, longe gravius, quam quod sin­ guli poenitentes circa integritatem confessionis onus habent, sentit: quare non solum verum est, quod Billuart dicit: „Si ex levi negligentia, ex inadvertentia, memoriae habilitate, humana distractione, spiritûs defatiga­ tione, nimia attentione in confessionibus audiendis etc. aliquid etiam neces­ sarium inquirere omittat, nullum aut leve tantum erit peccatum: nemo enim tenetur cum tanta difficultate et morali impossibilitate alienos defectus supplere"; sed etiam rationabiliter dici videtur, quod Gury putat, si una alterave interrogatio per se necessaria in longa confessionum serie omit­ tatur, ex ipsa materiae parvitate grave peccatum abesse. Gury casus conscientiae II. n. 669. 3. Obligatio interrogandi in confessario quum sit tantum secundaria, i. e. in defectu poenitentis, secundum conditiones diversas poenitentium diversa est, ita ut confessarius non teneatur plus interrogare, quam poeni­ tens pro suo statu et capacitate accusare. Quare si moraliter certum est, poenitentem non attendisse neque nosse certarum circumstantiarum mali­ tiam superadditam, confessarius de illis interrogare non tenetur. Lacroix n. 1748 cum aliis. 4. Interrogatio necessaria non est relate ad eos poenitentes, qui ex se satis instructi et diligentes in enumerandis peccatis videntur, ut poeni­ tentes pii, qui frequenter confitentur, religiosi, sacerdotes etc., nisi forte ex eorum accusatione pateat aut gravis suspicio concipi debeat, aliquid necessario exprimendum pratermitti. Quod si fiat, nullo respectu poeni­ tentis habito, eo magis interrogatio instituenda est, quo magis fortasse poenitens praxim suam negligenter confitendi a confessario transmissam in exemplum audiendarum confessionum trahere possit. 420 5. Interrogatio, si quae necessaria est, debet esse moderata, discreta, honesta, videlicet: a) Ne interrogentur poenitentes do iis rebus, quas commissas esse verisimile nullatenus est; non enim de omnibus possibilibus peccatis inter­ rogari debent; sed factis quibusdam interrogationibus de peccatis magis consuetis pro poenitentis conditione, videatur, num responsa data ansam praebeant ulterius inquirendi, aliter interrogetur poenitens in genere, num quid praeterea habeat, quod conscientiam gravet. Quodsi post breve tempus 410 Exercitium potest, judic. — causae recognitio, interrogandi obligatio. 305 recollectioni concessum neget, sibi aliud dicendum restare, non est, cur confessarius inquirere pergat. Ceterum saepe utile est, opportuno tempore exhortationem sincerae confessionis intermiscere. b) Neque quidquam confessarius interroget, unde poenitentes peccare discere possint. Quod potissimum observari debet in confessionibus puero­ rum. Quare si qua ratio vel suspicio est, cur de peccatis turpibus inter­ rogentur, confessarius quasi e longinquo generalibus omnino quaestionibus incipiat, et pro responsis datis videat, quid amplius inquirendum sit. In dubio autem, an poenitens ex verbis confessarii, quod ignoraverat, discat aut curiositate allectus inquirere aut tentare incipiat: omnino ser­ randa est regula „mclius est in multis deficere (sc. relate ad integritatem), quam in uno abundare “ (i. e. in probabilem ruinam poenitentis). c) Si quid interrogari debet de rebus inhonestis, id quam verecundis­ sime et quam brevissime fiat. Imo si poenitens verbis crudioribus utitur, modeste moneatur, ut decentius rem exprimat. — Accidere potest, ut im­ prudens confessarius aliter agens incurrat denuntiationem, ac si sollicita­ tionis reus sit. Quare etiam cum conjugibus non debet sino gravi ratione ve\ fundata suspicione sermo incipi do debito conjugali. Expedit plerumque, solum­ modo generatim uxorem interrogaro, num viro in suis officiis obediverit, vel num in matrimonio vere christiane vixerint. Quodsi in conjugali de­ bito aliquid commissum fuit, quod conscientiam premat, occasio poenitenti praebetur, id ex sese exprimendi ; tum confessarii est sive inquirere magis, sive instruere et docere — quod plerumque breviter omnino fieri potest. „Sed caveat, ne curiosis aut inutilibus interrogationibus quemquam detineat, praesertim juniores utriusquo sexûs vel alios de eo, quod igno­ rant, imprudenter interrogans, ne scandalum patiantur, indeque peccare discant/ Rit. Rom. Ad II. 1. Judicium illud, quod confessarius ferre debet de malitia 421 peccatorum, quae audit, eo ipso habetur, quod peccata prout facta sunt audit, si modo habitualem scientiam habeat, ex qua sciat distinguere inter peccata objective gravia et levia, eoruinque specificam malitiam. Non enim cujusvis specificae malitiae expressam et distinctam ideam sibi efformare debet. 2. Num vero subjectiva malitia rei objecto respondeat, (quod plerumque praesumi debet), non semper sciri potest ; imo etsi interroges, qua conscientia hoc et illud factum sit, non semper certum quid comportes. Quare, nisi poenitens satis instructus est, id interrogare saepe inutile est, siquidem pro modo interrogandi diversa responsa dabuntur; sed, si potest, ex prae­ sumptione tunc confessarius probabile judicium sibi faciat, dubia Deo relin­ quat: aliter quoad eas interrogationes, 1) quae plenam perfectamve adverten­ dam atque consensum confessario manifestare poterunt, 2) quae pro cir­ cumstantiis diversis rem ipsam objective gravem aut levem fuisse ostendunt. 3. Hae ultimae interrogationes per se faciendae sunt, si accusatio poenitentis id dubium relinquit, utrum materia gravis fuerit, an levis; ne­ que unquam offendi potest poenitens, cujuscunque conditionis sit, si con­ fessarius haec interrogaverit. At necessarium non est semper, haec inter­ rogari: aliquando enim ex praesumptione etiam in hac re confessario pro­ cedere licebit, ut ex nota poenitentis conscientia, aliisve similibus adjunctis, idque tum in favorem poenitentis, tum contra ipsum. Lehmkuhl, Theol. mor. II. Edit. 4 20 306 P. Π. L. I. I r. V. Sacram. Poenit. — Sect. III. Minister Poenitentiae. In hunc finem Go bat habet haec tract. 7 n. 33S ; „Si religiosus a costilate mihi notus, diceret, se semel turpia locutum esse, praesumerem haec esse scurrilia, non contra castitatem/ Attamen haec potius per exceptionem dicuntur: nani gene­ ralis regula est, ut, si brevi interrogatione confessarius dubium de gravi aut levi peccato solvere possit, hanc instituere debeat. Mazzotta 1. c. Q. II. cap. 2 § 2: „Si confessarius (involuntarie sive casu) distrahatur, et oh notam sibi conscientiam pocnitentis praesumere possit, id quod non intellexit, esse quid leve, nec possit sine ejus molestia interrogare, potest tacere et absolvcre.u — Imo addit Gobat. quod, si per experientiam sciat, suum poenitentem non solere committere mortalia, sed tantum se accusare v. g. de mendaciis (intelligo, confessarium scire, poenitentem communiter sese accusare cum certo dolore de peccatis gravioris mendacii ex praeterita vita), possit illum absolvere, etiamsi ob distractionem non sit memor ullius peccati ab eo expressi: sed pro praxi expedit, ut jubeat repeti unum saltem veniale, puta ultimum, et sic absolvat. 422 Cavendum tamen est, ut jam monui, ne, quae pro casu extraordinario dicta sunt, laxius et generalius applicentur. Ultima jam tetigerunt ea, quae dixi in principio III. Ad III. 1. Igitur confirmandi causa affero, quae Suarez de poenit. disp. 22 sect. G n. 7 habet, ubi refert sententiam Medina e, Hadrian., S. Antonini, Sylv., Navar., et approbans dicit: memoria sacerdotis non est necessaria ad absolvendum, sed ad taxandam poenitentiam? — Mazzotta loco modo cit. ita ait: „Si confessio fuerit valde longa, vel interrupta, satis est, si (confessarius) recordetur vel peccatorum in con­ fuso, vel statûs pocnitentis, vel poenitentiae impositae; et sic, si confessio fuerit interrupta per aliquot dies, sufficit, si poenitens uno verbo dicat: ,Accuso me de omnibus, quae jam dixi‘ — addendo tamen alia, si forte de novo occurrerint/ 2. Etsi confessarius mediocrem scientiam habere debet, ex qua habitualitcr discernat specificas peccatorum malitias, atque, quid mortale, quid veniale peccatum in singulis praeceptis sit, sciat: tamen, si ex inscitia in illo judicio erravit, bona nihilominus est confessio, neque poenitens ad aliud quidquam tenetur, dummodo objective omnia necessaria declarata fuerint neve fortasse confessarius indebite a reservato peccato absolverit. § 2. De dispositione poenitentis inquirenda. 42 Quum absolutio aut concedenda aut non concedenda maxime pendeat c dispositione rite habita, circa hanc confessarius pro officio suo inquirere debet: praesertim quum dispositio illa, in dolore et proposito consistens, hujus sacramenti etiam quasi-niateria sit, qua deficiente, absolutio omni vi atque valore destituatur. At quamquam communiter in aliis sacramentis materia morali certitudine certa requiritur, ut sacerdos licite operetur: in hoc sacra­ mento illa moralis certitudo longe latius sumi debet, nisi sacramenti hujus administrationem, contra Christi institutoris voluntatem, volumus reddere odiosam atque etiam moraliter impossibilem. I. De dispositione itaque poenitentis sufficit et communiter requiri­ tur prudens judicium, quod aliqui quandam moralem certitudinem vocant, alii veram probabilitatem simul cum exclusione gravis rationis contrariae. Exercitium potest, judic. — interrogandi, dispositionis inqiiir. obligatio. 307 S. Alph., quamquam moralem quandam certitudinem necessariam esse dicit, tamen quid intelligat, eodem loco 1. 6 n. 461 explicat: „Sufticit, quod confessarius habeat prudentem probabilitatem de dispo­ sitione poenitentis, et non obstet ex alia parte prudens suspicio in­ dispositi onis.“ II. IIoc judicium imprimis efformatur ex ipsa sincera poenitentis declaratione seu assertione, nisi aliunde ejus assertio suspecta reddatur, seu grave praejudicium contra ejus dispositionem exsurgat. III. Quando igitur cx adjunctis tale praejudicium grane seu gravis424 suspicio contra poenitentom ejusque dispositionem habetur: ad poenitentis assertionem pro adminiculis probandae dispositionis accedere debent alia quaedam argumenta plus minusve gravia, quae ad talem suspicionem sive minuendam sive penitus tollendam apta sint. Quae a multis vo­ cantur «signa doloris extraordinaria". Attamen in re aliqua extra­ ordinaria insistendum non est. Neque quodlibet horum signorum — quae infra habes assignata — in quibuslibet adjunctis certam pro­ bationem facit. IV. Casus praecipui, in quibus grave praejudicium contra poenitentis dispositionem facile exsistat, sunt sequentes ex sententia S. Leonard, a Portu M a u r i t i o: 1) si poenitens semper eodem modo aut pejore relapsus est, ita ut milium vestigium neque spes ulla emendationis appareat; 2) si poenitens sat frigide tantum respondet se dolere, praecipue si jam saepius relapsus est; 3) si poenitens revertitur cum iisdem peccatis neque remedia a confcssario indicta adhibuit; 4) quando pocnitentes sunt, qui totum studium in satisfaciendo suis passionibus collocaverunt; 5) quando accessus ad sacramentum non fit nisi jussu parentum, magistri, aut ex mera consuetudine festorum dierum, aut ex humano respectu ; G) quando poenitens peccata sua temere excusat, vel cum coufessario contentionem atque altercationem instituit, a fortiori quando jactantiam de peccato commisso prae se fert; 7) quando poenitens recusat rationabilem poenitentiam sive medi­ cinalem sive vindicativam ; 8) quando poenitens magnum affectum ad peccatum ostendit, aut magnam utilitatem magnamve voluptatem ex peccato hausit. V. Plane indispositus est ille, qui aut dolore supernatural!, aut425 vero proposito certe caret: praecipuo igitur quilibet, qui gravem ali­ quam obligationem implere recusat, v. g. : 1) qui peccandi occasionem proximam atque liberam dimittere non vult; 2) qui inimicitias vel odium deponere, reconciliationem instituere renuit; 3) qui restitutionem vel reparationem necessariam non vult facere; * 20 308 P. ΙΓ. L. I. Tr. V. Sacrani. Poenit. — Sect. III. Minister Poenitentiae. 4) qui artes peccaminosas relinquere recusat; w 5) qui ad habitum pravum corrigendum se adlaboraturum esso non vult promittere; 6) qui remedia necessaria non admittit; 7) qui scandalum, quod aliis praebuit vel praebet, auferre paratus non est. VI. Dubie dispositus non dicitur ille, qui tantum non omnino certam, at vere probabilem justae dispositionis probationem affert; sed ille, contra quem grave praejudicium ex positivis indiciis adest, quod aliquatenus quidem, sed non cum satisfactione dissolvit, ita ut fundata ratio supersit eum pro non satis disposito habendi. 426 Uberior explicatio. Nota ad I. Sicut in aliis sacramentis accidero potest, ut cum dubia materia administrari possint et debeant, ita etiam in sacramento poenitentiae; ideoque etiam aliquando necesse non est, ut ha­ beam positivum judicium fundatum de dispositione ejus, quem absoluturus sum. De quo confer mox dicenda in sq. § et supra de conditionata forma sacramenti poenitentiae. Ad II. recolo, quae Suarez de poenit. disp. 32 s. 2. dicit: ,Prius­ quam absolvat (confessarius), necesse est, ut prudenter et probabiliter ju­ dicet, poenitentem esse dispositum: quia alias se exponeret periculo errandi, et sine sufficienti cognitione operaretur. Explicandum superest, quid de­ beat facere confessor, ut hoc prudenter judicet, et suae conscientiae satis­ faciat. In quo (secundo) est observandum, hanc dispositionem poenitentis ex duobus consurgere, sc. displicentia praeteritorum et proposito in futu­ rum. Et quidem quod ad displicentiam attinet, facile sibi potest satisfacere confessor; quia si poenitens in ipso modo confessionis et accusationis suae praebet signa doloris, vel certe, si est homo non valde rudis et apparet moratus, nullam diligentiam in hoc tenetur confessor adhibere: bene tamen semper faciet, proponendo et consulendo detestationem peccati; et quando non habet sufficientia signa doloris, potest ct debet interrogare poeniten­ tem, an ex animo detestetur peccatum, cui affirmanti credere tenetur. Et hoc idem dicendum est de proposito in futurum, quando ex confessione non oritur specialis aliqua obligatio restituendi, vel relinquendi aliquam occasio­ nem proximam peccandi, sed solum communis et generalis obligatio non pec­ candi de cetero/ Monuerim, ut suggerat confessarius motiva doloris etc. Hic autem casus restitutionis faciendae, occasionis relinquendae pro exemplis afferuntur, ita ut ad similes quoque causas, quae grave dubium de dolore et proposito poenitentis causent, extendi debeat peculiaris quae­ dam et major inquisitio in poenitentis dispositionem. 427 Ad III. Signa, quae majorem et specialem probationem doloris vel propositi, si qua requiritur, subministrare possint, ex S. Alph. 1.6 n. 460, Reuter Neoconf. n. 177 aliisque haec habentur: 1) dolor major per lacrymas, suspiria manifestatus, — quamquam nec lacrymis nec suspiriis semper fidendum est; 2) extraordinario motivo ad confessionem instituendam inductum esse, v. g. repentina amici morte, concione etc.; 3) ad confessarii exhortationem meliorem peccati cognitionem et detestationem concepisse; Exercitium potest, judic. — di-positionia recognitio, tigna. 309 4) peccata diu celatu nunc tandem confessario manifestare; 5) numerum peccatorum notabiliter minuisse, quando circumstan­ tiae eaedem manserant — : non vero, quando poenitens morbo similive causa a peccando impeditus fuit; G) restitutionem re ipsa fecisse, occasionem sustulisse, aliamve difficilem obligationem implevisse; 7) intuitu confessionis bene instituendae sponte auxisse preces, dedisse eleemosynas, jejunium aliave opera bona suscepisse; 8) sponte a confessario apta remedia inquirere, remedia indicata libenter suscipere, vel, si antea indicata nondum erant, eorum usum sincere promittere ; 9) poenitentiam difficilem libenter admittere, atque ad satisfactionem Deo praestandam sese offerre ; 10) saepe ipsa spontanea confessio, non ex praecepto Ecclesiae, ueque parentum aliorumve auctoritate et jussu, neque ex sola con­ suetudine instituta, sufficiens signum erit. § 3. De sententia ferenda sive absolutionis sire retentionis peccatorum. I. Absolutio generatim danda est, idque communiter sub gravi, si 423 poenitens certo dispositus est. Nam tunc certum jus habet suscipiendi sacramentum, quod Christus pro fidelibus eorumque spirituali utilitate instituit; idque eo magis, quod confessarius poenitentem admittens ejusque confessionem excipiens ex quasi contractu sese obligavit ad sententiam secundum Christi institutionem ferendam. II. Absolutio deneganda est iis, qui sunt certo indispositi, donec dispositionem bonam ostendant. Imo si de dispositionis defectu certo constat, confessarius semper grave sacrilegium committit, si — quae­ cunque tandem necessitas poenitentis est — sacramentalem formam, prorsus in vanum, proferre conatur. III. Absolutio differenda est iis, qui sunt plane dubie dispositi secundum ea, quae § praec. explicata sunt, nisi forte gravis ratio urgeat, cur sub conditione absolutio proferri possit vel pro adjunctis debeat: aliae rationes, cur aliquando absolutio differri debear, ex­ trinsecus oriuntur. IV. Quoniam vero inter certam et plane dubiam dispositionem multi gradus et differentiae exsistunt, fieri potest, ut poenitens ejusmodi dispositionem praebeat, quae tam certa non sit, ut debeat statim ab­ solvi, sed quae neque tam dubia sit, ut absolutio debeat negari vel differri. Quare pro majore vel minore dubio, quod contra poenitentem rationabiliter concipitur, ex diversis adjunctis relapsus praecipue vel occasionis peccandi, aliquando poenitens absolvi absolute poterit, sed non debebit. Explicatio. Nota ad I. 1. Sc. quando de certa dispositione429 agitur, contra quam nulla ratio appareat, vix unquam causa adesse 310 g P. II. L. I. Tr. V. Sacram. Poenit. — Sect. III. Minister Poenitentiae. potest, cur expediat aut liceat absolutionem suspendere seu differre, nisi forte ipse poenitens velit ad copiosiores fructus ex sacramento hauriendos sese melius disponere. — Ceterum id experimenti causa facere vel ad probandos poenitentes, ordinarie praxis erit contraria spiritui Christi et Ecclesiae; neque ecclesiastica praxis nostris tem­ poribus vigens patitur absolutionis dilationem ob hanc causam, ut poenitens ante absolutionem poenitentiam agat, imo ne unquam quidem haec generalis praxis in poenitentiae sacramento observata est, ut ante absolutionem poenitentia canonica debuerit esse finita: quod Frank Primorum saeculorum Christian, vigens disciplina poenitentialis seu Bussdisciplin der ersten christl. Jahrh. 5. Buch 6. Cap. § 2, et Palmieri de sacram, poenitentiae append. § 2 n. <9 sg. monstraverunt. 2. Imo poenitenti certo disposito absolutio danda est, etsi de solis venialibus peccatis accusatio fit, si modo de his verum dolorem verumque propositum se habere ostendat. Attamen eam non semper impertiri, sed aliquando solam benedictionem dare, ex se non est gravis injuria; accedente rationabili causa, nullum peccatum est. Ad II. 1. De iis, quibus absolutio deneganda sit, confer ea, quae praec. § dicta sunt de indispositis. Id vero maxime notandum est, confessarii munus esse, eos, quos indispositos repererit, suasione et exhortatione omnique conatu disponere, ac tum demum eos ut indis­ positos dimittere, si omnis zelus atque conatus incassum fuerit: imo etiamtum summopere cavendum est, ne confessarius eos aspere tractet et a se rejiciat; sed misero eorum statu suinmoque damnationis peri­ culo ante ipsorum oculos posito, ostendat confessarius, se summo gaudio affectum iri, si tandem aliquando seria agatur poenitentia, seque para­ tum esse quovis tempore ipsos recipere, quum primum divinis mandatis obtemperare voluerint *. 1 Praeclarissima documenta de agendi ratione confessarii prudentia et cari­ tate plena habemus in Encyclica Leonis XII. 25. Dec. 1825 „Caritale Christi * ad omnes Episcopos data, qua extensionem jubilaei ad universum catholicum gregem decrevit. § 5 Summus Pontifex ita loquitur: nSed ut (populi), quae docti fuerint, efficere cum fructu possint, quam necessaria sit apta et opportuna sacerdotum opera, apud quos confiteri peccata sua debeant, probe intclligitis. Quamobrcm curandum sedulo vobis est, ut ii, quos ad confessiones audiendas deligitis, ea meminerint ac praestent, quae de ministro poenitentiae praecepit praedecessor Noster Innoc. III., ut scilicet sit discretus et cautus, ut more periti medici similiter infundat vinum et oleum vulneribus sauciati, diligenter inquirens et peccatoris circumstantias et pec­ cati, per quas prudenter intelligat, quale illi debeat consilium praebere et ejus­ modi remedium adhibere diversis experimentis utendo ad sanandum aegrotum · habeatque prae oculis documenta illa Ritualis Romani : videat diligenter sacerdos, quando et quibus conferenda, vel neganda, vel differenda sit absolutio, no absolvat eos, qui talis beneficii sunt incapaces, quales sunt, qui nulla dant signa doloris, qui odia et inimicitias deponcre, aut aliena, si possunt, restituere, aut proximam pec­ candi occasionem deserere, aut alio modo peccata derelinquere, et vitam in melius emendare nolunt; aut qui publicum scandalum dederunt, nisi publice satisfaciant et scandalum tollant. Quae quidem nemo non viderit, quam longe ab eorum ratione distent, qui, ut gravius aliquod audiunt peccatum, aut aliquem sentiunt multiplici Exercitium poteatat. essent. — sententia absolutionis vel retentionis. 311 2. Hic etiam illa causa inquirenda est, quid faciendum sit, si poeni­ tens videatur non sincero peccata accusare, sed ea reticere. Videlicet pot­ est confessarius cognovisse peccatum a poenitente factum, do quo ipse silet. Undecunque confessarius illam notitiam habet, ante omnia perpen­ dere debet, utrum poenitens fortasse potuerit illud non pro peccato habere, an oblivioni tradere, an confessione apud alterum jam facta deponere, an aliam quandam causam habere, quae ipsi justa videatur reticendi. In quo­ libet horum adjunctorum tandem potius poenitenti credendum est, neque ut indispositus tractari potest. Si vero nulla excusatio ejusmodi suppetit, sacerdos vero notitiam ha­ beat a) ex aliorum relatione extrasacramentali: pro circumstantiis diversis plus minusve urgere poenitentem debet atque fortasse etiam audita pro­ ponere, in negando vero persistenti tandem potius credendum est, quam aliis, qui in narrando errare potuerunt: ita saltem communiter; b) si sacerdos oculis suis crimen patrantem viderit, neque errandi pospeccatoruin genere infectum, statim pronuntiant, se non posse absolvere: iis nempe ipsis mederi recusant, quibus maxime curandis ab eo sunt constituti, qui ait: .non est opus valentibus medicus, sed male habentibus'; aut quibus vix ulla scrutandae conscientiae diligentia, aut doloris ac propositi satis videtur significatio, ut absolvere se posse existiment: ac tum demum tutum se cepisse consilium putant, si homines in aliud tempus absolvendos dimiserint. Si enim ulla in re servanda est medio­ critas, in hac potissimum servetur necesse est, ne vel nimia facilitas absolvendi facilitatem afferat peccandi, vel nimia difficultas alienet animos a confessione, et in desperationem salutis adducat. — Sistunt se quidem multi poenitentiae ministris prorsus imparati, sed persaepe tamen hujusmodi, ut ex imparatis parati fieri possint, si modo sacerdos viscera indutus misericordiae Christi Jesu, qui non venit vocare justos, sed peccatores, sciat studiose, patienter et mansuete cum illis agere. Quod si praestare praetermittat, profecto non magis ipse dicendus est paratus ad audiendum, quam ceteri ad confitendum accedere. Imparati enim illi tantummodo sunt judicandi, non qui vel gravissima admiserint flagitia, vel qui plurimos etiam annos abfuerint a confessione; — misericordiae enim Domini non est numerus, et bonitatis infinitus est thesaurus; — vel qui rudes conditione aut tardi ingenio non satis in scipsos inquisierint, nulhl fere industria suâ id sine sacerdotis ipsius operA assecuturi; sed qui, adhibitA ab eo necessaria, non qua praeter modum graventur, in iis interrogandis diligentia, omnique in iisdem ad detestationem peccatorum ex­ citandis, non sine fusis ex intimo corde ad Deum precibus, exbaustâ caritatis in­ dustria, sensu tamen doloris ac poenitentiae, quA saltem ad Dei gratiam in sacra­ mento impetrandam disponantur, carcre prudenter judicentur. Quocunque autem animo sunt, qui accedant ad ministrum poenitentiae, nihil ei magis cavendum est, quam ne sua culpa diffisus quispiam Dei bonitati, aut sacramento reconciliationis infensus discedat. Quare si justa sit causa, cur differenda sit absolutio. verbis, quoad poterit, humanissimis persuadeat confessis necesse est, id et munus ofliciumquo suum, et eorum ipsorum salutem omnino postulare, eosque ad redeundum quam­ primum blandissime alliciat, ut, iis fideliter peractis, quae salubriter praescripta fuerint, vinculis soluti peccatorum gratiae coelestis dulcedine reficiantur. Aptissimo ejus caritatis exemplo inter ceteros esse potest S. Raymundus de Pennafort, quem insignem poenitentiae ministrum appellat Ecclesia. Cognitis peccatis — inquit — adsit (confessarius) benevolus, paratus erigere et secuin onus portare; habeat dul­ cedinem in affectione, pietatem in alterius crimine, discretionem in varietate, ad­ juvet confitentem orando, eleemosynas et cetera bona pro eo faciendo, semper eum juvet leniendo, consolando, spem promittendo, et, quum opus fuerit, etiam in­ crepando." 312 P. II. L I. Tr. V. Sncrain. Poenit. — Sect. III. Minister Poenitentiae. sibilitas subsit, poenitentem convincere potest et débet: qui si contra ma­ nifestam veritatem infitiari pergat, ut indispositus absolvi nequit — quod sane rarissimum erit; c) si tandem ex aliena confessione (ut alterius ex sponsis) res certa atque indubitata est (neque alter complex apud alium confessarium jam instituit confessionem, cujus sive cum restrictione sive cum veniali men­ dacio mentionem facere nolit); confessarius certus quidem esse potest de indispositione poenitentia, at non potest insolito modo, i. e. plus quam se­ cus facere potuit, inquirendo persistere, no sigillum laedat, utrum vero absolutionis formam pronuntiare, an dissimulando alias preces super poeni­ tentem recitare debeat, non una est theologorum sententia. S. Alph. n. G31. In hoc ultimo casu posse confessarium, pocnitentc non advertente, dis­ simulando alias preces recitare, per se non est negandum, quia nihil fit in odium prioris confessionis, quum veram absolutionem complici dari impos­ sibile sit. At debere confessarium id agere, negandum est. Nam sola ratio, cur ita agere debeat, haec excogitari possit, quod sine ullo poenitentis gravamine vel ulla prioris confessionis manifestatione sacrilegium impediri possit. Sed non ita est; poenitens enim, qui praesens est, sacri­ legium tam certo committit, si confessarius absolutionem non pronuntiat, quam si pronuntiat. Confessarius vero materialem tantum cooperationem praestat; ad quam impediendam non videtur obligatus esse, ut utatur no­ titia ex alterius confessione hausta. Nam regula communiter vera est, quam tradit Go bat tr. 7 n. 875: ^Confessarius ex rebus in confessione auditis non obligatur quidquam sive intra sive extra confessionem facere vel omit­ tere, ad quod non obligaretur, si tota vita non excepisset ullam confessio­ *· nem : exciperem ab hac regula a Go bat data, si confessarius sine ullo gravamine poenitentia vel confessionis odio impedire possit injuriosam re­ rum divinarum tractationem vel aliquid simile (v. infra de sigillo n. 467); quod hic non obtinet. a 430 Ad 111. 1. Dubie dispositi absolvi omnino debent sub conditione in articulo mortis: de quo ne potest quidem ulla controversia excitari. Imo id etiam conceditur communiter atque a S. Alph. n. 432 IV approbatur, posse etiam alias poenitentem dubie dispositum conditionate absolvi, si ipse bona fide putat se satis dispositum, atque gravis ratio est timendi, ne propter negatam dilatamve absolutionem in pejus ruat, i. e. aliud sacrilegium committat, aut omnino a sacra­ mentis alienetur. Tunc enim post diligentem conatum adhibitum confessarius pro prudentia et zelo suo recordari debet misericordiae Christi Domini, cujus instrumentum est, qui „calamum quassatum non conteret, et linum fumigans non exstinguet . * Is. 42, 3. 2. Alias vero, quando gravis ille timor non est, dubie dispositis tamdiu differenda absolutio est, donec melius se dispositos probaverint: quod praecipue accidere potest in consuetudinariis recidivis atque occasionariis. 3. Praeterea differri debet absolutio iis, qui actu quidem satis dispositi sunt, at Exercitium potest essent. — sententia absolutionis vel retentionis. 313 1) publicum scandalum removere debent; id enim tollendum est, antequam ad S. Eucharistiam admittantur et communiter etiam ante absolutionem : 2) qui publici peccatores utcunque fuerunt, donec sese emendatos etiam publice exhibuerunt — nisi forte, dilata S. Communione, pro alwlutione aliquando mitius agere expediat ad eorum majus solatium majorcinque spiritualem utilitatem; 3) qui utcunque gravem aliquam obligationem uno actu implendam implere debent, saepe cogendi sunt, ut ante ipsam absolutionem id faciant, c. g. magnam restitutionem, cum inimico reconciliationem, occasionis remotionem. Ceterum in hisce adjunctis regula botta est: si notabiliter gravius est poenitenti redire quam obligationem suam gravem implere, ne jubeantur redire, sed statim absolvantur, nisi forte fidem datam jam fregerint; si autem gravius est illam gravem obligationem, ad quam tenentur, implere, quam redire, differatur absolutio. At in hoc negotio confessarius difficultatem relativam seu subjectivam poenitentis perpen­ dere debet, quae in removenda peccandi occasione propter invetera­ tam consuetudinem vehementisque passionis affectum saepissime gravis­ sima est: ad quam superandam atque ad vim sibi inferendam poenitens dilata interim absolutione urgeri debet, secus facile propositi atque promissi obliturus. (Cf. Reuter Neoconfess. η. 34.) Ad IV. 1. Si ex dispositione poenitentis aliisque adjunctis absolutio 4 >ι in rigoro dari potest, non tamen eam dari debere putatur: confessarius uc medicus videre debet coram Deo, quid magis expediat poenitenti, eum ab­ solvi, an ad tempus absolutione carere. Ad quod discernendum ratio prorsus haberi debet indolis poenitentis atque temporum locorum que, in quibus vi­ vimus, conditionis. Quando enim fides potius languet, atque poenitens vix ad confessionem instituendam adduci potuit, periculosum est absolutio­ nem differre, ita ut haec ipsa ratio esse possit, cur dubie disposito secun­ dum modo dicta absolutio detur. Hinc fit, ut saepe nostro tempore con­ fessarius paulo magis in dandam absolutionem inclinare debeat, quam prioribus temporibus, ubi fides vivida erat, fieri debuit. 2. Id insuper recolendum est, dilationem in hoc casu, quando absolute dispositus est pocnitens, neque rationes ad III. notatae adsunt, brevem esse debere. Imo generation dilatio nunquam debet esse diuturna. Quare poenitens post 8 vel 14 dies redire jubeatur, et si dispositus tunc est, ab­ solvatur, nisi forte propter peculiares circumstantias diuturnior probatio pro necessaria habeatur, e. g. in ebrioso, qui habitum habeat quovis menso graviter sese inebriandi: iste, ut post plures relapsus emendationem, si tempore ostendero debet, ostendat, corte notabiliter ultra mensem sese contineat oportet. At si ante confessionem jam aliquo tempore abstinuit, v. g. aliquot hebdomades, absolutio ultra mensem post confessionem non est protrahenda. NB. Complementum judicialis actionis, quod ro ipsa ante absolutionem neri debet, est poenitentiae impositio: at de ea satis dictum est in sect. II. cap. 3. 314 P. II. L. I. Tr. V. Sacram. Poenit. — Sect. III. Minister Poenitentiae. Caput HL De confessarii obligationibus, quae essentialis muneris exercitium comitantur. Cfr. praeter scriptores supra nominatos: S. Franc. Sales, instructio ad confessorios, Zenner instructio practica confessarii, Schneider J/awwe/e sacerd. cp. depoen., Scavini theol.mor., Frassinetti Manualepract.parochor. Duplicis vel triplicis generis obligationes essentiale confessarii munus ut judicis circumstant: aliae, quae adjumenta sunt in judicis munere rite et utiliter implendo, atque officia confessarii accessoria respiciunt, tum ut idoneum se reddat ad munus suum obeundum, tum ut in ipsius muneris functione fideliter agat; aliae, quae post con­ fessiones exceptas confessario incumbunt. Articulus L De confessarii obligationibus praeviis, seu quibus se rebus ad tantum munus obeundum comparare debeat. § 1· De caritate et patientia. 1. Caritatis proximi exercitium in operibus misericordiae maximo elu­ cet, quae, etsi non ex sese nobilissimus actus caritatis est et altissimus, tamen practice summe necessarius atque ita aliis superior. Porro miseri­ cordiae opera in boni confessarii munere quasi in quodam compendio con­ tinentur. Pulchre Ven. Lud. de Ponte sibi haec depinxerat (v. opuscu­ lum „sensa pretiosa * p. 6 n. 17 sqq.): ., Audire et absolvere confidentes de­ licta sua, est actus plane heroicus, et mirum quantum divinae majestati acceptus; quia imprimis hoc in ministerio magis immediate, quam in quovis alio sacerdos plurimum confert ad reducendas et reconciliandas animas suo Creatori. Deinde quia hic modo quodam speciali cuncta misericordiae opera tum corporalis, tum spiritualis optimo exercet. Ilie ignorantem docet, aber­ rantem in viam dirigit, offensas remittit, moerentem et contritum consola­ tur, dubitanti salubria impertit consilia, pro periclitantis salute Deum effica­ citer deprecatur. Hic durae servituti mancipatum redimit, vinctum peccatow rem catenis exsolvit, nudum convestit stola gratiae, egenum et languidum cibo potuque spirituali, prout cujusque fert stomachus ac necessitas, pascit ac re­ ficit. Unde persuasum habeo, fore, ut Deus confessario bono et frugi misericor­ diam retibuat: Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequcntur/ 2. Unde facile colligitur, munus confessarii gerere, valde meritorium esse. Sed confessarius, ut meritum idque plenum ex munero suo referat, vere ex caritate agat oportet, ut actio munerisque exercitium ita in ipso resplendeat, ut est ex natura sua sublime. Quod ut assequatur, juvat iden­ tidem mente revolvere atque attente considerare: 1) quis ille sit, cujus munus gerat; 2) quis ille, qui hoc munus gerat; 3) quis ille, cujus causa munus illud geratur. Nam praecipuo quodam modo sacerdos in sacro tribunali personam Christi gerit ac quodammodo plus ex propriis impendit, quam in aliis sa432 2 Obligationes mun. essent, comitantes — caritas et patientia. 315 crementis administrandis. Potissimum vices gerit Christi ut Salvatoris, qui semetipsum dedit pretium redemptionis pro anima illa, cujus judicium et curam confessarius nunc agit; Christi Jesu, qui hanc animam in particulari prae oculis habuit, quum laboravit, sanguinem fudit, sacramentum poeni­ tentiae instituit; qui ut Deus ab omni aeternitate, ut homo a primo in­ stante incarnationis hanc ipsam horam specialis caritatis affectu elegit, in qua, interna gratia inspirante, hunc hominem ad pedes hujus sacerdotis adduceret, atque hujus opera et auxilio illum sibi reconciliaret et amicum redderet. Confessarius autem, qui hoc divinum munus gerit atque Christo in 433 divinissimo opere, peccatorum salvatione, quam proxime cooperatur, sibi ipse fateri debet, sine ullo merito sese ad tantam dignitatem evectum esse, qua sibi concreditum sit, ut sanguinis Christi fructus colligat, eumque reddat efficacem atque ei quodammodo jus suum vindicet re ipsa delendi peccata atque frangendi duros hominum animos in vitiorum consuetudine induratos: sibi fatere fortasse debet confessarius, se eum esse, qui ipse multa debeat Salvatori, neque debita propria solvere melius possit, quam si in alienis peccatis delendis et praecavendis operam suam atque labores impendat: aut si peccata propria redimenda non habeat, etiam magis se Christi ejusque gratiae debitorem esse, quod a multis peccatis atque in­ finiti mali abysso praeservatus sit. Poenitentem autem, cujus causa officium confessarii exercet, agnoscere debet ut fratrem Christi, sanguine ejus respersum, sed nunc in Christi contumeliam ad conditionem miserrimae captivitatis atque diaboli servi­ tutem redactum, qui nihilominus a Deo et Christo tanto amore diligatur, ad aeternam beatificam cum Deo unionem vocetur; qui fortasse magnus sanctus futurus sit in coelis, atque ibi, si confessarium praecesserit, pro eo intercessor aut certe his in terris pro ipso Deum rogaturus: quodsi ille haec agere obliviscetur, omnia ejus bona opera, nova sanctificatione in hac confessione accepta, splendoris supernaturalis augmento splendescent atque in aeternum coram Deo resplendebunt, in omnes, qui utcunque huic aug­ mento producendo collaborarunt, partem aliquam splendoris atque aeterni gaudii transfusura. 3. Quibus rationibus si vera caritate permotus fuerit confessarius, facile ut a defectibus et vitiis, quae in sacro ministerio occurrere possunt, cavebit: 1) Non praeferet divites et nobiles pauperibus et miseris, sed exemplo Salvatoris pauperes et eos, qui miseriis premuntur, praecipua caritate at­ que affectu complectetur. 2) Non quaeret naturalem suam inclinationem, multo minus sensualem in diligendis poenitentibus : quare sibi non gratulabitur, si turba devotarum mulierum confessionale suum circumstet, nec eas in confossionali diutius detinebit, neque familiarius tractabit, sed potius paterna gravitate et se­ veritate cum iis potissimum aget, no forte in ipso sacro ministerio sibi lapsum et ruinam creet. 3) Non movebitur humano respectu, sed nobiles et ignobiles, divites et pauperes, potentes et humiles de officiis et obligationibus monebit, ha­ bita eo tantum fine ratione personarum, ut expendat, quid et quo modo loquendum sit, quo plenius omnibus omnia fiat. 4) Eis, quos reperiet multis peccatis affectos, diutina consuetudine at­ que relapsu frequenti languentes, singularem industriam impendet, ut eos tandem aliquando e coeno vitiorum eripiat et ad Deum novamque vitam 316 Γ. II. L. I. Tr. V. Sacrani. Poenit. — Sect. III. Minister Poenitentiae. convertat. Praeclarum cflatum S. Joann is Chrysos torn i recogitabit: _Tu ergo, quum videris alium egentem curatione . . . animae, ne dica» apud temetipsum: Quare ille et ille eum non curaverunt? Sed illuni tu a morbo libera, nec rationes negligentiae ab illis exigas. Si aurum jacens in­ venias, num dicis apud temetipsum: Quare ille aut ille non sustulerunt? Nonne festinas ante alios rapere? Itidem et de fratribus collapsis cogita, putatoque thesaurum te reperissc, nimirum curam illorum.1* Orat. 8 ad­ versus Judaeos, apud Aligne PP. gr. 48 coi. 932. 5) In excipiendis confessionibus augebit suam caritatem eamque beni­ gnitate et mansuetudine ostendet: non exhibens ullum impatientiae vel ad­ mirationis signum, sive poenitens gravissima peccata confitebitur, sive durum et parum contritum sese ostendet, sive rudis et parum instructus sinistris responsis et confusa confessione patientiam fatigabit. 6) Tandem si parum praeparatus et dispositus peccator est, confes­ sarius maxime in fine confessionis exceptae omnem lapidem movere debet ad dispositionem perficiendam, monendo, exhortando, arguendo, imo pro poenitentis conditione increpando, atque divina justitia proposita terrendo, ita tamen, ut fiduciam etiam suggerat atque viscera caritatis et miseri­ cordiae pandat. Id enim maxime cavendum est, ne unquam poenitens of­ fensus discedat. 435 Audiri meretur S. Alphonsus II. Ap. tr. ‘21 η. 1 sqq. ^Confessarius prinio caritatem adhibere debet in benigne excipiendo omnes sive pauperes, sive rudes, sive peccatores sint. Nonnulli tempus solummodo in­ sumunt in audiendis confessionibus aliquorum devotorum aut personarum specta­ bilium, quia ut has a se repellant, non est eis tantus animus. Si tamen ad se ali­ quis miserabilis peccator accedat, aegre auditur, et conviciis oneratus arcetur; undo fit, ut ille miser, postquam sibi maximam vim intulerit, ut ad sua peccata confitenda veniret, sc tam aspere acceptum sentiens, odium in poenitentiae sacramentum con­ cipiat, et desperans, se posse invenire, qui sibi opituletur, et se absolvat a peccatis, in perditae vitae lubricum laxis habenis praeceps ruat, et in salutis desperationem incidat. „Secus boni confessarii agunt. Quum ad se hujusmodi peccatores confluunt, benigne hos accipiunt, et quasi victor capta praeda exsultant, perpendentes sibi sortem contigisse, animam de manibus daemonis eripere. Sciunt hoc sacramentum proprie non pro justis fuisse constitutum, sed pro peccatoribus; etenim veniales culpae, ut remittantur, non indigent sacrainentali absolutione, quum multis aliis modis mederi possint; sciunt quoque Christum protestatum fuisse his verbis: ,Non enim veni vocare justos, sed peccatores' (Mare. 2, 17). Propterea confessarius caritatis viscera induens, quo magis animas peccatorum multitudine et atrocitate coinquinatas reperiat, eo magis, ut Deo ipsas lucrifaciat, majore caritate eas amplectitur, eisque animum praebet bis aut similibus verbis: ,Eja, frater; bono animo esto, noli timere, peccata tua impavide confitere. Aperi omnia confidenter, nullius te pudeat. Nihil refert, si in omnes tuae conscientiae sinus non introspexeris: sufficit, si ad interrogata re­ spondeas. Age Deo gratias, qui te hucusque ad poenitentiam exspectavit. Nunc tibi mutanda est vita. Laetare, quia Deus certe omnia peccata, quantumvis ingentia, remittit, si bonam habes voluntatem, ideoque te exspectavit, ut tibi parceret. Igitur hilari animo dic omnia, nil involucris tegas/ „Uaritatem deinde longe majorem ostendere debet in confessionem excipiendo. Caveat, ne se impatientem aut taedio affectum exhibeat, nec ostendat, admiratione se percelli de peccatis, quae narrantur, modo poenitens non sit ita animo durus aut petulans, ut plura et atrociora peccata sine ullo rubore et sine ulla displicentia animique sensu exponeret; quia tunc opus habet pro viribus efficere, ut a poenitente, quanta sit illorum deformitas et magnitudo, percipiatur; ideoque tunc acrior Obligationes mu n. essent, comitantes — caritas et patientia. 317 requiritur correctio, ut ipse a letali lethargo expergefiat. Verum quidem est, quod inactu confessionis abstinere debent confessarii a correctione facienda, ne forte ex­ territi poenitentes peccata reticeant; nihilominus hoc intolligitur regulariter lo­ quendo. . . . Advertat tamen (confessarius), ne (poenitentem) exasperet, nec perter­ reat. Quapropter postquam eum, quantum opus fuerit, correxerit, statim ei animum faciat ad reliqua peccata confitenda, dicens: ,Eja, frater, visnc ab hoc vitio resipiscere? Et quoniam hoc facere es paratus, esto animo hilari. Itaque enarra reliqua peccata, nihil reticens. Cave, quaeso, ne sis sacrilegium commissurus. Hoc enim esset maxi­ mum omnium peccatorum, quae hucusque commisisti. Igitur dic omnia animo forti, vince teipsum, confitere omnia sincere; Deus enim paratus est tibi parcere/ „Dcinde in fine confessionis oportet, ut confessarius vehementiore ardore ac43n studio incumbat, ut pocnitenti percipere faciat gravitatem et multitudinem ejus peccatorum, ac miserum damnationis statum, in quo repentur; sed hoc semper maxima cum caritate fiat. Verumtamen congruentius est tunc verbis gravioribus uti, ut sic melius ad bonam mentis frugem redire possit; nihilominus efficere debet, ut poenitens intelligat hoc, quod ei dicitur, non ab animo irato, sed ex singulari amore et commiseratione erga suam animam procedere. Quod poterit hoc modo exprimi: .Fili mi, considerasnc vitam damnati, quam duxisti? 1’ercipisnc malum, quod ope­ ratus es? Quid tibi mali fecit unquam Deus tuus, quem tu ita perdite contempsisti? Si Jesu Christo nullus tam fuisset tibi inimicior, potuisses cum illo te gerere pe­ jorem? Sed, quaeso, animadverte, quis sit hic Jesus. Hic est ille, qui. quum esset Deus, nullius egens factus est homo propter te; voluit mori in cruce, ut te de in­ ferno redimeret. Ah, fili, si interim mortuus esses, si hac nocte, quo iturus fuisses? Ubi nunc esses? Esses in aeterno igne inferni. Quid de te factum erit, si vitam hactenus ductam pergas in posterum vivere? Poteris sic salvari? Expergiscere, et vide, nisi mores in melius mutes, jam es damnatus. Quid boni ex tot peccatis tibi collegisti? Nonne consideras, quod duplicem infernum tibi paras, unum hic angoris et miseriae, alterum illic poenarum? Age, fili, averte a malo, desine peccare, et te totum in Dei brachia, quae ad te suscipiendum sunt extensa, committe; sufficit, quantum ei peccasti. Ego totis viribus et toto corde te adjuvare volo; veni ad me semper ac tibi lubet, quoniam invenies patrem, qui te libenter suscipiet. En firmiter nunc statue te sanctum velle effici. Per te stat. Deus enim semper paratus est, et propterea hoc tempus tibi impertitus est, ut avertas a malo et facias bonum. Oh quam bonum est amicum habere Deum‘ etc. . . . Postea adjuvabit cum ad do­ loris actum eflbrmandum, et si dispositus est, cum absolvat, et remedia salutaria . . . suggerat. . . Si autem fuerit absolutionis incapax, aut expediens videbitur differen­ dam esse absolutionem. assignet ei diem, in quo regredi debeat, dicendo ei: ,tali die te exspecto, no praetermittas ad me redire . . . commenda te quotidie beatae Virgini. Si forte statuto die invenies me aliorum confessiones excipientem, accede, te enim ante alios audiam. Si alibi ero, fac, ut me aceersant, omnia deseram, ut tu confi­ tearis/ Et sic dulcibus verbis a se dimittat. Haec est via, qua tales peccatores allici possunt, nempe cum eis agere quanta maxima fieri potest caritate. “ Quibus S. Doctoris verbis alia addam ex Lacroix 1. (J. p. 2 n. 1792: „Practcr scientiam necessaria est confessario imprimis mansuetudo, qua benigne 4 fT excipiat omnes, ut confessorios magnopere hortabatur S. Franc. Nov. ... Et ritio est, quia si durus sit, vel terrebit poenitentes, qui ideo peccata graviora non ape­ rient, vel saltem nimium aggravabit onus confessionis, quod de sc est satis grave. Afllicti semper sunt consolandi, innocentes suaviter excitandi, duri autem peccatores, quamvis aliquando terreri debeant proposita severitate judicii divini et rigore aeter­ narum poenarum, attamen debet abesse omnis mordax vel contumeliosa objurgatio. Cogitet confessarius, se Christi personam gerere, qui peccatores omnes benigne sem­ per excepit, cujus exemplum dedit pater ille in Evangelio, qui filium prodigum post consumptam cum meretricibus substantiam benevolentissime recepit. Necessaria quo­ que confessario est patientia, imprimis cum mulieribus, dein cum scrupulosis, qui longas saepe confessiones texunt, easdemque decies repetunt sine causa; item cum 318 < P. II. L. I. Tr. V. Sacram. Poenit. — Sect. III. Minister Poenitentiae. recidivis, cum quibus saepe putabit, se frustra laborare, sed laborat utiliter, si vel semel unum peccatum impediat; praeterea cum rudibus, qui saepe vehit trunci sta­ bunt, nec ea, quae dicentur, capere velle videbuntur, quum tamen vel non possint ex stupiditate ingenii, vel ita haereant ex aliqua perturbatione nimiaque reverentia: cum talibus benignissime agendum, excitando ad fiduciam, docendo necessaria, prae­ eundo in pios affectus. Denique confessario necessaria est caritas, qua serio et indefesse quaerat emendare poenitentes eisque prodesse in salutis aeternae negotio, assumptis etiam in se poenis pro illis.“ ' § 2. De scientia et prudentia. Quanta scientia necessaria sit in confessario, ut rite munus suum obeat, leviter inspicienti diversa ejus munera patebit. Declaremus haec fusius .* I. Tenetur confessarius sub gravi ea scire, quae ad munus suum sine gravi errore exercendum scitu necessaria sunt. II. Quare rerum ad confessiones audiendas spectantium exquisita quidem scientia non requiritur, sed sufficit mediocris. Neque requiri­ tur, ut in omnibus etiam difficilioribus rebus statim solutionem dare possit, modo sciat, quo se melius instruat. Igitur in rebus intricatis confessarius scire saltem debet: 1) ubi et quando dubitare debeat, 2) ubi quaerere possit consilium et pleniorem rei instructionem. III. Necessaria illa scientia sufficit et requiritur, ut sit relativa ad poenitentes, qui confitendi causa accedunt. Quare qui exponitur ad audiendas confessiones in loco, quo undique omnis generis poeni­ tentes confluunt, majorem omnino scientiam habere debet, quam ille, qui solum rudium et hominum simplicium confessiones excipiendas habet. IV. In dubio de sufficienti scientia sacerdos non raro acquiescere potest Superioris judicio, i. e. tum quando huic Superiori subditus bene perspectus est: quod communiter facilius accidit sacerdoti regu­ lari, at etiam in sacerdote saeculari occurrere potest, quando Episcopo aut alteri prudenti viro ex diuturna consuetudine et indoles atque ingenium et scientia ipsius cognita sunt. V. Quamquam naturale judicium naturalisque prudentia multum juvant ad confessarii munera bene exercenda, tamen sine solida doctrina non prosunt, imo saepe confessarium exponunt periculo temere rem definiendi contra omnia sanae doctrinae principia. . Qui vero congenita prudentia non adeo praestat, eo magis sese exercere debet, atque casuistarum solutiones pervolvere et expendere, quo judicium suum acuat atque principia applicare addiscat. 439 Uberior expositio. Ad I. 1. Noto ex Lacroix ea, quae potissi­ mum confessarius optime nosse debet 1. 6 p. 2 n. 1789: 1. Ante omnia tenetur confessarius quilibet accuratissime scire, quomodo ex propriis mot iris eliciendi sint actus fidei, spei, et caritatis, attritionis, contri­ tionis: debet enim saepissime poenitentibus ipsis praeire in illis acti­ bus eliciendis. 438 • — Obligationes mun. essent, comitantes — scientia et prudentia. 319 2. Deinde etiam accurate scire debet confessarius, quandonam et quaenam peccata distinguantur numero et specie; quaenam sint peccata mortalia, quae venialia : id intellige, ut possit ea discernere secundum principia communia, non vero in causis difficillimis. Lugo de poenit. disp. 21 n. 70 ita dicit: „llaec scientia non debet esse tanta, ut de omnibus, quae poenitens dicit, possit discernere, an sint mortalia vel venialia ... sed de communibus: reliqua vero audiat et intelligat, ac postea absolvat cum debita intentione/ 3. Debet scire ea, quae communiter requiruntur ad valorem actuum, ad contractus, ad matrimonium, quaenam illa impediant. 4. Scire debet causas restitutionis faciendae aut excusandae; di­ versorumque hominum secundum diversos status diversaque officia obligationes. 5. Scire debet suam potestatem ejusque limites, casus reservatos atque censuras ecclesiasticas: quid et quando absolvere possit. 6. Debet scire, quomodo dignoscat poenitentis dispositionem, quibus remediis cum muniat, qualem poenitentiam imponere possit vel debeat. Ad II. 1. Idem Lacroix 1. c. notat: „ Quantumcunque autem aliquis sibi doctus esse videtur, non expedit ex tempore statim resolvere implicata * casus, praesertim qui impedimenta matrimonii, simoniam, restitutionem con­ cernunt; sed dicendum poenitenti, ut det tempus considerandi. Sic enim cavebuntur errores, qui saepe fiunt, et poenitens ipse postea melius ac­ quiescet, quum alioqui saepe adhuc maneant scrupuli, si ita subito et non datis rationibus fiat resolutio; quae admonitio est praesertim indoctis confessariis maximo necessaria, qui eo confidentius quandoque a quibuscun­ que absolvunt, et in quibuscunque dispensant, quo ob imperitiam minus dubitare norunt/ 2. Ceterum mediocris quidem, sed solida doctrina saepe utilior est, quam summa et exquisita rerum moralium cognitio, si haec conjuncta non est cum prudentia et naturali judicio. Nam qui sobrio judicio carentes, .ita subtiliter volunt omnia revocare ad apices theologicos, saepe seipsos et alios implicant scrupulis aliisque difficultatibus; unde praestat hic se ac­ commodaro ad usum Ecclesiae et aliorum prudentium confessariorun/: La­ croix ib. n. 1787. Ad ΓΙΙ. 1. Scite notat Lugo ad hanc rem 1. c. disp. 21 n. 70: „Und©440 apparet, scientiam, quae in confessario requiritur, non osse eandem pro omnibus: minor sufficit ad audiendas confessiones puerorum et rusticorum, major requiritur ad audiendos mercatores, judices etc. Ad confessiones vero hominis docti (i. e. in theologia morali versati) inulto minor scientia requiritur, quia potest confessarius instrui ab ipso poenitente de gravitate peccati et aliis circumstantiis necessariis/ 2. Dein bene advertit: „Si ipse confessarius causam difficiliorem non potest resolvero, erit bonum consilium petero a poenitente, an sit paratus ad consulendos homines peritos et standum illorum judicio circa illud du­ bium: quod si poenitens promittit, absolvat dicendo illi obligationem, quam habet, consulendi aliquem vel aliquos de illo dubio/ 3. Occurrunt aliquando rationes excusantes, ob quas confessarius, etsi ignarus, possit et debeat confessiones excipere, videlicet, si existit gravissima necessitas neque alius adest, qui confessionem audiat; ergo: 320 P. II. L. I. Tr. V. Sacram Poenit. — Sect. III. Minister Poenitentiae. 1) in articulo mortis, quando confessantes melius instructus deest; 2) in necessitate simili, ut, „si christiani apud infideles captivi non ha­ berent nisi unum sacerdotem ignarum et indoctum · . ., quia illa etiam reputatur necessitas moraliter extrema": Lu go 1. c.; 3) secundum eundem Lugo „ox hoc capite excusari possunt saepe praelati, qui in aliquibus oppidis exiguis et remotis praeficiunt parochos indoctos; hoc enim plerumque faciunt, quia non inveniuntur alii ... qui velint hanc curam suscipere. Unde quum aliter non possit illis ovibus sub­ veniri, ut suppono, melius est, quod habeant confessarium indoctum, quam quod omni remedio prorsus destituantur. Deberet tamen praelatus admo­ nere parochum de defectu scientiae, quem patitur, et de obligatione, quam habet, comparandi, si possit, doctrinam necessariam ad suum ministerium obeundum. Hanc obligationem enim semper habet parochus, licet praelatus ob necessitatem ovium excusetur aliquando mittendo ministrum minus suf­ ficientem". 441 2\.d IV. et V. Quantopere Ecclesia velit, ne unquam studium theo­ logiae moralis et casuisticae intermittatur, ostenditur ordinatione saepius inculcata, qua cautum est, ut non solum apud sacerdotes saeculares, sed etiam apud sacerdotes regulares in cura animarum occupatos frequentes habeantur conferentiae casuum. Imo hoc unum ex illis punctis est, circa quae Episcopi in visitatione liminum Apostolorum Sedi Apostolicae referre debeant. Nam in ,instructione S. Congr. Cone, pro Episcopis etc. super modo conficiendi relationes statuum ecclesiarum etc." in 3 cap. n. 14 haec respondenda proponuntur: „An habeantur conferentiae theologiae moralis seu casuum conscientiae ... et quot vicibus habeantur, et qui illis intersint, et quinam profectus ex illis habeatur." Cf. decreta Clem. VIII. (bref, regul. (Bullar. Rom. t. IV.) Prudentia vero confessario maxime necessaria est in scientia et do­ ctrina sua applicanda seu communicanda, ut suo tempore sciat loqui, suo tempore sciat tacere: non enim omnia omnibus conveniunt. Atque id etiam scriptores monent, confessarium debere circa diversas materias morales plures opiniones probabiles sciro, sc. quid in quaque re sit vere probabile, quum saepe opiniones sibi contrariae probabiles esse possint. Et quamquam obligatio imponi non debet, quamdiu sententia vere probabilis dicit, obligationem non adesse: tamen directio et consilium pro diversa poenitentium conditione in eadem re dari potest et debet modo secundum hanc, modo secundum illam probabilem sententiam: v. Lacroix 1. c. n. 1791. Articulus II. De obligationibus in ipsa confessione occurentibus. § 1. De obligatione instruendi et monendi poenitentes. Cf. S. Alph. n. G08 sqq., Stoz tribunal, poen. Mulier 1. III. § 150, Schneider Man. sacerd. 1. c., cap. XVI. p. 740 et 770. 4*2 Instructio vel admonitio supponit, poenitentem rum esse vel oblivioni obnoxium. Ignorantia illa 1. II. n. 126—134, Gassner Pastoral in aliqua re igna­ vel error accidero Obligationes mun. essent, comitantes — instructio et monitio poenitentis. 321 potest 1) de iis, quae sacramentum hîc et nunc recipiendum spectant; 2) circa ea, quae ad communem instructionem Christiano homini ne­ cessariam et convenientem pertinent; 3) circa particularem aliquam obligationem, quae re ipsa seu objective poenitenti incumbit, sed quae subjective non percipitur. Pro diverso igitur ignorantiae objecto diversa erit obligatio con­ fessarii talem ignorantiam tollendi. I. Error vel ignorantia, qua poenitens nescit ea, quae hîc et nunc scitu necessaria sunt ad sacramentum poenitentiae valide, aut etiam ad Eucharistiam licite sumendam, statim depellendus est. Ergo: 1) Poenitens, qui deprehenditur ignarus rerum fidei, quae ne­ cessitate medii sive certo sive probabiliter sciri et credi debeant, neces­ sario instruendus est, antequam absolvi possit. 2) Eodem modo instrui debet, qui nescit actum doloris elicere: imo prorsus institui et moneri debet, ut hunc actum semper confessioni praemittat. 3) Qui SS. Eucharistiam ignoret et realem praesentiam Christi Domini, certe hac de re instrui debet, antequam ei Sanctam Communionem sumere liceat: imo qui adeo rudis est, etiam propterea instruendus est, ut prae­ cepta ecclesiastica tam saepe circa Missam urgentia rite implere possit. Quae instructio circa res maxime necessarias, si spes fundata non est, fore ut poenitens invitatus brevi post aut ad confessarium aut ad parochum redeat, ut extra confessionem instruatur, hîc et nunc breviter dari debet. Sed ut absolute absolutio dari queat, non requiritur, ut poenitens omnia haec memoria retineat: sufficit, eum veritates intellexisse et cum confessorio, qui praeeat, actum fidei etc. elicere. At imponi prorsus debet tali homini, ut postea se melius instruendum curet. II. Si poenitens ea quidem scit et fide tenet, quae medii noces-W3 sitate scitu necessaria sunt et quae requiruntur ad sacramenta, quae recepturus est, sed in doctrina Christiana aliter valde ignarus et rudis exsistit: confessarius, si parochiis est, ex officio sive ex justitia op­ portunitatem ei praebere debet melioris instructionis acquirendae; si parochus non est, haec cura per se ipsi non incumbit, nisi aliquando ex caritate, at semper monendus est poenitens de obligatione melioris instructionis capiendae, imo de peccato negligenliae, quam fortasse com­ misit, accusando et detestando atque de sincera emendationis pro­ missione. — Quod si praestatur a poenitente, absolutio nunc potest dari. III. Si ignorantia in re particulari versatur, ex qua immineat alicujus legis objectivae violatio, suprema regula discernendi, num et quid moneri debeat, poenitentis bonum spirituale est: modo bonum spirituale recte intelligatur et pleno sensu sumatur tum cum respectu ad ipsius particulare bonum, tum cum respectu ad universale seu commune bonum, quod procurare seu ad quod conferre ipso debeat. A. Instructio igitur seu monitio fieri debet: 444 1. Si ignorantia est vincibilis sivo culpabilis: quae autem morali sensu dicatur vincibilis et culpabilis, disce ex iis, quae tomo I. dicta sunt. Nam quia haec ipsa ignorantia a culpa libera non est, omnino expelli debet. Lebmkub), Tbeol. mor. II. Edit 4. 21 Γ. Π. L. I. Tr. V. Sacram. Poenit. — Sect. III. Minister Poenitentiae. 322 2. Si ignorantia nunc quidem culpabilis et vincibilis nondum est, brevi tamen cessabit aut culpabilis evadet. — Tunc enim ordinarie statim mo­ nitio fieri debet; sed perpendendae sunt circumstantiae, num forte ipso hoc tempore proximo gravissimum onus poenitenti oriturum sit, at postea cessaturum, quod eum laturum esse vix possit sperari. Nam si ita est, melius nunc tacetur. 3. Si ignorantia versatur circa prima principia moralia proximasve conclusiones. Ratio, cur monitio tunc fieri debeat, est, quia haec igno­ rantia aut non est aut diu non erit vincibilis. Maxime autem tunc urget obligatio poenitentcm monendi, si, neglecta monitione, poenitens firmetur in prava consuetudine, quam postea difficilius depositurus sit, e. g. si puer deprehenditur ex erronea conscientia turpiter agere. 4. Idem dic, si ignorantia perdurans ducit vel relinquit formalis pec­ cati periculum, v. g. si poenitens ignorat aut non attendit ad obligationem, qua proximam peccandi occasionem evitaro tenetur. 5. Instructio facienda etiam est, si certo praevidetur profutura — etsi poenitenti difficultatem creat — vel certo non nocitura esse: quia, quantum fieri potest sine gravioris mali periculo, etiam materialis laesio legis evitanda et cavenda est. 6. Etiam fieri debet, si silentium confessarii ex adjunctis positivo re­ sponso falso aequivalet. 7. Semper etiam instrui debet poenitens, si ex erronea conscientia aliquid habet pro peccato aut pro graviore peccato, quod peccatum aut grave peccatum non sit. Imo adeo verum est, tum instructionem esse fa­ ciendam, ut omittenda non sit, etsi forte ansam det, Iunge saepius veniale peccatum perpetrandi, quod antea cum conscientia mortalis peccati, at longe rarius fiebat. Cf. Stoz 1. c. n. 127 et Tamb. metit, conf. 1. 3 c. 4 n. 3. Attendo vero, ne, quod in se peccatum veniale est, ex circumstantiis scan­ dali, periculi etc. pro pocnitente fortasse sit mortale. 8. Etsi dubium est, utrum monitio profutura sit, an nocitura: mo­ nitio fieri generatim debet, si bonum damnumve commune in quaestionem vocatur. Imo illud commune damnum secus imminens tantum esse potest, ut monitionem fieri oporteat, etsi certo provideam, poenitentcm nunc sal­ tem nondum obtemperaturum esse, adeoque formaliter peccaturum et ab­ solutione indignum fieri. Ceterum perpendendae sunt circumstantiae va­ riae, videlicet quantum sit damnum commune, quam prope immineat et quam certo; quanta timeatur difficultas quantumve damnum poenitentis, quanta spes fructûs, quanta fundata ratio putandi ignorantiam esse invin­ cibilem. Nam si spes omnis fructûs aberit, inutilis et mere nociva evadit monitio: nisi forte expressa lex, quae in omni casu monitionem praecipiat, positivo lata est. B. Instructio seu monitio Jieri non debet. In aliis igitur causis, quando grave omnino dubium est, utrum monitio profutura sit annon, poenitens, si in bona fide atque invinci­ bili ignorantia versatur, relinquendus est potius in sua bona fide, ne ex peccato materiali fiat peccatum formale. Cave tamen, ne facilius putes, monitionem non esse profuturam, neque poenitentem obsecun­ daturum. Obligationes mun. essent, comitantes — instructio et monitio poenit. 323 Sunt quidem, qui severius putent, in omni casu ignorantiam depellen­ dam esse, neque poenitentcm satis dispositum haberi posse, si putetur moni­ tis non esse obediturus; nam dispositum non esse, qui nolit obligationes saltem graves adimplere. Sed haec ratio nulla est. Nam poenitens recte htc et nunc putatur habere generalem illam voluntatem omnia praecepta gravia adimplendi: nihilominus ex variis circumstantiis, ut ex ejus spiri­ tuali infirmitate et ex gravissimo onere, quod obligatio ipsi ignota allatura est, confessarius multum timere potest, ne hoc onere manifestato gravissima tentatio poenitentcm obruat atque prosternat et ad mutandam bonam volun­ tatem inducat. Unde erues: ue 1. Timor ille atque periculum inducendi peccatum formale aliquando tantum esse potest, ut confessarius apertum responsum declinare debeat, etsi interrogetur. Videl.: si interrogatio procedit ex inani et falsa ratione, confessarius vero scit, ex alia ratione rem interrogatam veram esse, non tenetur semper, imo no potest quidem semper veritatem detegere. Id prae­ cipue accidit in impedimentis matrimonium dirimentibus, quae post initum matrimonium deteguntur. Haec si ignorantur a putativis conjugibus, ea communiter praestat silentio tamdiu premere, donec remedium ad revalidanduni matrimonium afferri possit. Imo si tunc ex alia, sed futili causa conjux de nullitate matrimonii interroget, confessarius, qui veram causam nullitatis noverit, hanc nullatenus indicare, sed conjugis interrogantis ratio­ nem futilem atque inanem esse dicere debet. — Quare nihil obstat, quo­ minus etiam uxori interroganti, num conjugale debitum reddere debeat, confessarius respondeat, ipsam id debere: nam, persuasione veri matrimonii perseverante, subjectiva obligatio ipsi vere incumbit, etsi objective seu materialiter peccatum est. Sed confer etiam, quae infra „de matrimoniou dicentur de alio remedio tunc adhibendo n. 826. 2. Multo difficilius silere potest confessarius, si videt, hominem in officio aliquo constitutum ea, quae sui officii sunt, ignorare. Nam 1) longe facilius scandalum aliorum oritur, quum vident, eum in negligentia sua persistere; 2) difficilius est, in ea re inculpabilem ignorantiam statuere; 3) plerumque contra bonum commune peccatur vel facile peccari potest ab iis, qui officii sui sunt ignari. Quare si sacerdos, parochus, iudex etc. in gravi aliqua ignorantia vel errore versatur, confessarius generatim eum admonere debet, neque multum attendere, utrum videatur monitio esse profutura necne. Attamen si revera res desperata est, neque grave scan­ dalum videtur excitare, etiam tum accidere potest, ut accuratior instructio omittenda sit. 3. Non abs re S. Alph. monet, aliquando imprudenter agi, si mo­ neantur rudes de speciali aliqua et graviore malitia, quam peccata ex cir­ cumstantiis contrahunt, v. g. do graviore malitia adulterii prae fornicatione, de malitia incestûs, si quae inhonesta aguntur inter pueros cognatos etc.: ne videlicet relabontes post cognitionem acceptam longe gravius peccent. — Tum voro illa instructio dari debet, quando prudenter putatur, eam gra­ vioris malitiae cognitionem poenitentcm efficaciter impedituram esse a pec­ cato iterando. S. Alph. praxis confess, η. 39. 324 P. IL L. L Tr. V. Sacram. Poenit. — Sect. III. Minister Poenitentiae. De obligatione remedium afferendi contra relapsum. Summi momenti est confessarium id attendere, ut non tantum poenitentem nunc cum Deo reconciliet, sed ut eum pro futuro etiam tempore in suo officio contineat atque a peccatis praeservet. Quare imprimis curare debet, ut poenitens muniatur firmis remediis contra peccata gravia, ut evitet pericula ct occasiones, maxime eas, quae grave peccatum quidem nondum sunt, sed facile in grave peccatum pcriculumve degenerare possunt, dein etiam ut poenitens solide in­ stituatur in fugiendis peccatis levioribus atque perfectiora sectari paulatim assuescat. Quod ut rite effici possit, confessarius 1) radices et causas pec­ catorum investigare debet, 2) indolem et ingenium poenitentis introspiciat oportet. Afferam breviter ea, quae Lacroix 1. 6 p. 2 n. 1825 omnino ad rem proponit. I. Remedia universalia ad praecavenda peccata et ad pro­ fectum faciendum: «7 S 1. Praecipuum et universale remedium ad omnia vitia exstirpanda et inserendas virtutes est humilis et frequens oratio cum magna fiducia in Deum. — Quare omnino inculcandum est poenitenti, ut tempore tentationis statim oret atque cum multo fervore atque constantia divinae gratiae auxi­ lium imploret. Poenitentes magis pii inducendi sunt, ut sibi familiarem reddant usum precum jaculatoriarum atque frequenter per diem pia aspi­ ratione ad Deum utantur. 2. Multum juvat, imo necessarium est, frequenter renovare proposi­ tum non peccandi, atque circa observationem propositi conscientiam dis­ cutere. Quare poenitens saltem mane non obiter, sed serio proponat cavere a peccato, imo saepius in die hoc propositum repetat, vespere vero examen conscientiae per aliquod tempus instituat, non perfunctorie, sed percurrendo singula diei tempora vel actiones, atque sincerum dolorem de omnibus peccatis eliciat. 3. Frequens confessio; quae post lapsum in peccatum mortale statim assumatur, alias statis temporibus fiat. 4. Frequens accessus ad S. Communionem, at cum debita praepara­ tione et gratiarum actione. 5. Fuga malorum sociorum, et conversatio cum piis et bonemoratis ’. 1 Universalius hoc extendi potest et debet ad fugam cujuslibet occasionis et periculi peccandi, imprimis cujuscunque occasionis proximae, dein omnis gravioris periculi etiam remotioris, quantum moraliter possibile est. Speciales occasiones et pericula peccati, a quibus fideles arcendi sint, in qualibet regione cognosci debent tum ex peritorum consilio, tum ex monitis Praesulum. — Americac Sept. Con­ cilia haec pericula pro sua regione exhibent, etiam alibi maxime attendenda: 1. Frequentationem cauponarum et potationem praecipue diebus Dominicis. [Prudenter monet Konings Theol. nior. n. 1460, esse aliquot dies ct festivitates, relate ad quas prae aliis vigilandum sit, ne fiant peccandi occasiones, videlicet: dies, quibus operarii recipiant hebdomadariam mercedem; dies publico jure feriales, ut Obligationes num. essent, comitantes — remedia contra relapsum. 325 6. Lectio piorum librorum. 7. Meditatio veritatum aeternarum, et vitae Christi et Sanctorum. 8. Recordatio frequens Dei ubique praesentis. 9. Recordatio novissimorum secundum S. Scripturam (Eccli. 7, 40): .In omnibus operibus tuis memorare novissima tua, et in aeternum non peccabis/ 10. In poenam relapsûs assumere voluntariam poenitentiam, eamque jam praevie constituere. Quod remedium summopere commendandum est non tantum contra peccata gravia, sed etiam contra leves defectus vel solas imperfectiones, si quis ad perfectionem adspirat. Quare qui serio progressum facere cupit, si ex aliqua culpa proposita sua, etsi peccatum nullatenus respiciunt, neglexit, sine ulla sui commiseratione statutam poe­ nam infligere debet, atque ita defectum commissum abundanti compensa­ tione diluet. Nihil vero pojus, quam hac in re inconstantem se gerere. 11. Specialem devotionem exercere erga SS. Cor Jesu, erga B. Mariam Virginem, erga Angelum custodem: quae ut melius exerceatur, pauca quae­ dam statuenda sunt pia opera, quae in hunc finem constanter fiant. Melius est enim pauciora constanter agere, quam plura sine constantia et ordine, sed secundum genium et transitorias consolationes. 12. Fiducia et perseverantia etiam post relapsum semper retinenda. Nihil magis vires spirituales corrodit, quam animum despondere, atque propter frequentes relapsus emendationem pro difficiliore vel quasi impos­ sibili habere. Quod certe ex aliis remediis male adhibitis oritur, atque in occulta quadam superbia fundatur. Quare abjecta omni fiducia, quam homo in se ipso ponat, eo major fiducia in Deo Deique auxilio collocanda est, qui quo frequentiora et graviora peccata commissa fuerint, eo magis ho­ minem lege sua pungit atque urget, ut tandem aliquando a peccatis de­ sistat, atque semper ad auxilia danda paratus est. II. Remedia specialia contra diversa vitia. 44S Contra superbiam. 1. Considera: Quid fuisti? Nihil. — Quid es? Quoad animam multis tenebris involutus, multis passionibus subjectus, peccatis multis oppressus, fortasse Dei inimicus; quoad corpus bestiis similis, saccus stercorum. — Totus homo, ut S. Ignatius in excrcit. spirit, (hebd. 1. exercit. II.) notat, quasi „ulcus et apostema, ex quo tanta sanies peccatorum, tantaque vi­ tiorum lues defluxit". 2. Exemplum Christi Domini, cujus sectatorem quivis fidelis se esse fatetur, praecipuo in humilitate eluxit, humilitatemque prae omnibus com4. Julii, 1. Januar. ; dies Bacchanal.; feria II. Paschatis ct Pentecostes; dies festus St1 Patritii; dies publicarum electionum, publicarum excursionum, certarum nundi­ narum, dein vigiliae, quae agantur ad cadavera defunctorum; convivia baptismalia, nuptialia, funeralia.] 2. Ludos scenicos et theatra, aliosque ludos, si qui peccandi ansam praebere soleant: monent tamen PP., nc confessarius vel parochus omnia indiscriminatim condemnans imprudenti zelo et nimio rigore omnia perdat. 3. Lectionem scriptorum haereticorum, quae ex industria a sectariis inter ipsos catholicos sparguntur. 4. Frequentationem scholarum haereticarum vel impiarum. 5. Participationem cum sectis occultis. 326 Ρ. Π- L. I· Tr. V. Sacram. Poenit. — Sect. III. Minister Poenitentiae. mendat: „Discite a me, quia mitis sum ct humilis corde"; contra superbia maxime peccatum diaboli est. 3. Humilitas ducit ad aeterna bona atque thesaurum divinae gratiae aperit, superbia claudit. ^Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam/ Jac. 4, 6. 4. Ad humilitatem acquirendam humiliatio necessaria est. Quare quantum patitur decor statûs, a quolibet moderatio adhibenda est in ex­ terno splendore, cum simplicibus et humilibus conversandum, laus propria non quaerenda, sed cavenda. w Contra avaritiam. 1. Scriptura dicit: „ Avaro nihil est scelestius . . . Nihil est iniquius, quam amare pecuniam; hic enim et animam suam venalem habet". Eccli. 10, 9 etc. 2. Possessio multarum divitiarum non satiat animam, sed eam potius excruciat atque pecuniae famem auget: quare quo majore moderatione ali­ quis utitur, eo securior erit atque magis quietus. 3. Omnia brevi relinquenda sunt: relinquentur haeredibus fortasse ingratis, prodigis. Nonne praestat perituris divitiis aeternos thesauros col­ ligere? „Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra, ubi aerugo et tinea demolitur, et ubi fures effodiunt, et furantur. Thesaurizate autem vobis thesauros in coelo, ubi neque aerugo, neque tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt, nec furantur": v. Mat th. 6, 19. 20. „Facite vobis amicos de mammona iniquitatis": Luc. 16, 9. 4. „Qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem, et in laqueum diaboli." I. Tim. 6, 9. Christus propter nos egenus factus est: si melior fuisset via ad coelum, Christus eam nobis ostendisset. 450 Contra luxuriam. 1. Fuga earum rerum earumque personarum, quae aspectu vel con­ versatione ad aliquid turpe excitant; omnisque periculosae familiaritatis evitatio. 2. Fuga otii et honesta occupatio assidua. 3. Custodia sensuum. 4. Corpus delicate non nutriendum, sed potius aspere tractandum exemplo tot Sanctorum, qui in proprium corpus tamquam in hostem in­ fensissimum saevierunt. Quodsi haec altiora videntur, saltem imitandi sunt aliqua corporis mortificatione in cibo, potu, molliore lecto etc. 5. Tentatio a primo exordio supprimenda et debellanda est: quo magis creverit, eo difficilius vincetur. G. Hic imprimis humilis oratio necessaria est. „Et ut scivi, quoniam aliter non possem esse continens, nisi Deus det, et hoc ipsum erat sa­ pientia, scire, cujus esset hoc donum, adii Dominum et deprecatus sum illum": Sap. 8, 21 — quae a proprio textùs sensu huc trahi possunt. 7. Devotio erga B. Mariam V., imprimis in ejus immaculatam Con­ ceptionem et purissimam Virginitatem. Multis profuit quotidie mane et vespere, et in tentationibus oratiunculam illam fudisse: „0 Domina mea, o mater mea, memento, me esse tuum; serva me, defende me ut rem ac possessionem tuam". 8. Operibus misericordiae sibi Deum propitium reddere. Obligationes mun. essent, comitantes — remedia contra relapsum. 327 Contra gulam. 451 1. Gulositas est vitium turpe, humanam nobilitatem deprimens atque affine impuritati. 2. Cavendum ab iis, quae magis gulam excitare solent, ut condimenta et delicatiores cibi, aut si illis utendum est, tum praecipua cura habenda. 3. In corporis refectione non tota mens cibo et potu occupari debet, sed potius aliis piis considerationibus locus dandus est, ut Christi Sanctorumve imitationi, vel similibus. 4. Mensuram cibi antea aliquis sibi praefinire potest, eamque, si ratio­ nabiliter fecit, ne transgrediatur, sed si tentatio urget, potius victoriae causa infra eam haereat. 5. In omni cibo vel potu sumendo aliquam, etsi parvam, abnegationem quaerat. Contra invidiam. 452 1. Invidus est tortor sui ipsius, atque hoc vitium omnium est stul­ tissimum. 2. Sicut aliis invidere diabolicum est, ita de aliorum felicitate gau­ dere omniumque felicitatis participem se existimare divinum quiddam est. quum ille, qui ita gaudet, Deo similis sese in omnes quasi diffundat. Quod Deus re facit, ille facit saltem affectu. 3. Omnes homines nobis fratres sunt, per Deum et Christum, con­ sortes vocati gloriae coelestis pro tota aeternitate: in quam invidus in­ trare nequit. 4. Quo melius invidia vitetur, praestat ei, contra quem invidiae af­ fectus exsurgit, positive benefacere, vel saltem pro eo speciatim orare. Contra iram. 453 1. Proderit occasiones externas irae abscindere, ut ludos, potationes: alias, quae caveri non possint, praeparatione mitigaro. 2. Deus totius fons sanctitatis juste nobis irasci potuit, atque vin­ dictam sumere. Si ipso nobis pepercit, nonne justum est, etiam nos pro­ ximo parcere? 3. Si proximus venia dignus non est, Christus dignus est, cui venia pro proximo detur: ipso quasi veniam a nobis postulat. 4. Nisi veniam damus, noque nos a Deo veniam recipiemus. Terribilis est oratio, quam quotidie fundimus: „Dimitto nobis: sicut nos dimittimus^. quae petitio in maledictionem vertitur. 5. In ipso irae affectu lingua continenda est; facilius enim est omnino tacere, quam in ira sese moderari. Contra ace di am. 1. Scriptura dicit: nUtinam frigidus esses, aut calidus; sed quia tepi­ dus es, ct nec frigidus, nec calidus, incipiam te evomere ex oro meo4: Apoc. 3, 15. 16. Adeo detestabilis Deo est acedia et tepor. NB. Textus illo tamen recto intelligi et explicari debet, ne falso ri­ gori locus detur. 2. Tempus breve est. Quare, sicut messores tempore messis indefessi colligunt, nobis hoc brevi vitae tempore colligendi thesauri pro aeternitate. Quis non uno die strenuo laboret, si pro totft eaquo longissima vita omnes 454 328 P. IL L. I. Tr. V. Sacram. Pocnit. — Sect. III. Minister Poenitentiae. thesauros sibi possit colligere? Nonne vita etiam longissima aeternitati comparata uno die brevior est? 3. Non proficere est deficere. Nemo in eodem statu permanet. 4. Quot labores assumuntur a multis pro mundana gloria atque mun­ danis divitiis! Nonne Deus et coelum pluris valent? 5. Quo facilius tepor vincatur, ordinate vivendum est, i. e. secundum ordinem antea praefinitum. Alane fervens propositum concipiendum, vespere examen conscientiae faciendum est et sequentis diei labores atque occa­ siones sunt praevidendae. Articulus JII. De obligationibus confessionem subsequentibns. <55 Post exceptas confessiones duplex obligatio consideranda est, una, quae per se oritur idque semper, obligatio servandi secretum sacramentale, altera, quae per accidens exsistere potest, corrigendi, si qui sunt, defectus commissos. De utroque pauca dicenda sunt. /)e secreto sacramentali seu sigillo confessionis. Cf. praecipue S. Thom. III. suppi, q. 11, S. Alph. n. 633—661, Lugo de poen. disp. 23, Sporer theol. sacram, p. III. cap. 7, El bel de poenit. n. 477—525. Punctum I. De ipsius sigilli obii g at i one. Sigillum confessionis sive sacramentale sigillum obligatio est sub secreto servandi ea, quae ex confessione sacramentali cognita sunt. Quam obligationem eamque strictissimam adesse, nemo est qui neget. Sed ejus originem atque conditionem diligentius inspicere convenit. I. Obligatio sigilli sacramentalis est ex lege divino-naturali, ec­ clesiastica lege confirmata. II. Obligatio haec semper spectat ad virtutem religionis, ad vir­ tutem justitiae potest duplici ratione spectare. III. Obligatio religionis parvitatem materiae per se non admittit, obligatio justitiae eam admittere potest. IV. Quare sigilli sacramentalis obligatio, si totaliter respicitur, in eo discrepat ab omni alio secreto, quod 1) parvitatem materiae non admittat, 2) quod secreti obligatio etiam erga eum ipsum urgeat, qui confessus est, seu quem secretum respicit, 3) quod nulla unquam ex­ ceptio admitti possit, quae a servando secreto eximat. 45C Explicatio. 1. Ex lege cap. 21: „Omnis confessarius, ne Ad I. nota: ecclesiastica sufficit afferre verba Concilii Later. IV. utriusque sexùsu, ubi sic habetur: „caveat autem omnino verbo aut signo, aut alio quovis modo aliquatenus prodat Obligationes post confess. Sigillum sacramentale qualis obligatio. 329 peccatorem, sed si prudentiore consilio indiguerit, illud absque ulla ex­ pressione personae caute requirat/ Denzinger n. 3G3. 2. Legem vero divino-naturalem esse dico, quia lex illa servandi se­ cretum non est expresso et formaliter divinitus lata, sed ex ipsa institu­ tione confessionis divinitus facta naturaliter consequitur. Certum est enim, confessionis legem fideles adstringere, secundum quam peccata gravia con­ fiteri deleant nec teneantur nisi secreto confiteri, peccata levia sic confitendi atque spirituali divinoque remedio sacramenti utendi jus habeant. At uni­ versalis illa lex, illudque commune jus fidelium sartum tcctumque minime esset, nisi strictissima obligatio servandi secretum confessarios ligaret; ob­ ligatio enim confitendi peccata caque gravissima et occultissima nimis odiosa evaderet, imo periculum vitam humanam atque socialem gravissime per­ turbandi induceret, nisi summa securitas fidelibus praeberetur, qua confidere possent, nunquam fore ut secreti laesio esset timenda. Et ne causa da­ retur vel occasio hallucinationis, debuit illa lex secreti ita imponi, ut ne in levissima quidem re eam infringere liceret: nam etsi in se fortasse res levissima esset, licentia tamen infringendae secreti legis in re, quam con­ fessarius levem putaret, ingentis abusus periculum imminentissimuin crearet, neque unquam fideles tuto omnia dicere possent, quae accusanda esse pu­ tarent. Cf. S. Alph. n. G35, Lugo 1. c. n. 1—1G. Ad II. Malitia, quae in laesione sigilli qua talis reperitur, ad quandani sacrilegii speciem recte reducitur; debet tamen tamquam sigilli sacramentalis laesio indicari, ut infima et integra species intelligatur. Sacrilegii rationem inesse patet ex eo, quod adsit abusus sacramenti. Insuper accedit obligatio communis servandi fidem, quae in quasicontractu nitatur. Nam quum confessarius er officio excipiat accusationem poenitentis, fidelitatem servare ex quadam justitia debet, i. e. secretum ser­ vare in omnibus rebus, quae secreta manere poenitentis interest. Ex na­ tura sua autem omnis materia accusationis, et quae cum accusatione co­ haereat, secretum postulat. Sed non raro hujus secreti violatio diffamationem poenitentis secum ferat: quod si accidit, sigilli violatio alterius injustitiae malitiam habet, i. e. injustam famae laesionem. Ad III. Quoniam vero diffamatio oritura levis esso potest vel nulla,457 atque etiam prioris illius fidelitatis objectum singillatim pro so sumptum saepe est levis momenti: propterea dixi, si abstrahas a religionis laesione et radicali illo ad religionem respectu, illas justitiae laesiones praecisive sumptas parvitatem materiae admittere. Ad IV. 1. In nulla unquam re aut occasione vel minimam revelatio­ nem sigilli sacramentalis licitam esse, certissima est sententia: v. S. Alph. 1. c. n. 631, ita ut ne ad vitandam quidem propriam mortem, ad salvan­ dam rcmpublicam, ad extremam necessitatem spiritualem levandam id un­ quam liceat. 2. Si igitur do re ex confessione cognita interrogatio fiat, per se ipsa interrogatio reprehendenda et retuhdenda est. At si confessarius aliter aut interrogantem retundere, aut suspicionem contra poenitentem repellere non eatis certo possit: potest et debet etiam eum juramento dicere, poeniten­ tem haec sibi non dixisse, se nihil prorsus de hac et illa re scire. Quae omnia sine ulla mendacii specie dici possunt et debent, quum sit restrictio omnino palpabilis, confessarium haec dicere — neque aliter eum loqui posse 330 Ρ. Π. L. I. Tr. V. Sacram. Poenit. — Sect. III. Minister Poenitentiae. — tamquam hominem privatum; sed qua homo privatus verissime nihil pror­ sus scit, neque poenitens quidquam de peccatis aliisque rebus sub sigillo clausis dixit ipsi ut homini privato, sed ut Christi Deique vicario. Quodsi, qui sacrilege interrogat, hanc restrictionem nescit vel non attendit, ipsius est; imo optimum est, si sacrilega ejus interrogatio ipsum fallit. 3. In violatione sigilli indirecta (de qua infra) materiae parvitas ad­ mitti potest, eo quod periculum laesionis aliquando non sit ullo modo nota­ bile, sed valde remotum. 453 Obligatio sigilli, sicut ex omni confessione saltem inchoative sacramentali oritur, ita etiam ad eam solam restringenda est. Quare: 1) Confessio, seu potius enarratio peccatorum, quae ex alio fine fit, non inducit sigilli obligationem; pro re nata strictissimi secreti naturalis vel commissi obligationem inducere potest. 2) Confessio ficta et simulata, quae fit ad decipiendum, seducen­ dum confessarium, sigilli obligationem non inducit: potest igitur pro adjunctis confessarius hac notitia ad sui defensionem uti. At si inter confessionem ex fine sacramenti inceptam prava intentio poenitentem occupet, confessio facta, utpote aliquatenus sacramentalis, sigilli obli­ gationem secum trahet. 3) Confessio, quae scienter fit laico, aut sacerdoti, quem poenitens scit jurisdictione carere, non est sacramentalis, nisi poenitens intendit, ut sacerdos sibi comparet jurisdictionem atque tum demum absolvat. 4) Manifestatio conscientiae solius consilii causa facta vel oh di­ rectionem spiritualem, etsi fit ex praescripto Superioris vel regulae ordinis religiosi — nisi ille, qui se manifestat, intendat haec dicere tamquam praeparationem ad confessionem — inducit tantum obli­ gationem secreti naturalis et commissi, licet in illo genere strictissimi. Hinc semper id discriminis adest, ut quodlibet aliud secretum praeter sacramentale et parvitatem materiae admittat, et ex sesc non laedatur per sermonem, qui cum solo illo, qui sese manifestavit, instituitur. 5. In materia sigilli probabilitate uti non licet, scilicet: 1) Probabilitas facti, seu si probabile est fuisse et etiam probabile non fuisse sacramentalem confessionem, cx qua hausi notitiam, non dat mihi jus aliquid dicendi vel agendi, quod fortasse sigilli laesionem contiueat; 2) neque probabilitate juris (vid. si dissentiunt auctores, utrum in hac et illa agendi ratione sigilli laesio contineatur necne) uti licet, quamdiu vere probabile manet, sigilli laesionem subesse, seu agendi rationem, de qua agatur, sacramento odiosam fore: sed moraliter cer­ tum esse debet, ab hac vel illa agendi ratione omne odium seu gra­ vamen revelationisque periculum excludi: S. Alph. 1. c. n. G33, Diana tom. I. tr. 8 (exord. in edit, altera), Gury-Ball. II. n. 650. Punctum Π. De objecto sacramentalis sigilli. 459 Objectum sigilli est: 1) quidquid est materia confessionis sive vera sive putativa; 2) omne id, quod ad materiam confessionis in Obligationes post confess. — Sigillum sacram. — unde — ejus oljedum. 331 concreto declarandam servivit; 3) omne id, cujus manifestatio ma­ teriae sigilli manifestationem seeum trahat, aut confessionem odiosam reddat. Igitur objectum sigilli in specie sunt: 1) quodlibet peccatum mortale· non tantum in individuo, sed etiam omnino in genere, sc. poenitentem graviter peccasse: Lugo 1. c. n. 50; 2) peccata venialia quaelibet in individuo, seu secundum speciem suam, imo etiam in genere dicere, poenitentem venialia peccata graviora commisisse, aut eum de novo peccata venialia perpetrasse, et similia; Tantummodo id generice dicere, poenitentem venialiter peccasse seu venialia tantum peccata confessum esse, non continet laesionem sigilli, si quidem ipso poenitens confitendo re ipsa omnibus id dicit, se aliquod pec­ catum saltem veniale habere ; quod de cetero nullum hominem cavere omnino posse, fide certum est, nisi speciale privilegium divinae gratiae re­ ceperit, quod collatum esse, de sola B. Μ. V. constat. 3) poenitentia imposita, nisi sit adeo levis, quae pro levissimis peccatis injungi soleat: nam gravior poenitentia innuit, graviora pec­ cata esso commissa; 4) peccatum complicis, siquidem cum peccato poenitentis intime conjungitur, atque ad ejus concretam declarationem sive necessario sive libere complicis mentio facta est; 5) omnes circumstantiae peccatorum aut eorum objecta, quocunque tandem modo objecta horum peccatorum erant, v. g. homicidium, de quo poenitens gavisus sit; duellum, cujus fuerit spectator; crimen alienum, quo ad iram, vindictam motus sit; Attamen id observa, poenitentem, si objectum sui peccati factum pu­ blicum et communiter notum erat, quamquam confessario forte ignotum, illius publici facti notitiam potius supponere vel praevie dare, quam sigillo claudere velle. Quod si constat, confessarius hanc notitiam non tenetur sub sigillo sacramentali secretam tenere: periculum tamen esse potest, si confessarius dicat, se ex confessione hanc notitiam habere. 6) defectus, qui ad explicandum peccatum dicuntur, ut iUe.gitimitas, quacum poenitens v. g. ordines suscepit contra ecclesiasticam legem irregularitates statuentem ; 7) conditio, status poenitentis ex se potest quidem objectum sigillée esse, quatenus hujus statûs conditionisque declaratio necessaria est ad peccata secundum infimas species declaranda; Attamen plerumque ne tum quidem, quando ita necessaria est, haec notitia censetur confessario dari sub sigillo, sed potius praevie. Scilicet si agitur de conditione, statu etc. omnibus noto et manifesto, etsi confessarius haec ignoret, poenitentis nihil interest, haec sciri aut nesciri a confessario, neque vult hanc notitiam confessario sub sigillo sacramentali claudere. Aliud vero dicendum sit, si propter circumstantias poenitentis intersit, suam conditionem in hoc loco tegi et ignorari. — Huc referuntur: poeni­ tentem coelibem esse, vel matrimonio junctum, eum esse opificem, magistra- L. 332 P. IL L. I. Tr. V. Sacram. Pocnit. — Sect. III. Minister Poenitentiae. tum, sacerdotem, hujus aut alterius nationis etc.: cf. Reuter theol. mor. t. 4. n. 377, Lugo 1. c. n. 57, Ta mb. meth. conf, append, cap. 3 n. 10 et 11, Sporer de poenit. n. 833. Veruni confessario sane non licet, ita de istis poenitentis conditionibus loqui, ut innuat, peccata quaedam contra singulares statûs obligationes esse commissa. 8) scrupuli vel scrupulositas poenitentis possunt diverso modo cog­ nosci et intelligi: et pro diversa hac cognitione aut materia sigilli sunt, aut materia naturalis secreti; Vid.: a) Scrupuli ipsi, qui a confitente dicuntur, sunt directe ob­ jectum sigilli, quatenus putantur a confitente peccata; b) scrupulositas, quam poenitens tamquam objectum vel circumstantiam suorum peccatorum declarat, si fuit v. g. non satis obedions suo directori in hac re, vel quae indicanda fuit, quo rectius et melius confessarius de peccatis commissis eorumque gravitate judicaret, etiam omnino objectum sigilli est; c) in ge­ nere dicere, poonitentem multos scrupulos vel naenias attulisse, eatenus materiam sigilli tangit atque ipsum sigillum laedit, quatenus contra sigil­ lum est, poenitentem habuisse plura peccata venialia sive vera, sive puta­ tiva; d) scrupulositas, quae ex solo modo loquendi, respondendi etc. per­ cipitur, non est sigilli materia, sed per se est materia secreti naturalis, quod eo gravius urget, quo magis connectitur notitia secreto accepta cum ipsa confessione: attamen praeter hujus secreti violationem, si res secreta est, etiam accidere potest, ut in hujus rei manifestatione, quando dicitur, er confessione hanc notitiam haberi, indirecta sigilli violatio committatur secundum ea, quae sub c) dicta sunt: v. Lugo, 1. c. n. 60. «i 9) Dein: virtutes et dona divina per se sigilli objectum nou sunt, at possunt esse objectum strictissimi secreti naturalis et commissi; si vero ipsa illa Dei dona manifestantur tamquam objectum, circa quod peccatum commissum fuerit, quatenus sic tantum manifestantur, ob­ jectum sigilli sunt secuudum n. 5) ; 10) peccata in ipsa confessione a poenitente commissa per se ma­ teria sigilli non sunt: attamen plerumque eorum manifestatio veram sigilli materiam simul indicat; quapropter tunc illa peccata in con­ fessione commissa manifestare, sigilli violatio est. V. g. contumelia, impatientia erga confessarium a poenitente commissa plerumque indicant, a confessario poenitentem acrius esso correptum, ac proin eum gravius aliquod peccatum dixisse: quod innuere, sigilli violatio est. — Si vero constet, impatientiae causam fuisse confessioni plane ex­ traneam, eam aliis indicare, sigilli violatio non sit, fortasse tamen peccaminosa famae detractio. Punctum III. Dc sigilli subjecto. 462 Postquam explanatum est, quarum rerum notitia ad secretum sacramentalc pertineat, etiam id considerari debet, quosnam hujus secreti obligatio afficiat. Ad quam quaestionem sic breviter responderi potest: Obligatio sigilli eos omnes respicit, qui utcunque sive legitime sive illegitime ad notitiam materiae sub sigillo sacramentali communi- Obligationes post confess. — Sigillum sacram. — ejus objectum, subjectum. 333 catae pervenerunt. V. Lacroix n. 1951. Juvat singulos enumerare, ad quos ut haec notitia deveniat, facilius fieri potest. 1. Confessarius, qui confessionem excepit; per se non ille, ad quem poenitens literas misit, quae materiam conscientiae tractant, ί.'οηιmunicatio enim illa per literas facta, sacramentalis confessio non est: quamquam strictissimum secretum naturale et commissum inde oritur. 2) Superior, ad quem sive poenitens sive confessarius (ex licentia poenitentis) pro casu reservato similive causa recursum habuit sive etrbo sive per literas. Videlicet ille Superior cum confessario ipso unum quoddam tribunal facit, ad quod poenitens pro confessione confugere debet: et quamquam per literas semper confugere non debet, eam viam eligere tamen jure suo potest. Quare in hoc casu literae datae vere ad notitiam sacramentaliter datam pertinent. 3. Similiter literae, quas confessarius cum licentia poenitentis ad hunc dirigit in materia confessionis, prorsus notitiam sigillo sacramen­ tel! clausam continent. Quare quicunque praeter poenitentem sine ipsius licentia eas legat, sigilli sacramentalis violationem committat. 4. Ille, qui ad confessionem peragendam a poenitente ut persona intermedia adhibitus est, ut interpres, aut scribens peccata pro poeni­ tente, qui aliter confiteri nequeat. 5. Ille, quem confessarius voce vel literis ex licentia consuluit, aut utcunque res ex confessione cognitas docuit, nisi forte poenitens ampliorem concessit facultatem. Stoz lib. 2 n. 199. Quapropter si confessarius loco poenitentis debitorum remissionem pe-4 .3 tiit ac propterea cum illius facultate peccatum furti etc. domino laeso ape­ ruit, ipse dominus hujus furti notitiae sub sigillo sacramentali habet: quia apud poenitentem est, concedere facultatem notitiae in sacramento a con­ fessario acceptae divulgandae aut sub eodem sigillo clausae, i. e. eo modo, quo confessarius eam tenet, aut laxiore modo. Sed quando cum restitutione, per confessarium facienda vel componenda, declaratio poenitentis necessaria est, vix videtur convenire, hoc negotium a confessario ita suscipi, ut tota illa notitia sub sigillo clausa maneat. Quare nisi poenitens licentiam det illius negotii liberius tractandi sub solo secreto naturali, confessarii est prospicere, num expediat cum tanto onere causam poenitentis apud alterum tractare. Lugo disp. 23 n. 29, Lacroix u. 1957. 6. Ille, qui sive casu, sive ex consulto audivit alterum peccata sua sacramentaliter confitentem : hoc autem ex consulto seu adver­ tentur facere, jam continet sigilli violationem. 7. Illi, quibus confessarius sive advertenter sive inadvertenter rem ex confessione notam narraverit. Tmo rectissime docet Suarez, si quando revera concionator coram tota multitudine sigillum violarii, omnes ita ad sigillum teneri, ut ne inter se quidem de re audita loqui possint. 8. Legens chartam, in qua poenitens peccata sua scripsit, ali-iei quando ad sacramentale sigillum obligatur, aliquando ad solum secre­ tum naturale. 334 P. Π. L. L Tr. V. Sacrnm. Poenit. — Sect. III. Minister Poenitentiae. Ad sigillum tenetur: 1) si e manibus confessarii, cui eam poenitens confitendi causa tradidit, eripuerit; 2) si confessarius eam amiserit, in confessionali reliquerit, quia haec notitia non est nisi confessarii notitia ad alios casu extensa, confessarii voro notitia est sigillo clausa; 3) si poeni­ tenti, quum confitetur, eripiatur vel e manibus elapsa sit: tunc enim eam legere est invadere confessionem poenitentis; 4) si poenitenti scriptio ne­ cessarium medium est confessionem integram faciendi, ante ipsam confes­ sionem chartam legere, est sacramentalem notitiam invadere, atque ita si­ gillo obstringi; 5) idem dic in omni casu post confessionem, antequam charta sic ad poenitentem rediit, ut eam libere servaverit, quum destruere potuerit. Si igitur 1) poenitens confessione peracta, chartam libere reliquit, ab­ jecit, non destruxit, qui eam invenit et legit, secreti naturalis laesionem gravem committere potest, non sigilli laesionem. Aut si 2) poenitens om­ nino pro suo libitu peccata sua conscripsit, illud scriptum ante sacranientalem confessionem legere gravissimi secreti naturalis laesionem continere potest, et per se continet, non vero sigilli laesionem. Cf. S. Alph. n. 650. Punctum IV. Quo modo sigilli sacramentalis violatio committatur. I. Violatio sigill est tum quaelibet communicatio sive narratio carum rerum, quae sub sigillo continentur, sic facta, ut simul notitia per­ sonae detur aut periculum cognoscendae personae adsit; tum quilibet usus rerum sub sigillo clausarum, qui aptus sit ad reddendam confes­ sionem odiosam vel onus incommodumque poenitenti creandum. II. Si immediate et per se materia sigilli narratur simul cum per­ sona poenitentis, directam habes sigilli violationem; si ex materia sigilli narrata periculum tantum oritur cognoscendae personae, vel in­ commodi ei excitandi, indirectam sigilli violationem habes. III. Indirecta sigilli violatio materiae parvitatem eo sensu ad­ mittere potest, quod 1) leve peccatum videtur, si cum narratione vel usu rei sub sigillo sacramentali cognitae nihil nisi periculum noscendae personae admodum leve conjungitur; 2) si confcssarius loquens ex notitia confessionis de peccatis in certo loco, urbe vigentibus, grava­ men admodum leve loco illi ejusque incolis contra institutum sacra­ menti creat neque diffamatio ullius momenti censeri debet. Attamen in dubio, num haec adeo levia sint, pro malitia gravi standum est. IV. Ad sigilli violationem non requiritur, ut ille, quocum loquor, sciat, me ex notitia sacramentali loqui ; sufficit, ut ego vere id faciam. Neque requiritur, ut persona poenitentis re ipsa cognoscatur ab eo, coram (pio loquor; sed satis est, si circumstantiae ejusmodi sunt, ut persona poenitentis ex iis, quae narro, satis determinata sit, seu si ex narratis persona poenitentis cognosci aut fundata suspicio concipi possit. <65 466 Ex quibus facile infertur: 1. Violatio sigilli est, si de notorio fure dico, eum sua furta cum magna contritione confessum esse. Ita ex communi sententia Lugo 1. c. n. 61, Reuter 1. c. n. 378. Contra sigillum non est dicere: ille (notorius Obligatione* post confess. - Sigillum sacram. — modus violandi. 335 fur) peccata sua confessus est, non exprimendo, quaenam peccata sit con­ fessus, v. eosdem auctores 1. c. 2. Violatio sigilli est, si duo confessarii, apud quos idem poenitens peccata sua confessus est, inter se de poenitentis peccatis loquuntur. 3. Violatio sigilli est, cum ipso poenitente de confessione loqui, nisi ipso incipiat, neque tunc debet sermo institui nisi de ea particulari materia, de qua poenitens loqui coepit. 4. Goneratim sigilli violatio est dicere, me hunc et hunc poenitentem non absolvisse, quia communiter aliquod grave peccatum atque poenitentis indispositio innuitur. Imo Lugo 1. c. n. 85 dicit, etsi poenitens dicat, se non fuisse abso­ lutum, omnino falsum esse tunc confessarium idem dicere posse. Attamen Lacroix 1. G. p. 2. n. 1965 cum Stoz et Reuter ita .em explicant, ut non semper quidem confessario tunc licentia id affirmandi detur, attamen si poenitens coram confessario et aliis id quasi nihil curans dicat, se ab eo absolutum non esse, hoc ipso dari licentiam confessario id fatendi; sed nullatenus eum causam denegatae absolutionis dicere posse, si modo haec fuerit in poenitentis indispositione sita aut ulla ratione poeni­ tenti odiosa. 5. Loqui indeterminate de peccatis in confessione auditis, ita ut nul-irv Ium periculum cognoscendae personae aut suspicionis contra aliquos con­ cipiendae subsit, non est contra sigillum: attamen 1) cavendum est a scan­ dalo laicorum, qui facilius putare possunt subesse sigilli violationem. imo ab ipsa confessione possunt deterreri; 2) cavendum est, ne facilius putetur omne periculum abesse. 6. Loqui de peccato vel vitio regnante in tali loco vel urbe, violatio sigilli non est, si locus resp. parochia satis ampla est (S. Alph. dicit 30t>0 catholicorum circiter) et agatur de criminibus, quae, utpote publica, novam diffamationem loco non inferant: est contra sigillum, si 1) ex peccatis nar­ ratis et modo narrationis civitas diffamationem patitur, 2) communiter, si locus satis angustus est. Verum in hac re videtur id patere, quum certi limites, qui gravem violationem sigilli ab omnimoda liceitate distinguant, accurato definiri non possint, posse aliquando nullum, aliquando gravem, aliquando levem notitiae sacramentalis abusum seu violationem adesse. 7. Post paucorum confessiones auditas unum prae aliis extollere, aut dicere: audivi tale peccatum, periculum contra sigillum et facile quidem gravem violationem continet. 8. Si sine violatione sigilli confessarius necem sibi paratam effugere seu evitare nequit, aut sacrilegium objeotivum non potest evitare: haec potius pati aut permittere debet, quam sigillum violare. Attamen in con­ fessione potest vel debet poenitentem monere, ipsum obligari, ut faculta­ tem utendi hac notitia concedat. 9. Superioribus prorsus non licet uti notitia ex confessione habita ad tc.s externam gubernationem vel ad quidquam agendum, quod poenitenti ullo modo odiosum sit, seu quod si agi licere sciatur, confessionem odiosam vel gravem reddat. Quare propter confessionis notitiam Superior non potest mutaro dispositionem etiam sola mente factam: potest vero accidere, ut in confessione id poenitenti declarare debeat, sibi in mente fuisse ita et ita disponere, nunc vero ipsum poenitentem obligare, ut sibi det licentiam ab 336 P. II. I». I. Tr. V. Sacram. Poenit. — Sect. III. Minister Poenitentiae. hoc proposito resiliendi1. Cf. Clem. VIII. 26. Maji 1593 (in Bullar. inter Const. Urb. VIII.). In hunc finem confer propositionem 18. Nov. 1682 ab Innoc. XI. damnatam: „Scientia ex confessione acquisita uti licet, modo fiat sine di­ recta aut indirecta revelatione et gravamine poenitentis, nisi aliud multo gravius ex non-usu sequatur, in cujus comparatione prius merito contem­ natur." — Ergo non licet uti confessionis notitiil cum ullo gravamine poeni­ tentis, etsi ex non-usu malum longe majus, imo maximum, sequatur; neque — ut expresse addit S. Inquisitio — ulla proprie revelatio requiritur, ut notitiae confessionis usus illicitus evadat. Si vero neque ullum revelationis periculum, neque ullum gravamen poenitentis sequitur: notitiae sacramentalis usus non est illicitus, e. g. poenitenti se benevolum exhibere, pro eo orare, directionem spiritualem aliorum addiscere, in genere ex notitia confessionum in concionibus directio­ nem sumere, sed caute et citra omne periculum vel scandalum. Neque propter sigillum impeditur confessarius, quominus utatur no­ titia aliunde habita contra poenitentem. Sed ut evitet omnem suspicionem et scandalum, expedit, vel necessarium erit, poenitentem do hac ipsa re monere, ne putet, agi cum sigilli violatione. 469 10. Loqui cum poenitente in proxima confessione de materia priorum confessionum, non censetur esso contra sigillum: at ne id quidem sine causa fieri debet; alitor id ipsum grave esse potest poenitenti. — Imo post ab­ solutionem datam, antequam poenitens recessit a confessario sive e confessionali, si quae dicenda occurrunt, sine sigilli laesione dici possunt, quia sacramentale judicium moraliter adhuc perdurat. 11. Sigilli obligatio quum sit in solum favorem poenitentis, ipse isque solus ejus obligationem remittere aut relaxare potest: sed licentia omnino libere data, nullatenus ne per reverentiam quidem quasi extorta et sic ro­ ganti data, esse debet, ut sine sigilli violatione loqui possim. Quando igitur licentiam prorsus libere dedit poenitens, relate ad com­ plices aliosquc sigilli obligatio nulla est: attamen communis caritatis et justitiae lex, ne v. g. fama aliena laedatur, prorsus adhuc subsistere potest, atque eo gravior, quo facilius suspicio violati secreti sacramentalis sacra­ mento odium creet. 12. Quaeritur etiam, num et quando sigilli violatio committatur, si dicat confessarius, se peccatum grave religiosi hujus et illius ordinis audi’ Idem dic dc parocho, qui secum constituerat, Titiani assumere pro ancilla sed postea ex ejus confessione audit, eam esse ex delicto gravidam. Haec ratio esse nequit, cur etiam invitam nunc respuat; sed illi in confessione declarare debet, ut sponte desistat a munere ancillae apud se, alioquin ipsam absolutionis incapacem esse. At si nolit acquiescere, tunc tantum propositum mutare potest, si aliam causam, seu causam extra confessionem notam, detegit. Similiter, qui (casu) audiverit propriam uxorem confitentem crimen, ex quo pateat, matrimonium fuisse et esse invalidum, eam tamen pro uxore habere et matrimonialiter cum ea vivere debet. Nam si de impedimento ecclesiastico agitur — hoc tum potius cessare debet, ita ut matrimonium validum nunc fieri possit tacito, si opus est, utriusque conjugis consensu. Si vero fingas casum, quo agatur de impedimento indispensabili, Deus utique censendus est concedere supremo suo dominio potestatem in putativam illam conjugem, donec alia via per ipsam mulierem aut complicem matrimonii nullitas patescat. Obligationes post confess. — Sigillum sacram. — Defectus corrigendi. ?>?>! visse. Qua in ru ut judicium rectum feratur, videndum est 1) utrum ex natura peccati, quod narratur, aliqua ordinis diffamatio sequatur necne; 2) coram quibus sermo instituatur, siquidem inde multum pendet diffa­ matio; 3) num aut ex ipsa narratione aut ex adjunctis suspicio cadat in incolas paucarum domorum. Ex his omnibus concludi tandem debet, utrum gravis sigilli violatio sit, an levis, an nulla. Nullam esse, non ita facile accidet. § 2. De obligatione corrigendi defectus in confessionibus exceptis commissos. Circa hanc materiam praeter S. Alph. consuli merito possunt: Lugo de poenit., Suarez de poenit., Tamb. meth. conf, Gobat tr. 7 cas. VI. Quamquam commune est omnium, qui munus aliquod gerant, ut470 post munus gestum ea corrigere et emendare debeant, in quibus erra­ verint, atque ita aliis etiam sacramentis administratis ea obligatio ministro incumbere potest: tamen, quae alias ad illam obligationem spectant, satis intelliguntur, modo ad ea, quae de repetendis sacra­ mentis dicta sunt, attendas; sed in sacramento poenitentiae, in quo propter diversa confessarii officia facilius et gravius errari potest, quae­ dam monita de praecipuis erroribus emendandis exponantur oportet. Verum antea opus est, distinctio diversorum defectuum attendatur. 1. Defectus vel error committi potest circa substantiam sacramenti, aut circa sacramenti accidentia. Ad substantiam pertinet valida absolutio. Ad accidentia pertinent tum ea, quae munera confessarii accessoria spectant ut medici, doctoris, tum quae muneris quidem principalis sunt, i. e. a confessario ut judice fiunt, at in parte sacramenti non essentiali, sed integrali tantum, ut poenitentiae impositione. 2. Defectus commissi possunt conjungi cum gravi damno sive poenitenti sive alteri orituro, aut sine gravis damni periculo esse. 3. Defectus vel error accidere potest ex gravi culpa confessarii. aut sine ejus culpa saltem gravi. Quando scilicet culpa gratis abfuit, etsi non omnis negligentia et levis culpa, error tamen potius inter inculpabiles numeratur, quam inter culpabiles, quia plene voluntarius non erat. 4. Defectus vel error potest aut positive committi, i. e. aliquid agendo, aut negative, i. e. silendo seu omittendo id, quod agendum erat. Quibus praenotatis, haec statuenda sunt principia: I. Error utcunque commissus circa valorem sacramenti reparandus est ex justitia et secundum regulas justitiae. II. Error circa accidentia commissus positive, item ex justitia re­ parari debet et secundum justitiae regulas. III. Error circa accidentia commissus negative, ex caritate repa­ randus est, sive culpabiliter sive inculpabiliter commissus est, quam­ quam pro graviore culpa graviore etiam obligatione secundum caritatis regulas. Lehmkuhl, Theol. mor. II. Edit. 4. 22 1. 338 P. II. L. I. Tr. V. Sacram. Poenit. — Sect. III. .Minister Poenitentiae. Explicatio. Ad I. 1. Dicitur nw justitia11. Nam confessarius quilibet, etsi non teneatur ex justitia confessiones excipere: si tamen judicium sacramentale incepit, ex quasi-contractu atque ex justitia erga poenitentem tenetur inceptum judicium saltem essentialiter recte complere. 2. Dicitur „secundum regulas justitia eu, i. e. si errando graviter pec­ cavit, a defectu reparando non excusatur propter incommodum grave, quod ipsi subeundum sit, nisi forte hoc incommodum multum excedat damna et pericula poenitenti exorta: si vero errando graviter non peccavit, causam damni pro poenitente oriundi auferre damnumque reparare debet quidem, si facere potest sine proprio damno relative gravi; alias excusatur, sicut ille, qui inculpabiliter causam damni temporalis posuit. Attamen si poeni­ tens ex confessarii errore in gravi periculo salutis constitutus est, ut si ille moribundum 1 vel eum, qui ante mortem probabiliter non amplius con­ fessurus sit, invalide absolvit, debet prorsus etiam cum suo damno relative gravi, vel pro adjunctis gravissimo, damnum praecavere: quum etiam sola caritas id fere exigat. Ilinc si quem non valide absolverim, maxime a gravibus peccatis, cum­ que post breve tempus obvium habeam, debeam illum tunc absolvere, idque sine ulla monitione, si supponere possim, eum interim peccatum ali­ quod grave non commisisse. — Num vero cura gravi meo incommodo eum quaerere debeam, pendet tum a periculo salutis, cui poenitens expositus fuerit, tum a culpa, quam commiserim; insuper cavendum est, ne quaerendo poenitentem sigillum sacramentale periculo exponam. Si autem longius intervallum jam intercessit, absolutio danda non est, antequam poenitens monitus per dolorem denuo conceptura sese disposu­ erit. Monitionem autem hanc fieri, seu confessarium fateri coram poeniteute illum suum errorem, licentia praevie non petita, ex se non est contra si­ gillum; nam quilibet poenitens, sive venialia sive mortalia peccata confes­ sus est, jus habet ad absolutionem rite accipiendam eamque habere vult, neque peccatorum exprobratio habetur, si confessarius hunc defectum ma­ nifestat. Si vero ex adjunctis pro manifestatione vel exprobratione gravis peccati in confessione auditi sumeretur, confessarius antea licentiam de rebus confessionis loquendi a poenitente petere deberet, innuendo agi de re, quae sine dubio gratissima et utilissima ipsi esset. 472 Ad II. 1. Quid hoc loco sit ^secundum regulas justitiae1*, desumi satis potest ex modo dictis in explicando principio I. 2. Sed quum accidentalis error multiplex esse possit: imprimis videri debet, cuinam ex actione confessarii damnum creatum sit, sive immineat, et quam grave illud damnum sit. Pro poenitente potest esse aut spirituale damnum cx falsa doctrina, potest esse temporale propter obligationem re­ stitutionis et similia indebite imposita; pro aliis facilius temporale damnum in quaestionem venit; potest etiam agi de damno publico, vel de damno recti ordinis sive cx aliis causis orituro, sive ex mala legis humanae vel divinae interpretatione. 3. Si igitur cum gravi culpa confessarius defectum commisit — sit exempli causa grave damnum temporale, de quo agatur — damna exorta, 471 1 Neque excusatio ex eo sumi potest, quod moribundus jam Viaticum sumpserit: nam probabile quidem est, sed nullatenus certum, hoc SS. Sacramentum gratiam justificantem homini in statu peccati versanti conferre. 339 Obligationes post confess. — Defectus corrigendi. quae jam aliter reparari nequeunt, suis expensis reparare confessarius de­ bet, alia oritura debet praecavere. Quodsi gravis culpa confessarii aberat, damna ante defectum cognitum jam exorta, quae sine gravi damno confes­ sarii non possint emendari, non tenetur reparare: damna oritura praecavere debet, aut etiam, quae jam illata sunt, reparare, modo possit sine suo damno vol incommodo relative gravi; quodsi hoc negligit ex gravi negligentia, gravis injustitiae ex tunc reus fit atque ita obnoxius iis damnis, quae non impedivit. Igitur si indebite ad restitutionem obligavit, debet monere poenitentem, — petitâ licentiâ loquendi — ut aut non exsequatur aut sibi compenset, si possit, restitutionem: modo, si error inculpabilis fuerit, id sine suo incommodo damnove relative gravi facere valeat. Quod si, quum facere possit, ox gravi negligentia neglexerit: tenebitur postea ipse suis expensis damnum compensare, si monitum seu erroris retractatio ad damnum impediendum aut compensandum efficax amplius non fuerit. Sin post cognitum errorem confessarius monere jam nequit, aut monitio sive erroris retractatio inefficax putari debet: ipse ab omni onere liber manet. Si vero error ab initio graviter culpabilis fuit, confessarius, ut dixi supra, quocunque tandem modo efficere debet, ut damnificatus evadat indemnis. 4. Eadem damni reparandi obligatio est, sive poenitens, sive tertius473 quilibet damnum damnive periculum incurrit. 5. Quodsi damnum non videtur ita imminens esse, sed efficaciter re­ parari in subsequent! confessione potest, erroris retractationem tum demum fieri sufficit, praesertim si error inculpabilis erat. Onus enim saepe non adeo leve est, extra confessionem de materia confessionis loqui, rum con­ fessario, qui, petita et acceptu licentia, facile aliquam confusionem subire debeat, tum poenitenti, cui ex sese aliquod gravamen sit, hunc sermonem a confessario institui. At in necessitate haec spernenda sunt, et, errore detecto, poenitenti utique non grave, sed commodissimum erit, falsitatem dedoctum esse. 6. Ad princip. II. revocandus est error confessarii, qui dixerit, non omnia gravia peccata in confessione esse accusanda; aliquid esse peccatum, quod non est, aut grave peccatum id, quod re ipsa leve est, etc. Ad III. 1. Error in princip. III. notatus committitur, quando con­ fessarius non docuit docenda, non monuit monenda, non interrogavit inter­ roganda. Cf. hac de re Gobat tr. 7 n. 298, Tamb. meth. conf. 1. 3 cap. 8, Suarez de poenit. disp. 32 sect. 6, Lugo de poenit. disp. 22 n. 65 sqq. Videlicet si in muniis accessoriis confessarius erravit nihil agendo seu non-agendo, quae agere debuit: haec agere debuit non tam ex officio suo, quam occasione officii, vel potius ex officio quidem, quod erga Deum habet, sed non cx officio, quod titulo justitiae et muneris habitualiier gerit erga homines. Nam erga cos obligationes illae accessoriae, quatenus obligationes officii seu quasi-justitiao sunt, sese non extendunt ultra ipsum actum con­ fessionis. Ita Gobat 1. c. 2. Indo consequitur, longe rarius ejusmodi defectus seu errores cor-474 rigi oportere extra confessionem, ad quam postea idem rediturus esse prae­ videatur. Potest tamen aliquando contingere, ut poenitens, nisi moneatur vel dedoceatur, damnum tam magnum, praecipue spirituale, incurrat, ut caritas omnino postulet defectus etiam negativi reparationem quam primum * 22 340 P. II. L. I. Tr. V. Sacram. Poenit. — Sect. III. Minister Poenitentiae. atquo extra confessionis tribunal faciendam. Ad quod tamen, si recte rem consideres, etiam alius, qui confessarius non fuerit, teneretur, si illam pro­ ximi necessitatem sciret. Quare confessario maximo propterea nunc mo­ nendi obligatio incumbit, quod confessio excepta ipsi illius necessitatis notitiam dedit: neque id tacendum est, paulo gravius legem caritatis tuno urgere, quando cum gravi culpa in ipsa confessione necessitatem poenitentis non sublevavit. 3. Poenitentiam sacramentalem non imposuisse, videri quidem potest defectus negative commissus: attamen quum id ad munus confessarii prin­ cipale, quod ex quasi-justitia exercere aut complere debeat, recto refera­ tur, ille defectus potius ex justitia reparari debet. At confessarius quum adeo grave damnum neque poenitenti, neque alteri intulerit, et ipse, poe­ nitentia in se assumpta, aliquatenus supplero possit, propter incommodum notabilius subeundum facilius excusabitur ab errore extra confessionem emendando. 4. Aliquando ex adjunctis studiosum silentium considerari debet ut positivus influxus in poenitentem. Quare error sic commissus pro positivo haberi debet, et reparandus est secundum princip. II. V. Go bat ib. 299. Pro coronide addo quaedam axiomata et brevissima documenta, quae confes­ sarius, maxime quando novitius adhuc est, prae oculis habeat ad acquirendam ne­ cessariam prudentiam et dexteritatem. Dedi ea ex Gobat tr. 7 n. 321 sqq. 1. Confessionibus auditis, confessarius apud se consideret, num qua in re erraverit, ut postea a simili errore caveat. 2. Attendat auream regulam a viris doctis ct piis commendatam : quum ad sacramentum poenitentiae accedere sit unum ex difficilioribus officiis, quae in lege gratiae praecipiantur, confessarius studeat, quoad fieri possit, minus difficilia red­ dere, quae ad hujus sacramenti usum et susceptionem spectant. 3. In absolvendis rctinendisve peccatis, in poenitentia mnjorc vel minore im­ ponenda salus poenitentis ejusque major utilitas spiritualis prima regula esto. 4. Caveat confessarius, aliquid esse peccatum mortale dicere, quod certus non est esse mortale. 5. In dubiis circa restitutionem similiaque onera imponenda benigniorem con­ fessarius sequatur theologorum sententiam, si modo sit vere probabilis. G. Praesumere debet confessarius posterior, priorem munere suo bene functum esse. Quare quoad praeteritas confessiones praesume, confessarium alterum satis­ fecisse quoad interrogationes, monita restituendi etc., nisi certo deprehendas, eum errasse. 7. Non contrahitur, neque accusanda est malitia circumstantiae speciem mu­ tantis, nisi poenitens, quando peccavit, sciebat aut saltem dubitabat confuse de con­ trahendo propter illam circumstantiam speciali peccato. — Quod usui esse debet praecipue tum, quando circumstantiae malitia solis doctis viris nota est. 8. Confessarius non debet esse nimis scrupulosus in interrogandis iis, quae poenitentcm commisisse possibile est, sed tantum ea interrogare debet, quae com­ missa esse probabiliter credit : neque credere vel suspicari debet sine fundamento. 9. Confessarii est, nosse circa unam eandemque rem sententias plurcs, si quae sunt, practice probabiles: quo possit pro diversa poenitentium conditione atque utilitate modo una, modo altera uti, camque, si minus praescribere, saltem suadere. Agendi rntio cum diversis poenitcntibus. 341 Caput IV. Diversarum confessarii obligationum et munerum ad diversa poenitentium genera applicatio. Erudito hac de re tractarunt praeter alios: S. Alphonsua praxis confessarii, Mart. For narius institutio confessoriorum, Reuter neoconfessar., Lacroix theol. mur. 1. 6 p. 2 n. 1797—1932, Tob. Lohner t/istructio de conversatione apostolica, et instructio pastorum, S cara meli i directorium asccticum, et directorium mysticum, S cavi ni theol. mor. ed. recent, in vol. IV. appendices, Benge r theol. pastor. (Pastoraltheologie), G aura e Manuel des confesseurs, Tappehorn administratio sacramenti poenitent. (Verwaltung des Busssacramentes), Probst theoria curae animarum (Theorie (1er Scclsorge): quamquam non omnia, quae in singulis scriptoribus reperiuntur, velim commendata habere. Modus agendi cum diversis poenitcntibus eosque in via salutis et476 perfectionis dirigendi ex multiplici capite diversus esse debet, videlicet 1) diversus pro diverso ingenio et indole, ita ut, qui indole cholerica, sanguinea, phlegmatica, melancholica utuntur, non eadem ratione trac­ tandi sint in remediis, quae praescribantur vel consulantur ad vitia debellanda atque exstirpanda, aut in aliis monitis et exhortationibus, quibus in via perfectionis dirigantur: alii enim erigendi, alii repri­ mendi sunt; 2) diversus pro diversa habituali conscientia: circa quae confer, quae dicta sunt de conscientia laxa atque scrupulosa diversisque ejus speciebus; 3) diversus pro diverso poenitentium statu atque vitae conditione: quae hic potissimum attendenda sint, exposita habes in doctrina de diversis statibus et in quarto decalogi praecepto; 4) di­ versus pro diversis obligationibus, quae extrinsecus poenitcntibus oriri possunt: in condonandis injuriis inimicitiisque deponendis, in restitutione sive bonorum fortunae sive famae facienda. — Sed haec suis locis notata sunt, quando illas obligationes explicavimus; quare ea nunc praetermittimus. Hic 5) ad eam solam diversitatem poenitentium attendimus, quae magis intrinsecus cum sacramento poenitentiae ejusque partibus cohae­ reat, atque ministro sacramenti graviores difficultates excitare possit, idque a) quidem propter difficultatem deprehendendi necessariam in poenitenle inslrttclionem, ut in pueris, rudibus etc. b) propter difficultatem dijudicandi necessariam *'poenitenti disposi­ tionem, ut in occasionariis et recidivis, c) propter difficultatem conservandi atque augendi poenitentis dis­ positionem, ut in tentatis et afflictis, vel piis, d) propter difficultatem extremi periculi praecavendi, ut in mori­ bundis. Quare haec distinctis paragraphis et articulis tractabimus. I. 342 P. II. L. I. Tr. V. Sacram. Poenit. — Sect. III. Minister Poenitentiae. Articulus 1. De agendi ratione cum iis, in quibus necessaria instructio facilius desideretur. § 1. De confessione puerorum. 1. Quando in tenera aetate pueri sive puellae confitendi causa ac­ cedunt, videndum est, nisi aliunde constat, satisnc ratione polleant. Si enim in ipso confessionali clathris ludunt vel digitis et pileo, si circum­ spiciunt ad socios similiaque agunt, generatim magna praesumptio contra perfectum usum rationis est, ita ut, nisi aliunde de rationis usu melius constat, extra necessitatem mortisve periculum saltem communiter non sint absolvendi: sine causa enim sacramentum fere certae nullitati exponitur. Nam pueri, si modo usum rationis attigerint, potissimum in prima con­ fessione, quam instituturi sunt, generatim magna rei sanctitate percellun­ tur atque majore reverentia mentisque rocollcctione agunt. 2. Si usu rationis puer pollet, propter mentis instabilitatem et levi­ tatem non raro periculum subit, levius agendi circa dolorem et proposi­ tum; admonitione confessarii autem facile juvari potest, quum in tenera aetate animus veritates illas divinas et aeternas magno affectu suscipere et alto imprimere soleat, si serio et considerate proponuntur. — Igitur magnopere in eam curam confessarius incumbere debet, ut levitate pueri sive puellae superata, intimum dolorem firmumque propositum saltem circa unum alterumve principale peccatum, si quod mortale non habetur, verbis praeeundo cum poenitente eliciat. 478 3. Non erit abs re monere confessarios, ut dispiciant, num forte quae­ dam peccata a puero habeantur pro gravibus, quae nec gravia nec ita periculosa sint. Nam prorsus evelli debet hac in re erronea conscientia, quam non raro pueri ex imprudenti exaggeratione certorum peccatorum ex se levium concipiunt. Quamquam ex altera parte id etiam curandum est, ut levissimi etiam peccati horrorem retineant vel concipiant, modo dis­ crimen peccati mortalis et venialis edocti sint. Quod nota praecipue de mendaciis, furtulis etc. 4. Magna cura et prudentia opus est in tractandis rebus turpibus, ne puer vel puella discat, quae nescivit, neve pergat in iis, quae objective illicita sunt — etsi eorum malitia non ita perspecta sit poenitenti — et quorum emendatio in dies difficilior evadat. Quae si deprehenduntur com­ mitti, poenitens prorsus monendus et omni modo retrahendus est a prava consuetudine. 5. Neque id praetermitti debet, grave periculum proximamque pec­ candi occasionem oriri posse, si pueri puellaeque in eodem lecto dormiant. Qua in re, si accidit, severe arguendi sunt parentes, nec facile admittenda est excusatio propter loci angustias. Imo si infantes aetatem plenae ra­ tionis attigerunt et mali suspicio utcunque capi potest, ejusmodi pessima consuetudo nunquam positive permittenda, sed, quantum fieri potest, stir­ pitus evellenda est; quod si fieri impossibile fuerit, saltem periculum im­ minuendum est eo, quod parentes filios suos atque filias vestitas lecto committant atque invigilent, donec somno sese dederint; atque insuper id omnino efficiant, ut unus ex filiis, cui fidere melius possint, ipsos prorsus W Agendi ratio cum diversis poenitentibue. — Conf. puerorum, rudium. 343 moneat, quum primum aliquis cx reliquis minimum quid committere cona­ tus fuerit, quod minus deceat. 6. Ceterum si ex confessione puerorum confessarius cognovit occa-479 sionem proximam, ipsos pueros tractare debet sicut alios in occasione pro­ xima constitutos, eosque etiam aliquando adigere debet, ut apud parentes instent pro separatione. Noque videtur aliqualis suspicio aut infamatio apud ipsos parentes tanti semper aestimari debere, quando sunt pueruli, quanti alias diffamatio aestimatur. Universim autem benigne semper sus­ cipiendi sunt pueri; graviter enim delinquat confessarius, qui moroso et aspero tractandi modo eos a confessione deterreat. Juvat notare ex Ben. XIV. de syn. dioec. 1. 11 cap. 4 n. 8, quae statuta fuerint in Cone. Mediol. IV.: „Parochus, ut diligentissime pot­ erit, et Episcopus imprimis, tum auctoritate sua, tum etiam, si opus erit, saecularis magistratûs ope implorata, id maximopere curet, ut ne cum fe­ mina quocunquc vel arctissimae propinquitatis gradu conjuncta mas simul cubet, etiamsi ambo puerili aetate sunt, ita tamen grandiusculi, ut aliqua inde suspicio, periculum, occasiove impuri flagitii committendi exsistere possit. Nec vero paupertatis, angustaeve habitationis excusationi locus facile relinquatur, quominus istiusmodi impuritatum occasio omnis prae­ cidatur; quum humi potius atque adeo sub dio jacere satius esset.“ Pergit Ben. XrV: „Item in synod. Fulginatensi anno 1722 illud idem prae­ scribitur, et prohibitio redigitur ad eos, qui septimum annum compleverint; dein inter casus Episcopo reservatos recensetur eorum delictum, qui, curam gerentes filiorum aut nepotum diversi sexûs, permittunt eos simul, mares nimirum et feminas septennio majores, in eodem lecto cubare.6 — Nihilo­ minus accidere potest, ut etiam adulti diversi sexus simul dormientes nihil mali agant neque mali periculum suspicentur: quare, si hoc contingit, quid indulged possit, prudentiae confessarii relinquitur. 7. Optime monet Benger, pueros et puellas ante confessionem im­ mediate esse praeparandos, maxime ad dolorem; odium peccati iis instil­ landum esse, etiam venialis, — addo tamen: ne unquam venialia pro gravi­ bus tradantur! — etiam de sigillo a sacerdote servando eos institui debere. De confessione rudium. Sufficit pauca haec practice notasse: 1. Saepe homines, alioqui rudes, in negotio salutis et rerum supernaturalium aeque bene, imo melius instructi apparent, quam qui in rebus humanis optimo sunt versati. Verum non semper ita instructi reperiuntur. Quare tum ex accusatione, quam faciunt, tum ex responsis, quae dant, confessarius judicaro debet, utrum in necessariis otiamtunc instrui de­ beant, necne. 2. Ante omnia etiam ii, qui in enumerandis peccatis négligentes non sunt, monendi sunt do dolore ct proposito eliciendo: nisi aliunde constat, eos bene hac in ro instructos et sollicitos esse. Porro id maxime incul­ candum est, ut, antequam confessionale ingrediantur, peccati offensaeque divinae malitiam serio perpendant atquo in dolore sose exerceant: non ita raro enim invenire est poenitentes, qui putent sufficere, ut post receptam ab­ solutionem dolorem excitent vel potius aliquam formulam contritionis recitent. 344 P. II. L. I· Tr. V. Sacram. Poenit. — Sect. III. Minister Poenitentiae. Imo etsi homines rudes se dolorem elicuisse fatentur, nihilominus etiam videndum est atque curandum, ne cum sola formula recitanda con­ tenti fuerint. Quare plerumque praestat, sive per modum exhortationis, sive per modum orationis cum illis ad Deum fundendae motiva doloris subministrare, ita ut attente audientes eo ipso in animo necessarium actum doloris et propositi concipiant. 4SI 3. Si vix habent, quod accusent, videndum est, undo defectus materiae accusationis oriatur. Fieri enim potest, ut propter uniformem vitam et continuos labores occasiones peccandi vix habuerint atque ita a gravioribus peccatis etiam per longum omnino tempus abstinuerint, leviora autem non ita aestiment. Quod si ita factum esse apparet, paululum juvandi sunt poenitentes, ut etiam leviora peccata vitare proponant; securitatis causa dolorem elicere doceantur de graviore aliquo peccato anteactae vitae. Si nihil certae materiae extundi potest (incertam materiam voco non solum res objective dubio peccaminosas, sed etiam peccata quidem certa, at leviora neque cum certo dolore sufficienti accusata), quando ab aliquot mensibus poenitens non est confessus, do cetero autem neque incurius suae salutis invenitur: sub conditione absolvi potest, post dolorem de pec­ catis gravioribus in genere elicitum. Lacroix 1. G p. 2. n. 1808. Si ratio deficientis accusationis non tam est defectus materiae in se spectatae, quam potius defectus examinis, poenitens monendus est de ob­ ligatione discutiendae conscientiae. Relinquitur autem prudentiae confes­ sarii, utrum putet, se posse interrogationibus illum defectum supplere, an potius poonitentem dimittendum osse judicot, ut post quadrantem vel semi­ horam revertatur. Cum omnibus illis, qui cum praeparatione tam manca poenitentiae tribunali se sistant, dolorem et propositum etiam eliciendum esse, idque rem summi momenti esse, vix est, quod moneam. Qui enim in aliis par­ tibus deest necessariis, etiam doloris sufficientis concepti argumentum non praebet. Do modo vero cum rudibus dolorem excitandi utiliter confertur Lacroix 1. c., Reuter Neoconfessarius n. 116. Generatim optimum est, exordium sumere a similitudinibus rerum et relationum naturalium atque sensibus subjectarum. 482 4. Aliquando vero defectus accusationis ortum habere potest ex plena inscitia poenitentis, quae etiam necessarios fidei articulos comprehendat. De quibus omnino instruendus est. Deprehensa igitur tali inscitia, utiliter observatur, quod Reuter 1. c. n. 117 et Lacroix 1. c. n. 1809 tradunt: „Quod si quis ita stupidus et hebes reperiatur, ut nec possit apprehendere necessaria necessitate medii, conetur confessarius intelligere, utrum hebetudo orta sit ex peccatis qui­ busdam, quae mentem obcaecant, ut sunt luxuria et ebrietas, an vero ex naturali complexione1. Si prius, differatur absolutio et prius abducatur 1 Sane intelligit auctor eam hebetudinem, quae confessario relinquat solum aliquod dubium de capacitate intelligcndi veritates maxime necessarias, non certi­ tudinem tantae inscitiae: alioqui frustra conaretur cum poenitente elicere actus fidei, spei etc. utpote impossibiles. Ceterum nemo adeo incapax erit, nisi sumas eos, qui propter defectum rationis infantibus adnumerandi sunt, peccandi nondum capacibus. Agendi ratio cum diversis poenitentibus. — Couf. rudium, semifat. 345 a peccatis, quia irrita erit instructio1, durante impetu passionum. Si posterius, sitque poenitens bonae voluntatis et innocentis vitae, inducatur ad eliciendum actus fidei, spei et dilectionis Dei (cum dolore etc.) secun­ dum ejus capacitatem, et sic dispositus absolvatur sub conditione permittaturquo accedere ad Sacram Communionem. Indicium est, hebetudinem provenire ex naturali complexione, si ad temporalia quoque hebes sit, si non male vivat, bonacquo sit voluntatis; si autem ad temporalia sit solers et industrius, suspicio est hebetudinem provenire a peccatis. Unde dis­ crete examinandus erit de peccatis luxuriae. — Si autem ita hebes esset, ut nullam cognitionem de mysteriis fidei formare posset, fatuo vel infanti comparandus videretur. — Denique si hebetudo nata esset ex senectute, et senex antea scivisset necessaria medii, etsi non ita clare jam videretur ista credere, absolutio et S. Communio ei dari posset. Si vero ista ignorasset, laborandum esset, ut cito addisceret, quum crescente senio decres­ cat magis capacitas/ 5. Cum hominibus rudibus et inferioris conditionis confessarius ex una quidem parte aliquando severiore agendi et loquendi modo uti potest eos increpando, si durioris sunt ingenii peccatisque dediti neque in iis de­ testandis diligentes, ex altera autem parte multum cavere debet, ne eos duritie repellat, sed in id incumbere, ut eos soletur Deoque lucretur. Nam mirum est, quantopere etiam rudiores homines duriusculo agendi modo of­ fendantur atque magis quam exculti deterreantur, benignitate vero atque affabilitate attracti, ad bonos mores cum magna docilitate efformentur. § 3. De semifatuis. 1. In dijudicandis iis hominibus, qui ratione plena non utuntur, im-iss primis distingui debet et investigari, utrum 1) sint certo plene fatui; an 2) certo plene fatui non sint, sed semifatui tantum, ita ut inter bonum et malum morale distinguere atque actus etiam supernaturales elicere pos­ sint; an 3) dubium hac de re maneat. 2. Pro diversa hac conditione diversimode agi cum illis debet. Ni­ mirum si constat, hominem esse semifatuum tantum, et alioqui piae indolis, nihil obstat, quominus saepius ad sacramenta admittatur. Reuter Neoconf. n. 192 cum Gobat dicit, eum absolvi posse singulis mensibus, si hîc et nunc judicetur habere saltem imperfecte actus ad poenitentiam necessarios. — Si vero major malitia in eo deprehenditur, ita ut fortasse sufficiat ad mortale peccatum committendum, magis etiam urgere potest necessitas eum absolvendi, no maneat in peccato fortasse commisso, sed etiam major necessitas cum plenius per dolorem aliosquc actus disponendi. 3. Si prudens dubitatio est, utrum usus rationis tantus sit, quantus sufficit ad peccatum actusque morales et supernaturales, annon: absolven­ dus ille homo est sub conditione: 1) omnino in articulo mortis, 2) imo etiam aliquoties in vita, saltem in Paschate, v. Router ib.; 3) alias etiam, ' I. e. compleri per absolutionem instructio nondum potest: ceterum statim aliquam instructionem de actibus necessariis, imo maxime de contritione et cari­ tate, qua sc ipsum homo, si velit, juvare possit, dandam esse, nemo non videt. 346 P. II. L. I. Tr. V. Sacram. Poenit. — Sect. III. Minister Poenitentiae. quando affert materiam, quae aut ex so mortale peccatum sit, aut in qua timeri debeat, ne forte homo ille subjectivo graviter peccaverit. Absolutio quidem semper danda est sub conditione; attamen etiam praemitti debet instructio do necessariis actibus, qui ope confessarii ejusque auxilio a poenitento eliciantur. § 4. De surdis ct nuitis. 4S4 1. De integritate confessionis a talibus hominibus exigendae vide, quae supra dicta sunt n. 328. E scripto scilicet confiteri, non est res certae ob­ ligationis, at sano esse potest consilii. Signis autem mutos, quantum fieri possit, confessionem complere debere, habes ibidem 1. c. 2. Istorum hominum curam parochus eatenus majorem gerere debet, ut eos instruendos curet, ut ex seipsis satis praeparati ad confessionem accedere assuescant; atque locum separatum illis destinet, ubi libere cum iis agi queat, quoniam in ipso confessionali sine sigilli violatione ejusve periculo non omnia possunt tractari. 3. Si quis surdus idomque mutus est, certe temporibus nostris satis instrui potest. Curari autem debet, ut ab eo instruatur, qui eum etiam Christianam doctrinam doceat, atquo bene instituat in actibus fidei, spei, caritatis, doloris et propositi eliciendis, idque ex propriis uniuscujusque actûs motivis formalibus; neque solis libris precatoriis hac in re fidendum est, quum reperiantur in iis formulae, quae ne essentiale quidem motivum necessariorum actuum contineant. Do confessionis autem integritate hominis surdi ejusdemquo muti con­ fessarius utique sollicitus esse non debet. Agat, quantum fieri potest, signis; aut, si poenitens vult, scripto: verum observa, confessarium non obligari, ut scripto faciat interrogationes atque ita extorqueat responsa; id enim odiosum est poenitenti, neque ipse poenitens ad responsa scripto danda, quibus compleat suam confessionem, tenetur. Articulus 11. De agendi ratione cum iis, in quibus difficultas est judicandi de sufficienti dispositione morali. 485 Magnum negotium facessunt confessario poenitentes occasionarii, et consuetudinarii recidivi: quum, ut supra jam dictum est, non raro contra eorum sinceram atque firmam voluntatem prudens praejudicium oriri possit. (iuare hic fusius explicandum assumpsi, quomodo cum hujusmodi hominibus agi debeat. Primum exponam doctrinam de occasione, et quaenam sit obligatio eam auferendi; dein quaenam ratio habenda sit consuetudinis et relapsûs; demum breves regulas subtexam, quae ali­ quam practicam agendi normam subministrent. Agendi ratio cum diversis poenitent. — cum surdis et mutis. — Occasio peccandi. 347 § 1. De occasione peccandi. Praeno tan da: 1. Occasio peccandi in genere est quaedam circumstantia hornini extrinsecus adjacens, quae eum alliciat et pertrahat ad peccatum. 2. Occasio dicitur aut remota aut proxima, prout periculum labendi leve est, aut grave et instans: proxima dicitur absolute proxima, si pro omnibus hominibus communiter hoc periculum exstat, rdatice proxima, si pro certo homine, accedente peculiari dispositione, illud periculum adest. Porro proximam esse occasionem, colligitur 1. ex tristi experientia lapsûs, si nimirum homo, quando versabatur in illis circumstantiis plerumque aut saltem satis frequenter re ipsa peccavit : si autem nota­ biliter rarius peccavit, quam victor mansit, occasio ex lapsuum expe­ rientia proxima dici nequit: cf. Reuter Neoconf. n. 1G8; 2. colligitur ex vehementi tentationc, cui homo in illis circumstantiis exponitur; nam etsi lapsus nondum accidit, tamen vehementem tentationem temere subire nunquam non seeum fert grave omnino labendi periculum: quod ex dogmate plane constat. 3. Occasio dicitur continua seu in esse aut non-contiuua (non in esse), prout circumstantia illa alliciens hominem habitualiter comitatur, ut persona in eadem domo habitans, turpis statua, quam dominus detinet etc.; aut tum tandem homini adjacet, quando sese in haec vel illa adjuncta ingerit, ut sunt v. g. cauponae frequentatio et similia. 4. Occasio dicitur libera aut necessaria, prout homo, si vult, eam removere sive omittere moraliter potest, aut hoc non potest. Non posse dicitur etiam ille, qui sine incommodo magno uotabilive damno eam occa­ sionem vitare nequit, e.g. alioqui subiturus infamiam, gravem penuriam etc. — Si vero leve est damnum vel incommodum, occasio debet dici libera. Quibus notatis, haec statuenda sunt principia: I. Occasio proxima libera peccandi graviter, sive absolute siveiss relative proxima, omnino vitari debet, ita ut ipsam libere sustinere sive adire jam sit peccatum mortale. II. Occasionem proximam necessariam vitare seu auferre, non ab­ soluta quidem obligatio est; at obligatio gravis est disjunctiva, sc. aut opportunis remediis eam reddendi remotam, aut eam, quacunque diffi­ cultate spreta, auferendi. III. Occasionem remotam non auferre, etsi specialis causa eam subeuudi non adsit, ex se grave peccatum non est, modo maneat occasio remota, atque voluntas determinata sit ad repellendam tenta­ tionem, si qua oriatur. Verum quo majus est periculum intra ipsos fines remotae occasionis, eo gravius est etiam peccatum veniale, quod ille committit, qui sine causa istud subit periculum: accedente autem ratione plus minusve gravi, omne peccatum abest, modo, ut dixi, vo­ luntas firma persistat non peccandi. 348 Ρ. Π. L. I. Tr. V. Sacrani. Poenit. — Sect. III. Minister Poenitentiae. IV. Si de periculo venialiter peccandi agitur, etiam illud temere subire, peccatum veniale est; at si illud, unde periculum oritur, actio in se honesta et utilis est, ex hac ipsa bonitate ratio sufficiens agendi habetur, ita ut illud aliquale periculum non debeamus attendere, sed potius remediis adhibitis nos ipsos praemunire; aliter enim innumerae actiones utiles metu peccandi impedirentur, quod non tam hominis cauti et timorati, quam pusillanimis est. Inutilia autem, quae jam ex se sine aliquali peccato fieri vix possunt, etiam multo magis propterea declinare, quod incitamenta ad alia venialia peccata esse possint, ho­ minis vere prudentis et suae perfectionis cupidi est. 4S7 Uberior explicatio. Nota ad I. 1. Itaque absolvi nequit, qui non vult auferre seu vitare occasionem proximam liberam, in qua jam graviter peccavit, aut eum mox graviter peccaturum esse praevidetur. Imo si est occasio continua, plerumque nullatenus absolvi debet, qui eam non­ dum removit. Cf. quae supra dicta sunt „de sententia ferenda" 1 n. 430. 2. Neque in libera occasione proxima id admitti potest, ut poenitens mediis adhibitis eam remotam reddere conetur. Temeritas enim summa est, divino auxilio fidere in illis circumstantiis, in quibus divina lex fugam praecipiat. Eccl1 3, 27: „Qui amat periculum, in illo peribit/ 3. Neque facilius credendum est homini occasionario praetendenti, sibi nimis grave esse gravisque damni causam, occasionem a se di­ mittere. Praetendunt enim aut imaginantur ipsi sibi damnum et diffi­ cultatem, aut graviorem quam re ipsa est, ubi tantum affectus ad pec­ catum obstat: quare prudenter omnino inquirere debet confessarius in causas et circumstantias. «s Ad II. 1. Difficile est dicere, quando adhuc permitti possit, ut pro­ pter veram difficultatem vitandi occasionem occasionarius potius re­ mediis conetur periculum peccandi remotum facere, quam deserat occasionem; quando, maxime post iteratum lapsum, tandem separatio praecipienda sit. Quod prudentiae confessarii est relinquendum. Generalis autem regula haec est, ut non sit imponenda absolute et determinate separatio, 1 Ita etiam S. Carol. Borrom., S. Alph., S. Franc. Xav., S. Thom. a Villanova, qui in tractando foro pocnitcntiali eximie versati erant: cf. Reuter Neoconf. η. 173, qui recte notat: „pcr se absolvendus non est concubinarius, nisi concubinam dimiserit a se, quamvis ploret et promittat, se, ubi domum redierit, statim dimissurum, maxime si id alias promisit et fidem fefellit. . . . Firmiter tenendum, vix, aut ne vix unum, qui mulierculae cohabitanti aliquoties mortifere adhaeserit, licet res turpis nondum abierit in consuetudinem, . . . emendandum, nisi per separationem; quia peccati ct delectationis memoria, objecti praesentia, propensio in talia sensim cor ejusmodi hominis emolliunt14. Habes theses damnatas ab Alex. VII 41.: „Non est obligandus concubinarius ad ejiciendam concubinam, si haec nimis utilis esset ad oblectamentum concubinarii, vulgo regalo, dum deficiente illa, nimis aegre ageret vitam, et aliae epulae taedio magno concubinarium afficerent, et alia famula nimis difficile inveniretur44; ab Innoc. XI. 62.: „Proxima occasio peccandi non est fugienda, quando causa aliqun utilis aut honesta non fugiendi occurrit.44 Agendi ratio corn divers. poenit. — Quid sit occasio peccandi. 349 si hunc instituere notabiliter difficilius est, quam, manente occasione, per inedia adhibita peccatum vitare. 2. At in hac re vitanda sunt ex utraque parte extrema. Nimirum in quibusdam peccatis, maxime si relapsus pluries secutus est, valde difficile erit per media adhibita victorem in tentatione evadere, aut etiam, manente occasione, remedia efficacia adhibere: praecipue quum labor ille pugnandi fere continuus sit. Quare quod in se difficilius videtur, facilius tamen una vice perficitur. — Ex altera autem parte dici debet, gravissimum damnum, ut jacturam vitae, omniumve bono­ rum etc., subeundum imprudenter imponi absolute, quum nemo sit, qui, si modo velit, non possit cum divina gratia remedia adhibere etiam efficacia, faciliora tamen, quam gravissima damna ista. Quare si tanta incommoda cum occasionis fuga conjunguntur, serio quidem poenitenti dicendum est, eum aut unum aut alterum prorsus facere debere, i. e. aut tandem remedia (assignanda) fidelius et con­ stantius adhibere, aut etiam cum maximo incommodo peccati periculum a se amovere: prius tamen cum divina gratia in sua esse potestate. Si quis vero poenitens heroica voluntate potius summum aliarum rerum discrimen subire vult, quam in periculo manere, quod ut efficaciter superet, ex tristi experientia rationabiliter timet, nequaquam retrahi debet: nisi forte cum suo damno damnum etiam alienum conjungatur. Ad III. 1. Aliquando fieri potest, ut praevideatur, id quod nunc 4^ adhuc remotum periculum sit, brevi evasurum esse grave seu proximum: quare tunc confessarii est ejusmodi occasionem praecidere eamque poenitenti prohibere, ne sc. brevi in grave peccatum formale labatur. 2. E contrario, si valde remotum est certi alicujus peccati peri­ culum, et insuper firma voluntas non peccandi, non videtur ex solo isto periculo etiam sine causa assumpto illa species virtutum laedi, contra quam peccatum istud impingit: secus, si periculum, etsi non proximum, — tunc enim certissimum est, contrariam illam virtutem laedi — tamen aliquatenus notabile (cf. n. 48G III) sine causa subitur. Ad IV. Quod supra princip. IV. dictum est, intellige non de iis peccatis venialibus, quae proxime disponunt ad mortalia, — de illis enim valet, quod modo (ad 111. 1) dixi — sed de iis, quae leviora sunt et certo venialia tantum manent. De consuetudine et relapsu. 1. Consuetudinarius ille dicitur, qui frequentia in certo genere490 peccandi habitum seu pravam inclinationem eorum peccatorum com­ mittendorum contraxit. 2. Quanam vero frequentia ejusmodi habitus contractus osse cen­ seatur, accurate definiri non potest. Sine dubio pro consuetudinario haberi debet, qui per notabile tempus tentationibus ad certum peccatum urgentibus pugnam non opposuit, sed victas manus dedit. Verum quia 350 P. H. L. I. Tr. V. Sacram. Poenit. — Sect. III. Minister Poenitentiae. frequentius occurrit occasio internis peccatis consentiendi, quam externa perpetrandi, imo frequentius etiam urgere possit tentatio solitaria pec­ cata committendi, quam peccata cum complice: propterea cum distin­ ctione loquendum est, sc. 1. sufficere minorem numerum peccatorum externorum constanter post certum intervallum perpetratorum, quam peccatorum mere internorum, ut censeatur contracta consuetudo,- 2. fa­ cilius contrahi consuetudinem per uniformem modum relabcndi in ea­ dem peccata, quam eodem peccatorum numero, si frequentius quidem uno tempore commissa sunt, sed rarius et post pugnam alio tempore, v. g. facilius dixeris consuetudinarium, qui per certum temporis spatium quintodecimo quoque die se polluit, quam eum, qui, una alterave heb­ domada longe frequentius quidem lapsus, aliis hebdomadis cum gravi pugna sese continuit. S. Alph. prax. Conf. n. 70 dicit, eum, qui per notabile tempus quinquies in mense peccaverit peccato operis, dici debere consuetudi­ narium; imo in materia luxuriae fornicationem (vel graviora peccata) semel in mense per annum commissam consuetudinem peccandi in­ duxisse. Ceterum haec accuratius definiri, tanti non interest, quando agitur de absolutione poenitenti danda aut differenda. Nam si quis, non obstante vitioso habifu, sinceram voluntatem hujus habitûs impugnandi habet, nihil est, cur propter pravum habitum ab absolutione excludatur. Imo ille habitus contractus facit, ut facilius credamus, poenitentem sinceram voluntatem emendationis habuisse et habere, etsi aliquando relapsus acciderit, modo ne sine seria pugna acciderit. Si vero con­ suetudinarius fidem aliquoties ita fefellit, ut sine vera pugna semper eodem modo post institutam confessionem peccaverit, jam propter relapsum difficilior evadat ejus absolutio, sive homo ille strictiore sensu consuetudinarius est, sive minus stricto. 3. Relapsus igitur vi vocis dicitur peccati jam accusati iterata perpetratio. Verum sensu theologico recidivi vocantur ii, qui pluries confessi semper eodem modo relapsi sunt. Ex quo patet, recidivum vix non esse consuetudinarium, non autem quemlibet consuetudinarium posse dici recidivum. «i 4. Relapsus in eadem peccata sine emendatione et sine vi, quam poenitens pugnando contra vitium sibi intulerit, non directe quidem praejudicium contra praesentem poenitentis dispositionem creat, attamen creat indirecte. Nam relapsus ille directe praejudicium creat coutra dolorem et propositum, quod homo ille in praecedentibus confessionibus exhibuit: qui enim sincere dolet et firmiter proponit peccatum aliquod omittere, saltem per aliquod tempus se continebit, neque illico in primo cum hoste congressu victas manus dabit. Vnde iam indirecte non ita raro contra praesentem dispositionem concludi debet: si enim poenitens eodem modo atque antea, nec fer­ ventius et melius asserit sc dolore, ejus verbis majorem fidem adhibere non possumus, quam eadem assertio antea merebatur. Hinc: Agendi ratio cum divers. poenit. — Consuetudo, relapsus, occasionarH. 351 § 3. De (jüibusdam regulis circa absolutionem recidivorum rt occasione riorum. L Pro majore vel minore difficultate absolutionis dandae ita fere 4^2 poenitentes in quasdam classes dividere possumus, sc. eorum, 1) qui versantur in proxima occasione libera eaque continua ; 2) qui versati sunt saepius in proxima occasione libera non continua; 3) qui versantur in proxima occasione continua, sed necessaria; 4) qui saepius versantur in proxima occasione necessaria non continua ; 5) qui sine externa occasione ex fragilitate interna relapsi sunt. Scilicet primi vix unquam absolvi possunt, antequam re ipsa oc­ casionem reliquerint; secundi aliquoties absolvi possunt, si serio promittunt vitare occa­ sionem, neque gravis ratio praejudicii contra eos exsistit; tertii ex parte quidem mitius, ex parte etiam severius tractandi sunt, quam poenitentes secundae classis; nimirum severius saltem exigi debet usus fidelis mediorum, alioqui differenda est absolutio ; quarti adigendi sunt etiam omnino ad adhibenda remedia effi­ cacia: at si tandem dispositi esse videntur, raro expedit absolutionem differre ; quinti ordinis poenitentes etiam magis absolutione confortandi sunt, modo sufficientem dispositionem prae se ferant. II. Poenitentes, qui remedia a prudenti confessario praescripta serio adhibuerunt, atque aliquamdiu contra vitia pugnaverunt, etsi dein paulo negligeutiores evaserunt atque iterum relapsi sunt, recidivi stricto sensu non censentur; neque propter relapsum ratio est, cur nunc ab­ solutio eis negetur aut differatur, modo dolorem et absolutam volun­ tatem non amplius peccandi concipiant. Verum id circa ejusmodi homines notari debet, esse, qui ex in­ dustria una alterave hebdomada a confessione peracta, atque etiam ante confessionem denuo instituendam sese continere consueverint, ut sic quaedam signa sincerae voluntatis confessario possint praebere, sed qui post breve illud tempus semper eodem modo relabantur. Quod si accidit, videri omnino debet, utrum vera voluntas absolute abstinendi a peccato adfuerit et adsit, an potius sola voluntas per aliquod tem­ pus sese continendi. Quae voluntas sine dubio plane insufficiens est ad recipiendam absolutionem: atque hujusmodi homines pleuo sensu sunt recidivi. III. Stricto igitur seu pleno sensu recidivi ii sunt, qui ita sunt493 relapsi, ut merito inde dubium de dispositione iu praeteritis confes­ sionibus colligi debeat. Quo non efficitur quidem, ut repetitio harum confessionum jam pro necessaria habeatur; tamen id efficitur, ut iidem homines nunc melius probare debeant praesentem dispositionem. J 352 P. II. L. I. Tr. V. Sacram. Poenit. — Sect. III. Minister Poenitentiae. At qua ratione et quo gradu haec probatio fieri debeat, certâ regula definiri non potest. Quo majus praejudicium contra sincerita­ tem doloris et ejus nudae assertionis ex frequenti relapsu apparet, eo magis insistendum est, ut hoc praejudicium melioribus poenitentiae signis diluatur. Sed si tandem confessarius sibi dicere prudenter de­ bet, non obstante frequenti relapsu, sibi de sincero dolore et proposito solide persuasum esse, non est, cur absolutio dari nequeat, nisi forte obstet obligatio relinquendae occasionis, faciendae restitutionis etc., quae prius implenda sit. Quando igitur talis obligatio exsistit, jam prima vice pro regula sumi potest, differendam esse absolutionem, dum poenitens officium suum impleverit, si facilius sit ei redire, quam obligationi suae satis­ facere: quod multo magis fieri oportet, si poenitens jam aliquando promissis non stetit; imo si ita est, raro omnino ei fidi debet, ante­ quam re ipsa illi obligationi satisfactum sit. Dico, raro omnino fidi debere; nam aliquando per exceptionem id fieri posse, negari non debet, sume, si ex una parte poenitens nunc specialia prorsus signa me­ lioris propositi praebet, et ex altera parte gravissimum onus est illi redire, utpote qui longius iter instituerit, vel aliquid simile. IV. Relapsus, si ex occasione externa ortus est, aliquando mani­ festam reddit obligationem auferendi occasionem potius, quam eam per remedia reddendi remotam: si nimirum hoc nimis difficile esse ex­ petentia probatum est, neque adeo difficile, quanjquam satis onerosum, occasionem removere. Imo etiam quando absolute id imponi nequit propter nimiam difficultatem, tamen si alias unquam, in hoc casu con­ fessorii est omnino videre, nonne debeat differre absolutionem, ut voluntatem seriam ejus, qui saepius fidem fregerit, experiatur, neque solis promissis, imo nec lacrymis facilius credat confessarius. Homo vero relapsus ex interna fragilitate, si satis dispositus ad recipiendam absolutionem non videtur, potius omnibus modis ad seriam voluntatem dolendi et proponendi induci debet, quam remitti. At­ tamen etiam in hoc poenitentiam genere accidere potest, ut rigor ad­ hibendus atque absolutio ad aliquod tempus differenda, vel aliquando saltem Communio interdicenda sit, si nimirum ex frequenti relapsu cum frequenti susceptione sacramentorum apparet, vel existimari debet, horrorem peccati firmamque voluntatem non amplius peccandi defuisse atque deesse. — Si vero relapsus frequentior ex rariore sacramen­ torum susceptione oriri videtur, ad frequentiorem usum poenitens potius animandus est. V. Recidivi, etiam si absolvi absolute possunt, tamen aliquando pro remedio ad breve tempus possunt remitti, ut videlicet interim melius de peccati malitia recogitent, atque melius dispositi majorem fructum ex sacramentis hauriant. Verum hujus experimenti usus pru­ denter omnino fieri debet, maxime nostris temporibus, quibus qualibet difficultate homines infirmi a sacramentis retrahantur. Imo meminisse juvat dicti S‘ Alph., tunc posse poenitentem etiam dubie dispositum, Agendi ratio cum divers, pocnit. — cum redd. et occasionariis, cum lentatis. 353 motio tamen ipse putet se dispositum esse, sub conditione absolvi, si .prudenter timeatur, quod peccator ille non amplius ad confessionem redibit, ct in peccatis suis tabescet" : 1. 6. n. 432. Articulus IU. De agendi ratione cum iis, in quibus laborandum est, ut dispositio conservetur atque augeatur. Intelligo hic tum eos, qui propter afflictiones tentationesque pecu- 4-5 liari periculo exponantur, tum eos, qui, utpote pii et devoti, gravem materiam non afferant et in periculo sint leviora etiam levius aestimandi. § I- De tentatis et afflictis. Sciri debet, quid sit tentatio, ut discernatur a consensu; unde oriatur, ut convenientia remedia adhiberi possint; quanti sit periculi, quantae etiam utilitatis, ne homo animo cadat, neve superbia efferatur; quibus remediis utendum sit, ut re ipsa tentatio vincatur et utilitatem spiritualem ferat. Copiose et erudite hac de re scripsit II ens e Die Versuchungen (de tentationibus), Friburgi 1884, ubi utilissima quaeque circa tentationes habes pertractata. Cum afflictis et tentatis communiter benigne agere debet confes­ sarius, ne afflictionem afflictioni addat atque eum deprimat, quem erigere et juvare debet. I. Tentatio est provocatio ad peccatum, eaque aut mere externa, aut etiam interna, quando ipse appetitus hominis ad bonum apparens atque fallibile attrahitur et ad agendum contra legem sollicitatur. Oritur autem tentatio aut ab ipsa natura corrupta, quae inclinat ad vetita atque in appetentia rerum sensibilium legis rationem non habet; aut a diabolo, qui praecipue per phantasiam res sensibiles et peccaminosas menti objicere, atque ipsum etiam appetitum inferiorem vehementer commovere potest; aut ab utroque, ita scilicet, ut diabolus naturali inclinatione utatur eamque promoveat. Quodsi impetus tentationis communem mensuram humanae appetentiae longe superat, signum est diabolicae tentatiouis. Frequenter tamen in tentationibus non ita extraordinariis diabolus partem habet. Cogitatio igitur importune ingesta, appetitus rationalis ad malum indeliberatus, sensus delectationis atque commotio tentatio sunt, non­ dum peccatum: hoc in consensu consistit, aut in sustentanda deliberate sino sufficienti excusatione cogitatione periculosa. Haec probe distin­ guenda sunt relate ad homines timoratos, qui habirualiter ita constituti sint, ut mori potius velint, quam Deum graviter offendere. Qui ergo in hac mentis dispositione constituti sunt, minime timere debent, ne consenserint, nisi plane certi sint do consensu dato. Neque id dicitur ad solam certitudinem peccati excludendam, quasi dubium maneat, Lehinkuhl, TheoL mor. IL Edit. 4. 23 i 354 P. IL L. I. Tr. λ. Sacram. Poenit. — Sect. III. Minister Poenitentiae. utrum homo ille peccaverit necne; sed potius ad stabiliendam certi­ tudinem peccati, gravis saltem, non commissi. Nam peccatum mortale t.iutum malum est, ut in animam ejus, qui illud lidbitualitcr horreat, non possit intrare, nisi plene cognoscatur. Timidas animas juvat com­ paratio illa a sanctis viris commendata: utut muscae cubiculum intrare possunt, quin animadvertantur, tamen bos non ita intrabit: sic leves quidem defectus homine pio non advertente animam afficere possunt, mortale peccatum non item. Dein — id quod probe notandum est — etiam in tentationes mere spirituales, ut blasphemiae, odii Dei etc., ipse diabolus imaginationem quan­ dam consensus fingere potest, animumque quodam complacentiae sensu af­ ficere, ita ut homo tentatus aliquando sibi videatur Deo voluisse maledi­ cere, et cum complacentia impias cogitationes fovisse: quum nihilominus longissime absit a deliberata ejusmodi voluntate, atque statim, quum sui vere compos fiat, ex animo istas impietates detestetur. Cf. Reuter Xoc.onf. n. 2G7, 3. — Quare si quis turbatur, quasi consensum dederit, con­ fessarius bene perspiciat in poenitente animi dispositionem, ne forte ten­ tationes pro peccato habeat, novo etiam timido responso hominem afflictum in dubio commissi peccati relinquat atque excruciet. II. Tentatio a diabolo quidem movetur aut promovetur iu eum finem, ut ad peccatum homines pertrahat: a Deo permittitur ad ex­ ercendam pugnam reportandamque victoriam, quo homo copiosiora merita sibi colligat atque in virtutum exercitio proficiat. Tentari igitur non est signum conditionis animi malae, sed tentationibus cedere. Imo quo magis strenue homo ad perfectionem contendit, ct quo majus praemium Deus illi praeparavit, eo graviores saepe tentationes sustinere debet secundum Eccl1 2, 1: „Fili, accedens ad servitutem Dei, sta in justitia et timore, et praepara animam tuam ad tentationem.“ 497 III. Quo facilius autem tentationes vincantur, confessarius poeni­ tenti remedia subministrare debet, quae ipsi in promptu sint, tum ge­ neralia, tum specialia. Ad generalia remedia quod attinet, haec sunt praecipua: 1. Humilitas cum diffidentia propriarum virium et vigilantia; 2. oratio, qua statim ad Deum confugere debemus ad imploran­ dum auxilium gratiae; 3. magnus animus ex fiducia in Deum et fortitudine contra inimici aggressus oriundus. Ad haec juvat addidisse quaedam monita, quae in aureo libello exercitiorum spiritualium S. Ignat, de Loyola tradit circa diversos motus animae discernendos, nimirum: 1. Videre debet homo, ex qua parte ipse sit debilior atque ad malum proclivior. Quoniam sc. inimicus ex hac parte facilius animam aggreditur cum majore spe vincendi, hominis est vigilare et ante ex­ ortas tentationes sese munire atque contrariae virtutis exercitio magis incumbere. 4% Agendi ratio cum divers, poenit. — cum lentatis et afflictis. 355 2. Tentationes molestas homo tentatus aperiat confessario, etsi ipse sibi satis prudens videatur: hanc enim humilitatem Deus praemio donat, neque quidquani magis aversatur diabolus, quam suggestiones suas prudenti confessario vel directori detegi. 3. Tempore tentationis bona proposita non sunt mutanda, vel in examen revocanda, sed potius strenue prosequenda et exercenda. 4. Multum autem juvat consueta bona opera potius augere, ora­ tioni atque propriae abnegation! insistere. 5. Timeri non debent inimici nostri tentationes, sed ipse sperni potius debet eique imperterrita fronte obsisti, non propriis quidem viribus, sed gratia Dei firmiter confidendo, „qui non patietur vos tentari supra id, quod potestis, sed faciet etiam cum tentatione proven­ tum, ut possitis sustinere" I. Cor. 10, 13: quo enim timidior homo est, eo diabolus erit audacior. IV. Particularia autem remedia Reuter Neoconf. n. 244 et n. 265 493 exhibet. Recole, quae supra dicta sunt n. 447 et sq. Addam sequentia ex scriptore laudato, quae magis spectant diaboli suggestiones, quam tentationes ex propria concupiscentia oriundas : 1. „Si excitatur tentatio de assequenda salute aeterna, aut eam plane neglige tamquam stropham diaboli, aut dic interne: meum est Deo nunc servire, futura disponere ejus est, qui misit Filium suum, ut vitam habeam ct abundantius habeam. Nomo speravit in eo et confusus est etc. — Ce­ terum indoctis non est loquendum, multo minus concionandum de mysterio praedestinationis. 2. Si fatiget haec tentatio: ,Quid faceres, si hoc vel illud malum to­ lerare deberes, aut hoc vel illud peccatum perpetrandum esset: quid eli­ geres? Quid faceres in hoc vel illo casu?‘ ad alia animum convertat, et hanc cogitationem ut otiosam contemnat, vel apud semetipsum dicat: ,Qui­ cunque casus evenerit, Deo erit cura de me; mihi adhaerere Deo bonum est; ipse me proteget et a peccato *servabit — his dictis quiescat agatque agenda, certus, etsi non videatur sibi posse omnino statuere, non se peccare, sed coram Deo meritum habere. Caveat autem arrogantiam, sed cum fiducia in Deum sese humiliet agnoscens, nisi Deus gratia sua adjuverit, se certo lapsurum esse. 3. Si daemon immittat tentationes aspicienti res honestas, vel etiam sacras, v. g. imaginem Crucifixi, Beatae Virginis, tentatus non cedat tentatori, sed directe ita aspiciat, etsi experietur imaginationes foedas aut motus turpes: neque enim ista objecta sunt causae talium foeditatum, ne­ que hae homini voluntariae sunt. Proinde ne procedat timide, sed rideat stultam tentationom ; timor enim auget et saepe provocat illam; cui si cedit, eo tandem deducetur, ut in omnibus timeat, et nec confiteri nec communicare amplius audeat timens ex his similes effectus, quos daemon aut phantasia similiter producere poterit. Idem est, si ex aspectu talium rerum sacrarum oriantur cogitationes blasphemae, haereticae etc.; nam et hae fa­ cile vincuntur, si contemnuntur; hinc etiam errant, qui se ab ejusmodi liberandos putant, si eas confiteantur: nam sic augetur timor, et tentatio magis infigitur, quae oblivione et contemptu melius fuisset dissipata. ** 23· 356 Ρ. Π. L. I. Tr. V. Sacra ni. Pocnit. — Sect. III. Minister Poenitentiae. S o De poenitentibus pit's. Etsi ea, quae ultimo loco circa tcntatioues dixi, ad ipsos pocnitentes pios imprimis referri debent, tamen alia quaedam non levis momenti in iis tractandis observanda sunt. L Non omnes eodem modo sunt dirigendi. — Attendat igitur confessarius et ad naturalem indolem poenitentis et ad instinctum Spiritûs Sancti. 1. Nimirum aliter sunt tractandi phlegmatici, aliter cholerici, me­ lancholici, sanguinei. Primi excitandi sunt, ne tepidi fiant; cholerici restringendi, ne excedant, at etiam ad nobiliora et excelsiora in Dei servitio dirigendi; in melancholicis cavendum, ne tristitia et solitudine absorbeantur neve graviori oneri supponantur; in sanguineis multum cavendum, ne subitaneo aliquo affectu et ardore permoti aliquid supra vires assumant, atque insistendum, ut in omnibus deliberate, sed post deliberationem etiam constanter agant. 2. Confessarius ductum Spiritûs Sancti in poenitentibus suis in­ dagaro, eum sequi, non antevertere debet. Sapientissima est sententia S. Ignatii Loyolae: „Res plena periculi est, uno omnes calle cogere velle ad perfectionem; quam varia quamque multiplicia sint Spiritûs Sancti dona, talis non intelligit/ II. Generalia tamen documenta quaedam pro omnibus utilia, qui perfectionis christianae capaces videntur, haec sunt: 1. Doceantur, perfectionem consistere in singulis actionibus iisque quotidianis perfecte faciendis. 2. Non esse per saltum ad perfectionem tendendum. 3. Ne fidant nimis primo ardori et consolationi, sed studeant sese etiam ad desolationem praeparare, Deoque etiam sine consolatione et gustu servire. 4. Extraordinaria confessarius nedum imponat, sed ne permittat quidem facile: haec saltem sit regula; exceptiones, quae occurrere possunt, ne facile sibi fingat adesse. At propterea mortificationes et poenitentiae etiam externae non sunt impediendae. Scilicet quamquam mortificationes secundum vires poenitentis non debet neque potest confessarius prohibere: tamen poenitentem sic in­ stituat, ut ipse eas sibi permitti petat, atque melius est eas sic assumi, ut augeri possint, quam ita, ut minui debeant. Quare caute et prudenter in iis rebus director spiritualis agere debet, ne ultra vires tum corporales, tum spirituales quidquam imponat. Vires autem spirituales non ex fervore novitio aestimare debet, sed ex virtute probata. 5. Probationes, quas putat confessarius vel director instituendas esse cum poenitente, ut eum aut exploret magis aut promoveat, ne sint apertae, — nam si poenitens eas ut probationes cognovit, tales esso desinunt — neque communiter singulare quidquam redoleant. Quod enim sancti viri aliquando fecerunt aut fieri permiserunt, non potest assumi pro regula, sed admiranda potius, quam imitanda sunt. Agendi ratio cum divers, pocnit. — eunt poenitentibus piis. 357 G. Attendat confessarius ante omnia, ut alatur obedientia, humi­ litas, amor crucis et propriae abjectionis et oblivionis rerum munda­ narum atque desiderium constanter proficiendi in sequendo Christo patiente, paupere et abjecto. Nisi ad hunc finem omnia spiritualia exercitia et oratio omnis conducant, merito suspecta sunt etiam ea, quae illustria et eximia videntur. 7. De sacramentorum frequentia habes, quae notata sunt circa Communionem frequentem. At id semper videndum est, ut accedant bene praeparati, neve ex sola consuetudine agant: una enim S. Com­ munie cum bona praeparatione suscepta praestat pluribus tepide sum­ ptis. Distinguere tamen debet confessarius verum spiritûs fervorem et animi promptitudinem ad quaelibet, quae divinum servitium spectant, a sensibili devotione. Ill. Confessarius attendat ad peculiaria pericula atque tentationes, soi quae hominibus ad perfectionem enitentibus occurrere possunt. 1. Qui ab initio consolatione spirituali perfundebantur, iidem, postea subtracta sensibili devotione, facile animum despondent, atque animi ardorem remittunt: quare jam ab initio praemuniendi sunt, et maxime tunc instruendi, in quonam vera perfectio sita sit. 2. Qui aliquamdiu Deo servierunt, eos diabolus artibus suis facile tentât ad tepiditatem eisque axiomata tepidorum inspirat: quare in­ cipiunt exercitia orationis, mortificationis omittere, leves defectus parvi pendere. Quo fieri potest, ut paulatim deficientes in profundum peccati mortalis irruant. Cf. Reuter Neocon f. n. 246. 2. Initium teporis difficulter, progressus facile animadvertitur. Huic malo sedula cura adhibenda est. Quare si tepor nondum ita progressus est, poenitens moneatur serio, ut omnia devotionis exercitia serio resumat aut etiam pro aliquo tempore augeat vel secessum aliquot dierum faciat. Si autem jam ad pejus homo prolapsus est, primo confessarius eum cum magna benignitate excipiat augeatque fiduciam in Deum, ut eum sic compellat ad pristinum fervorem resumendum: quodsi benigna exhortatio nihil prodest, etiam severitate utendum est atque terror di­ vini judicii addendus. 3. Aliquando etiam accidit, ut homo, qui jam satis magnam per- 502 fectionem attigerat, donisque divinis non ordinariis donatus erat, sibi fidens efferatur, atque misere in peccatum etiam grave cadat. Quodsi tristis ejusmodi casus confessario unquam occurrat, pru­ dentia opus est, scilicet: 1) No ullo igitur modo confessarius miretur vel admirationis signa edat, sed magna benignitate poenitentem excipiat, ne illo plane animo cadat. 2) Si ipse poenitens sibi multum indignatur, videndum est, utrum sit indignatio superbiae, an sancti doloris: superbia reprimenda est, non est exstinguendus dolor; quare non semper convenit, solo molle diffluere velle. 3) Erigatur tamen poenitens ad spem plenae misericordiae, imo ma­ joris gratiae, quam antea, quia Deus dives est in misericordia, qui poeni- i 358 P. II. L. I. Tr. V. Sacrnm. I’ocnit. — Sect. III. Minister Poenitentiae. tentem Magdalenam et Potruin contritionis dolore flentes majoribus gratiis cumulavit, quam multos, qui ita non ceciderant. 4) Excitetur propterea etiam ex parte sua ad majorem caritatem et majorem fervorem, exemplo eorum, qui ex ipso lapsu occasionem sumpserunt tantae perfectionis attingendae, quantam aliter vix attigissent. 5) Tandem doceatur poenitens adorare divinam justitiam atque seipsum multum humiliare, et deinceps caute vivere. Miro enim modo Deus sibi complacet in animo contrito et humiliato, atque cum proprio quasi dis­ pendio sui offensam permittit, ut homo propria experientia quodammodo cogatur ad abjiciendum fastum, humilitatem sectandam. IV. Quando extraordinariae consolationes, atque extraordinarii orandi modi occurrunt, neque signa hallucinationis apparent: confes­ sarius non incredula quidem, at sobria mente dispiciat, quid rei sit. Ejusmodi res facilius quidem diabolicis illusionibus expositae sunt; sed si vere a Deo proficiscuntur, non parum juvant ad magnum in virtutibus progressum faciendum divinamque manifestandam gloriam. 503 Sicut igitur periculum affert quam plurimum, credulitate imprudenti fovere et juvare diabolicas fraudes: ita etiam damnum ingens afferre potest incredulitas et despectus quidam extraordinarii Dei doni. Hinc confessarius non omnis harum rerum notitiae expers sit oportet. Deus enim in quolibet vitae statu sibi speciali praerogativa animas deli­ gere potest, quibuscum intima utatur familiaritate. Cognoscat ergo con­ fessarius aliquo saltem modo eos scriptores, qui de mystica theologia seripserunt, eosquo probatae auctoritatis. Pauca tetigit brevi compendio S. Alph. „Praxis confessarii11 n. 126—144. Fuse diversos orandi modos extraordinarios describit Scaramelli Directorium mysticum. — Regulas vere aureas ad discernendos spiritus in quolibet, etiam extraordinario modo spiritualis vitae tradit S. Ignatius Loy. in libello exercitiorum: ex qui­ bus juvabit, notasse praecipuas: 504 1. Multo magis cautos nos esse debere in consolatione, cui praecedat causa, seu quando antea sensibus, appetitui obversabatur objectum, quod naturaliter ejusmodi solatii causa esse potuit, quam in ea consolatione, qua subito, nulla exsistente praevia causa, rationales animae facultates magno lumine perfundantur: posterioris solum Deum causam esse posse. 2. Divinam motionem non posse non esse ex omni parte rectam et ordinatam, ab initio, in progressu, in fine, semper ad veram virtutem im­ pellentem; daemonis vero illusionem, etsi incipiat cum bono, desinere tamen sive immediate, sivo mediate in finem pravum, sive aliquid in se pravum insinuet, sive a meliore bono retrahat, hominemve perturbet; exercitatum tamen oculum requiri, ut haec cauda serpentina animadvertatur. Quare, ut jam antea dictum est, augmentum verae humilitatis, amor propriae abjectionis, contumeliae non experimenti causa, sed ex animo de­ sideratae, amor crucis et perfectae abnegationis et mortificationis non externi tantum hominis, sed etiam interni, ejusque imprimis in consuetis et quotidianis actionibus exercitium, quae ad munus et officium ipsius poenitentis spectent, lapis lydius est, quo vera aut fucata virtus et devotio discernantur. 3. Nihilominus motioni etiam divinitus datae postea adjungi posse ali­ quando tentatiouem diaboli, aut naturalem animae motum minus ordina- Confess. diversorum poenitentiam — poenitentes pii, moniales. 359 tum, ita ut e. g. non ex quolibet motu superbiae etc. concludi queat, con­ solationem illuminationemque, quam homo perceperat, a Deo profectam non esse. At si frequenter inordinati motus occurrunt, et homo multum in iis inhaeret, res est saltem valde suspecta. 4. Undecunque tandem motio interna et illustratio veniat, homo con­ tendat oportet ea uti ad proficiendum in contemptu sui tum apud se, tum apud alios, atque ad concipiendum majus desiderium imitandi Christum pauperem, humilem, passum: quodsi serio et constanter homo hunc finem prosequitur, si diabolica fuit illustratio, inimicus fine suo et spe frustratus facile recedet. 5. Obedientia, etiam contra propria sensa, signum bonum est, imo prorsus necessarium. Manifestare cum simplicitate confessario Dei dona, sed cum repugnantia laudis habendae, signum bonum est; sed libenter et leviter manifestare, quae ad propriam laudem videntur esse, aut ex donis extraordinariis propriam laudem quaerere, vel occultare, quae videntur a confessario non approbatum iri, contristari, si non approbantur: signa mala sunt vel, ut minimum dicam, suspecta. V. Etsi extraordinaria non semper prima fronte ut nugae rejiciendae -> sunt: ex altera parte novellus confessarius sese etiam praemunire debet contra fraudes et hallucinationes praesertim muliercularum, quae aliquando specietenus tantum pietatem et devotionem colunt, extraordinaria avide sectantur, atque ea sibi contigisse praetendunt. Ne igitur ipse confessarius cupiat incidere in personas extraordinaria sectantes, neve vanitate quadam ductus sibi complaceat in laudibus ab ejusmodi mulieribus sibi delatis! Qui adeo stultus et vanus est, justo Dei judicio et permissioni adseribere debet, si reperit tandem, in poenam suae vanitatis et imprudentiae a feminis, quae ipsae illusionibus laborant, se quoque deceptum esse atque illusum. Digna, quae legantur, sunt ea, quae scripsit Benger Compendium theologiae pastoralis § 129 n. 775—778. § 3. De directione monialium. Quae de poenitentibus piis priore § dixi, suo modo huc applica. ■>; Sed quoniam speciales difficultates et pericula evitanda, exstirpanda mala, bona promovenda sunt, breviter dicam, quae apprime notatu digna videntur. I. Confessarius ipso doctus esse debet, versatus in rebus spiritua­ libus, prudens, caritate et patientia eximius. Videlicet si omnibus sacerdotibus atquo confessoriis doctrina necessaria est, ea tanto major in confossariis monialium requiritur, quanto majorem videmus ab Ecclesia selectionem fieri in iis deputandis. Extraordinaria, quae accidero possunt, sine solida doctrina saepissime perperam tractantur nec sino damno. Cur autem confessarius ipso versatus esso deboat in rebus spiritualibus, non solum theoretica earum scientia imbutus, ratio haec est, quia spiri­ tualia sine propria experientia recte vel plene intclligi nequeunt. Si quis igitur hanc experientiam non habeat, caecus caecos ducet. Idquo adeo t 360 P. II. L. I. Tr. V. Sacram. Poenit. — Sect. III. Minister Poenitentiae. verum est, ut in extraordinariis donis divinis, teste Sancta Theresia, Deus non raro directorem vel confessarium experientia instruat, ut alios, qui ejusmodi charismatibus dotati sint, recte instruere et dirigere possit. Quo magis igitur confessarius sese extraordinariis donis orbatum vi­ derit, eo prudentior et cautior esso debet, si forte in animam speciali fami­ liaritate cum Deo utentem inciderit, ne temero eam tractet. — Praeterea in ipsis ordinariis et quotidianis rebus summa prudentia cum monialibus agere debet, ne in consiliis vel responsis sive in dexteram sive in sinistram partem excedat vel deflectat: quo enim sagacioris et suspicacioris indolis sint feminae et quo majus otium ruminandi et indagandi monialibus re­ linquatur, eo cautior et prudentior esse debet illarum confessarius, ne er­ rorum det ansam. — Sit suo munero plane contentus, ne praeter spiri­ tualium rerum curam etiam rerum temporalium negotia gerere velle vi­ deatur, neve cum hac et illa moniali familiarius agens sibi vel illis pericula creet, factionumve atque divisionis animorum ansam praebeat et submini­ stret fomenta. Caritas autem, eaque supernaturalis, atque patientia necessaria imprimis est, tum ut in spiritualem profectum suarum subditarum pro­ movendum serio incumbat, tum ut defectus, spirituales miserias, aequa­ nimiter ferat atque in utilitatem poenitentium convertat. Quamquam enim paucas animas habet suae spirituali curae concreditas: sciat tamen, paucorum perfectione Deum plus honoris percipere, quam mul­ torum studio virtutum imperfecto; insuper attendat, eos, qui divino servitio sese dedant, multo plus quam alios ad sustinendas cujusvis generis tentationes debere esse paratos, neque minimam partem hujus oneris ferendam esse cum afflictis ab eo, qui illorum spiritualem curam gerat. Nisi igitur confessarius ea caritate erga Deum et erga proxi­ mum ardeat, qua exstimuletur ad gravia sustinenda, ad aliorum curam spiritualem agendam non est aptus. 5°7 H. Moniales sive stricte dictas, sive latius sumptas dirigere debet imprimis, ut servent plene et perfecte vota, dein ut servent regulas sui specialis instituti, ut cum devotione et fervore exercitia spiritualia obeant, ut quotidiana opera cum supernaturali et perfecta intentione peragant divinae praesentiae saepe memores. Hinc instructae esse debent in methodo singula spiritualia exer­ citia fructuose et perfecte peragendi, ut in methodo meditandi, con­ scientiae examinis faciendi, S. Communionis accipiendae, instituendae confessionis, audiendae Missae, recitandi officium divinum aliasque preces vocales etc.; dein videant, ut in quibuslibet aliis quotidianis exercitiis certam virtutem sibi definiant atque exerceant et in ea cre­ scere studeant. Quae circa majorem perfectionem prosequendam, atque circa extraordinaria dona divina observanda sint, ex priore paragrapho intelligi possunt. III. Superiorissae quidein non est, internum animi statum monialium penitus introspicere, neque de frequentiore aut minus frequenti Commu­ nione definire; quamquam aliqua communicatio eorum, quae conscientiam Confess, diversorum poenitentium — directio monialium. 361 spectant, sane utilis esse potest: proin confessarius illam in his rebus ne sinat excedere. Reverentiam vero et obedientiam erga eam a subditis omni­ bus omnino exigat et promoveat. Neque tamen ita in omnibus Superiorissam adjuvet, ut, si forte ipsa deliquerit vel imprudenter agat, aliarum monialium querelis et consulta­ tionibus sese occludat. Interdicat privatas querelas, earumque disseminatio­ nem, auctoritatis diminutionem ; audiat tamen cum prudentia et perpendat querelas, si quae justae esse videantur, quo possit juvare, ceteras succidat. IV. Circa defectus et peccata praecipue haec sunt, quae curaresos debet cavenda vel exstirpanda: 1. Omnia, quae vitam communem laedant atque proprietatem quandam sapiant. 2. Inobedicntia vel querelae contra Superiorissam, aversio et similia. 3. Laesio caritatis erga sorores: et quamquam apprime dignosci debent, quae sint levia hac in re, quae possint evadere gravia, tamen ne sinat confessarius vel minimum quid in animo radicem figere, quo deliberate laedatur caritas, atque severus sit in exigenda reconciliatione et omnis aversionis exclusione. Obedientia et caritas duae virtutes sunt, in quibus omnis vita religiosa communis ut in quibusdam cardinibus vertitur. Discant igitur moniales propriam voluntatem et proprium sensum frangere atque aliis sese accommodare, persuasum habentes, se Deo hac re magis placere, quam aliis etiam gravioribus mortificationibus, quae secundum propriam voluntatem exerceantur. 4. Singularis familiaritas, quae cum una alterave sorore foveatur: ut taceam de sensuali familiaritate periculosa, etiam ea, quae in se periculosa non sit, animum dividit, familiaritatem cum Deo impedit, communem caritatem diminuit, querelarum et detractionum occasionem praebet atque nutrit. 5. Familiaritas vel lubens conversatio cum extraneis: haec enim, praeterquam quod graviora pericula inducere potest, religiosam men­ tem mundanis rebus et cogitationibus implere atque foedare solet, atque in ipsum monasterium saeculum introducit. — Quare multum vigilari debet, ut clausura stricte servetur, janitrix sit fidelissima; atque si agitur de iis congregationibus, quae labores assumant circa homines extraneos vel etiam forte extra monasterium curam aegrotorum exer­ ceant, confessarius plane prospicere debet, ne cui moniali haec occu­ patio occasio peccandi evadat. Quod si fieret, agendi modum sumet ex iis, quae de occasione peccandi generatim dixi. G. Acedia et tepescentia. Videlicet confessarius invigilet, ne paulatim fervor primitivus evanescat neque solum sensibilis devotio, — quae tandem non est in hominis potestate — sed etiam substantialis devotio pereat, atque periculosus tepor vires occupet, qui leviora spernat, pro­ priis viribus fidat, pericula temere subeat. — Quapropter moniales diligen­ ter utantur frequenti spiritus renovatione, sive menstrua sive trimestri, sive praecipue annua per arctiorem complurium dierum spiritualem recessum. 3G2 Ρ. Π. L. I. Tr. V. Sacram. Poenit. — Sect. III. Minister Poenitentiae. Si qua vero monialis unquam turpiter ceciderit atque mortale pecca­ tum commiserit, magis etiam, si forte peccato diu celato, saepius sacrilegi sacramentorum usùs rea evaserit: confessarii est, ante omnia quidem ani­ mum ejus erigere, ne illa plane decidat vel desperet, dein vero etiam ad­ jectis stimulis amissum fervorem resuscitare, ut novo studio majoreque humilitate et abnegatione tantum damnum resarciatur, atque pro futuro relapsus omnino praecludatur. 509 V. Confessarius ipse in sua agendi ratione nemini sit familiaris, sed omnes aequa lance tractet; neque specialem familiaritatem erga Superiorissam ostendat, siquidem hoc modo aliarum animos, maxime earum, quae minus bene erga illam affectae sint, plane a se potest abalienare. In excipiendis confessionibus paternam gravitatem, non mollem quandam agendi rationem prae se ferat, neque prolixus, sed potius brevis sit, ita tamen, ut, quantum satis sit, singularum conscientiis prospiciat. Ex sua parte extraordinarium confessarium vel directorem libenter admittat, atque ipsam Superiorissam moneat, ne difficilis sit in pro­ curando et admittendo alio confessario, si qua monialis nedum po­ stulet, sed desideret: nisi tamen ratio sit suspicandi, haec non propter pacem conscientiae, sed propter alios fines desiderari. Tandem animas sibi commissas Deo in suis orationibus et SS. Missae sacrificio frequenter commendet, atque sibi lumen imploret, quo illas in via perfectionis recte ducere possit atque in dies promovere. Articulus IV. De agendi ratione cum iis, in quibus extremum periculum curam summam postulat seu de agendi ratione cum moribundis. 510 Si unquam pastoralis cura impendenda est atque zelus sacerdo­ talis exercendus, sane nunquam id magis exigitur, quam apud mori­ bundos: quidquid enim agitur, si feliciter animae negotium tractatur, fructus manebit aeternus; si opera frustratur, irreparabilis manet de­ fectus in aeternum. Duo praecipue consideranda sunt: 1) potestas utcunque absol­ vendi, seu quousque sacerdos progredi possit in danda absolutione, 2) modus certius et copiosius dandi atque augendi absolutionis fructus. § IUt, quae hic dicenda sunt, intelligantur, necessarium est recolere ea. quae de materia sacramenti poenitentiae deque actibus poenitentis essentialibus sect. I cap. Ill dicta sunt. Quando enim certum est, aliquid essentiale deesse, absolutionem dare non licet, siquidem prorsus vane et proin sacrilege daretur; quando vero aliquo modo, licet te­ nuiter, probabile est, adesse omnia essentialia, absolutio dari non Confess, diversorum poenitcntium — directio monialium, — moribundorum. solum potest, sed debet. Quod intellige tamen ita, ut exsistere possint casus, iu quibus dari possit absolutio, non autem sub peccato dari debeat, quando nimirum plerique theologi negant, absolutionem dari licere, aliquibus tantum docentibus, eam posse dari. I. Generalia principia et plerique casus occurrentes claram et certam solutionem habent, scilicet: 1. Danda est absolutio moribundo, eaque absoluta, quando con­ stat do sufficienti dolore et aliquali confessione: nimirum etsi in­ tegritas ex impossibilitate non habetur, si modo aliquod peccatum moribundus confessus sit, vel etiam in genere se peccatorem esse seque absolutionem velle dixerit, aut per testem se petere absolu­ tionem sacerdoti manifestaverit. Haec omnia enim in casu necessitatis continere accusationem essentialiter sufficientem, jam in confesso est. Cf. Rituale Rom., „ordo ministrandi sacr. poenit? § penult., i. e. fere, in fine illius cap. 2. Hinc patet, si moribundus per testes ostendit desiderium con­ fitendi, et interim loquelam usumque rationis amisit, de danda abso­ lutione non esse dubitandum; imo de adjicienda conditione „si capax es“ non esse negotium faciendum — Rituale enim dicit simpliciter ^absolvendus est“ —: attamen culpandus non est, qui forte conditionem „si capax es“ adjungat, quum possint occurrere circumstantiae, quae absolutionis valorem dubium reddant. 3. Danda est etiam absolutio, sed conditionate, quando habetur aliqua probabilitas doloris et desiderii confessionis manifestati. Sed hic jam difficultas oritur, quousque dici possit aliqua pro-sn babilitas adesse. Quod 4. in homine catholico non solum pio, sed etiam eo, qui parum pie vixerit, eo usque extendendum est, donec non constet de indispositione. — Id relate ad eum, qui sui compos sit atque signa possit edere, facile eruitur; quoad eum autem, qui sensibus destitutus appa­ reat, ita oportet existimari, ut practice vix non quilibet homo catho­ licus saltem sub conditione absolvendus videatur. S. Alph. id ex­ tendit etiam ad eum, qui in ipso actu peccati sensibus destitutus fuit. 5. Imo ad hominem acatholicum baptizatum id extendi fortasse potest, si modo aliquam rationem positive probabilem habeam, eum in bona fide versari, et libenter admissurum esse adjutorium sacer­ dotis, si hoc sciat esse necessarium: de quo confer infra n. 111 2 hujus §. Igitur relate ad eum, qui rationis adhuc compos sit, facile res componitur, si quaeras de facultate absolvendi. Monendum tamen est, ne confessarius eum, qui in bona fide circa obligationem aliquam dif­ ficilem versatur, facilius exturbet c bona fide, ne periculum malae fidei et aeternae damnationis injiciat. II. Difficultas tota est, si quaestio agitur de homine, qui neque ei3 nunc dare possit, neque antea dederit signum, quo expresse petierit absolutionem, quomodo nimirum sine expressa manifestatione doloris 364 Ρ. Π. L. I. Tr. V. Sacram. Poenit. — Sect. III. Minister Poenitentiae. et expressa petitione absolutionis essentialia sacramenti poenitentiae cum aliqua probabilitate salventur. Dico „cuin aliqua probabilitate" : nam necessarium non est ostendere, certo adesse omnia essentialia, sed sufficit ostendi, aliquam tenuem probabilitatem saltem afferri posse, qua judicetur, omnia sacramento essentialia adesse. Nimirum adesse debet 1) probabilis conjectura interni doloris; 2) aliqua externa manifestatio, quae cum probabilitate aliqua sumatur pro doloris manifestatione,- 3) aliquod signum externum, quod cum aliqua probabilitate sumi possit pro accusatione, etsi generica tantum. Sed quomodo hoc reperias in moribundo sensibus destituto, qui neque per se signum sensibile dat, neque antea aliis dederit? 1) Quod ut explicarent, multi recurrerunt ad anxiam respirationem, ictum oculi etc., quibus moribundus ,fortasse4 velit dare signum doloris et .petitae absolutionis: saepe enim, qui videntur esse sensibus destituti, re ipsa non sunt, sed omnia, quae circa se aguntur, percipiunt atque intelligunt. Quod si velis accipere pro aliquo externo signo, habeas probabilem explicationem: v. S. Alph. 1. G. n. 482. 2) Alii putarunt, se melius nodum rei solvero, si actus poenitentis dicant esse non materiam sacramenti ex qua, sed materiam circa quam. Verum id ex se nihil juvat, quoniam etiam ii, qui cum Scoto actus poeni­ tentis habent pro materia circa quam, tamen externam manifestationem pro essentiali conditione sacramenti validi statuunt. 513 3) Relinquitur ergo, ut etiam, quando anxia respiratio etc. non per­ cipiatur, quaeratur aliquis modus probabilis explicandi manifestationem do­ loris et accusationis. Videl. A. Ut incipiam de dolore interno, ut dispositio est, hunc adesse, praesumere possumus et debemus. Saltem de illius defectu non constabit unquam. Habentur enim exempla eorum, qui aut videbantur sensibus de­ stituti, aut re ipsa destituti erant, qui tamen postea sui compotes effecti testari potuerint, se in ipso ultimo momento vere dolorem de peccato con­ cepisse, quum jam exterius nihil prodero possent: quod de ipsis illis valet, qui in se manus ipsi injecerant, aut in alius peccati actu ratione destitue­ bantur. — Ille quidem dolor debet conceptus esso post ultimum mortale peccatum, atque universalitate sua ad omnia peccata saltem nondum de­ leta extendi. At has conditiones adesse, vel non certo deesse, sumi debet: maxime quum Dei gratia, qui omnes homines vult salvos fieri, adjutura sit. B. Doloris manifestatio fortasse non ita requiritur, ut debeat esse ejus doloris, qui dispositio necessaria est, externa manifestatio: sed sufficere videtur, ut poenitens significaverit exterius, se aut habuisse, aut ante ab­ solutionem habiturum esse seu habere velle dolorem necessarium. Quod cum qualibet desideratae absolutionis manifestatione et per eam revera semper implicite habetur. At haec desideratae absolutionis manifestatio etiam tertium elementum, aliqualcm accusationem, aequivalenter continet. Quare de utroque simul quaerendum est. C. Accusatio aliqualis igitur, quae utique necessaria est, habetur eo ipso, quod homo exterius manifestavit, se cupere, per sacerdotem in ultimo vitae articulo reconciliari cum Deo: nam eo ipso se peccatorem profitetur idque in ordine ad sacerdotale judicium in suae mortis articulo perfi­ ciendum. Confess, divers, poenit. — moribundi — quousque absoir, i possint. 365 Verum homo eo ipso, quod christianc vivit, imo eo ipso, quod osten­ dit, se velle vivere et mori in unione cum Christi Ecclesia, satis videtur ostendere desiderium suum, quo velit pro ultimo vitae tempore per sacer­ dotis ministerium reconciliationem cum Deo sibi forte necessariam recipere. Ergo vere aliquam accusationem generalem publicam facit, camque ad totam Ecclesiam omnosque sacerdotes, a quibus absolvi possit. Si enim — ut cum quadam exaggeratione Bened. XIV. de s’/η. dioec. lib. 7. c. 15 n. 9 seqq., animadvertit — sufficit, ut per unum testem ocularem petatur in mortis articulo absolutio: qui non sufficiat, si tot adsint hujus petitionis testes, quot sacramenta suscepta, quot virtutis christianae exercitia! Neque talis desiderii aliqualis manifestatio deest in eo, qui parum christianc vixit, vel in ipso etiam peccato sensibus esse destitutus videtur: nam eo, quod mansit in Ecclesia, ostendit, se sperare et cupere, ut in ul­ timo vitae tempore per Ecclesiam cum Deo reconcilietur. Sed estne forte talis desiderii manifestatio intercepta et revocata per mortale peccatum? Si ita, operam perdidimus; nam tunc absolutio valebit fortasse pro eo, qui, utpote peccati mortalis non reus, illa non indiget; pro eo, qui indiget, non valebit. At nequaquam id dicere necessarium est. Revocatus est et interceptus dolor, ut dispositio necessaria est; verum mani­ festatio hominis, se velle quantum in se tunc temporis dolorem habere, se­ que cupere absolutionem, revocata non est. Totum inutile manet, — id sane damus, — nisi internus dolor denuo, isque sincerus, accesserit: propterea valde dubius manet valor absolutionis. At de hoc non quaerimus. Dolorem internum ,fortasse * accessisse, jure sumimus, et propterea tentare licet absolutionem, quae fortasse juvabit, hominemque attritum gratia san­ ctificante et vita aeterna donabit, alias in aeternum periturum. Ut co­ existai dolor absolutioni, certo non requiritur. Cf. Lacr. 1. 6. p. 2 n. 1162 cum multis aliis. Facta sano admiratione digna circa dolorem in ultimo vitae momento habes etiam in libello: Epistolae de purgatorio seu Briefe über das Fegfcu- ·. Ratisbonae, Pustet 1883. III. 1. Haec explicatio excluditur utique in eo, qui antea sacer-515 dotem repulit, dein sensibus destitutus reperitur. Quem igitur ut ab­ solvere qwssis, ad aliud recurrere debes, nimirum aut ad aliquam, etsi dubiam, declarationem mutatae mentis coram aliis factam, aut ad signum aliquod, quod fortasse pro doloris manifestatione sumi possit, sive aliis sive sacerdoti datum, ut pressio manuum, oculorum obtutus, suspiria etc. Quorum si aliquod, etsi dubie, adest, absolutio conditionata tentanda est. 2. In homine acatholico baptizato etiam difficilius est, ex praeterita vita aliquid colligere, quod pro accusatione atque desiderio absolutionis utcunque sumatur, quoniam absolutionem expresse non cogitavit, vel eam a se desiderari non declaravit: nisi tamen velis contentus esse bona jide illius hominis, quam probabiliter adesse seu adfuisse, externe sit manifestatum. Num illa bona fides — modo dolor accesserit — implicite videatur aliquo modo continere manifestatum desiderium recipiendi ea salutis media, quae necessaria sint, adeoquo sacerdotis absolutionem, sapientiores judicent. Si autem tractandum est cum acatholico sensibus non destituto, quem propter instantem mortem et propter periculum inducendi gravem tenta- i 366 P. II. L. I. Tr. V. Sacram. Poenit. — Sect. III. Minister Poenitentiae. tionem, cui forte succumbat, non possim prudenter aperte monere de vera Ecclesia: ante omnia contritio perfecta cum aliis actibus praeviis elicienda est; dein ut dari possit clam absolutio conditionata, praestat eum addu­ cere, ut se peccatorem coram Deo et me declaret, et, concepto dolore de peccatis, etiam declaret, sibi placere, ut per meum auxilium in assequenda melius aeterna vita, quantum possim, ipse juvetur. Nam, quod aliquando dicitur, proponendum illi esse, num, si sciret necessarium esse, vellet con­ fiteri et absolvi, hoc in se nihil est: non enim quaeritur, quid vellet, sed quid velit et re ipsa faciat. Summum tali velleitate dici potest includi etiam quandam voluntatem et actualem accusationem non velleitate, sed vo­ luntate praestitam; qua ratione explicatio non prorsus improbabilis conficitur. R o b “· I)e modo securius et copiosius juvandi moribundos. Hucusque dixi de potestate sacerdotis circa moribundos. Erant autem hic plura addenda de practica agendi ratione. Verum quoniam tot libelli praesto sunt, qui de hoc eximio sacerdotis, maxime parochi, officio tractant, summatim tantum quaedam puncta attingam ex aureo libello: methodus juvandi moribundos, auctore P. Polanco, Dilingae 1578 deprompta. I. Antequam confessarius ad aegrotum accedat, 1. recordetur oportet, quanti momenti res sit: nullibi enim gravius erratur; si quis error hic admittitur, nullo ingenio corrigi potest. 2. Advertat, se ipsum ex se imparem esse tanto negotio: quare sibi diffidens totam spem bene gerendi negotii in divino auxilio con­ stituat. 3. Studeat purissimam intentionem habere, ac desiderium vehe­ mens juvandi eos, quos Christus Dominus, cujus vices agit, tanto pretio redemit. 4. Oret pro felici hujus negotii exitu. 5. Res ipsas, quae dicendae vel agendae sunt, ac modum et ordinem earum bene intelligat et in memoria habeat: atque modum procedendi cum aegroto praemeditetur, quoniam longe majoris mo­ menti rem aggreditur, quam est concio, neque tamen ad illam sine praemeditatione accedit. 6. Studeat antea ingenium, mores, conditionem aegroti, quantum fieri potest, ab aliis explorare. 517 II. Cum ipso aegroto acturus 1. ostendat magnam caritatem atque etiam commiserationem. 2. Studeat in aegroto accendere spem et desiderium redeundi in bonam gratiam cum fidelissimo amico Jesu Christo, qui in probationem perfectae amicitiae totum suum sanguinem pro ipso effuderit. 3. Adducat eum ad confessionem quam primum instituendam, ne scilicet eam procrastinet, etsi mors nondum videatur imminere. 4. In instituenda confessione maxime incumbat in excitando dolore de peccatis commissis, etiam memoria elapsis, in exuendo afbig Confess, divers, poenit. — moribundi — quomodo copiosius jurandi. Wl fectu ad peccata et emendatione pro vita futura, quam Deus forte dederit, firmiter proponenda. Quarc motiva efficacia in promptu habeat: quamquam etiam ad rigorem divinae justitiae aliquando recurrere debet, eam tamen con­ siderationem spe temperet atque fiducia, ac prae ceteris motivis bene­ ficia divina, et passio Dominica movere solent, ex qua et odium Dei contra peccatum et infinitus amor erga peccatores simul appareat. — Ingerat autem, quantum fieri potest, contritionem et amorem perfedum. — Quoad integritatem confessionis, etsi plerumque aliqua generalis confessio suaderi potest, tamen ne in ordinaria quidem confessione, si longa est, ita omnia rigorose investiget, ut aegroto debili et fatigato nimiam molestiam creet. 5. Si qua restitutio sive bonorum fortunae sive famae facienda est, aut reconciliatio instituenda, sive alia quaedam obligatio implenda, viam planet, sed dein etiam, ut haec statim fiant, urgeat: nisi forte aliquando hominem in bona fide exsistentem in ea relinquere satius duxerit. G. Nisi dispositio de rebus temporalibus aliisque officiis, quae ut paterfamilias etc. aegrotus habeat, jam facta fuerit, exhortetur aegro­ tum, ut mature omnibus provideat, quo securius et tranquillius ultimo vitae tempore cum solo Deo tractare possit. III. Juvat quam maxime, si confessarius mente teneat tum modos *51 diversos, quibus, si oportet, instrui ignari possunt de rebus scitu ne­ cessariis et ad actus virtutum theologicarum excitari, tum breves oratiunculas et versus S. Scripturae, quae nervose contineant actus diversarum virtutum, tum maxime necessariarum. 1. Si quis igitur reperitur non satis instructus, quando homo rudis est, aperte instrui potest: quando autem in aliis rebus bene in­ structus est aut sibi esse videtur, ne offendatur, quodammodo furtim interdum instrui debet. Quare tum fidei veritates earumque brevis explicatio dari potest a) per modum orationis, qua Deus exoratur, ad­ jectis motivis vel beneficiis, ita ut facile symboli apostolici explicatio interseri possit; b) per modum gratiarum actionis; c) per modum oblationis; d) per modum sese in spem erigendi. Postea nihilominus addat explicitum fidei actum, commemorata divina revelatione et vora­ citate suprema, quo securius iis, quae antea fusius explicata fuerint, vera fide aegrotus nunc adhaereat. 2. Contra spem et fiduciam, si unquam, in fine vitae diabolus tentare potest, ansa sumpta sive ex naturali pusillanimitate, sive ex multitudine peccatorum, quae commissa sint, sive ex inscrutabilitate divini judicii: aliquando etiam ad nimiam securitatem et praesumptio­ nem tentatio tendore potest. Quibus periculis ut occurratur: a) confessarius studeat desiderium aeternae vitae in aegroto excitare, proponens mala et pericula, e qui­ bus effugiamus, et infinita bona, quae illic adipiscamur; b) cum agni­ tione humanae fragilitatis, imo ex ea sumat ansam eo majoris, sed 368 P. II. L. L Tr. V. Sacrani. Poenit. — Sect. ΠΓ. Minister Poenitentiae. humilis fiduciae in Deum excitandae, proposita tum infinita Dei boni­ tate, qua nos vocaverit ad intimum consortium divinae naturae, tum infinito thesauro meritorum Christi, quem pro nobis et modo adeo mirabili collegerit, tum multitudine eorum, qui pro nobis intercedant in coelis; c) hortetur aegrotum ad orationem, qua divinum auxilium imploret, atque simul se pro ipso oraturum esse promittat. 519 3. Ante omnia caritatem erga Deum quam maximam accenden­ dam, ejusque actus internos quam saepissime frequentandos aegroto commendet. Itaque et motiva, quae praeparent caritatem, et ea, quae efforment actum perfectae caritatis et contritionis perfectae, aegroto bene suggerat, cumque doceat saepius ejusmodi actus elicere, atque instruat, quomodo, maxime in necessitate, per tales actus etiam ante absolutionem remissio peccati acquiri possit. Quoniam enim certum non est, aegrotum in ultimo vitae momento praesentia sacerdotis (rui­ turum esse, neque certum est, aegrotum in peccatum aliquod non esse lapsurum, siquidem diabolus omnia tentabit, ut hominem in extremam ruinam pertrahat: summi momenti est, aegrotum scire methodum, qua per proprios actus sese cura Deo reconciliet. Imo fidam aliquam per­ sonam ex iis, qui aegroto assistunt, confessarius de gravissimo illo negotio moneat, saepius, maxime in extremo agone, cum moribundo actum caritatis et contritionis perfectae eliciendi. 4. Sed quoniam tentationes exoriturae vinci non possunt, nisi per adjutorium divinae gratiae, doceatur aegrotus frequenter divinum auxilium implbrare, adhibita etiam implorata intercessione B. Alariae V. aliorumque sanctorum patronorum et Angeli custodis. Solatium etiam magnum aegroto erit, si confessarius se specialiter pro ipso oraturum esse promiserit, et si alios monuerit, ut multum pro mori­ bundo orent. 520 IV. Confessarius zelo divinae gloriae et animarum salutis in­ census non solum moribundum contra pericula defendet, sed etiam, ut ejus merita, quantum fieri possit, cumulentur, instanter curabit. Quare suggeret modos eliciendi actus internos valde perfectos, quibus identi­ dem aegrotus se suaque omnia Deo offerat cum plena resignation© et intima cum Christo Domino ejusque infinitis meritis et perfectissima divino Patri placendi intentione. Quod qui negligit, aut zelo caret aut non cogitat, quam incom­ parabiliter magna futura sit divina gloria, quae in aeternum rcplendeat ex augmento etiam minimo gratiae sanctificantis et beatificae visionis, quam homo justus ex quolibet meritorio actu sibi comparat. Perfectio autem aifectùs pendet ex unione et conformitato cum Deo et Christo. 1. Hinc expedit, pleno affectu sese saepe uniro 1) cum divino bene­ placito et iis dispositionibus, quas ab aeterno dc nobis fecit; 2) cum per­ fectissima intentione, quam Deus ipse habet in actione sua, qua universum creavit atque conservat, speciatim qua nos ipsos conservat, atque nobiscum in omni actione concurrit, sive naturaliter, sive supernaturaliter; 3) cum Confess, divers, poenit. — moribundi — quomodo copiosius jucandi. 369 sumina illa et divina intentione, qua Christus Dominus in terris divina·, laudes dixit, opera sua perfecit, tormenta sustinuit. 2. Aliquando tamen, quo perfectius haec fiant, ad singula accuratius >21 descendendum est, ut explicite excitetur 1) adoratio summa et desiderium supplendi defectus perfecta adoratione illa, qua omnes Sancti et Angeli, imo Christus homo divinitatem adorant, et infinita illa laudo, qua in ipsa SS. Trinitate Deus perfruitur; 2) gratiarum actio pro donis omnibus, tum nobis, tum Christi humanitati et B. Virgini atque Sanctis omnibus collatis vel praeparatis, tum iis, qui ipsi gratias agere neglexerunt, cum simili unione cum Christo et Sanctis; 3) amor et complacentia intima de divinis perfectionibus, desiderium Deum quam maxime glorificandi et ad Ejus glo­ riam beatifica possessione mox Eo fruendi; 4) dolor summus et displicentia de omnibus peccatis, imprimis a nobis ipsis, dein a quolibet homine contra divinam majestatem commissis; 5) oblatio omnium actionum nostrarum, et omnium facultatum animi et corporis cum omnibus, quae egimus et tolera­ vimus, atque acturi passurique sumus ad Dei laudem et honorem in unione cura omnibus bonis operibus omnium creaturarum ac praecipue cum in­ finitis meritis ac singulis virtutibus et tormentis Christi Salvatoris, Ejusque beatissimae Matris; 6) amor erga omnes homines, maxime, qui nobis aut benefecerunt, aut malum aliquod intulerunt, ut Deus omnes protegat, con­ vertat, gratiis cumulet et ad salutem aeternam perducat, simulque amor erga animas in purgatorio detentas, ut nostris suffragiis Deus earum poe­ nas minuat atque exstinguat. 3. Quoniam autem aegroti conditio saepe non patitur longiorem at-522 tentionem, ad augenda merita multi sanctissimi viri cum S. Alph. com­ mendant, ut pactum quoddam cum Deo ineatur, idque interdum renovetur: cujus modum aliquem Lacroix 1. 6 p. 2 n. 1868 exhibet: Jtaque, carissime, numquid credis firmiter, Jesum Christum esse verum Deum et hominem pro te crucifixum et mortuum? (Resp. Credo.) Numquid speras certo te fore salvum per merita Domini N. Jesu Christi pro te crucifixi et mortui? (R. Spero.) Numquid poenitet te peccatorum propter Deum summe bonum offensum? et proponis firmissime non amplium peccare? (R. Maxime.) Fac igitur hoc pactum cum Deo et dic ex toto cordo: Misericordissime Deus, scis, me in hac infirmitate mea non posse multum precari; opto ergo ex toto corde, ut, quoties cor meum pulsaverit, quoties spiritum traxero, quoties fecero vel minimum motum manûs, oculi vel alterius partis corporis mei, toties Tu benedicaris et lauderis ab omni­ bus creaturis. Ex nunc pro tunc declaro, mi Domine, toties mihi placere, meque gaudere de eo, quod sis, qui es, perfectissimus, excellentissimus, adeoque potens, ut omnes egeamus Tui, Tu egeas nullius: toties gaudeo, quod sis infinito sapiens, justus, misericors et bonus: toties gaudeo propter opera bona, quae aliquando acta sunt, aguntur in dies, agentur in poste­ rum ex amoro Tui, aliaque omnia, quae fieri possent ab iis, quos creasti et creare potuisti, sub quanta possibile est perfectione. Toties laetor pluri­ mum ob ea, quae Dominus meus Jésus Christus, Virgo Sanctissima, Pa­ triarchae, Prophetae, Apostoli, Martyres, Confessores, Sancti Sanctaeque omnes subierunt, necnon ob amorem illum, quo Te aeternum prosequentur cum omnibus angelicis spiritibus. Toties oflero Tibi quaecunque sacrificia tibi oblata sunt, offeruntur, offerenturque in posterum, imprimis SS. Missae sacrificium. Toties me in manus Tuas committo, ut de me disponas tamLehmkuhl, Thcol. mor. II. Edit. 4. -4 370 P. IL L. I. Tr. V. Sacram. Poenit. — Sect. IV. Appendix de Indulgentiis. quam de re maxime Tua, ex nunc et in aeternum. Toties displicent mihi peccata omnia, quae a mundo condito perpetrata sunt, et usque ad finem perpetrabuntur: utinam, o bonum meum, vice cujuscunquo peccati millia millium obsequiorum Tibi impenderentur. Toties dimitto ex corde propter Te omnibus, qui me unquam offenderunt vel offendent, et pro qualibet offensa mihi irrogata peto, Domine, ut des illis insigne aliquod beneficium, et tandem mortem, qualem mihi opto, felicissimam. [NB. Si quis aegrotus forte vindictae tentationibus graviter laborat et periculum est, nc succum­ bat, melius erit, si ultima verba ,et pro qualibet etc.‘ omittantur.] Demum toties offero divinae majestati Tuae, quidquid boni possum offerre, maxime vero vitam, passionem et mortem Redemptoris mei Jesu Christi, ac omne Tuum in Teipso beneplacitum, in gratiarum actionem pro beneficiis, quae a Te accepi, et pro caritate, qua ab aeterno dilexisti me, et pro omnibus donis et gratiis, quibus Angelos et Sanctos omnes, speciatim Beatam Vir­ ginem et humanam Christi naturam exornasti, sicut etiam pro omnibus beneficiis iis collatis, qui debitas gratias Tibi nunquam persolverunt. Hunc ipsum actum, quem nunc elicio, toties denuo ratum esse volo, quoties aliquod e signis praedictis edidero. Quoties ergo dicta signa occurrent, declaro, intentionem ineam osse, tot vicibus id ratum facere, quot sunt creaturae, imo quot sunt creaturae possibiles, vel toties, quoties hanc in­ tentionem meam iterari cogitatu possibile est; atque hoc intendo pure ob amorem Tui in agnitionem supremae Majestatis Tuae, ex motivis sanctis­ simis et perfectissimis, quae habere debeo vel possum/ Notat idem Lacroix ib. n. 1864 sapienter: „Expedit, ut quivis recens ordinatus sacerdos sibi componat industrias et modos juvandi moribundos et agendi cum aegrotis/ Libelli complures ad manum sunt. Praeter al­ legata et S. Alphonsi praxim confessarii habes e. g. S. Caroli Borrom. instructiones de cura et visitatione infirmorum in Act. Mediolan., Scupuli append, ad pugnam spiritualem (libell. etiam germanice editum). Breves et nervosas aspirationes diversarumquo virtutum actus habes in laudato opusculo S* Alphonsi prax. confess., Schneider manuale sacerdotum Append. II, et in ipso Rituali Romano. Sectio IV. — Appendix. De remissione poenarum temporalium Sacramentum Poenitentiae complente, seu de Indulgentiis. 523 Post sacramentum poenitentiae convenit, ejus quasi complementum considerari, quod in indulgentiis habetur. Nani poenitentiae sacramentum gratia quidem est, sed gratia mixta cum justitiae rigore, ita ut nomine Dei Ecclesia reum ad tribunal vocet atque sacerdos in ipsa remittendi actione etiam punire possit et debeat. Nihilominus Christus Dominus sui infiniti meriti et satis­ factionis applicationi limites non posuit, atque ipsum divinae justitiae rigorem, quem in sacramentali absolutione misericordia non plane ab­ sorbuit, nova potestate indulgentiarum Ecclesiae concessa, vere ligavit atque devinxit. 371 Summa capita dogmatica — not>o indulgentiarum. Imo catholicae doctrinae dogma de indulgentiis, ut mox patebit, quasi compendio quodam complura dogmata eaque solatio plenissima complectitur. Peccati magnitudinem atque foeditatem ostendit, infinita Christi merita eorumque efficaciam illustrat, pientissimam Dei miseri­ cordiam atque liberalitatem patefacit, justorum apud Deum acceptabilitatem atque potentiam manifestat, mutuam unionem et caritatem inter fideles commendat, poenitendi animum desideriumque incitat, odium peccati atque peccatorum conversionem promovet, zelum ani­ marum et divinae gloriae inflammat. At haec ipsa lectori meditanda atque consideranda relinquere de­ bemus; restringimur ad ea capita breviter indicanda, quae cum sacra­ mento poenitentiae et munere confessarii magis cohaereant. Tridentinum sess. 25 decr. de indulgentiis haec pauca definivit: „Quum potestas conferendi indulgentias a Christo Ecclesiae con­ cessa sit, atque hujusmodi potestate, divinitus sibi tradita, antiquissimis etiam temporibus illa usa fuerit: sacrosancta synodus indulgentiarum usum christiano populo maxime salutarem, et sacrorum Conciliorum auctoritate probatum in Ecclesia retinendum esse docet et praecipit, eosque anathemate damnat, qui aut inutiles esse asserunt, vel eas con­ cedendi in Ecclesia potestatem esse negant/ Caput I. De indulgentiis generatim. Articulus I. Summa capita doctrinae de indulgentiis. I. Indulgentia intelligitur remissio poenae temporalis post deletam -24 culpam Deo aut in hac aut in altera vita exsolvendae, per ecclesiasticam potestatem extra sacramentum concessa: quae aut totalis aut partialis est. II. In Ecclesia esse potestatem ipsis fidelibus hanc poenam con­ donandi, tum in S. Scriptura satis indicatur, tum ex Traditione et praxi Ecclesiae plenius ostenditur. III. Quam potestatem seu remissionem ad ipsos fideles defunctos in purgatorio exsistentes extendi, ex aliis doctrinae catholicae dogma­ tibus juro infertur, maxime vero ex praxi Ecclesiae indubium evadit. IV. Modus autem, quo potestas illa exercetur, diversus est, prout circa vivos aut defunctos versatur: erga vivos absolutione et solutione exercetur, defunctis indulgentiae mera solutione per modum suffragii applicantur. V. Ut indulgentia valeat, requiritur non solum potestas in con­ cedente, sed etiam ex parte rei justa causa, quum aliter a communi ordine divini juris, quod pro peccatis post baptismum commissis etiam deletâ culpa delinquentis postulat temporaneam punitionem, nequeat recedi. 24 · 372 P. II. L. I. Tr. V. Sacram. Poenit. — Sect. IV. Append, de Indulgentiis. VI. Ex parte vero ejus, qui lucretur indulgentias, requiritur 1) re­ missio culpae jam facta, 2) voluntas lucrandi indulgentiam, 3) operum, quae praescripta sint, exacta impletio. Articulus II. Explicatio singulorum, quae ad notionem et participationem indulgentiarum spectant. § 1. De conceptu indulgentiarum nota: 625 1. Agitur de remissione poenae temporalis in foro Dei debitae. Incaute igitur quidam scriptores indulgentias pro remissione poenae in solius Ecclesiae foro debitae acceperunt. Quod jam in Lutheri artic. 19 a Leone X proscripto: „ Indulgentiae his, qui veraciter eas consequuntur, non valent ad remissionem poenae pro peccatis actuali­ bus debitae apud divinam justitiam * 4 et in conciliab. Pistoriensi etiam clarius damnatum est; videl. Constitutio „Auctorem fidei“ ita habet: „40. Propositio asserens, ,indulgentiam secundum suam praecisam no­ tionem aliud non esse, quam remissionem partis ejus poenitentiae, quae per canones statuta erat peccanti4, quasi indulgentia praeter nudam remissionem poenae canonicae non etiam valeat ad remissionem poenae temporalis pro peccatis actualibus debitae apud divinam justi­ tiam: falsa, temeraria, Christi meritis injuriosa, dudum in art. 19 Lutheri * damnata. 4 2. Remissio aut totalis fieri potest, aut partialis. Quare prout totius poenae aut certae illius partis remissio a concedente intenditur, plenaria indulgentia habetur, aut partialis. 526 3. Partialis indulgentiae concessio olim non raro sic enuntiabatur, ut diceretur concedi v. g. tertiae partis peccatorum remissio. (Notum est enim nomine .peccati * saepissime ipsum poenae reatum designatum esse.) Nunc vero constans usus est, ut concedatur indulgentia tot et tot dierum, an­ norum, vel tot annorum et quadragenarum. Norma desumpta est ex poe­ narum canonicarum, quae antea infligebantur, mensura; atque tantum in­ tenditur, ut remittatur poenae coram Deo residuae, quantum poenitentia canonica tot dierum vel annorum coram Deo per ipsam satisfactionem poe­ nalem delevisset. Quod vero quadragenae annis saepe adduntur, ea ratio est, quia in poena canonica imposita a communi modo poenitendi per totum assignatum tempus observando certa tempora quadragesimalia distingue­ bantur, quibus arctiore modo poenitentiae opera peragi debebant. At quum valor omnium operum ex poenitentia assumendorum coram Deo pluris minorisve aestimaretur pro majore minoreve fervore atque dis­ positione poenitentis, pronum est, concludere, etiamnunc indulgentias illas partiales apud diversos, qui eas lucrentur, diversum valorem coram Deo habere pro meliore dispositione ejus, qui opera ad indulgentias praescripta exerceat. Indulgentiarum notio — Ecclesiae potestas in dandis indulg. 373 4. Plenaria indulgentia olim ita distinguebatur, ut vel plena vel ple­ nior vel plenissima remissio poenarum diceretur. Quae expressio quid proprie sibi voluerit, non omnino quidem convenit inter scriptores. Sed planior modus sensum attingendi videtur esse, si plena remissio ad poenas canonico impositas et eam poenae Deo debitae partem, quae his respondeat, referatur, plenior ad poenas et impositas et secundum rigorem canonum imponendas, si forte re ipsa ita impositae non fuerint, plenissima ad remis­ sionem omnis poenae Deo debitae, etiamsi excedat debitum secundum ca­ nones imponendum. Nunc autem quaelibet plenaria indulgentia ultimo sensu intelligitur. 5. Plenariam indulgentiam nihilominus saepe homines non plene 527 lucrari, patet ex eo, quod saepe non ab omni culpae venialis reatu immunes sunt. Quare in illis adjunctis lucrari quidem possunt remis­ sionem omnis illius poenae temporalis, quae pro culpis jam remissis residua est, non vero, quae pro culpis nondum remissis debetur. Quod autem quidam putaverunt, tunc nihil remitti, quasi indulgentia plenaria aut plenissimo sensu omnem poenam temporalem deleret, aut nullam, id sine ulla ratione sumitur. Et quoniam tandem res ex mente S. Pontificis concedentis pendet, quomodo suspicari possunt, Pontificem, qui animum amplioris gratiae concedendae prae se ferat, quam si par­ tialem indulgentiam largiatur, revera ita comparatum esse, ut eam gratiam tam multis hominibus illusoriam reddat et multo infra partialis indulgentiae valorem deprimat! sb o-· Probatur Ecclesiae potestas. 1. Christus Dominus contulit Apostolis suis et imprimis S. Petro ejus-52s que successoribus plenissimam potestatem ligandi et solvendi, quaecunque cum fine Ecclesiae praestituto atque continua praxi probato connectuntur. Matth. 16, 19: „Et tibi dabo claves regni coelorum, et quodcunque liga­ veris super terram, erit ligatum et in coelis; et quodcunque solveris super terram, erit solutum et in coelis/ Verum sicut pro peccatis commissis puniendo ligaro, ita non culpae tantum reatum, sed etiam poenas coram Deo debitas solvere cum fino Ecclesiae intimo cohaeret, quippe quae ad hoc instituta sit, ut hominum cum Deo reconciliationem atque unionem beatam perficiat. Idque eo magis dicendum est, quia aliunde ex catholica doctrina cortum ost, temporalis poenae reatum et propria et aliena satis­ factione posse exstingui. Neque ratio est, cur illa Ecclesiae potestas ad solam sacramentalem poenae temporalis diminutionom restringatur: am­ plissima enim potestas, prout verbis Christi continetur, non alios limites patitur, nisi qui ex natura rei aut ex positiva Christi voluntate exigantur; sed Christum restrictionem apposuisse non probatur, natura vero ipsius temporalis poenae non exigit, ut per solum sacramentum remittatur. 2. Idem comprobatur ex ΙΓ. Cor. 2, 10, ubi S. Pau lus Corinthio incestuoso in persona Christi poenam pro peccatis antea impositam remittit: quod vix convenienter explicatur, nisi admittatur, hanc remissionem ita factam esse, ut etiam coram Deo homo ille a reatu et culpae ot poenae liber evaserit. ! 374 P. II. L· I· Tr. V. Sacram. Poenit. — Sect. IV. Append, de Indulgentiis. 3. Traditio vero ecclesiastica tum dictis tum factis probat, hanc facultatem poenas temporales remittendi et agnitam et usu comprobatam jam a primis saeculis fuisse. Sufficit, unum hoc factum commemorasse, sc. mar­ tyrum seu confessorum intercessione et meritis fidelibus lapsis reconcilia­ tionem et poenitentiae remissionem concessam saepius esse. Quo vero sensu haec remissio intellecta fuerit, Tertullianus, Montanista factus, catho­ licis exprobrans claro ostendit. „Sufficiattt, inquit, „martyri, propria peccata purgasse. Si peccator es, quomodo oleum faculae tuae et tibi et mihi sufficere potest ?“ (De pudic. c. 22.) Si autem peccata putabantur purgari posse aliorum perpessionibus, necesse est fateamur, poenas pro peccatis coram Deo debitas purgatas seu remissas esse. 4. Posterioribus temporibus constat, quam frequentissime indulgen­ tias secundum hodiernam formam vel similem concessas a Summis Pon­ tificibus esse. 529 § 3. De applicatione indulgentiarum erga defunctos. 530 1. Quam fieri posse convenienter, colligitur ex communione Sanctorum, quae inter membra ecclesiae triumphantis, militantis, patientis intercedat. Nam propriis fidelium operibus bonis atque sacrificio Missae defunctorum animas in purgatorio exsistentes juvari posse, aliunde constat. — Quare ratio non est, cur S. Pontifex mediantibus bonis operibus fidelium ex the­ sauro Ecclesiae propter merita Christi et Sanctorum augere opem illam non possit, quam alias fideles ex sese defunctis praestare valent. 2. Ab antiquo tempore exempla exstant indulgentiarum etiam defunctis concessarum. Sic videtur Joan. VIII. (v. Baron ium ad annum 878) mi­ litibus Ludovici regis pro defensione Christianae religionis pugnantibus, „qui ceciderant aut de reliquo pro ea re casuri essent“, indulgentiam plenam Apostolica auctoritate concessisse. Postremo tempore Pius VI. in Constit. „ Auctorem fideiu n. 42 haec statuit contra conciliab. Pistoriense: „Item in eo, quod superaddit: ,Luctuosius adhuc esse, quod chimaerica istliacc applicatio transferri solita sit in defunctos *; falsa, temeraria, piarum aurium offensiva, in Romanos Pontifices, et in praxim et sensum universalis Ecclesiae injuriosa, inducens in errorem haereticali nota in Petro de Os ma confixum, iterum damna­ tum in art. 22 Lutheri. * 4 § 4. Modus concedendi indulgentias. 531 1. Quum secundum ordinem divinae sanctitatis et justitiae nullus reatus sive culpae sive poenae sine satisfactione remittatur, remissio nemini con­ tingere potest, nisi sufficiens Deo solutio fiat; at sufficit solutionem fieri applicatione meritorum sive satisfactionum Christi et Sanctorum ‘. Verum 1 Multi difficultatem in eo inveniunt, si quaeritur, quo modo satisfactiones Sanctorum in indulgentiis concurrant, et utrum semper cooperentur, annon. Equidem plane puto, eas semper cooperari, atque mihi videor rem considerare posse hac ratione: Deus certo in omni remissione poenae temporalis, quum moveatur meritis et satisfactionibus Christi, ad quaelibet Christi opera respicit. Quamquam enim Indulg. applicatio pro dejunctis. — fit aliter quam pro citis. 375 haec applicatio ct solutio aliter fit pro vivis, aliter pro defunctis. Vivos Summus Pontifex absolvere potest — quae absolutio efficax utique non esset, nisi Deo exhiberetur simul solutio ex thesauro Ecclesiae. At in de­ functos Summus Pontifex potestatem jurisdictionis non habet, neque in eos immediate agere potest; sed actio immediate solum erga Deum versatur, ipsi offerendo solutionem ex thesauro Ecclesiae pro defunctis. Id quod scriptores sic exprimere consueverunt (cf. Bell arm. de indulg. 1. 1 c. 5), ut vivis dicant indulgentiam conferri per modum absolutionis (quae tamen includit solutionem), defunctis per modum solutionis. 2. Alter dicendi modus est, quo defunctis indulgentiae dicuntur ap­ plicari per modum suffragii: quod formaliter quidem non dicit per modum impetrationis, re ipsa tamen cum illa expressione converti potest; atque usus in lingua germanica consecravit hanc formulam „per modum inter­ cessionis" seu „fiirbittweisett. Videlicet applicantur indulgentiae defunctis, sicut opera bona satisfactoria fidelium pro refrigeratione defunctorum of­ ferri possunt, quae vocantur suffragia sive opitulationes; illa autem re ipsa sic applicantur defunctis, ut non ex justitia quadam, sed ex misericordia et liberalitate divina hanc vicariae satisfactionis acceptationem exspectare debeamus: verum quod proxime ex misericordia et liberalitate pendet, per modum intercessionis seu impetrationis efficaciter acquiritur. 3. Hinc etiam fit, ut transfusionem indulgentiarum in defunctos fieri ■..:·> posse, in genere quidem certum sit omnino, neque ullo modo dubitari pos­ sit, quin certos defunctos pro electione nostra juvare possimus: nihilo­ minus applicatio totius valoris atque in certam personam infallibilis non est, quia certae rationes divinae justitiae et sapientiae obstare possunt, quominus aut totus indulgentiae valor, aut huic illive personae indulgentia applicetur1. Hunc esse sensum Ecclesiae, tum ex praxi patet, qua con­ suevit multas indulgentias etiam plenarias pro uno eodemque defuncto con­ cedere atque offerre, tum ex responso S. Congr. Indulg. dato circa sensum indulgentiae altaris privilégiât! (28. Julii 1840 in S. Flori Decreta authentica n. 283): „Per indulgentiam altari privilégiait) adnexam, si spectetur mens concedentis et usus potestatis clavium, intelligendam esse indulgentiam plenariam, quae animam statim liberet ab omnibus purgatorii poenis; si vero spectetur applicationis effectus, intelligendam esse indulsingnla opera infiniti sint meriti atque infinitae virtutis satisfaetoriae, tamen re ipsa Deus non tantum propter poenas infantiae Christi, sed etiam propter labores in vita publica exantlatos, propter cruciatus in cruce toleratos poenas peccatis hominum debitas relaxat. Verum Christus non est solus in hac singulari persona, sed sibi corpus mysticum Sanctorum adjunxit. Quum primum igitur Deus invenit superabundantes satisfactiones in corpore Christi mystico, haec etiam, eaque omnia, quae exstant, respicit, quotiescunque poenas temporales relaxat. Semper enim totum Christum, i. c. Christum cum mystico suo corpore respicit, sibique in toto Christo complacet: ct sicut nulla est ratio, cur in acceptatione vicaria satisfactionum Christi excludat unquam ullum opus Christi, ita nulla est ratio, cur unquam ex­ cludat ullum opus superabundans Sanctorum, quod exstat. Utut sit minimum, non est nihil; utut minimum valeat ad relaxandas poenas, tamen valet aliquid, neque unquam timendum est, ne virtus satisfactoria exhauriatur. Quantumvis paucae et parvae fuerint satisfactiones Sanctorum, — re quidem vera non tam paucae sunt — ex conjunctione satisfactionum Christi totus thesaurus est ct manet infinitus et inexhaustus. 1 Cf. ea, quae supra dicta sunt de applicatione Missae pro defunctis n. 181. i 376 P. II. L. I. Tr. V. Sacram. Poenit. — Sect. IV. Append, de Indulgentiis. gentiani, cujus mensura divinae misericordiae beneplacito et acceptationi respondet/ 4. Applicatio indulgentiarum pro defunctis nou a solis fidelibus pendet; sed ut applicari possint, Summus Pontifex seu ille, qui concedit indulgentiam, hanc facultatem concedere seu indulgentiam ut defunctis etiam applicabilem concedere debet: quod si concessum est, fideles pro sua voluntate eam aut sibi aut defunctis lucrari possunt. Quodsi volunt lucrari defunctis, mensura indulgentiae ex intentione Summi Pontificis, quando partialis est, intelligitur secundum dicta superius n. 526, si plenaria est, secundum necessi­ tatem ejus animae, cui homo christifidelis opitulari vult, seu tanta, quae sufficiat ad animam illam e purgatorio liberandam. c33 Applicatio autem fieri potest erga animam singularem, aut etiam erga plurcs vel omnes animas fidelium in purgatorio exsistentes. Posterior ap­ plicatio facile intelligitur de qualibet partiali indulgentia, cujus certa men­ sura dividi potest in multos: circa plenariam autem indulgentiam, quam aliquis dividere velit in plures, aut dicendum est, Deum tum determinare certam mensuram, quam accipiat et dividat, aut Deum eligere certam ani­ mam quandam pro virtual) aut habituali voluntate illius, qui indulgentiam offert, ut, si divina justitia et misericordia permittat, illa anima plene liberetur. Pia praxis fidelium pro defunctis indulgentias lucrantium in electione singulorum defunctorum sive in individuo sive in cumulo pro devotione uniuscujusque diversa est, ut intendant succurrere speciatim modo iis, qui sibi necessitudine, familiaritate, amicitia, beneficiis conjuncti sint; modo iis, qui sibi nocuerint aut quibus fortasse ipsi temporaliter vel spiritualiter nocuerint; modo iis, qui in terris degentes speciatim defunctis succurrerint, certos Sanctos speciatim coluerint; modo iis, qui liberationi proximi ideoque quam primum Deum glorificatur) sint; modo iis, qui a sua liberatione sint quam remotissimi, aut qui maxime siut derelicti etc. 534 5. Per se nihil impedit, quominus, si suppetat justa causa, Summus Pontifex ita indulgentias concedere possit, ut vivi non tantum sibi aut de­ functis eas lucrari valeant, sed etiam, ut unus pro altero vivente eam lucretur. Verum id a praxi alienum est, neque ullum exstat exemplum talis concessionis re ipsa factae. Imo generatim id ne expedire quidem videtur, neque justa causA, inniti, quum facili modo quivis fidelis sibi ipse indulgentias lucrari possit. 6. In concessione indulgentiarum id fieri consuevit, ut certa quaedam bona opera peragenda praescribantur. Theologi igitur inquirunt de nexu inter illa opera et ipsam indulgentiam seu poenarum temporalium remis­ sionem. Communior et planior opinio est, opera illa praescripta considerari tamquam conditiones tantum, ita ut immediata et tota causa remissionis poenarum consistat in thesauro Ecclesiae seu in satisfactionibus Christi et Sanctorum: — quod non impedit, quominus illae ,conditiones' influere pos­ sint in determinandam aliquo modo mensuram et valorem indulgentiae se­ cundum ea, quae n. 526 dicta sunt. — Novum quendam modum Cardinalis de Lugo ingeniose excogitavit, quoad indulgentias pro defunctis, qui uti­ que possibilis est et qui difficultates removet explicandi, quomodo potestas Pontificis in ipsorum defunctorum levamen redundet. Nimirum de poenit. disp. 27 n. 70 sqq. exponit, Summum Pontificem elevare posse opera aliqua fidelium ad vim satisfactivam ex. opere operato eamque longe majorem, Indulgentiarum concedendarum modus dirersus — causa justa. 377 quam ex sese habeant, atque hanc vim satisfactivam ex thesauro Ecclesiae eo modo eaque mensura a Summo Pontifice operibus praescriptis attribui, quae respondeat indulgentiae enuntiatae. Posse vero ex potestate clavium opera nostra elevari, ita ut ex opere operato condignum ipsius operis va­ lorem satisfactorium superent, ostenditur revera ex sacramento poenitentiae, in quo satisfactio sacramentalis pluris valet, quam ipsius operis condignitas est. — Aliis vero haec explicatio utpote nimis artificiosa non ita placet. § 5. De indulgentiarum causa justa. 1. Justam causam requiri, ab omnibus theologis admittitur. Com-335 plures tamen putant, sufficere eam causam, quam S. Pontifex seu is, qui concedit indulgentiam, prudenter putaverit justam et proportionatam esse, etsi re ipsa non sit proportionata: v. Lugo 1. c. n. 145. Quam sententiam tenent cum Suarez disp. 54 sect. 3 n. 11 plures alii, „quia ab oeconomo non requiritur, nisi ut operetur juxta regulas prudentiaeu: „quod“, ait Lugo, „probabile et pium est.“ Pecte autem dicit, id probabile esse; nam certum non est. 2. Justa causa aliquando repetitur ex ipsis operibus praescriptis, ut si Pontifex cuilibet hanc vel illam orationem fundenti, vel devo­ tionis exercitium peragenti indulgentias concedit; vid. mens concedentis est, ejusmodi pietatis exercitia fidelibus ex sese valde utilia proposito praemio promovere. Et revera, si crescit sanctitas et perfectio interna fidelium, prudenter propter hoc ipsum poenae temporalis quaedam re­ laxatio conceditur. Aliquando causa petitur extrinsecus, maxime ex publica Ecclesiae utilitate, splendore promovendo, calamitate avertenda etc.: quo fer­ ventius omnes excitentur, ut ad communem utilitatem ex suis contri­ buant. Sic etiam peti potest ex liberali quadam gratitudine aut remu­ nerandi studio erga aliquem, qui ad bonum Ecclesiae laboravit; decet enim vicarium Christi profusa quadam liberalitate in spiritualibus donis concedendis summam Christi liberalitatem imitari. Hinc patet, ex eo, quod pro operibus admodum levibus aliquando indulgentiae quam maximae et multae proponantur, inferri minime posse, causam deesse sufficientem. 3. Putestas autem concedendi suprema est in R. Pontifice; in aliis536 Ecclesiae praesulibus nunc facultas multum restricta est, ita ut Episcopi ordinaria potestate possint solum concedere indulgentiam 40 dierum, et in die consecrationis ecclesiae unius anni; Cardinales in ecclesiis sui tituli 100 dierum, Nuntii 100, 200, 300 dierum, nunquam usque ad annum: ex Cone. Later. IV. Qui autem ordinaria potestate indul­ gentiam concedere potest, eam etiam per specialiter delegatum potest exercere. Hanc delegatam potestatem S. Pontifex non raro pro certis adjunctis communicat. 378 Ρ. Π. L. I. Tr. V. Sacram. Poenit. — Sect. IV. Append, de Indulgentiis. § 6. De conditione ad lucrandas indulgentias prima seu de statu gratiae. 1. Ut aliquis sibi indulgentiam lucrari possit, ex jure divino et interna necessitate requiritur status gratiae. — Quod saepe etiam in indulgentiae concessione indicatur per verba: „cordc saltem contrito *. Qua clausula nihil aliud significatur nisi, eum, qui lucrari velit indulgen­ tiam, debere esse in statu contritionis, seu in statu gratiae sanctificantis, eamque sanctificantem gratiam, si forte amissa fuerit, debere praevie reparatam esse saltem per actum perfectae contritionis: qui vero in statu gratiae est, actu contritionis non necessario indiget. — Ita ad abundantiam declaravit expresse S. Indulg. Congr. 17. Dec. 1870 in una Urbis et Orbis Decr. au th. n. 427. — Quando vero dicitur „qui confessi ct Communione refecti haec et haec praestiterint", quid neces­ sarium sit, v. infra. 2. Quare, si in indulgentiae concessione dicitur, „qui corde con­ trito devote haec et haec fecerit", nemo, qui in statu gratiae non sit, ullo modo eam indulgentiam lucrari potest, ne pro defunctis quidem. w 3. Quando autem illa clausula deest, non pauci theologi putant (ut Bell arm. de indulg. 1. 1 c. 14, Suarez de poenit. disp. 53 sect. 4 n. 6, atque Biel, Richard, Raynaud, Cherub. Mayr, Minderer de in­ dulg. ρ. ΙΓ. n. 28), etiam eum, qui in tristissimo statu peccati exsistat, ope­ ribus illis bonis, quibus indulgentia annexa sit defunctis applicabilis, eam non sibi quidem, sed defunctis lucrari posse: quod, etsi probabile videri possit, certum non est; v. Lugo de poenit. d. 27 n. 75. Videlicet quia non operis neque operantis dignitas respicitur, sed satisfactio ex opere operato illi operi annexa, ex se non repugnat, indulgentias aliquem sic lucrari posse; imo id aliquo modo suadetur ex efficacia satisfactionis sacra­ mentalis, quae, etsi in statu peccati praestita, efficientiâ suâ non destituitur, sed, licet pro tunc operanti applicari nequeat et proin suspendatur, nihilo­ minus postea remoto obice propter valorem, quem ex opere operato habet, reviviscit. At in indulgentiis applicationi erga defunctos obex essentialiter non creatur: nihilominus quum applicatio per modum suffragii et inter­ cessionis fiat, ceteris paribus Deus facilius accepturus est, quae ei ab homine justo, quam quae a peccatore pro animabus defunctorum offeruntur. De conditione lucrand. indulgentiarum altera, i. e. de voluntate eas lu cran d i. 53$ Voluntas saltem illa requiritur, quae necessaria est ad voluntariam susceptionem donorum et gratiae. Attamen: 1. Sine causa requiratur specialis et expressa intentio indulgentiae lucrandae in singulis illis operibus, quibus forte annexa est. Imo ne cognitio quidem indulgentiae requiritur. 2. Sufficit igitur voluntas habita, idque saltem implicite, neque retractata, seu intentio habitualis implicita, i. e. voluntas lucrandi in­ Indulg. conditiones : statue gratiae, voluntas lucrandi, opera implenda. 37') diligentias debuit aut formaliter sive in se aliquando adesse, aut debet illa in altero objecto voluntatis implicite contineri, deinde voluntas esse non retractata. Quae intentio, quam aliqui, etsi minus accurate, interpretativam vocant, prorsus sufficere debet, modo opera ipsa rite perficiantur. 3. Ut vero majore fervore voluntas in indulgentias lucrandas feratur, pia praxis est consulenda, ut quotidie in precibus matutinis renovetur in­ tentio eas indulgentias lucrandi, quae operibus bonis occurrentibus annexae sint: at id ad valorem exigi, sine ulla vel minima ratione praetendas. 4. Ut indulgentiae defunctis applicentur, utique expressior voluntas ex parte lucrantis, seu exercentis opera praescripta requiritur. Quum enim in actione hominis ex sese non habeatur voluntas in alterum ejus utilitatem transfundendi, sed potius eam sibi acquirendi: illa liberalis transfusio ex­ pressiore modo fieri debet. Verum si quis semel aut omnium aut certarum indulgentiarum donationem erga defunctos eosque secundum suam devo­ tionem determinatos fecerit, non est, cur in singulis indulgentiis ejus in­ tentionis renovationem requiramus. — Nihilominus ad hanc, intentionem frequentius renovandam fideles eo magis utiliter exhortamur, quo magis et frequentius id agentes eximiam caritatem exerceant atque sibi ipsi coe­ lestia merita accumulent. § 8. De conditione lucrandarum indulgentiarum tertia, i. e. de praescriptis operibus implendis. 1. Indulgentiae partiales saepissime adnexae sunt precum certarum >;» devotae recitationi. In quibus notandum est indultum a S. Pontifice 29. Dec. 1864 specialiter concessum ^indulgentias adnexas precibus (ergo cpiibuslibet) valere, quocunque idiomate recitentur, dummodo versiones sint fideles". De versionis fidelitate ut constet, sufficere declarationem sive S. Congregationis Indulg., sive alicujus ex Or­ dinariis loci, in cujus linguam nativam versio facta sit, habetur ex declaratione ejusdem S. Congr. 29. Dec. 1864: Deer, au th. η. 415. 2. Pro indulgentia plenaria plerumque statuuntur: confessio, S. Communio, visitatio ecclesiae et preces ad certas intentiones S. Pon­ tificis ad Deum fusae. Quae conditiones, etsi non omnes necessario in statu gratiae perficiendae sunt, tamen ultimum complementum omnino in statu gratiae, ut per se patet, exerceri debet. 3. Quamquam dicitur, „qui confessi et S. Communione refecti hoc vel illo die ecclesiam visitaverint etc." : nihilominus visitationem ecclesiae confessioni et Communioni praemittere licet, modo die assig­ nato fiat. Ita ex approb. Pontificis 19. Maji 1759: Decr. au th. n. 214. 4. Confessio semper requiritur, si dicitur „qui confessus etc.": quamquam, si quis sola venialia peccata habet, absolutio non necessario requiritur. Decr. au th. n. 295 et 359. a) Ilebdomadaria confessio sufficit pro omnibus indulgentiis occur­ rentibus, ad quas lucrandas confessio praescribitur (excipe indulgentiam 380 P. II. L·. I. Tr. V. Sacram. Pocnit. — Sect. IV. Append, de Indulgentiis. jubilaei modo ne peccatum grave fuerit interim commissum; quodsi sit commissum, confessio et absolutio denuo necessaria est. Ita CIem. XIII. 9. Dec. 1763, et Pius IX. 12. Mart. 1855: Dccr. auth. n. 231 et 364. b) Hebdomadaria autem confessio reputatur eorum, qui quavis hebdomada confiteri consueverunt ; neque requiritur, ut quaelibet con­ fessio a sequenti aequali spatio septem dierum distet12. c) Si indulgentia ratione festi conceditur, in illis locis, ubi penuria est confessariorum, petentibus indulgetur, ut valeat pro indulgentia con­ fessio infra hebdomadam ante festum peracta etiam pro iis, qui hebdo­ madarium confessionem peragere non wnsueverunt. Attamen pro aliis regionibus id applicari nequit, quum pro generali regula hoc indultum minime latum sit. Cf. Dccr. auth. 252, 264, 295. d) Jam antea indultum erat, ut, si ratione festi a primis vesperis indulgentia concederetur, confessionem cum Comm. peragere liceret in toto pervigilio. Nunc vero 6. Octob. 1870 (Deer. auth. n. 426) concessum est, ut, cuicunque diei annexa sit indulgentia, pridie peragi possit sive confessio et Communio, sive sola confessio, si modo reliqua opera praescripta ipso die praescripto impleantur. In jubilaeo autem semper ipsum tempus jubilaei retineri debet, neque sufficit confessio aliunde praescripta, nisi specialis concessio hac in re habeatur. Incipit autem jubilaeum cum primis vesperis primi diei: Scavini t. 4 n. 348, XI,I. f ? ■H 1 Sume e. g aliquem secundum consuetudinem suam Fer. VI. confessum esse; vi illius confessionis lucrari nequit indulgentiam jubilaei, cujus initium fuerit sequenti die Dominico, alias indulgentias plenarias, si quae illi diei Dominico annexae sunt, potest lucrari. 2 Neque puto, ullo modo contrarium probari responso nuper dato 23. Nov. 1878 (Decr. aut lient, n. 439) et 25. Febr. 1886 „liebdomadam intelligi stricte spatium septeni, non ocio dierum“: id enim verissimum est. idque verificatur, etsi poenitens hac hebdomada feria II, sequenti hebdomada feria IV, subsequenti fer. III confitetur. Nam in exemplis allatis verum est, poenitentem semper intra quodlibet spatium a Dominica usque ad Sabbatum inclusive, i. e. septem diefum, aliquam confessionem instituisse. Negavit autem jure S. Congregatio, intelligi posse spatium octo dierum: alias pronum esset concludere, sufficere, ut aliquis v. g. confiteretur primum Do­ minica dic 13. Junii, secundo 28. Junii; nam ille vere confessus esset infra duo octidua sibi succedentia, i. e. primo dic prioris octidui et ultimo secundi octidui, verum qualibet hebdomada confessus non esset, quum confessio incidat in Domini­ cam primae, et in feriam II tertiae hebdomadae. Nihilominus, qui frequentius confessionem idtra septimum diem protrahit, jam dici nequit consuevisse quavis hebdomada confiteri; potest autem optime, si hoc una vice facit, altera vice brevius spatium observaturus. Imo si casu raro aliqua hebdomada sine confessione excidnt, ne id quidem quidquam obest, quoniam consuetudinem hebdomadariae confessionis non destruit: in ipso etiam decreto (Decr. auth. n. 231) et in ,Haccolta‘ png. XVII edicitur, si quando ob legitimum impedimentum exceptio fiat a regula hebdomadariae confessionis, id non obesse indulgentiis lucrandis. — Summum de hoc dubitari potest, num si quando aliquis sine legitimo impedimento confessionem ultra hebdomadam protraxerit, ille post elapsos septem dies, sequenti dic plenariam indulgentiam lu­ crari possit. Indulgentiarum conditiones: opera implenda. 381 5. S. Communio, utique digna, fieri necessario non debet in illa ecclesia, cujus visitatio praescribitur, nisi forte in speciali casu id expresse indictum sit: verum si in illa Ecclesia S. Communio sumi­ tur, eadem visitatione preces ad intentionem S. Pontificis indictae fieri possunt, ita ut satisfiat eodem tempore et ecclesiae visitationi et ora­ tioni praescriptae simul cum S. Communionis sumptione, si modo tem­ pus ipsum sit lucrandae indulgentiae aptum. „Raccolta“ edit, anni 1886, pag. XXV. De cetero nota: a) Communionem pridie sumi posse v. modo supra. b) Excepto jubilaeo, S. Communio non tam inter ipsa opera praescripta computatur, quam pro praerequisito habetur: quare sufficit extra jubilaeum etiam Communio paschalis ad lucrandas indulgentias: imo una eademque Communio ad lucrandas plures indulgentias plenarias (quamquam solum defunctis tunc re ipsa applicari possunt) eodem die occurrentes, quarum singulae Communionem exigunt, modo reliqua opera pro singulis indulgentiis singula ponantur, resp. repetantur. S. Congr. 29. Maji 1841 et 10. Maji 1844; Decr. auth. n. 291, 1° et n. 327. c) Porro ii, qui impedimento aliquo physico et permanente im-sw pediantur, quominus domo exire possint, ut qui morbo detinentur, propter difficultatem saepius recipiendi S. Communionem accipere possunt commutationem S. Communionis et visitationis ecclesiae in alia opera pia ab ipsorum confessario, et sic acquirere omnes indulgentias plenarias, quas acquirerent visitando ecclesias illius loci, ubi vivunt: ex Decr. Urbis et Orbis 18. Sept. 1862 (Decr. auth. n. 393). Quod quidem decretum excipiebat eos, qui in communitate viverent: nunc vero Leo XIII. d. 16. Jan. 1886 ad hos quoque, si impediti fuerint, eum favorem extendit. d) Pro pueris ad S. Communionem nondum admissis generalis dispensatio seu facultas dispensandi facta non est, sed specialis tantum pro jubilaeis: quare aliarum indulgentiarum, quae S. Communionem requirunt, participes esse nondum possunt. 6. Si visitatio ecclesiae ad certas ecclesias restringitur, eas visitari o opus est, quae in induito indulgentiarum notantur. Accuratius haec adverte : a) Si in genere alicujus ecclesiae visitatio praescribitur, intelligitur tum ecclesia proprie dicta, tum oratorium pleno sensu publicum: non censeri publica oratoria (illo pleno sensu) ea, quae canonice erecta fuerint in monasteriis, seminariis etc., aditu publico fidelibus non pa­ tente, declaravit S. Congr. 22. Aug. 1842 in Uerdunen. Decr. auth. n. 310. — Privata enim illa oratoria, in quibus quidem S. Sacramentum asservatur, suminum pro ipsis religiosis substitui consueverunt, ne cogantur extra monasterium versari, si indulgentiarum velint esse participes. Λ 382 P. II. L. I. Tr. V. Sncrain. Poenit. — Sect. IV. Append, de Indulgentiis. b) Si prae multitudine fidelium affluentium ad ecclesiam locus non omnes çapit, sufficit ante fores ecclesiae cum reliqua multitudine sese conjungere: alioquin ecclesiam intrare omnes debent. c) Visitatio, quae pro certo die, in quo indulgentia lucranda est, praescribitur, facienda est, quando propter festum indulgentia conceditur, intra spatium a prioribus festi vesperis usque ad occasum solis (sc. cre­ pusculo incluso) ipsius diei festi; si vero festivus dies non est, intelli­ gitur dies a media nocte ad mediam noctem. Ita ex Decr. 3. Julii 1754 correctum jussu Pii IX. 12. Jan. 1878 (Decr. au th. n. 201 et 434).— Confessionem et Communionem potest vel sequi vel praecedere, etiamsi dicatur „confessi et S. Communione *refecti (ibid. n. 214). «2 7. Preces fundendae ad intentionem S. Pontificis in ecclesiae visi­ tatione fundi debent, si visitatio ecclesiae praescribitur; alias ubique fieri possunt. a) Intentio illa ad mentem S. Pontificis sufficit confusa: ad fervorem excitandum tamen convenit, illius intentionis expressius et distinctius recordari, sc. exaltationis et propagationis S. Ecclesiae, exstirpationis liaeresum et errorum, pacis inter principes populosque christianos. b) Situs inter orandum non praescribitur: raro pro quibusdam orationibus indulgentia ditatis genuflexio praescribitur; quod si obtinet, haec est conditio ad lucrandas indulgentias necessaria, ut in oratione illa ,Sacrosanctae1 post officium divinum dici solita, quam solummodo ratione infirmitatis salva indulgentia recitari licet genibus non flexis. Cf. Decr. 18. Sept. 1862 in Bituric. Decr. au th. n. 398. c) Quamquam in precibus ad inentem S. Pontificis fundendis deter­ minatum aliquid praescriptum non est: tamen non videtur sufficere minima omnino oratio. Sufficit communi opinione 5—7 Pater, Ave, Gloria recitare. — Optimum consilium est mentaliter Deum exorare, ita tamen, ut alicpta vocalis oratio adjungatur. d) Pro surdo-mutis (et mutis) Pius IX. concessit, ut sufficiat, 1) si visitatio ecclesiae cum precibus praescripta sit, ibi mente orare, vel si publicae preces fiant, cum reliquo populo devote sese conjungere; 2) si preces privatim fundendae sint sine visitatione ecclesiae, „confessarii surdo-mutorum valeant easdem orationes in alia opera pia externe aliquo modo manifestata commutare, prout in Domino judica­ verint: 15. Martii 1852, decr. U. et O. (Decr. au th. n. 355). Quod „Raccolta“ pag. XVI in quibuslibet precibus, quibus indulgentia annexa sit, fieri posse sumit; quare confessarius poterit indicere, ut mentaliter cum devoto corporis habitu externo orationes illas ad Deum fundant, quum reliqui fideles — id quod indubium est — eas recitare, non sola mente percurrere debeant. Jubilaeum — summa doctrinae capita. 383 Caput II. De Jubilaeo speciatim. Articulus I. Sumina doctrinae capita. I. Jubilaeum ad similitudinem anni jubilaris Legis Vet. inductum»» post varias mutationes a longo jam tempore 25. quoque anno celebrari consuevit: quod etiam annus sanctus, sive jubilaeum majus vocatur, in distinctione a jubilaeo minore, quod Pontifices certis quibusdam occasionibus, ut initio sui Pontificatûs vel in publicis calamitatibus, con­ cedere consueverunt, atque „indulgentiam ad instar jubilaei * vocant. II. Jubilaeum, sive majus sive minus, hac re ab indulgentia ple­ naria alio modo concessa distinguitur, quod certi quidam favores er gratiae ad plenariam indulgentiam addantur. III. Opera praescripta revocantur ad haec: visitationes certarum ecclesiarum et orationem ibi fundendam, certa jejunia, eleemosynam, confessionem et Communionem. IV. Favores jubilaeo annexi versantur circa absolutionem a cen­ suris et peccatis reservatis atque quibusdam irregularitatibus, com­ mutationem votorum. V. Verum quo magis excitentur Christifideles, ut Romam petant-44 atque Urbis sanctuaria devote visitent, 1) intra annum sanctum suspen­ duntur aliae indulgentiae vivis concessae, paucis exceptis; sed indul­ gentiae defunctis non applicabiles eo anno illis applicabiles fiunt. Ita Ben. XIII. Constit. ,,*Salvatoris 28. Apr. 1725, quod dein (per Ben. XIV.) evasit regula generalis. — At anno sancto elapso omnia reviviscunt, atque eo tempore consuevit concedi, ut in toto orbe in­ dulgentiam seu jubilaeum Christifideles lucrari possint, ne, qui Romani petere nequeant, tanto favore priventur. 2) Facultates quaedam absolvendi a casibus et censuris reservatis, commutandi vota, dispensandi ab irregularitatibus, impedimentis etc. tempore anni sancti, si consueto modo celebratur, extra Urbem sus­ pendi consueverunt. Attamen non semper eodem modo haec suspensio facta est, ut narrat Bened. XIV. nInter praeteritos * §§ 29—32: quare tandem in quolibet jubilaeo ipsa bulla inspici debet. Intelliguntur communiter facultates regularibus, congregationibus, locis piis etc. datae. Ab illa autem suspensione attingi non solent (v. Bened. XIV. f'tim nos super * 7. Maji 1749 § 2): 1) facultates S. Inquisitioni datae et iis, qui ad illius munus ut­ cunque deputati sunt; 2) facultates, quae a S. Poenitentiaria Missionariis pro locis Mis­ sionum dantur; 3) facultates Episcopis sive a Cone. Trid en tino, sive speciali privilegio a S. Sede datae; 384 P. II. L. I. Tr. V. Sacrnm. Poenit. — Sect. IV. Append, de Indulgentiis. 4) facultates, quae regularium Superioribus collatae suut in ipsos regulares subditos exercendae. VI. Nisi bulla, qua jubilaeum indicitur, aliud quid statuit, censentur validae manere regulae a Bened. XIV. occasione jubilaei 1750 datae in Constitutionibus ,Jnter praeteritos^ et „Convocatis“: praecipuas mox afferam, quum fere totae sint in explicandis operibus praescriptis et adjunctis favoribus. Cf. Deer. S. Congr. 16. Febr. 1852 in Decr. au th. n. 353. Pauca addam de notione jubilaei. 1. Primo cogitantem occupare poterit mentis admiratio, quod ali­ quando tam profusa manu Pontifices jubilaea concedunt, quasi hac agendi ratione non satis provideatur divinae justitiae ordini. At qui ingentes fructus poenitentiae, sinceras tot peccatorum conversiones, justorum in fer­ vore incrementum perspexerit, potius etiam hîc divinam providentiam ado­ rabit, quae tandem et justitiae rigorem et misericordiae relaxationem in salutem animarum dirigit. 2. Jubilaeum minus, seu quod dicitur dari „ad instar *jubilaei , ple­ rumque ad aliquot hebdomadas, vel unum alterumve mensem aut a Summo Pontifice determinatum aut per Ordinarios locorum determinandum re­ stringitur. Neque illud consuevit sic concedi, ut aliquis pluries indulgen­ tiam jubilaei consequi possit, nisi forte in bulla jubilaei id expresse no­ tetur. Jubilaeum autem anni sancti censetur toties acquiri posse, quoties aliquis praescripta opera repetierit. Ita expresse Ben. XIV. „ In ter prae­ teritos" § 84. Atque eodem modo indulgentiam jubilaei pluries lucrandi facultas ad­ erit, si jubilaeum extraordinarium ad longum tempus conceditur: paucis, quum jubilaeum sit aliquod favorabile, tamdiu dicendum est, adesse facul­ tatem pluries lucrandi, quamdiu ex bulla jubilaei aliisve indubiis decretis contrarium non probatur. 3. Exemplum extraordinarii jubilaei longissimi temporis, cujus exem­ plum in Ecclesiae historia aliud non exstat, habes in jubilaeo occasione Concilii Vaticani promulgato: quod etiam post suspensionem Concilii ex­ pressa declaratione Pii IX. perduravit, et quamquam occasione anni sancti 1875 eo anno suspendebatur, tamen eo elapso, ex ipsis verbis bullae, qua jubilaeum anni 1875 indicebatur, videri poterat iterum revixisse; attamen subsequentia acta Leonis XIII. satis ostendunt, illud pro exstincto esse habendum. Ejusmodi autem jubilaea extraordinaria, quae per diuturnum omnino tempus perdurant, consueverunt Romani Pontifices ita concedere, ut fideles illud pluries lucrari valeant: ut ipsum illud jubilaeum Vaticani Concilii, et jubilaea a Leone XIII. concessa. W Articulus II. I)e operibus, quae in jubilaeo praescribi consueverunt, singillatim consideratis. mo 1. Pro jubilaeo minore vel extraordinario consueverunt praeter confessionem et Communionem praescribi jejunia, eleemosynae, visita­ tiones ecclesiae certo numero definitae: pro jubilaeo vero anni sancti praeter confessionem et Communionem solum visitationes certarum Jubilaeum summa doctrinae capita, opera praescripta. 385 ecclesiarum, at majore numero, nimirum quatuor basilicarum visitatio devota cum oratione per 30 dies, qui numerus, exsistente magno pere­ grinorum concursu, solet ad 15 dies reduci. Ceterum in hac et in qualibet alia re inspici debet accurate bulla indictionis jubilaei. Regula communis est, opera praescripta ea intelligi, quae non jam aliunde sini debita, nisi in bulla jubilaei contrarium expresse conceditur: „Inter praeteritos“ § 53. 2. Quando in jubilaeo visitatio plurium ecclesiarum praescribitur — quod consuevit Heri, maxime in jubilaeo anni sancti —, Ordinarii pro iis locis, ubi una tantum est ecclesia, facultatem habent toties visitationem illius unius ecclesiae praescribendi, quot ecclesiarum visi­ tationes bulla per se injungit. Quod decreto generali U. d 0. 15. Martii 1852 concessum est (Decr. authent. n. 353); (piare etsi bulla jubilaei id non exprimit, nihilominus Ordinarii ita agendi auctoritate pollent. 3. Regulares autem, quamquam alias facultatem habent, suas ec­ clesias visitando omnes lucrandi indulgentias, quas lucrarentur, si ec­ clesias loci, ubi degunt, visitarent, jubilaei indulgentiam non lucrantur, nisi visitent ecclesias ab Ordinario designatas: quare, ut in suis ecclesiis lucrari possint, aut designatio Ordinarii fieri debet pro ipsis religiosis, si ea facultas in literis Apostolicis confertur, aut singuli religiosi, si justâ causa a visitandis aliis ecclesiis impediti fuerint, a suo confessario illam commutationem debent accipere.1 4. Aliquam orationem vocalem, etsi quis mentales preces ad in->47 tentiones consuetas peregerit, faciendam esse, habetur ex Const, „lntcr praeteritos" § 83. 5. Jejunia, quae in jubilaeis extraordinariis praescribuntur, intelligi debent sensu ecclesiastico stricto, i. e. conjuncta cum abstinentia, quae in ecclesiastico jejunio per se observanda esset, si indultum nullum 1 Communico bac de re complures declarationes S. Poenitentiariae : A. ex anno 1875: „An religiosi jubilaeum lucrari valent peragentes in propria ecclesia visitationes ad id praescriptas?11 R. Negative. (Acta S. Sedis vol. S pag. 5B4.) B. ex d. 24. Apr. 1886. Circa jubilaeum illius anni quaesitum erat: ..I. Utrum regulares in claustris degentes indulgentiam jubilaei lucrari valeant ex sola dis­ positione literarum ,Quod auctoritate Apostolica1 visitando propriam ecclesiam, quin opus sit aliqua concessione vel commutatione? — II. Et quatenus negative ad primum, utrum Ordinarius id ipsis concedere valeat? III. Utrum potius recurrere debeant singuli ad confessarium pro commutatione obtinenda? — IV. Utrum sub titulo ,ecclesiae publico cultui addictae1 adseribi valeat ecclesia vel capella alicujus mona­ sterii, in qua singulis diebus per annum Missa convcntualis et Horae canonicae publice celebrantur, etsi mulieres ex consuetudine ab ingressu hujus ecclesiae ar­ ceantur ?u — S. Poenit. R. „Ad I. Negat ire. — Ad II. Providebitur in sequenti — Ad III. Affirmative. — Ad IV. Respondebitur, quum recurrerit Ordinarius.** (Nouv. Revue théol. t. 18 pag. 318.) C. Eodem anno quaesitum erat: „Utrum abbates ct praelati regulares, utpote jurisdictionem quasl-cpiscopalem in subditos intra septa sui respective monasterii habentes, ecclesiam seu oratorium monasterii proprii suis subditis visitandum designare valeant ad lucrandam jubilaei indulgentiam ?u S. Poenit. R. die 15. Dec. 1886: ^Negative.** (Nour. Revue théol. t. 19 pag. 28.) Lehmkuhl, Theol. mor. II. Edit, 4. 25 386 P. II. L. I. Tr. V. Sacram. Poenit. — Sect. IV. Append, de Indulgentiis. exsisteret. Quare indulta circa delectum ciborum alias per annum con­ cessa pro jubilaeo non valent, nisi aut specialis concessio S. Pontificis facta est, aut ex justa et gravi causa commutatio a singulis fidelibus per confessarium fuit obtenta. — Num jejunia, si tria indicantur, eadem hebdomada peragenda sint, ex tenore bullae indicti jubilaei sumi debet. Pro jubilaeo Concilii Vaticani evidenter concessum est, ut liceat je­ junia in plures hebdomades distribuere; antea communiter praecipie­ batur, ut in una hebdomada perficerentur. — Si jejunium stricti juris indicitur, servanda est abstinentia etiam a lacticiniis. 548 6. Eleemosyna, si praescribitur, „prout devotio suggesserit , * quae­ libet sufficit, modo ne pro conditione personae tantilla sit, ut donator censeatur nihil facere velle; si vero indicitur eleemosyna „pro unius­ cujusque facultate , * ditiores certe debent majorem aliquam eleemosynam facere suis facultatibus proportionatam : S. Alph. 1. 6 n. 538 Q. XI. — Verum pauperes obtinere possunt a confessario commutationem, vel quodlibet minimum contribuere; religiosi aut commutationem possunt obtinere, aut satisfaciunt consentiendo in eleemosynam, quam Superior totius communitatis nomine facit: S. Alph. ib. Idem dic do filiisfamilias aliisque, qui sub aliorum potestate constituti nihil proprium habent: v. S. Alph. ib. dub. 1. NB. L. c. S. Alph. discutit quaestionem, num lucretur jubilaeum, qui dederit eleemosynam distribuendam, si postea (durante jubilaeo) non distribuatur. Diversi diversimode opinantur. Verum dubitari de acquirendo jubilaeo, mea opinione, nequit, si dominus dominium rei, quam pro eleemo­ syna destinavit, a se abdicaverit. Nam si hanc voluntatem habuit, alter (ut procurator) rem sibi traditam jam tenet nomine pauperum aut piae causae, si modo ea determinata sit, ita ut dominus, si repeteret, injustitiam pror­ sus committeret; at si res tradita jam transiit in dominium piae causae, etsi nondum in ejus physicam possessionem, eleemosyna perfecta est ox parte dantis, nec quidquam domino oberit, si procurator forte injuste rem sibi retineat, sicuti nihil obesset danti eleemosynam, si fur donum ipsum a paupere statim surriperet. M9 t- 7. Confessio et Communio non possunt eae computari, quae ex praecepto Ecclesiae jam fieri debeant. Quapropter Communio pascha­ lis — attamen S. Pontifex speciale indultum in certis adjunctis dedit — non sufficit: cf. n. 539. Ita constanter S. Sedes declaravit, quamquam nonnunquam certis regionibus specialem dispensationem largita est: cf. resp. S. Congr. Ep. 5. Martii 1847, Scavini tom. IV. n. 348 I, Deer. S. Poeni­ tentiariae ex speciali mandato Pii IX. 25. Jan. 1875: „4. declarat, unica confessione et Communione non posse satisfieri praecepto pa­ schali et simul acquiri Jubilaeum * etc. Idem declaratum est jussu Leonis XIII. pro jubilaeo anni 1879, et anni 1881 a S. Poenitentiaria 25. Martii 1881. Praeterea nota: a) Verum, quia confessio non necessario pro tempore paschali praescribitur, scite S. Poenitentiaria postea declaravit (v. Acta Jubilaeum — opera praescripta. 387 S. Sedis vol. 8 pag. 301) ad quaest. VII.: „Ex S. Poeniten­ tiariae responsis certum est, haud satisfieri posse praecepto paschali et jubilaeum lucrari unica confessione et Communione; potestne unus et alter attingi finis duabus Communionibus et unica confessione? „R. Affirmative; firma tamen manente obligatione satisfaciendi, si nondum quis satisfecerit, praecepto annuae confessionis. * Quare ei, qui ante tempus jubilaei in illo anno confessus jam est peccata mortalia, tempore paschali cum jubilaeo coïncidente, sufficit semel confiteri et bis paschali tempore S. Eucharistiam sumere. Aut qui confessus nondum est, confessionem et Communionem primo facere potest pro jubilaeo, uno alterove die postea sine nova confessione (modo ne lapsus fuerit in peccatum grave) praeceptum paschalis Com­ munionis implere; at si forte intra cursum ejusdem anni in grave peccatum lapsus fuerit, tenebitur vi praecepti annuae confessionis, iterum confiteri: quodsi se immunem servet, non tenetur, eo quod ne­ cessariam confitendi materiam non habet. b) Qui, antequam omnia opera praescripta perfecerit, post factam confessionem et Communionem in mortale peccatum inciderit, reliqua quidem opera repetere non tenetur, confessionem denuo peragere de­ bet, ut a suo peccato sacramentaliter absolvatur, nec sufficit perfectam contritionem elicere. Ben. XIV. 1. c. § 79. Articulus III. De favoribus indulgentiae Jubilaei aunexis. § L Expenduntur singulae facultates. Favores jubilaei indulgentiae annexi circa absolutionem, votorum.vv» commutationem etc. dantur non directe confessariis, sed potius Christifidelibus jubilaeum lucrari volentibus. Quare a) dicitur facultas eligendi confessarium ex approbatis, a quo ab­ solvi etc. possint. Quae facultas datur etiam regularibus, nisi forte aliqua religio peculiarem constitutionem obtinuerit, ne socii etiam vi jubilaei absolvi possint ab aliis, nisi ab iis, quos Superior designaverit. Nihilominus a tempore Ben. XIV. S. Pontifices consueverunt tam am­ plam facultatem omnibus concedere, ut etiam speciali illi constitutioni derogarent: quare cujuslibet jubilaei indictio videri debet. b) Moniales autem et earum novitiae communiter nequeunt con­ fiteri, ne in jubilaeo quidem, nisi apud eos, qui saltem pro aliquo loci monasterio specialem approbationem obtinuerint: v. Ben. XIV. in Const. nCelebrationem“ 1. Jan. 1751. Quod practice valet de omnibus illis mulieribus in communitate viventibus, quarum confessiones audiendi potestatem Episcopus ita sibi reservavit, ut eam a communi appro­ batione confessoriorum exemerit atque specialem approbationem neces* 25 388 f 1 - P. II. L. I. Tr. V. Sncrnm. Poenit. — Sect. IV. Append, de Indulgentiis. sariam esse declaraverit: nani confessarii communes relate ad eas fe­ minas non sunt approbati confessarii. 551 c) Facultas igitur absolvendi extenditur ad quoslibet casus et censuras reservata, nunc solum exceptis casibus contentis in Const. ^aeramentum poenitentiae", atque iis censuris, quae forte latae fuerint nominatim contra aliquem; etiam cautius agendum est in iis, quae ex natura rei publicam retractionem et reconciliationem exigant. d) Facultas dispensandi in irregularitatibus non datur, nisi qua­ tenus in ipsa bulla exprimitur; exprimi solet sola irregularitas ex violatione censurae contracta. e) Facultas circa vota non versatur: 1) circa vota reservata (saltem non circa votum castitatis perpetuae et religionis); 2) circa vota, in qui­ bus jus tertii intervenit; 3) circa vota poenalia praeservativa, nisi opus substitutum aeque bene praeservet a peccato. — Ita bullae indictionis expresse monere solent. — Commutatio autem seu ,dispensando com­ mutare1 sic intelligitur, ut non liceat opus notabiliter minus substituere. Ceterum ratio seu causa commutationis probabiliter non alia requiritur, quam ipsum jubilaeum: S. Àlph. 1. 6 n. 537 Q. IV.: quae commutatio, in quantum fieri potest, facienda est in opera ejusdem naturae. 552 f) Exercitium facultatis absolvendi, commutandi in confessione sacramentali fieri debet: Ben. XIV. 1. c. § 63. g) Invalida est absolutio a censuris, votorumve commutatio, nisi poenitens sincerum animum habet opera pro jubilaeo injuncta praestandi; ergo etiam invalida est, si confessio est sacrilega: nam favores annexi solummodo conceduntur in ordine ad jubilaeum lucrandum. Verum si quis postea tantum mutat animum, quem antea serium habuit, manci absolutus, votaque manent commutata; utrum autem, qui sic agat, gra­ viter peccet, non est concors theologorum sententia: v. Ben. XIV. 1. c. § 86 et bullam Pii IX. „Gravibus Ecclesiae" in indicendo jubilaeo a. 1875. h) Confessarii poenitcntibus, non obstante jubilaei indulgentia, sacramentalem poenitentiam injungere, poenitentes eam implere debent. Ben. XIV. 1. c. § 65. i) Qui opera pro jubilaeo praescripta peregit aut peragere, quando confessus est, voluit, sed in confessione sincera facta peccati vel cen­ surae reservatae oblitus est, etiam post tempus jubilaei a quocunque confessario approbato absolvi potest, quum reservatio sublata sit: S. Alph. 1. 6 n. 537 Q. IV. k) Etiam ille non excluditur a favore absolutionis, qui peccatum commisit spe obtinendi absolutionem vi jubilaei, modo sincere doleat: S. Alph. ib. Q. VI. l) Etiam votum non petendi commutationem commutari per se potest; atque ille, qui jubilaeum non solum in confessione lucrari sibi proposuit, sed operibus impletis illud lucratus est, etiam elapso tempore jubilaei a quolibet confessario votorum commutationem neglectam ob­ tinere potest, quae, quum jubilaeum lucraretur, jam emiserat, modo . >. rt — Jubilaeum — Favores annexi eor unique sensus. 389 ea postea ne renovaverit, S. Alph. ib. Q. IV.; hujua commutationis jus ex jubilaeo adeptus est. ni) Quamquam Ben. XIV. constituit, usum facultatum sive gra- ■·>< tiaruni annexarum in solo foro sacramentali fieri posse, atque pronum videtur inde concludere, etiam operum injunctorum commutationem a confessario peragi non posse, nisi in sacramentali confessione, nihilo­ minus pro jubilaeo anno 1865 celebrato respondit S. Po e n i te nti a ria 16. Martii 1865: „An eveniente justa causa commutandi opera injuncta praescripta in Brevi praesentis jubilaei, ejusmodi commutatio fieri possit extra actum sacramentalis confessionis? Resp. Ex declaratione facta a SS. Domino Papa Pi ο IX., affirmative44 (v. Acia S. Seclis vol. 1 p. 177). Quod, licet pro illo jubilaeo tantum quaerebatur, facile ansam dare poterat, ut consuetudine subsequendum jubilaeorum haec communis regula evaderet. Verum interim tutius hucusque mihi semper visum erat, intra confessionem etiam hanc commutationem facere. Imo nuper contraria praxis, ne lex fieret, intercepta et abolita est, quum S. Poenitentiaria rogata, ut concedat vel declaret, commutationes fieri posse extra actum sacramentalis confessionis, d. 30. Jan. 1886, annuente Leone P. P. XIII., responderit: Non expedire. (Cf. Nouv. Revue théolog. Tornac. vol. XVIII. pag. 69.) n) Quando jubilaeum fideles saepius lucrari possunt, haec operum commutatio a Ben. XIV. in numero eorum favorum collocatur, quorum poenitentes semel tantum participes fieri valeant: cf. „Concoeatis" n. 52 et 39. Quare ex Const. Bened., ut pluries cum impeditis fieri possit illa commutatio, in bulla, quae jubilaeum indicit, haec amplior con­ cessio videtur debere contineri; at 1881 Roma responsum est. com­ mutationem pro impeditis fieri posse toties quoties. V. Arch i v fur kath. Kirch e nr. vol. 40 pag. 259. o) Commutatio confessionis nunquam, Communionis pro solis pueris, qui ad primam Communionem nondum admissi sunt, fieri potest: reliquorum operum commutatio fieri potest quidem, sed solum propter justum impedimentum, alias non valet; quamquam omnimoda impossi­ bilitas praescripta opera peragendi non requiritur. Cf. Ben. XIV. „Conwcatisu n. 21. Qui autem tempore jubilaei opera proscripta incipit, at se complere non posse praevidet, aut commutationem operis, aut, si Bulla id concedit, prorogationem temporis obtinere potest. Ita dic etiam de eo, qui ultimo die venit, si nunc sincere confitetur. § 2. De usu facultatum iterato sive non iterato. 1. Etiamsi jubilaei indulgentiam aliquis pluries annexis tamen favoribus semel tantum potest frui: Bened. XIV. „Inter praeteritos" § 84 et ..Convocatis" n. tenti aria 1. Junii 1869 dixit «prima vice tantum44 tantum44. lucrari potest, 554 ita constanter 52. S. Poeni­ vel «una vice 390 P. IT. L. I. Tr. V. Sacram. Poenit. — Sect. IV. Append, dc Indulgentiis. 2. Id autem sic intelligitur, ut, qui prima vice, qua lucratus est jubilaeum, gratiis concessis usus sit, si iterum indigeat, vi jubilaei non possit amplius iis frui, etsi opera praescripta repetat: verum si prima vice non indigebat, nunc vero infeliciter indiget, videtur posse hac vice, quando opera praescripta denuo implere vult ad indulgentiam iterum lucrandam, si modo indulgentia jubilaei pluries acquiri possit, etiam gratiarum annexarum particeps fieri. Ita concludi licet ex Bened. XIV. 1. c. § 84 et ex allegato responso S. Poenitentiariae, quum dicatur, eum, qui semel absolutus sit a censuris etc., non posse amplius facul­ tatibus uti, si de novo indigeat1. Ceterum videri debet, num forte currente jubilaeo strictior etiam decisio facta sit. 5K 3. Alia dubitatio in jubilaeo longioris temporis incidere potest, sc.: Poenitens censuris reservatis ligatus confitetur et absolvitur; verum antequam reliqua opera praescripta perfecerit, in censuras reservatas iterum incidit: — potestne deuuo absolvi, ut jubilaei indulgentiam lucrari possit? R. 1. In jubilaeo anni 1875 a S. Poenitentiaria haec proposita quae­ stio negativum responsum tulit. Scilicet ex mandato S. Pontificis ‘25. Ja­ nuarii 1875 responsum est: ^Declaravit (Sanctitas sua), vi praesentis jubi­ laei (fideles) una tantum vice absolvi posse a censuris et casibus reservatis (et similiter semel tantum acquiri posse ipsius jubilaei indulgentiam)? — Magis etiam eodem die S. Poenitentiaria idem declaravit suo responso: «An confessarii absolvere possint poenitentem, qui jam a reservatis et a cen­ suris absolutus in ea denuo inciderit, antequam opera impleverit ad jubi­ laeum acquirendum praecepta?u Resp.: „Virtute jubilaei posse una vice tantum absolvi a reservatis et a censuris, seu negative/ R. 2. Pro jubilaeo anni 1869, cujus indulgentiam pluries acquiri posse, concessum erat, responsum de negato usu iterato favorum annexorum quae­ stionem nostram non dirimit; videlicet auctoritate Summi Pontificis de­ claratum est 1. Junii 1869: „An tempore jubilaei ille, qui vi jubilaei ejus­ dem fuerit a censuris et a casibus reservatis absolutus, si iterum incidat in casus et censuras reservatas, possit secunda vice absolvi peragens iterum opera injuncta/ R. ^Negative/2 Dixi, hoc responso non ita clare pro­ positam nostram quaestionem solvi; nam sane sermo est de eo, qui jam semel lucratus sit jubilaei indulgentiam operibus omnibus peractis, nos vero 1 Imo postea comperi, in privato responso ad literas Episcopi Novocomensis diei 1. Jan. 1873 dato S. Poenitentiariam id clare ct expresse enuntiasse, videlicet: „Titus, postquam pluries praesentis Jubilaei indulgentiam obtinuerit, in censuram reservatam lapsus est. Hinc quaeritur: I. An possit a confessario suo absolvi, eo quod nunquam fuerit in anteactis confessionibus aliquo reservato irretitus, ac propterea nunquam hoc jubilaei privilegio usus sit. II. Si affirmative, utrum Titus denuo debeat opera praestare, quae ad Jubilaeum consequendum injuncta sunt? 7?. ad l et II affirmativi Ex Nouvelle Revue thiol, Tornac. vol. XVIII pag. 62. — Quam sententiam eo magis in quolibet jubilaeo, cujus indulgentia pluries acquiri potest, sustinendam esse puto, si in dubio sequenti n. 555 discusso negativa sententia pro lege statuatur. 2 Responsa illa cum aliis multis collecta habes in folio periodico „Archiv fiir kath. Kirchenrechta vol. 45. pag. 353 sqq. Jubilaeum. — Favores annexi — eorum usus iteratus. 391 quaerimus dc eo, qui, antequam praecepta opera absolverit, iterum in cen­ suras incidat. — Neque ita patet, responso anni 1875 generalem regulam statui pro futuro tempore. Hinc existimo, pro futuris jubilaeis respicien­ dum omnino esse, quid tunc statuatur; alioqui, nisi majore auctoritate res aliter finiatur, stari posse edictis Bon. XIV., cujus regulae, nisi postea mutentur, in generalem normam transierunt. R. 3. Porro sensus Constitutionis Ben. XIV. „Convocatisu § 84 in fine videtur sane id tamquam probabile relinquere, posse eum, qui, antequam peractis operibus praescriptis indulgentiam semel lucratus sit, iterum in­ ciderit in censuras reservatas, ut valeat tandem semel indulgentiam lucrari, denuo a reservatis peccatis et censuris absolvi. En ipsa verba: ..Illum, si semel illarum (gratiarum) particeps est prima vice, qua jubilaeum consecutus fuit, iterum earum participem fieri non posse, si post primam jubilaei ac­ quisitionem iterum in censuras incurrit etc.tt Ergo a) indirecte et e con­ trario videtur satis innui, eum, qui jubilaeum consecutus nondum sit, posse, si iterata absolutione indigeat, iterum absolvi; b) idque ex communi re­ gula, favores late nos interpretari debere, confirmari videtur; c) ex mente Ecclesiae, quae, nisi aliud certo constituerit, cuilibet vere poenitenti cen­ seatur facultatem saltem semel jubilaei lucrandi praebere velle, idem ali­ quatenus comprobetur. Caput III. Appendix de quibusdam indulgentiis atque indulgentiarum regulis obviis in particulari. II. Regulae et praecepta. 1. Collectio carum indulgentiarum, quae omnibus fidelibus patent, seu 556 ad quas lucrandas unio cum certis sodalitatibus, congregationibus, ordini­ bus etc. non requiritur, authentica, „quae sola in quolibet dubio vel con­ troversia circa quamcunque indulgentiam modumve eam lucrandi excitata consulenda estu ex decl. Pii IX. et decr. S. Congr. Indulg. 3. Jul. 1877. eodem anno Romae in lucem edita est, atque complura menda, quae in alias collectiones irrepserant, correxit: cujus altera editio an. 1886 apparuit. 2. Summaria seu collectiones indulgentiarum ex diversis concessioni­ bus nunc in unum collectarum imprimi nequeunt sine approbatione S. Congr. Indulg.: d. 22. Jan. 1858 a P i ο IX. sancitum, v. Decreta authentica n. 383. Singulae autem indulgentiae aut collectiones jam a S. Congreg. approbatae possunt cum licentia ot approbatione Ordinariorum imprimi, nisi forte dc certo quodam elencho aut collectione specialis prohibitio exstet (ibid.). Quae prohibitio est circa indulgentiarum elenchum, quae annectun­ tur rosariis, crucibus, numismatibus etc. a Summo Pontifice vel ex ejus commissione benedictis, no videlicet ullibi ille elenchus imprimatur sine speciali S. Congregationis licentia. 3. Indulgentiae generales, quae conceduntur a Summis Pontificibus ad aliorum instantiam, v. g. pro recitantibus hanc vel illam orationem, ex­ hiberi debent documento authentico apud Secretariam S. Congreg. Indulg.; alioqui non valent, ut ipsi Summi Pontifices decreverunt: v. decr. 28. Jan. 1756 a Pio IX. corfirmatum, Decr. auth. n. 205 et 371. Verum si hujus documenti exhibitio facta non est, (pium primum postea fit, indulgentia va- 392 Ρ. ΙΓ. L I. Tr. V. Sacram. Poenit. — Sect. IV. Append, de Indulgentiis. lore incipit sine nova Pontificis concessione; ut exempla exhibitionis omissae et postea factae probant: consuevit enim in collectione indulgentiarum no­ tari dios concessionis olini factae. 4. Conditiones ad indulgentias quaslibet praescriptae ad amussim im­ pleri debent: verum si defectus relative valde parvus est, ex communi opinione theologorum id indulgentiae non obstat. Cui consonat Raccolta edit. 1886 p. XIII: «Si qualecunque opus praescriptum, sive totum sive secundum notabilem partem, sive ex ignorantia, sive per negligentiam, sive ex impotentia omittitur, aut si aliqua ex conditionibus temporis, loci etc. praescriptis ob quamcunque rationem non observatur — nisi forte legitima commutatio intercesserit —: indulgentia nequaquam acquiritur". Attamen illud «secundum notabilem partem" non potest adeo late intelligi. Si enim de indulgentia recitantibus hymnum concessa agitur, Sancta Congregatio habuit pro defectu relative satis notabili, ita ut indul­ gentia non esset salva, solam ultimae strophae mutationem. •v·" JI. Particulares quaedam indulgentiae potioris ni om e n t i. 1. Indulgentia altaris privi legi at i. Notio. Intelligitur indulgentia plenaria solis defunctis applicanda, effectu non infallibili: v. supra n. 532. Distinguitur privilegium altaris locale et personale; primum, si in­ dulgentia conceditur propter celebrationem Missae in certo altari, posterius, si certo sacerdoti, quando sub praescriptis conditionibus celebrat in quo­ cunque altari, ille favor conceditur. Conditiones: a) Semper exigitur, ut quando Rubricae non obstent, celebretur .Missa ,de Requiem * II. Apr. 1840, 22. Fobr. 1847, 2. Maji 1852: Decr. au th en t. n. 281, 399, 357. At quando Rubricae prohibent, quo­ minus Missa ,de Requiem * celebretur, aut si secundum Rubricas id minus convenit (ut in expositione publica SS. Sacramenti etiam in altaribus late­ ralibus, in diebus ex concursu populi in foro festivis), celebratio Missae do die, vel respective votivae privilegio altaris lucrando non obstat: Decreta authentica n. 404. b) Saepe concessio favoris altaris privilégiât! ita sonat: „ut animae de­ functi, pro qua Missa celebratur, indulgentia plenaria applicari possit", sive: „qui Missam pro defuncto in tali altari dixerit, liberat animam ctc.“: quod si dicitur illis similibusque verbis, requiritur praeter Missae formam, ut modo sub a) explicatum est, applicatio .Missae pro defuncto, cui celebrans privilegium altaris applicari cupit. — Si dicitur: „qui pro defuncto sive pro defunctis celebrat", celebrans Missam applicaro potest pluribus defunctis, privilegium vero altaris uni ex illis applicaro. (NB. In dio commemorationis omnium defunctorum — 2. Nov. — omnia altaria sunt privilegiata, Missae autem dici possunt sive pro uno, sive pro pluribus, sive pro omnibus fide­ libus defunctis.) — Si autem de applicanda Missa nihil dicitur, opinio erat consultoris S. Indulg. Congregationis, privilegium altaris ita esso ab appli­ catione .Missae separabile, ut Missa uni, alteri altaris privilegium applicari posset. Ita S. Congr. In duIg. 31. Jan. 1848, Decr. au th. n. 348. Quare tum non videbatur altaris privilegio obstaculum fieri, etiamsi pro vivis ad certam intentionem (sive pro stipendio, sive aliter) Missa applicaretur: eo quod haec applicatio minime impediret, quominus in .Missa ct per eam simul orari posset pro defuncto atque ei ex thesauro Ecclesiae per dispensationem Regulae quaedam generales. — Indulg. altaria privilégiât!, viae crucis. 393 Summi Pontificis plenaria indulgentia applicari. Hoc sensu videbatur -umen­ dum esse privilegium altaris, quod quotidie lucrari potest sacerdos, qui netum heroicum, i. e. cessionem omnium satisfactionum, pro defunctis fecit, siquidem in concessione quotidiani privilegii altaris, qua Pius IX. 30. Sept. 1852 illum heroicum actum ditavit, applicationis Missae pro defuncto vel defunctis non fit mentio. Nihilominus S. I. C. responso d. d. 18. Dec. 1885, quod per Leonem XIII. die 19. Dec. approbatum est, recessit ab hac sen­ tentia. Nam interrogata (Dub. V.) «utrum indulgentia plenaria altaris privilegiati personalis debeat a sacerdote, qui actum heroicum emisit, appli­ cari animae, pro qua Missam celebrat", dixit: «Affirmative, hoc enim modo privilegium altaris conceditur a Summo Pontifice." Qua responsione seu S. Pontificis voluntate satis manifestata res est composita. c) Praeter celebrationem vel applicationem Missae ex parte sacerdotis nihil requiritur. Id autem evidens est, sacerdotem propter altaris privilegium, quod habuit, non impediri, quominus vi Missae celebratae seu sumptionis Sacrae Eucharistiae in Missa alias indulgentias lucrari possit, quae Sanctam Communionem requirant, si modo etiam pro sacerdote concessae sunt. 2. 1 n d u 1 g e n t i a e v i a e c r u c i s. 558 De harum indulgentiarum extensione nihil opus est dicere, maxime quum prohibitum sit, ne in tabellis indulgentiae singulis viae crucis stationibus annexae recenseantur. Sunt autem quam plurimae. I. Illud juvat notare, requiri 1) legitimam viae crucis erectionem et benedictionem, 2) modum legitimum peragendi hanc devotionem. Quid ad legitimam erectionem requiratur, longius est hic exponere. Id solum noto, benedictionem cadere in cruces ligneas, quae debent esse con­ spicuae, i. e. ita collocatae, ut non tegantur neque a tergo picturae vel statuae collocentur, sed cerni possint a fidelibus (Decr. auth. n. 442), ve­ rum picturae statuaevo non sunt necessariae (Decr. auth. n. 258 et 264). Neque obstat temporanea remotio crucium e loco suo, modo circiter in eodem loco reponantur: etsi una crux cum altera permutetur. — Neque obest, si deficientibus aliquibus crucibus in locum illarum, in minore tamen numero, substituantur non benedictae, modo ab initio quatuordecim cruces rite benedictae fuerint. Ita S. Indulg. Congr. 30. Jan. 1839 etc.; Decr. auth. n. 258. 270. 275. 328. Non raro habetur etiam facultas benedicendi crucifixos cum indulgen­ tiis viae crucis: quod sic intelligitur, ut illi, qui legitime impediti sint, quo­ minus viam crucis peragant, coram crucifixo illo easdem indulgentias cum crucifixo sic benedicto lucrari possint, modo recitent 20,cs Pater, Ave, Glo­ ria (v. Decr. 8. Aug. 1859), 14les pro 14 stationibus, 5lcs in honorem quin­ que vulnerum Salvatoris, 1 ad intentionem Romani Pontificis pro consuetis finibus. — Pro graviter aegrotis autem 18. Dec. 1877 singulare illud privi­ legium concessum est, ut easdem indulgentias cum crucifixe sic benedicto lucrari possint, modo loco 20 Pator, Ave, Gloria recitent corde contrito versiculum: «Te ergo quaesumus, tuis famulis subveni, quos pretioso san­ guine redemisti", vel actum contritionis eliciant *. — Denique 19. Jan. 1884 i Ut autem ii, qui ejusmodi crucifixum possident, illa gratia frui possint, ejus quidem communicatio per P. Generalem Franciscanorutn vel per sacerdotem ab illo specialiter delegatum requiritur: siquidem P. Generali O. S. F. Pius IX. 394 P. ΙΓ. L. I. Tr. V. Sncram. Poenit. — Sect. IV. Append, de Indulgentiis. a Leone XIII. concessum est, ut, si plurcs se devote componant ad oran­ dum communiter, atque unus tantum teneat ejusmodi crucifixum bene­ dictum, nihilominus omnes, qui simul 20 Pater etc. orent, indulgentias valeant lucrari: Rescripta auth. n. 447. Quando autem ipsa via crucis peragitur: I. in privato exercitio nihil aliud in rigoro requiritur, nisi ut 1) quilibet ab unaquaque ad alteram sta­ tionem sese corporali motu transferat (Docr. auth. n. 278 die 26. Febr. 1841), 2) ad quamlibet stationem breviter meditetur seu recolat passionem Dominicam, sc., ut videtur1, partem illam passionis, quae stationi juxta consuetam et antiquitus introductam repraesentationem 14 stationum re­ spondeat. — Consulitur tamquam pia praxis, ut ad singulas stationes eli­ ciatur brevis contritionis actus, et Pater et Avo dicatur. Quod si in ho­ norem Dominicae passionis cum recordatione stationis occurrentis fit, pro praescripta meditatione sufficere potest, maxime si agitur de iis hominibus, qui meditationi proprie dictae assueti non sunt. Cf. Decr. auth. n. 100, 257. 259. 659 II. Si publicum exercitium viae crucis peragitur, quando perturbatio excitari facile potest, observetur methodus „ut unoquoque de populo suum locum tenente sacerdos cum duobus clericis sive cantoribus circumeat, ac sistens in qualibet statione ibique recitans peculiares consuetas preces, ce­ teris alternatin'! respondentibus" 6. Aug. 1757 a Summo Pontifice approbata: v. Decr. auth. n. 210. Clarum non est, utrum requiratur aliquis motus, ita ut singuli ex populo genufloctant ot iterum surgant, an sufficiat plane immotos cos in loco suo manere. Ut autem in ipso altari summo sacerdos consistere atque ex eo loco solum pro singulis stationibus certas preces cum populo recitans exercitium viae crucis peragere salvis indulgentiis possit, necessaria est specialis con­ cessio , in certis quidem locis impetrata; nihilominus etiam tunc id saltem praescriptum est, ut ad singulas stationes, quae in libello precum occur­ rant, surgatur et genuflectatur 2. 18. Dec. 1877 id concessit, ut graviter aegrotis, qui 20 Pater etc. recitare non va­ lerent, loco illarum precum oratiunculam, quam dixi, injungere posset. Quapropter in ipsa formula facultatis benedicendi crucifixos hanc etiam facultatem expresse inse­ rendam seu adjungendam Rmus P. Gen. jam nunc curare consuevit. Ita Schneider, de indulgentiis (Die Abliisse etc.) edit. 8. a S. Congr. approb. pag. 285. 1 Cf. Prinz, decr. n. 487. An indulgentiae viae crucis . . . datae sint ob Christi Domini passionis meditationem in genere, nn vero taxative pro meditatione illarum stationum 14, quae a fidelibus generaliter cognoscuntur? Resp. negative ad I., affir­ mative ad II 16. Febr. 1869. — Ceterum alii putant, sufficere meditationem quam­ libet de quavis phasi Dominicae passionis. 2 Die 10. Sept. 1883 S. C. I. interrogata respondit: „Ex documentis non constat, indulgentias pro pio exercitio viae crucis concessas toties lucrari, quoties praefatum exercitium iteratur", i. e. in uno eodemque dic: Rescripta auth. n. 443. Ergo res neque affirmatur, neque negatur, sed relinquitur objective dubia, quamdiu SS. Pon­ tifices indulgentias antiquitus concessas noluerint mutare vel interpretari. Inclino tamen in eorum opinionem, qui putent, illas pluries, i. e. toties quoties acquiri poase, nisi eas eximas, quas fortasse antiqui S. Pontifices pro visitantibus loca terrae sanctae certis quibusdam diebus prae aliis annexas esse voluerunt. Quoad has enim obstare videri potest decretum Innoc. XI. „Delataea, quod vide infra in nota ad n. 501 ; quoad reliquas, nisi possitive facta sit restrictio, potius sumere debemus latam inter­ pretationem, quae iteratae acquisitioni faveat. Regulae quaedam generales. — Indulg. viae crucis, scapulariuni. 3. Scapularia. 395 seo Ut aliquis legitimo ad piam scapularium diversorum unionem admissus sit, necesse est, ut sacerdos a) legitimam facultatem admittendi habeat, b) in benedictione scapularis, in impositione et receptione non defecerit in essentialibus; S. Congreg. indulg. 24. Aug. 1844: quod 18. Aug. 1868, ap­ probante Pio IX., ita declaratum est, ut etiam verba substantialia proferri debeant. Decr. auth. n. 329 et 421. Per Pium IX. 18. Sept. 1862 facta est sanatio pro Orbe, si quae receptiones invalidae fuerint propter defectum facultatum, vel propter defectum in scapularium forma: Decr. auth. n. 394. — Denuo petebatur sanatio quoad „omnc8 receptiones invalidas ad sodalitatem vel unionem scapularis cujuscunque bona fide peractas", et 20. Julii 1884 SS. D. Le ο XIII. concessit, „ut adscript! cum aliquo defectu, ut in precibus, abhinc indulgentias singulis scapularibus proprias lucrari valeant". (Ex folio anglico „The Tablet" 6. Dec. 1884.) Primum scapulare, quo aliquis utitur, debet esso legitime benedictum : quamquam in admissione seu receptione, si scapularia desunt, sic omnes vestiri possunt, ut uni post alterum idem scapulare ab ipso sacerdote im­ ponatur. Attamen postea saltem ad singulos sic receptos scapulare rite benedictum transmitti debet. — Post primum autem scapulare, quo quis usus est, detritum sive amissum, aliud etiam non benedictum, modo sit ex legitima materia et juxta legitimam formam confectum, substitui privatim plerumque potest. Vide ib. Docr. auth. n. 421. Qui semel legi­ timo ad scapulare admissi sunt, nova admissione non indigent, etsi diu scapulare non gestaverint, sed sufficit illud resumere, ut favoribus illius frui possint, quibus interim non fruebantur. Nova admissio tum tandem requiritur, si quis, nolens amplius sodalitati scapularis adjungi, illud de­ posuit vel si in deponendo scapulari ita se gessit, ut illa voluntas piae sodalitati valedicendi implicite adesset, e. g. si ex contemptu deposuit; sicut enim nemo nolens admitti potest, ita nemo nolens in illa pia sodalitate retinetur. Inter diversa scapularia eminent 1) Scapulare de Monte Carmelo, -,ei 2) Scapulare Immaculatae Conceptionis. Prius antiquissimum est, atque eminet inter alia omnia singulari protectione, quam B. Maria V. pio cre­ ditur promisisse illis, qui hoc scapulare devote gesserint in eoque moriantur, imo speciali privilegio, quo dicitur V. B. sodales illos, qui certas preces vel abstinentiam insuper persolverint, ditasse, ita ut Sabbato post mortem potenti Beatae Virginis intercessione liberationem e poenis purgatorii sperare liceat. Posterius, quod in honorem Immac. Conceptionis institutum est cum eo fine, ut sodales orationibus suis et operibus bonis incumbant in pecca­ torum conversionem, excellit quam plurimis indulgentiis, quas post plures Summos Pontifices Pius IX. contulit atque firmavit. Praeter magnum numerum dierum, quibus sodales sub consuetis conditionibus plenariam in­ dulgentiam sive sibi sive defunctis lucrari valent, alius singularis favor concessus est, ut sodales toties, quoties in honorem Sanctissimae Trinitatis, B. Mariae V. sino labe conceptae atque pro consuetis intentionibus Summi Pontificis recitent devote sexies Pater, Avo, Gloria, lucrentur indulgentias Portiunculae, Jerusalem, 7 Urbis basilicarum, S. Jacobi de Compostella, idque quocunque loco et temporo, sino conditione confessionis et Sacrae Communionis peractae, etiam defunctis applicabiles. Ita decr. S. C. I. 31. Martii 1856 a Pio IX. 14. Apr. ejusdem anni approbatum. Intelligitur Λ Indulgentia Portiunculae. — Rosaria. 396 P. II. L. I. Tr. V. Sacram. Poeuit. — Sect. IV. Append, dc Indulgentiis. tamen, orantem debere esse in statu gratiae, ut sibi lucretur indulgentiam et probabiliter etiam, ut lucretur defunctis ‘. βω 397 4. Indulgentia Portiunculae. Γη Martyrologii Romani appendice, Martyrologio Ordinis Seraphici, die 2. Augusti annuntiatur, Christum ipsum S. Francisco plenariam indul­ gentiam concessisse pro iis, qui dolentes de peccatis sacellum Portiunc. visi­ tarent, cum mandato, ut eam a Pontifice impetraret; eamque indulgentiam ab Honorio III. confirmatam, a Gregorio XV. ad omnes ecclesias Franciscanorum extensam esse. — Boned. XIV. de syn. dioec. lib. 13 c. 18 re­ fert, authenticum documentum primaevae concessionis deesse quidem, verum authentice constare de testimonio duorum religiosorum anno 1277 exarato, qui referant, se integram illius primaevi facti historiam audivisse a P. Mat­ thaeo de Marignano, qui fuit unus ex sociis S. Francisci, quique cum ipso Perusiam se contulit ad Honorium III., quum is indulgentiam illam, suspecta Dei voluntate, sit elargitus. — Hanc indulgentiam plenariam postea Ro­ mani Pontifices ita extenderunt, ut fideles confessi et Sacra Communione refecti die 2. Augusti toties lucrari possint plenariam indulgentiam, etiam defunctis applicabilem, quoties aliquam ecclesiam ordinis S. Francisci vi1 Nuper in dubium vocatum est, num revera omnes illas indulgentias non partiales tantum, — nam de his nullum est dubium — sed etiam plenarias, quae illorum locorum visitationi annexae sunt, fideles possint lucrari toties quoties, idque si minus sibi, saltem defunctis. Atque negativa sententia Romae praevaluit. Ratio dubitandi est decretum Innoc. XI. 7. Martii 1678 „Delatae saepius * (Decr. authent. n. 18), quod servandum esse etiam relate ad indulgentias caerulei scapularis, ipsa S. Congr. et Pius IX. expresse edixerant: Decr. autli. n. 374 et Rescripta autb. Summar. 57 scii. pag. 577 in nota. Sed hoc decretum in ipso illo authentico sum­ mario 1. c. sic exhibetur, ut indulgentiam plenariam pro vivis concessam in certum diem locum pium visitantibus non posse acquiri dicatur nisi semel. Quod si ita est, facile intelligitur, id non obstare, quin indulgentiae illae, etiam plenariae, acquiri possint pluries defunctis. At verba ipsius decreti eam restrictionem „pro vivis * non exprimunt; sed dicitur absolute: „semel autem dumtaxat in die plenariam indulgen­ tiam in certos dies ecclesiam visitantibus concessam, vel aliud pium opus peragentibus, * lucrifieri Num igitur S‘ Congregatio erravit in exhibendo et explicando illo decreto? E contrario videmur rationem habere affirmandi, non verba quidem ad amussim esse servata, sed sensum. S“ enim Congregatio probe sciens, decreta favores restringentia esse strictae prorsus interpretationis, videtur perpendisse, verbum illud „lucrifieri“, si late sumatur, dicere sive sibi sive defunctis acquirere, si strictiore sensu, solum sibi acquirere; nam qui pro defunctis acquirit indulgentiam, remissionis poenarum temporalium lucrum non facit, sed eam in alios transfert. — Imo videtur etiam alio modo ostendi posse, indulgentias confratribus caerulei scapularis pro recitando 6 Pater etc. concessas, etiam plenarias (quamquam fortasse non omnes), pluries in die acquiri posse. Nam decretum illud Innocenti! XI. loquitur de indulgentiis in certos dies concessis. Si quae igitur indulgentiae plenariae pro visitatione Basilicarum Urbis, Compost, etc. in certos tantum dies concessae sunt, hac a confratribus caerulei sca­ pularis semel tantum in dic possunt acquiri; quae autem sine certorum dierum deter­ minatione, eas pluries in die a confratribus 6 Pater etc. recitantibus acquiri posse existimo. Atque cum hac explicatione videtur plane consentire, quod habetur in Summario indulg. Ordinis Seraphici (Rescr. au th. Summar. 15 n. 8), quo eaedem indulgentiae recitantibus 6 Pater etc. coram Ss. Sacramento concessae exhibentur, idque ita. ut saepius in die acquiri possint, utpote quae non habeant limitationem aut determinationem temporis. At, re manente dubia, authentica decisio desideratur. sitent, i. e. quoties in eam ingrediantur, ut parumper orent: cf. etiam decr. S. C. I. 22. Febr. 1847 (8. Julii 1850): neque requiritur inter diversas visitationes notabile spatium, sufficit egredi, et iterum ingredi ecclesiam, ut ipsa S. I. C. declaravit. — Pro ipsa ecclesia Sanctae Mariae Angelorum Innoc. XII. 18. Aug. 1695 concessit, ut singulis diebus idque sine Com­ munione eo modo lucrari possint fideles indulgentiam, quo die 2. Aug. (v. Craisson n. 4618). Quae indulgentia visitationi ecclesiae ut soli causae annexa id singulare omnino habet, quod fideles eam toties quoties lucrari possint : atque pro ea decretum Innoc. XI. hîc in nota praecedenti allatum non valere, expresse decla­ rat Racco Ita pag. XXVI. Est igitur ampla facultas succurrendi defunctis. 5. Rosaria. Inter varia rosaria indulgentiis ditata eminent: 1) Rosarium consuetum quinque aut quindecim decadum, quod a Pa­ tribus 0. P., vel ab iis, qui eandem facultatem acceperunt, benedicitur et indulgentiis afficitur: benedictionis formula peculiaris requiritur, ut indul­ gentiae valeant. Praecipuae indulgentiae sunt: a) pro recitantibus quindecim aut quinque decades 100 dierum indul­ gentia pro qualibet oratione Dominica et salutatione angelica; b) recitantibus per integrum annum quotidie, sub consuetis conditio­ nibus plenaria indulgentia semel aliquo die ; c) sociis sodalitii Sanctissimi Rosarii in multis festis per annum ple­ naria indulgentia conceditur, imo pro qualibet rosarii recitatione ingentes indulgentiarum copiae dantur, quas descriptas habes in Leikes Rosa aurea; d) in recitatione rosarii pro capacitate recitantis requiritur, ut aliquo modo mysteria recolat. V. Rescripta a u th. n. 51. 373, Decreta auth. n. 92. 273. 373. 2) Rosarium S. Birgittae, quod sex decadibus constat — universim 63 Ave Maria in honorem 63 annorum, per quos fertur Beata Maria Virgo in his terris degisse: — benedictio reservatur per se ordini Sanctissimi Salvatoris. Verum saepe conceditur per S. Sedem facultas applicandi rosariis in­ dulgentias a S. Birgitta nuncupatas: quod, ut declaratum est, sic omnino intelligi debet, ut non sit facultas illa rosaria peculiaris formae benedicendi et indulgentiis ditandi, sed consuetis rosariis S. Dominici quinque aut quin­ decim decadum indulgentias Birgittinas applicandi: neque requiritur spe­ cialis formula benedictionis. Decr. auth. n. 268. 271. 281. Praecipuae indulgentiae sunt: a) qui rosarium vel coronam (quindecim aut quinque decades) recitat, acquirit pro qualibet oratione Dominica, saluta­ tione angelica, symbolo apostolico, quod occurrit, 100 dierum indulgentias; b) non requiritur meditatio mysteriorum ; c) in articulo mortis sub consuetis conditionibus plenaria indulgentia conceditur: v. Decr. auth. n. 273, Rescr. auth. n. 19 et 20 et ibid. Summar. 3. » 3) Rosarium septem dolorum, quod ordini Servitarum est proprium, constat ad recolendos septem dolores B. V. septem partibus, quarum quae­ libet orationem Dominicam et septies salutationem angelicam comprehendit, quibus in fine tres aliae salut, angel, adduntur in honorem lacrymarum Beatae Mariae Virginis. Qui haec rosaria benedicendi et indulgentiis di­ tandi facultatem habet, etiam ad valorem adhibere debet specialem bene­ dicendi formulam. 398 P. II. L. I. Tr. V. Sacram. Poenit. — Sect. IV. Append, de Indulgentiis. Indulgentiae annexae sunt quam plurimae; a) 100 dierum indulgentia pro qualibet oratione Dominica et salutatione angelica, ubicunque et quocunque die rosarium recitatur a vere contritis et confessis, vel cum proposito confitendi; b) 200 dierum pro quolibet grano, si ita recitetur rosarium in ecclesiis Servitarum ; c) item 200 dierum in quolibet loco, si ita recitatur rosarium feriis sextis, aut in praecipuis solemnitatibus septem dolorum cum suis octavis, aut quolibet die quadragesimae; insuper: d) centum annorum, si recitatur rosarium praevia contri­ tione et confessione, aut saltem firmo confitendi proposito; e) 200 ann., si recitatur post conscientiam exacte discussam ct confessionem institutam et insuper preces funduntur ad consuetam intentionem S. Pontificis; f) indulgentia 150 annorum pro iis, qui, vere poenitentes et confessi, eam recitant, feriis II, IV, VI et omnibus festis de praecepto; v. Rescr. au th. Suminar. 80 append, se. pag. 650. 564 6. Benedictio Papal is pro mortis articulo. 1) Facultatem moribundis benedictionem Apostolicam dandi cum ple­ naria indulgentia quam plurimis sacerdotibus, aut Ordinariis cum potestate eam suis sacerdotibus subdelegandi SS. Pontifices jam a longo tempore con­ cesserunt. Cf. Decr. au th. n. 440, Rescr. au th. n. 408. 2) Haec indulgentia sic intelligitur, ut moribundus re ipsa eam acci­ piat in vero mortis articulo, seu eo momento temporis, quo mors realiter sequitur: quando igitur sacerdos delegatus benedictionem dat, adhuc sus­ pensa manet indulgentia. Ilinc est, 1) cur repetitio benedictionis — utpote nullius utilitatis — non sit in eodem mortis periculo facienda: cf. Decr. auth. 9. 257. 263. 286. 300. 362; 2) cur liceat neque aegroto detrimentum ullum inferat, benedictionem dari statim post extr. unctionem, etiamsi periculum mortis nondum sit imminens: cf. decr. S. I. C. a Leone XIII. approb. d. 19. Dec. 1885, in quo dicitur, „hanc praxim ex natura rei *valere . 3) Formula autem benedictionis omnino ad valorem indulgentiae re­ quiritur, ita ut, si Viaticum, extrema unctio et Apostolica benedictio simul dantur, nihilominus ter Confiteor debeat recitari: si autem instat mors, bre­ viore formula in ipsa instructione provisum est. Cf. D e c r. a u t h. 286. 444. 4) Conditiones ad lucrandam hanc indulgentiam in rigore non sunt Confessio et S. Communio: quamquam necessarium est, a) ea Sacramenta, si fieri potuit, antea esse suscepta; si vero id impossibile est, sufficit, ut moribundus sit vere contritus seu in statu gratiae: imo Bened. XIV. in Constit. „Pia materu videtur pro conditione injungere conatum eliciendi actus ferventissimae caritatis et contritionis, si pro statu moribundi possibile sit. b) Certo essentialis conditio est, ut nomen Jesu pie invocetur, idque etiam ore, si possibile est, alioquin saltem corde: ita expresse declaratum est 20. Sept. 1775: cf. Decr. authent. n. 237 ad 7m. c) Certo etiam pro conditione injungitur, ut ipsa mors aequo ac libenti animo de manu Domini suscipiatur: quod quo melius fiat, Instructio ab eodem Bened. XIV. approbata atque Rituali Rom. addita monet sacerdotem, ut „moribundum instruat atque hortetur, ut morbi incommoda ac dolores in anteactae vitae expiationem libenter perferat, Deoque sese paratum offerat ad ultro acceptandum, quid­ quid ei placuerit, et mortem ipsam patienter obeundam in satisfactionem poenarum, quas peccando promeruit/ Tr. VI. Sacramentum Extremae Unctionis. — Effectus. 399 Tractatus VI. Sacramentum Extremae Unctionis. Cf. inter alios S. Thom. Suppi, q. 29—32, S. Alph. 1. G n. 706—733, Gassner Pastoral p. 1063—1082. Post poenitentiae sacramentum ejusque complementum, quod in >'· indulgentiis habetur, aliud quoddam complementum, quod sacramenti rationem habet, considerandum est, extremam unctionem dico, quae in extremo agone in hominibus fidelibus effectus poenitentiae complet atque perficit, ac fere eodem modo refertur ad poenitentiam, sicut con­ firmatio ad baptismum. Quum autem tota hujus sacramenti doctrina sat facilis sit, breviter ea, quae practice observanda sunt, his capitibus complectemur, acturi 1) de rationibus sacramenti intrinsecis, i. e. materia, forma, effectu; 2) de rationibus extrinsecis, ministro sc. et subjecto eorumque obligationibus. Caput L De Extremae Unctionis rationibus intrinsecis. Sacramentum quodlibet est signum gratiae efticax. Quare ut cujuslibet sacramenti ratio recte intelligatur, declaretur oportet, cujusnam gratiae sit efficiens, et quale signum externum (materia et forma) sit necessarium. § I- De gratiis per Extr. Unctionem conferendis seu de Extr. Unctionis effectu. I. Extremam unctionem esse verum sacramentum, solemniter definitum est a Concilio Trid. sess. 14 can. 1 de extr. unctione: „Si quis dixerit, extremam unctionem non esse vere et proprie sacramen­ tum a Christo Domino nostro institutum, et a beato Jacobo Apostolo promulgatum, sed ritum tantum acceptum a Patribus, aut figmentum humanum, anathema sit.“ II. Extrema unctio per se et primaria sua institutione est sacra­ mentum vivorum, quod supponit, hominem fidelem peccatorum morta­ lium remissionem jam accepisse: id ex constanti doctrina Ecclesiae colligitur, atque ex perpetua illius praxi, qua extremam unctionem post absolutionem sacramentalem, imo etiam post S. Viaticum, dare consuevit. III. Gratia specialis hujus sacramenti, quae ut in omnibus sacra­ mentis in gratia sanctificante collata vel aucta fundatur, est jus specialis divini auxilii, quo aegrotus spiritualiter sublevetur atque confortetur, ad sustinendos insultus atque tentationes diaboli easque vincendas, fe- 400 P. II. L. I. Tr. VI. Sacramentum Extremae Unctionis. rendaque cum patientia et merito morbi incommoda et dolores, imo ea auferenda sanitatemque restituendam, si ad salutem aegroti expedierit. Breviter et clare haec ex Jac. 5, 15 Synodus Trid. 1. c. cap. II exponit. IV. Imo hoc sacramentum id ex secundaria sua institutione (non solum per accidens) habet, ut etiam peccata mortalia deleat, si aegrotus inculpabiliter in statu peccati manserit, modo veram attritionem de peccatis commissis elicuerit. Haec sententia contra paucos scriptores pro certa statuenda est ex S. Thom. Suppi, q. 30 a. 1, S. Alph. I. 6 n. 731, Suar, de extr. unet. disp. 41 sect. 1 n. 19, innumeris aliis, qui „id clare colligi cx verbis S. Jacobi et ex Trid.“jure dicunt: cf. n. 568. 566 Uberior explicatio. Ad. I. nota: Praeter Concilii decreta ad veritatem hujus sacramenti probandam et omnium ecclesiarum etiam ab unitate Ro­ manae Ecclesiae separatarum liturgiae et effata SS. Patrum praesto sunt: quae videre est in scriptoribus dogmaticis. Sed vix ullum sacramentum clarius ex ipsa Sacra Scriptura probatur, quam extrema unctio. Nam verba S. Jacobi: ^Infirmatur quis in vobis? inducat presbyteros Ecclesiae, et orent super eum, ungentes eum oleo in nomine Domini; et oratio fidei salvabit infirmum, et allcviabit eum Dominus; et si in peccatis sit, re­ mittentur ei" et signum sensibile, unctionem aegroti cum oratione sacer­ dotis, et efficaciam gratiae, in remissione peccatorum necessario contentam, plenissime ostendunt. Ad II. Extremam unctionem ex sese id postulare, ut aegrotus Deo jam reconciliatus sit, 1) innuitur etiam cx ipsis verbis S. Jacobi, quae conditionate tantum proferuntur: „si in peccatis sit"; cf. Trid. 1. c. c. 2: vsi qua (delicta) sint adhuc expianda"; 2) id certissime sequitur ex doctrina de necessitate sacramenti poenitentiae, quod, secundum fidem catholicam, medium salutis necessarium aut rc aut voto suscipiendum dicitur omnibus, qui post baptismum graviter lapsi sunt. At si aliud sacramentum per se primaria sua institutione peccata gravia deleret, illa Ecclesiae definitio falsa evaderet. Quapropter ante extremam unctionem aut confessio aut perfecta contritio per se fiat oportet a quolibet, qui gravis peccati reus sit. Cf. Suarez 1. c. 5(57 Ad III. 1. Specialis gratia hujus sacramenti quaenam sit, tum ex positiva et expressa sacrorum fidei fontium doctrina, tum ex fine in­ stitutionis et ipsis formae sacramentalis verbis colligitur. Dicitur vero communiter alleviatio spiritualis, vel reliquiarum peccati abstersio. Utrumvis idem significat, sed quadam explicatione indiget. Verba formae „indulgeat tibi Dominus, quidquid deliquisti", non solum culpae remissionem significant, sed plenissimam indulgentis Dei misericordiam, qua auferat, quidquid per peccatum contra hominis salutem obstaculi seu periculi ortum fuerit. Idem dicitur, si effertur nabstersio reliquiarum peccati". Reliquiae autem peccati praeter certam et definitam poenam tem­ poralem post culpae remissionem adhuc residuam — quae non totaliter aufertur — potissimum sunt 1) justa quaedam abundantioris auxilii Extremae unctionis effectus et speciales gratiae. 401 divini denegatio, 2) quaedam diaboli servitus atque sub ejus tentationes atque assultus subjectio, 3) spei et fiduciae salutem assequendi per timorem depressio quaedam atque detentio. Porro sacramentum extremae unctionis 1) conciliat abundantiora gratiae auxilia; 2) diaboli vim frangit, sive ejus tentationibus Dei im­ perio remotis, sive hominis tentati viribus auctis, ita ut facile victor evadere possit; 3) timorem pellit atque firmam spem fiduciamque adauget. Quibus fit, ut mentis serenitas animique gaudium in locum timoris atque tristitiae succedat, atque aegrotus vere sublevetur. 2. Sanitatem ipsam vi hujus sacramenti, si ita expedierit, aegroto restitui, docet Trid. 1. c.; neque raro experientia id comprobat. Ille autem effectus non sic intelligendus est, ut Deus propter sacramentum apertum miraculum patret, sed solum ita, ut speciali providentia naturalia remedia dirigat atque juvet. Quare, ut recte theologi monent (cf. Bellarmin de arte bene moriendi I. 2 cap. 8), ii se ipsos hoc effectu privant, qui sacramenti extremae unctionis susceptionem tamdiu dif­ ferant, dum sine miraculo sanitati restitui non possint. Ad IV. Peccata venialia etiam quoad culpam ex ipsa hujus sacramenti institutione ejusque fine remitti, facile omnes concedunt: atque idem dici debet de poenis temporalibus post remissam culpam residuis; quas uon omnes quidem, sed partem saltem pro minore melioreve dispositione aufert. Omnia haec optime explicat Suarez 1. c. n. 14 sqq. Sacramentum enim illud institutum est, ut juvet peculiari modo homi­ nem moribundum, eique omnia ea conciliet, quibus tunc temporis egeat. Quae quodammodo complecti possumus uno verbo, disponi animam et praeparari proxime ad introitum gloriae, gratiam finalis perseve­ rantiae — quamquam non infallibiliter — conciliando, obstacula gloriae removendo. Non ad sola venialia peccata, aut peccatorum poenas solvendas effectus extremae unctionis restringi, sed ipsa mortalia peccata deleri posse, magis declarabo. Id enim non fit tantum eo modo, quo alia sacramenta vivorum, praecipue SS. Eucharistia, id aliquando efficere dicuntur; illa enim hunc effectum habere, pia conjectura, ut recte ait Suarez, colligitur, hoc vero sacramentum eum effectum producere, satis certe ex textu S. Jacobi at­ que ex doctrina Tri dentin i Concilii elucet. Quare iis omnibus fide­ libus, qui, utpotc sensibus destituti, per se vel alios desiderium absolutionis recipiendae sacerdoti manifestaro non potuerint, extrema unctio longe se­ curius remedium est, quo peccatorum remissionem consequantur, quam ab­ solutio vel Viaticum. Dummodo enim interna attritio adfuerit, extrema unctio aegrotum justificabit; absolutionem vero id facere, ad summum pro­ babile est, eo quod probabiliter deest omnis accusatio, quae tamen essen­ tialis est; neque plus quam probabile est, Eucharistiam hunc fructum ferre, quia ex sua institutione solummodo vivorum sacramentum est. Cf. etiam Ben. XIV. de si/n. dioec. 1. 8 c. G n. 5 et c. 7 n. 3, et hoc vol. n. 512 sq. Imo in iis haereticis baptizatis, quos in bona fide versari sumi potest, fortasse remedium reconciliationis erit, applicabile utique tantum, si senLehmkuhl, ThooL mor. II; Edit. 4. 26 402 P. ΙΓ. L. I. Tr. VI. Sacramentum Extremae Unctionis. sibus destituti fuerint, atque si externae sint conditiones ejusmodi, ut sine majoris mali periculo haec adjumenta adhiberi valeant: quamquam etiam quoad hoc remedium satis dubium est, num in piis illorum hominum acti­ bus, qui praecesserint, sufficiens intentio contineatur. § 2. De materia et forma. I. Ut sacramentum extremae unctionis certo valeat, materia remota debet esse 1) oleum olivarum, 2) ab Episcopo aut a sacerdote a S. Pontifice delegato benedictum, 3) idque speciali benedictione olei infirmorum. II. Materia proxima, ut certo valida sit, debet esse unctio sin­ gulorum quinque sensuum, ita ut singulae unctiones, sive ab eodem sive a diversis sacerdotibus fiunt, moraliter uniantur. III. Singulis unctionibus, ut omnis dubitandi possibilitas absit, singulae formae correspondes debent, eaeque essentialiter integrae. IV. Forma autem haec est: Per istam sanctam unctionem, et suam piissimam misericordiam indulgent tibi Dominus, quidquid per visum . . . deliquisti. Arnen. V. Ad liceitatem requiritur: 1) ut sacrum oleum sit ejusdem anni, 2) ut per se gemina fiat in singulis sensibus unctio 1 (excepto ore seu labiis), 3) eaque per modum crucis, 4) ut, excepta dispensatione Sedis Apostolicae, addatur unctio pedum, vel etiam pro tempore et personis unctio renum; 5) ut excepto casu necessitatis aliae preces in Rituali notatae recitentur, adhibeantur vestes sacrae atque lumen. ses 570 Uberior explicatio. Ad I. notanda sunt: 1. Oleum olivarum requiri certum est: v. Cone. Florent. 2. Benedictionem episcopalem per se requiri, etiam extra dubium est, ita ut ne in summa quidem necessitate sacerdos oleo a se benedicto uti possit, nisi a Sancta Sede hanc potestatem acceperit. Quod plane constat ex duplici decreto S. Inquis, a Summis Pontificibus Paulo V. et Gre­ gorio XVI. confirmato: vide D en zinger Enchir. n. 1494 et 1495, sc. 14. Sept. 1842: „. . . an in casu necessitatis parochus ad validitatem sa­ cramenti extremae unctionis uti possit oleo a se benedicto? R. Negative ad formam decreti fer. V. diei 13. Jan. 1611, vid. ,quod sacramentum ex­ tremae unctionis oleo episcopali benedictione non consecrato ministrari valide possit', propositionem esse temerariam et errori proximam.u — Imo S cavi ni exhibet interrogationem, quae expresse fiebat pro „casu extremae necessitatis, quum moribundus sensibus destitutus nullum doloris signum ante dedit, neque praebet". R. semper negative; etiam sess. 12. Jan. 1850 coram Pio IX.: Scav. vol. III. η. 585 (ed. 10). 3. Summum Pontificem vero simplici sacerdoti hanc consecrandi olei facultatem dare posse, extra omne dubium est, tum quia sic fert consue­ tudo orientalis ecclesiae, ut sacerdotes ipsi in hujus sacramenti admini1 Ad odoratum gemina unctio in naribus, i. e. in partibus lateralibus fiat; cujus rei etiam practica ratio est, ne, si fiat in superiore parte, sternutatio excitetur Extremae Unctionis materia et forma — certa et dubia. 403 strationo oleum benedicant, tum quia Summi Pontifices Clem. VIII. et Ben. XIV. hanc facultatem etiam graeco-italis sacerdotibus concesserunt; cf. de syn. dioec. 1. 8 c. 1. 4. Alia olea ab Episcopo consecrata, ut catechumenorum oleum aut chrisma, sunt materia dubia: quare in necessitate uti iis licet vel oportet sub conditione. Ceterum si oleum infirmorum praevidetur defecturum esse, licebit oleum olivarum non benedictum in minore semper quantitate ad­ miscere, idque, si opus sit, deinceps pluries, neque tum dubitari potest de materiae valore: v. Rituale Romanum, Rub. de extrema unctione fere ab initio. Ad II. et III. 1. Unctiones posse valide a pluribus sacerdotibus fieri, 571 comprobat usus orientalis ecclesiae: in latina tamen licebit tantum occur­ rente necessitate mortis adeo instantis, ut periculum sit, ne aegrotus ante omnes unctiones ab uno sacerdote faciendas decedat; alias grave peccatum esset. S. Alph. n. 724. Quare si sacerdos in ungendo aegroto deficiat, alter, si statim adsit, unctiones peractas non debet iterare, sed residuas explere. — Post notabile vero temporis intervallum — S. Alph. dicit cir­ citer horae quadrantis — quum dubia sit necessaria unio, sub conditione omnes unctiones ab initio resumendae sunt. Debere autem in singulis unctionibus et unctionem fieri et responden­ tem formam pronuntiari ab eodem ministro, vix necesse est commemorari. 2. Quum probabile sit, quinque sensuum unctionem easque sin­ gulas in singulis sensibus ad essentiam sacramenti pertinere: ii, qui sensus alicujus usu perpetuo caruerunt, ut caeci, surdi etc. a nativitate, nihilominus in illis organis ungendi sunt, neque forma „quidquid per visum etc. deliquisti" falsa redditur, siquidem peccata, quae ad visum referuntur, committere potuerunt, v. g. impatientiam de visûs carentia; ii vero, qui organo sensus inungendo carent vel truncati sunt, in parte viciniore unguntur, ut, qui manibus truncatus est, ungitur in proxima parte brachii. 3. Probabile tamen omnino est, singulas unctiones sufficere ad 372 valorem, ita ut in prima unctione gratia conferatur, in sequentibus vero eatenus tantum augeatur, quatenus interim melior fiat dispositio suscipientis sacramentum: sed quum res dubia sit, securiora, quatenus possibile est, amplectenda sunt. 4. Probabilius etiam haec unctio unica valida est, si cum ea forma generalis singulos sensus exprimens adhibeatur. Cf. Ben. XIV. de syn. diocces. 1. 8 cap. 3 11. 3. 5. Vix non moraliter certo valebit unctio, si minister pronuntians generalem formam: „Per istam S. unctionem et suam piissimam miseri­ cordiam indulgent tibi Dominus, quidquid deliquisti persensus: visum, auditum, odoratum, gustum et locutionem, tactum" unget ad vocem ,8ensus‘ frontem, ad vocem ,*visum oculum, ad vocem ,*auditum aurem et sic porro singulos sensus. Quam formulam in instanti periculo ad­ hibere summopere suadendum est, atque ita quidem, ut forma prolata jam sensum quondam completum habeat ante singulorum sensuum expressionem (probabile enim est dictis verbis ^deliquisti per sensus" 26 ♦ 4 404 P. H. L. I. Tr. VI. Sacramentum Extremae Unctionis. factaque unctione in fronte tamquam in summa omnium sensuum sede, sacramentum jam valere; multo etiam probabilius postquam celeriter modo explicato singuli sensus uncti fueriut). Inclinandum tamen est, saltem si aegrotus alia sacramenta secure suscipere non potuit, in repetitionem conditionatam unctionum singularum sub suis formis par­ ticularibus. Nam licet internam rationem nullitatis sacramenti vix ullam videam, extrinsecus accita auctoritas aliquorum theologorum, qui de valore talis modi dubitanter loquuntur, ratio sufficiens est, cur sacramentum, quod adeo necessarium esse possit, conditionate repetatur. (Subdubitant enim de valore Reuter, Gury, Mazzotta, Lacroix, Coninck, Suarez.) — At si alterutrum eligendum est, aut aliquos unctione singulorum sensuum singillatim facta munire, ita ut alii prae­ videantur nullatenus juvari posse, aut omnes modo mox proposito juvare, videtur ultimum praeferendum esse, — nisi forte unus alterve in summa necessitate versatur, reliqui non item, — eo quod melius vi­ detur esse omnibus medio vix non moraliter certo subvenire, quam, aliis derelictis, pauciores remedio paululum tantum securiore juvare. 573 Ad IV. 1. Forma in hoc sacramento per modum deprecationis enuntiari debet: quod colligitur ex verbis S. Jacobi supra allatis. Eo vero impediri non videtur, quominus verba sensum assertorium prae se ferentia valere possint, quum intentione Deum precandi enun­ tiari queant, atque haec Deum precandi intentio ex ipsa actionis natura sese videatur manifestare. Bened. XIV. de syn. dioeces. 1. 8. cap. 2. 2. Ad essentiam formae pertinent verba: 1) „per istam *unctionem 4, 2) „indulgeat tibi ** , Dominus 3) „quidquid ** , deliquisti 4) expressio sensus eaque probabiliter singulatim facta. — De verbis illis „per suam piissimam misericordiam** aliqui auctores etiam ita loquuntur, ut eorum omissionem pro essentiali aliquo defectu habere videantur (S. Alph. 711 dub. 2): quare, etsi ratio eorum gravis non est, eo quod verbum ^indulgeat tibi ** Dominus misericordiae divinae inter­ venientis necessitatem satis exprimere videtur, nihilominus tutiora se­ quenda sunt. Conveniunt vero omnes, horum verborum voluntariam ’omissionem peccatum grave esse. NB. Ex iis, quae de valore certo, probabili, dubio dicta sunt, facile quivis colliget, quandonam propter defectum in unctione sive culpabiliter sive inculpabiliter commissum, repetitio conditionata sive omnium unctionum, sive alicujus unctionis facienda sit. 674 Ad V. 1. Culpabilis omissio renovationis sacri olei censetur grave peccatum: v. S. Alph. n. 708. 2. Idem dicendum videtur de neglecta unctione partium geminarum, nisi excuset aut instans mortis periculum, aut nimia difficultas vertendi in­ firmum et attingendi geminas partes. 3. Inversionem ordinis in unctione singulorum sensuum praescripti S. Alph. 1. c. habet pro yravi peccato; attamen Suarez, qui citatur, disp. 40 sect. 2 dicit tantum, ordinem negligi „sine aliquo peccato non posse“, quod indubie peccatum tantum veniale significat. Extremae Unctionis ritus, minister et subjectum. 405 4. In unctione renum pro viris, imo etiam simpliciter in unctione pedum, quae certo de essentia sacramenti non est, servandam esse consue­ tudinem ecclesiarum, S. Alph"H approbans commemorat 1. c.; vide etiam Reuter p. 4 n. 430, Del Vecchio t. II. n. 781: quare earum omissio ex quadam rationabili causa etiam praeter consuetudinem facta videtur aut nullum, aut levo peccatum esse. 5. Preces in Rituali praescriptae, nisi necessitas urget, tum post tum ante unctionem sub gravi obligant, attamen ex parvitate materiae fit pec­ catum veniale, ut si ex tribus orationibus una solum omittatur: litaniae vero atque psalmi pocnitentiales non praescribuntur, sed commendantur. G. Extra necessitatem omnem vestem sacram omittere, etiam pro gravi habetur; luminis autem omissio pro levi materia reputatur, sicut etiam omissio ministri, cujus vicos ipse sacerdos etiam supplere potest, si minister difficulter habebitur. Cf. Del \recchio t. II n. 785. 7. Antiquitus extrema unctio ante Sacrum Viaticum administrabatur; nunc vero quum praxis et ordinatio Ritualis contraria sit, sine rationabili causa id non est faciendum : sed ordinis mutatio per se gravis deordiuatio non est. Bon. XIV. de syn. dioec. 1. 8 c. 8 n. 2. Caput II. De causis externis Sacramenti Extremae Unctionis. ’ § L De Ministro et Subjecto Unctionis. I. Minister valoris est quilibet sacerdos; licitae administrationis minister, excepto casu urgentis necessitatis, solus parochus est aut alius sacerdos ex ejus licentia. II. Subjectum extremae unctionis est quivis homo baptizatus, capax peccati, periculose aegrotans, quem non constet velle decedere in statu peccati: idque quoties in novo mortis periculo constituitur. III. Obligatio extremae unctionis suscipiendae per se gravis non est, per accidens autem gravis evadere potest, sive propter spirituale aegroti periculum, sive propter sacramenti contemptum, scandalumve aliorum: dispositio autem subjecti illa esse debet, ut exsistat status gratiae prudenter existimatus, vel potius ea peccati gravis, si com­ missum est, revocatio, quae putetur saltem reconciliationem cum Deo perfecisse, atque ad minimum re ipsa talis sit, ut cum sacramento peccati remissionem operetur. IV. Obligatio administrandi hoc sacramentum, imo etiam curandi, ut administretur, in iis, qui spiritualem aegroti curam habere debent, facilius gravis est, quam suscipiendi obligatio pro ipso aegroto. Uberior explicatio. Nota. Ad I. Jus exclusivum parochi quoad extremae unctionis collationem extra casum necessitatis, sive ejus, qui parochi loco est, tam severe protegitur ab Ecclesia, ut in regulares, qui sine ejus vel Episcopi licentia hoc sacramentum admini­ strent, excommunicatio lata sit: v. infra de censuris. S'AftCil PETW 406 P. II. L. I. Tr. VI. Sacramentum Extremae Unctionis. Et quamquam id, quod antea in illa lege cavebatur, ne sino ex­ pressa licentia unctionem conferrent, nunc suppressum est, ct tantum dicitur: „sine parochi licentia14 ; tamen difficulter admodum praesumpta facultate uti licebit, maxime regularibus. 676 Ad IL 1. Ut extrema unctio valide, atque ita etiam, ut licite conferri possit, requiritur periculum mortis, non extrinsecus, sed in­ trinsecus impendens, i. e. ex afflicta valetudine sive ex periculoso morbo, sive ex vulnere, sive ex solo senio. Sufficit et requiritur probabile periculum, ne brevi vita finiatur: nullatenus requiritur, ut mors jam immineat, aut ut instantis mortis periculum adsit. Ergo sufficit morbus gravis seu periculosus, qui vitam brevi finire possit, aut morbi ex natura sua diuturni (ut phthisis) ille status, in quo juste timeri possit, ne vita brevi finiatur; senectutis talis conditio, ut vires in dies deficere videantur. S. Alph. n. 714. Quapropter quum primum tale probabile periculum exsistit, multo magis, quando certum est, sacramentum conferri potest, vel potius debet, ne aegrotus tantis gratiis propter dilationem privetur. — Sed antequam tale periculum probabile exsistat, extrema unctio dari nequit. Ergo dari ne­ quit: a) in proelium profecturis, b) ante operationem chirurgicam periculo­ sam, nisi jam aliunde valetudo periculose affecta sit, c) capitis damnatis etc. 2. Dari potest et debet extrema unctio iis, qui modo usum rationis attigerint, aut unquam habuerint, ita ut peccatum actuale committere potuerint. Igitur deneganda non est: 1) amentibus et delirantibus, qui unquam antea rationis usum habuerint — praecavenda tamen omnino est irreverentia, quae communiter caveri potest, etsi forte aegrotus propter furorem ligari debeat —; 2) pueris, modo rationis aetatem attigerint, quamquam antea neque confessi sunt neque S. Eucharistia donati: — quae Sacramenta, quantum fieri potest, tum quidem omnino danda etiam sunt — : imo extremam unctionem in dubio usu rationis dandam sub conditione esse, auctor est S. A1 p h. cum aliis multis n. 719, eaque obligatio gravissima est, quando per absolutionem non ita secure subveniri potest pueri saluti, si forte peccaverit; 3) modo baptizatis, etsi post baptismum peccatum nullum commiserunt; sufficit enim ante baptismum peccasse vel peccare posse, siquidem non omnes peccatorum „reliquiaetf seu effectus per baptismum auferuntur, v. g. non auferuntur malae inclinationes, neque subjectio sub diaboli infestationes et tentationes: ex quibus periculum spirituale, contra quod muniendus sit, aegroto impendet: v. Alph. 1. c. et Reuter p. 4 n. 434 etc. 5” 3. Quoad judicium de dispositione subjecti ferendum id notari debet, etsi, quantum fieri possit, dispositio necessaria et status gratiae certissime procurandus sit: nihilominus quando plus haberi nequeat, sufficere, ut non constet de indispositione, quia in extremo periculo omnia tentanda sunt. Neque adjici debet conditio „si dispositus esu ; extrema unctio enim absolute conferri debet, si homo capax est unctionis sacramenti valide recipiendi, sub conditione tum tantum, quando du­ bium est, num valide recipere possit. Extr. Unet, minister et subjectum — suscipiendae et ministrandae obligatio. 407 Quare excludi non debent ab extrema unctione: 1) sensibus desti­ tuti, qui parum christiane vixerunt, 2) neque qui in ipso actu peccati, signo poenitentiae non manifestato, sensibus destituuntur: quibus quam­ quam S. Eucharistia danda non est, tamen cum conditionata absolu­ tione extrema unctio omnino concedenda est. Nam si forte internum actum attritionis miser peccator habuit, longe tutius, imo certo ejus salus procurabitur per unctionem, per absolutionem valde dubie. Cf. Mazz. de extr. unctione cap. 3 Quaeres 2. 4. Iterari potest, resp. debet extrema unctio: 1) si post recuperatam sanitatem homo postea iterum aegrotat; 2) in morbo diuturno, si pericu­ lum mortis evanuit et post notabile tempus denuo periculum mortis instare videtur. Sufficit, ut mortis periculum propinquum probabiliter cessaverit, et iterum inducatur, modo intervallum satis diuturnum, ut unius mensis, intercesserit. — Ita in phthisi, hydropi aliisque morbis tenendum est, ex quibus saepius mortis periculum imminere probabiliter videri potest, imo etiam re ipsa adesse, postea tamen satis iterum remotum exsistere. S. Alph. n. 715 cum Ben. XIV. de syn. dioec. 1. 8 c. 8 n. 4 haec habet: „Unde ad­ verte, quod in morbo diuturno, si infirmus post unctionem certe mansit in eodem mortis periculo, non poterit rursus ungi. Secus vero, si dubitetur ... nempe quando probabile est (positive) infirmum jam exiisse a periculo mortis. Tunc enim dicit Bon. XIV. expedire ad sacramenti iterationem propendere, eo quod haec sit uniformior veteri Ecclesiae consuetudini, et per eam novum spirituale subsidium infirmo obveniat. “ — Quapropter sae­ pius accidere potest, ut liceat iterum conferre sacram unctionem, obligatio vero iterandi non adsit. Ad III. 1. Longe communior sententia cum S. Thom, in IV. dist. 23573 q. 1 a. 1 q. 3 sol. 3 et S. Alph. n. 733 negat, per se exsistere obligatio­ nem gravem suscipiendi hoc sacramentum: esse tamen, si suscipi possit, ejus neglectum peccatum veniale, eo quod homo sine causa sese privet subsidio a Christo Domino specialiter instituto contra spiritualem necessi­ tatem tum temporis maxime urgentem. Grave igitur peccatum ab infirmo committi, ex sola ipsius necessitate vix unquam concludi potest. Nam si propria voluntate postulare potest hoc sacramentum, etiam alia sacramenta vel remedia adhibere potest, quae strictam necessitatem sublevent. Si vero extrema unctio propter extremam necessitatem necessaria est (sc. homini sensibus destituto), ipse certo per ejus neglectum peccare jam non potest. At scandalum aliorum, qui ex ne­ glecto hoc sacramento propter peculiares circumstantias male de infirmo ejusque recta fide sentire debeant, aut contemptus sacramenti, quem mo­ dus, quo infirmus illud recuset, prae se ferat, ratio aliquando esse potest, cur grave peccatum ab infirmo committatur. 2. Ceterum pro variarum regionum atque incolarum indole curandum est parocho, ut stultas quasdam ct superstitiosas opiniones eliminet, quae aliquando rudium mentibus inhaerent, quasi post susceptam extremam unctionem de vita conclamatum sit, vel, recuperata sanitate, nudis pedibus pavimentum attingere non liceat, vel saltare propter pedum unctionem sus­ ceptam gravo peccatum evadat, et similia. 3. Supra dictum est, pro dispositione ex parte infirmi per st habenda requiri et sufficere statum gratiae prudenter existimatum, sive per sacramen- 40S P. II. b- I· Tr. VI. Sacramentum Extremae Unctionis. talem absolutionem sive per contritionem perfectam: semper tamen, ut status gratiae infirmo tamquam effectus sacramenti secundarius restituiyjossit, requiri absoluta necessitate, ut re ipsa saltem verus actus attritionis praecesserit. Verum practice dici debet, aegrotum, qui in statu peccati versetur et confiteri possit, confiteri peccata sua antea omnino debere; quia haec confitendi obligatio, si unquam, in mortis periculo per se urget ex divino praecepto: aegrotum, qui confiteri non possit, absolvendum sive absolute sive conditionate antea esse. 579 Ad IV. 1. Legenti fortasse mirum videbitur, cur graviorem culpam ejus esse statuamus, qui omiserit hoc sacramentum administraro aegroto vel administrandum curare, quam ipsius aegroti, qui voluntarie omittat recipere. Quodsi eos respicimus, qui solo communis caritatis praecepto erga aegrotum tenentur, recto gravior culpa negatur, imo levior est ceteris paribus eorum culpa, nisi forte aegrotus, ut ungatur, petiit. At si ad eos advertimus, qui titulo officii vel specialis pietatis (ut domestici proximeque cognati) curam aegroti habent: longe alia ratio est Illi enim non expressam solum infirmi voluntatem respicere debent, sed etiam ejus voluntatem interpretativam, etsi formalis voluntas contraria videatur; imo ut tantum spirituale bonum atque fortasse tantopere neces­ sarium libenter admittat ipse aegrotus, eum impellere atque movere debent. Nam grave nocumentum, vel privationem magni boni, qua ego me sine gravi peccato afficere possim, alter, cujus munus sit, illud providere, mihi negligentia sua inferre sine gravi peccato nequit. Quare: 1) parochus graviter peccat, qui aegroto petenti sacram unctionem non confert, etsi aegrotus in tanta necessitate non est: jus enim habet re­ cipiendae unctionis; 2) etiam graviter peccat, si prudentem diligentiam non adhibet, ut aegroti, qui sui incurii sint, tempestive admoneantur et adjuventur hoc sacramento; 3) domestici, maxime parentes, filii, conjuges graviter peccare possunt, eo quod nolunt aegrotum, qui sibi illudit, ad mortis periculum sive per se ipsos sive per parochum vel medicum attentum reddere. 2. Quae S. Congregatio Cone, compluries statuit de obligatione parochi circa visitationem infirmorum, vide infra de sacramento ordinis c. III. art. II. § 2 n. 647. •4 eso Appendix. Graviter igitur peccatur praecipue abeo: 1. qui ex incuria circa materiam vel formam sacramentum reddit dubium ; 2. qui geminas unctiones in geminis sensibus sine necessitate omittit; 3. qui postquam oleum recenter benedictum habere potuit, vetere adhuc utitur; 4. qui preces in Rituali praescriptas notabiliter omittit extra casum necessitatis; 5. qui sine urgente necessitate sine ulla sacra veste unctionem administrat; 6. qui, quum curam aegroto debeat, non providet, ne sine ex­ trema unctione decedat; 7. qui sciens in statu peccati extremam unctionem suscipit. Tr. VII. Sacramentum Ordinis. — Ordinis natura sacramentalis. 409 Tractatus VII. Sacramentum Ordinis. Cf. S. Alph. 1. G n. 734—830, S. Thom. Suppi, q. 34—40, Ben. XIV. de syn. dioec. 1.8 cap. 9—11 et 1. 12 cap. 3 et 4, Craie son Manuale juris can. n. 1G6G—2053. Sacramenta illa, de quibus hucusque egimus, singulorum hominum sive fidelium necessitatem atque utilitatem respiciunt: priora tria utili­ tatem atque perfectionem per se intentam, posteriora duo, poenitentia et extrema unctio, per accidens tantum, (vid. ad necessitatem ex pec­ cato ortam referuntur). Quapropter haec a B. Maria Virg. suscepta non sunt, utpote omni peccato carente, tria priora vero: baptismum, con­ firmationem, Eucharistiam B. Virgo sine dubio suscepit. Sacramenta, quae restant, ordo et matrimonium, necessitatem com­ munitatis seu generis humani ut talis respiciunt, non tantopere singu­ lorum necessitatem: ordo communitatem spiritualem et supernaturalem, matrimonium societatem conjugalem. Do his jam agendum est: atque breviter quidem de ordine, fusius de matrimonio, quippe quod multis legibus ecclesiasticis circumdatum sit, quo melius ejus sanctitati provideatur. Caput I. De Ordinis rationibus internis. § i. De natura Ordinis, eaque sacramentali. I. Ordinis sacramentum in Ecclesia vere exsistere, de fide cath. definita est. Inter alia v. Trid. sess. 23 can. 3: „Si quis dixerit, ordinem sive sacram ordinationem non esse vere et proprie sacra­ mentum a Christo Domino institutum, ... A. S.“ II. Etsi non omnes, tamen aliquos ordines rationem sacramenti habere, ita ut sacramentum ordinis potius genericam quandam rationem, quam infimas species vel partes exprimat, certa catholica doctrina est. Id enim certissimo colligitur ex variis canonibus Trid. Concilii. III. Ordines quatuor, qui dicuntur minores, sc. ostiariatus, lectoratus, exorcistatus, acolythatus, sacramenti rationem non habent, quum sint ecclesiasticae institutionis h Quae sententia hodie communis est, contra non paucos antiquiores scriptores, qui omnibus ordinibus etiam minoribus sacramentalem characterem vindicare studuerunt. Cf. Voit vol. Π. η. 995. 1 Ante ordines minores „tonsuraa confertur, quae certo ecclesiasticae institutionis est atque initiatio quaedam ad statum clericalem, quo juridica distinctio fit a laicis. 410 P. IL L. L Tr. VII. Sacramentum Ordinis. Uberior explicatio. 1. Ex ordinibus majoribus subdiaconatus etiam a sacramenti ratione videtur excludi debere, quum 1) neque in S. Scriptura aut traditione divinae institutionis probationes contineantur, 2) neque in materia et forma quidquam occurrat, quod gratiae sanctificantis collationem clare innuat. Insuper apud orientales pro sacro ordine non habetur. 2. Certum autem est omnino, tum diaconatum, tum presbyteratum, tum episcopatum rationem sacramenti habere: neque hac in re ulla est apud catholicos controversia. Nam id quod in utramque partem theologi disputant, hoc solum est, utrum episcopatus characterem a sacerdotali plene distinctum conferat atque sacramentum a presbyteratu plene distinctum con­ stituat, an extensio quaedam sacerdotalis characteris et sacramenti sit. Sal­ tem potestatis extensionem, et alterum sanctificantis gratiae augmentum in episcopali ordinatione conferri, extra omne dubium et controversiam est. 5S3 3. Divina institutio horum trium ordinum est fido definita certa. Sess. 23 can. 6 Concilium Trid. dicit: „Si quis dixerit, in Ecclesia catholica non esse hicrarchiam divina ordinatione institutam, quae constat ex Episcopis, presbyteris, et ministris, a. s.“: quibus verbis post Episcopos et presbyteros evidenter comprehenduntur saltem diaconi, seu ministri primi gradûs. Consonat ritus, qui in eorum ordinatione observatur. Nam idem Condi, ib. can. 4 do ordinatione generatim loquens ait: „Si quis dixerit, per sa­ cram ordinationem non dari Spiritum Sanctum, ac proinde frustra Episcopos dicere: ,Accipe Spiritum Sanctum ctc.‘ a. s.“ Porro in ordinatione sive Episcopi, sive presbyteri, sive diaconi, non vero in reliquorum ordinatione occurrunt verba: „Accipe Spiritum Sanctum14. Inde consequens est, ut in illorum ordinatione Spiritus Sanctus vi ipsius ritiis detur atque verae ra­ tionis sacramentum fiat. 4. Effectus igitur ordinis cum omnibus sacramentis communis est, ut Spiritus Sanctus detur ad propriam sanctificationem, seu quum hic agatur de sacramento vivorum, ad augendam gratiam sanctificantem: peculiaris effectus, ut praeter characteris impressionem peculiaris auxilii jus quoddam acquiratur, quo ordinatus rite et sancte munera sua obire atque graves suas obligationes implere queat. &S2 S 9 De diversorum Ordinum effectibus. I. Ordinis definitionem si ex effectu potissimum petas, hanc me­ rito cum S. Thoma Supplem. q. 34 art. 2 tradere licet: „Signaculum quoddam Ecclesiae, quo spiritualis potestas ordinato tribuitur.44 Quae definitio tum iis ordinibus, qui sacramentum non sunt, tum iis, qui sacramentum sunt, suo modo convenit, eo tamen discrimine, quod, qui sacramentum sunt, ex se gratiae sanctificantis augmentum atque actualis gratiae auxilia ad munia ecclesiastica digne obeunda ordinato conciliant, qui vero sacramentum non sunt, similem effectum non ex opere operato, sed tantum ex impetratione Ecclesiae atque ex piis actibus ipsius or­ dinandi producunt. II. In minoribus ordinibus munia quaedam ecclesiastica deputantur, quae antiquitus quidem clericis reservabantur, ex hodierno tamen usu pleraque etiam a laicis licite exercentur, videlicet: toi Ordinum diversorum effectus. 111 1. Ostiariatu committitur officium templorum fores aperiendi et claudendi, ad officia divina datis signis Christianam plebem convocandi, arcendi indignos. 2. Lectoratu committitur officium, ex libris sacris Veteris et Novi Testamenti assignatas lectiones publice in ecclesia legendi, atque prima fidei rudimenta rudibus explicandi. 3. Exorcistatu traditur potestas super energumenos manus im­ ponendi, atque exorcismos ab Ecclesia approbatos super eos legendi daemonesque expellendi. — Attamen hodie hanc potestatem publico nomine exercendi facultas solis presbyteris, consulto quoad publicum exorcismum Episcopo, conceditur. 4. Acolytliatu committitur officium ad Ss. Missae sacrificium luminaria deferendi, atque vinum et aquam pro sacrificio ministrandi. Aco­ lythi igitur, quum jam propius ad akare atque Missae sacrificium ac­ cedant, ad quod potissimum ordines referuntur, supremi sunt inter initiatos minoribus ordinibus. 111. Ordines majores sive sacri sic distinguuntur:. -.ss 5. Subdiaconatu committitur potestas post diaconum assistendi presbytero in sacrificio Missae et solemniter cantandi epistolam. — Officia voro subdiaconi pleniore sensu haec sunt: in sacrificio Missae aquam ad offertorium vino affundere, diacono ministrare, calicem et patenam ad Missae sacrificium diacono offerre, solemniter epistolam cantare, in aliis etiam lifurgicis functionibus diacono et post eum pres­ bytero ministrare et assistere, pallas altaris et corporalia abluere. 6. Diaconatu potestas confertur in Ss. Missae sacrificio aliisque sacris functionibus sacerdoti immediate ministrandi et solemniter can­ tandi cvangelium; plenius: Potestas ministrandi intelligitur etiam de facultate S. Eucharistiam ministrandi et solemniter baptizandi, modo id fiat ex necessitate et commissione sacerdotis. — Potestas cantandi cvangelium annexam habet facultatem praedicandi ex commissione Episcopi. 7. Presbyteratu confertur potestas in Corpus Christi verum er in corpus Christi mysticum, i. e. potestas Missam celebrandi et S. Eu­ charistiam consecrandi, et potestas sacramenta alia fidelibus conferendi (exceptis iis, quae episcopalem characterem requirunt). Quibus natura sua annectitur potestas benedicendi, populum instruendi doctrina Chri­ stiana et concione, quamquam sub Episcopo. 8. Episcopatus autem est sacerdotii complementum et apex, quo potestas in Corpus Christi verum et corpus Christi mysticum com­ pletur. EB. Quae autem de potestate in corpus Christi mysticum, seu fideles dicta sunt, intelliguntur do potestate sacramentali, non de potestate jurisdictionis: haec enim non ordinatione, sed institutione seu officii collatione confertur. 412 I’· Π· D. Ι· Tr. VII. Sacramentum Ordinis. § 3. De wateria et forma singulorum Ordinum. A. Praenotanda: fi’’*» 1. Quamquam, ut dictum est supra, ordines minores sacramenta non esse, moraliter certum est, subdiaconatum non esse, valde probabile: tamen in omnibus ordinibus de materia et forma loquimur, siquidem singuli or­ dines simili modo conferuntur. Id unum adverti debet, materiam et formam in minoribus ordinibus non sumi pro sacramentali materia et forma ex sese gratiae efficaci, sed de ecclesiastico ritu· per analogiam sacramenti instituto. 2. Unde sequitur: 1) horum ordinum materia et forma multo mi­ nus theologorum disputationi subesse potest, sed eam prorsus esse mate­ riam et formam fateamur oportet, quam Ecclesia in Pontificali ex prae­ scripto assignat, sive convenit cum ritu priore aetate usitato, sive non: sicut enim instituere potest illos ordines, ita eorum validam collationem de­ terminare et immutaro. 2) Valor horum ordinum dijudicandus est secundum regulam consue­ tam carum rerum, quae ab Ecclesiae potestate pendent, vid.: si secundum probabilem interpretationem ecclesiastici praescripti omnia essentialia observata sunt, ordinatio non probabiliter tantum, sed certo valida est. Nam a) communis regula est, non plus requiri ad actûs valorem, qui ab humana potestate pendeat, quam quod certo demonstretur requiri, seu id certo ex­ cludi a necessariis valoris conditionibus, quod probabiliter non requiritur; b) si quae vere probabilis praescripti interpretatio falsa forsitan sit, Eccle­ sia, quod ab ipsius potestate pendet, supplere omnino consuevit. 3) S. Pontifex, si vult, pro suprema sua potestate omnes defectus etiam essentiales in horum ordinum collatione forsitan exortos, sola volun­ tate exterius significata emendare potest, i. e. hac sua voluntate eos, quos vult, efficere potest clericos ordinum minorum. Nam omnis haec ordinatio seu consecratio consistit essentialiter in assumptione ad certum gradum ecclesiastici servitii et cultûs divini, vel in deputationc ad talo servitium a legitima auctoritate facta; modus et forma, qua id fiat, supremo Ecclesiae Superiori praescripta est nulla, reliquis ordinantibus utique ad valorem ea praescripta est, quam supremus Superior observari voluerit. Neque potest hac in re ullum discrimen ostendi inter ordinationem (seu consecrationem) hominis, ut fiat clericus, et inter consecrationem va­ sorum, altarium etc., ut fiant sacra. Quae sola S. Pontificis voluntate con­ secrari posse, extra omnem dubitationem est; re ipsa in casu difficili S. Pontifex ejusmodi res exsecratas sola sua voluntate declarata consecra­ tas reddidit. (Cf. Gardellini collect, decr. S. C. R. ed. 3 n. 5053, ubi S. Pontifex defectum in consecrandis altaribus sanavit; simile quid habes Decr. au th. S. C. I. n. 389, ubi Pius IX. sanavit benedictiones corona­ rum etc.) 3. Aliud omnino est de ordinibus illis, qui sacramenti rationem habent. Quare in iis — etiam in subdiaconatu, quippe quem sacramenti rationem habere, graves auctores defendant — id omne observari plane debet, quod probabiliter tantum, etiam ex ratione non adeo gravi, ad valorem sacra­ menti pertinere putatur, ne scilicet sacramentum nullitatis periculo sub­ jiciatur. Ceterum pro praxi hoc discrimen non leve notari debet, vid. pro valore episcopatus requiri quidem omnino presbyteratum valide collatum, Ordinum diversorum materia ct forma. 413 «d calorem vero presbyteratus nullum ex inferioribus ordinibus, ne diaco­ natum quidem, esse necessarium. Quibus praenotatis haec pauca observa: B. Materia et forma ordinum minorum: I. Os t i aria tus confertur traditione clamum ecclesiae, quas succes­ sive manu dextera singuli tangunt, Pontifice dicente: .Sic agite, quasi reddituri Deo rationem pro iis rebus, quae his clavibus recluduntur. ** II. Lectoratus confertur traditione libri lectionum, quem Pon­ tifex omnibus tradit manu dextera tangendum, sub verbis: .Accipite, et estote verbi Dei relatores, habituri, si fideliter et utiliter imple­ veritis officium vestrum, partem cum iis, qui verbum Dei bene ad­ ministraverunt ab initio/ III. Exorcistatus confertur traditione libri exorcismorum (cujus loco tradi potest Pontificale vel Missale), quem manu dextera singuli tangunt, Pontifice dicente: „Accipite et commendate memoriae, et habete potestatem imponendi manus super energumenos, sive baptizatos, sive catechumenos/ IV. Acolythatus confertur duplici traditione 1) candelabri cum candela exstincta, quod successive manu dextera singuli tangunt, Pon­ tifice dicente: „Accipite ceroferarium cum cereo, et sciatis vos ad accendenda ecclesiae luminaria mancipari, in nomine Domini. *Arnen 4; 2) urceoli vacui, quem similiter tangere debent, Pontifice dicente com­ muniter omnibus : „Accipite urceolum ad suggerendum vinum et aquam in Eucharistiam Sanguinis Christi, in nomine Domini/ R. „Amen/ C. Materia et forma ordinum sacrorum: I. Sub dia co natus, ut certo valide conferatur, duplici ritu partiali cum sua materia et forma perficitur: 1) Pontifex accipit et tradit omnibus calicem vacuum cum patena vacua superposita, quem successive manu dextera singuli tangunt, Pontifice dicente: „ Videte, cujus ministerium vobis traditur; ideo vos admoneo, ut ita vos exhibeatis, ut Deo placere possitis. ** 2) Pontifex accipit et tradit omnibus librum epistolarum (vel Missale), manu dextera ipsum simul tangentibus, dicens: „ Accipite librum epistolarum, et habete potestatem legendi eas in Ecclesia sancta Dei, tam pro vivis, quam pro defunctis: in nomine Patris, et Filii, et Spiritûs Sancti/ R. „Arnen/ II. Diaconatus quamquam in Ecclesia orientali sola manûs impositione cum oratione confertur, in Ecclesia latina tamen, ut certo de valore constet, iterum duplex partialis ritus observari debet: Prima partialis materia est impositio manûs Pontificis, forma verba concomitantia: vid. Pontifex solus manum dexteram extendens ponit super caput cuilibet ordinando, et nullus alius . . ., dicens singulis: „Accipe Spiritum Sanctum ad robur ct ad resistendum diabolo et tert­ iationibus ejus: in nomine Domini/ 414 P. II. L. I. Tr. VII. Sacramentum Ordinis. Quibus subsequitur oratio, qua Pontifex manu dextera extensa, dona Spiritus Sancti in eos deprecatur. Secunda partialis materia et forma est traditio libri evamjeliorum sub certis verbis; sc. Pontifex accipit et tradit omnibus librum evangeliorum, quem manu dextera tangunt, dicens: „Accipite potestatem legendi evangelium in Ecclesia Dei, tam pro vivis, quam pro de­ functis: in nomine Domini/ R. „ Arnen/ 5S9 III. Presbyteratus in orientali Ecclesia similiter sola manuum impositione confertur cum certis verbis et orationibus. In Ecclesia vero latina, ne dubium ullum circa valorem exsistat, triplex ritus cum sua materia et forma observandus est. 1) Impositio manuum Episcopi in singulorum caput (subsequitur similiter impositio manuum aliquorum presbyterorum, qui adsint) quam Episcopus cum presbyteris quodammodo continuat extensione mantis dex­ terae versus ordinandos, dum adhortatur ad orandum „Oremus, fratres charissimi etc/, et demissa manu, exorat gratiam Spiritûs Sancti. 2) Traditio sacr. vasorum cum pane et vino sub verbis mox citandis; nimirum „Pontifex tradit cuilibet successive calicem cum vino et aqua, et patenam' superpositam cum hostia, et ipsi illam accipiunt inter in­ dices et medios digitos, et cuppam calicis et patenam simul tangunt, Pontifice singulis dicente: ,Accipe potestatem offerendi sacrificium Deo Missasque celebrandi tam pro vivis, quam pro defunctis: in nomine Domini/ R. ,Arnen.‘tt 3) Impositio manuum Episcopi sub finem Missae cum verbis: Accipe Spiritum Sanctum. Scii. Pontifex „imponit ambas manus super capita singulorum coram eo genuflectentium, dicens cuilibet: ,Accipe Spiritum Sanctum: quorum remiseris peccata, remittuntur eis; et quorum re­ tinueris, retenta sunt‘“. IV. Episcopalis consecratio essentialiter perfici videtur illa actione, quae secundum Pontificale Rom. post litanias recitatas incipit a manuum impositione et impositione libri evangeliorum super cervices ordinandi, atque completur per verba „Accipe Spiritum Sanctun/ cum sequentibus precibus, quas per modum praefationis Consecrator effun­ dit, ungendo caput consecrandi continuat et postea prosequendo finit: quae preces saltem quoad sensum substantialem ad formae essentiam propterea pertinere dicendae sunt, quia ita tantum praecedentia verba: „Accipe Spiritum Sanctun/ ad verum sensum episcopalis consecrationis determinantur atque contrahuntur. Ceterum paulo plura addenda sunt circa presbyteratum. 590 Uberior expositio. Ad III. igitur nota. 1. Araldo probabile est, sola prima manuum impositione (cum subsequent! extensione) et orationibus illis, sc. admonitione illa „Oremus“ cum precibus „Exaudi ete/ totam ordinationem presbyterialem essentialiter esse peractam : v. B e η. XIV. de syn. dioec. 1. 8. c. 10. NB. Id tamen non approbo, impositionem manuum sub silentio facien­ dam ad essentiam certo non pertinere, eo quod fiat sine forma. Nam si quae impositio manuum ad quamlibet consecrationem requiritur, videtur Ord. div. materia ft forma — probabilis d dubia in presbyteratu 415 potius haec impositio, quam subsequcns extensio necessaria esse: rectius au­ tem hanc extensionem ab impositione non distingues, sed pro impositione signo externo continuata habebis cum Bon. XIV. fle syn. dioec. 1. 8 cap. 10 n. 4. — Pro forma autem longe probabilius habeo orationem _ Exaudi” cum sequenti ^praefatione”, quam praeviam illam exhortationem ^Oremus14. Et quamquam S. It. C. 18. Febr. 1843 in Avenion. (v. Acta S. Sedis vol. 3 png. G48 not.) respondit, extensionem manûs faciendam esse juxta Pontificale R. inter solam illam orationem „Oremus dilectissimi”, non inter orationem ,Exaudi etc.”: id solummodo probat, non requiri immediatam sive physi­ cam coëxsistentiam materiae et formae, sed sufficere continuationem totius ritfts ‘. 2. Probabile etiam est, hanc inanùs impositionem ut materiam compleri postea per formam „ Accipe potestatem sacrificium offerendi etc.” ad par Halem ordinationem, qua detur potestas consecrandi. Ita Lugo et alii: quorum sententia melius explicat decretum Eug. IV. ad Armenos: et insuper me­ lius explicat aptam sacerdotii formam, quam si pro forma sumas solam pri­ mam oratiunculam. 3. Secundum hanc Lugonis sententiam traditio calicis et patenae solum­ modo eatenus requiritur, quatenus signo aliquo externo resumatur materia antea posita, i. e. manuum extensio, et visibiliter conjungatur cum forma sacramenti, ita ut traditio instrumentorum recte vocari possit materia ac­ cidentalis. Quamquam alii hanc ipsam instrumentorum traditionem et tactum pro essentiali habent. Quidquid igitur est, majoris securitatis causa deesse nullo modo debet, quatenus a Pontificali praescribitur. 4. Qui autem sive per solam instrumentorum traditionem, sive per eam traditionem ut conjunctam cum priore manuum impositionem partialem sacerdotis consecrationem perfici putant, necessario addunt pro altera par­ tiali consecratione illam ultimam manuum impositionem in fine Missae cum verbis: „Accipe Spiritum Sanctum etc.” 5. Practice igitur plus minusve dubia est ordinatio presbyteri: 591 a) si omissa sit illa prima manuum impositio vel extensio, imo tunc valor plane improbabilis est; b) si substantialiter vitiata sit vel oratio „Oremus dilectissimi”, vel oratio subsequcns „Exaudi” cum ^praefatione”, quae post unctionem ma* Ex hoc ipso igitur responso id omnino consequi videtur, non esse necessariam simultaneam materiae et formae coëxsistentiam in ordinatione, idque ne quoad ali­ quam quidem materiae et formae partem. — Nam equidem vix intelligo, quomodo allocutio illa ,Oremus etc.4 pro forma sacramentali statui possit. — Accipe etiam responsum S. R. C. in Syriensi 14. Junii 1873 Gardell. n. 5557 „S. Congregatio . . . non in dubium vocare intendit valorem sacrae ordinationis, eo quod in illa Episcopus ordinans manus extensas non tenuerit etiam per intervallum, quod inter primam et secundam manuum impositionem intercedit.44 (Sc. prima et secunda im­ positio vocatur illa impositio et subsequcns extensio.) — Imo ex decreto S. Officii d. 16. Sept. 1877 certo sequitur, physicam coëxistcntiam formae cum materia in ordinatione non requiri; ita enim PP. judicarunt: „I)ubium a te propositum de valore ordinationum collatarum quibusdam sacerdotibus ab Episcopo istius dioecesis, manibus haud amplius super eorum caput extensis, dum orationem pronuntiat ,Oremus . . . .‘ prout in Rituali Ru praescribitur, ad examen revocatum est ab Em1’ Patribus una mecum Inquisitoribus Gen., qui quoad ordinationes jam praedicto modo peractas decreverunt ,Acquiescendum esse'44. Ita Linzer Quartalschr. anni 1886 pag. 613. 416 417 Ordinis minister. — Quis valeat ordinare. 1*. Π. L. Γ. Tr. VII. Sacramentum Ordinis. nuam tandem protrahitur, vel verba postea proferenda: „Accipe pote­ statem etc.“: c) si in porrectione instrumentorum verum vinum aut verus panis tri­ ticeus porrectus non sit; d) si ordinandus neque calicis cuppam, neque patenam immediate manu sua tetigerit : nam si alterutrum tetigit, practice certa est ordinatio; e) si ultima manuum impositio aut ejus verba omissa, resp. essentia­ liter corrupta sint. NB. Auctores antiquiores nonnulli in dubium vocant ordinationem, si hostia patenae superposita immediate tacta non sit ab ordinando : verum sine ratione. Nam 1) S. Alph. ordinationem valêre, dicit moraliter certum esse; 2) praclica certitudo eruitur ex mox dicendis de tactu patenae vel calicis; 3) extra omnem dubitationem est, tactum instrumentorum, qui certo non est divinae institutionis, non alium nec ulteriorem requiri, quam quatenus ab Ecclesia praescribitur (imo solummodo eum, qui ab Ecclesia certo praescribitur): at ut legenti Pontificale patet, Ecclesia prae­ scribit solum tactum cuppae calicis et patenae, non immediatum tactum hostiae, di­ cens: „tradit calicem cum vino et patenam superpositam cum hostia, et ipsi (ordi­ nandi) illam accipiunt inter indices et medios digitos etc.“ Quibus verbis manifeste assignatur non hostiae, sed patenae contactus; nam a) vox „illam“ obvio sensu grammaticali ad patenam refertur; b) modus dicendi in Pontificali analogus, quo pronomen refertur ad verbum non proximum, sed remotum, occurrit in ordinatione subdiaconi „caliccm vacuum cum patena superposita, quem tangunt . . ; c) in forma ordinationis presbytcralis impossibile est, vocem „illam“ ad aliud referri, nisi ad patenam, siquidem patena utique inter indices et medios digitos accipi potest, hostia minime, quae summum solis digitis indicibus potest tangi; d) ut ex responso S. C. R. patet, rigorose sufficit tetigisse aut calicem, aut patenam : quare multo magis sufficit, tetigisse calicem et patenam, non vero hostiam. Igitur, ut modo dixi, in collectione auth. decret. S. R. C. Gar dei lini n. 2143 in una Gatliarum 3. Dec. 1661 ad scrupulum Fr. Ephrem, nempe se non tetigisse tactu physico calicem in sua ordinatione ad presbyteratum, respondit: „Posse con­ tinuare celebrationem SS. Sacrificii absque ullo scrupulo ac tutâ prorsus conscientiâ/ Quod responsum videtur ostendere 1) Romae ritum illum non considerari ut ex Christi institutione essentialem, sed solum ut ex Ecclesiae praecepto fortasse valoris causa necessarium : alias enim non S. R. C. responsum dedisset, utpote quae solas illas res dijudicet, quae ex Ecclesiae praescripto necessariae sunt in sacris functionibus. 2) tactum immediatum alterutrius sacri vasis esse ad valorem suffi­ cientem, i. e. sive solius patenae — quod formaliter edicitur —, sive solius calicis — quod concludere prorsus licet: melius enim per tactum calicis ordinandus dici potest accepisse calicem cum omnibus quae calice continentur et ei superposita sunt, quam per tactum solius patenae dicitur accepisse etiam calicem cum vino cum ea cohaerentem. 6. Praeter ritus sive certo sive dubie essentiales alii sunt, qui ad va­ lorem quidem non pertinent, sed sub gravi omnino observari debent, inio quorum aliqui, si omissi sint, debeant suppleri. — Inter quos numerant a) unctionem manuum, b) traditionem vestimentorum, c) recitationem ca­ nonis cum Episcopo; verum rigorosius id extendas ad omissionem con­ secrationis in canone: cf. S. Alph. 1. 6 n. 759; Sanchez consil. mor. I. 7 c. 1 dub. 13; Lacroix 1. 6 p. 2 n. 2322; Gobat tr. 8 n. 132; imo etiam de supplenda canonis recitatione non videtur constare. Caput II. De Ordinis rationibus extrinsecis. § iDe ministro Ordinis quoad ordinationis valorem. I. De fide definita est, potestatem ordinandi non esse presbyteris 5«2 cum Episcopis communem, ex can. 7 sese. 24 Cone. Trid. II. Certum est, ordinationem presbyteri a solo Episcopo fieri valide posse. III. Dubium non est, S. Pontificem presbytero potestatem minores ordines conferendi committere posse. IV. Idem probabiliter de conferendo subdiaconatu valet ; imo etiam de diaconatu quidam dubitant, an hoc asseri debeat. Explicatio. Nota ad II. Ex constanti Ecclesiae praxi et Patrum testimonio semper rejectae fuerunt ordinationes a simplici presbytero factae. Imo notum est, unam ex rationibus firmissimis, cur sectis Novatorum sae­ culi decimi sexti presbyteros et sacramentorum ministros deesse, catholici palam semper edixerint, fuisse, quod nullos haberent Episcopos, qui valide ordinare presbyteros possent. Ad III. Antiqua praxis a T r i d e 111 i η o, etsi ad legitimos limites red-593 acta, tamen confirmata est, secundum quam abbatibus aliisque exemptis praelatis Episcopo inferioribus liceat suis subditis regularibus tonsuram et ordines minores conferre: v. sess. 23 de ref. cap. 10. — Idque, si teneas, minores ordines ecclesiastici instituti esse, non mireris: nam quod eccle­ siastici instituti est, Summus Pontifex, cui vult, committere potest. Licet igitur solis „praelatis“ de factoid commiserit: tamen dubitari nequit, quin aliis etiam presbyteris — qui tandem eundem sacramentalem characterem habent — id committere possit, imo etiam iis, qui presbyteri nondum sint. Ad IV. Eadem saltem probabilitate, qua dicitur, subdiaconatum sa­ cramentum non esse, sed ordinem institutionis ecclesiasticae, dici debet, Summum Pontificem facultatem subdiaconatfis conferendi communicare posse presbyteris. — Imo etsi sacramentum sit, nondum illico sequitur, hanc facultatis communicationem fieri non posse: nam quod ex sese facultati presbyteri desit, aliquando per Romanum Pontificem ut supremum Eccle­ siae principem, suppleri posse, constat ex confirmatione delegatione Apostolica per presbyterum conferenda. Of. hoc vol. n. 96 sqq. Quare consulenda est traditio et praxis Ecclesiae. Quae certos nos facit, facultatem presbytero transferri posse relate ad subdiaconatum. (Cf. jam ex antiquo tempore epistolam I. Gel a si i I., qua monet presbyteros, ipsis nulla ratione concedi, ut subdiaconum vel acolythum ordinent sine concessione Summi Pontificis.) Posterioris aetatis exempla plura adsunt. Dubium relinquitur relate ad diaconatum. Si verum est, quod refertur, in ipsa Urbe anno 1662 Abbatem Cistorciensem ordinasse suos subditos in subdiaconos et diaconos, Alexandro VII. non contradicente, itemque subsequent! anno Gandavi: dubium videtur satis sublatum esse. Verum quum non satis constet, authenticam esse hanc relationem, quaestio sub lite posita manet. Cf. J. Wex „ Ariadne Carolino-canonica * Aug. Vindel. 1708 part. V. tract. 3 controv. 2. Lehmkuhl, TheoL inor. IL Edit 4. 27 418 P. II. L. I. Tr. VIL Sacramentum Ordinis. De ministro quoad licitam Ordinum collationem. I. Quamquam valida est ordinatio facta a quolibet Episcopo, i. e. episcopali charactere per consecrationem insignito, quantumvis excom­ municato et ab Ecclesia sejuncto: nihilominus licita non est ordinum collatio (cui ipsa tonsurae collatio adnumeratur), nisi ab Episcopo proprio aut cum ejus licentia. II. Episcopus proprius dicitur sive ratione originis ordinandi, sive ratione domicilii, sive ratione beneficiijam obtenti, sive ratione famulaifa: ex Constit. Innoc. XII. ,,Speculatores" 4. Nov. 1694: quam vide in Bullario vel etiam apud Lacroix 1. 6 p. 2 n. 2166 sqq. III. Regulares, etiam exempti, nisi de contraria consuetudine aut de speciali privilegio constet, ordinari debent ab Episcopo dioecesis, in qua monasterium situm est: qui si ordinationem non habeat, Superior regularis, accepta per Episcopum vel Vicarium generalem attestatione ordinationis ab Episcopo loci non habendae, suos subditos ad alium Episcopum transmittere potest. Cf. Lacroix 1. c. n. 2236: quod post decretum Clem. VIII. extra dubium est. S. Alph. n. 768. 594 Uberior explicatio. Nota ad I. 1. Non idem, quod de ordinatione a quolibet Episcopo facta dicitur, dici potest de ordinatione, quam contulit presbyter seu prae­ latus Episcopo inferior. Nam si delegatio Romani Pontificis nullatenus ad­ erat vel erat revocata: ordinatio quaelibet invalida est; verum si quis Abbas indultum conferendi ordines (minores) habens limites indulti excessit, confe­ rendo illos ordines etiam non subditis, S. C. C. compluries ejusmodi ordina­ tionem validam pronuntiavit in Conimbr. 26. Junii 1655, in Panorrn. 16. Martii 1647, in Cataniensi 23. Nov. 1641: v. Ben. XIV. de syn. dioec. 1. 2 c. H1. 2. Aliqui scriptores male intelligentes facta quaedam saeculi noni pu­ tabant, ordines ab haereticis vel schismaticis collatos pro invalidis habitos esse. Verum id falso asserunt. Res gestae Pontificiae exhibent quidem aliquas reordinaHones, quae vocantur. At perperam aliquis haec accipit pro sacramentalis ritùs iteratione. Ritus materialiter quidem fere iidem recte adhiberi poterant, ac in ipsa sacramenti ordinis collatione, non ad hoc conferendum, sed ad male ordinatos reconciliandos. Plerique enim ritus ordinationis aut certo aut probabiliter exhibent tantum exterius id, quod factum jam est aut fiet per sacramentum, atque ecclesiasticam deputationem continent, ut ordinatus ex solemni deputatione nomine Ecclesiae etiam faciat, quod per sacramentum susceptum immediate nomine Christi agere potest. Quare illi ritus ex mente Ecclesiae prorsus assumi possunt, ut hanc solam doputationem ex parte Ecclesiae perficiant, e. g. manuum impositio, vestium vasorumque traditio: quod si fit, manifestum est, illos SAftCli PETRI 595 1 Katio est, quia Abbatibus amplior facultas re ipsa data erat, restrictio autem quoad solos subditos non ita facta, ut certo afficeret praeter liceitatem etiam valorem. — Nihilominus S. C. postea in casu proposito contrariam opinionem secuta pro nullitate sententiam dixisse fertur: contrarias autem factas esse sententias eo minus mirum esse debet, quod agatur de re, quae tandem legislationi Ecclesiae subjecta est. Ordinum minister — quis, ut liceat — quibus titulis Ep. proprius. 419 ritus in reconciliandis illis, quos Superior illegitime ordinatos esse judica­ bat, apte adhibitos esse. Aut si mavis in sola manuum impositione· sistere, quae in „reordinatione“ fiebat, haec ex usu et praxi Ecclesiae reconcilia­ tionem proxime denotat; ex quo consequens est, eum, qui sacrilege conse­ cratus erat, si reconciliationem Ecclesiae acceperit, posse rite et legitime ordinum functiones in posterum obire. 3. Id vero semper supponi debet, quando ordinatio ab haeretico, schismatico etc. facta valida esse dicitur, ritum essentialem rectamque in­ tentionem nullatenus fuisse mutatam. Quoniam vero ejusmodi corruptionis fundata suspicio facilius quoad hominem haereticum etc. adesse potest: minor etiam certitudo ordinationis valide peractae habetur, quam ea est, quae habetur in ordinatione a legitimo ministro intra Ecclesiam facta. Ad II. 1. Ratione originis ille dicitur Episcopus proprius, in cujus ôw dioecesi ordinandus natus est, seu rectius, ubi parentes seu pater tempore nativitatis ordinandi domicilium suum habebant (siquidem non casualis nativitas respicitur, sed naturalis, ut dicitur in Bulla Inno­ centi i; naturalem vero eam esse, quam dixi, habetur ex S. C. C. 15. Febr. 1704: v. Scavini torn. 3 n. 602). Si vero ordinandus est filius illegitimus, attenditur domicilium matris. Si fuit expositus, attenditur locus, ubi expositus repertus est; vel, ut alii putant, ubi est baptizatus: Vering Kirchenrecht, Buch II § 58, Note 8. Si est infidelis baptizatus, pro origine sumitur locus, ubi baptismum recepit: ita ex Const. Pauli III. nCupientes“. 2. Ratione domicilii, ut ab originis titulo distinctus adsit titulus, re­ quiritur aut decennalis habitatio, aut translatio majoris partis bonorum cum habitatione notabilis temporis (quod Episcopi judicio relinquitur); in utroque casu insuper requiritur jurata assertio, qua ordinandus fateatur, sibi in animo esse, perpetuo ibi habitare. — Ita Bulla ^Speculatores". 3. Ratione beneficii intelligitur ille Episcopus proprius, in cujus dioecesi ordinandus obtinuerit beneficium ecclesiasticum, quod 1) or­ dinandus debet jam pacifice possidere, 2) debet post detracta onera sufficiens esse ad honestam sustentationem, neque admittitur supple­ mentum per patrimonium. — Insuper exhiberi debent literae testi­ moniales Episcopi tum originis tum domicilii de vita, moribus, aetate, natalibus ordinandi. 4. Ratione famulatûs ille Episcopus (dioecesanus; nam Episcupo qui est titularis tantum, id non licet) ordines conferre potest, cui can­ didatus per triennium famulatus sit et cujus expensis vixerit — etsi non in domo episcopali, si modo iu loco aut prope locum Episcopi (imo distantia unius alteriusve milliard non obstat, quominus prope locum Episcopi vivere dici possit) — : sed cum conditione, ut ordinato infra mensem beneficium sufficiens conferat, aut ad titulum pensionis vel patrimonii eum ordinet. Requiruntur pariter literae testimoniales de vita, moribus, aetate etc. NB. Nomine familiaritatis etiam famuli famulorum ordinari pos­ sunt, modo fraus desit. 27 · 420 P. II. L. I. Tr. VII. Sacramentum Ordinis. 5. Ili sunt titilli jure communi admissi, ex quibus Episcopus ordines conferre possit: qui distinguuntur a titulo sustentationis seu mensae, vi cujus ordinandus petat ordinationem, quamquam beneficium obtentum etiam titulum sustentationis facit. 597 Ad III. 1. Novitii secundum S. Alph. n. 765 probabiliter ordinari possunt ab illo Episcopo, a quo ipsi religiosi ordinandi sunt sive ex jure communi sive ex speciali religiosi ordinis privilegio: attamen indigent Ululo mensae. Imo eos posse ab Episcopo loci, ubi situm est monasterium, or­ dinari, ex eo sequi videtur, quod ibi vere habent domicilium: verum Epi­ scopus videtur ab iis exigere posse vel debere juramentum, quo fateantur, sibi in animo esse post novitiatum vota religiosa emittere. — At quum stricte religiosi nondum sint, dubium non est, quin possint etiam ab Epi­ scopo originis ordinari, aut domicilii, si quod adhuc aliud retinent. Disces tamen limitatam facultatem Superioris regularis in illis ad ordines admitten­ dis ex iis, quae infra notantur § 3 ad II n. 7. 2. Putant aliqui (v. adnotat. Ratisb. ad Gury), secluso speciali pri­ vilegio, post Constitutiones P i i IX., quibus nunc religiosi pro tempore ante solemnia vota emittere jubeantur simplicia, professos votorum simplicium, si cum titulo mensae ordinentur, ordinari debere ab Episcopo originis, aut domicilii ante ingressum habiti: verum id mihi non probatur. Nam si pro­ babile est — uti S° A1 p h. est —, ipsos novitios non debere ab illo Episcopo ordinari, multo minus ita debent ordinari professi simplicium votorum. Quod vero ex Act. S. Sedis vol. I. p. 366 affertur, quasi S. C. sic decreverit, id non respicit sodales alicujus religiosi ordinis, sed saecularis congrega­ tionis; neque licet, quod de his statutum est, ad illos transferre. § 3. De subjecto ordinationis. 598 I. Ad valorem ordinationis in subjecto requiritur, ut sit mas baptizatus, et si de suscipiendo episcopatu agitur, ut valide presbytera­ tum acceperit: dein in homine, qui ad usum rationis pervenit, requi­ ritur, ut susceptio ordinum sit voluntaria saltem habitualiter. II. Ut vero licite ordo suscipiatur, ordinandus debet 1. in statu gratiae exsistere ; 1 2. sequentibus conditionibus munitus esse: 1) debet esse con­ firmatus, 2) inferioribus ordinibus instructus, 3) nulla irregularitate aut censura impeditus, 4) tot annos natus, quot canone requiruntur, 5) de­ bita scientia institutus et comprobatus, 6) divina vocatione donatus, 7) titulo sustentationis instructus, 8) pro circumstantiis literis testi­ monialibus vel dimissoriis munitus, 9) debito tempore et post debita interstitia admissus. 599 Explicatio. Nota ad I. 1. Certum est, feminas jure divino ab ec­ clesiastico munere excludi: quare, quum ordinatio tendat ad hominem in ecclesiastico munere constituendum aut ad illud praeparandum, femina cujuslibet ordinis incapax est. 2. Baptismus requiritur ad valorem sicut reliquorum sacramentorum, ita etiam ad sacramentum ordinis; ad quemlibet etiam ordinem, qui sacra- Ordinum subjectum. — Requisita - intentio, aetas, scientia. 421 menti rationem non habeat, ex ea ratione requiritur, quod nemo potest ordinarium munus ecclesiasticum gerere, qui non sit Ecclesiae membrum. 3. Ad valorem episcopatûs requiri presbyteratum rite susceptum, jam supra dictum est, siquidem episcopatus est sacerdotii complementum tantum. Ad sacerdotii vero valorem non requiri ceteros ordines praevios, extra con­ troversiam est. 4. Circa voluntatem, qua ex parte subjecti voluntaria esse debet or­ dinis susceptio, hoc notandum est: 1) valide ordinari infantem, sicut re­ cipit reliqua sacramenta, ex praxi Ecclesiae et ex rationibus theologicis, seu paritate rationis cum reliquis sacramentis, constat; 2) nihilominus, quia cum ordinibus sacris simul suscipitur obligatio gravis ad coelibatum et re­ liqua onera: quid faciendum sit, si quis illicite sic ordinatus sit, antequam proprium consensum dare potuerit, vide infra c. III. de coelib.; 3) ut vero ordinatio hominis, qui unquam usum rationis habuerit, valeat, certum est requiri et sufficere, ut susceptio sit habitualiter voluntaria, id est, ut can­ didatus voluntatem expresse habuerit, neque retractaverit: quamquam in praxi vere impossibile est, eum, qui sui compos sit, non habere saltem virtualem intentionem. Cf. S. Alph. 1. 6 (de sacramentis in genere) n. 81. Ad II. 1. Confirmatio praerequiritur quidem, quum et a Cone. Tri-6oo dentino et a Pontificali Romano ante ipsam tonsuram postuletur: attamen sub veniali tantum (S. Alph. 786). 2. Qui ante inferiores ordines rite susceptos superiorem sumit, dicitur per sollum ordinari; idque ex se grave peccatum est: S. Alph. n. 793. Verum id dic, quando de inferiore ordine nullatenus dato aut certe in­ valide collato constat; si enim solummodo dubius aliquis defectus in ordi­ natione occurrit, consultum quidem semper est, sub conditione repetere ordinis probabiliter accepti collationem, idque eo magis, quo altior jam ordo est: verum nisi agatur de defectu in presbyteratu commisso (idem dic de episcopatu), ratio necessaria et omnino obligans non est, cur aliquis or­ dine secundum probabilem juris sententiam valido contentus non sit. 3. De irregularitatibus et censuris v. postea: cum his ordinari, grave peccatum est. 4. Aetas a lege ecclesiastica requisita est: 1) pro episcopatu anuus 30. completus: v. S. Alph. u. 799: 2) pro presbyteratu annus 25. inceptus ; cf. T r i d. sess. 23 de ref. cap. 12; 3) pro diaconatu annus 23. inceptus 1. c. ; 4) pro subdiaconatu annus 22. inceptus 1. c.; 5) pro minoribus ordinibus et tonsura certa aetas non praescribitur, legitima aetas censetur a 7—14 annis; videtur autem Episcopus certam aetatem ultra septennium exigere posse (cf. Ben. XIV. Constit. „Inter sollicitas"). Aliquando Episcopi vi specialis privilegii dispensare possunt infra annum aetatis requisitae, sed solum quoad sacerdotium: amplior dispen­ satio omnino S. Pontifici reservatur; v. Facult. quinquennales pro Ger­ maniae Epp. 5. Scientia a Trid. (v. sess. 23 de ref. capp. 4, 5, 7, 11, 13, 14)eoi requisita ea est, ut 422 P. II. L. I. Tr. VII. Sacramentum Ordinis. 1) pro tonsura accipienda sciant rudimenta fidei et sciant legere et scribere; 2) pro ordinibus minoribus intelligant linguam latinam; 3) pro subdiaconatu et diaconatu sint tum in literis, tum iu officiis suis et in exercendis suis ordinibus instructi (quare si officia sua et ordines suos sciunt et exercere possunt, reliqua iu doctrinis instructio et scientia latam prorsus patitur interpretationem); 4) pro presbyteratu idonei sint ad docendum populum in rebus fidei necessariis et ad administranda sacramenta; id quod saltem relate ad eos ordinandos, qui ad curam animarum adspirant seu destinantur, intelligitur etiam aliquatenus de sacramento poenitentiae administrando. Ceterum S. Alph. n. 790 sqq. admittit, minorem scientiam sufficere pro religiosis iis, qui ad curam animarum non destinentur, quia tum suum finem facilius assequantur, tum in reliquis facilius a sodalibus suum auxilium praesto habeant: ita ut instructionem requisitam, quam nondum habent, brevi assequi possint. (Quod in casibus necessitatis, si urget collatio subdiaconatûs, ad alios etiam transferri licet, quando defectus praesentis instructionis similiter suppletur.) NB. Haec scientia debet diligenti examine ab Episcopo esse approbata: v. Trid. ib. cap. 12 et 14. Imo examinatio versari debet, praeterquam circa mores etc., circa doctrinam, munera sacra ordinibus suscipiendis annexa, cantum, exercitium ordinis suscepti. Episcopus autem in ordinandis religiosis acquiescere potest testimonio Superioris circa doctrinam etc.; verum ex Bulla Bened. XIV. „Expositi nolis" anno 1747 potest Episcopus ordinans etiam regulares examinare (S. Alph. n. 792); nisi habeant speciale privilegium, cujus privilegii non communicabilis exemplar est in Const. Greg. XIII. 22. Sept. 1582 et decreto In n oc. XII. 17. Aug. 1695 apud Lacroix 1. G p. 2 η. 2194, ubi dicitur, ut ordinentur a quibuscunque Episcopis, quos maluerint, absque ulla inquisitione de cantu, caerimoniis ecclesiasticis, idonei­ tate etc., cum sola approbatione a suis Superioribus obtenta. Verum recentioribus temporibus usu venit, ut simul cum concessione recipiendi ordines a quolibet Anti­ stite omnes illi, quibus hoc privilegium datum sit, habeantur exempti ab examine de doctrina aliisque rebus subeundo, ut censet Riganti in Reg. XXIV. Cancell. § ΙΠ. n. 290. 602 6. De divina vocatione hic imprimis noto, debere positiva pro­ batione constare de vitae probitate tum Superiori, ut ad ordines, maxime sacros, admittere possit, tum ipsi candidato, ut sacrum ordinem susci­ pere sibi liceat. Quare recte S. Alph. docet, communiter non sufficere, ut clericus hucusque in vitio turpi consuetudinarius sincerum dolorem de peccatis suis conceperit et firmiter proponat caste vivere — quod utique ad sacramentalem absolutionem per se sufficit — sed requiri aut aliquam temporis diuturnioris experientiam, aut extraordinaria signa majoris gratiae divinae, quae moralem certitudinem de constantia in bono proposito faciant: alias ejusmodi candidatum eo ipso, quod temere statim onus perpetuae castitatis in se sumere velit, idque cum periculo et propriae salutis et scandali alieni, absolutionis incapacem esse. Ceterum circa vocationem ad clericatum (maxime ad sacros or­ dines) aliquo modo conferri possunt, quae de vocatione ad statum perfectionis, et speciatim ad statum religiosum, dicta sunt vol. I. Ordin. subjectum. — Scientia, cocatio — sustentationis titul»<. 423 n. 506 sqq. Videlicet similia in utrisque requiruntur, imo in candidatis saecularis cleri ex parte plura, quam in candidatis religiosi statûs. Requiritur scilicet 1) recta intentio, qua quis quaerat non otium vel honorem hujus vitae, sed divinam gloriam et propriam perfectionem. — Requiritur 2) aptitudo ad subeunda munera, quae in statu clericali im­ pleri debeant; hinc pro iis, qui ad sacerdotium cum cura animarum adspirant, aptum ingenium et scientia, judicium prudens in rebus et negotiis gerendis, conscientia timorata neque nimis scrupulosa, ne ex una parte periculum subeant tepescendi in quotidiana rerum «aerarum tractatione, neve ex altera parte in tot negotiis ceteroqui summi momenti haerere et timere soleant. — Requiritur 3) virtus probata et animi constantia. Circa paupertatem quidem et obedientiam religiosus graviora onera in se sumere debet; quare et vitae communis amor et submissi animi indoles ab eo requiruntur, a clero saeculari non tanto gradu ; at pro­ priae animae pericula graviora, minora adjumenta hunc circumstant, quam religiosum, praesertim quam religiosum, qui vitae activae non ita deditus sit. Tnde concludes, gravissimi momenti esse munus tum seminarii directoris, tum alumnorum confessarii, ut mature alumnos dirigant, eorum animos efforment, defectum aptitudinis aperiant, imo nisi de confessario confessionisque sigillo vel simili secreto agitur, ineptos etiam relegandos curent. 7. 1) Titulus sustentationis congruae ostendi debet in susceptione *J8 primi ordinis sacri, i. e. subdiaconatûs: qui si periit, ante alium sacrum ordinem denuo aliquis requirendus est. 2) Legitimus titulus per se est a) beneficium ecclesiasticum re obten­ tum et sufficiens; b) patrimonium, quem titulum Episcopus pro suo arbitrio propter necessitatem vel utilitatem suae ecclesiae admittere potest; atque Episcopi est, pro consuetudine loci patrimonii magnitudinem taxare: debetque curari, ut sit in re immobili fundatum vel saltem aequali certitudine gaudeat, neque alienabile est sino consensu Episcopi et alterius tituli suf­ fectione: cui accedit titulus pensionis, si aeque certa est et perpetua. 3) Aliquando Episcopi recipiunt facultatem ordinandi ante beneficii collationem, modo providere possint clericorum in cura animarum laboran­ tium honestae sustentationi sive per pensionem sive alio modo. Sic in Anglia ordinantur presbyteri titulo missionis, quum solemni promissione servitio ecclesiae sese addicere debeant, sustentantur autem collectis et oblationibus fidelium 1 : alibi vocatur titulus servitii ecclesiae. 1 Neque in America® Sept. Statibus Foeder, circa ordines eosque sa­ cros conferendos hucusque eae leges induci poterant, quae sunt communis ecclesiarum norma. Quoniam beneficia ecclesiastica non exsistunt, neque patrimonii titulo tot sacerdotes ordinari possunt, quot curae animarum sufficiant: indultum est a SS. Pon­ tificibus, ut Praesules Americani titulo missionis ordinationes conferre possent. — Verum 1) id solummodo per modum privilegii conceditur, quod cum aliis suo tem­ pore denuo a S. Sede peti et renovari debeat. 2) Dein contra vota PP. Baltim. Plus IX. voluit, ut retineretur lex, secundum quam clerici ante subdiaconatum .jura- 424 P. II. L. I. Tr. VII. Sacramentum Ordinis. I) Religiosis solemniter professis sufficit titulus religiosae paupertatis. Verum ille non admittitur pro novitiis neque pro professis votorum sim­ plicium, ut expresse cautum est per S. Congr. Reg. Quare si ratio est, illos religiosos ante solemnem professionem ad sacros ordines promovendi, alius titulus mensae exhiberi debet. Pius IX. enim 12. Junii 1858 ad de­ clarandas literas encycl. S. Congregationis Reg. (a die 19. Martii 1857) η. VIII. statuit: „Superiores regulares, ad quos spectat, concedere poterunt hujusmodi professis literas dimissorias dumtaxat ad primam tonsuram et ad ordines minores". Privilegium igitur speciale exhibitum a Lacroix 1. c., alumnos promovendi etiam ad sacros ordines post vota simplicia ex­ acta probatione emissa, per communicationem ab uno ad alios religiosos ordines non transfertur. (Cf. etiam Constitutionem Leonis XII. „Plures interu 11. Julii 1826.) 6(M 8. Quicunque non a suo Superiore ordinatur, dimissoriis literis in­ diget; qui vero a suo quidem Superiore ordinatur, at notabili tempore (puta circa 12 menses) extra ejus dioecesim versatus est, videl. per tale tem­ pus, ut potuerit contrahere impedimentum canonicum, ab illius loci vel illorum locorum Ordinariis literas testimoniales habere debet. Vide Consti­ tutionem Innoc. XII. „Speculatoresu. Relate ad regulares sufficit illa informatio, quae in admittendis novitiis praecedere debet sive ex Constit. Pii IX. (25. Jan. 1848 „llomani Pontificesu>) sive ex peculiari instituti regularis praescripto. (Illa Constitutione exiguntur literae testimoniales „tum Ordinarii originis, tum etiam Ordinarii loci, in quo postulans post expletum decimum quintum annum aetatis suae ultra annum moratus fuerit".) Poenas inflictas in eos, qui contra hoc praeceptum agunt, vide lib. sq. „Suspensiones". 9. Tempus ordinationis A. jure coin muni est: 1) pro tonsura: quaevis dies, hora — quilibet locus (v. Ruhr. Pontifie.), 2) pro ordinibus minoribus — modo ne sit ordinatio generalis dies Dominicae et de praecepto festivae (etsi festa sunt nunc suppressa), modo mane fiat ordinatio; Missae celebratio non rigorose requiritur; 3) pro ordinibus sacris: Sabbata 1) quatuor temporum, 2) ante Dominicam Passionis, 3) ante Pascha; idque solum intra Missam. B. Ex privilegio autem sive conferendi sive recipiendi ordines etiam sacros „extra tempora", licet ordines conferri etiam sacros qui­ buslibet diebus Dominicis et festivis de praecepto sive adhuc servatis, sive suppressis. Imo contendunt nonnulli scriptores, necessarium non esse, ut sit dies festivus de praecepto. Verum S. Congr. constanter videtur sic interpretata esse privilegia, ut illa ad solos dies de praecepto festivos restringeret. Quare huic interpretationi standum est, nisi forte diuturna consuetudo legitima praescriptione ampliorem sensum legitimum alicubi cos mento promitterent, se suae dioecesi vel missioni perpetuo inservituros: (ita Pius IX. 0. Oct. 1867 v. Coll. Lac. III. col. 385). Quod nunc secundum votum PP. Concilii plen. Balt. III. ita moderatum est, ut liceat, idque sine novo juramento, intra eandem provinciam t zeles. ex una dioecesi in aliam transire de consensu utriusque Ordinarii: cf. Acta et decreta Cone. plen. B. III. pag. CIV. Ordin. subjectum. — Tempus ordinationis - interstitia. 425 reddiderit. V. S. Alph. n. 797 dub. 4; Responsa S. Congr. v. Gurv-Ball. II. n. 712 not. et recentius in Marianopol. 18. Maji 1883. Potuit autem ipse tenor privilegii, quod vi quinquennalium etc. datur, laxiori interpretationi ansam dare, non adeo quidem propter verba illius indulti, quod S. Alph. 1. c. affert pro regularibus, dicentis, ,extra tempus diebus festivis duplicibus" — nam expressio „ diebus festivis" ex iterato responso SS. Pontificum et S. Congr. designat festa, quae aut sunt aut fuerunt ex praecepto a fidelibus in foro ex­ terno servanda —, sed propter tenorem ejus indulti, quod, omissa quavis clausula, simpliciter dicit „extra tempora et non servatis inter­ stitiis", sicut re ipsa facultas exprimitur, quae datur Episcopis Ger­ maniae, Americae etc. Interstitia igitur, nisi aut privilegium Apostolicae Sedis,,aut in ali-·. quibus casibus dispensatio Episcopi intercedat, servanda sunt haec: Ex Tridentino Concilio 1) inter singulos ordines minores inter­ cedat oportet aliquod interstitium: verum ex qualibet causa Episcopus dis­ pensare potest: quare jam in pluribus locis consuetudo obtinuit, ut eodem die tonsura cum omnibus ordinibus minoribus conferatur. Cf. S. Alph. 1. G n. 795; Laymann de sacram, ordinis c. 8 n. 7: „nihil prohibet, quo­ minus quatuor minores ordines eodem die conferantur: ita ex consuetudine ecclesiarum". 2) Inter ordines minores et subdiaconatum intercedat (sess. 23 c. 11) unus annus, nisi necessitas vel utilitas ecclesiae judicio Episcopi aliud ex­ poscat: facile igitur ab hoc interstitio Episcopus dispensare potest. 3) Idem dicitur de interstitio inter subdiaconatum et diaconatum, sci­ licet, ut ante annum non ascendant „nisi Episcopo aliter videatur". 4) Ut autem a diaconatu ad presbyteratum ascendatur, Tridentinum magis urget interstitium unius saltem anni; excipit tamen utilitatem ac necessitatem ecclesiae. Privilegium S. Sedis non raro tribuit facultatem conferendi ordines etiam majores, ninterstiiiis non servatis" : quod si exstat, tamen ex hoc pri­ vilegio etiam simul cum altero recipiendi ordines extra tempora, nondum licet duobus vel tribus diebus continuo sibi succedentibus, etsi incidant festa de praecepto, ordines sacros recipere. Nam ut hoc liceat, id expressius in privilegio debet contineri, ut e. g. .promoveri liceat tribus Dominicis aut festis diebus etiam continuis ad sa­ cros, etiam presbyteratûs, ordines" (cf. Lacroix 1. c. n. 2194, S. Alph. n. 796 dub. 2); siquidem juris communis prohibitio, ne suscipiantur duo sacri ordines diebus continuatis — ut ait S. Alph. — distincta est a lege, quae statuit interstitia servanda. Ita saltem est dicendum, si privilegium personale alicui datum est. Prorsus autem prohibetur sub gravi, ne duo ordines sacri eodem die suscipiantur: v. S. Alph. n. 796, Trid. sess. 23 c. 13. Imo, nisi contraria consuetudo legem elevavit, graviter prohibitum est, quominus eodem die ordines minores simul cum subdiaconatu susci­ piantur (S. Alph. n. 797), sive plures ordines quorum unus sacer sit. 10. Trid. 1. c. cap. 11 innuit etiam, exercitium ordinis suscepti in interstitiis exigi posse ante ulterioris ordinis collationem. Verum obligatio 426 P. Π. L. I. Tr. VU. Sacramentum Ordinis. id exigendi non satis exprimitur, ut etiam S. Alph1,8 videtur concedere (n. 801): quare multo minus id exigi potest ab eo, cui ex privilegio diebus continuo sibi succedentibus majores ordines suscipere licet. 607 Votanda praeterea. 1. Pontificale monet, ut ordinandi recipiant S. Com­ munionem: quod relate ad ordines minores, si inter Missam conferuntur, consilium est, non praeceptum; imo, secluso presbyteratu, no in aliis quidem ordinibus sacris id sub gravi praecipi videtur. Cf. S. Alph. 1. c., Lacroix 1. c. n. 2225. In presbyteratu autem S. Doctor recte dicit, susceptionem S. Eucharistiae sub gravi obligatoriam esse, quum illa cum Episcopo concelebratio id exigat. — Hinc, seclusa S. Eucharistiae sumptione, ordines minores in statu peccati suscipere, grave sacrilegium non videtur, quum satis constet, eos sacramenti rationem non habere. 2. Relate ad preces et Missas, quae ordinatis secundum Pontificale injunguntur, dicendum est: 1) ex sententia S. Al phons i de obligatione non constate inter theologos, quum alii dicant esse gravem obligationem, alii non esse gravem, alii nullam veram sub peccato obligationem (vide S. Alph. n. 829). 2) Quod ad Missas neopresbyteris injunctas attinet, sola Missarum forma, non applicatio indicitur, ita ut sine ulla dubitatione stipendium pro illis accipi possit: neque prius dicendae sunt, quam occurrat dies, in quo secundum rubricas Missam votivam celebrari licet. Id autem certum est, si ante ejusmodi diem occurrat sive festum Pentecostes, sive festum ali­ quod B. Mariae Virg., per Missam illam festivam satisfieri oneri injuncto celebrandi Missam de Spiritu Sancto, aut de B. Maria Virg. 3) „Xocturnus talis diei", qui injungitur subdiaconis et diaconis, ex Resp. S. Congr. 11. Aug. I860 in Granat., sumendus est, nisi aliud ex­ primat Episcopus, Nocturnus feriatis illius diei, in quo fit ordinatio, i. e. 12 psalmi cum suis Antiphonis et Lectionibus, aut si in Dominica fit, primus Nocturnus Dominicae. Reliqua, quae obligationes per ordines assumptas spectant, sequenti jam capite breviter exponenda esse duxi. *· . eos A p p e n d i x. Praeter ea, quae ex communi doctrina de sacramentis intelliguntur, gravia peccata, quae in collatione et in susceptione ordinum occurrere possint, sunt praecipue haec: 1. ordinatio candidati vel irregularitate vel censura affecti; 2. ordinatio per saltum; 3. ordinum plurium, saltem si uterque sacer est, uno die col­ latio, sive susceptio, ac generatim ordinatio illegitimo tem­ pore facta; -<.·?' 4. ordinatio sine legitimo titulo sustentationis; 5. ordinatio a ministro illegitimo; 6. ordinatio sine debita vocatione candidati; 7. ordinatio sine voluntate implendi onera ordinibus annexa. Ordin. subjectum. — Onera annexa — restis et tonsura. 427 Caput III. De oneribus et favoribus ordinibus, praecipue sacris, annexis. Cf. praeter scriptores supra allatos: Craisson 1. c. n. 2051—2453, Coll. Lac. in omnibus fere conciliis pro vine., Phillips Lehrbuch des Kirchenr. §§ 158—170. Articulus I. De obligationibus clericorum communibus. Pleraque, quae hic tractantur, clericos in sacris constitutos et>M quoslibet bcneficiatos et religiosos spectant, non ita clericos, qui sine alio statu in solis minoribus ordinibus constituti sint. Ceterum id in singulis §§ adnotabimus. § 1De veste clericali1 et tonsura. I. Ad vestem clericalem et tonsuram tenentur per se sub gravi clerici in Sacris constituti, et clerici bénéficiât!. II. Quamquam clerici ordinum minorum, quando beneficium ecclesia­ sticum non possident, non tenentur per se sub ullo rigoroso praecepto ad habitum clericalem; tamen qui tertio admonitus ab Episcopo habi­ tum clericalem (vestem et tonsuram) non assumit, amittit privilegium et fori et canonis (v. infra), S. Alph. 1. 6 n. 827. III. Vestis clericalis, etsi lege communi non est quoad formam plane determinata; tamen communis usus est, ut sit vestis talaris et nigri coloris, quam Episcopus stricte praecipere potest. Cf. Ben. XIV. loc. infra cit. — Ubi autem neque Episcopi praeceptum neque con­ suetudo vim legis habens ita urgent, et color similis et forma brevior ad talarem accedens tolerari potest. IV. Etiam pro clericis per se sub gravi obstrictis parvitas materiae admittitur, ad quam determinandam non ad solum temporis spatium, quo aliquis habitum praescriptum deposuerit, sed etiam ad varias cir­ cumstantias attendi debet. — Seclusa igitur circumstantia aggravante. Lacroix 1. 1 n. 672 spatium 4 vel 6 dierum saltem pro materia levi habet, idque ex multorum auctoritate confirmat. — De sola autem ton­ sura si sermo est, tempus multo longius ad gravem materiam requiritur. V. Ut sine culpa clericalis habitus totaliter dimittatur, gravis causa requiritur, ut imminens persecutio, transitus per loca infidelium seu haereticorum cum periculo gravis injuriae: nisi forte legitima dis­ pensatio causas illas latius nonnihil extendit. 1 Quinque prioribus saeculis clericalis vestis propria non videtur exstitisse; attamen a sacculo sexto et deinceps apparet discrimen inter vestitum laicorum et clericorum; posteriores veste oblonga utebantur, imo in compluribus conciliis ejus usus praescribebatur. Cf. Bened. XIV. de syn. dioec. lib. 11. cap. S. Ordin. subjectum. — Onera annexa — Vestis cleric. —prohibitio negotiandi 428 I’. II. L. I. Tr. VII. Sacramentum Ordinis. Explicatio. Nota ad I: Trid. sess. 14 c. 6 de ref. dicit: „oportet clericos vestes proprio ordini congruentes semper deferre, ut per decentiam habitûs extrinseci morum honestatem intrinsecam ostendant". Cf. etiam Sixti V. Constitutionem „Cum Sacrosanctae" 9. Jan. 1588 de clericis beneficiatis. De reliquis igitur consuetudo legem aliter inter­ pretata est. Ad II. Poenae aliae, quae a lege indicantur contra eos, qui habitum non deferunt, ferendae sententiae sunt. Ad III. Facilius permittitur vestis brevior, modo tamen clericum a laico omnino distinguat, in itinere; at videnda est semper loci consuetudo. Ad IV. 1. Certe grave peccatum est: 1) dimittere habitum ex contemptu; 2) dimittere habitum cum scandalo aliorum, ut, si quis clericus publice personatus incedat; 3) dimittere habitum ad pravum finem, quo liberius peccari possit; 4) sola negligentia si accidit, debet aut notabile tempus adesse, aut notabilis discrepantia ab habitu clericali consueto: notabilis enim ejusmodi excessus sive quoad tempus sive quoad formam pro quadam temeritate contra ecclesiasticam legem habetur. — Vide Cone. Trid. 1. c. cap. 6. Quando autem ille notabilis excessus temeritatem redolens ideoque gravi­ ter peccaminosus adsit, morali aestimationi diversarum circumstantiarum relinqui debet. Cf. Laym. 1. 5 tr. 9 c. 12 n. 3 et Tamb. de ord. (1. 7 de sacram.) c. 2 § G n. 16 sqq. 2. Circa tonsuram multo mitius theologi loquuntur. Plerique pro ma­ teria gravi ratione diuturnitatis habent spatium integri anni: v. S. Alph. 1. G n. 820, Gury-Baller. II. n. 48; ex Tamb. 1. c. autem concludere licet, complures auctores ne id quidem pro gravi materia habere, si cleri­ cus de cetero clericali habitu incedat. cio § 2. De prohibitis artibus et officiis. Punctum I. De negotiatione. I. Negotiatio interdicitur clericis in sacris constitutis, beneficiatis, omnibus religiosis etiam laicis: ita ut neque per se neque per alterum, nec pro se, nec pro altero negotiari possint. Cf. Alazzotta tract. III. disp. 3 Q. 1 cap. 3, S. Alph. 1. 3 (al. 4) η. 831 sqq., Scavini IV. n. 93. — Canonicas sanctiones v. praeter alias Ben. XIV. „Apostolicac" 25. Febr. 1741. II. Nomine negotiationis intelligitur rem ex intentione eam non mutatam cum lucro vendendi emere et postea vendere: ad quam accedit venditio rei, in qua mutatio quidem fit, sed ipsa mutatio per modum emptionis, ita ut res mutetur per labores eorum, qui ad hoc pretio conducantur, idque ex intentione lucri: v. S. Alph. 1. 3 (4) n. 381, Craisson n. 2067. III. Haec prohibitio gravis est: quamquam materiae parvitatem admittit. gu - 429 Uberior explicatio. Nota nd I. 1. Necessitatis causa, sc. ad se suosque alendos secundum statfis decentiam, permitti potest negotiatio: S. Alph. n. 837. Ut autem negotiatio, quae fit necessitatis causa, aut quae devol­ vitur ad clericum v. g. per haereditatem, continuari possit, etsi per alte­ rum, requiritur concessio Episcopi, si agitur de hac re extra Italiam, con­ cessio vero S. Congr. Cone, sive Sedis Apostolicae, si intra Italiam: vide Bened. XIV. ibidem, Clem. XIII. „Cum primum" 27. Sept. 1759, confer S. Alph. n. 833. 2. Alias autem non admittitur negotiatio, etsi pro causa pia fiat: ex­ tra conditiones igitur determinatas licentia S. Sedis ut necessaria ubique requiritur. Ad II. 1. Negotiatio non est: 1) vendere fructus ex agris propriisci2 collectos; 2) emere pecora, eaque in propriis praediis saginata vendere, aut alere greges, ut foetus, lana etc. vendantur; 3) artem proprio statui con­ venientem exercere, et opera vendere; 4) emere fructus et animalia iis saginata vendere, quum proprii potius labores ad lucrum capiendum ven­ dantur, quam res non mutatae; 5) emere ad proprios usus, etiam large, et postea, quae supersunt, vendere: imo quum pretium crescit, etiam ex industria parcius utendo res venditionis causa conservare. 2. Negotiatio est, aut ei tamquam prohibita actio aequiparatur: 1) pe­ cora in alienis agris seu pascuis conductis saginare, et saginata vendere, quum proprius labor non intercedat; 2) agros alienos conducere et fructus eorum vendere: v. S. Alph. n. 834 ex antiqua prohibitione, Craisson n. 2071 ; 3) similiter fructus, v. g. uvas emere, et ex iis per operarios con­ ductos vinum facere, quod cum lucro vendatur: Lu go de just. d. 2G η. 34; 4) dein negotiationi comparatur quaelibet diversarum rerum ex materia coëmpta fabricatio, quae fit per operarios conductos; ideoque etiam per modum „societatis“ in sola fabricatione industriali partem habere; 5) eo­ dem modo negotiationi clericis interdictae comparatur haberi seu emi ejus­ modi fabricationis participationem per eas, quas vocant „actiones“, aut emi ejusmodi chirographa, vi quorum jus habeatur ad lucrum annuum mutabile („Dividendeu) ex lucrosa institutione vel associatione hauriendum: sed quando finis associationis non ipsa negotiatio est, facilius datur Epi­ scopis potestas, qua clericis suis participationem per actiones emendas per­ mittere valeant ‘. * Exstat hac in re decretum S. C. Concilii d. d. 30. Jan. 1846 ad Quaesitum Episcopi Castellani, num liceret clericis suis per „actionesu partem habere associa­ tionis (cn commandite), cujus finis erat argentariam facere: quod quum nimis evi­ denter esset negotiationem exercere, quamquam per interpositas personas, S. Congr. respondit omnino: Non licere, ut videre est apud Bizzarri Collectanea ad usum secretoriae S. C. C. pag. 582. Inde quidem deduci nondum potest, idem dicendum esse de omnibus associationibus, quarum membra vel „actionum" possessores quotannis lucrum mutabile inter se dividendum recipiunt. At ex ipsa re, ut supra sub n. 4) dixi, colligitur, adesse, etsi non negotiationem strictam, tamen negotiationis speciem aequivalenter ; atque ita supponitur in posterioribus decretis Romanis, ejusmodi participationem clericis sacrorum ordinum vel beneficiatis et religiosis per se esse interdictam. Nihilominus die 1. Aprilis 1857 S. Officium viam indicavit, qua clerici aliquam ejusmodi licentiam impetrare possent: „Sanctissimus concedit facultatts Episcopis communicandas per S. Congregationem Episc. permittendi ecclesiasticis, ut accipiant actiones viae ferreae de propria pecunia tantum." (Ita Del Vecchio t. 1 n. 254.) 430 P. Π. L. I. Tr. VII. Sacramentum Ordinis. NB. Ex se autem jam videtur licitum esse emere chirographa, vi quorum quotan­ nis certa et fixa summa pecuniae per modum censûs seu annuae usurae percipiatur: etsi ii, qui pecuniam recipiunt aut colligunt, sive re sive Actione juridica, veram negotiationem faciunt. Nam si fixa summa quotannis solvitur, non videtur ex parte ejus, qui talem summam percipiendi jus emit, aliud fieri, quam quod facit, qui pe­ cuniam suam pro usura alteri tradit : quod hodie non potest pro negotiatione haberi. Si quis vero diversa chirographa (Actienpapiere) emat hac intentione, ut ea postea suo lucro damnove iterum vendat: certo negotiationem clericis illicitam exer­ ceat ipsis istis chirographis. Ad III. Aliquoties tantum negotiationem non turpem, neque in magna quantitate facere, censetur leve peccatum: S. Alph. n. 381; ita semel in magna, sed non enormi quantitate negotiationem facere, plerumque veniale est ex probabili S. Alphonsi (ibid.) cum Cajetani et aliorum opinione: at hoc trahi nequit ad missionaries, de quibus loquuntur Constitutiones SS. Pontificum et decretum S. Officii jussu Pii IX. 4. Dec. 1872 renovatum: cf. infra de censuris, excomm. non reservat. § 5. Punctum II. De non exercenda arte medica. I. Exercitium chirurgiae, seu medicae artis cum incisione aut adustione — excepto casu necessitatis, quo alius peritus non adsit — saltem clericis in sacris constitutis, beneficiatis, et quibuscunque religiosis certo interdicitur: v. c. „Sententiamu, ,Ne clerici, vel monachi1 ; decretal. 1. 3 tit. 50 c. 9. Cf. S. Alph. 1. 7 n. 384 et infra de irregularitate n. 1017. II. Quamquam multi scriptores idem dicunt de quocunque medicae artis exercitio — nisi fiat erga pauperes aut propinquos —: tamen revera, aliis scriptoribus consentientibus, de hac prohibitione non con­ stat; siquidem textus juris can., qui afferuntur, solum prohibent, quo­ minus clerici ordinum sacrorum, bénéficiât!, religiosi addiscant artem medicam aut leges civiles. 613 Videlicet severiorem sententiam tenent Schmalzgrueber in III. decret, t. 1 § 1 n. 46 cum Sylv., Suarez de censur·, Sanch., Pellizar., Pirhing, Wiestner, Reiffenstu el, Bened. XIV. de syn. dioec. 1. 13 c. 10 n. 5 sqq. — Et quamquam Schmalzgrueber cum aliis in ea ra­ tione insistit, quod negotia saecularia generatim clericis interdicantur, id tamen non probat, quodlibet medicae artis exercitium clericis peritis pro­ hiberi, vel eos dispensatione Sedis Apostolicae indigere. Recte igitur recentiores scriptores, ut Scavini, Cr ais son n. 2062 docent, prohibitionem per se non exsistere. III. Nihilominus Episcopis jus competere interdicendi, si id judi­ caverint expedire, 1) omnis medicae artis exercitium, 2) idque relate ad quoslibet clericos etiam ordinum minorum clericalem vitam agentes, satis colligitur ex recentioribus Cone, provinc. Cf. Baltimor. IX. et Baltim. plenar. II. Collect. Lac. t. III. coi. 180 et 443. Ord. subjectum. — Onera — quae artes et aninti relaxationes prohibitae. 431 Punctum III. De aliis artibus vel officiis. 1. Ratione indecentiae ipsius rei prohibentur omnibus clericis ea, gu quae eorum statum dedecent, ut: ars macellaria, tabernaria, joculatoria etc. Cf. Scavini t. I. n. 4. 479, S. Alph. 1. 4 n. 189. II. Ratione cujusdam cum statûs mansuetudine repugnantiae clericis sacrorum ordinum, religiosis (et ex parte beneficiatis) non licet: a) judicem agere in causa sanguinis; b) militiam suscipere; c) armatis incedere seclusa necessitate: quae ex se sub gravi prohi­ bentur; nisi quod ultimum parvitatem materiae admittere fatendum est. Cf. Scavini 1. c. n. 481, Ben. XIV. notif. 101. III. Ratione implicatae curae clericis ordinum sacrorum etc., ut supra, 1. non licet officium agere: tutoris, curatoris, procuratoris, ad­ ministratoris bonorum, nec quodvis ministerium publicum, ex quo obli­ gentur ad reddendas rationes de justitia aut de bonis administratis: neque advocati, notarii etc. in curia saeculari. 2. Licebit tamen tutorem vel curatorem agere eorum, qui clerico proxime cognati sunt; etiam suscipere administrationem bonorum causae piae, procurationem pro persona privata indigenti ; atque etiam causam propriam, suae ecclesiae, personae propinquae usque ad quartum gra­ dum in saeculari judicio defendendam suscipere. 3. Administrationem bonorum alienorum, seu procurationem sus­ cipere lucri causa ad decentiorem sustentationem propriam vel suorum, clerico peccato mortali non vertitur, nisi propria ministeria negligat. S. Alph. 1. 3 n. 358 in fine. — Canonicae leges, quando graviter puniunt ejusmodi officia a clerico suscepta, loquuntur de iis, qui ..officio clericali neglecto, fluctibus saeculi se immergunt44 c. „Sed *ned decretal. 1. 3 tit. 50 cap. 4. § 3. De prohibitis ludis animique relaxationibus. Punctum I. De venatione. I. Venatio quamquam Concilio Lat. IV can. 15 „ uni versis eia clericis44 interdicitur, tamen hodie vix alios haec prohibitio adstringit, nisi clericos sacrorum ordinum, quoslibet religiosos. II. Sub gravi prohibitione sola ,clamorosa‘ venatio prohibita cen­ setur, idque si pluries fiat, et cum scandalo aut magnis expensis con­ juncta, S. Alph. 1. 4 n. 606: pro religiosis tamen facilius scandalum adesse censetur: alioqui manet peccatum veniale, nisi severior prohi­ bitio particularis accessit. III. Venatio quieta, quae fiat laqueis, retibus, imo etiam sclopeto, sed cum uno alterove tantum cane sine magno strepitu, non censetur 432 P. II. L. I. Tr. VII. Sacramentum Ordinis. ex se prohibita, adeoque omni culpa vacat, si fit raro, moderate, sine scandalo: S. Alph. ib. Quamquam Episcopus etiam talem venationem prohibere potest. V. etiam Craisson n. 2072—2078. Punctum Π. De frequentatione theatri et tabernae. L Spectaculis publicis interesse communiter pro gravi scandalo habetur et gravi indecentia statui clericali illata, saltem si agitur de clericis sacrorum ordinum : adde periculum pro morum honestate. Imo post Trid. (v. sess. 22 cap. 1 de ref\ teste Benedicto XIV. de syn. dioec. 1. 11 e. 10, synodi provinciales et dioecesanae consueverunt sub gravi obedientiae praecepto, vel etiam poena gravi addita talem spectaculorum scenicorum frequentationem prorsus prohibere. II. Idem dici debet, imo sub aliquo respectu magis etiam, si clericus ordinis sacri choreis saltando intersit: v. S cavi ni L n. 471. III. Relate ad tabernas et popinas frequentandas Cone. Later. IV habet: ,,tabernas prorsus evitent, nisi forte causa necessitatis in itinere constituti/ Quare indiscriminatim cum aliis clericis sacrorum ordinum in tabernis versari, est res per se graviter indecens; idque multo magis, si cum aliis minus honeste jocentur, aut bibendo temperantiam — etsi non ex se gra­ viter — laedant. Verum quidem est, si omnia honeste agantur, aliquorum locorum con­ suetudinem posse, ubi sit, indecentiam multum diminuere, ita ut nolim sta­ tim mortalis peccati id incusare; minus etiam, si clerici ibi in cubiculum separatum conveniant — quod si ex rationabili causa fiat, in se poccarainosum esse non videtur, ubi scandalum nullum creatur. Nihilominus quum abusus facile accedat, ab Episcopo quaelibet cauponae frequentatio justis­ sime prohiberi potest. Cf. Hac de re statuta quam plurima in Coli. Lac. t. III. in indice ad vocem „sacerdos“ n. 70. oie Ξ Punctum III. De ludis aleatoriis. I- Canonicis sanctionibus antiquis (v. Cone. Later. IV can. 16, Trid. sess. 22) prohibetur: „CIerici ad aleas et taxillos non ludant, nec hujusmodi ludis intersint": quam prohibitionem consuetudo et praxis multum temperavit. Imo pro aliqua norma hodiernae legis capienda juvat inspicere verba Concil. Baltim. plenar. II. tit. III. cap. 6 n. 154 (v. Coll. Lac. III. coi. 443): ,Nonnulli sunt ludi, qui licet privatim et domi fiant, clericum tamen dedecent. Alii sunt, in quibus aleae quidem et chartae, quas vocant, pictae adhibentur; verum quatenus animum honeste recrearo et oblectare possint, a sacris canonibus non vetantur. Ludos igitur clericus fugiat illi­ citos; licitis sic utatur, ut ne per excessum aut scandalum illiciti fiant.’ 617 II. Quare prorsus assentiri possumus S° Alph. 1. 8 (al. 4) n. 900, falso confundi ludos mixtos cum aleatoriis seu merae sortis: priores Ordin. subjectum. — Onera annexa — relaxationes prohib. — coelibatus. 433 non esso clericis illicitos, nisi extrinsecus ratio peccati accedat, posse tamen etiam eos facilius venialiter malos evadere. Praecipue igitur spectandam esse 1) rationem scandali, maxime coram laicis, 2) dissipationem pecuniae forte expositae, 3) jacturam temporis cum sacri ministerii vel officii neglectu. III. Porro apud eundem S. Doctorem n. 896—899 habes: ut clerici saeculares ordinum sacrorum aut bénéficiât! ludo aleatorio yraciler peccent, praeciso scandalo, — quod in publico aleatore lucri causa ludente aderit —, requiri ut aut 1) frequenter ludant cum magna pe­ cuniae jactura, aut 2) frequenter et diu: non autem peccare graviter eos qui raro, moderate et privatim aleis ludant, imo ne venialiter qui­ dem, si recreationis justae gratia id fiat, in loco, ubi canones non tam rigide observentur, — quod multo magis de ludis mixtis dici debet. IV. Quoad Episcopos autem, et quoad religiosos ,strictioris ob­ servantiae1 S. Alph. ib. multo severius loquitur circa ludum aleatorium cum pecuniae expositione etiam semel tantum exercendum et circa ludi mixti frequentiam. Gravitas autem peccati, quod occurrat, aestimari debet 1) e vigenre prohibitione sive vi legis particularis 2) e scandalo, 3) e periculo relaxandi disciplinam religiosam vigentem, 4) e neglectu officiorum vel gravi temporis jactura : praeterquam quod paupertas laedi potest: quare ipse rigor S. Doctoris videtur nonnihil temperandus esse. V. Quod ergo additur „nec hujusmodi ludis intersint", multo rarius sub gravi obligat. S. Alph. n. 903 dicit, mortaliter ab eo peccari, qui a) causa sit ludi mortaliter peccaminosi; b) aut negligat, quando debeat corrigere lusores; c) aut de ludo, quatenus mortaliter peccaminosus sit, sibi complaceat; d) aut propter singularem status sui decentiae laesionem assistendo scandalo sit. § 4. De coclibatu ejusque custodia. L In Ecclesia latina1 indubitata lex est, ut clerici a primo ordineris sacro, sc. subdiaconatu, perfectam castitatem servare debeant. V. Trid. sess. 24 can. 9 et Pontificale de ordin. subdiaconi ab initio. II. Quae obligatio non solum ut aliae leges obligat, sed simul per modum voti clericos adstringit atque consecrationis. 1 Legem coclibatûs non eodem modo in orientali atque in occidentali Ecclesia servari, notum est. Apud Graecos, qui ante sacros ordines uxorem duxit, in illo matrimonio, dum vixerit uxor, potest manere, nisi factus fuerit Episcopus. Quam antiqua autem sit, ita ut ad Apostolorum usque tempora ascendat, perfecti coelibatûs lex vel consuetudo, vide apud Phillips Lehrbuch des Kirchenrcchts § 70 et Bickcll de Coclibatûs institutione apostolica in libell. Ocnipont. t. 2 pag. 26 sqq. et t. 3 pag. 792 sqq. S. Gregorius M. in Romana Ecclesia ab ipso subdiaconatu exegit castitatis promissionem; quae disciplina mox ab aliis ecclesiis recepta est: zclosissimos autem coclibatûs propugnatores et restitutores fuisse S. Grog. VII. at­ que S. Petrum Dainianum, nemo est qui ignoret. Lohmkuhl, Thcol. mor. Π. Edit. 4. 28 434 I’. II. L. I. Tr. VII. Sacramentum Ordinis. III. Quare quaelibet castitatis laesio, etiam solis internis peccatis, rationem sacrilegii et laesi voti habet. IV. Nec juvat, aliquem fortasse coelibatus obligationem nescivisse; nam qui adulta aetate libere ordines sacros suscipiat, in tali ignorantia versari vix potest; neque eam potest Ecclesia attendere; quare nihilo­ minus lege ecclesîasticâ adstringeretur, idque ex motivo religionis per modum voti sive emissi sive emittendi. Qui vero ante usum rationis sacrilege ordinatus sit, ei post annos pubertatis et coelibatûs cogni­ tionem electio datur aut redeundi ad statum laicalem sine ullo ordinis exercitio, aut cum observatione coelibatûs in exercitio ordinis manendi. Idem dic de eo, qui ,ex gravi metu‘ ordines susceperit, modo ne postea remoto metu ordinationem ratihabuerit. S. Alph. 1. 6 n. 811. Tutius tamen est petere dispensationem; imo id plerumque neces­ sarium est. V. Vir conjugatus ordines suscipere nequit, nisi consentiente uxore et castitatem vovente, idque tum saltem in monasterio monialium quando vir Episcopus fit, aut quando religiosus fit neque uxor jam senex est extra omnem suspicionem posita. De quo cf. Decretal. 1. 3 tit. 32 cap. 4—6. At cf. etiam infra n. 710 et 712. VI. Ad majorem castitatis custodiam leges ecclesiasticae inter­ dixerunt clericis, ne cum mulieribus in eadem domo habitarent: Decretal, lib. 3 tit. 2 c. 9 ,A nobis{: „Cum clericis quoque non permittas mulierculas habitare, nisi forte de illis personis exsistant, in quibus naturale foedus nil permittit saevi criminis suspicari/ Uberior explicatio. 1. Dissensus quidem est inter theologos, utrum obligatio coelibatûs ex sola lege ecclesiastica, an simul ex voto oriatur; cf. S. Alph. 1. 6 n. 809, Gury-Ballerini II. 41, Laurin der Coelibat der Geistlichen nach kanonischem Bccht; nam legem ecclesiasticam exsistere, nemo est qui dubitet; ac sunt perpauci, qui ad ipsam legem divinam pro­ vocent, perperam id quidem, ut et praxis orientalis Ecclesiae ostendit, at­ que dispensatio a Summis Pontificibus ex gravissima causa aliquando facta (cf. quae dicta sunt de voto), et Trident, sess. 24 can. 9 satis innuunt. 2. Verum intercedere etiam voti obligationem, ex declaratione Βο­ ή i fac ii VIII., decret. 1. 3 t. 15 in 6. plane habetur: „. . . illud solum vo­ tum debere dici solemne, quod solemnizatum fuerit per susceptionem sacri ordinis, aut professionem factam . . (religiosam)/ Idem ut notum supponit Benedictus XIV. in Constit. „Inter praeteritos", ubi § 41 poenitentiarios negat habere facultatem dispensandi „in votis solemnibus castitatis etc. et in solemni religiosa professione sive in ordinum sacrorum susceptione emissis". 3. Haec sententia, quae ex voto immediate repetit castitatis obligationem, melius evitat omnes difficultates, quas contra sacrilegii malitiam ali­ quis moveri possit quoad peccata mere interna: quibus tamen sacrilegii reatum inosse, nemo ausus fuerit aut possit negare. 4. Quod autem aliqui, etiam nostra aetate, voti obligationem propterea prorsus excludere volunt, quia sacri ordinis candidati non jam interrogen­ tur, neque promittant coelibatum; id nititur in neglecta distinctione inter em Ordin. subjectum. ·— Onera annexa — coelibatus — officium divinum. 435 promissionem expressam et tacitam. Nam si hanc distinctionem adhibeas, facile explices, quomodo voti obligatio exsistat etiam in eo, qui expresse non voverit, imo qui de voto emittendo ne cogitaverit quidem expresse. Nam candidatus ordinis sacri de obligatione coelibatûs ex religionis mo­ tivo suscipienda sane instruitur, neque in ea suscipienda aut non susci­ pienda aliter liber est, nisi quatenus liber est in suscipiendo ordine. Quare si accedit ad ordinem sacrum suscipiendum, eo ipso se in honorem Dei ca­ stitatem servaturum tacite promittit coram Ecclesia; scit enim, hunc acces­ sum ab Ecclesia pro promissione, eaque quasi onerosa, haberi, siquidem sub hac conditione Ecclesia eum assumit in numerum sacrorum ministro­ rum. Quo fit, ut, si quis forte contrariam mentem in accessu ad sacros ordines habeat, mendacem et fictam promissionem faciat, quae eum nihilo­ minus liget similiter, ac si veram promissionem fecerit: proin sacrilegii rea­ tum a laesa castitate tam parum excutere potest, quam sacrum sui statûs characterem pro libitu suo deponere. Ad VI. Illa prohibitio circa cohabitationem cum mulieribus a primis temporibus Ecclesiae jam facta saepiusque renovata est. Attamen lex 1. admisit per se proxime cognatas (in primo et secundo gradu con­ sanguineas, et affines primi gradûs); 2. facilius etiam admisit famulas provectioris aetatis: hodie a multis synodis statuitur, ne admittantur ancillae infra aetatem 40 annorum; 3. ubi ejusmodi prohibitiones non exsistunt aut non urgentur, legis graviter violatae non tam facile accusari potest clericus, attamen ipsa lex naturalis dictat, ut omnis occasio, imo omnia, quae aliis sint minori aedi­ ficationi, removeantur; atque in ipsis admittendis cognatis ratio sacerdotum hospitum haberi debet. — Cf. Craisson 2090—2100. § 5· De divini Officii seu Breviarii recitatione. Punctum I. De obligatione ejusque gravitate. I. Officium divinum, quod vocatur etiam officium ecclesiasticum620 vel canonicum, breviarium, horae canonicae, est certa precandi formula ex psalmis et lectionibus S. Scripturae atque SS. Patrum praecipue composita, quam quotidie secundum praescriptam formam sacri ministri persolvere debent nomine Ecclesiae, sive in choro collecti, sive privatim pro se quisque; semper tamen rationem publicae orationis habet, quum a persona publice deputata Deo offeratur, atque vim impetratoriam non ex sola persona privata recitante, sed ex dignitate totius Ecclesiae, a qua sacer minister deputatus est, desumit. Cf. Suarez de orat. lib. 4 cap. 1. Constat autem officio nocturno et diurno. Officium nocturnum com­ prehendit, prout diversum est officium, unum aut tres ,Xocturnos‘ et ,Lau­ des1; officium diurnum presse sumptum (late enim sumitur officium totum pro officio diurno, i. e. unius diei) distinguitur in ,parvas horas1, sc. Primam, Tertiam, Sextam, Nonam, et in , Vesperas1 et, Completorium *. 28· 436 P. IL L. I. Tr. VII. Sacramentum Ordinis. II. Antea permultae ecclesiae particulares suam propriam habebant breviarii formam.· sed ad majorem unitatem inducendam S. Pius V. novum breviarium Roman, correctum edidit Const. „Quod a nobis? 7. Julii 1568, atque alia omnia breviaria, quae nondum a ducentis annis legitima consuetudine introducta essent, abolevit. Quod breviarium Ro­ manum denuo correctum esta C1 em. VIII., Urbano VHI., LeoneXIII., singulis officiis Sanctorum continuo a SS. Pontificibus augeri consuevit, atque etiam officiis certis, quae pro singulis locis, dioecesibus, familiis religiosis indulta sunt, auctum est. Qui vero non secundum breviarium sibi legitimum recitant officium divinum, obligationis non impletae rei sunt, ac si officium nullatenus recitaverint: v. Const, cit. 621 III. Obligatio recitandi incumbit 1) clericis sacrorum ordinum, 2) clericis beneficiatis, etsi sacrum ordinem nondum receperunt, 3) re­ ligiosis utriusque sexûs solemniter professis et choro destinatis. IV. Obligatio autem ad chorum relate ad domum religiosam gravis est, at religiosos singulos non adstringit per se sub gravi, si modo chorus non tollitur (quid de canonicis dicendum sit, vide infra), sed ad recitationem utcumque tenentur aut vi solemnis professionis, aut vi sacri ordinis. V. Haec recitandi officii obligatio singulis diebus affixa est, et cum die exspirat. Est autem obligatio gravis, ita ut non tantum totius diei officium sub gravi obliget, sed ea etiam materia pro gravi habeatur, quae parvae horae aequivaleat: haec communissima theologorum sen­ tentia, quam cum laxiore opinione commutare sane temerarium est. VI. Obligationi gravi in privata recitatione satisfit, si modo totum officium a media nocte ad mediam noctem recitatur (addita etiam facultate anticipandi officium nocturnum): ut autem a veniali etiam culpa aliquis immunis sit, id observare debet, — nisi legitima adsit excusatio, — ut recitet Matutinum et Laudes aut pridie aut tempore matutino, Primam et Tertiam tempore antemeridiano, Sextam et No­ nam pro libitu tempore aut antemeridiano aut pomeridiano, Vesperas et Completorium tempore pomeridiano (nisi extendas tempus pro fa­ cultate recitandi Vesperas in Quadragesima, ut in breviario notatur). Singulorum explicatio. Ad I. Circa officium defunctorum, B. Mariae Virginis, psalmos graduales etc., quae suis locis notantur in breviario, haec observanda sunt: 1. Haec additio fieri debet sub gravi quoad officium defunctorum pro die commemorationis omnium defunctorum (2. Nov.) ab omnibus, qui ad recitandum breviarium obligantur: potest tamen etiam Matutinum cum Lau­ dibus probabiliter anticipari post Matutinum et Laudes diei occurrentis. S. Alph. n. 161. — Gravis etiam obligatio ex communi sententia exsistit quoad litanias, quas sive festo S. Marci, sive tribus diebus Rogationum di­ cendas esse, rubrica monet: v. S. Alph. ib. ■.·. 2. Aliae illae additiones: officium defunctorum, officium B. Mariao Virginis, psalmique poenitentiales, graduales, quae per annum in rubricis occurrunt, privatim recitantes non obligant. 622 Ortlin. subj. — Onera annexa — offic. dlv. quod qui persolvere debeant. 437 3. Chori obligationem, excepto officio B. Mariae Virginis pro iis locis, ubi consuetudo vigeret, S. Pius V. sustulit pro utentibus breviario Romano quoad illas partes accessorias. Quare 4. Obligatio chori aderit: 1) si tempore Pii V. consuetudo re­ citandi aderat pro iis, qui aliud quam Romanum breviarium adhibent, circa omnia additamenta; 2) pro iis, qui Romano breviario utuntur, solum quoad officium B. Mariae Virg., si consuetudo exsistebat; 3) si postea consuetudo obligans inducta est, haec servari debet secundum consuetudinis extensionem. Ad II. 1. Ubi igitur in aliqua ecclesia legitimum breviarium alterius 623 formae exsistit, publicum chori officium fieri debet ex hoc breviario parti­ culari, nisi Episcopus cum consensu totius capituli maluerit Romanum bre­ viarium inducere: v. Const, cit. Pii V. 2. Singuli clerici, qui ad chorum non tenentur, possunt proprio ar­ bitratu loco particularis breviarii Romanum assumere. 3. Attamen officia, quae dicuntur „propria dioecesis, ordinis11, etsi ex induito dioecesi, ordini concessa sunt, a singulis clericis recitari debent, quando semel ab ecclesia particulari, ordine etc. adoptata sunt: ut constat ex Resp. S. R. C. 16. Sept. 1730 in una Ordinis Hierosolym. ad 6, et 6. Sept. 1738 Ord. min. ref. Franc., cf. Gard. η. 3991 et 4078. 4. Ecclesia, quae semel assumpsit breviarium Romanum, ad aliud breviarium privilegiatum redire nequit. S. R. C. 15. Martii 1608. 5. Similiter, si quando mutatio sive alteratio breviarii legitima con­ suetudine praescripti facta est, non solum breviarium sic mutatum illegiti­ mum est, sed etiam, prioris breviarii privilegio exstincto, ad Romanum bre­ viarium absoluta evadit obligatio: ita Respons. S. Sedis ad Archiep. Bis un tin. 28. Aug. 1856, v. Gury II. 57. Ad III. 1. Pro clericis beneficiatis obligationem sub gravi ad reci-624 tandum officium divinum adesse, colligitur ex poenis gravibus contra négligentes statutis Cone. Later. V. et Const. S. Pii V. „Ex proximo * 20. Sept. 1571 ; imo expresse ibidem dicitur „grave peccatum intelligat se • · IL commisisse. 2. Pro quibuslibet clericis sacrorum ordinum hanc obligationem eamque gravem Constitutiones Conciliorum et SS. Pontificum supponunt potius adesse, quam imponunt; adeo indubia iis haec obligatio semper visa est. Cf. cap. „dolentesu decretal. 1.3 tit. 41 c. 8, quod sic habet: ,districte prae­ cipientes in virtute obedientiae, ut divinum officium nocturnum pariter et diurnum, quantum eis dederit Deus, studiose celebrent pariter et devote11. 3. Circa religiosos et moniales ad chorum destinatos, si hoc solo ti­ tulo teneantur, moverunt quidem aliqui dubium, gravisne obligatio pro singulis adsit ; verum altera opinione prorsus improbabili relicta statuen­ dum est omnino, diuturna consuetudine satis constare, pro singulis etiam gravem obligationem exsistere: neque laxior illa paucorum opinio hodie, quantum scio, ab ullo defenditur: v. S. Alph. n. 142 (de statibus). Ad IV. 1. Verum qui in ordine religioso vota solomnia nondum emisit, sed interea simplicibus votis adstrictus est secundum novum jus a Pio IX. inductum, necdum ordinem sacrum habet, si est inter destinatos ad chorum (i. e. non inter conversos seu laicos): ad chorum quidem tenetur, ut so­ lemniter professi, sed ad privatam recitationem non tenetur. Ita declaratio Summi Pontificis Pii IX. 16. Aug. 1858, v. Sentis, ib. 7 decret, p. 87. 438 Ρ. Π. L. I. Tr. VII. Sacramentum Ordinis. 2. Ad chorum sive solemniter professus, sive professus votorum sim­ plicium per se, ut dixi, sub veniali tenetur: quare causa non adeo gravis excusat. Verum si ipsius culpa est, cur chorus non habeatur, graviter peccat; similiter, si obedientia Superioris vel peculiaris instituti grave prae­ ceptum imposuit. Solemniter professum autem teneri saltem ad recitatio­ nem privatam, si choro non interfuit, jam ex modo dictis ad III. elucet. 625 Ad V. 1. Matutinum cum Laudibus licite recitatur privatim pridie sub vesperam; sed quo tempore haec anticipatio incipi possit, non omnes conveniunt. 1) Communis et certa regula est, posse fieri, quum primum sol se magis ad occasum a meridie inclinaverit, seu quando sol perfecerit medium cursum inter meridiem et occasum: pro quo tempore, utpote mutabili, jam consueverunt fieri tabellae pro variis regionibus. 2) Alii nolentes tantum discriminis inter tempus aestivum et hiemale facere, putant, per totum annum fieri posse anticipationem circa horam quartam pomeridianam: ita Lacroix — aut etiam circa horam tertiam cum dimidia, nimirum quando tempus canonicum vesperarum et comple­ torii jam elapsum sit: ita ex Suarez de horis canon, (de orat. 1. 4) e. 25 deducere licet; quae sententia videtur etiam probabilis, ita ut secundum utramque, prout convenientius sit, recitari possit. 3) Sunt etiam, qui ulterius progrediantur, et toto anni tempore, se­ cluso etiam privilegio S. Sedis, hora secunda pomeridiana anticipationem jam fieri posse contendant: quam opinionem pro certo probabili habere non possum, eo quod rationes pro illa allatae infirmiores videntur esse; nolim tamen, si quis secundum illam opinionem egerit, obligationem iterandi im­ ponere, quum propter externam auctoritatem eorum, qui benignam illam sententiam tuentur, non possim eam certo improbabilem dicere. Id autem notari debet, non omnes scriptores, qui pro hac ultima opi­ nione afferuntur, vero eam defendere. Sic perperam concluditur ex verbis S. Thomae, qui solum concedit, anticipationem posse fieri „de sero“, quod dein explicat „post tempus Vesperarum ** ; sed corte, si tempus vespe­ rarum canonicum sumimus, ex hac determinatione S. Thomae vix habeas horam quarta priorem. Quod autem aliqui „tempus Vesperarum" nunc ita determinant, quasi sumi possit pro oo tempore, quo liceat ex hodierna praxi privatim Vespe­ ras recitare, siquidem cum Vesperis dies canonica incipiat: id, si stricte sumitur, ad opinionem illam legitimo ducit, quam vix ullus audeat defen­ dere, vid. posse statim post meridiem, recitatis Vesperis et Completorio, officium sequentis diei jam recitari. Sanchez, qui hanc conclusionem quoad tempus paulo post meridiem ab „aliquo recentiore" vere duci fatetur (consil. moral. 1. 7 c. 2 dub. 37), suam opinionem ad horam tantum secundam restringit, imo etiam tum jam anticipare sine causa, peccatum veniale esse dicit. Suarez autem suo tempore horam secundam pomeridianam sine privilegio tempus legitimum jam esse, „sine dubio", inquit, ndicendum non est", eamque „ampliationem nimiam" esse putat. 626 2. Si quis erravit in officio diei, unum cum altero mutando, serret haec axiomata: 1) Officium pro officio, et: 2) Error corrigitur, ubi depre­ henditur. Attamen si officium notabiliter brevius sumpsit, v. g. pluribus psalmis minus (ut officium Sancti pro Dominicali), videtur omnino aliquid ex officio vero supplendum esse; attamen ut propter majorem brevitatem Ordin. subj. — Onera annexa — offic. div. — gwW, quando persolvendum. 439 ille, qui inculpabiliter erravit, supplere debeat, materiam gravem latius ex­ tendere debemus, quam quae parvae horae aequivalet. Vide S. Alphons. n. 161 q. III. 3. Ex industria unum officium cum altero mutare, per se veniale peccatum tantum est, modo ne sit notabiliter brevius, neque fiat valde frequenter, ita ut annuus ordo officiorum sit permultum perturbatus. Cf. S. Alph. 1. c., Laym. c. 5 n. 4 etc.: quamquam alii severius, alii etiam laxius loquuntur. Hinc fit, ut illa permutatio ex mediocri causa raro facta peccatura non sit, v. g. si quis loco officii proprii recitat idem ,de com, muni ** quando proprium officium sine incommodo habere nequit. 4. Si quis autem mutando officium erraverit, potest quidem postea officium omissum restituere in locum alterius jam recitati, si specialem causam sic agendi habet; at convenientius est, ut etiam bis idem officium recitans nunc rectum calendarii ordinem sequatur; imo S. R. C. sic debere fieri, respondit. Gard. n. 2G34. 5. Ex breviario alieni ritùs officium desumere non licet; nam quum ex praescripto Pii V. illa recitatione ne quoad substantiam quidem satis­ fiat, gravem hanc esse deordinationem dicere debemus. 6. Circa mutationem 1 officii in aliud multum brevius et a vero dif­ forme habes thesim proscriptam 34. ab Alex. VII.: „In die Palmarum recitans officium Paschale satisfacit praecepto" ; cui adde ib. thes. 35 „Unico officio potest quis satisfacere duplici praecepto pro die praesenti et crastino." 7. Quamquam valet axioma ^officium pro officio", id tamen sic intelligi nequit, ut, qui bis eandem horam recitaverit, propterea aliam possit omittere: quum ne forma quidem officii et distinctionis horarum servata sit. 8. Materia gravis non sunt Vesperae in Sabbato Sancto: nam quam-627 vis sit hora integra, tamen objectum absolute nimis parvum est. — Si quis ex pluribus horis partem omisit, hae omissiones utique intra diem coales­ cunt; quare si tantum evadant, quantum parvae horae consuetae aequi­ valet, materia gravis est. Quod etiam dicendum est de omissione horae parvae moraliter totius, ita ut, quae recitata fuerint, sint aliquid minimum, v. g. solum «Deus in adjutorium etc.": v. Lacr. 1. 4 n. 1’202. 1 Peregrinus recitare debet officia secundum calendarium ecclesiae, cui adscriptus est. At gravis non censetur hujus ordinis sequendi obligatio, quum ex Lacroix n. 1253 complures theologi putent, causam justam, cur mutari officium sine peccato possit, esse „si alibi exsistas, ubi sit officium diversum a tuo, quamvis non diu, seu peregrinando ibi exsistas." Quam opinionem nunc a S. R. C. 12. Nov. 1831 sic mutatam accipe: „Beneficiati tenentur semper ad officium propriae ecclesiae; simplices vero sacerdotes conformari possunt officio loci, ubi morantur: vagis con­ sultius est, ut dioecesis propriae calendario utantur, quia secus magna confusi) officiorum oriretur." Pro regularibus autem traditur regula, ut si in aliena domo sui ordinis mo­ rentur, etsi ad breve tempus, sequi debeant officium illius domûs. Verum haec regula evidenter refertur ad religiosos choro obligatos; additur enim in responso (Gard, ed 3 n. 4874 et 5175) a S. R. C. dato ad Quaesitum PP. Capuc. et Peg. S. Franc, de Paula: „quia debent choro ibi intéressé." Quare religiosi ad chorum non obligati, nisi diuturna sit commoratio in alieno monasterio, convenientius officia suae domûs recitabunt. - 440 P. ΙΓ. L·. I. Tr. Vil. Sacramentum Ordinis. 9. De recitatione horarum, ut cesset obligatio, debet quidem constare, at sufficit, si probabiliter constat. Quare in dubio, num quid omiseris, sive partem horae, sive integram, sufficit, ut habeas probabilem conjectu­ ram recitationis factae: quae, si de parte alicujus horae sermo est, multo facilius habetur, quam dc tota hora. — Itaque in his dubiis prudenti exi­ stimatione utendum est et judicio secundum communiter contingentia, ac malo facit, qui propter ejusmodi dubium repetit, quia viam aperit scru­ pulis: vide Sanchez consil. moral. 1. 7 cap. 2 dub. 34, Lacroix 1. 1 η. 1236 cum aliis. 10. Qui totum unius diei officium voluntarie omittit manens semper in hac prava dispositione, peccatum numero unum censetur commisisse: potest tamen secundum regulas de distinctione peccatorum vol. I n. 241 internis peccatis pluribus peccare, si mutat et renovat pravum propositum. e28 Ad VI. 1. In publica chori recitatione multi theologi docent grave peccatum committi, si ordo atque statuta tempora violentur. Attamen nisi haec rerum perversio cum scandalo gravi fiat, de gravi peccato non con­ stat. S. Alph. n. 171 cum Sanchez, Laymann etc. negat, grave prae­ ceptum exsistere circa ordinem et statas horas servandas. 2. In privata recitatione non solum Matutinum cum Laudibus, utpote quod jam pridie dici possit, sed etiam parvae horae, a Prima usque ad Nonam toto matutino tempore, etiam ante auroram licite dicuntur: hodie enim de lege horas illas discernendi et suo canonico tempori ad amussim adaptandi ne sub veniali quidem constat, quamquam prioribus temporibus veniale praeceptum exsistebat. Ita Suarez 1. c. 3. De sacerdote celebrante notat rubrica, celebrandum esse post re­ citatum saltem Matutinum cum Laudibus. (V. de praeparatione sacerdotis rubricas de defectibus.) Imo Innoc. IV. anno 1254 dicit: „nc antea sacer­ dotes Missas celebrare praesumant44. Quare non desunt inter antiquos theologos, qui defectum non prae­ missae recitationis Matutini cum Laudibus pro mortali peccato habeant, nisi gravis causa excusans adfuerit, ut S. Antonin, aliique. Verum ho­ dierna praxis hunc rigorem certe temperavit, ita ut quam plurimi scripto­ res gravem culpam adesse negent, e. g. Bell arm., To let., Less., Lay ni., Lacroix, S. Alph. 1. 6 n. 347, Boned. XIV. (de sacr. Missae 1. 3 c. 13), Suarez de Euch. disp. 82 sect. 1 etc., atque adeo ^quamlibet mediocrem causam rationabilem ab omni culpa excusare44 (v. S. Alph. ib.). —Ni­ mirum Constitutio Innoc. IV. desuetudine vim suam, saltem ex parte, amisit; per illas rubricas autem Missalis contendunt multi non tam imponi praeceptum, sed mentionem fieri eorum, quae aliunde aut praecipiantur aut consulantur. Hinc etiam est, quod aliqui scriptores, ut Quarti, Tambur. etc. (v. S. Alph. 1. c.) per se nullam culpam esse dicant, ante recitatum Ma­ tutinum cum Laudibus Missam celebrare: imo etiam Suarez, qui culpam venialem adesse putat, hanc culpam non tam ex praecepto illo repetit, sed potius ex eo, quod generatim post Missam dies jam ita progressus sit, ut tempus pro recitatione Matutini per se debitum jam notabilem dilationem pati debeat: quod non semper ita est. 4. Dicunt tamen communiter, in choro Missam conventualem ante of­ ficium nocturnum in choro dictum celebrare, nisi adsit gravis et publica causa, quae scandalum removeat, grave esse peccatum. S. Alph. 1. 6 n. 348. Ordin. subjectum. — Onern annexa — offic. div. guando persolvendum. 441 5. Pridie diei anticipare Matutinum et Laudes, privilegium est, non 629 obligatio: quare qui ipso die prorsus impeditus est, quominus officium di­ vinum recitet, laudabiliter agit — idque ut fiat consulendum est — si tem­ pus praevertit; at vera obligatione non tenetur. Gravior difficultas est, num idem dicendum sit de eo, qui in certa diei parte impeditus est, ita ut canonico tempore horas recitare nequeat. Qua in re dicendum est: 1) Qui mane impeditus e5t, sed in fine diei recitare potest, adhuc te­ netur ad totum officium, quia tempus obligationis nondum transiit, sicut ille, qui summo mane die Dominica Missam audire nequit, potest autem circa meridiem, aut etiam, si celebratur adhuc Missa, hora prima etc. post meridiem, eam audire certe debet: neque sententia aliquorum laxior pro­ babilis ullatenus dici potest: cf. Salmant. tr. 1G c. 3 n. 49 et 50. 2) Qui tempore pomeridiano impeditus est, saltem tenetur mane eas horas dicere, quae secundum hodiernam praxim in choro mane jam dici solent: i. e. totum officium usque ad Nonam inclusive (imo tempore Quadragesimae etiam Vesperas): plerique etiam tenent, eum debere sub gravi etiam Ve­ speras et Completorium recitare: v. Salmant. ib. Sanchez cons. 1. 7 dub. 55; quamquam num haec rigorosa obligatio exsistat, merito videtur dubitandum esse. 3) Qui vero non necessarium, sed liberum impedimentum subit, omnino tenetur, etiam antevertendo tempus vel postponendo, integrum officium sub gravi persolvere; nam rationabilis causa a servando ordine illa quidem ex­ cusat, sed non illico a substantia officii divini. 6. Quoad temporis determinationem utile est referre responsum Sa­ crae Poenitentiariae 18. Junii 1873 ad Card. Archiep. Neapolit. datum, qui haec quaesiverat: „0mnia horologia Neapolitana moventur ita, ut indicent tempus medium Romanum. Hinc fit, ut media nox non dif­ ferat tantum a vera ratione temporis medii, sed etiam ratione diversi me­ ridiani, adeo ut differentia interdum non leviter superet horae quadrantem. His rebus consideratis, possuntne fideles Neapolitani in servando jejunio naturali aliisquo Ecclesiae obligationibus sequi horologia horas indicantia juxta tempus medium Romanum, an potius debeant ea horologia sequi, quae indicant tempus verum Neapolitanum ?“ S. Pocnitentiaria mature perpensis expositis, Reverendissimo in Christo Patri S. R. E. Cardinali Archiepiscopo Neapolitano respondet: „Ad primam partem affirmative, negative ad secundam partem.44 Vide Acta S. Sedis vol. 7 p. 399 et cf. supra n. 159. Idem igitur tene de tempore publico aliarum regionum, etsi dirigatur secundum meridianum alterius loci, ut urbis principalis provinciae. Punotum II. De modo et circumstantiis recitandi officii divini. I. Recitatio debet esse vocalis, integra, continuata: ita ut nota-690 bilis omissio in pronuntiatione materiam gravis peccati constituat. II. Recitatio debet esse devota; attamen ad grave peccatum evi­ tandum sufficit cum intentione orandi observasse attentionem, quam vocant externam, i. e. eas actiones cum recitatione breviarii non con- SAHCi'J PETW 442 ♦ f P. II. L. I. Tr. VII. Sacramentum Ordinis. junxisse, quae sua natura veram seu internam, quae dicitur, attentionem impediant. III. Corporis habitus et locus in privata recitatione quilibet suf­ ficiunt, qui non sint contra reverentiam Deo debitam: quare non solum genuflexus, sed etiam ambulans, sedens, imo curru iter agens, vel ex rationabili causa decumbens officium divinum recitare aliquis potest; neque gravis deordinatio ratione sitiis vel loci committitur, quamdiu necessaria attentio servari potest. Explicatio singulorum. Nota adi. 1. Vocalis pronuntiatio haberi potest, etsi recitans se non audit: sufficit enim voces et syllabas suis organis efformasse. Ita S. Alph. n. 163; idque docet in distinctione a pronuntia­ tione in celebranda Missa, et maxime in consecratione, sicut in omnium sacramentorum formis requisita. Nam ubi de valore sacramenti quaeritur, non sufficit probabilia eligere; sed probabile tantum est, eam prolationem sufficere, quae ne a loquente quidem exterius audiatur. At quia probabile est, sufficit, sic recitasse breviarium. 2. Sufficit cum socio alternatim recitasse et auditione eorum, quae ipso profert — etsi non ita distincta — cum eo communicasse: sic enim chori recitationem imitantur. Imo unus solus potest lectiones omnes reci­ tare, quibus alter subjunget partem responsorii: ib. n. 162. In choro etiam facilius aliquis excusatur, etsi pauca quaedam, sive ob perturbationem, sive quia occupatus est in officio chori, ex sua parte omit­ tit; chorus enim supplet. Cf. S. Alph. ib. n. 163 Q. II. 3. Mentaliter autem tantum officium divinum percurrere, certo non sufficit: nisi forte a legitimo Superiore ob gravem causam talis dispensatio facta est. 4. Notabiliter verba et syllabas corrumpere, mutilare, ita ut sensus no­ tabiliter corrumpatur, aut v. g. ut in choro scandalum generetur, grave pec­ catum esse potest, atque ad iterationem quandam obligare: si tamen ita notabilis corruptio non est, atque sensus verborum moraliter loquendo manet, veniale peccatum est, neque repetendi obligatio inducitur. S. Alph. n. 165. Imo nullum peccatum, si levis corruptio ex naturali quodam de­ fectu balbutiendi, aut ex inveterata consuetudine, quam recitans nunc stu­ det emendare, fortasse procedit. 5. Quare cum socio sic non notabiliter corrumpente recitare, si causa aliqua subest, non est peccatum; ex libera electione ita agere, aliquod veniale peccatum est. Ad repetendum vel supplendum autem non tenearis, nisi constet de notabili corruptione ex parte socii. S. A1 p h. ib. 6. Qui in choro recitans surdus est, ita ut partem alteram nullatenus percipiat, videtur etiam hanc partem submisse pro se dicere debere: S. Alph. n. 163 Q. III; qui autem surdaster tantum est, atque aliqua­ tenus aliorum recitationem percipit, modo oculis hanc partem in libro lu­ strando sese juvet nonnihil ad eam intelligendam, satisfacit, neque ad aliud quid obligatur. Reliqua v. infra ad II. de attentione in ,audiente *. C3i 7. Horam interrumpere sine causa, veniale peccatum est, cum causa etiam non gravi, nullum. Quare postea absolute loquendo, saltem si causa interrumpendi erat, pergi potest, ubi recitatio fuerat relicta; convenit ta­ men, si diuturnior interruptio neque multum recitatum erat, aut horam, Ordin. subject. — Onera annexu — officii div. circumit. : pronuntiatio, attentio. 443 aut saltem psalmum ab initio resumere. — Hinc, si ad manum non habeas breviarium, et scias ex memoria psalmos, possis, ne temporis dispendium facias, lectiones Nocturnorum remittere, postea suppleturus, et reliquum Nocturnorum nunc recitare. Similiter horas parvas, si ex memoria recitare possis reliquum praeter orationem, et similia. 8. Interrumpere unum Nocturnum ab aliis, etsi fit sine causa, non est peccatum, modo ne nimia sit interruptio — S. Alph. concedit tres horas. — Laudes autem etiam interposita nocte separari possunt. Utrum vero, si aut Nocturnus a Nocturno, aut Laudes a Nocturnis separentur, concludendum sit addita Oratione officii et ,Pater noster * , et postea incipiendum a Pater et Ave, an sufficiat statim incipere ab invoca­ tione „Deus in adjutorium etc. ** , non convenit inter theologos. S. R. C. saepius dixit, Orationem Officii addendam esse: ita nuper in Marianopolit. 18. Maji 1883. Quare, etsi minus constet de vera obligatione uniiersali, convenientius tamen ubique est, orationem addere; in nocte Nativitatis Do­ mini ipsa rubrica id praecipit. 9. Ordinem singularum horarum non servare, adeoque non suo ordine horam unam post alteram dicere, est veniale, si fit sine causa: ex mediocri causa, v. g. ratione socii, qui jam ultro progressus est, ita agere, ut po­ sterior hora ante priorem recitetur, nullum est peccatum. Idem dic, si incipiatur Matutinum sequentis diei ante praesentis diei Vesperas: imo aliqui id facilius etiam permittunt, quum non sit nexus idem inter officia diversorum dierum, qui sit inter ejusdem diei singulas cano­ nicas horas. Quare etiam qui advenit ad chorum, jam incepta recitatione, potest cum choro pergere, et omissa postea privatim supplere. 10. In ipsis commemorationibus, si quae fieri debent, observandus quidem est ordo secundum rubricas: at hujus ordinis laesionem pecca­ tum esse non constat, quum complures eas rubricas inter directivas collocent. Ad IL 1. Necessarium est ad legem divini officii recitandi im- 32 plendam, ut fiat ex intentione orandi seu Deum colendi, non ex in­ tentione instructionis causa legendi, vel simili motivo. — At de hac intentione orandi nemo sanae mentis dubitare potest, si assumit con­ sueto modo breviarium, et recitare incipit, modo ne expresse ad alium finem lectionem assumat. 2. Praeter hanc intentionem attentio seu devotio saltem sub veniali eatenus requiritur, ut homo etiam mente cum Deo divinisque rebus, quae ore tractat, occupetur atque voluntarias distractiones vitet. 3. Gravis autem disputatio est inter theologos, num haec attentio sub gravi peccato requiratur adeoque ad substantiam rei praeceptae pertineat, ita ut, qui notabiliter illi defuerit, officium divinum ejusve partem repetere debeat. Quae quaestio, antequam tractetur, exigit praeviam explanationem diversae attentionis. 4. zVttentio igitur vera seu interna potest esso: 1) in singulas voces, ut rite pronuntientur, etsi sensus non rite per­ cipiatur. Quodsi mons recitantis in hoc defigitur, est vera attentio ad ora­ tionem sufficiens, quum oret ex persona Ecclesiae, cujus deputatus est; 444 P. H. L. I. Tr. VIL .Sacramentum Ordinis. propterea enim sufficit attente quasi legere literas seu epistolam ab Ec­ clesia ad Deum directam. 2) Attentio ferri potest in sensum verborum et versuum: quod cum majore minoreve perfectione possibile est. Perfectior attentio haec habetur, si mentem ejus, qui intelligit sensum, etiam affectus comitatur conando eosdem similesque affectus erga Deum ciere, qui in sacris precibus expri­ muntur, quos Spiritus Sanctus intendit, quos Christus Dominus in vita sua terrena psalmos precando fovit. 3) Attentio ferri potest in alia mysteria divina, ea meditando, contem­ plando, dum lingua psalmos aliasve preces recitat. Quae ultima attentio a pluribus dicitur omnium optima et perfectis­ sima: quod sic intelligi debet, ut supposita secunda attentione simul conjun­ gantur altiores animi affectus, qui per mysteriorum divinorum contempla­ tionem excitentur et caritatis ardore mentem impleant. Nam si nimis abs­ trahit illa meditatio ab affectibus, qui verbis respondent, profecto non est optima attentio, multo minus, si ne aliquo quidem modo attentio ad sen­ sum verborum dirigitur: verum ejusmodi contemplatio mirum in modum juvare potest recitantem, ut perfectissime affectus suos verbis adaptet; quod si fit, etsi in uno alterove affectu haeretur, atque plura interim di­ cuntur cum imperfectiore attentione ad verba, sane optimus precandi modus est. Cf. Less, de just, et jure etc. 1. 2 c. 17 dub. 11 n. 70. 633 5. Multi igitur theologi sub gravi requiri aliquem ex illis modis verae internaeque attentionis plane contendunt: attamen si quaeritur, quinam gradus requiratur, in explicatione non multum discrepant ab iis, quae a benigniore sententia supra in η. II. notata requiruntur; aliis dicentibus suf­ ficere „attentionem virtualem", ut Suar, de lior. can. c. 36 n. 13, aliis, suffi­ cere ^attentionem ad verba, ne erretur", aliis, „ut aliquis dicatur non sa­ tisfacere officio, non solum requiri, ut voluntarie se distrahat, sed etiam ut plene advertat, se distrahi ab officio *, aut ut cum ^contemptu vel industria se divertat" (cf. S. Alph. n. 177). H Quodsi ita tandem res extenuatur, vix amplius habebis intentionem orandi seu Deum colendi: quae si ne virtualiter quidem ullo modo perdu­ rat, nemo est, qui dicat satisfieri. Nihilominus ut graviter peccetur ab eo, qui necessariam attentionem non servat, requiritur aut contemptus quidam vel scandalum gravo, aut voluntas postea non repetendi, vel impossibilitas id faciendi praevisa. G. Quoniam autem non omnes scriptores, qui internam attentionem sub gravi requirunt, eam ita extenuant, neque, si sibi constare volunt, ita ex­ tenuare possunt, sed tandem in eo sistere debent, ut cum Suarez 1. c. n. 19 dicant, sub gravi excludi debere „totalem distractionem voluntariam, etsi non sit directe voluntaria, sod ex supina negligentia procedat" (modo perduret per notabilem officii partem): praestat breviter indicare et per­ pendere rationes et hujus sententiae et contrariae. Probant igitur praecipue 1) ex cap. nI)olentes * Cone. Lat. sub Innoc. III. Decretal. 1. 3 tit. 41 c. 8, ubi severe arguuntur, qui inter officium divinum ^intendunt exterius collocutionibus laicorum, dumque auditum ad indebitos sermones effundunt, aures intentas non porrigunt ad divina"; dein pergitur: „llaec igitur et similia . . . penitus inhibemus, districte praeci­ pientes in virtute obedientiae, ut divinum officium nocturnum pariter ac diurnum, quantum eis dederit Deus, studiose celebrent pariter et devote"; Ordin. subjectum. — Onere annexa — offic. div., attentio. 445 2) sino attentione ulla vera oratio non videtur subsistere; 3) Ecclesia praecipit sino dubio actum, qui procedat ex intellectu et voluntate, non ex sola imaginatione. Verum primam rationem non satis rem probare, ipse Suarez fatetur, quoniam ex contextu agitur de iis, qui „externam attentionem4" graviter laedebant, neque ullatenus participabant in iis, quae altera chori pars cantu lectioneve persolvebat. Quare strictum illud obedientiae praeceptum de devotione seu attentione saltem externa intelligere possumus. Ad tertiam rationem responderi potest, posse Ecclesiam utique etiam sub gravi internam attentionem praecipere, at eam ita egisse non probari, siquidem multorum theologorum aliter sentientium opinionem plane toleret; neque inde fieri, ut evadat recitatio officii actus nullatenus humanus: re­ vera enim procedit a voluntate colendi aliquatenus Deum ac proin etiam ab intellectu, etsi non actualiter, sed virtualiter. Summa igitur ratio est in eo, quod cum plene voluntaria distractione oratio non consistat ullatenus. Quare 7. Theologi, qui benigniorem opinionem tenent, in eo potissimum ,4 sunt, ut probent orationem nihilominus substantialiter posse consistere (sententiam hanc defendunt Lugo de Euchar. d. 22 n. 25 etc., S. An­ tonin., multique alii; S. Alph. 1. c. eam „satis probabilem^ vocat). Nimirum: 1) orare est loqui ad Deum, Deo desideria animi mani­ festare; at hoc fieri potest ab eo, qui voluntarie distractus est, sicuti ille ad regem loquitur, qui petitionem suam e scripto legit, dum interim plane diversa mente volvit. Quod in divino officio eo magis valet, quia Eccle­ siae ministri non suo solum nomine, sed maxime nomine Ecclesiae preces ad Deum dirigunt: hinc fit, ut irreverentia ministri deputantem non reddat Deo ingratum. 2) Qui votum ex proposito facere vult, re ipsa autem illud facit cum plena distractione, vere et valide vovet: at etiam votum est locutio ad Deum. 3) Nemo in dubium vocat validam sacramentorum administrationem cum plene voluntaria distractione factam : at haec est actio cultùs divini, imo Extrema Unctio pro forma precationem habet; ergo necesse est, ut concludatur, substantiam orationis posse cum plena distractione consistere. 4) Imo si quis contrarium defendere vult, videtur etiam dicere debere, distractionem totalem involuntariam relinquere quidem voluntatem orandi, at impedire, quominus re ipsa oretur, adeoque etiam involuntarie dis­ tractum divino officio non satisfacere: quod nemo dixerit. 8. Quare ad substantiam divini officii dicamus satis probabiliter 635 sufficere cum intentione orandi observasse attentionem ,externam': seu sub gravi prohiberi, — nisi quis forte postea velit repetere caveatque rationem gravis scandali etc. — quominus inter divini officii reci­ tationem eae actiones fiant, quae necessario internam attentionem graviter impediant. Ejusmodi actiones censentur esse: pingere, scribere, attente alios audire loquentes, magnâ cura exterius aliquid agere, quod totum ho­ minem occupat, attente lustrare picturas, etc.; quare ab his etiam in privata recitatione quilibet abstinere debet, ut quoad substantiam satis­ faciat, nisi forte de una alterave actione certo sciret, se nihilominus 446 Β· Π· I7· Ι· Tr. Nil. Sacramentum Ordinis. cum ea attentionem servare posse; nihilominus etiamfunc generatim saltem venialiter peccaret, eam simul exercendo: v. Lacroix n. 1335. Aliae actiones sunt leves omnino, quae ex natura sua attentionem non impediant; quas nemo sub gravi vitare tenetur, imo pro circum­ stantiis ne sub veniali quidem: lente vestibus se induere, vel exuere, prata agrosque aspicere, manus lavare, paucos flores colligere, etc., a fortiori: ambulare, et similia; quare si quis nihilominus distractus fuit, haec distractio non censetur causata esse ex hisce actionibus. La­ croix ibid. Tandem aliae sunt actiones mediae, quae utrum cum officii divini recitarione sine substantiali laesione (ex causa igitur sine peccato) con­ jungi possint, necne, a subjectiva recitantis dispositione pendet; ita ut evitari debeant ab eo, qui scit, se per illas actiones ab attentione interna etiam infimi gradûs impediri; inter ejusmodi actiones quidem numerant: celeriter se vestire, calamos aptare etc.; cf. S. Alph. 1. c., Lacroix ibid. C36 9. Licet igitur hucusque infimos limites descripserimus, quibus ob­ ligatio divini officii quoad substantiam contineatur, tamen monere debemus, eum, qui sine aliqua causa loca occupationesve attentioni minus congrua quaerat, a veniali culpa vix immunem esse. Insuper, ut quae sentiam di­ cam, valde dolendum est, si quis, quum possit, non adhibeat apta admini­ cula, quibus magis arceat etiam non voluntarias divagationes, et quibus magis magisque devotionem sanctosque affectus excitare valeat atque au­ gere. — Agitur enim de sanctissima atque nobilissima actione, quae bonam partem vitae sacerdotalis occupare debeat, in qua et in cujus fructibus Ecclesia universa multum confidat, per quam Ecclesia Deum placaro atque exorare velit pro tot necessitatibus, quibus ipsa continuo premitur, quibus­ que totum mundum immersum esse dolens et moerens intuetur. Quare pudore suffundi sacerdos debet, si negligentià suâ. et socordiil se tot meri­ tis privat, Ecclesiam tot bonis destituat, quae majore devotione et fervore a Deo consequi facile possit. Media autem quaedam eaque diversa a plu­ ribus subministrantur. Cf. S. Alph. n. 177 in fine, Lacr. n. 1347, Gobat tr. 5 n. 849—85G , De Ponte lumina pretiosa pag. 8 n. 6—9, Ni lies de rat. festorum Sacratissimi Cordis etc. 1. 3 c. 3 § 6 (ed. 3 pag. 658 sqq.). Brevissime tantum pauca indicare possum: 1) Cum Christo sese conjungere secundum oratiunculam „Domine, in unione illius divinae intentionis . . .“, eosque affectus excitare, quos proba­ biliter Christus Dominus in se excitavit; quod eo facilius fit, quia com­ plures psalmi aut messianici sunt, aut Messiae facile accommodantur. 2) Mentem occupare aliqua consideratione eorum, quae in passione Dominica occurrerunt: ita valde antiqua praxis singulas horas canonicas in diversas phases Dominicae passionis distribuit, quod quilibet pro sua devotione poterit facere. — Simile quid dic de aliis mysteriis considerandis. 3) Per singulas horas divini officii vel psalmos singulas virtutes ef­ flagitare a Deo, vel in alios diversos fines dirigere, e. g. in gratiarum actionem pro variis beneficiis divinis etc. 4) Sibi proponere Deum praesentem, vel alternaro cum Beatis in laude divina. Ordin. subjectum. — Onera annexa — offic. div., attentio, piae praxes. 447 5) Quandoque renovare propositum bene orandi, e. g. ad ,Gloria * . Patri G) Cum animo suo pacisci, ut hunc saltem psalmum devote dicamus. 7) Expedit aliquando, piam praxim mutare, quum variatio mentem magis attentam reddat. 10. Is, qui alternatim recitat, sive cum socio, sive in choro, quando «37 nullatenus attendit ad ea, quae ab altero dicuntur, sed distractionem plene voluntariam attentionem prorsus excludentem fovet, sane ne quoad substantiam quidem satisfacit: nam qui ipse recitat, utcunque saltem canonicum pensum absolvit; qui vero alterum sinit recitare, nihil cum ulla attentione audiens, quoad hanc partem nihil facit. Imo hac in re ipsa involuntaria distractio, si attentionem penitus sustulit, facessit difficultatem: nihilominus jure ita legem ecclesiasticam interpretari debemus, ut propter eam noluerit ad aliquid repetendum obligare, ut communiter sentiunt theologi; alioquin in choro aliquis difficulter satisfaciat. Cf. Reuter p. II. n. 262, 6; Gobat tr. 5 n. 691. Atque illa benigna interpretatio videtur applicanda esse omnino, etsi distractio aliquo modo voluntaria subrepserit, siquidem etiam illa non necessario omnem attentionem superficialem impedit. Quare nisi quis plene voluntarie distractus etiam satis adverterit, se attentionem nullam praestare posse, de obligatione repetendi non constare censeo. Cf. etiam Tamb. in decal. 1. 2 cap. 5 § 4 η. 8 sqq. Et revera illa assistentia, quam choro adhuc aliquo modo pia mente praestat, et participatio cum aliis aliquantulum supplere potest proprium defectum. Hac ratione etiam S. Alph. n. 143 excusat eum omnino, qui in choro antea perlegit lectionem, ne erret, alias erraturus: quum enim interim levis tantum pars officii recitetur a choro, illa communis utilitas accuratae lectionis excusat ab omissione tam parvae materiae. Similiter Sanchez, qui sub mortali peccato non in sola auditione, sed in recitatione quoque aliquam internam attentionem postulet, tamen consil. 1. 7 cap. 2 dub. 33 ita dicit: „Qui vexatur a somno, sed adeo resistit, ut pronuntiet suas horas ... ea attentione, ut saltem videat, quod non omittat dicere aut audire ullum versum vel verbum, etsi propter gravitatem somni non advertit ad significationem . . . non peccat mortaliter * [addiderim: imo pro causa ne venialiter quidem]. 11. Consueverunt scriptores pro scrupulosis etiam speciales regulas tradere; sed iis fere supersedere possumus, quoniam ex iis, quae de omnibus dicta sunt, facile colligitur, vix unquam scrupulosum habere posse rationabilem causam dubitandi, an obligationi quoad substantiam defuerit: nam externam attentionem ille, nisi simul sit laxissimae con­ scientiae, sine dubio servavit, neque intentionem orandi, nisi stultus, mutavit. Sapienter igitur notat S. Alph. n. 177 in fine ex Gobat, scru­ puloso, si graves anxietates patiatur, naliquaudo interdici posse reci­ tationem officii, donec videatur posse recitare sino tanto incommodo; quum magnum incommodum excuset per se a praeceptis Ecclesiae . * 448 P. II. L·. I. Tr. VIL Sacramentum Ordinis. Punctum III. De causis a recitatione officii excusantibus. I. Causae per se excusantes revocantur: 1) ad impossibilitatem physicam; 2) ad quandam impossibilitatem moralem seu magnum in­ commodum, quod cum recitatione officii per accidens conjungatur; 3) ad occupationem urgentem pietatis vel caritatis causa suscipiendam, quae majoris momenti sit. TT. Verum ex eo, quod aliquis non possit recitare totum officium, nondum excusatur a qualibet hora, utpote quarum singulae obligationem gravem inducant. III. Quando causa per se quidem excusans non est, at similis quaedam circumstantia, dispensatio Superioris supplere potest, ut licite recitatio officii omittatur. IV. Superiores infra Papam sine causa dispensare valide non pos­ sunt, Papa, quamquam potest, tamen id facere non censetur, nisi causa, prout sincere exposita sit, exsistat. Explicatio uberior. 1. Ille, qui breviarium amisit, aut secum ferre omisit, neque aliud sibi comparare potest, certo nunc excusatur, nisi memoriter possit recitare; peccavit tamen, si voluntarie breviarium abjecit vel reliquit; imo tunc a restitutione, quae secundum Punctum s&j. imponitur, pro rata omissionis mea opinione excusandus non est. 2. Caecus etiam excusatur, nisi memoriter officii partem nota­ bilem sciat. 3. Qui aegrotat graviter, ita ut seriis rebus mentem occupare nequeat, excusatur: imo etsi jam incipit reconvalescere, si tamen merito timere debet gravem defatigationem, capitis gravedinem, stomachi cru­ ditatem etc., non tenetur officium divinum recitare. Imo si tantas vires resumpsit, ut aut celebrare, aut officium divi­ num recitare possit, utrumque simul non possit: praeeligere potest Missae celebrationem, quum sacerdoti gravius sit celebrationem debere omittere, et ipsa SS. Missae celebratio opus sit multo praestantius quam officium divinum. Ita saltem equidem opinor. 4. Si quis aegrotus non totum officium recitare potest, dubitat an partem, ad nihil tenetur, ne anxietatibus res exponatur. V. S. Alph. n. 154, (jury II. 95. — In casibus igitur infirmitatis, si fieri pot­ est, convenit judicium Superioris sequi, qui etiam dispensatione juvare potest; ceterum sufficit stare judicio prudenti et probabili sive alieno, sive proprio: S. Alph. ib. 5. Qui vero propter aliam impossibilitatem, e. g. carendam breviarii, excusatur, certo debet partem, quam potest, recitare, modo sit nota­ bilis pars tum in se ratione materiae, tum in ordine ad formam officii divini. Ergo 1) qui horam fere integram ex memoria recitare potest, id debet facere; 2) qui ex longiore hora partem notabilem, quae parrae horae acquivaleat, recitare potest, ut plures psalmos Nocturnorum secundum ordinem divini officii, id ex sententia practice tenenda facere e3S Ordin. subjectum. — Onera annexa. — Offtc. div. — ej-euxatio. 449 debet: v. S. Alph. n. 158 cum aliis; 3) qui autem modo ex una, modo ex altera hora singulos tantum psalmos scit, ita ut nulla cohaerens materia ad gravem accedat, non tenetur se pro obligato habere ad quid­ quam: quidquid igitur recitat, recitabit ex convenientia quadam et con­ silio. Quare axioma illud: „qui potest recitare, quantum est parva hora, tenetur44, non sic intellige, quasi valeat etiam de materia ex multis valde levibus partibus collecta. Expressam declarationem Ecclesiae in hac re ex thesi ah I nnoc. XI. damnata n. 54 habes: „Qui non potent recitare Matutinum et Laudes, potest autem reliquas horas, ad nihil tenetur, quia major pars trahit ad se minorem.44 6. Exempla aliarum occupationum, quae magis urgeant, habes: 1) Excusatur, qui ex improviso vespere vocatur ad aegrotum, neque ante elapsum diem naturalem liber est. 2) Eodem modo excusatur ille, qui extraordinario tempore per totum diem occupatur in excipiendis confessionibus, quando poenitentes sine magno gravamine remittere nequit: neque tenetur propterea a necessario somno et corporis refectione desistere, maxime si per plures dies his labo­ ribus incumbere debet. At revera raro expedit, propter talem causam se eximere: Go bat tamquam laxam atque inauditam sententiam rejicit doctri­ nam Caram uel is, eum excusari, qui per 12 horas confessionibus exci­ piendis similive laboro occupatus fuerit. — Causam autem dispensandi similia adjuncta Superiori utique videntur praebere. 3) Si quis omni tempore indigeat ad concionem etc. parandam, quam sine gravi nota omittere non possit, utique excusatur. At peccavit, si, quum potuerit, negotium non antevertit; atque etiam post habitam con­ cionem id, quod ex officio adhuc potest recitare, persolvere utique debet. 7. Qui non potest solus recitare officium, potest autem cum socio, id facere debet, quando socium commode habere potest, sive ille ad dicen­ dum divinum officium tenetur, sive non; neque hoc est extraordinarium medium. Verum si commode non invenitur, multa inquisitione opus non est. Num vero beneficiatus ex fructibus beneficii teneatur cvnducert socium, si aliter non occurrit, non omnes eodem modo loquuntur. Videtur tum tantum talis obligatio esse, quando beneficiatus continenter impeditus est, quominus solus breviarium recitet. Ille igitur ad id videtur obligatus esse, maxime si breviarii recitatio solum onus est, quod beneficio adjungitur: aut, si mavult, quaerat dispensationem vel commutationem. Cf. S. Alph. n. 158 in fine. 8. Religiosi ejecti per sententiam, quoniam status religiosus in iis quasi exstinctus est, non tenentur amplius ad breviarium, nisi forte ratione ordinis sacri. S. Alph. n. 142. Religiosos clericosvc ad triremes damnatos S. Alph. ib. dicit, proba­ biliter non teneri ad officium etiam iis diebus, in quibus a laboribus illis cessent, tum quia cedat in dedecus statûs clericalis, si se ut clericos ex­ hibeant, tum quia in tam misero statu illo onere non videantur insuper gravandi esse. — Quod ad similes poenas publicas applicari potest. Sola tamen incarceratio per se non excusat ab obligatione divini officii, quum et tempus et opportunitas exstat. Lehmknhl, Theol. mor. IT. Edit. 4. 29 450 Ρ. Π. L. I. Tr. VIL Sacramentum Ordinis. Punctum IV. De restitutione fructuum beneficii propter neglectum divinum officium. I. Bénéficiât!, quamquam statim ac beneficium possident jure in re et pleno dominio, ad canonicas horas obligantur sub gravi peccato, tamen propter neglectum pensum non tenentur fructus restituere priori­ bus sex mensibus: cf. Later. V. sect. 9 § „Statuimusa et S. Pius V. „Ex proximo" anno 1571. II. Dicunt tamen plures auctores (v. S. Alph. n. 144, 4 et 1. 3 n. 674), eos non teneri ratione beneficii, quorum beneficii fructus tam tenues sint, ut tertiam partem mediocris sustentationis non adaequent. — Verum potest illis tunc imponi brevior pars canonicarum precum: quam si negligent, sicut reliqui ad restitutionem teneantur. III. Obligatio restitutionis fructuum non exsistit, nisi propter omis­ sionem divini officii ejusve partis graviter culpabilem; est autem obli­ gatio pro singulis horis omissis. IV. Quando praeter divinum officium alia onera beneficio adnexa sunt, solummodo pars quaedam pro divini officii recitatione atque pro restitutione ex neglecto officio computari debet. Explicatio uberior. Ad I. 1. Ut clericus beneficiatus dicatur, debet habere beneficium ecclesiasticum stricte dictum, auctoritate Ecclesiae con­ stitutum; attamen pensiones, quae a Guberniis in locum bonorum eccle­ siasticorum occupatorum quotannis clericis solvuntur, pro beneficiis com­ putari debent, ut in simili quaestione dixi vol. I. n. 903. Beneficium non est: 1) pensio saecularis: si vero pensio ecclesiastica clerico ut clerico datur, imponitur (cum eodem onere restitutionis) reci­ tatio officii B. Mariae V.: v. S. Alph. 1. 4 n. 138. Beneficium non est: 2) praestimonium, quod datur in subsidium stu­ diorum: verum considerandae sunt circumstantiae. 2. Quaenam beneficii possessio requiratur ct sufficiat, accuratius vide apud S. Alph. 1. 3 (al. 4) n. 664. 641 Ad III. 1. Obligatio restituendi fructus respondentes omissioni adest ante omnem sententiam judicialem, ut patet tum ex thesi damnata vice­ sima Alex. VII., tum ex ipsa re, quia négligentes officium divinum fructus beneficii nunquam fecerunt suos: quare obligantur ad restitutionem ex pos­ sessione rei alienae. 2. Attamen haec restitutio ut poena imponitur: quare supponitur culpa theologica, eaque per se gravis. Determinavit autem S. Pius V. restitu­ tionem sic, ut pro Matutino cum Laudibus dimidia pars fructuum unius diei, pro reliquis horis altera dimidia pars esset restituenda, pro una ex illis reliquis horis sexta pars: quam sextam partem Mazzotta (tom. I. tract. 2 disp. 1 q. 2 cap. 1 § 3 Quaeres 10) ita explicat, ut sit sexta pars diurno officio respondens, seu duodecima pars fructuum officio integro respondentium. Ex quo inferre licebit, pro omissione unius Nocturni festivi quartam partem dimidii, seu octavam partem fructuum unius diei restitui debere. 3. Quae restitutio fieri debet aut fabricae beneficii (ita ut in augen­ dis agris etc. impendatur), aut fabricae propriae ecclesiae, aut quibuslibet 640 Ordin. subjectum. — Onera — obligationes spec. Episcoporum. 451 pauperibus: unde colligunt, posse etiam fieri restitutionem ita, ut sumatur summa restituenda pro stipendiis consuetis Missarum alionimve suffragio­ rum pro levamine animarum purgantium. S, Alph. 1. 3 n. 672. Imo eleemosynae, quae post commissum peccatum neglecti divini of­ ficii datae sunt, etsi sine recordatione restitutionis faciendae, computari possunt propter uniuscujusque interpretativam intentionem prius satis­ faciendi obligationi justitiae, quam merae misericordiae et liberalitatis. Ad IV. In beneficio curato major pars pro aliis muneribus computari potest, atque eo major relativa, quo majora sunt reliqua onera, et quo minus est beneficium: (sc. tunc jam alia onera fere merentur omnes bene­ ficii fructus). Quare pro diversis adjunctis sufficit, ut tertia vel quarta pars omnium fructuum pro recitatione divini officii computetur; imo si beneficium sat tenue est, et alia onera magna, etiam solum quinta vel sexta pars: v. Laym., S. Alph. 1. 3 n. 673 cum Sanchez, Soto, aliis. Articulus II. De obligationibus clericorum in particulari. § L De speciali obligatione Episcoporum. Opusculum omni laude superius hac de re tractans habes S. Gregorii <'42 Magni „De cura pastorali", ex scriptis S. Caroli Borromaei Acta ec­ clesiae Mediol. et Pastorum instructiones; brevi compendio obligationes com­ prehendit S. Alph. II. Ap. tr. 7 n. 47—66; praeterea cfr. Lucidi de visit, limin. Apost., et Zi teli i apparatus juris ecclesiastici pag. 76 sqq. Obligationes speciales Episcoporum hae praecipuae sunt: I. Residentia jure ecclesiastico et aliqua ratione divino prae­ cipitur, Trid. sess. 23 cap. 1 de ref., nisi forte necessitas aut evidens Ecclesiae utilitas, maxime obedientia erga Rom. Pontif., aliud exigat. Cf. Ben. XIV. de syn. dioec. 1. 7 c. 2 n. 4. Nihilominus conceditur Episcopis, ut ex ^aequa44 causa per 2—3 men­ ses abesse possint: ut autem diutius sine culpa absint, requiritur gravis causa, eaque, nisi evidens et urgens sit, a S. Sede approbata. Nimirum antea approbatio aut S. Sedis pro Cardinalibus Romanae Ecclesiae, aut métropolitain Praesulis pro suffragancis, aut antiquioris suffraganei pro metropolitano vel aliis suffraganeis in illius absentia sufficiebat; nunc ex Bulla Bened. XIV. semper recursus ad Summum Pontificem requiritur: v. Scavini n. 482, 6. Qui autem contra hanc legem delinquit, non facit fructus suos, sed restituero debet. Quantitas restituenda non ea est, ut pro residentia annua omnes reditus annui computari debeant, sed pars; atque ex ea pro rata indebitae absentiae sine ullo judicis interventu restitutio debita est (Trid. sess. 23 c. 1). Sed judiciali criminis declaratione insuper majorem poenam „ipso facto incurrendam44 reus subit, ita ut suae ecclesiae vel pauperibus loci applicare debeat mediam partem fructuum, quos fecerat suos, si per totum annum abfuit, quartam, si per sex mensos abfuit, nimirum tres alios menses ultra tres permissos: v. Trid. sess. 6 c. 1 de ref. et Ben. XIV. „Ad universa"; cf. Craisson n. 894, Lucidi 1. c. vol. I. cap. 2. 29 · 452 P. II. L. I. Tr. VII. Sacramentum Ordinis. Ordin. subjectum. — Onera — obligat, spec. Episcop., paroch. 453 II. Visitatio dioecesis (cf. Trid. sess. 24 c. 3 de ref.) sive per se ipsos, sive impedimento occurrente per visitatorem. Trid. quidem singulis saltem bienniis visitationem dioecesis praescribit: ubi autem nimis amplae sunt dioeceses, videtur nonnihil indulgendum; Episcopus autem alio modo fini visitationis provideat. VII. Quae de obligatione orandi et Missam celebrandi pro populo dicenda sint, vide jam exposita in ,Sacrificio Missae'. In visitatione praecipua cura esso debet, ut videatur: 1. qui sit status cleri, quum ab illius moribus et zelo reliquorum vita pendeat; 2. qui sit status morum in dioecesi, utrum scandala publica exsistant, utrum quaedam correctione indigeant, necne; Episcopus enim (Hom. Ap. tr. 7. n. 63) strictius, quam parochus, tenetur ad corripiendos subditos et ad occurrendum scandalis; quod ut facere possit, monet S. Alph., non solum a parochis et vicariis foraneis eum informationem petere debere, sed etiam ab aliis; 3. quaenam querelae a variis afferantur: quare id agere debet Epi­ scopus, ut adiri facile possit, ne fideles a se repellat, sed quidquid ex­ ponere velint, libenter excipiat; 4. ut detur opportunitas recipiendi sacramentum confirmationis: vide, quae in tractando hoc sacramento dicta sunt n. 100. Cf. de hac materia praeter opera modo ad § 1 laudata S. Alph. It. Ap. I. c. n. 14—47, Scavini tom. I. n. 490—518, Xitel 1 i op. laud. pag. 177 sqq. Aliorum operum recensionem magna cura confectam habes apud Am berger Pasloraltheologie edit. 4 § 49—53. III. Visitatio liminum Apostolorum, ut nimirum suo tem­ pore referat apud S. Sedem de statu dioecesis: quae relatio, si adest legitimum impedimentum pro ipso Episcopo, fieri debet per procura­ torem. Tempus praestitutum est pro diversa a S. Sede distantia diversum, sc. singulis 3, 4, 5, 10 annis. Vide fuse et exacte omnia, quae hoc munus spectant, apud Ben. XIV. de syn. dioec. 1. 13 cap. G, et egregium opus Lucidi supra laudatum, praecipue prout exstat tertia editione recusum et recentibus Constitutionibus I?R. Pontificum auctum a J. Schneider, Romae 1883. «s IV. Cura circa ordinandos. Quantam curam circa candida­ tos ordinum sacrorum, eorum educationem, morum inquisitionéin etc. agi oporteat, non est, quod hic exponatur. Ausus non sum omnia illa referre, quae S. Alph. 1. c. η. 47 sqq. dicit; verissimum est, hoc esse Episcoporum munus gravissimum, sanctissimos praesules, si in ulla re, in hac ipsa timuisse rationem, quam de ea Deo reddere debeant. — Cum quo munere cohaeret, ut invigiletur continuo confessoriis, aliisque sacerdotibus curam animarum exercentibus, ut si quid corri­ gendum sit, corrigatur. V. Etiam peculiaris cura impendenda est monialibus, ut observentur, quae de earum confessariis sapientissime a RR Pontifici­ bus constituta sunt, et ut in earum admissione plena libertas servetur etc. VI. Praedicatio verbi divini est unum ex praecipuis officiis Episcopi. Quamquam autem ipse per se non debet a praedicatione abstinere, tamen facilius hoc munus per alios exercere potest, quam parochus. Saltem ergo id agendum est, ut provideatur populo de in­ structione, maxime etiam rudibus et pueris, ut bene instituantur in doctrina Christiana. § 2. De speciali obligatione parochorum. I. Parochus tenetur ad residentiam, idque in domo parochiali ecclesiae propinqua (cf. Trid. sess. 23 cap. 1 de ref. atque S. C. C. decreta), eamque non otiosam. II. Debet curam habere ecclesiae, ut et ipsa ecclesia atque sacra utensilia decore conserventur, et sacrae functiones consuetae celebrentur. III. Debet pro parochia sua orare et diebus Dominicis er festis Sacrum pro populo suo applicare. IV. Debet populum sibi commissum et sacramentis pascere, et doctrina Christiana tum per catechizationem tum per conciones instruere, delinquentes corrigere, scandala, quantum potest, removere. V. Debet maximam curam infirmorum habere, neque solum ex­ tremis sacramentis munire, sed etiam postea eos juvare, maxime in ipso vitae exitu. VI. Debet instruere obstetrices et matres, ut in necessitate sciant baptismum rite conferre infantulis periclitantibus aut etiam foetibus abortivis. Quoniam pleraque, quae hic notantur, fusius alibi suis locis tractan­ tur seu tractata sunt, sufficit pauca majoris explicationis causa addidisse !. Explicatio. Ad I. 1. Absentia parocho conceditur ad duos menses in anno ex causa rationabili et licentia Episcopi: quam licentiam ut concedat. Episcopus debet se non difficilem praebere; sed requiritur insuper, ut pa­ rochus relinquat vicarium idoneum ab Episcopo approbatum. 1 Parochi proprie dicti quidem in Foederatis Americac Statibus in paucis omnino regionibus inveniuntur: sunt tamen loco parochorum ii, qui vocantur missionarii rectores, a populo nomine „ parish priest11 insigniuntur. Hi ergo quamquam tandem jure mutari sede possunt, non debent facile removeri vel transferri inviti, quum c contrario sacerdotes auxiliares ad nutum Episcopi amovibiles sint. — Of­ ficia sacerdotum quasi-parochorum vix distinguuntur ab iis, quae muneri proprii parochi inhaerent; applicandae Missae obligationem tamen non habent eandem. In causa criminali etsi non requiratur idem processus judicialis, qui secundum canones in depositione parochi praescriptus est, tamen no omnia Episcopi arbitratui nimis paterent, Leo XIII. instructione per S. Congr. de Prop. F. die 20. Julii 1878 data complura servanda accurate praescripsit, quo judicialis agendi modus communis juris similis evaderet. Archiv für kath. Kirchenrccht vol. 41 pag. 101 sqq. — Simile quid constitutum est pro Anglia, ubi fere eadem est sacerdotum missionariorum conditio. — Sed nunc post Concil. pl. Balt. III. fere ubique in Food. St. Amcricae sept, jus obtinuit nova Instructio S. C. de Prop. F. „Cum magnopere" anni 1884, abrogata illa priore: cf. S. B. Smith The Neir Procedure apud Pustet 1887. 454 I I’. IL L. I. Tr. VII. Sacramentum Ordinis. 2. Ut autem ultra duos menses absentia concedi possit, requiritur causa gravis: attamen si causa est evidenter justa et urgens, si relictus est vicarius, S. Alph. censet, parochum incusari non posse, si, misso nuntio ad Episcopum, proficiscatur ante licentiam acceptam. 3. Infra hebdomadam ex rationabili causa recedere (modo ne occurrat dies festus de praecepto), relicto vicario idoneo, non censetur illicitum ex se, etsi licentia Episcopi petita non sit: verum jus est Episcopo id statu­ endi etiam sub gravi, ut nemini liceat sino licentia accepta (aut si negotium urgeat petitA) recedere ultra triduum vel biduum: alias materia gravis, ut adsit, censetur extendi ad spatium 2—3 hebdomadarum, si vicarius idoneus adest: v. Const. Con cil. Rom. an. 1725. 4. A mane usque ad vesperam abesse die feriato, modo ne quis ex parochianis graviter decumbat, et modo raro fiat in anno, etsi Superioris licentia quaesita non sit, non censuit prohibitum S. Congr. 8. Febr. 1747: v. Scavini t. 4. n. 100 g. 5. Qui ultra duos menses abest sine causa ab Episcopo probata, amittit fructus suos, seu potius non facit fructus suos, nimirum eos, qui respondent absentiae et residentiae seu exercitio munerum parochialium. 615 6. Residentia autem propterea praecipitur, ut officia parochialia exer­ ceantur, praecipue instructio populi per catechismum et conciones et sa­ cramentorum administratio. Quare qui notabili tempore haec negligat, otiose residere dicitur, neque fructus suos facit: v. Boned. XIV. Constit. „Graveu d. d. 15. Aug. 1741. 7. Parochum tempore contagiosi morbi parochiam relinquere non posse, jam alibi agentes do sacramentis diximus, hoc vol. n. 36 sqq. Quae η. II. et III. statuuntur, in tractatu de Eucharistia satis ex­ plicata habes. Ad IV. 1. Relate ad concionandum grave peccatum censetur, si pa­ rochus notabiliter ultra mensem (v. g. per duos menses) continue omittat concionari, aut si notabiliter ultra tres menses discontinues in anno. Imo puto pro diversis regionibus facilius etiam ratione scandali graviter peccari posse: nam per se praecipitur, ut saltem diebus Dominicis et festis sermo ad populum habeatur. 2. Modus concionandi debet esse captui populi accommodatus: quare praecipue intendere debet parochus ad instructionem Christianam; vide Trid. 1. c. 3. Materiam autem, inquam maximo intendat, discere licet a S. Alph. H. Ap. tract. 7 n. 35—44. Nimirum summopere commendet: 1) necessitatem orationis seu petitionis a Deo, praecipuo tempore tentationis; 2) instruat bone homines circa necessaria ad sacramentum poenitentiae; 3) edoceat actum perfectae contritionis, atque id urgeat maxime, ut eliciant statim post infelicem lapsum, ne peccata peccatis cumulentur; 4) inculcet necessitatem evitandi occasionem peccandi, tabernas, fami­ liaritates ... ; atque stimulet conscientiam parentum, ut in filios invigilent, a teneris annis eos adducendo ad pietatem et supprimendo pravas incli­ nationes, avertendo pericula et occasiones; 5) doceat modum frequenter eliciendi actus virtutum theologicarum et bonam intentionem; atque hortetur ad instituendas diligenter preces ma- Ordin. subjectum. — Onera — obligationes Spec, parochorum. 455 tutinas et vespertinas: si vero animas nobiliores et capaciores invenit, eas instruat in aliqua meditatione; G) commendet maximo sacrificium Missae, devotionem SS. Sacramenti, passionis Dominicae, SS. Cordis, Beatae Mariae Virginie. 4. Si qui autem sunt in parochia, qui ad ecclesiam accedere ne­ queant: eos adire debet, aut saltem per alios idoneos instruendos curare, ut post Lacr. (lib. 2 n. 174 et 1. 3 p. 1 n. 747) S. Alph. 1. c. n. 35 omnino monet, neque grave incommodum praetexere potest parochus, ut hanc gravem obligationem negligat. 5. Gravis omnino obligatio etiam est curandi, ut instruantur pueri ·46 et puellae post annos discretionis, atque ad confessionem praeparentur et admittantur. Gravissimum enim abusum esse, jam vol. I. n. 1203 dixi, si parochus illos remittat usque ad annum 10—14, quo ad pri­ mam Communionem eos praeparaturus est. Nam confessio institui debet, quum primum periculum fuerit, ne forte pueri peccaverint et in peccato permaneant: quod sane non raro ante septennium, imo ali­ quando inulto ante sexennium accidit. 6. Quoad corrigendos parochianos et removenda scandala regulae quidem prudentiae opus est adhibeantur, sicut in qualibet correctione fraterna et paterna; at quum correctionis obligatio privatum hominem non ita facile sub gravi teneat, parochum multo facilius adstringit, modo prudens spes fructus adsit. Neque propter grave incommodum, quod subire debeat, parochus ab officio suo excusatur. — Multo magis cum gravi vel etiam supremo periculo avertere debet spiritualem parochiae ruinam, si qua per seductionem, pravae doctrinae disseminationem etc. impendeat. — Quo melius curam suis subditis adhibeat, plurimum con­ ducit, interdum missiones, quas vocant, instituendas curare. Ad V. 1. Relate ad visitationem infirmorum etiam recentius »47 decretum est, ut servetur praescriptum Ritualis Romani. Quod parocho injungit, ut, quantum fieri possit, assistat etiam moribundo in vitae exitu, atque propterea domesticos moneat, ut se vocent, si videatur finis vitae instare, quamquam aegrotus sacramentis omnibus jam rite munitus sit. Ratio autem manifesta est, quia in fine vitae et periculum peccandi gravius est propter inimici insidias, et damnum irreparabile. 2. Quae obligatio utrum gravis au levis sit, non potest una generali regula definiri. Nam si de homine peccatis assueto agitur, nemo non videt, esse, etsi grave incommodum subiri debeat, gravem obligationem, ab eo periculum aeterni interitus non leve omni modo depellere; multo minorem esse obligationem, si agatur de moribundo pio, quem non amplius peccaturum esse, moraliter certum sit. 3. Imo si periculum notabile pro aegroto non adsit, causas pa­ rochum excusantes adesse posse, S. C. noluit negare; at hoc negotium ex magna parte conscientiae parochi tandem visa est committere, utrum sc. censeret causam adeo gravem esse, ut putaret, se ad illam mori­ bundi assistentium non teneri, an secus. 156 I’. II. L. I. Tr. VII. Sacramentum Ordinis. 4. Ceterum, si ita est, ut parochus non possit assistere, co minus omittere debet — quod etiam alias summi momenti est — ut ad­ moneat aegrotum atque unum ex assistentibus, hominem fidum ct pium, ut saepius eliciatur actus perfectae caritatis et contritionis. Quare methodum id faciendi apprime doceat aegrotum ct cum, qui aegrotum curat. Ab hoc enim aeterna salus multorum pendere potest; aeternae gloriae augmentum multum ex eo dependere, est certissimum (cf. resp. S. C. C. 23. Martii 1879). Ad VI. Quum causa baptizandi infantes gravissima sit, quando vita illorum periclitatur, non est, cur multa verba hac de re faciam. Nota verba S. Alph. IL Ap. 1. c. n. 45: /Tenetur diligenter examinare obstetrices, si (num) ipsae sciant, quod ipsas oportet scire ad con­ ferendum baptismum in casu necessitatis". Cf. Scav. t. 3 n. 83 et ea, quae supra attuli de baptismo n. 73 sqq. — Addam, monendos etiam esse medicos, quum hodie quam plurimae matres nobiliores medici ope loco obstetricis utantur, neque desint inter ipsos medicos catholicos, qui foetus abortivos baptizandi curam habeant vix ullam. Cf. Cap oil­ man n Medica pastoralis cap. ,baptismus4. Ceterum, ut in ea, quae ad η. V et VI notavi, parochus sedulo in­ cumbat, non solum officii suscepti ratio et caritatis erga proximum obli­ gatio postulat, sed ipsa caritas sui ipsius. Quo enim meliore modo et se­ curiore parochus efficere potest, ut sibi faciat amicos in coelis? Quot ani­ mas salvaverit, tot intercessores apud Deum habebit, qui in periculis ipsum protegant, atque maxime in fine vitae potenti patrocinio finalem perseveran­ tiam atque coelestis gloriae assecutionem implorent '. * 1 Ex parochi officiis quasi fluunt jura quaedam ct facultates, quae parocho competunt. Haec quidem exponere et demonstrare juris canonici est. Pro majore autem commodo lectoris praecipua hîc subjicio, contracta ex Bouix de parocho parte IV, et Craisson manuale n. 1288—1514. Distingui possunt 1) jura stricte dicta, quae facultatem excludendi alios con­ tinent, ita ut alii in iis rebus licentiam parochi (vel pro re nata Episcopi) indigeant; et 2) jura mimis stricta, quae facultates ct functiones sunt parochis quidem propriae, non ita tamen, ut alios ab iis excludere possint. Ad genus pertinent : 1. Jus eligendi sibi sacerdotem auxiliarem seu vicarium, si propter numero­ siorem populum eo indiget: (non vero eligendi eos qui in officium stabile capellnniae etc. canonice erectae instituantur, neque eligendi vicarii, qui in locum vel adjutorium parochi ex infirmitate senio aliisve causis muneris sui imparis judicio Episcopi necessarius sit.) De idoneitate vicarii, Episcopus quidem debet recognoscere; atque si non idoneus repertus sit, parochus autem tempore sibi praefinito alium eligere neglexerit, Episcopus vicarium, si parochiae populo necessarius est, destinare et eligere potest. 2. Jus administrandi bona tum sui beneficii, tum suae ecclesiae sub dependentia ab Episcopo: verum quoad alienationem, imo diuturniorem locationem, vel ipsius Episcopi potestas valde restricta est. — Pro rerum autem adjunctis causarumque gravitate ecclesiae bonorum administratio ab Episcopo etiam laicis committi potest; cui dispositioni parochus tum acquiescere debet. 3. Jus solemniter baptizandi eos, qui in parochia domicilium habent, sive in­ fantes, sive adultos qui ad fidem convertuntur. Ordin. subjectum. — Onera — obligat, spec, paroch., canonic. 457 § 3. De obligatione speciali Canonicorum. Cf. S. Alph. in dec. (1. 3) n. G75 et de stat, partie. (1. 4) n. 129—132: Scavini t. I. n. 485—488, G53, t. IV. n. 77; Lucidi et Zitelli 11. ce. I. II esi dere * . debent Attamen »48 I. Permittitur eis absentia trium mensium ex causa non gravi, non postulata licentia, nisi forte extra dioecesim abire voluerint (v. S. C. Cone, anno 1626, Scavini IV. 1. c.), neque facta alterius substitutione. Verum 4. Jus conferendi infirmis S. Viaticum et Extr. Unctionem (nisi urgeat ne­ cessitas), atque parochianis simpliciter sumptis Communionem paschalem. — Similiter jus retinendi elavem tabernaculi et rerum quae ad sacramenta spectant. 5. Jus assistendi matrimonio suorum parochianonim, atque *solemni bene­ dictionis matrimonii dandae. 6. Jus benedicendi solemniter campos ct peragendi adjurationem animalium: atque etiam benedicendi domos Sabbato Sancto. Ceteroquin privatim benedicere campos, naves et similia cuilibet sacerdoti licebit „de licentia Episcopi": Gardell. n. 3124. 7. Jus ad certas oblationes fidelium, sive quae re ipsa liberaliter fiunt, sive quae ab Ordinario determinari et imponi possunt congrua parochi sustentatione aliter deficiente — Quaenam vero ex iis, quae occasione sacrarum functionum a fidelibus dantur, parocho obveniant, etsi alius sacerdos functiones fecerit, accuratius ex lege vel consuetudine loci decernendum est. S. In funeribus parochianonim jura quaedam sive honoris, ut deferre stolam, deducere corpus defuncti c domo ad ecclesiam in qua exsequiae peragendae sint, sive emolumenti temporalis parocho reservantur; atque ita. ut parocho quaedam cedi debeant, etsi defunctus forte alibi quam in ecclesia parochiali vel coemeterio communi sibi exsequias et sepulturam elegerit. Accuratiora vide apud canonistas. Ad 2'1·"1· genus pertinent: 9. Jurisdictio fori sacramentalis in ea civitate seu eo oppido, ubi parochia sita est, idque jure communi; imo in ipsos parochianos ubique etiam extra dioecesin jurisdictionem sacramentalis fori exercere potest. 10. Facultas ex justa causa cum parochianis singillatim dispensandi in prae­ cepto jejunii vel abstinentiae; atque etiam in praecepto dierum festorum sive quoad Missum audiendam, sive quoad requiem ab opere servili: ita ex consuetudine pote­ statem parochi interpretari licet. II. Quam plurima habes puncta, quae in controversiis et litibus circa jura parochorum, confratemitatum etc. decreto U. et O. d. d. 10. Dec. 1703 decisa sunt circa quasdam functiones sacras; cx his notari merentur sequentes, quae exhibentur ut functiones parochiales, non ita tamen, ut cx se de juribus mere parochialibns sint: Benedictio fontis baptismatis, benedictio puerperarum. Missa solemnis fer. V. in Cocna Domini aliaeque functiones hebdomadae sanctae, benedictio candelarum, cinerum, palmarum, ignis etc. (Gardell. n. 3670.) 12. Attamen parochus non solum nequit se opponere regularibus, quominus in ecclesiis suis sacras functiones peragant; sed neque prohibere potest, quominus in ecclesiis vel oratoriis separatis confratemitatum congregationes, conciones, aliaeque functiones sacrae confratemitatum habeantur, modo ne impediantur officia parochialia. * Haec obligatio, ut patet, non oblignt. ubi propter penuriam sacerdotum ca­ nonici extra urbem episcopalem curam animarum exercent neque pro canonicatu beneficio ecclesiastico fruuntur, ut in Anglia: nam ibi ecclesiasticum quidem ho­ norem et munus consiliariorum Episcopi habent, obligationes vero, quae cum biin­ ficio ecclesiastico conjunguntur, non habent 458 Ρ. Π. L. I. Tr. VII. Sacramentum Ordinis. non tot simul abesse licet, ut chorus tollatur, nec absentiam incidere in tempora solemniora. 2. Si diutius abfuerunt, excepti! gravi causa per licentiam Superioris approbata, amittunt pro rata fructus suos ipso facto (Trid. sess. 24 c. 12 de ref.), ita tamen, ut non omnes fructus pro residentia computari opus sit, sed partem etiam pro privata divini officii recitatione; et insuper poena ferendae sententiae statuitur, ut priventur primo anno, quo delinquant, di­ midia parte, secundo anno omnibus fructibus, quos etiam ratione residentiae et praebendae fecerint suos. 3. Distributiones quotidianas non lucrantur iis diebus, quibus absunt, etiam legitima concessione usi: v. S. Alph. 1. 4 n. 129 circa med. II. Chorum habere ibique psallere debent sive cantare divinum officium, non submisse tantum orare 1. Quodsi in choro solum submissa voce officium recitant, ita ut chori partem non faciant, amittunt saltem et partem fructuum beneficii et quo­ tidianas distributiones (nisi forte quoad fructus beneficii tempus illud, quo consueverunt submissa voce recitare, computent inter tempus absentiae a Tridontino permissum, i. e. inter tres illos menses). Vide Constitutionem Ben. XIV. „Quum super oblatasu et subseq. Breve „Dilecte Fili“ 19. Jan. 1748 — S. Alph. 1. 3 n. 675. III. Ad 3Iissam conventualem tenentur, nimirum 1) assistere quotidie debent, 2) eam, si ipsi non canunt, per vices celebrandam curare debent, i. e. canendam, etiam soluto stipendio, atque applican­ dam pro fundatoribus et benefactoribus in genere. IV. Assistere debent Episcopo solemniter Pontificalia exercenti. V. Tandem vacante Sedo debent Vicarium Capitularem intra octo dies eligere, ad quem totum jurisdictionis exercitium transit. Per se sunt consiliarii Episcopi: quorum consilium Episcopus in certis rebus audire debet, sequi tamen non semper; quibus in rebus consilium, in quibus consensus capituli requiratur, vide Phillips Lehrbuch des Kirchenr. § 159. Alicubi tamen consuetudo majora jura sive Capitulo sive Episcopo contulit: v. Ben. XIV. de syn. dioec. 1. 13 c. 1, Phillips 1. c., Zitclli pag. 148 sqq. 649 Relato ad absentiam ejusque causas aliqua notanda sunt. A. Neque fructus beneficii neque quotidianas distributiones propter absentiam amittunt: 1. qui, injustam vexationem patientes, in carcero detinentur, vel in fuga: S. 0. 17. Dec. 1815, Scavini tom. I. n. 653, Lucidi cap. 3 n. 66—68. 2. Aegroti, etsi debent proficisci in balnea (S. Alph. n. 130 II.), aut qui propter contagiosum morbum absunt (Scavini t. IV. n. 77 ex S. C. C. 9. Nov. 1630, Lucidi n. 54 sq.). l-uüB 3. Caeci, aut senio confecti — non vero surdi tantum: v. ib. Sca­ vini n. 77 h), Lucidi n. 62. 1 In multis capitulis statuta capitularia a S. Sede approbata exsistunt, quae obligent ad solas parvas horas eum Missa conventuali et ad Vesperas cum Com­ pletorio in choro canendas vel recitandas : quare hac dc re legitima relaxatio attendi debet. Cf. Craisson 2321. Ordin. subjectum. — Onera — obligationes spec. canonicorum. 459 4. Qui occupantur in servitio ecclesiae ob ejus utilitatem (non in Epi­ scopi servitio), e. g. qui mittitur sive solus sive comitandi causa ad visitanda limina Apostol. et faciendam relationem statûs ec­ clesiae; qui mittitur ut canonicus, vel ut theologus ad concilium provinciale, legatus ad Summum Pontificem aut Principem ad tra­ ctandas res ecclesiae; Vicarius capitularis (non Vicarius generalis Episcopi: de quo infra): vide S. Al phons, n. 130 III., Lucidi n. 72 sqq., 84. 5. Poenitentiarius, si tempore officii divini confessiones excipit: Trid. sess. 24 c. 8; cf. Lucidi n. 77. G. Canonicus theologus, qui tempore officii in templo concionatur, vel ibi coram populo lectionem Sacrae Scripturae habet: (non vero qui professor Sacrae Scripturae in scholis docet): S. Alph. n. 131 ,Sic pariter" coli, cum n. 132, Lucidi n. 91. 7. Dignitates et Canonici quilibet, qui auctoritate sive Apostolica sive Ordinarii inserviunt inquisitionibus et processibus in causis Servorum Dei et Beatorum; iis scilicet diebus, quibus in ea re occupati sunt, nedum fructus beneficii, sed ne ullas quidem distributiones quotidia­ nas ordinarias vel extraordinarias, propter absentiam amittunt: ita decreta Ben. XIV. et Pii VII. declarando nunc omnino decrevit Leo XIII. die 27. Febr. 1887 (ex Nouvelle Revue ihéol. tom. 19 p. 270). B. Quotidianas distributiones amittunt, non amittunt fructus beneficii, quando propter impedimentum choro non intersunt: 1. Qui utuntur privilegio trium mensium absentiae. 2. Examinatores synodales impediti: Lucidi n. 94. 3. Deputati ad visitandas ecclesias, vel ad comitandum Episcopum in visitatione, aut ad aliud praestandum juvamen in officio Episcopi: v. Lucidi n. 82 et 84. 4. Fungentes officio Vicarii generalis: Lucidi n. 94. 5. Occupati in quibusdam officiis pro seminario (aliqui putant, eos nec distributiones quotidianas amittere). 6. Lectores Sacrae Scripturae — num vero ad lectores aliarum ecclesia­ sticarum disciplinarum id extendi possit, consulenda est Sancta Sedes. 7. Studentes theologiae vel ecclesiasticis disciplinis in scholis publicis cum licentia Episcopi: at Innoc. XII. decrevit, ne haec licentia ultra triennium detur, nove iis, qui vicesimum quintum aetatis annum jam absolverint. 8. Si quid ulterius conceditur, id vi particularis privilegii, vel legi­ timae consuetudinis habeatur oportet; cf. Scavini I. n. 654. Articulus 111. De privilegiis clericorum. § 1De privilegiis clericorum communibus. Duplex nominatur privilegium clericorum, fori ot canonis, quodoso explicari debet. I. Privilegium fori personale in eo consistit, quod personae eccle­ siasticae a potestate et jurisdictione laicali per se exemptae sunt, ita 460 P. II. L. I. Tr. VII. Sacramentum Ordinis. ut puniri saltem a laicali foro nequeant sine licentia S. Sedis vel aliquando immediati tribunalis Ecclesiae : licentia autem haec in certis casibus et cum certis limitibus conceditur. Quo sensu autem legibus civilibus et directivis et in conscientia obligantibus subjiciantur, dictum est in tractatu de legibus. Haec exemptio nimirum ita late ad omnes clericos extensa eccle­ siastici juris est, atque olim etiam a civili jure univcrsim agnoscebatur: nunc autem regna ut regna consueverunt evadere atliea, neque amplius — in multis saltem regionibus — jus exemptionis agnoscere volunt. •Summus Pontifex autem divino plane jure exemptus est, neque civili potestati sese subjicere pleno jure potest, sed arbitrario summum modo: alios autem clericos pro causis exsistentibus civili potestati subjicere potest, ut potuit eximere; quo major tamen est ecclesiastici ordinis dignitas, ut in Episcopis, eo magis inconveniens est, eos etiam in civilibus rebus laicali potestati subditos exsistere. Hoc privilegio gaudent: 1) regulares latissimo sensu cum piis congregationibus vitam communem degentibus; 2) clerici iu sacris constituti omnes; 3) clerici in minoribus vel sola tonsura constituti, si aut beneficium ecclesiasticum habent, aut habitum et tonsuram deferunt atque alicui ecclesiae deserviunt. II. Etiam bona clericorum fori privilegio afficiuntur, ita ut et ecclesiastica bona et quae proprio nomine possident, a tributorum exactione sint immunia. Nihilominus haec quoque exemptio, quo ambitu jure et re sustinenda sit, a voluntate S. Pontificis aut expresse aut tacite declarata pendet. III. Accedit privilegium asyli: quo statutum est, ut delinquentes et aere alieno gravati, qui confugerent ad ecclesiam ejus ve viciniam (30 vel 40 pass.) capi seu extrahi non possent a saeculari potestate, possent autem Superiores ecclesiastici proprios subditos extrahere, et si opus esset, saeculari potestati eandem facultatem facere. A quo jure asyli complura excepta sunt crimina: latrocinium, agrorum depo­ pulatio, homicidium, proditio, haeresis, rebellio contra principis perso­ nam: cf. Craisson n. 4838. — Atque etiam contraria consuetudo derogationem et mutationem hac in re fecit. Ita jam Schnialzgrueber testatur lib. 3 tit. 49 n. 88 sqq., extensionem asyli ad ecclesiarum viciniam desuetudine fere esse sublatam. Nihilominus hoc jus a saeculari gubernio non servari, nondum est ratio, cur omne hoc privilegium dici possit sublatum: moderationem sane facilius admiseris, quam abrogationem totalem. De cetero confer, quae hac in re dicturi sumus tractantes de censuris, infra n. 953. -7 IV. Privilegium canonis est, quo personae ecclesiasticae latissimo sensu contra realem injuriam proteguntur ita, ut qui clericum percusserit sive aggressus fuerit, excommunicationem incurrat. Neque ii, qui fori privilegium amittunt, simul privilegio canonis privantur. Cf. accuratius rem expositam in tractatu de censuris, infra n. 944 sqq. Ordin. subjectum. — Privilegia clericorum communia, — Episcoporum. 161 § 2. De privilegiis Episcoporum. De privilegiis Episcoporum tractaturo, in animo esse nequit ex--m ponere omnia privilegia temporanea et personalia, sed ea tantum, quae jure communi vi muneris Episcopis competunt. L Circa absolutionem a censuris et peccatis reservatis haec possunt : 1. Absolvere a peccatis et censuris (etiam suspensionibus) occultis, ex­ ceptis iis, qui speciali modo R. Pontifici reservata sunt: ita cap. *..Liceat Trid. sess. 24 de ref. ct Const. Pii IX. „Apostolicae *Sedis ; 2. a casibus etiam publicis, etsi specialiter reservatis, eos, qui Roma­ num Pontificem adire nequeunt: de quo tamen nunc confer, quae dicta sunt n. 410; 3. a casibus tribus, in quibus S. Pontifex excommunicationem inflixit, eorum autem absolutionem Ordinariis reservavit: sc. 1) procuratione abortûs, 2) usu falsarum literarum Apostolicarum ejus ve cooperatione, 3) at­ tentatione matrimonii post votum solemne religionis aut S. ordinis: Const. „Apostolicae *Sedis ; 4. ab haeresi in utroque foro tum, quum causa ad forum externum delata est iis locis, ubi tribunal S. Inquisitionis non est: v. Ben. XIV. d· syn. dioec. 1. 9 c. 4 n. 3, Bouix de Episcopo torn. 2 p. 222 sqq., Crais­ son n. 1168 et 6119. De reliquis confer, quae dicenda sunt de censuris. II. Circa irregularitates et alia, quae spectant ordina­ tionem clericorum: 1. dispensare possunt ab irregularitatibus ob delictum occultum, ex­ cepto casu homicidii voluntarii, v. c. „Licealu Trid. sess. 24; 2. dispensaro in irregularitatibus dubiis ex defectu; 3. dispensare in irregularitate etiam publica ex defectu natalium ad beneficia simplicia et ordines minores conferendos. Cap. „Liceata ; S. Alph. de priv. n. 49 sq. ; 4. dispensare possunt ab interstitiis inter singulos ordines, maxime sacros, servandis; sc. ad sacerdotium suscipiendum ex causa alicujus ne­ cessitatis ecclesiae, ad alios ordines sacros ex rationabili causa utilitatis ec­ clesiae. Vide Trid. sess. 23 c. 13. III. In votis et juramentis. 1. Dispensaro possunt in votis ot juramentis omnibus, quando jus tertii non laeditur, accedente proportionata causa, exceptis votis reservatis, sc. perfectae castitatis, religionis ingrediendae, trium peregrinationum: Ro­ manae ad limina Apostol., Hierosolymitanae, Compostellanao; 2. etiam a voto castitatis, si quis, voto non obstante, matrimonium contraxit: nimirum dispensatio ab Episcopo concedi potest eo fino, ut au­ ferat impedimentum debiti petendi conjugalis; quare non simpliciter votum aufertur, sed stanto matrimonio suspenditur. Cf. ea, quae dicta sunt do voto, quando egimus do virtute religionis. 462 P. II. L. I. Tr. VII. Sacramentum Ordinis. IV. In i nip e dim en tis matrimonii. 1. Dispensare possunt in impedimentis impedientibus; excipiuntur: sponsalia justa non dissoluta, vota reservata, matrimonium mixtum: cf. S. Alph. Η. Ap. tr. 18 n. 54. 2. Dispensare possunt ab impedimentis supervenientibus ad petendum debitum conjugale; S. Alph. ibid. 3. Dispensare possunt in impedimentis dirimentibus: 1) dubiis: S. Alph. de privil. n. 55: quo sensu id intelligatur, vide infra de matrimonio n. 791 et 795; 2) etiam certis, quando necessitas urget, ut ratio gravis scandali, diffamationis, nec recursus ad Pontificem Romanum amplius fieri potest: quod quidem ex natura causae ad impedimenta occulta restringitur. Imo si necessitas scandali ita urget, ut ne ad Episcopum quidem re­ curri amplius possit, potest parochus vel confessarius declarare, legem ec­ clesiasticam cessare. In utroque autem casu tum cautelae gratia, tura de­ bitae subjectionis servandae causa postea recurri debet et matrimonium ad cautelam sub conditione renovari, quantum fieri potest. Cf. S. Alph. de privil. n. 57. 652 V. Circa leges Ecclesiae communes: Si modo adest justa causa, Episcopus cum singulis — non autem cum tota communitate sine speciali facultate a S. Sede accepta1 — dispensare potest: 1. in lege jejunii et abstinentiae; 2. in festorum et diei Dominicae observatione relate ad Missam et labores serviles; 3. in obligatione officii divini, si gravis causa adest, ad breve tempus; 4. in omnibus statutis, in quibus clausula est „donec dispensetur ;* 5. quod autem aliqui dicunt, Episcopum in omnibus legibus Pontificiis dispensare posse, nisi expressa reservatio facta sit, universim defendi nequit; sed ad eas res restringendum est, pro quibus, utpote non adeo gravis momenti, consuetudo hanc Episcopi facultatem probat: vide S. Alphons. ibidem n. 53. VI. Personales favores: 1. Possunt non solum in suis aedibus sacellum habere, ubi Missam celebrent et alios ad celebrandum admittant, sed etiam in itinere in domo suae habitationis possunt altare erigere ibiquo aut ipsi celebrare aut aliquem coram se celebrare facere (attamen aliis non licet ibi celebrare). Cf. quae dicta sunt in tract, de Eucharistia n. 224. 2. Possunt sacerdotem sibi subditum etiam extra propriam dioecesim sibi pro confessario assumere, etsi approbatus non sit ab Ordinario loci, ubi exsistant: S. Alph. n. 65; si subditus non sit, debet approbatus esse ab Ordinario loci. Cf. tract, de poenitentia n. 380. 1 Cum tota communitate vel dioecesi dispensandi facultatem Episcopi facilius impetrant seu possident, quando agitur de relaxanda severa observatione ciborum esurialium tempore jejuniorum. Ordin. subjectum. — Privilegia praecip. Episcoporum, regularium. 463 § 3. Dc praecipuis privilegiis regularium. I. Circa suos subditos praelati regulares fere iisdem faculta-esa tibiis utuntur, sicut Episcopi erga suos, praecipue: 1. Absolvere suos poterant a casibus papalibus occultis etiam specia­ liter in Bulla Coenae reservatis, excepto relapsu in haeresim et falsificatione literarum Apostolicarum, teste S. Alph. de prie. n. 96 ex Const. S. Pii V., atque etiam a percussione clerici sive sodalis sive exteri, etsi enor­ mis fuerit et publica, ex S. Alph. ib. n. 97. Verum post Bullam „Apostolicae sedisu haec privilegia, nisi ad certum tempus eadem certis familiis reli­ giosis data fuerint, videntur cessasse: v. resp. S. Poenitentiariae 5. Dec. 1873. Cfr. infra n. 877. 2. Absolvere possunt a censuris alii quam R. Pontifici reservatis, etiam speciali sententia latis, tum suos religiosos proprie dictos, tum novitios, etsi incurrerint censuram ante ingressum, dummodo judicium Episcopi contra novitium inceptum nondum sit: S. Alph. n. 95. 3. Ab irregularitatibus ex delicto occulto possunt suos subditos dis­ pensare, ut Episcopus; imo in irregularitatibus ex defectu etiam facilius aut dispensare, aut dubium declarare possunt, e. g. in defectu corporis (pedis, oculi), defectu animi, si judicio medici amentiae periculum cessavit: S. Alph. n. 105, in defectu lenitatis etiam publico, in bigamia etiam ea, quae vocatur vera: S. Alph. ib. 4. In legibus Ecclesiae communibus et in divino officio idem ex justa causa possunt, aut in aliis statutis Pontificiis, quorum relaxatio sive per clausulam „donec * dispensetur , sive per consuetudinem Romano Pontifici uon reservatur, sed praelatis ordinariis conceditur: S. Alph. n. 106. II. Circa saeculares: 1. Absolutio a censuris Romano Pontifici reservatis per Const. ,,Αροstolicae Sedisu iis ablata est: ita ut hanc facultatem solummodo habeant, quatenus ad tempus singulis ordinibus concessum est; neque enim privilegia ad tempus data communicationem patiuntur. — Verum mansit facultas ab­ solvendi a censuris Pontificiis Episcopis jure ordinario reservatis: S. Alph. n. 100; sed quominus id intelligatur etiam de iis, quae ex se sunt Romano Pontifici reservatae, evadunt autem (sive ob impedimentum 1 sive) ob crimen occultum episcopales, videtur omnino prohibere Constitutio Pii IX. „Apostolicae Sedis". Ceterum confer praeter n. 410 sqq. ea quae dicturi sumus infra de censuris n. 877 et 968. 2. Possunt dispensaro in irregularitatibus ex delicto occulto, excepto homicidio voluntario: S. Alph. n. 104. 3. Mendicantes habent potestatem dispensandi in juramentis et votis — excipe vota reservata —, item in voto castitatis conjuguai, etiam ante matrimonium emissum, in ordino ad petendum debitum: S. Alph. n. 108 et 109. Recto autem dubitat S. Doctor, num possint etiam ante matri­ monium a voto castitatis perfectae dispensare in casu necessitatis ad matri­ monium contrahendum. — Etiam dispensare possunt in impedimento pe­ tendi debitum conjugale ex crimine incestùs exorto: modo hanc licentiam dederit Provincialis, vel saltem Superior localis monasterii. 1 Dc absolutione eorum, qui impediti exsistunt, cf nunc hoc vol. n. 110. 464 P. IL L. I- Tr. VIL Sacramentum Ordinis. — l’rivil. regularium. NB. Ceterum, utrum singuli confessarii regulares habeant liasce fa­ cultates, utrum licentiam expressam petere debeant a Superiore, et a quo Superiore, necne: diversorum ordinum Constitutiones consulendae sunt. e» III. Reliqua privilegia seu favores sunt haec prae­ cipua : 1. Possunt celebrare una hora ante auroram: S. Alph. n. 122. Quod autem ibi addit, posse eos ex justa causa immediate horâ secunda post mediam noctem — idque pro toto anno — celebrare, solida ratione de­ stituitur, et ex oblivione videtur S. Doctor id ibi reliquisse, siquidem 1. 6 n. 342 expresse docet, hoc privilegium revocatum esse a Trid en tino. — Xec quidquam valet, quod dicitur Clem. VIII. hoc privilegium ab Alex. VI. monasterio Montis Serrati concessum confirmasse et extendisse ad totum ordinem Benedictinorum. Nam haec extensio nihil aliud est, nisi generali? extensio privilegiorum monasterii Montis Serrati ad totum ordinem: at privilegium illud ab Alex. VI. datum non amplius viguit; ergo non potuit extendi. 2. Possunt — saltem ii qui communicant in privilegiis cum Societate Jesu — in suis domibus erigere oratoria a Provinciali designanda, in quibus Missae et officia divina celebrari possint ab omnibus. Ex concessione Greg. XIII. „Decet E. Pontificem" 1575; cf. S. Alph. n. 121. 3. Possunt ordinari extra tempora; quod, nisi legitima consuetudo ita interpretata sit, ut intelligatur de quovis festo ritus duplicis in choro, per se potius restringitur ad dies Dominicos et festivos de praecepto, i. e. qui aut sunt, aut ante reductionem erant de praecepto festivi: v. S. Alph. de privil. n. 115 et 116, 1. 6 n. 797; et hic supra n. 605. 4. Possunt permittere, ut concionentur simpliciter tonsurati, modo de sufficienti aptitudine constet (ex Const. Greg. XIII. „Viyore privilegii", et aliis aliorum SS. Pontificum Constitutionibus apud Salmantic. tr. 18 c. 4 n. 174). Requirit autem Trident. Cone., ut „a suis Superioribus de vita, moribus et scientia examinati et approbati fuerint": sess. 5 cap. 2. Reliqua privilegia in compendium redacta v. apud S. Alph on sura, appendix de privil.; Sal man t. tr. 18, quorum expositionibus tamen non in omnibus subscribi potest. — Amplissima autem exsistit communicatio perpetuorum privilegiorum inter diversos ordines: 1) apud Mendicantes, qui omnia privilegia inter se communicant et privilegia cujuslibet alius ordinis vel instituti communicando recipiunt — nisi forte in certo aliquo privilegio exceptio exprimatur —; 2) etiam aliis ordinibus fere concessa est communicatio cum Mendicantibus: atque ex hac sumptione profecti sumus in enumerandis privilegiis; quare si quis ordo sit, qui hac communicatione non fruitur, ejus sodales ex propriis constitutionibus colligere debent, quid facere valeant; 3) neque solum in viris religiosis haec communicatio viget, sed etiam apud moniales, in quantum capaces sunt: S. Alph. c. n. 9—11, Salmantic. 1. c. n. 88—99; 4) communicatio autem illa, quum favor sit, in odium verti nequit: quare non valet contra propriam cujusque ordinis disciplinam, neque principaliter singulorum sodalium bonum et commodum respicitur, sed ordinis. 465 Tr. VIII. De Matrimonio. Tractatus VIII. De Matri ni ο n i o. Scriptores do matrimonio tractantes habes praeter alios, qui de tota theologia morali sive de universo jure canonico scripserunt, praecipuos: Sanchez disputationum de S. ma trim, sacramento lib. decem, Kugler tract, theol.-canon. de ma trim., R ose o va n y de matrimonio in Ecclesia catholica, Perrone de matrimonio christiano, Carrière pra electiones theolog. de matr., Martin de matrimonio etc., von Schulte Randbuch des katholischen Eherechtes, Kutschker das Eherechi der katholischen Kirche, Knopp rollstandiges katholisches Eherecht, Tlaringer das heilige Sacrament der Elie, Weber die canonischen Ehehindcrnisse, Feij e de impedimentis et dispensationi­ bus matrimonii, Bangen de sponsalibus et de matrimonio, Man se 11 a de impedimentis matrimonium dirimentibus, Allègre impedimentorum matrimonii synopsis etc. Matrimonium, quod ab initio creationis non ut solum naturae o· officium, sed ut res aliqua sacra a Deo institutum est, Christus ad majorem sanctitatem veri N. Legis sacramenti evexit atque Ecclesiae jurisdictioni subjecit. Pluribus igitur rationibus theologiae moralis tractationi addicitur, siquidem multiplici modo jura obligationesque inducit, quae aut sacerdotem Ecclesiae ministrum per se tangant, aut ipsos conjuges, sponsos vel despondendos respiciant a sacerdote in officio instruendos. Verum quidem est, multa matrimonium spectantia, quia directe externum forum judiciale respiciunt, juris canonici pro­ vinciae adseribi potius debere, quam theologiae moralis, cujus est ea exponere, quae ad internum forum atque relationem inter Deum et hominem ejusque conscientiam pertinent; et quatenus internum forum ab externo dirigi debet, theologia moralis illa juris praescripta potius sumere et supponere ex aliis disciplinis debet. Sed quum tot rationibus omnia ea, quae canonicis sanctionibus de causis matrimonialibus sancita sunt, cum conscientia atque moribus christianis in matrimonio servandis connectantur: manca omnino et fere inutilis esset haec tractatio, nisi etiam summatim, quantum satis est, juris statuta attingeremus. Sufficit autem, ecclesiastici juris statuta attigisse : nam quae a jure civili in rebus matrimonialibus statuta sunt, aut inania sunt et valore destituuntur, aut ad solas res temporales cum matrimonio conjunctas referuntur; quorum momentum ex iis, quae de jure et justitia dicta sunt, dijudicari debet. Juvat hîc afferre, quae Ben. XIV. de syn. dioec. 1. 9 cap. 9 n. 3 et 4 docte adnotat: «Tria sunt causarum matrimonialium genera. Aliquae versantur circa initi foederis conjugalis firmitatem; et hae, nullo catholicorum contradicente, in solo Ecclesiae foro sunt per­ tractandae . . . Aliae sunt causae excitatae aut super validitate spon­ salium, aut super jure instituendi divortium quoad torum et cohabitaL o h in k u h 1, Theol. mor. 1L Edit, 4. 30 X 466 P. IL L·. I. Tr. VIII. De Matrimonio. — Sect. L· Matrim. praecedentia. iiouem, et istae pariter ob illum respectum, quem habent ad matri­ monii sacramentum, ad solum judicem ecclesiasticum deferuntur. ... Aliae demum sunt causae, quae connexionem quidem habent cum ma­ trimonio, sed res mere politicas et temporales directe atque immediate respiciunt, uti sunt lites, quae frequenter moventur super dote, dona­ tione propter nuptias, haereditaria successione, alimentis ct similibus, et istas ad judices saeculares pertinere ex communi doctorum sensu recte docent Bellarminus et Tanner.“ Quum igitur sponsalia matrimonii initium quoddam sint et ad Ecclesiae tribunal haec quoque spectent ejusque legibus gubernentur, ab illis tamquam matrimonii praeambulo incipiamus, doctrinam de bannis addituri. Sectio L De iis, quae Matrimonium praecedunt. Capid I. De Sponsalibus. § 1De sponsalium natura. Sponsalia sunt futuri matrimonii promissio vera et deliberata, mutua, signo externo expressa inter personas habiles. I. Ut sponsalium obligatio adsit, conditiones in definitione enu­ meratae adesse debent, sc. promissio 1) vera, non ficta, 2) cum suffi­ ciente deliberatione et libertate facta, 3) mutuo acceptata, 4) inter personas ex se, aut nunc aut in futuro, habiles. II. Nihilominus, etsi sponsalium valor atque obligatio fortasse desit, alia aliqua obligatio futuri matrimonii exsistere potest, etiam per promissionem exorta. III. Quoad habilitatem aliqualis modificatio propterea apponitur, quod sponsalia fieri possunt in ea aetate, in qua propter aetatis defectum matrimonium fieri nondum potest. IV. Sponsalia, quamquam alias sola taciturnitate non contrahuntur, censentur tamen fieri, si parentes nomine filiorum de futuro matrimonio pacti sunt, si modo filii, postquam illis intimatum fuerit, non contradixerint. 657 65S Explicatio. Ad I. 1. Qui ficte promisit, in foro externo ita tractatur, ac si vera sponsalia fecisset, nisi fictionem probare possit: attamen etiam tum et in foro externo, et in foro interno ad injuriam fictione illatam, quantum fieri potest, reparandam tenetur; nisi forte ad injuriam, quam ipse passus est, evadendam fictum consensum posuit. 2. Libertas plena ad sponsalia requiritur. Et licet in matrimonio solus metus gravis injustus attenditur, ne cum periculo errandi matrimonia va­ lida pro invalidis facilius habeantur: in sponsalibus longo alia ratio est, quippe quae sint contractus ex se non indissolubilis. Verum quidem est, Sponsalia — eorum natura. 467 etiam in sponsalibus metum omnino levem a judice fori externi vix at­ tendi ; at si res ad externum forum non deducitur, sed in solo interno conscientiae foro componenda est: qui sincere sibi dicere potest, se metu quocunque injusto ad matrimonii promissionem esse perductum, aliter non promissurum, obligatione implendi non tenetur, eo quod vere probabile est, metum injustum etiam levem calori sponsalium obstare: v. Gur y-Baller. 724 not., S. Alph. 1. 6 n. 844, qui hanc opinionem non approbat quidem, 11. at auctoritate Navarri, Less., Ile bel., Comitolo, Ron cagi ia etc. confirmat. — Ejusmodi sponsalia saltem rescindibilia esse ad nutum ejus, qui metum levem passus sit, S. Alph. 1. c. ut communiorem et probabiliorem sententiam contra aliquot auctores severiores docet. Sive tamen sponsalia rescindibilia, sive ut sponsalia nulla esse potius senseris, id relinquitur, ut, qui metum incusserit, teneatur ad matrimonium, si altera pars velit; at, teneaturne ex veris sponsalibus, non constat. 3. Si una igitur pars matrimonium promisit, altera noluit sese obligare, sponsalia non sunt: si prior autem sese omnino ligare voluit, alteri re­ linquens libertatem, matrimonii ineundi vel consilium alterius exspectandi obligatio erit, nondum tamen sunt sponsalia. Consensum internum non sufficere, sed externe debere de consensu con­ stare, id quidem sponsalibus cum omnibus humanis contractibus commune est. Neque dicere: „non accipiam alteram in uxorem nisi te“, vel: „tibi semper fidelis erott, ex se sufficit, ut sponsalia contrahantur, quia non satis exprimitur, num unquam aliquam uxorem ducere velit, vel matrimonialem fidelitatem intelligat: nisi forte ex circumstantiis illa loquendi ratio satis determinetur ad sensum absolutum. 4. Ex utraque parte promissio acceptata adesse debet, seu cum pro­ missionis acceptatione repromissio , ut sponsalia adsint. Quare sola taci­ turnitas ex se non sufficit: at sufficiunt, quamquam verba non adhibentur in repromissione, positiva signa, quae sive ex natura sua, sive ex circumstan­ tiis, sive ex loci consuetudine pro acceptatione et repromissione haberi debeant. Quodsi rationabiliter dubium manet, pro minimo standum est. Cf. Bangen I. § 7, qui quaedam exempla affert: v. g. 1) si cum matrimonii promissione vel post eam juvenis annulum aut arrham tradit, quae sponsa tacens acceptat; 2) si post matrimonii promissionem ex parte viri puella concedit copulam carnalem alias non concessura; 3) juvenis cum puella amores gerere coepit, quae ut virgo honesta eas repellit, protestans, se ab ejusmodi vanis amoribus abhorrere: quo facto juvenis matrimonium promittit, atque puella tacens familiaritatem inter sponsos consuetam nunc admittit; 4) si loci consuetudo est, sola annuli traditio et acceptatio sine expressa ullius partis promissione pro sponsalibus habetur: at si do tali constanti usu non constat, non est standum pro sponsalibus. 5. Sponsalia per se neque naturam neque obligationem ullam mutant,^» sive sunt privata, sive publica et solemnia, nisi forte particularis loci con­ suetudo postulet, ut ad valorem certae formalitates adhibeantur *. Ad majorem morum honestatem certo convenit, sponsalia non fieri, nisi aliquo modo publica et solemnia. Stricte solemnia vocantur, si coram parocho et testibus ’ Specialis autem consuetudo et lex est pro Hispania, ubi sponsalia non valent, nisi contracta fuerint publicâ scripturâ, neque illa publica scriptura eo suppletur, quod forte petitio dispensationis scripto exarati fuerit: ita ex S. C. C. Tlus. Reso­ lutionum 31. Jan. ISSO in Placentina. 30 * 40S P. Π. L. I. Tr. VIII. De Matrimonio. — Sect. I. Matrim. praecedentia Sponsalia — eorum natura, valorie conditiones. fiunt: alias saltoni coram parentibus et testibus ca fieri convenit. Si autem coram parocho sacro ritu fieri desiderantur, parocho cavendum est, ne omnia quoad testium praesentiam fieri permittat, quae pro matrimonii celebratione praescribuntur, ne vid. ansam det loco sponsalium matrimonium jam cele­ brandi. Quare singulos testes, vel plures, sed non simul admittat. 6. Si spondentes matrimonio ineundo inhabiles sunt, per se ma­ trimonii promissionem sponsalia non efficere clarum est, siquidem non est in facultate spondentium stare promissis. At acriter trahitur in diversas partes quaestio, utrum matrimonii promissio sub conditione „si Papa dispensaverit" sustinenda sit atque sponsalitia promissio, impleta conditione, evadat, necne. De quibus, si consulis praxim Romanam, haec statuenda videntur: 1) Ex hac promissione aliqua obligatio quaerendae dispensationis et consequenter ineundi matrimonii oriri potest, maxime si Papa in hoc impedimento dispensare consuevit: quod eo magis valet, si aliae circumstantiae accedunt, quae matrimonium illud suadent aut quasi ju­ bent. Quare ex violata hac obligatione injustitiae reatus contrahi poleti. 2) Ante dispensationem obtentam sponsalia veri nominis non adesse, omnibus in comperto est. 3) Imo ne per solam quidem dispensationem, sed per liberam hujus dispensationis acceptationem ex utraque parte, quae sive implicita sive explicita promissi renovatio est, sponsalia tandem valida fiunt. 4) Antecedens illa promissio, si nude ut talis respicitur, nedum sponsalium vim unquam accipere possit, ne strictam quidem obligatio­ nem acceptandae dispensationis parere, a S. Congregatione existimari videtur i 661 7. Si aliis conditionibus sponsalia fiunt, retinenda est doctrina, quam in genere tradunt de conditionato contractu vel actu. Nam si conditio est 1) de praeterito vel de praesenti, pro verificata aut non verificata conditione sponsalia statim evadunt aut valida aut nulla. 2) Si conditio de futuro apponitur incerta, impleta conditione, saltem si consensus spondentium retractatus nullatenus (ne interne quidem) est, sponsalia eo ipso valida et firma evadunt: haec, si conditio suspensiva erat. 3) Si resolutiva conditio apposita est, sponsalia statim valida fiunt, at impleta conditione, sine nova voluntatis declaratione obligatio cessat. Ad II. Utcunque tandem obligatio matrimonii contrahendi adest: multum interest scire, utrum ex veris ot certis sponsalibus haec obli­ gatio oriatur, an ex alia causa. Nam sponsalia eaque sola alium effectum juridicum, impedimentum honestatis publicae, inducunt, de 1 Ut harum rerum aliquod argumentum indicem, remitto lectorem ad Acia S. Sedis, ubi plurea ejusmodi causae a S. C. discussae leguntur vol. I. pag. SO 22. Fcbr. 18G2: insuper in Burgnaten. 20. Jan. 1709. Januens. 12. Dee. 1733 Swont 2. Maji 1S57, Benev. 27. Nov. 1858. ’ 469 quo infra n. 765. Potissimum igitur haec quaestio consideranda est in promissione matrimonii conditionata. Quam si alteruter ante comple­ tam conditionem retractat injuste, hac retractatione obligationem matri­ monii ineundi non exstinguit; num fortasse sponsalium valorem im­ pedit? — Ad analogiam aliorum contractuum videtur dicendum esse, sponsalia nihilominus fieri: nam contractus, qui solo consensu perfi­ citur, consensu dato, sed injuste atque invalide retractato, prorsus sustinendus est: v. Lugo de j. et j. disp. 22 n. 384 et 388. Similiter consideranda est promissio matrimonii sub conditione, si puella peccet nunc cum promittente. Haec enim, etiam quando sponsalia non sunt, tamen matrimonii obligationem ex seductione et injuria inducit, nisi forte aut deceptio ex circumstantiis puellae cognita esse debuerat, aut matrimonii infelix exitus timendus est vel similis gravis ratio excusans exsistit. Alias utique pro obligatione matrimonii standum est, quamquam promissio seria non fuit. Si vero matrimonii promissio seria fuit, peccati conditione impleta, habes contractum aut sponsalitium, si admissionem peccati ex parte sponsae pro acceptatione et repromissione considerare licet, aut si non sponsalitium quidem stricto et formali sensu, tamen contractum innominatum „facio ut facias1*, in quo praecedens promissio solam aestimationem rei praestitae continet. Cf. hac de re praxim Romanae curiae von Schulte „Eherechtu pag. 292 not. 42, S. Congr. Cone, in Lyciens. IS. Dec. 1718, 12. Martii 1729: .Stu­ prum committens sub promissione matrimonii etiam simulata, si sit paris conditionis, virginem defloratam in uxorem ducere tenetur.4* — Aliam de­ cisionem v. Acta S. Sedis vol. 7 p. 657—666, quae eo tendit, ut ille, cu­ jus promissio ineundi matrimonii probari non potest, propter defloratam virginem condemnetur, ut aut puellam ducat, aut dotem ei constituat atque alia damna resarciat secundum prudens Episcopi arbitrium. Si vero ante peccatum vera promissio matrimonii antecessit, ita ut peccati admissio conditio non esset, at res, in quam, spe matrimonii pro­ missi exposita, sollicitatio et seductio tenderet: tantum abest, ut vera ratio sponsalium in dubium vocetur unquam, ut potius, stante jure Tridentimi clandestinitatis lege anteriore, sponsalia eo ipso in matrimonium transire censeantur; quod etiamnunc per se fit pro locis, ubi Trid. non viget. — Num vero haec juris praesumptio rei veritati consonet, a scientia et volun­ tate peccantium pendet. , Ad 111. 1. Sponsalia valide fieri praesumitur, si spondentes septen-ssa nium egressi sint: antea praesumuntur invalida. Sola certa probatio contrarii praesumptionem elidere potest. Cf. Decretal. 1. 4 tit. 2 cap. 4, 5, 13; Sanch. de matr. lib. 1 disp. 16 η. 11 et 12. 2. Sponsalia, quae post septennium, sed ante annos pubertatis (i. e. quartum decimum completum in pueris, duodecimum completum in puellis) fiunt, valida sunt, at ex positiva lege ecclesiastica ne com­ muni quidem consensu rescindi possunt iu aetate puerili, sed post adeptam pubertatem intra triduum alterutri sponsorum facultas datur, non exspectata alterius voluntate vel aetate, a sponsalibus recedendi. Cf. Decretal. 1. c. cap. 8 et 11. C 470 P. II. L. I. Tr. VIII. De Matrimonio. — Sect. I. Matrim. praecedentia. Hoc triduum probabiliter sic intelligitur, ut sumi possit triduum post cognitum privilegium sibi ab Ecclesia datum: S. Alph. 1. 6 n. 856. Ad IV. 1. Facultas illa, quae parentibus datur loco filiorum contrahendi sponsalia eaque valida, modo ne filii, postquam illis inti­ matum fuerit, contradicant, ad solos parentes restringi debet. Igitur ad alios, qui fortasse paternam potestatem exercent ut tutores, haec potestas transferri nequit. Nam quia libertatis filiorum quandam re­ strictionem continet, principio uti debemus: Odiosa sunt restringenda. 2. Valor talium sponsalium solum ex praesumptione oritur, ita ut sit juris quidem praesumptio, at si re ipsa filii interne dissenserint, id vero manifestare ausi non sint, sponsalia vera non exsistant, neque per se obligatio conscientiae ad ineundum matrimonium. Imo si talis voluntatis defectus externe probari potest, etiam in foro externo coram ecclesiastico judice praesumptio cedere debet veritati. Cf. Bangen I. § 7, ubi habes alios scriptores laudatos. § 2. De sponsalium effectu. I. Sponsalia valide inita speciali titulo obligant sponsos, ut sibi fidem servent: quare qui cum altero peccat, contra hanc fidem da­ tam agit. II. Oritur obligatio matrimonium suo tempore contrahendi, i. e. tempore fixo, si quod constitutum est, alias quum primum alteruter rationabiliter petierit, ita ut diuturna dilatio, nisi fiat ex utriusque con­ sensu, cx se gravis fidei datae violatio sit; quod multo magis dicen­ dum est de injusto a sponsalibus recessu. III. Qui sino justa causa a sponsalibus resilit, 1) a judice eccle­ siastico etiam per censuras ad matrimonium compelli potest, 2) arrham vel munera data amittit, 3) damnum si quod ortum est, ut propter expensas factas, aut quod sponsa derelicta, utpote macula quadam aspersa, nuptias inire difficilius potest, reparare debet. IV. Sponsalia, quum primum valida facta sunt, impedimentum canonicum matrimonii dirimens inducunt relate ad consanguineos alterius sponsi in primo gradu: ita ut sponsus sponsae suae matrem, filiam, sororem valide ducere nequeat, neque sponsa sponsi patri, fratri, filio nubere valide possit. 663 664 Explicatio uberior. Ad I.: Acriter controvertitur, utrum peccatum, quod sponsi fortasse cum extraneis personis committant contra mutuam fidem, adeo grave sit, ut novae seu distinctae malitiae speciem inducat. Quod fieri dubium non est, si quis sponsam alienam violenter oppresserit, nam praeter stupri peccatum gravis injustitia contra sponsum committitur. Idque etiam ab ipsis sponsis libere peccantibus cum aliis personis fieri, valde probabile est. Attamen quum, teste et approbanteS. Alphonso 1.6 n. 817, multi iique graves scriptores censeant, do distincta injustitiae malitia gravi non constare, eo quod per tale peccatum non contrahatur defectus, Sponsalia — eorum caloris conditiones — effectus. 471 qui per se sub gravi manifestandus sit, nisi puella conceperit (v. infra n. 670): hanc sententiam confessarius de integra poenitentis confessione sollicitus amplecti potest, ne de tali circumstantia in peccatis luxuriae interrogare se debere opinetur. Ad II. 1. Dilatio diuturna ex parte sponsi facilius gravis esse potest, quam ex parte sponsae. Nam sponsus sponsam, quae dilationem forte traxerit, facile monere eamque sic urgere potest; sponsa vero frequentius prae verecundia non audet monere et urgere sponsum. Quare sponsus, etsi non moneatur, sub gravi teneri potest non longas moras trahere. 2. Haec dicta sunt solius promissionis sponsalitiae et juris mutui habita ratione. Si enim morum periculum respicimus, evidens est, post sponsalia inita matrimonium diu differri non debere, sed utrumque sponsum a confessario vel parocho urgendum esse, ut brevi matri­ monium contrahatur. Quodsi gravis et legitima causa obstet, a con­ suetudine mutuae visitationis sponsi prorsus retrahendi sunt. Ad III. 1. Obligatio standi sponsalibus per se omnino subsistit, 665 etsi secundae puellae matrimonium promissum, idque aut juramento, aut copula carnali confirmatum sit. Quod vero non pauci scriptores ultimum casum exceperunt, ex eo vi­ detur esse, quia, antequam impedimentum clandestinitatis valuit, promissio matrimonii, secuta copula, transire censebatur in ipsum matrimonium: nam jure supponebatur, eos, qui ita agerent, quam minimum peccare velle, adeoque copulam non fornicariam, sed conjugalem ab iis admitti. Ceterum si cum secunda puella vir peccaverit, maxime si haec gravida evasit, suaden­ dum est priori puellae, ut juri suo renuntiet. Quod si nolit, secundae puellae pro deceptione et injuria compensatio concedi debet. 2. Quamquam ipsa ecclesiastica censura ille, qui injuste a sponsalibus recedit, cogi possit: raro tamen expedit, ut ad id veniatur, multo minus, ut ultorius progrediantur: S. Alph. n. 846. Nam quum matrimonium a libero consensu essentialiter dependeat, qui no poenis quidem ecclesiasticis movetur, ut obligationem suam impleat, aliter cogi jam non potest. Quare tandem suae conscientiae relinquitur, et adigitur ad justam damni compen­ sationem: quae etiam non raro conscientiae foro relinquitur et communiter secundum convenientem puellae dolationem aestimari solet. Cf. von Schulte Eherecht p. 293 et 296, Bangon op. cit. 3. Arrha restitui debet, si aut justa causa dissolvendi matrimonium est, aut qui arrham dedit, mortuus est. Idem de aliis muneribus teneto, quae intuitu matrimonii data sunt, nisi forte ratione conditionis donatoris minoris sunt momenti neque reclamatio fit, ita ut condonatio spontanea et absoluta supponi possit. 4. Poena conventionalis, si pro omni casu, etiam justae dissolutionis sponsalium, statuitur, illicita est, neque juro solvenda, siquidem libertati matrimonii obstat; at poena contra injuste recedentem licita est, et obligat: S. Alph. n. 853. 5. Compensatio damni maximo tum necessaria evadere potest, quando sponsa a sponso injuste relinquitur. In opposito casu rarior quidem erit vera damni causa: at id nunquam interna ratione niti— ut Schulte 1. c. X, 472 P. II. L. I. Tr. VIII. De Matrimonio. — Sect. I. Matrim. jjraecedentia. p. 293 vult — audacius dicitur. Porro judex ecclesiasticus causam non as­ sumit, si actor de sola compensatione sibi debita agit, sod id conscientiae, aut civili tribunali relinquit: verum tum accessorie circa compensationem cognoscit, quando principalis actio est implendorum sponsalium; vide Ban * gen 1. c. Ad IV. Ad effectum illum honestatis publicae dignoscendum, ut id statim hoc loco praevie moneam, ante omnia notandum est: Honestatis publicae impedimentum oritur 1) ex omnibus sponsalibus validis, neque cessat, etsi sponsalia postea sive mutuo consensu sive ex alia justa causa dissolvantur; 2) ex solis validis sponsalibus, ita ut observari debeat, num forte ab initio adfuerit defectus essentialis, et, si matrimonii ineundi obligatio adest et adfuit, verene haec sponsalitia obligatio exstiterit. Accuratius de hoc effectu et impedimento postea disputabitur. § 3. De sponsalium dissolutione. Si sensu vero dissolutionem sponsalium tractamus, sponsalia valida supponuntur; nam illa tantum dissolvi possunt. At abs re non erit etiam eas causas breviter oculis legentium subjicere, quae sponsalia ab initio nulla reddunt. Igitur 1) aliae sunt causae, quae sponsalia ab initio nulla et in­ valida reddunt; 2) aliae, quae ipso facto utrumque sponsorum ab obli­ gatione solvunt, seu quae sponsalia ipso facto rescindunt; 3) aliae, quae in alterutro tantum obligationem auferunt, ita ut pro suo libitu obligationem sustinere aut sponsalia rescindere possit, quae proin dicuntur sponsalia facere rescindibilia. I. Sponsalia sunt ipso facto nulla, praeterquam ex essentiali de­ fectu in § 1 notato, ex quacunque causa, quae subsequens matrimonium illicitum reddit: nam ad opus illicitum nulla promissio obligare potest. II. Ipso facto rescindunt seu exstinguunt sponsalia tum conditiones resolutoriac, si quae additae implentur, tum eae causae, quae super­ venientes alterutrius sponsi conditionem ita mutant, ut ex natura illius conditionis matrimonium promissum evaserit aut impossibile aut illici­ tum : nisi forte illud impedimentum facile possit auferri. III. Rescindibilia fiunt sponsalia ex mutatione notabili in condi­ tione alterius sponsorum sive nunc facta sive nunc demum detecta, si haec mutatio tanta sit, ut promissio non censeatur hanc conditionem amplecti: at facultas recedendi illi non fit, qui culpabiliter talem muta­ tionem induxit, ne ex injuria favorem capere possit; imo ille pro ad­ junctis ad damni reparationem teneri potest. IV. Ut autem alterutri sponsorum jus detur resiliendi a sponsali­ bus, in conscientia sufficit justa causa cognita caque saltem semiplene probata. — Attamen judicis interventus accedere debet, 1) si causa ejusvc justitia vere dubia est; 2) si sponsalia publica sunt, causa rece­ dendi occulta, nisi (quod tunc omnino fieri debet) alterius etiam as­ sensus ad sponsalia publice solvenda accessit: cf. S. Alph. n. 878. — 660 Sponsalia — eorum effectus — dissolutio. 473 Qui autem juri resiliendi sive expresse sive implicite renuntiavit, sane sponsalia solvere amplius non potest. Explicatio uberior. Ad I. 1. Huc pertinent: 1) votum castitatis vel 667 simile ante sponsalia emissum; 2) sponsalia cum altera persona jam contracta; 3) promissio matrimonii, quod sine dedecore familiae iniri nequeat, aut cujuslibet matrimonii, cui parentes juste se opponere censeri debeant; 4) pro­ missio matrimonii mixti, nisi forte aliunde obligatio talis matrimonii exsistit. 2. Ratio singulorum facile intelligitur. Quaedam tamen majore ex­ plicatione egent. Votum castitatis promissionem matrimonii antecedens matrimonium illicitum omnino reddit, nisi forte gravis prorsus causa ad dispensationem adest. Si vero sub spe matrimonii puella deflorata sit, S. Alph. n. 874 cum aliis dicit, sive promissio fuerit ficta sive vera, matrimonium esse ineun­ dum, saltem si puella voti inscia fuerat, aut conscia quidem, justam tamen dispensandi causam jam subesse rationabiliter putaverit. Si neutrum obtinet, S. Alph. quidem etiam tum „probabiliter“ sustinet obligationem matri­ monii; at certo probari ea tunc nequit. Dispensatio autem voti tunc non requiritur, ut matrimonium possit contrahi, sed ut vir, contracto matrimonio, ex se debitum conjugale licito petat. S. Alph. ib. 3. Dissensio quaedam inter scriptores notatur, si quaerunt, utrum6« sponsalia contra voluntatem parentum valeant, necne. Plerique affirmant, sponsalia valere, eo quod filii in ineundo matrimonio sint sui juris, nec ma­ trimonium, parentibus etiam juste invitis, invalidum esse Ecclesia statuere voluerit. Ex quo inferunt, etiam sponsalia, licet fuerint illicite inita, va­ lida tamen fore: at exsistente gravi causa dissensûs ex parte parentum, ea rescindibilia esse. Sed puto cum S. Alphonso n. 849 prorsus distingui oportere. Xam si solus modus procedendi, inconsultis parentibus, filiis non licet, sponsalia valida sunt; etiam, si ipsa sponsalia parentibus quidem displicent, tamen sine gravi et justa causa, ea valida esse, inficiari non possumus. At si ex ju­ stissima et gravi causa sponsalia sive matrimonium cum tali persona pa­ rentibus omnino displicent et exosa sunt, utpote quae dedecus familiae in­ ferant, vel ex simili causa: matrimonium, si contrahitur, validum quidem est, verum quoad rem illicitum, ac propterea sponsalia sunt et fuerunt nulla. Quoniam autem in foro externo causa adeo gravis raro probatur, ac saepe praesumendum est, damna et incommoda talis matrimonii compensari aliis bonis, quae sponsus in hac sponsa — aut vice versa — se detexisse putavit: frequenter accidere debet, ut ejusmodi sponsalia pro validis quidem habeantur, sed propter parentum dissensum rescindi possint. 4. Nec minus invalida censeri debent communiter sponsalia inter ca­ tholicum et haereticum. Si enim rarissimum casum excipias, in quo gravis omnino causa, maxime publica, ejusmodi matrimonium mixtum suadeat, ita ut promissio matrimonii sustinenda sit — quamquam ne tum quidem ante dispensationem ecclesiasticam veri nominis sponsalia adsunt —: multo com­ munius ejusmodi matrimonia mixta illicita sunt. Neque Ecclesiae dispen­ satione eam prohibitionem, quae juris naturalis sit, auferri vel pro sublata sive suspensa declarari semper, sed accedentem positivam prohibitionem, vide infra sect. III. η. 715. Cf. etiam hac de re egregia documenta SS. Pontificum Pii VIII. ad Episcopos Borussiae 25. Martii 1S30 et Gre­ gor ii XVI. ad Episcopos Bavariae 27. Maji 1832 cum instructionibus an- 4(4 s H W P. II. L. I. Tr. VIII. De Matrimonio. — Sect. I. Matrim. praecedentia. nexis ; dein Martin catechism, laic, de jure canonic, seu : Laiencafechi.nniu des kanonischen Redites § 71. Si sub spe matrimonii puella catholica deflorata et gravida facta sit, haec causa ex se satis gravis sit, ut promissio matrimonii sustineatur, modo omnes conditiones ab Ecclesia praescriptae impleantur: atque etiam sub iisdem conditionibus puellae catholicae a viro acatholico ita violatae con­ ceditur, ut viri acatholici obligationem ad se ducendam urgeat. CC9 Ad II. Huc referri debet: 1) electio statùs perfectioris; 2) matrimo­ nium cum altera persona subsecutum; 3) temporis lapsus. Vid. 1. Non est dubium, professionem religiosam exstinguere sponsa­ lia; idemque dicendum est de susceptione ordinum sacrorum. Neutrum illicitum est sponsis, modo ne alteram partem ex industria deceperint: S. Alph. n. 871. 2. Majus dubium est, num votum privatum castitatis sponsalia ipso facto solvat. In foro externo, in quo tale votum non cognoscitur, hoc vix admittitur; sed judex cogit eum, qui votum castitatis se emisisse contendit, aut ad ingressum in religionem, aut ad contrahendum matrimonium pro­ missum. At in foro conscientiae satis probabile visum est S. Alplionso cum aliis 1. c. n. 873, sponsalia ipso facto dissolvi. 3. Quare — id quod consequitur — etiam ipso facto sponsalia dis­ solvi dicenda sunt per votum 1) suscipiendi sacros ordines, 2) professionis religiosae faciendae. 4. Per solum autem ingressum in religionem, sino voto in eo manendi, non dissolvuntur sponsalia: datur quidem parti relictae statim facultas re­ cedendi a sponsalibus, sed etiam jus retinet postulandi matrimonii, si, qui novitiatum ingressus est, ad saeculum revertatur. 5. Qui vero post emissum votum, quod ipso facto sponsalia dissolvat, ab eo voto legitime dispensatur, sponsalibus, utpote exstinctis, non iterum ligatur: nisi forte in fraudem, ut sponsalia a se excuteret, ita egit. 6. Si contra priora sponsalia cum altera persona matrimonium initur, sponsalia illa priora probabiliter exstinguuntur : quare si forte matrimonium morte conjugis solvitur, obligatio priorum sponsalium non reviviscit. Ita auctores quam plurimi apud S. Alph. n. 875: cf. Gury-Ball. II. n. 733 notam. Neque ratio dissimilis est ab ea, quae affertur pro voto castitatis, quod postea per accidens dispensatione solvitur. 7. Temporis diuturni dilatio per se non dissolvit sponsalia. Si vero 1) tempus praefixum fuit ad obligationem finiendam: quocunque tandem modo matrimonium impeditum est, sponsalia sunt soluta, nisi forte fraudu­ lenter ab alterutro sponsorum morae trahebantur. Aliud dici debet, si tempus praefixum est ad obligationem urgendam. 2) Si igitur terminus praefixus est ad sollicitandam obligationem, aut •si nullus terminus praefixus est: ille, qui culpabiliter longas moras trahit, amittit jus suum, ita ut altera pars libera sit; si vero ex justa causa dif­ fertur matrimonium, corte diutius exspectandum est, non vero nimis din. Quo in casu convenit, ut, re ad judicem delata, interpellatio judicis certique termini praefixio sequatur, quo elapso, altera pars libera maneat. 3) Qui autem in longinquam regionem abit non negotii causa neque cum animo revertendi, sed cum animo aliud domicilium figendi, compartem, cui talis translatio gravis fuerit, ad idem faciendum cogere non potest; quare id habetur pro juris renuntiatione: S. Alph. n. 8GG—868. Sponsalia — eorum dissolutio. 475 Ex dictis patet, jam quasdam causas allatas esse, quae non dissolvunt ipso facto vinculum sponsalitium, sed alterutri parti jus recedendi conce­ dunt. Quorum enumeratio ut compleatur, adverto: Ad III. 1. Impedimentum matrimonii superveniens parti inno-e?) centi jus dat negandi fidem ei, qui impedimentum induxit; ille vero, qui culpabilis causa hujus impedimenti fuit, tenetur dispensationem quaerere, modo sine nimio incommodo id facere possit: S. Alph. n. 857 et 858. 2. Crimen alterius grave aut post sponsalia commissum aut nunc tandem detectum (modo pro conditione personae vere grave censeatur) parti innocenti jus dat recedendi. — Speciatim quoad fornicationem practice haec notanda sunt: 1) Fornicatio subsequens parti innocenti, sive sponso sive sponsae, jus dat recedendi. 2) Fornicatio 'antea commissa, sed nunc detecta, sponso semper jus dat recedendi; sponsae jus tum solum conceditur a) si detegar, sponsum frequenter ita egisse, aut etiam cum pluribus feminis ita conversatum esse, ut ejus fidelitas merito suspecta haberi debeat; b) si sponsus ex altera femina prolem susceperit, c) si ob conditio­ nem suam aliasve circumstantias etiam sponsa valde graviter ferat viro nubere, quem etiam semel fornicationem commisisse cognoverit. S. Alph. n. 861. 3) Utroque sponso post sponsalia fornicante, ad summum sponso jus recedendi datur. Cf. S. Alph. n. 862, Craisson 4022. qui hanc dicunt communem sententiam, eo quod ob antecedentem fornicationem non idem concedatur puellae, quod viro, siquidem in puella res multo turpior existimatur. 3. Notabilis mutatio seu delapsus in pejorem conditionem sive physicam sive moralem, aut etiam talis defectus nunc primum detectus, qui, si cognitus fuisset, a sponsalibus deterruisset, alteri parti jus dat recedendi. Quare 1) Si tanta detegitur morum discrepantia, ut infelix matri­ monium plane timendum sit, sponsalia non debent sustineri. 2) Si sponsa etiam violenter sine propria culpa opprimitur, sponsus non jam tenetur eam ducere. S. Alph. 1. c. — 3) Si ex morbo etc. sponsa notabilem deformitatem contraxit, sponsus liber est. 4) Ignobilior con­ ditio, paupertas etc. nunc detecta, modo probabiliter a sponsalibus retraxissent, nunc jus dant resiliendi: ibid. u. 863. NB. Id vero communius affirmant, partem illam, quae aliquo de­ fectu laboret, nisi sit nocivus defectus, non teneri sponte illum mani­ festare, imo interrogatum posse ambiguo responso declinare: modo ne infelicem matrimonii exitum praevideat. Nam quod per breve ali­ quod tempus altera pars, si forte postea defectus detegatur, id aegre aliquantulum ferat, non inducere gravem obligationem, cum gravi incommodo proprio haec praecavendi, S. Alphonsus n. 865 cum aliis multis tenet. 476 Ρ. ΙΓ. L. I. Tr. λ III. De Matrimonio. — Sect. I. Mntrim. praecedentia. Qui autem morbo periculoso aut pernicioso laborat, debet utique id manifestare, vel potius abstinere a matrimonio. Similiter dicendum est generatim de sponsa, quae ex alterius consortio gravida est: certe raro accidit, ut id tegi possit, ct ut propter sponsae gravissimum damnum hoc damnum et incommodum sponso etiam inscio inferre liceat: S. Alph. n. 864. 671 4. Notabilis conditionis in melius mutatio illi, qui sic mutatur, etiam jus confert a sponsalibus se liberandi. Quare: 1) id de super­ veniente nobilitate vix negatur. 2) De magnis divitiis supervenientibus magis dubitatur,· S. Alph. n. 876 censet, discessum propter hanc rationem per se omnino dissuadendum esse — et revera, qui divitiis magis movetur, quam optimis moribus compartis, felicem matrimonii exitum vix habebit, — at illam conditionis mutationem pro causa dis­ cessus sumere, ex se peccatum non esse censet. Imo 3) S. Doctor ne eum quidem peccati accusat, qui, quum sibi post inita sponsalia offeratur matrimonium cum comparte multo ditiore \ priora sponsalia relinquit, ut cum secunda matrimonium ineat. 5. Dissensus parentum etiam in iis circumstantiis causa recedendi esse potest, in quibus sponsalia ab initio nulla esse dici non possint, scilicet si propter parentum dissensum, etsi fortasse injustum, magna mala timentur, ut diuturnae inimicitiae vel dissensiones, exhaeredatio, gravia scandala. Ad ejusmodi enim mala perferenda, quae rationa­ biliter praevideri non poterant, nemo censetur se voluisse obligare. 6. Num autem sola prodiga matrimonii promissio, quae ab eo fit, qui sponso sive sponsae multo inferioris conditionis vel fortunae matri­ monium promisit, quamquam sine ullo familiae dedecore, ratio sit dissolvendae promissionis, vel potius ab initio nullam fecerit promis­ sionem, audi S. Alph on sum recte ita dicentem: 1) si nulla ratio cohonestans hanc prodigam promissionem adfuerit, eam videri venia­ liter malam atque ita nullam; 2) sin mediocris ratio cohonestans adsit, ut specialis virtus in sponsa deprehensa, spes felicioris matrimonii, majorve honesti amoris affectus, promissionem et validam ct licitam esse. Quare inaequalitas in divitiis non erit ex se sola justa causa, cur parentes consensum suum denegent, neque causa justa recedendi a sponsalibus scienter contractis, etsi parentum dissensus accedit, nisi praeter hunc dissensum et propter illum alia mala timentur. C72 Ad IV. Quae sint partes parochi, si, instante matrimonio vel proclamatione futuri matrimonii, aliquis objicit sponsalia secum facta, vide apnd Bang en I. § 8. Si enim interpellator non matrimonium cum illa persona intendit, sed solam indemnitatem, parochi est, eum monere, de hac causa judicem ecclesiasticum non consuevisse cognoscere, sed eam conscientiae partium relinqui: quare suadeat amicam compositionem. Alias, si sponsalia adfuisse satis probari potest, neque pro altera parte causae certo justae resiliendi deprehenduntur: parochi est, sistere pro1 S. Alph. utitur voce nexcedenter melioru 1. 6 n. 876. Sponsalia — eorum dissolutio. — Banna. 477 clamationes et efficere, ut ecclesiastici judicis sententia quam citissime pro­ curetur, quae, quid juris sit, decernat; secus enim eum, qui juste inter­ pellat, a justa spe vincendi dejiceret, siquidem, contracto matrimonio, actio sponsalitia non amplius admittetur. — Si altera pars certas causas rece­ dendi habet, sufficit parocho, monere alteram partem, se et in proclamationibus et in ipso celebrando matrimonio progressurum esse, nisi sibi exhibeatur prohibitorium Ordinarii, ad quem actor, si velit, confugere possit. Appendix. Gravia igitur peccata praecipua, quae circa sponsalia committi possunt, sunt haec: 1. Temere et inconsultis parentibus sponsalia contrahere (ita plerumque saltem). 2. Cum gravi periculo aut alterum decipiendi, aut gravia mala ex matrimonio oritura inducendi sponsalia facere. 3. Fidem sponsalitiam frangere. 4. Statum sponsalitium diu protrahere cum peccandi periculo seu occasione proxima. Caput II. De Bannis. Quo securius in celebrandis matrimoniis procedatur, et quo facilius 073 impedimenta, si qua exsistant, detegantur, Concilia Later, et Trid. proclamationes matrimonii antea faciendas accurate praescripserunt. Quare, ut compleatur doctrina eorum, quae ante matrimonium aut fieri debent, aut obligationes inducere possunt, breviter agemus 1) de bannorum obligatione, 2) de eorum dispensatione, 3) de obligatione im­ pedimenta matrimonii revelandi. § 1- De obligatione bannorum. I. Ex praescripto Ecclesiae matrimonium tres proclamationes prae­ cedere debent: quae obligatio ex se gravis est: Later. IV. c. 51, v. Decretal. 1. 4 tit. 3 cap. 3, et Trid. sess. 24 cap. 1 de ref. mair. IL Circumstantia temporis praescripta ea est, ut fiant 1) tribus continuis vicibus, 2) diebus Dominicis et festis de praecepto, 3) inter Missarum solemnia: v. Trid. ibid. III. Locus autem praescriptus est ecclesia parochialis illius loci vel illorum locorum, ubi sponsi habent domicilium. Plenior explicatio. Ad I. 1. In genere gravissima est haec obligatio, ita ut Trid. 1. c. cap. 5 disposuerit, eos etiam, qui ignoran­ ter quidem cum impedimento dirimente contraxerint, sed requisitas solemnitates (inter quas enumerat proclamationes) neglexerint, spe dispensationis carere debere. 478 P. II. L·. I. Tr. VIII. De Matrimonio. — Sect. I. Matrim. praecedentia. 2. Unam ex illis tribus proclamationibus omittere, non censetur ex se materia gravis, gravis vero omnino est duarum omissio: S. Alph. n. 990, Craisson n. 4048. 3. Si, proclamationibus expletis, matrimonium diu differtur (Rit. Rom. dicit post duos menses, Rit. Trevir. et Fu Id. notat quatuor menses": Schulte Eherecht pag. 53), proclamationes ante matrimonii celebrationem renovandae seu iterum faciendae sunt. Ad IL 1. Quamquam Trid. dies Dominicos et festivos pro bannis assignat, consuetudo in multis regionibus est, ut solis diebus Dominicis, intermissis festis intra hebdomadam occurrentibus, proclamationes fiant: quud menti legislatoris adversari non videtur,- quare licet sic fieri, si legitima consuetudo id approbaverit. 2. At etiam satisfieri videtur legis intentioni, si, occurrente magno concursu fidelium, in die ex praecepto non festivo, proclamatio aliqua fiat: v. Craisson n. 4054. 3. Dicitur „inter Missarum solemnia“ ; quare fiat oportet non in sola Missa privata, neque in Vesperis. At si oblivione omissa fuerit aliqua proclamatio in Missa, in Vesperis, modo sat magnus populi sit concursus, ea suppleri posse videtur: cf. S. Alph. η. 991. 674 Ad III. 1. In Ecclesia parochiali proclamationes faciendae sunt. Si vero pro peculiari aliqua festivitate populus potius ad aliquod sacel­ lum ejusdem parochiae confluxerit, quam ad ipsam ecclesiam: nihil im­ pedire videtur, quominus ibi in sacello isto proclamatio fiat: ibid. 2. In utriusque sponsi parochia proclamatio fiat oportet: quare si diversae sunt parochiae, utrobique banna publicari debent, nisi parochiae sint valde vicinae. Imo si quis sponsorum in pluribus locis domicilium aut quasi-domicilium habet, ubique in omnibus illis locis publicatio fa­ cienda est: cf. Craisson n. 4057. 3. Difficile non est definire, quis re plura domicilia sive quasi-domicilia 1 habeat. Difficilior quaestio evadit circa eos, qui, ut nondum plene sui juris, ex domicilio eorum, quibus subsunt, juridice censeantur domicilium habere, ubi re non habitant. Pro his nota haec, quae praecipue ex recentioribus conciliis provincialibus desumpta sunt, utQuob. II. Coli. Lac. III. coi. 648, Sen on. ib. IV col. 894 sq., Bitur. ib. coi. 1118, Remensi ib. coi. 126 etc., Instruet. Austri a ca § 61—64 ib. V. coi. 1294. 1) Filii familias aetate minorennitatis 2* proclamari debent non solum in actuali domicilio vel quasi-domicilio, sed etiam in domicilio parentum. 2) Milites, si minores sunt, eodem modo tractari debent; alioqui prae­ ter locum actualis habitationis domicilium juris putatur locus, ubi ante susceptam militiam habitaverunt. 3) Vagi proclamandi sunt in loco, ubi diutius commorati sunt, vel in loco originis: insuper pro eorum matrimonio licite celebrando consensus Episcopi adesse debet et legitima attestatio eorum statûs liberi. 1 Quae quomodo acquirantur, vide n. 775. 2 Aetas minorum computatur secundum leges civiles regionis: v 11. cc. Cone. Queb., Re men., Se non. etc. Banna — eorum obligatio — dispensatio ab eis. 479 4) Qui a brevi tempore domicilium vel quasi-domicilium mutaverunt, nou in solo actualis habitationis Joco, sed etiam in loco prioris domicilii proclamari debent. Quantum autem tempus actualis habitationis requiratur, ut in priore loco banna omitti possint, a diverso jure loci atque Episcopali lege multum pendet. Quamquam enim Romanum jus saltem quinquennium requirere videtur, in aliis locis habitatio unius anni, imo sex mensium pro sufficienti habetur. Sic in Cone. prov. Bituric. 1850 et in Concilio Auscitano (v. Coll. Lac. tom. IV. coi. 1118 et 1191) commoratio sex mensium statuitur, ut aliquis quoad banna domicilium mutasse censeaturAdditur dein „sed pro iis, qui transitorii officii, vel studiorum, famulatùs causa in uno loco ultra sex menses degunt, domicilium relinentes in altero, in utroque (loco) proclamentur" : ergo qui domicilium in altero loco neque re, neque jure retinuerint, in solo posteriore proclamandi sunt. — Quae quum Romae approbata sint, norma esse possunt, ut simile spatium pro legitimo habeatur, ubi consuetudine idem observatur. 4. Quando banna in pluribus locis facienda sunt, parochus loci, ubi matrimonium contrahitur, literas testimoniales de statu libero sponsorum accepisse debet (Ledigschein), ut matrimonio possit assistere. A lege civili interdum exigitur, ut consensus parentum — si de filiis minoribus agitur — afferatur: quod leges canonicae non requirunt. Pru­ dentiae igitur est videre, quousque leges civiles observari hac in re debeant. bS 9-· De dispensatione bannorum. 1. Episcopus ex justa causa, si aliunde de impedimento non exsi-675 stente satis videtur constare, a bannorum obligatione dispensare potest: Trid. 1. c. cap. 1. II. Probabiliter sufficit dispensatio Episcopi unius ex sponsis: quia nisi unus sponsorum alteri gratiam acceptam communicer, gratia nihil juvat, insuper lex bannorum obligat sponsos tantum, quatenus de mutua ipsorum relatione agitur. Aliis verbis, omissio bannorum per se est impedimentum matrimonii impediens; quare qui, sicut in qui­ busvis aliis impedimentis sive impedientibus sive dirimentibus, ita in hoc dispensationem accepit, cum comporte sua ab impedimento libera­ tus est: S. Alph. n. 1006. III. Causae dispensationis aliae sunt necessariae, aliae gratiosae. Necessariae sunt eae, quae, nisi dispensatio fiat, gravo damnum uni alterive sponsorum inferant; gratiosae, quae id minime faciant. IV. Parochus, quamquam dispensare a bannis nequit, potest tamen aliquando, si recursus ad Episcopum non jam patet, ex epieikeia pro­ clamationes omittere, et sine illis ad matrimonium celebrandum sponsos admittere. Nota ad I. 1. Facilius potest dispensari ab una altcrave proclamatione, quam ab omni. Quod si fit, in ipsa proolamatione diei debet, eam esse unam pro tribus, vel secundam pro secunda et tertia. 2. Facilius etiam, quam totalis bannorum omissio, concedi potest ab Episcopo, ut post contractum matrimonium tandem proclamationes supple- 480 P. II. L. I. Tr. VIII. De Matrimonio. — Sect. I. Matrim. praecedentia. antur, monitis conjugibus, ut interim a matrimonii consummatione absti­ neant: v. Trid. I. c. ot Rituale Romanum tit. VIL c. 1 η. 9. Potest tamen Episcopus pro causae gravitate absolute dispensare. Si in tali causa conjuges moniti aut jussi sunt abstinere a matrimonii consummatione, ipsi vero certi sunt, impedimentum non exsistere: illius praecepti transgressio mortale peccatum non censetur: v. Gury-Baller. II. n. 740 2. not., nisi forte specialis intimatio et gravis comminatio ad­ juncta fuit. 6,6 Ad III. 1. Causae necessariae fere hae sunt: 1) ne malitiose impediatur matrimonium, v. g. a cognatis; 2) ne forte vir, mutato consilio, derelinquat puellam a se violatam; 3) ne damnum, scandalum, infamia ex dilatione matrimonii oriatur; 4) si urget necessitas contrahendi, quum sponsus statim proficisci debeat; 5) si forte vir post matrimonium civiliter contractum non vult in tres proclamationes consentire, admittere tamen vult ecclesiasticum ri­ tum: tunc enim in gratiam sponsae dispensari debet, si jam sepa­ ratio fieri nequit; 6) si proclamationes sponsos magno ludibrio atque irrisioni exponunt: quod quum plus minusve urgere possit, aliquando pro causa ne­ cessaria, aliquando pro libera et gratiosa haberi debet. Quando igitur ejusmodi causae certo adsunt et graviter urgent, Epi­ scopus justo denegare nequit bannorum dispensationem. 2. Aliquando vero ex mera gratia, ut propter sponsorum nobilitatem vel meritum, dispensatio concedi potest. Imo in matrimoniis summorum Principum, quorum cognatio communiter publice nota est, proclamationes omitti solent: v. Craisson n. 4050. Ad IV. 1. Parochus igitur epieikeiâ uti potest: 1) maxime in articulo mortis ad matrimonialiter conjungendos concubinarios sive propter bonum prolis, sive propter spiritualem curam moribundi; 2) si in aliis causis necessariis modo allatis Episcopus tam cito adiri nequit. 2. Sed, nisi mortis articulum excipias, parochus debet conjuges monere, ut a matrimonii consummatione abstineant, donec proclamationes suppletae fuerint, aut aliter per Episcopum sit provisum. Nam opieikeia non plus concedit, quam necessarium est. At necessarium quidem esse potest statim matrimonium contrahere, vix unquam, etiam post matrimonium proclama­ tiones omittere. Quomodo vero conjuges laedentes hoc praeceptum peccent, et — quod consequens est — qua prudentia hoc praeceptum conjugibus a parocho explicandum sit, vides ex iis, quae supra ad I. dicta sunt. § 3. De obligatione impedimenta revelandi. f>~~ Proclamationes propterea fiunt, ne cum impedimentis matrimonia celebrentur. Quare, ut finis ab Ecclesia intentus obtineatur, necesse est, adesse obligationem pro fidelibus ea revelandi, quae matrimonium, quod proclamatur, sive invalidum sive illicitum reddant. Banua — dispensatio a bannis. — Obligatio revel, impedimenta. 481 Ex iis vero, quae matrimonium illicitum reddant, fere sola spon­ salia cum tertia persona inita huc pertinent. Quorum revelatio vix ad alios spectat nisi ad ipsam hanc tertiam personam, si jus suum servare velit. Aliquando tamen, si ipsa jus suum prosequi nequit, aliorum est, parochum de illo impedimento certiorem facere. Plerumque igitur ad impedimenta dirimentia obligatio faciendae revelationis restricta est; quae paucis his principiis continetur: I. Per se est obligatio gravis impedimentum matrimonii, si quod scitur, revelandi, etsi res occulta est et vel secreto scitur naturali vel promisso tantum. II. Obligatio illa, quamquam prae aliis sponsos ipsos adstringit, tamen ab omnibus, qui rei notitiam habent, idque quam primum, nisi gravis causa excusat, impleri debet. III. At obligationis excusatio censetur adesse pro iis: 1) qui sciunt impedimentum sub secreto commisso, ut sibi in officio suo dictum; 2) qui nequeunt revelare sine magno suo damno, vel scandalo aliorum. 3) qui fructum ex revelatione sperare non possunt, praecipue si certi non sunt de impedimento, sponsi vero in bona fide exsistunt; 4) qui audierunt ab homine fide non digno, aut nesciunt, a quo rem sibi narratam habent (nisi fundata spes est ulterius in­ quirendi) ; 5) qui sciunt, sponsos occulte petiisse dispensationem. IV. Si illius impedimenti revelatio crimen aliorum manifestat, illi, qui ex revelatione impedimenti diffamationem patiuntur, sive sponsi sunt, sive alii, per se prius moneri debent, ut ipsi per seipos provi­ deant (aut desistendo a matrimonio, aut dispensationem occulte petendo): quo facto, si provisum fuit, revelatio non amplius fiat oportet. Haec vero monendi obligatio eos etiam adstringere potest, qui ex secreto commisso notitiam habent, ut videlicet eos ipsos moneant, a quibus rem secreto cognoverunt. A p p e n d i x. Gravis igitur obligatio circa banna praecipue est: 1. ne parochus ea (plus semel) omittat; 2. ne sponsi sine bannis, nisi dispensatum fuerit, matrimonium contrahant ; 3. ut omnes, qui impedimenta norint iliaque sine gravi damno manifestare possint, ea quam primum revelent I, ehmknhl, Theol. mor. II. Etltt. 4. 31 482 Ρ. II. L. I. Tr. VIII. De Matrimonio. — Sect. II. KFatrim. in se spectatum. Sectio II. De matrimonialis contractas natura et qualitate. Complures reccntiores scriptores de matrimonio disputantes a voce contractûs quodammodo abhorrent, quasi aut matrimonium non deceat sic vocari, aut matrimonii conceptus minus rectus ingeratur. Nos vero id minime timentes vocem a tot sacculis usitatam, et SS. Pontificum etiam nostri temporis solemnibus documentis, ut Pii IX. et Leonis XIII., consecratam et fidenter adhibemus et matrimonii naturam sic exacte exprimi prorsus putamus, modo ne quemlibet contractum eandem omnino naturam habere sumatur. Matrimonium sine dubio non solum propter officium naturae, cujus causa institutum est, singularis omnino contractus est, sed etiam propter eximiam dignitatem, ad quam Christus illud evexit. Nam et contractus et sacramentum est. Qui characteres quum ab invicem separari non possint, ne nos quidem in tractando eos dividemus, sed conjunctim de utroque locuturi sumus, et 1) quidem de contractûs matrimonialis sacramentali charactere, 2) de necessariis hujus contractûs sacri qualitatibus. Caput I. De matrimonialis contractus charactere sacramentali. Matrimonium christianum, a Christo Domino novo splendore cir­ cumdatum, natura non est mutatura, sed elevatum. Quare ab ipsius natura et essentia in se spectata incipiendum est, ab eaque definitio est sumenda. § L De hujus sacramenti essentia. Definitur igitur matrimonium: Individua maris et feminae con­ sociatio, qua mutuo complentur ad constituendum jure unum genera­ tionis principium. Distinguitur 1) matrimonium in fieri et matrimonium in facio esse: A) Matrimonium in jieri, quatenus consideratur illa transitoria actio seu consensio, qua mas et femina jus illud mutuum mutua tradi­ tione et acceptatione acquirunt, seu qua constituuntur in jure efforinandi unum generationis principium; B) Matrimonium in facto esse, quatenus permanens ille status juris consideratur, qui morali et juri­ dico vinculo conjuges conjunctos tenet, ex ipsa consensione resultans. 2) Distinguitur matrimonium legitimum, ratum, consummatum, vel potius: consummatum, ratum tantum, legitimum tantum. Legitimum tantum dicitur illud matrimonium, quod verum quidem est, sed eleva­ tione ad dignitatem sacramentalem caret: quod solummodo inter nonbaptizatos exsistere posse, infra probabitur. „ Ratum * dicitur ma­ Mfttrim., contractu» sacramentalis — ejus essentia. 483 trimonium ratione illius confirmationis et ratification is, quam per sacramentakm characterem accipit \ quo matrimonium est non tantum coram Deo ut auctore naturae, sed etiam coram Christo ut Sanctificatore et Redemptore, atque coram Ejus Ecclesia: dicitur autem „ratum tantum f ut excludatur, carnale commercium jam habitum esse, quo morale et juridicum vinculum fortius etiam sit adstrictum. Quodsi post matri­ monium vero contractum carnale commercium accessit, dicitur matri­ monium consummatum: vid. ratum et consummatum, si de matrimonio inter baptizatos agitur; legitimum tantum et consummatum, si de ma­ trimonio inter non baptizatos sermo est. Definitio supra data referri potest et ad matrimonium in fieri et ad 679 matrimonium in facto esse, prout consociationem accipias illam actionem transeuntem, qua societas initur, aut stabilem societatem ipsam. ,Consociatio" indicat ipsa sua notione a) contractum, sed b) con­ tractum certi generis, quo contrahentes non rem quandam aut actionem quandam obligant, sed se suasque personas ipsas proxime et directe ad socialem vitam adstringunt. — Sequentibus verbis in recto exprimitur pri­ marius finis, ad quem haec societas proxime tendit, vid. .ut contrahentes compleantur jure tamquam unum generationis principium/ Nota enim distinctiva diversarum consociationum essentialiter pendet a proximo ejus fine: quare in definitione ille necessario exprimendus est. — Dictum est autem, .quo jure constituantur unum principium4*, ut jam hic negetur, ad essentiam matrimonii pertinere ejus consummationem, vel etiam ipsius matrimonialis usûs jus expeditum: de quo tamen infra aliqua notanda sunt, quando dc conditionibus matrimonio appositis agemus. — Verba illa ^In­ dividua maris et feminae consociatio44 innuit duplicem essentialem matri­ monii qualitatem, unitatem dico et indissolubilitatem. Haec praevie expli­ candi causa indicasse sufficiat: de singulis fusior institui debet disputatio. I. Matrimonium verum et legitimum etiam inter infideles seu non-eso baptizatos exsistit. II. Matrimonium inter fideles seu baptizatos sacramentum Novae Legis est, unionem Christi cum Ecclesia significans et efficienter ex­ tendens. III. Sacramentum a contractu reipsa separari non potest, sed matrimonium inter baptizatos aut sacramentum est, aut contractus vali­ dus non est. IV. Materia et forma sacramenti est ipse consensus contrahentium legitimo manifestatus, quo matrimonium in ratione contractûs perficitur. V. Minister igitur sacramenti non est sacerdos, sed ipsi contra­ hentes et ministri et suscipientes sunt. VI. Necesse tamen non est, ut contrahentes rationem sacramenti expresse intendant; sufficit, ut eam praevalente intentione non ex­ cludant. 1 Innnc. 1Π. in decret. 1. 4 tit. 19 cap. 7: „Nam etsi matrimonium verum inter infideles exsistat, non tamen est ratum; inter fideles autem ct verum et ratum ex­ sistit, quia sacramentum fidei, quod semel est admissum, nunquam amittitur, sed ratum efficit conjugii sacramentum * 31 · 484 P. II. L. I. Tr. VIII. De Matrimonio. — Sect. II. Matrirn. in se spectatum. Uberior explicatio. Primae thesis veritas adeo patet, ut probatione non indigeat. Nemo enim unquam ausus fuerit neque audeat generis humani propagationem prohibere: quae extra matrimonium jure naturae a gravi cri­ mine immunis non est. Atque ipsa. Ecclesia quovis saeculo pro solenini axio­ mate habuit: „Per baptismi sacramentum non solvuntur conjugia, sed dimit­ tuntur crimina", ut ait Innoc. III.: v. decret. 1. 4 t. 19 c. 8. (de divortiis), esi Ad II. nota: 1. Doctrinam esse catholicam de sacramentali matrimonii charactere, ex compluribus Ecclesiae definitionibus fido certum est. Trid. sess. 24 can. 1 dicit: „Si quis dixerit, matrimonium non esse vere et pro­ prie unum ex septem legis evangelicae sacramentis a Christo Domino in­ stitutum, sed ab hominibus in Ecclesia inventum, neque gratiam conferre, a. s." — Cf. Flor., Instr, ad Armenos ; in Syllabo Pii IX. th. 65 (et 66): ,Nulla ratione ferri potest, Christum evexisse matrimonium ad dignitatem sacramenti" damnatur. 2. Anterioris temporis documenta ex ecclesiastica traditione collecta habes apud Perrone de matrimonio christiano 1. 1 sect. 1 c. 1 art. let2. 3. Imo ex ipsa Sacra Scriptura satis erui potest, Christiano matri­ monio id competere, ut sit signum efficax gratiae seu verae rationis sacra­ mentum. Videl. S. Paul, ad Ephes, c. 5 imprimis de matrimonio Chri­ stianorum effert: ^Sacramentum hoc (sive mysterium) magnum est: ego autem dico in Christo et in Ecclesia", nimirum magno aliquo et mystico modo matrimonium significare sublimem illam unionem Christi et Ecclesiae, quam sibi ut dilectam sponsam acquisivit atque perpetuo amore prosequitur. Porro hoc imprimis de christiano matrimonio recte non diceretur, nisi, ra­ tionem nudi signi excedens, efficienter hanc unionem significaret; efficere autem hanc unionem non potest, seu latius diffundere, nisi contrahentes gratia divina sanctificet et cum Christo intimius conjungat. Nisi enim hanc efficacem significationem sustineas, habeas matrimo­ nium ante-christianum, maxime protoparentum, longe excellentiore modo fuisse unionis inter Christum et Ecclesiam signum. Est enim signum prae­ formans, cui sub hac ratione majorem dignitatem adseribere debemus, quam signo imitanti. Quare, ut nihilominus majorem excellentiam secundum S. Paulum matrimonio Christianorum vindicemus, id aliunde peti debet, videl. ex eo, ut non nude, sed cum effectu signum sit. 682 4. Sed ut in ipsa etiam re significata diversitas pro diversis statibus matrimonii habeatur, ecclesiastici scriptores et Romani Pontifices id sic exhibent ‘, ut matrimonium infidelium significet unionem Verbi cum genere humano per Incarnationem, matrimonium fidelium rutum unionem cum Ec­ clesia ejusque membris per gratiam, matrimonium fidelium consummatum unionem Verbi cum individua humana natura per hypostaticam unionem: ex quibus prima unio est praeparatoria gratiarum, secunda conferens qui­ dem gratiam, sed per peccatum grave dissolubilis, tertia unio firmissima et indissolubilis; et sic ex ipsa re significata illustratur minor majorve gradus indissolubilitatis, quam matrimonio competere, infra dicetur. 5. Matrimonium sacramentum vivorum est, ideoque scienter in statu peccati suscipi sine sacrilegio nequit. Et quamquam actus con- i 1 Leo XIII. in Encycl. Arcanum divinae Sapientiae 10. Feb. 1880 haec habet: ..Quum matrimonium fuerit vel a principio quaedam Incarnationis Verbi Dei adum­ brat io. “ Matrim. contractus sacrament. — sacramenti ratio exponitur. 485 tritionis per se sufficit, praestat omnino morem catholicum servare, ut et confessio praemittatur et S. Eucharistiae susceptio aut praecedar aut sequatur matrimonii ipsius celebrationem. 6. Effectus autem est 1) majoris sanctificantis gratiae augmentum: 2) speciale jus ad actualis gratiae auxilia, quibus onera christiani ma­ trimonii levius et fructuosius ferantur, sc. perpetua fides, mutua con­ cordia et patientia, libidinis refracnatio, liberorum educatio etc. Quae divina dona ut percipiantur et largius hauriantur, id imprimis caven­ dum est sponsis, „ne nuptias antevertant continuatione quadam serie­ que Hagitiorum, irato Deo", ut ait Leo XIII. 1. c. De quo multum monendi sunt. Ad III. 1. Rationes externae hujus veritatis, sacramentum a con->'3 tractu re ipsa separari non posse, desumuntur ex ipsa supremae Ecclesiae auctoritatis declaratione et communi inter catholicos scriptores doctrina. Videl. Pius IX. Allocut. 27. Sept. 1852: .Inter fideles matrimonium dari non posse, quin uno eodemque tempore sit sacramentum ... ac proinde a conjugali foedere sacramentum separari nunquam posse." — Accedit thesis 66 in Syllabo damnata: .Matrimonii sacramentum non est nisi quid contractui accessorium ab eoque separabile, ipsum sacramentum in una tantum nuptiali benedictione situm est". Leo XIII. Encycl. cit.: .Jam vero Apostolis magistris accepta referenda sunt, quae SS. Patres nostri. Concilia et universalis Ecclesiae traditio semper docuerunt, nimirum Christum Do­ minum ad sacramenti dignitatem evexisse matrimonium : ** unde Summus Pontifex dein concludit: ^Christus . . . totam (matrimoniorum) discipli­ nam Ecclesiae credidit . . . .“ ita ut absonum sit, gubernatoribus rerum civilium partem aliquam ejus curae vindicare. Communis theologorum doctrina, antequam regalistarum commenta lucem aspexere, ex eo colligitur, quod matrimonia etiam clandestina sem­ per pro veris et ratis habita sunt, antequam Ecclesia ea irrita fecerit: ma­ trimonia autem „rata“ dicuntur ratione sacramenti: cf. Trid. sess. 24 de ref. matr. cap. 1. 2. Interna autem ratio ita efferri potest: Hoc idem signum efficax rei sacrae seu sacramentum est, quod rei sacrae signum significans est. Atqui ipsum matrimonium, ut contractus est, seu ut est legitima viri et mulieris conjunctio, rei sacrae signum est significans, (significans unionem Christi cum Ecclesia ejusque membris per gratiam sanctificantem). Ergo matrimonium, ut contractus est, est sacramentum. Ad IV. 1. Ex principio III. plane consequitur, materiam et for-est main reperiri debere in ipsorum contrahentium consensûs mutui de­ claratione, seu in matrimonialis juris traditione et acceptatione, quae sive verbis — ut communiter fit — sive indubiis signis exprimitur (v. (’one. Florent., Instr, ad Armenos)', atque id etiam patet, essen­ tiam sacramenti sequi prorsus essentiam contractûs. Aliis verbis dicam : quae essentiam contractus violant, etiam essentialiter vitiant sacramen­ tum; quae contractui non repugnant, ex se neque sacramento obsunt. 2. Igitur 1) hoc sacramentum celebrari potest etiam per procura­ torem: ita ut, quando procurator consensum declaraverit, modo ne mandans interim retractaverit, ipso illo tempore sacramentum con- î TERM TASSAC W ^ S A N t “ 486 f P. Π. L. I. Tr. VIII. I)e Matrimonio. — Sect. II. Matrim. in ue spectatum. ficiatur atque gratiae sanctificantis augmentum conjugibus accrescat, At ille modus, nisi in Principibus, communiter non licebit. 2) Huic sacramento nullatenus essentialiter obstat conditio de futuro: licet alio­ rum sacramentorum essentia talem conditionem non ferat. Quare, impleta conditione, eo ipso matrimonium firmum evadit atque sacramentalem effectum producit. 3) Quamquam in sacramentorum essen­ tiam et valorem Ecclesia potestatem nullam habet, tamen sacramenti matrimonii valor indirecte ab Ecclesiae potestate pendet. Nam u! contractus subjacet publicae auctoritati illi, quae res sacras custodire atque ordinare debet, ecclesiasticam dico jurisdictionem. Quae quum circa contractus sacri valorem leges ferre possit, eo ipso sacramenti valorem attingit. 685 3. Consensus vero, qui et contractum et sacramentum efficit, debet esse 1) mutuus, 2) deliberatus et voluntarius, 3) externus, 4) de praesenti. Quare 1) si alteruter vere non consensit, sed ficte tantum, matri­ monium nullum est. Fictio quidem non supponitur; neque in foro externo haec fictio admittitur, nisi forte probari potest. Hinc etiamsi ille, qui ficte consensit, sub poenis gravissimis ad vitam conjugalem adigeretur, in conscientia usum matrimonii sibi permittere non posset, fictione nondum sublata. 2) Consensus non tantum eatenus voluntarius esse debet, quatenus est actus perfecte humanus, sed etiam quatenus metum gravem in­ justum excludit, — de quo accuratius infra in „impedimentisu — sive hoc ex natura rei, sive ex positiva lege repetas. 3) Externus consensus requiritur ex essentia contractus et sacra­ menti. Nam quodlibet sacramentum signum externum est, neque contractus inter homines ullus cogitari potest, nisi externo signo effectus, quum acceptatio juris oblati fieri non possit, nisi oblatio facta et manifestata fuerit. >■ 4) Contractus ..de praesenti11 dicitur de objecto, in quod consensus fertur, cum comparatione ad sponsalia. Sponsalia enim pro objecto habent futuram juris matrimonialis traditionem, matrimonium praesentem juris traditionem : quod etiam verum est, etsi conditio futura apponatur; nam etiamtum juris traditio seu obligatio ad ipsa matrimonialia jura fit ex nunc, non ex tunc. Conditione videl. impleta, eo ipso contra­ hentes evadunt conjuges, etsi forte ratione actu non utuntur i 1 Recenter Dr. Freisen, canonista Germanus, in foliis periodicis „Archiv/iir kath. Kirchenrechtu t. 54 p. 361 sq., suscitavit vel potius resuscitavit aliam sententiam, quae reponat essentiam matrimonialis contractûs in copula maritali, ratus, omnia alia, quae praecesserint atque consensum sive de futuro sive de praesenti manifestaverint, sponsalia esse, eaque sive fuerint „sponsalia de futurow sive „sponsalia de praeeenti“ solvi plane posse tura Ecclesiae potestate, tum, nisi Ecclesia contrarium statuerit, mutuo consensu. — Docti illius viri historica argumenta, quibus totus in­ nititur, aliis relinquo convellenda. Ipse fatetur, se suae sententiae adversariam habere communem theologorum doctrinam : quod illi veri speciem sane non conciliat. Sed Matrira. contractus sacrament. — consensfis qualitates essentiales. 487 Porro de conditionato consensu quaedam addi debent; de aliis con-^e ditionibus pauca, plura de conditione turpi. A. Igitur generat ini 1. Plerumque illicitum est, conditionato consensu matrimonium contrahere velle: id enim innumeris periculis rem exponeret. Quare parochus sua auctoritate id nullatenus admittere debet. At inter­ dum ipsi contrahentes, etsi coram parocho non exprimunt, habere possunt intra se, aut etiam potuerunt mutuo inter se statuere — utut illicite haec fecerint vel faciant — aliquam conditionem appositam. Quare, quid juris sit circa matrimonii valorem, prosequi debemus. 2. De valore in conditione, quae est de praesenti aut de praeterito, nihil est, quod difficultatem movere possit; nam statim talis consensus aut absolutus aut nullus evadit, prout conditio verificatur aut non verificatur. 3. Si conditio de futuro est ex objecto honesta, valori matrimonii nihil obstat: attamen non est matrimonium, nisi factum futurum, quod pro con­ ditione positum est, revera acciderit. Aliud est, si conditio non tam est factum aliquod futurum, quam voluntatis propositum futuro tempore ali­ quid agendi, quae potius conditio de praesenti est: neque voluntatis mu­ tatio postea subsecutura matrimonio vitium inferre potest; matrimonium euim semel valide effectum dissolvi non amplius potest. Imo in tali conditione futurae alicujus actionis praestandae, videri omnino debet, utrum concepta sit tamquam vera conditio sine qua non, an potius tamquam modus, i. e. obligatio quaedam, quam unus alteri im­ ponere voluit, non ita tamen, ut ab ejus implet tone vel ejus implendae voluntate matrimonium intrinsecus pendeat. B. Speciatim de conditione turpi, quae matrimonio adjiciatur. Si con-^7 ditio de futuro ex objecto suo turpis est, quid juris sit, longiore exposi­ tione eget. — Ante omnia advertendum est: 1) „ conditionem u sumi ali­ quando stricto, aliquando latiore sensu pro intentione vel proposito aliquid faciendi ; 2) conditionem turpem aut substantiae matrimonii repugnare, aut alterius generis esse. Substantiae matrimonii repugnat turpis conditio, quae excludat 1) aut bonum prolis, nimirum ejus generationem vel conservationem, 2) aut bonum fidei seu exclusivam fidelitatem unitati matrimonii respondentem, 3) aut bonum sacramenti seu vinculi perpetuitatem. I. Circa intentionem conditionemve turpem substantiae matrimonii non contrariam haec valent: 1. Sola intentio ex conjunctione conjugali sumendi ansam sive auxi­ lium peccandi, in matrimonium ejusve valorem influere nequit. Imo etiam mutua ejusmodi consensio in peccatum perpetrandum practice plerumque considerari debet tamquam conatus in se irritus adjecti alicujus oneris: ita ut nihilominus in matrimonium consensus datus sit absolutus et verus. 2. Idque eo magis plane tenendum tum est, quando contrahentes jus ecclesiasticum norunt. Scilicet Ecclesia in foro externo hanc regulam tenet: Si conditiones turpes matrimonio non contrariae aut impossibiles in pactum neque eadem ista sententia consistit cum doctrina Instructionis Eugen. IV. ad Armcnos, neque cum notione matrimonii virginei B. Mariam V. inter et S. Joseph., neque — id quod nobis in theologia morali causa praecipua est — cum iis, quae coiyugibus extra matrimonii consummationem licere, quae non, unanimis theologorum sententia docet. Quare etiam in sequentibus innovatae illius opinionis ejusque consectariorum rationem non sum habiturus. 488 P. II. L. I. Tr. VIII. De Matrimonio. — Sect. II. Matrim. in se spectatum. raxaj > ■ n W snvm ro» s W ® “ deducuntur, habentur pro non adjectis. Contrahentes igitur quando conditionem ut turpem vel impossibilem cognoverunt, eam non serio apposuisse censentur. 3. Nihilominus in omnibus istis causis praesumptionem quidem habe­ mus, quae tandem voluntate vere contraria contrahentium vinci potest. Si igitur contrahentes, sive alteruter eorum, ita comparati sunt, ut conditio­ nem sive intentionem turpem pro vera conditione sine qua non habeant, haec reddit matrimonium nullum, saltem si agitur de ea conditione, quae nondum impleta est, vel cujus impletio ad indefinitum tempus protrahitur. ΙΓ. Circa intentionem conditionemve turpem substantiae matrimonii contrariam nota: Matrimonii valor destrui potest tum secundum regulam mox expositam, quatenus promissio turpis pro vera conditione sine qua non habebatur, tum etiam quia objectum contractus matrimonialis atque con­ sensus in illud essentialiter corrumpi potest; at, objecto essentiali mutato, contractus non subsistit. Objectum vero essentiale mutui consensûs est jus et obligatio mutua in ordino ad generandam educandamque prolem, eaque individua et perpetua. Voluntas, quae huic objecto contraria est, non facit verum consensum matrimonialem. Fac tamen advertas, volunta­ tem dandi accipiendique jus et obligationem consistere posse cum peccaminosa voluntate illud jus laedendi. Igitur: 1. Qui habet solam voluntatem jura matrimonialia laedendi sive per abusum matrimonii, sive per adulteria, nihilominus matrimonium valide inire potest: verum si ne voluntatem quidem saltem implicitam haberet jus exclusivum idque in ordine ad rectum matrimonii usum alteri parti tradendi, matrimonium contraheret nullum. 2. Qui voluntatem, etsi internam tantum, habet, postea si sibi pla­ cuerit ad alias nuptias transeundi, matrimonium invalidum contrahit, eo quod nolit perpetuum jus alteri tradere: quod tamen essentiale est. At­ tamen ut propter talem voluntatem matrimonium censeatur nullum, illa determinata voluntas ut positiva et praevalens adesse debuit. Nam si ex er­ rore aliquis putat, se posse postea ex certa causa vinculum dissolvere, id tamen non positive intendit, sed voluntatem praevalentem gerit ineundi veri matrimonii: matrimonium valet. 639 3. Si peccaminosa aliqua intentio seu propositum peccandi contra bonum substantiale matrimonii in pactum deducitur, quo matrimonii jura determinentur: matrimonium nullum est. Nam tunc non solum aderat vo­ luntas delinquendi contra matrimonialia jura, sed horum jurium comparti tradendorum deerat et voluntas et voluntatis declaratio. Imo talis intentio in pactum deducta etiam in foro externo facit matrimonium nullum, modo certe probari possit. Sic enim decretal. 1. 4 tit. 5 c. 7: „Si conditiones contra substantiam conjugii inserantur, puta, si alter dicat: Contraho te­ cum, si generationem prolis evitas, vel donec inveniam aliam honore vel facultatibus ditiorem, aut si pro quaestu adulterandam te tradis: matri­ monii contractus, quantumcunque sit favorabilis, caret effectu. Licet aliae conditiones in matrimonio, si turpes aut impossibiles fuerint, debeant pro­ pter ejus favorem pro non adjectis haberi." 1 1 Ex omnium sententia non tantum nullum est matrimonium sub conditione „si evites generationem", sed etiam sub conditione „si prolem occidas, abjicias", quia non solum susceptio prolis, sed etiam susceptae prolis aliqualis educatio ad matrimonii essentialem finem spectat. At quod aliquando dictum reperitur (cf. Weber Impedimenta canonica „die canonischen Ehehindernisse" § 3), sc. conditionem Matrim, contractus sacram. — Consensus — sub conditione turpi. 489 Cf. etiam Sanchez de matr. 1. 5 disp. 9 etc., S. Alph. 1. G n. 891, Mazzotta t. 4 disp. 3 q. 1 c. 1 § 2, Sporer n. 341 sqq., Filliucci tr. 9 n. 147 etc. Verum ejusmodi conditionis appositio privatim facta — a fortiori sola perversa voluntas — probatu difficilis est. Quarc si coram parocho et testibus consensus absolute dari videbatur, illud vitium turpis conditionis pro impedimento juris privati haberi debet, quod aut privat:m auferendum est, aut ab alterutro conjugo tantum, si probari possit, pro causa ad ob­ tinendam sententiam nullitatis matrimonii apud ecclesiasticum judicem potest afferri. In foro conscientiae communiter id fieri debet, ut sive certo sive dubie invalidum fuit matrimonium, nunc, deposita prava voluntate, saltem ad cautelam consensûs renovatio fiat. 4. Si, uno turpem istiusmodi conditionem apponente, alter contradicit, vel etiam solo silentio dissensum suum manifestat, etiam prior ille, quando nihilominus contrahit, conditionem illam abjecisse et matrimonium valide iniisse praesumitur. At hae praesumptiones contrariis *probationibu elidi possunt; neque internum forum sola praesumptione ita niti potest, ut non renovationem recti consensûs ad cautelam exigere debeat: v. Sanchez 1. c. 5. Conventio turpis, quae practice facilius accidere potest, haec est, ut 1) contrahentes nolint ultra unam alteramve prolem procrearo, de cetero abusuri matrimonio; aut 2) ut ab initio velint turpiter generationem excludere, donec ad meliorem fortunam pervenerint. — Quid de tali con­ ventione dicendum? In priore conventione, si revera jus ad ulteriorem rectum usum ma­ trimonii plane excludere volebant, matrimonium nullum est: nam voluntas sive utriusque, sive alterutrius contrahentium non ferebatur in jus matri­ moniale perpetuo concedendum ; atqui id tamen ad essentiam matrimonii requiritur. Verum plerumque aderit praevalens intentio veri matrimonii, atque solum adjungitur secundario voluntas jure matrimoniali abutendi, non jus ipsum excludendi. — De altera conventione idem fere dici debet. Nimirum praesumptio facilis erit, contrahentes voluisse praevalenti volun­ tate verum matrimonium, neque turpem illam conventionem eos aliter con­ siderasse, nisi tamquam propositum peccandi vel tamquam tentamen ad­ ventitiae obligationis ad peccatum inducendae. At si demum de isto ma­ trimonii abusu tamquam de vera conditione sine qua non seu de conditione mutua jura restringente convenerunt, matrimonium nullum est; imo etsi pro futuro tempore (melioris fortunae) jam nunc ad jura matrimonialia sese mutuo obligare intenderunt, matrimonii valor saltem suspenditur ad modum contractûs sub conditione de futuro, donec post mutatam fortunam aut criminis poenitentiam rectus matrimonii consensus evadat. Practice ergo facile ratio est, cur ad cautelam de novo rectus consensus poni debeat. Scholion. Λ conditione, quae turpiter excludit bonuin prolis, toto coelo distat«390 conventio ex objecto suo honestissima, qua inter contrahentes conveniat ex amore educandae prolis in Judaismo etc. facere matrimonium nullum, conditionem edu­ candae prolis in haeresi non facere nullum, incredibile est. Nam revera utraque est conditio turpis, ac proin. si pro conditione sine qua non sumitur, utraque reddit matrimonium nullum. Sed neutra censetur contra matrimonii substantiam ; quare in foro externo pro non adjecta habetur, atque etiam in foro conscientiae praesumen­ dum est, cam pro solo modo adjecto haberi, qui ex natura sua corruat, matrimonio exsistente valido. 490 P. IL L. I. Tr. VITI. De Matrimonio. — Sect. Π. Matrim. in se spectatum. castitatis perpetuo ab usu matrimonii abstinere, vel etiam voto sese ad hoc adstringere. Utrum vero cum tali conditione in pactum deducta matrimonium sub­ sistat, quaestio est inter theologos agitata. Qui negant, exemplo matrimonii virginalis inter B. Mariam Virginem et S. Joseph se turbari non debere dicunt, quod sufficiat, ut Beatissima Virgo votum castitatis a se antea emissum nunquam per S. Joseph violatum iri divina revelatione cognoverit, neque requiratur, ut mutuû conventione Maria et Joseph voto sese obstrinxerint at­ que usu juris matrimonialis conventione sese abdicaverint. V. Sanchez 1. c. disp. 10, Ben. XIV. de syn. dioec. 1. 13 cap. 22 n. 11, Sporer 1. c. Alii tamen putant, sine causa confugi ad divinam revelationem, neque sic satis explicari, cur, approbante Ecclesia, ex gravi causa iniri possit matrimonium salvo virginitatis voto, uti revera aliquando contractum esse constat. Quis enim dixerit, et Ecclesiam et conjuges in omnibus illis casibus habuisse divinam revelationem, a comparte id exactum iri nunquam, quod jure exigi potuit. Exemplum habes in S. Pulcheria, de qua Ecclesia laudat: „salva, quam Deo voverat, virginitate, con­ jugem sibi delegit“. Neque interna ratio ulla probat, conventionem de jure matri­ moniali non utendo essentialiter corrumpere contractum. Jus radicale enim nb usn juris separari potest, ut manifestum est in dominio rerum temporalium. Neque sane repugnat, conjuges ptost matrimonium contractum mutua conventione ab usu matri­ monii sive pro tempore sive in perpetuum abstinere seseque voto ad hoc adstringere. Cur igitur haec ustis juris renuntiatio in ipso matrimonio contrahendo, praevia con­ ventione facta, fieri non possit, explicatu impossibile est. Quodsi quaeris, quomodo ejusmodi conjuges differant ab hominibus omnino solutis, et quodnam sit vinculum, quo teneantur, facile respondetur, eos multum differre. Nam 1) si sola conventio mutua intercedit, haec mutuo consensu auferri potest: quapropter si ejusmodi con­ trahentes contra suam conventionem matrimonio utuntur, nullatenus peccant; 2) si vero voto insuper adstricti sunt, licet contra votum peccent, contra castitatem tamen ut sic non peccant: v. S c h m a 1 zgr u e b e r 1. 4 tit. 5 n. 119, Rebel!., Clericat. apud Gury-Ball. II. n. 752 not.; 3) si quis contrahentium cum tertia persona peccet, adulter veri nominis sit; 4) si unus contrahentium alterum vi metuve ad copulam cogat, fornicationem non committat, sed solum contra fidem datam injustitiae reus sit, vel etiam sacrilegii. Ad V. 1. Ex iis, quae supra dicta sunt de natura et essentia sacra­ menti (hic n. 683 ad III), hodie pro omnino falsa haberi debet opinio pau­ corum, ministrum sacramenti esse sacerdotem, benedictionem nuptialem elargientem: quod solummodo in falsa opinione illa tueri aliquis potest, quae realem distinctionem et separabilitatem sacramenti et contractile docet. Imo etiam singularis illa, quam dicunt Mai do nati, sententia rejicienda est, ac si sacerdos regulariter, contrahentes extraordinarie, sc. sacerdote deficiente, ministri essent. Essentia enim sacramentalis signi semper a quo­ libet ministro, sive extraordinarius sive ordinarius est, poni debet: at sa­ cerdos nunquam id ponit, quod a contrahentibus in absentia sacerdotis ponitur, qui nihilominus sacramentum conficiunt. Quod igitur Ben. XIV. de syn. dioec. 1. 8 c. 12 et 13 dicit, tolerari posse ut probabilem opinionem eorum, qui parochum habent pro ministro, nunc sustineri amplius non potest. 2. Inde deducere non sine ratione aliquis potest, alterutrum sponsorum ut ministrum alterius curam eatenus gerere debere, ut non contrahat cum ipso, nisi judicare possit, eum in statu gratiae esse. Attamen communior sententia theologorum hanc obligationem rejicit, neque aliud putant esse praeceptum, nisi communis caritatis, quod quemlibet adstringat, ut, quan­ tum sine gravi incommodo possit, alterius peccatum impediat atque corrigere conetur: propterea tamen illi matrimonio valedicere non tenetur, sod suae conscientiae alterum relinquere potest. Haec enim positiva cura, ut soli digno 691 c Matrim. virgin. — Contractu, imid sacramentum. — Jfbi,-h 491 sacramentum conferatur, iis ministris incumbit, qui ex officio sacramen­ torum ministri sunt: v. Lugo de sacramentis in genere disp. 8 sect. 14. Ad VI. 1. Eo ipso, quod homines baptizati verum matrimonium^. inire volunt, id totum volunt, quod Deus instituit, et ita volunt, ut a Christo ordinatum est. Imo etsi sacramentalem matrimonii characterem ignorant aut se ipsos ministros esse nesciunt: nihilominus praevalens voluntas est contrahendi id, quod a Deo et Christo staturum est. 2. Verum si quis positive nolit matrimonium ut rem religiosam et sacram, idque voluntate praedominante ita, ut potius eligat nullum matrimonium, quam matrimonium ut rem religiosam: baptizatus homo nou contrahat matrimonium ullo modo. 3. Hinc etiam deducendum est, utrum matrimonium .civile1 in locis et personis, pro quibus lex clandesrinitatis irritans non viget, pro vero matrimonio haberi possit et debeat, necne. Si enim contrahentes (aut alteruter eorum) matrimonium ecclesiasticum a civili distingui norunt, atque in civili matrimonio merum civilem actum exercere inten­ dunt — quod non possunt non intendere, si ipsis, licet falso, persuasum est, se verum matrimonium inire non posse —: matrimonium validum uon contrahunt. Si autem solum dubitantes vel etiam putantes, se non posse contrahere, volunt tamen ambo, quantum ponunt, verum matrimonium inire, matrimonium valet. Sic 18. Julii 1867 a S. Inquis, decisum est in causa Coloniensi circa matrimonium mixtum civiliter tantum contractum. Quamquam enim vi Bre­ vis Pii VIII. haec matrimonia per se valida sunt: nihilominus .Eininentissimi Cardinales necessarium existimarunt, tum virum, tum mulierem ad formale examen revocare, ut jurisjurandi sanctitate deponant, utrum abs­ que praesentia parochi verum se inire matrimonium reputaverint annon, et quatenus se id non reputasse affirment, affirmationem suam, quo melius poterunt, enitantur probare . * Probatione hac facta, S. Inquis, decidit, ,Matrimonium Bonnae initum inter Titum et Semproniam esse nullum1*. Cf. libellos period. Archiv fur hath. Kirchenrecht vol. 41 p. 292 et hic in­ fra n. 716. § 2. De sacris caerimoniis in matrimonii contractu sacramentali observandis. I. Quamquam matrimonii minister sacerdos non est. tamen com- .93 muniter illicite (et vigente decreto Tridentino, invalide) sine ejus inter­ ventu contrahitur. II. In catholicorum matrimoniis attende, ut semper observetur ille ritus sacer, qui inscribitur in Rituali ,,Ritus celebrandi matrimonii sacramentum"; ad solemnem benedictionem autem in Missa accipiendam non cogendi, sed exhortandi sunt contracturi. III. In matrimoniis vero mixtis inter partem catholicam et haere­ ticam, si cum Ecclesiae dispensatione servatis praescriptis cautelis ineuntur, excluditur semper quidem Missae sacrificium et solemnis bene­ dictio; ritus autem sacer consuetus ,,celebrandi matrimonium", si ita ad 492 P. Π. L. I. Tr. VIII. De Matrimonio. — Sect. II. Matrim. in se spectatum. majora mala evitanda Ordinario videtur, adhiberi potest; sed solani assistentium passivam praestari licet, si ejusmodi mixtum matrimonium sine necessariis cautelis et sine ecclesiastica dispensatione catholica pars inire praesumpserit. Cf. Encyclicam Pii IX. anni 1858, de qua infra. Explicatio. Nota ad I. Gravis obligatio non sine assistentia et sacerdotali benedictione matrimonii ineundi, nisi adsit necessitas seu defectus sacerdotum, non solum exsistit, ubi lex Tridentina de clan· destinitarc viget, sed ubique, atque Tridentino anterior est. Quod probant tum perpetua fidelium praxis, tum ipsius Tridentini Concilii verba, quibus Ecclesiam semper detestatam esse dicit matrimonia clandestina. Ad II. 1. Benedictionem illam solemneni, a ritu contrahendi seu cele­ brandi matrimonii distinctam, etiam extra Missam dari posse, concessum est 1. Sept. 1838 dioecesi Eystettensi (vide Gardell. n. 4840). Unde videri poterat, id univer&im licere, quum S. R. C. ad quaesitum: „Utrum liceat hunc ritum a Missa abstrahere, et quatenus negative, utrum sponsi adigi possint ad ** , Missam respondisset: „Nihil obstat quoad primam partem: negative quoad secundamtt. · .«t; Attamen postea expresse declaratum est, hanc concessionem esse pror­ sus localem et specialem, neque licere eam in exemplum trahere. Nam in Limburgensi 23. Junii 1853 expresso mandato Pii IX. responsum est: TSanctitas Sua . . . mandavit, ut juxta mentem suam et alias decreta du­ biis propositis responsa darentur, sc. assignata benedictio (i. e. benedictio matrimonialis in Missa pro sponsis) juxta rubricas non est impertienda nisi in Missa/ . . . Mens autem S. Pontificis postea speciali epistola Cardinalis Lamb rus chin i 12. Jan. 1854 data, declarabatur: Sanctitatem Suam nullo prorsus modo assentiri velle, ut benedictio super sponsos in Missali annotata extra Missam adhibeatur; etsi de anno 1838 Calendis Septembris ob peculiares circumstantias id improbatum non fuerit pro dioecesi Eystet­ tensi . . .** De cetero iterum responsum est, inducendos, non cogendos esse fideles, ut copiosiores etiam gratias divinas sibi conciliarent adstando Missae et Sanctam Eucharistiam sumendo. At non semper fieri repulsam in ista facultate petenda, patet cx con­ cessione ^impertiendi extra Missam benedictionem solemnem“, quam 5. Febr. 1865, rogante S. C. de Prop. Fide, Patribus Cone. Quebec. Pius IX. fecit: v. Coli. Lac. t. 3 coi. 687. 2. Haec solemnis benedictio omitti debet a) in secundis nuptiis, quae sunt secundae ex parte mulieris; b) in matrimonio, quod forte tempore clauso celebratur. Quoties vero solemnis benedictio prohi­ betur, prohibetur etiam, quominus Missa votiva „pro sponso et sponsa * dicatur, aut addatur in Missa diei illius Missae Collecta. Nunquam autem annuli benedictio praetermittitur: S. Rit. C. 27. Aug. 1836 in Rhedon. Gard. n. 4780 ad 2. H 3. Aliqui falso putant, solemnem illam benedictionem, quae omit­ tenda sit in secundis nuptiis, etiam omittendam esse, si forte sponsa corruptione non amplius sit virgo. At hoc falsum esse, vide apud De Herdt torn. 3 p. 6 n. 39 II. Caerimoniae sacrae servandae — benedictio solemnis, et ritualis. 493 4. Neque necetMto'htni est, supplere illam benedictionem postea: S. R. C. 31. Aug. 1839 in Montis Pessul. Gard. n. 4868: cupit tamen Ecclesia, ut illa benedictio postea detur1. 5. Ex universali lege non praescribitur, sed consulitur, ut matri­ monium semper contrahatur in ecclesia, non in privatis oratoriis; si quae autem severior lex particularis statuta est, haec in dioecesi servari debet. Ad III. Circa modum et ritum observandum in matrimonio mixto.,»5 plura decreta eaque pro diversis temporibus diversa emanarunt. Sc. 1. Si cum debitis cautelis (de quibus dicetur postea) atque Ecclesiae dispensatione matrimonium initur, ne tum quidem antea aliud concedebatur parocho catholico, nisi ut secluso quocunque ritu sacro et extra ecclesiam coram aliis duobus testibus sponsorum consensum ,de praesenti' reciperet. Tamen postea Pius IX. literis encycl. modo laudatis pro illo casu hoc moderamen induxit (v. Acta S. Sedis vol. 6 pag. 456 sqq.): Sanctitas Sua omnes . . . locorum Ordinarios vehementer in Domino monet . . . eisque mandat, ut . . . in eadem facultate (dispensandi in matrimonio mixto) ex­ sequenda nunquam desistant omni cura studioque advigilare, ut sedulo quoque im­ pleantur conditiones de mixtis hisce matrimoniis extra ecclesiam et absque parochi benedictione alioque ecclesiastico ritu celebrandis. Quodsi in aliquibus locis Sa­ crorum Antistites cognoverint, easdem conditiones impleri haud posse, quin graviora 1 Nimirum quum pro variis interrogationibus et adjunctis, non semper idem responsum datum sit, magnum dissidium ortum est inter scriptores expendentes, utrum liceat an debeat postea dari solemnis illa benedictio in Missali notata. Ali­ quando S. C. sensisse videtur, dari eam posse, dummodo conjuges in matrimonio rato tantum permanserint in eadem domo non cohabitantes (cf. S. R. C. in Mexican a ad VI. 25. Sept. 1875, Acta S. Sedis vol. 12 pag. 602). Verum hanc limitationem non semper nec ubique vim legis habuisse, videre est inter alia ex Collect. Lac. tom. VI. coi. 169. 402. 622. — Ceterum die 31. Aug. 1881 S. R. Inq. omne dubium sustulit universali decreto, quod est hoc: „In congregatione generali S. R. et U. Inquis, habita coram E. et R. DD. S. R. E. Cardinalibus in rebus fidei Inquisitoribus generalibus praehabito voto DD. Consulturum iideni E. ct R. DD. decreverunt: „Bencdictionem nuptialem, quam exhibet Missalc Romanum in Missa ,pro sponso ct sponsa1 semper impertiendam esse in matrimoniis catholicorum, infra tamen Missae celebrationem, juxta rubricas, et extra tempus feriatum, omnibus illis conjugibus, qui eam in contrahendo matrimonio quacunque ex causa non obtinuerint; etiamsi petant, postquam diu jam in matrimonio vixerint, dummodo mulier, si vidua, benedictionem ipsam in aliis nuptiis non acceperit. „Insuper hortandos esse eosdem coiyuges catholicos, qui benedictionem sui matrimonii non obtinuerunt, ut eam primo quoque tempore petant. Significandum vero illis, maxime si neophyti sint, vel ante conversionem ab hacresi valide con­ traxerint, benedictionem ipsam ad ritum et soleinnitatem, non vero ad substantiam et validitatem pertinere conjugii. ^Contrariis quibuscunque non obstantibus. φ Fr. Vincentius Leo Sallua, Arch. Chalcedon., S. R. U. Inquis. Commissarius generalis. Juvenalis PelamI, S. R. U. Inquis. Notarius.“ (Ita ex ,Pastoral Gazette *, Bombay 1882 Nr. 109 pag. 903.) 494 P. IT. L. I. Tr. VIII. De Matrimonio. — Sect. II. Matrini. in se spectatum. exinde orinntur damna ac mala, in hoc casu tantum Sanctitas Sun ad hujusmodi majora damna ac mala vitandn prudenti eorundem Sacrorum Antistitum arbitrio com­ mittit, ut ipsi, salvis firmisque semper ac perdiligenter servatis cautionibus de per­ versionis periculo amovendo a conjuge catholico, de conversione acutholicl conjugis ab ipso conjuge catholico pro viribus procuranda, deque universa utriusque sexûj prole in sanctitate catholicae religionis omnino educanda, judicent, quando comme­ moratae conditiones de contrahendis mixtis hisce nuptiis extra ecclesiam et absque parochi benedictione impleri minime possint, et quando in promiscuis hisce conjugiis ineundis tolerari queat mos adhibendi ritum pro matrimoniis contrahendis in dioecesano Rituali legitime praescriptum, exclusa tamen semper Missae celebratione... atque onerata ipsorum Antistitum conscientia super omnium circumstantiarum veri­ tate ct gravitate?4 At ne haec severius sumas, cf. Collectanea S. Sed. doc. 908. 2. Quando sine ecclesiastica dispensatione necessariisve cautelis matrimonium mixtum initur, omnis ritus ecclesiasticus parocho prorsus prohibetur: passivam tamen assistentium praestare potest, si id magis convenire judicetur, etiam in iis locis, ubi pro matrimoniis mixtis lex clandestinitatis sublata est12 : v. Instr, ad Episcopos Bavariae, et ad Epp. Ilungariae 12. Sept. 1834 et 30. Apr. 1841 jussu Gre­ gor i i XVI. missam, Denzinger Enchir. n. 1484 et 1485. Vide­ licet prorsus melius esse potest, ut hac celebratione matrimonii coram catholico parocho aliqua saltem connexio inter parochum ejusque sub­ ditum legis ecclesiasticae et divinae temere inobedientem conservetur, quam ut illum ab Ecclesia plane abalienatum praecipitem in pejora ruere parochus sinat. Ceterum parochi generatim est, Episcopi sen­ tentiam pro regula sumere. TdS Imo etiam consuetae proclamationes in tali casu fieri non vetatur, modo ne mentio religionis mixtae fiat: v. Instruet, easdem. 3. Si autem matrimonium jam coram ministro acatholico contractum sit, ex Instruet, ad Epp. II an no ver ia e 17. Feb r. 1864 jussu Pii IX., parochus catholicus permittere nequeat, ut coram se consensus matrimo­ nialis renovetur, nisi pars catholica facti poenitens resipuerit et absolutio­ nem a censuris (ob favorem haeresi datum) forte contractis obtinuerit.* 1 Similiter in matrimoniis eorum, qui sectae Massonicae adscript! sunt, perse sola passiva assistentia absque benedictione alioque ritu ecclesiastico permittitur, si videlicet ex denegata assistentia grave scandalum vel damnum oriatur. Ita Instruet. Congr. do Propag. F. ad Episc. Brasil iae d. d. 5. Julii 1878. Aliquando tamen plus permitti posse, emes ex nota ad n. 714 infra. — Quod de francomurariu valet, qui ceteroquin catholicos se esse profitentur; alias agendum est, sicut in quibus­ libet matrimoniis mixtis. Cfr. n. 714 nota. *i Romani Ponti­ fices a sanctissimo illo canonum interdicto nonnunquam dispensasse inveniuntur, id profecto graves ob causas ct aegre admodum fecerunt, suisque dispensationibus ad­ jicere consueverunt conditionem expressam de praemittendis matrimonio opportunis cautionibus etc.44 Instructio autem subsequens, qua amplior quaedam facultas datur circa ma­ trimonia mixta revalidanda, etsi non omnes leges canonicae servatae sint, finitur hisce verbis: ,,Post haec Sanctitas Sua ad crucifixi pedes provoluta protestatur, se ad tolerantiam praedictam ea dumtaxat de causa adduci, seu verius pertrahi, ne graviora religioni catholicae incommoda obveniant.44 Cf. etiam Ben. XIV. de syn. dioeces. 1. 6 cap. 5 n. 3 et 1. 9 cap. 3 n. 5: „Vix evenire posse, ut a connubiis catholicorum cum haereticis ea pericula amoveantur . . . verum id non omnino impossibile esse44; quare etiam censet, temerarium esse, omnia illa matrimonia mixta, quae ineantur cum dispensatione Pontificia, dici nihilominus Illicita, aut — quod pejus sit — dispensationem illam licite concedi non posse nec potuisse. — Dcin Cone. plen. Balt. II. app., Coll. Lac. IV. coi. 573. Lehmkuhl, Theol. mor. IL Edit. 4, 33 514 P. II. L·. I. Tr. VIII. De Matrimonio. — Sect. III. Contrahentes. nuptiarum convivia. Quare, exclusa solemni benedictione, ritu eccle­ siastico matrimonium iniri non prohibetur. 3. At jure locali in variis locis ad ipsam matrimonii celebrationem tempore clauso Episcopi licentia requiri potest. Ibi igitur haec Or­ dinarii licentia debet matrimonium praecedere. Cf. Cone. Prag. anni 1860 in Coll. Lac. vol. V. col. 519. § 3. „Sponsalia.u Quomodo sponsalia impediant matrimonium cum alia persona in­ eundum. supra satis dictum est. Neque Ecclesia in ea re valet dis­ pensare, siquidem nemini fas est jus alienum laedere, nisi forte tam gravis causa exsurgit, propter quam per publicam auctoritatem alienum jus exstingui possit. Quod in sponsalibus accidit quidem, sed raro. Ceterum si contra priora sponsalia cum alia persona matrimonium initur, hoc validum est, simili modo ut quaelibet res promissa, etsi contra fidem datam alienetur, alienatur tamen valide. 7is nVotumu seu certa quaedam vota. 719 Vota, quae matrimonii impedimentum impediens, non dirimens, constituunt, quatuor vel quinque enumerantur: 1) votum non nubendi seu coelibatus, 2) votum virginitatis, 3) votum (perpetuae) castitatis, 4) votum suscipiendorum sacrorum ordinum, 5) votum ingrediendae religionis. Tria priora vota, quum similitudinem inter se habeant, ab ipsis voventibus aliquando confunduntur, ita ut non statim pateat, quale fuerit votum emissum. Quae dubitatio, si solvenda est, ex inquisitione de objecto et de motivo voti auferri ali­ quando potest. Nam votum coclibatûs, si vocem premas, habet pro objecto, quod illicitum fiat, unicum actum ineundi matrimonii : igitur non formaliter, sed con­ sequenter tantum inducit obligationem perfectae castitatis. — Vo.tum virginitatis pro objecto prohibito habet illud primum peccatum consummatum, quo virginitas laeditur, i. e. voluntariam seminis effusionem, si de viro agitur, sive per copulam, sive per pollutionem fit; si de muliere agitur, copulam aut innaturalem corporalis integritatis laesionem culpabiliter factam. — Votum castitatis formaliter et per se quemlibet actum castitati contrarium sive externum, sive internum ex motivo religionis prohi­ bitum facit. Si ergo de objecto, quod vovens intendit, satis constat, de nomine, quo vocet suum votum, nihil amplius curandum est. Neque raro accidit, ut dicentes virginitatem intelligent perfectam castitatem. . , jSpj Sed si ex objecto promisso dubitatio auferri nequit, adjumentum praebere potest inquisitio circa motivum, quod vovens intenderit. Qui enim 1) ex voluntate declinandi onera matrimonialia vovit, praesumitur vovisse coelibatum, nisi aliud con­ stat; 2) qui impulsus est ex desiderio specialem aureolam virginum sibi comparandi, vel propter eximiam pulchritudinem castitatis perfectae nunquam laesae, virginitatem presse sumptam; 3) qui ex amore ipsius virtutis puritatis permotus est. formaliter castitatem vovisse dicendus est. Matrimonii impedimenta imped. — sponsalia, rota. 515 Porro pro diversis illis votis diversum judicium ferendum est de eo, qui, voto non obstante, matrimonium iniit. Votum scilicet ex se obligat ad rem promissam praestandam, idque quoad non evaserit impossibilis vel alieno juri contraria, nec dispensatione fuerit condonata. I. Circa votum non nubendi: 720 1. Qui nihilominus matrimonium iniit, graviter peccavit. 2. Sed, inito matrimonio, per votum non impeditur, quominus ma­ trimonio utatur; siquidem votum non amplius objectum possibile habet. II. Circa votum virginitatis presse sumptae: 1. Votum graviter laeditur primo actu consummato contra castitatem. 2. Post tale peccatum contra votum commissum obligatio non contrahendi matrimonii per se non amplius exsistit, quia votum im­ possibile factum est. 3. Qui virgo init matrimonium, vix non semper ineundo matri­ monium graviter peccat, quia aut habet voluntatem consummando matrimonium votum formaliter violandi, aut votum servare sibi jure impossibile reddit — siquidem, conjuge postulante, matrimonium con­ summare debet. Excipi debet theoretice 1) casus, quando contrahens matrimonium pro­ positum habet intra legitimum tempus ingrediendi religiosum ordinem: at nisi hoc alteri conjugi antea dixit, generatim eam decipiendo graviter pec­ cat; 2) casus matrimonii virginei mutuo consensu ineundi, si ita agendi causa gravis adsit, quod nostris temporibus sane difficulter permittitur. 4. Vi voti autem, qui virgo matrimonium iniit, non tenetur ad in­ grediendum religiosum ordinem — siquidem id multo plus est, quam quod vovens promisit. 5. Neque ad servandam interim virginitatem videtur ex voto obligari, ut per priores duos menses ab usu matrimonii abstineat. Nam quum votum simpliciter servari ipsi impossibile factum sit, seu quia ad actum voto con­ trarium ex justitia erga alterum conjugem absolute obligatur: parum re­ ferre videtur, utrum hanc obligationem ad breve tempus differat necne. III. Circa votum perpetuae castitatis. Castitatis voto ligatus: 1. ineundo matrimonium graviter peccat, quia sese constituit in impossibilitate votum suum servandi. Theo­ retice excipe idem, quod supra in II. ad 3 excepi. 2. Neque petere neque reddere potest debitum conjugale, quoties alter conjux id jure suo exigere non potest; ergo a) in primo bime­ stri, b) quoties per adulterium vel incestum jure suo alter privatus est. 3. Attamen religionem ingredi probabilius non tenetur ex ratione supra data. 4. Elapso bimestri, alteri conjugi debitum petenti reddere debet, quoties petit jure suo utens : petere autem per se nunquam ipse potest. Nam ex una parte ipse per se voto ligatus manet, ideoque illud ser­ vare debet, quantum sibi licet: alteri autem petenti debitum negare, injustum ac proin illicitum est. — Ceterum expedit, quam primum dispensationem a voto quaerere, ne perpetuum sit periculum contra 33· 516 P. II. L. L Tr. VIII. De Matrimonio. — Sect. III. Contrahentes. votum agendi: haec autem dispensatio sic concedi consuevit, ut ma­ trimonialis castitatis laesio maneat etiam vi voti interdicta adeoque tum contra castitatem, tum contra religionem malitia sit infecta. 5. Post mortem conjugis novum matrimonium inire non licet, nisi dispensatio a voto absolute facta est, eaque ex causa absolute, non solum relate ad primum matrimonium exsistente: nam alias etiam dispensatio ipsa a voto castitatis ad hoc vel illud matrimonium ineun­ dum vel continuandum ipsius matrimonii Jurationem non excedit. NB. Quae de voto perpetuae castitatis dicta sunt, facile applicantur ad votum castitatis temporaneum, quando aliquis ante tempus elapsum matrimonium inierit. IV. Circa votum suscipiendi sacros ordines. 1. Qui cum tali voto matrimonium init, peccat, sese in impossi­ bilitatem servandi votum conjiciens: siquidem post initum matrimonium ipsi liberum non amplius est sacros ordines suscipere — nisi cum restrictione supra data simul religiosus fieri velit. 2. Quamquam ad religiosum statum amplectendum probabilius non tenetur, obligatur tamen ad suscipiendos sacros ordines, si uxor a) con­ sensum dedit atque conditiones a sacris canonibus praescriptas servare vult, b) aut irreparabiliter jus conjugale amisit, c) aut mortua est: ex­ cipe nihilominus, si propter filios generatos et educandos vel alias obligationes ex matrimonio exortas susceptio sacrorum ordinum moralitcr impossibilis, aut ipse non satis aptus evasit. 3. Contractum vero matrimonium — nisi spes fundata sit illud per religiosam professionem alterutrius conjugis dissolvendi, ad quod neuter tenetur — statim consummari potest, atque marito sine novo peccato debitum conjugale et reddere et petere pro arbitrio licet. 723 V. Circa votum ingrediendi religionem. 1. Cum restrictione jam saepius allata sub II. et III. graviter peccat, qui cum tali voto matrimonium init, quia sese exponit saltem gravi periculo voti laedendi, aut conjugis decipiendi. — Imo qui cum voluntate matrimonii consummandi illud contrahit, hoc proposito in se sumpto graviter contra votum peccat. 2. Inito matrimonio, tenetur a consummatione abstinere atque intra spatium duorum mensium religionem ingredi — nisi praestet, dispensationem a voto implorare. Prima igitur matrimonii consum­ matione graviter peccatur contra votum, quia eo ipso facultas implendi votum praecluditur. 3. Consummato autem semel matrimonio, nisi altera pars consentit aut propter jus suum amissum consentire debet in perpetuam separatio­ nem, et reddi et peti potest debitum conjugale, siquidem castitas in se non est promissa, sed promissum tantum est, dependenter a professione religiosa castitatem promissum iri: quod nunc impossibile factum est. 4. Quoties jus alterius conjugis non amplius obstat, sive quod in continentiam consentit, sive quod per peccatum amisit jus suum, sive "22 Matrimonii impedimenta imped. — dissensus parent., leg. civ. 517 quod mortua est, obligatio voti reviviscit: nisi tamen ex matrimonio et obligationibus inde exortis conditio voventis adeo notabiliter mutata est, ut assumptio status religiosi aut impossibilis aut nimis gravis sit. Dispensatio ab illis votis ex sufficienti causa concedi potest ab Epi­ scopis jure ordinario; excipe: 1) si matrimonium nondum contractum sit. votum perpetuae et perfectae castitatis, 2) votum religionis, quod etiam post contractum matrimonium per se obligat. Si qui alii ea potestate potiuntur, aut Episcopi aliive majore facultate utuntur, id ex privilegiis specialiter datis repetendum est. § 5. Appendix de dissensu parentum atque lege civili matrimonium velante. 1. Dissensum parentum justum obstare, quominus matrimonium7-4 inire liceat, supra de sponsalibus tractantes diximus: quare recte inter impedimenta impedientia numerari potest. Quando dissensus parentum sit justus, quando non ita, ibi expositum habes. II. Similem causam habemus in dissensu legis civilis: modo plane inter justos limites concludatur. Nimirum: 1. lex civilis certo nequit statuere impedimenta matri­ monii dirimentia. 2. Nihilominus ex gravi causa potest aliquando certis matrimoniis legalem agnitionem denegare atque ita sequelas civiles ex matrimonio alioquin oriundas non agnoscere. — Quod ut fiat, sane ratio oiunino gravis requiritur: neque per se ejusmodi causas lege sua statuere potest, nisi ex consilio cum Ecclesia habito. Quodsi civilis auctoritas ultra fines suae potestatis impedimenta ponit: potest fieri, ut civibus tamen obligatio incumbat eas leges servandi, non quod leges istae ex se obligationem in conscientia creent, sed quia ratio avertendi grave damnum tum proprium tum futurae prolis obligationem gravem valet inducere ad ea, quae ex natura sua non sunt illicita. Huc refer, quae hodie de matrimonio civili statui consueverunt. Ini-"25 quum sane est, illam civilem matrimonii ineundi declarationem postulare, antequam coram Ecclesia contrahatur, atque spreta veri matrimonii decla­ ratione hanc solam civilem formam pro legitimo connubio habere ‘: at si 1 At quid agere licebit judici vel alteri viro in publico munere constituto, coram quo matrimonium contrahere cives secundum leges possunt vel jubentur, si ipse scit vel videt, eos hac sola civili caerimonia contentos fore? 1’otcstne eos ad­ mittere atque ita cum eorum peccato cooperari? R. 1. Id non licet sine gravi causa. Atque sane gravior etiam causa esse debet, ubi matrimonium sic contractum coram Deo invalidum est. i. e. ubi lex Tridentina circa clandestinitatem viget, quam ubi lex illa non viget, quia gravius pec­ catum committitur a contrahentibus in priore, quam in posteriore casu. Dein gravior omnino causa accedere debet, quando nupturientes tantummodo per leges possunt civile matrimonium inire, quam requiritur, quando tenentur. — R. 2. Ubi fleri potest sine graviore incommodo, judex seu magistratus conari debet, num forte commoni­ tione sua nupturientes ad meliorem frugem reducat. — R. 3. Si vero nihil efficere potest, ex repulsa autem nupturientium grave sibi damnum timet, eorum consensum Ô18 P. II. L. I. Tr. VIII. De Matrimonio. — Sect. III. Contrahentes. sino illa civili forma tandem civitas conjunctionem pro legitima non habet, nihil relinquitur, nisi ut fideles hanc etiam iniquam legem servent, id sem­ per caventes, ne hanc ipsam matrimonii declarationem pro vero et legitimo consensu habeant, sed pro mera caerimonia profana. Videlicet ipsa Sancta Sedes id declaravit, per se declarationem matrimonialis foederis civilem faciendam esse post matrimonium coram Ecclesia initum; sed si lex civilis id ordino inverso exigat, fideles, ne gravibus damnis exponantur, isto in­ verso ordine agere posse; nihilominus eos instruendos esse, ne tum jam gerant animum veri matrimonii coram Deo contrahendi, quo melius prae­ caveatur periculum in locis, ubi lex Tridentina non viget, matrimonii in­ eundi clandestine. Caput II. De impedimentis dirimentibus. § 1. Praevie notanda. L Ecclesia habet potestatem, eaque sola, impedimenta matrimonii dirimentia statuendi. II. Leges impedimenta dirimentia statuentes generatim neque propter grave incommodum contrahentium, neque propter legis igno­ rantiam cessant. III. Scienter igitur cum impedimento dirimente, quamdiu sub­ sistit, matrimonium sive contrahere, sive consummare non licet. IV. Haereticos baptizatos generatim impedimentis etiam ecclesia­ sticis subjacere, dubitari non debet: nisi forte in certo quodam im­ pedimento contraria voluntas Ecclesiae probata fuerit. 726 Fusior explicatio. Ad I. nota: 1. Ecclesiam sua potestate impedimenta dirimentia statuere posse, nemo, salva fide, negare potest. Trid. sess. 24 can. 4 ita definivit: „Si quis dixerit, Ecclesiam non potuisse constituere impedimenta matrimonium dirimentia, aut in eis con­ stituendis errasse, a. s.u, et can. 12: „Si quis dixerit, causas matrimoniales non spectare ad judices ecclesiasticos, a. s.“ Insuper Pius IX. in damnatione operum Nuytz, professoris Taurinensis, per Breve „Ad Apostolicae“ 22. Aug. 1851 inter alias has theses proscripsit (v. SyUab. thés. 68—70 et 74): „Ecclesia non habet potestatem impedimenta matrimonium dirimentia inducendi, sed ea potestas civili aucto­ ritati competit, a qua impedimenta existentia tollenda sunt. — Ecclesia F ut testis recipere et adnotare potest. Quare generatim id licebit, ubi secundum leges tenentur nupturi ad civile matrimonium, sive lex Tridentina viget, sive non viget: quia magistratus, nisi consensum recipiat, muneri suo cedere cogitur; ubi solum permittitur civile matrimonium, at simul ejusmodi clandestinum matrimonium valide initur, causa mediocriter gravis judicem seu magistratum excusare videtur; ubi vero, matrimonio civili non praescripto, sed permisso, clandestina matrimonia sunt invalida, causa longe gravior adesse debet, ut magistratui talem actum coram se peragi per­ mittere liceat. Matrimonii impedimenta dirimentia — Ecclesiae potestas. 519 aequioribus saeculis dirimentia impedimenta inducere coepit, non jure pro­ prio, sed illo jure usa, quod a civili potestate mutuata erat. — Tridentini canones, qui anathematis censuram illis inferunt, qui facultatem impedi­ menta dirimentia inducendi Ecclesiae negare audeant, vel non sunt dogma­ tici, vel de hac mutuata potestate intelligendi sunt. — Causae matrimonialeiet sponsalia suapte natura ad forum civile pertinent.“ 2. Ratione doctrina vera facile fulciri potest. Quidquid enim est de 727 ea civili potestate, quae in ordine mere naturali, aut Ecclesiâ divinitus non institute, exsisteret: id saltem certissimum est, matrimonium inter Chri­ stianos ad sacramenti rationem evectum esse, atque eo ipso evasisse rem sacram, vel potius sanctitate majore auctum esse, ideoque matrimonium ipsum a religiosa, non a politica auctoritate regi debere. (Cf. ea, quae supra dicta sunt sect, praec. c. I. n. 683 et 684.) Quare, licet cum multis scriptoribus asseratur, apud infideles politi­ cam auctoritatem, quatenus non mera politica potestas est, sed simul cu­ ram religionis saltem naturalis gerere debeat, legiferam potestatem circa matrimonialem contractum ejusque impedimenta exercere; tamen apud Chri­ stianos id solius Ecclesiae esse, ille tantum negaverit, qui Christum divina potestate Ecclesiam suam instituisse negare ausus fuerit. Ex eo autem solo, quod Ecclesiae, tamquam sacrae potestati publicae, causae matrimoniales subsunt, pronum est concludere, ab ipsâ impedimenta dirimentia statui posse. Sicut enim publica auctoritas generatim pro bono communi statuere quaedam potest, quibus contractus suo foro subjecti in­ validi fiant; ita etiam Ecclesia quaedam statuere potest, quae in certis ad­ junctis contractum matrimonialem, alioqui non invalidum, invalidum red­ dant. — Et re quidem vera pro bono communi et pro servanda matrimonii sanctitate utilissimum, imo pro circumstantiis necessarium esse potest, ut ea, quae lex naturalis libera reliquerat, restringantur. 3. QuantA autem prudentia Ecclesia suis legibus impedimenta illa di­ rimentia sustinuerit, quantisque cum damnis humani generis ea negligantur, ex statistica, quam vocant, colligere licet. Omnis enim generis morbi et defectus naturales inveniuntur potissimum in sobole ex matrimoniis se­ cundum canonicas leges irritis procreata. Sed haec nostrae partes non sunt fusius prosequi. Ad II. 1. Generalia regula est, impedimenta dirimentia, sicut tss quaslibet leges irritantes non propterea cessare, quod in certis casibus singuli homines gravissimo incommodo vel damno premantur. Num et quando haec regula exceptionem sive veram sive apparentem admittat, melius postea in ipsis singulis impedimentis pertractandis notabitur. 2. Leges mere irritantes, non solum quas ipsa natura statuit, sed etiam (piae positive humanitus latae sunt, etiam ignorantes seu nescien­ tes afficiunt, ita ut propter ignorantiam sive facti, sive juris impedimen­ tum dirimens non cesset. Non plane eadem dicuntur, (piando lex irri­ tans est in poenam criminis. De his vide, quae circa impedimentum criminis dicturi sumus. Ad 111. 1. Quum impedimenta dirimentia efficiant matrimonium nullum, clarum est, eos, qui sic contraxerint, si vitam conjugalem agant, fornicarios esse et concubinarios, utut materialiter tantum, si ipsi nulli- 520 P. II. L. I. Tr. VIII. De Matrimonio. — Sect. III. Contrahentes. Matrimonii impedimenta dirimentia tatem matrimonii ignorant. Quare qui sciunt, formaliter gravis peccati plano reos se faciunt. At si quando matrimonium sanatur, haec causa peccandi tollitur. | I 2. Haec de impedimento certo imprimis dicta sunt. De dubio impedi. mento jam quaedam addere necesse est. At multiplici distinctione utamur oportet. 1) Si enim incidit dubium de impedimento legis naturalis aut di­ vinae, prorsus illicitum est, cum tali dubio matrimonium inire1, siquidem, qui ita agit, in perpetuo periculo est aliquid intrinsecus malum perpetrandi. 2) Sin de impedimento juris ecclesiastici agitur, matrimonium contrahere licet, si dubium est juris, i. e. quod versatur circa ipsam legem ejusve ex­ tensionem. Nam praeterquam quod axioma illud applicari debet: «odiosa sunt restringendatt, etiam quando nihilominus dubium omne nondum dissi­ patur, altero principio communiter admisso practice quaelibet difficultas solvitur, videlicet: In probabilitate juris, quando et vero probabile est ad­ esse facultatem aliquid faciendi, et certum est, hanc facultatem rite ct va­ lide agendi ab humana seu ecclesiastica potestate pendere, Ecclesia hypo­ thetice supplet, i. e. dat revera facultatem agendi, si forte antecedenter haec facultas idcirco non adfuit, quod opinio illa probabilis exstitit re ipsa falsa. Cf. S. Alph. 1. G n. 573 et 901, ubi hoc approbans cum Sanchcz, Cas trop., Suarez, Mazzotta, Holz man n etc. tutum et moraliter certum dicit. Quando autem circa impedimentum juris ecclesiastici adest dubium facti, i. e. si probabile est, commissam esse actionem, quae, si vere com­ missa sit, induxerit impedimentum matrimonii dirimens ab Ecclesia statu­ tum: sententia communior et practice tenenda dicit, matrimonium contrahi non posse, nisi dispensatione obtenta. Ita S. Alph. n. 902 cum Less., Laym., Roncaglia etc. Illud autem pro probabili habetur, Episcopo in tali impedimento, si vere dubium manet, auctoritatem dispensandi competere. Si autem vehemens praesumptio impedimentum vix non certum facit, privi­ legio Papali opus est. 3. Si vero factum, in quo dubium innititur, ejusmodi est, ut dubium non tantum insolubile sit, sed etiam ex juris praesumptione in dubium juris transeat, Ecclesiam impedimentum a se statutum non censeri sustinere, sed legem irritantem tum cessare, tenet cum aliis Lacroix 1. 6 p. 3 n. 535. Exemplum singularis casus rem declarat. Sumo, Cajum velle con­ trahere cum Bertha. Bertha est vidua Titii; Cajus est Catharinae filius, quem illa in matrimonio cum Sempronio suscepit. Sed tempore matrimonii Catharina adulterinum commercium habuit cum Titio; quare si forte Cajus filius adulterinus est, affinis est Berthae in primo gradu. Hic habes du­ bium facti, quod, nisi ex absentia Sempronii aliisve indiciis certis probatur, 729 ’ Ita practice brevi regula statui potest. Ne vero theoretica difficultate res involvatur, hujus regulae veritas aliter demonstratur, si dubium in facto nititur, quum jus sit indubium, aliter si ipsum jus dubium est. Periculum perpetuum nliquid intrinsecus malum perpetrandi ratio est. quae evincat regulae veritatem in dubio facti. — Si vero dubium juris est, fac advertas, tale dubium nunquam exsistere, nisi in illis maris et feminae conjunctionibus, quae indubie indecentes et illicitae sunt, ita tamen, ut non prorsus certum sit, utrum ipsum jus naturnle-divinum has conjunctiones ipso facto nullas faciat. Quae si animadvertuntur, facile patet, ejusmodi conjunctiones iniri nullo modo posse tum propter certam indecentiam tum propter probabilem nullitatem. I regula interpretationis. 521 prorsus insolubile est. At ex praesumptione juri» quaelibet proles in legi­ timo matrimonio nata censetur etiam ex illo nata, donec contrarium pro­ bari possit. Nihilominus R. Curiae praxis videtur esse, ut saltem ante ma­ trimonium contrahendum ad cautelam petatur dispensatio. Fac autem, Bertham non viduam, sed filiam Titii esse, dubium impedimentum inter Cajum et Bertham juris divini est: scilicet fortasse sunt frater et soror — quo fit, ut ad Ecclesiam pro tacita dispensatione recurri non possit. Hinc matrimonium inter eos est prorsus interdicendum, neque juris praesumptio quidquam valet; contractum tamen matrimonium in dubio sustinetur. 4. Postquam de impedimento certo et dubio communem normam proposuimus, quaerendum est, quid causae sit de impedimento putativo. Videlicet, si (piis putans, subesse impedimentum dirimens, nihilominus matrimonium contrahere attentavit, at postea comperit, impedimentum non adfuisse: verene contraxit matrimonium? Ratio dubitandi haec est, quia voluntas in verum matrimonium ab illo haberi potuisse non videtur, qui verum matrimonium sibi impossibile esse putavit. Et re quidem vera, si firmam persuasionem de impedimento ha­ buit, quod parvipendens nihilominus alteram personam sibi conjunxit, non matrimonium, sed concubinatum voluit; at si dolens de impedi­ mento voluntatem habuit contrahendi, quantum posset, praevalere seu praevaluisse dicenda est intentio matrimonii: ad cautelam nihilominus consensus renovandus est. — Facilius pro valore matrimonii stari debet, si matrimonium cum solo dubio de impedimento initum est, quod postea nullum fuisse demonstratur. Nam dubium illud nullatenus excludit voluntatem hypotheticam veri matrimonii, videlicet „si forte impedimen­ tum non subsit“ ; atqui hypothesis illa reapse vera erat: ergo matri­ monium statim valido contractum est. I I I I I I I | I I Ad IV. Aliqui quidem scriptores in dubium vocaro volunt, num aca--« tliolici baptizati ecclesiasticis impedimentis matrimonialibus subjaceant. At id nullatenus videtur negari posse. Loco omnis probationis ulterioris sufficit attulisse verba Ben. XIV. ex literis datis ad Card, ducem Eb or acens. 9. Febr. 1749 § 14 —16: quae eo gravioris ponderis sunt, quod Pontifex nixus doctrinà illà, secun­ dum quam acatholici baptizati legibus Ecclesiae matrimonialibus subjician­ tur, matrimonium aliquod nudum declarat, quod contra illas legos initum erat. Constat autem, matrimonii nullitatem non declarari, nisi plane certo do illa constiterit. Quare consequens est, ut illa doctrina, haereticos illis legibus ecclesiasticis subjici, debeat esse certissima. ^Exploratum est,“ ait Summus Pontifex, «ab haereticis baptizatos . . . non (tamen) ab ejus (Ecclesiae] auctoritate et legibus liberari. . . . Quum vero inter Ecclesiae leges illa quoque recenseatur, quae matrimonia illo­ rum, quorum alter rite baptismum acceperit, secus alter, rata non habet: in nostra etiam quaestione statuendum erit, quum haeretica mulier He­ braeo nupsit, matrimonium illud pro irrito habendum esse.“ NB. Quae de usu matrimonii dicenda sunt, quando post matrimonium initum dubium de ejus valore exsurgit, postea explicanda sunt, quando de obligationibus juribusque matrimonialibus acturi sumus. 522 P. IL L. I. Γη \ III. De Matrimonio, — Sect. III. Contrahentes. Singula impedimenta dirimentia breviter explicare aggredimur. At non solum, quae juris ecclesiastici sunt, sed etiam, quae sunt juris naturalis vel divini, simul complectimur. — Praeter hanc distinctionem impedimentorum secundum diversum jus, a quo statuuntur, distinguuntur etiam impedimenta juris privati et juris publici; alia tandem sunt impe­ dimenta absoluta, quae certis personis quodlibet matrimonium impossi­ bile faciunt, et relativa seu quae solummodo matrimonium cum certis personis nullum faciunt. Omnia diversorum generum impedimenta memoriae causa his ver­ sibus complectere: Error, conditio, votum, cognatio, crimen, Cultûs disparitas, vis, ordo, ligamen, honestas, Aetas, affinis, si clandestinus, et impos, Rapta ve sit mulier nec loco reddita tuto: Haec socianda vetant connubia, facta retractant. Eo autem ordine singula tractaturi sumus, ut primo loquamur de impedimentis juris privati, dein do impedimentis juris publici. A. Impedimenta juris privati. 732 Haec impedimenta juris privati fere omnia naturalis legis sunt; ecclesiastica lex omnibus addidit majorem firmitatem, atque pleniorem determinationem vel extensionem adjecit. Sunt haec: impedimenta erroris, conditionis servilis, metus, ligaminis, impotentiae; reliqua juris publici sunt. De his singulis paragraphes agemus. §2. Impedimenta erroris et servilis conditionis. I. Ex natura rei matrimonium dirimit: 1) error personae, 2) error ejus qualitatis, quae in personam redundet. II. Ex intentione contrahentis expresse addita dirimit matrimo­ nium error cujuslibet rei, quae pro conditione sine qua non habita sit. III. Ex positiva Ecclesiae lege error, si sit de conditione servili, matrimonium nullum facit. Scilicet si persona libera putat, alteram personam, quacum matrimonium contrahere intendit, esse etiam liberam, sed eam vere in statu servitutis esse postea comperit: matrimonium initum jure ecclesiastico nullum est. — V. Decret. 1. 4 tit. 9 cap. 2. nProposuitu, secundum quod irritum declaratur matrimonium, quod vir liber ignoranter contraxerat cum serva, nisi postea hoc sciens eam cognoverit. Mandamus. quatenus, si constiterit, quod idem vir praefatam mulierem, post­ quam eam audivit esse ancillam, carnaliter cognovit, ipsum monitione praemissa compellatis, ut eam sicut uxorem maritali affectu pertractet. Si vero aliter fuerit, et sententiam divortii proferri contingat, mulieri pecuniam, quam praefato viro pro dote concessit, restitui faciatis/ * Matrim. impedimenta dirimentia. — conditio serv., error. 523 Uberior explicatio. Nota ad 1. et II. 1. Ad matrimonii substan­ tiam spectat certa et determinata persona, ideoque error de ipsa per­ sona, aut qui in personam redundet, substantialis est. Sed substan­ tialis error in quolibet contractu rationem voluntarii aufert. Ergo etiam in matrimonio idem valere debet. 2. Si autem consensus conditionatus tantum aderat, defectus cujus­ libet rei vel qualitatis, quae pro conditione ponebatur, consensum irri­ tum facit. Quare error de quacunque alterius conjugis qualitate, quam ut conditionem sine qua non alter intendebat, efficit, ut matrimonium sir nullum. At in foro externo ex illo errore matrimonium pro irrito non habetur, nisi probari possit, aliquid pro vera conditione appositum fuisse. Secus in tali casu nihil relinquitur, nisi ut. errore detecto, ma­ trimonium novo ct absoluto consensu sanetur. 3. Nisi vero habemus conditionem sino qua non adjectam, nullus er-733 ror de sola personae qualitate, quae in errorem circa personam ipsam non redundet, matrimonium irritum facit; imo ne ille quidem error, qui si co­ gnitus fuisset, matrimonium certissime impedivisset, neque ille error, qui fraudulenter inductus est. Nam non quaeri debet, quid contrahens facturus fuerit, si veritatem cognovisset, sed quid re ipsa fecerit. Et verior quidem opinio id de omnibus contractibus dicit, errorem non substantialem, etsi causam det contractui, non facere ipso facto con­ tractum irritum, attamen alios contractus fieri rescindibiles, v. I. n. 1063: id quod in matrimonio valere nequit. — Haec regula, quae in omnibus contractibus valet, videlicet contractus non evadere propter ejusmodi er­ rorem ipso facto nullos, omnino certa fit translata ad matrimonium. Nam si cujuslibet rei vel incommodi cognitio, quae, si praecessisset, a matrimonio retraxisset, facultatem recedendi tribueret: infinitae essent causae, infini­ taque matrimonia, a quibus postea recederetur. Quoties enim conjuges postea sibi dicturi sunt: Si haec et haec cognovissem, matrimonium non contraxissem! Sed jam de pace et concordia actum esset, de firmitate et stabilitate familiarum atque rerum humanarum plane esset conclamatum. Verum ad ejusmodi pessimos effectus et societatis humanae perturbationem inducendam lex naturalis jus facultatemve tribuere non potuit ullam: seu aliis verbis, lex naturalis non potuit ex illis erroribus matrimonium nullum reddere. — Imo secundum unanimem scriptorum sententiam quaelibet ob­ ligationes, quibus certus vitae status assumitur, firmae subsistere debent, non obstante errore quocunque, qui substantiam rei non spectet. Quod postulatur, ne magna humanarum rerum perturbatio sequatur. Quare idem etiam in votis religiosis, in susceptione statûs clericalis etc. observatur. Ergo magis etiam in matrimonio id valere debet. Ceterum qui gravissime erravit, potest a Summo Pontifice dissolutio­ nem matrimonii rati nondum consummati implorare, praesertim si ab altero conjuge deceptus fuit. In hoc posteriore casu pro gravitate injuriae di­ vortium a toro et cohabitationo fieri sane licebit. 4. Difficilis est explicatio, quomodo cognoscatur error qualitatis, qui 734 in personam redundare dicatur, atque propterea matrimonium dirimat. Ut ille error adsit, qualitas, in qua erratur, debet 1) esse individualis vel quasi-individualis, et praeterea 2) debet ea esse qualitas Matrim. impedimenta dirimentia — vie et metus524 P. Π. b. I. Tr. VIII. De Matrimonio· — Sect. III. Contrahentes. sub qua primo et per se alter hanc personam sibi ut conjugem deter­ minavit. Nam ad matrimonium id exigitur, idque solum, ut cum persona certa et determinata voluntarie incatur. Quare si in persona ut tali determinata vel ut hac individual! erratur, matrimonium non subsistit; si vero in persona, ut hoc individuum est, non erratur, per se matri­ monium valet. Determinatio vero hujus personae, ut hoc individuum est, non potest sumi nisi a qualitate individual! vel quasi-individuali: at non necessario a qualibet individual! qualitate sumitur. Ergo ut error qualitatis id efficiat, ut erratum sit in determinatione personae, qualitas illa debuit et iudividualis esse — alioqui determinatio per­ sonae non potuit ex ea sumi, sed debuit aliunde fieri — et qualitas illa debuit de facto in determinationem hujus personae inducere. Exemplum celebre ponitur: Si quis constituit filiam cujusdam prin­ cipis primogenitam ducere, atque in primogenituram ita intendit, ut quae­ cunque tandem sit illa primogenita, eam sibi in uxorem accipere velit: sane ex hac qualitate tota personae individuae determinatio pendet, et sub hac qualitate certam illam personam pro matrimonio desiderat. Quodsi er­ rore quolibet alia puella loco illius ei offeratur, etsi ritum matrimonii celebret, verum matrimonium non ineat. Sed si aliunde cujusdam puellae desiderium concepit et eam ducit, pu­ tans, illam esse principis filiam primogenitam, fortasse etiam non ducturus, si sciret, id falso jactari: nihilominus matrimonium valet; nam vult primo et per se hanc individuam personam, etsi falso putat, eam esse principis filiam primogenitam. Paucis, si consensus datus sic est: duco filiam primogenitam talis prin­ cipis, quam puto esso hanc Annam — error in ista quali­ tate reddit matrimonium nullum; si vero consensus ita est: duco hanc Annam, quam puto esee filiam primogenitam talis principis — error in hac quali­ tate matrimonium nullum non facit. Scholion. Breviter addam aliqua de errore circa officia matrimonialia. Videri potest alicui ille error esse substantialis. At prorsus adverti debet, propter genera­ lem voluntatem contrahendi ut ceteri, nihilominus matrimonium validum esse posse Quapropter, si de illo errore agitur, S. Congregatio constanter tenuit, matrimonium esse validum, vel saltem non constare de nullitatc. Mulieri igitur, quae sic erravit, nihil relinquitur, nisi ut aut officiis matrimonialibus exercendis nunc vera voluntate conjugali consentiat quod si fit, certe omne dubium tollitur — aut ut solutionem a vinculo matrimonii rati ante consummationem imploret — quae, si ad usum matri­ monii permoveri nequit, aliquando a S. Sede conceditur: cf supra n. 704 et Acta S. Sedis vol. 5 pag. 551 sqq. Etiam Ben. XIV. pro valore talis matrimonii per se standum esse docet. § 3. Impedimentum vis et metus. 735 525 M 'i 1. Metus gravis injuste incussus aut sustentatus in ordine ad ma­ trimonium extorquendum irritum facit matrimonium, ita ut, qui metum patiatur, perdurante metu, validum consensum dare non possit. II. Haec matrimonii annulatio est in favorem ejus, qui metum injustum patitur: quare solum per accidens in favorem alterius adduci potest. Uberior explicatio. Nota ad I. 1. Multi auctores censent, hoc im­ pedimentum, quamdiu er metu consensus detur, juris naturalis esse, tum propter probabilem doctrinam, omnes contractus ex gravi metu ad contra­ hendum incusso initos jure naturae vi sua destitui, tum propter specialem characterem matrimonii, quod, si semel valide initum est, rescindi amplius nequit: quamquam igitur in aliis contractibus libertati contrahentis satis consultum sit per hoc, quod contractus ex metu initus postea pro arbitrio ejus, qui injustum metum passus est, sit rescindibilis, id in matrimonio, quippe quod rescindibile nunquam sit, sufficere non posse. Quod sane pro­ babiliter dicitur. Sed quidquid est de ea sententia, id saltem fateri debemus, jure posi­ tivo illud naturale jus firmatum esse, imo ita extensum, ut ille, qui sub influxu rnetiis maneat, non possit, etsi velit, validum matrimonium inire. V. Decret. 1. 4 tit. 1 c. 15 et 18 „Veniensu et ^Consultat 2. Ut autem propter metum impedimentum dirimens inducatur, tj-' debet esse: 1) Metus gravis, sive absolute, sive relative gravis. Quare si adfuit, qui dicitur reverentialis metus, considerandae sunt circum­ stantiae. Licet enim ille metus per se non pro gravi habeatur, si tamen pro ingenio personae vel pro adjunctis aliae causae timendi accesse­ runt, pro gravi non difficulter habetur, potissimum in muliere. Generatirn autem ille metus reverentialis, cui accedunt preces multum im­ portunae, pro gravi habetur. 2) Metus injuste incussus. Quare excommunicatio, timor carceris et similia, quibus judex cogit sponsum, ut stet promissis et ducat sponsam suam, non est metus, qui impedimentum efficiat; juste enim incutitur. Similiter pater, qui filiam suam a juvene violatam esse videt, quando juvenem etiam gravibus minis terret, ut injuriam reparet, non agit injuste: quare si juvenis minis perterrefactus sese offert ad puel­ lam ducendam, matrimonium, si initur, valet. — At si pater non inde­ terminate ad reparandam injuriam cogit, sed determinate ad ducendam puellam, non semper est nictus justus; siquidem teneri potest ad alterutrum, ut aut ducat, aut dotet puellam. Quare tunc matrimonium irritum esse potest. Idem dic de judice cogente. Si medicus, qui aut ex justitia curam puellae notabiliter aegrotae suscipere debet, aut solus est, qui spectatis circumstantiis vocari possit, auxilium suum denegat, nisi puella sibi nubat: metus gravis et injustus est; quare matrimonium sic extortum est nullum. Aliud dicendum sit, si et medicus sola caritate ad medendum teneatur neque alter desit, qui facile curam aegrotae puellae possit suscipere. S. Alph. 1. 6. n. 1053. 3) Metus injuste debet esse incussus aut saltem protractus in ordine ad extorquendum matrimonium. Quare qui injuste incarceratus extraneo viro sese offert ad ducendam ejus filiam, si ferat auxilium ad fugam, 526 Ρ. Π. L. I. Tr. VIII. De Matrimonio. — Sect. ΙΠ. Contrahentes. ejus matrimonium valet. At si ita agitur cum custode careen's aliisve, qui saltem objective injuste reum innoxium carcere detinent, matri­ monium ex tali metu contractum invalidum est. — Qui juste ad gra­ vem poenam condemnatus a custode aliisve, sive licite sive illicite, auxilium fugae capiendae accipit sub conditione certi matrimonii ineundi, matrimonium init valide, quia metus gravis poenae non injuste pro­ trahitur: si modo verus consensus in contrahendo matrimonio non defuerit. Ad II. 1. Propter matrimonii nullitatem ille, qui metum injuste in­ cussit, nondum ab omni obligatione liber est: nam injuriam illatam repa­ rare debet. Quare si ille, qui metum passus est, postea matrimonium vere inire vult, neque alter, qui metum intulit, aliâ viâ plenam injuriae repara­ tionem facere potest, is ad confirmandum seu sanandum matrimonium adi­ gendus est. Ergo per se matrimonii instauratio ex arbitrio ejus, qui vel quae metum passa est, dependet. Verum si plena injuriae reparatio aliter fieri potest, non est ratio, cur non etiam arbitrio ejus, qui intulit me­ tum, id relinqui possit. Saltem judex etiam illius rationem gerere tunc debet. S. Alph. n. 1057. 2. Ex parte ejus, qui metum passus vel quae passa est, jus impugnandi matrimonium non amittitur, etsi ob ignorantiam sui juris, aut ob metum perdurantem per annos vitam conjugalem duxit. Imo si de metu illato publice constat, in locis, ubi lex Tridentina de clandestinitate viget, ejus­ modi matrimonium nullum manet, donec libere coram parocho et testibus renovatum est. 3. Gravior quaestio est, num impedimentum meths vim suam semper retineat, etiam quando in gravissimum incommodum ejus vertitur, in cujus favorem nullitas matrimonii inducta est. "37 Aliis verbis: Sume, mulierem gravi metu adigi ad matrimonium, atque virum postea, manente metu, eam sub metu mortis cogere ad copulam. Debetne illa mulier potius mori, quam copulam admittere, an potest in illis circumstantiis in matri­ monium vere atque sincere nunc consentiens hoc reddere validum? Ad quae ita respondendum censeo : R. 1. Mulier potest utique semper mortem praeeligere. R. 2. Potest etiam, si per id ex conscientiae angustiis libera evasura est, atque id sibi possibile judicat, in sui violatione passive se habere. R. 3. Si gravis metus in contrahendo matrimonio incussus externe probari potest, neque de iis locis agitur, ubi excusatio a lege clandestinitatis habetur: matri­ monium hucusque nullum privato consensu validum fieri nullatenus potest, praecipue quod injusta illa metûs incussio et legis ecclesiasticae despicientia in odium religio­ nis et ecclesiasticae auctoritatis vergit. Quare in iis adjunctis mulier mortem potius subire debet, quam in actum, quae fornicatio est, consentire. R. 4. Si vero clandestinitatis impedimentum matrimonio non obstat, salvo meliore judicio, mihi videtur probabile omnino esse, impedimentum metûs in ejus­ modi circumstantiis cessare. Nam aut ut impedimentum juris positivi, aut ut im­ pedimentum juris naturalis illud consideres. Porro lex positiva cessat etiam in casu particulari, quando finis cessat, ut dicunt, „in contrarium * : quod hic obtinet. Finis enim legis est, jus innocentis protegere scu innocenti favere. At, quod alias favor est, nimirum non ligari matrimoniali vinculo, hic in summum odium vertitur; praecludit enim potestatem evadendi aut mortem, aut grave peccatum. Quatenus igitur impedimentum metûs fundatur in lege positiva, utpote in favorem privatum constitutum, in nostro casu cessat. Neque excipi debet, leges impedimentorum non 73S Matrim. impedimenta dirimentia — vis et metus. solum prohibentes, sed irritantes esse, atque axioma illud de lege cessante ob finem cessantem in contrarium ad solas leges prohibentes pertinere. Nam idem axioma aliquando in ipsis legibus irritantibus admitti, habes apud S. Alph. 1. 6 n. 613. Neque aliter videtur dicendum, si impedimentum metûs consideratur ut pro­ fectum ex ipso jure naturali. Ut enim omittam, id ipsum, impedimentum illud ex jure naturali manare, non plane certum esse: sane ratio, cur ex ipso jure naturali oriri dicatur, ea est, quia libertas et bonum privatum id postulat. At licet in aliis circumstantiis bonum privatum id postulet, in his, de quibus loquimur, bonum pri­ vatum contrarium postulat, nimirum ut concedatur facultas valide contrahendi. Si secus esset, jus naturae postularet, ut aliquis in inevitabilem necessitatem con­ jiceretur aut peccandi, si mere passive se habere posse vix confidat, aut mortem subeundi, idque ad suam libertatem conservandam. At num vere jus naturae id postulat, ut libertatem meam meae vitae servandae necessario praeferre debeam? Saltem igitur probabile esse, jus naturale quoad impedimentum metûs in nostris circumstantiis cessare, vix videtur negari posse. Arerum sutficitne probabilitatem tantum hac in re statuisse? Aut, potestneUO mulier matrimonio solum probabiliter valido sine culpa uti? Ad haec respondeo: Quominus plane certum dicam, impedimentum metûs cessare, prohibet multorum scriptorum eorumque gravium contraria opinio. At matrimonii probabiliter validi usum licere ex gravissima causa ac mulieri in summo isto discrimine versanti id licere, et ratio ct auctoritas suadent. S. Alph. 1. 6 n. 906 ita habet: „An contracto matrimonio cum dubia fide de impedimento possit dubitans post diligentiam petere debitum (a fortiori reddere) dubio adhuc per­ severante? . . . secunda sententia satis probabilis affirmat * — Insuper si ad solum jus ecclesiasticum reducas impedimentum metûs — quod pro nostro casu vix non certum videtur — facile tibi probabitur, stante probabilitate cessationis impedimenti, ex principio reflexo valorem matrimonii moraliter certum haberi posse. At quando contra matrimonium ea solum dubia manent, quae moralem certitudinem validitatis non excludant, eo uti licere, planum est. Confer insuper infra de matrimonio reralidando dicenda. De hac ipsa quaestione, num metus mortis efficiat, ut impedimentum metûs cesset, tractant ex eorum scriptorum numero, qui illud impedimentum ex jure na­ turae repetunt, Tambur. dc matr. tract. 4 cap. 7 § 4. et qui illud ex lege posi­ tiva ecclesiastica derivant, Mazzotta dc matr. disp. 3 Q. 2 cap. 3 η. 2. Uterque affirmativam sententiam tenet, afieruntque alios ejusdem sententiae patronos: Aversa. Scot., Gabriel. Bart. Ledesma. Vega; dein: Pain dan. in 4 dist. 29 q. 1 a. 4 concl. 9, Angel, sub verb. ,Matrimon. impedim.1 1 n. 3, Sotus dist. 29 q. 1 a. 3, Covarruv. de spousal. cap. 4 § 1 n. 16 (qui non dc muliere quidem, sed de viro nictum mortis passo loquitur); fautores contrariae sententiae vero: Navarr.. Sylv., Henri q., Sanchez, Coninck, Pont., Petr. Ledesma etc. — quam­ quam Sanchez dc matr. 1. 4 disp. 18 n. 17 affirmantem seutentiam non reprobat. Ta mb. 1. c. sententiam suam sic concludit: ,.Tantorum virorum duas hasce sententias suis innixas rationibus nisi probabiles judicemus, vereor, ne imprudentiae notam apud prudentes incurramus/1 Mazzotta vero haec habet: ,.Quae sententia, quum sit probabilis et circa id, quod suppleri potest ab Ecclesia, non videtur in praxi rejicienda: non sic autem [procedi potest], si adsit aliud impedimentum, quod non in favorem metum passi est positum.11 § 4Impedimentum ligaminis. I. Impedimentum ligaminis, vi cujus nemo, vivente conjuge, aliud 740 matrimonium inire potest, juris divini est et indispensabile. Nititur in matrimonii unitate et indissolubilitate: de quibus supra. 528 P. II. L· I- Tr. VIII. De Matrimonio. — Sect. III. Contrahentes. II. Ut igitur novum matrimonium iniri possit, moralis certitudo de alterius conjugis morte requiritur, eaque probata. III. Ex defectu certitudinis circa alterius conjugis mortem fieri porest, ut non solum illicite, sed etiam invalide novum matrimonium ineatur, etiam si re ipsa alter conjux obierit. Explicatio. Nota ad 1. De exceptione, quam indissolubilitas matrimonii patitur, si aut est matrimonium ratum tantum, aut matri­ monium infidelium, seu de causis, quae praeter mortem ligamen ali­ quando solvunt, alibi satis dictum est. Ad II. 1. Quum igitur saltem matrimonium Christianorum con­ summatum prorsus insolubile sit, neque ulla humana potestas ab im­ pedimento ligaminis dispensare possit; restat, ut videamus, qua ratione alterius conjugis mors innotescere probarique debeat, antequam ad novas nuptias liceat transire. Optandum quidem est, ut mors probetur per plures testes im­ mediatos, aut per authenticum testimonium, v. g. parochi loci, quo conjux defunctus et sepultus est. At si ejusmodi probatio haberi ne­ quit, attendendum est ad Instructionem S. Congregationis, quam relatam habes in „Actis S. Sedis“ vol. 6 pag. 436 sqq. 2. Praecipua capita haec sunt: vfW Si ejusmodi testimonia, quae absolutam certitudinem de morte con­ jugis faciant, haberi non possunt, S. Congregatio non intendit excludere alias probationes, quae de jure communi possunt admitti, dummodo legi­ timae sint et sufficientes. 1) Sola absentia, quantacunque est, a sacris canonibus minime pro sufficienti probatione habetur. 2) Unde diligenti studio utendum est, ut documentum authenticum obitûs comparetur. 3) Quod si haberi nequit, duorum testium immediatorum testimonio obitus probandus est. 4) Aliquando unus testis omnino fide dignus a. S. Congregatione ad­ mittitur, diligenter examinatus, maxime, si alia etiam externa indubia ve­ ritatis indicia accedunt. 5) Quodsi no unus quidem testis immediatus reperitur, videndum est, an mediatis testibus rei veritas probari possit; secus aliae praesumptione et adjuncta investiganda sunt, ex quibus judex ecclesiasticus sufficiens ju­ dicium efformare possit: „de morte constare11. 6) Ejusmodi praesumptiones sunt e. g., num ille, de cujus obitu quaeritur, fuerit bonis moribus imbutus, pio vixerit, uxorem dilexerit, utrum fortasse causam se occultandi habeat, num habeat bona stabilia, num aliquando scripserit, undo etc. ... Si militiam secutus fuerit, apud ducem militarem inquirendum est; si negotiationis causa profectus, apud socios itineris etc. 7) Fama a duobus testibus fide dignis et juratis narrata, quam a majore et saniore populi parte acceperint, si alia adminicula accedunt, probationem efficere potest. 8) Pandem investigatio per publicas ephemerides praetereunda non est. 741 ο ί Matrimonii impedimenta dirimentia — ligamtn, impotentia. 529 9) Omnibus igitur perpensis, et consultis aliquibus viris theologicis et juro peritis, judex, si sibi constat de morte, sententiam ferat; in dubio ad S. Sedem recurrat. Quae res, quum ex natura sua fori externi sit, Episcopi judicio sub­ jici debet: neque parochus per se eam componere potest. Ad III. 1. Si igitur sine sufficienti certitudine obitus alterius con-742 jugis novum matrimonium contractum est: hoc invalidum est, si postea constat, tunc temporis alterum conjugem superstitem fuisse, neque validum evadit sola illius morte postea secuta, sed practice requiritur novus con­ sensus; prior enim consensus ne naturaliter quidem validus erat. Quando autem clandestinitatis impedimentum non obstat, putativi conjuges ipsi, matrimonialem vitam post notitiam mortis prioris conjugis acceptam con­ tinuantes, matrimonium revalidant consensu tacito. Si autem tempore, quo secundum matrimonium alter inire conabatur, mors jam obtinuerat, videri debet, num conjux superstes cum secunda comparte revera putaverint, se non teneri ad plenam certitudinem obitûs habendam, aut si sciverint quidem, se illicite agere, at voluerint saltem, quantum potuerunt, novum matrimo­ nium contrahere. In utroque casu re ipsa matrimonium validum est. Si vero, se matrimonium novum contrahere non posse, sive uterque sive alter­ uter scivit, attamen hanc legem divinam parvipendens nihil curavit, concu­ binatu contentus, matrimonium nullum aut saltem dubium est, etsi postea in comperto sit, conjugem vere jam fuisse defunctum. 2. Quid de usu matrimonii, manente dubio ligaminis impedimento, censendum sit, v. infra de matrimonii usu legitimo n. 842 sqq. § 5Impedimentum impotentiae. NB. Vix est, quod moneam, hanc materiam tractandam non esse, nisi ab iis743 quibus instet necessitas sese ad excipiendas confessiones aptos reddendi; neque ab iis aliter tractanda est, nisi pura intentione et mente saepius ad Deum elevata, ne, dum scientiam sibi necessariam comparare studeant, animae periculum incurrant. Praevie notanda: 1. Impotentia distinguitur 1) antecedens et consequens, prout ma­ trimonii celebrationem antecedit, aut post illam suboritur; 2) perpetua ct temporanea, prout auferri nequit, aut aetate arteve curabilis est: 3) absoluta et respectiva, prout aliquem ad quamlibet copulam consum­ matam seu ex sese ad generandum aptam inhabilem reddit, aut so­ lummodo usum matrimonii inter duas certas personas impossibilem facit; 1) addunt distinctionem minoris momenti, prout ex diversis causis oritur: maleficio, morbo, frigiditate vel naturali defectu, disproportione viri et feminae. 2. Ab impotentia presse sumpta, ut impedimentum constituit, di­ stinguitur mera sterilitas — quamquam hae non raro confunduntur seu promiscue eadem voce vocantur. Sterilitas enim, ut distinguitur ab impotentia, supponit possibilitatem copulae ex se ad generationem aptae perficiendae; at proles non generatur, quia sive ex parte virilis seminis, sivo ex parte mulieris aliquid obstat, quominus semen virile ovum maternum contingat atque fecundet. Lohmkuhl, Theol. mor. II. Edit· 4. 34 530 P. II. L. I. Tr. VIII. De Matrimonio. — Sect. III. Contrahentes. I. Impotentia perpetua matrimonialem contractum antecedens red­ dit matrimonium nullum, sive absoluta, sive relativa est. II. Temporanea impotentia nulla, nec perpetua subsequens ma­ trimonium facit invalidum; reddit tamen usum cum aliqua limitatione illicitum. III. In dubio de impotentia conceditur triennalis experientia, nisi forte antea plane certo de impotentia constiterit. Postea judicis sententia separatio et declaratio nullitatis matrimonii facienda est. IV. Etiam in solo dubio de impotentia matrimonium inire non licet, comparte non monita, nisi forte agatur de temporanea impotentia brevi omnino cessatura. V. Quando confessarius in confessione cognoverit, conjuges im­ potentia laborare, in bona fide tamen eos versari, caute agere debet, atque saepe expedit, eos in bona fide relinquere: secus vero eos in­ struere et ad Ordinarium dirigere debet. Qui raro quidem permittere potest, ut separatione solius tori facta tamquam frater et soror vivere simul pergant. Explicatio. Ad I. nota: 1. Absoluta impotentia perpetua facilius de­ tegitur in viro, quam in femina. In viro igitur est 1) si utroque testiculo caret, seu perfecto eunuchus est, sive ab hominibus factus, sive defectu naturae sic natus. 2) Si testiculi officio suo fungi nullatenus possunt; aut si quacunque membri deformatione ad actum generationi servientem sub­ stantialiter perfectum vir ineptus est. NB. Utrum propter testiculos latentes omnis generandi facultas desit, medicorum est in particulari casu discernere. — Idem dic, ut discernatur, num propter genitalium deformationem spes generandi nulla sit. 2. Apud mulieres impotentia absoluta est, si vagina plane occlusa exsistit, ita ut copula a viro nullatenus exerceri possit. Et si er mea opinione dicendum esset, pro absoluta impotentia haberem a) totalem vaginae occlusionem, quae impediat, quominus sive recipi, sive permeare semen possit; similiter adderem b) carentium utriusque ovarii ‘, c) carentium uteri: alii videntur aliquos ex his defectibus pro sola sterilitate habere; proin occurrentes casus ad medicos et judices ecclesiasticos relegandos esse duco. Re vera comperi, S. Officium in ejusmodi causa die 3. Febr. 1837 judi­ casse ita: Q. „Num mulier, per utriusque ovarii excisi defectum sterilis effecta, ad matrimonium ineundum permitti valeat ac liceat, necneu R. nRe mature diuqiu perpensa, matrimonium mulieris, de quo in casu, non esse impediendum? 3. Veteres quidem auctores absolutam impotentiam statuunt vel ex suis principiis statuere debent: 1) si mulieris vagina ita arcta sit, ut a nullo viro penetrari possit; 2) si mulier seminare seu quasi-seminare ne­ queat. Verum, ut ab hoc incipiam, solus defectus quasi-seminationis se­ cundum physiologos potestatem concipiendi non tollit: at indicium esse potest, quo defectus modo sub. n. 2. notati se prodant. De altero autem defectu nimiae arctitudinis quid dici debeat, discatur ex modo dicendis de impotentia relativa. 744 1 Refertur tamen, accidere posse, ut ab ipsis medicis putetur quidem, utnimque ovarium esse excisum, nt nihilominus aliquod ejus vestigium restet, quod sufficiat ad prolem concipiendam. /jSh· Matrim. impedimenta dirimentia — impotentia. 531 4. Impotentia igitur relativa consistit aut in improportione viri et mu-745 lieris, aut in aversione naturali tali, ut vir erga mulierem nunquam ex­ citetur. Disproportio, quae perfectam copulam impossibilem facit, num re­ vera pro impotentia haberi debeat, judici ecclesiastico relinqui debet. Con­ ceptionem enim posse fieri sine vasis muliebris perforatione, sed sola seminis attractione, physiologia et medica hodie docent: verum completa voluptas a muliere ex congressu capi non potest. Si sumis, disproportionem revera impotentiae impedimentum statuere, alia quaestio sane difficilis oritur, num idem dici debeat, si haec arctitudo possit auferri. Cum S. Alph on so dici debet, si mulier apta reddi nequit, nisi peccaminoso modo, aut cum gravi periculo vitae, impotentiam censeri pro incurabili seu perpetua. — S. Doctor quidem addit .grave periculum pudoris", quod adsit, si per solum virum medicum femina curari possit. Verum haec sola ratio non videtur adeo aestimanda. Saltem puto, si mu­ lier nihilominus ex intentione sese viro id desideranti aptam reddendi hoc periculum subiit, atque dein cum viro vitam conjugalem producit, non certo quidem sed fortasse matrimonium eo ipso poise convalescere. Nam licet sumas, necessarium esse consensum novum a priore independentem, hunc uterquo, et vir et mulier, implicite posuisse, atque ita omnia praestitisse videntur, quae ad privatam revalidationem — quae sola in defectu occulto necessaria est — requiruntur. Quodsi defectus ille publicus evaserit, judicis ecclesiastici est providere: ad quem parochus rem deferat. — Nimirum verum quidem est, ut matrimonium naturaliter nullum novo consensu con­ valescat, doceri a multis, notitiam vel dubium de valore prioris consensûs esse necessarium: at haec notitia vel saltem dubitatio, etsi non reflexa et expressa, tamen implicita et aequivalens videtur prorsus in conjugibus ad­ fuisse, quum sciverint, se hucusque ad matrimonii usum aptos non fuisse. Quapropter sive dicis, impotentia tali modo curabili constitui impedimentum dirimens, sive non constitui: post curatum illum defectum, si haec vera sint, difficultas ex hac controversia oriunda tanta non erit. Imo potest alicui videri no novus quidem et independens consensus requiri, quando et vir et mulier ignorant prioris consensûs nullitatcm, sed sufficere perseverantia prioris consensûs intentionalitor veri et validi, modo ne oriatur ex errore vinculi insolubilis jam exsistentis, nimirum conjugum alterutro it 1 disposito, ut recederet, si sciret matrimonii nullitatcm: id, quod sane, quando amore viri mulier tantum incommodum subit, sumi nullatenus potest. Practice nihilominus etiam in casu occulto ad cautelam inducantur, si fieri possit, ad mutuum consensum renovandum, quum omnia ista sint incerta. 5. Si impotentia relativa ex aversione oritur, videndum est, utrum tractu temporis auferatur necne: quare attendo ad sequentes notas: Ad II. et III. 1. Si conjuges potentes erant, quidquid supervenerit : 740 matrimonium non solvitur; sed si matrimonialis actûs perficiendi spes nulla amplius erit, abstinere debent ab iis actibus, qui alterutrum periculo pol­ lutionis exponunt: quod tunc utique multo rigidius sumatur oportet, quam fieri deberet, si facultatem periculi per copulam praeveniendi haberent. Alia autem, quae mutuo inter se exercent ex rationabili causa, illicita non sunt *. 1 Attamen aliquem casum scriptores statuunt, in quo liceat, impotentia sub­ séquente non obstante, copulam habere, quem vide postea hic Sect. IV. cap. I. a. 1 § 1 η. 835. * 34 532 r? r% F. IL L. I. Tr. VIII. De Matrimonio. — Sect. III. Contrahentes. 2. Si vero ab initio dubium est, utrum impotentia perpetua sit, an temporanea: quamdiu aliquod dubium manet, experientia per triennium con­ ceditur, etsi semen extra vas effunditur, modo tamen spes aliqua perficien­ dae copulae remaneat: v. S. Alph. n. 1096 ot 1103; si igitur triennalis ex­ perientia et remediorum usus nihil profuit, separatio seu nullitatis declaratio facienda est. S. Alph. haec applicat: 1) ad impotentiam ex maleficio, quod exorcismis, orationibus, mediis licitis per triennium auferri non potuit; 2) ad impotentiam ex relativa frigiditate seu aversione; 3) ad impotentiam ex nimia excitatione, seu potius debilitate, qua fiat, ut vir semper semen effundat, antequam ad copulam perventum sit (quod tamen arte medica videtur curari posse, ita ut haec ratio vix inducere nullitatis declarationem possit); 4) ad defectum arctitudinis, quae continuato usu fortasse auferatur — nisi forte medica arte antea curari potuerit vel debuerit. Verum quomodo in casu triennalis experientiae frustra factae probatio veritatis fieri debeat, S. Alph. n. 1103 aliquantum, fusius Bangen de matrim. exponit: quibus supersedere eo magis possumus, quod ad forum externum ea spectant. 3. Quando autem certa evasit impotentia, separatio — modo de im­ potentia antecedenti et perpetua agatur — illico et privata auctoritate fieri potest, imo, si periculum peccandi adest, fieri debet. Propter periculum scandali autem communiter novum matrimonium inire nequeunt ante judi­ cis ecclesiastici sententiam: quodsi scandalum cessat, haec obligatio in conscientia non ita urgenda est. Ita S. Alph. n. 1101. Ad IV. 1. S. Alph. n. 1102 ita rem declarat: Qui de sua impotentia dubitat, matrimonium inire nequit, antequam de re diligenter investigavit atque dubium saltem probabiliter deposuit. (Verum si judicio medicorum spes probabilis potentiae est, licet, monita comporte, sub conditione matri­ monium inire et experimentum facere secundum prius dicta ad III. n. 2 et 3.) 2. Qui aliter agat, graviter peccet ex injuria comparti illata: nihilo­ minus, perstante dubio, a facultate triennalis experientiae non excluditur. 747 Ad V. 1. Circa causam, cur, occurrente impotentia, putativi conjuges in bona fide relinqui possint, cur non, haec noto: 1. Aliquando ex separa­ tione, quae post cognitam nullitatem matrimonii fieri plerumque debet, timeri possunt gravissima incommoda atque publica dicteria. Quae si puta­ tivi conjuges ita timere videantur, ut vix ad separationem et ad causam coram judice agendam induci queant: quando in bona fide versari depre­ henduntur, melius erit in bona fide eos sic relinquere, quam causam malae fidei afferre nec tamen quidquam perficere. *'·, · 2. Verum quoniam bona fides hac in re non adeo facilis est, ut sem­ per pro ea sit praesumptio, notandum est, quid sit positivi juris. Olim (c. 5 de frig, et malefic.) hisce contrahentibus permittebatur, ut possent simul cohabitare tamquam frater et soror. At ex hodierna Ecclesiae dis­ ciplina id per se non permittitur, nisi contrahentes senes sint, licet ipsi non institerint pro declaratione nullitatis matrimonii, et Sixt. V. (Iit. ad legatum Ilisp., cf. Scav. t. III. n. 890) praecepit, ne tales simul cohabitarent. Permittitur tamen, si occasio peccati remota est ot lex civilis separationi obstat. 3. Facilius igitur bona fides eo sensu in ejusmodi contrahentibus re­ penti potest, ut putent sibi licere vitam agere ut fratri et sorori: quodsi in tali convivendi ratione periculum formalis poccati grave non subeant, confessarii prudentis est prospicere, utrum poenitentes ulterius urgere de- Matrlm. impedimenta dirimentia — impotentia, aetatis defectus. 533 beat necne, modo ne ex hoc ipso consortio publicum scandalum oriatur, si videlicet rumor impedimenti exsistentis adsit et suspicio vitae inconti­ nentis. Ceterum si rumor publicus aderit, res non a solo confessario in interno foro, sed a parocho in foro externo tractanda et per Ordinarium componenda erit. B. Impedimenta juris publici. § 6Impedimentum aetatis. Quamquam illa aetas, quae perfectum usum rationis excludit, ex jure748 naturali et propter necessariam protectionem privati juris impedit, quo­ minus matrimonium validum fieri possit: tamen ea aetas, quae ab Ecclesia re ipsa requiritur, et positivae legis est, et propter bonum commune atque publicum non minus, quam propter privatum contrahentium bonum con­ stituta est. Quare merito hoc impedimentum impedimentis juris publici adnumeratur. I. Ex Decret. 1. 4 tit. 2 capp. 6, 10, 14 impuberes sunt matri­ monii incapaces, nisi ex gravi atque publica causa dispensationem ob­ tinuerint. Pubertas autem sumitur secundum aetatem, i. e. mares quatuordecim, feminae duodecim annorum esse debent. Excipitur in favorem matrimonii „nisi malitia supplet aetatem , * i. e. nisi jam antea ad gene­ randum apti exsistant: quod prudentium judicio relinquitur. Verum etiamtum illicitum est, ante legitimam aetatem matrimonium contrahere sine licentia Ecclesiae, quam ne Episcopus sine urgentissima causa concedat, jure canonico cavetur. Quare extra urgentem causam S. Pon­ tifex adeundus est. V. Mazzo t ta cap. 12 § 1, M an sel la cap. IL art. I. II. Post annos autem legitimos, etsi ad generandum nondum sunt apti, matrimonii contrahendi incapaces non sunt, modo impotentia sit temporanea. Exspectandum est pro maribus usque ad annum decimum octavum, pro feminis usque ad decimum quartum, imo in regionibus septentrionalibus etiam pro feminis diutius, ut de impotentia discernatur, siquidem ante illam aetatem natura completa nondum est. Verum ante­ quam proxima potentia exsistat, rarissime licebit matrimonium contrahere 1. 1 Aetas illa ab Ecclesia statuta ubique valoris quidem matrimonii norma est, at non ubique nonna licite et convenienter matrimonium contrahendi. Ecclesia enim debuit regiones etiam meridionales respicere, ubi natura maturius completur: in frigidioribus autem regionibus sane non expedit, imo vix licebit ad nuptias transire, quum primum canonica actas adfuerit. Raro videtur ibi convenire, ut puella ante decimum octavum aetatis annum, juvenis ante vigesimum matrimonium ineat ; saepe etiam ulterius exspectandum erit, ne ante aetatem robustiorem vires debilitentur. Ex altera autem parte pro integritate morum sane optandum est, ne tempus ineundi matrimonii nimis differatur: judicium Ecclesiae ex hoc solo jam habes, quod annos 24 in puella pro „aetate superadulta11 sumat atque pro causa dispensationem ab impedimento cognationis concedendi. Similiter in adolescentibus aetatem notabiliter majorem, vel etiam trigesimum annum usque exspectare, mos est nullatenus laudandus. 534 P. IL L. I. Tr. VIII. De Matrimonio. — Sect. III. Contrahentes. III. Propter senilem aetatem tum tantum inhabilitas adest, si no post opem quidem medicam copula et semiuis effusio haberi potest. Sola seminis sterilitas nou est ratio, cur senes matrimonii incapaces habeantur. Quod ex praxi Ecclesiae satis colligitur, quae semper con­ suevit senum matrimoniis benedicere, etsi spes generandi prolem jam evanuit. § 7. Impedimentum voti ct ordinis. I. Votum, quod constituat dirimens impedimentum, intelligitur wfaw solemne, sive in ordine religioso amplectendo, sive in suscipiendis sacris ordinibus emissum : utrumque pro uno impedimento sumitur. Habetur tum ex antiquis constitutionibus, tum ex Trid. sess. 24 can. 9: „Si quis dixerit, clericos in sacris ordinibus constitutos, vel regulares castitatem solemniter professos posse matrimonium contrahere, contractumque validum esse, non obstante lege ecclesiastica vel voto ..., anathema sit.“ II. Constitutio Greg. XIII. 25. Maji 1584 „Ascendente Domino4 etiam vota simplicia, quae in Societate Jesu post biennium novitiatûs emitterentur, constituit impedimentum matrimonii dirimens. „Quinimo eos omnes ad contrahendum (matrimonium) inhabiles, ac contractus hujusmodi nullos et irritos esse, prout irritos facimus et annullamus? 750 Explicatio. Nota ad I. 1. Utrumque, sive voti sive sacri ordinis, impedimentum voti solemnis vocari posse, facile colliges ex iis, quae de obligatione coelibatûs ejusque fonte dicta sunt supra n. 619. 2. Impedimentum vero hoc in utroque casu legis ecclesiasticae, non divinae esse, certum est. Nam ex plurium Pontificum constitu­ tionibus tota votorum solemnitas ecclesiastici est instituti. — Quod etiam praxis RR. Pontificum confirmat. Aliquoties enim ex gravissima causa, ut in perturbatione Galbarum, dispensatio facta est, ut sacerdotum matrimonia, quae sacrilege contraxerant, sanarentur. Nec desunt, qui­ bus post votum solemne religionis R. Pontificis dispensatione matri­ monium inire permissum sit — soluto antea ex gravissima causa voto illo solemni, siquidem secus matrimonium semper mansisset saltem illicitum. 749 Ad II. 1. Quum post constitutionem Pii IX. etiam in aliis religiosis ordinibus post novitiatum vota simplicia tantum emittantur, in quibus ante solemnem professionem saltem per triennium persistendum est: peculiaris tamen illa constitutio pro Societate Jesu data ad aliorum ordinum vota simplicia extendi non potest. Quare haec vota impedimentum matrimonii impediens, non dirimens constituere, certum est. 2. Quod idem dici debet do votis quarumcunque religiosarum con­ gregationum, quae solemnia non sunt. At qui in ordino vel congregatione religiosa vota emittit, non solum Deo promittit, sed seipsum intuitu divini cultûs religiosae illi communitati seu instituto tradit. Quare religiosa com­ munitas, non obstante matrimonio sacrilego fortasse contracto, jus in cum Matrim. impedimenta dirimentia — votum sol., cultûs disparitas. 535 ejusque labores retinet, atque per se loquendo eum reclamare ejusque a conjuge separationem postulare potest. Solummodo per accidens propter alia officia exorta, potissimum si alter conjux innocens est, jus religiosae congregationis suspendi plerumque vel exstingui debet. Si enim mulier, votis sacrilege violatis, mater numerosae prolis facta est, aut vir pater­ familias evasit: sano jus naturae strictissimas obligationes educandae prolis similesque imponit, quae in tali casu jura ordinis sive congregationis reli­ giosae vincere debent. § 8Impedimentum disparitatis cultûs. I. Disparitas cultus alia est inter baptizatos, alia inter baptizatos7'.i ex una et non baptizatos ex altera parte. Prior disparitas inter con­ juges, ut supra dictum est, efficit matrimonium, quod communiter ,mixtum‘ dicitur, et constituit impedimentum impediens, non dirimens; altera vero constituit dirimens impedimentum. II. Hoc impedimentum ortum duxit ex consuetudine seu lege non scripta. Quare occasione fidei nuper in terras infidelium, imperium Sinense et Japoniam, invectae gravis quaestio oriebatur, num ibidem ejusmodi impedimentum vigeret. SS. Pontifices satius duxerunt, uni­ versali consuetudine semel constituta, eadem lege omnes fideles ubi­ que ligatos declarare, at pro certis circumstantiis aliquando dispensa­ tionem a tali impedimento concedere (Ben. XIV. in Const. ^Singulari Xobisu 9. Febr. 1749, § 19). Cf. Perrone de matr. lib. 2 sect. 1 cap. 7 art. 2. Esso igitur hoc impedimentum qua dirimens solius juris ecclesiastici, nemo in dubium vocare potest. Atque id ipsum non tantum Pontificiae constitutiones et dispensationes modo allatae, sed etiam praxis priorum saeculorum aperte ostendunt, ut matrimonium S. Monicae cum Patricio, viro tum adhuc ethnico, et similia. Sed spectato periculo, quod cum illis matrimoniis non raro conjun­ ctum est, nisi impossibilitas inveniendi compartem fidelem adest, Ecclesia minime lubens dispensat, sed potius in impedimento consanguinitatis vel affinitatis legem suam relaxat. III. Circa impedimentum mixtae religionis seu cultûs disparitatis,752 utrum re ipsa dirimens sit, an secus, quando de baptismo partis acatholicae non constat, sequentia notanda sunt. S. Officii Congr. 17. Nov. 1830 et 20. Julii 1840 haec statuit: 1. Quoad haereticos, quorum Ritualia praescribunt collationem baptis­ mi, absque necessario usu materiae et formae essentialis, debet examinari casus particularis. 2. Quoad alios, qui juxta sua Ritualia baptizant valide, validum cen­ sendum est baptisma [sc. quoad matrimonii valorem: quod non impedit, quominus pro circumstantiis, si de conversione sic baptizati agatur, ad cautelam sub conditione baptismus iteretur]. Quodsi dubium persistat etiam in primo casu, censendum est validum baptisma in ordino ad validitatem matrimonii. 536 Matrim. impedimenta dirimentia P. IL L. I. Tr. VIII. De Matrimonio. — Sect. III. Contrahentes 3. Si autem certo cognoscatur nullum baptisma ex consuetudine actuali illius sectae, nullum est matrimonium. Quare dicendum est: Si in casu dubii insolubilis cum dispensatione Ecclesiae mixtum matrimonium contrahitur, tale matrimonium certo cali­ dum est; neque videtur ullo modo dubitandum, etsi postea forte certius detegatur baptismi defectus. Nam ecclesiasticus Superior licentiam talis matrimonii concedens, quantum est ex parte ecclesiasticae legis, directe et expresse quidem ab impedimento impediente dispensavit, at tacite et hypo­ thetice etiam censendus est ab impedimento dirimente, si forte adesset, dispensasse. Si vero sine Ecclesiae dispensatione tale matrimonium initum est, in dubio baptismi validi practice quidem matrimonium ut validum habetur atque agenda sunt omnia, sicut in matrimonio valido: verum re ipsa vali­ dum est aut invalidum, prout baptismus acatholici conjugis re ipsa vali­ dus fuit aut non. Quare si postea illum certe invalidum esse detegitur, matrimonium necessario est revalidandum. 1 IV. Alia causa, cur matrimonia acatliolicorum, aut matrimonia mixta aliquando nulla evadere possint, est defectus veri matrimonialis consensûs ex parte acatholica. Qui defectus oriri potest ex falsa per­ suasione matrimonii dissolubilitatis. Nam qui in hac persuasione exsi­ stit quidem, sed ea non ita utitur, ut sibi quasi jus quoddam, si libuerit, recedendi servare praevalente intentione velit, valide init matrimonium, siquidem praevalente voluntate vult matrimonium sicuti est ex parte rei; at si expresse aut praevalente voluntate perpetuitatem ejusve obligationem excludit, verum matrimonium neque vult, neque contrahit. Cf. quae notat D en zinger Enchir. n. 1485. 753 § 9. Cognatio. ·.·■ Triplex cognatio impedimentum dirimens constituit: 1) naturalis, quae consanguinitas dicitur, 2) spiritualis, 3) legalis seu adoptiva. Singula explicanda sunt. v· Punctum I. Cognatio naturalis seu consanguinitas. 754 Praevie notanda: 1. Consanguinitas est vinculum ejusdem sanguinis seu relatio illa moralis, quae in origine carnali fundatur. Ut autem accuratius haec mutua relatio diversorum hominum describatur, con­ sanguinitas distinguitur secundum diversam lineam, et secundum di­ versos gradus. 1 Aliud plane censeo obtinere, si inter catholicos matrimonium contrahitur, ex quibus alteruter re ipsa non esset valide baptizatus. Quod matrimonium habeo pro valido ab initio: qui enim ut catholicus inter catholicos vivit, praesumitur omnino esse baptizatus, caque praesumptio quoad matrimonii valorem et juris et de jure videtur esse; imo sicut ille homo legibus Ecclesiae subest, ita etiam favoribus fruitur, in quantum est capax. cognatio consanguinitatis. 537 2. Linea una vocatur recta, transversalis sive lateralis altera. Recta linea est inter eos, quorum unus ab altero ipsa generatione carnali ortus est. Qui genuerunt, cum generatis in linea descendenti cognati sunt, generati cum genitoribus seu progenitoribus in linea ascendenti. Linea transversalis seu lateralis est inter eos, qui omnes a com­ muni aliquo stipite descendunt. 3. Gradus consanguinitatis in jure canonico vigente sive in linea recta, sive in laterali secundum numerum generationum computantur, quae intercesserunt, donec a communi stipite ad eos, de quorum cog­ natione quaeritur, aut ordine inverso, veniatur. Qui ergo una gene­ ratione inter se aut a communi stirpe distant, primo gradu, qui duabus generationibus a communi origine distant, secundo gradu, et sic porro consanguinei sunt; seu: numera personas, una dempta, et habebis gradum. At quum in cognatione laterali duo cognati non aequali, sed in­ aequali numero generationum ab eodem progenitore distare possint, in inaequali distantia gradus secundum remotiorem quidem descensum sumitur, sed notato etiam propiore. V. g. Titus a progenitore Andrea quatuor generationibus distat, Titia ab eodem Andrea duabus genera­ tionibus: Titus cum Titia consanguineus dicitur iu quarto gradu attin­ gente secundum. NB. 1. In civili computatione, uti nunc observatur, consanguinitas collateralis alio modo assignatur; numerantur enim generationes ex utraque parte. Quare gradus canonicus aequalis duplicatur; si inaequalis est, gradus propinquior ad remotiorem additur. Sic patruus cum nepote suo secundum computum canonicum dicitur con­ sanguineus in secundo gradu attingente primum, secundum civilem computum in tertio gradu. NB. 2. Consanguinitas eodem modo numeratur, sive descensus communis est per ambos parentes eosdem, sive per descensum ex eodem patre tantum aut ex eadem tantum matre. — Si vero ipsi progenitores inter se jam cognati erant, multi­ plex consanguinitas inter certas personas adesse potest. Principia. 1. Consanguinitas in linea recta indefinite constituit 755 impedimentum dirimens. Vide Nicol. I. ad Bulgar, c. 37. 11. Consanguinitas in linea laterali usque ad quartum gradum in­ clusive matrimonium dirimit. Decretal. 1. 2 tit. 14 c. 8 ex Later. Cone, sub Innoc. 111. „·.. Prohibitio quoque copulae conjugalis quartum consanguinitatis et affinitatis gradum de cetero non ex­ cedat . . .“ 11L Consanguinitas in primo gradu lineae rectae certo ex ipso jure naturali matrimonium dirimit, probabilius etiam in reliquis gradi­ bus; probabiliter idem etiam dicendum est quoad primum gradum lineae lateralis seu inter fratres et sorores, minime autem certo. IV. In reliquis gradibus certo dirimit consanguinitas sola lege positiva ecclesiastica, ita ut in hisce gradibus dispensatio concedi possit Explicatio. Ad II. Ecclesia non semper eandem legem tenuit circa755 diversos consanguinitatis gradus: ante La ter an. Conci 1. supra notatum prohibitio invaluerat usque ad sextum et septimum gradum. Nimirum saeculo sexto exsistebat Ecclesiae prohibitio quoad cognatos usque ad 53S P. II. L. I. Tr. VIII. De Matrimonio. — Sect. III. Contrahentes. sextum et septimum gradum civilis computationis; brevi autem post jam Gregorius M. gradus prohibitos non more Romano civili computat, sed more Germano, quo generationes a communi stirpe sumebantur non ex utraque parte, sed ex una parte tantum: quo factum est, ut usque ad septimum gradum hujus computi prohibitio extenderetur, qui nunc vocatur canonicus. Gradus Consanguinitatis. Abavus Abavia Propatruus . Proamita > Pronepotes Horum Fratris frjnepster Proavus) (Preavuncu .Proavia/ xfrorestti Horum Patruus Amita maj Avus Avia Nepotes Horum Patruus Amita . Pater ) /Avunculus Mater / V Matertera, Nepotes Patrueles . Amitini . Sobrini Fratris Fratris Nepotes Avunculus .Mittrun t Soror Filius Horum Horum i Nepotes Consobrini) Nepotes) Pronepotis «Amitini / \ Z\ 7 Sororis i I Sobrini Filia Nepos Neptis Pronepos Proneptis > Sororis Nepotes Horum Sororis PiwBta Abnepos .Abneptis. NB. Quando ergo quaeritur de duorum sponsorum, sume Julium et Annam, mutua cognatione, num exsistat et in quo gradu: videndum est, num habeant Julius et Anna communes progenitores, et quota generatione ipsi ab illis communibus pro­ genitoribus sive a communi proparente distent; sic habebis gradum cognationis. Mntrim. impedimenta dirimentia — cognatio consanguinitatis. 539 Fac, sciri c. g., avum Julii et matrem Annae fuisse consobrinos. Ut com­ munes progenitores habeas, ascendere debes duabus generationibus: dein, ut per­ venias ad Julium, insuper debes descendere per duas generationes, nt ad Annam, per unam tantum. Ilinc habes quoad mutuam cognationem Julii et Annae ex una parte 4, ex altera 3 generationes, quae intercedant, ideoque cognationem in quarto gradu attingente tertium. Ad III. 1 Ex jure naturali matrimonium subsistere nequit, si talis conjunctio reverentiae naturaliter debitae repugnat, aut si possibilitas in­ eundi matrimonium ex natura sua periculum inevitabile corrumpendi bonos mores induceret. Verum prima ratio certo valet pro filiis relate ad pa­ rentes, imo videtur valere relate ad omnes progenitores ; secunda ratio non pro iis tantum, sed etiam pro fratribus et sororibus videtur aliquatenus valere. Communis enim convictus et cohabitatio inter fratres et sorores, quam naturae ordo communiter postulat, proximum periculum et occasio­ nem peccandi contra bonos mores facilius inducit, si inter eos matrimonii ineundi cogitatio concipi potest. Insuper etiam prima ratio reverentiae et pietatis ex parentibus in fratres redundans aliquatenus matrimonio obstat. Quae rationes utique non tantae sunt, ut in exordiis generis humani neces­ sitas propagationis eas vincere non debuerit: sed necessitate illa cessante, natura ipsa illas conjunctiones videtur aut improbare, aut saltem minus probare, abhorrere. 2. Quum consanguinitas inter fratres et sorores, etsi ex eodem patre aut ex eadem matre tantum sint, probabiliter jure divino et naturali ma­ trimonium dirimat, Ecclesia non dispensat, neque potest dispensare: imo si de impedimento ex crimine orto relaxando agitur, semper excluditur ille casus, qui relinquat dubium, an sponsi in primo gradu consanguinei sint. Cf. etiam Ileiss § 37 V. 3. Si vero infideles ad fidem convertuntur, et in reliquis gradibus cognati matrimonium contraxerunt: sine dubio in matrimonio suo relin­ quuntur, nec dispensatione indigent. At si forte frater et soror conjugalem vitam agant, nunquam eam post fidem susceptam produci permittitur, sed novi matrimonii ineundi licentia datur. At ecce difficultas ! Quum enim supra dictum sit, matrimonium inter fratres et sorores esse tantum probabiliter lege naturali invalidum, non certo fuit invalidum, atque ita cum dubio impedimento ligaminis novum matrimonium videtur concedi: quod absonum est. Quare nisi censeamus, ejusmodi matrimonia lege naturali (aut lege civili) certo esse nulla, cogamur dicere: Summus Pontifex suprema sua potestate per generalem legem ipso momento, quo conjuges illi dubii ad fidem convertuntur, eorum matrimo­ nium dubium hypothetico solvit, ut sine ullo scrupulo, utpote certo liberi effecti, novum matrimonium inire possint. Haec sola via est praxim eccle­ siasticam commodo explicandi, et quoniam recursus ad legem naturalem aut ad legem civilem fortasse exsistentem dubitationem omnem minime aufert ’, ista ipsa praxis ecclesiastica argumentum esso potest, quo demon1 Magnum numerum scriptorum cx utraque parte, sive qui defendunt nullitatcm. sive qui defendunt valorem ejusmodi matrimonii vi ipsius legis naturalis, vide apud Schmalzgrueber 1. IV. t. 14 η. 50—59: ubi etiam argumenta non contemnenda habes tum ex ratione tum ab exemplis sanctorum virorum petita, quibus per­ suadentur, matrimonia inter fratrem ct sororem non posse dici lege naturali plane invalida, atque etiam exempla invenis diversarum gentium, apud quas lege publica 540 P. II. L. I· Tr. VIII. De Matrimonio. Beet. III. Contrahentes. strotur potestas Romani Pontificis matrimonium infidelium, antequam poat eorum conversionem ratum atque consummatum fuerit, dissolvendi. Punctum II. Cognatio spiritualis. Spiritualis cognatio est, quae oritur cx sacramentis collatis; at ex sola baptismi ct confirmationis collatione. Eamque olim late patuisse, constat ex diversis locis juris canonici. V. Decretal. 1. 2 tit. 11. Sed Tridentina Synodus eam arctioribus limitibus conclusit. Sess. 24 de ref. matr. cap. 2 haec habentur: „ . . . unus tantum sive vir sive mulier, vel ad summum unus ct una baptizatum de baptismo suscipiant, inter quos ac baptizatum ipsum, et illius patrem et matrem, necnon inter baptizantem et baptizatum baptizatique patrem et matrem tantum spiritualis cognatio contrahatur ... Ea quoque cognatio, quae ex confirmatione contrahatur, confirmantem et confirmatum, illiusque patrem et matrem, ac tenentem non egrediatur; omnibus inter alias personas hujus spiritualis cognationis impedimentis omnino sublatis. * I. Impedimentum igitur cognationis spiritualis exsistit: 1. inter ministrum sacramenti et sacramenti subjectum; 2. inter ministrum sacramenti et parentes ejus, qui sacramentum suscepit; 3. inter patrinum vel patrinam et sacramenti subjectum; 4. inter patrinum ct matrem baptizati vel confirmati, ct inter matrinam et patrem baptizati vel confirmati. Non exsistit: 1) inter ministrum et patrinos; nec 2) inter patri­ num et matrinam. 753 JL Ut illud impedimentum exsistat, 1) debet uterque eorum, do quibus agitur, esse baptizatus; 2) sacramenti collatio non debet esse mere dubia. At praestat, conditiones pro impedimento necessarias fusius ex­ ponere. Quae sunt sequentes: I. Baptismus in omnibus requiritur aut susceptus, aut qui nunc suscipiatur; ita quidem ut, si alteruter eorum, qui pro spiritualiter cognatis enumerati sunt, baptizatus non sit, re vera non fiant mutuo cognati, neque a matrimonio post baptismum ineundo impediantur: vide Sanchez de matrim. lib. 9 d. 62 n. 6 et 7. 2. Requiritur pro patrinis, ut valide fuerint patrini. Igitur 1) ut habuerint animum gerendi munus patrini, 2) ut non sint extra numerum designatorum (si modo designati adsunt et munus patrini gerunt), 3) ut in­ fantem vel per se vel per suum procuratorem aut in actu baptismi phy­ sice tetigerint (idque non solum momentanee summis digitis), aut statim postea ab ipso baptizante in manus receperint, vel cum immediate sacer757 talia matrimonia probabantur. Cf. etiam hac de re Vcring Lchrbuch etc. cd. 2 § 192 η. I et VII: quae tamen, nisi mendum typographicum occurrit, non pinae ut consequentia admiserim. Insuper vide, quae notabo hic ad § 10: Mansoll» cap. III. art. I. Matrim. impedimenta dirimentia COÿh. spiritualis. 541 doti baptizandum praesentaverint. — Pro confirmatione in patrino eadem intentio atque similis actio requiritur, atque probabiliter etiam insuper, ut ipse confirmatus sit. S. Alph. 1. 6 n. 186. 3. Ex baptismo conditionato tunc contrahitur cognatio spiritualis et impedimentum matrimonii, quando praesumptio est pro nullitate prioris baptismi et valore secundi; si autem potiu- praesumptio est pro valore prioris baptismi, quamquam non ea certitudo, quae conditionatam repe­ titionem prohibeat, impedimentum dirimens probabiliter non inducitur, i. e. practice tum non adest dirimens impedimentum. Ita S. Alph. 1. G n. 151 et Sanchez 1. c. 4. Cum eodem S. Doctore ibidem n. 149, Heiss § 38 III aliisque teneri potest, impedimentum practice abesse quoad patrinos in baptismo privato, non vero quoad baptizantem*1*3. Neque mos est communis, ut ad­ hibeatur in baptismo privato patrinus. 1 Responsum quoddam S. C. C. videtur contrariae sententiae favere: at con­ troversia finita non est. Ut enim refertur in Analectis J. Pont. ser. 8 a coL 1707 et deinceps, quum casus de baptismo privato proponeretur initio saeculi 17 S. Congr. C. respondit ad Quaest., utrum adsit in patrino cognatio spiritualis: ..Si habuit ani­ mum levandi c sacro fonte, affirmative.14 Non obstante hoc responso, quum postea anno 1677 die 29. Maji haec quaestio proponeretur generalis: ..utrum lex Truh-ntina comprehendat etiam patrinos in baptismo privato44, responsum e-* primo: ..Di ata et referantur vota theologorum.44 Res diu discussa est, multorum virorum >lo< iorum vota collecta sunt diversa opinantium: tandem S. Congr. C. respondit die 5. Martii 1678 „Affirmative44. Ex qua historia 1. id constat, priore responso particularis castis ipsam S. Con­ gregationem nondum habuisse quaestionem pro decisa; non enim iterum quaestionem in diversa agitasset ; quare neque nos ex priore responso obligamur ad opinionem contrariam rejiciendam. 2. Ut ad posterius responsum veniamus, agendi ratio S. Con­ gregationis non evertit opinionem, responsum illud esse legis Trid. interpretationem extensivam. Porro ut ejusmodi interpretatio vim legis obtineat, quae non interrogantes solum, sed omnes adstringat, authentica promulgatio fiat necessc est. Quam utrum sumere liceat, an potius contra existimandum sit, collige ex doctrina S. Al phons i 1. c., qui sententiam, quae cognationis impedimentum adesse negat, dicit ^.probabi­ liorem ct communiorem44. Quam explicationem Laurin in fol. period. Archio fur kath. K.-Peclr tom. 55 pag. 369—435 erudita sua dissertatione de cognatione spirituali impugnat. Fateor, quaestionem a doctissimo illo viro funditus tractari neque ejus sententiam gravibus destitui rationibus: verum sententiam meam eversam esse nondum video. Cardo rei in eo est: fueritne necessaria promulgatio decreti illius d. d. 5. Martii 167S; dein, habucritne locum haec promulgatio. Ad quae breviter noto sequentia: 1. Ut abs­ traham a quaestione, utrum declaratio illa fuerit decreti Tridentini comprehensiva, an extensiva (quod sane in ejusmodi rebus saepe alii aliter definiant, prout ipsi legem, cujus fit interpretatio, intellexerint): num putare possumus, voluisse et velle S. Congregationem aliquo suo decreto omnes adstringere, quo impedimentum dirimens matrimonii, propter opinionum diversitatem cousque practice nullum, vigere incipiat, et consequenter multorum matrimoniorum nullitas inducatur, quin curam habeat illius decreti promulgandi? 2. Potestnc sumi, promulgationem revera obtinuisse, quum tempore S. Alphonsi illa declaratio ejusvc vis obligatoria videatur fuisse ignota ? 3. Imo, etsi universalem obligationem inductam esse aliquis contenderit, potestnc dici, ad nostra usque tempora Ecclesiam legis illius vim voluisse esse intactam, quum ipsa Ecclesia aperte permiserit, ut sententias S. Alphonsi. quibus subsequens aliquod de­ cretum non contradixerit, confessorii sequi possint, quin rationes examinent, S. Alphonsus autem impedimentum istud cognationis patrini ex baptismo privato practice rejiciat? 542 P. II. L. I. Tr. VIII. De Matrimonio. — Sect. III. Contrahentes. 5. Quamquam Tri den tin a Synodus prohibuit, quominus plures quam duo munus patrini gererent: tamen fieri potest, ut valide plures patrini sint, atque ita etiam cognationem spiritualem contrahant, sc. 1) si plures designati sunt iique omnes vere munere patrini funguntur, 2) si, nullo designato, plures sponte se pro patrinis ingerunt, et alias essentiales conditiones adimplent. 6. Si prolis ipsius pater aut mater eam baptizat extra casum necessi­ tatis, multi tenent, cognationem spiritualem inter patrem et matrem contrahi, quae, si ex malitia ita actum sit, baptizanti in poenam auferat jus petendi debitum conjugale. Attamen secundum S. Alph. „sentcntia satis probabilis negat, eamque tenent Suarez, Viva, Pontius ete/, atque idem recentiora decreta juris canonici videntur prorsus supponere, quamquam antiquitus severior disciplina vigebat: cf. etiam Mansell a cap. Ill art. 1 η. 19. Punctum III. Cognatio legalis. 789 760 I. Hoc impedimentum, ex lege Romana civili desumptum, Eccle­ sia confirmante, vere evasit lex matrimonium dirimens. Inducitur per adoptionem perfectam, quae etiam arrogatio dicitur. V. Decretal. 1. 4 tit. 12 ex Nicol. I. ad consulta Bulgar. „Si qua per adoptionem mihi soror esse coeperit, quamdiu durat adoptio, inter me et ipsam nuptiae consistere non possunt/ Perfecta autem adoptio, quae sola dirimit matrimonium, et ab imper­ fecta distinguitur, has praecipue conditiones habet essentiales: 1) ut filius adoptivus in potestatem patris adoptivi transeat, desinatque esse plene sui juris, 2) ut non tantum sit haeres legitimus ab intestato, sed etiam haeres necessarius. Quare ubi jura recentiora perfectam illam adoptionem ignorant seu essentialiter mutant, tale impedimentum evanuit. Si vero similes offectus, non essentialiter mutati, a lege civili adoptioni attribuuntur, pro impedi­ mento standum est. Ceterum in dubio adeunda est S. Congregatio. Vide G u ry-B a 11 er i n i II. n. 808 cum nota; instruet, matr. Austr. § 28 et 29 Coll. Lac. V coi. 1290 exigit solum transitum in potestatem adoptantis. II. Personae vero, inter quas impedimentum dirimens exsurgat, hae sunt: 1. Adoptans et adoptatus cum ejus descendentibus, qui, stante adoptione, sunt aut erant sub adoptati potestate — est cognatio ex quasi-consanguinitate in linea recta. * * 2. Adoptatus et uxor adoptantis, et vice versa uxor adoptati et adoptans — est cognatio ex quasi-affinitate primi gradus in linea recta. 3. Adoptatus cum suis descendentibus (ut supra in 1) et filii adoptantis sub ejus potestate constituti — est cognatio ex quasi-consanguinitate in linea collaterali. III. Discrimen autem inter personas, quae η. 1 ct 2, et eas, quae n. 3 comprehenduntur, illud est, ut inter personas sub η. 1 ct 2 sit impedimentum perpetuum, quod sola dispensatione auferri possit; inter personas n. 3 impedimentum temporaneum, videlicet tamdiu, quanidiu Matrim. impedimenta dirimentia — cogn. legalis, affinitas. 543 durat subjectio tum filiorum naturalium tum filii adoptivi sub potestate adoptantis. Cf. S. Alph. 1. 6 n. 1027, Sanchez de matrim. I. 7 d. G3 n. 23, Schmalzgrucber lib. 4 tit. 12 n. 26. Sanchez haec habet: „contrahere possunt, si utervis emancipatur14; ergo si solvitur adoptio, aut si filii (vel filiae) naturales viri alterum adoptantis ex patris potestate dimittuntur. Quibus vero modis adoptio solvatur praeter mortem patris adoptivi, videri debet ex legibus cujusvis regionis. § 10. Inipedimtnlum affinitatis. I. Affinitas est vinculum propinquitatis, quod exsistit inter eum,76i qui carnali copula alicui junctus erat, et inter hujus compartis con­ sanguineos; ergo radix cujuslibet affinitatis est copula carnalis sive licita in legitimo matrimonio, sive illicita extra matrimonium. Gradus autem et linea desumuntur ex Ogradu et linea consanguiniCx tatis, ad quam affinitas relationem dicit. II. Affinitas constituit impedimentum dirimens, si ortum habet ex copula licita, usque ad quartum gradum inclusive: cf. Cone. Later. IV. in Decretal. 1. 4. tit. 14 cap. 8 „Non debetu supra § 9 relatum; si ex copula illicita, usque ad secundum gradum inclusive tantum: ita Trid. 1. c. cap. 4 „Praeterea sancta synodus eisdem et aliis gravissi­ mis causis adducta, impedimentum, quod propter affinitatem ex for­ nicatione contractam inducitur, et matrimonium postea factum dirimit, ad eos tantum, qui in primo et secundo gradu conjunguntur, restringit; in ulterioribus vero gradibus statuit, hujusmodi affinitatem matrimonium postea contractum non dirimere/ 1 III. Affinitas, quae post matrimonium initum oritur ex peccato viri cum consanguineis uxoris aut vice versa, matrimonium utique diri­ mere non potest, at si fuit cum consanguineis primi vel secundi gradùs, reo adimit jus petendi debitum conjugale, obligatione reddendi illud parti innocenti manente intacta. Uberior explicatio. Ad I. nota. 1. Qui carnalem copulam uun-7B2 quam habuit, eos solos habet affines, qui cum suis consanguineis car­ nali copula juncti fuerunt. — Qui vero ipse copulam carnalem habuit, praeterea pro affinibus habet consanguineos suae compartis. 1 In lege Mosaics affinitas impedimentum matrimonii creavit in primo gradu tantum, ct in quibusdam casibus secundi gradûs. Ecclesia autem paulatim hanc affinitatem extendit usque ad ipsius consanguinitatis limites; imo si quis secundas nuptias inierat, conjugem hujus secundi matrimonii secundi generis affinitate affinem faciebat consanguineis defuncti conjugis prioris, et sic porro ex tertiis nuptiis af­ finitas tertii generis oriebatur. Verum haec omnia ad normam praesentem red­ acta sunt ab In n 0c. III. in Later. Concilio et a Trident in0: imo major etiam reductio, ut notum est, est inter Postulata complurium PP. Vaticani Concilii. 54 I Ρ. Π. L. I. Tr. VIII. De Matrimonio. — Sect. III. Contrahentes. 545 Matrim. impedimenta dirimentia — affinitas. 2. Affinitas non parit affinitatem, ita nt duo consanguinei duas puellas, quae inter se consanguineae sint, ducere possint. Gradus Affinitatis. Consanguinei Mulieris Ad II. 1. Ut affinitas oriatur, requiritur copula perfecta, de se ad generationem apta, qua fiant vero sensu „una caro", vel qua fiat _sangui­ num commixtio", ut habetur ex Decr. Grat. cans. 27 q. 2 c. 18 „Lex divinaeu. Aderit igitur semper, si facta fuerit conceptio, utcunque aliquid defuisse dicatur in ipso actu conjunctionis viri et mulieris: nam revera facti sunt una caro, quum ex carne viri et mulieiis proles concipiatur. At sive ex causis notis, sive ex ignotis conceptio facta non est, aderit etiam tum affinitas, si copula ex parte viri completa fuit atque ex parte mulieris complementum spermationis accessit: sic enim haec sanguinum commixtio semper intellecta est, et quum tandem — maximo si aliud con­ stituendae affinitatis momentum, sc· matrimonii rati, deest — tota ratio tum affinitatis tum ejus impedimenti ex ecclesiastica lege repetatur, huic communi, imo unanimi consensui in eruendo sensu legis plane stan­ dum est. Imo haec copulae perfectio atque impedimentum affinitatis plane prae­ sumitur, si constat de completo actu ex parte viri, i. e. si vir, perforato vase muliebri, semen emiserit, mulier receperit: atque ita etiam inforo conscientiae judicandum est, nisi forte de defectu ex parte mulieris certo constet. Quodsi de hoc constet neque re ipsa secuta sit conceptio, non pauci sunt, qui negent, affinitatem contrahi, inter quos S. Alph. 1.6 n. 1075, et aliquo modo videtur etiam S. Thomas suppi, q. 55 a. 4 ad 2. idem sentire. Cf. etiam Sanchez lib. 7 d. GI n. 10, Mansella c. III. art. II n. 5. Si puer cum puella peccavit in aetate puerili, nota, quod El bel (de matr. n. 255) et Go bat (tr. 9 n. 395) habent; sc. si alteruter est infra aetatem pubertatis, (quae est pro masculis circa annos quatuordecim, pro puellis circa annos duodecim), non praesumitur affinitas, quia non censen­ tur apti, ita ut in dubio non censeantur impedimentum induxisse. Si vero uterque annos pubertatis attigit, affinitas praesumitur, si modo perfecta cor­ porum conjunctio adfuerit: adeo ut probari debeat aliquis defectus in co­ pula, ut radix affinitatis negari possit. Sanchez 1. c. dicit: praesumitur seminis omissio, si adfuit vasis muliebris perforatio. — Verum in regionibus septentrionalibus non raro probatio pubertatis nondum secutae videtur af­ ferri posse praecipue quoad puellam, vid. si iluxum menstruum multo post tandem prima vice passa fuerit. 2. Impedimentum dirimens ex matrimonio invalido exortum, quam­ quam ratione affinitatis fortasse dici debet solummodo usque ad secundum gradum extendi, practice tamen usque ad quartum gradum extenditur ra­ tione publicae honestatis, de qua infra. 763 3. Quo juro affinitas matrimonium dirimat, non est extra controver­ siam, si de primo gradu lineae rectae quaeritur atque de ea affinitate agitur, quae ex legitimo matrimonio ortum ducit. Sc. multi quidem ipsam affinitatem quamlibet, sive ex licito sive ex illicito commercio carnali ortam, naturale vinculum propinquitatis dicunt; Lugo vero (resp. moral. 1. 1 dub. 40 n. 29) ct Sanchez (1. 7 disp. Go η. 9 et 10 et disp. GG n. 3) dicunt affinitatem ex copula illicita esse affini­ tatem ecclesiasticam tantum, non naturalem ; naturalem eam solam esse, quae ex matrimonio saltem putativo oriatur. NB Ut igitur invenias v. g. Petri et Berthae affinitatem, institue computum consanguinitatis sive inter Petri conjugem vel compartem et Bertham, sive inter Petrum et Berthae compartem. Lehnikubl, Theol. mor. Π. Edit. 4. 35 546 P. Π. L. I. Tr. VIII. De Matrimonio. — Sect. III. Contrahentes. Porro id certum est, quamcunquo affinitatem mere ecclesiasticam seu ex copula illicita exortam , etsi includas primum gradum lineae rectae, ex solo jure ecclesiastico impedimentum dirimens constituere; deest enim omnis ratio, cur lex naturalis dicatur tale impedimentum statuisse, insuper Summus Pontifex in hac re non raro dispensat, maxime post matrimonium specietenus contractum. Item certum est, omnem naturalem affinitatem ex solo jure eccle­ siastico dirimens impedimentum esse, si forte excipias primum gradum lineae rectae, i. e. conjunctionem inter novercam ot privignum, vitricum et privignam, aut inter socerum et nurum, socrum et generum. Hunc enim gradum ex jure naturae impedimentum dirimens constituere, fortasse ali­ quod fundamentum habet ex I Cor. 5, 1. — Ceterum recole ea, quae dicta sunt de matrimonio inter fratrem et sororem; vide etiam Ben. XIV. de syn. dioec. 1. 9 cap. 13 n. 41. Ad III. Affinitas, quae privet conjugem jure petendi debitum, quum poena sit, eaque gravis et extraordinaria, supponit culpam gravem contra legem qua ecclesiasticam. Hinc huic poenae non subjacent: 1. Si copula habita est non voluntarie, sed coacte, ut si mulier vi oppressa est. 2. Si ex metu gravi aliqua persona ad peccatum adacta est; quamquam enim libera non est a peccato coram Deo, tamen aliqua excusatione digna est, neque censetur deliquisse contra legem qua humanam. 3. Si quis nesciens legem ecclesiasticam peccavit; qui etiamtum legis ecclesiasticae violatae poenas luere non debet. 4. Probabiliter ille etiam ab ista poena incurrenda excusatur, qui solam poenam ignorabat. Ita S. Alph. 1. G n. 1074, ubi vocat id satis probabile, et auctoritate plus quam 12 scriptorum confirmat. Ceterum requiritur peccatum ejusdem naturae, quod alias ad affi­ nitatem efficiendam requiritur. Qui vero poenam illam incurrit, jus 764 1 Plura hac de re congessit Lu go 1. c., ubi habes multos scriptores allatos, qui negant, affinitatem etiam in primo gradu lineae rectae ex legitimo matrimonio ortam impedimentum dirimens juris naturalis constituere, ut: Alex. liai., Cajet. Pigh., Ledesma, Vega, Sa, Henriquez, Sanchez, Re bell., G. Hur­ tado, Bonacina, Diana: at etiam complures pro contraria sententia, inter quos S. Thom., S. Antonin., Victoria, Catharin., Dom. et P. So to, Navarr., Covarruv., Valent., Vasquez, Bellarm., Gregor, et Ludov. Lopez, Sylvius, L a y m., Tanner etc. Sed id insuper ad favorem posteriori senten­ tiae conciliandum accedit, quod afferuntur decreta in pluribus conciliis Limens. anno 1052, 1667, 1583 lata, et a Six to V. et Paulo V. confirmata, quibus prae­ cipitur prorsus, ejusmodi matrimonia inter tales affinés in infidelitate contracta post baptismum, tamquam irrita, nullatenus esse sustinenda. In secunda synod, cap. 38 sic statuitur: ,,Ut qui in infidelitate contraxerat matrimonium cum sua noverca, vel cum sorore, vel cum aliqua in linea recta sibi conjuncta, ante baptismum se­ paretur, quum naturali lege ejusmodi matrimonia reprobentur: si vero matrimonium contraxerat in gradibus solum Ecclesiae prohibitis, suscepto postea baptismo, ratificentur ejusmodi matrimonia.“ Nihilominus haec auctoritas tanta non est, ut controversiam inter theologos plane solvere debeat. Cf. etiam Mansell a 1. c. n. 12. . ·’ Matrim. impedimenta dirimentia — affinitas, publica honestas. 547 matrimoniale seu copulam petere non potest, nisi dispensatione obtenta: v. S. Alph. 1. G n. 930 et 1070 sqq. Patet autem, ejusmodi privationem juris non incurri, si v. g. vir peccat cum suis consanguineis, quia per hoc affinitas cum uxore non inducitur. § n. Impedimentum publicae honestatis. L Publica honestas est impedimentum affinitati simile1. Loco 7 '> enim carnalis conjunctionis, quae radix affinitatis est, sume matrimo­ nium nondum consummatum aut sponsalia valida, et habes pro affini­ tate publicam honestatem. * II. Publica honestas ex sponsalibus orta dirimit matrimonium in primo gradu tantum, seu cum sponsi resp. sponsae consanguineis in primo gradu, i. e. cum ejus matre, sororibus, filiabus, resp. cum sponsi patre, fratribus, filiis. III. Publica honestas ex matrimonio non consummato orta nullam mutationem et restrictionem ex jure Trid. passa est; quapropter in­ ducitur secundum jus antiquum Lateranense usque ad quartum gra­ dum inclusive, idque etiam ex matrimonio invalido. Ita plane con­ stat ex Constit. S. Pii V. „Ad Romanum" 1. Julii 1568. Explicatio. Nota ad I. 1. Publica honestas certissime ex sola lege ecclesiastica matrimonium dirimit; quare a quolibet gradu dispen­ satio dari potest a S. Pontifice, si modo sponsalia valida non obstant, quominus licite detur. 2. Sive sponsalia sunt publica et solemnia, sive privata, si modo valida sunt, hoc quoad impedimentum publicae honestatis idem est. Ad II. 1. Sponsalia conditionata ante conditionem impletam impe­ dimentum honestatis non inducunt. Qui ergo antea cum sorore sponsae matrimonium init, peccare potest propter non exspectatam conditionis impletionem, at valide contrahit matrimonium; conditione verificata, pro­ babiliter tum non oritur publica honestas, quia sponsalia priora censen­ tur exstincta (cf. n. 669) : quodsi contrariam opinionem praeferas, tamen illa publica honestas, quum contractum jam antea sit matrimonium, vix amplius attenditur, eo quod matrimonium validum dissolvere nequeat neque ejus usum impediat. 2. Sponsalia, quum primum valida fuerint, etsi postea juste sol­ vuntur, impedimentum publicae honestatis efficiunt; quare ab ecclesia1 Impedimentum hoc, quod etinm quasi-afHnitas vocatur, in juro Romano civili vigebat intra primum gradum: quod Ecclesia videtur recepisse atque ita suum im­ pedimentum dirimens fecisse: at paulatim illud extendit ad omnes gradus verae affinitatis et consanguinitatis, qui jure ecclesiastico matrimonium dirimebant; reductis autem illis, etiam publicae honestatis impedimentum ab Innoc. III. reducebatur, atque Tridcntinuin denuo restrictionem fecit. ..Justitiae publicae honestatis impedimentum, ubi sponsalia quacunque ratione valida non erunt, sancta synodus prorsus tollit. Ubi autem valida fuerint, primum gradum non excedant.“ Sess. 21 de ref. matr. cap. 3. * 35 548 Ρ Π. L. I. Tr. VIII. De Matrimonio. — Sect. III. Contrahentes. stica auctoritate dispensatio concedatur oportet, ut impedimentum illud, si matrimonio intento obstat, tollatur. 766 Ad III. 1. Ut jam notatum est, matrimonium etiam invalidum impedimentum publicae honestatis inducit, modo externam speciem matrimonii habeat: ita saltem est, quando in facie Ecclesiae matrimo­ nium est contractum. 2. De matrimonio vero civili tantum et de matrimonio utcunque clan­ destino in iis locis, ubi impedimentum clandestinitatis viget, idem dici non potest. Per se enim consensus in tale matrimonium est voluntas meri et putidi concubinatûs. Id de matrimonio catholicorum certum est ex decreto 17. Martii 1879 a Leone XIII. confirmato: vide Acta S. Sedis vol. 12 t p. 176. At dc haereticorum matrimoniis idem non dixerim. Nam si illi sibi persuadent, sc hoc modo verum matrimonium contrahere, videtur in favorem matrimonii vel potius externae veri matrimonii apparentiae judi­ cium ferendum esse. 3. In certis autem casibus matrimonium invalidum non producit im­ pedimentum publicae honestatis. Haec igitur imprimis notatu digna sunt: a) Non oritur publica honestas, si matrimonium mellum est ex defectu teri consensûs, v. g. si consensus fetus probari potest, vel si quis ex metu con­ sensit. b) Nunquam oritur impedimentum publicae honestatis in prae­ judicium prioris sponsae (vel sponsi). — Utrumque sequitur ex Decretal. 1. 4 cap. unie, in 6. Cf. etiam Feije n. 384 et sq. et Del Vecchio II. n. 974 disputantem quaestionem, utrum sponsalia secunda post priorum sponsalium legitimam solutionem facta impediant reditum ad priora: quod sane non ita negari potest, sicut negandum est, si priora sponsalia rite soluta non fuerint. — c) Si matrimonium invalidum fuit ex defectu aetatis, publica honestas computatur non quasi ex matrimonio, sed quasi ex spon­ salibus, i. e. restringitur ad primi gradiis consanguineos; nam ejusmodi consensus de praesenti ab impuberibus datus transit jure in consensum de futuro, seu in valida sponsalia. Vide dc despons. impuberum Decretal. I. 4 tit. 2 c. 14 „Tuae nobisu. Quare: 1. Qui sponsalia contraxit cum Anna ct peccavit cum Bertha ejus sorore, neutram ducere potest sine dispensatione: non Annam, propter affinitatem ; non Bertham, propter publicam honestatem. 2. Idem vero, si cum Bertha matrimonium attentasset, carnali copula neque antea neque postea cum ea habita, ad Annam quidem redire et posset ct deberet, cum reliquis autem Berthae consanguineis usque ad quartum gradum inclusive ne valide quidem matrimonium inire posset. 3. Imo in casu secundo ne cum Anna quidem videtur postea contra­ here posse, si ante matrimonium cum Bertha invalido initum juste soluta erant priora sponsalia, quae cum Anna fecerat. § 12. Impedimentum criminis 76" Crimina, propter quae impedimentum dirimens statuitur, sunt: adulterium, conjugicidium, raptus. De ultimo crimine postea dic1 Haec impedimenta tum potissimum ab Ecclesia coeperunt sustineri, quum disciplina poenitentialis ab antiquo rigore relaxata erat. Quum enim sub illius Matrim. impedim. dirimentia — publica honestas, impedim. criminis. 549 turi sumus, quum ibi non solius criminis causa impedimentum sta­ tuatur. Quod ad adulterium et conjugicidium attinet, haec statuta habes jure vigente, Decretal. 1. 4 tit. 7 cap. 7: „Licet autem, vivente uxore legitima, praedictam M. vir adulter G. sibi copulare nequiverit iu uxorem, quia tamen uxore defuncta, utpote a lege ipsius solutus, in eandem M. de novo potuit matrimonialiter consentire, dummodo non praestiterit fidem adulterae, vel machinatus fuerit in mortem uxoris: mandamus, quatenus, si est ita, eidem G., ut supradictae M. affectu adhaereat conjugali, licentiam concedatis;" cap. 6: „quod nisi alter eorum in mortem uxoris defunctae fuerit machinatus, vel ea vivente sibi fidem dederint de matrimonio contrahendo, legitimum judices ma­ trimonium supradictum." Ergo: I. Primum crimen, quod impedimentum dirimens inter duos in­ ducit, est: Adulterium cum fide mutuo data de matrimonio post mortem compartis contrahendo. Conditiones, quae adesse debent, ut dici possit impedimentum sub­ sistere, sunt: 1) Adulterium formale ex utraque parte: ita ut igno­ rantia alterutrius peccantium impedimentum auferat. Ita colligitur ex Decretal. 1. c. cap. 1, ubi S. Pontifex virum non esse separandum decernit a muliere, quam stante suo matrimonio priore cognoverat, sed matrimonii ignaram; atque ex communi DD. sententia confirmatur: v. S. Alph. 1. 6 n. 103G V. 2) Adulterium consummatum. Nam odiosa sunt stricte sumenda, nec vocatur stricto sensu adulterium, nisi copula consummata: imo S. Alph. 1. c. IV, dicit ,, merito probabilem" opinionem, quae requirit consummationem ex utraque parte, seu completum actum etiam ex parte mulieris. Quare si mulier completionem actûs certo cohibuerit — nisi forte conceptio secuta sit — possit aliquis auctoritate tanta con­ fisus impedimentum nullum considerare; etsi haec sententia in se falsa esset, Ecclesia suppleret. 3) Promissio futuri matrimonii debuit esse seria ex utraque parte, et aliquo modo acceptata: seu debet promissionis esse acceptatio talis, quae repromissionem quoque indicet: ita ut verum sit, eos fidem sibi dedisse. Ita cum S. Alph on so 1. c., Bell arm., Elbel, llolzmann. Laym. aliique, quidquid dissentit Tambur., scriptor alioqui satis benignus, de matr. (impedim.) cap. 6 § 3 n. 3. 4) Promissio debet cum adulterio ita conjungi, ut utrumque tempore ejusdem matrimonii'factum sit: quare aut debet promissio subsequi adul­ terium, aut, si antecessit, debuit ante adulterium non esse retractata. NB. Idem impedimentum dirimens habetur, si loco „mutuae promissionis11 adest matrimonium attentatum: v. Lacroix 1. 6 part. 3 η. 621, S. Alph. n. 1042; ita ex Decretal. 1. 4 tit. 7 cap. 2 „Signifcarit" et cap. 4 „Ex literarum". rigoris ct fervoris tempore istlusmodi crimina potius a quolibet matrimonio ex­ cluderent atque perpetuae poenitentiae reum addicerent, frustra fere haec lex irritans esset statuta. 550 Ρ. Π. L·. I. Tr. VIII. De Matrimonio. — Sect. III. Contrahentes. II. Secundum crimen impedimentum creans inter reos est: Adul­ teri uni cum machinatione mortis, seu crimen „uno patrante *. Requiritur videlicet 1) adulterium, ut supra. 2) Loco mutuae promissionis sufficit, ut alter ex adulteris conjugicidium (aut proprii aut alterius conjugis) sive physice sive moraliter commiserit, idque intuitu matrimonii cum complice adultero ineundi. Quae intentio aliquo externo signo seu externis conjecturis se utique prodero debet; at practice prava illa mens ex subsequent! matrimonii tractatione facile colligitur: v. S. Alph. 1. c. 3) Mors debet realitor ex crimine esse secuta. 4) Non requiritur, ut alterius crimen alter cognoverit vel cognoscat. 7«9 III. Tertium crimen est: Conjugicidium cum conspira­ tione, seu „utroque patrante". Requiritur nimirum: 1) conspiratio utriusque in necem alterutrius conjugis; 2) mors ex tali conspiratione revera secuta; 3) intentio ma­ trimonii saltem ab alterutro conspirantium habita, atque ita habita, ut hac de re externe aliquo modo constare possit. Id ex probabili auc­ torum interpretatione colligitur, quamquam ipsum jus scriptum haec non ita clare exprimit: quod approbatur a S. Alphonso 1. c. 1034 et Feije op. cit. n. 453. 7ύβ Notandum 1. Conjugicidium adeo constituit impedimentum dirimens, ut ne tum quidem Ecclesia ad ineundum matrimonium complices admittat, si unus infidelis, fidelis alter fuit, et ope fidelis alter nunc ad fidem catho­ licam etiam conversus est. — Ita clare habetur in Decretal. 1. 3 tit. 33 cap. 1 „ Laudabilem" : „Interrogasti do Saracenis, qui, dum in captivitate essent, quarundam Christianarum viros earum insidiis et machinationibus occiderunt, utrum, quia postea per ipsas ad fidem christianam conversi sunt, eas de jure possint accipere in uxores, vel si duxerint, conjugium eorum teneat. — Hic Triburiensis Concilii regula, contenti sumus asse­ rentis, quod, si in mortem ipsorum malitiose fuerint machinatae, licet earum studio ad fidem accesserint, nec tamen eis adhaerere debent, nec sunt, si adhaeserint, etiam tolerandi, quum tale damnum tali lucro Ecclesia compensare non velit.“ Idem ex paritato causae dicendum est, si crimen I. aut II. intercesserit, si modo in II. crimine conjux fidelis machinationem mortis commisit. Notandum 2. Si cum conspiratione in conjugicidium adulterium et promissio conjunguntur, erit duplex impedimentum. 770 Notandum 3. Reservavi ad hunc locum quaestionem, utrum hoc cri­ minis impedimentum ut adsit, cognitum esse debuerit delinquentibus, quum crimen patrarent: an etiam ignorantes afficiat. Circa quam quaestionem Gury II. n. 788 respondet, ignorantes eodem modo affici, idque communius doceri cum Lacroix et aliis: eo quod illa impedimenta habeant primarie et principaliter rationem vinculi, secundario rationem poenae. Sed hujus responsi sensus diligentius inquiratur oportet. Si enim haec ita intelliguntur, ut Ecclesia dicatur in hoc impedimento statuendo potius attendisse naturalem quandam indecentiam, quae sit in conjunctione horum complicum permittenda, non vero intendisse adeo gravamen delinquentium, Matrim. impedimenta dirimentia — criminis — num ignorantes afficiat. 551 quod pro poena statueret: id non videtur omnino esse verum. Si autem solummodo asseritur, legem irritantem quamlibet esse intrinsecus et essen­ tialiter vinculum quoddam, poenam vero non ex interna sua natura gemrica: hoc unicuique patebit. At rationem seu finem, cur haec speciali * lex ab Ecclesia statuta sit, esse criminis commissi poenam, seu aliis verbis hujus legis internam rationem a legislatore intentam esse punitionem, testatur Card, de Lugo de poenit. disp. 16 n. 337, imo a scriptoribus communi sententia supponitur. Quia vero motivum finale et rei ratio for­ malis, sub qua intenditur, illud est, quod est in re praecipuum, merito dixeris, impedimenta, de quibus agimus, principaliter habere rationem poenae. Unde nondum efficitur, ut illa poena ab ignorantibus non incurratur. Nam etiam ii, qui rationem poenae in hisce impedimentis primariam esse fatentur, in duas partes dividuntur: alii dicunt, ignorantes lege affici, alii negant. Solutio quaestionis igitur non ex eo peti potest, num a qualibet poena ignorantia excuset — id enim falsum est, sed num a certis quibusdam poenis ignorantia eximat. In quem finem doctrina S. Alpho nsi 1. 6 n. 1074 est, probabilis­ simum esse, ab ignorantibus non incurri poenas a lege ecclesiastica impo­ sitas, quando sunt extraordinariae (vel exorbitantes), sc. quae per se ne in confuso quidem praevideri possunt“. Quare ad id tandem tota quaestio reducitur, utrum lex poenalis matrimonii irritans pro extraordinaria et ex­ orbitante poena merito haberi possit, an non. Auctores, qui affirmant, vide Gury-Baller. II. n. 788 nota. Et re quidem vera, saltem si agitur de iis, qui cum crimine adulterii etc. matrimonium contraxerunt, legis ecclesiasticae irritantis ignari, poenam gravissimam et extraordinariam esse, matrimonium suum pro invalido de­ clarari, seque cum scandalo separari: nemo inficias ibit. Quare saltem post contractum matrimonium omnino pro probabili haberi debet sententia do­ cens, ignorantes hanc poenam non incurrere. Quod esse non potest, nisi dicamus, legem impedimenti dirimentis pro poenam ignorantibus non adesse. Ergo, etsi ante matrimonium contractum poena haec tunc in sc conside­ rata adeo extraordinaria videri non debet, tamen propter sequelas, quae aliter matrimonium ab ignaris contractum sequerentur, probabile habeo practice, impedimentum non adesse, dummodo neuter complex legem ecclesiasti­ cam sciverit: licet suadeam, maxime ante nuptias, ut petatur dispensatio. Ratio, cur ultimam clausulam ,dummodo neuter legem sciverit * ad­ dam, habetur ex ipso cap. „Laudabilem“ supra citato, ex quo patet, alter­ utrum independenter a complico hac lege irritante ligari ‘. Quodsi unus inhabilis est, matrimonium validum fieri nequit. — Ita etiam alii scriptores hanc poenam intelligunt, ut Navarr. Manuale conf. c. 22 n. 46: „Si uter­ que probabiliter ignorat (impedimentum), possunt matrimonium contrahere, simul atque mortuus fuerit, qui impediebat/ Pro confirmatione sententiae, quae negat ignorantes lege hujus im­ pedimenti affici, accedit, quod eorum scriptorum, qui contrarium docenr, sententia indirecte impugnari potest. Plerique enim ex iis docent etiam 1 Accuratius dicitur: si modo ille, qui scivit poenam, aut legi poenali subjace., peccatum ita complevit, sicut impedimentum criminis requirit: aliis verbis, qui poenae conscius est, debuit in II. crimine machinationem mortis committere, in IU. crimine intentione matrimonii machinationem illam aut facere aut in eam conspirare. 552 P. IL L. I. Tr. VIII. De Matrimonio. — Sect. III. Contrahentes. irregularitatem „ex delicto4, incurri ab ignorantibus, ut Suarez, Laym., Lacroix, Elbel, Pontius etc. (apud S. Alph. 1. 7 n. 351). At haec opinio, praeeunto S. Alph on so, hodie communiter reprobatur. Cur ergo non idem fieri potest quoad eorum doctrinam de impedimento criminis? § 13. Impedimentum raptus. 7Π Quomodo et quamdiu inter ruptorem et raptam impedimentum exsistat, habes ex Trid. sess. 24 de ref. matr. cap. 6: „Decernit sancta Synodus, inter raptorem et raptam, quamdiu ipsa in potestate raptoris manserit, nullum posse consistere matrimonium. Quodsi rapta a rap­ tore separata, et in loco tuto et libero constituta illum in virum habere consenserit, eam raptor in uxorem habeat.“ Igitur: I. Inter raptorem, i. e. qui sive per se, sive per alterum mulierem rapit, et raptam non potest matrimonium consistere. II. lloc impedimentum temporaneum tantum est, ita tamen, ut quamdiu mulier in potestate raptoris maneat, ipsa ne libero et volun­ tario quidem consensu facere possit, ut verum matrimonium exsurgat. Valent nimirum ea, quae de impedimento metûs dicta sunt. III. Raptus, qui impedimentum hoc inducat, debet esse mulieris invitae abductio injusta, matrimonii ineundi causa. Explicatio. Ad I. nota: 1. Intelliguntur igitur soli viri, qui mulierem rapiunt, non — si accidere potest — vice versa. 2. Intelliguntur ii, qui sibi mulierem rapiunt, aut rapiendam curant. Si quis igitur per alterum mulierem rapit, non exsecutor, sed mandans, qui eam sibi in uxorem habere voluit, impedimento raptûs afficitur. 772 Ad III. Ad raptum requiritur: 1) ut mulier abducatur de loco in locum, non sufficit e cubiculo in alterum cubiculum; 2) ut abducatur matrimonii causa, non solum ad implendam libidinem; 3) ut abducatur injuste: quare si raptum praecesserit conventio seu contractus, ex quo viro jus oriatur ad habendam mulierem uxorem, impedimentum non inducitur; 4) ut abducatur mulier invita: si enim ipsa consentit, vel sollicitat virum ut se auferat, fugam habes potius mulieris, timentis fortasse, ne ab aliis matrimonium impediatur. — Attamen, ne illud „invita“ strictius sumatur, nota: a) non requiritur vis illata — sic enim semper cum impedimento vis et metûs con­ funderetur — sed sufficit, ut mulier fuerit fraudo vel falsis promissionibus circumventa vel decepta: cf. Gury-Baller. not. tum hoc loco, tum I. n. 427 ; b) quando contractus do nuptiis nullus praecesserat, abductio mu­ lieris utut volentis praesumitur facta esse per dolosam circumventionem: quare ex tali consensu in abductionem nullatenus concludi licet ad consen­ sum in matrimonium, sed potius impedimentum raptûs censetur seu prae­ sumitur adesse: v. Riganti ad Cancell. reg. 49 a. η. 79, confer notam ad § 19 ^Instructionis Austr.u in Coll. Lac. V. coi. 1288. Quare facilius etiam pro impedimento raptûs standum est, si agitur de puella sub potestate paterna constituta, quae invitis parentibus tutoribusve abducitur. Nihilominus etiamtunc, si sponsalia vera et valida praecessissent, raptus non adesset. Cf. ibid., atque etiam Mansell a c. I. art. V. n. 6. Matrim. imped, dirim. — raptus — clandeelinitas — quis legitim, parochus 553 § 14. Impedimentum clandestin itatis, seu: de forma substantiali, qua matrimonium contrahi debet. Clandestinitas a Trident. Cone, post diuturnam discussionem773 et pugnam pro impedimento dirimente declarata, nova prorsus impedi­ menti species est. Quum enim aliis legibus matrimonium irritantibus ipsi contrahentes immediate afficiantur, eorumque consensus mediate seu propterea nullus sit, quia contrahentes sunt inhabiles: hac clandestinitatis lege ipse consensus seu externa consensûs forma immediate afficitur, et mediante legalis consensus defectu ipsi contrahentes in­ habiles fiunt. Lex autem Trid en tina haec est: „Qui aliter quam praesente parocho vel alio sacerdote de ipsius parochi vel Ordinarii licentia, et duobus vel tribus testibus matrimonium contrahere attentabunt, eos sancta Synodus ad sic contrahendum omnino inhabiles reddit, et hujus­ modi contractus irritos et nullos esse decernit, prout eos praesenti decreto irritos facit et annullat/ Sess. 24 de ref. matr. cap. 1. Porro ut omnia, quae de clandestinitatis lege scitu necessaria sunt, clarius pateant, agemus 1) de objecto seu de re, quam praescribat lex Tridentina, 2) de extensione et limitatione hujus legis, quo sciatur, quosnam liget, quos non liget. Punctum I. Dc re, quam lex clandestinitatis praescribat. Res praescripta exprimitur paucis, si dicimus praesentiam proprii parochi et duorum saltem testium. Quare videndum est tum, quis sit legitimus parochus ejusve delegatus, tum quo modo parochus aliique testes assistere debeant. A. De legitimo parocho ejusque. delegato. Parochus tum ex loc. cit. Trid. Concilii, tum ex natura re i 774 alius intelligi nequit, nisi proprius contrahentium parochus; at quum sponsorum diversi possint esse parochi, dicendum est, alterius sponsi parochum esse legitimum matrimonii testem. Quamquam plerumque magis conveniens consuetudo id introduxit, ut coram parocho sponsae matrimonium contrahatur. At hoc ex convenientia fit, non ex ne­ cessitate. I. Proprius parochus dicitur ratione domicilii aut quasi-domicilii alterutrius sponsorum. II. Parochus intelligitur tum parochus proprie dictus, quamdiu parochus manet, tum ii, qui eminenter parochi jurisdictionem habent. HI. Quicunque ordinario suo jure matrimoniis assistere potest, id alii sacerdoti delegare potest. 554 Matrim. impedim. dirimentia — clandest. — quis parochus legitimus. P. II. L. I. Tr. VIII. De Matrimonio. — Sect. III. Contrahentes. Uberior explicatio. Ad I. nota: 1. In concilio B i tu ricensi anno 1850 (v. Coll. Lac. t. IV. coi. 1119) haec statuuntur: „Parochus proprius quoad matrimonium est I) parochus domicilii, 2) parochus quasi-domicilii, 3) parochus simplicis habitationis, dummodo contrahens unum saltem men­ sem in parochia commoratus fuerit (NB. Cave tamen, ne hunc tertium titu­ lum ubique pro titulo sufficienti sumas, do quo statim infra plura), 4) mi­ norum parochus proprius insuper est parochus domicilii parentum, aut eorum, quorum potestati loco parentum minores subsunt/ 775 2. Domicilium acquiritur alicubi translatione corporali cum animo ibi perpetuo manendi, quasi-domicilium eadem corporali translatione cum animo per magnam anni partem ibi habitandi. Quare non sufficit intentio tantisper alicubi manendi, dum pro data occasione placitum aut commodum sit recedere, v. g. finito negotio, quod brevi fortasse componetur, sed quod etiam fortasse diu adhuc protrahen­ dum est. Si quis enim etiam longo tempore tamquam hospes alicubi versa­ tur, quasi-domicilium nullatenus contrahit. 3. Illud ,per notabilem anni partem“, quod scriptores communiter commemorant, quando de contrahendo quasi-domicilio loquuntur, non ne­ cessario sic accipi debet, ut per plures annos aliquis statuero debuerit quovis anno per notabile tempus in illo loco commorari ut incola. Quantum autem tempus „notabile“ censeri possit, non omnes conveniunt. Sunt, qui dimidium annum et ultra postulent; alii vero dicunt sufficere, ut tem­ pus illud lato quodam sensu ad dimidium annum accedat, seu ut notabiliter tres menses excedat, v. Laymann 1. 1 tr. 4 c. 12 n. 1. Unde satis vide­ tur probabile esse, spatium quatuor mensium pro notabili anni parte sumi. Qui igitur domicilium aut quasi-domicilium alicubi habent (uti alumni, famuli, officiales, carceribus pro longo tempore inclusi), statim a primo die suae commorationis coram parocho loci valide matrimonium possunt con­ trahere. (Quod etiam satis exprimitur in Cone. Bit uric, supra allato et Romae approbato.) At communiter habitatio per mensem requiritur, ut licite parochus assistat, quo melius scilicet constet de animo contrahentium habitationem in illo loco figendi. 4. Non raro ad Boned1*XIV. epistolam ad Archiep. Goanum pro­ vocatur (vide Avogadro torn. 4 n. 31, et Bullar. Boned. XIV. tom. 4 app. 2) dat. 19. Martii 1758 „Paucis abhinc hebdomadis", qua statuatur, ha­ bitationem unius mensis sufficere ad quasi-domicilium acquirendum. Verum, licet verba Benedic ti XIV. illius opinionis ansam dare potuerint: si me­ lius totus contextus et scopus literarum inspicitur, dici debet, S. Pontificem voluisse tantummodo argumentum quoddam vel adminiculum suggerere, unde, nisi aliud obstet, probatio quasi-domicilii sumatur; nimirum si con­ tracturi asserunt, sibi in animo esse per notabilem anni partem ibi habi­ tare, atque pro argumento habitationem unius mensis jam peractam afferre possunt, ipsis credendum est. At haec non impediunt, I) quominus etiam aliquando ante mensem elapsum alia argumenta eaquo certiora adsint, 2) quominus etiam post elapsum mensem contracturi parochum fallere possint, quum neque habuerint neque habeant in mente in praesenti loco di­ utius habitare. Cf. doctrina Card. Tarquini hac de re exposita in Actis S. Sedis vol. 7 p. 555 not.1 , 1 I’ro stat. foed. Americae septent. autem simplex commoratio unius mensis sufficiens titulus est ad matrimonium valide contrahendum. Nam petente Concilio * l I i ' ( 1 j 555 5. Vagi, quum nullibi habeant domicilium, ubicunque exsistunt,”0 coram parocho loci valide contrahere possunt. Illud autem discrimen inter vagos et inter eos, qui certum domicilium aut quasi-domicilium habent, exsistit, quod posteriores coram suo parocho aut ejus delegato ubique valide contrahere possunt; vagi autem non possunt contrahere nisi coram parocho ejusque delegato illius loci, ubi re ipsa contracturi sunt, nisi forte in illo loco lex Tridentina vi suâ destituta est. Ad II. Loco igitur parochi pro publico seu legitimo teste matri­ monii, qui etiam matrimonio benedicere potest, habetur etiam: Ordinarius et Vicarius generalis pro tota dioecesi; Abbas quasi-episcopalem jurisdictionem in aliquo territorio exer­ cens pro illo loco; Archiepiscopus tempore actualis visitationis in dioecesi etiam suorum suffraganeorum: id vero in Germania non, valere, vide apud Bangen de matrim. III. pag. 15 ; Legatus Apostolicus in provincia suae legationis; Papa pro tota Ecclesia. Ad III. 1. Cone. Triden tinum dicit, ut supra relatum est, dc-~ legari posse alterum sacerdotem „de parochi vel Ordinarii licentia4. At omnes, qui modo ad II enumerati sunt, comprehendi nomino n Ordinari i4, quum aut episcopalem aut quasi-episcopalem jurisdictionem habeant, clarum est. Cf. etiam Reuter theol. mor. t. 4 n. 562, Scavini 3 n. 883. Quam­ quam sine gravi causa id fieri non debet, ut Superiores a parocho ad se hoc negotium advocent: Scavini ibid. Parochus vero ita potitur jure assistendi matrimonio sive per se, sive per alterum sacerdotem, ut Episcopus sua prohibitione id efficere nequeat, ne parochus valide alterum sacerdotem deleget. Quoniam enim Cone il. Trid. lego universali hanc facultatem dedit, singuli Episcopi contra uni­ versalem legem nihil efficere possunt, neque impedimentum matrimonii diri­ mens latius extendere valent: vide Bened. XIV. de synod, dioec. 1. 12 c. 5 n. 2. 2. Validus testis parochus tamdiu manet, quamdiu beneficium parochiale retinet. Quare valide matrimonio assistit etiam parochus suspensus, interdictus, excommunicatus, etsi vitandus — quamquam si vitandus est, eum adire non licet, et agendum est, ac si nullus parochus adsit. Si vero beneficio parochiali privatus est, jam non valide matrimonio potest assistere: quod inter alia obtinet ipso facto, si fit parochus publice haereticus, i. 0. si judicialiter declaratus est haereticus, aut si ipse ita palam et notorio ut haereticus agit, ut publice defecerit a coetu fidelium, v. g. defectione ct transitu ad sectam acatholicam. Vide Bangen de matr. III. p. 7, Scavini t. 3 n. 882. , I plcn. Balt. III., S. Officium dic G. Maji 1S86, approbante die 12. h. m. Leone PP. XIII., constituit pro illis regionibus, eos qui se transferant 0 loco ubi viget cap. ,'Tametsi * in alium locum, dummodo ibi continuo commorati fuerint per spatium saltem unius integri mensis et statfts sui libertatem, uti juris est, comprobaverint, censendos esse ibidem habere quasi-domicilium in ordine ad matrimonium contrahendum. Vide Z. Z i teli i Apparatus juris cedes, pag. 3S7. 556 Matrim. imped, dirimentia — clandestin. — testes— legis exiens, el limit. 557 P. II. L. I· Tr. VIII. De Matrimonio. — Sect. III. Contrahentes. 3. Delegatio alterius sacerdotis debet osse expressa, delegato nota, imo nisi delegans ejus Superior est, a delegato acceptata : v. Bangen ib. p. 11, Knopp de matrim. od. 3 p. 305 ex responso S. Congregationis 5. Dec. 1626 et 15. Aug. 1628. Potest autem in casu particulari sponsis facultas dari „coram quolibet sacerdote contrahendi", quae si data est (in scriptis, ut probari possit), electio ex parte nubentium accedat oportet ut conditio, qua perficiatur delegatio ejus sacerdotis, quem elegerint. — Ceterum pro delegatione in casu particulari sponsi nupturi debent prorsus in individuo esse designati, no errore aut indeterrninatione delegatio sit nulla. Non sufficit igitur licentia praesumpta. — Generalis delegatio ad ex­ ercenda munia parocliialia ad parochum absentem supplendum sine dubio facultatem assistendi matrimonio includit: num autem alias delegatio, quam parochus sacerdotibus suis adjutoribus generali modo dat, etiam sic intelligenda sit, a diversis circumstantiis et a consuetudine loci pendet. In Germania ii, qui sunt parochi adjutores, vicarii et capellam', sine dubio per se non habent potestatem matrimonio assistendi, sed speciali delegatione indigent. V. Bangen 1. c. p. 10. 4. Delegari nequit nisi sacerdos: parochus vero proprius, etiamsi nondum sacerdos est, valide matrimonio assistit. B. Quonam modo parochus et testes assistere debeant. I. Parochus debet saltem ita testis munere fungi, ut aliquo sensu utriusque contrahentis consensum indubie percipiat: aliter matrimonium non valet. II. Cum eo simul idem percipere alii duo testes debent; aliis verbis: requiritur testium praesentia formalis, non sufficit materialis tantum. III. De cetero alii duo testes facilius ex tota agendi ratione satis percipiunt utriusque contrahentis consensum, quando cum caerimoniis ecclesiasticis matrimonium celebratur. Si enim vident, contracturos libere se sacerdoti sistere, ibique omnia rite peragi, jam moraliter praesentes sunt, ita ut sufficienter de contracto matrimonio testari possint. Explicatio. Ad I. Parochus est testis primarius et auctoritati vus; quare ille imprimis accurate consensum contrahentium percipere debet. At quocunque tandem modo id percepit, matrimonium, quantum­ vis fortasse illicite, valide tamen contractum est. Igitur, etsi invitus audit consensum; vel si fraude, dolo vocatus est; si contra matri­ monium protestatur, si ex industria claudit oculos, obturat aures, modo reipsa perceperit, sponsos mutuum consensum declarare: matri­ monium valet. tts Imo Ben. XIV. de synod, dioec. 1. 13 c. 23 n. 10 illud ^parochum af­ fectasse non videre neque audire", quod S- Congregatio (tum anno 1581, tum 1753) dixit valori matrimonii non obstare, ita interpretari videtur, ut fateatur, parochum revera nec vidisse neque audivisse, ipsum tamen in causa fuisse, cur non videret, quum ex industria faciem velaret, aures ob­ strueret, ne videret aut audiret. Quod tamen non ita stricte sumi debet; nam revera, nisi reipsa satis intellexerit consensum contrahentium, etsi ex sua culpa testis consensus dati non sit, ne matrimonium quidem valeat: at affectare mo non videro neque audire, communiter tantum abest, ut ex­ cludat, me vero rem percipere, ut id includat. At II. et III. 1. Testes simul cum parocho consensum intelligere, est"· prorsus de necessitate matrimonii: quare non sufficit, ut contrahentes primo coram uno, dein coram altero teste consensum declarent. Sufficeret tamen, si coram omnibus testibus simul primo sponsus, dein, sponso absente, sponsa consensum de praesenti declararet, significata omnino certe et indubie per­ soni, quacum contrahant: quamquam id communiter illicitum est, tum propter alias rationes, tum propterea, quia facilius dubium oriri potest, num prior in suo consensu interim permanserit. 2. Etsi quando secundum ritum ecclesiasticum omnia fiunt, testes, qui praeter parochum adsunt, facile ex tota agendi ratione coram parocho consensum satis certo colligere possunt: tamen ut omnis scrupulus prae­ cludatur, curandum omnino est, ut omnes testes prope ad altare accedant et attendant, saltem pro eo tempore, quo sponsi mutuum suum consensum declarent. Punctum Π. De extensione et limitatione legis clandestinitatis, seu ubinam vigeat. I. Exemptio a lege clandestinitatis, si qua est, non tam personalis, 72i 6. ^Dispensatio in foro externo nullatenus suffragetur/ — Igitur, si impedimentum postea publicum fiat, potest accidere, ut novus recursus (ad Datariam) necessarius sit, et interim separari conjuges debeant: (quamquam ipsi occulte ut conjuges vivere tuta conscientia possunt). At si, petentibus conjugibus, confessarius fidem facit de dispensatione rite obtenta, Episcopus aliive judices ejus testimonio acquiescere possunt, modo hac ratione publi­ cum scandalum etiam auferatur. 7. ^Praesentibus laceratis sub poena excommunicationis latae sententiae“. Quae clausula imprimis apponi solet, quando agitur de revalidando matrimonio jam contracto. Attamen etiamsi de matrimonio contrahendo agitur, neque illa clausula adjuncta est, nihilominus literae S. Poenitentiariao destruendae, aut saltem occultandae sunt. Clausula haec sane non est irritans; destructio literarum imposita facienda est intra triduum post datam seu applicatam dispensationem, aut si de matrimonio contrahendo agatur, saltem post matrimonium contractum. 8. Inscribuntur literae ^discreto viro N. N. confessario14. Quodsi li­ terae ad certum confessarium diriguntur, ipse facultatem acceptam exse­ quitur: ita fieri solet, si ipse confessarius a Poenitentiaria facultatem sibi petierit. Quodsi poenitentes ipsi supplicationem ad S. Poenitentiariam direxe­ runt, literae ad eos diriguntur, incluso instrumento, quod inscribitur ^dis­ creto viro confessario ex approbatis ab Ordinario * 42. Quare ille solus, qui a poenitente eligitur, instrumentum aperire et verificatis clausulis exsequi potest. Si autem ambo sponsi vel putativi conjuges impedimenti conscii dispensatione indigent, potest uterque sibi confessarium eligere: quare prior confessarius instrumentum reddere debet, ut alter eo etiam utatur. 822 Pro dispensatione in matrimonio jam contracto insuper addi consuevit: 1) „Si separatio fieri non possit absque scandalo etc.44: quae clausula, ut recte notat S cavi ni, confessarium inquietare non debet, siquidem ex natura rei scandalum ex separatione vix non semper oritur. 2) ^Certiorata altera parte de nullitate matrimonii, sed ita caute, ut oratoris delictum nunquam cognoscatur.44 Quod certe non raro gravem parit difficultatem. Quare si moraliter impossibile est, id exsequi: aut haec difficultas praevideri debuit et moneri S. Poenitentiaria, ut pro illa hypothesi quasi ,in *radice dispenset; aut licebit sumere, in casu nimiae difficultatis hanc clausulam non esse irritantem, sed conjuges putativos 1 Cave tamen, ne putes mandatum esse perpetuam poenitentiam imponendi, si ipsa poenitentia definiatur et indefinite exprimatur v. g. confessio singulis men­ sibus peragenda: sufficit enim, talem poenitentiam ad notabile tempus imposuisse (cf. Scavinl 1. c. ex synodo Navarr. anni 1778). 2 Olim, nunc raro, dici solebat: „Discrcto viro in theologia vel decretorum doctor!.·1 2 Quod si fit, eligi debet confessarius Doctor in theologia aut in jure ca­ nonico, aut confessarius religiosus ex ordinibus mendicantium, quibus ex literis Greg. XIII. „Exponi nobisa instrumenta sic inscripta aperire ct exsequi licet. V Matrimonii invalidi revalidatio — modus ordinarius. 589 posse verum matrimonium contrahere, etsi unus tantum consensum reno­ vet, alter impedimenti inscius in consensu antea dato perseveret. Hunc modum ipse Ben. XIV. notifications 87 η. 74 non reprobat. Sed haec jam praeoccupant ea, quae mox seq. § de revalidando ma­ trimonio dicturi sumus. § 5. De matrimonio revalidando. Punctum L Dc modo ordinario matrimonii re validandi. Facta dispensatione circa aliquod impedimentum, si de matrimonio S23 contrahendo agitur, ad illud tum tandem proceditur; si matrimonium specie tenus jam contractum est, debet nunc revalidari. De hoc igitur nunc agendum est. Sed pro diverso impedimento, quod intercesserat, diverso etiam modo revalidatio fieri debet. I. Si forma substantialis a Tridentino praescripta observata non est, aut si palam constat seu probari potest matrimonii nullitas, omnino ad valorem requiritur, ut secundum formam Tridentinam consensûs renovatio fiat, nisi forte — id quod raro conceditur — etiam ab hac forma dispensatum fuerit, aut de regione agitur, in qua Tridentina lex non viget. IL Si vero matrimonium laborat occulto defectu seu impedimento, lex autem Tridentina observata fuit, quum primo iniretur: occulta reno­ vatio consensûs ad matrimonii valorem et liceitatem sufficit. III. Si impedimentum, uni tantum conjugum notum, eundem etiam solum respicit, sufficit, ut ille consensum suum renovet, si modo alter voluntate efficaci consensum non retractaverit. IV. Si vero impedimentum, quod cunque tandem est, utrique conjugi notum est, practice uterque, sublato impedimento, consensum reno­ vare debet. V. Imo etsi notum nondum est utrique, sed uni tantum, attamen ejusmodi est, ut utrumque, i. e. mutuam ad alterum relationem afficiat, curandum est, ut, quantum fieri possit, utriusque consensus novus a priore independens post sublatum impedimentum ponatur, nisi obtinea­ tur ,sanatio in * . radice Quodsi obtineri nequit sanatio in radice, neque cognitio aut dubitatio nullitatis matrimonii conjugi hucusque ignaro injici potest: licet consensus unius, qui impedimenti conscius (et causa) est, renovationi acquiescere, siquidem Ecclesia sanationem ad modum sanationis in radice et dare potest, et datura esse in tanta necessitate merito censetur. Explicatio. Ad I. Noto: 1. Facile intelligitur, defectum formae 834 Tridentinae illius tandem observatione supplendum esse. Quodsi putativi conjuges adduci non possunt, ut in ecclesiam conveniant, id saltem agendum est, ut domi coram parocho et testibus contrahant, aut ut alteruter, qui publicae ravalidatioui repugnat, procuratorem constituat. 590 V I 1 P. IL L. L Tr. VIII. De Matrimonio. — Sect. III. Contrahentes. Si vero nihil horum obtineri potest, in favorem alterius partis, si illa reconciliationem cum Deo desiderat, parochus experimentum facere potest, num S. Pontifex dispensationem aliam concedat: secus nihil fa­ ciendum est, nisi ut miseri peccatores Deo commendentur. 2. Si vero illi, qui propter solum defectum formae Tridentinae legitimi conjuges non sunt, nunc versantur in loco, ubi lex Tridentina non viget, fiunt veri conjuges, si sui matrimonii nullitatem cognoscentes vitam conjugalem libere protrahunt animo conjugali. Eo ipso enim ponunt non verbis, sed factis consensum conjugalem in eo loco, ubi consensus privatus matrimonium validum efficit: at sine graviore causa ita agere sane non licebit; nihilominus melius est id agere, quam continuo in concubinatu manere. Verum si nescientes sui matrimonii nullitatem in connubio perseverant, nihil efficiunt, idque ne tum quidem, quando ita comparati sunt, ut si nullitatem scivissent, eam emendassent; perseverant nimirum in consensu priore invalido, quem emendassent quidem, sed revera non emendaverunt. Hoc ita certum est, ut ante paucos annos S. Congr. matrimonium illis conditionibus affectum pronuntiaverit nullum, data potestate ad alias nuptias transeundi. Ad II. Si utcunque de nullitate matrimonii vulgo constat, reno­ vatio fieri debet in forma Tridentina (cf. Acta S. Sedis vol. II. pag. 19 et 52). Quare si consensus propter metum gravem nullus fuit, viden­ dum est, utrum ex circumstantiis gravis ille metus aliis notus fuerit, necne. Si notus erat, matrimonium sanandum est coram parocho et testibus ; si ignotus erat et mansit, neque facile probari possit incussus metus, sufficit privata renovatio. 825 Ad III. Si consensum ab uno conjuge invalide et ficte datum esse, nemini, ne alteri quidem conjugi, notum est, sufficit, ut verus consensus nunc detur ab eo, qui invalidum posuit. Nam moraliter perseverante seu non retractato alterius consensu, sine dubio nunc utriusque consensus legitimus conjungitur atque ita matrimonium verum pro­ ducit. — Quod idem transfer ad ea impedimenta, quae juris naturalis sunt atque sine interventu Ecclesiae auferuntur quatenus haec com­ prehendi possunt sub titulo „consensûs ab alterutra parte ficte seu in­ valide dati“. At si gravis causa non obstat, quominus alter etiam moneatur, praeferenda utique est renovatio consensûs utriusque, tum quia aliqui scriptores, quamquam sine sufficienti ratione, id per se exigere viden­ tur, tum ut melius constet de consensu ab altero non revocato. In η. V. agitur de impedimento ecclesiastico consanguinitatis, affinitatis aliarumque relationum, quae mutuae sunt. Quodsi ejusmodi impedimentum post matrimonium jam contractum detegitur, vel tum tandem aufertur, conjuges putativi non fiunt eo ipso veri conjuges, sed dispensatio Ecclesiae facit eos habiles, ut jiossint nunc consensum vali­ dum dare, quem antea invalidum dederant. Sed ex hoc, quod con­ sensus antea datus invalidus fuit, Ecclesia rationem sumit exigendi novum consensum a priore, utpote invalido, independentem, ita ut no­ Matrimonii invalidi revalidatio — modus ordinarius. 591 titiam nullitatis vel saltem ejus dubium ante renovationem consensus postulare consueverit. Atque id in inhabilitate, quae ex clandestinitate ortum habuit, ita certum est, ut S. Congr., ut antea dixi, aliam sana­ tionem prorsus excluserit et propter solam priorem nullitatem ignora­ tam matrimonii dissolvendi novarumque nuptiarum ineundarum facul­ tatem dederit. Imo idem, teste S. Alph on so 1. 6 η. 115, plerique et gravissimi scriptores universim de impedimento loquentes docent, ut S. Tliom., Scot., Cajetan., Navari·., Lessius, Sanchez etc.: quamquam pro contraria sententia S. Doctor etiam non paucos affert, ut: Sal­ man tie., Soto, Ledesma etc. Verum hanc renovationem cum cognitione vel dubitatione circa nulli­ tatem matrimonii ex natura rei necessario exigi, dici non potest: alioquin Ecclesiam matrimonium in radice sanare, impossibile foret. Quare ita tan­ tum necessaria dici debet renovatio cousensûs ex utraque parte, quia Ec­ clesia communiter priorem consensum ne nunc quidem pro legitimo accep­ tare vult; sed, nisi acceptet, consensus potestati Ecclesiae irritanti sub­ jectus inefficax manet. Vide etiam Heiss § 63. I. Recte igitur S. Alphonsus 1. c. pro praxi concludit: in solo casu necessitatis, quando sc. ex notitia nullitatis matrimonii prudenter timeri possit periculum mortis, gravis scandali, infamiae, et ex altera parte conjux impedimenti conscius sive conscia redditionem debiti conjugalis non possit evitaro, locum esse hujus benignioris sententiae. Quod recte admittitur non tantum, quia in tali necessitate opinione uti licet minus probabili, sed quod in tali necessitate Ecclesia seu S. Pontifex legali sua voluntate reme­ dium illud afferre censendus est, quod possit. At potest sine dubio efficere, ut matrimonium valeat non vi consensûs de novo praestandi, sed vi consensûs antea dati et hucusque perseverantis. Ac propterea recentiore tem­ pore in facultate dispensandi haec clausula additur : „Et quatenus haec certioratio (nullitatis matrimonii) absque gravi periculo fieri nequeat, reno­ vato consensu juxta regulas a probatis auctoribus traditas/ (Cf. Archio für hath. Kirchenrecht vol. 43 p. 23.) Igitur si confessarius praevidet, fore ut moraliter impossibile sit, con-s26 jugem innoxium impedimenti ignarum de nullitatc matrimonii moneri (id quod sine dubio moraliter impossibile facilius est, si mulieris crimen, quam si viri crimen in causa est): consultum erit, statim sanationem in radice a legitimo Superiore petere, aut saltem eum monere, renovationem consensûs impetrari vix posse; at si neque petitionis, neque adjectae monitionis ratio habetur, propter sententiam illam, quam S. Alph. 1. c. in tali necessitatis casu censet „probabilem“, videtur legali voluntate Summi Pontificis id ex parte concedi, quod expressa voluntate negabatur, secundum axioma: in probabilitate juris supplet Ecclesia id, quod a sua potestate pendet, si forte illa probabilis opinio falsa sit. Imo si no ad eum quidem, qui dispensare potest, recursus possibilis est, antequam gravissima illa difficultas instet, qua conjux rea non possit citra gravem infamiam periculumque scandali et gravissimae discordiae de­ bito conjugali so subtrahere: videtur alia via talem necessitatem evadendi superesse. w .y ι riu^·» 592 P. Π. L. 1 Tr. VIII. De Matrimonio. — Sect. III. Contrahentes. Sume enim, conjugem reum vel ream confiteri crimen ante matri­ monium commissum, ex quo matrimonium evasit nullum. Quid faciendum confessario ? R. 1. Si in bona fide est poenitens circa valorem matrimonii, plerum­ que expedit in bona fide eum relinquere, sed sub alio praetextu eum mo­ vere, ut post certum tempus ad confessionem apud ipsum illum confessa­ rium redeat; interim quaerat confessarius facultatem dispensandi, ut redeunti possit totam rem exponere eumquo statim habilem ad contrahendum verum matrimonium efficere. R. 2. Si poenitens scit matrimonii nullitatem, evitare vero debitum conjugale aliquo praetextu, itinere etc., impossibile non est, quamquam cum difficultate conjunctum: debet id omnino fieri, donec a legitima potestate ecclesiastica dispensatione obtenta matrimonium sanatum sit. At id viro quidem saepius possibile erit, mulieri longe rarius. Quare: R. 3. Si neque tam cito dispensatio obtineri potest, neque evitari debitum conjugale sine urgente periculo gravissimi mali, ut diffamationis, scandali etc.: videtur lex ecclesiastica irritans cessare, ita ut nunc putativi conjuges habiles evadant ad efficiendum matrimonium validum; quamquam obligatio manet recurrendi statim ad legitimum Superiorem , tum ut pro cautela certior fiat dispensatio, tum ut crimine admisso suscipiatur justa poena, et Superioris mandato obedientia praestetur. (Suppono vero semper, agi de impedimento non publico neque de impedimento , quod solum per accidens sit occultum, publicum ex natura sua, paucis agi de iis impedi­ mentis, in quibus petentibus dispensatio in foro interno dari solet.) 827 Ut autem hujus responsi — quod legenti forte benignius videtur — hreviter rationem dem: moveor auctoritate S. Alph on si, dicentis in si­ mili causa, quando, sponsis jam in ecclesia cum comitatu praesentibus, detegatur impedimentum dirimens (1. 6 n. 613), „dicit Roncaglia . . . Jord. ot Pignatelli, quodsi aliquando nec etiam ad Episcopum aditus pateret et nullo modo aliter vitari posset gravissimum periculum scandali aut infamiae, posset parochus vel alius confessarius declarare, quod lex impedimenti eo casu non obliget, quia eadem ratio tunc urget, nempe quod cessat lex, quando potius est nociva, quam utilis . . . Notant tamen auctores, quod . . . tamen quantocius, saltem ad majorem securitatem et ad salvandam reverentiam legibus ecclesiasticis debitam, recurri debeat ad S. Poenitentiariam, ut ab illa dispensatio obtineatur". Sed — ut meam promam sententiam — si in tali casu lex probabiliter cessat, cur non idem dicamus in altero, ubi similis, imo major necessitas graviusque damnum immineat? Quapropter consensus et nunc statim renovandus est, (saltem ab illo conjugo, qui impedimentum scit, ejusque causa fuit) et postea, accepta legitima dispensatione, iterum (sub conditione) renovari deberet ab alterutro vel utroque conjuge. Dixi supra, consultum esse, petere sanationem in radice. Quae hodie facilius conceditur in iis circumstantiis, in quibus nimis difficile est, alte­ rius partis renovatum consensum obtinere. Qua autem formula utendum sit, si confessario facultas in radico sanandi detur, determinate non praescribitur; agi igitur licet vel debet secundum ea, quae § 4 n. 81S notata sunt. Porro explicandum est, quid sit sanatio in radice, quo melius constet, Ecclesiam posse sine consensûs renovatione matrimonium validum efficere. Matrimonii invalidi revalidatio — sanatio in radice. 593 Punctum II. De sanatione matrimonii in radice. Sanatio matrimonii invalidi, seu dispensatio ordinario modo sic sa peragitur, ut ecclesiastica potestas auferens impedimentum reddat con­ juges putativos habiles, ut consensu nunc dando matrimonium verum et validum efficiant. Aliis verbis, in ordinaria dispensatione Ecclesia id non facit, ut consensum antea datum accipiat, sed dat potestatem, ut putativi conjuges nunc consensum legitimum ponere possint. Sanatio autem in radice id efficit, ut matrimonium verum evadat vi consensûs antea dati. Aridelicet ille consensus antea datus ex inten­ tione contrahentium verum matrimonium pro objecto habuit, et tamdiu pro objecto habere pergit, dum efficaci voluntate retractatus non est. Ergo nihil obstat, quominus illum consensum antea datum nec retracta­ tum Ecclesia, legi suae irritanti in speciali casu plenissime derogando, nd omnem effectum juridicum producendum assumere possit. Atqui id unum, sc. Ecclesiam consensum illum ratum non habere, impedi­ mento erat et est, quominus matrimonium verum factum sit; ergo cessante illo impedimento, matrimonium exoritur. — Sanatio autem in radice praeter valorem matrimonii nunc oriturum id ex potestate Ecclesiae efficit, ut alii juridici effectus, v. g. legitimatio prolis et quae ab illa pendant, ita sustineatur, ac si matrimonium ab initio validum fuerit. Quod a summa ecclesiastica potestate effici posse, indubium est, siquidem de iis rebus agitur, circa quae publica auctoritas Eccle­ siae ex justa causa disponere possit. Hunc esso genuinum et facilem conceptum sanationis in radice, optime S29 exponit Dr. Braun in libellis period.: nArchw fur kathol. Kirchenrecht" vol. 43 pag. 4 sqq. Clare rem ipsam exhibet Ben. XIV. in decreto 17. Sept. 1755 „Cu>n super matrimonio" : „Porro gratia concessa importat dispensationem in radice matrimonii, quae a Romanis Pontificibus concedi consuevit, urgente magna causa, et quando agitur de impedimento matrimonii ortum habente non a juro divino, aut naturali, sed a jure ecclesiastico, et per eam non fit, ut matrimonium nulliter contractum non ita fuerit contractum, sed effectus tolluntur de medio , qui ob hujusmodi matrimonii nullitatem ante indultam dispensationem atque etiam in ipso matrimonii contrahendi actu producti fuerunt/ Videlicet immediatus effectus, prout matrimonium nullum est aut va­ lidum, est prolis legitimitas. Quare in sanatione radicis matrimonii proles nata ita plenissimo sensu fit legitima, ac si ex matrimonio ab initio valido orta esset. Restringitur illa sanatio ad impedimenta ecclesiastica tantum; nam in impedimentis juris divini vel naturalis non certo possibilis est. E. g. qui inscius contraxerit cum muliero, cujus vir superstes erat, etsi postea vir ille moritur, non potest ulla dispensatione vel sanatione ecclesiastica vero matrimonio cum uxore putativa jungi, nisi vi novi consensus, qui post mor­ tem primi viri mutuo detur atquo manifestetur. Radix enim putativi illius Lehmkuhl, Theol. mor. II. EdIL 4« 38 594 Ρ. Π. L. L Tr. VIH. De Matrimonio. — Sect. III. Contrahentes. matrimonii jure divino et naturali intrinsecus vitiata est, neque unquam ab Ecclesia pro vero consensu acceptatur. Imo id etiam sequitur, si quod ecclesiasticum impedimentum alia ra­ tione quam dispensatione cesset, matrimonium validum fieri non posse, nisi per novum consensum, quum Ecclesia primum consensum nunquam acceptant: in dispensatione vero ordinario modo data per se quidem etiam talem prioris consensûs acceptationem non contineri, contineri tamen posse ex voluntate Ecclesiae in casibus difficilibus tacite data. Explico: Si qui contraxerunt clandestine in loco, ubi lex Tridentina viget, impedimenti dirimentis ignari: quamquam postea in loco, ubi lex Tridentina non viget, vitam conjugalem agunt, matrimonium non convalescit, siquidem haec vita conjugalis fundatur in priore consensu invalide dato. Verum si scientes, se antea invalide contraxisse, nunc vero se a valido matrimonio per legem Trid. non impediri, vitam conjugalem producunt, matrimonium reddunt validum, eo quod non verbis quidem, sed re, con­ sensum novum a priore independentem ponunt. Cf. n. 780 et 824. E natura igitur rei jam probatum est, Ecclesiam posse in radice matrimonium illud sanare, cui solum ecclesiasticum impedimentum obstat. Quod idem ex factis innumeris probatur. Ex rebus enim a S. Pontifice gestis tum saltem recte ad potestatem ita agendi concludi­ tur, quando communis agendi norma effecta est in rebus, quae inores eorumque puritatem apprime tangunt. Communem jam agendi normam esse illam sanationem, melius, quam ex singularibus factis, quae enu­ merare longum est, ex facultatibus generalibus patet, quas in dissitis regionibus S. Pontifex Episcopis dare consuevit, quarum una (sexta ex facultatibus extraordinariis D. Americae Episcopis datis) est haec: „sanandi in radice matrimonia jam contracta etc.“ (Cf. supra n. 798 b.) — Notum etiam est, Pium VIII. anno 1830 Episcopis Rhenaniae et AVestfaliae dedisse potestatem certa quaedam matrimonia sanandi in radice. 830 Ex explicatione data facile jam eruis, quae sint conditiones neces­ sariae, ut sanatio in radice locum habere possit: 1. Ut putativi conjuges ab initio verum intenderint matrimonium; 2. Ut illa voluntas jugiter perduret, neque efficaci voluntate re­ tractata sit. Quare: 1) Debent ignari esse matrimonii nullitatis, i. e. aut ipsam rem im­ pedimenti ignoraro, aut ejus vim, ita ut saltem non fuerint neque sint in persuasione, se non potuisse validum matrimonium inire. — Quodsi alter­ uter putativorum conjugum nullitatem matrimonii scivit, aut ante sanationem comperit, illo practice novum consensum dare debet: haec igitur non per­ fecta sanatio in radice est, sed solum alterius conjugis ignari consensus (in radice) sanatur. 2) Debent permanere in consensu dato. Quapropter communiter de bona pace et concordia inter conjuges constare debet, ut S. Sedes sana­ tionem in radice largiatur. At id non ita accipiendum est, quasi absoluta necessitate hoc exigatur1. Nam si sola est vclleitas discedendi, non vero ΧΓΧΖ.Ι 7 f . K 1'' 1 831 1 Neque desunt exempla sanationis in radice, alterutro conjugum jam defuncto. Quod ut fieri possit, constare debet, illum conjugem in bona fide veri matrimonii Matrimonii invalidi rcvalidatio — sanatio in radice. 595 propria voluntas: nihil impedit, quin Ecclesia matrimonium sanare possit. At etiam in magnis discordiis vix aliud concipitur aut concipi potest a dis­ corde conjuge, quam sola velleitas discedendi ab altero et a vinculo matri­ monii, modo subjectiva persuasio do matrimonii valore habeatur. Quae erronea persuasio impedit, quominus seria et efficax voluntas retractandi consensum matrimonialem — quippe quod concipiatur ut res impossibilis — foveatur; nam vir c. g. sibi dixerit ^recederem ab uxore, si possem, seu nisi eam duxissem", at nunc non recedit, neque vult recedere, eo quod contractum tamquam insolubilem considerat. Quae quidem voluntatis af­ fectio non sufficeret, ut nunc contractus per eam concluderetur, sufficit tamen, ut consensus antea datus non retractetur. Et re quidem vera, teste Ben. XIV., sanatio data est matrimonii.'32 cujus solutionem vir jam petierat, sed ex causa, quae vana erat et quam 8. Congregatio rejecerat, quum postea re ipsa ab uxore, quae instabat pro sanatione, manifestaretur aliud impedimentum vere dirimens, quod cense­ bant viro esse incognitum. Omni sano periculo in ejusmodi circumstantiis non occurritur. Nam si conjux dissentiens artificioso quodam modo retractationem consensûs conciperet, quo non solum velleitatem, sed omnimodam voluntatem haberet discedendi et revocandi consensum suum, si forte quomodocunque matri­ monium invalidum esset: vere sanatio in radice non fieret. At sine dubio, qui sic dispositus esset, graviter peccaret, et si matrimonii solutionem flagitans repelleretur, nihil ipsi relinqueretur, nisi ut malignam illam re­ tractationem retractaret atque iterum in verum matrimonium consentiret. (Cf. Acta S. Sedis vol. I. p. 182 sqq.; Ben. XIV. Const. „Etsi matri­ monialis11.) Id unum notandum restat, Episcopos, ex eo, quod recipiant facultatem in certis impedimentis „dispensandi“, neutiquam habere potestatem sanandi matrimonii in radice, quando ejusmodi impedimenta occurrunt; sed ut haec potestas adsit, speciale prorsus privilegium necessarium est. Appendix. Circa dispensationem impedimentorum graviter pec­ cari facilius potest: 1. si delegata potestate utens sine causa dispensat; 2. si petens dispensationem subreptionem seu obreptionem com­ mittit, aut in re aliqua gravi, licet ad valorem non pertineat, mentitur vel verum supprimit; 3. si sponsi graviora mala committenda molientes dispensationem extorquent; 4. si ille, cui dispensatio committitur, dispensationem vel instru­ menti clausulas non fideliter implet. defunctum esse. Neque sanatio illa proprie matrimonii sanatio est. sed omnium effectuum juridicorum — praecipue pro filiis — ac si ab initio verum matrimonium exstiterit: v. Acta S. Sedis loco infra cit. 3S * 596 P. II· L. I. Tr. VIII. De Mntrimonio. — Sect. IV. Matrimonialia jura. Sectio IV. De jure, quod ex matrimonio conjugibus oritur. NB. Hic iterum in mentem revocandum est cum S. A Ip h o ne o, ne in tra­ ctanda hac materia alius finis habeatur nisi sola necessitas evadendi instrumenti curandis vulneribus peccatorum apti. Quare accurata quidem notitia illarum rerum, quantum requiritur ad discernenda peccata, confessariis necessaria est: at in hac scientia sibi comparanda, quando tempus necessitatis instat, oratione et crebro ad Deum recursu sese communire debent, ne ex lubrica illa re conscientiae maculam contrahant, sed potius in amore Dei et nierito crescant. 833 Jus, quod ex matrimonio oritur, ex ejus fine repetendum est. — Internus et essentialis finis ad propagationem generis humani dirigitur; secundarius autem finis remedium contra concupiscentiam est. Prior finis a S. Scriptura indicatur Gen. 1, 28 „Benedixitque illis Deus, et ait: Crescite et multiplicamini, et replete terram"; posteriorem finem S. Paulus profert I Cor. 7, 2 „Propter fornicationem autem unus­ quisque suam uxorem habeat, et unaquaeque suum virum habeat . * Ex quibus et ea, quae liceant conjugibus, et ea, quae sibi debeant, sequuntur. Caput L Quae licita sunt conjugibus, quaeque illicita. Brevi hac regula, quae saepe pro ipsis conjugibus sufficit, licita et illicita continentur: 1. Licet absolute, quidquid pro fine matrimonii essentiali utile est. 2. Graviter est illicitum, quod contra finem matrimonii essentialem est, seu quod tendit ad illum frustrandum. 3. Saltem non graviter illicitum illud est, quod, quum contra finem primarium seu essentialem non sit, versatur praeter finem. Verum quo brevius confessarius ea, quae ad usum matrimonii spectant, expedienda curare debet, quantum necessitas conscientias recte instruendi illud patitur, eo accuratius ipse, quid liceat, ex certis rationibus et ex auctoritate sciat oportet, ne aut laxior illicita approbet, aut rigidior licita prohibeat. Articulus I. De licitis et illicitis ex parte rei, seu ex parte ipsius actionis. κφλ f rW * § L De actibus inter conjuges mutuis. $34 L Licitus actus est ex natura sua ad prolem generandam desti­ natus, etsi per accidens proles non generetur, seu licita est copula carnalis essentialiter consummata. Licita ct illicita in statu conjug. — actus niutui inter conjuges. 597 II. Liciti illi actus imperfecti sunt, ut tactus, aspectus etc., qui ad copulam praeparant vel disponunt, quando aut intentio ejus exer­ cendae adest, aut saltem possibilitas et pro eo casu etiam voluntas, si forte urgens pollutionis periculum oriatur. III. Illiciti aut non sunt, aut non sunt graviter illiciti actus im­ perfecti venorei inter conjuges mutuo facti etiam extra voluntatem vel facultatem copulae, saltem si grave pollutionis periculum non inducunt. IV. Graviter autem illiciti illi actus imperfecti sunt, qui adeo tur­ piter mutuo exercentur, ut ex sese proximum periculum pollutionis inferant, antequam conjuges ad copulam procedere possint aut velint. V. A fortiori graviter illicita est seminis extra copulam effusio seu frustratio ex consulto facta seu inducta. Explicatio, Ad I. 1. Quum non solum ad prolem re ipsa generan-s35 dani, sed etiam ad consulendum concupiscentiae matrimonium inductum sit: constans est doctrina theologorum, post matrimonium legitime con­ tractum, licitam esse copulam conjugalem, in qua ex parte conjugum nihil fit ad prolis generationem impediendam, quamquam propter diversas cir­ cumstantias re ipsa non potest proles generari. Quare copula non prohi­ betur ex hac ratione eo tempore, quo uxor gravida est. Cf. infra de circum­ stantia temporis. 2. Neque prohibetur copula propter sterilitatem mulieris, v. g. si semen virile recipit quidem, sed retinere non possit, quando id evenit per accidens post actum ex sese legitime consummatum. Imo ratio etiam gra­ vior accedit, quia spes concipi potest, post diuturnam sterilitatem nihilo­ minus tandem prolis concipiendae, siquidem causae sterilitatis saepe igno­ tae sunt atque possunt cessare. Cf. infra 5. 3. Idem concedunt Laym., Bonae, aliique, si mulier ex experientia scit, se non posse, nisi prolem mortuam edere (ex pari ratione, si experta est, se abortum pati): saltem in periculo incontinentiae licere docent actum conjugalem exercere, eo quod etiam tali proli melius sit cum peccato ori­ ginali exsistere, quam omnino non esse, et ex altera parte a parentibus ille status privationis seu exclusionis a supernatural! beatitudine permittatur ex gravi causa, i. e. propter periculum formalis peccati incontinentiae re­ movendum. Vide, quod magis consuli possit, postea n. S51. 4. Licita etiam habetur copula, si vir sterilis est aut a) propter se­ nectutem, aut b) propter impotentiam supervenientem; saltem si in utro­ que casu congressus perfici potest, etsi veri aut fertilis seminis emissio non habeatur. Ita Tolet. Instructio sacerdotum 1. 7 c. 16 n. 2, Sanchez de matr. 1. 7 d. 102 n. 7, Reuter theol. mor. t. 4 n. 558 et 559 cum Perez, Krimer et aliis (cf. Lacroix 1. 6 p. 3 n. 317); siquidem in actu ex se conjugibus licito non ipsi faciunt, quo impediatur generatio, sed hoc fit naturae defectu. 5. Eadem ratio subest, si mulier post legitimum matrimonium con­ tractum impos evadat, v. g. excisis utero vel ovariis, de quo cf. n. 744. 6. Communiter quidem theologi ad copulam conjugibus licitam re­ quirunt, ut in ipsa vasis muliebris perforatione fiat virilis seminis effusio; idque, si fieri potest, fieri utique debet, quia aliter cum seminis partiali profusione periculum totalis frustrationis est: quod ex consulto committere aut sine gravi causa permittere, sano non licet. Verum hodie inter physio­ 598 P. IL L. I. Tr. VIII. Dc Matrimonio. — Sect. IV. Matrimonialia jura. rw Ad II. et III. 1. Quae η. II. dicta sunt, probatione non indigent, quum illi, cui liceat actus consummatus, etiam liceat ejus inchoatio, seu ea, quae utcunque tamquam ejus inchoatio vel praeparatio con­ siderari possunt. 2. Imo etsi haec intentio consummati actûs non adest, quoslibet actus imperfectos peccati, ejusque gravis, damnare, esset conjuges in perpetuo periculo peccandi constituere. Et revera communis omnino sententia cum S. Alphonse 1. 6 n. 933 docet 1) ejusmodi actus, si periculum pollutionis non adsit, etiam ex sola voluptate venerea as­ sumptos, non esse nisi veniale peccatum; 2) ex honesto fine, ut fovendi sive reconciliandi mutui amoris eos exercere, aut ad compartis peti­ tionem eos pati vel ad eos cooperari, nullum esse peccatum. 3. Quando tactus ex sese pudici sunt, si periculum pollutionis ex iis in alterutro conjugo praevidetur, sine graviore causa eos exercere peccatum erit — S. ïVlphonso cum aliis peccatum grave videtur, aliis non ita: v. ib. n. 934 —; ex graviore autem causa (e. g. ad avertendam suspicionem propensionis ad alteram personam, ad mutuum amorem ex aliqua necessitate fovendum) eos agere licebit; imo pati seu reddere etiam minus pudica seu turpiora, nisi sint quasi inchoata pollutio, licebit: S. Alph. 934. 4. Quamquam in pollutione, seu extra congressum maritalem in seminis effusione quiescere eamque completam veneream voluptatem voluntario capere seu admittere non licet, ac propterea ob periculum consensûs actus, de quibus n. 3 sermo est, objective peccata gravia fieri possunt (v. S. Alph. n. 934 in prima sent., Sanch. 1. 9 d. 45 n. 34 sqq., Scavini t. 3 n. 962 not. 2 etc.): nihilominus non puto expedire, hac de re conjuges moneri; nam raro videntur in ea re peccatum depre­ hendere, et, si dedocentur, periculum peccati formalis difficulter aberit. 5. Cui propter varias circumstantias consummata copula illicita est vel impossibilis, actus imperfecti — periculo pollutionis secluso — propterea interdicti nondum sunt. Verum ille tum longe cautior esse debet, quum pollutionis gravius sit periculum, facultas praeveniendi nulla. f-v .i j logos et medicos constat, sufficere posse ad generationem, si semen virile ita organum muliebre contingat, ut ab illo aliquo tandem modo recipiatur vel intro attrahatur. Quare in casu matrimonii certo valido contracti, quando impossibile est, aut mulieri graviter damnosum, perfectius coire, neque alia impotentiae causa accedit: non videtur peccati ejusque gravis illo coitus damnandus esse, qui sufficere possit ad essentialem matrimonii finem obtinendum. Utrum vero, si illa impossibilitas ab initio exsistat, matrimonium con­ cepta prole pro valido habendum sit, an ex impotentiae impedimento pro invalido, id, ut Ball.-Gury II. n. 855 notat, non confessarii (pro quo haec scripta sunt), sed judicis ecclesiastici in externo foro est judicare. Ad. IV. 1. Difficulter inveniuntur actus imperfecti, qui absolute et pro omnibus sub reatu mortalis peccati interdicendi sunt, quum quae aliis grave vel proximum pollutionis periculum, quod praeveniri non possit, in­ 836 Licita et illicita in etatu conjug. — actus mutui inter conjuges. 599 ferunt, aliis non inferant. Sunt tamen aliqua, quae adeo turpia sunt, ut periculum facere vix unquam liceat, quaeque immunia a peccato eoque gravi dici vix possint, nisi relate ad eos, qui ex experientia (cum peccato habita) sciant, sibi illud periculum non creari. 2. Ad ea referenda videtur inchoata copula, a qua ex mutuo consensu conjuges desistant ante seminis effusionem. Quamquam enim teste S. Alphonso plures auctores id excusant, si cessante pollutionis periculo, id fiat ad sedandam concupiscentiam ab iis conjugibus, qui juste timent nu­ merosam prolem: tamen revera concupiscentia potius excitabitur, ita ut conatu magno et pugnâ, pollutio reprimenda sit. Quapropter, etsi theoretico cum S. Alphonso auctoribus illis assentiri licet, id ad praxim ad­ modum raro utile erit. — Ceterum si periculum gravis damni copulae in­ choatae superveniat, illa abrumpi sine peccato potest et debet, etsi pollutio sequatur: quam promovere tamen tum non licebit. 3. Videntur eadem principia applicanda esse ad actum illum, quem a culpa nemo eximit, gravis culpae complures damnant, sc. si vir pudenda in os mulieris inmittat (S. Alph. n. 935): quod S. Alph. semper mortalis peccati damnat; Sporer, Sanchez, Fill, etc., si obiter fiat, et — uc Castropal. addit — immediate ante legitimum congressum maritalem at­ que sine praeviae pollutionis periculo, a mortali peccato excusant. De qua re sponte interrogare, pro gravi omnino imprudentia et scandalo habeo, si autem deprehendatur poenitens, qui non possit per se exprimere foedis­ simas istas res, sed neque conscientiae pacem habeat, nisi dixerit: confes­ sarii erit, si moraliter certus sit, ipsam illam rem commissam esse, quam castissimo possit, interrogare, v. g. mulierem, num ore abusa sit. Idem accidere potest, si quis vir cum meretrice consuevit peccare: revocari autem hoc peccatum aliquando debere ad sodomiam specie imperfectam sive affectu sive re commissam, legenti facile patet. Ex quibus exemplis allatis alia, si forte confessario dijudicanda oc­ currant, facili negotio discerni possunt. Ad V. 1. Huc refertur concubitus sodomiticus vel copula in vaseras praepostero. Imo si affectio ad vas non legitimum adest, affectu graviter peccatur, etsi forte seminis effusio seu infusio non sequitur: idque tum in agente, tum in patiente seu permittente. Sunt quidem aliqui scriptores, qui cum Navarro putent, non peccare graviter virum inchoando copulam in vase praepostero, si intendat eam in vase debito consummare. Quod quamquam a Sanchez, Tamburini, S. Alphonso n. 916 non admit­ titur, et objective vere rejiciendum videtur: tamen haec aliquorum sententia ratio esse potest, cur praesertim uxor, quando potius invita ejusmodi quid patiatur, non etiam in omni casu graviter peccasse dicatur; imo aliquando ros dijudicari possit ex iis, quae ad IV, 3 dicta sunt. 2. Huc referendus etiam est onanismus, sivo vir sese retrahat et semen extra vas mulieris effundat, sivo alia nefanda arte efficiat, ut semen in vas muliebre non perveniat. Quae quidem, utrum et quomodo ex parto mulieris peccaininosa esse possint, vide infra seq. cap. Nam ex parte viri principaliter peccatum oriri, patot. 3. Ex parto mulieris graviter peccatur, si ipsa post legitimum con­ gressum semen receptum expellere studeat, lotione aliovo studioso conatu. 4. Quasdam actiones mulierum hio juvat adnotaro, quae ex earum subjectiva intentione graviter peccaminosao fieri possunt, objective autem 600 P. IL L. I. Tr. Vili. De Matrimonio. — Sect. IV. Matrimonialia jura. fere inefficaces sunt, ita ut inefficaciam conatûs edoctae ab impietate, si committere pronae sint, revocari debeant. Scilicet 1) in maritali copula naturam compescere, ne mulieris quasi-seminatio seu spermatio sequatur: quod impedire generationem secundum physiologos et medicos non potest, quamquam naturale aliquod complementum subtrahitur; 2) statim post co­ pulam surgere, aut etiam mingere ex intentione generationis impediendae: sed revera, nisi alia violenta actio accedit, id vix efficax est; siquidem brevi post habitam copulam et semen receptum matrix clauditur atque tantum seminis retinet, quod ad foecundationem prorsus sufficit: vide Capcllmann medica pastor, de cop. conjug. 5. A peccato sodomitico apprime distinguat confessarius oportet actum, cujus aliquando conjuges sese accusant illis verbis, quae etiam sodomiam exprimere possunt, vid. se praepostere vel a tergo congressos esse. Quare omnino videre debet seu interrogare, utrum generatio prolis propter illum actum fuerit possibilis, necne: quodsi respondent, impossibilem non fuisse, habetur sola inordinatio in situ, quae ex sese sine ratione facta peccatum veniale non excedit, si modo revera effusio seminis extra vas facta non sit, vel saltem notabilis effusio non sit praevisa. Si vero aut actus sodomiticus erat, aut mora effusio seminis extra vas, mortale peccatum ex se plane erat. § 2. De actibus conjugum, qui sine mutua ad invicem relatione fiunt. L Actus, qui ab alterutro conjuge exercentur cum relatione ad personam extraneam, malitiam gravem adulterii contrahere, ex se evidens est. II. Actus, qui ab alterutro conjuge solitarii fiunt sine relatione ad extraneam personam, sed etiam sine expressa relatione ad compartem (in proprium corpus), gravia peccata sunt, si periculum pollu­ tionis adest — quod longe facilius ita adest, ut praeveniri nequeat, quam in actibus mutuis —; alias peccata quidem sunt, sed gravia peccata ea esse, non constat: v. S. Alph. n. 936. Explicatio. Ad I. nota: 1. Adulterii malitiam non solum contrahi actibus externis, etiam imperfectis, sed etiam interno affectu; quare adulterii malitiam ille contrahit, qui in legitima copula de aliena muliere cogitat, vel etiam de sua uxore defuncta; aut si forte formalis adulterii reus nondum est, saltem sese in hujus peccati grave periculum conjicit. 2. Simile quid dicendum est de circumstantiis sacrilegii, incestûs etc., quae contrahi possunt. 840 Ad II. 1. Etsi in actibus η. II., secluso gravi periculo pollutionis, de mortali peccato non constat, tamen conjuges ab illis actibus soli­ tariis omnino retrahendi sunt, 1) quia sunt saltem utcunque peccata, 2) facile omnino periculo pollutionis eos exponunt. 2. Qui igitur illos actus per se a gravi peccato excusant, rationem hanc proferunt, quia actus imperfecti, etsi relatio expressa non habeatur, ex se tendunt ad consummatum actum eumque legitimum, nisi ex­ presse contrarium, i. e. pollutio intendatur sive directe sive indirecte: 839 Licita ct illicita in statu conjug. — actus solitarii. G01 vel considerari possunt tamquam excitatio et praeparatio quaedam ad futurum legitimum congressum; at quia sane sunt superflua prorsus praeparatio et excitatio, saltem veniale peccatum evadunt. 3. Ab illis autem actibus solitariis omnino distingui debet excitatio, qua, post consummatam copulam ex parte viri, mulier, quae nondum ex sua parte actum complevit, sese ipsa tactibus excitat, ut sibi plene satisfaciat et naturale complementum copulae producat. Quod licitum esse, etiam post hodiernam physiologorum et medicorum sen­ tentiam, plane censeo. Nam utut hoc mulieris complementum ad generationem non est necessarium, tamen cum Capellmann L c. prorsus consentio, naturam nihil frustra instituisse, ac fjropterea illam mulieris spermationem ad foetûs conceptionem melioremve efformationem aliquid saltem conferre: quod sufficit, ut dicamus, uxori prorsus licitam esse debere hujus complementi procurationem. 4. Ut ad actus plene solitarios revertar, qui propter periculum gra-su viter peccaminosi esse possunt, iis adnumerandae etiam sunt cogitationes de venereis rebus in se non illicitis (ut taceam de desideriis, quae si in alienas personas feruntur, eorum malitia omnibus patet) atque sermones, si adeo producuntur aut ita vivide sustinentur, ut periculum pollutionis inducant. Ceterum simplex cogitatio vel complacentia de ipso conjugali actu sibi licito conjugibus peccaminosa non est. 5. Seminis autem effusio ejusve grave periculum in conjugibus gracius est peccatum, quam in solutis: participat enim, ut recte S. Alph. notat, rationem adulterii, quum et sacramenti sanctitatem laedat, et jus alterius conjugis violet secundum Apostolum : „Mulier sui corporis potestatem non habet, sed vir. Similiter autem et vir sui corporis potestatem non habet, sed *mulier 4. G. Quamquam in muliere propria seminatio non habetur, tamen idem omnino dicendum est de completa voluptate venerea extra legitimam co­ pulam habita, quae fit cum secretione humoris organorum muliebrium: quam, quum exterius non semper effluat, non semper certo cognoscent ad­ fuisse; quare communiter sufficit sciri a confessario, ut jam supra de inter­ rogationibus a confessario faciendis notavi n. 351 et vol. I. n. 873, adfuisse magnam excitationem, seu completam voluptatis satisfaction em. Articulus II. De licitis et illicitis inter conjuges ratione circumstantiarum. § i. Ratione ipsius matrimonii. Id, quod hic considerandum est, respicit matrimonii certum du-si2 biumve sive valorem sive nullitatem. I. Si cognoscitur matrimonium certo ut invalidum, etsi ab uno conjuge tantum, neque matrimonium nunc sanari potest : non licet aut petere aut reddere debitum conjugale, quolibet malo ex illa denegatione orituro, nisi forte haec cognitio ex solo sacramentali secreto habeatur. G02 P. II. L. I. Tr. VIII. De Matrimonio. — Sect. IV. Matrimonialia jura. Nam actus est certo fornicarius, proin intrinsecus malus, quem exercere vel in quem consentire, in nullo casu licere potest. Cf. tamen, quae supra dicta sunt n. 826. II. Si dubium de valore matrimonii ab utroque conjugo habetur, saltem ante inquisitionem in rei veritatem factam neque petere neque reddere debitum licet: alias (secundum principia de dubia conscientia) conjuges temere sese actibus fornicariis exponerent. III. Si vero, inquisitione facta, dubium perseverat, conjuges in vita maritali pergere possunt, nisi forte cum impedimento ligaminis fortasse exsistenti dubia aut mala fide matrimonium contrahere atten­ taverint. IV. Si alteruter de valore matrimonii dubitat, ille ex sua parte aut abstinere debet e petendo debito, aut pergere potest, prout eum consideramus aut ante inquisitionem veritatis, aut post frustraneam inquisitionem: monere vero alteram compartem in bona fide versantem non tenetur; atque petenti debitum est reddendum, siquidem ille pro­ pter dubium alterius suo jure non est privandus, quum melius sit, materialem fornicationem permittere, quam committere injustitiam formalem. V. Qui mala vel dubia fide cum dubio impedimento ligaminis contraxit, a petendo debito tamdiu prohibetur, donec certus fuerit de ligamine non exsistente: qui vero bona fide contraxit, si post inquisi­ tionem dubium de ligamine solvi non potest, jure suo non privatur; quare etiam a conjuge altero postulare potest, ut debitum matrimo­ niale sibi reddat. Quorundam uberior explicatio. Nota ad III. Si impedimentum, quod forte exsistit, dispensatione auferri potest, haec utique requirenda est. Sed si dispensatio nihil efficere potest, tum regula III. servanda est, im­ primis quando matrimonium bona fide, saltem ab alterutro, est con­ tractum (S. Alph. n. 904 et 905), etsi gravior ratio pro nullitate videatur esse; imo etsi dubia, fide, i. e. cum dubio de impedimento, matrimonium initum est, Sanctus Doctor n. 90G cum aliis satis probabile esse dicit, dubitantem post frustraneam inquisitionem debitum petere posse, nisi du­ bium versetur de ligamine prioris matrimonii. Ad V. 1. Cur in causa ligaminis ille, qui cum mala seu dubia fide novum matrimonium iniit, severius dijudicandus atque a petendo conjugali debito prohibendus sit, ea ratio est: quod non solum reverentia sacramenti, sed etiam prioris conjugis jus probabile et prioris sacramenti reverentia objiciuntur; quae vinci non possunt a dubio jure, quod nunc praetenditur, sed nunquam legitime inceptum est. Videlicet ratio applicanda est similis illi, quae iu qualibet materia justitiae viget: eum, qui mala vel dubia fido possessionem inceperit, quamdiu dubium ipsius juris perseveret, ut legiti­ mum possessorem agere seu disponere non posse. 844 2. Multis difficultatibus causa involvitur, si conjux sino plena pro­ batione prioris matrimonii per mortem compactis soluti novum matrimonium inierit. Nimirum quaeritur, num unquam dici possit, alterum matrimonium bona fide esse initum, atque secundum regulas, quae bonam fidem in con- γρλ r r .w 843 Licita ct illicita in statu conjug. — circumstant. matrim. dubii, personarum. 603 j I j I I I trahendo matrimonio supponunt, procedi posse. Quod aliqui videntur prorsus negare. Verum Lacroix 1. G p. 3 n. 310 cum aliis putat — idque videtur rectius fieri — bonam fidem non esso impossibilem. Dicit enim, non solum alteram compartem posse ignorare prius matrimonium, sed etiam Ffieri potest, ut etiam alter ex probabilibus argumentis bona fide judicet, priorem suam conjugem obiisso, neque sciat, requiri de hoc pleniorem certitudinem. Ünde etiam ille dicitur hic bona fide contraxisse, qui inculpabiliter judi­ cavit, sibi licere etiam stante tali (aliquali) dubio et in ejusmodi circum­ stantiis matrimonium contrahere, tametsi universaliter scivit, superstite altero conjugo non licere ad secundas nuptias transire: e contra si pro­ cesserit cum dubio, formidine aut remorsu, ne peccaret sic contrahendo, non processit bona, sed mala fide.“ Imo addiderim, formidinem et re­ morsum peccati sive committendi sive commissi, qui forte ex aliis causis concipitur, e. g. quod matrimonium ineatur sine bannis aliisvo Ecclesiae legibus observatis, certum nondum facere, bonam fidem circa ligaminis ab­ sentiam ejusque certitudinem defuisse. NB. Quando dicitur in hac paragraphe, non licere debitum conjugale petere, id, ut patet, intelligitur non de sola copula, sed de quibuslibet actibus imperfectis; neque in eo, cui haec prohibita sunt, excusatio a gravi peccato (objectiva) admitti potest, si leviores actus in proprium corpus exercet (§ 2 art. I.). Quousque autem in subjectiva ignorantia relinqui possit, ad generales prudentiae regulas spectat. Circumstantiae personarum. Ad circumstantias personarum revocari debet: 1) impotentia super-s« veniens; 2) jus conjugalis debiti amissum ex incestu; 3) jus conjugale precarium factum ex quolibet adulterio ; 4) jus conjugale ligatum ex voto castitatis. L In impotentia superveniente, quousque liceat copulam exercere, supra § 1 art. I. est dictum. Si vero hanc exercere non amplius licet, nihilominus ea interdicta non sunt, quae vocantur actus imperfecti, modo pollutionis periculum ne inducant: quamquam et multo cautiores conjuges tunc esse debent, maxime ille, qui petit; qui reddit, facilius ex­ cusatur, etsi forte aliquando praeter intentionem et consensum pollutio accidat. Ut immunis sit ab omni peccato, causa cohonestans accedere debebit in petente. II. Qui ex incestu cum sui conjugis consanguineis (usque ad secundum gradum canonicum inclusive) suo conjugi affinis factus est: amisit jus petendi debitum conjugale ex lego ecclesiastica; cujus igitur condonatio a conjugo fieri nequit — idem sequi ex contracta cognatione spirituali inter ipsos conjuges, certum non est, ac propterea practice negligi potest —: verum tenetur debitum reddere. III. Qui autem quodcunque adulterium commisit, a suo conjugo repelli potest quoad debitum conjugale, secundum ea, quae dicta sunt circa causas divortii: verum ipse adulter ex se non amisit facultatem petendi, quasi ipsa debiti conjugalis petitio ipsi peccato esset: id enim 604 P. II. L. I. Tr. VIII. De Matrimonio — Sect. IV. Matrimonialia jura. soli incestui pro poena impositum est secundum η. II; multo magis obligatur ad reddendum debitum conjugi petenti. IV. Qui voto castitatis ligatus est, ex sua parte petere non potest debitum conjugale, at debet alteri petenti reddere: imo id a S. Al­ pho n so n. 944 recte extenditur ad casum, quando uterquo solo voto ligatus esset, etsi ille, qui contra suum votum petit, monendus sit ex caritate, ut ab illicita petitione desistat. Cf. infra n. 854. K'trn rrrii' ” 8*6 Explicatio. Nota ad II.: 1. Ut incestus cum compartis consanguineis inducat privationem juris petendi debitum, debuit adesse : 1) consummata copula; 2) secundum S. Al p h οn su m non solum cognitio prohibentis legis ecclesiasticae, sed etiam ipsius poenae cognitio ; 3) crimen sponte, seu non ex gravi motu, commissum. 2. Privatio conjugalis juris in poenam statuta sic intelligitur, ut sola copula interdicatur, non quaelibet actio imperfecta. Cf. S. Alph. n. 933 et Ball, ad Gury II. η. 919. Ad III. 1. Ex peccato autem, ut est adulterium, parti innocenti oritur jus adulterum repellendi non a sola copula, sed ab omni consortio con­ jugalis vitae. 2. Qui adulterium commisit, quod a comporte condonatum nondum est, neque mutuo adulterio quasi sopitum, non prohibetur quidem, quominus petat debitum conjugale rogando, controvertitur, num possit exigendo. Multi hoc negant. Quare ex eorum sententia ab imperio erga uxorem prorsus abstinere debet, tum ne sibi ultra jus aliquid arroget, tum ne conjugi jus denegandi, quod ipsa habet, ignoranti injuste ansam det per denegationem peccandi. Cf. Sanchez de matr. 1. 1 d. 68 n. 2—6, ubi pro hac sententia inter alios recensentur Tabien., S. Antonin., Navarrus. Ipse autem Sanchez cum Cajetan., Soto aliisque etiam multis contrarium sentit, videlicet jus exigendi tum tandem amitti, quando pars innocens post crimen cognitum sese ab obligatione absolverit (vel absolvere debeat), antea ipsam obligatam, alterum in possessione juris coactivi manere. Haec etiam con­ fessarius prae oculis habeat, quo pro prudentia sua et variis circumstantiis monere possit adulterum, non tamen obligare. Inde sequitur, pro diversa opinantium sententia alios scriptores confessario illi, qui in casu incostus jus petendi debiti restituere possit, nihilominus negare facultatem, qua restituere possit jus exigendi, alios concedere etiam hanc potestatem. Ad IV. 1. Qui voto castitatis simpliciter ligatur, interdicitur ab omni etiam imperfecta actione, nisi qua a comporte jure postulatur. 2. Quare si altera pars sive per incestum, sive per quodlibet adulterium jus amisit, ille, qui voto castitatis ligatur, neque petere neque reddere potest ullum debitum conjugale sive perfectum, sive imperfectum. 3. Nihilominus qui sive incestu sive voto prohibetur, quominus petat, tum petere potest, quando conjux petere non ausa in periculo incontinentiae versatur, vel graviter fert, maritum non petere, quia tunc potius reddit, quam petit: excipe, si forte etiam illa propter votum petere licite non possit. Imo si non voto, sed sola lege ecclesiastica ratione incestus prohibetur, ratio propriae incontinentiae — si periculum magnum in mora est, nec brevi peti potest dispensatio — causa est, cur probabiliter debitum con­ jugale petere possit. Λ voti autem obligatione periculum propriae incon­ tinentiae eximere nunquam potest. Cf. S. Alph. n. 630. Licita et illicita in statu conjug. — circumstantiae personarum, temporii'. 005 § 3. Circumstantiae temporis. Alia temporis circumstantia est prorsus externa, alia quasi interna, sn quae afficiat conditionem ipsius personae. I. Diebus festivis, vel jejunii, qui praecipue divino cultui vel poeni­ tentiae dedicati sunt, quamquam consilium est a petendo conjugali de­ bito abstinere: nihilominus praeceptum non est; imo ne consultum quidem, si periculum incontinentiae exsistit: v. S. Alph. n. 923. II. In die S. Communionis magis etiam quam alias specialis quae­ dam causa urgere quidem videtur, cur ab omni veniali culpa eum immunem esse negemus, qui solius voluptatis causa, nulla tentatione aliave ratione urgente, conjugale debitum petat: tamen cavendum est, ne uxor, quae frequentius accedat ad S. Communionem, roget virum, ut desistat a debito petendo, nedum petenti difficiliorem sese exhibeat: S. Alph. n. 922. III. Tempore praegnationis per se satis probabiliter peccatum non est, copulam maritalem habere, maxime si causa aliqua cohonestans accedit: v. S. Alph. ib. Sola ratio abortus timendi obstare potest. Verum grave periculum non est, nisi specialis dispositio uxoris ad ab­ ortum exsistit — quae si adest, leves causae abortûs occasionem dare possunt, eas autem omnes sub timore gravis peccati evitari debere, videtur prorsus intolerabile esse. Capollmann op. cit. dicit: 1) primo tempore post conceptionem fa­ cilius fieri posse abortum, sed tum de ea non constaro, atque abortum vix adverti: 2) postero tempore, i. e. primis gestationis uteri mensibus, si aliquod periculum jam adsit ex speciali uxoris dispositione, copulam aliquantulum periculum posse augere; 3) alii insuper advertunt, tem­ pore partui proximo, nisi conjuges in copula situm mutent, periculum creari posse. Quibus omnibus consideratis, tandem concludi debet, rarissime conjuges plane obligandos esse, ut tempore gestationis uteri a copula abstineant: nam 1. raro grave periculum abortûs per copulam inducitur, rarius de eo constat; 2. aliquod autem periculum pro minoro majoreve incontinentiae periculo, quod conjuges alioqui subirent, permitti seu tolerari potest. IV. Tempore purgationis post partum, tempore fluxus menstrui consueti vel etiam tempore extraordinarii fluxûs muliebris periculum damni, quod forsitan mulieri oriatur, considerari debet, ut de liceitate copulae judicium feratur. — Plerumque scriptores copulam illis tem­ poribus, nisi gravior quaedam causa cohonestans (ut periculum incon­ tinentiae) accedat, pro peccato quidem, sed veniali habent, quia in­ decentia est, et quia mulieris incommodum et gravamen saltem augetur. — Imo, teste Capollmann, periculum non leve, praesertim brevi, i. e. duabus hebdomadis post partum, mulieri creari potest. Quare quid liceat tunc, collige ex sequenti principio. 606 Ρ. Π. L. I. Tr. VIII. Dc Matrimonio. — Sect. IV. Matrimonialia jura. V. Quando propter morbum similesve circumstantias ex usu ma­ trimonii grave damnum seu periculum sequitur, non tamen imminentis mortis periculum, ut copula liceat, gravis causa accedat necesse est: qualis est, praecipue in diuturno morbo compartis, grave incontinentiae periculum. Sed quamquam caritas erga periclitantem permittit alteri, ut seipsum periculo exponat, obligatio tamen non est, siquidem ad tentationem vicendam tandem alia remedia exsistunt. Cf. Lacroix 1. 6 p. 3 n. 351 ex Busenb. In imminentis mortis periculo, ex copula secuturo, ille usus matri­ monii graviter illicitus est, utpote temeraria de vita dispositio: quo autem minus imminens periculum sit, etsi in se non leve, gravis quae­ dam causa usum matrimonii licitum reddere potest. Cf. Tambur. in decal. 1. 7 c. 3 § 5 u. 24, Laymann 1. 5 tr. 10 p. 3 c. 1 n. 5 etc. Hinc: 1. post balneum, post prandium communiter vix ullum notabile damnum timendum est ex copula: v. Capellmann 1. c. „usus matri­ monii 4. f.“ 2. In morbis gravibus acutis, magnis febribus etc. de periculi, quod tum maxime adest, gravitate medici est judicare: v. Capellmann ib. 3. Si uxori ex hoc periculum impendit, quod in partu consuevit in grave discrimen adduci: quum ex copula conceptio secutura non certo sit, secundum Laym. 1. c. n. 5 et 7, Lacroix, Sanchez licebit uxori ex gravi causa (ut gravis incontinentiae) sese tali periculo exponere, ita ut id non pro imminenti mortis periculo habeatur. Ceterum periculum illud modo licito multum removeri potest, si attendis, quod mox § 5 ad IV n. 851 adnotabitur. Λ ^ Λ ΙΓ ,Κ /^ V X· I ί .1À § L De circumstantia loci et sitûs. sio I. Usus matrimonii ex natura sua exigit locum secretum. Cujus rei violatio ratione scandali grave peccatum est. — Imo id etiam notari debet, conjuges peccare, nisi caveant, ne filii de re maritali notitiam capientes scandalum patiantur. Quod scandalum facillime oriri potest, si pueri sive puellae grandiusculi modo in eodem cubi­ culo cum parentibus dormiant. II. Ratione sacrilegii vetatur usus matrimonii in loco sacro. In qua re et de casibus exceptis confer, quae vol. I. n. 384 dicta sunt. III. De situ id unum fere notandum est, etsi naturalis sitûs vio­ latio sine causa facta venialis deordinatio sit, grave peccatum nulla mutatione induci, nisi forte copula perfici nequeat ad generationem apta. Imo aliqua seminis per accidens perditio, si conjunctio ad ge­ nerationem certo sufficiens facta sit (non tamen generatim ut n. 835, 6) secundum S. Alphonsum pro gravi peccato non habetur lib. 6 n. 917 in fine et H. Apost. tract. 18 n. 39; neque per se pro ullo peccato habendum est, si solus modus possibilis generationi adhue aptus adhibetur, etsi „non * modica pars seminis dispergatur. Cf. S. Alphonsum ib., Sanchez de matr. 1. 9 d. 16 n. 5. Licita et illicita in statu conjug. — circumst. diversae loci, finis etc. 607 De alio peccato, quo saepe sola debita sitûs circumstantia laedi­ tur, vide supra n. 838 ad V, 5. Ceterum per se de situ conjuges in confessione interrogandi non sunt: nam si peccatum grave committitur, id alio modo deprehendi solet; ut de situ interrogatio fieri debeat, per accidens erit. Aliquando vero situm per se naturalem conjuges mutare debent, ut tempore graviditatis jam progressae, ne foetus damnum capiat. § 5. De circumstantia finis et intentionis. 1. Quamquam solius voluptatis causa matrimonii jure uti, veniale 850 peccatum dicitur — quod idem de quolibet cujusvis rei usu dicere debeas — tamen practice id prorsus prae oculis haberi debet, aliud esse agere ex voluptate, aliud cum voluptate, si ipsa res, quae agitur, in se licita est. II. Finis primarius utique est liberorum ad Dei servitium pro­ creatio; secundarius concupiscentiae remedium: in eo vero, qui alteri obsecundet, honestissima ratio est ipsius juris redditio. Primarium finem excludere positive, i. e. aliquid contra illum agere, nunquam licet; verum si sic positive non excluditur, ex se peccatum non habetur. 5eque constat, peccatum esse, primarie ex intentione secundarii finis agere. III. Ex communi theologorum sententia et ex praxi Ecclesiae comprobata eruitur, matrimonii usum nondum evadere in se illicitum, quando per accidens primarius finis non attingitur neque attingi potest, si modo actus ex sua natura legitimus sit. IV. Imo neque fit ejusmodi actus ex eo peccaminosus, quod fortasse conjuges cupiant, ne sequatur prolis conceptio, si modo ipsi positive eam non impediunt. Qnonindam explicatio. Nota ad IL 1. Ad fines honestos secundarios, ssi quorum intuitu principaliter agere peccaminosum non est, etiam refertur, amorem conjugalem fovere; ad quem maximo reliqui actus imperfecti, qui supra pro licitis notati sunt, referri saepe possunt. 2. Id, quod multi censent, scilicet aliquod peccatum veniale committi ab eo, qui, quando aliis mediis concupiscentiam facile vincere possit, in usu matrimonii nihil nisi hoc remedium quaerat, vix practicam regulam subministrat, quia certe facile non erit, constanter aliis remediis concu­ piscentiam compescere. Nihilominus id attendi potest, quo magis iis conjugibus, qui perfectionem Christianam sectari volunt, temporanea continentia quam citra peccati periculum observare possint, virtutis exercendae causa suadeatur. Ad III. Ecclesiae sensum colligimus ex benedictione nuptiarum eorum, qui ex senectute steriles sunt: quae fieri non posset, si in usu matrimonii re ipsa conceptio sequi deberet, aut sequi posse deberet. — Sic etiam tempore graviditatis usus matrimonii non interdicitur. Quae omnia supra jam dicta sunt. 608 P. II. L. I. Tr. VIII. De Matrimonio. — Sect. IV. Matrimonialia jura. Ad IV. Imo si conjuges, qui timent multam prolem, in periculo sunt peccandi, suaderi illis potest, ut, reliquo tempore sese continentes, eo tem­ pore matrimonio utantur, quo spes generandi magis remota sit: quod ac­ cidit, si sese continent paucis diebus ante mulieris fluxum menstruum et plenos quatuordecim dies post menstruationem inceptam, ita ut sine magna spe — vel, ut ipsi considerant, periculo — generandi circiter decem inter­ mediis diebus vel pluribus matrimonio uti possint: v. Capollmann 1. c. Verum tamen non est, generationem omnino certo non posse sequi. Quam praxim damnandam non esse, atque insinuari cauto posso conjugibus, si aliter ab onanismi peccato non retraherentur, S. Poenitentiaria 16. Jun. 1880 edixit. Caput II. De obligatione circa actus conjugales. 852 Quoniam pleraque, quae de conjugali vita dicenda sunt, ex prae­ cedentibus satis colliguntur, ea, quae de obligatione ulterius exponi debent, ad duas quaestiones breviter reduci possunt: 1) quae sit obli­ gatio reddendi debitum, 2) quae obligatio denegandi. § 1Obligatio conjugale debitum reddendi. Quum secundum Apostolum mulier non habeat potestatem cor­ poris sui, sed vir, et vir non habeat potestatem sui corporis, sed mulier, statuendum est: I. Serio et rationabiliter petenti debitum conjugale reddendum prorsus est: quod imprimis de actu perfecto intelligitur, sed etiam ex­ tendendum est per se ad actus imperfectos non certo malos. II. Si alter jus petendi vel exigendi amisit, reddendi obligatio per se non erit; at generatim neque obligatio omnino denegandi vel in denegatione persistendi, nam haec denegandi obligatio oriri tantum potest ex obligatione caritatis, alterum monendi, ne ipse peccet: verum hoc ipsum praeverti potest, si conjux rogata, potius quam reddat, ipsa petat debitum. 853 III. Excusatur aut omnino aut saltem a mortali peccato, qui non reddit debitum petenti, secluso incontinentiae periculo probabiliter anim­ adverso — quod periculum tamen facile adesse potest — in his ad­ junctis : 1) Si non est petitio seria, aut si roganti facile remittitur petitum. 2) Si petitio est nimis immoderata. Cavendum quidem est, no facilius petitio pro immoderata habeatur; attamen S. Alph., qui tandem uxorem tum non audet peccati gravis damnare, quando, nisi speciale periculum in viro sit, post tertiam vicem in eadem nocte quarta vice negaverit, videtur plane do extraordinariis circumstantiis id intelligere: nam adeo frequens usus matrimonii diutius productus viro potius quam mulieri grave damnum facile infert. Sed etiam uxoris, si viribus debilis est, ratio haberi dobet. Conjuguai mutua sibi COO obsecundandi obligatio. In dubio perduranto consulatur medicus; confessarii tamen est animadver­ tere, non quodlibet incommodum, sed serium damnum, quod ex prudentis medici judicio omnino timetur, ab obligatione reddendi vel frequentius red­ dendi debitum excusare. Cf. infra ad IV. 2. Excusatur igitur 3) generatim uxor, a qua petitur debitum, si grave damnum, etsi non imminens mortis periculum, juste timere debet: quare pro viribus uxoris facilius aut minus facile petitio immoderata censenda est. 4) Si ad breve tempus, secluso semper periculo, differtur. 5) Cum eadem restrictione etiam admitti debet, raro denegare, si saepe praestatur, ex parvitate materiae esse veniale peccatum, v. g., ut S. Alplionsus dicit, si mulier, quae saepius in hebdomada rogata debitum praestare consuevit, semel in mense denegat. 6) Si vir uxoris et prolis curam non habet, ita ut ex culpa viri va­ gabundi illae sibi suaeque miseriae atque gravi paupertati relinquantur, uxor obligari non potest; imo nisi vir resipiscat, ne periculum quidem in­ continentiae ratio esse videtur, quae uxorem cum tanto inconlmodo obliget, ut mero arbitrio et libitui viri addicta sit. 7) Si sine culpa viri magna paupertas et conjugibus et numerosae proli impendet, haec per se ratio non est, cur perpetuo aut diu debitum denegetur; siquidem grave periculum incontinentiae non aberit, et tandem proli melius est pauperem esse, quam omnino non esse. At si diu de­ negare non licet, vix quidquam juvabit, aliquando negare, eo quod post debitum diutius negatum, quando redditur, facilior est spes concipiendi. Tamen si proles concipienda aut ipsi conjuges extremae necessitati ex­ ponerentur, haec ratio denegandi foret: v. S. Alph. n. 941. — Verum haec paupertatis, etsi non extremae, conditio, et timor numerosae prolis, ratio est, cur insinuetur conjugibus, ut potius quam incontinentiae periculo sese exponant, secundum ea agant, quae dicta sunt supra cap. I. § 5 ad IV, n. 851. IV. 1. Obligatio reddendi debitum petenti non exstinguitur persM hoc, quod petens illicite tantum petat, modo ne injuste aut reni illi­ citam petat. Quare de voti impedimento magis etiam intelligo ea, quae η. II dicta sunt. Nam votum obligat quidem erga Deum ex virtute religionis voven­ tem, ne petat; sed hujus rei judicium alter non habet; quare, etsi vovens illicite petat, petit tamen, quod ad jus suum pertinet, ac proin nolenti desi­ stere altera pars reddere debet: nisi forte — quod melius est — partes petentis vult assumere. Imo etsi conjuges ambo vovissent castitatem, ita tamen ut invicem se non abdicassent usu juris, persistenti in exactione alter reddere de­ beret, quia hic per votum sibi tantum illicitam reddit petitionem, non vero redditionem actûs conjugalis, neque ipsius est dijudicare, cur alter jus suum exigat: cf. S. Alph. n. 944, et cum eo contra paucorum opinionem Suarez, Lugo, Laym., Bonae in a, Elbo!, Sporer, Ilolzmann, Diana, Filliuc., Sal man tic. etc. — vide supra cap. I § 2 n. 845. 2. Quando propter grave malum ipsis conjugibus timendum obligatio reddendi non amplius subsistat, vide supra. Hic tantum addo, propter communia vel non adeo gravia incommoda defatigationis, dolorum capitis, etsi, quando ita vehementes non sunt, ad aliquot menses post partum Lehmkuhl, Tlieol. mor. II. Edit. -1. 39 610 P. H. L. I. Tr. VIH. De Matrimonio. — Sect. IV. Matrimonialia jura. protrahantur, uxorem a reddendo debito non excusari. Cf. El bel de malr. n. 397. 855 3. Perfecte amenti, si petit, utpote qui humano modo non petat, red­ dendi debitum obligatio per se non est. Facultas autem reddendi aut pe­ tendi ex parte conjugis sani plerumque aderit. Excipiendus est casus, quando uxor non sterilis furiosa amentia laborat, siquidem summum peri­ culum seu moralis certitudo faciendi abortùs tunc aderit: nihilominus si maritus in gravi periculo incontinentiae versatur, quod sibi videtur aliter vincere vix posse, de omnimoda obligatione ab usu matrimonii abstinendi puto non constare (cf., quae dicta sunt cap. praec. n. 835 ad I. 3). — Quod de amentia dictum est, per se valet etiam de perfecta ebrietate: extrinsecus tamen facilius obligatio reddendi debitum accidere potest, ut mox dicam. Si amentia sive ebrietas plena non est, adeoque usum rationis, quam­ quam debilem, relinquit1, petenti debitum reddendum est, idque in semiamentia etiam magis, quam in semi-ebrietate, eo quod prior continua, posterior transitoria est; quare extra periculum incontinentiae in semiebrietate viri uxor facilius rem potest differre. Nimirum periculum de­ fectuum corporalium non levium in prole progignendorum — quod tum ex amentia, tum ex ebrietate impendet — ratio esse potest non quidem per­ petuo negandi, at differendi usum conjugii: verum si semi-ebrius in peri­ culo imminenti incontinentiae est, periculum illud pro prole forte oriturum postponi debet, praecipue quando vir in eo statu exsistat, ut gravis pec­ cati committendi forte sit capax, vel ex praevisa denegatione uxoris tum quum levius se inebriat gravem reatum luxuriae contracturus sit. Gravior quaestio est, num perfecte ebrio vel amenti debitum conjugale reddi debeat, si vir petens alioqui sit in periculo pollutionis committendae: quod inulti scriptores affirmant, ut S. Alph. n. 948, Sanchez 1. 9 disp. 23, Scavini t. 3 n. 959, eo quod sic impediatur actus saltem materialiter malus. — Recenti tamen tempore a medicis et physiologie observatum est, ut dixi, pro prole ex tali actu conjugali oritura adesse gravis damni peri­ culum, nimirum tum defectus corporales, tum graves (si agitur de viro ebrio) vitiosos habitus morales contrahendi. Hoc igitur adnoto, ut videatur, num forte ea pericula uxor graviora judicare possit, quam bonum illud, quod sit in impediendo actu mariti materialiter malo. — E contrario autem, si uxor ex quacunque causa in ea conditione est, ut concipere non possit, sane illud prolis futurae periculum cessat; dein, si vir ebrius ex denegato debito conjugali postea moveatur ad inimicitias vel graves discordias contra uxorem, aut si propter cognitam uxoris repugnantiam in periculo sit, cum ebrietatis malitia simul etiam malitiam luxuriae praevisae contrahendi: ha­ bes momenta, quae perpendi debeant, ut reddendi debiti obligatio ex parte uxoris potius urgeatur. /.U A S56 V. Ex obligatione mutua reddendi debitum conjugale, sequitur pro conjugibus obligatio cohabitandi, ita ut sine mutuo consensu aut 1 Quod extendi debet etiam ad tempus lucidi intervalli, at cum restrictione modo dicta in casu furiosae amentiae, in qua uxor versari consueverit. — Si vero uterque conjux perfecta et perpetua amentia laborat, etsi lucido intervallo raro inter­ rumpatur. separatio eorum facienda est, eo quod educatio prolis reddatur impossi­ bilis. Cf. Sanchez de matr. 1. 9 d. 23. Conjugum mutua sibi Gll obsecundandi obligatio. necessitatis causa diu unus ab altero abesse nequeat: quare si diu vir absens esse debet, uxorem, si commode possit, secum debet ducere: S. Alph. n. 939. Etiam gravis obligatio justitiae sequitur, qua uterque conjugum tenetur, ne se impotentem voluntarie reddat ad debitum, sive iit ex­ cessu peccandi luxuriose, sive excedente labore et maceratione. Ad quam rem pertinet examinare, quousque liceat feminae subire operationem, qua ovaria vel uterus exstirpentur. Posterius non solum in utero ex sese periculose infecto, sed etiam accidere potest in matre, quae, ut prolem conceptam parere possit, pati debeat caesaream sectionem: hanc vero medicus ita perficere cupiat, ut ad diminuendum praesens matris pe­ riculum et ad praecavendam graviditatem pro futuro uterum excidat. — Ovarii excisio tam in femina matrimonio juncta, quam in innupta propter ipsius organi morbidam affectionem ejusve timorem committitur. Primo dicam de femina innupta, apud quam facilius locum habebit excisio ovariorum. Haec licita erit, si secus vita periclitatur, aut si grave periculum est seu gravis ratio positiva timendi, ne femina postea denuo cum magno periculo vitae operationem chirurgicam subire debeat. Num feminae illi matrimonium inire liceat, atque defectus ille pro absoluta im­ potentia habenda sit, vide n. 744. De excisione uteri in virgine vix quae­ retur, nisi ipsius organi morbida affectio illam excisionem necessariam fe­ cerit, ut vita servetur. Eam tunc fieri licere evidens est; sed de hujus etiam feminae incapacitate concipiendi et de sequela quoad matrimonium judica ex n. 744. Secundo dicendum est de muliere matrimonio juncta. Utramvis ex­ cisionem sive ovariorum, sive uteri, habeo pro eo defectu subséquente, qui, etsi conceptionem prolis reddat impossibilem, usum matrimonii tamen non faciat illicitum. — Licere utramlibet operationem , si aliter de vita uxoris actum sit, plane dici debet, sive maritus consentiat, sive non. Verum si pericu­ lum adeo instans non est, sed solum gravis ratio timendi, ne mulier postea iterum in vitae periculum inducatur: non videtur mihi eadem conditio uxoris esse atque feminae innuptae. Haec, utpote pleniore sensu sui juris, de so facilius disponere potest, maximo si vult manere innupta; illa, si sibi con­ ciliet eam impotentiam, disponet de jure mariti; quod non licebit sine ejus consensu, nisi necessarium sit ad propriam vitam salvandam vel imminens periculum propulsandum. — Hinc, si remotius est periculum, non puto licere istam operationem viro non consentiente, eo consentiente licere puto, siqui­ dem vir spe futurae prolis sese abdicare potest, contentus — nisi velit cum uxore continentiam servare — solo fine secundario matrimonii, quod, ut­ pote semel validum, irritum fieri nequeat, neque jure suo et usu plane destituatur secundum ea, quae dicta sunt n. 835. § 2. De obligatione denegandi. Obligatio denegandi oriri potest solum ex eo, quod aut 1. res,ss7 quae petitur, in se sit illicita, aut 2. res, quae petitur, ex circumstantiis fiat mala. 39 * 612 P. II. L. I. Tr. ATII. De Matrimonio. — Sect. IV. Matrimonialia jura. I. Ex circumstantiis rea, quae petitur, mala fit, si inducit alter­ utrum conjugem in periculum magnum neque adsit causa excusans, aut si in imminens vitae periculum conjiciat secundum ea, quae cap. I. § 3 art. II. dicta sunt. II. In se illiciti sunt illi actus imperfecti, qui ex se evidens peri­ culum pollutionis aecum ferunt, quod conjuges praevenire nequeunt aut nolunt. Quare si tale quid petitur, denegandum est. Verum si periculum adeo certum ex sese non inducitur, reddens excusatur, etsi ipse in se periculum pollutionis aut pollutionem subeat (modo colli­ beat consensum, de quo tamen cf. supra n. 836 ad III. 4): quia, qui obedit, praestat rem in se non certo illicitam ex obedientia erga alterum quasi-superiorem, ac proin effectus ille malus ipsi non im­ putabitur: v. S. Alph. n. 934 in fine. III. Plagis autem illicita sunt ea, quae tendunt in effusionem seminis extra vas, vel eam intendunt, sive est onanismus, videlicet ab­ ruptio copulae voluntaria cum effusione virilis seminis extra vas (saepe nomine onanismi vocant peccatum pollutionis studiose causatae; quare si poenitens id peccatum nominat, videndum est, quid velit designare), sive est sodomia. Haec igitur agere, aut in ea consentire, gravissime illicitum est. Hinc: 1. Sodomia ex parte utriusque conjugis gravissimum peccatum est. 2. Onanismus per se ex parte viri gravissimum est peccatum. 3. Ex parte uxoris onanismus ejusmodi peccatum praecipue tum est, quando utcunque inducit virum ad illud scelus, sive directe, sive indi­ recte nimiis querelis de prolis numerositate et similibus, aut si utcunque approbat, aut si ea fiunt, quae indico seq. n. 858, 5. 858 IV. Quare si vir onanista est, uxor id agere debet, ut virum ad impium scelus omittendum inducat, monitis et precibus pro spe fructûs aliquoties iteratis, tum ex obligatione fraternae correctionis, tum ne ipsa videatur consentire *. At si nihil proficit, grave autem sibi est, viro usum corporis dene­ gare aut periculum propriae incontinentiae subire: mulier, utpote quae ex sua parte rei licitae operam det, peccati rea non est, si nihil aliud fit, praeterquam quod vir se retrahit. S. Alph. n. 947. 1. Igitur tum timor, ne a viro aliquid grave pati debeat, graves rixas etc., tum timor, ne sibi periculosum et grave sit tamdiu a matrimonii usu abstinere, pro uxore legitimae rationes sunt, cur viri peccatum permittat eique materialiter cooperetur, modo illud sibi displiceat, idque sibi displi­ cere ostendat. Quamquam si spes fructûs non est, non tenetur singulis vicibus monita et signa displicentiae positive iterare, etsi experientia scit, virum jure conjugali abusurum esse; — viro autem, qui sc ad abusum copulam petere declaret, seu ad abusum petat, mulier obsistere debet, et solummodo cum protestatione, scilicet declarans sc nolle nisi legitimum usum, sui corporis copiam dare potest. 1 Studeat inducere ad temporaneam continentiam secundum supra dicta n. 851. Obligatio petenti obsistendi. — Brevis peccatorum recapitulatio. 613 2. Si quando dc viri peccaminosa voluntate non certe constat, poteat non solum licitum pro uxore, sed etiam debitum esse, viro copulam petenti obsecundare. 3. Quando igitur uxor licite aut petit copulam a viro onanista, aut ei reddit, ipsa non peccat voluptati internum consensum praebendo, neque semetipsam ante copulam excitando. Attamen quod post copulam ex parte viri perfectam supra licitum esse dixi, sc. uxorem tactibus sese excitare posse ad complendum actum, si ex parte mulieris perfectus nondum fuerit: id in casu onanismi objective lici­ tum esse, dicere minime possum. Quantum autem expediat, uxorem cum bona fide id agentem monere, ex communibus regulis desumitur, quae ex­ ponunt munus confessarii in poenitente instruendo atque monendo. 4. Ipsum peccatum viri uxori non posse placere, in comperto est. At cum vera peccati displicentia et detestatione conjungi potest quaedam com­ placentia seu gaudium circa effectus, v. g. si uxor viri onanistae gaudium concipiat, quod uterum non gestet, ab onere et labore partffs, educationis libera sit. Quae si accidunt, non illico peccati damnari debent. Verum uxori agendum est, ne illo gaudio nimis sese occupet, alioqui fieri facile potest, ut complacentia de illis effectibus transeat in complacentiam ipsius causae seu peccatorum, quae illis effectibus ortum dederunt. Suadendum ergo, ut, si tale gaudium mentem subeat, ipsa peccatum viri positive detestetur, atque ita se paratam esse coram Deo declaret, ut, si optio illi detur, nunquam ipsum abusum velit ‘. 5. Verum si non sola retractione viri, sed alio modo onanismus fiat, ita ut statim ab initio copula contra leges naturae inchoetur et contra eas perficiatur, sane mulier tali rei nullatenus acquiescere vel cooperari potest. Communiora peccata conjugum gravia haec fere sunt: 853 1. Adulteram mentem fovere, a fortiori adulterium committere; 2. solitariis actibus vel etiam cogitationibus, verbis sese periculo pollutionis exponere; 3. mutuos actus ex sese vehementer ad pollutionem, quae ante­ verti nequeat, excitantes exercere; 4. sodomiam, onanismum committere; 5. debitum conjugale rationabiliter petenti, praesertim in periculo incontinentiae exsistenti, denegare; G. debitum conjugale contra jus compartis seu cum gravi ejus damno irrationabiliter exigere vel extorquere; 7. matrimonio uti cum proprio periculo gravi, nisi forte aliquando causa gravis excuset. Nota. Confessarius modestus et parcus esse debet in interroga­ tionibus de usu matrimonii. Ex una quidem parte non semper potest ab interrogando abstinere, si justam causam habet suspicandi, non omnia rite manifestari a oonjugibus, aut conjuges in errore periculoso versari; ex altera autem parte excederet omnino partes prudentiae et decentiae, si quoslibet conjuges de hac re interrogaret, imo si unquam 1 Ad quod, ei confessario videatur expedire, addi potest, ejusmodi matrimonii abusum conjungi posse cum effectibus sane tristibus pro femina. 614 Ρ. Π. L. L Tr. VIII. De Matrimonio. — Sect. IV. Matrimonialia jura. sine vera necessitate ad res minutas descenderet. Quodsi gravis ratio interrogandi sit, incipiat prorsus a generali aliqua interrogatione, v. g. num in matrimonio bene vivant, uxorne viro obediat: responsa data et modus respondendi facillime confessarium docebunt, utrum ulterius interrogandum sit necne. Responsa sive S. Poenitentiariae sive S. Officii circa plures quae­ stiones hic breviter expositas dare supersedeo; siquidem in manibus fere omnium sunt, et rem in se satis claram attingunti. Pro appendice complebo doctrinam de mutuis inter maritum et uxorem relationibus atque officiis, recapitulando, quae sparsim variis in locis jam ex parte adnotavi. Cf. ex Busenb. Lacroix 1. 3 p. 1 n. 708. Qua conjuges, seu quoad matrimonium ejusque usum, maritus et uxor paris conditionis sunt, atque alter alteri debet obsecundare. Quatenus au­ tem societatem domesticam spectamus, quae per matrimonium fundatur, maritus Superioris tum officium, tum potestatem habet. Quapropter maritus 1. debet uxorem atque familiam alere, atque bona non sua tantum, sed etiam communia (vel etiam uxoris) administrare. — Hinc graviter peccat: a) si bona dilapidat atque familiae curam negligit; b) si, dum potest, uxorem indigentem et familiam non alit, nisi forte quoad uxorem ex hujus culpa divortium factum sit. 2. Tenetur maritus invigilare in bonos mores et familiae et uxoris. Et quamquam uxor hac in re multum eum juvare potest et debet circa educationem filiorum: nihilominus ut superiori prima cura marito incumbit, ita ut ipse videre debeat, utrum per uxorem aliosve bonae educationi bonisque familiae moribus satis provideatur necne, et ut ipse uxorem, si negligentior sit, ad officia religionis implenda debeat urgere. — Hinc a) in­ curia hac in re graviter delinquere potest; b) a fortiori graviter peccat, si uxorem ab officiis religionis necessariis impediat, vel etiam sine sufficienti causa ab exercitiis religionis non necessariis quidem, sed multum utilibus: ceteroqui, si eam impediat ab iis, quae consilii sunt, plerumque venialiter tantum peccet; etiam graviter peccat, si uxorem nimis severe vel cru­ deliter tractat eamque verbis pro conditione sua graviter contumeliosis contristat. E contrario uxor graviter peccat: 1. si sibi, spreto viro, imperium vindicet; 2. si nolit sequi virum in domicilii habitationisque mutatione, nisi I Responsum autem d. d. 10. Martii 1886 a S. Poenitentiaria hic communico: „Dub. I. Quando adest fundata suspicio, poenitentem, qui de onanismo omnino silet, huic crimini esse addictum, num confessario liceat a prudenti et discreta interrogatione abstinere, eo quod praevideat, plures a bona fide exturbandos, multosque sacramenta deserturos esse ? Annon potius teneatur confessarius prudenter ac discrete interrogare? II An confessarius, qui, sive ex spontanea confessione sive ex prudenti inter­ rogatione, cognoscit poenitentem esse onanistam, teneatur illam de hujus peccati gravitate aeque ac de aliorum peccatorum mortalium monere, eumque, ut ait Rituale Rom., paterna caritate reprehendere, eique absolutionem tunc solum impertiri, quum sufficientibus signis constet, cumdem dolere de praeterito et habere propositum non amplius onanistlce agendi? R. adi. R eg ular it er negative ad primam partem; affirmative ad secundam, ad II. Affirmative, juxta doctrinas probatorum auctorum.'4. Illud regulariter innuit, interdum per exceptionem fieri posse, ut potius res silentio premenda sit, ne sine ulla spe fructûs bona fides in fidem malam convertatur. Conjugum officia — brevis enumeratio. G15 forte ex mutatione periculum valde gravo subitura sit vel pacta de con­ trario, vel vir post nuptias factus sit vagus; 3. si uxor, reverentiae plane immemor, virum contumeliis prosequatur pro conditione gravibus, vel rixis seu verbis ad gravem iram vel blasphemiam provocet; 4. si contra ratio­ nabilem viri voluntatem et contra consuetudinem feminarum similis con­ ditionis notabile aliquid expendat, sibique sine justa causa rerum adininistrationem arroget (justa causa esset v. g. viri prodigalitas, damnum a domo sive familia avertendum). Ceterum christiani conjuges incumbere debent, ut in suo statu non solum graves obligationes impleant, sed sese christiano more vere sancti­ ficent. Atque sane intra ipsius domûs limites multas habebunt occasiones eximiarum virtutum exercendarum, supernatural! motivo atque spiritu fidei omnem domesticam conversationem sanctificantes, bona et religiosa lectione, si per tempus licuerit, saltem diebus Dominicis, sese excitantes, communi exercitio precum mane et vespere divinam opem implorantes, mutua pace et caritate sese praevenientes, mutuo exemplo sese provocantes ad Deum super omnia et in omnibus amandum, ejusque cultum et amorem in filiis aliisque subditis promoventes. Haec vel similia toties inculcat S. Scriptura, imprimis S. Paulus in epistolis suis, ut I Cor. 7, Coloss. 3, I Tim. 2t sed praecipue Ephes. 5, ubi ad ipsum Christum ejusque erga Ecclesiam amorem appellat, quo efficacius ad mutuam caritatem conjuges permovean­ tur: ^Mulieres viris suis subditae sint, sicut Domino, quoniam vir caput est mulieris, sicut Christus caput est Ecclesiae; ipse salvator corporis ejus, sed sicut Ecclesia subjecta est Christo, ita et mulieres viris suis in omnibus. Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam, et seipsum tradidit pro ea. ... Ita et viri debent diligere uxores suas, ut corpora sua. Qui suam uxorem diligit, seipsum diligit/ m i Liber IL De Poenis ecclesiasticis. Ecclesia hanc a Christo divino institutore provinciam accepit, ut homines eorumque actiones ad supernaturalem finem, qui solus est verus hominum finis, quique in altera vita tandem attingitur, efficaciter dirigeret. Quam ob causam illius potestati concredidit illiusque po­ testati atque administration! subjecit sacramenta, illa videlicet divina media, quibus homo rite dispositus supra naturae suae conditionem effertur, ad divina opera exercenda idoneus efficitur, contra inimicos insultus et tentationes viribus et fortitudine donatur. At non solum illa subsidia, quorum vim et efficaciam ipsa suspendere nequit, Ecclesiae contulit, sed eam plena potestate et auctoritate regendi instruxit, qua sola hominum multitudo in societatem coalescit atque unum corpus morale efficitur. Qua facultate potita, Ecclesia sive Ecclesiae rectores lege, judicio, poena fideles sibi subjectos dirigunt et urgent, ut prae­ stitutum sibi finem aeternae vitae nunquam negligent, aut neglectum ordinem recti finis citius reparent eumque alacrius prosequantur. Et quamquam pro sua prudenti voluntate Ecclesia eas poenas statuere potest, quas aptas judicat ad continendos vel corrigendos pervicaces et rebelles filios; tamen ipsius natura et indoles ea est, ut praecipue spirituales poenas statuat. Porro poenae ejusmodi aut ar­ bitrariae sunt, scilicet boni alicujus spiritualis jam recepti, honoris, officii functionis privatio, vel alicujus boni habendi sive sperandi denegatio secundum arbitrium Superioris, aut sunt régula certâ jam de­ terminatae et fixae. De solis his poenis, ut facile patet, quae ad certos jam ordines redactae sint atque effectus determinatos legeque praestitutos habeant, nobis hic sermo est. Ordinarias ecclesiasticas poenas in tres ordines dividere possumus, videlicet in poenas medicinales; in poenas vindicativas ; in poenalitates, quae quidem primo impedimenti rationem, secundarie poenae habent. Primus ordo complectitur censuras, quae vocantur; secundus poenas quoad effectua quidem censuris similes, quoad modum et finem tamen diversas, ut depositio etc.; tertius irregularitatibus, saltem quae vo­ cantur „ex delicto44, constituitur. 860 Censurarum notio et divisio. 617 Quia vero poenae illae secundi ordinis paucae sunt et raro oc­ currunt, ea, quae complementi causa de iis dicenda sunt, censuris adneotemus; et omnem poenarum ecclesiasticarum tractationem duabus sectionibus complectemur, quarum Ia de censuris, IIa de irregulari­ tatibus agit. Tractatus I. De Censuris et poenis similibus. Scriptores hac de re conferri possunt inter alios: Kober dei' Kirchen· bann, Tübingen 1857, et postea: das Interdict, die Suspension; Thesaurus de poenis ecclesiasticis, Berardi Commentar, ad jus ecclesiast. t. IV., Suarez de censuris, Schmalzgrueber in lib. 5 tit. 39. Sectio L Generalis diversarum Censurarum explanatio. Caput I. De Censuris in communi. I Notio et divisio. Ii I 1 1 I . I Censurae nomen quidem notam, vituperium significat, atque ideo sci translatum est ad poenam, qua mala actio notetur, vituperio afficiatur, puniatur. Sed ecclesiastico sensu certas omnino et definitas poenas ab aliis prorsus distinctas significat. Quamquam in codice legum eccle­ siasticarum expressa definitio non traditur, satis tamen tum ex illo, tum ex communi omnium jurisperitorum doctrina, quid sit censura, habetur. Definitur communiter „poena medicinalis, qua homo baptizatus et contumax bonis quibusdam spiritualibus privatur®. — Quam definitionem veram esse, ut plene probetur, ad auctoritatem appellare debemus, aut ad ea remittere, quae postea de singulis censuris dicenda sunt. Quid enim sit censura, in Corpore juris sola enumeratione definitur; intelligi ^excommunicationem, suspensionem, interdictum44, ex cp. ,,QuaerentS de verbor. siçjnif. habes. His 1) «privari hominem bonis quibusdam spiritualibus * infra patebit, quando exponetur, quibus privetur. — 2) Privari hominem nquibusdamu tan­ tum bonis, ex hoc solo jam patet, quod bonis internis et homini inhae­ rentibus (habitibus virtutum) aut quasi-inhaerontibus (ut merito), Ecclesia neminem privaro potest, sed solus homo se ipsum iis exuere valet. — 3) Privari hominem „baptizatumu dicitur, quia Ecclesia in solos baptizatos 618 P. IL L. Π. Tr. I. De Censuris etc. — Sect. I. Censurarum tract, gen. judicium exercet. — Esse poenam contra „contumacesu, colligitur partira ex indole poenae, quae, quum per so gravis sit, imo possit esse gravissima, partim ex iis, quae Ecclesia constituit do monitione praerequisita, quando agitur de censura nunc infligenda, nondum ex lata lego inflicta, partim ex iis, quae jam de ultima voce „medicinalisu dicenda sunt. — Esse igitur poenam ^nedicinalem * ad frangendam hominis contumaciam eumque ad re­ sipiscentiam inducendum, adeoque non more vindicativam, apparet ex iis, quae de absolutione a censuris ab Ecclesia statuuntur. Eo ipso enim, quod absolutionem censurarum Ecclesia sollicito urget eumque, qui mandatis Ecclesiae obtemperare velit, ab illa poena liberat, eum vero, qui hanc libe­ rationem non curat, etiam graviore nota et poena afficit ‘, manifeste patet, poenam hanc non esso mere vindicativam — quippe quae ex se sit per­ petua neque a resipiscente auferatur — sed vere medicinalem. S62 Notis qualitatibusque, quas exposui, maxime ultima, quaelibet censura ab omnibus aliis poenis ecclesiasticis distinguitur, utpote quae sint aut poenae vindicativae, suasquc naturales conditiones etiam tum retineant, si Superior eas pro medicina infligat — sunt enim de se perpetuae, ut de­ gradatio, depositio etc. — aut sint impedimenta quaedam et iuhabilitates, eaequo etiam ex natura sua perpetuae, ita ut, postquam reus resipuerit, non pro justitiae exigentia, sed pro gratia auferantur, si tandem re ipsa auferantur. Quare homo reus pro peccato prorsus praeterito, quod scilicet in effectu suo non amplius perdurat, neque satisfactione vel reparatione in­ diget, censura, nisi quam antea incurrit, non jam affligitur. Si vero de­ lictum adhuc pendet, ut ajunt, quia nondum ad finem perductum est, vel effectus malos producere pergit, vel satisfactione seu reparatione opus est, delinquens, ut desistat aut reparet, censura urgeri potest. Pro delicto autem mere praeterito quominus alia poena vindicativa imponatur, nihil vetat. vjy.i γ wi»'*' NB. Suspensio et interdictum aliquando naturam censurae mutant: quare, quando non ut censura infliguntur, eorum violatio secum non trahit irregularitatem, quae incurritur propter violatam censuram (de qua infra). Divisio censurarum: sea 1. Prima divisio, ut jam notatum est, fit in excommunicationem, suspensionem, interdictum: prima privat communione fidelium, altera ecclesiastica potestate, tertia usu quarundam rerum sacrarum, prout fusius postea explicabitur. 2. Sunt censurae a jure et ab homine, prout leges ecclesiasticae seu jus ecclesiasticum certas censuras pro quibusdam peccatis jam tulit, aut Superior ecclesiasticus, occurrentibus delictis, pro arbitrio suo poe­ nam illam sive in singulos, sive in plures subditos statuit. Si dicitur „a jure“, intellige 1) jus commune universalis Ecclesiae — quod maxime intelligitur — , 2) etiam jus particularis ecclesiae, etiam a solo Episcopo statutum. 3. Censurae in jure constitutae sunt aut latae aut ferendae sen­ tentiae, prout contra delinquentes ita lex statuta et sententia jam quo- 1 Cf. inter alia Trid. sess. 25 cap. 3 in fine de ref. „si (excommunicatus) ob­ durato animo ... in illis (censuris) per annum insorduerit, etiam contra eum tam­ quam de haeresl suspectum procedi possit“. Censurarum notio ct divisio — conditiones ad eas incurrendas necessariae. 619 dammodo lata eat, ut eo ipso, quod crimen commissum sit, poena incurratur, nulla amplius interposita judiciali sententia; aut sententia judicialis, quae censuram infligat, post crimen commissum ferenda est, ita ut lex solum moneat vel jubeat Superiorem ecclesiasticum censuram infligere. (Inde fit, ut censurae „ferendae sententiae , * ut re ipsa in­ currantur, ab homine ferri seu infligi debeant.) 4. Censurae „ab * homine feruntur aut per modum mandati, aut per modum sententiae. Priores imitantur censuras latae sententiae, si­ quidem Superior aliquid praecipit vel prohibet, ita ut inobediens ipso facto poenam incurrat; per modum sententiae censura fertur, quando, criminis perpetrati nondum plane praeteriti inquisitione facta, Superior reum pro culpa punit. 5. Aliae sunt censurae notoriae, aliae occultae, prout notum est, aliquem censuram incurrisse, ita ut nulla tergiversatione id tegi vel occultari possit, aut notum non est. 6. Aliae sunt censurae reservatae, aliae non reservatae, prout Su­ perior earum absolutionem aut sibi reservavit, aut omnibus confessariis concessit. NB. Censurae ab homine, saltem si in singulos latae sunt, semper re­ servantur. — Censurae vero latae sententiae, quae hodie vigent, ex Constit. Pii IX. „Apostolicae Sedis“ pro majore minoreve reservatione ita distin­ guuntur: a) Censurae nemini reservatae (a quibus quilibet confessarius absolvero potest, nisi deducta sit causa ad forum externum); b) Censurae Ordinariis seu Episcopis reservatae; c) Censurae Romano Pontifici ordi­ nario modo reservatae; d) Censurae R. Pontifici speciali modo reservatae, ex quibus forte unam etiam magis excipere possumus tamquam e) specia­ lissime reservatam. § 2. De conditionibus necessariis, ut censura incurratur. Ex definitione censurae supra data plures conditiones facile eru-soi untur, quae nisi adsint, censura non incurritur. Sed quo melius et accuratius cognoscantur, singulas tractemus. Communi consensu hae statuuntur circa delicta, quae censuris puniuntur: Debet peccatum esse mortale, externum, in suo genere completum, non mere praeteritum, cum contumacia conjunctum. 1. Mortale. Quidquid ergo a gravi peccato delinquentem excusat, scilicet levitas materiae, imperfectio actûs, ignorantia, cooperatio ma­ terialis ex gravi causa: id etiam a censura eum liberat, ita ut saltem vere et coram Doo bonis illis spiritualibus non exsistat privatus, quam­ quam fortasse externo se ut censura ligatum gerere debeat. Circa peccatum dubie mortale S. Alph. 1. 6 n. 600, Suarez de censur. d. 40 sect. 6 n. 3 dicunt, quemlibet confessarium absolvere posse a quo­ libet tali peccato alias reservato: id innumeros alios scriptores sentire, habes apud Lugo de pocnit. disp. 20 n. 18, qui hanc sententiam ex- 620 P. II. L. II. Tr. I. Dc Censuris etc. — Sect. I. Censurarum tract, gen. presse etiam applicat ad censuram, quam poenitens propter illud pec­ catum, quod num subjective mortale fuerit dubitatur, fortasse incurrerit. Attamen leviores quaedam censurae, ut excommunicatio minor (quao hodie jam non viget), quaedam suspensiones vel interdicta partialia non necessario requirunt mortalem culpam; imo ne excommunicatio quidem, quae ferendae sententiae in lege statuitur vel quae, ut a Superiore infligatur, facultas detur, argumentum certum est, rem, de qua agitur, esse aliquid sub culpa gravi faciendum ; sed tum demum certo sub gravi faciendum est, quando Superior, facultate sibi data utens, a subdito sub poena incurren­ dae gravis censurae id postulaverit. 2. Externum. In peccatum enim mere internum Ecclesia nunquam consuevit in suo foro poenam imponere. Quamquam enim a potestate Ecclesiae id alienum nullatenus videtur esse, poena latae sententiae culpam mere internam punire, ab ejus consuetudine tamen alienum est. At cave, ne confundas peccatum internum cum peccato omnino occulto, cujus solus reus conscius sit. Ejusmodi enim peccata Ecclesia et potest certissime punire, et re ipsa punit, v. g. liaeresim occulte sino ullo teste ore prolatam. — Porro illud „externuni“ intelligitur, ut peccatum, quod censura puniatur, se ut grave externe manifestare debuerit. 3. In suo genere completum. Poenalis enim lex, utpote odiosa, strictae interpretationis est; quare delictum, prout in lege poenam statuente exprimitur, plene adesse necesse est, aliter poena locum non habet. Hinc, si verba legis denotant ultimum actionis peccaminosae effectum, quocunque modo effectus impeditus fuerit, poena non in­ curritur: quando vero ipsa actio vel conatus censura punitur, sufficit actionem posuisse, ut poena valida evaserit. — Sume, homicidium sub excommunicatione prohiberi: qui venenum inimico dedit, antequam inimicus mortuus sit, excommunicatus nondum est; si utcunque sive casu sive miraculo ille non moritur, reus nunquam excommunicationem incurrit. Si vero ^homicidium mandantes" per se, non solummodo accessorie ratione homicidii facti excommunicantur, eo ipso poenam in­ currunt, quando alteri homicidium mandant, etsi ille nullatenus man­ datum exsequitur. Attamen si verba vel intentio legislatoris alterum benigniorem sensum patiuntur, ille tenendus est. scs 4. Non mere praeteritum. Haec conditio tum tantum attentione digna est, quando de censura ab homine infligenda, non de censura latae sententiae agitur. — Quo sensu autem peccatum non mere prae­ teritum dicatur, supra explicatum est. 5. Cum contumacia conjunctum. Quae conditio ut rite intelligatur, quaedam clara et indubia, quaedam majore minoreve jure dubia et explicatione digna sunt. Contumacia minuitur, aut etiam abest propter 1) ignorantiam, 2) metum incussum, 3) monitionem non praemissam, 4) poenitentiam post factum, sed ante ejus ultimum effectum seu com­ plementum secutam. De quatuor illis causis breviter dicendum est, num et quando a censura excusent. Conditiones ad incurrendas censuras necessariae. 621 1) Ignorantia potest esse a) ipsius facti, quod ponitur, ut si quia cleri­ cum percutions nescit, eum esse clericum: quod si fit, patet, censuram non incurri, quia non adfuit formaliter illud peccatum, quod sub censura prohibetur, sed materialiter tantum; b) ignorantia juris eaque talis, ut legis ecclesiasticae prohibitio ignoretur; aut c) ignorantia juris circa solam poenam ab Ecclesia inflictam. Circa juris ignorantiam igitur nota tres regulas: a) Si lex poenam statuit contra „ scienter, consulto facientes14, quaelibet vera sive legis sive poenae ignorantia a censura excusat, etiam affectata; b) si dicitur «temere facientes, facere praesumentes"’, affectata quidem non videtur excusare, excusat vero crassa et supina; c) etsi nulla harum clausularum additur, ignorantia non solum leviter culpabilis secundum omnes a censura excusat, sed secundum multos scriptores, idque satis probabiliter, etiam ea ignoran­ tia, quae graviter quidem culpabilis est, non vero affectata neque crassa. — Attamen id addi debet, satis esse confusam quandam poenae notitiam, non requiri accuratam censurae ejusque effectuum cognitionem: quare satis est nosse, Ecclesiam certum illud crimen speciali poena prohibere. Ratio primae et secundae regulae est, quia aliter verba legis non plene verificantur; re enim vera, ex quacunque ignorantia delinquitur, non idem est in delinquente auctoritatis et ecclesiasticae legis contemptus atque in eo, qui cum cognitione legis et poenae peccat. Nam etiam qui affectata ignorantia laborat, etsi ex temeritate et praesumptione contra legem eccle­ siasticam peccare dicendus sit, tamen ita constitutus est, ut si sciret legem et poenam, ita peccare non auderet2. Ratio tertiae regulae est ipse tenor ecclesiastici juris, quum 1. 1 tit. 2 cap. 2 in G. dicatur: „Ligari nolumus ignorantes, modo tamen ignorantia crassa non fuit aut supina." Controversia autem tantum in eo consistit, quaenam ignorantia crassa aut supina dicenda sit. Quidam contendunt, omnem ignorantiam graviter culpabilem seu ex gravi negligentia ortam dici debere crassam. Ita S. Alph., Suarez, Laymann, Reginald, aliique: vide Gury II. 939. Alii vero (v. ib.) ut Tanner, Castro pal. p. 8 n. 7, Sanchez, Avila, Pirhing, Reuter p. 1 n. 267, Mazzotta disp. 1 q. 2 c. 3 § 2, Barbosa aliiquo nequaquam omnem ignorantiam graviter culpabilem pro crassa vel supina habent, sed eam tantum, quae ex negligentia cum excessu gravi oriatur: id quod practice admittere licet. Affectata autem ignorantia, ut in nota dicitur, ea est, quam aliquis ex consulto fovet, seu inquisitione non deponit, ut liberius peccet, fortasse peccare non ausurus, si legem cognitam haberet. Hanc crassa pejorem esse, quivis videt. Contingere etiam potest, ut aliquis poenam quidem impositam in sesse spectatam cognoverit, nesciverit autem, eam osse reservatam, ita ut abso­ lutio non a quocunquo confessario, sed ab Episcopo vel Romano Pontifice tantum concedi possit. Quod si accidit, aliquibus visum est, resercationem * Illud „tcmerc44 sive „ausu temerario44 non solum non vorlficari, si adsit igno­ rantia aliquo modo excusabilis, sed neque, si delinquens metu moveatur, vide infra. 2 Intclligc ignorantiam, quae ex industria non depellatur, sed studiose foveatur, non vero ignorantiam, quam se habere delinquens solummodo affectet, praetendat: haec posterior vere ignorantia non est, sed prorsus scientia. 622 V V ·· P. II. L. II. Tr. I. De Censuris etc. — Sect. I. Censurarum tract, gen. censurae non incurri, quod idem recentor cl0 Linsenmann Moraltheologic §68 placuit: at prorsus cum S. Alphonso 1. 6 η. 580 et Mazzotta de poenit. disp. 2 q. 3 c. 2 dicendum est, islam ignorantiam non officere, ut absolutio illius consurac non sit vere reservata. Nara ratio, cur igno­ rantia excuset, est, quia Ecclesia ignorantes non vult subjicere poenae extraordinariae. At reservatio, si quando censura contracta est, non est quidquam extraordinarium, quod censurae adjiciatur, sed potius id, quod eam naturaliter consequitur, nisi legislator ex benignitate favorem facilio­ ris absolutionis obtinendae constituerit. S67 2) Metus contumaciam contra legem notabiliter minuit: at solus gra­ vis metus intelligitur. Et vere, ut vol. Γ. n. 155 et 156 dictum est, a lege humana metus gravis damni vel incommodi plerumque excusat. Quae ratio est, cur a censura liberet. Qui enim metu gravi ducitur, quantumlibet contra naturalem et divinam legem peccat, tamen eandem legem ut huma­ nam seu ecclesiasticam plerumque non censetur infringere. Atqui censura ob ipsius ecclesiasticae legis violationem statuitur; ergo quicunque a loge ut humana violanda excusatur, excusatur a censura: v. Mazzotta 1. c. c. 4 § 1, Reuter 1. c., S. Alph. n. 49. At ex altera parte haec ratio etiam exceptiones subministrat, quando scilicet metus gravis ab incurrenda censura non liberet. Sunt vero omnes illi casus, in quibus metus gravis non obstat, quominus lex ut humana vim suam retineat, videlicet: a) si metus incutitur in odium religionis vel con­ temptum auctoritatis ecclesiasticae; b) si agitur de delicto, quod grace damnum commune causât; c) si agitur de injuria valde atroci contra Eccle­ siam, ita ut ipsum delictum natura sua sit in odium religionis seu Eccle­ siae; d) si agitur de crimine sub censura prohibito, cujus declinatio com­ muniter grave damnum infert, aut si in particulari casu aliquid graviter periculosum ex gravissima causa a Superiore sub censura praecipitur: nam in iis circumstantiis Superior, quamquam scit, grave incommodum cum lege conjunctum esso, tamen potest suam legem urgere et, ut supponitur, re ipsa legitime urget (Mazzotta ib.). E contrario autem, quodcunque crimen in quaestione est, si dicitur „qui sponte id fecerit" vel similiter: quivis metus inducens a censura ex­ cusat. Cujus exemplum habes in excommunicatione contra „ausu temerario asylum ecclesiasticum violantes"; quam non incurrunt, qui ab aliis jussi asylum violant: vide decret. S. Inquis. 22 Dec. 1880, Archio fur kathol. Kirchenrecht vol. 46 p. 27. 3) Moralis impotentia implendae legis excusat eodem modo ac metus gravis. scs 4) Difficilius solvitur quaestio, num revocatio sive resipiscentia inter­ posita, antequam effectus ultimus secutus fuerit, contumaciam illam ita au­ ferre censenda sit, ut censura non incurratur. Cf. hac de re S. Alph. 1. 7 n. 40, Gury-Baller. II. n. 934 nota c., Mazzotta 1. c. cap. 5 § 4. Breviter videntur haec tenenda esse: Si ad censuram incurrendam ultimus effectus requiritur, sume v. g. ^homicidium", ille, qui antea causam illius effectus posuit, non incurrit censuram in hac hypothesi: a) Si antea confessus legitime absolutus est a peccato, — absolvi autem sine dubio potest ab eo, qui a censuris absolvendi potestatem non habet. — Ita contra Lugo, Di cast ill., Ballerini practice teneri potest cum S. Alph., Mazzotta, Hurtado, Oviedo, Castro pal., K ri mer etc. Conditiones ad incurrendas cens, necessariae — cens, auctor et subjectum. G23 Nam neque propter contumaciam, quam committit eo tempore, quo effectus mortis sequitur, punitur, utpote quae non exsistat, neque propter eam con­ tumaciam, quae in praecedente peccato continetur et moraliter (i. e. imputa­ tive) perseverat, utpote quae legitima absolutione etiam coram Ecclesia deleta sit. NB. At haec ad solam internam poenitentiam, quam reus forte agit, sive at­ tritionem sive contritionem, referri vel extendi nullatenus possunt, siquidem contu­ macia, quae in ipso peccato commisso continetur, coram Ecclesia nequaquam deleta est — tenetur enim delinquens saltem in foro interno judici omnino se sistere, ut a peccato absolutionem recipiat; — quare prorsus dicendum est, nisi reus absolutionem receperit, contumaciam cum omnibus effectibus quoad imputationem perseverare. b) Si delinquens, ut mandans, consulens, propter revocationem desiit moraliter causa effectûs secuturi exsistere. Id autem obtinet, si manda­ tum, consilium ex sua parte efficaciter retractavit, idque mandatario inno­ tuit. Ita sent, prorsus communior cum Baller., Suarez, Laym., aliis. Imo etiamtum, quando non innotuit quidem mandatario, sed id ipsum, ut non innotuerit, ab alio malitiose effectum est. Nam in illo casu is, qui ita malitiose egit, jam moraliter substituitur in locum prioris mandantis, atque hujus personam in se transfert. Quare non jam prior mandans, sed ille posterior utpote formaliter mandatum sustinens censuram incurrit, si quae in coopérantes lata est. Cum hac saltem restrictione teneri potest benignior sententia, quam tenent Castropal., Tabiena, Ilurtado, .Mazzotta, Salmant. Si vero casu impeditur, quominus revocatio in­ notescat mandatario, prior mandans non videtur excusari a censura, nisi antea confessus fuerit: id dandum est sententiae severiori, quam Suarez, Lugo, Di cast., Coninck, Baller in i etc. propugnant. § 3. Quis in quos censuras ferre possit, seu de auctore censurarum earumque subjecto. I. Ecclesiam habere potestatem censuras infligendi seu spiritualibus bonis suae administration! subjectis delinquentes privandi, patet 1. ex natura Ecclesiae ut perfectae societatis, cujus suprema saltem auctoritas poenas in suo ordine infligere semper potest; 2. ex expressis Christi verbis: „Quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum et in * , coelis quibus etiam puniendi facultas continetur; 3. ex exemplo Apostolorum, et perpetua Ecclesiae praxi. Cf. I. Cor. 5, 4 et 5. IL S. Pontifex censuras ferre potest pro tota Ecclesia, item Con­ cilium generale; Concilium provinciale pro tota provincia; Episcopus cum suo Vicario pro sua dioecesi; praelati regulares in suos subditos secundum sui ordinis instituta; paucis: omnes, qui ex munere suo vera potestate regendi in Ecclesia potiuntur, seu jurisdictione in foro ex­ terno, ut Cardinales in suis ecclesiis, Legati Pontificii in territorio suae legationis L III. Potestate delegata ii soli clerici censuras ferre possunt, qui ab eo, qui habet ordinariam jurisdictionem, delegationem acceperunt. 1 Singulorum potestas quousque pateat, quibus limitibus circumscribatur, quum sit causa externi fori, vide accuratius apud Canonistas. 624 P. II. L. II. Tr. I. Dc Censuris etc. — Sect. I. Censurarum tract, gen. Π’. Episcopi in regulares exemptos per se censuram ferre non possunt, quum jurisdictionem ordinariam in eos non habeant. Attamen in inultis causis lege canonica donati sunt ea potestate ut delegati Apostolici : quapropter in iis solis et omnibus etiam regulares exemptos, si opus est, censuris compellere possunt. Excipiuntur nihilominus iterum ii regulares, qui speciale privilegium habeant, ne censuris puniri possint ab Episcopis. Eos nimirum in illis tantum causis censura plectere possunt, in quibus ipsi tali speciali privilegio derogatum est, quod maxime locum habuit per Bullam Greg. XV. nInscrutdbili Dei providentia" Nonis Febr. 1622. 870 1 i A 17,1 7 f ΚΓ»·*'*1' 1 Uberior explicatio. Nota ad II. : 1. Summus Pontifex, uti evidens est, nullis censuris subjacet, imo si — quod Deus avertat — is, qui cen­ sura aliqua ligatus sit, in S. Pontificem legitimo electus sit, acceptatione electionis facta ab omni censura immunis evadit, quia non potest S. Pon­ tifex ejusmodi poenam in se ferre, neque in se retinere, quum ille, qui sic punitur, illo, a quo punitur, debeat esse inferior, nemo autem se inferior esse possit, neque ulla censura ecclesiastica subsistat, nisi per voluntatem efficacem Romani Pontificis aut expresse aut legaliter datam. 2. De facto omnes Superiores ecclesiastici in foro externo jurisdictionem exercentes de se quaslibet censuras ferre possunt. Verum si naturam, sal­ tem excommunicationis, inspicimus, illa talis est, ut complete suum effectum producere non possit, nisi per Summi Pontificis voluntatem. Quum enim excommunicatio hominem a fidelium omnium communione excludat, eumque privet participatione omnium precum, quae nomine Ecclesiae a quo­ cunque offeruntur, ita ut — saltem si excommunicatus vitandus sit — nemo possit nomine Ecclesiae valide pro illo orare : consequi omnino videtur, ut illius voluntate vel consensu id fiat, qui possit omnes fideles vel omnes Ecclesiae ministros eorumque opera et preces ita constringere, i. e. Romani Pontificis utpote in omnes fideles potestate praediti. — At quum constanti praxi quilibet alii Superiores in Ecclesia censuras ferant, vel saltem per­ suasum omnibus sit, so eas ferre posse: hanc potestatem ad consensum Romani Pontificis reducere debemus, qui legali sua voluntate id compleat et suppleat, quod alii Superiores ex se efficere non possint ‘. 3. Consuetudine vero inductum est, ut Roges et Principes a nullo censuris plecti possint, nisi a. S. Pontifice. 4. Episcopi et Cardinales per se quidem censuris a Papa latis, utpote ab ipsorum Superiore, subjacent; at ex privilegio juris suspen­ sionibus et interdictis generalibus non subjacent, nisi expresse nominan­ tur, subjacent vero excommunicationibus, nisi expresse eximuntur. 5. Impuberes etiam ex Ecclesiae indulgentia censuris non sub­ jacent, nisi expresse nominantur: eorum expressio fit in duabus ex­ communicationibus — his igitur subjacent, si aliae conditiones adsunt 1 Nimirum primitus Episcopus subditum suum criminis reum privavit com­ munione suae particularis ecclesiae: quod postmodum ita extensum est, ut non liceret aliis Episcopis cos ad suam communionem admittere, quos a proprio Episcopo com­ munione privatos esse novissent. R. Pontificis igitur consensu secuto, plena et to­ talis evasit ecclesiasticae communionis privatio. Censurarum auctor et subjectum — 025 peregrini, regulares. — sc.: 1) in percussione clericorum; 2) in violatione clausurae monialium: v. Trident, sess. 25 cap. 5 de ref, regul. 6. Episcopi in suo territorio quidem censuras ferre possunt. Sedsn quid possint, si ipsi sint extra suam dioecesim; quid possint contra suum subditum extra dioecesim versantem; quid contra peregrinos: accuratius explicari debet. Igitur Episcopi 1) extra dioecesim versantes omnia possunt, ac si in suo territorio sint, excepta publica causae instructione atque ea ju­ diciali sententia, quae publicam et contentiosam inquisitionem postulet. Haec agere nequeunt, nisi Episcopus loci consenserit, aut pro casu, quo Episcopus peregrinus violenter e suo territorio ejectus fuerit, saltem rogatus sit, quamquam forte non dederit licentiam. — Ergo leges in suam dioecesim ibi publicandas mittere Episcopus peregre exsistens potest, subdito suo mandatum sub poena incurrendae censurae dare etc. 2) In subditam suum etiam absentem Episcopi possunt, aliis formis servatis, per modum sententiae censuram ferre propter delictum a) in dioecesi commissum, b) aut ad propriam dioecesim spectans, c) aut per­ sonaliter per mandatum prohibitum. — Attamen casus c) controvertitur ; nec subditus ille peregre profectus incurrit poenas territoriales. 3) Peregrinos possunt Episcopi propter delicta in loco suae juris­ dictionis commissa vi sententiae punire, etiam inflicta censura; quia delictum sortitur forum loci, ubi committitur. 7. Praelati regulares, quum in suos subditos potius personalem, quam localem jurisdictionem habeant, communiter illos censura punire possunt sine respectu ad locum, atque ita plerumque etiam leges cen­ surarum ab ipsis latae intelliguntur, ut subditos ubicunque exsistentes afficiant. — Restrictionem a Clemen te VIII. statutam vide in tract. „de poenitentia" de casibus reserv. regul. n. 416. Ad III. Lege communi cautum est, ne quis ecclesiasticam po­ testatem exerceat, vel exercere possit, qui non sit clericus, saltem per tonsuram. Ideoque nemo, qui Papa est inferior, valide facultatem censurarum ferendarum delegare potest homini laico. At Summum Pontificem id posse, in confesso est, quum ille, qui per tonsuram clericus factus sit, a laico solummodo ecclesiastica institutione distin­ guatur, quam Papa observare non absolute tenetur. Num vero mulieri potestatem hanc ferendi censuras delegare Papa $72 possit, non ita unanimiter scriptores affirmant: at quamquam illa potestas (cf. vol. I n. 123) non solet dari, de possibilitate tamen non videtur posse dubitari. Nam quamquam mulier divino juro muneris ecclesiastici incapax est, adeoquo a gerenda ecclesiastica auctoritate excluditur: nullo modo se­ quitur, eam delegata potestate nihil posse, sed tantum, eam ordinaria potestate nihil in Ecclesia posse. In delegata enim potestate non tam conditio delegati, quam conditio delegantis respicitur, qui proprie illo sit, qui agat; alter enim mero alieno nomino agit, delegantisque personam sustinet, vel ejus quoddam instrumentum ost. Ab illa autem facultate nominem excludere debemus, nisi quem ex natura actûs, qui exercendus sit, incapacem esse Lohmkuhl, Theol. mor. II. Edit 4. 40 626 P. ΙΓ. L. II. Tr. I. De Censuris etc. — Sect. I. Censurarum tract, gen. monstretur. At mulierem ita incapacem esse, falsum est; aut intrinsecus repugnaret, reginam in rcpublica summa potestate potiri, siquidem illa actus naturd sua. prorsus similes, i. e. judiciales, exercere debet. — Cur autem ordinaria potestate mulier censuras ferre non possit, ea est ratio, quia potestas ferendarum censurarum iis ex munere suo inhaeret, qui constituti sunt „regere Ecclesiam Dei“, aut qui ad partem hujus regiminis assumpti sunt; at hos pleno sensu solos Episcopos esso, i. e. qui characterem ponti­ ficalem vel habent, vel ad illum recipiendum destinantur ct obligantur, institutionis divinae est; per quandam participationem secundum benepla­ citum Ecclesiae sacerdotes secundi ordinis, quando parti dominici gregis pascendae ut quasi-Episcopi praeficiuntur. Porro a sacerdotali charactere mulieres excludi, ut notum ct certissimum sumimus; ergo etiam a potestate vi proprii muneris ferendi censuras excluduntur mulieres. Cum hac di­ stinctione mulieri adseribit potestatem, de qua loquimur, Lugo Responsa moral. 1. 6 dub. 6 η. 9, ubi quaerit, utrum S. Pontifex homini non bapti­ zato spiritualem potestatem delegare possitSchmalzgrueber 1. 5 tit. 39 § 1 n. 15 cum Suarez, Laymann, Pirhing etc. 873 Ad IV. Notum est, leges Pontificias posterioris temporis, et ma­ xime Tridentinum synodum in multis rebus exemptos regulares Epi­ scopis subjecisse ut delegatis Sedis Apostolicae. Quos casus videre est apud Ferraris ad vocem Regulares, Chokier de jurisd. Ordinar. in exemptos part. 2 q. 45; praecipuos enumerat S. Alph. de prit). n. 76 et Bened. XIV. de syn. dioec. 1. 9 cap. 15 n. 4 sqq., scilicet in variis rebus, quae Missae celebrationem, sacramentorum administrationem, praedicationem verbi divini, delicta extra claustra commissa respiciunt. Quare jam puniri possunt, si in illis causis delinquunt, etiam per cen­ suras, nisi habeant speciale privilegium, quo censuris non possint puniri, illudque privilegium manserit intactum. At plene intactum non mansit. Nam isti speciali eorum privilegio, qui ne ab Episcopis quidem ut Sedis Apostolicae delegatis puniri possunt censuris, derogatum est in sequentibus: 1) in administratione sacramentorum erga saeculares; 2) in delictis, si quae committuntur circa personas intra septa degentes, aut 3) circa clau­ suram monialium, aut 4) in administratione bonorum monialium; 5) in prae­ dicatione in alienis ecclesiis sine licentia Episcopi, aut 6) in suis ecclesiis sine benedictione Episcopi saltem petita aut Episcopo contradicente2. 1 Ita faciliore modo explicantur facta, quibus S. Pontifex aliquando Abbatissis facultatem fecit, sub censura subditis suis praecipiendi: si vere hanc potestatem fecit. Nam nimis violentum videtur dici, ipsum S. Pontificem quoslibet jam excommunicasse hypothetice, videlicet sub conditione praecepti, quod Abbatissa imponeret et urgeret. Alii tamen putant cum De Angelis, facta, quae referuntur, sic explicanda esse, ut presbyter Abbatissae vicarius censuram infligeret iis, qui contra obedientiam Abbatissae debitam delinquerent. Decretal. 1. 1 t. 33 c. 12. 2 V. Const. Greg. XV. „Tnscrutabili Dei prov.u Nonis Febr. 1G22 ct declarat. S. C. C. in causa Angclop ol ita na 16. Apr. 1648 confirm, a S. Pont. 14. Maji ejusd. anni. Videlicet extra omnem dubitationem est derogatio illius specialis privi­ legii facta in hisce postremis causis, quae in textu referuntur sub n. 5) 6) et infra 7) ex ipsa Bulla Greg. XV. et decreto Urbani VIII. De aliis causis in Constitnt. Greg. XV. „Tnstrucidbiliu citatis controversia excitatur, utrum speciali privilegio non Censurarum cessatio et absolutio. 627 NB. Concedunt tamen communiter, pro aliquibus vicibus ipsum parochum licentiam in sua ecclesia praedicandi dare posse. V. S. Alph. de privil. n. 125. Craisson Manuale n. 595 dicit „pro duabus aut tribus vicibus, aut si Ordinarius absens esset ct religiosus aliquis transeunter adesset: in quibus casibus parochus illis concedere posset licentiam praedicandi ex concessione G r eg o r i i ΧΤΓΤΛ atque etiam praeceptum petendi benedictionem consuetudine aut circumstantiis tempe­ ratum est. Accedit 7) septima causa, si agitur de removendis imaginibus Domini Nostri et Sanctorum inconsueto vel scandaloso modo pictis ex deer. U. et O. S. Congr. R. jussu Urbani VIII. editum et publicatum 26. Julii 1646 (v. Gardell. n. 1403), ubi vides additam clausulam privilegiis etiam maxime specialibus plenissime derogantem. Tandem nota, Episcopum in omnibus casibus, in quibus censura Papalis latae sententiae incurritur, posse regulares quomodolibet exemptos, si forte ejusmodi censuram incurrerint, tamquam Sedis Apostolicae delegatum publice denuntiare, quando delictum est ita notorium, ut judiciali inquisitione non indigeat: v. Mazzo t ta de cens, et irreg. disp. 1 q. 1 c. 4 § 4 n. 4. § 4. De cessatione censurarum earumque absolutione. I. Quamquam ad contumaciam frangendam censura infligitur, non^ tamen per se solii delinquentis poenitentia cessat, sed communiter in­ diget absolutione. II. Per se absolvere potest tantum Superior, qui censuram in­ flixit ejusque delegatus, aut ejus Superior vel successor. III. Regula modo sub II. enuntiata omnino servatur in iis cen­ suris, quae speciali mandato vel sententia contra aliquem latae sunt, ita ut ille solus, qui tulit, aut ipsius Superior, aut qui specialiter ab ipso sit delegatus, eas absolvere possit. IV. Censurarum autem latae sententiae, quae universali lege S. Pon­ tificis statutae sunt, pro majore minoreve facultate absolvendi distin­ ctionem jam supra habes n. 863, videlicet: 1. Censurae nemini reservatae, a quibus quilibet confessarius in foro interno absolvere potest; in foro externo, si causa ad illud deducitur, solus Ordinarius est, qui absolvat. 2. Censurae Ordinario reservatae, a quibus confessarii tum tantum ab­ solvere possunt, si hanc potestatem ab Ordinario communicatam habent. 3. Censurae Romano Pontifici ordinario modo reservatae, ad quas ab­ solvendas, si occultae sunt, pro foro interno ex cap. ..Liceat" Trid. sess. 24 c. 6 de ref. et Const. P i i IX. (v. supra) Ordinariis facultas vi muneris conceditur. subjacendi correctioni Episcoporum per censuras derogatum sit necne, videlic. in causis supra notatis n. 1)—4): quum videatur soli § ,.Ac demuma, qua S. Pontifex causas n. 5) ct 0) recenset, adjecta clausula „per censuras14. Verum id contextui con­ gruere non videtur; siquidem illa clausula „Ita ut . . referri debet non ad solam istam §, sed ad omnes praecedentes §§ „in suprascriptis casibus in praemissis omni­ bus ct singulis" : ut — quod opinor — legenti ipsam Constitutionem persuasum fiet. * 40 628 P. Π. L. IL Tr. I. De Censuris etc. — Sect. I. Censurarum tract, gen. 4. Censurae R. Pontifici specialiter reservatae, quarum absolvendarum facultas in c. „Liceatu non includitur, nequo continentur unquam in generali facultate, per privilegium concessa, absolvendi a casibus (omnibus) Sedi Apostolicae reservatis, nisi expresse mentio harum censurarum facta est. 5. Imo ab ipsis illis casibus speciali modo Romano Pontifici reservatis unum alterumve casum excipere debemus, qui etiam strictiore modo Ponti­ fici reservatus censetur. Excipiebatur antea haeresis et apostasia. Itemque etiamnunc post Bullam „Apostolicae Sedisu facultas absolvendi ab haeresi et apostasia consuevit separatim et speciatim dari praeter facultatem gene­ ralem absolvendi a censuris etiam speciali modo R. Pontifici reservatis (v. Roh ling Facult. Episcopis Americas dari solitae. Form. I. n. 15 et 16). — Sed specialissimo modo excipitur: „attentata absolutio *complicis (et sine censura R. Pontifici specialiter reservata „falsa accusatio sollici­ tationis"). Quae delicta vel censurae nunc in amplissimis etiam facultatibus pro jubilaeo datis semper excipi solent, atque ipsa Congregatio Sacri Of­ ficii 27. Junii I860 decrevit, nunquam censeri harum absolvendarum facul­ tatem contentam in facultatibus, quae Episcopis generali modo dari consue­ vissent. — Attamen ad certum numerum casuum aliquando S. Sedes etiam hanc facultatem pro dissitis regionibus concessit, conditionibus autem mul­ tum aggravantibus adjectis. J T V A T V K W * '* " δ7δ V. In articulo sive periculo mortis quilibet sacerdos, etsi nullum privilegium habeat, a quibusvis peccatis et censuris quantumlibet re­ servatis absolvere potest, attamen firma manente etiamtum obligatione poenitentis, ut stet mandatis Ecclesiae, si convaluerit; alioquin in ean­ dem censuram aliquando iterum incidet. VI. Quamquam in Constitutionibus SS. Pontificum, quibus cen­ suras statuunt sibique reservant, solus articulus mortis excipitur, in quo alius possit absolvere, idque aliquando sub gravissima poena contra eos, qui alias absolvere audeant: tamen hucusque communis erat sen­ tentia scriptorum eaque ex communi regula Corporis juris cap. „Ea noscitur" et „Nuper“ Decretal. 1. 5 tit. 39 cap. 13 et 29 et cap. „Eos qui" 1. 5 tit. 11 cap. 22 in 6. desumpta, legitime impeditos, quominus personaliter Rom. Pontificem adeant, posse absolvi ab Episcopo, sive casus occultus sit sive publicus, sive ordinario, sive speciali modo S. Pontifici reservatus; imo qui etiam impediti essent, quominus Epi­ scopum adirent, ab aliis confessariis posse absolvi: nisi forte, quando ad forum externum causa deducta ibique componenda esset, neque res urgeret, per literas cum Episcopo communicatio esset facienda. Nunc vero, ut n. 410 retuli, S. Officium ita decrevit, ut in casu verae et gravis necessitatis liceret quidem cuilibet confessario a casu etiam specialiter R. Pontifici reservato absolvere, at sub onere, ut infra mensem etiam per literas et saltem per medium confessarium Romam recurreretur, nisi absolutus vellet reincidere in easdem censuras. 876 Uberior explicatio. Nota ad I. Communiter censuram sola abso­ lutione auferri, dixi. Sunt tamen suspensiones quaedam, et interdicta, quae inter censuras referuntur, ad certum tempus statuta. Quae, sive veri nominis censuras eas dixeris, sive non, elapso illo tempore, absolutione non Censurarum absolutio — impediti, moribundi. 629 indigent, sed eo ipso cessant; antea ut auferantur, absolutione opus est. — Potest etiam ferri censura sub conditione resolutiva, Quod si fit, condi­ tione perfecta, cessat eo ipso censura. Ad II. 1. Ipsum Superiorem posse etiam eum absolvere, qui invitus vel indignus sit, nullum est dubium. Delegati potestas communiter non ita arbitrario usui patet. Attamen fieri potest, ut poenitens satis dispositus non judicetur, ut recipiat sacramentalem absolutionem, neque vero propterea necessario a censurae absolutione excludi debeat. Sufficit, ut contumaciam in illo delicto, quod censura punitur, deposuerit. Absolutio tamen metu gravi et injusto extorta invalida est. S. Alph. n. 119. 2. Modus absolvendi in foro externo servandus in Rituali Romano notatur; in foro interno sufficit formula, quae secundum Ritualis prae­ scriptum omni absolutioni sacramentali praemittitur. Imo ad calorem suf­ ficit, quocunque modo voluntatem absolvendi efficacem manifestare. Qua­ propter absolvi potest absens per literas vel nuntium: ita Reginald prax. fori poenit. lib. 9 n. 39, S. Alph. 1. c. n. 119 et alii communiter, nisi forte absolvendi facultas foro sacramentali adnexa est, ut in jubilaeo. 3. Alias autem ne putes, id tantum hoc manifesto modo, v. g. per literas, fieri posse. Nam Suarez de poenit. d. 32 sect. 6, Lugo de poenit. d. 22 n. 51 — idque approbare videtur S. Alph. 1. 6 n. 61S — aperte docent, posse absolvi absentem et ignarum, ita ut verba absolutionis qui­ dem proferantur, a nemine autem percipiantur. Loquens enim de erroris in confessionibus audiendis commissi reparatione, Suarez haec habet: .Quidam dicunt, interdum posse confessorem supplere defectum per se ipsum nihil dicendo poenitenti . . . petendo jurisdictionem a Superiore (et dein) repetendo absolutionem, dirigendo illam in poenitentem, ubicunque fuerit . . . Haec quidem sententia (NB. reprobanda est haec sententia om­ nino quoad sacramentalem absolutionem, ut constat ex thesi a Clem. VIII. damnata) mihi valde probaretur, si auctores hic do excommunicatione loque­ rentur; nam de illa verum est, posse absolutionem fieri in absentem et ignorantem etc. Confessor ergo potest optime illo remedio uti, imo ct *debebit (sc. debet, si aliquis, qui se putat absolutum, absolutus non est et aliter censura obstrictus manet). — Lu go de eadem re loquens ait: .Prima sententia dicit: confessarius debet absolvere vel praesentem vel etiam ab­ sentem. . . . Hanc sententiam quod attinet ad absolutionem ab excom­ municatione approbant Suarez, Vasquez aliique recentiores communi­ ter". Idem tenet F il Huc ci de sacram, tr. 7 n. 370. — Magis etiam certo dixerim valere absolutionem a censuris, quae detur per telephonium; nam talem absolutionem a peccatis habeo plane improbabilem, ne dicam certo nullam: quod sano consonat cum responso S. Poenitentiariae, quae propo­ sito dubio nutrum in casu extremae necessitatis dari possit absolutio per telephonium" d. 1. Julii 1884 rescripsit „Nihil est respondendum". (Ex lib. trimeslr. August, seu Linzer Quartalschrift anni 1886 p. 730.) Ad III. Si quis peregrinus per sententiam particularem ab Episcopo non-suo excommunicatus est, non potest a suo Episcopo absolvi. Si vero censurae latae sunt mandato vel sententia generali, ab illis absolvi potest per cum, qui in ipsum jurisdictionem (episcopalem) habet: S. Alph. n. 73. Ad IV. 1. A censuris Ordinario reservatis absolvendi facultatem etiam s77 a S. Pontifice accipi posse, non est, quod notem. Num autem et quo sensu ■ H 630 P. II. L. II. Tr. L De Censuris etc. — Sect. I. Censurarum tract, gen. ’ί ? λ r r haec facultas a Summo Pontifice data sit, vide infra de censuris in specie cap. Ill η. 968. 2. Notandum est, cap. illud „Liceatu, quo Episcopis datur facultas absolvendi subditos suos a casibus Papalibus occultis, a compluribus scripto­ ribus intellectum esse ea interpretatione, ut regularis exemptus, qui forto ejusmodi censuram incurrisset, a suo praelato posset absolvi. Revera, quam­ quam privilegia omnia regularibus indefinite concessa Constitutione „Apos(olicae Sedisu sublata sunt: illa tamen facultas erga suos praelatis regularium censebatur mansisse, si minus ex cap. ^Liceat^, saltem cx communi regula juris, qua absolutio, quae a mediato Superiore per se dari deberet, devol­ veretur ad immediatum Superiorem, quando is, qui absolvendus est, media­ tum Superiorem adire nequibat, nisi in peculiari casu recursus per literas exigeretur. Si enim casus Papalis devolvitur ad Episcopum delinquentis, regu­ laris exemptus, qui non habet Episcopum Superiorem, loco Episcopi suum prae­ latum adire debet. Imo Ferraris v. „ Absolutio" art. 1 n. 37 et „Praell RegulA n. 20 refert, S. Congregationem Epp. et Reg. facto verbo cum SS. Clem. VIII. absolute decrevisse, omnes Bullas et decreta derogatoria privilegiorum re­ gularium, quantum ad facultatem absolvendi a casibus Papae reservatis, esse intelligenda solum in ordine ad saeculares, non autem in ordino ad suos subditos regulares. Verum de hujus decreti authenticitate non vide­ tur constare ; S. Poenitentiaria 5. Dec. 1873 hanc doctrinam non admisit. Atque nunc post decr. S. O. omnia compone ad normam n. 410 et 875 datam. 878 Ad V. 1. Si quis propter articulum mortis aut aliud legitimum impedimentum ab eo, qui facultatem per se non habet, absolvitur, ex cap. „Ea *noscitur cap. 12 tit. 39 1. 5 Decret, debet jurata promissio a reo exigi, se cessante impedimento sese sistere velle legitimo Supe­ riori (vel nunc se infra mensem velle causam cum S. Sede vel S. Poeni­ tentiaria componere), ejus mandata suscepturum. Haec autem jurata promissio in foro quidem externo adhibenda est, eaque 1) de satis­ faciendo parti laesae, si quis laesus erat neque realis satisfactio vel cautio dari potuit, 2) de crimine non amplius committendo, 3) de adeundo Superiore ejusque mandato vel poenitentia recipienda. At in foro interno utiliter quidem in causis seu delictis atrocioribus adhiberi potest simile juramentum, sed illud adhiberi debere, non jam constat: v. S. Alph. n. 129, Tamb. de poenit. cap. 12 § 4 n. 7 cum aliis multis; quare sufficit, si a confessario injungitur seria promissio. 879 2. Illa obligatio postea comparendi et standi mandatis Ecclesiae ex­ presse inculcatur quoad excommunicationes speciali modo Romano Pontifici reservatas; quoad illas igitur, sicut etiam quoad omnes censuras publicas, nemo est, qui dubitet, hanc obligationem etiamnunc firmam subsistere. Sed quoad alias censuras ordinario modo reservatas neque publicas, sunt qui dicant, confessarium quemlibet posse nullo onere imposito absolvere eos, qui in periculo mortis sint. Quod ex veterum theologorum doctrina milii nullatenus probatur; ex doctrina recentiorum scriptorum censeo, id nunc probabile evasisse ‘. 1 Videlicet in cap. „Eos gui“ generalia regula de omni censura reservata ea statuebatur, ut nisi cessante impedimento reus compareret. in eandem poenam, a qua Censurarum absolutio — impediti. Ad VI. 1. Legitimo impeditos plerumque absolutionem a S. Pontifice, nisi feratur reservata in eos, quos ex sua conditione semper impeditos habebatur ex ipso juro canonico, quod imponit, 631 non teneri literis petere^) excommunicatio speciatim esse notum sit, hucusque ut personaliter se sistant absolutus esset, eo ipso reincideret. Neque hoc a fautoribus laxioris opinionis nega­ batur. Sed hoc jus antiquum correctum esse putabant a Tridentino vel a Rituali Romano; at probabilis ea interpretatio non videtur esse. Tridentinum enim tantum dicit, in Ecclesia Doi semper ita custoditum esse, ut omnis reservatio cessaret, atque ideo quemlibet sacerdotem a quibuslibet censuris et peccatis absolvere posse. Verum cessare reservationem, et quemlibet absolvere posse, duplici modo fieri potest, aut absoluta et illimitata facultate, aut facultate diminuta, videlicet cum onere, ut reus postea, si convaluerit, Superiori se sistat. Quonam igitur sensu Tridentina synodus verba illa intellexit? Sine dubio illo sensu, quo, ut addidit ipsa synodus, semper in Ecclesia Dei custoditum est. At luce clarius est, non esse semper in Ecclesia custoditum, ut quilibet confessarius absoluta potestate absolvendi in periculo mortis uteretur: alioqui quid sibi vult canon ille „Eos qui"? — Neque felicior est Ritualis Romani interpretatio. Verba, quae allegantur, haec sunt: ,,Si vero quis confiteatur in periculo mortis constitutus, absolvendus est ab omnibus peccatis et censuris, quantumvis reservatis (cessat enim tunc omnis reservatio) : sed prius, si potest, cui debet, satisfaciat: ac si periculum evaserit, et aliqua ratione Superiori, a quo alias esset absolvendus, sc sistere teneatur: quum primum poterit, coram eo se sistat etc.“ Ergo — inferunt — non in omnibus peccatis et censuris reservatis debet poenitens postea se sistere, sed tantum aliquando fieri potest, ut se sistere debeat, aliquando vero non tenetur. Respondeo, legitimam conclusionem hanc esse: quando poe­ nitens in periculo mortis constitutus habet delicta, quae alias a Superiore tantum absolvi possunt, non semper tenetur, elapso periculo, Superiori se sistere ; aliquando tenetur, aliquando non item. Quando vero teneatur et quando non teneatur, aliunde sciendum est. Nimirum si habet peccata sine censura reservata, non tenetur per se postea se sistere, potest teneri pier accidens ; quando vero habet peccata cum censura reservata, spectato jure eousque vigente, semper postea se sistere debet: quapropter Rituale dicit: „si aliqua ratione se sistere debet *, sc. sive propter censuram reser­ vatam per se ct semper, sive propter peccatum sine censura reservatum per accidens ob rationes ex natura et sequelis ipsius delicti desumendas. Quod vero aliqui ex auctoritate theologorum benigniorem opinionem defendere conabantur: ea sola veram probabilitatem illi conciliare non potest. Nam si rationes, quas scriptores illi afferunt, sunt improbabiles, eorum conclusio probabilis esse ne­ quit. Deinde complures perperam prorsus allegantur, quorum alii plane contrarium docent, alii non obligationem promittendi recursum ad ipsum Superiorem negant, sed solum obligationem id promittendi cum juramento. Exemplum habes 1) in Filliucci, qui citatur a Gury II. n. 57(5; verum apud ipsum tract. 7 append. JnstructiO brevis" art. 5 haec legis: „in articulo mortis quemlibet sacerdotem posse absolvere a quibusvis reservatis ... et si quidem non habeant censuram adnexam, non remanet obligatio in absoluto comparendi coram Superiore legitimo; si vero habeant adjunctam censuram, remanet onus ad comparendum coram Superiore *. In tract. NI. (de ccnsurisj n. 288 sqq. non amplius discutit hanc causam, sed remittit lectorem ad ca, quae loco priore dixerat. 2) Gobat tr. VII. n. 145 negat, manda­ tum comparendi ita intelligi, ac si nova absolutione opus sit, sed post Trid., quod potestatem absolvendi tribuerit, illam comparitionem esse tamen praeceptum, ut audiatur, quid velit S. Pontifex etc. injungere: quoad juramentum vero comparendi id restringit ex Ta m b. ad solos percussores clericorum ; do quo cf. ipsum T a m b u r. de meth. conf. 1. 2 c. 6 n. 3. Verum nunc ex ipsa Constitutione Pii IX. „Apostolicae Sedis" rationem petunt. Quod enim in una eademque Constitutione hoc onus postea se Superiori sistendi in censuris Romano Pontifici specialiter reservatis expresse efferatur vel renovetur, 632 P. II. L. II. Tr. I. Dp Censuris etc. — Sect. I. Censurarum tract, gen. Superiori; S. Alph. n. 89. Quae vero nunc mutatio hac in re facta vel praeparata sit, η. 875 indicatum habes. Imo alitor etiam ex sese jam saepe expedit, ut aut reus aut confessarius literis petat facultatem absolvendi, ne forte onus postea comparendi poenitentis humeris impositum maneat. Ii enim soli simpliciter liberi ab onere isto, postquam absolutionem sine facultate acceperunt, semper censebantur, qui perpetuo impediti essent, tum quominus S. Pontificem, tum quominus Episcopum adirent: quod sane casus rarus est*. 2. Quinam et quo sensu legitime impediti dicantur a S. Alphonse, disco ex iis, quae dicta sunt de poenit. sect. III. cap. 1. art. 4 § 2. 3. Quaestio a nonnullis agitata, num illo qui Romanum Pontificem adire non valeret, yiro arbitrio suo tam bene a quolibet confessario, quam a suo Episcopo absolvi posset, negandum esse arbitratus sum. Verum nunc post decretum S. 0., quod habes n. 410, haec vix ullius momenti sunt. In casibus autem occultis ordinarie Ii. Pontifici reservatis omnino adeundus est Episcopus. Caput II. De prima censurarum specie, seu de excommunicatione. § i. Generalis notio. ί Ψ Ι ΤΡ.ΚΠΙ» ** 881 I. Excommunicatio est gravissima omnium censurarum, estque vi nominis et re ipsa exclusio a communicatione fidelium, seu exclusio ab illis bonis, quorum fideles qua fideles, i. e. qua membra Ecclesiae participes sunt. Ab illis igitur bonis, quorum valida participatio ecclesiasticae po­ testati subdita est, ita excluduntur excommunicati, ut ne valide quidem eorum participes fieri possint, ab aliis spiritualibus bonis ita excludun­ tur, ut eorum participatio saltem non liceat. II. Attamen plenum suum effectum illa excommunicatio non habet, nisi in vitandis, seu in iis, qui neque ipsi cum fidelibus communicare possunt, neque a fidelibus recipi possunt, seu quibuscum fideles com­ municare nequeunt. Distinguuntur enim post Constit. Martini V. nAd evitanda scandala"2 excommunicati tolerati et vitandi. Cum toleratis igitur reliqui fideles libere agere possunt etiam in sacris actionibus; et quamquam haec pristinae severitatis relaxatio solummodo in favoin allia silentio praeterentur, signum esse, legislatorem velle in solis causis prioribus illam legem sustinere. Quae est ratio non spernenda. Et haec opinio, quoniam n compluribus scriptoribus etiam tenetur, ut a D’Annibale, Pennae b i, Varceno, Marc, Heiner etc., practice probabilis evasit. 1 Quamquam dicitur obligatio personaliter se sistendi R. Pontifici, id tamen non sic intelligitur, quasi R. Pontifex ipse omnium confessiones excipiat atque poenam statuat, sed id facit per specialem suum delegatum, Poenitentiarium pro foro interno in Urbe munere fungentem, aut per Inquisitorem pro certis causis publicis: quem proin loco Pontificis reus adire deberet. Simile quid intellige de Poenitentiario ecclesiae catbcdralis. Per literas autem, ut jam dictum est, recurritur ad S. Poenitentiariam. 2 Vide Hardouin Concit, t. VIII. coi. 892. Excommunicatio — ejus notio. 033 rem et gratiam fidelium facta est, indirecte tamen ipsorum excommunicatormn poena multo levior evasit. III. Vitandi lii soli sunt: 1) nominatim excommunicati et denun­ tiati; 2) notorii clericorum percussores, etsi excommunicationis publica et juridica declaratio ipsius percussoris facta non est. IV. Communicatio cum vitandis sine causa excusante per se qui-882 dem peccatum est, plerumque tamen veniale peccatum tantum (quae­ nam communicatio grave peccatum sit, v. infra); eaque antea punie­ batur excommunicatione minore; nunc vero Constitutione „Apostolicae *Sedisf sublata est excommunicatio minor ipso facto incurrenda: imo prohibitio cum vitando communicandi in civilibus ordinarie loquendo non videtur amplius tam stricte urgere; quum communis socialis vitae conditio hodie videatur causa excusans esse, quam in singularibus casibus probari non oportet. V. Excommunicatio minor id infert, ut, qui ea teneatur, ante ab­ solutionem 1) non possit licite sacramenta recipere, 2) neque licite eligi ad beneficia et dignitates ecclesiasticas. Utrumque sub gravi pro­ hibetur: S. Alph. 147 — 150. Absolutio vero hujus censurae dari poterat a quolibet approbato confessario. Plenior declaratio. Nota ad II. 1. Quamquam ceteri fideles cum ex-8S3 communicato tolerato agere et conversari possunt: licet iis tamen, si ex­ communicatio notoria est, illum vitare, eumque a Missa, officiis divinis etc. excludere vel expellere, idque etsi clericus sit: v. S. Alph. 1. 7 n. 137, Thesaurus p. 2. ad vocem „censura“ c. 10. 2. Probabilius censura non obstat (S. Alph. n. 139), quominus fideles cum tolerato etiam in divinis communicent sine aliqua speciali causa vel necessitate. Haec autem communicatio in divinis, ut per se patet, intel­ ligitur de ritu catholico, non de ritu acatholico, quantumvis acatholicus inter toleratos numeretur. At quamquam censura non obstat, obstare tamen potest in quibusdam actionibus ratio scandali vel cooperationis ad peccatum: de quo cf. n. 889 in fine. Ad III. 1. Ut aliquis tamquam notorius clerici percussor vitandus sit,ss4 crimen debet ita notorium esse, ut „factum non possit aliqua tergiversatione celari, nec aliquo suffragio excusari": ita Const. „Ad evitanda". — Igitur 1) de facto debet publice constare; 2) insuper quaedam juris notorietas re­ quiritur, ut reus vel do crimino convictus sit in judicio, vel ipse in judicio confessus sit (S. Alph. n. 144), vel ipse palam de scelero commisso glo­ riatus sit cum contemptu ecclesiasticae poenae; at non requiritur, ut judex excommunicationem declaret. — ^Percussores autem clericorum" num non tantum ipse exsecutor, sed etiam mandantes, consulentes etc. sint secundum can. „Si quis suadente diabolo", vide infra n. 945. 2. Ut aliquis tamquam nominatim excommunicatus debeat vitari, requi­ runtur haec: 1) debet denuntiatio fieri publice vel in publico loco (post ci­ tationem vel monitionem, quatenus necessaria est) ; 2) debet a legitimo judice non tantum declarari, crimen illud et illud esso commissum, sed ex­ communicationem esso contractam; 3) reus in generali aliqua expressione tantum comprehendi non potest, sed debet proprio suo nomino, aut iis 634 P. IL L. IL Tr. L De Censuris etc. — Sect. I. Censurarum tract, gen. saltem verbis designari, quae solam hanc individuam personam exprimant; 4) ut extra territorium Superioris denuntiantis aliquis vitari debeat, saltem requiritur, ut in illo extraneo loco etiam notoria evaserit aut brevi omnino evasura sit illa juridica denuntiatio: S. Alph. n. 137. Similiter de percussione clerici, si causa est, cur excommunicatus sit vitandus, in loco, de quo agitur, notorie constare debet; privata unius alteriusve cognitio non sufficit, ut excommunicatus vitari debeat, aut etiam aliquando, ut possit vitari, siquidem pro variis circumstantiis ejusmodi evitatio potest peccatum contra caritatem esse. Cf. S. Alph. n. 145 et 78; Ta mb urini 1. 10 (de censuris) tr. 1 c. 3. Adde 5) At postquam semel constitit, aliquem esse vitandum, tamdin vitari debet, donec constet, saltem testimonio hominis fido digni — aliquando ipsius rei testimonium sufficit — de data absolutione. S. Alph. n. UG. § 2. Effectus formales excommunicationis singillatim expenduntur. Supra dictum est, excommunicationem dicere exclusionem a com­ munione fidelium. Nexus igitur vitalis, qui est inter membra et totum corpus mysticum seu morale Ecclesiae, et inter singula membra mutuo inter se adjuvantia, relate ad excommunicatos solvitur. Quapropter incurritur: I. Privatio suffragiorum communium. Suffragia intelliguntur preces et spiritualia bonorum operum au­ xilia, quibus unus ab altero apud Deum juvatur maxime per modum impetrationis, vel etiam propitiationis et satisfactionis. Nititur haec mutua fidelium opitulatio in communione Sanctorum. 1. Excommunicat! privantur iis orationibus, quae nomine Ecclesiae a publicis ministris Deo deferuntur; quia exclusi sunt a legitima auctori­ tate e numero eorum, pro quibus Ecclesia per suos ministros orare intendit, neque amplius deputantur ministri, ut pro illis excommuni­ catis orent. Tota enim haec deputatio tandem ab auctoritate supremi Ecclesiae rectoris, R. Pontificis, pendet. 2. Privantur iis suffragiis, quae sine speciali intentione seu appli­ catione orantium per privatas Christianorum orationes et bona opera in totum corpus Ecclesiae et singula membra propter solum illum nexum redundant, qui omnes in unum spirituale corpus, cujus caput Christus est, conjungit. Propter opera bona singulorum Ecclesia tamquam unum corpus Deo placet, ct quo magis haec Ecclesia Deo placet, eo facilius et abundantius singulis ejus membris, qui vitalem nexum servaverunt, intuitu totius Ec­ clesiae gratias suas Deus largitur. Neque a peccatoribus seu membris aegrotis et putridis omnis talis influxus arcetur; at in excommunicatos non derivatur, utpote qui dissecta sint a reliquo corpore membra. Sicut talis communio bonorum pro tota Ecclesia exsistit, ita intra Ecclesiam singulae societates, ut religiosi ordines, inter sua membra singularem et specialem bonorum spiritualium communionem habent. Ad hanc communio­ nem admittere, aut ab illa excludere, illius est, qui universalem talis so- Excommunicatio — formales effect. —privatio suffrag., sacram. 035 cietatis gubernationem habet: siquidem ipsius est, nova membra societati aggregare, idque sive plene, sive ex parte, atque etiam eodem modo membra rescindere. Totius vero Ecclesiae universalem curam S. Pontifex habet. Quare ipsius est et eorum, quibus ipse eam potestatem facit, et ad hanc bonorum operum communionem admittere et ab ea excludere. 3. Eodem modo, vel potiore jure excommunicati excluduntur a participatione omnium indulgentiarum, non tantum, quatenus extra statum gratiae sunt, sed etiam quatenus, contritione quidem cum Deo reconciliati, a vinculo excommunicationis nonduin soluti sunt. The­ saurus enim Ecclesiae, ex quo indulgentiae conceduntur, aperitur et clauditur secundum justam voluntatem supremi Ecclesiae capitis, cui Christus hanc dispensationem concessit. 4. Quae n. 2 et 3 notata sunt, eodem modo valent de vitandis sse et de toleratis. Quoad orationes vero, quae a publico ministro nomine Ecclesiae fiunt, illud discrimen intercedit, ut nullus quidem excom­ municatus sive toleratus, sive vitandus inclusus sit in numero fidelium eorum, pro quibus Ecclesia per ministros suos orat, sed quod vitandus ne includi quidem possit, possit vero speciali actione ministri toleratus. Nam quum Ecclesia non amplius prohibeat fideles sive laicos sive clericos, quin admittant ad sacrarum functionum et liturgiae praesen­ tiam toleratos: consequens est, ut clerici, etiam sacras functiones exercentes et ut ministri Ecclesiae pro omnibus adstantibus orantes, licite pro toleratis orent, seu communium orationum eos participes faciant — id, quod intelligi debet ad eum finem fieri, ut excommuni­ catus convertatur1. 5. Privatim orare pro excommunicatis sive toleratis sive vitandis nemo prohibetur, sed laudabile est et ab Ecclesia commendatur. Imo etiam in sacra functione Feriae VI in Parasceve Ecclesia jubet mini­ stros suos orare pro omnibus, etiam excommunicatis, pro schismaticis et haereticis, ut omnes gratiâ divina illuminati et moti ad Christum ejusque Ecclesiam convertantur. Fuse de hac quaestione tractat Suarez dc censuris disp. 9, nostro tempore Kober der Kircheribann cap. 6 § 1. II. Privatio sacramentorum recipiendorum. 8ST 1. Est regula ab omnibus admissa, excommunicatum sub gravi prohiberi a sacramentis recipiendis, quamdiu excommunicationi subjacet. V. Decret. 1. 5 tit. 39 cap. 59 „Si quemu, quo illa exclusio minori excommunicationi et a fortiori majori excommunicationi attribuitur: cf. Suarez 1. c. disp. 10; S. Alph. n. 15S. 2. Excommunicatio qua talis tamen, quae recipientem liget, nullum sacramentum facit irritum. Suarez 1. c. sect. 3, S. Alph. n. 159. Videlicet fieri propter excommunicationem sacramenta irrita, ne cogi­ tari quidem potest nisi relato ad sacramenta matrimonii et poenitentiae, 1 Quae dc Missa celebranda pro excommunicatis teneri debent, habes supra de Missae sacrificio fi. 176 et 177. G36 Ρ. IL L. IL Tr. L De Cenaxiris etc. — Sect. L Censurarum tract, gcn. quum coruni valor indirecte aut directe pendeat ab Ecclesia, reliquorum autem valor ab Ecclesia attingi nequeat. Quapropter si quaeritur, utrum revera propter excommunicationem haec duo sacramenta fiant irrita, quae­ stionis solutio ab eo dependet, utrum Ecclesia 1) excommunicationem sta­ tuerit impedimentum matrimonii dirimens, 2) utrum cuilibet sacerdoti juris­ dictionem in peccata hominis excommunicati subtraxerit annon. Primum nemo asseruit unquam, imo ejusmodi matrimonium manifeste pro valido ducitur in Decretal. 1. 4 tit. 7 c. 6 „Sign>ficastiu. Secundum asseritur quidem a compluribus, ut Sylvest., P a 1 u d., G a b r ., S. A n t ο n in., Soto, Lugo de Each. d. 14 n. 105; attamen S. Alph. cum Suarez pro nveriore“ habet sententiam „communissimam“, excommunicatum non subtrahi ita jurisdictioni sacramentali, siquidem nuspiam Ecclesia id ex­ presserit. Sed probe notandum est, per excommunicationem qua talem quidem non fieri sacramentum poenitentiae irritum; fieri vero communiter ex in­ dignitate excommunicati et defectu debitae dispositionis. Quapropter tum tantum valide conferri potest, si praeter jurisdictionem in confessario in poonitente adest aut ignorantia aut gravis necessitatis excusatio. Nam: 3. Si gravis necessitas adest, e. g. periculum gravis infamiae et similia, excommunicatio non obstat, quominus sacramentum (Eucharistia et tum etiam antea poenitentia) licite suscipiatur. Haec autem necessitas in vitando, imo in quolibet notorie ex­ communicato vix potest contingere; facilius in eo, qui occulta ex­ communicatione ligatur. At pro absolutione sacramentali illius, qui reservata excommunicatione ligatur et, quamquam resipuit, legitimum Superiorem adire nequit: timor manendi diutius in statu peccati gravis necessitas putatur; S. Alph. 1. 7 n. 86 (cf. 1. 6 n. 265 et 585) refert sententiam, ex qua pro diversa poenitentis conditione atque desiderio durum existimetur, si quis etiam per biduum tantum in statu peccati relinquatur : quam, etsi non expresse reprobat, sed nec approbare qui­ dem videtur, quia in tali spatio non adsit morale periculum mortis. Gravior causa sane requiritur ex n. 410 pro tollenda, ipsa censura. 4. Qui admittunt ad sacramenta nominatim excommunicatum, ipsi incurrunt: a) excommunicationem Papae reservatam, si sponte et sciente)' admittunt eum, qui a Papa nominatim excommunicabis est; b) interdictum ab ingressu ecclesiae, si utcunque aliquem ab alio nomi­ natim excommunicatum admittunt (cf. infra Bullam „Apostolicae SedisL}. III. Privatio sacramentorum administrandorum. 839 1. Excommunicatio per se sub gravi prohibet sacramentorum administrationeni et SS. Missae celebrationem, at irritas non facit illas actiones, nisi forte quoad sacramentalem absolutionem jurisdictione privaverit: v. Decretal. 1. 5 tit. 7 fere totam, praecipue cap. 10 „Si celebrat". 2. Quemlibet excommunicatum sive toleratum, sive vitandum ex­ cusat ab hac prohibitione gravis necessitas sive propria sive aliena. 3. Toleratum insuper excusat petitio aliorum fidelium. Nam quum illis interdictum non sit, in divinis cum tolerato communicare, iste 888 Excommunicatio. — formales effect. — privatio sacratu., offic. div. G37 favor nullus esset, nisi etiam tolerato, si rogaretur, communicare cum fidelibus liceret. Explicatio. Ad 2. nota: 1) Propter alienam necessitatem excommu­ nicato vitando licet moribundis administrare sacramenta, quando alius mi. nister deest; imo tunc, saltem si rogatur, ministrare debebit. 2) Propria necessitas, quae in vitando quidem rarissime aderit, est v. g. gravis timor infamiae vel scandali, quod ex omissione sacramenti ad­ ministrandi sequatur (at communiter potius ex ipsa administratione gra­ vissimum scandalum sequeretur); aut gravis metus incussus citra injuriam religionis vel scandalum. Cf. Suarez 1. c. disp. 11 sect. 1. 3) Quamquam in certis casibus excommunicatio administration! sacra­ menti non jam obstat: erit certe obligatio — in quantum fieri potest — ante sacramenti collationem vel confectionem recuperandi statûs gratiae sanctificantis; alioqui sacrilegium committitur. Ad 3. Etiamsi fidelibus licet, cum toleratis etiam in divinis com­ municare: tamen periculum, ne excommunicatus indigne sacramentum mi­ nistret, aut alia scandali ratio prohibent, quominus sine sufficienti causa, majore vel minore, ab eo sacramenta petantur, quem excommunicatione ligatum esse cognoscitur. Attamen si de occulta excommunicatione agitur, notabilis utilitas propria, etsi non adeo gravis, ratio est, cur ejusmodi mi­ nistrum fidelibus adire liceat. IV. Privatio officiorum divinorum. ,,Divinau simpliciter dicta latiore sensu sumpta comprehendunt : 1) Ss. Missae sacrificium aliaque publica officia liturgica, 2) sacramenta, 3) ecclesiasticam sepulturam; sivero pressius sumuntur, „divina officia * distinguuntur aliquando a sacramentis, imo interdum a sacramentis et sepultura ecclesiastica. Hic in sensu illo restrictiore sumuntur, non quod excommunicati solummodo illis officiis divinis priventur, quae strictiore illo sensu ita appellantur, sed quia de aliis membris, sacramentis et sepultura, jam actum est, vel agetur infra. 1. Prohibentur igitur excommunicati, quominus non tantum sacras illas et a publico ministro faciendas actiones exerceant, sed etiam iis assistant. V. Decretal. 1. 5 t. 39 cap. 43 n*Responso etc. Imo haec omnia ex prohibita communicatione fidelium cum excommunicatis vitan­ dis satis colliguntur et ex aliis sanctionibus, quibus poena gravi in clericos animadvertitur, qui excommunicatos illos ad sacra recipiant. 2. Sacrae illae functiones sunt imprimis: sacrificium Missae, officium divinum in choro peragendum, aliae functiones, quae secundum liturgiam a sacris ministris publice in templo peraguntur, ut benedictio palmarum, candelarum in festo Purificationis, consecratio oleorum ecclesiae consecratio, exsequiae defunctorum, benedictio nuptiarum, ex­ positio Sanctissimi etc. Imo quando de exercendis sacris functionibus agitur, excommunicatus ab omni exercitio ordinis sacri sub gravi arcetur, nisi excommunicatus toleratus id agat rogatus ab aliis, aut nisi fiat ex necessitate (v. supra do privatione sacrament.). Cf. ea, quae infra de irregularitate ex „violatione censuraefc dicuntur. G3S P. II. L. II. Tr. I. Pe Censuris etc. — Sect. I. Censurarum tract, gcn. 3. Nullus excommunicatus prohibetur concioni assistere: v. cap. „Jïesponso“ supra citatum. 4. Quamquam vi legis per se spectatae omnes excommunicati a divinis officiis excluduntur, ita ut, si assistant, graviter peccent: tamen in favorem fidelium ille rigor toleratis mitigatus est, ita ut saltem invitati et rogati a fidelibus licite possint assistere; imo illa assistentia quoad divina officia pro toleratis non videtur hodie amplius tam severe prohibita. Ita. probabiliter Comment. Reat. in Bullam „Aposlolicae Sedisu cap. II. art. 1 „Praen o tan d a“. NB. Quod imprimis valet de heterodoxis acatholicis. Nam in foro externo quidem pro excommunicatis habentur, quum de interna eorum bona fide Ecclesia non judicet: at non solummodo subjective, quod nihil sciunt de prohibitione, sine peccato sacris catholicorum assistunt, etiam non specialiter invitati, sed etiam objective pro illis heterodoxis prohibitio illa multo minus amplius viget, quum ubique passim non tantum permittatur, sed etiam desideretur ab Ecclesia, ut praesentes videant et percipiant tum veram liturgiam, tum veram doctrinam. 891 5. Excommunicati autem vitandi omnino excludendi sunt a divinis officiis, et si se illis ingerunt, monendi sunt primum, ut exeant; si no­ lunt, vi expellendi seu extrahendi (non tamen violenter laedendi vel injuria afficiendi) ; si expelli nequeunt, fideles debent recedere, sacerdos vero, si Missam celebrat et consecrationem vel canonem jam incepit, pergere quidem debet cum ministro usque ad sumptionem SS. Sanguinis, dein recedere et reliquam Missam in sacristia peragere aut in alio loco decenti: v. S. Alph. n. 176 et 177. NB. Etsi vitandus clericus est, expelli debet — quamquam sine per­ sonae laesione —; neque propterea incurritur casus canonis: „Si quis suadente diabolo". G. Quilibet igitzir notorie excommunicatus ita expelli potest, ut supra dixi n. 883; tamen eum, quem excommunicatione ligari, notorium non est, sic expellere, contra caritatem vel etiam contra justitiam erit, utpote gravis delicti nondum noti manifestatio. f v λ f γκγ" 892 7. Quum per se, lege severe sumpta, excommunicato non liceat di­ vinis officiis assistere, neque hodierna mitior praxis certum, sed solum pro­ babile jus tribuat, ipse excusatur ab obligatione audiendae Missae diebus Dominicis et festivis. Atque probabile est (contra Go bat aliosque) secun­ dum multorum scriptorum doctrinam, eum non delinquere contra hoc prae­ ceptum, si negligat absolutionem quaerere atque ita impedimentum audiendi Sacri auferre. — At si quis propter excommunicationem impeditus manet, non quaerens absolutionem, quominus praeceptum paschalis Communionis impleat, communis sententia eum damnat etiam de hoc praecepto violato, quippe quod multo nobilius sit atque quodammodo in divinum praeceptum transeat. Hinc etiam omnino dicendum est, eum, qui diu manens in ex­ communicatione causa est, cur diu abstinere debeat ab audiendo Sacro, hoc quoque titulo reum esse gravis peccati, siquidem diu a sacrificio N. Le­ gis abstinere non minus offendit contra divinam legem, quam diu abstinere a suscipienda S. Eucharistia. Excommunicatio — formales effect. — privatio offic. dit., sep. eccl. 639 8. Excommunicatus, si clericus est in sacris constitutus vel beneficiatus, nullo modo deobligatur a recitando Breviario: sed, saltem si vitandus est, non potest cum aliis recitare, multo minus in choro fungi officio hebdo­ madarii. — Complures scriptores notant, eum etiam in privata oratione, si solus orat, loco „Dominus vobiscum“ dicere debere (sub veniali) „Domine, exaudi orationem mean? ; at de hoc minime constat, ut videre est apud S. Alphonsum n. 178. Privatim cum altero recitare, excommunicato ad summum veniale pec­ catum est, ut constabit ex dicendis de irregularitate; in choro vero officio hebdomadarii fungi, per se est mortale peccatum, ita ut ne tolerato quidem, nisi propter necessitatem etc. excusetur, id agere liceat. De socio privatim adhibendo confer, quae Schmalzgrueber 1. 5 tit. 39 n. 131 habet, nimirum posse etiam non toleratum advocare socium ex aliqua necessitate vel utilitate, praesertim si hic ei subditus sit: nam subditum sive famulum non privari communione domini sui in iis, in quibus inservire ipse tenebatur. Cf. Gury-Ballerini II. n. 962 not. V. Privatio sepulturae ecclesiasticae. Quamquam ante Coustitut. „Ad evitandau quilibet excommunicatus s?3 privandus erat sepultura ecclesiastica: tamen quum sepultura non sit aliquid, quod agat excommunicatus, sed quod alii fideles cum ipso vel circa ipsum agunt, essentiale discrimen inter excommunicatos toleratos et vitandos hac in re exinde ortum est. 1. Vitandus, qui sine signis poenitentiae decessit, non potest ecclesiastico ritu sepeliri, imo si in loco sacro sepultus est, exhuinandum est cadaver, locus vero, utpote pollutus, reconciliandus est. Ita tum ex aliis locis juris canon., tum ex iis, quae agunt de consecrat, et exsecratione. 2. Vitandus, qui absolvi non poterat, attamen poenitentiae signa dedit, etiam post mortem absolvendus est, dein in loco sacro sepelien­ dus. Quodsi ante absolutionem sepultus est, supplenda est absolutio, sed non censetur locus sepulturae pollutus. 3. Toleratus, qui notorie excommunicatus est, si sine signo poeni­ tentiae vel reconciliationis cum Ecclesia desiderii decessit, etiam pri­ vandus est sepultura ecclesiastica, imo si sepultus est in loco sacro, inde removendus est. At locus ille reconciliatione non indiget; id quod valet etiam, si notorie haereticus in loco sacro sepultus est: v. S. Alph. 1. 6 n. 366 ex Lugo de Euchar. d. 20 n. 57. Sunt vero, qui hanc sepulturae privationem potius quam a censura ab eo repetuut, quod defunctus aut ut publicus peccator sc gesserit, aut ut haereticus vel schismaticus plane extra communionem Ecclesiae vixerit, ita ut sine scandalo non possit sepeliri. Castropal, de censuris d. 5. p. 4 § 3 n. 10 haec habet: nPost Extravag. ,Ad evitanda1 nemini est neganda sepultura ecclesiastica vi alicujus censurae vel sententiae, nisi prius fuerit ea censura vel sententia denuntiata/ Ergo quotquot denuntiati non sunt, si sunt sepultura christiana privandi, privantur alio titulo accedente, ut haeresis, schismatis, publicae impoenitentiae titulis. FW A'ir.!^ 1 G 10 P. II. L. II. Tr. I. De Censuris etc. — Sect. I. Censurarum tract, gen. 4. Admissio ad sepulturam, si agitur de nominatim excommuni­ cato, punitur: 1) interdicto ab ingressu ecclesiae („Apostol. Sedisa ser. VI. n. 2); 2) excommunicatione Rom. Pontifici reservata, si clerici sponte et scienter exsequias faciunt circa eum, qui nominatim a Papa ex­ communicabis est (ibid. ser. II n. 17); 3) excommunicatione non reservata ii puniuntur, qui mandant vel cogunt tradi ecclesiasticae sepulturae quoslibet nominatim inter­ dictos vel excommunicatos, aut notorios haereticos (ibid. ser. IV n. 1). sat VI. Privatio jurisdictionis ecclesiasticae. 1. Excommunicatus vitandus omni jurisdictione ecclesiastica pri­ vatur sive externi, sive interni fori. Quare leges ferre, censuras in­ fligere, sententiam dicere, beneficia conferre, approbationem dare, sacramentaliter absolvere valide non potest. — Relate ad sacramentalem absolutionem excipe articulum mortis. 2. Excommunicatus toleratus, quamdiu titulo suo privatus non est, valide quamlibet jurisdictionem exercet: hoc enim necessario con­ sequitur ex concessione fidelibus facta cum tolerato communicandi, quae inanis esset, nisi in illius officio sine periculo frustra agendi cum eo communicare valerent. 3. Sed excommunicato tolerato ipsi ex sese ne jurisdictionem quidem exercere licet; idque grave peccatum est, nisi levitas materiae excusat; rogatus autem a fidelibus, aut necessitate alioqui grave damnum incurrendi coactus et valide et licite agit. 895 VII. Privatio beneficiorum. 1. Quilibet excommunicatus sive notorius sive occultus inhabilis est ecclesiasticis beneficiis obtinendis. Collatio igitur excommunicato O facta tum ex parte conferentis, tum ex parte accipientis graviter peccaminosa est atque eo ipso irrita et nulla, neque ullum jus ad fructus creare potest: excipe, si collatio ab ipso S. Pontifice scienter fit. At si collatjo fit erga absentem, qui tempore collationis excommunicatus non erat, evasit autem excommunicatus ante acceptationem: alii putant, eum acceptare valide posse atque ita collationem perfectam reddere (ita Covarruvias P. I. in cap. Alma mater § 7 n. 4), alii, ut Kober (Kirchenbann cap. 6 § 5 pag. 347), id negant. Quum prior opinio probabilis sit, ejusmodi homo etiam licite acceptet, si in animum in­ duxerit, quam primum quaerere absolutionem. 2. Nulla excommunicatio eo ipso privat beneficio jam obtento; atque ita ipse vitandus etiam beneficium saltem retinet. Non idem omnino de fructibus beneficii percipiendis dici potest: quos excommunicatus saltem non omnes retinere valet, siquidem incapax est implendi omnia officia, propter quae fructus beneficii suos facit; imo si vitandus est vel notorio excommunicatus, a Superiore ecclesiastico privandus est beneficii adininistratione et fructuum perceptione. — Quodsi per annum in excommunicatione perseveravit, non fructibus solum, sed ipso bene- Excommunicatio — formales effect, — privatio benefit., commun. for. et civ. 641 ficio per judicem privari potest. — Attamen si aut per se aut per alterum officia omnia implet — id quod in occulte excommunicato facile contingere potest — fructibus ex se privatus non est, neque iis restituendis obnoxius. Hinc collige : Si parochus aliquis nominatim excommunicatus atque propterea vitandus est, tamen valide matrimonio parochianorum assistit, quamdiu beneficio parochiali privatus nondum est; sed parochiani non tenentur, neque possunt licite eum assistendi causa invitare eumve adire, sed alium delegatum adire debent, qui si diu deest neque pro­ videri potest, solis testibus sint contenti. VIII. Privatio communicationis forensis. 1. Vitandus in foro ecclesiastico non potest publicum munus gerere, see Id enim natura sua sequitur ex eo, quod neque ipse cum fidelibus, neque fideles cum ipso agere possint in iis, quae ecclesiastica sunt. — Attamen ne injuriam impune pati debeat, conceditur ei, ut appellationem instituere et prosequi possit, et in judicium actus se tueri. 2. Ex jure Romano privabatur vitandus similiter communicatione in foro civili, ita ut neque judex, advocatus etc., neque actor, testis etc. esse posset. Imo etiam ab aliis muneribus, ut tutoris, testamenti exsecutoris ipso facto excludebatur. Hae vero dispositiones a recentibus juribus ex­ punctae sunt. 3. Toleratus nulla communicatione forensi ipso facto privatur; at in omnibus illis, in quibus vitandus exclusus est, toleratus juridice repelli potest ab iis, quorum forto interest. IX. Privatio communicationis civilis. Quae hodie non videtur vigere, nisi aliqua specialis ratio ex ipsa criminis natura appareat, et nisi excipias aliquatenus actionem cum illo orandi. Nam etiam ad privata devotionis exercitia, nulla causa ex­ cusante, vitandum admittere, non puto licere. — De cetero vero rationes illae, quae jam diu ut causae excusantes afferebantur, propter quas civilis communicatio licita iu singulis casibus fieret, hodie tam late patent, ut eae vix non pro quolibet adsint. Sed lex aliqua, si communiter servari amplius non potest, vi sua censetur destituta esse, etsi ab aliquo in particulari servari possit. Complementi igitur causa accipe actiones, quae in civili commercio praecipue prohibebantur, nisi causa justa excusaret, hoc versiculo memoriali comprehensas: „Os, orare, vale, communio, mensa negatur/ Cf. S. Alph. 1. 7 n. 188 sqq. ex c. „Excommunic.a cans. 11 q. 3: ad­ verte tamen, solos vitandos respici. 1. Os intelligitur osculum pro omni signo familiaritatis. 2. Orare intelligitur omnis communicatio in divinis, de qua supra; at non tantum publica, sed sub veniali etiam privata cum excommunicato oratio, nisi status subjectionis excuset. 3. „Valcu est salutatio honorifica, i. e. honoris exhibendi causa facta; ergo: 1) non resalutatio, neque 2) — idque probabiliter — ea salutatio, in cujus omissione non tantum officii praeteritio, sed positiva dehonoratio seu Lehmkuhl. Theol. mor. Π. Edit. 4. 41 042 Ρ. Π. L. II. Tr. I. De Censuris etc. — Sect. I. Censurarum tract, gen. contumelia contineatur, neque 3) alia merae urbanitatis signa: v. S. Al­ pho n sum n. 192. 4. Communio intelligitur : contractus, societas, cooperatio, cohabitatio; at haec cohabitatio, concursus ad idem opus et similia non dicuntur illicita, si casu fiunt, non per modum societatis. S. Alph. n. 194. 5. Mensa est convictus, convivium per modum societatis, invitatio ad mensam etc.; non vero prohibitum censebatur, quominus aliquis in eodem hospitio cum excommunicato mensae assideret. S. Alph. n. 195. NB. 1. Si eam communicationem in divinis excipias, de qua jam supra dictum est, mere civilis communicatio generatim non censebatur mortale peccatum esse. At potest esse mortale etiam nunc: 1) ex peri­ culo perversionis; 2) ex ejusmodi communicatione, quae contumaciam excommunicati confirmet; 3) ex cooperatione in ipso crimine (de quo cf. infra, quae de singulis excommunicationibus dicentur). 898 NB. 2. Causae excusantes, quae jam dudum efferebantur ut rationes, ex quibus liceret civiliter cum vitando communicare, initium sumpserunt a tempore S. Gregor ii VII. Ille enim in Concil. Romano IV. — quam­ quam ad tempus — a lege communicationem prohibente exemit „uxores, liberos, servos, ancillas, seu mancipia, necnon rusticos et servientes, et omnes alios, qui non adeo curiales sunt, ut eorum consilio scelera per­ petrentur, et illos, qui ignoranter excommunicatis communicant seu illos, qui communicant cum iis, qui communicant excommunicatis44 ; v. c. (103) „Quoniamu caus. 119. 3. — At decursu temporis moderatio illa, nedum cessaverit, stabilita et aucta est (cf. Kober 1. c. § 7 p. 388 sqq.), ita ut hac regula exceptiones contineas: ! „Utile, lex, humile, res ignorata, necesse.u 1. Utilitas tum spiritualis ipsius excommunicati, tum quaelibet nota­ bilis, quam alter ab excommunicati consortio perciperet. 2. Lex est vinculum matrimoniale, vi cujus uxori cum viro excom­ municato vivere permittitur, nisi 1) jam antea legitimum divortium factum sit, aut 2) excommunicatio lata nominatim propter haeresim, aut 3) matri­ monium ipsum illegitime initum causam dederit excommunicationi — in quo casu vita conjugalis ex parte uxoris sit communicatio in crimine criminoso. 3. Humile intelligitur de quolibet statu subjectionis, ut famulorum, filiorum-familias, imo etiam filiorum jam emancipatorum et similium. Item vice versa cum famulis, filiis etc. forte excommunicatis permittebatur domiuis, parentibus communicare: v. S. Alph. n. 203 et 204. 4. Res ignorata exprimit quamlibet, i. e. sive juris sive facti, igno­ rantiam, ita ut, quamdiu ignorem aliquem excommunicatum eumque vi­ tandum esse, liceat mihi cum eo communicare (S. Alph. n. 205); idque verum dicit S. Doctor, etsi ignorantia sit vincibilis et crassa. 5. Necesse dicit quamlibet cujusvis necessitatem gravem, sivo hominis excommunicati, sive alterius, quae sine communicatione cum excommuni­ cato auferri vel evitari non possit; eaque vix non inclusa est in n. 1 „Utileu, nisi hoc discrimen attendas, quod sola utilitas excommunicati temporalis non sufficit, sufficit necessitas. 11 j . ; Excommunicatio. — Quando liceat communicare. — Effectu» mediati. 643 § 3. Effectus excommunicationis mediati. Hucusque actum est de effectibus excommunicationis, quos for-sw males vocare licet vel immediatos, quibus ipsa excommunicationis natura declaratur. Sunt autem alii quoque effectus, qui cum ea con­ junguntur vel ortum ex ea ducunt, interposita alia post excommuni­ cationem excommunicati culpa: 1. Irregularitas, quae inducitur violatione censurae: de quo vide infra de irregularitatibus. At hic non est solius excommunicationis effectus proprius. 2. Suspicio haeresis, quae inducitur, quando aliquis post legitimas monitiones non resipuit, sed in excommunicatione obdurato animo per annum insorduit, ut legere est Trident, sess. 25 de ref. cap. 3. Quapropter in hoc casu potest, quaecunque causa fuit excom­ municationis, „Inquisitio haereticae pravitatis44 contra contumacem procedere. Censetur autem illa annua perduratio per se suspicio, quae dicitur „levisu ; quodsi aliquis ulterius contumax exsistit, nolens se a suspicione haeresis purgare, fit suspectus vehementer, atque post alterum annum insordescendae declarandus erit haereticus: v. Thesaurum p. 2 ad vocem „Insordescentiau n. 1. 3. Insordescentia per annum producta habetur pro probatione illius criminis, propter quod excommunicatio inflicta est: v. Thesau­ rum ibid. n. 3. 4. Etsi in ipsa excommunicatione reus non privatur beneficio, tamen postquam per annum in ea insorduit, a judice beneficio privari potest: Thesaurus ibid. n. 5. Illa autem poenarum aggravatio non ita ad alias quoque censuras praeter excommunicationem referri debet. Caput IIL De secunda censurarum specie seu de suspensione. § i. Eotio et divisio. Suspensio est censura, qua clericus privatur quodam usu potestatis 900 ecclesiasticae vel functionum sacrarum exercitio. Pro distinctione ab aliis poenis haec nota: 1) Suspensio est poena in solos clericos; 2) ea privat tantum activo usu quarundam rerum sacrarum, non usu passivo seu receptione: quare nulla suspensio obstat, quominus clericus, si aliter dispositus est, sacramenta ecclesiastica recipere possit, aut defunctus ritu ecclesiastico sepeliatur; 3) suspensio distinguitur a depositione et degradatione, quae sunt poenae per se vindicativae et privant non usu tantum et 41 * 644 P. II. L·. II. Tr. I. De Censuris etc. — Sect. L Censurarum tract, gcn. exercitio ecclesiasticae potestatis, sed ipso titulo ecclesiastico atque, quantum ab Ecclesia pendet, ipsa potestate. Dixi ^quantum ab Ecclesia pendet44; nam potestate solius ordinis, utpote in charactere indelebili fundata, is, qui ordinatus est, privari nequit. Divisio: I. Suspensio non omni usu potestatis semper privat, sed multiplex pro majore minoreve privatione distinguitur. Res enim, qua quis privari potest, aut officium est, aut beneficium, i. e. ejus fructus et administratio ; officium vero dicit usum ordinum et jurisdictionis. Secundum diversam igitur privationem erit: 1) Suspensio ab officio, quae et usu ordinum et jurisdictionis privat. 2) Suspensio ab ordine, quae usu ordinum sacrorum privat: — minores ordines, qui a quovis laico secundum disciplinam nunc vigentem exerceri possunt, frustra comprehenduntur. Sed haec ipsa ab ordino suspensio particularis esso potest, superiore aliquo ordine privans, non inferiore, ut: suspensio a Pontificalibus, quae liberum exercitium eorum relinquit, quae solum presbyteralem ordinem spectant; suspensio a presbyteratu, a diaconatu etc.: imo partialis etiam esse potest suspensio ab unius certi ordinis functionibus, v. g. suspensio a con­ ferendis ordinibus, suspensio ab audiendis confessionibus. 3) Suspensio a beneficio, qua poena clericus, relicto sibi usu or­ dinis et jurisdictionis, a perceptione fructuum beneficii ejusque administratione arcetur. Si „suspensiou sine determinatione infligitur, intelligitur totalis, quae et officio et beneficio (sensu explicato) privat. Hinc sequitur, eum, qui ab ordine suspensus est, posse valide et licite illa facere, quae solius jurisdictionis sint, non vero, quae ordinem sive solum sive cum jurisdictione conjunctum requirant: v. g. confessiones eum excipere non posse, posse ad confessiones audiendas — si ipsius muneris est — approbare, delegare etc. 901 II. Pro diverso modo infligendae suspensionis non tantum distin­ guitur, ut fit etiam in ceteris censuris, suspensio latae et ferendae sententiae, suspensio a jure et ab homine: sed in suspensione peculiare aliquid inductum est a Concilio Trid. sess. 14 cap. 1 de ref. Nam pro diverso ordine juris in infligenda suspensione, quae „ab homine14 est, observando, distinguitur suspensio communi modo inflicta, et suspen­ sio ex informata conscientia „ex quacunque causa etiam ob occultum crimen quomodolibet etiam extrajudicialiter44, quae fieri potest ab officio et ab ordine, non vero a beneficio: v. S cavi ni t. 1 n. 938. Quae Tridentini constitutio ansam dedit dubitandi, num et in causis occultis et in causis publicis Episcopus clericum suum, judiciali forma non servata, suspendere possit. Qua in re S. C. C. non raro invenitur tenuisse sententiam, propter solam causam occultam hanc suspensionem infligi posse; in publicis vero causis juris ordinem omnino esse servandum: cf. Acta S. Sedis vol. 7 p. 569 sqq.— Quapropter si Episcopus contraria opinione nixus procedat, clerico appellationem ad S. Sedem interponere liceat. — Suspensio — ejus notio et divisio. G45 In hac igitur suspensione „ex informata conscientia® Episcopus causam clerico indicare non tonetur, tenetur vero, si postulatur, S. Congregationi vel S. Sedi negotium exponere: v. Scavini I. c. n. 101 G. III. Suspensio non necessario est censura, sed potest esse poenam2 mere vindicativa. Quare haec distinctio multum attendenda est propter effectum irregularitatis, quae censurae violationem sequitur. Dignoscitur autem ut censura, si imponitur pro peccato non mere praeterito, atque eo modo, qui indicet, secuturam esse absolutionem post resipiscen­ tiam delinquentis. Non est igitur censura vero sensu suspensio: 1. Si imponitur „inperpetuum?, seu ex se irremissibiliter: S. Alph. n. 314. 2. Si imponitur post peccatum jam praeteritum, quod neque in effectu suo a delinquente culpabiliter sustinetur. 3. Si imponitur ex informata conscientia, causa ne implicite quidem mani­ festata; nam ex hoc solo concludi debet, non esse censuram, siquidem cen­ sura dirigitur ad frangendam contumaciam, ac propterea primo ad mani­ festandam causam seu culpam, a qua Superior vult delinquentem corrigere: nisi forte causa aliunde jam nota est. (Hinc tamen generatim fit, quod Ben. XIV. de syn. dioec. 1. 12 c. 8 n. 5 refert decisum a S. C. C. in Sagonensi 21. Julii 1625, ut clericus ex informata conscientia suspensus, qui nihilominus sacras functiones, licet interposita appellatione, exercuerit, ir­ regularis evadat; idem monet Instr. S. C. de Prop. F. 20. Oct. 1884.) 4. Si post crimen patratum per sententiam particularem judicis sus­ pensio ad certum et definitum tempus infligitur, praesumptio est, eam non esse censuram, sed poenam vindicativam ; (si vero suspensio latae sententiae v. g. ad annum, ad triennium est, haec videtur cum S. Alphonso 1. c. n. 314 pro censura habenda esse1). 5. Si infligitur suspensio oretenus, nisi Superior regularis, habens privilegium, quo non teneatur in scriptis poenam ferre, id facit: alias prae­ sumitur, suspensionem esse per modum poenae vindicativae impositam; nam censuram oretenus infligere non licet, at nemo censetur illicite agere vel egisse, nisi probetur: S. Alph. n. 317. 6. Si statuitur, suspensionem duraro ad arbitrium seu beneplacitum judicis, merito haec poena non pro censura habetur, siquidem censurae duratio non a judicis arbitrio, sed a poenitentia delinquentis pendere debet (Tambur. de censuris tr. 2 c. 1 n. 3): nisi forte sit poena latae sententiae. Ί. Si fertur suspensio in communitatem: v. S. Alph. n. 317 — quod aliquando fieri potest. At nisi simul in particulares istius communitatis personas fertur, hae arcentur tantum ab illis functionibus, quas exercere poterant collegialiter seu ut corpus morale, non ab iis officiis, quae ipsis personaliter competunt: S. Alph. ib. Cf. de his omnibus etiam D’Anni­ bale Summula I. n. 351 sq. et n. 385. 1 Abs re non est, quod Tam burin i 1. c. dicit, in dubio suspensionem potius pro censura habendam esse'ex axiomate: „odiosa sunt restringenda11. Nam quam­ quam censura violata effectum odiosum inducit, quam poena vindicativa spreta ct violata non inducit: tamen in se minor est poena medicinalis, a qua reus poenitens jure suo, ut absolvatur, postulet, quam poena vindicativa, a qua reus, ut solvatur, etiam correctus et emendatus, nullo jure postulare possit. Ceterum hae suspensiones re ipsa in Constit. nApostolicae Sedis“ inter censuras enumerantur. 646 P. IL L. IL Tr. L De Censuris etc. — Sect. L Censurarum tract, gen. § 2. Effectus suspensionis. 903 1. Suspensus graviter peccat, si actum sibi prohibitum exercet. In aliquibus tamen parvitas materiae admitti potest, ut quando suspen­ sus ab ordine benedictionem mensae (i. e. prandii vel coenae) faciat. Easdem vero causas excusantes omnino admittere debemus, quas in excommunicatione excusare cognovimus, videlicet gravem metum, periculum diffamationis, aut etiam petitionem fidelium, relate ad eum, qui occulte suspensus est neque vitandus. 2. Suspensus publice non toleratus invalide exercet jurisdictionem, quippe qua privatus exsistit ; toleratus autem semper valide eam exercer, quantumvis illicite, sicut de excommunicato dictum est. 3. Qui suspensionem, quae censura sit, exercitio ordinis sacri sibi per suspensionem interdicti violat, irregularitatem incurrit. Excipe semper causas η. 1 relatas : nam quod sine novo delicto gravi fit, irre­ gularitatem non inducit. 004 Hinc communiter deducunt: 1. Episcopus, a Pontificalibus sus­ pensus, non incurrit irregularitatem, si in Pontificalibus celebrat. Celebraro enim non est episcopalis ordinis proprium, sed presbyteralis; id autem in Pontificalibus facere, grave quidem illi peccatum est, at non mutat actûs substantiam, quae ad inferiorem ordinem sibi non interdictum spectat. 2. Episcopus, a Pontificalibus suspensus, qui sacros ordines confert, vel confirmat, sacra olea consecrat, sive altaria, templa, fit irregularis. Haec enim omnia aut ex Christi institutione, aut ex Ecclesiae lege ad ordinem pontificalem pertinent; ordo vero episcopalis vere ordo sacer est, a presby­ teratu gradu distinctus. Quare id, quod aliqui dicunt, ne in illis quidem casibus irregularitatem contrahi, eo quod episcopatus ordinem novum et distinctum non constituat, prorsus rejiciendum est: v. S. Alph. II. Apost. tr. 19 n. 64. § 3. Suspensionis cessatio. 905 1. Suspensio pro certo et determinato tempore lata, aut sub con­ ditione inflicta, eo ipso cessat, impleta conditione vel tempore elapso. Ante elapsum tempus determinatum solvi nequit, nisi iis modis, quibus solvitur suspensio indefinite lata. 2. Suspensio, quae ut vindicativa poena infligitur, (vel quae ut­ cunque non est censura), dispensatione legitimi Superioris aufertur. 3. Suspensio, quae censura est atque indefinite lata, absolutione aufertur; idem dic de ea suspensionis censura, quam ad certum tempus latam aliquis solvi postulat ante elapsum terminum. 4. Absolutio autem, si de suspensione ab homine agitur, Superiori reservata est; si agitur de suspensione latae sententiae, quando censura est, ejus absolutio cuilibet confessario in foro interno committitur, nisi aut reservatio in ipsa lege sit expressa, aut ex natura rei in foro Suspensionis effectus, cessatio. — Interdicti notio et divisio. G47 externo res absolvenda sit, aut absolutio suspensionis ncerti temporis? ante elapsum tempus postulatur: cf. Del Vecchio t. I. n. 550. Nunc igitur raro omnino est suspensio non reservata. 5. In articulo mortis probabiliter quilibet confessarius vel sacerdos a qualibet suspensione, quae censura sit, absolvere potest, salva tamen pro diversis causis obligatione, post sanitatem, si recuperetur, comparendi coram legitimo Superiore ejusque mandata excipiendi: cf. Tri­ dent. sess. 14 de poenit. cap. 7. Caput IV. De tertia censurarum specie seu interdicto. § i. Generalis notio et divisio. 1. Tertia et ultima censura est interdictum, quod est censura,θοβ qua aut certis personis aut in certis locis interdicuntur quaedam sacra­ menta aliaeque quaedam sacrae functiones. 2. Quo melius intelligatur interdicti natura, praestat comparationem et distinctionem inter illud et reliquas censuras instituere, maxime quum quidam effectus iidem sint, i. e. privatio earundem rerum, quae fit per excommunicationem, etiamsi ibi simul cum aliis inducantur, vel ex parte etiam per suspensionem induci possint. At diversa ratione fit illa privatio. — Videlicet excommunicatio usu rerum sacrarum privat, prout ille usus est communicatio cum Ecclesia et fidelibus. Suspensio usu sacra­ rum rerum privat, quatenus est exercitium sacrae potestatis. Interdictum usu illarum privat, quatenus sunt quaedam res sacrae. Cf. Suarez de censuris disp. 32 ab initio. 3. Quoad divisionem interdicti haec nota: 1) Interdictum est aut locale, aut personale, aut mixtum, prout usus rerum sacrarum immediate prohibetur fieri in aliquo loco (sc. me­ diante loco semper homines afficiuntur), aut immediate prohibetur certis personis, aut utrumque simul immediate fit. 2) Interdictum est aut generale, aut speciale sive particulare, prout interdictum fertur in aliquod totum, et consequenter in partes, quatenus ad illud totum pertinent, aut immediate in singularem seu particularem locum seu personam fertur. Hinc esse potest: a) interdictum locale generale, b) interdictum locale speciale, c) interdictum personale generale, d) interdictum personale speciale. 3) Interdictum aut totale aut partiale est, prout omnium illarum rerum sacrarum usus, quae prohiberi solent, interdicitur, aut una alterave pars tantum. Sic partiale interdictum est, quod vocatur „ab ingressu ecclesiaeu. 648 P. IL L. IL Tr. L De Censuris etc. — Sect. I. Censurarum tract, gen. 4. Quoad culpam seu causam, propter quam interdictum ferri potest, haec breviter dicenda sunt: 1) Interdictum personale speciale requirit culpam personalem ipsius rei, qui punitur, eumque poena statuta ubique comitatur. 2) Interdictum personale generale (v. g. in cives talis loci, in capitulum, familiam latum) non requirit necessario culpam omnium membrorum; nihilominus comitatur, saltem ex parte, omnes particulares personas sub communitate ista comprehensas, ubicunque exsistunt. Sed personaliter innocentes possunt ab interdicto se eximere, si possibile ipsis est desinere esse membra illius communitatis, et si re ipsa desinunt. 5. Quoad ambitum interdicti haec adverte: 1) Interdictum locale generale comprehendit omnia loca particularia sive sacra sive non sacra intra limites loci generalis exsistentia; imo loca exempta in illis conditionibus ab ipso jure interdicuntur, ut etiam suburbia et loca adeo vicina, ut ad ea facillime transitus et confluxus fieri possit, atque ita interdictum effectu fere careat. Quare etiam si locus illo vicinus alius dioecesis sit, habetur interdictus a jure: v. Suarez de cens. disp. 32 sect. 2 n. 23. Interdictum vero locale speciale ad determinatum locum vel determinata loca restringitur. 2) Ut vero interdicti localis specialis ambitus cognoscatur, adverte illud principium: Accessorium sequitur principale, sed non vice versa. Igitur interdicta ecclesia, etiam coemeterium adjacens interdicitur: adjacenti autem coemeterio interdicto, nondum interdicta est ecclesia: vide cap. „Si cwitasu (17) 1. 5 tit. 11 in 6. 3) Interdictum locale, sive generale sive speciale, involvit semper ali. quod interdictum personale speciale, scilicet contra eum vel eos, qui causam interdicto dederunt; reliquos homines non afficit, nisi in loco interdicto: vide cap. ,,Si *sententia (16) 1. 5 tit. 11 in 6.; cf. etiam Suarez 1. c. sect. 2 n. 34 et 35. 80" § 2. Uberior explicatio effectuum interdicti, seu: quaenam res sacrae prohibeantur. Tria genera sacrarum rerum sunt, quae prohibentur: 1) Sacra­ menta quaedam, 2) officia divina, 3) sepultura ecclesiastica. Punctum I. De sacramentis prohibitis. sos 1. Nisi minister, vel rosp. recipiens, sit speciali interdicto per­ sonali ligatus, licet conferri sacramenta sequentia: 1) baptismum, etiam soleraniter: ex cap. „Responsou (43) decretal. 1. 5 tit. 39, cf. S. Alph. 1. 7 n. 334. 2) confirmationem ibid.; 3) poenitentiam ex cap. „Alma“ (24) 1. 5 tit. 11 in 6; 4) extremam unctionem tum tantum, quando aliud sacramentum ita certo et secure dari nequit: sume moribundum sensibus destitutum; 5) Eucharistiam solummodo pro Viatico: ex cap.„Responsouut supra; 6) matrimonium sine benedictione : v. ibid., S. A1 p h. 1. c. .Λ » Interdictum — ejus effectus — i>rohib. sacram, et ofjic. dic. 649 Prohibentur ergo: 1) Eucharistiae ordinaria distributio; 2) nuptiarum benedictio; 3) collatio ordinum; 4) extrema unctio extra casum necessitatis explicatae: ex cap. „Quod in te“ (11) decretal. 1. 5 tit. 38. 2. Personaliter autem interdicti ad sacramenta nullatenus admittendi sunt, nisi versantur in periculo mortis atque probabilem poenitentiam ostendunt *. — Ita saltem, si — ut communiter obtinet — interdictum reservatum est; alioquin agendum est, sicut in ceteris censuris. Punctum II. De divinorum officiorum prohibitione. Divina officia, quae fieri locis interdiclis, et quibus intéressé homines mû interdicti vel alii locis interdictis vetantur, sunt Missa et aliae publicae functiones liturgicae. (Cf. ea, quae tractantes de excommunicatione circa officia divina diximus.) Sed limitationes quaedam apponendae sunt. 1. In festis solemnioribus fieri possunt officia divina januis ecclesiae apertis et cum cantu, atque admissis omnibus (i. e. excommunicatis exclusis, interdictis admissis: cf. Castropal. de ccnsur. d. 5 p. 4 § 2 n. IS), si modo ii, qui causam dederunt interdicto, non audeant accedere ad altare (i. e. neque ad S. Communionem, neque ad offertorium seu oblationem faciendam). Ea tamen concessio non valet pro interdicto locali speciali, ut si aliqua ecclesia speciatim interdicta est: ex cap. „Alma *Mater (24) 1. 5 tit. 11 in 6. Festa illa solemniora sunt: Nativitatis Domini N., Paschatis, Pente­ costes, Assumptionis B. Mariae V., Corporis Christi cum tota octava. Festa vero ita computantur, ut liceat incipere cum primis Vesperis festi, imo pro Paschate et Pentecoste probabiliter incipere licet a Missa Sabbati Saucti sive vigiliae Pentecostes, atque omnes illos dies Paschatis et Pentecostes com­ putare, qui sint festi de praecepto. 2. Etiam in ecclesiis specialiter interdictis licet, si S. Eucharistia ibi asservanda est, semel in hebdomada occulte et januis clausis celebrare pro conficiendo et renovando SS. Sacramento pro infirmis; et, si quando ne­ cessarium sit, ad Viaticum moribundo ministrandum: ex cap. *^Permittimus (57) decretal. 1. 5. t. 39. 3. Alias vero Missa et aliae functiones in loco interdicto fieri noniuo possunt, nec interdictae personae possunt harum functionum esse par­ ticipes (i. e. neque ea peragere, neque iis assistere illis licet). Attamen sunt personae quaedam exemptae, quae in generali interdicto non comprehendantur; quapropter illae possunt et debent januis clausis sine cantu divina officia peragere. Videlicet interdicta civitate vel inter- 1 In extrema necessitate sufficere ad conditionatam reconciliationem tunc plane peragendam, ut impoenitentia non sit certa, ex iis, quae de sacramento poenitentiae dicta sunt, satis colligitur. 650 P. II. L. IL Tr. I. De Censuris etc. — Sect. I. Censurarum tract, gcn. dictis civibus, clerici i. e. omnes, qui privilegio fori et canonis fruuntur, non censentur interdicti. 4. In ecclesiis igitur non specialiter interdictis clerici non inter­ dicti possunt et debent januis clausis et sine cantu divina peragere, iique possunt S. Eucharistiam recipere. — Verum admittere nequeunt eos, qui sunt interdicti, sive reos sive innocentes, nisi forte, deficiente clerico, aliquis ex innocentibus sumatur pro ministro ad Missam ministrante. — Quodsi quis ex iis, qui personaliter interdicti et simul publice denuntiati sunt, sese intrudit, agendum est sicut in excommuni­ cato vitando; attamen si expelli nequit, in illo solo loco vel illa sola civitate, quae interdicto subjacet, propter hujus hominis praesentiam cessandum est a divinis officiis et Sacro incepto. Cf. Castropal. 1. c., S. Alph. n. 333, Mazzotta de cens. disp. 4 cap. 2 § 1. 5. Ceterum quando interdictum locale fertur, innocentes in alium locum se conferre possunt, ibique divinis intéressé, v. g. si interdictum fertur in urbem. Aliud est, si in populum ut talem fertur interdictum, quippe quod sit personale. Cf. cap. nSi sententia" (16) 1. 5 tit. 11 in 6. Punctum III. Dc privatione ecclesiasticae sepulturae, (de qua cf. cap. nSi sententia , ** ut modo). 911 Breviter in ordinem redacta habes haec apud Mazzotta 1. c § 3: 1. Interdicto locali generali vetatur, ne quis in illo loco ecclesiastica sepultura donetur, exceptis quibusdam ; sc. : 1) Jure excepti sunt clerici, nisi interdicto personali subjaceant; at etiam in exsequiis celebrandis officia divina in sola ecclesia et sine solemnitate peragere licet. Clerici autem lato sensu sumuntur, ut supra. 2) Infantes aliique innocentes extra locum interdicti sepeliri quidem possunt; imo probabiliter etiam in loco generaliter interdicto tempore festivitatum, quo celebratio divi­ norum officiorum conceditur. Pro ea opinione afferuntur Ugolin., Suarez, Castropal.: quem cf. 1. c. p. 4 § 3. 2. Interdicto locali speciali eadem fit sepulturae prohibitio: imo clerici, quamquam sepeliri in eo loco possunt, tamen sepeliendi sunt sine Missa. 3. Interdicto personali generali omnia illius communitatis membra privantur sepultura ecclesiastica omnino, quocunque loco exsistant, nisi forte innocentes solvere potuerint et re ipsa solverint suam ad com­ munitatem relationem et nexum, ita ut ejus membra esse desierint. At ejusmodi interdictum, ut hunc effectum habeat, publice denuntiatum esse debet. 4. Interdicto personali speciali quicunque ligatus est, privatur sepultura ecclesiastica, si modo denuntiatus erat neque signa poeni­ tentiae ostendit. Si vero denuntiatus non erat, non vi interdicti se­ pultura privatur, sed si privatur, id fit — ut sane fieri facile potest vel debet — titulo publici peccatoris in impoenitentia defuncti. Interdictum — effectus — violatio — interd. „ab ingressu ecclesiae*. 651 § 3. De interdicto „ab ingressu ecclesiae * speciatim. 1. Interdicto nab ingressu Ecclesiae" reo haec prohibentur: 912 1) celebratio divinorum officiorum vel exercitiorum ordinis sacri in ecclesia; 2) assistentia divinorum officiorum in ecclesia; 3) sepultura (sepeliri) in ecclesia aut ecclesiastico coeme­ terio, nisi poenituerit: „Is cui" (20) 1. 5. tit. 11 in 6. NB. Ecclesia sumitur pro omnibus aedibus sacris publice deputatis ad officia divina ibi peragenda; comprehenduntur igitur oratoria publica, non oratoria privata. 2. Non obstante interdicto ab ingressu ecclesiae, licet taliter interdicto, nisi aliud quid obstat, sequentia agere: 1) tempore, quo divina non peraguntur in ecclesia, eam ingredi, vel etiam tempore, quo peraguntur, sed tum solummodo per eam transitum facere, ita ut mora non trahatur ad assistendum divinis officiis: ita pro­ babiliter secundum complures scriptores, v. Del Vecchio L n. 555; 2) imo tempore, quo divina non peraguntur, licet interdicto sacramenta recipere, sed non ea administrare; 3) extra ecclesiam, si id alias interdicto licet, potest divina peragere; idque licere potest etiam in coemeterio: nam id unum, quod propter illud interdictum in coemeterio quolibet ecclesiastico non licet, est, hominem inter­ dictum sepeliri. § 4. Violatio interdicti, ejusque culpae gravitas. 1. Omnes, qui personale interdictum violant, per se graviter peo- sis eant, nisi forte causa necessitatis, ut in aliis censuris, praecipue occultis, excusat, aut parvitas materiae, v. g. assistentia in divinis officiis brevi tempore facta ab aliquo, qui specialiter interdictus non est. 2. Clerici graviter peccant locale interdictum violantes per sacra­ mentorum administrationem, celebrationem divinorum januis apertis vel solemniter vel admissis interdictis, sepulturae concessionem: praeter casus in jure exceptos. — Attamen si brevi tantum tempore janua relinquitur aperta, censetur materia parva. 3. Laici interdictum locale violantes graviter peccant: 1) si recipiunt sacramenta prohibita, 2) si cogunt alios ad officia divina aut impediunt exclusionem eorum, qui prohibentur assistere, 3) si compellunt ad ecclesiasticam sepulturam, 4) si ipsi in loco interdicto aliquem sepeliunt. 4. Si quis vero innocens clam tantum in ecclesiam se confert, ibique divinis officiis interest, secundum complures veniale tantum peccatum committit, quamquam unum ex gravioribus peccatis venialibus. 5. Qui interdictum personale violat per exercitium actionis sacro ordini annexae, vel in loco quoquo modo nominatim interdicto aliquud officium divinum peragit, incurrit irregularitatem: cf. D’Annibale I n. 374. — Aliae poenae hodie ad haec restringuntur: G52 P. ΙΓ. L. Π. Tr. I. De Censuris ct poenis similibus. — Sect. I. Tract, gen. 1) excommunicatio non reservata in eos, qui mandant vel cogunt ad sepulturam ecclesiasticam hominis nominatim interdicti (Constit. „Apostolicae Sedis“ ser. IV. n. 1); 2) suspensio Rom. Pontifici reservata contra eum, qui ab Episcopo nominatim interdicto ordinem suscepit, eaque suspensio incurritur ab ordine sic suscepto (ibid. Suspens, η. 6); 3) interdictum ab ingressu ecclesiae contra eos, qui interdictum locale violant celebrando aut celebrari faciendo divina (ibid. Interd. n. 2); 4) activa ct passiva electione privantur clerici vel religiosi violantes interdictum locale: ex cap. „Is, quiu (18) 1. 5 tit. 11 in 6. NB. 1. Ab interdicto personali speciali, quod a jure sit latum pro indeterminato tempore, nisi reservatio sit expressa aut natura causae eam exigat, absolvere quidem potest, si de foro interno agitur, supposita, justâ dispositione poenitentis, quilibet confessarius; ab aliis autem interdictis ab­ solvere ille tantum potest, qui tulit, aut qui ejus est Superior. Excipitur tamen articulus mortis, siquidem illo tempore quilibet confessarius a per­ sonali interdicto quocunque absolvere potest, imposita pro circumstantiis obligatione comparendi post superatum forte mortis periculum vel morbum. NB. 2. Ferre interdictum locale solus ille potest, qui externam juris­ dictionem localem habet. Imo praelati id nequeunt, nisi in territorio sub­ jectum sibi populum habeant. Cf. Mazzotta 1. c. cap. 4. 914 Caput F — Appendix. De poenis ecclesiasticis vindicativis, quae quoad effectus censuris similes sunt, sive de Depositione, Degradatione, Cessatione a divinis, sepulturae privatione. »15 Quo melius per oppositionem et collationem similium poenarum eae, quas hucusque exposuimus, cognoscantur, breviter dandam esse duxi notionem reliquarum poenarum ecclesiasticarum: quamquam illae per se, utpote poenae externi fori tantum, ad jus canonicum spectant, ibique plenius tractandae sunt. Cf. Phillips Lehrbuch, § 188, von Schulte System des can. Hechts p. 39G sqq., Schmalzgrueber jus ecclesiast. 1. 5 tit. 37, Berardi Comment, t. IV. p. 183 sqq. Cum suspensione igitur cognationem quandam habent poenae illae priores, depositionis et degradationis, posteriores cum interdicto: verum nullatenus sunt censurae. § i. Depositio. 1. Depositio poena ecclesiastica est — utar verbis Benedict. XIV. de syn. dioec. 1. 9 cap. G n. 3. — per quam clericus perpetuo removetur a suscepti ordinis exercitio, aut ab officio et ecclesiasticae jurisdictionis usu, aut a beneficio, aut denique ab ordine simul et officio atque beneficio. 2. Distinguitur a suspensione : 1) eo quod semper privat non tantum licito, sed etiam valido usu ejus potestatis, quae ab Ecclesia pendet (a for- Depositio — Degradatio — Cessatio a divinis. 653 tiori inducit, sicut suspensio, inhabili ta tem ad aliquod ecclesiasticum of­ ficium vel beneficium accipiendum); 2) eo quod depositio est de seperpetua, neque mere medicinalis poena. 3. Ut haec poena infligi possit, clericus convictus esse debet alicujus gravis sceleris commissi. 4. Clericus depositus retinet nihilominus utrumque privilegium fori et canonis. Sb o-· Degradatio. 1. Poena degradationis, quae multo magis perpetua est et per se nonus condonatur, id addit super depositionem, ut clericum coram ecclesiastico foro omnino releget ad statum laicalem, ita ut omni officio clericali et jure ad id privatus exsistat, neque amplius privilegio fori vel canonis fruatur. 2. Distinguitur tamen degradatio verbalis et realis (sive actualis). Ver­ balis degradatio solo privilegio fori privat, relinquit clerico privilegium canonis; cum reali degradatione utriusque privilegii exstinctio conjungitur. 3. Pro majore dignitate clerici degradandi major numerus judicum, imo Episcoporum requiritur, ut coram iis res agatur. Cf. tamen. Trid. sess. 13 c. 4 de ref. Degradationem verbalem subsequitur, si ad illam procedendum est, realis, qua clericus ornatu suo competenti indutus gradatim sacris vestibus et insignibus exuitur cum caerimoniis in Pontificali descriptis. Quibus ex­ pletis, degradatus judici laicali adstanti traditur, ut secundum civiles leges in reum animadvertatur; commendatur quidem judici, ut moderatione utatur et a poena sanguinis abstineat. 4. Degradationem Episcopus infligere nequit, nisi propter gravissima crimina, in quibus clericus incorrigibilem se ostendit, aut quibus in jure haec poena decernitur. Incorrigibilis illo censetur, qui neque depositione neque excommunicatione ad meliorem frugem deduci potuerit. Crimina, quibus ex juro communi degradationis poena annexa sit, a Bened. XIV. 1. c. de syn. 1. 9 c. 6 n. 7 haec recensentur: 1) haeresis et apostasia, saltem si relapsus aut pertinacia accedat; 2) falsificatio literarum Apostolicarum; 3) assassinium; 4) frequens sodomia: 4) celebratio Missae vel exceptio confessionum sine ordine prosbyterali; 6) furtum SS. Eucharistiae; 7) procuratio abortiis (post foetum animatum) effectu secuto. At in aliis etiam criminibus valde atrocibus, si ut supra de incorrigibilitate constat, ad degradationem tandem procedi potest. 5. Clericus voro degradatus per so nullo modo eximitur ab obligatione recitandi officii divini, aliisvo oneribus, nisi forte propter aliam poenam superadditam — e. g. condemnationem ad triremes — recitatio divini of­ ficii fiat moraliter impossibilis. § 3. Cessatio a divinis. 1. Cessatio a divinis non tam poena est, quam publicus luctus im-917 positus propter gravissimum crimen in aliquo loco commissum; est autem semper localis. 654 Ρ. Π. L. II. Tr. I. De Censuris et poenis similibus. — Sect. I. Tract, gen. 2. In effectibus suis, ut ex ipso nomine apparet, similitudinem habet cum interdicto. 3. Differt ab interdicto per hoc, quod neque certis quibusdam diebus neque privatim a quibusdam personis divina peragi possunt, sed totaliter abstinendum est 1) a sacramentis, 2) a divinis officiis, 3) a sepultura ecclesiastica. 4. Quandam speciem cessationis a divinis habemus in iis casibus, quando ecclesia polluitur. Alias cessatio a divinis ab homine imponi debet; nam ab ipso solo jure praeter ecclesiae pollutionem in nulla causa ex sese imponitur. 5. Sacramenta necessaria, quae in interdicto conceduntur, etiam tem­ pore cessationis a divinis conferri licet. § 4. Sepulturae ecclesiasticae der eg at io. »19 1. In superioribus jam dictum est, et excommunicationem et inter­ dictum id secum ferre, aut saltem secum ferre posse, ut ecclesiastica sepultura deneganda sit. Atque etiam exceptiones ibi notatae sunt. 2. Sed ecclesiastica sepultura etiam aliis jure denegatur et dene­ ganda est, uuiversim igitur iis, qui aut ad Ecclesiam nullatenus per­ tinuerunt, aut publice ab ea excisi erant, aut tamquam peccatores pu­ blici in impoenitentia decesserunt. 3. Speciatim hi enumerandi sunt: 1) infideles non baptizati, imo etiam infantes sine baptismo mortui; 2) notorii haeretici sive schis­ matici eorumque asseclae, similiter increduli vel apostatae; 3) ii, qui in duello occubuerunt: quos Bened. XIV. privari vult ecclesiastica sepultura, etsi extra locum conflictus post data signa poenitentiae et receptam absolutionem defuncti sint, — quare mitior agendi ratio cum iis, qui poenitentes et reconciliati obierunt, si alicubi invaluit, ex sola legitima consuetudine excusari potest; 4) suicidae, nisi probabile sit, eos in amentia sive rationis impotes sibi vim intulisse, aut nisi ante decessum poenitentiam ostenderunt; 5) omnes peccatores publici et' notorii, qui in impoenitentia defuncti sunt. 4. Non deneganda est sepultura ecclesiastica iis fidelibus, qui, quantumvis peccatores fuerint, ante mortem sinceram poenitentiam egerunt. Quare non excluduntur a Christiana sepultura: 1) capitis damnati, qui sacramentaliter confessi sunt, quamquam solemnitas omit­ titur; 2) ii, qui artem illicitam exercuerunt, si similiter ante mortem sunt conversi; 3) ii, qui diu sine sacramentorum participatione vitam egerunt, si modo ante mortem sacramentorum recipiendorum desi­ derium manifestaverunt seu sacerdotem advocarunt; 4) ii, qui aliter scandalo publico fuerunt, sed in mortis articulo scandalum submove­ runt atque satisfactionem praestiterunt. 919 5. Aliquando dubium exsistere potest propter poenitentiae signa dubio tantum data, aut propter dubium imputabilitatis suicidii. In his et similibus casibus per se quidem, si rationabile dubium est, potius inclinandum est Cessatio a divinis. Denegalio sepulturae eccles. 655 in meliorem partem ; quod etiam observari interdum debet, si solus sacerdos testis repulsae fuit, quam dedit moribundus conversionem suadenti. — At ne nimis res in laxitatem desinat, id etiam adverti debet, eum, qui publicum scandalum dederit, vel ex aliqua ratione publicam satisfactionem praestare debeat, tamdiu debere pro impoenitente haberi, donec publice vel saltem coram testibus retractationem fecerit; quare eum, si sacerdotem solum se­ cum agentem repellat, manere omnino publice peccatorem impoenitentem, qui christiano more sepeliri nequeat. 6. Si dubium de concedenda aut deneganda sepultura ex jure oritur, seu ex dubia consuetudine communi legi contraria, Episcopus consulendus, ejusque judicio per se standum est. 7. Si catholici ex necessitate permixti cum acatholicis vel infide­ libus sepeliri debent, ita ut ne pars quidem separata communis coeme­ terii iis concedatur: nihil relinquitur, nisi ut quodcunque sepulchrum singillatim benedicatur et locus sacer reddatur; alias pars pro catho­ licis separata benedicitur, relicto certo spatio non benedicto pro in­ fantibus, si qui forte sine baptismo moriantur. Sectio II. De censuris latae sententiae singillatim consideratis. Omnes fere censurae latae sententiae Constitutione P i i IX. „Apostolicae Sedis" 12. Octob. 1869 data recensentur: quare id nobis reli­ quum est, ut brevem quandam declarationem singulorum articulorum demus. Singulis capitibus series singulas diversi gradùs excommuni­ cationum, dein duobus capp. subsequentibus omnes suspensiones et interdicta explicaturi sumus Excommunicationes quadruplicis generis enumerantur 1) speciali modo R. Pontifici reservatae, 2) R. P. ordinario modo reservatae, 3) Ordinariis reservatae, 4) nemini reservatae. Quaenam sit horum generum distinctio, quodve discrimen, supra satis explicatum est. Caput L seu Series I. Excommunicationes speciali modo R. Pontifici reservatae latae sunt contra: § i. „Omnes a Christiana fide apostatas, et omnes ac singulos haere-920 ticos quocunque nomine censeantur et cujuscunque sectae exsi­ stant; eisque credentes, eorumque receptores, fautores ac gene­ raliter quoslibet eorum defensores.“ (Bulla „Coen.u § 1.) 1 In hac brevi explicatione consului praeter veteres Axictores de iisdem rebus agentes potissimum: 1) explicationem datam in libell. „Acta S. Sedisu, 2) Com­ mentationem Reatinam a D’Annibale, nunc Episcopo Carystensi, editam, 3) Com­ mentât. Nolanam, a For misa na, Ep. Nolano, factam (ed. 8), 4) notas B al le r i n i ad Gury Comp. edit. Rom. 5. G5G P. II. L. II. Tr. I. Dc Censuris etc. — Sect. II. Censur. singular, tract. Quatuor igitur genera delinquentium enumerantur: 1) Apostatae, 2) hae­ retici, 3) eis credentes, 4) eos protegentes. L Apostatae, i. e. baptizati, qui et interne rejiciunt christianam reli­ gionem atque hanc suam defectionem externe profitentur. Hinc 1. nihil refert, ad aliumne quondam cultum seu religionis formam transeant, e. g. ad Judaismum, Muhamedanismuin etc., an nullum cultum religiosum profiteantur: quamquam pro diverso cultu religionis falsae contra religionem diversimode peccatur, eodem modo peccatur contra fidem. Quare huc referendi sunt Rationalistae, Indifferentiatae, aliique id genus homines, si modo baptizati sunt. 2. Apostasia, quatenus fidei opponitur, essentialiter non differt ab hacresi, i. e. non formaliter, sed materialiter tantum. Utraque, et haeresis et apostasia, formale fidei objectum rejicit, materiale objectum haereticus ex parte tantum, apostata integrum, saltem qua specifice Christianum est. Nota 1. Qui externe defecit a fide vel religione Christiana, praesumitur etiam interne defecisse. Propterea ut verus apostata (vel haereticus) in foro externo tractandus est, atque etiain in foro interno, nisi constat eum interne non defecisse. Nota 2. Imo qui externe defecit, etsi non interne, facile censuram hujus articuli incurrit, saltem ut fautor haeresis vel apostasiae. II. Haeretici, i. e. qui scientes et deliberato animo negant sive in du­ bium vocant aliquem articulum fidei ab Ecclesia propositum (de quo fusius confer vol. I. de fide) ; iique omnes, si modo haereticam mentem externe, etsi occulte et nullo audiente, prodiderunt. — Externus autem actus, qui mentem haereticam prodiderit, debuit esse 1) sive in se sive ex aliis cir­ cumstantiis vere manifestans haoresim , 2) humanus actus, non in somnio, ebrietate prolatus, 3) actus, qui sit qua manifestatio malus, ergo non ma­ nifestatio tentationis, dubii vel interni peccati considendi caiisâ facta. — Comm. Re at. ex Laym., Sanchez. Neque quemquam movere debent verba „cujuscunque sectae exsistant11, ac si requiratur defectio ad certam sectam, ut excommunicatio incurratur; nam omnes haeretici comprehenduntur, „cujuscunque nomine censeantur“. Imo verba hujus Bullae sunt ipsissima verba Bullae „Coenaeu: at hucusque nemo dubitavit, quin secundum Bullam „Coenaeu quicunque haeretici, si modo haeresim quomodolibet externe prodidissent, etsi occulte et coram se solis, excommunicationem incurrissent. — Ita etiam Comment. Act. S. Sedis, Comment. Reat. et quotquot hanc Constitutionem inter­ pretati sunt. III. Credentes haereticis sive apostatis. Qui ab ipsis hae­ reticis vel apostatis essentialiter non distinguuntur. Accidentale discrimen in eo est, quod non explicite, sed implicito errorem haereticum sustinent, in genere declarantes, hos vel illos haereticos recte sentire. Requiritur tamen hujus impiae mentis externa manifestatio. Mazzotta ita hoc delictum explicat: Qui errorem haereticum im­ plicite sustinent, et qui credunt, Lutherum, Calvinum etc. vera et recta docere, vel qui mori velint in eorum fido, etsi eam ne explicite quidem cognoscant. — To let. Instruct, sacerd. 1. 1 cap. 19 η. 7 haec habet: „Ille (credens haereticis) similiter haeresim committit, ac Christianus fidei actum ponit, quando credit implicito profitendo quae credit Ecclesia/ 92’ IV. Protegentes, seu „receptores, fautores, quilibet defensores11. Haec igitur protectio debet facta esse in causa haeresis. 921 Excommunicationes speciali modo R. P. reservatae — haeresis, libri haer. G57 1. Receptores ii sunt, qui contra S. Inquisitionem reos recipiunt, ne capiantur vel puniantur; qui aliquem occultant in causa haeresis contra insequentos. Verum si quis forte amicitiae causa id faciat, non ex amore haeresis, peccatum quidem non effugiat, at ex sententiaS. Alphonsi pro­ babile est, censuram non incurri (1. 7. n. 307). 2. Fautores. Favor haereticis vel haeresi praestari potest tum com­ missione tum omissione. Unum fit verbis, literis, factis, e. g. laudando haereticorum innocentiam ; carpendo Inquisitionem seu agendi rationem Ec­ clesiae contra haereticos; praebendo iis auxilium, quibus resistere possint legitimae auctoritati vel rebellionem suam sustinere et protrahere valeant : libertatem cultûs inducendo eiquo patrocinando, nisi hoc fiat necessitatis aut majoris boni causa etc. — Alterum, favere omissione, fit e. g. ab iis, qui ex officio seu justitia obligati ad puniendos haereticos vel coercendos, eos impune agere sinunt. 3. Defensores. Defensio, etsi non requiritur ipsius haereticae doctrinae, tamen requiritur hominum haereticorum in causa haeresis. Quae multis modis fieri potest, ut verbis, factis. Alia est e. g. vi et potentia, ne haere­ tici coerceantur; auxilio, ut elabantur; patrocinio, quo liberentur. Xeque requiritur, ut defensio re ipsa efficax fuerit. (Cf. Pauvre Is de cas. re­ sero. p. 2 n. 450 et 451.) § 2. flOmnes et singulos scienter legentes sine auctoritate Sedis923 Apostolicae libros eorundem apostatarum et haereticorum haeresim propugnantes, necnon libros cujusvis auctoris per Apostolicas literas nominatim prohibitos, eosdemque libros retinentes, impri­ mentes, et quomodolibet defendentes/ (Bullae „Coenac“ § 1 mutata.) . Ad materiam hujus articuli explicandam videri debet: 1) quinam sint libri sub hac excommunicatione prohibiti; 2) quaenam actiones prohibitae. NB. Quamquam circa libros prohibitos censura multum arctioribus limitibus circumscripta est, prohibitio tamen „Indicis“ quoad culpam manet integra, cum ea tamen moderatione, quae pro certis regionibus jam antea locum habere poterat. I. Libri sub excommunicatione prohibiti sunt duplicis generis: 1. Haereticorum vel apostatarum libri haeresim propugnantes. Quare re­ quiritur: 1) ex parte auctoris, ut sit haereticus, i. e. aut ex secta haeretica (etsi ipse fortasse in bona fido exsistit) aut ex doctrina manifesta. Quodsi auctor hucusque fuit catholicus, de ejus haeresi tamen plane constare debet. — Liber anonymus, qui ex doctrina manifeste est haereticus, etiam praesumi debet ab haeretico auctore profectus. 2) ex parte objecti, quod tractatur, debet haeresis propugnari, i. e. haeretica doctrina debet accitis rationibus stabiliri atque defendi. Quare non sufficit, ut haeresis in libro contineatur, aut breviter quasi aliud agendo defendatur. Verum non requiritur, ut totus liber agat do religione, vel de haereticis erroribus; potest enim aliarum disciplinarum tractatio iu doctri­ nam haereticam propugnandam dirigi. Lohinkuhl, Theol. mor. II. Edit 42 4. A G58 P. II. L. II. Tr. I. De Censuris etc. — Sect. II. Censor, singular, tract. NB. Libri haereticorum ex primis aerae Christianae saeculis non cen­ sentur hac prohibitione includi. Ita Lacroix 1. 7 n. 333 agens’do Bulla pCoenae“, Edit. Act. S. Sedis in explicat, censur. app. III., Comment. Boat., quum dicant, illos libros, quorum haereses nocivae vix amplius videantur, considerari ut monumenta ad cognoscendam haeresum historiam, eosque, absente quovis damni perversionisquo periculo, non existimari sal­ tem viris ecclesiasticis prohibitos. 2. Libri cujusvis auctoris per literas Apostolicas prohibiti. Hinc requiritur: 1) ut liber sub speciali suo titulo designatus, non solum ex mandato R. Pontificis, sed literis ab ipso S. Pontifice ejusve nomine datis, condemnetur. 2) Probabiliter requiritur, ut prohibitus sit sive prohibeatur sub poena excommunicationis Romano Pontifici reservatae. — Ita ex mente Constit. pApost. Sedisu inferri debet: v. Acta S. Sedis. — Quod si factum est, excommunicatio illa speciali modo reservatur. Pauci sunt libri, qui sic pro­ hibiti fuerint, neque necesse est, eorum catalogus recenseatur: praesertim quum plerique illorum librorum jam ad primum genus pertineant. Nota. Quia dicitur: „librosa, probabiliter excommunicationi non subjacent libelli, ephemerides, scripta nondum impressa etc. Quodsi scriptum aliquod diversis quidem fasciculis in lucem edatur, tamen libri volumen completurum sit, illum librum esse planum est. Imo ne nimis arctetur ambitus hujus articuli, puto libellos tum tantum excludi posse, si prorsus minores sunt, e. g. ambitum concionis, majoris epistolae etc. non excedentes: si enim majoris amplitudinis sunt, vere eos libros esse dixeris ’. Hinc est, quod passim Commentatores illos libellos seu ephemerides, quae periodice compactis fasciculis eduntur, in hac excommunicatione includi dicunt: v. Comm. Reat. — Prohibitio autem sive ecclesiastica, sive naturalis etiam latius patet 924 II. Actiones prohibentur hae: lectio, retentio, impressio, defensio. 1. Lectio seu: „scienter legentes '.* Ab excommunicatione igitur excusatur: 1) qui ignorat prohibitionem et poenam, etsi crassa, vel affectata inscitia est; 2) qui parum legit (saltem si nihil occurrit haereticum: quare materia gravis tum ex re, quae tractatur, tum ex amplitudine desumitur, ita ut, si sit res indifferens, tota pagina pro materia parva haberi possit); 3) qui potius oculis lustrat, quam legit librum ignoti idiomatis; 4) qui audit legentem. 2. „Retinentesu (intelligo eodem modo „scienter“): quod fit, 1) sive ali­ quis apud se, sive apud alterum retinet sibi servans liberam dispositionem, ut in deposito; 2) sive pro se, sive pro altero retinet. Excipe tamen: 1) eum, qui pro altero facultatem legitime habente ex officio retinet, ut famulus pro domino (itaMazzotta multique alii); 2) qui pro commodato dat librum ei, qui facultatem legitimam legendi habet, sibi reservans quidem dominium, non tamen liberam potestatem pro libitu re­ petendi; 3) excusatur ex parvitate materiae, qui uno alterove die retinet; 4) imo etiam, qui longiore aliquo tempore retinet, exspectans opportunitatem librum tradendi Superiori vel alteri licentiam legendi habenti (S. Alph., Sanchez, Laym.), aut dum licentiam legendi petit interim retinens, modo ex rationabili causa licentiam petat neve interim legat. 1 S. Alph. de prohibit, librorum cap. 5. n. 7 „concionem, epistolam seorsim editam11 excludit e numero librorum, quorum lectio etc. excommunicationem Bullae pCocnaeu inferat. Excommunie, speciali modo R. P. reserv. — libri haeretici, schisma. 659 3. „Impritnentesu (sc. „scienter“). Hoc titulo, aut si forte non omnes hoc titulo, tamen tamquam „fautores haeresis“ incurrunt excommuni­ cationem : 1) qui conscribit eo fine, ut imprimatur; 2) qui librum imprimendum mandat; 3) qui negotium imprimendi suscipit (Verleger); 4) qui characteres collocat, prelum versat, chartam supponit, brevi omnes, qui in impressione proxime cooperantur. Requiritur autem ad excommunicationem 1) ut impressio revera facta sit; 2) — id, quod pro cooperatoribus notari debet —, mortalis culpa in cooperatione. Quare qui aut infimum aliquod auxilium praestat seu re­ motum, aut qui ex gravissima ratione etiam propius cooperatur, a culpa gravi et magis etiam ab excommunicatione excusatur. Cf. Laymann 1. 2 tr. 3 c. 13 (de scandalo) n. 5. 4. „Quomodolibet defendentes" (iterum intellige „scienteru, nisi forte evadat defensio haereticorum, de quo supra). Defensio (cf. supra § 1) sup­ ponit aggressorem vel adversarium sive formalitcr explicite, sive implicite. Verbalis defensio est, si doctrina libri defenditur voce, scripto, — quantumvis persuasio aliorum non sequatur; si damnatio libri carpitur; si liber non propter doctrinam quidem, sed simpliciter laudatur, commenda­ tur, ita ut illa commendatio tendat in conservationem, propagationem illius libri ejusque errorum. Si quis vero id tantum in libro laudat, quod boni revera continet, cum reprehensione errorum: illa laus in hac censura non videtur contineri, ut colligere licet ex iis, quae supra (§ 1) notata sunt ex S. Alphonso 1. 7 n. 307. Ilealis defensio est, qua librum in tuto collocari, destructioni vel pro­ scriptioni eripi, in posterum servari, propagari studetur. Ad quam etiam refertur aliis ea mandare, illos ad ea instigare, quibus liber protegatur vel defendatur: sed hisce actionibus censura tum demum incurritur, si man­ datum, instigatio re ipsa efficax evasit, i. e. si mandatum exsecutioni datum sit. § 3. ^Schismaticos et eos, qui a Romani Pontificis pro tempore 920 exsistentis obedientia pertinaciter se subtrahunt vel recedunt.u (Bulla „Cocnae“ § 1.) Comprehenduntur duo ordines delinquentium: 1. Schismatici sensu stricto, i. e. qui se separant a corpore Ecclesiae ejusque capite, sive ineunt diversum coetum religiosum, sive non. 2. Omnes, qui pertinaciter se subtrahunt obedientiae R. Pontificis seu: qui sese a capite Ecclesiae separant, quamvis dicant, se cum reliquo corpore Ecclesiae vello manere unitos. Neque necesso est, ut dicant, se non a Romana Sede recedere; sufficit recedere ab obedientia ejus, qui est Romanus Pontifex legitime electus. § 4. „0mnes ac singulos, cujuscunque statûs, gradûs seu condi-œ>e tionis fuerint, ab ordinationibus seu mandatis Romanorum Ponti­ ficum pro tempore exsistentium ad universale futurum Concilium 42· 660 P. II. L. II. Tr. I. De Censuris etc. — Sect. II. Censur. singular, tract. appellantes, necnon eos, quorum auxilio, consilio vel favore appel­ latum fuerit." (Bulla „Coen.“ § 2.) Praenotio. Dicitur „cujuscunque statûs“ etc., non quod necesee sit, ut Episcopi, Cardinales etc. expresse nominentur, quando de excommunicatione Papali agitur (aliud enim est in suspensione et interdicto), sed ut expressius illi prae ceteris moneantur, ne putent plus sibi licere quam reliquis, maxime quum tempore hujus Constitutionis editae Gallicanismus similesque doctrinae Apostolicae Sedi injuriosae nondum ita solemniter proscriptae fuerint, ut Concilio Vaticano sunt proscriptae. Materiam hujus paragraph!, ex Bulla ,,Coenae“ desumptam, I’ a u wols l.c. n. 461 ita describit: ^appellare a sententiis, praeceptis, legibus (sive doctri­ nalibus sive aliis), censuris et poenis specialiter vel generaliter latis14. Ne­ que refert, utrum justa an injusta fuerit Pontificis sententia, quia injuria appellationis eadem manet, „ut constat, ac si appellares ab Episcopo ad parochum", ut ajunt Suarez, Regin., Bonae., Castro pal. Quum dicatur „ad futurum Concilium", huic censurae non subjacet provocatio ad Concilium, quod praesens est et jam legitime congregatum. Attamen tali provocatione facile contrahitur excommunicatio § 1 vel 3. Punitur duplex genus delicti: 1. principalis actio appellationis, 2. se­ cundarie cooperatio per auxilium, consilium, favorem. Quae cooperatio ut excommunicationi subjacere incipiat, 1) ipsa ap­ pellatio secuta osse debet; 2) debuit cooperatio vero fuisse efficax, puta, si consilium fuit, consilium quod influxerit in appellationem faciendam; si aliud auxilium vel favor fuit, debet apellationem aliquatenus praecessisse, vel saltem non mere eam subsequi. Consilium igitur est, alterum ad agendum inducere: mandatum a for­ tiori per vocem ^consilii" comprehenditur. Auxilium est praesens cooperatio, seu „in ipso crimine committendo opem ferre, vel aliquid facultatis ad patrandum crimen conferre". Favor latius patet, quam auxilium, videlicet est facultatem peccandi expeditam facere, vel conservare, vel protegere. Favor igitur habetur non tantum in praesentis auxilii collatione, sed etiam in auxilii futuri promis­ sione, quo delinquens animetur, aut in cooperatione indirecta et negativa, ut: non impediendo, quod ex officio vel justitia impediri debeat, vel obsta­ culum ponendo, quominus delictum ab aliis praecaveatur, sive quo delin­ quens securus reddatur a poena timenda. § 5. 927 „Omnes interficientes, mutilantes, percutientes, capientes, carcerantes, detinentes vel hostiliter insequentes S. R. E. Cardi­ nales, Patriarchas, Archiepiscopos, Episcopos, Sedisque Apostolicao Legatos, vel Nuntios, aur cos ex suis dioecesibus, territoriis, terris, seu dominiis ejicientes, necnon ea mandantes, vel rata habentes, seu praestantes in eis auxilium, consilium vel favorem (ex Bulla „Coenaeu § 11, omissa sola voce „vulnerantes" : quo sensus nihil mutatur). Quibus punitur laesio injuriosa contra principes Ecclesiae. I. Quod ad personas attinet, quarum honor atque libertas hac § pro­ tegitur, nota ad vocem ^Episcopos", intelligendos esse eos, qui episcopali i'I Excommunie, speciali modo R. P.reserv.— schisma — injuria in Cardin, etc. 661 charactere insigniti sint; ergo 1) non comprehenduntur ii, qui electi qnidem aut etiam confirmati sunt, sed nondum consecrati (ita Toletus, Mazzotta etc.); at 2) comprehenduntur Episcopi auxiliares et titulares tantum: verum non omne injuriarum genus hic enumeratum contra eos exerceri potest II. Prohibetur sub hac censura: 1. Laesio corporis: „interficientes, mutilantes, percutientes" : quod intellige de qualibet percussione vel vulneratione, etsi non materialiter gravi, tamen graviter injuriosa. 2. Libertatis laesio: „capientes, carcerantes, detinentes"; ergo rei sunt, qui capiunt aut deducunt Episcopum ad carcerem; praefecti carceris, qui detinent; imo etiam officiales subalterni tamquam cooperatores, nisi eorum cooperatio sit admodum remota atque propter causam gravis metûs non amplius peccaminosa. Ceterum qui proxime ad gravem laesionem concurrunt, etsi ex gravi omnino metu agunt, non semper a peccato neque a censura immunes erunt; nam actionem adeo immanem facile in odium fidei posse juberi et in con­ temptum ecclesiasticae auctoritatis, videtur clarum esse. Quod si ex cir­ cumstantiis fieri constat, lex etiam qua humana vim suam retinet, neque a poena imposita gravis metus excusat. 3. Injuria dignitati illata: „hostiliter insequentes", i. e. insecutio eo fine facta, ut laesio vel nocumentum inferatur — non, mere ad terrorem incutiendum aut furti committendi causa. — „E suis dioecesibus . . . eji­ cientes", intelligo e locis, in quibus habent jurisdictionem aut possessiones: ejectio autem intelligitur „e loco suo in non suum"; quare si fit ex una civitate in aliam intra fines propriae dioecesis, non est actio, quae huic cen­ surae subjaceat, nisi forte est hostilis insecutio, aut exclusio a loco, in quem praeter spiritualem aliam jurisdictionem ejectus jure possideat. 4. Quoad cooperatores praecipue nota, quod dicitur „rata habentes"; vide). aequiparantur ^mandantibus", at requiritur, ut in eorum favorem aut ex praesumpta eorum voluntate alii ipsorum nomine crimen commiserint vel continuent: quod si ratum postea habent, in hanc excommunicationem incidunt; non vero incidunt, si crimen nullatenus ipsorum nomine factum est vel fit, etsi postea approbant vel laudant ’. Alii cooperandi modi per se intelliguntur. 1 Addunt complures commentatores, requiri, ut tempore, quo delictum lactum sit, potuerint mandare, eo quod ratihabitio ipsi mandato acquiparetur ex reg. juris. — Veruin quod aliqui inde inferunt (v. explicationem in Actis S. Sedis), eum non incurrere censuram, qui ratum habeat, quod tempore sui somni, ebrietatis suo nomine factum sit, id meo judicio recte a Castropal. aliisque rejicitur, atque merito pro conditione necessaria id solum statuitur, ut ratihabens tempore delicti in numero eorum, qui habitualiter sui compotes sunt, fuerit. Secus id absurdum statuere debes, eum, qui indubie ostendit famulis, sibi necem Episcopi placere, atque eos adulatores efficaciter permovit, ut pro domino Episcopum occiderent, ex eo excommunicationem effugere, quod famuli nocturnum tempus elegerint. — Multo satius est eam conditionem requirere, quam Suarez disp. 21 sect. 2 n. 71 explicat, „ratihabitio tunc proprie dicitur, quando est mandatum quoddam virtuale“, i. e., si ex parte ejus, qui postea delictum ratum habet, ca praecesserunt, quae aliis ansam dare poterant putandi ipsum libenter consensurum esse, ut (suo nomine) delictum fieret. Nam si haec nullo modo praecesserunt, ipsius nomine delictum fieri non potuit, v. g. si hucusque amicitiam potius fovit quam inimicitias: odium vero post mortem interfecti conceptum vel manifestatum statum rerum non videtur mutare. 662 P. II. L. II. Tr. I. Dp Censuris etc. — Sect. IL Ceusur. singular, tract. Cf. cum hac paragraphe paragraphum secundam capitis secundi, quae latius etiam patet relate ad actiones prohibitas principales. § θ. 928 ^Impedientes directe vel indirecte exercitium jurisdictionis ecclesiasticae sive interni sive externi fori, et ad hoc recurrentes ad forum saeculare, ejusque mandata procurantes, edentes, aut auxilium, consilium, vel favorem praestantes/ (Ex Bulla „Coenatu § 16 contractum.) Breviter explicandae sunt tum actiones principales, quae per se pu· niuntur, tum secundariae, quae propter principales, et ut ad eas referuntur, poenae subjacent. 1. Actiones principales sunt: 1. impedire exercitium jurisdictionis ec­ clesiasticae; 2. ex fine jurisdictionis impediendae recurrere ad forum saeculare; 3. fori saecularis mandata procurare, edere. De singulis aliqua. Ad 1: Exercitium jurisdictionis impeditur, si impeditur aliquis, quo­ minus jurisdictione uti incipiat; quominus exsequatur, quod statuit (e. g. poenam jam decretam); quominus sustineat, quod ordinavit. Perinde est, sive fit contra eum, qui ordinaria jurisdictione utitur, ut est Papa, Episcopus, Parochus . . ., sive contra eum, qui utitur delegata, idque sive de externa jurisdictione agitur, sive de interna, sicut utitur S. Poenitentiaria. Jurisdictionis externae est: leges, mandata ferre, punire, absolvere, dispensare, ad officia alios publice deputare sive instituere, praedicatores mittere, in Ecclesiae gremium recipere etc., paucis, ea facere, quae ad re­ gendam societatem (Ecclesiam) spectant, vel ut verbis cl. Bouix de prin­ cipiis Jur. Can. p. IV. cap. III. § 3 punct. I. et II. utar, Jurisdictio gene­ rating appellatur potestas ea omnia gerendi atque gubernandi, quae ad bo­ num Ecclesiae conservandum et promovendum pertinent, atque primario et directe publicam corporis fidelium utilitatem respicit/ — Jurisdictionis in­ terni fori, „quae primario et directe refertur ad privatam uniuscujusque fidelis utilitaten/ atque ejus internum statum respicit, est: absolvere a peccatis, a privato voto etc., atque omnia ea, quae per S. Poenitentiariam exerceri consueverunt. — Jurisdictio distinguitur 1) a potestate ordinis, 2) ab iis, quae potius officii vel juris sunt, quam potestatis in alios. Impedire fit vi, minis, jussione saltem, si jubens jussionem urgere potest. Idque fit directe, si vis, minae etc. fiunt contra ipsum illum, qui ecclesiastica jurisdictione potitur, ne illa in hac istave causa utatur, aut etiam ut ab­ soluto sive omnino ab exercitio sui muneris deturbetur. Indirecte fit: 1) si quis directe quidem vult impedimentum jurisdictioni ecclesiasticae creare, verum contra Superiorem ecclesiasticum ejusve de­ legatum non directe agit, sed vim, minas, jussionem contra eos adhibet, qui Superiori ejusve delegato in jurisdictionis exercitio auxilio vel instru­ mento sunt, aut ipsi sunt conjuncti cognatione, affinitate, familiaritate — quod Bulla „Coenaeu expresse dicit — ut minae malave illis illata in ipsum redundent; Excommunie, speciali modo R. P. reserv. — laesio libertatis Eccles. 663 2) si quis jurisdictionem ecclesiasticam impedire quodammodo indirecte cult, i. e- non quia est ecclesiastica jurisdictio, sed praetendens aliam cau­ sam injustam. Ad 2. et 3., i. e. ^recurrere ad forum saeculare, ejus mandata pro-929 curare, illa mandata edere/ Gravissima quaestio est, utrum hisce verbis notetur crimen, quod per se puniatur, an tum tandem, quando jurisdictio ecclesiastica vere coepta est impediri. Avanzini poterat videri eam opinionem defendisse, ex qua sufficiat solus recursus etc. Nihilominus continuatores „ Actor. S. Sedis" interpre­ tantes Avanzini i sententiam, ut probabilem defendunt contrariam opi­ nionem, quae dicit ^excommunicationem non incurri, quando exercitium jurisdictionis ecclesiasticae de facto non impedierint" (ut: mandato fori saecularis non obtento, aut exsecutioni non dato). App. V. p. 252. Quam sententiam etiam Comment. Reatinus hoc sensu defendit, ut judex sae­ cularis debuerit ad instantiam recurrentis mandatum dare. Ut dicam, quid sentiam: si sola verba hujus Constitutionis nApostolicae Sedisa considerarem, huic mitiori opinioni calculum adjicere vix possem. Verum quum in Bulla „Coenaeu omnes illi cooperatores tum tandem com­ prehendantur, quando effectus secutus sit, vid. -recurrentes" tum, quando mandatum saecularis fori revera procuratum fuerit, quumque hodierna Bulla nApostolicae Sedis“ potius ad imminuendas quam ad augendas censuras lata sit: sine evidenti necessitate amplioris ambitûs censuram statuisse ea dici non debet. Quare libenter subscribo illi opinioni benigniori. Quae si admittitur, parum interest quaerere, quinam sint, qui con­ stituant -forum sacculare". Nam sive arctius sive latius sumas, perinde est, quando ad incurrendam censuram recursus efficax atque efficax im­ pedimentum contra ecclesiasticam jurisdictionem requiritur. At ne laxius, quam par est, impedimentum ecclesiasticae jurisdictionis accipias: ad incurrendam censuram prorsus sufficere puto, ut actio ex na­ tura sua impeditiva posita fuerit, e. g. jussio quasi-auctoritativa judici ec­ clesiastico intimata, neque debet inquiri, num ea actio re ipsa Superiorem ecclesiasticum moverit, ut a jurisdictione exercenda desisteret. Impeditur enim exercitium, quando libero exercitio obstaculum creatur; seu impedit, ut verbis Commentatoris Reat. utar, qui obsistit ei, apud quem est eccle­ siastica jurisdictio. Quare etiam F i Ili uc ci tr. 1G n. 28-1 sqq. eos censura ligari docet, qui mandatum ediderint, quamquam nondum sit exsecutioni datum. Igitur censurae subjacent: a) recurrentes, postquam a foro saecu­ lari mandatum contra Superiorem ecclesiasticum impetraverunt idque illi Superiori intimatum aut contra illum publicatum est, b) edentes eodem modo, postquam mandatum intimatione etc. contra ecclesiasticum Superio­ rem perfectum est. Ut objectum ecclesiasticae jurisdictionis illustrem, incurrunt hanc ex­ communicationem e. g. : qui impediunt exsecutionem Constitutionum R. 1’1’.; qui impediunt Episcopos, quominus dioecesim administrent, quominus scho­ las suas visitent, parochos etc. instituant etc. etc.; qui impediunt praelatos in sua administratione, ne populos suos sacramentis instructionibusque pa­ scendos curare possint; qui vetant eos, qui delegatam solam facultatem ha­ bent, ne confessiones excipiant, saltem quando eas excipere statuerunt idque, ut sibi liceat, postulant —; qui parochos sacerdotesque denuntiant apud civilem judicem, quo a suis jurisdictionis exercitiis impediantur, 664 P. II. L. II. Tr. I. Dc Censuris etc. — Sect. II. Censur. singular, tract. imo, etsi non ca intentione agunt, ut vir ecclesiasticus interdicatur officio suo, si modo sciunt, hanc injustam poenam illis impositum iri, atque·de­ cretum editum fuerit. Ad 4. De aliis cooperatoribus speciale aliquid notare, vix necessarium est, quum satis sit attendere ad ea, quae ad priores paragraphes notavi. θ30 „ Cogentes sive directe sive indirecte judices laicos ad tra­ hendum ad suum tribunal personas ecclesiasticas praeter canonicas dispositiones: item edentes leges vel decreta contra libertatem aut jura Ecclesiae/ (Cfr. Bulla „Coenae“ § 15: nunc contracta, et nonnihil mutata est.) Paragraphus illa duas partes habet. I. Prima parte ii puniuntur, qui judices laicos cogunt, ut ad suum tribunal ecclesiasticas personas trahant. Sed ut limites hujus censurae intelligantur, plura notanda occurrunt: 1. Personae, ad quas solas haec censura restringitur, habes ex authen­ tica declaratione S. Officii, a Leone XIII. confirmata, d. d. 23. Jan. 1886, ad omnes Ordinarios transmissa, scilicet esse solos legislate res ei alias auctoritates cogentes sise directe sive indirecte judices laicos ad. trahendum ad suum tribunal personas ecclesiasticas praeter canonicas dispositiones; reliquos puniendos esse, si expedierit, censuris ferendae sententiae. Ipsos judices non comprehendi, jam declaratum erat a S. Officio d. 15. Junii 1870. 2. Causam, quae excepta sit ab hac censura, habes, si agitur de clerico citando ut teste aliovo titulo: quia in jus trahere intelligitur aliquem trahere ut reum, vel contra (piem agatur. I 3. Non contrahitur censura, quando secundum canonicas dispositiones agitur, videlicet : J1 1) jure communi licet virum ecclesiasticum ad tribunal laicale trahere: a) si clericus traditus est brachio saeculari (post degradationem); b) si cum licentia Episcopi causa judicialis instruitur in re civili; c) per viam reconventionis, ut ajunt, in causa civili; ' 2) in recentioribus quibusdam „Concordatisu jure extraordinario, ut in concordato Austriaco, concessum est potestati laicae, tractare causas civiles ecclesiasticorum, imo cum certis restrictionibus etiam quasdam cau­ sas criminales: quid igitur ejusmodi jure extraordinario liceat, in singulis regionibus videndum est. I 4. Quibus accenseri posse aliquibus videtur consuetudo, Ecclesia tacente, ut jam supra dixi. Commentator Reatin. adnotat, hanc censuram cessare videri in iis quoque locis et causis, ubi privilegium fori, sinente vel tat cente S. Sedo, abrogatum fuit. Hoc tamen ita intellige, ut nihilominus aliqua exemptio clericorum quoad substantiam servari debeat: de quo con­ fer, quod in simili causa asyli S. Offic. respondit, infra c. II § 5. Ubi autem exemptio fori pleno viget, illud „practer canonicas dispositiones“ non solum dicitur de causis, in quibus non liceat, sed etiam de modo seu de conditionibus, quibus non servatis non liceat judici laico in clericum jus dicere. 1 931 II. Secunda parte comprehenduntur „edentes leges vel decreta contra libertatem Ecclesiae14. 1 Excommunie, apecinli modo R. P. reserv. — laesio libertatis Eccles. 6G5 Ad quae observa: 1. Decreta, quae a legibus distinguuntur, intellige non quaelibet inferioris tribunalis mandata particularia — quae potius sen­ tentiae sunt aut sententiis aequiparantur — sed ea tantum, quae aliquo modo generalia sunt, et quodammodo legis rationem participant, ut: .Cabinetsordre, Ministerialerlasse“ , vel ordinationes, quae ab aliis magistratibus stabili modo pro communitate (a Praefecto urbis, a Municipiis) feruntur. Consentit Comment. Reatinus. 2. Quum in legibus ferendis multi saepe concurrant: ii omnes huic censurae subjacent, qui pro varia regni constitutione potestatem legislativam participant, seu omnes illae personae singulares aut morales (comitia), quae concurrere debent, ut lex aliqua vim legis obtineat. Quando vero de persona morali, ut de comitiis, agitur, omnes illi excommunicationem in­ currunt, qui suffragio suo legi propositae assentiuntur, etsi post completum necessarium numerum suffragantium votum suum dederunt, nisi forte effi­ caciter retractaverint ante legis confirmationem. — Censura incurritur tum demum, quando lex formaliter evasit lex. 3. Quum nihil dicatur de cooperatoribus, in excommunicationem non incidit, qui tantum proponit legem, vel suadet, neque praecones, qui evul­ gant, neque qui lege lata utitur, secundum eam sententias fert. Aliqui horum nihilominus in censuram praecedentium §§ incidere facile possunt. § s. «Recurrentes ad laicam potestatem ad impediendas literassæ vel acta quaelibet a Sede Apostolica, vel ab ejus Legatis aut De­ legatis quibuscunque profecta, eorumque promulgationem vel ex­ secutionem directe vel indirecte prohibentes, aut eorum causa sive ipsas partes, sive alios laedentes vel perterrefacientes.u (Cfr. Bulla „Coenae“ § 13, quae quoad rem idem statuit.) Breviter explicanda est I. materia, circa quam, et II. actiones peccaminosac, quae circa illam materiam sub excommunicatione prohibentur. Ad I. Do materia circa quam haec notanda sunt: 1. Si eam conferimus cum § 6, partim extenditur latius, partim re­ stringitur. Extenditur latius, quatenus de literis et actis quibuslibet sermo est, sive aliqua vera jurisdictio exercetur, sive non ita. Restringitur, quia a) tantum agitur de iis, quae proficiscuntur a S. Sede, ejusve Delegatis aut Legatis, non de aliis jurisdictionem ecclesiasticam exercentibus; b) agi­ tur de iis, quae jam acta seu profecta sunt, in § G vero sive de actis, sive do agendis. 2. Promulgatio, de cujus impedimento sermo est, intelligitur de essentiali promulgatione, quae legem in ratione legis complet, modo advertas, supremum legislatorem posse promulgationem alias non consuetam eligere, si velit, e. g. promulgationem per ephemerides etc.: quae, nisi a legis­ latore pro essentiali sit electa, erit divulgatio, non proprie promulgatio. — Verum si de literis seu actis agitur, quae privatum hominem respiciunt, sufficit, ut impediatur communicatio rerum cum eo, ad quem diriguntur, quia et a) haec est illarum rerum promulgatio debita, b) hac communica­ tione impedita (quod fit v. g. literis interceptis) impeditur exsecutio litura­ rum seu actorum. 66 G P. II. L. IL Tr. I. De Censuris etc. — Sect. II. Censur. singular, tract. Ad II. Tria genera delinquentium praecipua distinguuntur: 1. Recurrentes ad laicam potestatem etc., 2. prohibentes promulga­ tionem seu exsecutionem, 3. laedentes vel perterrefacientes eos, quorum causa agitur. Palmaris quaestio solvenda ea est, utrum requiratur ad incurrendam excommunicationem ^impedimentum efficax44, ut quilibet horum delinquen­ tium censura ligatus sit, an sufficiat fecisse recursum, prohibitionem, lae­ sionem. Prius putat Commentator Rea tin., alterum defendunt editores libellorum „Acta S. Sedisu cum antiquis commentatoribus Bullae fJoenae4 quam plurimis. Cui posteriori explicationi accedendum esse puto: nam priorem benigniorem ipsa Constitutionis verba mihi nullatenus permittere videntur, neque hîc illi adstipulatur, ut in § 6, benignior expressio anti­ quae Bullae nCoenaeu. Grammaticalis enim sensus saltem postulat, ut dentes etc.“ dicamus eo ipso excommunicari, quod laeserint vel perterre­ fecerint. Verum neque aliter haec § loquitur de prioribus ordinibus, qui omnes coordinate seu eadem serie eodemque sensu referuntur, ita ut etiam prohibentes promulgationem vel exsecutionem dicere debeamus subjacere censurae eo ipso, quod edicto prohibuerint, etsi forte promulgatio, edicto isto non obstante, facta postea fuerit; et recursum habentes censeri debent excommunicati tum, quando recursum ad eos habuerint, qui civili potestate praediti sunt atque hac potestate publica uti valent ad acta S. Sedis etc. impedienda. Quapropter 1) recursus sufficit, etsi recurrens passus sit re­ pulsam. 2) Prohibentes sive directe sive indirecte. Directa prohi­ bitio formali edicto fieri solet; indirecta saepe factis committitur. In qua prohibitione reali seu factis commissa videtur utique communiter impedi­ mentum efficax requiri, eo quod aliter vera prohibitio colligi vix potest. 3) Laedentes vel perterrefacientes. Intelligitur de minis gra­ vibus, quae rationabiliter hominem graviter permovere possunt. — Quid intelligatur per vocem „ipsas partes", ex se patet; quod autem additur aliosu, intellige eos, qui quomodolibet cum „partibus“ conjuncti sunt, aut cum rescripto Apostolico in aliqua sunt relatione vel esse putantur. Quum non solum „laedentesu, sed etiam „perterrefacientesu nominentur, sine ullo dubio non solum exsecutor, sed etiam mandans comprehenditur, qui verissime, etsi non laedat, tamen terret. 933 § 9. 934 t tir a J t ν Λ , -i „ Omnes falsarios literarum Apostolicarum, etiam in forma Brevis, ac supplicationum gratiam vel justitiam concernentium, per R. Pontificem vel S. E. R. Vice-Cancellarios, seu Gerentes vices eorum, aut de mandato ejusdem R. Pontificis signatarum: necnon falso publicantes literas Apostolicas, etiam in forma Brevis, et etiam falso signantes supplicationes hujusmodi sub nomine R. Pontificis seu Vice-Cancellarii aut Gerentis vices praedicturum/ (Cfr. Bulla „Coenaeu § 6.) Discrepat tenor hujus § ab antiquioribus recensionibus Bullae „Coenaeu 1) quod additum est, „necnon falso publicantes literas Apostolicas etiam in Excommunie, speciali modo II. P. rcserv. — laesio liberi. Eccles., falsarii. 6G7 forma Brevis * 4 ; 2) quod omissum est „falso fabricantes * 4 (de quo vide infra); sed recensio Benedicti XIV. anno 1741 ad verbum eadem est atque praesens paragraphus. Igitur continentur: 1. Falsificantes literas nomine seu mandato Ro­ mani Pontificis scriptas et subscriptas, i. e. quae a Dataria proficiscuntur, sive a Praefectura Brevium sive a Cancellaria — non vero literas, quae a Legatis vel Nuntiis emanant, aut ab aliis Tribunalibus Romanis, v. g. a S. Poenitentiaria, vel a S. Congregationibus tantum. Fateificat is, qui ali­ quid mutat, addit, demit, quo sensus mutetur. 2. Falsificantes supplicationes, postquam subscriptae vel signatae jam sunt a R. Pontifice vel ejus vices Gerente. 3. Ejusmodi supplicationes falso subsignantes, ac si sint subsignatae a R. Pontifice vel ejus vice1. 4. Falso publicantes literas Apostolicas, sc. 1) falsas literas publicantes, 2) veras quidem, sed clam, sine jussu, contra voluntatem Pontificis publi­ cantes, ac si fiat mandato Pontificis. Publicationem sume pro subjecta materia aut formalem promulgationem, vel etiam eam evulgationem, qua literae publici juris fiant, si literae agant de re communitatem spectante, aut communicationem privatam cum iis, quos res respicit, si ad eos literae diri­ guntur. — Non autem videtur illo dici posse falso publicare, qui literas ex objecto suo publicas cum paucis communicat, neque qui literas falsas ab alio publicatas historico refert ut ab alio publicatas, neque qui dubias literas ut dubias communicat. Etsi huic censurae 1) non constat eos ex se subjacere qui falsas literas Apostolicas fabricant [siquidem a) sermo est de literis a Romano Ponti­ fice signatis, ergo de veris, b) incisum „falso fabricantes“ est omissum]; 2) neque subjaceant coopérantes vel mandantes: tamen de his omnibus vide infra cap. 3 § 32. § 10. „Absolventes complicem in peccato turpi, etiam in mortis935 articulo, si alius sacerdos, licet non adprobatus ad confessiones, sine gravi aliqua exoritura infamia et scandalo, possit excipere morieutis confessionem. * 4 I. Ad materiam hujus censurae declarandam exponi debet, quid sit illud peccatum turpe, quid complex, quid absolvere. 1. Peccatum turpo intelligitur quodlibet peccatum gravo contra sextum praeceptum, non solum consummatum, sed etiam imperfecta pec­ cata, ut tactus, aspectus, sermones. — Ultimum aliqui in dubium vocare 1 Ad 2. et 3. enim observa, concessionem a S Pontifice factam tum quidem communiter esse perfectam, quando literae nomine Pontificis datae fuerint; at con­ sensum a S. Pontifice prius dari per nominis sui subscriptionem sub ipsis literis supplicibus, quae dein mittuntur ad Cancellariam, ut ipsum Breve expediatur. Falsificatio hujus § igitur adest, sive a) fit in ipso Brevi, sive b) in literis sup­ plicibus, postquam a R. Pontifice subsignatae sunt, sive c) hae literae supplices falso signantur, ac si signatae sint a S. Pontifice. 2 Consentit, etsi non plano in modo explicandi, tamen fere in re, Baller iu i in explicatione hujus §, quum dicat: „excipe (falsificationem), quae admittitur con­ fingendo literas Apostolicas, ante quarum publicationem censura ista non incurritur'4. 668 P. Π. L·· Π. Tr. I. De Censuris etc. — Sect. Π. Censur. singular, tract. tentaverunt (v. Gury-Baller. II. n. 585, Comment. Roatin.) nixi verbis Ben cd. XIV. in lib. de. synod, dioec. I. 7 c. 14 n. 4, ubi loquens do summa indecentia excipiendi confessionem ^personae complicis, cum qua confes­ sarius impudicitiae scelus commiserit", dicit, se propterea statuisse, ne ullus confessarius confessionem sacramentalem personae complicis in peccato turpi contra sextum decalogi praeceptum commisso excipere audeat. Verum haec descriptio, si colloquium graviter turpe excludit, cur non excludat pari jure tactum turpem et similia, quae nemo unquam excludere ausus sit? Quare puto prorsus cum S. Alph. aliisque, haec omnia etiam hac lego com­ prehendi: quod idem respondit S. Officium d. 28. Maji 1873. — Id unum quidem noto, in solis verbis vel sermonibus dubium, num fuerit peccatum ex utraque parte mortale, facilius concipi posse, ac propter talo dubium causam complicitatis, de qua lex loquatur, facilius abesse. Nam 2. complex ut adsit: 1) requiritur, ut adfuerit ex utraque parte peccatum grave, idque externe prodierit: quare si alteruter aut nullo modo peccavit, aut solo interno actu graviter peccavit, non habetur pecca­ tum complicis, quod sub excommunicatione S. Pontifex vetat absolvi. 2) Requiritur absolutio complicis formaliter, ita ut sacerdos noverit, se absolvero personam, quacu-m peccavit, imo probabiliter etiam, ut et con­ fessarius et poenitens invicem se ut complices noverint idque aut tempore peccati, aut tempore subsequent!‘. — Quare qui v. g. incognitus, mutata veste, larvatus peccasset, non videtur sub poena excommunicationis abstinere debere ab absolvenda poenitente, quam postea in confessione cognoverit esse suam complicem, sed illius sacrilegi ignaram. — Ita illustr. Episc. Nolanus in Commentatione Bullae „Apost. Sedis" contra Gury casus II. n. 617 sqq. 3) Non videtur requiri, ut peccatum commissum fuerit post sacerdo­ tium susceptum. Id enim communi opinione scriptores concludunt ex verbis Bened. XIV. in Constitutione „Sacramentum Poenitentiae", et ex fine legis. Et revera si verba sumuntur, ut sonant, distinctio inter peccata post sacer­ dotium et ante sacerdotium commissa fieri posse non videtur. 4) Neque requiritur, ut persona complex muliebris sexùs sit: includitur quodlibet peccatum contra castitatem. 93G 3. Absolventes. Quamquam sola confessionis exceptio in ordine ad absolutionem grave peccatum est, excommunicatio non incurritur, nisi ab­ solutio accedit, eaque ipsius illius peccati turpis. Quare 1) non sufficit ad incurrendam excommunicationem, excepisse confessionem, neque absolvere (etsi sacrilege) complicem plane tacentem illud peccatum turpe. 2) Neque sufficit, absolvere eum sacerdotem, quem homines aliunde sciant nullam habere jurisdictionem; debet enim saltem externa species verae absolutionis adesse. 3) Sufficiatne ad incurrendam censuram, fingere absolutionem necne, acris est controversia. S. Alphonsus 1. G n. 556 jam contra responsum S. Poenitentiariae defenderat, eum, qui fingat absolutionem, non incurrere censuram, id con- 1 Aliis verbis, confessarius debet scire se absolvere eum vel eam, qui novit se peccasse cum illo sacerdote, qui nunc absolvit. Nota tamen, mc dicere qui nunc absolvit, non qui nunc absolvat. Nam necesse non est, ut poenitens in ipso sacro tribunali sciat vel animadvertat, se apud illum sacerdotem complicem confiteri; suf­ ficit. ut sciat, quiuam sit sacerdos complex, etsi nunc nesciat, apud quem confiteatur. Excommunie, speciali modo R. P. reserv. — absolutio compile is 669 eludens ex verbis Constitutionum S. Pontificis. Quae, si tunc probabilis verborum interpretatio erat, etiam nunc videri potest congruere cum verbis hujus Bullae „Apostolicae Sedis", quae dicat ^absolventes complicem *. Verum S. Poenitentiaria hanc opinionem iterum rejecit. Ut enim refertur in libellis period, theolog.-practicis (Limer Quartalschrift) anni 1882 p. 389, Episcopo Rodez interroganti: nUtrum confessarius, qui suum vel suam complicem simulaverit absolvisse, recitando v. g. orationem quandam, incurrebat excommunicationem specialiter R. Pontifici reservatam," S. Poenitentiaria respondit ^Affirmative * II. Excusatio a censura aderit: 1. In articulo mortis, quando citra grave periculum diffamationis etc. alius sacerdos advocari nequit. Si vero alius etiamtum advocari potest, aut eum advocandi dilatio ex industria facta est (v. infra): absolutio quidem diam directa hujus pieccati valida est, sed absolvens excommunicationem non effugit. — Ita tum ex ipsis verbis Bullae „ Apost. Sedis", tum ex Ben. XIV. nSacram. poenitentiae". 1 Hoc igitur S. Poenitentiariae responsum verbum ,,absolventesu latiore aliquo sensu interpretatur. Qui vero opinioni S. Al phons i adhaeserit, videri ali­ cui potest in eam difficultatem incurrere, quod lex ipsa ecclesiastica in hac opinione evadat facillime illusoria, quoniam sacerdos sacrilegus, qui tandem ad confessionem admittere velit complicem suam, loco absolutionis ceteroquin invalidae eligat abso­ lutionis fictionem, ita excommunicationem evasurus, poenitenti complici novum damnum non illaturus. Cui difficultati duplici modo plane diverso aliquis occurrerit. Unus modus illo est, quem puto plane esse ex mente S. Al phons i, ut scilicet jiet a illa abso­ lutio, quae censuram non inducat, non intelligatur de ficta absolutionis pronuntiatione, sed dc dissimulata absolutionis omissione: quae quamquam grave omnino peccatum est atque poenitentem in gravem et perniciosum errorem inducit, tamen longe minoris est malitiae, quam peccatum illud, quod temerario abusu sacrorum absolutionis ver­ borum committatur; proin mirum non fuerit, si Ecclesia hanc temeritatem gravissima poena puniat, peccatum illud prius non ita, utpote quo absolutio non attentetur. Alter modus est, quem iniit Commentator Reat. (edit. 3 n. 82) et Pavo ne (spici­ legium § 15G), scilicet dicendo, sacerdotem complicem posse valide absolvere non illud quidem peccatum, cujus complex sit, sed ejusdem poenitentis complicis alia peccata, atque ita poenitentem in bona fide versantem, nisi aliud quid obstet, saltem indirecte tum absolvi: hinc rationem esse, cur ille solus sacerdos complex censuram incurrat, qui contra severissimam legem vere absolvat, non qui vel fingat vel dis­ simulet, siquidem lex ecclesiastica loquatur de absolvente complicem. Neque abesse omnem causam, cur sacerdos sacrilegus id possit audere, eo quod vere absolvendo in suum quidem gravissimum damnum, at in poenitentis commodum agat, atque simul suae famae aliquatenus provideat. Posse autem sacerdotem complicem sui complicis peccata alia absolvere, colligere sibi videntur ex verbis Bened. XIV. in ipsa Constitutione „Sacramenfum poenitentiae" : „in hujusmodi peccati et poenitentis genere jurisdictione carcatkl; quae si sumuntur conjunctim, videantur innuere: .non ergo caret jurisdictictiono in reliquis hujus poenitentis peccatis *. Num vero haec ex­ plicatio satis acuta etiam sit ita probabilis, ut propter Ecclesiam in probabili juris­ dictione hypothetice supplentem evadat practice certa, nolim defendere. Ceterum Fer. IV. 5. Dec. 1883 S. Offic., annuente S. Pontifice Leone XIII, ad quaesitum Ep1 Petrocorensis „An permittere possit, ut in suo seminario doceatur illa sententia S. Poenitentiariae responso contraria'1 respondit: ^Negative". (Fol. period, /tastoralcs Monast. 1886 pag. 85.) •X ■■ 670 P. II. L. II. Tr. I. De Censuris etc. — Sect. II. Censur. singular, tract. Igitur per so sacerdoti complici praeferendus est sacerdos simplex non approbatus (si modo non oriatur diffamatio); verum sacerdos publice sus­ pensus, excommunicatus praeferendus non est, tum quia in se magna in­ decentia est talem vocare, tum quia ratio infamiae tali modo vix vitatur. 2. Auctores communiter dicunt, in articulo mortis etiam admittendam esse illam exceptionem, quando persona complex ex gravi ratione putatur sacrilege confessura esse apud alterum sacerdotem. 3. Ex paritate rationis excipiunt Baller in i et Commentator in „Actis S. Sedis" absolutionem ejus personae complicis, quae careat omnino altero confessario atque, nisi absolvatur, diu omnino, idque fortasse cum scandalo aliorum a Communione etiam Paschali abstinere debeat: uti accidere possit in regionibus dissitis, quo vix unquam alius sacerdos accedat. 4. Idque ad alios etiam extraordinarios casus in commentariis Act. S. Sedis extenditur, si diu desit confessarius, cui persona complex sine evidenti sacrilegii periculo confiteatur, et simul ex diuturna abstinentia a sacramentis evidens infamiae periculum seu suspicio sequatur. Sed excepto periculo mortis aut impedimento quasi-perpetuo ad alterum sacerdotem accedendi, onus manet peccatum illud complicitatis saltem postea alii sacerdoti declarandi, siquidem peccatum complicis relate ad confessarium complicem semper pro peccato reservato haberi debet, in quod per se non habeat facultatem. 93s Haec vero pro causa declinandi censuram haberi nequit, si sacerdos post auditam confessionem commissi criminis dolorem concipiat et dein ad causam, quam incepit, complendam absolvat. Nam vere sic causam complere non licet, nisi nunc periculum mortis urgeat, neque amplius suppetat fa­ cultas vocandi alterum sacerdotem: quodsi vere ejusmodi necessitatis con­ ditio adest, etsi antea necessitas anteverti potuit, confessarius, quem re vera causae inceptae poenitet, sine novo peccato, atque etiam sine censura videtur posse absolvere. Aliter enim sacerdos nunc constituitur in ne­ cessitate alterutrum committendi, nimirum aut cum gravissimo crimine con­ tra caritatem proximi personam moribundam relinquendi sine absolutione, aut praecepto gravi caritatis satisfaciendo sese excommunicationis poena constringendi. Si autem etiamnunc sacerdos complex congrua media ad­ hibere potest, ut alter sacerdos vocetur, id prorsus facere tenetur; imo puto infamiae periculum, quod antea, quum posset, ex industria non avertit, gravius omnino debere esse, quam alias, ut nimirum etiamnunc propter illud ab altero sacerdote vocando excusari valeat; ipso enim volens hoc onus sibi imposuit. — Postquam haec scripseram, inveni etiam Van der Void en Praxis administrandi sacramentum poenitentiae (Trudonopoli 1858) P. I. cap. 1 idem docere, sc. : „non incurrit excommunicationem, etsi antea peccaverit, quum faciat opus praeceptum". Ceterum adverto verba Ben. XIV. in Constit. nApostolici muneris"; quibus declarat Constitutionem „Sacramentum poenitentiae" : „Sciat autem complex ejusmodi sacerdos, ct serio animadvertat, fore se rcipsa coram Deo, qui irrideri non potest, reum gravis adversus dictam Nostram Consti­ tutionem inobedientiae, latisque in ea poenis obnoxium, si praedictae infamiae, aut scandali pericula sibi ultro ipse confingat, ubi non sunt: imo intelligat, teneri se graviter hujusmodi pericula, quantum in sc erit, antevertere vel removere, oppor­ tunis adhibitis mediis, unde fiat, ut alteri cuivis sacerdoti locus pateat illius con­ fessionis absque ullius infamia vel scandalo audiendae. Ita enim ipsum teneri vigore memoratae Nostrae Constitutionis declaramus, et nunc quoque ita ipsi fa- Excommunie, speciali modo R. P. reserv. — abs. complicis, laesio honor. Ecd. 671 ciendum esse districte mandamus et praecipimus. Quid si idem sacerdo- aut quovis modo seae nulla gravi necessitate compulsus ingesserit, aut ubi infamiae vel scandali periculum timetur, si alterius sacerdotis opera requirenda sit. ipse ad id periculum avertendum congrua media adhibere de industria neglexerit, atque ita personae in dicto crimine complicis, eoque in articulo, ut praefertur, constitutae sacramentalem confessionem excipere, ab eoque crimine absolutionem largiri, nulla, sicut praemittitur, necessaria causa cogente, praesumpserit: quamvis hujusmodi absolutio valida futura sit (non intendimus enim pro formidando mortis articulo eidem sacerdoti, quantumvis indigno, necessariam jurisdictionem auferre, ne hac ipsa occasione aliquis pereat), nihilominus sacerdos ipse violatae ausu ejusmodi temerario legis poenas nequaquam effugiet, ac propterea latam in dicta Constitutione majorem excommunicationem, eodem plane modo, quo ibidem decernitur, Nobis et huic S. Sedi reservatam incurret, prout illum eo ipso incurrere declaramus, volumus, atque statuimus.14 § 11. ^Usurpantes aut sequestrantes jurisdictionem, bona, reditus939 ad personas ecclesiasticas ratione suarum ecclesiarum, aut bene­ ficiorum pertinentes/ (Cfr. Bulla „Coenaeu § 17.) Conferenda est cum hac § sequens § et sequentis cap. § 19. I. Materia circa quam haec censura versatur, seu objecta, quae per hanc poenam S. Pontifex protegere vult, sunt jura et bona, quae ad personas ecclesiasticas pertinent, non quocunque modo, sed ratione suarum ecclesiarum aut beneficiorum, seu bona, quae ad virum ecclesiasticum per­ tinent a) ratione beneficii ecclesiastici, b) alio modo, quatenus est huic vel illi ecclesiae praepositus — hinc quae pertinent ad Episcopum, quatenus est hujus sedis Episcopus, ad parochum, quatenus hujus particularis ecclesiae rector est etc. Ergo non comprehenduntur: 1. bona et reditus aliorum locorum piorum; 2. bona monasteriorum, nisi ratione ecclesiae, cui Superior regu­ laris sive alius religiosus praeficiatur — id eo magis suadetur, quia omissum est verbum „monasterium“, quod antea in Bulla „Coenaeu addebatur —: 3. bona, quae viri ecclesiastici alio titulo possident; 4. reditus beneficii, quos aliquis a beneficiato conduxit, quia is, qui jure percipiendi pollet, eo non utitur ratione sui beneficii: si jus bénéficiât! intactum relinquitur. II. Delicta circa ejusmodi objecta sunt (cf. Acta S. Sedis app. X.. resp. S. Inquisitionis 9. Martii 1870): 1. usurparo, i. e. ab altero occuparo tamquam propria, et quasi ex auctoritate et jure: hinc non incurrunt banc censuram: 1) fures, latrones etc· (cf. Castro p al. d. 3 punct. 20 n. 4, Comment. Il eat in.); 2) ii, qui ab usurpatore titulo ex se legitimo accipiunt; 2. sequestrare, i. o. absque legitima facultate apud se vel alium bona deponere, impedire liberum usum iis, ad quos jure usus rei pertinet. NB. Multi voro ox iis, quos hîc exemi, aliique incidunt in excommuni­ cationem Rom. Pontifici ordinario modo reservatam ex Concilio Trid.: de qua infra n. 9G7. Sb 1io— · n Invadentes, destruentes, detinentes per se vel alios civi-sio tates, terras, loca ac jura ad Ecclesiam Romanam pertinentia, vel usurpantes, retinentes, perturbantes supremam jurisdictionem in 672 P. II. L. II. Tr. I. De Censuris etc. — Sect. II. Censur. singular, tract. i F>. > · eis; necnon ad singula praedicta auxilium, consilium, favorem praebentes/ (Cfr. Bulla „Coenaeu § 20.) Si conferas hanc censuram cum praecedente, observes, materiam, circa quam protegendam haec censura occupetur, multo arctioribus limitibus esse circumscriptam; actionum vero peccaminosarum genus, quae excommuni­ cationi subjacent, longe latius patore. — Fertur haec censura ad defen­ sionem temporalis dominii S. Sedis. (Bulla „Coenae“ § ult.) Γ. Materia, circa quam versatur, sunt: 1. jura ac possessiones Romanae Ecclesiae, eaque singula; 2. suprema jurisdictio in iis locis, quae temporali dominio Apostolicae Sedis subjacent. II. Delicta excommunicationi subjecta sunt: 1. Circa bona ac jura Romanae Ecclesiae: 1) invadere (i. e. cum impetu tamquam hostem aggredi); 2) destruere (hostilis devastatio). Attamen notari potest, videri con­ sulto omissam jam cludum esse vocem „hostiliteru (invadere etc.), quae in prioribus recensionibus Bullae nCoenaeu adhibebatur, quo significetur, sufficere, ut aliquis vi adhibita loca aggrediatur, etsi forte sub prae­ textu praecavendae seditionis aliisve similibus praetextibus; non re­ quiri, ut formaliter bellum moveatur contra loca Romano Pontifici subjecta; 3) detinere (sive ipse usurpaveris, sive ab aliis usurpata acceperis): additur „per se vel per alios", quo clarius et exsequentes et man­ dantes censurâ feriri declaretur. Notat Suarez disp. 21 sect. 2 n. 105 — id quod in se verum est, practice vix obtinebit —, si quis bona fide et ex judicio probabili doctorum hominum illa committeret, eum non incurrere censuram; quod intellige in bello justo atque etiam hoc cum justa restrictione; nam ipse Suarez ne theoretice quidem id concedit „nisi ad defensionem, non ad offensionem seu ad bellum offensivum movendum". Cf. De­ fensio fidei contra regem Angliae 1. 4 cap. 16 in fine n. 18. 2. Circa supremam jurisdictionem: 1) usurpare, seu injuste sibi assumere; 2) perturbare, i. e. ea agere sive circa ipsum R. Pontificem, sive circa ejus ministros, quibus pacificum exercitium supremae juris­ dictionis impeditur; 3) retinere: ergo etiam post usurpationem ab altero factam usur­ patori succedere. 3. Circa utrum que: quaelibet cooperatio. Quoad coopérantes difficultas practice gravis est, determinare, num et quando ii, qui officia publica ab usurpatore accipiant vel sub eo exer­ ceant, dici debeant auxilium sive favorem praestare in injusta deten­ tione. Ad quae notari possunt haec: 1) officia, quae mere ad utilitates et necessitates civium spectant, assumi et exerceri possunt; 2) quae vero ad tuendum ipsum regimen spectant, tantummodo cum magna restrictione tolerari possunt. Respondit S. P o e ni ten t iar i a 10. Oct. I860 ad 11: ^tolerari posse, dummodo non agatur de officiis, quae directe et proxime influunt in spolium, vel in ejusdem spolii manutentionem, et (modo) exer­ ceri possint absque laesione legum divinarum et ecclesiasticarum. — Quare Excommunie, speciali modo R. P. reserv. — inlrusio in sedem episc. 673 3) si quod juramentum fidelitatis praestandum exigitur, id facere non licet, nisi cum restrictione externe manifestata „salvis juribus divinis et ecclesiasticis^ § 13. — Appendix. Ad hasce excommunicationes per Bullam „Apo$tolicae Sedis * latas ou alia addenda est ex Constit. Pii IX. „Romanus Pontifex? 28. Aug. 1873. „Si Dignitates, Canonici cathédrales . . . concedere et trans­ ferre in nominatum et praesentatum ad eandem ecclesiam, ejus curam, regimen et administrationem sub quovis titulo, nomine, quaesito colore ausi fuerint praeter nullitatem . . . praedictae concessionis et translationis praefatos Canonicos ac Dignitates excommunicationis majoris, necnon privationis fructuum ecclesiasti­ corum beneficiorum quorumcunque, aliorumquc redituum eccle­ siasticorum per eos respective obtentorum, similiter eo ipso incurrendis poenis innodamus, et nodatos fore decernimus et de­ claramus; ipsarumque poenarum absolutionem seu relaxationem Nobis et Romano Pontifici pro tempore exsistenti dumtaxat so­ cialiter reservamus. „In easdem poenas pariter reservatas ipso facto incurrunt nominati et praesentati ad vacantes ecclesias, qui earum curam, regimen et administrationem suscipere audent ex concessione et translatione a Dignitatibus et Canonicis aliisque, de quibus supra, in eos peracta, necnon ii, qui praemissis paruerint, vel auxilium, consilium aut favorem praestiterint, cujusque status, conditionis et praeeminentiae et dignitatis fuerint. „Si vero aliqui ex praedictis Episcopali charactere sunt in­ signiti, in poenam suspensionis ab exercitio Pontificalium et inter­ dicti ab ingressu ecclesiae ipso facto absque ulla declaratione in­ cidunt, S. Sedi pariter reservatam/ T. Crimen igitur, de quo sermo est, praecipue est illud: eum in Vi­ carium capitulaient, Episcopali sede vacante, eligere, aut in locum prioris Vicarii capitularis eum sufficere, qui et postquam ad eandem sedem vacan­ tem electus aut praesentatus fuerit; non autem eundem in munere Vicarii capitularis, ad quod antea electus fuerit, relinquere. Ratio legis est im­ pedire, quominus ille in administrationem Episcopatûs intrudi possit, quem S. Sedes fortasse nolit confirmare. ΙΓ. Personae, quae excommunicantur: 1. Dignitates et Canonici, qui talem instituere conantur; 2. ille, qui’ejusmodi munus sibi oblatum suscipit; 3. omnes, qui auxilium, consilium, favorem praestant. Verum excommunicationem incurrunt illi tantum et eorum quilibet, qui Episcopali charactere insigniti non sunt, quamquam fortasse reges sunt vel 1 In Bulla „Coeiiaeu addebatur „ adhaerentes ct defensores11. Quoniam id nunc omittitur, dici debet, tum demum adhaerentes et defensores hanc excommunicationem incurrere, quando ista sua actione efficaciter favorem, auxilium, consilium praebuerint. L ehmkuhl, Thool. mor. II. Edit. 4. 43 67-1 P. II. L. II. Tr. I. De Censuris etc. — Sect. II. Ccnsur. singular. tract. cardinales. — Eximuntur Episcopi: hi videlicet leviore poena puniuntur suspensionis et interdicti. Eo ipso enim, quod illa poena contra eos fertur, concludendum est, eos ab excommunicatione eximi. Nam si hoc non fieret, inutiliter suspensio et interdictum statueretur, utpote quorum effectus omnes in excommunicatione abunde contineantur. Caput II. seu Series II. Excommunicationes ordinario modo R. Pontifici reservatae’ latae sunt contra: § t 942 „Docentes et defendentes sive publice sive privatim proposi­ tiones ab Apostolica Sede damnatas sub excommunicationis poena latae sententiae; item docentes vel defendentes tamquam licitam praxim inquirendi a poenitente nomen complicis, prouti damnata est a Benedicto XIV. in Const. ,Suprema? 7. Julii 1745; ,Ubi primum1 2. Julii 1746 ; ,Ad eradicandum1 28. Sept. 1746.“ Igitur incurrunt excommunicationem: I. Docentes vel defendentes theses, quas Apostol. Sedes sub poena ex­ communicationis latae sententiae damnavit. Ad quae nota: 1. Non solum sermo est de thesibus damnatis ut haereticis1, sed etiam de aliis. Constitutiones ergo omnes priorum Romanorum Pontificum, quae de tali thesium damnatione agunt, etiam quoad poenam excommuni­ cationis vim suam retinent. 2. Per se non requiritur internus consensus damnatae thesi praestitus, ut excommunicatio incurratur ; nam ipsa docendi vel defendendi actio (utique seria) sufficit, etsi fiat contra mentem vel persuasionem docentis. Neque vero sufficit interno assensu solo peccasse. Cf. cum hac censura similes infra cap. IV. § 11. 3. Theses sic damnatas juvat hic summatim indicare. Sunt vero: 1) Articuli 45 Joannis Wicleff et 30 articuli Joannis Huss damnati a Martino V. Constitutione „In eminentis Apost." 13. Febr. 1420. 2) Errores 41 Martini Luther a Leone X. damnati per Bullam „Εχ' surge" 16. Maji 1520. 3) Theses Bajanae 79 a S. PioV., Gregor. XIII. et Urbano VIII. damnatae 1. Oct. 1567, 29. Jan. 1579, 6. Mart. 1641. 4) Thesis de confess, epistolari a Clem. VIII. proscripta 20. Jun. 1602. 5) Propositiones 45 ab Alexandro VII. 24. Sept. 1665 et 18. Mart. 1666 damnatae. 6) Propositiones 65 damnatae ab Innoc. XI. 4. Mart. 1679. 7) Propositiones Michaelis de Molinos ab eodem Innoc. XI. damnatae 20. Nov. 1687. 8) Propositiones duae damnatae ab Al exan dr ο VIII. 24. Aug. 1690. 1 Qui enim haereticam thesim defendunt, incurrunt poenam superius expositam cap. I. § 1. Excommunie. R. P. reservatae — theses damn., injuria viol, in dericos. 675 9) Theses 31 damnatae ab eodem Alex. VIII. per decret. S. Inquis. 7. Bec. 1690. 10) Propositiones 101 Quesnellii damnatae a Clem. XI. nVnigenilusu 8. Sept. 1713. 11) Propositiones 5 a Ben. XIV. proscriptae per Bullam ^Detestabilem * 10. Nov. 1752. 12) Propositiones 85 synod. Pistoriensis a Pio VI. „ Auctorem *fidei 28. Aug. 1791 condemnatae. Omisi illas propositiones, quae expresse et singillatim declarantur hae­ reticae; qui enim eas docet et defendit, excommunicationem haereticorum eorumque fautorum incurrit. II. Defendentes praxim inquirendi nomen complicis. Ad quam excom- 943 municationem notandum est: 1. Bened. XIV. in Const. nSupremau damnavit hanc praxim ut scandalosam, perniciosam, famae proximi et „sacramenti“ injuriosam; in Const. rVbi primum" fert excommunicationem latae sententiae in docentes licitam esse hanc praxim et in eam defendentes; in Const. „Ad eradicandum" de­ cernit et declarat Constitutionem priorem non tantum vim habere in Lu­ sitania, sed ubique eam obligare. 2. Dicitur „prout damnata est“. De quo confer, quae dicta sunt supra in tractando sacramento poenitentiae „de integritate confessionis4* n. 339 sqq. Unde eruitur, posse aliquando contingere, ut confessarius pro munere, quod praeter confessorii munus gerat, postulare debeat, ut sibi aut per poeniten­ tem aut per alterum complex declaretur. § 2. υ Violentas manus, suadente diabolo, injicientes in clericos vel 9« utriusque sexûs monachos, exceptis quoad reservationem casibus et personis, de quibus jure vel privilegio permittitur, ut Episcopus aut alius absolvat.44 Praenotanda. Habemus hic, quod dicitur „privilcgium Canonis clericorum14. Interpretatio hujus censurae quoad ejus extensionem est contra regulam alias ubi­ que applicandam latissime facienda: tum 1) quia continet privilegium, tum 2) quia universalis consuetudo et praxis eam semper sic intellexit et interpretata est, et plures textus „Corporis Juris44 vere hunc favorem clericorum sic explicant, prae­ cipue cap. „Quantacu (47) Decretal. 1. 5 tit. 39, dein 1. 5 tit. 11 cap. 23 „Quum quis" in 6.: idque non velut novam legem ferentes, sed veterem ut ex cap. „Si quis * indubie vigentem inculcantes. Quare etiam quoad hanc censuram standum est pro antiquo jure, ad quod ipsa verba Bullae „Apostolicae Sedis * remittunt, sc.: 1) ipsos etiam impuberes 1 huic censurae subjacere, licet facilior sit eorum absolutio; 2) esse istos percussores clericorum, si ita notorii sint, ut nullus sit tergiversationis locus, vitandos, antequam nominatim fuerint denuntiati. 1 Praeter hanc excommunicationem exsistit altera tantum, quae etiamnunc im­ puberes afficiat (idque ex ipsis verbis Bullae „Aposf. Sedis{r) sc. quae lata est contra violantes clausuram monialium. 43* 676 P. IL L. TL Tr. L De Censuris etc. — Sect. II. Censur. singular, tract. I. Personae, quae hoc articulo proteguntur, sunt: 1. Clerici quicunque, etsi solam tonsuram receperunt — nisi ob *ea nonioam causam privilegio canonis privati sunt1 — qui alicujus ecclesiae ser­ vitio adscript! sunt, vel etiam pueri et seminaristae qui in seminariis more ecclesiastico vivunt; 2. omnes regulares et moniales, sive stricto dicti, sive late sumpti, quatenus ad solam congregationem religiosam pertinent, etiam laici; 3. eorumque novitii; 4. tertiarii gestantes habitum et in communitate viventes; 5. eremitae, qui alicui loco sacro vel Episcopo subjecti et addicti sunt, aut oui sub obedientia et sub certa regula vivunt. — Cf. de iis omnibus S. Alph. 1. 7 n. 271. 945 ΙΓ. Actiones injuriosae, quae excommunicatione puniuntur: 1. Ipsa violenta laesio : intelligitur quaelibet physica laesio violenta et graviter injuriosa, etsi ipsa physica laesio ut talis gravis non fuit, e. g. percutere, conspuere, luto aliisve sordibus conspurcare, crines evellere, vestem lacerare, vestem aliamve rem vi et injuriil clerico eripere, incarcerare, in custodia detinere, persequi ita ut laedi debeat v. g. decidendo ex equo in foveam, sclopetum in clericum explodere (etsi non feriatur, modo territus concidat), violentas manus injicere in equum cui clericus insidet. Neque excusatio esse potest ex eo, quod clericus injuriam illam per­ mittat, quum neque semper injuria contra ipsam personam, neque unquam injuria contra statum clericalem propterea cesset. — Similiter neque ille ab excommunicatione excusatur, qui laedit clericum poena dignum, si, qui laedit, puniendi jus in eum non habet. 2. Extenditur excommunicatio etiam contra efficaciter coopérantes, ut: mandantes, consulentes, consentientes. 3. Imo ad ratihabentes (v. § 5 cap. I) extenditur, et ad non-impedientes qui ex officio seu ex justitia impedire debebant. S. Alph. n. 269. NB. Quamquam Comm. Rea tin., Nolan., editores Act. S. Sedis, B al­ ler! ni putant, mandantes aliosque coopérantes non amplius in excommunicatione includi: nihilominus huic interpretationi obstare videtur regula, quam de hoc „canoni9 privilegiou antiquum jus tradidit. Privilegium enim — pro eo autem haec contra percussores clericorum lata excommunicatio constanter habebatur ct habetur — latae interpretationis est, si toti hominum communitati datur, atque ita late intelligitur, ut ne incommodum quidem et gravamen, quod aliis propterea oriatur, attendi debeat. Quare quum canonem „Si quisa (qui Constitutione Pii IX. renovatur) — ut dicitur cap. „Quum quis" supra allato — catholica auctoritas ita interpretata est, ut con­ demnaret ctinm coopérantes : non est, cur ab ea interpretatione recedamus, nisi mani­ festa ratio aut auctoritas cogit. Idem sentiunt Avanzini, Comment. Patavinus, editor libellorum „Nouvelle revue théologique". Verum ex qualicunque hac concertatione id efficitur, ut quomodolibet coopéran­ tes etiam in manifesto crimine, quum tergiversari valeant, vitandi amplius non sint. 91C III. Limitatio hujus excommunicationis reduci potest ad haec: 1. Non incurritur censura secundum communem regulam, quoties culpa gravis abfuit: quare etiam illud „suadente diabolo" de peccato mortali in- 1 De trina monitione ad id ex jure requisita, ut clericus dimittens habitum etc. privilegium canonis amittat, atque de hujus necessitatis moderatione cf. Bencd. XIV. de syn. diocces. lib. 12 c. 2 et declarationem Pii IX. ad Epp. ditionis Pontif. d. d. 20. Sept. I860 in Act. S. Sedis torn. 3 pag. 433. Excommunie. R. P. reservatae — injuria violenta in clericos. 677 telligitur. Ilinc censura non aderit, si est jocosa percussio, aliqua ira con­ comitante; aut si ex subita ira, quae perfecte voluntarium excludat; si est percussio inter pueros clericos, quae raro gravis evadit; si fit ad defen­ sionem, servato moderamine; si praelatus vel pater subditum clericum pro modo culpae etiam accedente ira punit, nisi manifestus excessus in lae­ dendo subdito committatur. 2. Non incurritur ab eo, qui ignorans clericum violat. 3. Non incurritur ab eo, qui fraudulenter, clam clerico aliquid surripit; secus, si hoc fit violenter. 4. Non incurritur ab eo, qui violentas manus injiciat ob defensionem aut ad propellendum turpe clerici consortium ab innocenti aut cognata persona, si quando forte clericus inveniatur cum ea hîc et nunc turpiter agere: quod magis declarari debet. Nam a) ad defensionem personae cujuslibet innocentis cum moderamine inculpatae tutelae id licet, quod fieri licet ad propriam defensionem; b) verum in aliquo casu censura non in­ curritur, etsi moderamen non sit servatum neque innocentis defensio locum habuerit, eo quod clericus turpiter egerit cum altera persona non invita: ita cap. „Si vero“ de sent, excomm. (1. 5 t. 39 c. 3), „qui in clericum cum uxore, matre, filia, sorore propria (i. e. non clerici, sed percutientis) tur­ piter inventum manus injecerit violentas"; cf. etiam Bon. XIV. de syn. dioec. 1. 9 c. 12 n. 7. Idque verum est, seu censura non incurritur, etsi in clericum adeo graviter peccatum sit, ut necem subiret. — -Ceterum si in stupro vel adulterio, quod committit (clericus) cum ea, quae ipsum (per­ cussorem) ita proximil consanguinitatis lineâ non contingit, ceperit aut in eum violentas manus injecerit (videl. non servato moderamine in defensione propria vel aliena servando), non erit a sententia excommunicationis im­ munis": ibidem. IV. De absolutione hujus excommunicationis jure communi haec teneto : 1. Episcopus absolvere potest 1) a percussione levi\ etsi publica,-jn quacunque; 2) a percussione sive levi sive gravi, modo sit crimen occu'tum; 3) a percussione sive levi sive gravi, etsi publica, si rei sunt: a) impuberes; b) mulieres; c) in communitate viventes, nisi enormem percussionem com­ miserint. S. Alph. 1. 7 n. 279. 2. Religiosi rei absolvendi sunt: 1) Religiosus, qui percussit cleri­ cum saecularem, absolvendus est ab Ordinario ejus, quem percussit, si levis est percussio, alioquin a R. Pontifice; 2) religiosus, qui percussit so­ dalem alieni ordinis, absolvendus est cum consensu sui praelati a praelato ejus, quem percussit, nisi fuerit percussio enormis, quae reservatur R. Pon­ tifici; 3) religiosus, qui percussit sodalem proprii ordinis, a suo praelato absolvendus est, excepta percussione enormi, quae iterum R. Pontifici reservatur. 3. Breviter, S. Pontifici reservatur absolutio: 1) percussionis publicae enormis factae a viro clerico aut religioso in communitate vivente; 1 Levis dicitur, (piae non relinquit sui vestigium, nisi forte ex circumstantiis, quae injuriam valde aggravant, ut dignitatis personae, temporis locive sacri, scan­ dali ctc. evadit grnvis vel enormia; enormis per se dicitur, quae fit cum membri obtruncatione, copiosa sanguinis efiusione (enormis ex adjunctis, quae fit cum cir­ cumstantiis valde aggravantibus); inter utramque medium tenet percussio simpli­ citer gravis. 678 P. IL L. IL Tr. L De Censuris etc. — Sect. IL Censur. singular, tract. 2) percussionis publicae sivo enormis sive mediocriter gravis factae ab alio viro per vitam in communitate non impedito. In reliquis casibus Episcopus aut alius praelatus absolvere potest. Haec de jure communi: vi privilegiorum non raro amplior facultas sive Episcopis, sive regularibus conceditur. Imo regulares saepe facultate fruuntur absolvendi suos subditos etiam a percussione enormi ct publica sive alterius religiosi sive saecularis clerici. § 3. ais „Duellum perpetrantes, aut simpliciter ad illud provocantes, vel ipsum acceptantes, et quoslibet complices, vel qualemcunque operam aut favorem praebentes, necnon de industria spectantes, illudque permittentes, vel quantum in illis est, non prohibentes, cujuscunque dignitatis sint, etiam regalis vel imperialis/ I. Quoniam de duello agitur, necesse est, ut notio duelli verificetur: de qua v. vol. I n. 850. II. Comprehenduntur 1) duellantes, 2) provocantes eo ipso, quod serio provocaverunt, 3) acceptantes facta ipsa acceptatione, 4) complices quilibet sive positivi sive negativi, si modo posteriores ex officio suo impedire tene­ antur, uti sunt ii, qui permittunt fieri duellum in locis, quorum ipsi sunt domini, dummodo impedire possint — duello secuto. 949 III. Explicatio seu ratio danda est, cur provocantes et acceptantes quidem dicamus excommunicationem incurrere, etiam duello non secuto, complices alios non item. Nam: 1) quoad provocantes et acceptantes verba Constitutionis Pii IX. clara sunt; nimirum recensentur non solum duellum perpetrantes, sed eodem etiam ordino: ad duellum provocantes, duellum acceptantes; qui actus com­ pleti sunt, antequam duellum sequatur. Verum videri potest alicui, si res ita sc habet, supervacaneum prorsus esse verbum „duellum *perpetrantes , siquidem provocatio vel acceptatio necessario semper praecedere debet. At non ita est, si reliqua incisa seu membra hujus articuli consideramus. 2) Scilicet lucem affert illud „duellum perpetrantes11, quo melius perspiciatur, quo sensu vox „complices“ sumi debeat. Actio enim principalis ndueUumu est, ad quam reliquae omnes actiones referuntur; sed ut reliqua membra rite intelligantur, ubique „duellum“ supplendum est. Quare habes: duellum perpetrantes, ad duellum provocantes, duellum acceptantes, duelli utcunque complices seu duello qualemcunque favorem praebentes, duellum de industria spectantes, duellum permittentes seu non prohibentes. Quod si consideras, facile patebit, jure haec verba ita sumi posse, ut ii, qui con­ silio, favore, permissione etc. influxerint in duellum, sive in ejus pro­ vocationem, vel acceptationem, tum demum excommunicatione puniantur, quum duelli complices evaserint, i. e. duello re ipsa secuto: quod circa spectatores evidens est. Haec, salvo meliore judicio, cum regulis interpretationis communibus cohaerere arbitror; neque contra ea id objici posse, quod Constitutiones priorum Romanorum Pontificum etiam complices, effectu non secuto, in poena lata comprehensos esse voluerint. Nam quum Pius IX. potius re­ stringere voluerit censuras, mitior sensus, ubicunque probabilis apparet, Excommunie. R. P. reservatae — duellum, sectae massonicae. 679 sumi non solum potest, sed debet. Haec scripseram, quum vidi editores ephem. „Acta S. Sedis“ quoad substantiam eandem sententiam defendere, nimirum complices, duello tandem secuto, poenae subjacere. „Dc industria spectantesu ii sunt, qui ex conventione vel eo modo pa­ lam ad locum conflictûs se conferunt, ut quodammodo animum pugnanti­ bus aut splendorem pugnae addant: non vero ii intelliguntur, 1) qui casu transeuntes cx curiositate conspiciunt, vel qui clam ad locum conflictûs accedunt, ut clam aspiciant, neque 2) qui se conferunt ad locum conflictûs, ut duellum impediant aut, si plane impedire nequeunt, illud minus peri­ culosum reddant1, nisi tamen ex condicto se illuc conferentes animum duellantibus addant. Circa quod adverte, Episcopo Pictav. S. Officium 28. Maji 1884 respondisse, incurri excommunicationem a) a medico, qui rogatus duello assistat etiam cum intentione citius finiendi pugnam vel vulnera cu­ randi; b) item, qui cum eadem intentione in loco propinquo se sistat, si ita agat ex- condicto cum duellantibus; c) similiter a confessario, qui ex condicto in viciniam se receperit. — Aliud plane est, si quis cum dicta intentione, duellantibus ignaris, vicinus latet. Cfr. Archio f. kath. Kirchenr. torn. 54 p. 346. § 4. „Nomen dantes sectae Massonicae aut Carbonariae, aut aliisv» ejusdem generis sectis, quae contra Ecclesiam vel legitimam pote­ statem seu palam seu clandestine machinantur, necnon iisdem sectis favorem qualemcunque praestantes, eorumve occultos cory­ phaeos ac duces non denuntiantes, donec non denuntiaverint/ I. Societates sub excommunicationis poena prohibitae omnes illae suut, quae sive clam sive palam contra Ecclesiam aut contra legitimam auctoritatem civilem machinantur. — Decreto S. Officii 12. Jan. 1870 con­ stat, sectam „Fenianoruma hac censura comprehendi. Ratio igitur discer­ nendi, utrum aliqua societas hac censura afficiatur necne, Jinis est, quem prosequitur, non juramentum secreti tenendi, quod emittatur. Nam sine tali juramento societas omnino potest esso inter eas, quae hanc poenam incurrant, et contra cum juramento utut illicito ab hac excommunicationis poeml immunis esso potest. — Id plano patet ex instructione S. Officii d. 10. Maji 1884: „No quis vero errori locus fiat, quum judicandum erit, quaenam ex his perniciosis sectis censurae, quae vero prohibitioni tantum obnoxiae sint, certum imprimis est, excommunicatione latae sententiae mulctari massonicam aliasque ejus generis sectas, quae cap. 2 n. 4 Ponti­ ficiae Constitutionis ,Apostolicae Sedis1 designantur, quaoquo contra Eccle­ siam vel legitimas potestates machinantur, sive id clam sivo palam fece­ rint, sive exegerint, sivo non, a suis asseclis secreti servandi juramentum. 1 Inter censuras a Concilio Trid. statutas, ex ipsa Constitutione Pii IX. etiamnunc vigentes, etiam excommunicatio in duellantes (sess. 25 cap. 19 dc ref.') est. Verum quum haec § 3 latius pateat, Tridentina excommunicatio practice negligi potest. At Concilium Trid. et R. Pontifices etiam alias poenas contra duellantes statuerunt, quae expresse abrogatae non sunt. Nihilominus, si excipias carentiain sepulturae ecclesiasticae, aliae poenae aut ferendae sententiae suut, aut sive propter desuetudinem, sive propter subjectam materiam mutatam incurri vix possunt. G80 P. II. L. IL Tr. I. De Censuris etc. — Sect. IL Censur. singular, tract. Praeter istas sunt et aliae sectae prohibitae, atque sub gravis culpae reatu vitandae, inter quas praecipue recensendae illae omnes, quae a sectatoribus secretum nemini pandendum ct omnimodam obedientiam occultis ducibus prae­ standam jurejurando exigunt." Hinc finita est controversia maxime in America Sept, excitata, sin tue societates aliquae propter solum hoc im­ pium juramentum excommunicationi subjectae. II. Tria genera delinquentium notantur: 1. „Nomen dantes." Circa quos nihil aliud addendum est, nisi quoad practicum agendi modum, quando confessarius aliquem poenitentem de­ prehendit ejusmodi societati nomen dedisse, praecipue si neque legis ec­ clesiasticae neque pravi societatis finis conscius fuerit. Ante oculos haec habenda sunt: 1) Si poenitens novit se male egisse, aut nunc edocetur, jus ipsum naturae postulat, ut dimittatur occasio peccandi et ut scandalum reparetur. Modus autem satisfaciendi huic obligationi plerumque ille est, ut, qui nomen dederat sectae, eidem nunc declaret, se abhinc nolle ad eam pertinere (quod germanice „deckena dicitur). Imo pro diversis conditioni­ bus vel Ordinariorum instructione exigi aliquando debet, ut exhibeatur scriptum praefecti hujus sectae, quo acceptae hujus declarationis authen­ ticum detur testimonium. Id autem non nego, eum, qui formali declara­ tione sui recessûs apud sectae praepositos incurrat evidens periculum, sume necis sufferendae, posse excusari, modo aliis indubiis signis ostendat, se sectao illi amplius non adhaerere. 2) Seclusis scandalo et peccandi occa­ sione, etiam in hac re regula illa valet: Leges, maxime humanas, confes­ sarius edocere non debet, si vere timendum est, no poenitens ex materiali transgressore formalis evadat. Quamquam practice scandalum occasioque peccandi, quae vix unquam aberunt, istius regulae usum impossibilem fere semper reddunt. Of. Schneider Manuale sacerdotum ed. 11. II. p. 266. 3) Si poenitens legem poenainvo ecclesiasticam hucusque ignorans nunc eas edoctus non vult deserere sectam, tricas ct excusationes movet: discernatur oportet, utrum et quando excommunicationem incurrat. Nam si statim, quum pri­ mum renuit sectam deserere, excommunicatus est, confessarius facultate absolvendi a Papalibus destitutus, eum absolvere nequit, etsi adhortatione tandem ad meliorem frugem reduxerit. Verum puto, eum tum demum incurrere excommunicationem, quando postea novum actum ponit, quo se probet damnatae sectae asseclam, non jam eo ipso quod sectam deserere nomenque suum expungere renuit. »51 2. „Qualemcunque facorem praestantes." In antiquis Constitutionibus haec magis singillatim efferuntur. Actiones praecipuae, quibus favor prae­ statur, sunt: recipere, ministrare, locum vel domum praebere, alios aggre­ gare, ingressum consulere etc., protegere, promovere etc. In antiquis Constitutionibus SS. Pontificum etiam dicebatur „aut intér­ * 1: quapropter etiam ille excommunicationem incurrebat, qui ficte secta­ essé riorum conventui intererat — ut respondit S. Poen itentiaria 8. Nov. 1821. Nunc vero dici debet, non quemlibet accessum ficto animo et clam factum sive incognito sufficere, ut excommunicatio incurratur, maxime si finis accedendi malus in se non sit, sufficere tamen, si quomodocunque ille accessus externam aliquam sectae agnitionem, commendationem, promotionem in se contineat. 962 3. „Non denuntiantes occultos coryphaeos vel duces." Nimirum adverto: l) Antea lex aderat denuntiandi quoslibet nomen sectae dantes ct coopérantes. Excommunie. R. P. reservatae — sectae niasson., asyli riolo fio. 681 Quae obligatio in locis, ubi haeresis atque proscriptae sectae impune grassabantur, vi sua destituta erat. Attamen denuntiatio occultorum ducum ubique etiamnunc per se facienda est. Haec recte comparatur cum ob­ ligatione denuntiandi haeresiarchas et haereticos dogmatizantes, quae ubique viget. Verum non videtur exigi eadem judicialis denuntiatio, quae in casu illicitationis exigitur; sed sufficit reos ad Episcopos vel Inquisitores detu­ lisse, etsi per intermediam personam, e. g. confessarium: v. S. Inquis, resp. 15. Junii 1870, /Veta S. Sedis vol. 6 p. 433. 2) Occulti coryphaei ac duces non desinunt esse ii, quorum nomina in ephemeridibus, praecipue in ephemeridibus massonicis, efferuntur. Nam S. Inquisitio decreto allato rectissime dicit, per hoc palam non fieri, utrum veritatis causa, an ad fallendum illorum nomina evulgentur. Quare ex di­ versis circumstantiis concludi debet, quandonam coryphaei dici possint publice noti, quando debeant dici occulti. 3) Obligatio denuntiandi ad omnes spectat, qui in certam notitiam pervenerunt, nisi forte audierunt ab iis, qui jam ipsi denuntiarunt aut certo denuntiaturi sunt. — Ad incurrendam censuram propter denuntiatio­ nem omissam requiritur et cognitio legis et poenae atque gravis negle­ ctus, qui non adest, si brevi tantum differtur. A censura videtur excusari, qui infra mensem post cognitam obligationem denuntiat. 4) Post contractam excommunicationem saltem ejus reservatio cessat ipso facto denuntiationis, ita ut tunc quilibet confessarius absolvere possit. Ita concluditur ex doctrina Castropal. disp. 1 p. 11 §2 n. 2, S. Alphonsi 1. 7. n. 123; consentit in hac ipsa re Rev. Formisano Episcopus Nol. in commentatione hujus paragraph! (ed. 8, 1877). Imo quaeri potest, sitne haec ipsa clausula conditio résolutive (de qua jam supra n. 876), qua impleta, censura cesset. Non enim dissimilis videtur haec clau­ sula ah illa „donec satisfecerit1,4 : quam eam vim habere complures docent, ut satisiactione secuta sine absolutione censura auferatur: quamquam iidem scriptores monent, pro foro externo ad evitandum scandalum judicis ecclesiastici sententiam requiri, non qua reus absolvatur, sed qua declaretur, ab illo satisfactionem esse prae­ stitam. Ita Thesaurus de poenis eccles. p. I. cap. 26 dicit probabilius esse cum Coninck, Tanner, La ymaun etc. contra Suarez aliosque. § 5. ^Immunitatem asyli ecclesiastici ausu temerario violare juben-953 tes aut violantes.u Requiritur ausus temerarius, qui facilius in „violantcu, quam in -jubenteu abest. S. Offic. (decr. supra cit.) dicit, „euni tantum excommuni­ cationem incurrere, qui ab aliis minime coactus, prudens ac sciens immuni­ tatem asyli ecclesiastici aut violare jubeat, aut exsequendo violet * 4. 2. Jus asyli ad id refertur, ut rei ad ecclesiam confugientes, ex illa eripi nequeant. Varias modificationes et exceptiones jus Canon, tradit. — Quod autem in multis regionibus hodie non solum ignorantia excuset, sed etiam quia jus asyli propter desuetudinem vix vigeat: C. S. Off. 22. Dec. 1880 noluit absolute agnoscere; nam interrogata: „Hisce in regionibus lex asyli ecclesiastici secundum omnem suam rationem a longissimo tempore in desuetudinem abiit, ita ut vix quisquam sino (nisi?) casu ad petendum ejus patrocinium animum intendat. Nihilominus movetur quaestio, utrum G82 P. IL L. IL Tr. I. De Censuris etc. — Sect. II. Censur. singular, tract abrogata contraria consuetudine lex asyli denuo statuta in his quoquo re­ gionibus sit saltem quoad substantiam servanda necne/ — Resp. native." Cf. Arcliiv fiir kathol. Kirchenrecht t. 46 p. 26. Attende tamen, dici tantum, servandam esse legem asyli quoad substantiam. § 6- 954 „Violantes clausuram monialium, cujuscunque generis aut conditionis, sexûs vel aetatis fuerint, in earum monasteria absque legitima licentia ingredientes, pariter eos introducentes vel ad­ mittentes, itemque moniales ab illa exeuntes extra casus ac for­ mam a S. Pio V. in Constit. ,Decor? praescriptam/ i / J ΙΓ Λ Π ’ 1. Praenotanda. 1. Dicitur ncujusvis conditionis", ne quis forte praelatos eximat, qui antea leviori poenao subjacebant; 2. ncujusvis aetatis" — hic habes alterum casum (cf. violationem cleri­ corum), qui etiam nimpuberes" adstringit: at eorum absolutio Episcopo competit; 3. „cujusvis sexûs" — sive igitur ingrediuntur mares, sive feminae: quum e contra in monasterio virorum solum prohibeatur ingressus hominum diversi sexûs, i. e. feminarum; 4. „moniales" intelliguntur sensu stricto: quare piarum mulierum con­ gregationes, quae ordinem sensu stricto non constituunt, hac strictae clau­ surae lege non tenentur; potest autem Episcopus pro certis conditionibus similem poenam statuere. 955 II. Triplex genus delinquentium distinguitur: 1) ingredientes, 2) introducentes vel admittentes, 3) moniales exeuntes; vid.: 1. Ingredientes absque legitima facultate. — Licentia haec post Ur­ banum VI ί I., ut S. Congregatio saepius dixit, semper dari debet ab Epi­ scopo, et insuper, si usus id fert, a Praelato regularium, cui monasterium subjectum est (v. Ben. XIV. de syn. dioec. 1. 13 c. 12 n. 23); posse autem etiam Episcopum delegationem dare Abbatissae, confessario aliive prudenti viro, ut ipsi nomino Episcopi (vel Praelati) licentiam concedant, docet S. Alph. 1. 7 n. 224 in fine. Quae licentia danda est ob necessitatem vel utilitatem monialium idque in scriptis, attamen excommunicatio non incur­ ritur, modo licentia utcunque data adsit1 ; neque ulla obligatio ad scriptio­ nem erit, si urget necessitas; imo annuente S. Alphonso 1. c. n. 223, ex complurium opinione pro foro conscientiae scriptio licentiae non requiritur in casibus ordinariis, quando causa est manifesta, ut in ingressu medici, operarii necessarii, confessarii. Confessarius autem (ib. n. 227) ingredi potest ad administranda sacramenta moniali aegrotae, quoties convenit, id­ que, si regularis est, cum socio probatae vitae et maturae aetatis, si saeai· 1 Quamquam ex Trid. seas. 25 de ref. reg. cap. 5 requiritur: „Episcopi vel Superioris licentia in scriptis obtenta sub excommunicationis poenae ipso facto in­ currenda/ atque Pius IX. censuras a Trid. inflictas integras manere declaravit: tamen visum est inter alios cl. Avanz.ini, hanc excommunicationem regendam esse secundum normam in hac 1’ i i IX Constitutione expressam, missa norma Tridentina, ita ut neglecta licentiae scriptione, modo adsit licentia, excommunicatio non incurratur; quod eo magis probari posse opinor, quia poena Tridcntina additA reservatione R. Pontificis aucta est, ac proin, si in odiosis, etiam in favorabilibus solam ultimam Constitutionem respiciendam esse, aequum potest videri. Excommunie. R. P. reservatae — i I I ' I I dolatio clausurae. 683 laris, solus; debetque esse stola et superpelliceo indutus, assistentibus connnatricibus (monialibus). 2. Introduçentes vel admittentes. Introducendi peccatum committere possunt et moniales et extranei; admittere autem nequeunt, qui sunt plene extranei. Admissio fieri potest aut positive et expresse; aut negativo vel potius tacite, vid. ab iis, qui ex officio ingredientes repellere debent neque faciunt, ut Superiores, janitrices. Ingressos comitari, cum iis confabulari, est sino dubio admissio, quando haec fiunt ab iis, quorum sive quarum of­ ficium est, ingressos repellere: si autem alii comitantur seu confabulantur, tum demum „admittentes“ sunt, quando comitatu, collocutione causa sunt, cur, qui illegitime ingressi sunt, detineantur, aliter egressuri; quando in ea causa non sunt, sed ipsi ingressi nihilominus in conventu sunt commora­ turi, illi „admittentes“ non sunt: v. Gastropal, (de rclig.) tr. 1G disp. 4 punct. 8 n. 11 cum Suarez, Sanchez etc. — Quamquam pueri puellaeve ante septennium aetatis, quum usu rationis nondum poliero censeantur, excommunicationem non incurrunt ingredientes, nihilominus, qui eos intro­ ducunt aut admittunt, secundum complures ab excommunicatione immunes non sunt; alii perpendentes vim et finem legis Trid. sess. 25 cap. 5 de regul., ex qua verba illa ncujuscunque generis etc.u desumpta sunt, infantes ante usum rationis objectum prohibitionis esse negant: cf. Sanchez in decal. 1. 6 c. 1G n. 5, Thesaurus de poenis eccl. sub voce clausura cap. 4. 3. Moniales exeuntes. Parvitas materiae vix admittitur, modo monialis ’M toto corpore extra clausuram egressa fuerit. Verum si fit egressus ad unum vel duos pedes tantum in ea monasterii parte, ubi nullum est peri­ culum conveniendi cum exteris, et statim receditur iterum intra clausu­ ram, videtur rationi consona esse sententia Lacr. 1. 1. n. G73 cum Reuter theol. moral, p. 1 n. 149 etc., qui tenent, esse materiae parvitatem. — Dici­ tur „extra casus et formam“ Const. nDecoriu. Utrumque simul requiritur. Casus a S. Pio V. enumerati sunt: a) magnum incendium, b) infir­ mitas leprae, c) infirmitas epidemiao. Ex communi doctrina (S. Alph. de leg. n. 200 in fin.) similes etiam causae comprehenduntur: ut inundatio, invasio hostium, ruina domûs. Forma autem praeter obligationem, ne commoratio extra clausuram protrahatur ultra tempus necessarium, id secum fert, ut in casibus sub lit. b) et c) adsit recognitio causae et approbatio in scriptis facta tum a Praelato regulari, si monasterium exemptum est, tum in omni casu ab Ordinario loci. Cf. S. Off. supra cit. 22. Dec. 1880, quod noluit admittere consuetu­ dinem contrariam, qua amplior facultas ab Ordinariis dari consueverit. § 7. „Mulieres violantes regularium virorum clausuram, et Supe-957 rioros aliosve eas admittentes/ Ad quae nota discrimen inter hunc et praecedentem articulum: 1. Vetatur solus mulierum ingressus. 2. Regulares exeuntes censura non plectuntur. Quod qualeve pec­ catum sit, non est hujus loci discutere; sane latiore sensu admittit parvi­ tatem materiae. 3. Clausura pro regularibus minus stricto intelligitur : nam 1) in ecclesia, et 2) in sacristia, si ad ecclesiam pertinet, ot per eam adi- 684 P. II. L. II. Tr. I. De Censuris etc. — Sect. II. Censur. singular, tract. tus ad illam omnibus patet, regulares et mulieres simul adesse nou pro­ hibentur. 4. Ingressus in monasteria regularium patet reginis ot principissis regnantibus earumque filiabus, cum earum comitatu necessario. 5. Qui sint admittentes, vide ex § 6. § 8. 9. 10. 3 „Rcos simoniae realis in beneficiis quibuscunque eormnquo complices/ „Reos simoniae confidentialis in beneficiis quibuslibet cujuscunque sint dignitatis/ „Reos simoniae rea]is ob ingressum in religionem/ 1. Quae sit simonia realis, quae confidentialis, discere licet ex vol. I. n. 387 et 400. In utramque simoniam praeter excommunicationem etiam aliae poenae statutae sunt; neque illae pro abrogatis habentur. II. 1. In simonia reali circa beneficia excommunicantur 1) ipsi paci­ scentes, 2) quilibet complices. 2. Ob simoniam c on f i d en t i a 1 em, antequam realis evasit, videtur solus ille excommunicationi subjacere, qui ex turpi illo pacto beneficium ecclesiasticum recipit, et qui retinet; nam illi soli in antiquis Pontificum Bullis exprimuntur: v. etiam Th es au r. ad vocem ,Simonia *confid , Mazzotta de cas. reserv. — Additur „cujuscunque dignitatis", siquidem antea in Praelatos majores mitior poena statuta erat. 3. Simonia realis p r o p t e r i n g r e s s u m i n religionem (sc. quando aliquid temporale datur pro eo, ut aliquis recipiatur in religionem); poena incurritur a paciscentibus et ab eo, qui sic admittit, aut qui recipitur. Verum simonia non est: 1) quando aliquid accipitur titulo merae eleemosynae. 2) Moniales possunt semper dotem recipere et de ea pacisci. 3) A monasteriis virorum aliquid accipi potest titulo sustentationis pro tempore novitiatûs. 4) Imo ultra illud tempus titulo sustentationis aliquid accipi potest, si revera monasterium susceptione candidati gravatur vel paupertate laborat. Quapropter ut hoc titulo sustentationis sine peccato aliquid accipi possit, praeter ipsam paupertatem etiam aliquantulum consuetudinem respici de­ bere, recte monet Comment. Re at. — Quod vero idem auctor addit, illud etiam quando illicite fiat, quum sit simonia juris humani, non subjacere censurae, quae probabiliter ad simoniam juris divini restringatur: pace docti scriptoris, approbare non sum ausus. Nam si et prohibitum est, quominus aliquid accipiatur, neque pro sustentatione aliquid juste postulari potest, eo quod ex bonis fundatis sustentari religiosi commode possint et, secundum voluntatem supremi bonorum ecclesiasticorum administratoris, sustentari debeant: quando nihilominus pecunia accipitur, nihil reliquum est, nisi utre vera accipiatur pro ipso ingressu seu pro admissione ad statum religiosum; quae simonia juris divini est. — Cf. Gury-Ball. I. n. 29L Q. 5 notam 1. Excommunie. It. P. reservatae — simonia, suasio circa jura R. E. C85 § U„Omnes qui quaestum facientes ex indulgentiis aliisque gra- ο tiis spiritualibus excommunicationis censura plectuntur Constit. Pii V. ,Quam plenum1 2. Jan. 1569.“ Nota 1. Personae, quae in Const. S. Pii N. excommunicatione puniun­ tur, sunt nEpiscopis inferiores". 2. „Qnaestum facientes" intelligitur, pecuniam etc. vere acceptam esse; sed non requiritur, ut mens formaliter simoniaca adfuerit; quia sub nullo titulo pro publicatione indulgentiarum, concessione dispensationum diver­ sarum etc. pecuniam accipi licet, nec si quaelibet pia quidem causa prae­ tenditur. Cf. ipsam constit. Pii V. § 3 et 4. 3. Constitutione citata S. Pii V. causae hae enumerantur, ex quibus sub poena excommunicationis vetatur quaestum fieri: 1) indulgentiae; 2) facultas eligendi confessarium, qui absolvat a reservatis; 3) facultas ce­ lebrationis Missae et sepulturae faciendae tempore interdicti; 4) facultas utendi cibis vetitis; 5) facultas adhibendi plures patrinos in baptismo; G) facultas absolvendi a simonia reali alias Sedi Apostolicae reservata. § 12. „ColIigontes eleemosynas majoris pretii pro Missis et ex iisseo lucrum captantes, faciendo eas celebrari in locis, ubi Missarum stipendia minoris pretii esse solent/ Quamquam quaelibet mercatura in Missarum stipendiis interdicta est, tamen ad incurrendam excommunicationem plures conditiones aggravantes requiruntur: 1) nColligentes" — ergo requiritur, ut copiosior numerus stipendiorum conquiratur, non sufficit unum alterumve stipendium accipere. 2) nlucrum captantes" — quare qui non sibi partem stipendii retineat, sed ipso facto alicui causae piae cedat, non incurrat excommunicationem: quamquam ne id quidem universiin licere, vide hoc vol. n. 205. 3) nFaciendo eas celebrari etc." — ergo non incurrit censuram, qui eodem loco, aut alio loco, ubi stipendia consueta ejusdem pretii sunt, sti­ pendii parte retenta, Missas celebrandas curat: quamquam peccat. § 13. „Omnes qui excommunicatione mulctantur in Constitutionibus 9βι S. Pii V. ,Admonet nos‘ 4° Cal. Apr. 1567, Innoc. IX. ,Quae ab hac Sede * prid. Non. Nov. 1591, Clem. VIII. ,Ad B. Pontificis curam * 26. Jun. 1592, et Alex. VII. ,Inter celeras * 9° Cal. Nov. 1660 alienationem et infeudationem Civitatum et locorum S. R. E. respicientibus/ 1, Objectum. Excommunicantur, qui de alienatione vel infeudatione locorum et civitatum ad S. Sedem sive immediate sive mediate per­ tinentium tractant, i. e. 1) qui id suadent, insinuant, consulunt, de iis tra­ ctant, vel verba faciunt, sivo haec agunt publico in consiliis et conventibus, 686 P. II. L. II. Tr. I. De Censuris etc. — Sect. II. Censur. singular, tract. sive privatim: si modo consilium capiant de eligendis oratoribus ad Apostolicam Sedem, iliique electi fuerint; 2) qui se ut oratores ad Sanctam Sedem eligi permittunt seu electionem accipiunt, etsi non impleverint munus sibi demandatum; 3) qui sive per se sive per alios ipsi R. Pontifici ejus­ modi alienationem seu infeudationem suadent vel insinuant. Quare ut aliquis, qui nulla praevia cum aliis tractatione de hac re cum R. Pontifice agere velit, sine poena excommunicationis id facere possit, necessarium est, ut antea Papa annuat *. 2. Personae, quae censurae subjaceant, sunt quaelibet cujuscunque dignitatis, sive privatae, sive publicae, etiam communitates etc. § 14. M2 ^Religiosos praesumentes clericis aut laicis extra casum ne­ cessitatis sacramentum extremae unctionis aut Eucharistiam per Viaticum ministrare absque parochi licentia/ Antea excommunicatio latius patebat, etiam circa alia sacramenta; nunc igitur sola extrema unctio et Viaticum intelligitur. Licebit igitur religiosis etiam haec sacramenta conferre: 1. in eos, qui censentur esse de familia; 2. in extraneos in necessitate, si parochus adiri nequeat, aut injuste nolit ea sacramenta administrare per se vel alterum; 3. etiam extra necessitatis casum ex licentia parochi. Porro 1) pro parocho intellige etiam Episcopum. Ita Castropal. de cens. d. 3 p. 25 n. 11, qui citat etiam Sanchez, Suarez, Navarr., Bonae. 2) Quum prius diceretur „sine speciali licentia", nunc vero illud „speciali“ omissum sit: fortasse facilius licentia tacita aut ex signis non dubiis praesumpta suf­ ficiet, ne censura incurratur; quamquam suadendum non est, ut agatur sine licentia expresse habita. Consentit Comment. Reat. n. 133. § 15. ^Extrahentes absque legitima venia reliquias ex sacris coeme­ teriis sive catacumbis Urbis Romae ejusque territorii, eisque auxilium vel favorem praebentes/ 1. Legitima venia consistit in eo, ut scripta habeatur facultas sub­ scriptione et sigillo Vicarii Urbis munita, et ut extractio ex catacumbis fiat praesente sacerdote delegato. Constit. Clementis X. „Ex commissae? 13. Jan. 1672. 2. Perinde est, sive multum sive parum reliquiarum illegitime sumi­ tur; id excommunicationem non mutat. § 16. 934 „Communicantes cum excommunicato nominatim a Papa in crimine criminoso, ei sc. impendendo auxilium vel favorem/ 1 Dubium est, num suasio seu tractatio de abdicatione civilis principals in nostris temporibus hac lege comprehendatur. Sunt qui negent, eo quod leges illae semper loquantur de illa alienationis incompletae specie, quae sit in infeudatione, neque valeat in poenalibus illatio a minori ad majus: hinc practice illi benigniori sententiae standum est: Pennachi in Act. S. Seclis Comment, app. ΧΧλ'Ι. Excomm. II. I’· reserv. — indebita Sacr. adniin., comm. c. excommun, etc. ’ J ’ i 687 1. Nominatim a Papa oxcommunicatum intellige 1) eum, contra quem S. Pontifex ob quodlibet crimen nominatim sententiam excommunicationis publico tulerit; 2) euni, contra quem excommunicatio latae sententiae jam exsistat, quam contractam ab illo esse, S. Pontifex nominatim declarari et publicari fecerit. 2. „Crimen criminosum" illud est, propter quod iste homo nominatim excommunicabis seu reus declaratus fuerit. 3. ^Auxilium vel favorem impendendo" intelligitur post excommunica. tionem nominatim factam, ut vid. iste homo crimen suum ejusve sequelas continuet, aut in contumacia perseveret. § 17. „Clericos scienter et sponte communicantes in divinis cum965 personis nominatim a R. Pontifice excommunicatis et ipsos in offi­ ciis recipientes“ (cap. 18 de sent, excommunicationis seu L 5 tit. 39). 1. Dicitur: „scienter et sponte"; quare metus, etsi gravis non est, ne­ que excusat ab aliis poenis vel excommunicationibus (cf. interdicta n. 4), hic tamen excusat. 2. ^Communicantes in divinis et in officiis recipientes." Scriptores ve­ teres id sic intelligere consueverunt, ut illud „ct" explicative sumeretur; v. Castropal. disp. 3 p. 24 n. 3. Officia divina intellige: Missam aliasve functiones liturgicas, sacra­ menta, sepulturam cum sacris ritibus vel Missa. Videlicet aliquando presse sumuntur officia divina cum distinctione a sacramentis et ecclesiastica se­ pultura, aliquando, si haec distinctio non apparet, omnia haec includuntur. ^Recipere" in divinis officiis eorum est, qui ex quadam potestate vel auctoritate agunt: est vero, sive admittere excommunicates ut obeant fun­ ctiones sacras, sive admittere ut earum participes sint assistendo aut reci­ piendo. Quare eum etiam puto excommunicationi esse subjectum, qui pro nominatim a Papa excommunicatis scienter et sponte ecclesiastico ritu offi­ cium defunctorum publice persolvat, eumve ritu ecclesiastico sepeliat. Cf. Navarr. cap. 27 n. 93, Filliucci tr. 15 (cap. 7) n. 1G8 et 1G9. — Neque puto, illud „recipcre“ restringi ita posse, ut solummodo intelligatur «ad­ mittere ad divina officia seu liturgicas actiones obeundas". 3. Qui sint nominatim a Papa excommunicati, v. supra n. 964. § 18. Quibus excommunicationibus addenda est alia; nam post censurasses speciali modo R. Pontifici reservatas in hac ipsa Constitutione „Apostolicac Sedis" S. Pontifex ita prosequitur: „Absolvere praesumentes sine debita facultate (sc. ab ex­ communicationibus speciali modo R. Pontifici reservatis), etiam quovis praetextu, excommunicationis vinculo R. Pontifici reser­ vatae innodatos se sciant/ Id tamen intellige extra articulum mortis, et extra casum illius im­ pedimenti et necessitatis, in quo probabilis theologorum doctrina absolu­ tionem (eamque communiter cum onere postea coram legitimo Superiore comparendi) permittit. 088 F. II. L. IT. Tr. L De Censuris etc. — Sect. II. Censur. singular, tract. § 19. Quoniam vero censuras a Concilio Trid. latas (praeter eam, quae de impressione librorum agit) S. Pontifex Pius IX. declaravit intactas manere, addi debet excommunicatio in violationem bonorum ecclesiasticorum lata — quae sola est, quam Synodus Tridentina R. Pontifici reservavit. Fertur sess. 22 cap. 11 de ref. Haec longe latius patet, quam excommunicatio supra cap. 1 § 11. 967 Sc. 1. Versatur circa quaecunque bona ecclesiastica sive piorum loco­ rum sive beneficiorum, sive ecclesiarum, sive montium pietatis, aliorumque piorum locorum, sive bona, sive jurisdictiones, census, fructus, emolumenta etc., jura, etiam feudalia vel emphyteutica. 2. Punitur injusta eorum laesio saltem ea, quae fit per usurpationem proprie dictam, occupando, sequestrando, occupata emendo etc., vel im­ pediendo, quominus destinatis finibus possint servire, id scilicet agendo quasi ex jure ad illa bona1. — Imo quam plurimi scriptores id docent de qualibet injusta actione, rapina, furto etc., atque ita declaratum esse a S. C. C. Azor, Bonacina etc. referunt. Verum id de furto vel rapina singularis rei non valere, habes ex S. C. C. in Sorana d. 27. Fcbr. 169G „fures surripientes res ecclesiae vel locorum piorum non incurrere excommunicationem Bullae Coenao, neque Concilii.“ Quando autem ros persistens vel fructifera ita ablata est, continuata ejus rei possessio facillime constituit actionem, quae huic censurae subjaceat. Cfr. Thesaurus de poenis cedes, p. II ad vocem Usurpantes cap. I; Acta S. Sedis, Comment, in Bullam „Apostol. *Sedis (append. X) pag. 3G8. 1 Si patronus ecclesiae sive pii loci crimen commisit, incurrit eo ipso in­ super privationem juris patronatûs; clericus, qui sese hoc peccato inquinavit, etiam contrahit inhabilitatem ad beneficia obtinenda et privationem beneficii jam obtenti, quibus adduntur aliae etiam poenae ferendae sententiae: v. ibid. Excommunicationem autem Trid. his verbis expressit: nSi quem clericorum vel laicorum, quacunque is dignitate, etiam imperiali vel regali, praefulgeat, in tantum malorum omnium radix cupiditas occupaverit, ut alicujus ecclesiae, seu cujusvis saecularis vel regularis beneficii, montium pietatis, alio­ rumque piorum locorum jurisdictiones, bona, census ac jura, etiam feudalia et emphyteutica, fructus, emolumenta, seu quascunque obventiones, quae in ministrorum ct pauperum necessitates converti debent, per se vel alios vi vel timore incusso, seu etiam per suppositas personas clericorum aut laicorum, seu quacunque arte aut quocunque quaesito colore in proprios usus convertere, illosquc usurpare prae­ sumpserit, scu impedire, ne ab iis, ad quos jure pertinent, percipiantur : is anathemati tamdiu subjaceat, quamdiu jurisdictiones, bona, res, jura, fructus et reditus, quos occupaverit, vel qui ad eum quomodocunque etiam ex donatione suppositae personae pervenerint, ecclesiae ejusque administratori sive beneficiato integre restituerit, ac deinde a R. Pontifice absolutionem obtinuerit. Quod si ejusdem ecclesiae patronus fuerit etc.“ (sequuntur aliae poenae). Excommunie. Episc. reserv. I — sacrilega matrimonii attentatio. 689 Caput III. seu Series IIT. Excommunicationes latae sententiae Ordinariis reservatae. p [ i 1 I I I I ' , Sequentes tres excommunicationes, quum tamquam censurae latae 9&s sententiae a S. Pontifice statutae sint, potius papales dixeris, quam episcopales, eas tamen, a quibus absolvendi facultas jure ordinario Episcopis detur. Quare non tam propria, quam delegata potestate absolvunt. Ita S. Alph. 1. 7 n. 99 et de primi, c. 5. n. 100, Suarez de poenit. d. 29 sect. 3. Hinc videtur sequi, ut ii, quibus forte S. Pontifex concesserit facultatem „absolvendi a casibus etiam R. Pontifici reservatis", ab his quoque absolvere possint, saltem si Episcopus eos seu aliquem eorum inter ,casus dioecesanos‘ non retulerit: siquidem illud ,etiam1*arguit, posse absolutionem dari non solum ab iis, qui Pon­ tifici Rom. maneant reservati. Quodsi facultas sic data non sit, regulares posse ab hisce „casibus jure communi seu per Papam, non per ipsum Episcopum Episcopo reservatis" absolvere (modo legitimam facultatem per suos Superiores et approbationem ab Episcopo acceperint, neve propter publicitatem rei causa in foro externo reconciliationem exigat), habes ex S. Alplionso 1. c. et Lacroix 1. 6 p. 2 n. 1628 (qui commemorat, id docere plus quam 30 scriptores), atque ex compluribus privilegiis a S. Sede regularibus concessis. Quae privilegia etiam post Bullam „Apostdlicae Sedis", utpote quae solam facultatem absolvendi a casibus R. Pontifici reservatis revocaverit, intacta manent. — Excipiuntur an­ tiquo jure pro Italia extra Urbem a facultate regularibus data ,casus Clementini1, inter quos est etiam percussio clericorum levis quaelibet, aut gravis per mulierem commissa, quarum absolutio Episcopis jure communi reservatur : hujus igitur casiis exceptio etiamnunc viget in regionibus modo dictis. Cf. hic cap. II § 2. Quibus praemissis: „Clericos in sacris constitutos, vel regulares aut moniales969 post votum solemne castitatis matrimonium contrahere praesu­ mentes, necnon omnes cum aliqua ex praedictis personis matri­ monium contrahere praesumentes." /z 7 O 1. ^Matrimonium contrahere (praesumentes)4* — intelligi debet ita, ut contrahentes sciant quidem impedimentum dirimens, sed nihilominus exter­ nam speciem matrimonii vere intendant atque in sua actione exhibeant. Id communiter notatura scriptoribus, qui jus interpretantur, sc. C lem en tin. cap. unie, de consanguinitate de affin.: quo loco excommunicatio fertur in eos, qui cum impedimento canonico consanguinitatis, affinitatis, voti solemnis matrimonium contraherent. Quare 1) uterque contrahentium affectum maritalem seu conjugalem saltem prae se ferro debent; 2) non debent ficte, ex metu consensum dare. Debere 3) contrahentes — saltem ubi Tridentina lex vigeat — legitima Lohmkuhl, Theol. mor. II. Edit. 4. 44 GOO P. IL L. Π. Tr. I. De Censuris etc. — Sect. IL Ccnsur. singular, tract. formâ contrahere, ita ut matrimonium civile non induceret banc censuram, visum erat non sine probabili ratione Commentatori Reatino n. 149 et cl. I). Kohn in libell. period. Archiv fur hath. Kirchenr. vol. 41 pag. 390 etc. Verum S. Officium 22. Dec. 1880 decreto suo alteram sententiam tenen­ dam esse decrevit, nimirum excommunicationem incurri per attentatum matrimonium etiam mere civile: v. idem Archiv t. 46 pag. 26. Multo minus admittere possum, quod Commentât. Reat. et post eum Ballerini addit, excommunicationem ne tum quidem incurri, si praeter impedimentum voti seu ordinis aliud quoque impedimentum dirimens, ut consanguinitatis, affinitatis etc., adsit. Id ex se plane incredibile videtur, atque frustra invocatur auctoritas Sanchez de matrim. 1. 7. d. 48 n. 14, quippe qui nihil in hunc finem dicat, sed tantum moneat, excommuni­ cationem Clementinam non incurri ab iis, qui cum impedimentis publicae honestatis, cognationis legalis matrimonium attentent, quod haec impedi­ menta neque affinitas neque consanguinitas sint. Et revera, qui antiquitus cum impedimento et consanguinitatis et sacri ordinis matrimonium attentasset, in duplicem excommunicationem incidisset; nam excommunicatio statuitur contra eos, qui in gradibus prohibitis aut cum voto solemni con­ trahant: una nunc sublatâ etiam in eo, qui duplex crimen committat, altera sane contra eum manet. 2. „Praesumentesu — quapropter quaelibet ignorantia juris vel facti, etiam crassa et supina, ab ecclesiastica poena excusat. 3. „Po$t votum solemneu — quare religiosus solummodo simplici voto castitatis ligatus, vel in religiosam congregationem, quae ordinis stricte dicti formam non habeat, aggregatus, nisi sacros ordines jam susceperit, non in­ currit censuram per matrimonium sacrilege sive contractum sive attentatum. — Dico: sive contractum, sive attentatum. Nam religiosus Societatis Jesu, etsi sola simplicia vota emisit, matrimonium tantummodo attentare potest, contrahere non potest: reliqui religiosi valide contrahere possunt. NB. Hunc casum ex natura sua ad externum forum spectare facile patet; imo in Clem. (1. 4 cap. unie.) praecipitur, ut Episcopi eos, quos matrimonium sic contraxisse compererint, publice denuntiari et vitari faciant, donec ad meliorem frugem sese receperint. § 2. 970 ^Procurantes abortum, effectu secuto/ 1. nProcurantesu. Probabiliter etiamnunc eximi potest ipsa mater, quae in se abortum faciat. Nam ex antiquis Bullis matres ipsae clare distinguebantur 4 ,procurantibus abortum44, neque in eadem poena cum reliquis involvebantur: quae lex id effecit, ut procurantes abortum14 quo­ dammodo terminus technicus evaserit, qui reliquos praeter matrem significet, qui sensus in hac § eo magis sumi potest, quod intentio P i i IX. fuerit ex­ communicationes potius restringere, quam augere. 2. nProcurantesu igitur dicuntur ii, qui sive per se, sive per alios (man­ dato, jussione) studiose seu ex industria (directa voluntate) causam foetum ejicientem ponunt, sive medicamento, sive percussione, compressione etc. Quare non comprehenduntur: 1) qui praevidentes quidem, sed non in­ tendentes actionem foeths laedentem — etsi cum peccato — ponunt; 2) qni solummodo cooperantur, e. g. qui solummodo suadet, qui medicamentum vendit, qui jussus illud praeparat etc. Cf. Comment. Reat. 1 rSxcomm. non rescrv. — se/nilt. haeret., injuria in S. Officium. 691 3. „Effeclu secuto.a Hine 1) nemo amplius praetextu foetûs nondum animati ab excommunicatione excusatur, quia nulla admittitur distinctio; 2) censuram non incurrit , qui causam abortûs posuit, si effectus utcunque secutus non est. Verum si dubium est seu potius ignorantia effectûs se­ cuti, haec a censura non excusat, quando re ipsa effectus secutus est. § 3. „Literis Apostolicis falsis scienter utentes, vel crimini in eau'i re coopérantes/ Haec censura complementum est ad cap. I § 9: ubi vidimus, eum non­ dum excommunicatione papali teneri, qui literas falsas integre confecerit: verum hic quoque post usum illarum literarum huic censurae subjacet. Falsae literae sunt sive falsificatae (quod crimen, ut supra expositum est, saepe severius punitur), sive falso confectae vel publicatae. — Igitur post usum talium literarum quomodolibet falsarum excommunicationi Or­ dinario reservatae subjacent: 1) utentes, i. e. exhibentes, ut effectum habeant; 2) conficientes; 3) co­ opérantes in falsificatione sive verarum literarum Apostolicarum — prin­ cipales auctores in hac causa gravius puniuntur —, sive confictarum; 4) mandantes, consulentes, quatenus in usum falsarum literarum efficacem concursum praestitisse dicendi sunt. Capid IV. seu Series IV. Excommunicationes latae sententiae nemini reservatae constitutae sunt in:§* § i- ^Mandantes seu cogentes tradi ecclesiasticae sepulturae hae-972 reticos notorios, aut nominatim excoinniunicatos vel interdictos/ 1. Ex antiquo juro ^ecclesiasticae sepulturae tradere**, si confers Clem. 1. 3 tit. 7 c. cum Decretal. 1. 5 tit. 2 c. 2 in 6., ita concipitur, ut sit sepelire in loco sacro, coemeteriis aliisvo locis sacris et benedictis, quae pro sepultura fidelium deserviunt nut servire possunt. — Quare solum ritum sacrum adhiberi, satis non est, ut habeatur materia, circa quam haec excommunicatio versetur; sed neque requiritur, ut ritus aliquis sacer addatur, quando sepultura fit in loco sacro. 2. Antiquum jus (secundum 11. cc.) ita temperatum est, ut nunc soli illi excommunicationem hanc incurrant, qui ad sepulturam cogunt, seu ut ea fiat mandant. De clericis, qui sepeliunt, vide supra n. 965 et infra de interdicto n. 995. 3. Qui nominatim excommunicati vel interdicti sint, per se intelligitur. Notorios haereticos intellige tum eos, qui publice haerosis crimen com­ miserunt, tum eos, qui sectae acatholicac adhaerent, etsi per nativitatem et educationem ei adjuncti sunt atque in bona fide exsistunt: nam hi in foro externo, maxime quoad sepulturam, pro haereticis habentur. 44 ♦ I 692 973 P. IT. L. IT. Tr. I. De Censuris etc. — Sect. IT. Ccnsur. singular, tract. J § 2. I „Laedentes aut perterrefacientes Inquisitores, denuntiantes, testes, aliosve ministros S. Officii, ejusque sacri tribunalis scri­ pturas diripientes aut comburentes, vel praedictis quibuslibet auxi­ lium, consilium, favorem praestantes/ Series harum actionum, quae exerceantur contra S. Inquisitionem aut eos, qui apud Inquisitionem egerunt, ex ipsa lectione patet. Comprehen­ duntur et principaliter agentes et quilibet coopérantes. Solummodo vox „diripere“ difficultatem parere posse videtur. Verum opinor, non esse „auferre“, sed ndostruere“ sive lacerando, sive comburendo. § 3. 974 ^Alienantes et recipere praesumentes bona ecclesiastica abs­ que beneplacito Apostolico, ad formam Exfravagantis ,.Ambitiosae de reb. eccles. non alienandis 1. Bona ecclesiastica sunt bona, quae sive ad ecclesias, mona­ steria, sive ad beneficia, sive ad quamlibet causam vel locum pium aucto­ ritate ecclesiastica constitutum pertinent, seu quaelibet bona, quae sint sub dominio personae juridicae ab Ecclesia constitutae, vel quorum admini­ stratio ecclesiasticae auctoritati subsit. 2. Alienatio et vicissim receptio: I) intelligitur ea, quae alioqui formam validam habet, ita ut solummodo haec prohibitio sive liceitati sive valori obstet; 2) sumitur autem lato sensu, sc. pro venditione, locatione, emphyteusi, infeudatione, hypothecatione. 3. Permittitur vero: 1) emphyteusis eorum bonorum, quae ab antiquo in emphyteusim dari solita sunt; 2) venditio mobilium non pre­ tiosorum (i. e. non magni valoris); 3) imo si agitur de religiosis exemptis, etiam immobilia modici valoris sine alia licentia vendi possunt (pro nonexemptis, et pro monialibus licentia Episcopi tunc requiritur et sufficit): modici valoris pro hodierna pecuniae conditione videtur certo esse summa 500 franc, vel etiam major (olim 29. Nov. 1613 S. Congr. exigui valoris esse dixit, quod pluris 25 aureis non aestimetur: quod aequivalet circiter 220 fr.; vide Comm. Beat, et Thesaur.); 3) locatio „ad breve tempus' saltem ad triennium; 4) venditio fructuum, qui servari non possint; 5) dis­ positio, etiam venditio, in evidentem utilitatem ecclesiae seu loci pii, quando negotium moram non patitur. Alias igitur licentia S. Sedis accedere debet: nisi speciale privilegium exstet, quod etiamnunc vigeat. 4. Personae, quae puniuntur propter illegitimam illam dispositionem, sunt: 1) ii, qui bona illa ecclesiastica ex officio administrant; 2) qui cum illis contrahunt. Verum id locum habet universim quidem de recipientibus, do alienantibus solummodo, si sunt Abbate vel Episcopo inferiores: ita ex probabili interpretatione Constit. „Ambitiosae“ Castropal. decens, in hunc artic. sc. disp. 3 p. 35 n. 4 et tract. 12 de relig. p. ult. § 2. Cf. etiam Comment. R eat in., qui monet, recipientes excusari ignorantiû etiam crassâ, alienantes vero non ita. 1 I Excomm. non rescrv. — alien, bon. Ecd., sollicitationem non denuntiantes. 693 § 4. ^Négligentes sive culpabiliter omittentes denuntiare infra 975 mensem confessarios sive sacerdotes, a quibus sollicitati fuerint ad turpia in quibuslibet casibus expressis a Praedecess. Nostris Greg. XV. Constit. ,Universi1 20. Aug. 1622 et Bened. XIV. Constit. ,Sacram. Poenitentiae1 1. Jun. 1741.“ I. Materia seu res, quae denuntiari debet. 1. In se: Sollicitatio ad turpia, eaque late accepta, si modo est certa t et graviter culpabilis (vel propter vehementia indicia pro tali haberi debet) — sc.: formalis sollicitatio, quilibet tractatus turpis, sermo obscoenus, vel actio obscoena, imo consensus externus in sollicitationem a poenitente factam. 2. Quoad circumstantias: sive haec fiunt in actu sacramentalis con­ fessionis; sive immediate ante (sc. si poenitens jam genuflectit); sive im­ mediate post (non interjecto negotio prorsus alieno); sive occasione con­ fessionis (vid. quando fit invitatio ad confessionem excipiendam ex parte poenitentis; aut si in confessione, sive immediate ante sive post·, initium sollicitationis fit, quae postea completur, v. g. si dantur literae sollicitantes, vel si fit interrogatio de habitatione et postea sequitur sollicitatio domi, etc.); sive praetextu confessionis (ut si confessarius ficte invitat poenitentem ad confessionem); sive in confessionali, aut in loco ad confessiones destinato, aut electo, ibidem simulantes confessionem audire, seu cum simulatione con1 fessionis sive fit in confessionali, sive in alio loco, quo confessiones excipi ! solent, sive in loco, qui per accidens pro hoc casu ad confessionem electus est (quae quidem simulatio in confessionali longe facilius aderit, quam in aliis locis praecipue ex se non destinatis ad confessionem) ‘. ’ 1 Verba Benedicti XIV. haec sunt: „Sacerdotes tam saeculares, quam re­ gulares quomodolibet exemptos . . . cujuscunquc dignitatis et praceminentiae . . . qui aliquem poenitentem, quaecunque persona illa sit, vel in actu sacramentalis confessionis, vel ante, vel immediate post, vel occasione, aut praetextu confessionis, vel etiam extra occasionem confessionis in confessionali, sive in alio loco ad con­ fessiones audiendas destinato, aut electo simulatione audiendi ibidem confessionem ad inhonesta et turpia sollicitare, vel provocare, sive verbis, sive signis, sive nutibus, sive tactu, sive per scripturam aut tunc aut postea legendam tentaverint. aut cum iis illicitos ct inhonestos sermones vel tractatus temerario ausu habuerint.u Gregorius XV. fere eodem modo dixerat: „Omnes . . . sacerdotes . . . qui personas, quaecunque illae sint, ad inhonesta sive inter sc, sive cum aliis quo­ modolibet perpetranda in actu sacramentalis confessionis, sive ante vel post im­ mediate, seu occasione, vel praetextu confessionis, . . . etiam confessioni non secuta, sive extra confessionis occasionem in confessionario aut in loco quocunque, ubi confessiones audiantur, seu ad confessionem audiendam electo, simulantes ibidem confessiones audire, sollicitare vel provocare tentaverint, aut cum eis illicitos ct in­ honestos sermones sive tractatus habuerint.11 Decreta vero S. I n q u i s i t i ο n is in Bulla Ben. XIV. denuo solemniter con­ firmata haec sunt: 1. An sit denuntiandus confessarius, qui dat poenitenti chartam in confessione postea domi legendam, in qua ad venerem sollicitabat? R. Affirmative. 2. An confessarius consentiens sollicitationi, sed statim desistens de illa turpi materia loqui, differendo illius complementum ad aliud tempus et non praebendo absolutionem poenitenti, incidat in poenas contentas in Bulla Gregor i i, et sit denuntiandus? R. Affirmative, rejectn opinione contraria ut non-probabili. 694 P. II. L. II. Tr. L De Censuris etc. — Sect. II. Censur. singular, tract Dubia quaedam: 1. Occasione confessionis putant multi sollicita­ tionem fieri, si confessarius ex auditis in confessione ansam sumat, poenitentem postea invisendi et sollicitandi. Verum id alii negant, quum solli­ citatio non fiat occasione confessionis sacramentalis, sed occasione notitiae sacramentalis: v. Comment. Reat.; cui eo magis practice assontior, quia in tali casu denuntiatio vix sine propria poenitentis diffamatione fieri potest. Confessarius autem gravissime contra sacramentum peccaret, abutendo et violando sacramentalo sigillum. 2. Si quis petit confiteri non statim, sed postea v. g. postero die, ali­ qui putant, confessarium, qui statim sollicitet, denuntiandum esse vi clau­ sulae „occasione confessionis11: v. S. Alph., Mazzo tta etc. At aliis id non probatur. Et revera occasione confessionis non est, nisi aut poenitens petat statim confiteri, aut confessarius postea statuta hora et loco accedat quidem, sed omissa confessione sollicitet (vid. tunc poenitens eo ipso, quod statuta hora accessit, iterum petit confessionem eamque nunc peragendam). — Ceterum fieri potest, ut cum petitione confessionis postea peragendae, ex 976 3. An confessarius sollicitando propter parvitatem materiae sit denuntiandus? R. Quum in rebus venereis non detur parvitas materiae, et si daretur, in re prae­ senti non daretur, censuerunt esse denuntiandum, et opinionem contrariam non esse probabilem. 4. An confessarius, qui feminam in confessionario dicentem, se velle in cra­ stinum confiteri, sollicitat et a confessione dissuadet, sit denuntiandus? R. Si sollicitatio fiat extra locum confessionis, ct absque praetextu confessionis, censuerunt negativam opinionem esse probabilem; secus si in confessionario, seu in loco con­ fessionis. 3. An sacerdos carens jurisdictione, si sollicitat in confessione poenitentcm, sit denuntiandus? Cens, affirmative; et opinionem negativam non esse probabilem. G. An interpres, si sollicitet in confessione poenitentcm, sit denuntiandus? R. Negativam opinionem non carere probabilitate. 7. An mandans confessario, ut in confessione sollicitet, sit denuntiandus? R. idem ac ad 6. 8. An quando confessarius et poenitens invicem sc sollicitant , confessarius sit denuntiandus? R. Affirmative, et opinionem negativam non esse probabilem. 9. An confessarius sollicitatus, si metu inductus sollicitationi consentiat, sit denuntiandus ? R. Affirmative, et opinionem negativam non esse probabilem. 10. An confessarius ... si sollicitet in aliis sacramentis? R. Negativam opinionem esse probabilem. 11. An confessarius, qui sollicitat ad actus (alios) illicitos extra actus venereos. R. ut ad 10. 12. An confessarius, si laudat poenitentem de pulchritudine et venustate, di­ catur illam sollicitasse, et ideo sit denuntiandus? R. Si laus sit seria et nihil pravae intentionis redoleat, negative; secus affirmative. ' 1 13. An sit denuntiandus confessarius, qui propter sollicitationem alterius ab­ juravit? R. Affirmative, i. e. esse denuntiandum. (NB. Abjurare debet haeresim, siquidem delictum sollicitationis ex jure canonico reum reddit suspectum de liaertsi) 14. An quis teneatur denuntiare confessarium sollicitantem, si hoc audivit a non fide dignis, sed solum a levibus personis? R. Negative. 15. An sit denuntiandus confessarius, qui sedens in confessionario sollicitat mulierem stantem ante confessionarium, non simulando confessionem? R. Negative, seu negativam opinionem non carere sua probabilitate. 1G. An denuntiandus confessarius, qui audiens confessionem dat donum mulieri, ita ut hoc facto dicatur sollicitasse? R. idem, quod ad 12 (sc. perpendendas esse circumstantias.) Excomm. non reserv. — sollicitationem non denuntiantes. 695 qua confessarius sumat ansam sollicitandi, conjungatur simulatio confessionis, praesertim si petitio futurae confessionis fit in confessionali: quod prae oculis habuisse videtur S. Inquis, in responso quarto ex 16, quae anno 1661 11. Fcbr. prodierunt et per ipsam Bullam B en. XIV. „Saeram, poenit:1 confirmationem acceperunt, quae hic in notâ adjecta sunt. 3. In „confessionaliu. Aliqui putant, quomodolibet fiat sollicitatio in confessionali, etiam sine simulatione confesssionis aliisve clausulis verificatis, denuntiationem esso faciendam, quamquam non ex Bullis Greg. XV. et Bened. XIV., tamen ex priore aliquo decreto S. Inquisitionis contra „abuteiites confessionali ad * turpia anno 1614 sub Paulo V. At 1) certis­ simum igitur est, hanc denuntiationem non requiri sub poena excommuni­ cationis; 2) quum S. Inquis, explicans Bullam Greg. XV dixerit resp. 15., sententiam, quae negat obligationem denuntiandi esse probabilem: obligatio, si qua antea exsistebat, videtur satis probabiliter reducta esse ad terminos Bullae Gregor ii XV.; 3) imo ipsum illud decretum „contra abutentes con­ fessionali14 videtur nobis satis probabiliter sumi posse de confessionali forma­ liter, i. e. quando confessarius in eo ut confessarius agit, aut agere videtur. Certissime denuntiatio fieri debet: 1. etiamsi sacerdos sollicitans caret jurisdictione; 2. si mutua fuit sollicitatio: — quod sic intellige, ut etiamtum de­ nuntiatio necessaria sit, si poenitens sollicitat, et confessarius utcunque consensum suum manifestet, sive metu sive alio inotivo ductus; 3. si sollicitatio nullum effectum habuit, imo si ne intellecta quidem tum est; 4. sive sollicitatio facta est cum femina sive cum mare. II. Quae et qualis obligatio denuntiandi. 1. Est obligatio gravis, denuntiandi infra mensem a cognita obligatione. 2. Obligatio nunquam exstinguitur, aliquando tamen suspenditur, sc. 1) in regionibus infidelium et similibus, ubi aditus ad Inquisitionem aut ad Episcopos, utpote qui non adsint, non patet, seu ubi nulla spes puniendi reos adest; 2) si denuntianti vere grave damnum in fama, bonis fortunae, vita ex denuntiatione imminet: nisi forte ex non-denuntiatione publicum damnum gravo sequatur. Verum impedimento cessante obligatio denun­ tiandi reviviscit. 3. Obligatio denuntiandi est, ut fiat denuntiatio judicialis eaque per­ sonaliter coram Episcopo aut Inquisitore. Verum si hoc fieri nequit aut difficulter obtineri a poenitento potest, recurrendum est ad Ordinariatum aut S. Poenitentiariam, quo fiat delegatio alterius sacerdotis, qui aut cum altero viro ecclesiastico notarium agente denuntiationem poenitentis excipiat, aut, si concessum fuerit, solus extra confessionem secundum instructionem specialiter acceptam juridicum actum a poenitento et a se subscribendum con­ ficiat et ad Ordinarium (sive Poenitentiariam vel Inquisitionem) transmittat. Quare obligationi denuntiandi nullatenus satisfit solis literis a poenitente ad Episcopum scriptis (multo minus si anonymae sunt); sed hae summum pro initio alicujus denuntiationis haberi possunt: neque absol­ vendus est poenitens, qui plus facere renuat: nisi forte per S. Poeniten­ tiariam dispensatio obtenta sit. (Cf. Instructionem datam a S. Congr. anno 1867 in libellis period. „Acta S. Sedis" vol. 3 pag. 499.) 4. Obligatio denuntiandi sola morte sollicitantis sacerdotis cessat; aliter neque diuturnitate temporis, neque punitione et abjuratione jam facta G96 P. II. L. II. Tr. I. De Censuris etc. — Sect. II. Censur. singular, tract. exstinguitur; imo ne certa quidem emendatio, quam interea secutam esse, denuntiaturus sibi persuadet, causa est denuntiationis omittendae, sed tan­ tum hujus emendationis simul enarrandae. 5. Obligatio quidem denuntiandi omnes afficit, qui utcunque crimen sollicitationis satis certo norunt1; ergo praeter personam, quae passa est sollicitationem, obligantur : 1) Ii, qui ipsum factum suis sensibus perceperunt, videlicet testes immediati. 2) Ii, qui sive a persona sollicitationem passa, sive a teste immediato, sive aliunde rei notitiam hauserunt. Excipe: a) si persona narrans non sit satis fide digna; b) si persona narrans obligationi suae satisfecit (attamen ex eo, quod persona sollicitata vel unus testis immediatus satisfecit, alii, quicunque testes immediati sunt, ab obligatione denuntiandi non evadunt immunes); c) si persona narrans rem consilii causa, sub secreto commisso, communicavit. Arerum propter neglectam obligationem non omnes excom­ municatione puniuntur: quamquam qui in aliqua confessione deprehendit, poenitentem alicujus sollicitationis conscium esse, illum omnino de sua ob­ ligatione monere debet; quam si nolit implere, absolutione indignus est. 978 III. De poena excommunicationis. 1. Excommunicatio eaque non-reservata incurritur a sola persona solli­ citationem vel turpem tractatum sive sermonem passa, si infra mensem non denuntiaverit; intclligitur, eam ex gravi culpa id omisisse. 2. Quare si prima vice admonita serio promittit se denuntiaturam esse, a confessario absolvi potest. Si vero neglecta denuntiatione excommuni­ cationem incurrit, per se generatim differenda est absolutio , donec obliga­ tionem impleverit. Verum pro universali regula id statui nequit. Nam si quam primum nunc se denuntiaturam esse promittit, confessarii est videre, utrum ratio sit fidendi promissis et ratio notabilis statim absolvendi. § 5. 079 Ad excommunicationes in Bulla „Apostolicae Sedis“ enumeratas accedit alia jussu Pii IX. a S. Inquisitione 4. Dec. 1872 promulgata, seu potius renovata. Sc.: Excommunicatio ab Urb. VIII. et Clem. IX. lata in missionaries mercaturam exercentes. ■ 1. Excommunicatio fertur 1) in ipsos missionaries sive saeculares sive regulares cujuscunque ordinis et instituti, in Indiis Orientalibus, China, Japonia, America sive Australi sive Septentrionali mercaturam, etiam semel tantum, exercentes; 2) in Superiores sive immediatos, sive mediatos, qui ejusmodi reos non puniant, eos saltem removendo e loco delicti. Quare, ut notat Avanzini (Acta S. Sedis vol. 7, pag. 317 sqq.), non videntur excommunicationi subjacere sacerdotes indigenae, etsi peccaverint. 1 Quod 1) clare subintelligitur in responso 14 mox allato; 2) ex edicto S. In­ quis., quod refertur a S. Alphonso 1. 6 n. G80 in fine „Denuntient, quemcunque noverint aut compererint . . . sacramento poenitentiae abusum esse . . . sollicitando ct instituendo sermones etc. (eiascuno di coloro de’ quali sappiano, o abbiano notizia etc.)u Cf. etiam Gur y-Baller. II. n. 590; II. n. 977, IV. not. Exconim. non reserv. — mercatura Miteion., sacr. libr. impr., r"ptus etc. 697 2. Absolutio dari nequit (extra mortis articulum), nisi lucro restituto: facta autem hac lucri restitutione, quilibet legitimus delinquentis confessa­ rius absolvere potest, quia excommunicatio per se non est reservata. 3. Lucri autem restitutio fieri debet (ita ex Const. Clem. IX.) non in usum ejus ordinis, ad quem reus pertinet; sed in manus Ordinarii, vel Vi­ carii Apostolici, idque in usum pauperum, hospitalium, seminariorum eccle­ siasticorum, aliorumve operariorum impendendum. Cf. Bullas supra citatas in libellis ,Acta S. Sedis'’ I. c. Dein addenda sunt reliquae excommunicationes a Concilio Trid. statutae, quae item reservatae non sunt. § 6- „Qui libros de rebus sacris tractantes sine Ordinarii approbatione imprimunt, aut imprimi faciunt/ Trid. sess. 4 de edit, ct usti S. Scripturae. Sic Bulla „Apostdlicae Sedisu hanc excom­ municationem limitavit. 1. Materia ex probabili interpretatione, quam et inscriptio capitis Trid., et totus contextus suadet, est sola impressio S. Scripturae aut ejus interpretationum vel adnotationum: v. Avanzini et ipsum S. Officium 22. Dec. 1880 (ut supra in Arcliiv fur kaih. Kirchenr. tora. 46 pag. 26). 2. Personae, quae excommunicantur: 1) qui imprimit seu curam im­ primendi suscipit; 2) qui librum imprimendum committit. — Quare scriptor, qui manuscriptum suum alteri vendiderit, de impressione nihil curans, non incurrit excommunicationem. „Raptor (mulieris), ac omnes illi consilium, auxilium et fa-ssi vorem praebentes, sint ipso jure excommunicat! (ac perpetuo in­ fames, omniumque dignitatum incapaces)/ Sess. 24 cap. 6 dc ref. matr. 1. Intelligitur solus raptus matrimonii causa, seu qui impedimentum dirimens matrimonii constituat: quare ejus limitationem vide supra n. 771 et 772. 2. Verum excommunicatio extenditur in plures, quam quos impedimen­ tum matrimonii afficit, videlicet in: 1) raptorem proprie dictum, 2) exsecu­ torem, si distinctus est, 3) omnes coopérantes. § 8. Trid. sess. 24 cap. 9 de ref. matr.: „ Quare, quum maxime 982 nefarium sit, matrimonii libertatem violare, et ab eis injurias nasci, a quibus jura exspectantur, praecipit S. Synodus omnibus cujuscunque gradûs, dignitatis et conditionis exsistant, sub anathematis poena, quam ipso facto incurrant, ne quovis modo directe vel indirecte subditos suos vel quoscunque alios cogant, quominus libere matrimonia contrahant/ 698 P. IL L. Π. Tr. I. De Censuris etc. — Sect. II. Censur. singular, tract. 1. Haec censura non fertur in quaslibet personas, sed, ut contra alios scriptores et aliorum auctoritas ct ipsius capitis Tridentini inscriptio et exordium omnino probabiliter suadet, contra eos solum, qui neque pricatae personae sunt, neque summa potestate saeculari potiuntur, sed contra „do· minos temporales et magistratus“, qui auctoritatem quasi mediam exercent, uti nobiles in servos (Horigen, Leibeigenen) atque colonos, quibus incumbat, jura subditorum suorum protegere. Verum hodie raro in praxi occurret. Cf. Cas trop, de censur. d. 3 p. 24. 2. Delictum est: injusta coactio, ita ut non relinquatur libertas sive in ineundo repellendove matrimonio, sive in eligenda persona. Coactio fit in­ ferendo, aut minitando mala. Ergo 1) non intelligitur suasio, etsi aliquatenus importuna; 2) neque intelligitur justa coactio ad matrimonium, cujus con­ trahendi jam obligatio exsistat; 3) neque intelligitur denegatio beneficii, ad quod alter jus non habet, sub hypothesi, si nolit hoc vel illud matrimonium contrahere. 3. Videtur aliquando nostris temporibus accidere posse, ut verificetur causa a Concilio Trident, sub excommunicatione hac damnata, vid. si magistratus civilis post matrimonium ecclesiastica auctoritate legitime solu­ tum sive pro nullo declaratum putativos conjuges ad matrimonium conti­ nuandum cogere velit. § 9. 983 Sess. 25 cap. 18 de ref. reg.: „ Anathemati S. Synodus subjicit omnes ... si quomodocunque coegerint aliquam virginem vel vi­ duam aut aliam quamcunque mulierem, praeterquam in casibus in jure expressis, ad ingrediendum monasterium, vel ad suscipiendum habitum cujuscunque religionis, vel ad emittendam professionem; quique consilium, auxilium vel favorem dederint; quique scientes eam non sponte ingredi monasterium, aut habitum suscipere, aut professionem emittere, quoquo modo eidem actui vel praesentiam, vel consensum, vel auctoritatem interposuerint. Simili quoque anathemati subjicit eos, qui sanctam virginum vel aliarum mulie­ rum voluntatem veli accipiendi vel voti emittendi quoquo modo sine justa causa impedierint/ 1. Delicta igitur sunt: 1. coactio mulieris ad ingressum, habitum religiosum, professionem; 2. cooperatio quaelibet ad has coactiones; 3. cooperatio quaelibet in admissione coactae personae scienter facta; 4. prohibitio profitendi vitam religiosam (hoc solo sensu intelligitur „veli susceptio“ a Sanchez, Suarez, Bonae., C a s t r o p a 1. [d. 3 p. 36] etc.). II. Coactio ad quid requiratur, paulo accuratius describendum est: 1. sufficit coactio ad ingressum monasterii, etsi non fiat, ut femina profiteatur, sed ut tantum in secessu a saeculo vivat (v. S a n c h ez in decal. 1. 4 cp. 4, Castropal. 1. c. n. 8); 2. ad suscipiendum habitum: ergo, etsi libera ingressa sit, sed habitum sumere seu novitiatum experiri nolit; 3. coactio ad professionem post novitiatum etiam libere peractum. Excoinm. non reaerv. i I » — hbert. virg. viol., defensio thes. damn. etc. 699 III. Restrictio: 1. Restringenda est censura ad monasteria ordinis stricte dicti. 2. Excipiunt communiter compulsum pro tempore solius educationis causa, si prudens suspicio est, ne puella alioqui pravis incontinentiae mo­ ribus imbuatur (S. Alph. n. 212); non vero, si educatio sumitur pro prae­ textu, finis verus autem est coactio ad vitam monasticam postea a puella assumendam. 3. In juro excipitur casus, quo vir, consentiente uxore, 1) Episcopa­ tum susceperit, 2) religionem professus sit, uxor vero in juvenili aetate; 3) si mulierem ob adulterium repudiatam nolit recipere et periculum pravae vitae adsit. Quare patet, excommunicationem non respicere casus illos, quando piarum congregationum mulieres puellas instituere et educare ex fine sui instituti consueverunt, et in suis domibus collocant. ♦ § 10. Sess. 25 cap. 5 de ref. reg.t „ Auxilium (brachii saecularis) 934 ut praebeatur (ad impediendam violationem clausurae monialium) omnes christianos Principes hortatur S. Synodus, et sub excom­ municationis poena ipso facto incurrenda omnibus magistratibus saecularibus injungit/ Quae censura plerisque in locis hodie ob varias causas vix incurritur. Per se fertur in magistratus (ut distinguuntur a suprema Principum potestate); qui ad instantiam Episcopi non concedunt auxilium contra eos, qui contradicunt ct observare nolunt clausuram in monasteriis monialium. § n„Si quis autem contrariam doctrinam (sc. contrariam ei, quaeoss necessitatem confessionis ante sumptionem S. Eucharistiae indicit), praedicare, vel pertinaciter asserere, vel etiam publice disputando defendere praesumpserit, eo ipso excommunicatus exsistat/ (Sess. 13 can. 11 de Euchar.) — „Eos S. Synodus anathemate damnat, qui ea (matrimonia clandestina, quamdiu Ecclesia ea irrita non fecit) vera et rata esse negant, quique falso affirmant, matri­ monia a filiisfamilias sine consensu parentum contracta irrita esse, et parentes ea rata vel irrita facere posse/ (Sess. 24 cap. 1 de ref. matr.) I. Habes hic aliquot theses damnatas, quas qui defendit, excommuni­ cationem non reservatam incurrit. Igitur: 1. qui defendit thesim haereticam, facile incurrit excommuni­ cationem R. Pontifici speciali modo reservatam ex § 1 cap. primi; 2. qui defendit thesim a R. Pontifice non ut haereticam, sed utcunque sub excom­ municatione damnatam, incurrit excommunicationem R. Pontifici ordinario modo reservatam (quae reservatio consuevit simul addi) ex § 1 cap. secundi; 3. qui theses istas relatas a Tr i dentino defendit, facile impingere potest in haeresim vel contra can. 11 de Each., vel in can. 12 de matrim.: quod si fit, excommunicatio est speciali modo R. Pontifici reservata. — Si vero mens haeretica non patet, excommunicatio nemini reservatur. 700 P. IT. L. II. Tr. I. De Censuris etc. — Sect. II. Censor. singular, tract. II. Defensio intelligitur: 1. in concione proponere; 2. alias pertina­ citer asserere; 3. in publica deputatione eam defendere, etsi ut probabilem tantum, non ut certam. — In altera thesi sufficit simplex assertio. III. Doctrina, cujus defensio vel assertio hanc excommunicationem secum trahit, est: 1) necesse non esse, confiteri eum, qui peccati mortalis sibi conscius sit, ante sumptionem Eucharistiae, quamquam copia confessarii adsit; 2) parentibus inesse potestatem, matrimonia filiorum rata irritave facere; 3) matrimonia clandestina, etsi Ecclesia ea irrita non fecerit, aut per se irrita esse, aut ab alia potestate esse irrita. § 12. esc Excommunicationes, quae jure universali vigent, ex causa universali, hucusque enumeratae sunt. Bulla „Apostolicae Sedis“ insuper addit: „Quae vero censurae seu excommunicationis seu suspensionis seu interdicti Nostris aut Praedecessorum Nostrorum Constitutio­ nibus aut sacris canonibus praeter eas, quas recensuimus, latae sunt atque hactenus in suo vigore perstiterunt, seu pro Romani Pontificis electione, seu pro interno regimine quorumcunque ordi­ num et institutorum regularium, necnon quorumcuuque collegio­ rum, congregationum, coetuum locorumque piorum, cujuscunque nominis aut generis sint, eas omnes firmas esse et in suo robore permanere volumus et declaramus/ I. Quae dc ele c t i ο n e S. Pon tif i ci s statuantur, nostrum non inter­ est explicare. Videri haec possunt apud Th e saur, de poenis eccles. ad vocem „Conclaveu et alibi apud Canonistas hac de re agentes. II. De interno regimine cujuslibet ordinis et instituti etc., quae statuta sint, sui quisque ordinis, instituti etc. leges, Constitutiones RR. PP. consulat. — Quaedam ex iis, quae omnes ordines spectant Ballerini in edit. Gury in fine tom. II n. 979 recenset: „Simplicem excommuni­ catione»^ incurrunt: 1. qui temere habitum religionis suae dimittunt — etsi non fit animo apostatandi; nam excommunicatio statuitur, „ut periculosa religiosis eva­ gandi materia subtrahatur41: v. Decretal, in 6t0 1. 3 tit. 24 cap. 2 „Ut *periculosa 1. 2. Monachi, aut regulares canonici ad curias Principum sese conferre praesumentes, ut suis praelatis aut monasteriis damnum inferant: v. Cle­ ro en tin. 1. 3 tit. 10 cap. 1 § „Quia verou. .3. Monachi intra septa monasteriorum sine licentia abbatum suorum arma tenentes. CI em. ibid. 887 Excommunicationem Rom. Pontifici reservatam incurrunt: 1. Superiores, qui quosvis religiosos, etiam non subditos, haeresi in­ fectos, aut de haeresi suspectos non denuntient: Paul V. „Rom. Pontifexa, Alex. VII. „Licet alias .** 2. Superiores, qui in causis ad S. Officium spectantibus sese utcunque intromittere audeant. Ibid. 3. Superiores, qui subditos suos ad S. Officium recurrere volentes, quoquo modo avertant, retrahant, dissuadeant. Ibid. Suspensiones diversi generis. 701 4. Religiosi etiam subditi, si non denuntient confratres vel etiam Supe­ riores ejusdem ordinis, quos noverint esse de fide quomodolibet, etiam leviter, suspectos. (NB. Id intellige de gravi crimine, quod secundum Canones reum reddat leviter suspectum de haeresi.) Ibid. 5. Quicunque religiosi, retrahentes aut retardantes a denuntiando sub quolibet praetextu, sive fraternae correctionis sive alio, eos qui a se petunt consilium, ibid. Ab enumerandis excommunicationibus ferendae sententiae a jure statutis prorsus abstinemus: eorum est illas nosse, qui tandem eas ferre debent. Caput K seu Series V. Suspensiones latae sententiae. Igitur incurrunt: A. Suspensionem a beneficiis (ad beneplacitum S. Sedis) — Ex 988 supra dictis cap. Ill non est censura veri nominis: I. Capitula, conventus, aliiquo omnes (i. o. etiam singuli, si qui singuli rei sunt), qui recipiant praelatum, a S. Sede tali ecclesiae vel monasterio praefectum, antequam exhibuerit literas Apostolicas suae promotionis. („Aposl. Sedis" Art. I.) B. Suspensionem a collât. Ordinum. eso a) Per triennium (reservatur R. Pontifici). II. Qui confert ordines (intellige majores, ad quos solos in rigore titu­ lus sustentationis requiritur: cf. supra do ordine n. G03) absque titulo bene­ ficii vel patrimonii et simul cum pacto, ne ordinatus petat alimenta. („4z>o>/. Sedis" Art. II.) NB. Alias, si ,collatio ordinum * dicitur, neque aliunde patet restrictio, intelliguntur etiam ordines minores, imo ipsa tonsura. b) Per annum (R. Pontifici reservatur). III. Qui ordinat alienum subditum sine literis dimissorialibus, etiam sub praetextu beneficii statim conferendi, aut beneficii non sufficientis jam collati. („Apost. Sedis" Art. III.) J I V ‘ • I I I ’ I Textus Bullae „A/) ost. Sed isu : Art. I. Suspensionem ipso facto in­ currunt a suorum beneficiorum perceptione ad beneplacitum S. Sedis Capitula et conventus ecclesiarum et monasteriorum, aliique omnes, qui ad illarum seu illorum regimen ct administrationein recipiunt Episcopos aliosve praelatos de praedictis ecclesiis seu monasteriis apud eandem S. Sedem quovis modo provisos, antequam ipsi exhibuerint literas Apostolicas dc sua promotione. ** Art. ΙΓ. „Suspensionem per triennium a collatione ordinum ipso juro incurrunt aliquem ordinantes absque titulo beneficii vel patrimonii, cum pacto, ut ordinatus non petat ab ipsis alimenta. ** Art. III. Suspensionem per annum ab ordinum administratione ipso jure incurrunt ordinantes alienum subditum etiam sub praetextu beneficii statim conferendi, aut jam collati, sed minime sufficientis, absque ejus Episcopi literis dimissorialibus, vel etiam subditum proprium, qui alibi tanto tempore moratus sit, ut canonicum impedimentum ibi contrahere potuerit, absque Ordinarii ejus loci literis testi­ ** monialibus. P. II. L. II. Tr. I. De Censuris etc. — Sect. II. Censur. singular, tract. 702 Subditus esse aliquis potest ratione originis, domicilii, beneficii, fami­ liaritatis: de quo vide Sacram. Ordinis. IV. Qui ordinat proprium subditum tanto tempore alibi commoratum, ut impedimentum canonicum contrahere potuerit, sino literis testimonialibus Ordinarii illius loci. (Intellige commorationem fere per annum, vel, si vis, per tale tempus, propter quod in casu matrimonii testimonium statûs liberi requiritur.) V. Conferens ordines sacros religioso non solemniter professo sine ti­ tulo beneficii1 aut patrimonii, nisi habetur legitimum privilegium. („Aposl. Sedis" Art. IV.) 990 C. Suspensionem ah usu Pontificalium. a) Indefinite {speciali modo Romano Pontifici reservatam). VI. Illi, qui, Episcopali charactere insigniti, dioecesis vacantis administrationem a Vicario Capitulari transferunt (aut ad id cooperantur') in eum, qui electus est aut praesentatus ad episcopalem illam sedem. Vide hic cap. I § 13. VII. Episcopi, qui in aliena dioecesi sine licentia expressa Pontificalia exercent, aut in personas illius loci Ordinario non subjectas (Trid. sess. 6 c. 5 de ref):— non est specialiter reservata; — nota, facile posse etiam tum incurri suspensionem η. III. b) Per annum (reserv. R. Pontifici simpliciter). VIII. Qui illegitime ordinant clericos in Urbe Roma commorantes (cf. infra de suspensione „ab ordine suscepto"). Art. IV. ^Suspensionem per annum a collatione ordinum ipso jure incurrit, qui excepto casu legitimi privilegii, ordinem sacrum contulerit absque titulo bene­ ficii vel patrimonii clerico in aliqua congregatione viventi, in qua solemnis professio non emittitur, vel etiam religioso nondum professo.u Art. V. „Suspensionem perpetuam ab exercitio ordinum ipso jure incurrunt religiosi ejecti, extra religionem degentes.11 Art. VI. Suspensionem ab ordine suscepto ipso jure incurrunt, qui eundem ordinem recipere praesumpserint ab excommunicato, vel suspenso, vel interdicto nominatim denuntiatis, aut ab haeretico vel schismatico notorio: eum vero, qui bona fide a quopiam eorum est ordinatus, exercitium non habere ordinis sic suscepti, donec dispensetur, declaramus.11 Art. VII. „Clerici saeculares exteri ultra quatuor menses in Urbe commorantes ordinati ab alio quam ab ipso suo Ordinario absque licentia Card. Urbis Vicarii, vel absque praevio examine coram eodem peracto, vel etiam a proprio Ordinario, posteaquam in praedicto examine rejecti fuerint; necnon clerici pertinentes ad ali­ quem e sex Episcopatibus suburbicariis, si ordinentur extra suam dioecesim, dimissorialibus sui Ordinarii ad alium directis, quam ad Card. Urbis Vicarium; vel non praemissis ante ordinem sacrum suscipiendum exercitiis spiritualibus per decem dies in domo urbana sacerdotum a Missione nuncupatorum, suspensionem ab or­ dinibus sic susceptis ad beneplacitum S. Sedis ipso jure incurrunt; Episcopi vero ordinantes ab usu Pontificalium per annum.w 1 Scite notat Comment. Reat., peccare quidem graviter eum, qui ordinet, et qui ordinatur non solum quando titulus nullus sit aut titulus, ex quo jus nullum oriatur, sed etiam quando titulus sit insufficiens, fiduciarius, injustus, restitutioni aut resolu­ tioni obnoxius: verum censuram hanc (η. V.) non incurri, modo aliquod jus, etsi non sufficiens, aut non plenum, aut non perpetuum, in ordinandum seu ordinatum transeat. Suspensiones diversi generis. 703 IX. Episcopi titulares, qui alicui sine sui praelati expresso consensu aut sine literis dimissorialibus ordinem vel etiam tonsuram tantum conferunt, etsi fit titulo familiaritatis. (Trid. sess. 14 c. 2 de ref.) D. Suspensionem ab exercitio ordinum (in perpetuum. — R. Pontifici u reservatur). X. Religiosi ejecti extra religionem degentes. („Apost. Sedis" Art. V.) NB. 1. Quamquam dicitur „in perpetuum", tamen quum propter mu­ tatam conditionem desinere possit, veri nominis censura videtur esse. — Qui autem non ejectus, sed dimissus est, non est sensu proprio suspensus; atta­ men ut celebrare atque sacerdotales functiones exercere possit, Episcopi licentifi. indiget. NB. 2. Ut suspensionis censura incurratur, debet religiosus juste esse ejectus, i. e. ex justa causa, et servata forma justa seu legitima. E. Suspensionem ab ordine suscepto (i. e. cum tali peccato sus-952 ceptO 1) (reservatur R. Pontifici, nisi aliud notetur, indefinite). XI. Qui ordinem suscipere praesumpsit (qui enim bona fide ita egit, dispensationem ab Episcopo habere potest tamquam ab irregularitate) ab excommunicato, suspenso, interdicto nominatim denuntiatis, aut a notorio haeretico vel schismatico. („Apost. Sedis" Art. VI.) XII. Clerici saeculares extranei Romae commorantes et XIII. Clerici saeculares Romani: nisi hi utrique observant normam desumendam ex Art. VII. nApost. Sedis" quoad ordines suscipiendos (η. XII et XIII statuitur „ad beneplacitum S. Sedis"). XIV. Ordinati per saltum. (Trid. sess. 23 c. 24 de ref.) (Episcopus tum tantum ex se dispensare potest a η. XIV, quando ordi­ natus aut non ministravit in illo ordine, aut si delictum occultum est.) XV. (Ad beneplacitum proprii Ordinarii.) Ordinati ab Episcopo non pro­ prio sine literis dimissorialibus, vel respective testimonialibus. (Trid. sess. 23 c. 8 de ref.) XVI. (Ad beneplacitum proprii Ordinarii.) Ordinati in aliena dioecesi aut in loco exempto sino licentia Ordinarii loci; et ii, qui sine licentia ordi­ nantur ab Episcopo titulari. (Trid. sess. 6 c. 5 et sess. 14 c. 2.) Ex Trid. sese. 23 cap. 14 de ref.: „Cum promotis per saltum, si non ministraverint, Episcopus ex legitima causa possit dispensare.11 Sess. 23 cap. 8 de ref.: „Nemo ordinetur ab Episcopo non proprio, nisi ejus probitas ac mores Ordinarii sui testimonio commendentur. Si secus fiat, ordinans a collatione ordinum per annum et ordinatus a susceptorum ordinum ex­ secutione, quamdiu proprio Ordinario videbitur expedire, sit suspensus.“ Sess. 6 cap. δ de ref.: „Nulli Episcopo liceat cujusvis privilegii praetextu Pontificalia in alterius dioecesi exercere, nisi de Ordinarii loci expressa licentia et in personas eidem Ordinario subjectas tantum. Si secus factum fuerit, Episcopus ab exercitio Pontificalium et sic ordinati ab exsecutione ordinum sint ipso jure suspensi.44 1 Haec suspensio nab ordinesusceptou solummodo in casibus XI. et XIV. censura est: in aliis ensibus sub η. XII. XIII. XV. XVI. XVII. non est proprie censura secundum probabilem interpretationem (v. cap. Ill, § 1 supra), quum feratur „ad beneplacitum vel S. Sedis (η. XII. et XIII.) vel Ordinarii44 (η. XV. XVI. XVII.): quare ejus violatio irregularitatem non infert. 704 P. JL L. II. Tr. I. Dc Censuris etc. — Sect. II. Censur. singular, tract. XVII. (Ad bencpl. futuri Ordinarii.) Qui suscipiunt ordinem sacrum cum literis dimissorialibus illegitime concessis, sedo vacante. (Trid. sess. 7 c. 10 et sess. 23 c. 10 de ref.) F. Suspensionem ab officio et beneficio seu totalem incurrunt; a) per annum (reservatur, si publica est, R. Pontifici, alioquin Ordinario). XVIII. Qui concedunt illegitime literas dimissoriales, sede vacante (com­ muniter si infra annum concedunt). (Trid. sess. 23 c. 10 de ref.) b) (Ad beneplacitum Ordinarii ejus, cujus jus laeditur.) XIX. Qui sine parochi proprii licentia sponsos matrimonio jungunt, aut benedicunt. (Trid. sess. 24 c. 1 de ref. matr.) Nota 1) Haec suspensio non valet, ubi Trid. lex de clandestinitate promulgata nunquam est. 2) Suspensio fertur in omnes sacerdotes, sive parochos alienos, sive alios sacerdotes tum saeculares, tum regulares: in ejus absolutione ipsi etiam regulares exempti subjacent jurisdictioni Episcopi. XX. (Indefinite et ex subjecta materia reservata:) Episcopus, si quis cri­ mine concubinatûs reus a synodo provinciali admonitus non resipiscat. (Trid. sess. 25 c. 14 de ref.) 993 Sees. 14 cap. 2 de ref.: „Nemo Episcoporum, qui titulares vocantur, etiam si in loco nullius dioecesis etiam exempto, aut aliquo monasterio cujusvis ordinis resederint, aut moram traxerint, vigore cujusvis privilegii sibi de promovendo quos­ cunque ad se venientes pro tempore concessi, alterius subditum, etiam praetextu familiaritatis, continuae commensalitatis suae, absque sui proprii praelati expresso consensu aut literis dimissoriis ad aliquos sacros aut minores ordines vel primam tonsuram promovere seu ordinare valeat. Contra faciens exercitio Pontificalium per annum, taliter vero promotus ab exsecutione ordinum sic susceptorum, donec suo praelato visum fuerit, ipso jure sint suspensi/1 Sess. 7 cap. 10 de ref.: „Non liceat Capitulis sede vacante infra annum a die vacationis ordinandi licentiam aut literas dimissorias, seu reverendae, ut aliqni vocant, tam ex juris communis dispositione, quam etiam cujusvis privilegii aut consuetudinis vigore alicui, qui beneficii ecclesiastici recepti seu recipiendi arctatus non fuerit, concedere. Si secus fiat, Capitulum contraveniens ecclesiastico subjaceat interdicto, et sic ordinati, si in minoribus ordinibus constituti fuerint, nullo privilegio clericali, praesertim in criminalibus gaudeant. In majoribus vero ab exsecutione ordinum ad beneplacitum futuri praelati sint ipso jure suspensi.11 Sess. 23 cap. 10 de ref.: „Poenam quoque impositam iis, qui ... a Capitulo, episcopali sede vacante, literas dimissorias impetrant (v. supra sess. 7 cap. 10) ad illos, qui easdem literas non a Capitulo, sed ab aliis quibusvis in juris­ dictione Episcopi loco Capituli sede vacante succedentibus obtinerent, mandat exteudi. Concedentes autem dimissorias contra formam decreti ab officio et beneficio per annum sint ipso jure suspensi/1 Sess. 24 cap. 1 de ref. matr.: „. . . Quod si quis parochus vel alius sacerdos, sive regularis sive saecularis sit, etiam si id sibi ex privilegio vel imme­ morabili consuetudine licere contendat, alterius parochiae sponsos sine illorum pa­ rochi licentia matrimonio conjungere, aut benedicere ausus fuerit, ipso jure tamdiu suspensus maneat, quamdiu ab Ordinario ejus parochi, qui matrimonio interesse debebat, seu a quo benedictio suscipienda erat, absolvatur/1 Sess. 25 cap. 14 de ref.: „Episcopi quoque, quod absit, si ab hujusmodi crimine (concubinatûs) non abstinuerint, et, a synodo provinciali admoniti, sc non emendaverint, ipso facto sint suspensi/1 Interdicta diversa. 705 Caput VI. seu Series VI. Interdicta latae sententiae incurrunt: A. Interdictum totale. I. (Interdictum speciali modo It. Pontifici reservatum, idque totale generale, m personale, indefinite:) Collegia, Universitates, Capitula quaecunque appellantia ab ordinationibus seu mandatis R. Pontif. ad Concilium generale futurum. (Cf. c. I. § 4, ubi vides, singulos, qui rei sunt, incurrere etiam excommuni­ cationem: interdictum voro afficit etiam innocentes, qui membra sunt col­ legii etc. secundum regulas de interdicto.) II. (Interdictum totale ejusdem speciei, sed non speciali modo reserv.) Capitulum infra annum a vacatione sedis concedens literas dimis­ sorias do ordine suscipiendo praeter casus a jure exceptos. (Trid. supra sess. 7 c. 10 de ref.) B. Interdictum ab ingressu ecclesiae. 995 a) specialiter R. Pontifici reservatum (cf. cap. I § 13). III. Ii, qui, episcopali charactere insigniti, suspensionem (η. VI) in­ currunt propter dioecesis administrationem translatam in eum, qui electus aut praesentatus est ad illam sedem episcopalem (specialiter P. Pontifici reserv.): v. c. I § 13. IV. b) (Reservatum ei, cujus sententia lata est:) Qui aut 1) celebrant divina in ecclesiis seu locis interdictis, aut 2) ibi divina celebrari faciunt (sive qui auctores sunt, mandando, jubendo, cogendo). aut 3) ad divina admittunt nominatim excommunicatos. NB. 1. Divina intelliguntur: officia divina, sacramenta, ecclesiastica sepultura. NB. 2. Quid vero per interdictum nab ingressu ecclesiae * intelligatur, v. de interdicto in genere n. 912. NB. 3. IIoc interdictum inter censuras proprie numerari debere ex eo colligitur, quod non statuitur „ad arbitrium Superioris", sed „donec com­ petenter satisfecerint ad arbitrium Superioris ; * quare, cessante per debitam satisfactionem contumacia, reus absolutione donandus est. V. c) (Ex re subjecta ad S. Sedem recurri debet:) Metropolitanus, aut in ejus defectu antiquior suffraganeus Episcopus, qui non denuntiat infra tres menses Episcopum non residentem, si ultra secundum semestre illegitimo abesse pergat. (Trid. sess. 6 c. 1 de ref.) Subjicio textum Bullae „Apostolicae Sedis" et Cone. Trid. Art. I. „Interdictum R. Pontifici speciali modo reservatum ipso jure incurrunt universitates, collegia et capitula, quocunque nomine nuncupantur, ab ordinationibus seu mandatis ejusdem R. Pontificis pro tempore exsistentis ad universale futurum Concilium appellantia. * Art. II. „Scicnter celebrantes vel celebrari facientes divina in locis ab Or­ dinario vel delegato judice, vel a jure1 interdictis, aut nominatim excommunicatos 1 Loca a jure interdicta intcllige fiiypothetice interdicta". Nimirum quando Episcopus civitatem vel similia loca generaliter interdicit, ipsum jus interdicit loca exempta tn ambitu loci generaliter interdicti forte exsistentia. Lobmkuhl, Thool. mor. II. Edit. 4. 45 706 P. II. L. II. Tr. I. De Censuris etc. — Sect. II. Censur. singular, tract. ad divina officia, seu ecclesiastica sacramenta, vel ecclesiasticam sepulturam ad­ mittentes interdictum ab ingressu ecclesiae ipso jure incurrunt, donec ad arbitrium ejus, cujus sententiam contempserunt, competenter satisfecerint.14 Trid. sess. 7 cap. 10 v. supra pag. 704. Trid. sess. 0 cap. 1 de ref.: „Cresccnte vero contumacia (Episcopi, qui ultra secundum semestre non resederit), ut severiori ss. canonum censurae subjiciatur, Metropolitanus suffraganeos Episcopos absentes, Metropolitanum vero absentem suffraganeus Episcopus antiquior residens, sub poena interdicti ingressfts ecclesiae eo ipso incurrenda, infra tres menses per literas seu nuntium R. Pontifici denuntiare tenetur.14 Appendicis loco subnectimus brevem indicem omnium censu rarum latae sententiae. 996 I. Excommunicationes speciali modo R. Pontifici reservatas incurrunt: Si ad quaedam genera ca­ sus I. ser. revocare volu­ mus, gravissima et speciali poena haec puniuntur: .u M J i i zr . 1. Apostatae et haeretici, et omnes fautores. (a) Crimina, quaeadhac2. Qui libros specialiter prohibitos (duplicis ge­ neris) legunt, retinent, imprimunt, defendunt. resim vel schisma spectant; (laesio Ecclesiae in suo fun ­ 3. Schismatici et qui recedunt ab obedientia damento et essentiali vin ­ R. Pontificis. culo.) (1—4.) 4. Appellantes ab ordinationibus Papae ad futu­ rum univers, concilium eorumque adjutores. 5. Qui vim inferunt Cardinalibus, Episcopis, Apo(b) Laesio Eccl. in suis stolicis Legatis et Nuntiis, et varii complices, membris principibus. (5.) G. Qui jurisdictionem eccles. impediunt, qui ad id recurrunt ad tribunal laicale, et complices. 7. Qui cogunt judices laicos ad judicandas per­ sonas ecclesiast., et qui leges vel decreta ferunt contra jura et libertatem Ecclesiae. 8. Qui impedire conantur literas Apostolicas per (c) Laesio Ecclesiae in laicam potestatem, cum variis complicibus. potestatis usu, et indepen9. Qui falsificationem faciunt in literis Apostolicis dentia, (fi—9, et 13.) vel earum publicatione: (de quo cf. n. 998, 3). 10. Absolventes complicem. 11. Usurpantes vel sequestrantes jurisdictionem (d) Laesio Ecclesiae in vel bona, quae ad personas ecclesiasticas ra­ principalioribus rebus ec­ clesiasticis. (11 et 12.) tione ecclesiae vel beneficii pertinent. 12. Laedentes jura vel bona Ecclesiae Romanae vel (e) Complicis absolutio, supremam ejus jurisdictionem, cum compli­ (v. n. 10.) cibus. j 13. Eligentes eum ut Vicarium Capitularem, qui electus aut praesentatus jam est ad ipsam sedem Episcopalem, cum complicibus. Catalogus censurarum. II. Excommunicationes ordinario modo R. Pontifici reservatas incurrunt: 1. Docentes vel defendentes theses sub excom­ municatione damnatas, aut praxim damnatam inquirendi nomen complicis. 2. Injicientes in clericos vel religiosos manus violentas, suadente diabolo. 3. Duellantes, vel provocantes vel acceptantes, cum omnibus duelli complicibus: permittentes, non impedientes, ex industria spectantes. 4. Sectae massonicae vel simili nomen dantes, cum fautoribus; et non denuntiantes occultos coryphaeos. 5. Immunitatem ecclesiastici asyli ausu temerario violantes aut violari jubentes. 6. Violantes clausuram monialium sc. : tum ob egressum moniales; tum ob ingressum et ex­ tranei ingredientes utriusque sexûs, et qui eos admittunt, sive moniales sive alii. 7. Violantes clausuram religiosorum per ingres­ sum (mulieres et qui eas admittunt). 8. Simoniae realis in beneficiis quibuslibet rei, cum complicibus. 9. Simoniae confidentialis rei in beneficiis quibus­ libet. 10. Simoniae realis rei ob ingressum in religionem. 11. Quaestum facientes ex gratiis vel facultatibus spiritualibus (tantum qui sunt Episcopis in­ feriores). 12. Mercaturam exercentes cum stipendiis Mis­ sarum. 13. Suadentes vel quomodolibet tractantes de alie­ natione seu infeudationo locorum ad Romanam Ecclesiam pertinentium. 14. Religiosi administrantes eis, qui ad familiam non pertinent, Viaticum vel Extremam Unctionem sine licentia parochi extra casum ne­ cessitatis. 15. Extrahentes e catacumbis absque legitima venia reliquias, cum complicibus. 16. Communicantes in crimine criminoso cum excommunicato nominatim a Papa. 17. Clerici scienter et sponte recipientes ejusmodi excommunicatum in divinis. 18. Absolventes sine debita facultate in casibus I. seriei. 19. Usurpatores et retentores quorumlibet bonorum ecclesiasticorum vel loci pii. (Trid.) 707 Praecipuae igitur, quae in 227 praxi facilius occurrere possunt : Percussio clerici. (2.) Duellum. (3.) Secta Massonica. (4.) Violatio clausurae. (6 et 7.) Simonia diversi generis, (8—12.) Usurpatio bonorum ecclesiasticorum. (19.) Insuper nota ea, quae regulares vel clericos spectant: a) regulares in causa Viatici et Extr. Unctionis. (ι<4·) clerici notone excommanicatos admittentes. *’ c) absolventes sino debita facultate. (18.) 45 · 708 99$ Ρ. Π. L. Π. Tr. I. Dc Censuris etc. — Sect. II. Censur. singular, tract. III. Excommunicationes Papales Ordinario reservatas incurrunt : j 1. Matrimonium contrahere attentantes cum violatione voti solemnis castitatis sive ordinis sacri sivo religiosae professionis (ipsi et compartes). 2. Procurantes abortum, effectu secuto. 3. Qui aliquid committunt, vel participant in crimino falsarii literarum Apostolicarum, (quod nondum punitum invenitur in n. 9 IM seriei v. cap. I § 9). 999 IV. Excommunicationes non, seu nemini reservatas incurrunt : 1. Mandantes vel cogentes ad sepulturam ecclesiasticam impertien­ dam haereticis notoriis, aut nominatim excommunicatis vel inter­ dictis. 2. Laedentes seu Inquisitionem seu alios ejus causa, et complices. 3. Alienantes vel recipientes bona ecclesiastica sine beneplacito Rom. Pontificis (qui non comprehensi jam sunt poena graviore), quam­ quam bona illa juro administrant. 4. Non denuntiantes infra mensem casum sollicitationis secure fac­ tae vel turpem tractatum in circumstantiis ad confessionem spe­ ctantibus. 5. Qui libros de S. Scriptura tractantes sine approbatione Ordinarii imprimunt vel imprimi faciunt. 6. Raptores mulierum, et complices. 7. Domini temporales et magistratus violantes libertatem in contra­ hendo matrimonio. 8. Quicunque cogunt mulierem ad ingressum in monasterium, ad habitum, ad professionem, et varii complices; aut qui ejus pro­ fessionem impediunt. 9. Magistratus ad instantiam Episcopi non juvantes in causa clau­ surae monialium. 10. Asserentes, matrimonia clandestina invalida esso sino interventu legis ecclesiasticae; defendentes, ante sumptionem Eucharistiae non requiri extra casum necessitatis et defectùs confessarii confessionem peccati mortalis (nisi ea docentes, circumstantiis spectatis, gra­ viores haereticorum poenas incurrunt). 11. Missionarii sivo saeculares sivo regulares mercaturam agentes in Indiis, China, Japonia, universa America; atque Superiores regu­ larium, qui reos non removent. 12. Praeterea in vigore suo permanent omnes censurae circa 1) electionem Rom. Pontificis, 2) internum regimen cujusque ordinis, congregationis, loci pii. J Catalogus censurarum. 709 V. Praecipuae Suspensiones (magis minusve restrictae). 1. In ordinantes, si sine titulo aut vero aut aequivalenti; si alieno subdito, vel proprio diutius absenti, sine literis alterius Ordinarii ordines conferunt; vel si in alieno territorio absque debita facul­ tate Pontificalia exercent. 2. In coopérantes ad transferendam administrationem dioecesis a Capi­ tulari Vicario in eum, qui electus aut praesentatus est ad Episco­ patum (si delinquentes Episcopi sunt). 3. In capitulum vel ei succedentes in jurisdictione, si illegitimae con­ ceduntur dimissoriales. 4. In ordinatos: a) per saltum; b) ab eo, qui illegitime ordinat (se­ cundum η. 1 et 3); c) ab Episcopo notorie haeretico vel schis­ matico, aut nominatim denuntiato ut excommunicato vel suspenso vel interdicto. 5. In religiosos ejectos extra religionem degentes. 6. In sacerdotes (sive saeculares sive regulares) contra jus parochi sponsos matrimonio jungentes vel benedicentes. VI. Interdicta. 1. Totale: a) in communitates vel personas morales appellantes a Papa adiooi Concilium generale futurum (est speciali modo R. Pontifici re­ servatum). b) in capitulum, concedens illegitimas literas dimissoriales. 2. Ab ingressu ecclesiae: incurrunt a) iidem, qui suspensionem (2.) incurrunt (specialiter R. Pontifici reservatum) ; b) celebrantes vel celebrari facientes divina in locis interdictis; c) ad divina admittentes nominatim excommunicatos ; d) Metropolitanus (vel alius Episcopus) non denuntians Episcopos . . . diu non residentes. Tractatus II. De Irregularitatibus. Scriptores, qui hac in re laudari merentur, habes inter alios: Covarruvias, Navarr. (Azpilcu eta), Roiffenstuel, Schmalzgrueber, Suarez de censuris, Laymann theol. moral. 1. 1 tr. 5 p. 5, Tamburini Moralia tom. I. lib. X. tract. IV., Mazzotta theol. moral, tr. VIII. disp. V., El bel theol. p. V. n. 151—285, S. Al phons. 1. 7 n. 341—470; ex recentioribus: Phillips Kirchenrecht vol. I. § 46—56, Boeninghausen de irregular. Monaster. 1863 etc., D ’An ni bal e Surnm. theol. mor. vol. I. tr. VII. ! 710 P. II. L. IL Tr. II. De Irregularitatibus. Caput L De Irregularitatibus generatim. I. Irregularitas definitur: canonicum impedimentum, quo aliquis prohibetur, quominus ad gradum clericalem vel altiorem gradum ascen­ dat, gradusve suscepti officium exerceat. II. Quapropter irregularitas in se et primarie rationem impedimenti habet, non poenae. Attamen non raro in poenam statuitur, camque vindicativam. Hinc exsistit divisio in irregularitates ex defectu, et in irregularitates ex delicto. III. Irregularitas ex defectu non ratione culpae, sed ratione aut indecentiae aut impossibilitatis munera cum clericali statu conjuncta exercendi constituitur; ac sine ulla culpa adesse potest et adest. Quum igitur solum factum respiciat, consequitur, ut nulla ignorantia ab ea excusare possit, atque ut aliquae sint prorsus indispensabiles, aliae vero, quando circumstantiae personarum indecentiam minuant, dispen­ satione tolli possint. IV. Quia autem gravius est, ex officio suscepto ejici, quam ad illud non admitti, generalis regula est: ante ordinem suscipiendum ille irregularis simplicité)· est, qui ad aliquod munus suscipiendi ordinis de­ center exercendum ineptus est; post ordinem autem susceptum quando supervenit defectus, irregularitas non inducitur simpliciter, sed relate ad illa munera tantum, quibus exercendis clericus non amplius idoneus exsistit. — Irregularitas ex defectu potest igitur esse partialis. 1003 V. Irregularitas ex delicto — quae, nisi aliud exprimitur, totalis est — quamquam proxime et in se etiam est impedimentum suscipiendi vel exercendi officii clericalis: tamen vere habet rationem poenae, ejusque gravis et extraordinariae, quum vere grave omnino sit, ad certa officia perpetuo fieri inhabilem. Quare merito haec statuunt scriptores: 1002 1. Causa, propter quam haec irregularitas incurratur, debet actus ex­ ternus opere consummatus esse, ut in censuris observatum est. 2. Quidquid excusavit a peccato mortali, excusat ab irregularitate. 3. In dubio sive juris sive facti irregularitas non censetur adesse (ex­ cipitur aliquod dubium in causa homicidii, do quo infra). 4. Practice probabile est, hujusmodi irregularitatem, nisi infamia acce­ dat, non incurri ab eo, qui non cognoverit legem ecclesiasticam sive delic­ tum prohibentem, sive poenam irregularitatis infligentem, si modo non sit ignorantia crassa vel supina: v. Sanchez, Castropal., Tamburini de cens. ct irregularitate tr. 4 c. 4 § 5, Mazzo tta de irreg. q. I. ab initio, S. Alph. 1. 7 n. 351 etc.; — quomodo excipiatur irregularitas ex homi­ cidio, vide infra n. 1012 sqq. 5. Delictum commissum ante septimum aetatis annum, vel ante ba­ ptismum non inducit irregularitatem ex delicto, nisi forte adjungatur in­ famia, quae irregularitas ex defectu est: v. ibid. VI. Irregularitas „ab homineu non exsistit; sed ii soli irregulares sunt, quos lex ecclesiastica lata irregulares esse declaravit. Irregularitatum generica notio. 711 VII. Irregularitas ex defectu aliquando ex se, defectu sanato, tol-if*> litur; alioquin etiam irregularitas ex defectu, si absolutam indecentiam aut ineptitudinem non induxit, dispensatione sola aufertur, sicut quae­ libet irregularitas ex delicto. NB. Quamquam generatim rectius dicitur ^dispensatio ab irregularitate“: tamen in privilegiis, quae S. Sedes aliquando pro foro conscientiae concedit ad auferendas irregularitates ex delicto occulto oriundas, etiam vox „absolutionisa relate ad illas irregularitates adhibetur, idque recte, quia do reatu poenae tollendo agitur. VIII. Dispensatio, quamquam per se ad S. Pontificem spectat, dari potest ex Trident, cap. „Liceat“ (6) sess. 24 de ref. in irregu­ laritatibus ex delicto occulto ad forum contentiosum non deductis, ex­ cepta irregularitate ex occulto homicidio voluntario, ab Episcopis. — In irregularitatibus ex defectu, si dubium occurrit, Episcoporum judicio stari potest. — In aliis irregularitatibus, si quid ulterius possunt, id tantum ex speciali privilegio habent. IX. Quoad effectus autem, quos irregularitas secum fert, haec observa: :>=05 1. Privat licita susceptione ordinum, imo si totalis est, etiam tonsurae susceptione. 2. Privat usu ordinum susceptorum; attamen illorum illicitus usus non inducit novam irregularitatem. Exercitium illud ordinum minorum, quod laicis licet, irregulari non interdicitur. 3. Privat habilitate ad beneficia et officia ecclesiastica recipienda. Cer­ tum autem est, irregularem non ipso facto privari beneficio antea obtento. Pro diversa tamen irregularitate (ex delicto praesertim) clericus irregularis beneficio suo privandus est atque ipse renuntiaro debet, nisi dispensationem petat et obtineat. Gravior est controversia, num collatio beneficii viro irregulari facta ipso facto nulla sit. S. Alphonsus 1. c. n. 344 post relatam utramque sententiam, et affirmantem et negantem, dicit: „Prima sententia (affirmans) videtur probabilior, secunda sententia (nimirum quae dicit, collationem esse non irritam, sed irritandam) videtur satis probabilis * ; attamen addit, ejus­ modi clericum esse iis adnumerandum, qui cum dubio possessionem rei in­ ceperint: quamquam, si per alium munia beneficii suppleverit, eum ad fructus perceptos restituendos ex se adigi opus non esse. 4. Hinc patet, irregularitatem non irritare ipso facto jurisdictionem, quam quis habet; neque irritam facere jurisdictionem, quam forte in statu irregularitatis delegatam acceperit; imo probabilem esse jurisdictionem ordi­ nariam, quam vi muneris in statu irregularitatis suscepti sustineat. Quam­ quam eA, per se illicito utitur, ejusve usum scienter rogare aliis non licet. Cap u t II. Irregularitates ex delicto singillatim consideratae. Delicta, quibus ex jure annexa est irregularitas, hoc versiculo comprehenduntur : „Fonte reus, Sacris, censurâ, crimine, letou, 712 P. II. L. II. Tr. II. De Irregularitatibus. i. c. Iteratio baptismi; abusus sacrorum ordinum; violatio censurae; inter crimina infamantia speciatim: haeresis, homicidium et mutilatio. De singulis plura notanda sunt. Sacrilega baptismi iteratio vel susceptio. 1. Irregularis est, qui scienter suscipit baptismum ab haeretico de­ clarato extra casum necessitatis: decret. Grat. c. 5 dist. 51; c. 3, 4 C. 1 Q. 4; cf. S. Alph. 1. c. n. 356. Neque ullo modo requiri videtur, ut haereticus ille fuerit juridice denuntiatus: quia ejusmodi baptismi susceptio continet haeresis favorem; verum, ut postea dicitur, haeretici cum suis fautoribus irregulares sunt. 2. Irregularis est, qui scienter sine causa rebaptizatur publice vel solemniter. Excipitur, si id committitur 1) ex metu sine vera inten­ tione, 2) si fit sub conditione, quamquam propter dubium non funda­ tum res temere peragitur: ita contra Bened. XIV. de syn. dioeces. I. 7 cap. 6 S. Alpho nsus 1. c. cum multis aliis; nec comprehenditur 3) si fit occulte nec solemniter. Inio D’Annibale dicit (Summula I n. 408) non contrahi poenam, nisi et collatio et iteratio sit notoria atque solemniter facta. 3. Irregularis est cum iisdem limitationibus, qui ita rebaptizat, atque etiam clericus, qui ministerium exhibendo rebaptizationi assistit: v. Mazzotta et S. Alph. 1. c. looc. NB. Irregularitas notata sub 2. et 3. probabiliter tantum exsistit quoad promotionem ad altiores ordines: vide Decretal. 1. 3 tit. 42 c. G; 1. 5 tit. 9 c. 2. § 2. r,Sacris reus“, seu: Ordinum illicita susceptio et tisurpatio. 1007 I. Illicita susceptio ordinum, quae irregularitatem inducat, est prae aliis furtiva susceptio {Decretal. 1. 5 tit. 30), quam committit: 1. qui sine approbatione et admissione Episcopi ordinatur, vel fraude sive deceptione se ingerit inter admissos vel admittendos (v. g. qui usurpato nomine alterius examinati accedat, vel qui post examen per alterum, qui ficte submissus erat, factum admissionem hac fraude obtinuerit): v. S. Alph. n. 361; Tambur. 1. c. cap. 14 § 1; 2. qui sine dispensatione Episcopi plures ordines eodem die sus­ cipit, quorum unus sit sacer : (siquidem ille revera ad ultimum saltem ordinem accedit „non admissus nec adprobatusu) ; 3. qui post matrimonium, etiam ratum tantum, non consentiente uxore, ordinem sacrum suscipit, idque etiam, si ex crassa negligentia uxorem re ipsa viventem mortuam esse sumpsit: S. Alph., Tambur. 11. cc., Mazzotta 1. c. cap. 4. Irregularitates ex delicto — Fonte reus, sacris, censurà. 713 Reliquae susceptiones ordinum furtivae, quae a compluribus scripto­ ribus pro causa irregularitatis afferuntur, scilicet ordinatio per saltum, ante confirmationem, iterata susceptio etc., ut revera irregularitatem in­ ducant, conjungi debent cum alia conditione, ut nimirum ordinandus ac­ cedat inscio Episcopo, aut ut se gerat qua haeretici Episcopi fautorem; aliter aut nullam poenam, aut secundum jus antiquum suspensionem in­ duxerunt: nunc autem sola Constitutio ^Apostolicae Sedisu attendenda est, de qua supra. II. Usurpatum exercitium ordinis sacri, quo, qui exercet,iow caret (Decretal. 1. 5 tit. 28). Nota: 1) Haec irregularitas non incurritur, nisi ab eo, qui jam clericus est. 2) Illa usurpatio, ut inducat irregularitatem, debet fieri aut circa actionem, quae propter defectum sacramentalis characteris invalida fit, aut si circa actionem exercetur, de cujus valore sive nullitate quidem non agitur, sed cujus exercitium soli superiori ordini commissum est, debet fuisse usurpatio per solemnem actionem: v. S. Alph., Tambur., Mazzotta 11. cc. Hinc: 1. Clericus non sacerdos, qui absolvere attentat, est irregularis. 2. Sacerdos, qui attentat confirmationis sacramentum conferre, sacra olea consecrare, altaria vel sacra vasa consecrare, etiam irregularis est. 3. Item diaconus, qui sine commissione sacerdotis extra casum neces­ sitatis Viatici S. Eucharistiam ministrat *, baptismum cum ritibus et caeri­ moniis confert. 4. Ut autem et subdiaconus in Missa agens diaconum, vel minorista agens subdiaconum, etc. irregularitatem incurrat, requiritur non tantum, ut canat evangelium, epistolam, sed etiam, ut id faciat cum insignibus ordinis illius, quem non habet (stolâ, manipulo): v. S. Alph. n. 359 et alios. Nam ut 8. Alph. dicit n. 358, canere in Missa sine manipulo et stola pro subdiacono vel diacono, id potest etiam exerceri a cantoribus (i. e. videntur intelligi clerici, qui ordinem lectoratûs habent). § 3. „Censurâ reusu, seu: violatio censurae per exercitium ordinis sacri. (Cf. Decretal. 1. c. tit. 27.) 1. Ut haec irregularitas incurratur, requiritur aut, ut supra § 2ux» in usurpato ordinis exercitio dictum est, exercitium solemne, aut ex­ ercitium ejus actionis, ad cujus valorem ordo sacer necessarius sit: v. Suarez de cens. d. 42, S. Alph. 1. c., Tambur. 1. c. § 3. * Eam solam circumstantiam, quod non fuerit casus necessitatis, non inducere irregularitatem, eatis probabile est: cf. libellos period. Linzer thcol.-prakt. Quartalschrift anni ISSO pag. 125 sqq. 714 P. II. L. II. Tr. H. De Irregularitatibus. 2. Requiritur, ut ordinis sacri exercitium manserit graviter pro­ hibitum. Quare si ex necessitate ad declinandam infamiam, ad petitionem aliorum actiones ordinis sacri fiunt ab eo, qui toleratus est, haec irregularitas non contrahitur. 3. Illa censurae violatio irregularitatem inducens probabiliter non ha­ betur, si quis censura ligatus ordines sacros suscipit. Ita Suarez I. c. sect. 3 n. 2, Tam b urini 1. c. § 1 n. 8 et 9, S. Al phons. 1. fin. 799, Boned. XIV. de syn. dioec. 1. 12 c. 3 n. 7 cum aliis multis. Nam etsi forte ordinatus statim exerceat subdiaconatum, diaconatum, vel — id quod in suscipiendo presbyteratu ab omnibus fieri debet — cum Episcopo con­ celebret: tale ordinis modo suscepti exercitium reputatur pro caerimonia moraliter una cum ipsa ordinis susceptione, non pro exercitio post sus­ ceptum ordinem. Laymann I. 1 tract. 5 p. 5 c. 3 n. 5 aliique affirmant quidem, incurri irregularitatem, si in ordine suscipiendo ipse ordo exer­ ceatur; attamen id videtur esse contra sensum Benedicti XIV. aliorum­ que, quos hic affert, siquidem universim dicat, nixus sententia S. C. C. 31. Januar. 1688 et auctoritate P. Laymann, veriorem et communiorem esse sententiam, quae eum ab irregularitate eximat, qui censurâ obstrictus superioris ordinis gradum ascendat: quod universim, ideoque etiam do suscipiendo sacerdotio, dici non potuit, si exercitium ordinis in ipsa ordi­ natione factum irregularitatem inducit, utpote quod in sacerdotis ordina­ tione semper fiat. Nullum vero dubium est, quin gravissime peccetur ab eo, qui ita ordines suscipit. 4. Ut irregularitas incurratur, requiritur, ut ipsum ordinis exercitium sit secundum substantiam prohibitum, non tantum secundum modum acci­ dentalem; de quo cf. supra n. 904. § 4. „Crimine reus“, seu: crimina, quae ipso jure irregularitatem inducunt. H (Cf. Decretal. 1. 1 tit. 11 c. 4, lib. 5 tit. 1 c. 21, 1. 5 tit. 2 c. 2 et 13 in 6.) W .1 7 # * * /▼ / loio 1. Crimina illa certo afferri non possunt, excepto homicidio (etiam abortu) et mutilatione, praeter ea, quae ratione infamiae irregularitatem inducunt. Quapropter universim de illis criminibus S. Alph. 1.7 n. 3G3, Laymann 1. c. cap. 4 n. 8, Tambur. 1. c. cap. 10 dicunt, ad irregularitatem hanc incurrendam «requiri notorietatem facti aut juris44, idque dicunt de ipsis illis criminibus, quibus infamia non tantum ferendae sententiae, sed latae sententiae inuritur. 2. Crimina autem, quae tali infamia notantur, sunt: 1) Haeresis et apostasia, vel fautorem haereticorum exsistere (1. 5 t. 2 c. 15 in 6). 2) Insecutio hostilis contra Cardinales, vel cooperatio (1. 5 tit. 9 c. 5 in 6). H 3) Crimen laesae majestatis. 4) Raptus mulieris (Trid. sess. 24 c. 6 de ref. matrf Irregularitates ex delicto — crimine reus, leto seu homicid. tel mutil. ! [ 715 5) Duellum, vel in duello patrinum fuisse (Trid. sess. 25 c. 19 de ref.). 6) Adjunguntur ea crimina, quae in jure civili simili infamia no­ tantur: de quibus cf. infra cap. Ill § 8 η. 1028 sqq. 3. Notorietas juris etiam in his criminibus (nam si de infamia ferendae sententiae agitur, id per se patet) non intelligitur adesse ex sola lege, sed interveniente aliqua actione judiciali, de qua infra cap. ΓΙΙ § 8 1. c. Notorietas facti quae sit, per se satis intelligitur. 4. Discrimen inter juris et facti notorietatem propterea imprimis no­ tandum est, quia in priore irregularitate necessaria est semper dispensatio-, si vero sola fuit fudi notorietas, generatim per evidentem emendationem eamque diuturno tempore comprobatam irregularitas tollitur. Cf. S. Alph. 1. c. — Tambur. 1. c. cap. 10 § 5 n. 3 dicit „per emendationem, quae saltem per triennium duraverit". 5. De criminibus illis, quibus a judice poena infamiae infligenda est, postea, quum de irregularitatibus ex defectu disseremus, iterum sermo erit. 6. Complures scriptores haeresi et apostasiae ita irregularitatem ion adhaerere dicunt, ut, seposita infamia, ex sola haeresi occulta ipso facto irregularitas oriatur. At alii id omnino negant, ut Laymann 1. c. n. 12, Tambur., S. Alph. n. 363, contra Suarez, Mazzotta aliosquc. — In eo autem haeresis alia crimina vincit, quod, si semel propter solam facti notorietatem sine ullo judicis interventu irregularitas contracta fuerit, haereticus tantum per dispensationem, non per solam emenda­ tionem, ab irregularitate liberabitur, alii per solam emendationem. 7. Id vero quoad omnia illa crimina infamantia animadvertatur opor­ tet, irregularitatem etiam ab iis incurri, qui poenam ignoraverint. 8. Relate ad haeresim pro multis regionibus notari potest, quod Lay­ mann 1. c. n. 12 in fine addit: in iis regionibus, ubi ex haeresi infamia non sequatur, acatholicos ad fidem conversos aut non reputari pro irregu­ laribus, aut Episcopum cum iis dispensaro posse, atque sine difficultate eos ad sacros ordines admittere: cui consentit Craisson Manuale n. ISO" cum Theol. T o 1 e s a n a. Haec quidem sententia nuper impugnata est, cf. libellos „Archw filr kath. Kirchenrechtu vol. 45 pag. 3. Verum quidquid est de veri­ tate sive hujus sive contrariae opinionis per se sumptae: si diuturnam illam consuetudinem a L a y m an n i temporibus ad nostra usque respicimus, practicum dubium in rigore videtur sublatum ‘. 1 In Anglia haec consuetudo est, ut Episcopi dispensatio fiat: nara in Concil. Westmonast. I. cap. XXI 2: ii, „qui ab haeresi conversi, vel parentibus con­ versis natiu sunt, numerantur inter irregulares, qui ante ordinationem ab hac macula per dispensationem Episcopi liberentur. — Imo ut ejusmodi dispensatio ubique in regio­ nibus haereticorum fiat, videtur ex mente Congreg. Romanarum esse; lego enim in Z itelli „Apparatus Juris eccles.“ Romae 18S6, responsum S. Officii d. d. 9. Julii 18S4 Episcopum Harlomen. edicere, „filios haereticorum, qui in haeresi persistunt ct mortui sunt, esse irregulares, etiam in Germania, aliisque in locis, ubi impune grassantur hacresesu. 71G P. II· L. II. Tr. IL De Irregularitatibus. § 5. „Leto rcus“, seu: de homicidio et mutilatione. (Cf. Decretal. 1. 5 tit. 2 c. 7—18 ct 24, ibid. tit. 31 c. 10; Clement. 1. 5 tit. 4; Trident, sess. 14 cap. 7 de ref.) Circa irregularitatem ex homicidio vel mutilatioue oriundam, quae aliis latius patet, haec principia breviter nota: I. Quamquam eam habes irregularitatem ex delicto, tamen saepe ignorantia poenae ab irregularitate non excusabit. II. Incurritur vero non solum ab iis, qui ipsi hominem occidunt vel mutilant injuste, sed etiam a mandantibus, consulentibus, cooperantibus. III. Ad irregularitatem ex homicidio referenda etiam est irregu­ laritas procurantium abortum post foetum animatum. IV. Homicidio aequiparatur mutilatio, seu „membri abscissio sive obtruncatio/ Quare in subsequentibus ea, quae de occisione dicuntur, intellige etiam de mutilatione, etsi expresse non additur, si modo non excipitur. Si quis vero sili ipse manus injicit, ad irregularitatem contrahendam non requiritur membri abscissio, sed sufficit abscissio etiam membri partis. V. Homicidium (hic excipe mutilationem) sola culpa est, quae etiam in uno quodam casu dubio irregularitatem inducit, videlicet quando de causa physica mortem ex se causante culpabiliter posita constat atque etiam effectus seu mors secuta est, sed propter concursum plurium dubitatur, num singuli vel quis ex iis vere efficaciter mortem induxerit: v. g. si plures explodunt globulos in hominem, sed nescitur, cujusnam globulus ferierit atque hominem occiderit, omnes, qui exploderunt, irregulares sunt. VI. Ad intelligendam faciliorem vel difficiliorem dispensationem ab hac irregularitate, distingui debet homicidium (et mutilatio) volun­ tarium et casuale. Voluntarium est, quod ex directa voluntate oritur; casuale, quod ex actione culpabili quidem sequitur, et quod facile saltem sequi posse praevideri debuit, intentum vero non est. A vo­ luntario igitur homicidio, etsi occulto, Episcopi quoad dispensandi fa­ cultatem excluduntur; in homicidio casuali autem, et qualibet mutila­ tione occultis Episcopi dispensare possunt ex Trid. cap. nLiceat“, imo etiam in publico homicidio casuali relate ad ordines minores et bene­ ficium simplex tantum. Cf. Mazzotta 1. c. Q. 1 § 2. 1012 f -^ Λ ir r v ^ > 1013 Explicatio. Nota ad I: Ab omnibus quidem irregularitas ex homicidio et mutilatione oriunda inter irregularitates ex delicto numeratur; at quae­ rentes, utrum hujus criminis reus, qui poenam ecclesiasticam ignoraverit, irregularis factus sit necne, doctrinam alioqui probabilem de scientia hujus poenae ad eam contrahendam necessaria ad homicidium et mutilationem transferre plerique non audent. — Minime dubium est, quin crimen, si publicum sit, ratione infamiae etiam ignorantem reddat irregularem. Verum ut universim, etsi hoc scelus occultum sit, tamen eundem effectum etiam Irregularitates ex delicto — » ' homicidium et mutilatio. 717 pro ignorante statuant, alii aliam rationem invenire tentant. — Alii putant, cum irregularitate ex delicto simul conjungi eam, quae dicitur „ex defectu lenitatis": quod recto a Tambur. 1. c. cap. 4 § 5 n. 14 sqq. et a Maz­ zo t ta 1. c. q. 1 ante cap. 1 negatur. — Alii repetunt hanc exceptionem ex usu et praxi: quae certe aliquid conferre potest ad dubium dirimendum. Dubito vero, num pro tota homicidii et mutilationis extensione de illa praxi constet ; saltem igitur, quando homicidium factum non est, neque ad notitiam aliorum communem crimen pervenit, facilius teneri potest illa sententia, quae in irregularitate ex delicto cognitionem poenae antecedentem requirit. Imo in homicidio ipso S. Alph. n. 350, quamquam suadet, ut dispensatio petatur, tamen non audet reprobare eam opinionem, quae neget adesse irre­ gularitatem, si non solum poenae, sed ipsius ecclesiasticae legis prohibentis ignorantia aderat. Hoc vero certum omnino est: 1. delictum homicidii vel mutilationis nullatenus debet esso publicum, sed etiamsi est omnino occultum, irregula­ ritas per se oritur. 2. Si vero delictum publicum est aut periculum adest, ne publicum fiat, ignorantia poenae certo non sufficit ad reum eximendum, ne debeat dispensationem petere: nam quia crimina illa inter infamantia exsistunt, aut jam adest aut juste timetur infamiae irregularitas, quae etiam ignorata contrahitur. Ad II. Consulentes et mandantes omnesquo positive coopérantes ad ιοί * homicidium aut mutilationem eandem atque ipse homicida irregularitatem incurrunt. Attamen notandum est: 1) Si fundatum dubium est, an consilium datum vere fuerit efficax: plerique quidem scriptores statuunt sicut in homicidio dubio, nimirum consulentem esse irregularem; S. Alphonsus autem cum Sporer et Tam­ bur ini opinionem negantem ut „non improbabilem" amplectitur: 1. 7 n. 371. 2) Qui homicidium vel mutilationem, quum potuit, non impedivit: si ex sola caritate impedire debuit, ab omnibus pro non-irregulari habetur; si vero ex justitia tenebatur impedire, a S. Alph on so η. 376 cum Roncaglia, Vasquez, Tainburini contra Suarez, Mazzotta aliosque multos etiam excusatur, nisi forte illud ,non-impedire‘ aequivaleat positivae occisioni, ut si parentes ^studiose neglexerint filioli in cunis jacentis suffo­ cationem impedire" ex cap. nQuaesitumu de poen. et remissione 1. 5 tit. 38 c. 7. 3) 7?atih ab entes, quum in juro non exprimantur, non debent irregulares haberi ex hoc solo capito. 4) Consilium, mandatum, cooperatio, quae fiunt ad citius, securius occidendum aliquem, sufficiunt ad inducendam irregularitatem. 5) Quare, ut recenset S. Alphonsus n. 374, fiunt irregulares: a) omnes, qui ad homicidium inter se excitant, quamvis unus tantum occidat; b) omnos, qui proeliantur in bello injusto, si quis in eo occiditur — quia omnos rei censentur aut voluntarii aut casualis homicidii, vel ejus cooperationis; c) omnes, qui in tali bello ministrant arma vel pecunias, vel alia subsidia; d) omnes, qui in judicio in causa sanguinis injuste accusant, testes agunt, sententiam proferunt; e) omnes, qui occisori se associant, ejus animum augendo. 6) Notandum vero est etiam in hoc crimine, non solam ignorantiam secundum restrictam quidem explicationem n. 1013 datam esse rationem ex- 718 P. II. L. Π. Tr. II. De Irregularitatibus. cusantem, sed etiam gravem metum posse coopérantes ab irregularitate, imo aliquando ab ipsa culpa, excusare. lois 1016 Ad III. Quamquam non semper, si de homicidio sermo est, ab­ ortus comprehenditur: tamen ex Constitutionibus Sixti V. et Gre­ gor ii XIV. expresse statutae sunt poenae homicidarum, et nominatim praeter excommunicationem irregularitas in omnes, qui abortum pro­ curant vel in eo cooperantur, si modo agatur de foetu animato. Ilauc autem animationem videmur computare posse secundum rationem legum antiquarum canonicarum, quae post 40, resp. 80 dies a conceptione animationem per rationalem animam fieri sumebant. Quum enim re­ centes hac de re leges latae non sint, videtur omnis antiquae legis restrictio in odiosis retineri posse. — Adverte tamen e contrario, quam­ quam ex nova lege P i i IX. nApostolicae Sedisu excommunicatio ad solos ^procurantes abortum“ restricta sit, neque amplius ad tantummodo coopérantes extendatur, ad hos tamen extendi irregularitatem, siquidem hujus poenae antiquitus latae mutatio facta non est. Ad IV. Quum in sacris canonibus mutilatio per „membri abscissionem“ declaretur: scriptores jam quaerunt, quid membri nomine intelligi debeat, atque communi consensu ita definiunt, ut membrum sit ea corporis pars, quae propriam habeat functionem, ut oculus, auris, manus, pes, non vero membrum, sed membri pars dicatur solus digitus vel digiti articulus, auricula et similia. — Ulterioris declarationis causâ nota: a) qui plurium digitorum abscissiono manum alicujus hominis ad usum ineptam reddidit, censetur mutilationem commisisse; b) qui hominem caecum reddidit, non eruendo oculos, sed luminis acie privando, non censetur irregularis: S. AI· phonsus n. 382; c) qui membrum aliquod (brachium, manum) ita laedit ut illud inutile evadat, secundum Tamburini 1. c. cap. 15 § 16 n. 24 non est irregularis; qui vero culpabiliter tale membrum inutile factum abscindit, fit irregularis: ibid. n. 37; d) qui per injuriam alterum plene castravit, censetur irregularis; e) qui vero hoc in seipso etiam ex parte tantum perfecit, ex ira vel indiscreto zelo (supponitur et cognitio ct pec­ catum mortale), etiam irregularis est, sicut ille, qui sibi solum digitum ab­ scindit: Tambur. cap. 8 § 2 n. 3—13, S. Alph. n. 365 et 380. Ad V. Irregularitas illa, quae ex dubio homicidio oritur, secun­ dum S. Al phonsum n. 347 solos clericos afficit, estque partialis, ita ut imponat solam obligationem a) abstinendi a celebratione et b) quae­ rendae dispensationis. ιοί? Ad VI. Voluntarii homicidii notio ex iis, quae supra dicta sunt, satis per se clara est. Praestat hic praecipuos modos casualis homi­ cidii subjicere. 1. Qui in rixa aliquem occidit vel mutilat, si animum occidendi vel mutilandi, etsi in ira, concepit, atque ex eo animo agit, sine dubio volun­ tarium homicidium committit; si vero intendit tantum percussionem eamque non letalem, attamen inconsiderantia, etiam graviter culpabili, necem in­ tulit, homicidium casuale commisisse censetur. 2. Qui opus exercet, quod aliorum vitis periculum creet: nisi diligen­ tiam sufficientem ad pericula avertenda adhibuit, irregularis est, quando Irregularitates ex defectu — illegilimitas. 719 aliquis rc ipsa est occisus vel mutilatus: v. g. qui in reparando tecto dili­ gentiam non adhibet, ne immissis tegulis praetereuntes laedantur. 3. Qui opus propter pericula gravia illicitum vel prohibitum exercet, similiter cx probabili sententia tum tantum fit irregularis propter hominem praeter intentionem occisum vel mutilatum, quando debitam cautionem omisit: S. Alp h on s u s n. 387 cum Castropal., Laymann, Tambur., Sporer etc. contra Navarrum, Tolet, Suarez, qui eum irregularem esso contendunt, quantamlibet cautionem adhibuerit. 4. Medici aliique aegrotorum curam agentes, qui ex gravi incuria causa sunt, cur aegrotus moriatur, irregulares evadunt; similiter, qui causa sunt, cur membrum debuerit amputari. 5. Facilius etiam clerici in sacris constituti vel religiosi, si cum incisione vel adustione medentur, nisi alius peritus deest, irregulares fiunt, si re ipsa aegroti mors aut mutilatio secuta est. Nam commu­ niter legem ecclesiasticam, quae illis clericis hanc medendi artem extra veram necessitatem prohibet, scriptores ita explicant, ut non tantum ille, qui imperitus temere hanc curam assumpserit, evadat irregularis, sed etiam ille, qui de cetero peritus sit neque gravem commiserit in­ curiam: S. AI phonsus n. 384. — Quamquam Tam buri ni 1. cit. cap. 15 § 4 n. 9—13 dicit, probabiliter etiam in clerico requiri, ut contra artem medicam vel chirurgicam peccaverit. 6. Si quis committit adulterium in iis circumstantiis, ut facile crimen notum fieri possit marito, isque probabiliter praevidetur insurgere in adul­ terum vel in adulteram suam uxorem: adulter irregularis evadet, si 1) uxor adultera occisa vel mutilata fuerit, 2) adulter propter defensionem maritum occiderit vel mutilaverit. Cf. S. Alph on sum n. 388 et lib. 3 (al. 4) n. 398, Tambur. 1. c. cap. 15 § 5. 7. Alioquin ille, qui in defensione sua aut alterius innocentis servat moderamen inculpatae tutelae, ex aggressoris occisione non fit irregularis, ut omnes fatentur. Neque ille irregularis evadit, qui ita egit propter liber­ tatem, pudicitiam, bona temporalia juste defendenda: S. Alphon sus n. 389 cum Suarez, Less., Tambur., Elbel etc. contra Laymann, Sporer et alios. r · J Caput III. De irregularitatibus ex defectu singillatim consideratis. Defectus alii sunt, qui naiurâ suâ irregularitatem afferunt, i. e.iois incapacitatem exercendi muneris sacri, alii, qui ex natura sua quidem fundamentum praebent indecentiae, sed qui, ut jure excludant a sus­ ceptione vel exercitio ordinum, ab ecclesiastico legislatore debuerunt pro impedimentis constitui. Omnes hisce versiculis memoriae juvandae causa continentur: „Natales, animus, libertas, corpus, ct actas, Non bigamus, lenis, nec mala fama notstf 720 P. H. L. IL Tr. II. De Irregularitatibus. § i. Defectus natalium seu ortus illegitimus. 1. Illegifimitas, quae a suscipiendis et exercendis ordinibus ex­ cludit, est ortus extra legitimum matrimonium, sive agitur de filiis, qui dicuntur filii naturales, sive de iis, qui spurii dicuntur. Naturales enim vocantur, qui extra matrimonium quidem nati sunt, sed a paren­ tibus, qui tempore conceptionis aut nativitatis habiles erant ad matri­ monium contrahendum; spurii vero, qui a parentibus ad matrimonium inter sc contrahendum incapacibus ortum ducunt, ut incestuosi, adul­ terini, ex sacrilegio nati: S. Alph. n. 422 (Decr. 1, 17; 1, 11 in 6.). 2. Filii naturales legitimantur per matrimonium subsequcns, idque ita, ut si quis cum irregularitate illegitimitatis ordines susceperit, pa­ rentes vero postea matrimonium contrahant, ab ipso illo tempore ir­ regularitas filii cesset neque ullum amplius impedimentum obstet, quo­ minus ad altiores ordines ascendere suosque exercere possit. Ilaec per subsequens matrimonium legitimatio sufficit ad omnes dignitates, Cardinalatu excepte. Quapropter ut talis Cardinalis fiat, dispensatione S. Pontificis opus sit: Tambur. 1. c. cap. 17 § 3 n. 2. 3. Qui orti sunt ex matrimonio propter occultum impedimentum invalido, sed quod saltem ab alterutro sponsorum pro valido habebatur, censentur legitimi, nisi matrimonium contractum sit sine debitis proclamationibus: Trid. sess. 24 cap. 5 de ref. matr.; cf. S. Alphonsum n. 424 et 425. 4. Filii expositi, quorum parentes ignorantur, non censentur illegi­ timi; quia defectus natalium non praesumitur, sed probandus est: ita saltem practice probabile est ex S. Alph. n. 432, Tambur. in decal· 1. 1 cap. 3 ad vocem „legitimusu, Craies on Manuale η. 1882. 5. Illegitimi quicunque ab irregularitate solvuntur per professionem religiosam, sive sumis stricto sensu professionem votorum solemnium, sive emissionem simplicium votorum in ordine religioso stricti nominis: S. Al­ ph on s. n. 426, Tambur. 1. c. cap. 17 § 4. — Attamen, nisi intercedat dispensatio, quam plerumque ex privilegio regulares concedere possunt, ipsa professio reddit aliquem habilem tantum ad sacros ordines, non ad praelaturam: ibidem. 6. Alioquin illegitimi sola dispensatione ab irregularitate liberantur. Episcopi vero, etsi illegitimitas occulta est, sine speciali privilegio sibi dato dispensare nequeunt, nisi relate ad ordines minores ’). — Id insuper adverte, dispensationem particularem strictae interpretationis esse, ita ut dispensatio ad ordines non comprehendat sacros ordines, nisi exprimantur, dispensatio ad sacros ordines non includat praelaturam vel dignitatem, dis­ pensatio ad beneficia per se nondum dicat curata beneficia. Quare haec omnia, ut simul intelligi possint, aut exprimi aut ex contextu vel ex clara dispensantis intentione patere debent. loin 1 Animadvertit autem D’Annibale 1. c. n. 411: „ai quia non posait spurium ae prodere sine infamia, nulla ei dispensatio opus est.“ Irregularitates ex defectu — 721 dcf. animi, libertati*. § 2. Defectus animi. I. Ex defectu animi irregulares sunt: 1. qui sanam mentem non 1020 habent (ita tum ex rei natura tum ex dispositione decr. Grat. dist. 33 c. 2); 2. qui debitam scientiam nondum acquisierunt (v. Trid. sess. 23 cap. 5. 11. 13 de ref); 3. qui recenter ad fidem conversi sunt et baptizati (decr. Grat. dist. 57 c. 1). II. Defectum sanae mentis, aut similem, qui cum illo cohaeret, intelliguntur habere amentes, semifatui, daemoniaci, epileptici. Qui semel talem defectum amentiae passus est, ex habituali causa, seu ex indole et temperamento, perpetuo irregularis est, ita ut, si or­ dines nondum suscepit, eos suscipere nequeat. Quodsi judicio medi­ corum periculum recidendi in istum defectum cessat, cum dispensatione (S. Pontificis ejusve delegati) ordinari potest: quam dispensationem praelati regulares suis subditis concedere valent. Cf. S. Al phons, n. 355 et 400. Quoad epilepsim vero, si epilepsia per plures annos perfecte ces­ savit, accedente medici judicio, Episcopus talem hominem ad ordines etiam sacros admittere potest, eoque facilius, quo minor aetas erat, in qua defectus ille candidato acciderat: v. S. Alph. n. 398 et 399. — Si quis post susceptos ordines in illam miseriam labitur, ordines exer­ cere, imo etiam celebrare potest, quum primum grave periculum irreve­ rentiae non amplius exstiterit, at pro majore securitate, si quid forte acciderit, sacerdos assistens jejunus adhibeatur: S. Alph. ibid. III. Quaenam scientia eaque Superioribus probata pro singulis ordinibus requiratur, alibi dictum est. Acquisitâ necessaria scientia, haec scientiae deficientis irregularitas per se cessat. IV. Defectus ex novitate fidei neo-conversum non reddit absolute irregularem, sed dum judicio Episcopi sufficienter instructus sit: cf. Trid. 1. c. et S. Alph. n. 402. Addi potest ex defectu fidei non confirmatae irregularitas eorum, qui baptismum suum usque ad mortis periculum distulerunt; quam alii ex de­ licto esse putant: cf. D’An ni balo 1. c. n. 415. § 3. Defectus libertatis. Defectus libertatis ille intelligitur, quo quis sive suas operas alteri debet, sive suscepto munere vel statu ita ab alterius voluntate pendet, ut officia sacra convenienter exercere nequeat; imo quilibet, qui ad­ dictus est ex officio muneri, quod clericis exercere non licet, quamdiu in tali officio est, ex defectu libertatis irregularis censetur. Primus defectus libertatis est conditio vere servilis: Decretal. 1. 1 tit. 18. Lehmkuhl, Theol. mor. II. Edit. 4. 46 722 P. II. L. II. Tr. II. De Irregularitatibus. Aller defectus libertatis est status matrimonialis, ita ut maritus nequeat sacros ordines suscipere, nisi ex consensu uxoris paratae ex sua parte ad votum castitatis vel religionis ingressum (cf. supra n. 618), aut, nisi uxor jus conjugale in perpetuum amisit. Decret. Grat C. 27 Q. 2 c. 19—26. Tertius defectus libertatis est, officium judicis vel tabellionis etc. exercere, aut iis negotiis implicatum esse, quae obligationem reddendae rationis secum ferunt, quamdiu rationes nondum redditae sunt. De­ cretal. 1. 1 tit. 19. § 4. Defectus corporis. 1022 De corporis defectu qui irregularitatem inducat, agit Decretal. I. 1 tit. 20. Summatim haec teneto: 1. Quilibet defectus corporis, qui aut ineptum facit hominem ad congruum exercitium ordinis, aut qui facit eum valde deformem, ita ut sine aliorum horrore vel offensione sacra ministeria non possit per­ agere, irregularitatem inducit. 2. Ejusmodi defectus, si quoad aliquod ordinis exercitium adest, irregularitatem simpliciter inducit ante ordinem susceptum; post sus­ ceptum ordinem vero a) difficilius ille clericus ab exercitio ordinis prohibetur, b) atque ab illo tantum exercitio prohibetur, ad quod in­ eptus evasit. 3. In dubio de deformitate seu impedimento judicium hic im­ primis committitur Episcopo, relate ad regulares eorum praelato; at­ tamen etiam relate ad hos Episcopus, cui ordinandus praesentatur, non tenetur semper praelati regularis judicio acquiescere. 4. Ut aliquis, qui notabili et certo defectu corporis atque inde contracta irregularitate laborat, neque totaliter ineptus est ad omnia sacri ordinis ministeria, ordines nondum susceptos suscipere possit, dispensatio S. Pontificis requiritur, nisi talis delegata facultas ex privi­ legio Episcopis sive regularibus praelatis concessa est. 1023 Irregularis igitur est ex defectu visûs: a) Caecus, nisi post ordines susceptos adhibitis cautelis acceperit privi­ legium a Summo Pontifice; b) multum caecutiens. — Qui dextero oculo caret, non censetur irregularis, nisi cum magna deformitate oculus erutus sit. Qui sinistro oculo caret, a multis dicitur irregularis, nisi facta sit dispen­ satio; at si oculo dextero sino magna deformitate Missale legere potest, quantum est necesse, satis probabiliter irregularis non debet censeri: ita S. Alph. 1. c. cum Suarez, Laymann, Tambur., Lacroix, Na­ varro etc. — Neque luscus irregularis est. Irregularis est ex defectu auditûs plene surdus; at si surditas post sacerdotium supervenerit, celebratio sine dispensatione permittitur; S. A1 ph. n. 405 cum Concina, Navarro, Laymann, Tambur., Sal­ man tie. etc. — Surdaster non censetur irregularis: S. Alph. ibid. Irregularitates cx defectu — corporis et aetatis defectus, bigamia. 723 Irregularis cx defectu loquelae est a) mutus, b) ballât iens tum tentuni, quando verba integra proferre non potest, aut quando tam difficili pronuntiatione utitur, ut risum et contemptum moveat: ergo parum balbu­ tientes irregulares non sunt. Irregularis ex defectu pedum est a) qui sine baculo ad altare sistere nequit; b) qui habet pedem vel crus ligneum: quodsi defectus arte ita tegi possit, ut non multum animadvertatur, Episcopus, resp. praelatus regularis, celebrationem permittere potest — cf. S. Alph. n. 407 —, et proin hodie iste defectus raro irregularitatem necessario eamque perpetuam efficit. — Neque ille irregularis habetur, qui sine magna deformitate clau­ dus est aut crura aliquantulum distorta habet: S. Alph. n. 407. Irregularis ex defectu manuum non tantum a) qui manu caret, sed etiam b) qui caret solo pollice aut c) indice, d) qui eorum usum impedi­ tum habet; idem valet e) de tribus posterioribus digitis. Irregularis non habetur, qui ex his uno tantum vel duobus caret, aut solo pollicis vel in­ dicis unguo; neque qui sextum digitum habet. Cf. S. Alph. n. 408. Cete­ rum cum sacerdote, qui manum sinistram vel brachium amiserat, S. Ponti­ fex etiam ad celebrandam Xissam jam dispensavit, si manus artificialis tanta dexteritate moveri poterat, ut aliqualis sacrarum specierum elevatio et sacrae hostiae fractio sine periculo fieret. Irregulares propter magnam deformitatem praecipue hi sunt: a) qui cx mutilatione aliave causa in facie valde foedati sunt; b) qui lepra vel simili morbo ita laborant, ut exterius ille defectus appareat; c) qui gibbum enormem habent, ita ut nimis deformes sint aut nimis debiles, v. g. si erecto capite stare non possunt: S. Alph. n. 412. § 5. Defectus aetatis. De aetate ejusque defectu, de quo agit Trid. sess. 23 cap. I1024 de ref., tractantes de sacramento ordinis satis diximus. Haec irregu­ laritas relate ad eum, qui sine dispensatione ante legitimam aetatem ordines susceperit, completa aetate eo ipso cessat. — Suspensio vero, quae antea contra eos lata erat, qui, ex defectu aetatis irregulares, ordines sacros exercuissent, quum iu Constitutione nApostolicat Sedisu non contineatur, abrogata censeri debet. § 6. Defectus sacramenti, seu bigamia. Bigamia, quae secundum Decretal. 1. 1 tit. 21 aliaque juriste canon, decreta irregularitatem inducit, non necessario est simul tau ea, quae sino maximo crimine esse non potest, sed potissimum succes­ siva: nam bigamia simultanea insuper irregularitatem ex crimine in­ famante inducit. Dicitur bigamia defectus sacramenti: quae sacramenti vox sumitur hic pro solo signo sacro seu sacra significatione conjunctionis Christi cum Ecclesia. Christus enim unam tantum habet Ecclesiam sponsam, 46 ♦ 724 P. ΙΓ. L. II. Tr. II. De Irregularitatibus. quacum quasi matrimonium spirituale inierit et spirituales sibi filios gignat. Vult autem lex ecclesiastica, ut clerici, si unquam matrimonio juncti fuerint, saltem fuerint uno tantum matrimonio, atque ita, si minus virginalem unionem Christi cum Ecclesia perfecte repraesentent, saltem illam unionem cum mia tantum Ecclesia exprimant. Attamen quum lex illa decentiae sit, non necessitatis, patet, S. Pontificem saltem ab hac irregularitate dispensare posse. Accuratius autem distinguitur 1. bigamia vera, 2. bigamia inter­ pretativa, 3. bigamia similitudinaria. 1. Bigamia vera habetur, si quis successive duas uxores legitimas habuit, atque cum utraque matrimonium consummavit. 2. Bigamia in terp r e ta t i va adest, si quis, extra bigamiani veram, aut ipse duas mulieres affectu maritali carnaliter cognoverit, aut mulierem, quae utcunque cum altero carnalem copulam habuit, ipse maritali affectu carnaliter cognovit. — Hinc irregularis est ex bigamia interpretativa: a) qui duo matrimonia, quorum sive unum sive utrumque invalidum est, contraxit et consummavit; b) qui duxit viduam a priore viro cognitam at­ que consummavit matrimonium ; c) qui duxit puellam corruptam et cum ea matrimonium consummavit; d) qui uxori suae sive adulterae sive vi oppressae postea debitum conjugale reddidit, sive sponte, sive ut obligatus erat: neque videtur ex eo ratio irregularitatis non contrahendae peti, quod vir carnale commercium mulieris cum altero viro habitum ignoraverit, de quo cf. S. Alph. n. 439 sqq.; alii tamen putant, requiri hanc notitiam, et quoad irregularitatem sub lit. a), eam esse ex delicto, de quo cf. d’Anni­ bale 1. c. n. 418. 3. Bigamia similitudinaria in eo exsistit, qui post votum solemno castitatis sive in ordine sacro sive in religiosa professione emissum matri­ monium contrahere et consummare attentavit: cf. S. Alph. n. 448 sqq. NB. 1. Ut ex notione data patet, potest aliquis ex bigamia multi­ plici irregularis esse. Quod si obtinet, quaecunque bigamia, quando dis­ pensatio petitur, declaranda est. NB. 2. Haec irregularitas ex bigamia, si ante susceptam fidem ad­ fuit, per baptismum non tollitur, sed etiamtunc dispensatione opus est. NB. 3. Dispensatio a bigamia vera et interpretativa per so S. Ponti­ fici reservatur; si solum fuit similitudinaria, ab ea dispensandi facultas Episcopis competit, si modo infamia aut abfuit aut non amplius exsistit: S. Alph. n. 452. § 7. Defectus lenitatis. 1027 Defectum lenitatis, de quo cf. decret. Grat. dist. 51 c. 1—5, multi permiscent cum irregularitate ex homicidio, aut in illo crimine putant defectum lenitatis simul includi. At id neutiquam probatur. Secundum ea, quae de hac re clare et fuse Mazzotta et Tamburini 11. cc. exponunt, breviter haec teneri possunt: 1. Defectus lenitatis, qui specialem irregularitatem inducat, habetur ex homicidio aut mutilatione sive 1) in judicio justo, sive 2) in bello justo offensive. . Irregularitates ex defectu — lenitatis defectus, infamia. 725 2. In bello igitur justo offensive ille solus irregularis est, qui istam actionem sanguinolentam propria manu exercuit; non ille, qui tantum est exhortatus. In judicio justo sanguinis omnes illi irregulares sunt, qui proxime et efficaciter ad poenam sanguinis contulerunt, ut: exsecutor, judex, accusator, testis non coactus, assessores judicis, no­ tarius qui authentice sententiam scribit etc. 3. Actio illa sanguinolenta ejusve cooperatio irregularitatem non inducit, si ab homine nondum baptizato exercetur. 4. Alii omnes casus, in quibus disputant, utrum irregularitas inducatur, necne, aut eam non inducunt, aut si inducunt, illa ex crimine repetenda est. Ergo in bello justo defensive irregularitas non contrahitur, uti neque in defensione privata contra injustum aggressorem: si modo moderamen inculpatae tutelae servatur. Qui fusiora hac de re desiderat, adeat auctores laudatos atque alios, qui ex professo quaestiones canonicas pertractant, ut nostra aetate Craisson, Aichner; speciatim de irregularitatibus scripsit Boe lining hausen (Monasterii 1863). § 8. Defectus famae, seu infamia. Infamia distinguitur infamia facti et juris. Cf. Decretal. 1. 5i es tit. 31 c. 11, 1. 1 tit. 11 c. 17, reg. juris in 6. reg. 87. I. Infamia facti habetur: a) ex opinione communi seu notoria facti criminis sive vera sive falsa, b) ex perpessione poenae infamantis publica vel publicata, c) ex exercitio artis sive peccaminosae sive adeo vilis, ut communiter despiciantur, qui eam exerceant: quae facti infamia etiam aliquando in ipsos filios redundare potest. II. Infamia juris completa habetur per judicis sententiam a) quae decernat infamiam, b) quae imponat poenam infamantem, c) quae sit criminis infamis condemnatoria, d) quae sit criminis in­ famis declaratoria (nimirum si crimen aliquod in jure sive canonico sive civili dicitur ipso facto inducere infamiam, sufficit sententia criminis declaratoria; si vero crimina infamantia quidem dicuntur, sed non ipso facto, sententia condemnatoria requiritur) ; e) demum adest infamia juris completa per solam confessionem rei in judicio, quando crimen ipso facto dicitur infamiam inducere. III. Infamia juris completa, ut jam supra innui n. 1010, si un­ quam adfuit sive ob delictum proprium, sive ob delictum parentum, quod juris infamiam in filios transfundit, semper dispensatione indiget, ut auferatur, quantumvis facti infamia per lapsum temporis aut loci mutationem cessaverit: nisi forte sententia judicis fuerit manifeste in­ justa, aut postea pro injusta declarata. Idem dic de irregularitate ex haeresi propria vel aliena contracta, etsi juris infamia completa non fuit, sed factum tantum notorium erat. 726 P. II. L. II. Tr. II. De Irregularitatibus. In aliis autem criminibus, si juris infamia completa non fuit, sed tan­ tummodo infamia facti: irregularitas sine dispensatione cessat, quando re ipsa infamia facti plene cessavit. 1029 Ad maj o r e m rerum explicatione m distinguere licet infamiam 1) ex delicto proprio, 2) ex delicto alieno, 3) ex arte vili, 4) meri facti. Relate ad primum genus vide delicta ipso facto infamantia supra c. II §4. — Quae vero insuper infamantia habentur, sunt ex S. Alphonse n. 363 et Tambur. 1. c. cap. 10 § 2 praeter homicidium praecipue haec: Perjurium in judicio, adulterium, sodomia, lenocinium, simonia, pro­ ditio, rapina, paratio armorum contra parentes, publicum usurarum exer­ citium— : videlicet tum ecclesiasticarum, tum civilium legum ratio habetur secundum axioma (decr. Grat. C. 6 Q. 1 c. 2) „omnes infames esse di­ cuntur, quos leges saeculi infames appellant * 1. Ad alterum genus, eorum sc. qui delicto alieno juris irregularitatem contrahunt, pertinent sequentes: 1. Filii et nepotes eorum, qui Cardinales hostiliter insecuti sunt, vel in eo crimine cooperatores exsisterunt: ex c. „Felices“ I. 5 t. 9 c. 5 in 6. 2. Filii et nepotes ex patre haeretico vel haeresis fautore; ex matre haeretica soli filii irregulares evadunt: ex c. „Statutumu I. 5 t. 2 c. 15 in G. Sed nota: 1) Statuitur sola irregularitas quoad beneficia et publica officia. 2) Non comprehenduntur a) filii, qui ante lapsum parentum erant sui juris, imo secundum S. Alph. n. 363 qui ante lapsum nati erant; b) nequo com­ prehenduntur filii, si parentes postea Ecclesiae reconciliati sunt; c) secundum complures ne illos quidem comprehendi, qui ab haereticis descendant in iis regionibus, ubi, haeresi impune grassante, crimen haeresis infamiam non inferat, si sermo est de hominibus sectarum acatholicarum, supra jam dis­ putatum est: (quod tamen nolim transferri posse ad sectam haereticam recenter oriundam, ut nostris temporibus secta neo-protestantium seu antiquo-catholicorum est, siquidem ista aperta contra Ecclesiam rebellio apud homines probos catholicos summa infamia notatur). Cf. n. 1011. 3. Adduntur a multis ex jure civili: filii eorum, qui damnati sunt ob delictum laesae majestatis; filii nati ex matre meretrice (sc. Invidentur supponi illegitimi) et ex hoc capite irregulares exsistere). Ifl Ad tertium genus, eorum qui ex arte vili, si minus omnes infames, tamen irregulares sunt: 1) Histriones, qui turpia vel alia graviter illicita exhibent vel exercent; 2) carnifices, lictores aliique id genus homines. Quorum filii per se non sunt irregulares: attamen dedecet cos ordi­ nari vel ordines sacros exercere in iis locis, ubi parentes tam vilem artem exercent, vel ubi eorum origo publice nota est. Ad quartum genus addi potest: Ut aliquis ex defectu famae irregu­ laris sit, satis est publica perseverantia in quocunque mortali peccato: v. Tambur. 1. c. c. 10 §3. Si vero publico notum est, aliquem peccatum commisisse, non una regula definiri potest, utrum censendus sit publice in eo perseverare, donec publice constet do emendatione, an tum tantum per­ severare dici debeat, si peccatum frequentius repetat. Nam recte notat Tambur. 1. c., si peccatum non est adeo infame, non ex uno peccato com­ misso arguitur perseverantia, sed ex peccato pluries repetito; si vero crimen atrox est, ut ille, qui commisit, non dicatur perseverare, requiritur ut emen­ dationem ostenderit. Irregularitates ex defectu — infamia. 727 Res igitur, quas hoc volumine pertractandas esse indicavi, Dei ope absolutae sunt. Faxit divina gratia, ut praecipue subsidiis illis adjuvantibus, quorum tractatio hujus voluminis longe maximam partem implet, tum lector, tum reliqui fideles, qui ejus curae concrediti sint, in omni quidem virtutum genere, maxime vero in Dei amore conser­ ventur et crescant, atque ita Apostolica illa adprecatio re ipsa in omnibus .adimpleatur: „Gratia Domini nostri Jesu Christi, et caritas Dei, et wmmunicatio Sancti Spiritus sit cum omnibus vobis? II. Cor. 13, 13. * * * Legentium tum commoditatis tum eruditionis causa pro appendice addendum duxi 1) catalogum propositionum a S. Sede damnatarum; 2) catalogum praecipuorum scriptorum, qui theologiam moralem sive cognatas practicae theologiae disciplinas excoluerunt: etsi fateor, enumerationem scriptorum sane mancam esse, neque multas notas ad singulos scriptores cognoscendos potuisse adjici, ne hujus voluminis moles suos limites excederet. Appendix L Series c li r ο η o 1 o g i c a Propositionum damnatarum ab anno 1IIS contra Joannem Wiclefftmi, ad annum 1864 contra , reccntiores errores. Num. I. Articuli 45 Joannis Wicleffi, damnati in Concilio Constantiensi Seseione XLV. et a Martino V. anno 141S. 1. Substantia panis materialis et similiter substantia vini materialis remanent in Sacramento altaris. 2. Accidentia panis non manent sine subjecto in eodem Sacramento. 3. Christus non est in eodem Sacramento identice et realiter propria praesentia corporali. 4. Si Episcopus vel sacerdos exsistat in peccato mortali, non ordinat, non consecrat, non conficit, non baptizat. 5. Non est fundatum in Evangelio, quod Christus Missam ordinaverit. 6. Deus debet obedire diabolo. 7. Si homo fuerit debite contritus, omnis confessio exterior est sibi superflua et inutilis. 8. Si Papa sit praescitus et malus et per consequens membrum diaboli, non habet potestatem super fideles sibi ab aliquo datam, nisi forte a Caesare. 9. Post Urbanum VI. non est aliquis recipiendus in Papam, sed vi­ vendum est more Graecorum sub legibus propriis. 10. Contra Scripturam sacram est, quod viri ecclesiastici habeant possessiones. 11. Nullus Praelatus debet aliquem excommunicare, nisi prius sciat eum excommunicatum a Deo: et qui sic excommunicat, fit ex hoc haereti­ cus vel excommunicatus. 12. Praelatus excommunicans clericum, qui appellavit ad regem vel ad Concilium regni, eo ipso traditor est regis et regni. 13. Illi qui dimittunt praedicare sive audire verbum Dei propter ex­ communicationem hominum, sunt excommunicati, et in Dei judicio tradi­ tores habebuntur. Articuli 43 B J. Wicleffi, condemn, in Concil. Constant. 729 Ai. Licet alicui diacono vel presbytero praedicare verbum Dei absque auctoritate Sedis Apostolicae sive Episcopi catholici. 15. Nullus est dominus civilis, nullus est Praelatus, nullus est Epi­ scopus, dum est in peccato mortali. 16. Domini temporales possunt ad arbitrium suum auferre bona temI poralia ab Ecclesia, possessionatis habitualiter delinquentibus, id est ex . habita, non solum actu delinquentibus. . 17. Populares possunt ad suum arbitrium dominos delinquentes corrigere. 18. Decimae sunt purae eleemosynae, et possunt parochiani propter peccata suorum praelatorum ad libitum suum eas auferre. 19. Speciales orationes, applicatae uni personae per praelatos vel reli­ giosos, non plus prosunt eidem quam generales, caeteris paribus. 20. Conferens eleemosynam fratribus est excommunicatus eo facto. 21. Si aliquis ingreditur religionem privatam qualemcunque, tam possessionatorum quam mendicantium , redditur ineptior et inhabilior ad ob­ servationem mandatorum Dei. 22. Sancti, instituentes religiones privatas, sic instituendo peccaverunt. 23. Religiosi viventes in religionibus privatis non sunt de religione christiana. 24. Fratres tenentur per laborem manuum victum acquirere, et non per mendicitatem. 25. Omnes sunt simoniaci, qui se obligant orare pro aliis, eis in tem­ poralibus subvenientibus. 26. Oratio praesciti nulli valet. 27. Omnia de necessitate absoluta eveniunt. /-28. Confirmatio juvenum, clericorum ordinatio, locorum consecratio reservatur Papae et Episcopis propter cupiditatem lucri temporalis et honoris. 29. Universitates, studia, collegia, graduationes, et magisteria in iisdem sunt vana gentilitate introducta; tantum prosunt Ecclesiae, sicut diabolus. 30. Excommunicatio Papae vel cujuscunque Praelati non est timenda: quia est censura Antichristi. 31. Peccant fundantes claustra: et ingredientes sunt viri diabolici. , 32?\ Ditare clerum est contra regulam Christi. 33. Sylvester Papa et Constantinus Imperator errarunt, Ecclesiam dotando. 34. Omnes ordines mendicantium sunt haeretici, et dantes eis eleemo­ synas sunt excommunicati. 35. Ingredientes religionem, aut aliquem ordinem, eo ipso inhabiles sunt ad observanda divina praecepta, et per consequens ad perveniendum ad regnum coelorum, nisi apostataverint ab eisdem. Î 36. Papa cum omnibus clericis suis possessiones habentibus sunt hae­ retici, eo quod possessiones habeant, et consentientes eis, omnes videlicet domini saeculares et caeteri laici. 37. Ecclesia Romana est synagoga satanae, nec Papa est proximus et immediatus Vicarius Christi et Apostolorum. 38. Decretales epistolae sunt apocryphae, et seducunt a fide Christi: et clerici sunt stulti, qui student eis. 39. Imperator et domini saeculares sunt seducti a diabolo, ut Ecclesiam ' ditarent bonis temporalibus. (40. Electio Papae a Cardinalibus a diabolo est introducta. 1 730 Series chronologica propositionum damnatarum. 41. Non est de necessitate salutis credere, Romanam Ecclesiam esso supremam inter alias ecclesias. 42. Fatuum est credere indulgentiis Papae et Episcoporum. 43. Juramenta illicita sunt, quae fiunt ad corroborandos humanos con­ tractus et commercia civilia. 44. Augustinus, Benedictus et Bernardus damnati sunt, nisi poenituerint de hoc, quod habuerunt possessiones, et instituerunt et intraverunt re­ ligiones: et sic, a Papa usque ad ultimum religiosum, omnes sunt haeretici. '45. Omnes religiones indifferenter introductae sunt a diabolo. Num. II. Articuli 30 Joannis Huss, damnati ut supra. 1. Unica est sancta universalis Ecclesia, quae est praedestinatorum universitas. 2. Paulus nunquam fuit membrum diaboli, licet fecerit quosdam actus actibus Ecclesiae malignantium consimiles. 3. Praesciti non sunt partes Ecclesiae, quum nulla pars ejus finaliter excidat ab ea, eo quod praedestinationis caritas, quae ipsam ligat, non excidet. 4. Duae naturae, Divinitas et Humanitas, sunt unus Christus. 5. Praescitus, etsi aliquando est in gratia secundum praesentem ju­ stitiam, tamen nunquam est pars sanctae Ecclesiae; et praedestinatus sem­ per manet membrum Ecclesiae, licet aliquando excidat a gratia adventitia, sed non a gratia praedestinationis. 6. Sumendo Ecclesiam pro convocatione praedestinatorum, sive fue­ rint in gratia sive non, secundum praesentem justitiam, isto modo Ecclesia est articulus fidei. 7. Petrus non est nec fuit caput Ecclesiae sanctae catholicae. 8. Sacerdotes quomodolibet criminose viventes sacerdotii polluunt po­ testatem , et sicut filii infideles sentiunt infideliter de septem sacramentis Ecclesiae, de clavibus, officiis, censuris, moribus, caeremoniis et sacris rebus Ecclesiae, veneratione reliquiarum, indulgentiis, et Ordinibus. 9. Papalis dignitas a Caesare inolevit, et Papae perfectio et institutio a Caesaris potentia emanavit. 10. Nullus sine revelatione assereret rationabiliter de se vel alio, quod esset caput ecclesiae particularis, nec Romanus Pontifex est caput Romanae Ecclesiae particularis. 11. Non oportet credere quod iste, quicunque est Romanus Pontifex, sit caput cujuscunquo particularis ecclesiae sanctae, nisi Deus eum prae­ destinaverit. 12. Nemo gerit vicem Christi vel Petri, nisi sequatur eum in mori­ bus: quum nulla alia sequela sit pertinentior, nec aliter recipiat a Deo procuratoriam potestatem: quia ad illud officium vicariatûs requiritur et morum conformitas et instituentis auctoritas. 13. Papa non est verus et manifestus successor Apostolorum principis Petri, si vivit moribus contrariis Petro: et si quaerit avaritiam, tunc est vicarius Judae Iscarioth. Et pari evidentia Cardinales non sunt veri et manifesti successores Collegii aliorum iVpostolorum Christi, nisi vixerint moro Apostolorum, servantes mandata et consilia Domini nostri Jesu Christi. Articuli 30 ' J. Huss, condemn, in Concil. Constant. 731 II. Doctores ponentes quod aliquis per censuram ecclesiasticam emen­ dandus, si corrigi noluerit, saeculari judicio est tradendus, pro certo se­ quuntur in hoc pontifices, scribas, et pharisaeos, qui Christum non volentem eis obedire in omnibus, dicentes Nobis non licet 'nterficere quemquam, ipsum saeculari judicio tradiderunt: et tales sint homicidae graviores quam Pilatus. / 15. Obedientia ecclesiastica est obedientia secundum adinventionem sacerdotum Ecclesiae praeter expressam auctoritatem Scripturae. Ί6. Divisio immediata humanorum operum est, quod sunt vel virtuosa vel vitiosa: quia si homo est vitiosus et agit quidquam, tunc agit vitiose: etsi est virtuosus et agit quidquam, tunc agit virtuose: quia sicut vitium, quod crimen dicitur seu mortale peccatum, inficit universaliter actus homi­ nis vitiosi, sic virtus vivificat omnes actus hominis virtuosi. 17. Sacerdotes Christi viventes secundum legem ejus, et habentes Scri­ pturae notitiam, et affectum ad aedificandum populum , debent praedicare non obstante praetensa excommunicatione. Quod si Papa vel aliquis Prae­ latus mandat sacerdoti sic disposito non praedicare, non debet subditus obedire. 18. Quilibet praedicantis officium de mandato accipit, qui ad sacerdo­ tium accedit: et illud mandatum debet exsequi, praetensa excommunicatione non obstante. 19. Per censuras ecclesiasticas excommunicationis, suspensionis et inter­ dicti ad sui exaltationem clerus populum laicalem sibi suppeditat, avaritiam multiplicat, malitiam protegit, et viam praeparat Antichristo. Signum autem evidens est, quod ab Antichristo tales procedunt censurae, quas vocant in suis processibus fulminationes, quibus clerus principalissime pro­ cedit contra illos, qui denudant nequitiam Antichristi, qui clerum pro se maxime usurpabit. 20. Si Papa est malus, et praesertim si est praescitus, tunc ut Judas apostolus est diaboli, fur, et filius perditionis, et non est caput sanctae militantis Ecclesiae, quum nec sit membrum ejus. 21. Gratia praedestinationis est vinculum, quo corpus Ecclesiae et quodlibet ejus membrum jungitur Christo capiti insolubiliter. 22. Papa vel Praelatus malus et praescitus est aequivoco pastor, et vere fur et latro. 23. Papa non debet dici sanctissimus, etiam secundum officium: quia alias rex deberet etiam dici sanctissimus secundum officium, et tortores et praecones dicerentur sancti: imo etiam diabolus deberet dici sanctus, quum sit officiarius Dei. 24. Si Papa vivat Christo contrarie, etiamsi ascenderet per ritam et legitimam electionem secundum constitutionem humanam vulgatam, tamen aliunde ascenderet quam per Christum, dato etiam quod intraret per elec­ tionem a Deo principaliter factam: nam Judas Iscariotes rite et legitime est electus a Deo Christo Jesu ad episcopatum, et tamen ascendit aliunde ad ovile ovium. 25. Condemnatio 45 art. Joannis Wicleff, per doctores facta, est irra­ tionabilis, et iniqua, et male facta; ficta est causa per eos allegata, videlicet ex eo quod nullus eorum sit catholicus, sed quilibet eorum aut est haere­ ticus, aut erroneus, aut scandalosus. 26. Non eo ipso, quod electores vel major pars eorum consenserint viva voce secundum ritus hominum in personam aliquam, eo ipso illa per­ ' damn. 767 De fide velut prima gratia. De fi de § 1. 22. Propositio, quae innuit, fidem a qua incipit series gratiarum, et per quam velut primam vocem vocamur ad salutem et Ecclesiam, esse ipsammet excellentem virtutem fidei, qua homines fideles nominantur et sunt; Perinde ac prior non esset gratia illa, quae, ut praevenit voluntatem, sic praevenit et fidem: Ex S. August, de dono persev. cap. 16. num 41. Suspecta de haeresi, eamque sapiens, alias in Quesnellio damnata, erronea. De duplici amore. De grat. § 8. 23. Doctrina Synodi de duplici amore (dominantis cupiditatis, et cari­ tatis dominantis) enuntians, hominem sine gratia esse sub servitute peccati, ipsumque in eo statu per generalem cupiditatis dominantis influxum omnes suas actiones inficere et corrumpere; Quatenus insinuat, in homine, dum est sub servitute sive in statu pec­ cati, destitutus gratia illa qua liberatur a servitute peccati et constituitur filius Dei, sic dominari cupiditatem, ut per generalem hujus influxum omnes illius actiones in se inficiantur et corrumpantur; aut opera omnia, quae ante justificationem fiunt, quacunque ratione fiant, sint peccata; Quasi in omnibus suis actibus peccator serviat dominanti cupiditati: Falsa, perniciosa, inducens in errorem a Tridentino damnatum ut haereticum, iterum in Bajo damnatum, art. 40. 24. Qua vero parte inter dominantem cupiditatem et caritatem domi­ nantem nulli ponuntur affectus medii a natura ipsa insiti suapteque na­ tura laudabiles, qui una cum amore beatitudinis naturalique propensione ad bonum remanserunt velut extrema lineamenta et reliquiae imaginis: Ex S. August, de spir. et lit. cap. 28; Perinde ac si inter dilectionem divinam, quae nos perducit ad regnum, et dilectionem humanam illicitam, quae damnatur, non daretur dilectio humana licita, quae non reprehenditur : Ex S. August, serm. 349, de Carit., edit. Maurin. Falsa, alias damnata. De timore servili. De Poenit. § 3. 25. Doctrina, quae timorem poenarum generatim perhibet dumtaxat non posse dici malum, si saltem pertingit ad cohibendam manum ; Quasi timor ipse gehennae, quam fides docet peccato infligendam, non sit in se bonus et utilis, velut donum supernatural·? ac motus a Deo inspiratus praeparans ad amorem justitiae: Falsa, temeraria, perniciosa, divinis donis injuriosa, alias damnata, contraria doctrinae Concilii Tridentini, tum et communi Patrum sententiae, opus esse, juxta consuetum ordinem praeparationis ad justitiam, ut intret timor primo, per quem veniat caritas: timor medicamentum, caritas sanitas. 768 Scries chronologica propositionum damnatarum. Ex S. August, in I Epist. Jo. cap. 4. tract. 9. num. 4. 5. — In Jo. Evang, tract. 41. num. 10. — Enarr. in psalm. 127. num. 7. — Scrm. 157 de verbis Apostoli, num. 13. — Scrm. 161 do verbis Apostoli, num. 8. — Serm. 349 de Charitate. num. 7. De poena decedentium cum solo peccato originali. De Bapt. § 3. 26. Doctrina, quae velut fabulam Pelagianam explodit locum illum inferorum (quem limbi puerorum nomine fideles passim designant), in quo animae decedentium cum sola originali culpa poena damni citra poenam ignis puniantur; Perinde ac si hoc ipso quod, qui poenam ignis removent, inducerent locum illum et statum medium expertem culpae et poenae inter regnum Dei et damnationem aeternam, qualem fabulabantur Polagiani: Falsa, temeraria, in scholas catholicas injuriosa. De sacramentis, ac primum de forma sacramentali cum adjuncta conditione. De Bapt. § 12. 27. Deliberatio Synodi, qua, praetextu adhaesionis ad antiquos ca­ nones, in casu dubii Baptismatis, propositum suum declarat do omittenda formae conditionalis mentione: Temeraria, praxi, legi, auctoritati Ecclesiae contraria. De participatione Victimae in sacrificio Missae. De Euch. § 6. 28. Propositio Synodi, qua, postquam statuit Victimae participationem esse partem Sacrificio essentialem; subjungit, non tamen se damnare ut illicitas Missas illas, in quibus adstantes sacramentaliter non communicant, ideo quia isti participant, licet minus perfecte, de ipsa Victima, spiritu illam recipiendo; Quatenus insinuat, ad Sacrificii essentiam deesse aliquid in eo Sacri­ ficio, quod peragatur sive nullo adstante, sive adstantibus qui nec sacra­ mentaliter nec spiritaliter do Victima participant; et quasi damnandae essent ut illicitae Missae illae, in quibus, solo sacerdote communicante, nemo ad­ sit, qui sive sacramentaliter sive spiritaliter communicet: Falsa, erronea, de haeresi suspecta, eamque sapiens. De ritûs consecrationis efficacia. De Euch. § 2. 29. Doctrina Synodi, qua parte tradere instituens fidei doctrinam de ritu consecrationis, remotis quaestionibus scholasticis circa modum quo Christus est in Eucharistia, a quibus parochos docendi munere fungentes abstinere hortatur, duobus his tantum propositis: 1. Christum post con­ secrationem vere, rcaliter, substantialiter esse sub speciebus; 2. Tunc omnem panis et vini substantiam cessare, solis remanentibus speciebus; prorsus omittit ullam mentionem facere Transsubstantiationis seu conver­ sionis totius substantiae panis in Corpus, et totius substantiae vini in San­ guinem, quam velut articulum fidei Tridentinum Concilium definivit, et quae in solemni fidei professione continetur; Propos, conciliai). Pistor, λ Pio VI. per Const. Auctorem fidei damn. 769 Quatenus per inconsultam istiusmodi suspiciosamque omissionem no­ titia subtrahitur tum articuli ad fidem pertinentis, tum etiam vocis ab Ecclesia consecratae ad illius tuendam professionem adversus haereses, tenditque adeo ad ejus oblivionem inducendam, quasi ageretur do quae­ stione mere scholastica: Perniciosa, derogans expositioni veritatis catholicae circa dogma Transsubstantiationis, favens haereticis. De applicatione fructûs Sacrificii. De Euch. § 8. 30. Doctrina Synodi, qua, dum profitetur credere Sacrificii oblationem extendere se ad omnes, ita tamen ut in liturgia fieri possit specialis commenter ratio aliquorum tam vivorum quam defunctorum, precando Deum peculiariter pro ipsis, doin continuo subjicit: Non tamen quod credamus in arbitrio esse sacerdotis applicare fructus Sacrificii cui vult, imo damnamus hunc errorem velut magnopere offendentem jura Dei, qui solus distribuit fructus Sacrificii cui vult, ct secundum mensuram quae ipsi placet; unde et consequenter tra­ ducit velut falsam opinionem invectam in populum, quod illi, qui eleemosynam subministrant sacerdoti sub conditione quod celebret unam Missam, specialem fructum ex ea percipiant ; Sic intellecta, ut, praeter peculiarem commemorationem et orationem, specialis ipsa oblatio seu applicatio Sacrificii, quae fit a sacerdote, non magis prosit (caeteris paribus) illis pro quibus applicatur, quam aliis qui­ busque ; quasi nullus specialis fructus proveniret ex speciali applicatione, quam pro determinatis personis aut personarum ordinibus faciendam com­ mendat ac praecipit Ecclesia, speciatim a pastoribus pro suis ovibus, quod velut ex divino praecepto descendens a sacra Tridentina Synodo diserte est expressum: Sess. 23. cap. I de reform. — Bened. XIV. constit. „Cum semper oblatas“ § 2. Falsa, temeraria, perniciosa, Ecclesiae injuriosa, inducens in errorem alias damnatum in Wicleffo. De convenienti ordino in cultn servando. De Euch. § 5. 31. Propositio Synodi enuntians conveniens esse, pro divinorum offi­ ciorum ordino et antiqua consuetudine, ut in unoquoque templo unum tan­ tum sit altare, sibique adeo placere morem illum restituere: Temeraria, perantiquo pio multis abhinc saeculis in Ecclesia praeser­ tim latina vigenti et probato mori injuriosa. Ibid. 32. Item, praescriptio vetans, ne super altaria sacrarum reliquiarum thecae floresve apponantur: Temeraria, pio ac probato Ecclesiae mori injuriosa. Ibid. § 6. 33. Propositio Synodi, qua cupero se ostendit, ut causae tollerentur, per quas ex parte inducta est oblivio principiorum ad liturgiae ordinem Lehmkuhl, Theol. mor. Π. Edit. 4. 49 770 Series chronologica propositionum damnatarum. spectantium, revocando illam ad majorem rituum simplicitatem, eam vulgari lingua exponendo, et elata voce proferendo; Quasi vigens ordo liturgiae ab Ecclesia receptus et probatus aliqua ex parte manasset ex oblivione principiorum quibus illa regi debet: Temeraria, piarum aurium offensiva, in Ecclesiam contumeliosa, fa­ vens haereticorum in eam conviciis. Üe ordine poenitentiae. De Poenit. § 7. 34. Declaratio Synodi, qua, postquam praemisit ordinem poenitentiae canonicae sic ad Apostolorum exemplum ab Ecclesia statutum fuisse, ut esset communis omnibus, nec tantum pro punitione culpae sed praecipue pro dispositione ad gratiam, subdit, se in ordine illo mirabili et augusto totam agnoscere dignitatem Sacramenti adeo necessarii, liberam a subtilitatibus quae ipsi decursu temporis adjunctae sunt; Quasi per ordinem, quo, sine peracto canonicae poenitentiae cursu, hoc Sacramentum per totam Ecclesiam administrari consuevit, illius fuisset dignitas imminuta : Temeraria, scandalosa, inducens in contemptum dignitatis Sacramenti prout per Ecclesiam totam consuevit administrari, Ecclesiae ipsi injuriosa. De Poenit. § 10, n. 4. 35. Propositio his verbis concepta: Si caritas in principio semper de­ bilis est, de via ordinaria ad obtinendum augmentum hujus caritatis oportet, ut Sacerdos praecedere faciat eos actus humiliationis et poenitentiae, qui fuerunt omni aetate ab Ecclesia commendati: redigere hos actus ad paucas orationes aut ad aliquod jejunium post jam collatam absolutionem, videtur potius mate­ riale desiderium conservandi huic sacramento nudum nomen poenitentiae, quam medium illuminatum et aptum ad augendum illum fervorem caritatis, qui debet praecedere absolutionem: longe quidem absumus ab improbanda praxi imponendi poenitentias etiam post absolutionem adimplendas : si omnia nostra bona opera semper adjunctos habent nostros defectus, quanto magis vereri debemus, ne plurimas imperfectiones admiserimus in difficilimo et magni mo­ menti opere nostrae reconciliationis; Quatenus innuit, poenitentias, quae imponuntur adimplendae post ab­ solutionem , spectandas potius esse velut supplementum pro defectibus ad­ missis in opere nostrae reconciliationis, quam ut poenitentias vere sacramentales et satisfactorias pro peccatis confessis ; quasi, ut vera ratio Sacra­ menti, non nudum nomen, servetur, oporteat de via ordinaria ut actus humiliationis et poenitentiae, qui imponuntur per modum satisfactionis sa­ cramentalis, praecedere debeant absolutionem: Falsa, temeraria, communi praxi Ecclesiae injuriosa, inducens in erro­ rem haereticali nota in Petro de Osma confixum. De praevia necessaria dispositione pro admittendis poenitentibus ad reconciliationem. De grat. § 15. 36. Doctrina Synodi, qua, postquam praemisit, quando habebuntur signa non aequivoca amoris Dei dominantis in corde hominis, posse illum merito Propos. conciUab. Pistor, per Pium VI. Const. Auctorem fidei damn. 771 judicari dignum, qui admittatur ad participationem Sanguinis Jesu Christi, quae fit in Sacramentis, subdit, supposititias conversiones, quae fiunt per attri­ tionem, nec efficaces esse solere nec durabiles; consequenter pastorem anima­ rum debere insistere signis non aequivocis caritatis dominantis, antequam ad­ mittat suos poenitentes ad Sacramenta; quae signa, ut deinde tradit (§ 17), pastor deducere poterit ex stabili cessatione a peccato, et fervore in operibus bonis; quem insuper fervorem caritatis perhibet (de Poenit. § 10) velut dis­ positionem, quae debet praecedere absolutionem; Sic intellecta, ut non solum contritio imperfecta, quae passim attritionis nomine donatur, etiam quae juncta sit cum dilectione; qua homo incipit diligere Deum tamquam omnis justitiae fontem, nec modo contritio caritate formata, sed et fervor caritatis dominantis, et ille quidem diuturno expe­ rimento per fervorem in operibus bonis probatus, generaliter et absolute requiratur ut homo ad Sacramenta et speciatim poenitentes ad absolutionis beneficium admittantur: Falsa, temeraria, quietis animarum perturbativa, tutae ac probatae in Ecclesia praxi contraria, Sacramenti efficaciae detrahens et injuriosa. De auctoritate absolvendi. Dc Poenit. § 10. n. 6. 37. Doctrina Synodi, quae de auctoritate absolvendi accepta per Ordi­ nationem enuntiat, post institutionem dioecesium et parochiarum conveniens esse, ut quisque judicium hoc exerceat super personas sibi subditas sire ratione territorii sive jure quodam personali, propterea quod aliter confusio induce­ retur et perturbatio ; Quatenus post institutas dioeceses et parochias enuntiat tantummodo conveniens esse, ad praecavendam confusionem, ut absolvendi potestas exerceatur super subditos; sic intellecta tamquam ad validum usum hujus potestatis non sit necessaria ordinaria vel subdelegata illa jurisdictio, sine qua Tridentinum declarat nullius momenti esse absolutionem a sacerdote prolatam: Falsa, temeraria, perniciosa, Tridentino contraria et injuriosa, erronea. Ibid. § 11. 38. Item, doctrina, qua, postquam Synodus professa est se non posse non admirari illam adeo venerabilem disciplinam antiquitatis, quae (ut ait) ad poenitentiam non ita facile et forte nunquam eum admittebat, qui post primum peccatum et primam reconciliationem relapsus esset in culpam, subjungit, per timorem perpetuae exclusionis a communione et pace, etiam in articulo mortis, magnum fraenum illis injectum iri, qui parum considerant malum peccati et minus illud timent: Contraria can. 13 Concilii Nicaeni I., decretali Innocentii I. ad Exuperium Tolos., tum et decretali Coelestini I. ad Episcopos Viennen. et Narbonen. provinciae, redolens pravitatem quam in ea decretali sanctus Pontifex exhorret. De peccatorum venialium confessione. De Poenit. § 12. 39. Declaratio Synodi in peccatorum venialium confessione, quam optare se ait non tantopere frequentari, ne nimium contemptibiles reddantur hujusmodi confessiones: 49 * 772 Series chronologica propositionum damnatarum. Temeraria, perniciosa, sanctorum ac piorum praxi a sacro Concilio Tridentino probatae contraria. De indulgentiis. De Poenit. § 16. 40. Propositio asserens, indulgentiam secundum suam praecisam notionem aliud non esse, quam remissionem partis ejus poenitentiae, quae per canones statuta erat peccanti; Quasi indulgentia, praeter nudam remissionem poenae canonicae, non etiam valeat ad remissionem poenae temporalis pro peccatis actualibus debitae apud divinam justitiam: Falsa, temeraria, Christi meritis injuriosa, dudum in art. 19 Lutheri damnata. Ibid. 41. Item, in eo, quod subditur, scholasticos suis subtilitatibus inflatos invexisse thesaurum male intellectum meritorum Christi et Sanctorum, et clarae notioni absolutionis a poena canonica substituisse confusam et falsam appli­ cationis meritorum ; Quasi thesauri Ecclesiae, unde Papa dat indulgentias, non sint merita Christi et Sanctorum: Falsa, temeraria, Christi et Sanctorum meritis injuriosa, dudum in articulo 17 Lutheri damnata. Ibid. 42. Item, in eo, quod superaddit, luctuosius adime esse quod chimaerica isthaec applicatio transferri volita sit in defunctos: Falsa, temeraria, piarum aurium offensiva, in Romanos Pontifices et in praxim et sensum universalis Ecclesiae injuriosa, inducens in errorem haereticali nota in Petro de Osma confixum, iterum damnatum in art. 22 Lutheri. Ibid. 43. In eo demum, quod impudentissime invehitur in tabellas indul­ gentiarum, altaria privilegiata, etc.: Temeraria, piarum aurium offensiva, scandalosa, in summos Pontifices atque in praxim tota Ecclesia frequentatam contumeliosa. De reservatione casuum. De Poenit. § 19. 44. Propositio Synodi asserens, reservationem casuum nunc temporis aliud non esse, quam improvidum ligamen pro inferioribus sacerdotibus, et sonum sensu vacuum pro poenitentibus assuetis non admodum curare hanc reservationem : Falsa, temeraria, male sonans, perniciosa, Concilio Tridentino contraria, superioris hierarchicae potestatis laesiva. Ibid. 45. Item, de spe, quam ostendit fore, ut reformato rituali et ordine poenitentiae, nullum amplius locum habiturae sint hujusmodi reservat ion es; Prout attenta generalitate verborum innuit, per reformationem ritualis et ordinis poenitentiae factam ab Episcopo vel Synodo aboleri posse casus, Propos, conciliai). Pistor, per Pium VI. Const. Auctorem fidei damn. 773 quos Tridentina Synodus (sess. 14. c. 7) declarat Pontifices Maximos po­ tuisse pro suprema potestate sibi in universa Ecclesia tradita peculiari suo judicio reservare: Propositio falsa, temeraria, Concilio Tridentino et summorum Ponti­ ficum auctoritati derogans et injuriosa. De censuris. De Poenit. §§ 20. 22. 46. Propositio asserens, effectum excommunicationis exteriorem dumtaxat esse, quia tantummodo natura sua excludit ab exteriore communicatione Ecclesiae; Quasi excommunicatio non sit poena spiritualis, ligans in coelo, animas obligans; Ex S. August, epist. 250 Auxilio Episcopo. — Tract. 50 in Jo. n. 12: Falsa, perniciosa, in art. 23 Lutheri damnata, ad minus erronea. §§ 21. 23. 47. Item, quae tradit, necessarium esse juxta leges naturales et divinas, ut sive ad excommunicationem sive ad suspensionem praecedere debeat examen personale; atque adeo sententias dictas ipso facto non aliam vim habere, nisi seriae comminationis sine ullo actuali effectu: Falsa, temeraria, perniciosa, Ecclesiae potestati injuriosa, erronea. § 22. 48. Item, quae pronuntiat, inutilem ac vanam esse formulam nonnullis abhinc saeculis inductam absolvendi generaliter ab excommunicationibus, in quas fidelis incidere potuisset : Falsa, temeraria, praxi Ecclesiae injuriosa. § 24. 49. Item, quae damnat ut nullas et invalidas suspensiones ex informata conscientia : Falsa, perniciosa, in Tridentinum injuriosa. Ibid. 50. Item, in eo, quod insinuat, soli Episcopo fas non esse uti potestate, quam tamen ei defert Tridentinum (sess. 14 c. 1 de reform.), suspensionis ex informata conscientia legitime infligendae: Jurisdictionis Praelatorum Ecclesiae laesiva. De ordiue. De Ordine § 4. 51. Doctrina Synodi, quae perhibet, in promovendis ad Ordines hanc de more et instituto veteris disciplinae rationem servari consuevisse, ut si quis clericorum distinguebatur sanctitate vitae, et dignus aestimabatur qui ad Ordines sacros ascenderet, ille solitus erat promoveri ad Diaconatum vel Sacer­ dotium, etiamsi inferiores Ordines non suscepisset; neque tum talis ordinatio dicebatur per saltum, ut postea dictum est. § δ. 52. Item, quao innuit, non alium titulum Ordinationum fuisse, quam deputationem ad aliquod speciale ministerium, qualis praescripta est in Con­ cilio Chalcedonensi; subjungens (§ 6), quamdiu Ecclesia sese his principiis 774 Series chronologica propositioninn damnatarum. in delectu sacrorum ministrorum conformavit, ecclesiasticum ordinem flo­ ruisse; verum beatos illos dies transiisse, novaque principia subindo intro­ ducta, quibus corrupta fuit disciplina in delectu ministrorum sanctuarii. §7. 53. Item, quod inter haec ipsa corruptionis principia refert, quod re­ cessum sit a vetere instituto, quo, ut ait (§ 3), Ecclesia, insistens Apostoli vestigiis, neminem ad Sacerdotium admittendum statuerat, nisi qui conservasset innocentiam baptismalem ; Quatenus innuit, corruptam fuisse disciplinam per decreta et instituta, 1. Sive quibus Ordinationes per saltum vetitae sunt; 2. Sive quibus pro Ecclesiarum necessitate et commoditate probatae sunt Ordinationes sine titulo specialis officii, velut speciatim a Tridentino ordinatio ad titulum patrimonii, salva obedientia, qua sic ordinati Eccle­ siarum necessitatibus deservire debent iis obeundis officiis, quibus pro loco ac tempore ab Episcopo admoti fuerint, quemadmodum ab apostolieis tem­ poribus in primitiva Ecclesia fieri consuevit; 3. Sive quibus jure canonico facta est criminum distinctio, quae delin­ quentes reddunt irregulares: quasi per hanc distinctionem Ecclesia reces­ serit a spiritu Apostoli, non excludendo generaliter et indistincte ab eccle­ siastico ministerio omnes quoscunque qui baptismalem innocentiam non conservassent: Doctrina singulis suis partibus falsa, temeraria, ordinis pro Ecclesiarum necessitate et commoditate inducti perturbativa, in disciplinam per canones et speciatim per Tridentini decreta probatam injuriosa, § 13. 54. Item, quae velut turpem abusura notat unquam praetendere elee­ mosynam pro celebrandis Missis et Sacramentis administrandis, sicuti et accipere quemlibet proventum dictum stolae, et generatim quodcunque sti­ pendium et honorarium, quod suffragiorum aut cujuslibet parochialis fun­ ctionis occasione offertur; Quasi turpis abusus crimine notandi essent ministri Ecclesiae, qui secundum receptum et probatum Ecclesiae morem et institutum utuntur jure promulgato ab Apostolo accipiendi temporalia ab his, quibus spiritualia ministrantur: Falsa, temeraria, ecclesiastici ac pastoralis juris laesiva, in Ecclesiam ejusque ministros injuriosa. § 14. 55. Item, qua vehementer optare se profitetur, ut aliqua ratio inveni­ retur minutuli cleri (quo nomine inferiorum ordinum clericos designat) a Cathedralibus et Collegiatis submovendi, providendo aliter (nempe per probos et provectioris aetatis laicos, congruo assignato stipendio) ministerio in­ serviendi Missis et aliis officiis, velut Acolythi, etc., ut olim, inquit, fieri solebat, quando ejus generis officia non ad meram speciem pro majoribus Ordinibus suscipiendis redacta erant; Quatenus reprehendit institutum, quo cavetur, ut minorum ordinum functiones per eos tantum praestentur exerceanturve, qui in illis constituti adscriptive sunt (Concil. prov. Mediol. IV); idque ad mentem Tridentini (sess. XXIII c. XVII), ut sanctorum Ordinum a Diaconatu ad Ostiariatum functiones ah apo>t olitis temporibus in Ecclesia laudabiliter receptae, et in pluribus locis Propos, conciliai). Piator, per Pium VI. Const. Auctorem fidei damn. 775 aliquamdiu intermissae, juxta sacros canones revocentur, ne αύ haereticis tamquani otiosae traducantur: Suggestio temeraria, piarum aurium offensiva, ecclesiastici ministerii perturbativa, servandae, quoad fieri potest, in celebrandis mysteriis decentiae imminutiva, in minorum ordinum munera et functiones, tum in disciplinam per canones et speciatim per Tridentinum pro­ batam injuriosa, favens haereticorum in eam conviciis et calumniis. § 18. 56. Doctrina, quae statuit, conveniens videri in impedimentis canonicis, quae proveniunt ex delictis in juro expressis, ullam unquam nec conceden­ dam nec admittendam esse dispensationem: Aequitatis et moderationis canonicae a sacro Concilio Tridentino pro­ batae laesiva, auctoritati et juribus Ecclesiae derogans. Ibid. § 22. 57. Praescriptio Synodi, quae generaliter et indiscriminatim velut ab­ usum rejicit quamcunque dispensationem, ut plus quam unum residentiale beneficium uni eidemque conferatur, item, in eo quod subjungit, certum sibi esse, juxta Ecclesiae spiritum plus quam uno beneficio tametsi simplici neminem 1'rui posse : Pro sua generalitate, derogans moderationi Tridentini sess. VII c. V, et sess. XXIV c. XVII. De sponsalibus et matrimonio. Libcll. memorial, circa sponsalia, etc., § 2. 58. Propositio, quae statuit, sponsalia proprie dicta actum mere civilem continere, qui ad matrimonium celebrandum disponit, eademque civilium legum praescripto omnino subjacere; Quasi actus disponens ad Sacramentum non subjaceat sub hac ratione juri Ecclesiae: Falsa, juris Ecclesiae quoad effectus etiam e sponsalibus vi canoni­ carum sanctionum profluentes laesiva, disciplinae ab Ecclesia con­ stitutae derogans. De matrim. §§ 7, 11, 12. 59. Doctrina Synodi asserens, ad supremam civilem potestatem dum­ taxat originarie spectare contractui matrimonii apponere impedimenta ejus generis, quae ipsum nullum reddunt, dicuntur que dirimentia: quod jus ori­ ginarium praeterea dicitur cum jure dispensandi essentialiter connexum; sub­ jungens, supposito assensu vel connivent ia Principum, potuisse Ecclesiam juste constituere impedimenta dirimentia ipsum contractum matrimonii; Quasi Ecclesia non semper potuerit ac possit in Christianorum matri­ moniis jure proprio impedimenta constituere, quae matrimonium non solum impediant, sed et nullum reddant quoad vinculum, quibus Christiani obstricti teneantur etiam in terris infidelium, in eisdemque dispensare: Canonum 3, 4, 9, 12 sessionis 24 Concilii Tridentini eversiva, haeretica. Cit. libell. memorial, circa sponsalia § 10. 60. Item rogatio Synodi ad potestatem civilem, ut e numero impedi­ mentorum tollat cognationem spiritualem, atque illud, quod dicitur publicae honestatis, quorum origo reperitur in Collectione Justiniani; tum ut restringat 776 Series chronologicn propositionum damnatarum. impedimentum affinitatis et cognationis, ex quacunque licita aut illicita con­ junctione provenientis, ad quart uni gradum juxta civilem computationem per lineam lateralem ct obliquam: ita tamen, ut spes nulla relinquatur dispensa­ tionis obtinendae; Quatenus civili potestati jus attribuit sive abolendi sive restringendi impedimenta Ecclesiae auctoritate constituta vel comprobata: item qua parte supponit, Ecclesiam per potestatem civilem spoliari posse juro suo dispensandi super impedimentis ab ipsa constitutis vel comprobatis: Libertatis ac potestatis Ecclesiae subversiva, Tridentino contraria, ex haereticali supra damnato principio profecta. De officiis, exercitationibus, institutionibus ad religiosum cultum pertinentibus et primum de adoranda humanitate Christi. De fide § 3. 61. Propositio, quae asserit, adorare directe humanitatem Christi, magis vero aliquam ejus partem, fore semper honorem divinum datum creaturae; Quatenus per hoc verbum directe intendat reprobare adorationis cultum, quem fideles dirigunt ad humanitatem Christi, perinde ac si talis adoratio, qua humanitas ipsaque caro vivifica Christi adoratur non quidem propter se et tamquam nuda caro, sed prout unita divinitati, foret honor divinus impertitus creaturae, et non potius una eademque adoratio qua Verbum incarnatum cum propria ipsius carne adoratur; Ex Concil. CP. (II), gen. V. can. 9: Falsa, captiosa, pio ac debito cultui humanitati Christi a fidelibus praestito ac praestando detrahens et injuriosa. De orat. § 10. 62. Doctrina, quae devotionem erga sacratissimum Cor Jesu rejicit inter devotiones, quas notat velut novas, erroneas, aut saltem periculosas; Intellecta do hac devotione, qualis est ab apostolica Sede probata: Falsa, temeraria, perniciosa, piarum aurium offensiva, in apostolicam Sedem injuriosa. De orat. § 10 et append, n. 32. 63. Item, in eo quod cultores Cordis Jesu hoc etiam nomine arguit, quod non advertant, sanctissimam carnem Christi aut ejus partem aliquam aut etiam humanitatem totam cum separatione aut praecisione a divinitate adorari non posse cultu latriae; Quasi fideles Cor Jesu adorarent cum separatione aut praecisione a divinitate, dum illud adorant, ut est Cor Jesu, cor nempe personae Verbi, cui inseparabiliter unitum est, ad eum modum, quo exsangue Corpus Christi in triduo mortis sino separatione aut praecisione a divinitate adorabile fuit in sepulcro: Captiosa, in fideles Cordis Christi cultores injuriosa. De ordine praescripto in piis exercitationibus obeundis. De orat. § 14, append. 34. 64. Doctrina, quae velut superstitiosam universe notat quamcunque efficaciam, quae ponatur in determinato numero precum et piarum saluta­ tionum ; I Propos, conciliai). Pistor, per Pium VI. Const. Auctorent fdei damn. 777 Tamquam superstitiosa censenda esset efficacia, quae sumitur non ex numero in se spectato, sed ex praescripto Ecclesiae certum numerum pre­ cum vel externarum actionum praefinientis pro indulgentiis consequendis, pro adimplendis poenitentiis, et generatim pro sacro et religioso cultu rite et ex ordine peragendo: Falsa, temeraria, scandalosa, perniciosa, pietati fidelium injuriosa, Ec­ clesiae auctoritati derogans, erronea. De Poenit. § 10. 65. Propositio enuntians, irregularem strepitum novarum institutionum, quae dictae sunt exercitia vel missiones . . ., forte nunquam aut saltem per­ raro eo pertingere, ut absolutam conversionem operentur; et exteriores illos commotionis actus, qui apparuere, nil aliud fuisse quam transeuntia naturalis concussionis fulgura : Temeraria, male sonans, perniciosa, mori pie ac salutariter per Ec­ clesiam frequentato et in verbo Dei fundato injuriosa. De modo jungendae vocis populi enni voce Ecclesiae In precibus publicis. 66. Propositio asserens, fore contra apostolicam praxim et Dei consilia, nisi populo faciliores viae pararentur vocem suam jungendi cum voce totius Ecclesiae; Intellecta de usu vulgaris linguae in liturgicas preces inducendae: Falsa, temeraria, ordinis pro mysteriorum celebratione praescripti perturbativa, plurium malorum facile productrix. De lectione Sacrae Scripturae. Ex nota in fine decr. de gratia. 67. Doctrina perhibens, a lectione sacrarum Scripturarum nonnisi ve­ ram impotentiam excusare ; subjungens, ultro se prodere obscurationem, quae ex hujusco praecepti neglectu orta est super primarias veritates religionis: Falsa, temeraria, quietis animarum perturbativa, alias in Quesnellio damnata. De proscriptis libris in ecclesia publice legendis. De orat. § 29. 68. Laudatio, qua summopere Synodus commendat Quesnellii commen­ tationes in Novum Testamentum, aliaque aliorum Quosnellianis erroribus faventium opera, licet proscripta ; eadomquo parochis proponit, ut ea tam­ quam solidis religionis principiis referta in suis quisque paroeciis populo post reliquas functiones perlegant: Falsa, scandalosa, temeraria, seditiosa, Ecclesiae injuriosa, schisma fovens et haeresim. De sacris imaginibus. Dc orat. § 17. 69. Praescriptio, quae generaliter et indistincte inter imagines ab Ec­ clesia auferendas, velut rudibus erroris occasionem praebentes, notat ima­ gines Trinitatis incomprehensibilis: I 778 Scries clironologica propositionum damnatarum. Propter sui generalitatem, temeraria, ac pio per Ecclesiam frequentato mori contraria, quasi nullae exstent imagines sanctissimae Trini­ tatis communiter approbatae ac tuto permittendae; Ex brevi Sollicitudini nostrae Benedicti XIV. anni 1745. 70. Item, doctrina et praescriptio generatim reprobans omnem spe­ cialem cultum, quem alicui speciatim imagini solent fideles impendere, et ad ipsam potius quam ad aliam confugere: Temeraria, perniciosa, pio per Ecclesiam frequentato mori, tum et illi Providentiae ordini injuriosa, quo ita Deus nec in omnibus memoriis Sanctorum ista fieri voluit, qui dividit propria unicuique prout vult. Ex S. August, epist. LXXVIII, clero, senioribus, et universae plebi Ecclesiae Hipponensis. 71. Item, quae vetat, ne imagines praesertim beatae Virginis ullis ti­ tulis distinguantur, praeterquam denominationibus, quae sint analogae my­ steriis, de quibus in sacra Scriptura expressa fit mentio; Quasi nec adseribi possent imaginibus piae aliae denominationes, quas vel in ipsismet publicis precibus Ecclesia probat et commendat: Temeraria, piarum aurium ofiensiva, venerationi beatae praesertim Virgini debitae injuriosa. 72. Item, quae velut abusum exstirpari vult morem, quo velatae as­ servantur certae imagines: Temeraria, frequentato in Ecclesia et ad fidelium pietatem fovendam inducto mori contraria. De festis. Libell. memorial, pro fest. reform. § 3. 73. Propositio enuntians novorum festorum institutionem ex neglectu in veteribus observandis, et ex falsis notionibus naturae et finis earundem solemnitatum originem duxisse: Falsa, temeraria, scandalosa, Ecclesiae injuriosa, favens haereticorum in dies festos per Ecclesiam celebratos conviciis. Ibid. § 8. 74. Deliberatio Synodi do transferendis in diem Dominicum festis per annum institutis, idque pro jure, quod persuasum sibi esse ait, Episcopo competere super disciplinam ecclesiasticam in ordino ad res mero spiri­ tuales; ideoque et praeceptum Missae audiendae abrogandi diebus, in qui­ bus ex pristina Ecclesiae lege viget etiamnunc id praeceptum; tum etiam in eo, quod superaddit de transferendis in Adventum episcopali auctoritate jejuniis per annum ex Ecclesiae praecepto servandis; 1 Quatenus adstruit, Episcopo fas esse jure proprio transferre dies ab Ecclesia praescriptos pro festis jejuniisve celebrandis, aut inductum Missao audiendae praeceptum abrogare: Propositio falsa, juris Conciliorum generalium et Summorum Ponti­ ficum laesiva, scandalosa, schismati favens. Dc juramentis. Libell. memorial, pro juram. reform. § 5. 75. Doctrina, quae perhibet, beatis temporibus nascentis Ecclesiae ju­ ramenta visa esse a documentis divini praeceptoris atque ab aurea evan- Propos, conciliai). Piator. per Pium VI. Const. Auctorem fidei damn. gelica simplicitate adeo aliena, ut ipsummet jurare sine extrema et inelucta­ bili necessitate reputatus fuisset actus irreligiosus, homine Christiano indignus; insuper continuatam Patrum seriem demonstrare juramenta communi sensu pro vetitis habita fuisse; indequo progreditur ad improbanda juramenta, quae Curia ecclesiastica, jurisprudentiae feudalis (ut ait) normam secuta, in in­ vestituris et in sacris ipsis Episcoporum Ordinationibus adoptavit; statuitque, adeo implorandam a saeculari potestate legem pro abolendis juramentis, quae in Curiis etiam ecclesiasticis exiguntur pro suscipiendis muniis et of­ ficiis, et generatim pro omni actu curiali: Falsa, Ecclesiae injuriosa, juris ecclesiastici laesiva, disciplinae per canones inductae et probatae subversiva. Do collationibus ecclesiasticis. De collât, ecclesiast. § 1. 76. Insectatio, qua Synodus scholasticam exagitat, velut eam, quae viam aperuit inveniendis novis et inter se discordantibus systematibus quoad veritates majoris pretii, ac demum adduxit ad probabilismum et laxismum ; Quatenus in scholasticam rejicit privatorum vitia, qui abuti ea potue­ runt aut abusi sunt: Falsa, temeraria, in sanctissimos viros et doctores, qui magno catho­ licae Religionis bono scholasticam excoluere, injuriosa, favens in­ festis in eam haereticorum conviciis. Ibid. 77. Item, in oo quod subdit, mutationem formae regiminis ecclesiastici, qua facium est, ut ministri Ecclesiae in oblivionem venirent suorum jurium, quae simul sunt eorum obligationes, eo demum rem adduxisse, ut obliierari faceret primitivas notiones ministerii ecclesiastici et sollicitudinis pastoralis; Quasi per mutationem regiminis congruentem disciplinae in Ecclesia constitutae et probatae obliterari unquam potuerit et amitti primitiva notio ecclesiastici ministerii pastoralisve sollicitudinis: Propositio falsa, temeraria, erronea. 78. Praescriptio Synodi do ordine rorum tractandarum in collationibus, qua, posteaquam praemisit, in quolibet articulo distinguendum id, quod pe>tinet ad fidem et ad essentiam Religionis ab eo, quod est proprium disciplinae, subjungit, in hac ipsa (disciplina) distinguendum, quod est necessarium aut utile ad retinendos in spiritu fideles ab eo, quod est inutile aut onerosius quam libertas filiorum novi foederis patiatur, magis viro ab eo, quod est periculo­ sum aut noxium, utpote inducens ad superstitionem ct materialismum ; Quatenus pro generalitato verborum comprehendat et praescripto exa­ mini subjiciat etiam disciplinam ab Ecclesia constitutam et probatam; quasi Ecclesia, quae spiritu Dei regitur, disciplinam constituere posset non so­ lum inutilem et onerosiorem quam libertas Christiana patiatur, sed et peri­ culosam, noxiam, inducentem in superstitionem et materialismum: Falsa, temeraria, scandalosa, perniciosa, piarum aurium offensiva, Ec­ clesiae ac spiritui Dei, quo ipsa regitur, injuriosa, ad minus erronea. 780 Series chronologica propositionum damnatarum. Convicia adversus aliquas sententias in scholis catholicis usque adhuc agitatas. Orat, ad Synod. 2. 79. Assertio, quae conviciis et contumeliis insectatur sententias in scholis catholicis agitatas, et de quibus apostolica Sedes nihil adhuc de­ finiendum aut pronuntiandum censuit: Falsa, temeraria, in scholas catholicas injuriosa, debitae apostolicis constitutionibus obedientiae derogans. De tribus regulis fundamenti loco a synodo positis pro reformatione regularium. Libell. memorial, pro reform, regularium § 9. 80. Regula I, quae statuit universe et indiscriminatim, Statum regula­ rem aut monasticum naturâ sud componi non posse cum animarum cura cum­ que vitae pastoralis muneribus, nec adeo in partem venire posse ecclesiasticae hierarchiae, quin ex adverso pugnet cum ipsiusmet vitae monasticae principiis: Falsa, perniciosa, in sanctissimos Ecclesiae Patres et Praesules, qui regularis vitae instituta cum clericalis ordinis muneribus consocia­ runt, injuriosa, pio, vetusto, probato Ecclesiae mori summorumque Pontificum sanctionibus contraria: Quasi monachi, quos morum gravitas et vitae ac fidei institutio sancta commendat, non rite, nec modo sine Religionis offensione, sed et cum multa utilitate Ecclesiae clericorum officiis aggregentur. Ex S. Siricio, epist. decret, ad Ilimerium Tarracon, c. XIII. 81. Item, in eo quod subjungit, sanctos Thomam et Bonaventurara sic in tuendis adversus summos homines mendicantium institutis versatos esse, ut in eorum defensionibus minor aestus, accuratio major desideranda fuisset: Scandalosa, in sanctissimos doctorcs injuriosa, impiis damnatorum aucto­ rum contumeliis favens. 82. Regula II, Multiplicationem ordinum ac diversitatem naturaliter in­ ferre perturbationem et confusionem; item, in eo quod praemittit (§ 4), regu­ larium fundatores, qui post monastica instituta prodierunt, ordines super­ addentes ordinibus, reformationes reformationibus, nihil aliud effecisse, quam primariam mali causam magis magisque dilatare; Intellecta do ordinibus et institutis a sancta Sede probatis, quasi di­ stincta piorum munerum varietas, quibus distincti ordines addicti sunt, naturâ suâ perturbationem et confusionem parere debeat: Falsa, calumniosa, in sanctos fundatores eorumquo fideles alumnos, tum et in ipsos summos Pontifices injuriosa. 83. Regula III, qua, postquam praemisit, parvum corpus degens intra civilem societatem, quin fere sit pars ejusdem, parvamque monarchiam figit in statu, semper esse periculosum, subindo hoc nomine criminatur privata mona­ steria, communis instituti vinculo sub uno praesertim capito consociata, velut speciales totidem monarchias civili reipublicae periculosas et noxias: Falsa, temeraria, regularibus institutis a sancta Sedo ad religionis pro­ fectum approbatis injuriosa, favens haereticorum in eadem instituta insectationibus et calumniis. Propos, concilinb. Pistor, per Pium VI. Const. Auctorem fidei damn, 731 De systemate seu ordinationum complexione ducta ex allatis reguli *, et octo sequentibus articulis comprehensa, pro reformatione regularium. § 10. 84. Art. I. De uno dumtaxat ordine in Ecclesia retinendo, ac de seligenda prae cacteris regula sancti Benedicti, cum ob sui praestantiam, tum ob prae­ clara illius ordinis merita; sic tamen, ut in his, quae forte occurrent tempo­ rum conditioni minus congrua, instituta vitae ratio apud Portum-Regium lucem praeferat ad explorandum, quid addere, quid detrahere conveniat’, II. Ne compotes fiant ecclesiasticae hierarchiae, qui se huic ordini ad­ junxerint; nec ad sacros Ordines promoveantur, praeterquam ad summum unus vel duo, initiandi tamquam curati vel capellani monasterii, reliquis in simplici laicorum ordine remanentibus; III. Unum tantum in unaquaque civitate admittendum monasterium, idque extra moenia civitatis in locis abditioribus et remotioribus collocandum; IV. inter occupationes vitae monasticae pars sua labori manuum inviolate servanda, relicto tamen congruo tempore psalmodiae impendendo, aut etiam (si cui libuerit') literarum studio; psalmodia deberet esse moderata, quia nimia ejus prolixitas parit praecipitantiam, molestiam, evagationem ; quo plus auctae sunt psalmodiae, orationes, preces, tantundem peraequa proportione omni tem­ pore imminutus fervor est sanctitasque regularium; V. Nulla foret admittenda distinctio monachos inter sive choro sive mini­ steriis addictos; inaequalitas isthacc gravissimas omni tempore lites excitavit ac discordias, et a communitatibus regularium spiritum caritatis expulit; VI. I'otum perpetuae stabilitatis nunquam tolerandum; non illud norant veteres monachi, qui tamen Ecclesiae consolatio et christianismi ornamentum exstiterunt ; vota castitatis, paupertatis et obedientiae non admittentur instar communis et stabilis regulae: si quis ea vota aut omnia aut aliqua facere co­ luerit, consilium et veniam ab Episcopo postulabit, qui tamen nunquam per­ mittet ut perpetua sint, nec anni fines excedent; tantummodo facultas dabitur ea renovandi sub iisdem conditionibus ; VII. Omnem Episcopus habebit inspectionem in eorum vitam, studia, pro­ gressum in pietate; ad ipsum pertinebit monachos admittere et expellere, semper tamen accepto contubernalium consilio; VIII. Regulares ordinum qui adhuc remanent, licet sacerdotes, in hoc monasterium admitti etiam possent, modo in silentio et solitudine propriae sanctificationi vacare caperent; quo casu dispensationi locus fieret in generali regula num. II statuta, sic tamen, ne vitae institutionem sequantur ab aliis dis­ crepantem, adeo ut non plus quam una aut ad summum duae in diem Missae celebrentur, satisque cacteris sacerdotibus esse debeat una cum communitate concelebrare. Item pro reformatione moniallum. § π. Vota perpetua usque ad annum 40, aut 15, non admittenda ; moniales solidis exercitationibus, speciatim labori, addicendae; a carnali spirilualitatc, qua plera eque distinentur, avocandae; expendendum, utrum quod ad ipsas at­ tinet, satius foret monasterium in civitate relinqui: 782 Series chronologica propositionum damnatarum. Systematis vigentis atque jam antiquitus probatae ac receptae disci­ plinae subversivum, perniciosum, constitutionibus apostolicis et plu­ rium Conciliorum etiam generalium, tum speciatim Tridentini, san­ ctionibus oppositum et injuriosum, favens haereticorum in monastica vota et regularia instituta stabiliori consiliorum evangelicoruni pro­ fessioni addicta conviciis et calumniis. De national! concilio convocando. Libell. memorial, pro convoc. concil. national. § 1. 85. Propositio enuntians, qualemcunque cognitionem ecclesiasticae histo­ riae sufficere, ut fateri quisque debeat, convocationem concilii nationalis unam esse ex viis canonicis, qua finiantur in ecclesia respectivarum natio­ num controversiae spectantes ad Religionem; Sic intellecta, ut controversiae ad fidem et mores spectantes in ec­ clesia quacunque subortae per nationale concilium irrefragabili judicio finiri valeant; quasi inerrantia in fidei et morum quaestionibus national] con­ cilio competeret: Schismatica, haeretica. Num. XVII. Syllabus Pii IX. (per Encycl. Quanta cura 8. Dec. 1864). § t PantheismuS) Naturalismus ct Ilationalismus absolutus. 1. Nullum supremum, sapientissimum, providontissimumque Numen di­ vinum exsistit ab hac rerum universitate distinctum, et Deus idem est ac rerum natura, et idcirco immutationibus obnoxius, Deusque reapse fit in homine ot mundo: atque omnia Deus sunt et ipsissimam Dei habent sub­ stantiam; ac una eademque res est Deus cum mundo, et proinde spiritus cum materia, necessitas cum libertate, verum cum falso, bonum cum malo, et justum cum injusto. Alloc. Maxima quidem 9. Junii 1862. 2. Neganda est omnis Dei actio in homines et mundum. Alloc. Maxima quidem 9. Junii 1862. 3. Humana ratio, nullo prorsus Dei respectu habito, unicus est veri et falsi, boni et mali arbiter, sibi ipsi est lex, et naturalibus suis viribus ad hominum ac populorum bonum curandum sufficit. Alloc. Maxima quidem 9. Junii 1862. 4. Omnos Religionis veritates ex nativa humanae rationis vi derivant; hinc ratio est princeps norma, qua homo cognitionem omnium cujuscunque generis veritatum assequi possit ac debeat. Epist. encycl. Qui pluribus 9. Novembris 1846. — Epist. encycl. Singular i quidem 17. Martii 1856. — Alloc. Maxima quidem 9. Junii 1862. 5. Divina revelatio est imperfecta, et idcirco subjecta continuo et in­ definito progressui, qui humanae rationis progressioni respondeat. Epist. encycl. Qui pluribus 9. Novembris 1846. — Alloc. Maxima quidem 9. Junii 1862. Syllabus Pii IX. 783 6. Christi fidos humanae refragatur rationi; divinaque revelatio non solum nihil prodest, verum etiam nocet hominis perfectioni. Epist. encycl. Qui pluribus 9. Novembris 184G. — Alloc. Maxima quidem 9. Junii 18G2. 7. Prophetiae et miracula, in sacris Literis exposita et narrata, sunt poetarum commenta, et Christianae fidei mysteria philosophicarum investi­ gationum summa; et utriusque Testamenti libris mythica continentur in­ venta; ipseque Jesus Christus est mythica fictio. Epist. encycl. Qui pluribus 9. Novembris 1846. — Alloc. Maxima quidem 9. Junii 1862. § 2. Jlationalismus moderatus. 8. Quum ratio humana ipsi Religioni aequiparetur, idcirco theologicae disciplinae perinde ac philosophicae tractandae sunt. Alloc. Singulari quadam perfusi 9. Decembris 1854. 9. Omnia indiscriminatim dogmata Religionis christianae sunt objectum naturalis scientiae seu philosophiae; et humana ratio historice tantum ex­ culta potest ex suis naturalibus viribus et principiis ad veram de omnibus etiam reconditioribus scientiam pervenire, modo haec dogmata ipsi rationi tamquam objectum proposita fuerint. Epist. ad Archiep. Frising. Gravissimas 11. Decembris 18G2. — Epist. ad eundem Tuas libenter 21. Decembris 18G3. 10. Quum aliud sit philosophus, aliud philosophia, ille jus et officium habet se submittendi auctoritati, quam veram ipse probaverit; at philo­ sophia neque potest, neque debet ulli sese submittere auctoritati. Epist. ad Archiep. Frising. Gravissimas 11. Decembris 1862. — Epist. ad eundem Tuas libenter 21. Decembris 1863. 11. Ecclesia non solum non debet in philosophiam unquam animadver­ tere, verum etiam debet ipsius philosophiae tolerare errores, eique relin­ quere, ut ipsa se corrigat. Epist. ad Archiep. Frising. Gravissimas 11. Decembris 18G2. 12. Apostolicae Sedis, Romanarumque Congregationum Decreta libe­ rum scientiae progressum impediunt. Epist. ad Archiep. Frising. Tuas libenter 21. Decembris 1863. 13. Methodus et principia, quibus antiqui Doctorcs scholastici theo­ logiam excoluerunt, temporum nostrorum necessitatibus scientiarumque progressui minime congruunt. Epist. ad Archiep. Frising. Tuas libenter 21. Decembris 18G3. 14. Philosophia tractanda est, nulla supernaturalis revelationis habita ratione. Epist. ad Archiep. Frising. Tuas libenter 21. Decembris 1863. Nota. Cum Rationalism! systemate cohaerent maximam partem er­ rores Antonii Giinther, qui damnantur in Epist. ad Card. Archiep. Coloniensem Eximiam tuam 15. Jan. 1857, et in Epist. ad Episc. Wratislaviensem Dolore baud mediocri 30. Aprilis 1860. 7S4 Series chronologica propositionum damnatarum. § 3. In differen tism us, Latitudinartem us. 15. Liberum cuique homini est, eam «implecti ac profiteri religionem, quam rationis lumine quis ductus veram putaverit. Lit. Apost. Multiplices inter 10. Junii 1851. — Alloc. Maxima qui­ dem 9. Junii 1862. 16. Homines in cujusvis religionis cultu viam aeternae salutis reperire aeternamque salutem assequi possunt. Epist. encycl. Qui pluribus 9. Novembris 1846. — Alloc. Ubi pri­ mum 17. Decembris 1847. — Epist. encycl. Singulari quidem 17. Martii 1856. 17. Saltem bene sperandum est de aeterna illorum omnium salute, qui in vera Christi Ecclesia nequaquam versantur. Alloc. Singulari quadam 9. Decembris 1854. — Epist. encycl. Quanto conficiamur 10. Augusti 1863. 18. Protestantismus non aliud est quam diversii verae ejusdem Chri­ stianae religionis forma, in qua aeque ac in Ecclesia catholica Deo placere datum est. Epist. encycl. Nostis et Nobiscum 8. Decembris 1849. § 4. Socialismus, Communiemus, Societates clandestinae, Societates biblicae, Societates clerico-liberales. Ejusmodi pestes saepe gravissimisque verborum formulis reprobantur in Epist. encycl. Qui pluribus 9. Novembris 1846; in Alloc. Quibus quan­ tisque 20. Aprilis 1849; in Epist. encycl. Nostis et Nobiscum 8. Decembris 1849; in Alloc. Singulari quadam 9. Decembris 1854; in Epist. encycl. Quanto conficiamur moerore 10. Augusti 1863. § 5. Errores de Ecclesia ejusque juribus. 19. Ecclesia non est vera perfectaque societas plane libera, nec pollet suis propriis et constantibus juribus sibi a divino suo fundatore collatis, sed civilis potestatis est definire, quae sint Ecclesiae jura ac limites, intra quos eadem jura exercere queat. Alloc. Singulari quadam 9. Decembris 1854. — Alloc. Mullis gravibusque 17. Decembris 1860. — Alloc. Maxima quidem 9. Ju­ nii 1862. 20. Ecclesiastica potestas suam auctoritatem exercere non debet absque civilis gubernii venia et assensu. Alloc. Meminit unusquisque 30. Septembris 1861. 21. Ecclesia non habet potestatem dogmatice definiendi, religionem catholicae Ecclesiae esse unice veram religionem. Lit. Apost. Multiplices inter 10. Junii 1851. Syllabus Pii IX. 785 22. Obligatio, qua catholici magistri et scriptores omnino adstringuntur, coarctatur in iis tantum, quae ab infallibili Ecclesiae judicio voluti fidei dogmata ab omnibus credenda proponuntur. Epist. ad Archiep. Frising. Tuas libenter 21. Decembris 1863. 23. Romani Pontifices et Concilia oecumenica a limitibus suae pote­ statis recesserunt, jura Principum usurparunt, atque etiam in rebus fidei et morum definiendis errarunt. Lit. Apost. Multiplices inter 10. Junii 1851. 24. Ecclesia vis inferendae potestatem non habet, neque potestatem ullam temporalem directam vel indirectam. Lit. Apost. Ad Apostolicae 22. Augusti 1851. 25. Praeter potestatem episcopatui inhaerentem alia est attributa tem­ poralis potestas a civili imperio vel expresso vel tacite concessa, revocanda propterea, quum libuerit, a civili imperio. Lit. Apost. Ad Apostolicae 22. Augusti 1851. 26. Ecclesia non habet nativum ac legitimum jus acquirendi ac pos­ sidendi. Alloc. Nunquam fore 15. Decembris 1856. — Epist. encycl. Incre­ dibili 17. Septembris 1863. 27. Sacri Ecclesiae ministri Romanusque Pontifex ab omni rerum tem­ poralium cura ac dominio sunt omnino excludendi. Alloc. Maxima quidem 9. Junii 1862. 28. Episcopis sine gubernii venia fas non est vel ipsas Apostolicas Literas promulgare. Alloc. Nunquam fore 15. Decembris 1856. 29. Gratiae a Romano Pontifice concessae existimari debent tamquam irritae, nisi per gubernium fuerint imploratae. Alloc. Nunquam fore 15. Decembris 1856. 30. Ecclesiae et personarum ecclesiasticarum immunitas a jure civili ortum habuit. Lit. Apost. Multiplices inter 10. Junii 1851. 31. Ecclesiasticum forum pro temporalibus clericorum causis sive ci­ vilibus sive criminalibus omnino de medio tollendum est, etiam inconsulta et reclamante Apostolica Sede. Alloc. Acerbissimum 27. Septembris 1862. — Alloc. Nunquam fore 15. Decembris 1856. 32. Absque ulla naturalis juris et aequitatis violatione potest abrogari personalis immunitas, qua clerici ab onere subeundae exercendaequo militiae eximuntur; hanc voro abrogationem postulat civilis progressus, maxime in societate ad formam liberioris regiminis constituta. Epist. ad Episc. Montisregal. Singularis Nobisque 29. Sept. 1864. 33. Non pertinet unice ad ecclesiasticam jurisdictionis potestatem, pro­ prio ac nativo juro dirigore theologicarum rerum doctrinam. Epist. ad Archiep. Frising. Tuas libenter 21. Decembris 1863. 34. Doctrina comparantium Romanum Pontificem principi libero et agenti in universa Ecclesia, doctrina est quae modio aevo praevaluit. Lit. Apost. Ad Apostolicae 22. Augusti 1851. Lolimkuhl, Theol. mor. II. Edit. 4. 50 786 Serica chronologica propositionum damnatarum. 35. Nihil vetat, alicujus Concilii generalis sententia aut universorum populorum facto, summum Pontificatum ab Romano Episcopo atque Urbe ad alium Episcopum aliamquo civitatem transferri. Lit. Apost. Ad Apostolicae 22. Augusti 1851. 36. Nationalis Concilii definitio nullam aliam admittit disputationem, civilisque administratio rem ad hosce terminos exigere potest. Lit. Apost. Ad Apostolicae 22. Augusti 1851. 37. Institui possunt nationales ecclesiae ab auctoritate Romani Ponti­ ficis subductae planeque divisae. Alloc. Multis gravibïisquc 17. Decembris 1860. — Alloc. Jamdudum cernimus 18. Martii 1861. 38. Divisioni Ecclesiae in orientalem atque occidentalem nimia Ro­ manorum Pontificum arbitria contulerunt. Lit. Apost. Ad Apostolicae 22. Augusti 1851. Errores dc societate civili tum in se, tum in suis ad Ecclesiam relationibus spectata. 39. Reipublicae status, utpote omnium jurium origo et fons, jure quo­ dam pollet nullis circumscripto limitibus. Alloc. Maxima quidem 9. Junii 1862. 40. Catholicae Ecclesiae doctrina humanae societatis bono et commodis adversatur. Epist. encycl. Qui pluribus 9. Novembris 1846. — Alloc. Quibus quantisque 20. Aprilis 1849. 41. Civili potestati vel ab infideli imperante exercitae competit potestas indirecta negativa in sacra, eidem proinde competit nedum jus, quod vocant exsequatur, sed etiam jus appellationis, quam nuncupant, ab abusu. Lit. Apost. Ad Apostolicae 22. Augusti 1851. 42. In conflictu legum utriusque potestatis jus civile praevalet. Lit. Apost. Ad Apostolicae 22. Augusti 1851. 43. Laica potestas auctoritatem habet rescindendi, declarandi ac fa­ ciendi irritas solemnes conventiones (vulgo Concordata) super usu jurium ad ecclesiasticam immunitatem pertinentium cum Sede Apostolica initas, sine hujus consensu, imo et ea reclamante. Alloc. In consistoridli 1. Novembris 1850. — Alloc. Multis gravi busqué 17. Decembris 1860. 44. Civilis auctoritas potest se immiscere rebus, quae ad religionem, mores et regimen spirituale pertinent. Hinc potest de instructionibus ju­ dicare, quas Ecclesiae pastores ad conscientiarum normam pro suo munere edunt, quin etiam potest de divinorum Sacramentorum administratione et dispositionibus ad ea suscipienda necessariis decernere. Alloc. In consistoriali 1. Novembris 1850. — Alloc. Maxima quidem 9. Junii 1862. 15. Totum scholarum publicarum regimen, in quibus juventus Chri­ stianae alicujus reipublicae instituitur, episcopalibus dumtaxat seminariis aliqua ratione exceptis, potest ac debet attribui auctoritati civili, et ita quidem attribui, ut nullum alii cuicunque auctoritati recognoscatur jus 787 Syllabus Pii IX. immiscendi so in disciplina scholarum, in regimine studiorum, in graduum collatione, in delectu aut approbatione magistrorum. Alloc. In consistoriali 1. Novembris 1850. — Alloc. Quibus luctuo­ sissimis 5. Septembris 1851. 46. Immo in ipsis clericorum Seminariis methodus studiorum adhibenda civili auctoritati subjicitur. Alloc. Nunquam fore 15. Decembris 1856. 47. Postulat optima civilis societatis ratio, ut populares scholae, quae patent omnibus cujusque e populo classis pueris, ac publica universim in­ stituta, quae literis aeverioribusque disciplinis tradendis et educationi ju­ ventutis curandae sunt destinata, eximantur ab omni Ecclesiae auctoritate, moderatrice vi et ingerentia, plenoque civilis ac politicae auctoritatis ar­ bitrio subjiciantur ad imperantium placita et ad communium aetatis opi­ nionum amussim. Epist. ad Archiep. Friburg. Quum non sine 14. Julii 1864. 48. Catholicis viris probari potest ea juventutis instituendae ratio, quae sit a catholica fide et ab Ecclesiae potestate sejuncta, quaeque rerum dumtaxat naturalium scientiam ac terrenae socialis vitae fines tantummodo vel saltem primario spectet. Epist. ad Archiep. Friburg. Quum non sine 14. Julii 18G4. 49. Civilis auctoritas potest impedire, quominus sacrorum Antistites et fideles populi cum Romano Pontifice libere ac mutuo communicent. Alloc. Maxima. quidem 9. Junii 1862. 50. Laica auctoritas habet per se jus praesentandi Episcopos, et potest ab illis exigere ut ineant dioecesium procurationem antequam ipsi canoni­ cam a Sancta Sede institutionem et Apostolicas Literas accipiant. Alloc. Nunquam fore 15. Decembris 1856. 51. Immo laicum gubernium habet jus deponendi ab exercitio pasto­ ralis ministerii Episcopos, neque tenetur obedire Romano Pontifici in iis, quae episcopatuum et Episcoporum respiciunt institutionem. Lit. Apost. Multiplices inter 10. Junii 1851. — Alloc. Acerbissimum 27. Septembris 1852. 52. Gubernium potest suo jure immutare aetatem ab Ecclesia prae­ scriptam pro religiosa tam mulierum quam virorum professione, omnibusque religiosis familiis indicere, ut neminem sine suo permissu ad solemnia vota nuncupanda admittant. Alloc. Nunquam fore 15. Decembris 1856. 53. Abrogandae sunt leges, quae ad religiosarum familiarum statum tutandum, oarumque jura et officia pertinent; imo potest civile gubernium iis omnibus auxilium praestare, qui a suscepto religiosae vitae instituto deficere ac solemnia vota frangere velint; pariterquo potest religiosas eas­ dem familias perinde ac collegiatas ecclesias et beneficia simplicia, etiam jurispatronatus, penitus exstinguere, iliorumque bona et reditus civilis po­ testatis administration! ct arbitrio subjicere et vindicare. Alloc. Acerbissimum 27. Septembris 1852, Alloc. Probe memineritis 22. Januarii 1855, Alloc. Cum saepe 26. Julii 1855. 54. Reges et Principes non solum ab Ecclesiae jurisdictione eximuntur, verum etiam in quaestionibus jurisdictionis dirimendis superiores sunt Ecclesia. Lit. Apost. Multiplices inter 10. Junii 1851. 50* 788 Series chronologica propositionum damnatarum. 55. Ecclesia a statu, statusque ab Ecclesia sejungendus est Alloc. Acerbissimum 27. Septembris 1852. § 7. Errores de Ethica naturali et christiana. 56. Morum leges divina haud egent sanctione, minimeque opus est, ut humanae leges ad naturae jus conformentur aut obligandi vim a Deo accipiant. Alloc. Maxima quidem 9. Junii 1862. 57. Philosophicarum rerum morumque scientia, itemque civiles leges possunt et debent a divina et ecclesiastica auctoritate declinaro. Alloc. Maxima quidem 9. Junii 1862. 58. Aliae vires non sunt agnoscendae nisi illae, quae in materia po­ sitae sunt, et omnis morum disciplina honestasque collocari debet in cu­ mulandis et augendis quovis modo divitiis ac in voluptatibus explendis. Alloc. Maxima quidem 9. Junii 1862. — Epist. encycl. Quanto con­ ficiamur 10. Augusti 1863. 59. Jus iu materiali facto consistit, et omnia hominum officia sunt nomen inane, et omnia humana facta juris vim habent. Alloc. Maxima quidem 9. Junii 1862. 60. Auctoritas nihil aliud est nisi numeri et materialium virium summa. Alloc. Maxima quidem 9. Junii 1862. 61. Fortunata facti injustitia nullum juris sanctitati detrimentum affert. Alloc. Jamdudum cernimus 18. Martii 1861. 62. Proclamandum est et observandum principium quod vocant de non-interventu. Alloc. Novos et ante 28. Septembris 1860. 63. Legitimis Principibus obedientiam detrectare, imo et rebellare licet. Epist. encycl. Qui pluribus 9. Novembris 1846, Alloc. Quisque ve­ strum 4. Octobris 1847, Epist. encycl. Nostis et Nobiscum 8. De­ cembris 1849, Lit. Apost. Cum catholica 26. Martii 1860. 64. Tum cujusque sanctissimi juramenti violatio, tum quaelibet sce­ lesta flagitiosaque actio sempiternae legi repugnans, non solum haud est improbanda, verum etiam omnino licita, summisque laudibus efferenda, quando id pro patriae amore agatur. Alloc. Quibus quantisque 20. Aprilis 1849. § 8. I Errores de Matrimonio christiano. 65. Nulla ratione ferri potest, Christum evexisse matrimonium ad dignitatem sacramenti. Lit. Apost. Ad Apostolicas 22. Augusti 1851. 66. Matrimonii sacramentum non est nisi quid contractui accessorium ab eoque separabile, ipsumque sacramentum in una tantum nuptiali bene­ dictione situm est. Lit. Apost. Ad Apostolicae 22. Augusti 1851. Syllabus Pii IX. 789 G7. Jure naturae matrimonii vinculum non est indissolubile, et in variis casibus divortium proprie dictum auctoritate civili sanciri potest. Lit. Apost. Ad Apostolicae 22. Augusti 1851. — Alloc. Acerbissi­ mum 27. Septembris 1852. 68. Ecclesia non habet potestatem impedimenta matrimonium diri­ mentia inducendi, sed ea potestas civili auctoritati competit, a qua impedi­ menta exsistentia tollenda sunt. Lit. Apost. Multiplices inter 10. Junii 1851. 69. Ecclesia sequioribus saeculis dirimentia impedimenta inducere coepit, non jure proprio, sed illo jure usa, quod a civili potestate mu­ tuata erat. Lit. Apost. Ad Apostolicae 22. Augusti 1851. 70. Tridentini canones, qui anathematis censuram illis inferunt, qui facultatem impedimenta dirimentia inducendi Ecclesiae negare audeant, vel non sunt dogmatici, vel de hac mutuata potestate intelligendi sunt. Lit. Apost. Ad Apostolicae 22. Augusti 1851. 71. Tridentini forma sub infirmitatis poena non obligat, ubi lex civilis aliam formam praestituat et velit hac nova forma interveniente matri­ monium valere. Lit. Apost. Ad Apostolicae 22. Augusti 1851. 72. Bonifacius VIII. votum castitatis in ordinatione emissum nuptias nullas reddere primus asseruit. Lit. Apost. Ad Apostolicae 22. Augusti 1851. 73. Vi contractûs mere civilis potest inter Christianos constare veri nominis matrimonium; falsumque est, aut contractum matrimonii inter Christianos semper esso sacramentum, aut nullum esse contractum, si sa­ cramentum excludatur. Lit. Apost. Ad Apostolicae 22. Aug. 1851, Lettera di S. S. Pio IX. al Re di Sardegna 9 Settembro 1852, Alloc. Acerbissimum 27. Septemb. 1852, Alloc. Multis gravibusque 17. Decemb. 1860. 74. Causae matrimoniales et sponsalia suapto natura ad forum civile pertinent. Lit. Apost. Ad Apostolicae 22. Augusti 1851. — Alloc. Acerbissi­ mum 27. Septembris 1852. Nota. IIuc facere possunt duo alii errores do clericorum coelibatu abolendo et do statu matrimonii statui virginitatis anteferendo. Confodiun­ tur prior in Epist. encycl. Qui pluribus 9. Novembris 1846, posterior in Lit. Apost. Multiplices inter 10. Junii 1851. § 9Errores de civili Romani Pontificis principatu. 75. De temporalis regni cum spirituali compatibilitate disputant inter se christianao et catholicae Ecclesiae filii. Lit. Apost. Ad Apostolicae 22. Augusti 1851. 76. Abrogatio civilis imperii, quo Apostolica Sedes potitur, ad Ec­ clesiae libertatem felicitatemquo vel maxime conduceret. Alloc. Quibus quantisque 20. Aprilis 1849. 790 Series chronologica propositionum damnatarum. Nota. Praeter hos errores explicite notatos, alii complures implicito reprobantur, proposita et asserta doctrina, quam catholici omnes firmissimo retinero debeant, do civili Romani Pontificis principatu. Ejusmodi doctrina luculenter traditur in Alloc. Quibus quantisque 20. April. 1849. in Alloc. Si semper antea 20. Maji 1850, in Lit. Apost. Cum catholica Ecclesia 26. Mart. 1860, in Alloc. Novos 28. Sept. 1860, in AIloc. Jamdudum 18. Mart. 1861, in Alloc. Maxima quidem 9. Junii 1862. § 10. Errores, qui ad Liberalismum hodiernum referuntur. 77. Aetate hac nostra non amplius expedit, religionem catholicam haberi tamquam unicam statûs religionem, ceteris quibuscunque cultibus exclusis. Alloc. Nemo vestrum 26. Julii 1855. 78. Hinc laudabiliter in quibusdam catholici nominis regionibus lego cautum est, ut hominibus illuc immigrantibus liceat publicum proprii cujuscunque cultûs exercitium habere. Alloc. Acerbissimum 27. Septembris 1852. 79. Enimvero falsum est, civilem cujusque cultûs libertatem, itemque plenam potestatem omnibus attributam quaslibet opiniones cogitationesque palam publiceque manifestandi conducere ad populorum mores animosque facilius corrumpendos ac indifferentismi pestem propagandam. Alloc. Nunquam fore 15. Decembris 1856. 80. Romanus Pontifex potest ac debet cum progressu, cum liberalismo et cum recenti civilitate sese reconciliare et componere. Alloc. Jamdudum cernimus 18. Martii 1861. Appendix Π. Catalogus scriptorum de theologia morali et practica. Postquam tradidi eum fontem eamque normam theologiae moralis, quae infallibilitate supremi Pastoris Ecclesiae nititur, et quam auctoritatem legi­ feram vocari licet, alium fontem addam, fallibilem quidem, si singillatim spectatur, sed, si unquam, in re practica summi momenti, auctoritatem doctorum virorum, qui in re morali sibi nomen acquisierunt: quam auctori­ tatem merito vocaveris doctrinalem. }Ieae intentionis non est completam enumerationem eorum facere, qui de theologia practica scripserunt, sed vel magis obvios scriptores collegi, vel eos qui sive ex doctrinae soliditate, sive ex communis doctrinae oppu­ gnatione celebriores sunt. Non ad solos quidem eos me restrinxi, qui de theologia morali egerunt, sed etiam ex iis, qui de theologia pastorali speciatim scripserunt, vel de juro canonico, complures attuli. At in his dis­ ciplinis pro theologia morali auxiliaribus multo minus integrum catalogum ne eorum quidem dare, qui insigniores in iis evaserunt, in animo mihi erat. Quo magis pateat, quo auctoritatis pondere singuli fruantur, studui in scriptoribus, praecipue anterioris aetatis, ea signa adjungere, quibus, ab Haringer inductis, judicium S. Alphonsi de ipso auctore exprimatur: nimi­ ** rum notet auctorem gravem et probdbilistam, * auctorem gravem (etsi forte probabilistain se aperte non fateatur, sed neque probabilioristam), t auctorem gravem quidem, sed qui se fateatur probabilioristam, f* auctorem rigidum, sive probabilioristam se dicit, sive etiam ipsum probabiliorismum pro laxioro doctrina habet; — in aliguibus recentioribus eadem signa ex meo judicio apposui. Quae ceteroqui necessario addi debent, apud singulos notata sunt. At magis etiam lector perspiciet vim atque pondus auctoritatis, quam diversis scriptoribus attribuat, si brevi conspectu ejus oculis subjicitur status et conditio scientiae moralis, in qua variis temporibus versabatur. Quod quam brevissime facere conabor. Theologia moralis, quamquam tota est practica, tamen pro diverso fine, quem scriptor sibi proposuit, diverso modo tractari potest atque tra­ ctata est; praecipuo prout intenditur imprimis ipsarum virtutum ot offi­ ciorum cognitio, vel ad virtutes exhortatio, vel usus maxime practicus con­ fessionum. Priori fini convenit tractatio speculativa, alteri ascetica, tertio casuistica. Verum qui in tertio modo haeret neque primum adjungit, sano theologiam moralem ut scientiam deprimit. 792 Catalogus scriptorum de theologia practica. Primis Patrum saeculis, ut iu dogmatica, ita etiam in re morali seu ethica Christiana non tam systematicam quandam elucubrationem quaerere debemus, quam potius paraeneticas diversorum officiorum vel virtutum ex­ positiones. In quo genero, omisso T o r t u 11 ia η o, qui in compluribus ejus­ modi scriptis jam haereticam sectatur severitatem, praeclaros libros habemus: S. Cypriani (de lapsis, de mortalitate, de opere et eleemosynis, de bono patientiae, de habitu virginum); S. Ambrosii (praeter plures sermones exegeticos: de officiis, de vir­ ginibus, de viduis etc.); S. Augustini (speculum, de mendacio, de patientia, de bono con­ jugali, de sancta virginitate, de bono viduitatis etc.); S. Basii i i (moralia, regulas fusiores, et regulas breviores: quamquam haec opera dubia sunt); S. Grcgorii Nysseni (de perfectione Christiana); S. Joannis Chrysostomi (homilias quam plurimas, maxime: de poenitentia, ad populum Antioch.; opuscula de sacerdotio, ad Theodorum lapsum, de compunctione); S. Gregorii Magni (moralia in Job, regulas pastorales, dialogos, homilias in Ezechiel et in Evangelia); B. Cassiani (collationes Patrum). Practica vero scripta pro sacramenti poenitentiae administratione pri­ mis quidem temporibus in diversorum conciliorum canonibus habebantur, quibus pro certis peccatorum generibus certa poena decernebatur. Dein, quo magis publica poenitentia evanesceret, canonica vero poena pro quibus­ libet peccatis, saltem gravioribus decerneretur, opus erat collectione canonum poenitentialium, quorum pro diversis locis diversorum etiamnunc ut monu­ menta priorum temporum libri poenitentiales exstant. Hisce libris fere ad saeculum decimum tertium usque practica adjumenta in poenitentiae ad­ ministratione restringebantur. Illo autem tempore scientia omnis theologica effloruit, atque lumina illa, SS. Thomam Aquinatem dico, Bona venturam cum aliis in­ signibus viris praecessoribus et sectatoribus, tum quae ad dogma presse sumptum, tum quae ad mores spectant, summo ingenii acumino indagare atque ordinare coeperunt. Igitur animi affectus, passiones, habitus, virtutes et vitia perscrutabantur, eorum origines, progressus, cohaerentiam osten­ debant, virtutes et habitus supernaturaliter datos explorabant: quae omnia, ut in II. S. Thomae summatim proponuntur, etiamnunc legentium admira­ tionem movent atque doctorum virorum ingenia acuunt. Quum post saeculum studium atque tractatio speculativa theologicarum disciplinarum nonnihil declinaret, complures viri doctriniï insignes ea, quae antea collecta atque congesta erant, paulo magis ad practicum usum ad­ aptare conabantur. Cujus rei studium vides in Summa theologiae S. An­ tonini, magis etiam in compluribus summis, quae de casibus conscientiae inscribebantur, quae tamen minime destitutae sunt scientifica et speculativa expositione, e. g. Summa Angelica (auctore Angelo de Clava sio), Summa Bosella (auctore J. B. Trovamala). H Quum dein saeculo decimo sexto post Concilium Tridentinum scientiae theologicae denuo florere coepissent, quam plurimi eximii theologi doctos commentarios in S. Thomam conscripserunt, vel etiam singulos diversarum materiarum tractatus ediderunt, in quibus etiam morales quaestiones mirifice Catalogus scriptorum de theologia practica. 793 illustravere. lino ab illo tempore longe maximam partem eorum scriptorum habes, qui cum laude in sequenti catalogo nominantur. Per saeculum circiter, fere usque ad exitum saeculi decimi septimi scientiae theologicae ita maxime erant florentes. Ea aetate habes Medina, Ledesma, Gregorium d e V a 1 e n t i a, V a s q u e z, L e s s i u m, S u a r e z, S o t o, Sylvium.Lugo etc. etc.: et illi quidem etiam morales quaestiones speculativo et scholastico more, ut res dogmaticas, tractavere. Verum eadem fere aetate alii insignes theologi modum etiam alium tenuere, qui praecipue et proxime commodum ferret sacerdotibus pro confessionibus excipiendis. Ut priores theologi ante omnia in explicandis virtutibus versabantur et adnectebant peccatorum explicationem, ita posteriores illi potissimum in explicandis peccatis erant: idque revera ab hac aetate eo magis pervulgabatur, quo magis probabilismi systema pro fundamento singularum quaestionum et norma sumere atque accuratius definire scriptores conabantur, quid qua gravitate illicitum esset. Paucos sufficit nominasse: Az pile neta (Doctorem Navarrum), To­ letum, Sanchez, Laymann, Marchant, Bon acina. Haec quidem tractatio praecipue practica etiam sequenti aetate per­ mansit. Ultimis autem saeculi decimi septimi decenniis et deinceps atque saeculo decimo octavo magna pugna exarsit contra probabilismum. Neque minimam partem hac in re habuerunt Jansenistarum artes atque fraudes. Morum severitatem antiquae Ecclesiae extulerunt, atque indulgentiam eam, quae, humanae infirmitati compatiens, si modo necessaria fiant, contenta sit, laxitatis et morum corruptelae incusabant. Quo etiam optimi quique quodam­ modo percellebantur atque ad severiora facile inclinabant, non attendentes, veram sanctitatem sibi quidem exsistere severam, iis autem, qui graviora ferre non possent, benignam atque indulgentem. De qua aetate recte ait Del Vecchio (Thcol. mor. I. p. 10): „Isti (Janscnistae) sub fraudulenta pu­ rioris pietatis ac severioris disciplinae specie fideles a sacramento avertendo, importabile jugum ipsis imponendo et in desperationem conjiciendo letale morali theologiae vulnus inferre conati sunt.“ Quapropter mirum non est, ex eo tempore auctos esse scriptores rigidiorum sententiarum, verum ita, ut etiam ii provocarentur, qui e contrario excederent in benignioribus opinionibus defendendis; scribentium quidem copiam crevisse, eorum autem, qui scientiam theologiae moralem eximie promoverent, numerum longe in­ feriorem fuisse. Neque tamen deerant, qui etiam inter classicos scriptores numerari merentur, ut: Elbel, Lacroix, Mazzotta, Reiffonstuel, Reuter, Roncaglia, Sporer, Voit etc. Atque eos auctores, qui post Alexandrum VII. et Innocentium XI. scripserunt, id prae aliis prioris aetatis scriptoribus commendat, quod rationem habere potuerint thesium ab illis Pontificibus proscriptarum, quum ex anterioribus etiam prudentissimi qui­ que scriptores facile hinc inde in opinionem, quae postea damnabatur, im­ pegerunt. Neque sane hoc nos commovere debet, neque quidquam illorum scriptorum auctoritati detrahere, siquidem ne S. Alphonso quidem datum est, omnes evitaro opiniones, quibus S. Congregationes Romanae contra­ dicerent, neque id impedivit, quominus pro conditione, in qua tum quae­ stiones versabantur, nihil censuri! dignum in scriptis S. Doctoris inveniri, S. Sedes solomnitor declararet. " Modio autem saeculo decimo octavo, quum diversa sentientium copio­ sissimus numerus multorum mentes perturbasset, rigidis sententiis conscien­ tias constringere tentaret, atquo ex ipsis confessariis quam plurimi inter ea, 794 Catalogua scriptorum de theologia practice. quae agere liceret, quae non, incertiores haererent: divina providentia, ut Pius IX. dicit, Ecclesiae suae insignem et sanctum Boctorem, S. Alphonsum dc Liguori, providit, qui eximia prudentia atque doctrina in rebus moralibus praecipue instructus novam quasi lucem in tenebras discrepantium opinionum intulit, magnorum illorum virorum scriptis maximo insistens eorumque vestigia premens, qui saeculo decimo sexto et septimo scientiam theologicam illustraverant, ita tamen, ut quidquid solidi in recentioribus scriptis inveniret, studiosus reciperet. Post sanctum illum virum, perversa quidem illius saeculi impiorum philosophorum dictamina, quae mores cor­ ruperant, corroderant fidem, uberes, sed pestiferos fructus tulerunt tum in civilium omnium rerum perturbatione, tum in strage scientiarum, inter quas theologicae disciplinae misere jacebant. Neque solum impietas illa studiis theologicis gravia vulnera inflixit, sed etiam istud novarum rerum studium, quod viros ceteroqui probos et doctos a medio saeculo praece­ dente impulit, ut scholasticam et methodum et doctrinam plane asperna­ rentur. Hinc novum sibi systema novamque doctrinam etiam in re morali a fundamentis exstruendam esse putaverunt: quod pro suo et pro scientiae magno damno tentarunt. Ab ultimis igitur decenniis saeculi decimi octavi et prioribus decimi noni saeculi vix quidquam invenies circa nostram dis­ ciplinam conscriptum, quod magnam considerationem mereatur. Utut opti­ mus fuerit conatus, fructus labori non respondebat. — Quare tum tandem in bonum nostrae scientiae S. Alphonsi auctoritas splendescere coepit, quum, pace composita et religione quodammodo restaurata, ad solidiora theologica studia reverti debere penitus sentiretur, idque eo fere tempore, quo S. Sedes eidem viro coelitum honores decrevit. Et revera a pluribus decenniis, quum etiam moralis theologiae disci­ plina inciperetur profundius tractari atque a vagis quibusdam honestatis et pietatis sensibus ad solida tutaque principia revocaretur: vix non omnes prae ceteris S. Alphonsum ducem secuti sunt, ita ut non pauci synoptica quadam Sancti illius operum reproductioue sese restringerent. Nomina, ut Gury cum suis adnotatoribus, Neyraguet, Gousset, Scavini etc. per se loquuntur. A pluribus igitur decenniis cum studio et cura hujus disciplinae etiam scriptorum numerus, qui solido et accurate eam tracta­ rent, crevit. Atque etiam laudandus plano est ille conatus, quo complures earn ex humiliori quadam tractandi methodo mere casuistica ad elegantiorem formam attollere studuerunt, modo ne casuistica rerum tractatio, quae in se summi momenti est, hac ratione damnum patiatur. Laudo hoc loco im­ primis Pr un er, Millier, Bouquillon: alios ipse catalogus exhibebit.— Praeter eos, qui elucubrationes suas „ theologiam moralem44 inscripserunt, complures etiam exstiterunt, qui singularem illam partem, qua curae pasto­ ralis officia docentur, tamquam propriam disciplinam nomino „theologiae pastoralis41 excoluere. Praeclaros hujus studii labores possidemus. In Germania notissima sunt hac in re nomina: Amberger, Benger, Gassner, Probst, Schuech etc.: a quorum ulteriore enumeratione abstineo, tum quia aliquos in sequenti catalogo attuli, tum quia de hac distincta disciplina agere in mentem non induxi. Catalogus scriptorum de theologia practice. 795 A. ♦* Abelly, (1604—1691) Gallus, Episcopus Segodunensis (Rodez), S. Vincentio a Paulo familiaris, scripsit praeter complura opera ascetica et pastoralia Medullam theologicam. Aegidlus Romanus de Colonna (f 1316), O. S. Aug. Praepos. gener., Episc. Bitur. et Card., Doctor fundatissimus, discipulus S. Thomae: scripsit inter alia commentarios in libros sententiarum. Aertnys, J., Belga, C. SS. Red., qui recenter edidit libellos de occasionards et recidivis, de usu matrim., Tornaci 1883; dein Theolog. moral, juxta doctrinam S. Alphonsi M. de Ligorio etc. 2 tom. ibid. 1886 et 1887, opus omnino dilucido et moderate compositum dignum est, quod cum magna laude commemoretur. Aichner, S., Germanus, Episc. tit. Seb., nunc Ep. Brix., edidit compendium juris canonici, opus concinne et solide scriptum, Brix. 1862, ed. 6. 1887. B. Albertus Magnus, Germanus, O. P. Arch. Ratisbon., S. Thomae Aq. ma­ gister. (1193—1280.) Albizi, Erane., Italus, Cardin. (1623- 1GS4), scripsit de inconstantia in fide; de inconstantia in judiciis; de jurisdictione Cardinalium in suis titulis. f* Alexander, Nat., Gallus, 6. Pr. (1639—1724), ingenii acumine, scientia, eruditione praeclarus, notissimus ex dissertationibus historiae ecclesia­ sticae: in rebus moralibus rigidior est, ut apparet ex opere „theologia dogmatica et moralis". Allègre, G., Gallus, De impedimentis matrimonii compendium, brevis et dilu­ cida expositio eorum, quae impedimenta matr. spectant. Parisiis, Roger et Chernowitz, 1885. Ed. 2. 1886. Alloza, Joannes, S. J. (1598—1666), Limae in America meridionali. Flores Summarum seu Alphabetum morale: quod Leodii et Coloniae saepius prodiit. **S. Alphonsus Maria de Ligorio (1696—1787), Eccles. Doctor, Episc. S. Agath. Goth., fundator C. SS. Redemptoris, cujus scripta, imprimis moralia, cum aliorum scriptis laudasse potius deprimere esset. Quamquam prae­ cipuum opus morale est ,,theologia moralis" seu commentatio medullae P. Busenbaum, quam ad extremam usque aetatem perpolire studuit, tamen etiam Homo apostolicus et alia ejus opuscula moralia nullatenus negligenda sunt. Alvarez, Didac., Granatensis, S. J. (f 1608), edidit Summam casuum consci' ntiae in articulo mortis occurrentium circa Sacramenta. ** Alvarez, Didac., Hispanus, O. Pr. (f 1635), Archiep. Tranensis, insignis propugnator physicae praedeterminationis gratiae, in re morali magnae auctoritatis. Amberger, Jos., germanico scripsit theologiam pastoralem, cujus nunc quartam editionem (Ratisbcnae) editurus est, opus multum laudatum et aesti­ matum. ** Amicus, Franc., Italus, S. J. (1651), edidit Cursum theologiae scholasticae 9 vol. in fol. ** Amort, Eusob., Germanus (1692—1775), a S. Alphonso et Bened. XIV. non parum laudatur: quamquam probabilismuin defendit, in singulis quaestionibus non raro S. Alphonso severior est. Praecipua opera sunt: Theologia cclectica moralis et scholastica ; Ethica Christiana; Dictionarium casuum conscientiae, a Pon tas gallice editum, in linguam latinamtranslatum. 796 Catalogus scriptorum de theologia practice. t Andegavenses collationes, notis a Cardin. Gousset auctae prodierunt Pa­ risiis 1829. ** Angelus, Joan., de Clavasio, 0. Min. (f 1495), auctor Summae Angelicae. ** Angles, Jos., Hispanus, C. Min. (f circa finem saec. 16.), scripsit Flores theologicarum quaestionum in libros sententiarum. D’Annibale, Jos., Italus, nunc Episcopus Carysten., scripsit commentationem Reatinam in Bullam „Apostolicae Sedis11 de censuris, quae brevis qui­ dem, sed Inter optimas habenda est; et summulam theologiae moralis, Reate ed. 2. 1881—1883, opus concinno et erudite conscriptum. f* Antoine, G. Gabr., Gallus, S. J., (1679—1743), in quaestionibus dogma­ ticis multum aestimatur, in moralibus ex judicio S. Alphonsi valde rigidus, scripsit Theologiam universam speculativam et dogmaticam, et Theologiam moralem universam. ** S. Antoninus, 0. Pr. (1389—1459), Archiep. Florent. Ejus doctrinae et prudentiae laus tanta erat, „ut communi elogio Antoninus consiliorum dicereturu Brev. Rom. Praecipuum opus est ejus Summa theologica. Antonius a Spiritu Sancto, Hispanus, 0. Carm. (f 1677), auctor benignior, scripsit: directorium confessoriorum, director, regularium, direct, spirituale (mysticum), consulta- varia. ** Aragon, Petr., TIispanus, 0. S. A. (f 1595), Salmanticae docuit. Scripsit in II. IL S. Thomae de fide, spe et caritate, de justitia et jure. Arranso, Franc., Hispanus, 0. Pr. (f 1664), Episc. Segobiensis, vir apprime doctus et pius, scripsit praeter plura opera theolog. et philosoph. varias et selectas decisiones morales etc. ** Arriaga, Rodr. de, Hispanus, S. J. (1592—1667). Scripsit disputationes theol. in Summam S. Thomae, atque universam theologiam complevit (8 vol. in fol.) excepto tractatu de justitia et jure. ** Aversa, Raph. (1589—1657), Italus, 0. cler. reg., cujus quinquies fuit praepos. generalis. Scripsit plures tractatus de sacramentis, praeter theologiam scholasticam universam. ** Azor, Joan., Hispanus, S. J. (f 1607). Scripsit celebres „Institutiones morales11 (3 vol. in fol.), quae Romae, Brixiae, Venetiis, Lugduni, Pa­ risiis, Coloniae, Ingolstadii etc. iterum atque iterum impressae exstant. * Azpilcueta, Mart. (Doctor Navarrus), SS. PP. maxime carus, Romae diu munus Poenitentiarii egit; scripsit Comment, in jus Canonicum et Manuale confessarior.; obiit annos natus 92 anno 1586. B. ** Babcnstuber, Lud., Germanus, 0. S. B. (1660—1726). Salisburgi diversas disciplinas docuit. De re morali scripsit Ethicam supernaturalem : scri­ ptor probabilista est. ** Baldelli, Nicol., Italus, S. J. (1589—1655). Exstant ab ipso conscriptae et editae Disputat, moral., in quibus tractantur quaestiones de theol. mor. gener., atque virtutes theolog. cum virtute religionis ex parte. Lugduni 1637 et 1644. * Ballerini, Petr. et Hier., Itali, fratres (uterque f 1764) in patrologia im­ -jprimis versati, in re morali secundum S. Alphonsum „rigidae sententiae moderati sectatorestt. Petrus quaedam scripta contra probabilismum edidit. ** Ballerini, Anton., Italus, S. J. (1805—1881), doctus compendii Gury commentator, ultra triginta annos in Collegio Romano theologiam mo- Catalogus scriptorum de theologia practica. ralem docuit: praeter notas ad compendium Gury complura opuscula moralia scripsit. ** Bancel, Ludov., Gallus, 0. Pr. (f 1685), edidit brevem universae theologiae tam moralis quam scholasticae cursum (t. 7 in 12°); sed a tomo tertio ex ejus scriptis, quum ipse interim mortuus esset, editio absoluta est. ♦* Bafiez, Domin., Hispanus, 0. Pr. (1527—1604), celeber ille defensor physicae praedeterminationis gratiae div., unus ex spiritualibus ducibus S. Theresiae: scripsit commentarios in S, Thomam. ** Barbosa, Augustin., Lusitanus (1590—1649), celeberrimus canonists, vir stupendae plane memoriae et eruditionis. Opera ejus varia longum est recensere, quum pro integra bibliotheca juris canonici esse possint. ** Bardus, Fr., Italus, S. J., (1583—1661), edidit quaestiones selectas tx uni­ versa theol. mor., et disceptationes de conscientia. f* Baronius, Vincentius, Gallus, 0. Pr. (1604—1674), distingui debet a Caes. Baronio Card, historiographo illo celeberrimo. Scripsit theologiae moralis summam bipartitam, in qua probabilistas impugnat: in indicem relata est „donec corrigatur". Bartholomaeus a S. Fausto, Siculus, 0. Cist. (1571—1636). Ejus exstat theo­ logia moralis 3 tom. in fol. ** Bassaeus, Elig., Gallus, 0. Capuc. (f circa 1650), scripsit flores totius theologiae practicae. Banny, Steph., Gallus, S. J. (1564—1649), scripsit summam casuum con­ scientiae; alia ejus opera tanti non valent, utpote quae a benignioribus opinionibus non sint immunia. ** Beati, Gabr., Italus, S. J. (1607—1673), scripsit quaestiones morales se­ cretiores, quae post ejus obitum Aug. Vindelic. 1729 editae sunt. Becanus, Mart., Belga, S. J. (1561—1624), celeber controversista: moralem theologiam spectant imprimis ex opere „theologia scholastica * illi tracta­ tus, quibus explicat quaestiones S. Thomae II. et quaestiones de sacramentis. Beja, Lud. de, Lusit., 0. S. Aug. (t circa 1587). edidit responsiones casuum. Benger, Mich., Germanus, Congr. SS. Red., scriptor optime notus ex libro gcrmanico edito „Pastoral(hcologieu et ejus compendio. ** Berteaut, Bart., doctor Parisiensis (f circa 1637), scripsit regulam pru­ dentis et pii confessarii. Bensch, Gul., Germanus, S. J. (f 1743), docuit Dilingae et Ingolstadii, edi­ dit tractatum canonico-legalem de pactis et contractibus in genere, qui etiamnunc in aestimatione habetur. * BieI, Gabr., Germanus, cleric, reg. (f 1495), scripsit commentarios in libros sententiarum. ** Biesmann, Casp., Germanus, S. J. (f 1700), scripsit praeter alia opuscula moralia libellum utilissimum ^doctrina moralis in brevissimum compen­ dium redacta *. f Billuart, Car., Belga, 0. Pr. (1685—1757), scripsit doctos commentarios in summam S. Thomae, qui diversis temporibus recusi sunt. Binder, Dr. M. Jos., nunc Ep. S. Hyppolyti, germanice conscripsit .Manuale practicum juris cccles. circa matrim., nunc anno 1887 Friburgi Brisg. in 3. ed. a Dr. J. Scheicher transformatum, quod exactitudinis et concinnitatis laudem meretur. 798 Catalogus scriptorum de theologia practica. Binet, Steph., Gallus, S. J. (15G9—1639), scriptor multorum librorum ascesim potius quam theologiam moralem spectantium, qui nihilominus ad hanc referuntur: prae aliis maximo divulgata sunt opuscula: consolatio aegrotorum et consolatio desolatorum. Binsfeld, P., Germanus, Episcopus Suffrag. Trovirensis (f 1598), scripsit inter alia de confessionibus maleficorum; praecipue vero commemoran­ dum est enchiridion theologiae moralis. ** Bissus, B., Italus, 0. S. B. (f 1716), scripsit nomine academiae Cassinensis contra rigidum probabiliorismum Thyrsi Gonzalez. ** Blanchis, Paul., Italus, 0. Pr. (f circa 1630), collegit casus conscientiae sub titulo „disceptationes de difficilioribus materiis ete/ ** Bonacina, Mart., Italus, 0. Pr. (f 1631), opera moralia 3 tom. in fol. ** Bonaespei, Fr., Belga, 0. Carm. (f 1677), scripsit commentarios tres in universam theologiam scholasticam. S. Bonavontura, 0. Min., Cardin, et Episcopus Alban., Doctor seraphicus (1224—1274), cujus commentarii in magistrum sententiarum praeter alia opuscula moralia et ascetica huc spectant. ** Bordonus, Fr., Italus, 0. tert. S. Fr. (f 1671), contra sectatores rigi­ diorum sententiarum defensor probabilismi exstitit: scripsit propugna­ culum opinionis probabilis, controversias morales etc. ** Bosco, J., Belga, 0. S. Fr. (1613—1684), scripsit theologiam sacramentalem, et theologiam spiritualem scholasticam et moralem. ** Bossins, J. Aug., Belga, Barnabita, Praep. gener, (f 1665), scripsit de effectibus contractas matrim. Bouquillon, Thom., professor Insulensis, egregie scripsit institutiones theo­ logiae moralis generalis, Brugis 1873, ex theologia morali speciali de virtutibus theologicis ib. 1875, de virtute religionis ib. 1881. ** Bouvier, J. B., Gallus, Episc. Ccnoman. (f 1855), scripsit institutiones theol. in usum seminariorum. Burghaber, Ad., Germanus, S. J. (1608—1687). Praeter alia opuscula tum philosophica tum theologica scripsit centurias selectorum casuum con­ scientiae tres, quae late spargebantur. ** Busenbaum, Ilerm., Germanus, S. J. (1600—1668), notissimus ex „Medulla theologiae moralisu, quae inter alios nacta est celeberrimos commen­ tatores, Lacroix et S. Alphonsum. Liber ille innumeras habuit editiones, quarum prima erat ex anno 1650; ultima, quam auctor ipse paraverit, videtur fuisse editio quadragesima, quae post ejus mortem 1670 pro­ diit, attamen secutae sunt etiam innumerae aliae. C. T Cabassutius, Gallus, Congr. Orat. (1604—1655), scripsit juris canonici theo­ riam et praxin. * Cajetanus (Thomas de Vio), Italus, 0. Praed., Praep. gen., Card, et Archiepiscopus Panorm. (1469—1534). Opera: Summula casuum, in Summam S. Thomae etc. f* Camargo, Ign. de, Hispanus, S. J. (1650—1722). Op.: Regula honestatis moralis. ** Candidus, Vine., Italus, 0. Pr., magister S. Palatii sub Innoc. X. (1573 ad 1654), scripsit illustriores disquisitiones morales. Capreolus, Joan., 0. Pr. (f 1415), scripsit commentarios in libros sententiarum. Catalogus scriptorum de theologia practice. 799 Caramuol, (do Lobkowitz), Hispan., 0. Cisterc. (1606—1682), Episc. Campan. ct Vigevan., vir portentosi quidem ingenii, sed non satis limati judicii, atque in opinionibus moralibus laxiora sectans: de quibusvis fere rebus scripsit, 77 vol. in fol. ♦* Cardenas, Joan, de, Hispanus, S. J. (f 1684). Opus praecipuum est Crisis theologica, pluribus in locis prelo commissum. S. Carolns Borromaeus, Cardin, et Archiep. Mediolanensis (1538—1584); hic laudari meretur propter instructiones pastorum et monitiones ad clerum, f Carrière, Gallus, Congr. S. Snip, (f 1864). Ejus opera sunt: Praelectiones theolog. majores, de jure et justitia, de contractibus, de matrimonio. ** Castropalao, Ferdin., Hispanus, S. J. (1581—1633). Opus morale tractans universam theol. moralem in 7 tomis in fol. distinctam, tum Lugduni, tum Venetiis saepius prodiit. Chokier, Canon. Leod. 1621, scripsit de jurisdictione Ordinarii. f Collet, Petr., Gallus (1697—1770), continuator Tournely, probabiliorista et, teste S. Alphonso, in severas sententias generatim deflectens, alioqui scriptor doctus et eruditus; praecipua opera sunt: theologia moralis universa; dictionnaire des cas de conscience; traité des dispenses; trait' des indulgences et du jubilé. *♦ Comitolus, Paul., Italus, S. J. (1544—1626). Opus „Consilia seu responsa moralia" ansam dedit, eum inter adversarios probabilismi collocandi — id quod alii recte fieri negant. f* Concilia, Daniel, Italus (1686—1756), acerrimus probabilismi impugnator et auctor feracissimus. ** Coninck, Aegid., Belga, S. J. (1571—1633), secundum S. Alphonsum auctor classicus, Lessii discipulus et in cathedra theolog. Lovanii suc­ cessor, scripsit de sacramentis et censuris, de virtutibus. t* Contenson, Vine., Gallus, 0. Pr., in juvenili aetate 33 annorum vita functus est(f 1674), rigidarum opinionum assecla; ceteroquin ejus opus „theologia mentis et cordis" non est sine laude. Coriolanos, Italus, Ord. Gap. (circa 1618), edidit librum de casibus reservatis. ** Corradus, Pyrrh., Italus, Canonic, (saec. 17.), notus ex opere „praxis dispensationum Apostolicarum", quod in quaest. de matrim. etc. notatu dignum est. Costantini, Victor, Italus, scripsit Institutiones theol. moralis, 3 torn. S0., Prati 1881—1883. * Covarnivias, Did., Hispanus (1512—1577), Ep. Segobiensis, celeber jurista. Opera omnia pluries recusa 2 tom. in magno fol. constant, consulenda prae­ cipue in materia de justit., dematrimon., et variis quaestionibus canonicis. Craisson, D., Gallus, edidit manuale juris canonici nitide compositum, primo 1863 prelo commissum (Pictavii), dein saepius recusum. f Cnniliati, Fulg., Italus (1685—1759), 0. Pr., scripsit universae theologiae moralis accuratam complexionem. D. De Hordt, P. J., Belga, scripsit sacrae liturgiae praxin, librum, qui pro sacrarum functionum praeceptis cognoscendis multum utilis est, Lo­ vanii 1852 et deinceps. ♦♦ Dclbenc, Thom., Italus, cleric, reg. (circa 1649), scripsit de immunitate ecclesiastica. 800 Catalogus scriptorum de theologia practica. Delrio, Martin., Bclga, S. J. (1551—1008), cujus opus „disquisitiones ma­ * gicae 1, quamquam etiam inutilia et fabulosa continet, tamen multa utilissima tradit, quibus superstitionis malitia penitius cognoscatur. Del Vecchio, J. A., Italus, in compendium redegit theologiam Scavini, Me­ diolani 1880. Diana, Ant., Italus, O. Theat. (1585—1663), auctor aliquando est benignior: ejus opus „resolutiones morales ** in editione altera in ordinem plane alium redactum est, atque in editione priore. ** Dicastillo, J., Hispanus, S. J. (1585—1653), scripsit de sacramentis, de juramento, de censuris, de justitia et jure etc. Dieckhoff, B., Germanus, professor Monasteriensis (1802—1858), scripsit com­ pendium ethicae christianae, Monasterii 1852—1864 (cont. do Scholz). Dionysius Carthusianus (de Rykel vel Leewis, 1402—1471), dictus doctor exstaticus, permulta opera moralia, ascetica et mystica scripsit: praecipua, quae nostram materiam respiciunt, sunt commentarii in libros sentent., de doctrina et regulis vitae christianae, de vita sacerdotali recte instituenda, de ordinum ac statuum institutione, prolapsione, reformatione. ** Duarte, Did., Italus, O. S. Fr. (circa 1700), scripsit brevem expositionem propositionum a S. Sede damnatarum, Romae 1712. Duhamel, J. B., Gallus (1624—1706), prof. Parisiensis. Op.: Theologia speculatrix et practica. Durandus de S. Portiano, Ord. Pr., Mag. S. Pal. et Ep. Meldensis (f 1331), vocatus doctor resolutissimus, eo quod magna libertate suas sententias, aliquando singulares, aliorum sententiis opposuit; scripsit commentarios in libros sententiarum et de jurisdictione ecclesiastica. E. f Ehrentreich, Ad., Germanus, S. J. (circa 1700), scripsit plura opuscula, quibus opem ferret doctrinae a Th. Gonzalez propugnatae, non licere sequi opinionem minus probabilem, relicta probabiliore. ** Elbel, Benj., Germanus, O. Min. (f circa 1760), inter primarios scriptores theologiae moralis numerandus, scripsit per modum conferentiarum theologiam decalogalcm et sacramentalem. f* Elizalde, Mich., Hispanus, S. J. (1616—1678). Lugduni prodiit 1670 ejus opus sub ficto nomine Ant. Celladei „Recta doctrina morum * 1. Engels, L., Germanus, O. S. B. (f 1674), unus ex celebrioribus scriptoribus juris canonici. Manuale parochorum et collegium universi juris canonici saepissime recusa sunt. ** Escobar, Ant., Hispanus, S. J. (1589—1669), scripsit, praeter libros exegeticos, universam theologiam moralem, et opus cui titulus „liber theo­ logiae moralis 24 S. J. doctoribus reseratus ** , quod opus vivente auctore 40 editiones habuit, celebrius etiam factum calumniis, quibus Pascal in suis „les provinciales etc.“ hunc librum impetiit. ** Esparza, Mart, de, Hispanus, S. J. (1606—1676). Praecipuum ejus opus est cursus theologicus in decem libros et duos tomos distributus, in quo pertractat totam theologiam secundum summam S. Thomae; posterior editio (Lugduni 1685) aucta est duplici tractatu ejusdem auctoris de usu licito opinionis probabilis. Catalogus scriptorum de theologia practica. 801 F. +♦ Fagnani, Prosp., Italus (1587—1678), canonista maximo eruditus et doctus, at valdo rigidas sectans sententias: quamquam 44 annos natus lumen oculorum amisit, tamen dictavit commentaria in libros decretal. ♦♦ Fagundcz, Steph., Lusitanus, S. J. (1577—1645), scripsit tractatus in quin­ que Ecclesiae praecepta, in decalogi praecepta, de justitia et contractibus. Fcijo, If. J., Belga, professor Lovaniensis, scripsit eruditum opus de im­ pedimentis et dispensationibus matrim. ed. 2. Lovanii 1874. ♦* Ferraris, Luc., Italus, O. Min. (f circa 1670); ejus opus notissimum „Prompta bibliotheca juridica, canonica etc.u etiam post auctoris obitum saepius recusum est. ** Filliucci, Vine., Italus, S. J. (1556—1622), sub Paulo V. poenitentiarius R. Pontificis ad S. Petr., scripsit quaestiones morales 2 tom. in fol. et synopsin universae theologiae moralis. S. Franciscus Sales., Ep. Genev. et Doctor Eccl. (1568—1622), qui in com­ pluribus scriptis asceticis utilissima tradidit atque etiam in monitis ad confessorios hosce practice instruxit. ** Francolini, Balth., Italus, S. J. (1650—1709); complures libri satis utiles ab eo exstant: Clericus Bomanus contra nimium rigorem munitus etc., de dolore ad sacramentum poenitentiae necessario, de disciplina poenitentiae libri tres. f* Franzoja, Aug., Italus (γ 1760), paravit editionem theologiae Lacroix et Zaccariae cum notis, in quibus rigidissimum se ostendit. Frassinelti, Jos., Italus (f 1868), scripsit compendio della theologia mor. di S. Alfonso, ed. 3. Genova 1867, quae prioribus praeferri debet, quum auctor in ea illa expunxerit, quae nimis benigna erant; et manual· pratico pel parroco novello. Fridericus a Jesu, Germanus, O. Carni. (1721 —1788); collegit ex operibus Benedicti XIV. et casibus conscientiae sub ejus auspiciis habitis uni­ versam theolog. mor. tripartitam. Fricdhofl', Fr. (1821—1878), professor Monasteriensis, gennanice conscripsit theologiam moral, generalem 1860, specialem 1864. ** Fumus, Barth., Italus, O. Fr. (f 1545), scripsit summam theologiae mo­ ralis, „Armillam“ dictam. G. Gallo, Thom., Italus, S. J. Post plures annos in missionibus apud Indos et infideles peractos scripsit suppetias missionariorum, Romae 1872, 4 tom. in parvo 8°. *♦ Garcias, Nie., Hispanus (saec. 17.), in utroque jure celeber, scripsit de beneficiis, de dispensationibus. Gardellini, Aloys., Italus, collector decretorum authenticorum S. Ii. C., quae ipse ad ann. 1826 perduxit, ipso defuncto, alii deinceps suppleverunt. Gassncr, Andr., professor Salisburg., germanico conscripsit plures libros pastorales: Manuale theologiae pastoralis 3 vol. 1868, dein brevius: theo­ logiam pastoralem 1881 Salisburgi. Gauine, J. Libro „Manuel des confesseurs" ex compluribus praeclarorum et sanctorum virorum in cura animarum maxime versatorum dictis et scriptis monita pro confessariis collegit: (editiones gallicae prae trans­ lationibus commendandae sunt). Lehmkuhl, TlieoL mor. Π. Edit. 4. 51 802 Catalogus scriptorum n foro conscientiae. Navarrns, v. Azpilcueta. Neumayr, Fr., Germanus, S. J. (1697—1765), praeter innumera opuscula ascotica etiam in defensionem probabilismi scripsit. ** Neusser, Bruno, Gallus, Ord. Min. (circa an. 1680), scripsit Elucidationem bullae cruciatae et Polyanthea theologo-morali-canonica. Ncyragnct, D., Ruthen., libro suo ^Compendium theol. niorf S. Alphonsi libros contrahere studuit. Tolosae 1839. f* Nicole, Petr., Gallus (1625—1695), Jansenianus, in latinam linguam vertit et notis auxit opus „les provinciales14 fictitio nomine Wendrock; inter alia innumera opera suo modo eminet „Essais de morale11. Ninzatti, Joan., Italus, scripsit Theologiam S. Alphonsi, 2 vol. in 8°. dige­ stam et in novum ordinem redactam, edit. 2. Venetiis 1882. O. f* Obstruct, Joan., Belga (1651—1720). Moriturus quidem declaravit suam sub Ecclesiae auctoritatem submissionem, vivus autem Jansenianorum oraculum fuit; in scriptis suis moralibus probabilismi acerrimus im­ pugnator; in indicem librorum prohibitorum relatum habes ejus librum: „Pastor bonus, seu de officiis et praxi pastorum." Ochagavius, Petr., Hispanus (circa 1620), Salmanticae Horuit; scripsit */<■ sacramentis in genere et in specie. Ostiensis (Henricus de Segusia, f 1271), Ep. Ostiensis et Cardin., scripsit Summam auream. * Oviedo, Fr. de, Hispanus, S. J. (1602—1652), docuit variis in academiis disciplinas philosophicas et theologicas, in moralibus imprimis versatus; scripsit in S. Th. I. II., separatim de virtutibus theologicis. P. Palastliy, edidit thcolog. morum cathol., 2 vol., Ratisb. 1861. * Pallavicini, Sforza, Italus, S. J., Cardin. (1607—1667), notissimus ex sua ,,Historia Concilii Trid."; scripta ejus, quae theologiam moralem spe- 808 5 I f t 1 Catalogus scriptorum de theologia practica. étant, efferri merentur: disputationes in I. II. S. Th., assertionum theo­ logicarum libri 5. Palla vicini , Fr. M., Italus, S. J. (f circa 1790), scripsit U sacerdote santificato . . . nella retta amministrazione della penitenza, opus etiam in alias linguas translatum, propter pietatem et instructionem expetitum. * Paludanns, 0. Pr. (Petrus de Palude), Gallus, Patriarcha Hierosoly­ mitanus (f 1342), scripsit praeter alia opera commentarios in libros sententiarum, qui in 3. et 4. librum typis impressi exsistunt, Parisiis 1540, 2 vol. in fol. * Panormitanus, Abbas (Nicolaus de Tudcschis), 0. S. B. (1370—1443), scripsit commentaria in libros decretal., consilia, quaestiones. Pasqnaligo, Zach., Italus, Ord. Theat. (f 1604), scripsit praeter opus clas­ sicum de sacrificio novae legis, complura alia opera moralia, quorum tamen nonnulla in „indicem“ relata sunt „donec corriganturu; propendet auctor in benigniores opiniones. Passerinns, Petr. Mar., Ο. P. (1594—1677). Praeter commentaria in 1.2.3. decret. VI. plura opera moralia scripsit: de hominum statibus et officiis, de statu perfectionis episcop., de religioso statu etc., sed imprimis lauda­ tur „de electione canonica". t* Patnzzi, Vine., Italus, 0. Pr. (1700—1769), apologeta versatus, sed in re morali rigidus, S. Alphonsi adversarius erat, quem scriptis propter be­ nigniores opiniones impugnavit. Panwels, canon. Lovan. (f 1713), scripsit theologiam praclicam- (p toni, in 12°), in qua tractatus de casibus reservatis excellit. Pellizarius, Franc., Italus, S. J. (1596—1651). Opera ejus pervulgata sunt: Tractatio de monialibus et Manuale regularium. Utrumque opus quidem longe post mortem auctoris in indicem relatum est, donec corrigatur: quapropter videri debet, ut comparetur editio aliqua, quae sit juxta editionem Rom. 1755 correcta. Pettschacher, Ben., Germanus, 0. S. B. (f 1701), Salisburgi theologiam scholasticam docuit; scripsit ex iis, quae mores spectant, de sacramentis in genere et de bapt., Euch.; imprimis vero de restitutione. Phillips, Georg. (1804—1872). Monachii et Vindobonae docuit jus canonicum. Auctor inter recentiores sane celeber scripsit germanice nHandbuch des Kirchcnrechts" torn. 7 in 8°., et pro compendio „Lehrbuch des Kirchenr.u Pichler, Vit., Germanus, S. J. (1670—1750). Magna laudo excipiebantur ejus opera tum polemica seu apologetica, tum canonica. Successit in docendo jure can. celeberrimo Schmalzgrueber, cui non erat secundus. Pignatelli, Jac., Italus, notus ex opere suo ncon saltation es canonicae"·. ul­ tima editio (tertia) ab auctore recognita videtur prodiisse Venetiis 1687. Pirhing, Ilenr., Germanus, S. J. (f 1679), academiae Dilinganae decus, varias disciplinas theologicas ibi docuit, theol. moralem, jus canonic., sacras literas ; apud posteros nomen sibi conciliavit praecipue ex variis operibus juris canonici. Pitonius, Franc. Mar., Episcop. Imeriae (f 1723), collegit disceptationes ec­ clesiasticas, iu quibus invenies collecta tum decreta divers. Congreg., tum decisiones Rotae Rom. Plattol, Jac., Belga, S. J. (1608—1681). Exstat ejus opus „synopsis cursùs theologici", quod concinnitate commendatur: continet quaestiones tum speculativas, tum practicas. Catalogus scriptorum de theologia practica. 809 Polanco, J., Hispanus, S. J. (f 1617). S. Ignatio diu a secretis fuit: composuit directorium confessarii et insignem libellum ^method. juvandi marientes". f* Pontas, Joan., Gallus (1G38 —1728), conscripsit diclionarium casuum con­ scientiae. Pontius, Basii., Hispanus, O. S. A. (1569—1629), celeberrimus in uni­ versitate Salmantic. S. theologiae lector. Inter ejus opera ut classicum eminet de sacramento matrimonii. Portel, L., Lusitanus, 0. S. Fr. (circa med. saec. 17.), scripsit plura, quae ad casuisticam pertinent: responsa moralia, dubia regularium. Potestas, Eel., Italus, 0. Min. (f 1702), casuisticam excoluit; scripsit examen ccclesiasticum. Prickartz, Jos., Bohemus, 0. Pr. (f 1757), scripsit theologiam moralem (8 tom. in 8°), in qua non morales tantum, sed etiam canonicas et dogmaticas quaestiones pertractat. Probst, Ferd., plures edidit libros in nostra materia versantes, lingua quidem germanicâ: Kathol. Noraltheologie, Tübingen 1848, 2 vol.: Verwaltung des hohenpriesterlichen Andes, Breslau ed. 2. 1885; Theorie der Seelsorge, item ed. 2. 1885 — praeter liturgica opera. Primer, Jo. Evang., ex recentis aetatis scriptoribus merito inter celebriores numeratur; scripsit germanice de jure et „Lehrluch der kathol. Moraltheologic11. Ed. 2., Friburgi 1883. Q· Quarto, Paul. Maria, Italus, Cler. reg. (circa annum 1650), scripsit com­ mentar. in rubricas Missalis; discussionem casuum Episc. reservatorum; prius illud opus inter classica recensetur. Quintanadueiias, Ant., Hispanus, S. J. (1615—1651), scripsit singularia theologiae moralis. R. Raphael a S. Joseph, 0. Carm., prof. coll. Gandav., scripsit Institutiones fundamentales theologiae moralis (Alosti 1884), in quibus profunde tractat de actibus humanis et conscientia. Bassler, Christoph., Germanus, S. J. (n. 1654, f circa 1730). Praecipuum ejus opus de theol. morali est „Nonna recliu, in quo defendit aequiprobabilismum eodem sensu et vix non iisdem verbis, quibus eum pro­ posuit S. Alphonsus, ut sc. liceat sequi sententiam libertati faventem etiam minus tutam, non tamen quando notabiliter minorem probabili­ tatem habere videatur. S. Raymundns a Pennafort (1175 — 1275), quem insignem sacramenti poeni­ tentiae ministrum Ecclesia appellat, jussu Gregorii IX. libros decre­ talium redegit. Rebellas, Ferd., Lusitanus, S. J. (1547—1608), perperam pro probabilismi adversario habetur; scripsit de justitia et jure. Reders, Norb., Germanus, 0. S. Fr. (1748—1792), scripsit doctrinam catho­ licam de decem praeceptis decalogi et septem N. T. sacramentis. Reding, Aug., Helvetiis, O. S. B. (1625—1692), summa scientiae opinione floruit, scripsit theologiam scholasticam universam (tom. 13 in fol.), praetor alia diversi generis opuscula. SIO Catalogus scriptorum de theologia practice. *♦ Reginaldus, V., Gallus, S. J. (1543—1623). Palmare ejus opus, a S. Fran­ cisco Salesio magnopere commendatum, est „Praxis fori Poenitcntialis"; accedunt alia opuscula: compendiaria praxis difficiliorum casuum; de prudentia confessarii et ceteris requisitis; tractatus de officio poenitentis. ** Rciffenstuel, Ânacl., Germanus, O. S. Fr. (1641—1703), scripsit theo­ logiam moralem, forte celebrior etiam evasit ex juris canonici elucidationc. Ceterum ejus theologia moralis tanti habebatur, ut paucis annis quin­ decies et universim plus quam tricies ederetur. ** Renter, Joan., Germanus, S. J. (1690—1762). Treviris magna cum laude docuit; ejus „theologia moralis" (4 vol. in 8°) pluribus in locis recusa soliditate doctrinae et perspicuitate excellit; magis etiam in suo genere excellit practica instructio in excipiendis confessionibus, cui est titulus Neoconfassarius, nostrae aetate tum Parisiis, tum Ratisbonae iterum editus. ** Rodriguez, Emmanuel, Lusitanus, 0. S. Fr. (γ 1613), celeber propter scientiam juris canonici et theologiae moralis, apud posteros notissimus mansit ex opere „quaestiones regulares et canonicae". Rohling, Aug., Germanus, Professor Pragensis, scripsit, quum in America theologiam moralem doceret, medullam theologiae moralis, S. Ludovici 1875. ** Roncaglia, Constant., Italus, 0. Matris Dei (1677—1737), scripsit praeter alia universam theologiam moralem (2 tom. in fol.), quae brevi inter­ vallo pluries recusa est, atque etiamnunc multum aestimatur. Rosmer, Paul., Belga, S. J. (1605—1664). Notari meretur ejus libellus de jure et justitia, et tractatus de sacramento et virtute poenitentiae. S. ** Sa, Emman., Lusitanus, S. J. (1530—1596), a S. Pio V. in magna aestima­ tione habitus. Ejus opusculum nAphorismi confessariorum" propter quasdam opiniones singulares a magistro S. Palatii correctum est, atque postea (anno 1603) prohibitae sunt editiones, quae non secundum Ro­ manam correctionem essent excusae. Ceteroqui libellus ita correctus innumeras fere habuit editiones. Scriptor celebrior etiam est propter libros exegeticos in S. Scripturam. Sabetti, Al., S. J., compendium theologiae moralis a Gury et Ballerini compositum in novam et breviorem formam, praecipue pro America septentr., redegit, ita tamen ut non alienam tantum, sed suam etiam sententiam ubique dicat. Neo-Ebor. 1884, ed. 2. 1887. *♦ Sabinus, Fr., Italus, 0. Min. (1665—1742), scripsit opus, cui titulus „lux moralis". f Saettler, Gasp., doctor Argentin, (f 1779), probabiliorista moderatus, scripsit theologiam moralem universam, 5 vol. in 8°. ** Salas, Joan., Hispanus, S. J. (1553—1612), scripsit in I. II. S. Thomae disputationes, in quibus praeter alia tractat dona Spiritûs Sancti, vir­ tutes, habitus; dein in II. II. de contractibus. *♦ Salmanticenses, quo nomine noti sunt editores „cursus theol. moralis", 0. Carm.: opus illud 6 tom. in folio S. Alphonsus propter magnam eruditionem, quam prae se fert, multum aestimabat; dolendum tamen est, quod non semper accurate et fideliter sententiam eorum auctorum, qui laudantur, discere possis. Catalogus scriptorum de theologia practica. 811 ♦* Salon, Mich., Hispanus, O. S. A. (1538—1620), reliquit opus de justitia in IL II. S. Thomae. ♦* Sanchez, Thom., Hispanus, S. J. (1550—1610), quem S. Alphonsus virum sanctum appellat, celeber imprimis ex opere suo „disputationes de S. matrim. sacramentou, dein ex opero „in decalogum * (lib. 7), et „consilia moralia *. Sanctius (Sanchez), Joan., Hispanus (γ circa 1620), versatissimus in theologia morali, sed in opinionibus suis nimis benignus. Praecipuum opus sunt selectae et practicae disputationes de administrat, sacrament. Sargar, Eliseus, Germanus, O. S. Fr. (circa 1730), collegit casus conscientiae per modum conferentiarum. Sasserath, Rein., Germanus, 0. Min. Conv. (f ciica 1780), scripsit cursum theologiae moralis. *♦ Sayrus, Gr., Anglus, 0. S. Ben. (t 1602). Quamquam annos natus nondum 32 morte ereptus est, complura et egregia scripta reliquit ad mores spectantia, inter quae praecipuum opus est clavis regia casuum conscientiae. Scaramelli, J. B., Italus, S. J. (1688—1752), notus et commendandus tum propter directorium mysticum, quo ex probatissimis scriptoribus enu­ cleate tractat dc donis spiritualibus extraordinariis, tum propter directo­ rium asceticum, quo ordinarium viam christianae perfectionis pertractat. /** Scaviui, Petr., Italus, omnino secutus S. Alphonsum propria methodo quaestiones distribuens conscripsit theologiam moralem, brevi post ejus mortem 13° editam. Scheicher, J., germanice scripsit theol. moral, generalem, 1885. — Cf. etiam Binder. ** Schildere, Ludov., Belga, S. J. (1606—1667), reliquit synopsin de sa­ cramentis Ecclesiae, de principiis conscientiae formandae tractatus sex. Sehmalzgrueber, Franc., Germanus, S. J. (1663—1735), floruit in academiis Oenipont., Diling, Ingolstad.; ejus libri canonici magno pretio habentur. Schmler, Franc., Germanus, 0. S. B. (f 1728), item celeber canonista in universitate Salisburg.; ejus quoque opera juris canonici multum aesti­ mantur. Schneider, Jos., Germanus, S. J. (1821—1884), quam pluribus scriptis sive asceticis, sive liturgicis notus. Ad nostram disciplinam aliquatenus spectat liber apud sacerdotes pervulgatus „Manuale sacerdotum * , in quo auctor etiam ea, quae ad administrationem sacramentorum, maxime poe­ nitentiae, pertinent, pro usu practice breviter exposuit. (Ed. 11. Z8S7.) Praeterea paravit editionem novam eamque auctam Lucidi, do visi­ tatione S. liminum, Romae 1883; editionem germanicam libri Maurel, de indulgentiis. Schuech, J., 0. S. B., germanice scripsit manuale theologiae pastoralis, Innsbruck 1884, ed. 7., quod inter compendia theologiae pastoralis cum laude effertur. Schulte, Friedr. von. Ejus opus „Eherecht *, quod germanice conscripsit ante suam apostasiam, inter sui generis opera recontiora laudari meretur. Schwane, Jos., doctor Monasteriensis, notior quidem ex erudito opere germanico „Historia dogmatum * , etiam scripsit germanice: 1) do contra­ ctibus, Münster 1872, ed. 2.; 2) theologiam moralem specialem, Friburgi 1878; 3) eandem generalem ibid. 1885. i 812 Catalogus scriptorum de theologia practica. Scotiis, Duns, O. S. Fr. (1266 —1308), celeberrimum illud ingenium, qui in pro­ lixis suis commentariis in magistrum sententiarum quaestiones theologi­ cas acutissime pertractat, atque nomen Doctoris subtilis sibi comparavit. ** Sfondrati, Coei., Mediolan., O. S. B., Cardinalis (1614—1696), vir doctrina et virtute insignis. Quam plurimis laboribus distentus, tamen non pauca scripta reliquit, inter quae unum est ad disciplinam moralem spectans „de lege in praesumptione fundata". * Silvester (Prieras), Italus, O. Pr. Praepos. general, (f 1523), a quo ha­ betur Summa Silvestrina. Simar, Theoph., germanice conscripsit brevem theologiam moralem (ed. 2. Friburgi 1877), pro suo fine, quo principia eorumque cohaerentia evol­ verentur, concinno et erudite compositam ; suppleri tamen debet prac­ tica tractatione pro confessariis. ■*· j f* Sinnigh, J., Hibernus, doctor Lovan. (f 1666), Jansenii tenax defensor, in doctrina morali rigidissimus, statuens thesim: „non licet sequi opi­ nionem vel inter probabiles probabilissimam Soell, Ant., Germanus, S. J. (1693—1741), plures tractatus, praecipue ca­ nonici juris, scripsit, qui in unum volumen collecti exstant, i. e. tractatus singulares: de legibus, de praescriptionibus, tributis etc. ** Soto, Dominic., Hispanus, O. Pr. (1494—1560), celeber theologus in Cone. Trid., et professor in universitate Salmant., scripsit in libros sententiarum et de justitia et jure. \ ·»*» Sotus, Petr. Hispanus, O. Pr. (f 1563), scripsit de institutione sacerdotum. ** Sporer, Patrit., Germanus, O. S. Fr. (f 1714), scripsit th eoi. moralem, quam divisit in decalogalem et sacromentalem; etsi aliquando benignior est in sententiis, generatim tamen solide et erudite scripsit. Stapf, Ambros., Germanus, theologiam moralem scripsit, quae 1855 Oeniponti septimo recusa est; at, teste Ern. Müller, ad praxim non sufficit. Stoz, Matth., Germanus, S. J. (f 1678), scripsit „tribunal poenitentiaeu, quod tamen quominus perficeret, morte praeventus est: quare Joannes Stoz, ejus frater, posteriorem partem supplevit. Struggl, Marc. M., professor Vindobon., O. servor. B. Μ. V. (f 1760), scripsit theologiam universam, quae jure merito aestimatur. Suarez, Franc., Hispanus, S. J. (1548—1617), cujus laudibus aliquid ad­ dere velle, detraxisse videtur. Quum fere de universa philosophia et theologia omnibusque quaestionibus cum vasta eruditione ct acri in­ genio non magis, quam cum modestia et pietate scripserit, supersedeo indicare illos tractatus, qui moralem theologiam spectant. Sylvius, Franc., canonic, et decanus Duacensis (1581 —1649), insigni doctrina et virtute praeditus: ejus opera pluribus in locis edita maxima ex parte constant commentariis S. Thom., insuper ad moralem theol. spectant resolutiones variae. ** ** ** Taberna, J. B., Belga, S. J. (1622—1686). Ejus synopsis theologiae practicac, post mortem edita, miram subiit sortem. A. S. Alphonso ejus doctrina rigidior habetur; nihilominus brevi postquam opus lucem aspexit, aliquibus visa est benignior, ita ut a nota laxitatis defendi deberet. Tabiena, Joan., Italus, O. Pr. (circa 1525), conscripsit Summam Tabienam scu summam summarum. Catalogue scriptorum de theologia practica. 813 Tamburinl, Thom., Italus, S. J. (1591 — 1G75, distingui debet ab Ascan. Tamburini, Ord. Vallisumbros. Gener., qui de jure abbatum scripsit et de jure abbatissarum), auctor, ut ait S. Alph., nimis benignus, sed hac nota illum propterea afficit, quia aliorum auctoritati ille auctor nimium defert atque ex externa auctoritate facilius opiniones probabiles dicit: nam quando ex rationibus internis ipse suam opinionem profert, ejus sententiae et doctrinae a S. Alph. magnopere aestimantur; idque qui­ libet merito fieri viderit, qui ejus opera penitius inspexerit. Scripsit: in decalogum, de sacramentis, de praec. Eccles., methodum expeditae con­ fessionis, methodum expeditae Communionis, de SS. Missae sacrificio : quae tamen in quibusdam editionibus in unam collecta invenies sub titulo: ntheologia moralis". ** Tanner, Ad., Germanus, S. J. (1572—1G32), a pluribus Germaniae uni­ versitatibus avide expetitus, theologiam docuit Ingolstadii, Monachii, Vindobonae, Pragae. Scripta praecipua: disputationes theolog. in sum­ mam S. Thomae; universa theol. scholastica specui, et practica. Tappeliorn, A., germanice scripsit Anlcitung zur Vencaltung des hl. Busssacramentes, ed. 3. 1886, Dülmen. *♦ Terillus, Ant, Anglus, S. J. (1G23—1G76), scripsit: Fundamentum totius theologiae mor. seu de conscientia probabili ; de eodem argumento tract.it opus posthumum: regula morum. Thesaurus, Car., Italus, S. J. (1587—1655). Opus „de poenis ecclesiasticis * ab ipso secundo editum postea (1760) Giraldi, O. Cler. reg., auxit at­ que denuo edidit. Recentissima editio prodiit Romae 1831. S. Thomas Aquinas, Doctor Ecclesiae (1225—1274), princeps theologiae scholasticae, cujus laus nostra commendatione plane superior est. Ejus summae theologicae pars II mirifice explanat ea, quae ad diver­ sas virtutes, vitia, peccata attinent. * Toletus, Franc., Hispanus, S. J., Cardin. (1532—159G). Ejus „insfructio sacerdotum" a S. Franc. Salesio sacerdotibus multum commendabatur; commentaria ejus in Summam S. Thomae nostra aetate ex autographo edita sunt vol. 4, Romae 1869 et 1870. Trovainala, J. B., Italus, O. Pr. (saec. 15.), scripsit Summam, quae vocatur „Bosellau. ** Trullenchus, Joan. Alg., Hispanus (f 1633), reliquit plura opera moralia: in decalogi ct Ecclesiae praec.; praxim sacramentorum ; de jure parochi. Tnrrianus, Aloys., Hispanus, S. J. (1562—1635), complura opera edidit, praesertim moralem theologiam spectantia, sc.: de fidt, spe, caritate, prudentia; de justitia; selectas disputationes in theologiam scholasticam, positivam et moralem; summam theologiae moralis. U. Vgolinns, Barth., Italus, Ord. Erem. S. Aug. (saec. 1G), scripsit de cen­ suris et irregularitatibus.** ** Valentia, Greg. a, Hispanus (1557—1603), docuit Romae, Dilingae et Ingolstadii, notus ex disputationibus in „Congr. dc auxiliis*. Praeter complura opuscula apologetica edidit commentarios theologicos, in qui- 814 Catalogus scriptorum de theologia practica. bus (in tom. 2 et 3) tractat praeclare de virtutibus atque materiam summae S. Thomae II. Van-Egcren, J. W. S., Canonic. Ultraj., edidit in compluribus fasciculis Notationes de selectis quibusdam materiis practicis. Ultrajecti 1S70—1880. Van-Espcn, Belga (1646—1728), Jansenista, in scriptis suis auctoritatem ec­ clesiasticam, maxime Rom. Pontificis, deprimit: opus ejus praecipuum est jus ecclesiasticum universum. Varceno, G. de, O. Capuc., scripsit compendium theologiae moralis ex libris Scavini, Gury, Charmes concinnatam, ed. 8. 1887, Augustae Taurinorum. Vasquez, Gabr., Hispanus, S. J. (1551—1604), docuit Romae et Com­ pluti theologiam, vir tum doctrina, tum religiosa virtute conspicuus. (Benedictus XIV. Vasquezium et Suarezium duo luminaria theologiae vocavit.) Scripsit commentarios in Summam S. Thomae, scilicet in L; in /. //. ; in III.; dein (in II. II.) opuscula moralia de eleemosyna, de scan­ dalo, de restitutione etc. ** Velasco, Achat., Hispanus, O. Pr., Episc. Oriolensis (f 1655), collegit casus conscientiae. Vering, Fr. H., doctus editor libellorum periodicorum „Archiv fiir kathol. Kirchenrechtu; notus ex opere „Lehrbuch des katholischen und protestantischen Kirch enrechtsu, ed. 1. 1876, ed. 2. 1882. Friburgi. Vibaldus, M. Alph., Italus, Congr. S. Salvat. (1544—1605), edidit candela­ brum aureum (de sacram, et de poenis ecclesiast.). ** Victoria, Franc, de, Hispanus, O. Pr. (f 1549), celeberrimus praeceptor celeberrimorum discipulorum, inter quos numerantur: Dominic. Soto, Barth. Medina, Melch. Canus. Villada, Paul., Hispanus, S. J., scripsit casus conscientiae his praesertim tem­ poribus accommod. 3 tom. (Bruxellis, Vromant, 1884—1887), in quibus praecipue liberalismus ejusque consectaria practice pertractantur. ** Villalobos, Hispanus, O. S. Fr. (f circa 1630). Postquam per 30 annos do­ cuit, edidit: Suma de la leologia moral y canonica et Manual de confesores. ** Viva, Domin., Italus, S. J. (1638 — circa 1710). Opus maxime divul­ gatum est trutina theologica seu explicatio thesium damnatarum; prae­ terea reliquit: cursum theologico-moralem; opuscula theologico-moralia. Vogler, Jos., Germanus, S. J. (1661—1708). Missis opusculis, quae scripsit, imprimis commendandus est liber, cui titulus „Juriscultor theologus practice instructus circa obligationes restitutionis". ** Voit, Edm., Germanus, S. J. (1707—1780), scripsit theologiam moralem per modum casuum conscientiae, quae saepissime impressa est, atque etiam nostra aetate multum aestimatur. Volpilicre, Phil, de, (c. 1590), scripsit theologiam speculativam et practicam. W. "Wading, Petr., Hibernus, S. J. (1580—1644), cognatus celeberrimi illius Wading O. S. Fr. annalistae, scripsit de contractibus. Wagemaun, Lud., Germanus, S. J. (1713—1792), scripsit synopsin theologiae moralis, quae saepissime est recasa. Walsh, G. J., Hibernus, Archiep. Dublin., scripsit opusculum ^tractatus de actibus humanis", Dublinii 1880, in quo acute et profunde diversas quaestiones pertractat. Catalogus scriptorum de theologia practica. 815 Weber, J., germanice scripsit de impedimentis can. matrimonii, ed, 3. 1883. Friburgi. Werner, Car., germanice scripsit System der christl. Eth il:, Regensb. 1850 u. a. 1852; dein Enchiridion theol. mor., Vindob. 1863. Wex, Jac., Germanus, S. J. (f 1711), docuit Ingolstadii et Oeniponti. Praeter alios librum scripsit, cui titulus „Ariadne Carolino-Canonicau. Wiestner, Jae., Germanus, S. J. (1640—1709). Postquam per 17 annos jus canonicum docuerat Ingolstadii, conscripsit suas institutiones canonicas. f* Wigandt, Mart., Germanus (circa 1700), Vindob. docuit; scripsit opus saepius recusum tribunal confessoriorum et ordinandorum. Wiggers, Joan., Belga (1571—1639), Leodii et Lovanii summa cum laude docuit; scripta ejus, quae nostram disciplinam spectant, sunt: com­ mentar. in S. Thom. I. IL, IL II., sc. de virtutibus theolog., de jure et justitia ceterisque virtut. cardinalibus cum annexis. Wirceburgensis theologia dogmatica etc. et moralis, quae in suis quoque moralibus lucubrationibus non infimum locum tenet, quamquam uber­ tate singularum quaestionum non ita instructa est. Wirtliiniillcr, J. B., professor Monacensis, germanice scripsit de virtute re­ ligionis, Friburgi 1881. * Ysambert, Nic., Gallus (1565—1642), doctor Sorbonnicus, S. Vincentio a Paulo familiaris, scripsit perdoctos commentarios in Summam S. Tho­ mae, 6 vol. in fol.** ** Zaccaria, Franc. Ant., Italus, S. J. (1712—1796), a S. Alphonso in maxima aestimatione habebatur. Innumeris scriptis pugnavit pro juri­ bus Ecclesiae. Ilortatu S. Alphonsi illius theologiae morali praemisit dissertationem historicam de casuistica; paravit novam editionem theol. mor. Lacroix notisque auxit, similiter P. Thomae Tamburini etc. Zambranus, Melcli., Hispanus (c. 1604), composuit aureas decisiones casuum conscientiae. Zech, Fr. Xav., S. J. (1692—1772). Praeter plura opuscula juris canonici praecipue laudatur ejus „Rigor moderatus . . . circa usurasu. Zenner, Fr. Xav., Canon. Vindobonensis. Ejus ^instructio practica confcssariiu pluries recusa est; Vindobonae 1857, ed. 6. ** Zerola, Th., Italus, Episc. Minoric. (f 1663), scripsit praxim Episcoporum ot praxim sacramenti poenitentiae. Zitelli, Zephyr., Italus, scripsit de dispensation Unis matrimonialibus, quibus singula ad valorem spectantia exponit (Romae 1884); dein Apparatus juris ecclesiastici, opus praecipuo pro locis missionum summe commen­ dabile (Romae 1886). Zumel, Fr., Hispanus, O. de Mere, (f circa 1607), scripsit inter alia com­ mentaria in S. Thom. I. II., variarum disputationum t. 3. Index r e r u 111, quae in tota hac theologia morali continentur. Numerus romanus remittit lectorem ad volumen, arabicus ad numerum marginalem: ubi romanus numerus deest, intelligitur volumen, quod ultimo repentur adnotatum. nam a lege abstinentiae excusentur 1208. . Ablutio qualis requiratur in baptismo Acatholici. Non est illis quasi excom­ II, Gl. G2 — trina ex praecepto, sed municatis interdictum, quin intersint non ad valorem, necessaria est ibid., catholicorum liturgiis II, 891. Cf. Pa· quae corporis pars ablui debeat in ba­ trini, Haeresis. ptismo ibid. A. in Missa II, 245. Acceptatio legis per subditos quo sensu Abominatio. Distingui debet ab odio requiratur I, 127. personae I, 616. 617. Accessio ut titulus acquirendi dominium Abortus. Quid vocetur I, 840. — Qui quid sit I, 916 a. limites omnino servandi sint, ut liceat Accusare in judicio, quid sit et quo­ eum arte inducere ad matris vitam sal­ modo distinguatur a denuntiatione I, vandam 842 sqq. Ex aliis causis plane 811. — Quando fieri possit et debeat illicitus est 846. — Excommunicatio in 812. procurantes abortum II, 970 — quid Accusare in sacramento poeniten­ sit „procurarcu ibid. — mater practice tiae: accusare peccatum ad cautelam, non subjacet excommunicationi ibid. — quid sit observandum II, 266. 267. Cf. irregularitas latius patet, quam excom­ Peccatum. municatio 1015. Abortivi foetus Acedia: ejus conceptus, quo sensu sit omnino baptizandi sunt, nisi indubie peccatum grave I, 740, 251. — Remedia constet de morte jam secuta II, 74 — contra illam II, 454. parochi cura circa hoc ibid, et 647. Acolythalus: ejus materia et formali, Abrogatio legis, quid sit et quot modis 587 — officium 584. fiat I, 175. Actus elicitus et imperatus I, 2 Abrumpere Missam: non licet per se, externus (et internus) 2 — num ex intentione Missam non perficiendi augeat moralitatem sive bonam sive II, 246. — Quae facienda, si abrumpi malam 36 — cur accusari debeat in debet ex necessitate ibid. confessione II, 309. Absolutio a peccatis v. Poenitentiae --- internus an praecipi possit ab sacramentum, Forma. homine I, 128. 130. 131. 153. Absolutio a censuris v. Censura. --- humanus distinguitur ab actu ho­ Absolutio in indulgentiis qualis fiat minis 1 — imperfecte humanus 1. II, 531. — heroicus humana lege plerumque Absolvere praesumentes ab excommuni­ praecipi nequit 129. cationibus specialiter reservatis ipsi ex­ Adjunctio ut modus acquirendi vel de­ communicantur II, 966. terminandi dominium I, 916“. Abstinentia in diebus esurialibus: ob­ Adjuratio : explicatur, quomodo sit actus jectum et materia gravis I, 1207 — religionis I, 425. — Peccari potest de­ quae carnes intelligantur 1209. — Qui­ fectu veritatis, judicii, justitiae 426, A. index rerum (secundum roi. et num. mniy.’), idque graviter ibid. - Deprecativa et imperativa adjuratio 425. 426. Dae­ monis adjuratio debet esse impera­ tiva 427 - publica non licita sine auctoritate Episcopi 427 — inutilia miscere est peccatum mortale ex genere suo non toto 427 — cautio necessaria ibid. Adoptio: impedimentum matrimonium di­ rimens, ab Ecclesia ex lege Romana receptum II, 759 — non subsistit in locis, ubi adoptio lege civili essentia­ liter mutata est ibid. — Adoptionis impedimentum, quod est ad modum lineae rectae, perpetuum est; quod est ad modum lineae transversalis, tem­ poraneum 760. Adorat io presse sumpta soli Deo exhiberi debet I, 337. ----- relativa quid sit 348 et 349: haec sanctae cruci exhibetur ibid. late sumpta significat etiam duliam erga Sanctos 349. Adulteratio rerum venalium quando pec­ catum sit, quando non ita I, 1112. 1115 — chirograph, vel documentorum 824. Adulterium : quam malitiam addat ad luxuriam I, 881. — Num desinat illa malitia, altero conjugo in adulterium consentiente ibid. — Haec malitia adul­ terii etiam in peccatis solitariis inveniri potest 881. II, 841. ut primaria causa divortii sive pleni, sive denegandi tori consortii 710. 846 — quae probatio requiratur, ut divortii jus oriatur 712 — crimen con­ donatum, aut ab utroque conjugc com­ missum jus non dat 712 — quid juris sit, si demum post separationem laetam etiam conjux hucusque innocens labatur ibid. ----- ut impedimentum matrimo­ nii dirimens: si committitur cum pro­ missione vel attentatione matrimonii 767 — cum machinatione mortis 768. u t c n u s a restitutionis 1, 998 — in dubia paternitate quando et quae restitutionis obligatio exsistat 999. Advena, v. Peregrinus. Advertentia perfecta, quae necessaria 317 Advocatus quousque causam dubiam de­ fendendam suscipere possit I, 822 et 823 —fidelitatem clienti suo servare de­ bet ibid. — num aliquando clientis cau­ sam possit prodere 822 — regulae de taxa servandae, si cliens causam dere­ linquit ibid. Aedificatio ex rc aliena vel in alieno fundo quid juris inferat quoad domi­ nium vel damni compensationem I, 916J. Aedificare templa haereticorum, aedes francoinurariorum 658. Aegrotus. Aegrotorum cura summopere parocho cordi esse debet II. 644. 647 — a jejunio excusantur I, 1216 — a Missa 563 — quoad indulgentias quam commutationem accipere possint II, 540. 558 — quoad confessionis integritatem 330. 343. Aequiprobabllismns I, 77 — ejus pro­ pugnatores 78 — quo sensu a S. Al­ phonso assumptus sit 89. 90. 101 — im­ pugnatur, si sumitur sensu stricto, ut est probabilismo contrarius 96. Aeqnivocatio v. Restrictio. Aetas. Pro admissione ad sacramentum poenitentiae I. 1203 -- pro prima Com­ munione II, 147 — in articulo mortis debet etiam prius admissio fieri ibid. legitima ad singulos ordines 600. — Irregularitas ex defectu aetatis 1024 — quae cessat ipso tractu tem­ poris ibid. — Defectus aetatis ut im­ pedimentum matrimonii dirimens 748; ab eo non est danda dispensatio sine urgentissima causa ibid. — aetas, si agitur de affinitate ex crimine oriunda 762. Affabilitas, ejus notio et ratio virtutis I, 774. Affinitas. Ejus radix II. 761. — Alia naturalis, alia ecclesiastica tantum 763. Sola affinitas naturalis eaque primi gradûs lineae rectae probabiliter ex jure naturali impedimentum matrimonii dirimens constituit. reliqua affinitas certe ex solo jure positivo 763. — Affinitas ex crimine oriunda quando praesumatur exsistere 762. — A. subsequens privat jure matrimoniali — quo sensu 764 quae poena ut incurratur, incestus debet esse commissus sponte et cum cognitione poenae ibid. — Qui restituere possint jus illud amissum 652. 654. sit ad peccatum mortale, explicatur tum positive, tum negative I, 236 — ferri debet in gravem deordinationem co­ gnitam 235. vel in serium dubium 238, non requiritur expressa Dei vel ge­ Aggressor v. Defensio. hennae cogitatio 235. Alapa. Unde haec caerimonia in confir­ ----- imperfecta quibusdam signis et matione ortum sumpserit II. 91. — Non comparationibus dignoscitur 236; exsi­ licet eum, qui alapam inflixit, fugientem stere potest per eatis longam moram occidere I, 836. antequam evadat perfecta 237. — Cf. Allinio ut titulus acquirendi dominii Attentio. I, 916«. Lehmkuhl, Theol. mor. II. Edit. 1. 52 818 Index rerum (secundum Requiritur ad celebrandam Mis­ sam II. 225.— Ejus ornatus necessarius 227 sqq. — Ejus consecratio et exse­ cratio 225. 220. — Fixum et portat ile vario sensu sumitur 225 not. Altare privilegiatum quid sit et quo sensu intelligatur indulgentia ei inhae­ rens II, 557 — plerumque Missae appli­ catio requiritur ibid. Ambitio. Ejus notio I, 706. Amentes. Perpetuo amentes non licet provocare ad intrinsecus mala I, 135. — Legi humanae non subjacent 136. — Quoad matrimonii usum II, 855. — Quoad baptismum et Communionem cf. Altare. has voces. Γ Ρ f ΤΚ Κ Ι^ι Aniphibologia v. Restrictio. Animalia. Diversa genera distingui debent vol. et num. marg.}. 1133. — Modus peragendi restitutionem societati assecurationis debitam 1134. Asylum v. Immunitas. Attentio. II, 21. — Qualis ad sacra­ menti ad minis trationem necessaria 21. — In recitando officio divino quae sit sub gravi praescripta 633 sqq. — quae in choro et in recitatione cum socio 637 — externa 635 — interna eaque multiplex esse potest 632 — occupa­ tiones externae, quae sub gravi inter­ dicantur 635. — Defectu attentionis recitatio nondum necessario desinit esse oratio 634. — Media quaedam ad me­ liorem attentionem fovendam 636. Cf Officium divinum. Attritio. Cf. Dolor. — Attritio ex metu gehennae quo sensu bona et sufficiens ad absolutionem recipiendam II, 284 sqq. Requiritur omnino in baptismo hominis adulti 73 — qualis fortasse sufficiat 77. 78. — Num detestetur homo per attritionem peccata super omnia 285. Audacia v. Temeritas. Audire. Se ipsum audire in recitandis precibus v. Recitatio. Cf. Detractio, Sermones. Aurora quoad celebrandam Missam quo­ modo computetur II, 218. — Tempus aurorae praevertere quando sit materia gravis 217. Autochiria intrinsecus mala est I, 575. Cf. Occidere. Avaritia quid sit et quale peccatum I, 738. — Remedia II, 449. quoad dominium in ea acquirendum et retinendum I, 909. — Aliena attrahere vel occidere, quale sit peccatum 912. Animus, iVnimi defectus est irregulari­ tas II, 1020. Apparitor. Ejus munus atque varii modi, quibus facilius committat injustitiam asperius vel clementius agendo, munera extorquendo I, 825. Appellantes a Papa ad Concilium futu­ rum — severe excommunicantur II, 926 — alia poena interdicti 994. Approbatio. Confessarii — II, 371. Ut a jurisdictione distincta necessaria est pro iis, qui delegata potestate absolvunt 371. 378. — Fieri debet ab Episcopo dioecesano loci, in quo confessiones ex­ cipiuntur 379 et 380. — Non sufficit praesumpta vel petita, sed debet esse B. data 380. — Ejus restrictio qualis fieri possit 381 — ob quas causas ibid, et Banna. Publicanda sunt ante matrimo­ 382. — Sine causa eam restringi vel nium in quolibet sponsorum domicilio denegari non licet regularibus 382 — II, 674 — domicilium juris et facti neque toti conventui simul eam auferri, quomodo sumatur ibid. — Publicatio inconsulta S. Sede 382. ter fieri debet, quo tempore 673 — Aqua — sub gravi admisceri debet vino omissio unius vicis materia levis ibid. in Missa II, 246 — ut materia baptismi — Dispensatio in iis 676 — aliae sunt v. Baptismum — ejus pro baptismo causae dispensandi necessariae, aliae solemni consecratio et renovatio 60. gratiosae ibid. — Dispensatio, ut banna Architectus. Quoad aedificanda templa post matrimonium suppleantur 675 — haereticorum et similia I, 658. — Si in obligatio abstinendi interim ab usu ma­ suscipienda aedium constructione in­ trimonii qualis sit ibid. — Parochus venerit, se suo damno rem perfecturum dispensare nequit, at aliquando potest epieikeia uti 676. esse 1127. Aspectus. Ex triplici causa aspectus Baptismus. II, 55 sqq. Conferri debet rerum turpium mortale peccatum eva­ per se extra casum necessitatis in ec­ dere potest I, 868 — etiam quando clesia 68. Quando domi baptizari liceat sola curiositas impellit ibid. Cf. Lu­ ibid. — Effectus 56. Habetur plenior peccatorum remissio, quam in poeni­ xuria. Assecuratio. Quae obligationes ex na­ tentia, sed non ita directe 56 et 253. tura rei in ea exsistant I, 1131 sqq. — — Forma. Essentialis 63. Quae mu­ injustitia unius altcriusque contra­ tationes invalidum vel dubium reddant hentium 1132. 1135 — si tempore exorti baptismum 63. 64. — Aliquando inter­ damni res non amplius tota exsistebat est, qua mente facta sit corruptio 64. Index rerum (secundum vol. et num. marg.'). — Accidentalis forma diversa in ba­ ptismo parvulorum et adultorum 69. Quae formula quando adbibenda ibid. — Caerimoniarum laesio quale pecca­ tum 69. Supplendae caerimoniae ibid. Baptismus. Materia, llemota essentialis est aqua naturalis 58. 59. — quando sit materia dubia 59. — Proxima v. Ablu­ tio. — Accidentalis in baptismo solemni est aqua consecrata 60 — in baptismo privato decet (sed non debet) adhiberi aquam benedictam 60. Minister. In necessitate quilibet homo ratione utens 65. — Quis ordo in eligendo ministro servandus et qua obligatione 67. — Extra necessitatem licet soli parocho ejusve delegato ba­ ptizare 65 — ejus jura 66. Num idem in conditionata repetitione 66. Necessitas. Summa baptismi necessitas pro parvulis 57 : quae solo martyrio suppletur ibid. — Quoad adul­ tos suppletur aliquo modo tum mar­ tyrio , tum contritione perfecta 55. — Necessitas absoluta, ut reliqua sacra­ menta valide suscipiantur 47. 55. Subjectum. Sintne foetus abortivi baptizandi 74 — proles in utero matris antequam nascatur ibid. — Qui usum rationis nunquam adepti sunt, qui­ cunque sunt, in articulo mortis debent baptizari SI. 82. — Homo sensibus destitutus quando debeat vel possit baptizari 78 — infidelis, qui de Ecclesia catholica nihil audivit 77 et 78. — Filii acatholicorum, si ratione utuntur et petunt baptismum, baptizandi sunt 80 — in dubio usu rationis non sunt ab­ solute remittendi 81 — ante usum ra­ tionis certo debent baptizari in articulo mortis 82 — quam late sumi possit ille articulus vel illud periculum mortis 82. 84 — extra periculum mortis requiritur consensus parentum aut jus parentum exstinctum vel ligatum 82. 83. 86. — Filii catholicorum mox baptizari debent 79 — quae dilatio sit peccaminosa pro parentibus ibid. — facilius graviter peccatur. quum homo ratione utens peccat differens suum baptisma 79. Bellum. Causae bellandi I, 856. — Cum qua probabilitate bellum gerere liceat 854 et 856. — Subditi longe facilius bellum gerere possunt, jubente Supe­ riore 856. — Oblata, sed recusata justa satisfactione , bellum prosequi evadit illicitum ibid. — In modo bel­ landi quid liceat summo jure, quid ex consuetudine 857. — Obligationes et re­ parationes ex injusto bello oriundae 858. Benedictio papulis in mortis articulo quid sit et quo modo intelligatur II, 819 564 — praescripta ad valorem obser­ vanda ibid. Beneficium ecclesiasticum — quomodo sit materia simoniae I, 393 — secum fert obligationem impendendi reditus superfluos in usus pio·· 898 sqq. — con­ ferri debet digniori 972. — A quncunque beneficio alterum impedire, quando secum ferat obligationem resti­ tutionis 973 sq. Best ialitas — ejus specifica malitia I. 879 — an et quando sexus speciem peccati mutet — solus tactus per se hanc malitiam non habet ibid. Bibli» aeatholica possitne adhiberi in juramento I, 406. Bibliopola possitne libros haereticos ex­ ponere et venales habere I. 663. Bigamia. Quae constituat irregularitatem II. 1025 et 1026. Cf. Polnrami». Binare. Cf. Missa. Sine privilegio li­ cet parocho, qui pluribus parochiis praeest. quando alius sacerdos non ha­ betur II, 212 — ex judicio Ep.. si po­ pulus parochiae simul in ecclesiam con­ venire nequit 212. 213. — Per privilegium licet ex similibus causis non plane ita gravibus 214. — Generatim non licet pro secunda Missa stipendium accipere 216, neque oblieationem justitiae vel quasi-justitiae illâ Missâ exstinguere ibid. ; exstinguere licet obligationem vel decentiam caritatis vel similis cau­ sae ibid, in nota. — Licet propter extraordinaria incommoda cum secunda Missa conjuncta remunerationem ac­ cipere 216. BInspheuiia. Ejus natura I, 365. 368. — Est peccatum irreligiositatis gravis­ simum 366. Formali sua ratione minus grave est quam infidelitas 366; at ortum ducere potest ex peccato graviore ibid. — Triplex species distincta 366. — An differat blasphemia in Deum et Sanctos specie 369. — Non solis ver­ bis committitur 367. — Quid si jo­ cose dicuntur verba contra Dei Sanctorumvc honorem 370. — Si per irani sacra verba dicuntur 371. — Consuetudo blasphemandi exstirpanda quomodo di­ recte 373, indirecte 372. Bona. Cf. Fllius-faniillas, Clericus. Scriptor, Uxor. Adventitia I, 888 — castrensia et quasi-castrensia 888 — derelicta 916 — dotalia 892 — eccle­ siastica ct quasi-ecclesiastica 898, 1040 sqq. — paraphernalia S92 — parcimonialia 898 — patrimonialia 898 — va­ cantia 916. Bona ecclesiastica. Ca­ nonici civiline lege reguntur? 922. 1162. Injusta occupatio excommunicatione punitur II, 939. 940. 967. — Si jam * 52 820 Index rerum (secundum injuste occupata sunt, acquiri ft tertio quodam facilius possunt ex praesumpta voluntate Ecclesiae bona mobilia quam immobilia I, 1011. — Quid caveri soleat a S. Sede in acquirendis vel ac­ quisitis bonis illis, praesertim immo­ bilibus 1042. — De iis disponere pot­ est, eaque condonare ex gravi causa S. Pontifex 1040.1043. — Condonationum exempla 1044. — B o n a t e m p o r a 1 i a. Eorum abundantiam curare quo sensu sit obligatio potestatis civilis 590. col. ct num. mart/.'). punitur 927; infert irregularitatem 1010, quae in descendentes redundet 1029. Caritas erga Deum. Est amor bencvolentiae et amicitiae I, 314. — Actus illius sunt complacentia, benevolentia, beneficentia ibid. — Essentia ejus subsistere potest sine voluntate vitandi peccata venialia, non sine voluntate vitandi mortalia 320. — Distinguitur a religione, gratitudino etc. 318. — Compatitur amorem concupiscentiae, imo ab illa oriri et imperari potest 317. Bonitas v. Moralitas. — Quomodo affectus erga. Christum Breviarium v. Officium divinum. ejusque sacram passionem ad caritatem pertineat 319.— Caritatis necessitas sive medii, sive praecepti 321. 322. — C. Objectum materiale duplici sensu Caecus, Irregularitas II, 1023. — Quid sumi potest 315 — formale est quod­ caveatur, si ex privilegio ei liceat ce­ libet attributum divinum sive absolutum sive relativum 315. — Utilitas ad lebrare 210. securiorem justificationem 320. 323. — Caerimonia v. Baptismus, .Missa, SaPeccato quolibet mortali laeditur cari­ cramentalia. Caesarea operatio seu sectio. Pericu­ tas 325 — formale objectum caritatis losa est vivente matre I, 844 et 849. — seu motivum divinae perfectiones sunt An et quando mater ad eam subeun­ atque quaelibet earum ut Deo sunt ali­ dam obligetur ibid. II, 75 — Mortua quod bonum 315. 318. matre utcunque gravida, fieri omnino hominis erga seipsum 568. — debet II, 75. — Cautiones adhibendae In qua nostra dignitate fundetur 569. ibid. — Obligat hominem ad media vitae Calix pro Missa. Ex qua materia II. humanae digne ducendae 586. — Quo 228. — Intus deauratus ibid. — Post interno peccato laedatur 582. novam deaurationem denuo consecrari erga proximum. Ejusdem vir­ debet ibid. tutis generatim est atque caritas in Deum 593 — potest tamen specie di­ Calumnia v. Detractio. Campanas pulsare, quo convocantur ad stingui ibid. — In quos ferri possit et ritum religiosum acatholicorum, num debeat 591. — Obligat ad actus in­ liceat I, 654. ternos 594 — generatim tamen sufficit Canonicus. Obligatio circa officium di­ affectus internus in communi 595 — ex vinum II, 648. — Residentia et causa peculiari circumstantia obligatio oriri absentiae 649.— Quando amittat, quan­ potest singulos quosdam speciatim dili­ do non amittat fructus beneficii, quoti­ gendi ibid. — Obligatio ad actus ex­ dianas distributiones ibid. — Canonici ternae opitulationis 598 — quae ut ex Episcopo sunt consilio et adjutorio 648. motivo caritatis fiat, necessc non est Canonis privilegium II, 650. 944 — non aibid. — Ordo caritatis in externa be­ mittitur excommunicatione vel deposi­ neficentia desumitur ex diversitate ne­ tione 915 — est etiamnunc latae inter­ cessitatis et. conjunctionis 603 — ejus laesio non semper grave peccatum ibid. pretationis 944. 945. Cantum dirigere in templo haeretico I, — Ordo beneficentiae et complacentiae 656. non idem 604. — Regulae caritatis Capellanus. Parochi munere fungens ejusque ordinis 602 sqq. — Violatio possitne matrimonio contrahendo assi­ per discordiam, contentionem, schisma, stere? II, 777 — militaris major quasi- etc. 678—680. Cf. Scandalum. ordinaria jurisdictione utitur in milites Carnes. Cf. Abstinentia a carnibus — et facultate delegandi 378 — num ne­ Exclusa dispensatione obligat quibus­ cessaria sit approbatio Episcopi dioc- libet jejunii diebus I, 1210. — Num liceat carnes edere, ne appaream catho­ cesani ibid. Cardinales. Eorum privilegium ad eli­ licus 295. — An famulis apud acathogendum sibi confessarium II, 380 — 1 licos 1208. nou subjacent generalibus suspensio­ Castitas. Castitatis votum quomodo ob­ nibus vel interdictis, nisi exprimantur stet matrimonio II, 721. 749 et 750. — 870. — Eorum laesio personalis et ho­ Ad quid teneatur, qui cum tali voto stilis insecutio severa excommunicatione simplici matrimonium iniit ibid. — Dis­ I Index rerum (secundum vol. et num. marg.). pensatio a quo petenda 723. — Votum castitatis quando sit R. Pontifici reser­ vatum I, 477. — Castitatis obligatio in ordinibus sacris assumpta v. Coeli­ batum. — Castitas religiosa, ob­ jectum et extensio 531 , ejus custodia 821 cidere ibid. — paucis exceptis re ipsa non subjacent impuberes ibid. — non possunt Reges seu Principes. neque regulares exempti nisi in casibus ex­ ceptis, censuram pati ab Episcopo 870. 873. — Peregrini non ligantur censuris 032. Cf. Luxuria. localibus, possunt personaliter puniri Casula v. Paramenta. ab Episcopo loci 871. — Catalogus Catechumeni. Quomodo juvari possint censurarum 996 sqq. — Censura ut impedimentum implendarum le­ per Ss. Missae sacrificium 11, 177. 180. gum I, 158. II, 892. — Obligatio quae­ Caupo. Circa choreas instituendas I, 043 rendae absolutionis ibid, et II, 899. — cibos vetitos ministrandos 677 — ephemerides malas exponendas 061 — Census I. 1094. — Personalis census non absolute prohibitus ibid. semiebriis potum porro dandum 673. Caupona. Ejus frequentatio clericis pro­ Cereus. In Missa duo cerei requiruntur hibita II, 616. II. 233. — Si modo unus adest, non est Causa. Causarum distinctio quoad vo­ defectus gravis ibid. — In Missa stricte luntarium : physica et moralis, proxima privata non licet accendere ultra duos et remota, per se et per accidens, gra­ cercos, nisi in Missa Episcoporum ibid. vis et levis I, 11. Cf. Luxuria. Causae Cessatio a divinis. Notio et discrimen excusantes, eximentes a lege v. ab Interdicto II. 917. Excusatio, Exemptio. Cessio bonorum. Num excuset a solu­ Celebraro. An quotidie expediat Missam tione debiti residui? I. 1035. — Ad­ celebrare II, 192. 193. — Animi pu­ juncta peculiaria, in quibus illa excu­ ritas ad celebrandum requisita 193. — satio admittatur ibid. — An et quando Obligatio celebrandi ex multiplici ti­ liceat monere amicum, ut prae aliis re­ tulo oriri potest 191. — Possitnc im­ cipiat integram solutionem 1026 et 1027. poni ea obligatio ex obedientia 207. — — An quaedam bona occultari possint In statu peccati celebrare duplex sa­ 1035. crilegium est II, 35. Cf. Aurora, Character eacramentalis quid sit et in Binare, Ecclesia, Oratorium, Missa, quibus imprimatur II. 8. Sacerdotium. Chirurgia clericis interdicta II. 613. Censura. Definitio II, 861. Poena me­ Choreae. Quid liceat cauponibus I. 643 — iis intéressé quando peccatum ex dicinalis ibid. — Censura a jure et ab sc, quando per accidens 643. 644. homine, latae et ferendae sententiae 863. — Vix incurritur, nisi adfuerit pec­ Chrisma. Materia confirmationis II, 92. catum certo grave 861, neque mere — Necessarium est oleum olivarum, praeteritum 865. Distinctio S63 — pro probabiliter balsami admixtio 93. — plus minusve difficili reservatione ibid. Ejus consecratio Episcopo competit ; 871. — Causae excusantes: igno­ num presbytero haec facultas possit rantia facti et juris 865 — etiam crassa, dari ibid. si fertur in „tcmere“ facientes ibid. ; imo Cingulum. Potest confici ex serico, lino, certo quodam sensu affectata, si fertur lana II, 230. — Color potest esse paramentorum color ibid. — Quando ru­ in „scicnter“ facientes ibid. — metus gravis «piando excuset, quando non 867 ptione exsecretur 235. — facilius etiam, si dicitur: „sponte fa- Circumstantia. Potest circumstantia moralitatem actûs mutare c bono in malum, cientes“ ibid. — confessio peracta ante eam augere, minuere I, 29. — Circum­ effectum secutum 868 — efficax man­ stantia leviter nuda interna laedit to­ dati retractatio ibid. Cessatio tractu tam actûs bonitatem 35; non ita, si est temporis (piando 876 — impleta con­ externa ibid. Circumstantiae in confes­ ditione? ibid. — plerumque requiritur sione accusandae II, 308. — Cir­ absolutio 871, sc. per potestatem a Su­ cumstantiae personae, quae sint praeci­ periore acceptam ibid, et 876. — Ab­ pue attendendae 310 et 311. — Circum­ solutio dari potest absenti 876, vel per telephonium ibid. - In mortis articulo | stantiae loci novam speciem peccati in­ ducentes 312 — item circumstantiae absolutio a quolibet confessario dari temporis ibid. — Circumstantia conpotest 875; verum saepe onus imponitur stufudinis quando accusari debeat 313 sub poena reincidentiae 870. Potestas — maximo si confessarius interrogat ibid. ferendi censuras 869 sqq. Episcopi 871. Religiosorum praelati ibid. Civile matrimonium II, 725. An va­ Subjectum. Nequit esse S. Pontifex lidum, ubi Trid. non viget 692. — Num 870 — omnes alii possunt in eam in­ ct quando impedimentum publicae ho- 822 Index rerum (secundum vol. et mini, marg.). nestntis inducat 760 — num excom­ gravi animadverso saepe evadit mor­ municationem incurrat, qui post votum talis 246. 247. — Cogitatio rei malae solemne castitatis matrimonium civile (praesertim venereae) practica, si plene attentat 969. — Leges civiles de matri­ voluntarie sustinetur, censenda est culpa monio sintne servandae in conscientia mortalis 247. 724 — judex vel magistratus possitne Cognatio cf. Consanguinitas— legalis semper assistere ibid. not. cf. Adoptio — spiritualis ex collatione Clandestin itas. Matrimonium clandest. baptismi et confirm, oritur II, 757. — generatim ubique illicitum II, 780. — Inter quos impedimentum matrim. di­ Lex Trident, de eland, essentialiter dif­ rimens contrahatur ibid. — Conditiones fert ab aliis impedimentis matrimonii necess. 758.— In baptismo dubio? ibid. 773 — quando liget peregrinos 780. — — A patrino in baptismo privato? ibid. Enumeratio regionum , ubi lex de — Cognatio spiritualis mutua inter con­ clandestinitatc sive viget, sive non vi­ juges post matrimonium orta num im­ get 785—790. pediat usum matrim. ibid. Classicus scriptor quis sit I, 81. Comedero statim post S. Communionem Claudus. Quando irregularis sit II, 1023. II, 159. Clausura religiosa I, 532. — Poena in Comitia publica. Obligatio concurrendi violantes II, 416. 954 sqq. 984. ad electionem deputatorum I, 799. — Clavis tabernaculi, quod S. Eucharistiam In comitiis propter suffragium datum continet, per se custodiri debet a sacer­ quando obligatio restitutionis oriatur dote, non a laico II, 132. 1006 et 1007. — Quando ex suffragio Clementia. Specialis virtus, ejus de­ non dato ibid. finitio I, 720. Commixtio. Dominii determinatio in com­ Clericus. Dispositionem circa bona mixtione rerum I, 916“. ecclesiastica quamnam facere pos­ Commodatum. Notio et obligatio utriussit I, 899 sqq. — quid clerici possint ex que contrahentis I, 1087. beneficii reditibus erogare 899 — super­ Communicatio privilegiorum, prae­ flua in pauperes erogare debent vel in cipue inter diversos ordines religiosos causas pias 900 — idque sub gravi, II, 655. etsi non ex justitia ibid. — haeredes --- cum excommunicatis: 882. eorum quomodo peccent succedendo in 897. 964 — clericorum in divinis 965. bonis eccles. 902 — salarium a gubernio Communio. Frequentior possitne sub solvendum quando adnumeretur bonis ec­ poena denegandae absolutionis praecipi cles. 903. Clericorum exemptio e lege a confessario II, 148. — Communionis civili quomodo in jure divino nitatur hebdomadariae, frequentioris, quoti­ 140. — Quo sensu civili legi subjaceant dianae regulae et dispositio requisita 156. — C. ad lucrandas indulgentias ibid. — Privilegia communia II, 650. — Prohibitae artes 613 et 614. praescripta sufficit in pervigilio 539, Codicillum (codicillaris clausula). nisi agatur de jubilaeo 549 — quae Distinguitur a testamento I, 1163. — relaxatio facta sit pro infirmis 540, pro pueris ad primam C. nondum admissis Quid juris efficiat ibid. Coelibatus. Votum coelibatûs impedi­ ibid. — non necessario fit in ecclesia, mentum matrimonii impediens II, 720. cui indulgentia ipsa adnectitur 539. — — Obligaturne, qui nihilominus matri­ C. paschalis: qua aetate incipiat obli­ monium iniit? Ibid. — Coelibatus sacris gare I, 1203 et II, 147 — quomodo ordinibus annexus quomodo votum in­ tempus computetur I, 1204 — num ex­ cludat 619 — ad quid teneatur, qui spiret cum tempore 1206 — per sacri­ gravi metu sacros ordines susceperit legam sumptionem? 153. 1202 — loci 618 ; vel qui maritus cum injuria uxoris circumstantia gravis, non tamen pro ita egerit ibid — imp. dirimens 749. una alterave vice 1206. — C. spiritualis Coena Domini. Si incidit festum de quid sit, quomodo exercenda II, 143. praecepto, provideri debet celebrationi Cf. Eucharistia, sumptio. plurium Missarum II, 210. — Alloqui Compensatio occulta I, 938. — Quae non licet per se celebrare Missam pri­ certitudo debiti requiratur 939. — Prae­ vatam ibid. — Bulla „Coenae Dominiu caveri debet damnum debitoris ibid. — Num famulis liceat occulte sc compen­ cf. Censura. Cogitatio cf. Peccatum (internum). — sare, si salarium inferius accipiunt 940. Cogitatio speculativa rei malae non est — Pro laesa fama num pecuniae com­ ex se et per se mala I, 246 — ex cu­ pensatio accipi vel postulari possit 1192. riositate assumpta ex se non excedit Complex. Absolutio complicis severis­ venialem culpam 246, at ex periculo sime prohibita II, 935. — Objectum, an intelligatur etiam colloquium turpe ibid. — peccatum ante sacerdotium com­ missum 935. — Requiritur complicitas formalis 935. — Num sufficiat sola con­ fessionis exceptio sine absolutione 936. — An fictio ibid. — Excusat mortis articulus similisque necessitas, defi­ ciente alio sacerdote 937. — In articulo mortis semper adest jurisdictio, non semper licitus ejus usus 938. Complex. Inquisitio in complicem poeni­ tentis confessariis prohibetur 339. Poena in contrarium docentes 943. Per acci­ dens confessario, qui simul sit Superior, plus licebit 340. Manifestatio complicis ad integritatem confessionis spectans fieri debet, si est necessaria 335 sqq. — Contraria sententia num aliquando to­ leranda 337 — ejus incommoda pro confessario et poenitente 334. — Quantum fieri potest, declinanda est per confes­ sionem apud confessarium ignotum 333. — verum non sub gravi ibid. — no­ tabilis utilitas ab omni peccato excusat ibid. Compositio. Bulla compositionis, quid sit. et quomodo intelligenda I, 1023. 1024. Conciouari. Episcoporum obligatio sive per se, sive per alios II, 043. — Pa­ rochi, si negligunt, quomodo peccent 045 — materia concionibus apta ibid. — Regulares solum ad tonsuram pro­ moti ex Superiorum licentia concionari possunt 655 — quid observare debeant erga Episcopum 873. — Parochus pro aliquibus vicibus regularibus permittere potest ut concionentur ibid. Concupiscentia. Presse ct late sumi potest 1, 20. 23. Antecedens et con­ sequens quoad imputabilitatem 20. 21. Conditio in contractibus. Quid efficiat I, 1077. — Quomodo impleri debeat ibid. — Impossibilis conditio quid effi­ ciat ibid. — Turpis conditio aliquando facit contractum irritum, aliquando ha­ betur pro non adjecta ibid. in matrimoniis. Conditio de futuro honesta matrimonii valori futuro non obstat II, 28 — turpis in foro externo pro non adjecta habetur, nisi sit contra substantiam matrimonii 087 — in foro interno non plane idem est ibid, et 689. — Conditio de servanda virginitate ma­ trimonii valori non obstat 090. in sacramentis reliquis. Conditio de futuro irritum facit sacramentum, ex­ cepto matrimonio II, 28. — de prae­ senti vel praeterito aliquando potest ct debet apponi 29 — debeatne verbis ex­ primi 28. — In poenitentiae sacramento non raro conditionata collatio locum habet 272. 273. 430. Confessarius. Ejus dotes. Caritas erga poenitentem commendatur ex summo merito, quod in confessionibus exci­ piendis colligi potest II, 432 — ex dignitate muneris et dignitate animarum 433. — Vera caritas non respicit di­ versas personas, sed solas animas earumque necessitates 434. — Qua cari­ tate poenitens suscipi debeat 435 sqq. Prudentia confessarii in dirigendo et monendo poenitente 442 sqq. — quas opiniones eligere debeat et possit I, 116 — 118. — Scientia confessarii non perfunctoria II, 438 — quam multa complecti debeat 439 — major debet esse in urbibus quam in oppidulis et pagis 440 — non requiritur eximia, sed sufficit facultas capiendi consilii 439 — attamen studium omnino requi­ ritur, non sufficit naturalis judicii recti­ tudo 438. 441 — quandonam neo-confessarius in dubio confidere possit ju­ dicio Superioris 438. Potestas confes­ sarii: Vi muneris non potest dispen­ sare in legibus ecclesiae I, 167. — Cf. Jurisdictio. — Muneris exercitium: Obligatio interrogandi poenitentem quae II, 419. — Debet interrogatio esse moderata et discreta 420. — Num in quolibet dubio interrogari debeat 421. — Quandonam ex praesumptione liceat judicare ibid. — Qui generatim interro­ gari non debeant 419. — Judicium internum de peccatis auditis 421.— Recordatio peccatorum quae requiratur 422. — Judicium de poenitentis dis­ positione 423. — Impositio satis­ factionis cf. Poenitentia. — Re­ media praescribenda cf. Remedia. — Absoluti o. Obligatio eam dandi dis­ posito 428, etiam circa sola venialia 429 — quando possit ei differri abso­ lutio 431. — Indispositus disponi debet ad absolutionem 429 — qui manet in­ dispositus, non potest absolvi ibid. — Dubie dispositus differendus, aliquando sub conditione absolvendus 430. Confessio. Ejus dotes II. 300. — Neces­ saria est omnium peccatorum mortalium 302 — etiam eorum. qui in postrema confessione sunt omissa 326. — Sufficit communiter confessio quoad numerum et species infimas 304. — Quandonam etiam actus externus ct effectus ex­ primi debent 309. Cf. Peccatum. — Num valeat confessio sncerdoti ut amico facta 348. — Conf. generalis ne­ cessaria, utilis, nociva 345. 349. — Quid observari debeat in confessione generali non necessaria 346. — Repeti non de­ bent necessario confessiones nisi moraliter constet de priorum nullitatc 345. 824 Index rerum (secundum col. et num. marg.'). dant usum illicitum 817 sqq. — Nani 34 7 — num ex integro 345. — Confes­ dies S. Communionis vel jejunii 847 — sionis generalis interrogatorium 351. — tempus post conceptionem ? ibid. — Confessio annua. Qua aetate obligatio tempus purgationis post partum 848 incipiat I. 1203. — Num ad peccata — tempus morbi, cum distinctione ibid. venialia 1204. — Quomodo annus com­ — Diceatne ex industria eligere tempus, putetur 1204. — Apud parochum con­ quo conceptio raro sequatur 851. — fitendi nulla amplius est obligatio 1205. Circumstantia sitfis raro inducit mortale Confessio pro indulgentiis et .ju­ peccatum 849. — Cavendum, nc ejus­ bilaeo: Non requiritur semper ab­ modi deordinationein confessarius con­ solutio ΙΓ, 53!). ·— Ilebdomadaria quo fundat eum sodomia 838. — Circum­ sensu sufficiat ibici. — in jubilaeo stantia Jinis (piae sola necessaria 850. strictior requiritur ibici. — Ex praecepto — Intentio mulieris graviter peccamiannuo facienda pro jubilaeo non sufficit nosa, sed vix non inutilis S3S. — De­ 549. ■— Repeti debet ab eo, qui ante li egatio debiti conjugalis ex se mor­ omnia opera impleta in grave peccatum tale peccatum 852. -— Quae sit materiae labatur 549. — Invalida vel sacrilega parvitas 853. — Aliae causae excusantes num liberet a censuris et votis 552. fere revocantur ad grave damnum 853. Confirmatio. Definitio et a baptismo — Quid in ebrietate vel amentia alter­ distinctio II. S9. — Effectus specialis utrius fieri possit vel debeat 855. — 90. — Uberior effectuum ex caerimo­ Imperfecti actus quinam liciti sint 836 niis declaratio 91. — Caerimoniae ser­ u. a. 838. — Etiam iis, qui prohibentu vandae earumque gravitas 100. — For­ a consummatis actibus 83G. — Quinam ma videtur requirere expressam SS. graviter peccaininosi 837. — Qui actus Trinit. invocationem 95. — Materia consummati graviter illiciti 838. 845. est chrisma 92, ab Episcopo 93, vel a 846. — Qui actus solitarii sub gravi sacerdote per Papam delegato consecra­ prohibiti 839—811. tum ib. — Mat. proxima unctio in fronte cum maniis impositione eo ipso exer­ Coiijugicidhim ut impedimentum matri­ monii dirimens: cum adulterio II, 70S citii 93 et 94. Minister Episcopus — ex conspiratione 769. — Quando sit ct ex delegatione Papae presbyter 96. duplex impedimentum 769. — Quae delegatio non confert proxime jurisdictionem, sed dignitatem 99. — Conjux v. Maritus et Uxor. Discrimen quoad valorem prout Epi­ Consanguinitas. Ejus computatio II, 754. scopus aut presbyter illicite confirmat — Quo gradu dirimat matrimonium 755. 97. — Obligatio ministrandae confir­ — Quo jure 755. — C. inter fratrem mationis non extenditur ad singulos 100. et sororem dirimatne ex jure naturae 756. — Graviter laeditur obligatio, si diu Conscientia. Distinctio: antecedens et non offertur populo opportunitas ibici. consequens I, 41 — vera et recta, falsa Susceptio. Obligatio gravis evadere ct erronea 42. — Cf. Error, Dubium, potest per accidens 103. — Dispositio Laxitas, Scrupulus. necessaria 102. 104. Conscientiae discussio ante confessionem. Relativa esse debet II, Congregationes Roni. Earum potestas 341. — Sufficit mediocris, etsi inajor I, 202. 203. Declarationes earum haplura peccata in memoriam revocaret beantne vim universalem 204. — Decla­ 342. — Grave peccatum propter neglirationes comprehensivae et extensivae gentiam in hac re non tam facile com­ ibid Non sunt infallibiles 304. — Obmittitur 341. — Confessarius quando sequium ipsis debitum ibid. — Congre­ possit supplere defectum 343. gatio R i t u u in (piali potestate potiatur 205. — Non omnia ejus decreta ubique Consecratio. Ea sola, at tum panis tum vini simul, essentiam sacrificii in Missa obligant 205. — Quae decreta univer­ constituit II, 156. — Ei non intéressé, salem obligandi vim habeant 200. sitne pars gravis quoad praeceptum Conjugale debitum. Exsistatne jusin du­ audiendae Missae I, 559. bio de valore matrimonii II. 842. — Quid in dubio impedimento ligaminis 843; Consensus. Qualis requiratur et sufficiat ad peccatum mortale 1, 236. — Causa in quo casu sitne bona fides pos­ restitutionis 1006. — In suffragatione sibilis 844. — .Ius amittitur propter iniqua 1006. — Posteriores aliquando incestum 845. 846 ; aliquando tamen obligantur 1007, priores semper 1006. licet petere, lege Ecclesiae non obstante — Revocatio suffragii num ct quando 846. — Quis possit jus amissum resti­ auferat obligationem reparandi damni tuere 652. 654. — Quando amittatur 1006. — C. in contractu num sufficiat propter adulterium cf. Adulterium. — Circumstantiae temporis, quae red­ externus tantum 1059: cf. Contractus. Index rerum (secundum vol. et nutri, marg.") 825 — In matrimonio qualis esse debeat tractum in conscientia invalidum 1073. II. 085. 753. — An valeat consensus — Contractus trinus 1095. — Cf. ejus, qui putavit ee valide contrahere Conditio, Modus. non posse C92. 730 — Consensus reno­ Contritio, cf. Dolor. C. perfecta ea vatio 823 sqq. — Cf. Matrimonium, sola est, quae ex motivo caritatis erga It c v a 1 i d a t i o. Deum suscipitur II, 276. — Jiaec justi­ ficat ante sacramentum 274. — C. sive Consilium, Consulere. Minus malum seu peccatum consulere prae majore perfecta sive imperfecta continet a) de­ testationem, b) dolorem, c) virtualiter liccatne I, 640. 1001. — Licentne in saltem propositum 275. — Obligatio certam personam animum damnificatoris contritionis non urget statim post pec­ dirigere ibid. — Consilium ut causa re­ catum sub novo peccato gravi 278 — stitutionis 1002. — Nudum et vestitum at summopere commendanda ibid. — 1002. — Consulens per se secundarie, Unde dilatio mortaliter peccaminosa aliquando primarie damnum reparare repetatur ibid. — ..Corde contrito“ tenetur 1002. — Quae revocatio sit ne­ quid sibi velit in indulgentiis II. 537. cessaria, ut reparationis obligatio ex­ stinguatur 1003. — Consulens in multis Contumelia. Diversi modi I. 1189. — criminibus excommunicatione compre­ Mortalis malitia unde repetatur 1190. henditur II, 996—999. — Cf. Mandans. — Reparatio cx ea oriunda 1195. Constantia. Quid sit I, 712. — Vitia Convenire cum altero, ut meo loen rebus contraria inconstantiae et pertinaciae 713. illicitis intersit I. 662. Consuetudo legem abrogans I, 176 sqq. Conversio. Propria et aliena objectum — Exorbitans aut irrationalis nihil effi­ orationis I, 342. 344. — Quo sensu im­ cit 177. 1215. — C. legem inducens dif­ petrari possit per Ss. Missae sacrificium ficilius probatur 176. C. peccandi II, 170. seu consuetudinarius. — Quando cen­ Cooperatio ad peccatum alienum For­ seatur contracta II, 490. — Confessario malis et materialis I, 646. — Formalis interroganti eam celari non licet 313. nunquam licita est; materialis modo licita, modo illicita 647. — Conditiones, — Consuetudinarius quomodo tractan­ ut materialiter liceat cooperari 649. 650. dus et absolvendus 490 sqq. Contempt iis parentum I. 793. — Supe­ ----- ad damnum alienum ut causa re­ rioris, quale sit peccatum 798. stitutionis 1000 sqq — negativa quae dicatur 1012 — quandonam haec sit Continentia I, 717 eique contraria vitia ibid. causa restitutionis 1013. Contractus, Contrahere. Definitio ct Cooperator, si restituit damnum, quando et ad quos habeat recursum pro in­ divisio I, 1046. — Qualis requiratur demnitate I, 1016. 1018. consensus 1059. — Objectum. Debet esse possibile, honestum, pretio aesti­ Copula maritalis, cf. Conjugale debitum. Num licita aliquando sit imperfecta II. 835. mabile 1018. — Res ex parte tantum possibilis 1050. — Res demonstrative Corporale. Debet esse ex lino vel can­ nabe II, 229. — Gravis tantum ne­ et taxative assignata 1075. — Objectum cessitas excusat ejus defectum ibid. — turpe in contractu quomodo faciat con­ Valde immundum libere adhibere, mor­ tractum nullum, ct quomodo inducat tale peccatum est 234. obligationem praestandi pretii 1052 et 1053. — Quando jus accipiendi pretii Corpus. Corporis curam (pialem homo sibi debeat I, 572. Cf. Vita. sine obligatione alterius illud solvendi 1054. — In accipiendo pretio caven­ Correctio aliorum (fraterna). Ex se graviter obligat I. 611; at practice raro dum a complacentia rei turpis praestitae hominem privatum 613. — Conditiones 1054. — Obligationes contractuum 611. — Severius obligantur Superiores quomodo intelligantur 1047. — Ob­ 613 ct 615.— Obligatio parochi II. 646. stacula contractuum. Error quis — C. quoad venialia peccata I. 615. — faciat contractum nullum, quis rescinPropter materialem legis violationem dibilem 1063. 1064. — Metus faciatnc contractus loge naturali irritos, an loge ibid. — An et quando, omissa correctione positiva 1066. — Qui metus reddat con­ fraterna, statim delatio ad Superiorem tractum rcscindibiletn 1065. 1067. — fieri possit vel debeat 611. 614. Metus, qui solam ansam dat contractui, Corrumpere custodes I, 819 — medicos ex sc cum relinquit validum 1068. — ct officiales v. Militia. Lex positiva, quae declaret contr. Crailiolomin. Nunquam licita est, foetu irritos vel rescindibilcs. quid juris vel vivente I, 847 sqq. obligationis efficiat 1070 sqq. — de­ Credere non est utcunque revelatis veri­ fectus solemnitatis legalis faciatne contatibus assentiri 1. 298 in fine. — Quid 826 Index rerum (secundum vol. et tturn. marg.). homo credere tenentur necessitate medii DefectllS in Missa occurrentes II, 241 sqq. 276—279 — necessitate praecepti 2S0 In exercendo officio commissi I, 965. — In excipiendis confessionibus com­ sqq. Cf. Fides. missi corrigendi, qua obligatione II, Crimen criminosum quid vocetur in 470 sqq. — Extra confessionem ut cor­ causa excommunicationis II, 964. rigantur, plerumque licentia poenitentia Criminis impedimentum. Num supponat requiritur 471. — Qui corrigere eos ex parte alterutrius poenae cognitionem neglexerit, ex eo teneri potest ad re­ II, 770. Cf Adulterium, Conjugistitutionem 472. cidium. Crnciflxus. Requiritur in Missa sub Defensio cruenta. Quousque licita sit veniali II, 233. ·— Eminere debet nec I, 832. — Sitne directa, an indirecta nimis parvus esse ibid. — In exposi­ occisio 833. — Aliquando caritas eam tione Ss. Sacramenti pro consuetudine vetat 834. — Requirit moderamen (in­ culpatae tutelae) 834. — Non ad solam apponi vel omitti potest ibid. vitam defendendam fieri potest, sed Crudelitas I. 721. etiam ad defendenda alia bona 835 — Culpa v. Juridica, Venialis, Mortalis. Cultus Dei respicit virtutem religionis. ; idque etiam ad defendenda vitam bonave aliena 836. — Exceptiones notan­ — Cf. Latrla, Dulia, Religio. C. vi­ tiosus sive rei indebitae, sive modi tur ibid. indebiti I, 351 — falsus vel superfluus Defuncti. Quomodo juvari possint per Missam II, 179 sqq. — per indulgen­ ibid. — falsus ad summum per exceptio­ nem parvitatem materiae admittit, faci­ tias 530. 531. — Quam certus sit earum lius cultus superfluus 353. — Cf. Super­ effectus 532. — Num juvari possint ab eo, qui in statu peccati est 537. stitio. — Cultui acatholicorum Cf. Purgatorium. — Defunctorum of­ intéressé, num liceat 651. ficium sub gravi recitari debet die com­ Curiositas, quid sit et quale peccatum I, 727. memorationis defunctorum 622. — De­ Custos agrorum etc. Obligatio denun­ functis detrahere I, 1183. tiandi eos quos damnificantes depre­ Degradatio clerici. Notio et divisio II, henderit, ejusque limites I, 826. 1014. 916 — verbalis solo fori privilegio pri­ — Quo sensu juramentum, quod prae­ vat, realis et fori et canonis privilegio ibid. — atrocia crimina propter quae stiterit, intelligi debeat 826. — career is num reum juvare possit decerni possit ibid. in fuga I, 819 — Quid reo contra eum Delectatio. Ex sola delectatione agere num sit honestum I, 39 et II, 850. Aliud liceat ibid. ex delectatione agere, aliud cum delecta­ D. tione ibid. — Distingui debet delecta­ tio de cogitatione rei malae, ct de re Damnatae theses diverso gradu repro­ mala cogitata I, 246 — delectatio mo­ bantur I, 302 et 303. — Peccatum ejus, rosa in re venerea sumatne malitiam qui eas tenet ibid. — Poenae in do­ ex objecti circumstantiis 255. 256. — centes II, 942. 985. Cf. Cogitatio. Damnificat io. Conditiones, ut inducatur Delegare, Delegatio. Quis possit de­ obligatio restitutionis I, 962. 963. legare II, 371. — Quando finiatur de­ legatio 381 cum nota. — Ad matri­ Dataria. In quibus rebus dispenset II, 799. — Diversa ejus dicasteria ibid. — monii assistentiam qualis requiratur 777 Formulae literarum supplicum 806. — num sufficiat delegatio generalis ibid. — an soli sacerdoti dari possit ibid. 814 sqq. Debitor — Debitum. An et qui ordo Deliberatio. Perfecta et imperfecta quibus servandus in solutione debitorum I, signis dignoscatur 1, 236 sqq. — de­ 1025. — Possitne debitor quaedam bona liberatio perfecta de committendo pec­ occultare 1033. 1035 — an praescri­ cato mortali in se peccatum est mor­ ptione liberativa legis in conscientia tale 239. juvetur 923. — Debita incerta quae Denegari sacramenta quibus debeant II, vocentur et quomodo exstinguantur 39 sqq. Cf. Sacramenta. 1022 sq. — Debita dubia 960 et 961. Denuntiatio. Paterna et judicialis I, Decalogus. Quomodo sciri debeat sub 811. — In certis adjunctis ct criminibus gravi I, 282. fieri debet, potest, vel non potest 812. Decentia in SS. Euch. asservanda II. 132 — Quando praecipue praescribatur ab — in ea sumenda 159. Ecclesia 813. II, 952. 977. 987. Cf. Solli­ Defectus in contractu, qui defectus rerum citatio. — Ilaercsis denuntiandae ob­ manifestari debeant I, 1112. ligatio I, 813. II, 987. Index rerum (secundum col. et num. marg.). Depositio clerici. *27 quam excusat diffamatio apud confes­ Non aufert privile­ sarium 336. gium canonis vel fori II, 915. Depositum. Notio et obligationes I, 1088. Dignus. Dignior qui eligi debeat in of­ Deputati. Eorum officium ad impedienda ficiis ecclesiasticis I, 972. v. Distribuere. mala et ad procurandum bonum publi­ Dilatio. Missae dii. quaenam gravis II, cum I, 800. — Possintne finibus haereti­ 199 — diuturniorem S. Sedes concedere cis conferre 660. Cf. Comitia, Conpotest 200. — Dii. conversionis I, 322. sensus, Electio. II, 278. — Dilatio sacramentalis satis­ Desiderare. Desiderium. Efficax et factionis II. 354. 363. — Dii. voti I, 451. inefficax eandem habet malitiam speci­ ficam I, 244. — Malitia sumitur ex ob­ Dilectio cf. Caritas. Dilectionis initium ut praeparatio ad justificationem II, jecto et ex circumstantiis menti ob­ 289. jectis 245. — Circumstantiarum adver­ tentia facilius aberit in desiderio inef­ Dimissorialia qui et quando concedere possint II, 594. 604. — Qui illegitime ficaci ibid. — Des. conditionatum : „si concedunt, vel sine illis ordinant, in­ liceret" (piando peccaminosum 253 — currunt suspensionem 990. 992. non ex sola re manente mala pendet 254. — Des. perpetuo in hoc mundo Dispnritas cultûs cf. Mixtum matri­ monium. Alia impedimentum impe­ vivendi contra spem theolog. 313. — diens, alia dirimens II, 751. — In dubio Des. malorum in proximum quando baptismo non censetur esse impedimen­ peccatum, quando non 620. Desperatio. Notio et origo I. 310. —Di­ tum dirimens 752. versae causae 311, 4. — Distingui de­ Dispensare. Dispensatio. Quid sit; dif­ fert ab excusatione legis ejusque ab­ bet a sola quadam diffidentia 311, 2. — rogatione I, 160. — Possitne fieri in Remedia interna et externa 311, 3. 4. Desuetudo cf Consuetudo. — Derogatio lege divina 163. — In lege naturali 190. — Sine causa facta illicita, saepe in­ cf. Abrogatio. Detestatio peccati commissi, in hac vita valida 161. 168, quale peccatum 162. — Subreptitia et obreptitia, quid 169. — non est sine dolore II, 275. Quando strictae, quando latae inter­ Detractio. Ex genere suo mortalis I, 1177. pretationis I, 170. 171. 216; II, 1019. — Specie mortali non differt calumnia : Quae debeant in petitione exponi I, ibid. generatim tamen distinctim accusanda et II, 807 sqq. — Erronee facta quaudo in confessione 1175. — Defectus non invalida I, 168; II, 809 sqq. — Cessante culpabiles manifestare quando mortale causa, num cesset I. 173. 174. — Quis in peccatum 1178. — Excusatio a detra­ quibus dispensare possit I, 161 sqq. — ctione saltem mortali multiplex 1179 Episcopi potestas II, 651. 652. — Re­ sqq. — Vitia gentis, civitatis referre gularium praelatus cum suis subditis 1179. — Crimen publicum ulterius di­ 653. I, 166 — cum saecularibus II, 654. vulgare 1181. — Crimen occultum uni — Parochus I, 167. — Cf. Votum. altcrivc narrare 1180. — Narrare tam­ Impedimenta. quam rumorem 1180. — Detractionem audiens, non impediens quomodo pec­ Distillatio. Distinguitur a pollutione I, 861. — Duplex species moralis, una cet 1184. — Detractio ut causa resti­ innoxia, peccaminosa altera ibid. tutionis 1191.— Causae excusantes 1194. — Modus reparandae famae 1193. — Distinctio numerica, specifica v. Nume­ rus, Species peccatorum. Num obliget ad compensationem pe­ cuniariam 1192. — Compensatio in mu­ Distractio voluntaria quale peccatum in administrandis sacramentis II, 21. — In tua detractione 1192. — Reparatio ex S. Missae sacrificio 21. 243. — In Bre­ detractione 1192. — Reparatio ex de­ viario 635 sqq. tractione inculpabili 1193. Diaconatus. Diaconus. Certo sacramen­ Distribuere. Distributi va justitia. Ejus obligatio I, 753. Restitutionis onus non tum II, 582 et 583. — Materia et ex se, sed per accidens sequitur 764 — forma 588. — Potestas per illud collata at saepe aderit 971 sqq. — Reparatio 585. — Solemniter baptizare potest dia­ erga rcmpublicam, si indignus instituitur conus ex delegatione in casu necessitatis in publico munere 971. — In beneficiis 65. — Item S. Eucharistiam distribuere ecclesiasticis praetermissio dignioris in­ 140. — Ritus in en servandus ibid. — Si facit sine commissione extra veram ducit obligationem damni reparandi 972. necessitatem, irregularis fit 1008. — Major dignitas unde sumatur ibid, Diffamatio cf. Detrectatio. Diffamatio not. — Distribuere pauperibus, vel ad ejusve periculum quando excuset a con­ distribuendum accipere, laedatne votum fessionis integritate II, 330. — Nun­ paupertatis religiosae 528. 828 Index rerum (secundum vol. et num. num/.'). DiYortlum quoad torum et cohabi- confitenda sint ex obligatione, quando tationem. Causae perpetuae et tem­ cx consilio tantum II. 316. 317. — Cum poraneae Π. 710. — An propria aucto­ dubio peccato possitne S. Eucharistia ritate fieri possit 713. —Aliquando aderit sumi 150. — Peccatum ut dubium ac­ obligatio 712. — Sublatâ causa divortii cusatum debetne postea repeti in accusa­ tum caritas, tum justitia urgere potest tione 318. reconciliationem 711. 712. — Pars in­ Duellum. Notio I, 850. Distinguendum nocens liabet jus revocandi alterum 712. a defensione S53. — Duell, privatum — quando jus assumendi statfis per­ illicitum 852; publicum aliquando tan­ fectionis 710. — Parti reae id non com­ tum licet 851. — Obligatio restitutionis petit, nisi ex consensu saltem tacito ex duello oriunda 992. — Excommuni­ alterius 712. - Jura cx divortio 713. catio in duellantes II, 948. 949. — Se­ — Judex civilis possitne sententiam pulturae ecclesiasticae privatio 918. divortii ferre II, 701 not. Cf. Adulte * rhnn, H acres! s, Saevitia. E. Dolor de peccatis commissis includit de­ testationem II, 27.'). — Est tum dispo­ Ebrietas. Ebrius. Notio I, 742. — Ex sitio, tum quasi-materia sacramenti poe­ quot capitibus peccatum sit mortale nitentiae 280 not. — Qualitates neces­ 746. — An aliquando non sit peccatum sariae 283 sqq. — Appretiative summus ■743. — Possitne in aliis permitti vel ef­ 285. — Universalis quoad mortalia pec­ fici 744. — Peccata in ebrietate com­ cata, non ita quoad venialia 200. 291. missa, quae et quando imputentur 745. — Supernaturalis duplici sensu 283. — Provocare ebrios ad res malas 135. 286. 287. — Num repeti debeat, quoties — Ebrii quomodo peccent non im­ denuo peccatum accusatur 282. — Num plentes praecepta Ecclesiae 136. — Ebrio unus doloris actus quasi-materia plu­ marito uxordebeatne obsecundare II. 855. rium absolutionum esse possit ibid. Ecclesia. Visitatio cedes. in indulgentiis Domicilium. Quomodo intclligatur pro qualis esse debeat II, 541. — Aliquando titulo ordinationis II, 596. — Longe a media nocte, aliquando a primis ve­ aliter ut titulus matrimonii 774. 775. speris visitatio computatur ibid. — Ec­ Dominica dies sanctificanda est cx lege clesiae pollutio 222 — exsecratio 221. ecclesiastica I, 544. 546. — Non ad- Cf. Templum. stringuntur non-baptizati 546; liceatne — cath ol ica u t soc ietns. Ejus mem­ iis opera servilia imponere ibid. — Ob­ bra II, 55. 167. 322 — ejus indeficiens ligatio audiendae Missae 555 sqq. — sanctitas 168 — est societas perfecta, in Obligatio parochorum ctc. applicandi suis rebus etiam temporalibus civili legi Missam pro populo II, 194 sqq. non subjecta I, 140. 1162 — non ad­ Dominium. Notio ct divisio I, 884. — versatur culturae felicitatique temporali Unde dora, privatum ct divisio bonorum 590. Ecclesiastica lex. Universalis fertur a orta sit 907. Donatio. Notio et jura ex ea oriunda R. Pontif., Concilio oecum. I, 120. 201; I, 1084 sqq. — Quando corruat vel a variis Congrcg. Rora. 201 sqq. — par­ revocabilis sit 1085. — Valida, sed ticularis a Concilio provinc., Episcopo non pleni cfîectûs 1086. — Donationes 120 — mere poenalis vix invenitur 208. quando computari debeant in sequenti — Poena gravis communiter ostendit hacreditate 1086. — Donatio mortis gravitatem praecepti, saltem si est latae sententiae 210. — Ecclesiae praecepta causa 1143. Donum. Dona Spiritus Sancti. Notio communia I, 1201 sqq. et distinctio a virtutibus I. 688. 689. Educatio. Obligatio parentum I. 786. — Dormire. Pueri,f si siinul dormiunt at- Post factum divortium jus educandae que inde exsistunt in periculo peccandi, prolis semper retinet conjux catholicus; si uterque catholicus est, innocens II, quid facere debeant II. 479. Dubium. Dubia conscientia, quo­ 713. — Obligatio magistrorum I, 829. modo deponi debeat I. 49. 50. — Cum Effectus peccati num et quando decla­ ea agens num ct quando graviter pec­ randus in confessione II. 309 — saepe cet 51. — Quid si de peccaminositute requiritur ad incurrendas censuras ec­ generica tantum dubitatur ibid. — Du­ clesiasticas 864. bia lex, lex nulla 92. — Dubia so­ Egressus e monasterio quale peccatum lutio num liberet a solvendi obliga­ pro viris I, 532: II, 416. — Praescripta tione 960. 961. — Dubia dnmnif i cat i o Clem. VIII. eorumque obligatio I, 532. — non semper liberat ai) onere reparandi Obligatio monialium et poena transgredamni 97S.— Dubia peccata quando dientium II. 954 sqq. Index rernin (secundum roi et num. marg.}. 82'.) Elfctio ad officia ecclesiastica ita 733. — Error circa conditionem ser­ debet fieri dignioris I, 972. — Indigni vilem dirimit ex jure ecclesiastico 732. electionem impedite oblata pecunia sit— Error circa jura matrimonialia in ne simonla 395. — Item, promovere foro externo non admittitur 731 — at­ electionem dignioris 395. Cf. IHstritamen dnt causam petendi solutionem butiva. matrimonii rati tantum ibid. — Cau­ Elect io d e p u t a t o r u m ad comitia. Quo­ telae, quae a S. Congr. adhibentur ibid. — Cf. Contractus. Votum. modo singuli cives teneantur ad eam in conscientia I, 799. — Possitne eligi Ethnicus. Quomodo possit salvari I, 274. vir acatholicus, pravis principiis im­ Eucharistia. Definitio ct distinctio a re­ butus ibid. Cf. (’omit ia. liquis sacramentis II, 105. — Est sa­ ---- status v. Status. cramentum permanens ibid. — Prae­ Eleemosyna. Praeceptum ad eleemosynam sentia Christi realis per transsubstangrave esse potest 1, 607. — In com­ tiationem 109. — Totus Christus praesens muni necessitate graviter non obligat, est 107. — Praesens est per modum nisi divites 606 — in necessitate valde praesentiae spiritualis, totus in singulis gravi etiam alios ibid. — Venialis ob­ partibus specicrum 108. — Tamdiu. quamdiu species sunt incorruptae III. ligatio longe saepius adest ibid. — pro jubilaeo lucrando quanta esse debeat ----- Asservat io. Fieri debet in ec­ clesiis cathedralibus et parochialibus II, 5 18. — An sufficiat, si famulus, cui 132 — in ecclesiis filialibus consuetudo commissa est, defraudat ibid. Emancipatio. Quomodo et quando fint consideranda ibid. — Pro oratoriis re­ emane, filiorum I, 887. quiritur per se licentia S. Sedis 132. — Summa servanda decentia ibid. — Emphyteusis. Notio I, 885. Ephemerides. Cf. Libri, Scripta. S. species saepe renovandae idque hostiis recentibus ibid. Epieikeia. Notio et usus I. 150. Epileptici. Irregulares sunt, quousque ----- Confectio. A solo presbytero et quamdiu II, 1020. fieri potest 118. — Confectio habet Episcopatus. Est sacramentum distin­ simul rationem sacrificii 163. — Ma­ teria panis triticeus et vinum de vite ctum II, 582. — Materia et forma 589. Ad valorem perinde est, utrum — Potestas 585. 118. Episcopus. Non potest esse sine ulla panis sit azymus an fermentatus ibid. — Corruptionis initium, initium antequam potestate legifera I, 122. — Praecipuae valor fiat dubius, reddit consecratio­ obligationes II, 612. 613. — Missam nem graviter illicitam 120 — verum tenetur applicare pro populo 191. 195. — non quodlibet corruptionis initium Privilegia ordinaria 651 sqq. — In qui­ ibid. — Panis mucidus quousque ma­ bus possit dispensare I, 164. 165. Ep. proprius pro conferendis ordinibus teria, etsi illicita, tamen valida ibid. II, 596. - Vinum artificiosum non materia apta Potestas ferendi censuras 869 — in regulares exemptos 873. — Mustum ante fermentationem 119. materia valida, sed generatim non li­ Quid observare debeat in ferendis cencita ibid. — verum modus conficiendi suris, si est extra suam dioecesim 871. vini ab usu regionis pendet ibid. not. — Subjacet censuris Papalibus 870 — Materia debet esse praesens 122. 123 — suspensioni et interdicto non sub- ex praecepto Ecclesiae in corporali ct jacet, nisi exprimatur ibid. — susin sacra petra collocata 121. — Quid si ex pensus a pontificalibus non fit irregu­ obliv. mansit extra corporale 125. — Quid laris, si in pontificalibus celebrat; fit, si si post offertorium hostiae afferuntur ordines confert etc. 904. — Episcopo­ 126. — Num micae hostiis adhaerentes rum insecutio severa excommunicatione ct guttulae calicis consecrentur 123. — punitur 927. Forma confectionis sunt ipsa verba Error. Influit in voluntarium ut igno­ Christi 128 — non verba ..Qui * pridie rantia I, 19. — Erronea conscientia, 130. Num „novi et aeterni testa­ quae a peccato excuset, quae non 4 1—16. menti *etc. 129. — Conscientiam vincibilitcr erroneam Distributio. Extra necessitatem quando tum sequens, tum spernens pec­ distribui debet in solis ecclesiis et cet 45. — Error damnificatoris in per­ oratoriis publicis 134. — In oratorio sona num excuset a reparando damno 977 domùs privatae nondum licet eo ipso, ut impedi m e n t u m matri­ quod liceat celebrare ibid. — In ec­ monii. Error in persona dirimit ex clesiis regularium non licet distribui jure naturali II. 732. — Etiam error in qualitate qui redundet in perso­ S. Euch. extraneis dic Paschatis 136. nam 734. — In aliis qualitatibus non — Presbyter est ordinarius minister, . 3 830 Index rerum (secundum vol. et mon. nuivg.'). diaconus in quadam necessitate ex debet esse exquisitum 342 — defectus delegatione 134. 135. — In necessitate mortalis (piando committatur 341 — Viatici diacono licet distribuere sine saepe aliqualis defectus suppleri potest delegatione, imo inferioribus ministris per confessarium 3 13 — methodus hujus 136. — Sacerdos infirmus sibi sumere examinis 344. 351. potest S. Euch. ibid. — Hora distri­ Examen ordinandorum Episcopus buendi latius sumitur quam tempus exigere potest II, 601 — non vero ab Missae 141. — Ritus et vestes sacrae omnibus regularibus exemptis ibid. adhibendi 139. — Si palam defertur pro cura animarum. Possitne ad infirmum, liceatne capite cooperto parochus revocari ab Episcopo ad e. 140. — In statu peccati distribuere qunle II, 377. — An regulares 382. sit peccatum 33. — Defectus in distrib. Examinatores synodales. Quam severe occurrentes 142. — Liceatne sacerdoti iis interdicatur simonia I, 402. Excommunicatio. Excommunicatus. No­ sumere particulas residuas ibid. Eucharistia. Effectus. Augmentum vi­ tio II, 881 — minor ibid. — major tae spiritualis quomodo sit specialis hujus plenos effectus non habet, nisi per vo­ sacramenti effectus II, 112. 114. — cur luntatem R. Pontificis 885. — Distin­ non producat majores effectus 117. 154. ctio in toleratos et vitandos 881 — — Conciliat abundantes gratias, quo qui sint vitandi 884. — Fideles geneconservetur, protegatur, augeatur caritas ratim toleratum vitare possunt 883. — 115. — Remittit peccata venialia et Bona quibus cxc. privet 885 sqq. — reatum poenae 116. — Fovet mutuam Excommunicato tolerato licet ex gravi caritatem fidelium 117. — Specialem necessitate, non obstante censura, post titulum dat gloriosae resurrectionis ibid. confessionem S. Eucharistiam sumere, — Necessitate medii moraliter neces­ aliaque divina peragere 888. — Quomodo saria est ad conservandum statum peccct non quaerens absolutionem 892. gratiae 7. 115. 145. — An aliquando 899. Cf. Censura. peccatorem justificet 6. — An augeatur Excusatio a lege quomodo differat ab effectus sacramentalis, quamdiu species exemptione I, Ï60. — Quando adsit 155. 156. II, 867. non sint corruptae 111. Exemptio a lege. Causam eximentem Expositio II, 133. Sumptio. Materialis, sacramentalis ponere liceatne ex industria I, 155. 159. tantum, spiritualis tantum, sacramentalis — Non idem de causa excusante di­ simul et spiritualis II, 113. 143. — Pos- cendum 157. sitne homo baptizatus sumere S. Euchari­ Exorcismus v. Adjuratio. stiam materialiter tantum 49. — Sub Exorcist at us. Ejus officium II, 548. — specie vini in Ecclesia latina non licet Materia et forma 587. sumere nisi celebranti 138. — Dispo­ Expositi infantes non censentur illegitimi sitio necessaria: status gratiae 149; — II, 1018. — Expositio prolis num et confessio ei, qui sibi conscius est pec­ quando seeum ferat onus restitutionis cati mortalis ibid. — Propter solam expensarum I, 999. necessitatem sufficit perfecta contritio ’ Expositio Sanctissimi v. Eucharistia. 151 ; simul cum obligatione confitendi Exsecratio ecclesiae quando fiat II, 221 quam primum pro sacerdote celebrante — altaris fit fractura enormi aut si­ 153. — In dubio peccati gravis com­ gilli laesione 225. 226 — calicis 235; missi quando exigenda, suadenda, non an calix et patena nova deauratione exsecrentur 228 — vestium sacrarum 235. suadenda confessio 150. — Obligatio Exspuere post S. Communionem quam­ sumendi S. Euch. ex lege divina 144 diu vitari debeat II, 162. — An in articulo mortis, si brevi antea Externus actus cf. Actus. sumpta est 146. — An liceat secundo Extraordinaria et via spiritualis. sumere eodem die ibid. — Pueri quando Ejus utilitas adoratio II, 504 incipiant obligari extra articulum mortis, — pericula ibid. perfectionem — Signa boni spiriet in illo 147. — Obligatio ex lege tfis ibid. — Confessarius cautus sit et Ecclesiae cf. Communio paschalis. In­ versatus in rebus spiritualibus 505. super cf. Jejunium, Decentia. Eunuchi. Qui sint irregulares II, 1016. — Liceatne vocis servandae causa pu­ F. eros ita mutilare I, 578. Eutrapelia. Notio virtutis I, 724. De­ Facultates Episcoporum, regularium, v. Episcopus, Religiosus. fectus contra eam 725. Examen conscientiae quale praemitti de­ ---- jubilaeo annexae II, 550. 551. beat confessioni II, 341 sqq. — non — Iis frui nequit, qui non habet sin- Index rerum (secundum toi. et num. marg.). 831 ceram voluntatem lucrandi jubilaeum — Necessitas et obligatio est necessitas 552. — Jus ad favores quando exten­ medii 273, et praecepti: multiplex ob­ datur ultra tempus jubilaei 552. — ligatio 285 — quoties urgeat 286 sqq. Qui iis usus est, debeatne sub gravi — quando propter ejus omissionem opera jubilaei implere 552. — Favorum speciale peccatum committatur 290. — illorum participes redduntur fideles in Lex in rebus fidei ab Ecclesia lata statim solo foro confessionis 553. — Generatim post notitiam omnes obligat 126. — semel tantum conceduntur 554 sqq. Peccata contra fidem cf. Haeresis, Falsarius literarum Apostolicarum severe Infidelitas. excommunicatur II, 934 — poena in Fides divina. Externa fidei pro­ cooperatores extenta 971. fessio. — Externa fidei abnegatio qua­ lis sit malitiae 293 — Dissimulare seu Fainn bona. Cur homini sit necessaria silere quando sit abnegare 293. — Quando I, 1173. — Propriam famam liceatne liceat occultare fidem 284. — Occultatio prodere 1173. —Alienam famam laedere per signa, certarum vestium usum 294. quale peccatum 1174. 1176. 1182. Cf. 295. — Fidei professio, quibus ab Ec­ Detractio. Familiares regularium absolvi ab iis clesia praescribatur 296. possunt sine Episcopi approbatione II. Filius. Ejus obligatio pietatis erga pa­ 395. 398. — Quid in casibus reservatis rentes> I, 790. — Cujus laesio diversa 403. — An familiaribus accensendi sint est. prout laeditur amor, reverentia. alumni convictores, et quamdiu 396.398. obedientia ibid. Gravitas peccati Familiaritatis titulus pro ordinatione unde sumatur 792. 793. — Multiplicata * II, 596. malitia specifica 795. — An ubedire Famulus. Obligatio I, 828. — Irreve­ teneatur in statûs electione 692. — rentia erga dominum specificam habet Cf. Obedientia. Pietas. malitiam ibid. — Regulae circa co­ familias quamdiu dicatur, ejus eman­ operationem famuli ad peccatum heri cipatio 887. — Bona filiorum 888. — Si 675. — Potestne herum comitari ad parentibus quaedam defraudant ex lucro ; peccandum exeuntem 671 — ad ritum ex paternis bonis sibi vindicant 889. sectae acatholicae ejusque templum 651 ? 890. — Materia gravis in furto amplior — Debetne damnum reparare, quod a sumi debet 934. — Si F. fam. cum domino non avertit 1013? bonis paternis negotiatur 891. Fatuus. Semifatui an et quando ad sa­ Finis internus et externus I, 30. — Ex cramenta possint admitti II, 147. 483. eo maxime pendet moralitas aatiis ibid. Favores amplam habent interpretationem — graviter malus totam actûs moraliI, 112. — Exceptio 216. tatein corrumpit 33 — leviter malus Festum. Festa, quibus parochus Missam compatitur bonitatem 34. — Per finem applicare debeat I, 1201. II, 196 — quando opera nostra evadant bona, quibus in sacello privatae domûs cele­ quando non 31. 33. 34. brare non liceat I, 562 — colenda per ----- legis num intendi debeat a sub­ assistentiain Missae et requiem a la­ ditis 151. — Fine legis cessante, cesboribus I, 1201. 543 sqq. setne lex ipsa IS l. 182. Feudum. Notio 885. Forma sacramentorum, cf. Sacramenta. Fictio in promissione sponsalium quid Sensus quando censeatur essentialiter efficiat II, 058 — in matrimonio 685 Quando per intercorrumpi II, contractûs matriu. a. 689 — sacramenti est gravissimum ruptionem 14 monii v. Contractus, Matrimonium. sacrilegium 44; — cur non idem dici debeat semper in matrimonio 45. — Fornicatio tum lege naturali, tum lege div. positiva graviter prohibita I, 862. Distinguitur a dissimulatione negati sacramenti 45. 870. — Damni reparandi obligatio ex Fideicommissum, - Fideicommissarius ea oriunda 996 — Quando obligatio v. Substitutio. ad matrimonium 997. — F. ut causa dissolvendi sponsalia II, 670. — Propter Fidejussio. Notio et obligationes I, 1128. Fides bona v. Praescriptio. F. ab utroque sponso cum aliena per­ Fides divina. In se spectata. Quid sona commissam sponsa non potest pro sit I, 269; cf. Credere. — Ejus ortus arbitrio recedere aeque ac sponsus ibid. 270. — Praevia notitia Dei et revela­ Fortitudo. Ut specialis virtus et ut af­ tionis necessaria 270. — Formaliter est fectio aliarum virtutum I, 699. — Ob­ actus intellectus, sed pendens a volun­ jectum et motivum ibid. — Ejus of­ tate 270. — Motivum seu objectum for­ ficium 700. — Maxime elucet in mar­ male est Dei loquentia auctoritas 272 tyrio 701. — Fortitudinis comites 702. — cui quomodo adhaereat fides ibid. — Peccata et vitia contraria 703. b 832 Index rerum (secundum vol. et num. marg.). Forum. Externum ct internum II, 928; cessarii 1149 — eorum pars legitima internum non necessario dicit forum 1154 qui nequeant esse haeredes confessionis ibid. Fori privilegium v. 1156. — Haeres num solvere debeat Immunitas. debita ultra bona haereditate accepta Fractio S. hostiae in Missa sub gravi 1159. — Adire haereditatem sub forma praecipitur II, 246. inventarii 1157 et 1159. — Repudiare Francomurarii v. Massouica secta. testamentum includatnc omnis haercFraus. Specifica malitia mortali non ditatis repudiationem 1159. — Haeres differt a furto I, 928. possible praescribere, si testator mala Fructus rerum distinguuntur naturales, fide erat 925 — acquiratne rei domi­ industriales, mixti, civiles I, 945 — nium cum obligatione reddendi acquidominium circa eos 947, 948. valens 926. Fnga. Quid liceat reo quoad fugam I, Haeresis. Haeretici. Quot modis com­ 819 — quid aliis in fuga promovenda mittatur I, 298 et 299 — jam dubio ibid. — Possintne satellites reum e deliberato 301. — Ejus malitia 299.— carcere fugientem occidere 837 — vel Distinguitur ab infidelitate privativa eum, qui nondum captus erat? ibid. 300. — Christiani acatholici quando Funambuli quando graviter propter artem demum vere evadant haeretici 301. suam peccent I, 581. Communicatio cum haeret ί­ Furtiva susceptio ordinum. Quid sit ο i s. Quae sit interdicta 298. — Num II, 1007 — inducit irregularitatem ibid. Missae applicatio pro illis II, 176. 177. — Furtum. Ejus malitia I, 928. — Gra­ II. matrimonio superveniens dat jus di­ vitas ex duplici respectu determinatur vortii a toro et habitatione II, 712—sola 931. — Materia absolute et relative juridice probata dat perpetuum jus ibid. gravis 931. 935. — Furtula minuta Cf. Denuntiare. coalescunt ad grave peccatum 932. 933 Poena haeresis. Excommuni­ — quando non ita 935. — Furta filiorum catio II, 921 — quae, etsi speciali etc., in quibus materia amplior sumi modo R. Pontifici sit reservata, tamen debeat 934. — Necessitas qualis a furto absolvi potest in utroque foro ab excuset 936 et 937. Episcopo, si causa ad for. ext. de­ ducta est 651. — Extenditur ad quem­ G. libet favorem 922 — ad libros haeresi infectos 923. 924. — Irregularitas 1011. Gaudium I, 10. — In peccato sumit An extendatur ad cos, qui in secta malitiam etiam a circumstantiis 245. — nati sunt? ibid, et 1029 — — Qui de gaudio praecipue examinandi acatholica ad filios et nepotes ibid. in confessione 252. — Gaudere de extensio subjecti legibus Ecclesiae effectu peccati lieeatne 249. 250 — I, 130. legi de clandestinitate ma­ dc re mala, ut est causa boni? 249 — trimonii—II,An781. 782. — Non ligantur, de modo, quo peccatum sit factum 248. ubi tempore promulgationis habuerunt Gladium reddere occisuro lieeatne I, 1011. distinctos coetus religiosos pacificumque not. religionis exercitium 782. 783. 787. — Gratia divina. Actualis: efficax qua ef­ Dispensatio pro ipsis facta 785. — An ficax non est per se fructus sacrificii ipsi legitimam desuetudinem perficere Missae II, 171 not. — Sanctificans: possint 783. Enumeratio regionum, primam vel secundam causari per sa­ ubi eorum cramenta, quid sibi velit 5. — An valeant 785.matrimonia etiam clandestina sacramenta vivorum causent gratiam — Suspicio haeresis. Ex qui­ primam 6. Gratiarum actio post Missam vel S. Com­ bus criminibus oriatur I, 813. II, 975 not. — Quando habeatur ex defensione munionem qualis esse debeat II, 155. doctrinae reprobatae I. 302. 220. — Ejus summa utilitas 155. Haereticorum templa visitare I, 295. Gratitudo. Notio et actus I, 768. — 651. 658 — aedificare 658 — in iis Contraria ingratitudo 769; quae quando campanas 654 cantum diri­ ut talis sit mortale peccatum 769. — gere 656 pulsare 658 — religiosae (unctioni Gratitudinis titulo aliquid exigere pro intéressé ibid, et 653. — Haereticum re spirituali simonia est 397. ministrum religionis ad moribundum vo­ Gula v.Temperantia. — Remediali. 451. care 651. Hebdomada. II. sancta. Functiones liturgicae in ea II, 210. 211. — HebHaeres. Haereditas. Quotuplex I, 1149. doinadaria confessio 539. — ab intestato seu legales 1151 — ne­ Heroici actus v. Actus. Index rerum (secundum vol. et num. marg.). 833 Herus. Obligatio erga famulos I, 827. ciniis 1210. — Quantitas ciborum praeter — An seductio subditorum novam ma­ unicam refectionem permissa 1211. 1213. litiam addat ibid. Ejus transgressiones intra diem co­ Historiographus. Quid ei liceat circa nar­ alescunt 1215. — Qualitas ciborum 1214 rationem criminum et defectuum I, 1183. — pro coenula 1212. — Hora prandii Homicida. Homicidium. Tenetur per an ad essentiam pertineat 1214. se repararc damna haeredibus, praecipue Causae excusantes: aetas junior et pro­ necessariis I, 989. 990. — Quando vectior 1216 — infirmitas ibid. — la­ teneatur erga uxorem defuncti 990. — bores graves et defatigantes 1217 — Non ita facile erga remotiores occisi labores qui per se, et qui ex acciden­ cognatos 990 — erga creditores 991. — tali causa conjuncta frequenter excu­ Irregularitas canonica II. 1012 — volun­ sent 1218. — Causae quae sufficiant tarium et casuale quid 1017 — exten­ ad petendam et concedendam dispen­ ditur irreg. ad coopérantes 1014 — etiam sationem 1219. — Responsa Rom. circa in quodam casu dubiae causalitatis in­ jejunium 1220. 1221. — Jejunium vi­ curritur 1012. giliae translatae incidens in ipsum fe­ Honestas publica impedimentum matri­ stum diem 1221. Jej. pro lucrando monii II, 765 sqq. — ex sponsalibus jubilaeo. Secluso speciali privilegio non excedit primum gradum 765 — ex est jejunium strictum sine relaxatione matrimonio rato, imo invalido usque ad alias concessa II, 547. quartum gradum extenditur ibid. — Jejunium naturale ante S. Commun, Quando non oriatur 766 — non oritur videtur lex Apostolica II, 159. — Ex­ in praejudicium prioris sponsae ibid. cipitur casus Viatici, non tamen absolute Honor. Quid sit I, 1188. — Eum lae­ 161. — Dispensatio a S. Pontifice impe­ dere gravius est famae laesione ibid. trari debet 162. — Exceptiones, quando et 1190. Reparatio qualis 1185. — H. liceat non-jejuno S. Eucharistiam sumere proprium quaerere vel defendere quo­ 162. — Laesio jejunii ut adsit, plures modo liceat vel fieri debeat 1174. conditiones requiruntur: res consumpta Hostiae consecrandae debent esse re­ habeat rationem cibi vel potûs 160 — centes II, 120. 132 — non-consecratam sumpta per modum cibi vel potfts ibid. porrigere non licet 44. — ab extrinseco ibid. — Hora duo­ Humilitas. Notio I, 728. — Actus di­ decima quomodo sumatur 159. versi 729. — Excellentia 731. — Ex­ Ignavia. Quod et quale peccatum I, 703. cessus in externo agendi modo vitiosus Ignorantia. Vincibilis quae dicatur I, 733. — Comparatio cum aliis virtutibus 16. — consequens fere restringitur ad 732. — Cohaeret cum magnanimitate 730. culpabilem 16 — leviter et imperfecto Hypnotismus I, 994 not. culpabilis potius invincibili comparatur Hypocrisis. Notio et malitia I, 723. 772. ibid. Ign. crassa, affectata Π, 865. — Hypotheca. Diversa ejus genera, obliga­ Ign. aufert vel minuit voluntarium I, tiones I, 1130. 17. 18. — Quomodo id verum sit in crassa, vel affectata 18; II, 865. Illegitimus ortus inducit irregularitatem II, 1018. — Illegitimi quoad haerediJactantia de peccnto commisso quot ha­ tatem I, 1154. 1156. beat malitias I, 251. ' Idionia. Idiomatls ignarus confessarius. Imagines Sanctorum quomodo colendae I, 349. quando absolvere possit sine integra confessione ΙΓ, 328. — Indulgentiae Immunitas. S. Pontificis immunitas juris divini est I, 139; II, 650 — reliquorum precibus annexae in quocunque idioclericorum proxime juris eccl. II, 650 — mate acquiri possunt 539. quam lato pateat ibid. — Ejus laesio Idololatria cf. Cultus, Superstitio. quomodo puniatur 930. — Im. asyli Ejus malitia in se praecisive sumpta laesio 953. inferior est infidelitate I, 351; sed hanc ipsam aliaquc gravissima peccata co- Impedimenta. Impedire. Impedimentum ponere legi implendae mites habet ibid. — Id. imperfecta, si II, 892. — Impedire aliquem a consecu­ vera et formalis est, gravioris malitiae tione boni, quando obliget ad restitu­ est quam perfecta 351; non ita per se, tionem I, 973 sqq. — a peccaminosa si est simulata ibid. lucri consecutione 975. 976. — Impedire Jejnninin ecclesiasticum. Objectum et jurisdictionem Eccles, gravissime puni­ materiae gravitas I, 1210. 1211. — Con­ tur II, 928. suetudo quid relaxaro possit 1215. — — Impedimenta matrimonii Per se jej. semper sccum fert absti­ impedientia II, 714. Cf. sub suis nonentiam a carnibus, non semper a lactiLehmkuhl, Theol. mor. IL Edit. 1. 53 L 7 834 Index rerum (secundum vol. et num. marg.). minibus. — Dirimentia 731. Cf. sin­ Inadvertent ia ignorantiae comparatur gula sub suis nominibus. — Potestas I, 18. 19. — In quibus causis sumi ne­ Ecclesiae ea statuendi 726. 727. — queat adfuisse 18. Dubia juris naturalis obligant 729 — Inanis gloria. Notio — quomodo ab dubia juris cedes, non obligant ibid.; ambitione distinguatur I. 706. Cf. in dubio facti dispensatio quaerenda Superbia. ibid. — Eorum revelatio, per se gravis, Incarnatio. Mysterium Inc. sitne ne­ cuilibet incumbit 677 — excipitur ti­ cessitate medii credendum I, 277. — mor gravis damni, et scientia ex se­ Quaenam contineantur in eo ut ex­ creto commisso ibid. Impedimentorum plicite credenda 279. — Incarnationis dispensatio plus minusve difficilis momentum quam excelso virtutum exer­ 792. — Causae dispensandi 800 sqq. citio abundaverit 335. — An aliquando sine dispensatione Incestus. I, 882. Sitne diversus pro di­ cessent 826. — Episcopi quid possint versa cognatione? ibid. — Etiam solus jure ordinario 791. 793 — vi privi­ tactus inhonestus ejus malitiam habet legiorum 797. 798 — quid in eorum ibid. — Quando declarari debuerit in­ recto usu observare debeant 791. — cestus in petitione dispensationis im­ Quid Poenitentiaria 796. — Forma dis­ pedimenti matrimonialis, quando non pensandi in foro externo triplex 804. — II, 811—813. Hujus legis abrogatio 812. Forma petendi dispensationem 814 sqq. — exstinguens jus conjugalis debiti 764. — Quae exponi debeant, ne irrita evadat «15. 846. dispensatio 807 sqq. — Quid observari Inculpabilis actio potest imponere ob­ debeat in exsecutione dispensationis 818 ligationem praecavendi damni I, 969: sqq. — Cf. Matrimonium. Revaliex cujus neglectu obligatio restituendi datio. oritur ibid. Impediti. Qui sint ex jure antiquo, qui Index librorum prohibitorum non quoad absolvi potuerint per Episcopum a cen­ obligationem, sed quoad poenam mu­ suris Papalibus II, 410. 415. 875. — tatus est II, 923. Nunc vult S. Off. ut per literas petant Indifferens. Actus in specie sua indif­ absolutionem 410. 875. In casu gravis ferentes I, 37. Num possint esse in in­ necessitatis interim absolvi possunt a dividuo 38 sqq. — sunt, quoad super­ quovis confessario sub poena reincidcn- natural meritum 38. tiae ibid. Indignitas. Qualis inducat nullitatem be­ neficii ecclesiastici collationis I, 972 not. Imperium. Imperare. Actus imperans Indulgentiae. Conceptus catholicus II, I, 9. Cf. Actus. Impetrare, (cf. Orare) pro nobis et pro 525. — Haec doctrina compendium quod­ aliis apud Deum possumus I, 260. 265 dam est gratissimarum veritatum fidei — impetratorius fructus in Missa II, 523. — Ecclesiae potestas 528. — Re­ 168. — Quid per SS. Missae sacrificium quiritur, quo sensu, justa causa 535. — Plenaria et partialis 526. — An indul­ impetrare possimus 170. gentia plenaria ex parte acquiri possit Implere legem. Fit plerumque etiam sine intentione finis I, 151. — Ali­ 527. — Ind. pro defunctis, quomodo ab ind. pro vivis 531. — Sem­ quando peccaminosa actione quoad sub­ differat stantiam satisfit, aliquando non 152. — per fit solutio, vivorum etiam absolutio — Opera praescripta quid ope­ Eodem tempore quando pluribus legum 531. 534. — Conditiones necessariae praeceptis satisfieri possit 151. 154. — rentur 537. Cf. Communio, Confessio, Con­ Quando uno eodemque actu pluribus tritio, Ecclesia, Intentio, Preces. praeceptis satisfiat ibid. Infidelitas. Infidelitas quae­ Impotentia ut matrimonii impedimentum. Infidelis. nam sit peccatum 1 , 298. — Quomodo Quae distinctio necessaria sit II, 743. infideles pervenire possint ad fidem ct — Quid in dubio liceat 746. — Con­ salutem 274. — Quomodo juventur per fessarius, si eam detegit post matri­ Missae sacrificium II, 175—177. — Inf. monium, caute agere debet 747. — An, conferens baptismum quando excitet impotentia mulieris per medicum sub­ rationabile dubium valoris 26. — Infi­ lata, matrimonium fiat eo ipso validum delium filii quando baptizandi. Cf. Bap­ 745. — Subsequens impotentia quos tismus. Infidelium matrimonium actus relinquat conjugibus licitos 835. post alterutrius conversionem Ecclesiae 836. — Liceatne eam inducere 856. jurisdictioni subjacet II, 705. — Parti Impuberes qui vocentur II, 748 — qua­ fideli datur facultas separationis et novi rum censurarum lege subjaceant 944. conjugii, quum primum pars infidelis nolit cohabitare pacifice vel non sine Impudicitia v. Luxuria. Index rerum (secundum vol. et num. marg.'). contumelia Creatoris 705; idque etsi prius pacifice coliabitaverit 70(5 — non vero, si pars fidelis dat justam causam discessûs ibid. — neque si cum infideli initum est matrimonium ex dispensa­ tione Ecclesiae ibid.: Infirmi v. Aegroti, Moribundi. Inhonesta. Ad ea cooperari liceatne I. (566 sqq. Inimicitia. Inimicus. Inimico debentur communia caritatis officia, idque relate ad ejus conditionem I, 622 — igitur: condonatio, non-exclusio ab oratione, in indigentia opitulatio ibid. — Non debetur condonatio damni, honoris re­ parandi 623. — Utrum debeatur salu­ tatio, an sufficiat resalutatio, a circum­ stantiis pendet (524. — Inimicum praeter­ ire, non statim ei veniam concedere, non semper pro gravi peccato haberi debet 624. Cf. Odium. Reconciliatio. Innocens. Innocentem occidere directe, non licet; indirecte, licet aliquando I, 839. — An cogi possit, ut se tradat tyranno ibid. Inobedientia v. Obcdientia. Insordescentia in excommunicatione quid vocetur; II, 899 — habetur pro pro­ batione criminis ibid. — reddit suspe­ ctum de haeresi ibid. Instruere poenitentem. Fieri debet ge­ neratim hic et nunc, si ignorantia est de rebus necessariis necessitate medii II, 442. — Quando obligatio sit ul­ terioris instructionis 443. Cf. Monere. Intentio. Intendere. Actus voluntatis specialis 1, 8. — Versatur circa finem et circa media necessaria ibid. — Actus, qui aliquod medium ut tale intendit, virtualiter ipsum intendit finem 9. — Intentio actualis, virtualis, habitualis, interpretativa 4 et II, 22. ----- Intentio bona. Quotidiana re­ novatio summopere commendanda I, 262 — ejus perfectio sedulo prosequenda; brevis methodus 264. — Intentio pro indulgentiis qualis sit necessaria II, 538. Intentio legis non implendae, eamque evadendi, quando sit peccatum, quando non ita I, 157. 159. Intentio in Missa. Quomodo debeat intentio determinari in appli­ canda Missa II, 187. 188. — Sufficit intentio habitualis 187. — Quid, si plures factae sibi invicem contrariae 188. — Debet exsistere saltem ante secundam consecrationem 188. — Quid, si nulla facta est intentio 187. — Quid sibi velit jtrima et secunda intentio 186. Intentio in sacramentis admini­ 835 strandis quae requiratur II. 24 sqq. — Intentio rei sacrae faciendae 26 — agendi nomine Christi 26 — externa quae dicitur an sufficiat 27. — Si ad­ sunt intentiones oppositae 80. — In­ tentio in suscipiendo sacramento suf­ ficit generatim habitualis, vel etiam interpretativa 48. 49. Interdictum. Generale et speciale, lo­ cale et personale II, 906. — Quae of­ ficia divina ct sacramenta prohibeantur 908. 909. 911. — Dios festi et personae exempti 909. 910. — Interdictum „ab ingressu ecclesiae" 912. — Interdicti violatio 913. — Innocentes quando parvitàtcm materiae committant ibid. — Poenae in certas violationes 914. Interni. Actus mere interni a civili auctoritate praecipi non possunt I. 130. An per ecclesiasticam auctoritatem 131 — an puniri II, 864. — Confessarius actus mere internos certo injungere potest pro satisfactione sacramentali 356. Cf. Actus. Interpretatio doctrinalis legum earumque obligationis attendere debet ob­ jectum I, 146. 148, finem 147, verba 149, mentem legislatoris 149. 150. — authentica alia est comprehensiva, alia extensiva 149. 204. Interrumpere Missam an liceat et quamdiu II. 246 — in gravi necessitate pro­ ximi fieri debet 247. Intimatio quae requiratur ad contractum I, 1061 — nn reciproca? ibid. Inventio. Inventor. Ad quid inventor rerum alienarum teneatur 1, 915. — Possitne rem inventam suam facere ti­ tulo judicialis sententiae, praescriptionis, occupationis 915. — An, domino non comparante, res pauperibus sit danda 916. — Cf. Thesaurus. Invidia I, 619. — Distingui debet a si­ milibus tristitiae affectibus ibid. — Ejus malitia, $» proprie est invidia, ex genere suo mortalis, minor, quam ini­ micitiae odium 618. — Remedia II, 452. S. Joseph. Ejus matrimonium virgineum cum B. Maria Virg. II. 690. Ira. Iracundia. Notio I. 719. 737. — Remedia II. 453. Irregularitas. Notio et divisio II. 1002. — Ut poena est, non incurritur ab ignorantibus 1003. — Severius con­ sideratur ad suscipiendos ordines, quam ad ordines jam susceptos exercendos 1001. — Tollitur pro diversitate aut ipso facto, aut dispensatione vel abso­ lutione 1004. 836 Index rerum (secundum situe gravius peccatum quam superstitio I, 364. vol. et num. marg.'). quo sensu intelligatur 420. — J. fi déli­ tât is, quo sensu sumatur quo modo Irritatio v. Contractus, Juramentum, liceat, exsistentibus legibus iniquis 421. Lex, Votum. Juramenti solutio per dispensationem et irritationem 423. 424. 479. 1080 — Iteratio sacramentorum conditionata II, 16. — Quando fieri debeat 18 — per condonationem ejus, in cujus fa­ quae et quanta obligatio 19. — Quando vorem emissum est 423. — J. con­ fieri liceat, non tamen debeat 17. 19. tractui appositum 1078 — con­ — Quando non liceat 17 — quale pec­ tractum juramento firmari. quid sit catum irrationalis et scrupulosa repe­ 1078. titio 17. Juridica culpa I, 964. — Obligatio re­ Jubilaeum. Notio II, 543. — ejus uti­ stitutionis ex ea oriunda 965; ca tan­ litas 545. — Quid addatur ad plena­ dem post judicis sententiam, nisi culpa riam indulgentiam 543. Cf. Facultates. fuerit simul theologica ibid. Judex. Ejus scientia et peritia neces­ Jurisdictio interni et externi fori II, 928. saria I, 802. — Quid in dubio facere — Speciatim in sacramento poenitentiae debeat circa rem criminalem 801 — in 370 — in quo nullus homo habet sibi causa civili 80S. — Num ex privata propriam ibid., quamquam ordinariam scientia contra reum agere possit 807. 372. — Ordinariae et delegatae juris­ — An ex illa pro reo agere debeat dictionis usus 372 — delegata quam contra juridice probata 80G. — Possit- late intelligatur 383. — Probabilis et ne aliquod munus postulare vel ac­ dubia 388. — Liceatne uti jur. pro­ cipere pro justa sententia 809. 810 babili 391 — dubia 390. — Jur. R. Pon­ — pro injusta 809 — pro eo, quod unum tificis ordinaria in totam Ecclesiam 373. alteri praetulerit, ejusve causam prius — Episcoporum jurisdictio quo sensu expedierit 808? — Num causas injustas juris divini sit 375. — Parochorum in alium judicem conjicere possit G62 — juried, quos limites habeat 376. 377. — num secundum leges injustas jus dicere Regularium v. Regulares. — Juris­ 804. II, 701 not. Cf. Civile matri­ dictio in peregrinos, vagos etc. v. Pere ­ monium, Divortium. grini etc. — Jurisdictionem eccle­ Judicium temerarium — quomodo di­ siasticam impedientes qua poena affi­ stinguatur a suspicione, et quando sit ciantur 928 sq. mortale peccatum I, 1185. 1186. Juramentum est invocatio Dei ut testis, Jus. Notio gener ica I, 750 — in re et rem 752 — perfectum et imper­ I, 405. Conditiones ibid. — Invocatio ad fectum ibid. Juris s u bj e ctu m qui­ creaturae quando juramentum 407. — libet etiam infans et amens 754. Verba dubia quomodo sumenda 408. — 755. —homo, etiam personae morales 756. — Defectus seu peccatum triplex : def. Juris objectum potest esse ipse judicii ex se venialis 410 — veritatis homo 757. 760 — atnonejus labores ibid. ex se mortalis 411 (quanta certitudo — bona externa 757. 758 — fama 759. necessaria 411), — justitiae modo ve­ Jus gentium sitne legis naturalis nialis. modo mortalis 412. — Juramen­ positivae 191 — immutabile an mutaan­ tum fictum ejusque peccaminositas 409. bile 192. 193 — ejus objecta 194. — J. pro miss or ium quid addat ad no­ Jus Romanum civile. Ejus natu­ tionem juramenti 406. — Promittere ralis aequitas et pietas I, 808. 1079. rem malam, peccatum est neque obli­ gat 416 — promittere rem leviter ma­ Jussio. Notio I, 1000. — Quomodo di­ lam in se mortale peccatum, practice stinguatur a mandato ibid. — Ut causa saepe veniale tantum ibid. — quid si restitutionis cf. Mandatum. res est inutilis, ac obligatio inde oriunda Justitia. Conceptus et notio I, 748.749. 422. — Jurata promissio sine animo — Distributiva, vindicative, legalis a implendi 411, admittatne parvitatem stricta notione justitiae deficiunt 749. materiae ibid. — Liceatne jurare cum 753 — justitia commutative est stricta restrictione mentali 411. 417. 418. — seu rigorosa 751. — Laesio justitiae J. promissorii obligatio 414 — princi­ quod peccatum 761. — Solum, si in sc palis aut accessoria 416 — quo sensu vel in alia justitia laesa est commuta­ explicandus ejus ambitus 418 sqq. — tive, adest obligatio restitutionis 761. admittit ejus laesio parvitatem materiae 763. 764; idque per se in eodem objecti 415 — ejus malitia differt omnino a genere tantum 765 — ejus conditiones juramento falso 415 — metu extortum generatim sumptae 766. — Utrum laesa inducatne obligationem 417. J. ser­ sit justitia, an non, pendere potest ex vandi secreta, observandi statuta: intentione 766. Irreligiositas Index rerum (secundum vol. et num. marg.). *. Labui Aliquo modo omnibus hominibus praecipitur I, 588. — Divites quomodo obligentur et satisfacere possint ibid. servilis dieb. Dom. et fest. pro­ hibitus 545 sqq. — Per alios labo­ rare, quod et quantum peccatum 550. — Qui sit labor servilis 548. — Quae materiae parvitas 550. — Num hac lege teneantur non-baptizati 546. — Causae a lege excusantes ; necessitas, caritas, pietas 551 sqq. — Dispensationem quis dare possit 547. Laxitas. Laxae conscientiae periculum I, 66. — Aliquando a peccato gravi af­ fert excusationem 66, ut. — Laxismus non plane confundendus cum laxa con­ scientia 74 — ejus condemnatio 75. Lectorfttus. Ejus officium II, 584 — materia et forma 587. Legalis justitia cf. Justitia. Legatum. Quomodo intelligenda sint le­ gata et conditiones implendae I, 1077. 1164. — Legata pia quomodo subtracta sint civili auctoritati 1162. Legislatio. Legifera potestas omnis ultimo ad Deum reduci debet I, 200. — Apud quos resideat in Ecclesia 120. — In Su­ perioribus regularium limitata est 1213. Legislator. Quo sensu teneatur suis legibus I, 144. 145. — Non tenetur ullatenus in iis causis, in quibus cum aliis licite dispensaret 145. Legitimatio illegitimae prolis I, 887; II, 1018. 1019. Lex. Notio et distinctio I, 68. — Con­ ditiones essentiales 69 — quaelibet ad divinam legem reducitur 71. — In con­ scientia obligat, etsi legislator de Deo non cogitavit 211. aeterna. Notio 183—185. naturalis. Est fundamentum om­ nium aliarum legum 186 — non potest penitus ignorari 187 — in se immuta­ bilis 189 — ratione objecti aliquando mutabilis 190. Christiana aucta est super ve­ terem legibus moralibus et caerimo­ nialibus 195. 198 — abrogavit leges judiciales et caerimoniales V. L. 197, quae factae sunt mortiferae 197 — con­ firmavit leges morales naturales 198, obligationem graviorem quidem, sed non specie diversam induxit ibid. — veteri longe perfectior est 198. 199. — Quomodo omnes homines liget 199. humana. Per recursum ad legis­ latorem interim suspendi potest 126. — Quod incommodum ab ea excuset 155. An peccaminoso actu impleri pos­ sit 153. 837 Lex directi va, poenalis, mixta. Notio et obligatio 207. ----- irritans. An exsistat lex irritans naturalis 212 — positivo jure statui potest sive ecclesiastico, sive civili 212. — Lex irritans ipso facto , et post sententiam 213. — Potest esse simul prohibens 214. — Ignorantia a lege irritante plerumque non excusat ibid. — aliquando tamen ibid. — item gravis metus ibid. Cf. Dnbium, Ec­ clesia, Promulgatio, Universalis etc. Liber, Librorum impressio. Liceat­ ne alteri alterius libros denuo prelo committere 1, 904 — in aliam linguam vertere 905? — Libri pravi. Iis im­ primendis cooperari 663 — eos, sive ephemerides publice exponere 664 — legere 182. 868; II, 924. — Eorum pro­ hibitio II, 923, sub poena excommuni­ cationis ibid. 924. — Libri sacri. Liturgici recognitionem Episcopi prae se ferre debent 232 — de S. Scriptura omnino indigent approbatione Ordinarii 980. Libelli quo sensu eximantur a legibus poenalibus circa libros 923. Cf. Bibliopola. Liberalitas. Notio virtutis I. 775. Libertas. Liberum. Quotuplex distin­ guatur 1,5. — Liberum est voluntarii affectio, ab eo non realiter distinctum 7. — Non iisdem limitibus continetur voluntarium et liberum 6.— Libertas Ecclesiae. Poenae in eos, qui illam legibus, decretis violant II, 930 — qui exsecutionem literar. Apost. impediunt 932 — qui libertati S. Officii obstant 973. — Libertas matrimonii. Poe­ nae in eam violantes II, 982 — In eos, qui libertatem feminae violant quoad ingressum in monasterium 983. — Li­ bertatis defectus ut irregularitas 1021. Licentia. Expressa, tacita, praesumpta I, 527. — Quae lie. Superioris a pau­ pertatis religiosae laesione excuset ibid. Ligamen. Impedimentum matrimonii di­ rimens II, 710. — Quomodo solutio li­ gaminis per mortem probari debeat 741. — An cum dubio ligamine matrimonium inire bona fide possibile sit 844. Litaniae Sanctorum sub gravi adjungi debent officio divino diebus rogationum et S. Marci Π, 622. Locatio, Locator. Notio et regulae I, 1125. — Pretium locationis laborum 1127. — Locator de quibus damnis respondere debeat, de quibus locatarius 1126. Lotio sacrorum linteorum et vasorum, quibus permittatur II, 237 — loci, ubi ceciderit vel stillaverit aliquid sacrae speciei, quam necessaria 142. 838 Index rerum (secundum Ludus. Conditiones, ut ludus sit licitus I, 1139 — lege positiva illicitus 11-10 — victor et victus, quid juris vel ob­ ligationis habeant 1140 — aleatorius qui sit, qua lege clericis prohibitus II, 617. — Non idem de ludo mixto valet ibid. Cf. Eutrapelia. Lumen. Liceatne sine ullo lumine Mis­ sam celebrare II, 233. Cf. Cereus. Lunula Ostensorii qualis esse debeat II. 132 not. Luscus non irregularis II, 1023. Luxuria. Notio, distinctio a delectatione sensitiva I, 861 — delectatio lux. di­ recte volita non admittit parvitatem materiae in homine soluto S62 — in­ directe voluntariae peccaminositas pen­ det ex causa 862. 863. — Causae gra­ viter le\iter, mediocriter in luxuriam influentes 864. — Remedia contra lux. II, 450. M. vol. et num. man/.). 1’ossitne directe irritare vota uxoris I, 462 — dissipans bona com­ munia ad quid tenentur 897. Ejus officia erga uxorem et familiam II, 859. Martyrium. Quid efficiat et quomodo suppleat baptismum II, 57. Massonica secta. Ejus asseclae et fau­ tores excommunicantur II, 950 sqq. — Qui non vult obsequi mandatis confes­ sarii quandonam incurrat excommuni­ cationem 950. — Quid in eorum matri­ moniis observandum 696. 714. — Occulti coryphaei denuntiandi 952. Mater. Ejus obligationes erga prolem I, 784 — debeatne filium lactare ibid. — Cf. Abortus. Caesarea sectio. Materia sacramentorum II, 10. 11 — re­ mota et proxima 11 — debet esse certa 15. — In casu necessitatis adhiberi debet etiam dubia, at qua cautione 15. — Defectus essentiales et accidentales 12. — Ejus unio cum forma pro di­ versis sacramentis diversa 13. Cf. Sa­ Maritus. cramentum et singula sacr. sub suis Machinatio v. Conjugicidium. nominibus. Magia v. Superstitio. Matrimonium. Definitio Magister. Ejus obligatio erga discipulos verus contractus ibid. I, 829 — contra eos delinquens, quando malitiam specie auctam contrahat ibid. — Quando teneatur de damnis disci­ pulorum 1014. Magnanimitas. Quid sit I, 704. Magnet ismus. Quo sensu et limite lici­ tus I, 359. — Signa aperta illiciti usûs 360. — Responsa S. Officii de eo 361. Magnificentia. Qualis virtus I, 705. Maleficium. Notio et malitia I, 351. Cf. Superstitio. Mandans. Mandatum. Notio et obli­ gatio I, 1000. 1089. —In causa damnifi­ cation's ad quid teneatur erga mandatarium 1000 — erga damnificatum 1000 — revocatio mandati quando excuset 1001 — an et quando excuset ab ex­ communicatione II, 868. — Mandatum quomodo exstinguatur I, 1089. Manipulus v. 1’a ramenta. Mansuetudo. Declaratur ratio virtutis I, 718. Maniis impositio. In confirmatione quo­ modo necessaria II, 94. — In ordinis sacramento: diaconatu 588, presbyteratu 589. 590, episcopatu 589. Mappa altaris. An debeat esse bene­ dicta II, 232. — Requiritur triplex 227, non tamen omnes sub gravi ibid. Maria, B. Virgo invocanda I, 345 — salutatio angelica an sub obligatione sit scienda 283 — cur vocetur „prudentissimaf 693. — Ejus matrimonium virgineum cum S. Joseph II, 690. — Cf. etiam Rosarium. II, 678. — Est — ejus condi­ tiones 685 — distinctio matr. in Jieri et in facto esse 679 — matr. legitimum tantum, ratum, consummatum 678. — Ejus indissolubilitas quo sensu juris naturalis 701 — permissio divortii in L. V. explicatur 702 — absolute in­ dissolubile solum matrimonium Chri­ stianum consummatum 700. — M. Chri­ stianum essentialiter sacramentum est 681, idque vivorum sacramentorum 682 — etiamsi id a contrahentibus non in­ tendatur formaliter, si modo non ex­ cludatur 692 — effectus et significatio 682. — Materia et forma sacramenti in consensu exterius declarato consistit 684 — ministri sunt ipsi contrahentes ib. et 691. Co n ditiones a p p os itae v. Conditio. Causae matrimo­ niales spectant ad Ecclesiam 656 — solae temporalium rerum sequelae ad forum civile pertinent ibid. Caerimoniae observandae 693 sqq. Alia est benedictio solemnia, alia ritualis tantum 693 — solemnis illa non semper danda 694 — non danda extra Missam, non tempore clauso, non in matrim. mixto 694. 695 — ad eam ac­ cipiendam fideles non obligantur 694; sed adhortandi sunt, iino postea sup­ pleatur ibid. --- Mixtum matrimonium ex qua causa licitum 715 — etiam cum cautelis non est licitum sine gravi causa ibid. — generatim Ecclesia illud detestatur 716. — Ecclesiae tolerantia et dispensatio Index rerum (secundum col. et num. marg.). 839 258 — quibus modis augeatur 263 — non semper illud licitum reddit 715. — Dispensatio jure communi reservatur quantopere pendeat a perfecta inten­ R. Pontifici 716. — Benedictio ritualis tione bona 263. 264 — ejus objectum 259. — M. congrui conditiones et in eo aliquando permittitur 695. — Si cautiones impletae non sunt, summum objectum 260 — ejus cum impetratione sola assistentia passiva permittitur 696. collatio 260. 264 — merito congruo ad­ — Ubi sint valida sine forma Tridendito non minuitur mer. condignum 261. tina 785 sqq. — Merita Christi et Sanctorum Matrimonium. Ratum tantum matri­ in indulgentiis II, 531 not. mo n. professione solemni religiosa dis­ Metus gravis et levis I, 24 — intrin­ solvitur 703 — dissolvi potest ex gravi secus et extrinsecus ortus ibid. — etiam gravis non excusat per se a culpa gravi causa a R. Pontifice 70-1 — cui com­ paratur matrimonium ex infidelitate con­ 25. 26 — in lege positiva, maxime versorum post baptismum nondum con­ humana, aliquando excusat 25. ----- in contractu, voto v. Contractu *, summatum 707. 709. Votum. Revalidatio matrimonii. Quan­ do fieri debeat in forma Trid. 824 — '----- ut impedimentum matrimon i i. Qui metus dirimat matrimonium renovatio occulta 823. — An requi­ II, 735 — non eximit ab omni obliga­ ratur cognitio nullitatis prioris consentione eum, qui intulit 737 — cessante sfts 825. — Revalidatio in moribundo metu, nondum per se sanatur matri­ I, 1062. — Revalidatio in radice II, 828. monium 737. — In casu gravissimae 829 — quo sensu perseverantia consennecessitatis an cesset metûs impedi­ sfts prioris necessaria sit 831. 832. Cf. mentum 738. 739. Civile, Clandestinltas. Miles. Militia. Quando obediendum sit a Usus v. Conjugale debitum. militibus in dubio de justitia belli I, Matutinum. Sitne obligatio recitandi 856. — An diripere possint bona pri­ matutinum ante Missam II, 219. Cf. vatorum 857. — Injustitia in iis diri­ Officium divinum. piendis commissa, vel non commissa Medica ars. Medicus. Ars med. quae­ ibid. — Restitutio in bello injusto 858. libet clericis interdici potest II, 613. — Cf. Bellum. — Ante pugnam ex­ Quae sit ipso jure interdicta ibid. Scien­ cusantur ab integritate confessionis II, tia et peritia medico necessaria I, 993. 329, quae postea tamen suppleri debet — Experimentum in homine sumere ibid. — Militiae sese subducere, quale non licet ibid, et 995. — Alia peccata peccatum I, 986 — obligatio redeundi medicorum 994. — Monere debet aegro­ quae et quando ibid. — fraus in eo tum tempestive, ut animae suae procommissa quando restituendi obliga­ spiciat 993. 995. — Pauperi quando tionem secum ferat, quando non 987. 988. gratis succurrere debeat 993 — quid si ab eo remunerationem extorqueat 1114. Minas inferenti denegari debent sacra­ menta II, 43. Meditatio. Possitne praescribi in sacro secessu sacerdotum I. 131. — Quae re­ Minister. Ministrare. Ad Missam, non licet assumere feminam II, 244. quiratur in peragenda „via crucisu II, — An liceat adhibere feminam respon­ 559. dentem solum ex longinquo ibid. — Mendacium I, 771 — in quo consistat Sine ullo ministro non licet celebrare ejus malitia 772 — non ex se, sed nisi ex omnino gravi causa ibid. — aliunde est mortalis ibid. — M. i n c o nfacilius licet prosequi Missam inceptam, fessione quod faciat confessionem si minister recesserit ibid. sacrilegam? ii, 313. 315 — etiam men­ dacium leve potest aliquando confes­ I — - In Sacramentis M. debet agere in persona Christi II, 20 — in statu sionem efficere sacrilegam 314. peccati ministrare quale peccatum 34. Mercator v. Vendere. — Obligatio ministrandi gravis fit tum Mercatoria relatio chirographorum corumex officio suscepto, tum ex necessitate que aleatoria emptio I, 1136. proximi 37. — A ministro indigno petere Mercatura. — Missionarii eam exercentes sacramentum an liceat 83 — ab ex­ qui excommunicentur? II, 979 — cum communicato, haeretico 53. 54. 392. Cf. stipendiis Missarum interdicta, v. Sti­ Sacramentum, et singula sub sing, pendia. Cf. Negotiatio. Meretrices. An tolerari possint I, 676 nominibus. not. — Liccatnc iis domum locare ibid. .Minores, Quid possint in contractibus I, 1055 — an teneantur ad restituen­ — ad carum domum vehere, comitari 671. dam pecuniam, quam mutuatam ac­ Meritum condignum et congruum I, 257. M. condigni conditiones necessariae ceperunt ad usus peccaminosos ibid. 840 Index rerum (secundum vol. et num. marg.). — proteguntur contra praescriptionem debeatne dici, si petitur in honorem 924. — Minores quoad proclamationes alicujus Sancti 201. matrimonii II, 674. Cf. Filii familias· Missa. Tempus cf. Aurora. Hora ante Miraculum petere quando sit tentatio auroram M. dicere quibus liceat 655. — Non licet per totum annum hora Dei I, 376. 377. Misericordia. Notio — distinguitur a secunda post mediam noctem ibidem. Tempus in Missae celebratione insu­ liberalitate et a caritate I, 776. mendum 220. — Notabili acceleratione Missa. Est verum sacrificium II, 164 quo sensu relativum 165 — unum et graviter peccari potest ibid. M. assistere die Dom. et fest. ob­ diversum a sacrificio crucis 165 — es­ sentia sola consecratione absolvitur, ligatio gravis I, 555 — integrae Missae alterutra re ipsa non sufficit ibid. — assisti debet; quae materia gravis 559 quatuor omnis sacrificii fines abundan­ — levis 560. — Praesentia in loco celebrationis moraliter sumpto 557, non tissime implet 164. — Celebratio. Obligatio celebrandi necessario physice sumitur ibid. — vi sacerdotii II, 191. 192 — ex sti­ praesentia formalis, seu cum intentione pendio 197 sqq. — intuitu stipendii colendi Deum 558 — an impediatur celebrare num sit simonia I, 390; II, confessione ibid. Causae excusantes : 19S — majus stipendium exigere, an si­ damnum mediocriter grave 563 — di­ monia sit ibid.; non ita, si labor ex­ stantia, infirma valetudo, damnum for­ trinsecus accedat ibid. Cf. Celebrare, tunae, pudoris 563—566. — Gravior causa requiritur, ut per totum annum Stipendium. — Defectus. In canone longe fa­ Missam praetermitti liceat 567. — Non cilius grave peccatum constituunt, quam est stricta obligatio accedendi ad eccle­ in aliis partibus II, 241 — non essen­ siam parochialem 561. tiales non facile corrigendi sunt, quando Missionarius. Non ex obligatione justi­ celebrans jam ulterius progressus sit tiae, sed ex decentia caritatis Missam applicat pro populo II, 194 — merca­ 242. — Fructus eorumque applica­ turam exercens quando incurrat ex­ tio. Qui respondeant, ut Missa est communicationem v. Mercatura. actio Christi: propitiatio et impetratio Modestia. Explicatio et opposita vitia ex opere operato 169. 172 — ut est I, 722. actio Ecclesiae: impetratio 168. 172 — Modus contractui adjectus distinguitur a ut est actio personalis sacerdotis et ad- conditione I, 1075 — quam pariat ob­ stantium, est etiam meritoria 168. — ligationem ibid. — Diversi modi : ..ad cer­ Non omnes fructus infallibiliter oriuntur tam causam11, an obliget ad eandem 1076. 171. — Specialis applicatio pro singulis Moliat ra. Contractus propter usuram plus prodest, quam communis 173. 183 palliatam prohibitus I, 1123. — specialis applicatio quomodo injungi Moniaiis. Stricte et late sumpta II, 399. possit I, 131; II, 194 sqq. — Fr. ge­ — Libertas earum in assumenda vita neralis, ministerialis, personalis 173. — religiosa protegitur II, 983 — semper An fr. infinitus 183 — divisibilis 184. de dote pacisci possunt 958. — Peri­ Non omnibus omnes fructus appli­ cula et peccata 508. — Earum con­ cari possunt 176. — Aliqui ex natura fessarius specialiter approbatus esse rei, aliqui ex Ecclesiae prohibitione ex­ debet 399 — ejus dotes 506. 509 — cluduntur 176. — Excommunicatus vi­ quid imprimis attendi et exigi debeat tandus a quibus fructibus absolute ex­ 507. — Confessarius extraordinarius cludatur ibid. — Quo sensu possit ap­ exhibendus, quid in eo observandum plicari Missa pro haeretico, schisma­ 401. — Moniales quae intelligantur 399. tico 177 — pro haeretico defuncto 176 — Episcopus easdem leges ad moniales — pro infidelibus 177. — Quomodo latioris eensfis extendere potest ibid. prosit defunctis 179 sqq. — catechu­ — Moniaiis claustrata extra claustrum legitime degens possitne a quolibet con­ menis 177. — Qualitas. Etsi obligatio est ad fessario absolvi 400. Cf. Clausura. certam qualitatem, plerumque non gra­ Monitio cf. Confessarius. Facienda est, vis 239. — In aliena ecclesia qualitas si agitur de ignorantia in rebus fidei Missae desumenda est praecipue ex plane necessariis II, 442 — in re par­ colore illius ecclesiae; qui nisi obstet, ticulari, si speratur fructus; secus po­ sumatur plerumque Missa concordans tius omittenda 445. — Attamen ali­ cum officio celebrantis ibid. — in sa­ quando etiamtum fieri debet 444. — cellis privatis celebrans semper suum Aliquando confessarii est declinare re­ offidum respiciat ibid. — votiva M. sponsum 446. Cf. etiam Correctio. Index rerum (secundum vol. et num. marg.}. Monopolium. Quomodo monopolio arte vel fraude inducto sive justitia sive caritas laedi possit I, 1119. Moralitas sensu neutro in quo consistat I, 27 — sensu specifico ibid. — falsi con­ ceptus ibid. — Actuum moralitas pendet ab objecto, circumstantiis, fine 2S. 20. 30. — Moraliter bona actio ex integro debet esse bona, quo sensu 31 et 32 — moraliter mala fit ex quolibet capite ibid. Moribundus. Obligatio illi assistendi II. 647. — Summa cura adhibenda 516. — Praxis augendi ejus merita 518 sqq. — Mor. testamentum spirituale 522. Cf. etiam Benedictio papal is. Moribundus quoad confessionem. Quousque absolvi possit ille, qui sa­ cerdoti praesenti signum non dedit 510. 511. — An etiam homo acatholicus 511. 515. — Quomodo habeatur aliqua pro­ babilis accusatio 512 sqq. — quoad Communionem. Saepius communicare potest non jejunus II, 161 — qui sacrilege sumpsit S. C., debeatne iterum communicare 145 — vomitu la­ borans vel tussi quomodo tractandus 146 — sensibus destitutus ibid. Mors. Mortem sibi causare indirecte, ex gravi causa licet I, 579 — causae pro circumstantiis diversae exiguntur 580. — Mortem sibi optare potest esse actio bona 582 — sine justa causa, plerum­ que peccatum veniale est ibid. — si cum rebellione erga Dei voluntatem, peccatum mortale ibid. — Cf. Deside­ rium. Mortis articulus sive periculum v. Moribundus. In eo quilibet sacerdos habet jurisdictionem II, 392. — Reservatio peccatorum et censurarum ces­ sat 413 — qua restrictione 878. Mortale peccatum. Discrimen internum a peccato veniali I, 230. — ex objecto suo, quid sit 233 — quot modis fieri possit veniale 231. — Quid requiratur ad mortale peccatum 231. — Ejus ma­ litiae communes 224 sqq. Mortui v. Defuncti. Motivum impellens, et movens I. 169. 1064; Π, 800. Motus primo-primi, secundo-primi, se­ cundi qui vocentur I, 22. 23. — pravi num neutrali voluntate tolerari possint sine gravi culpa 22 — eorum causam ponere, quousque liceat v. Causa. Mu Icta. Qui damnificatorem non denun­ tiavit, non punivit, debeatne mulctam restituere, quam alioquin ille soluturus ' erat I, 1014 v. Custos; cf. Poena. Mulier. Jure divino incapax est ordinum suscipiendorum II, 599. — etiam juris­ dictionis eccles. ordinariae I, 123 — 841 delegatae solo jure eccle-dastico ibid. — Cohabitatio cum mulieribus quae sit clericis interdicta, quae per­ missa II. 619. Mustum. In musto celebrare II, 119. — Consecratio valet, licebit in necessitate ibid. Mutare opiniones probabiles liceatne I, 114. 115. — Mutatio in materia et forma sacramentorum II, 11 sqq. Muti quoad confessionem II, 328. 481 — non laborandum in integritate ibid. ----- quoad indulgentias. Quo­ modo eas lucrari possint 542. Mutilare. Se ipsum mutilare non licet I. 577 — licet ad salvandam vitam ibid. — Irregularitas inde oriunda II, 1016. Mutuum. Notio contractûs I, 1090. — Versatur ex se circa rem sterilem 1090. 1092 — non admittit jus foenoris, nisi extrinsecus 1090. 1099 sqq. — An pe­ cunia alteri tradita necessario sit ob­ jectum stricti mutui 1093 sqq. — Recon­ ciliantur antiquae leges Ecclesiae severae cum hodierna praxi mitiore 1105 sqq. Mysteria creditu necessaria I, 276 sqq. N. Nativitas ut titulus acquirendi dominium pullorum animalis I, 916a. Nativitas D. N. In latina Ecclesia sacer­ doti licet ter celebrare II, 210 — non tamen statim a media nocte 217. — Qui perficit Missam alterius sacerdotis de­ ficientis non potest nisi duas alias cele­ brare 210. — Qui ex privilegio quo­ tidie dicit Missam de Beata, in festo Nativitatis semel tantum celebrare po­ test ibid. — Pro singulis illis Missis licet stipendium accipere 212. Naturales filii qui vocentur II. 1018. Naufragium. In naufragio tabulam ce­ dere amico cum propriae vitae periculo, plerumque licet I, 580. — Quomodo absolvendi sint homines in naufragio II, 271. 329. Navarchus, temere incitans cursum navis, peccat I, 15. Navigantes. Eorum confessio a quo ex­ cipi possit II, 386. Necessitas proximi diversa et diversi or­ dinis I, 601. — Ad quid proximi ne­ cessitas, praesertim extrema, alios ob­ liget 602. — Extrema et quasi-extrema morali et latiore sensu quae intelligatur 936. — In ea ex rebus alienis sibi assumere quid liceat 937. - medii et praecepti quid sit II, 5 — quae sacramenta sint ita necessaria S 42 Index rerum (secundum vol. et num. marg.'). 7. 11ό — qui virtutum actus I, 273. actus internos ib. — Laesio obed. potest 30S. 321 ; II, 274. esse peccatum contra obedientiam ge­ Negotiatio clericis prohibita quae intelnerale vel particulare 536. — Quot ligatur II, 611. — Non comprehendit malitiae inesse possint et generatim in­ venditionem fructuum proprii laboris sint 539. — An S. Pontifex vi voti (> 12. — Prohibitionis gravitas ibid. Cf. obedientiam exigere possit et re ipsa Mercatura. exigat 539. 540. — An Congregationes Negotiorum gestio. Notio et obligationes Cardinalium 539. — Qua forma gencI, 1089. — Possitne confessarius, cui ratim utendum sit, ut constet de obeconcreditur res restituenda, pro nego­ dientiae praecepto ejusque laesione 536. tiorum gestore domini considerari 1030. Obligatio legis est aut directe, aut in­ Neophytus. Quo sensu censeatur irregu­ directe in conscientia I, 146. 147. — laris II, 1020. exspiretne, exacto tempore 154. — pos­ Neo-presbyter. Quod sit praeceptum sitne satisfieri a nesciente aut invito celebrandi tres Missas in ordinatione. 152. Cf. Lex. injunctas II, 607. — Cf. Ordinatio. Oblivio cf. Inadvertcntia. Peccata ob­ Notarius. Ejus praecipua officia I. 824. livione omissa non necessario ante S. Novit iatus. Novitius. Nov. anni in­ Communionem accusanda sunt II, 325. tegri requiritur ad valorem professionis — Quibus haec accusatio suadenda, religiosae I, 503, idque plerumque in quibus dissuadenda ibid. — Accusari habitu ordiuis ibid. — interruptus de debent in prima subsequent! confessione novo incipi debet ibid. — Decreta 326 — non accusanda solum, sed ab­ Pii IX. de admissione et educatione Novi- solutione donanda sunt 325. tiorum 504. 505. — Eorum confessio Observantia. Quid sit et in quo nitatur extra monasterium sine Superiorum I, 778. Cf. Bulia. licentia non est valida II, 397. — A quo ----- vana v. Superstitio. Episcopo sint ordinandi 597. Obstetrices. Instruendae a parocho circa Numerica distinctio peccatorum in baptismum II, 644. confessione moraliter sumenda est I, Occasio. Distinguitur a causa, neque 241. — N. dist. unius ejusdemque actûs causa occasionalis est causa proprie peccaminosi fieri debet, si diversae mali­ dicta I, 11. — Occasionem vel causam tiarum species sunt, aut si plura sunt damni esse 979. — Prius non inducit objecta 241. 243. — Restrictio ibid. — obligationem restitutionis 979. 980. — Alia est regula num. dist. in peccatis Occasionem peccandi alteri ponere, non externis, in propositis externe peccandi, auferre, liceatne 638. 639. Cf. Scan­ in peccatis mere internis 241. 242. dalum. — In occasione peccandi ver­ Nundinae. An licitae diebus festis I, 544. sari quid sit, quotuplex distinguatur Nuntium dare peccaturo, liceatne I, 652. II, 485 — remota et proxima ibid. — 670. — Si per N. fit promissio, donatio, proxima non ex solo lapsu jam secuto quando contractus incipiat valere 1082 dicitur 485. 489. — Absolvi nequit, qui sqq. — Nuntius a pluribus conductus sustinet occasionem proximam liberam possitne a singulis plenam renumera­ 486. — Quid, si occasio sit quodammodo tionem accipere 825. 1051. necessaria 488. Nuptiae v. Matrimonium. Occidere aggressorem directe et indirecte I, 833 — innocentem occidere 839 — in bello quousque liceat 856. 857. 858 — 0. seipsum occidere directe, nunquam licet Obedientia. Generalis notio I, 779. 575. — Occisio sive injusta sive justa Pro diversitate Superioris praecipientis quando causct irregularitatem II, 1012 probabiliter non est diversa virtus ibid. sqq. 1027. Cf. Homicidium. — Praestantia, collatio cum aliis vir­ Occultus. Peccator occultus II, 38. — tutibus 780. — Ejus laesio : inobedientia Impedimentum quando dicatur occulium materialis, formalis 78L — Filiorum II, 820. inobedientia frequens, quomodo evadat Occupatio modus originarius acquirendi peccatum mortale 792. — Inobedientia dominii I, 908 — nequit plane auferri discipulorum, alumnorum; quando ex­ ut titulus legitimus ibid. — Occ. ani­ cusetur a gravi malitia 830. malium 909 sqq. Cf. Animalia, In­ --- religiosa. Votum solemne et ventio, Thesaurus. simplex quomodo distinguatur I, 534. Oculo dextro caecus non est irregularis 535.— O. intelligitur secundum regulas, II, 1023 — an caecus oculo sinistro non infra, supra, contra 534 — an ex­ ibid. tendatur ad actus heroicos 537 — ad Odiosa restringenda, quae sint I, 112. Index renim (secundum roi. et num. mary.'). 813 Odium distinguitur inimicitiae et abomi­ I, 880. Liceatne mulieri oppressae se­ nationis I, 616 — inimicitiae erga pro­ men ejicere 849. ximum semper peccatum ex genere suo Opus. Opera diebus Dom. et festivis pro­ mortale 616 — abominationis est, aut hibita I, 544. Cf. Labor. — An semper non est, pro rationibus diversis 617 ex motivo caritatis operari debeamus — od. inimicitiae formaliter est tristitia, I, 258. Cf. Meritam. sed gignit gaudium idque de inimici Oratio. Orare. — ut petitio est neces­ malis 618, atque horum malorum de­ saria ad salutem I, 340 — ejus ob­ sideria. — Cf. Inimicitia. Odium ligatio quoties urgeat 347 — ejus ne­ Dei gravissimum peccatum 325 — ibi cessitas in superandis tentationibus 340. etiam odium inimicitiae et abomina­ 347 — efficacia infallibilis a fidelibus tionis distingui potest 310. 325. fide tenenda 341 — conditiones neces­ Offerre. Cf. Missa, Sacrificium. Quo sariae 342. — Peccator orare et im­ sensu in Missa offerat Christus Π, 166, petrare potest 342 — quid qua certi­ — Ecclesia, ut a Christo distincta tudine pro aliis orare possimus 344 — 167 — sacerdos 167 — singuli fideles pro quibus possimus et debeamus 344. ibid. , — Ad quos possimus orare 345. Ora­ Officium divinum. Obligatio reci­ tio Dominica. Quae sit eam sciendi tandi quos afficiat II, 624. 638. 639 — obligatio 283. Orationes quae in Missa ad quas partes 622 — ad quam bre­ dici debeant II, 240 — quae omissio viarii formam 623 — chori obligatio gravis 241 sqq. — post S. Communio­ 624. — Materia gravis 627. — Mutatio nis distributionem 140 — in extrema officii an licita 626. — Ordo inter unctione dicendae 574. singulas horas 628. 631. — Interruptio Oratorium. Oratoria publica dicuntur 631. — Modus recitandi 630: cf. At­ duplici sensu I. 561 — domus religiosae tentio. — Mutilata pronuntiatio quando publica sunt secundum quid, secundum quid privata ibid. — In his et similibus grave peccatum constituat 630. — aedibus Episcopus potest facultatem Tempus recitandi: pro singulis horis oratorii dare II, 224. — Imo regulares 621. 628 — tempus diversorum horo­ logiorum 629. — Anticipatio matutiniI habent communiter hanc facultatem ex se 223. — Episcopis ipsis pro sua com­ 625 — an fieri possit hora secunda pomoditate amplior inest facultas 224 — meridiana ibid. — offic. onus affixum alicubi regularibus in casu infirmitatis diei 621. — Dubia recitatio ad quid 223. — Oratoria stricte privata seu supplendum obliget 627. Excusandomus privatae generatim non admittunt tes causae ab officio 638. Resti­ celebrationem nisi unius Missae I, 562 tutio propter neglectum officium di­ — ibique soli privilégiât! satisfaciunt vinum 640 sqq. — Cui restitutio fieri praecepto pro diebus Dom. et festivis possit 641 — quomodo computanda ibid. ibid. — imo principaliora festa exclu­ — cur obliget ante sententiam judicis duntur ibid. ibid. Oleum S. Benedicendum ab Episcopo Ordalia. Sunt ex se Dei tentatio I. 376. — Ab Ecclesia nunquam sunt appro­ II, 570. — Admiscere, licet non-benebata, quamquam a compluribus Epi­ dictum in minore quantitate, idque scopis ex pia simplicitate admissa ibid. saepius ibid. Cf. Unctio extrema. Omissio, Omittere. Omittere rem per­ Ordo. Ordinatio. Sacramentum est, non tamen omnes ordines sunt sacramenta fectiorem, cujusnam moralitatis sit I, II, 581. — Materia, Forma cf. Epi­ 40. — Debeatne omitti actio bona, utilis, scopatus, Presbyteratus etc. — or­ praecepta, indifferens propter scanda­ dines minores ex privilegio R. Ponti­ lum 635 sqq. Cf. Scandalum. — Oficis conferri possunt a presbytero 592 niittere exercitium jurisdictionis sacrae — an etiam subdiaconatus et diaconatus pro pecunia, sitne simonia 391. 593 — certo nequit sic conferri pres­ Onanismus. Cf. Conjugale debitum. byteratus, sed a solo Episcopo 592. Quando uxor hac in re peccet II, 857. m i n i s t er. Qui Episcopus licite 858 — ei licet plerumque reddere debi­ conferat 594 sqq. tum ex gravi causa etiam petere 858. — — Gaudium concomitans de molestiis ----- subjectum. Conditiones requi­ sitae 598 sqq. — aetas 600 — scientia conceptionis non secutis periculosum 601. Cf. Vocatio. quidem, non tamen semper peccatum tempus: commune 605 — ex pri­ ibid. — Remedium facile suadendum vilegio, dies festivi quomodo intellicontra onanismum 851. gantur 605 — non licet plures ordines Opinio. Earum electio v. Confessarius. sacros eodem die suscipere 606 — interOppressio. Mulieris — quale peccatum 844 Index rerum (secundum stitia inter singulos ordines qua lege servanda ibid. — Ordinationes illegiti­ me factae vel susceptae suspensione puniuntur 989. Ordo. Votum suscipiendi ordines quomodo obstet matrimonio 722 — ejus voti ob­ ligatio et exstinctio ibid. Organum pulsare in templis haereticorum I, 656. Origo. Originis titulus pro ordinatione — non attenditur nativitas, ubi casu est facta II, 596. Ornatus altaris cf. Altare, Missa — muliebris quando peccaminosus et scandalosus I, 637. 643. Ostiariatus. Ejus officium II. 584. — Materia et forma 587. vol. et num. marg.). Missam pro populo 196 — ejus omis­ sio supplenda ibid. — Si suis scandalo est, dupliciter peccat 310. — Parochi jura in unum collecta II, 647 not. — facultas dispensandi I, 167. — Ejus jurisdictio pro confess. II, 376. 377. — Quando ad examen revocari possit ibid. — peculiaris cura in pueros, surdomutos, moribundos etc. 477 sqq. 484. 646 sqq. — Parochus quoad matrimonium parochianorum : Cautio in sponsalibus solemnibus II, 660. — Si ante matrimo­ nium sponsalia alia objiciuntur 672. — Qui parochus matrimonii causa ad­ eundus sit 774—776 — ubique valide assistit suorum matrimoniis 776 — im­ pediri nequit ab Episcopo, quominus valide deleget alium sacerdotem ut ma­ trimonii testem 777. — Quo modo assi­ P. stere et consensum percipere debeat 778. Palla. Linea esse debet II, 229. — Ejus Participans. Quo sensu primarie dam­ num reparare debeat I, 1010 — ali­ defectus non est certo gravis 227. Palpo. Ejus influxus in damnum alie­ quando ex gravi causa excusatur a pec­ num I, 1008. — Consulenti aequipe­ cato et ab onere restitutionis 1011. ratur quoad restitutionem ibid. Particularis lex generatim solos terri­ Paramenta sacra. Benedictio quibus torii incolas adstringit I, 141. Cf. Pe­ competat II, 236. Color non est gravis i regrinus. praecepti, nisi accedunt circumstantiae Pascha. Paschalis Communio I, 1202 sqq. aggravantes 230 — prohibentur para- — an exspiret praeceptum elapso tempore menta flavidi vel caerulei coloris ibid. 1206 — non satisfit sacrilega Commu­ — admittuntur aurea pro pluribus co­ nione ibid, et 131 — longe severius loribus ibid. Defectus — quorum urget quam praeceptum audiendae par. sit gravis in Missa 231 — nota­ Missae 158 — sumenda in ecclesia pa­ biliter lacera vel immunda interdicta rochiali 1206. — Quis ab hac circum­ sunt 234 — eorum exsecratio 235 — stantia dispenset ibid. — Generatim quando post reparationem nova bene­ non sufficit pro Communione ad lu­ dictione indigeant ibid. Materia, ex crandum jubilaeum praescripta II, 549. qua confici debeant, debet esse non vi­ Regularibus non licet die Paschatis lis 230 — non admittuntur par. cum S. Communionem in suis ecclesiis pro textura vitrea ibid. extraneis distribuere II, 136. Parasceve. Missam praesanctificatorum Pater. Paterna potestas. Quomodo in P. reliquasque liturgicas functiones constituatur et finiatur I, 887. — An non licet more privato peragere II, 211. pater debeat reparare damnum, quod — Non licet Missam celebrare nisi pro filii sui aliis intulerunt 1014. — Irri­ necessitate Viatici ibid. — tum sumitur tatio votorum 461. Cf. Parentes. Missa de Passione votiva ibid. Patientia. Notio I, 709. — Necessitas Parentes. Eorum obligatio in filios: 711. — Opposita vitia 711. amor I, 783 — filios alere debent in ne­ Patrimis, baptismi. Quot adhibere li­ cessitate, etsi invitis parentibus statum ceat II, 71. — Quid requiratur ut ali­ elegerunt 784. 785. — Quid facere de­ quis patrinus exsistat ibid. — Qui ex­ beant circa educationem 786 sqq. — cludantur ibid. — Ejus officium ibid. Quomodo exemplo esse atque scanda­ — haereticum non licet adhibere pro lum vitare 788. — Quando in neglecto patrino, sed pro teste tantum 72 — in officio contrahant peccatum duplicis ma­ baptismo ab haeretico ministro con­ litiae 795. — Eorum dissensus quo­ ferendo non licet catholicis patrinos modo obstet matrimonio filiorum II, agere ibid. 671. 724. Dispositio de successione confirmationis. Per se etiam bonorum, seu divisio inter filios I, 1162. sub gravi requiritur 100 — facilius ad­ — Cavere debent, ne uni prae aliis erit excusatio ibid. Paulinum privilegium ad solvendum facilius faveant 784. 1155. Parochus. Ejus praecipuae obligationes matrimonium in favorem fidei sitne im­ II. 644 sqq. — Obligatio applicandi mediate an mediate divinum II, 709. Index reruin (secundum vol. et num. marg.}. 845 Quando eligi Peculium v. Paupertas (religiosa'. possint, quibus pro domino laeso fiat Percussio. Percussores clericorum. Ex­ restitutio I, 1019. 1022. — Qui labo­ communicantur II, 944 sqq. — etiam rare possint diebus Dom. 551. — Quando impuberes ibid. — haec excommuni­ excusentur a lege jejunii et abstinen­ catio est latae interpretationis 945 — tiae 1208, 1216. — Quando excusetur — comprehendit mandantes, coopéran­ ex necessitate sumens sibi res alienas tes , ratihabentes ibid. — perc. notorii 936 et 937 — quoad dispensatio­ vitandi 8S2 et 884. nem matrimonialem: qui vocentur Peregrinus. Legibus particularibus canonice pauperes II, 805. — Qui sc plerumque non tenetur I, 141 — uti falso paup. fingit, num etiam invalide potest dispensationibus localibus loci. accipiat dispensationem in forma pau­ ubi exsistit, non suae patriae 141. 143 — perum ibid. Paupertas religiosa. uti potest etiam dispensatione personali Quo differat simplex et solemnis I, 520 ibid. — potest in quibus rebus dispen­ — etiam solemnis admittit dominium sationem personalem accipere ab Epi­ directum 524. — Possessio communi­ scopo loci 1G4. — A quibus sacratatis non repugnat paupertati 521 — mentaliter absolvi possit II, 384 repugnat usus independens 521 — varii — in casibus reservatis quid observari modi peccandi per usum independentem debeat 403. 404. — Potest personaliter 528 — usus abundans 522. — Peculium censura puniri per Episcopum loci 871. quo sensu paupertatis essentiae re­ — Quomodo se gerere debeat in m aMateria paupertatis trimonio contrahendo 780. pugnet 526. sintne scripta propria 523. — Laesio Perfectio Christiana in quo consistat I. quae sit mortale peccatum 529. — 484. Status perfectionis quid re­ — Possitne laesio fleri peccatis inter­ quirat 485. — Cur votorum vinculum nis 530. — Licentia Superioris qualis accedere debeat 486. — Alius status a paupertatis laesione excuset 527. perfectionis acquirendae, alius p. exer­ Peccator quoad sacramentorum partici­ cendae 486. — Obligatio ad per­ pationem. Publicus vel occultus qui fectionem quae incumbat religiosis dicatur II, 38 — publico sacramenta 516. — Graviter violatur contemptu re­ deneganda sunt, si absolute publicus ( gularum 517 — etiam defectibus non est; ceteroqui cum restrictione ibid. mortalibus, qui inducant grave pericu­ — occulto deneganda non sunt, nisi oc­ lum dimissionis ibid. culte petat 39. — Cf. „Miuas inferens11. Periculum peccandi subire ex caritate, Quid praestare debeat, ut iterum ad­ potest licere, imo obligatio evadere I, mitti possit ad sacramenta 41 — quoad 585. — Attamen periculum illud tum sepulturam 918 et 919. potest et debet effici non formaliter Peccatum. Divisio multiplex I, 221 — proximum ibid. peccata infirmitatis et malitiae non Perplexitas. In perplexa conscientia eadem sunt ac venialia et mortalia ibid. I quid_ agendum, ne peccetur I, 52. — intima malitia est oppositio contra Perseverantia ut virtus I, 712. Ut dodivinam voluntatem 219. 222 ma­ num gratiae est objectum meriti con­ litiac communes seu transscendcntales grui 2G0 — possitne collocari inter peccati cujuslibet, praecipue mortalis effectus SS. Missae sacrificii? II, 170.171. 225 sqq. — ordo specificae gravitatis Petere id, quod alter sine peccato non diversorum peccatorum 1223 sqq. Cf. est praestiturus, aliquando licet I, 641 Mortale, Veniale. Peccata quoad — nunquam id, quod sine peccato ne­ confessionem. Cf. Confessio. Pec­ queat praestare ibid. cata gravia post baptismum commissa Pictura cf. Statua. nondum judicialiter remissa materia nc- Pietas. Notio virtutis I, 777 — in quos cessaria sunt II, 2G0 — etiamsi ba­ feratur ibid. — diversae species ibid. ptismus probabiliter tantum sit validus — Ad quid obliget filios 790. Cf. 320. 321. — Peccatum fictionis in ba­ Filius. ptismo sitne materia confessionis 2G2 PigUUS. Notio et obligationes ex pignore — generice accusatum quo sensu ma­ I, 1129. teria valida 2G4 venialia sive in Pii poen i ten tes in confessione pru­ specie, sive in genere materia valida denter dirigendi II, 500 — ad tentaet sufficiens 263 — iterum jam antea tiones praeparandi sunt 501 — eorum rite accusata ibid. — omissa quando ac­ pericula propria ibid. — Cautio summa cusanda cf. Oblivio. in rebus extraordinariis 503, 505. Peculatus. Specifica malitia gravis non Pileolus. Eo uti in Missa non licet sine differt a furto I, 928. dispensatione S. Sedis II, 245 — intra Pauperes. Paupertas. 846 Index reruin (secundum vol. et num. marg.'). canonem co uti, sub gravi vetitum est; positam I, 154. — Quodlibet opus bo­ extra canonem, sub veniali ibid. — Ejus num pro poenit. injungi potest II, 356 — usus in S. Eucharistia deferenda ad quo sensu cessatio ab opere bono ibid. aegrotum 140. — medicinalis poenit. eligi potest a Plantatio in alieno fundo. Regulae circa confessario, imo non raro debet 355. — Quid caveri debeat in poenitentiis in­ dominium I, 916a. Poena. Poenalis (cf. Lex, Muleta). jungendis 356. — Catalogus poeniten­ Poena exorbitans in lege civili index tiarum 368. — Persolvi, quomodo est legis mere poenalis I, 211 — ex­ debeat 358 sqq. — ab eo, qui immemor orbitans num incurratur a nesciente poe­ opus posuit? ibid. — num ab eo, qui nam 209 — gravis generatim indicat, expresse statuit ex mera devotione opus legem sub gravi obligare 210 — ipso peragere ibid. — quae omissio ct di­ lacto incurrenda saepe nihilominus re­ latio sit gravis 363. — Detrectare quirit sententiam judicialem criminis rationabilem poenitentiam quale sit pec­ declaratoriam 209. — Poenae tem­ catum 365. — Ejus commutatio fieri porales hujus vitae num sufficiant ad nequit nisi ex virtute absolutionis sive dolorem in sacramento poenitentiae II, datae, sive dandae 366 — a quo peti et dari possit commutatio 365. 367. — 287. Qui oblitus sit injunctae poenitentiae, Poenitens. Ejus actus pro sacramento recipiendo necessarii II, 255 sqq. Ejus ad quid teneatur 367. dispositio colligitur per se ex sincera Poenitentia. Ut satisfactio volun­ affirmatione 423. 426. — Signa, quae tarie assumpta. Liceatne eas exer­ contra dispositionem praesumptionem cere cum vitae abbreviatione I, 573. gignunt 424. — Signa, quae poeniten- Poenitentiaria. In impedimentis matri­ tentem indispositum arguunt 425. — monii per se dispensat solummodo, Signa, quae ejusmodi praesumptionem quando sunt occulta II, 796. — Ade­ plus minusve diluunt 427. unda pro declaratione circumstantiae Poenitentia. Ut virtus quid sit sensu occultae in impedimento quoad substan­ generali II, 251. — Sub conceptu ge­ tiam publico 813. — Pro pauperibus nerali omnino necessaria est iis, qui etiam in publicis impedimentis dispen­ unquam graviter peccaverunt 252. 277. sat 796 not. — In sensu specialis virtutis alii aliter Pollutio culpabilis, etsi quoad speciem eam intelligunt 252. fornicatione gravior sit, in concreto Ut sacramentum. Singulari plerumque est peccatum minus grave sua forma ab aliis sacramentis di­ I. 870 — directe voluntaria 871 — in­ stinguitur II, 255 not. — ejus per directe voluntaria quando sit qua pol­ Christum institutio 253. 254 — ne­ lutio peccatum grave 872, quando ve­ cessarium est omnibus post baptismum niale 874, quando nullum ibid. — in graviter lapsis 255 — magnam digni­ somnis quando imputetur 875 — eam tatem sacerdotii commendat 249 — directe causare nunquam licet, neque etiam magnum requirit laborem mul­ de ea delectari 250 — quo sensu liceat tamque scientiam 250. Materia hujus aliquando eam desiderare ibid. — na­ sacramenti v. Dolor, Peccatum. For­ turaliter inceptam situe obligatio sup­ ma hujus sacramenti quoad sensum ne­ primere 876. — Pollutio in feminis cessario est non-deprecatoria 268 — quale peccatum 873. potest proferri conditionata 272 — quan­ --- ecclesiae quibus peccatis fiat II. do ita debeat fieri 273 — non potest 222. — Ut necesse sit a Sacris ces­ applicari absenti 271 — neque nutu setur, crimina debent esse notoria ibid. perfici potest ibid., per telephonium — requiritur reconciliatio ibid. — Ora­ data valde dubia est 876. — Possitne toria privata non polluuntur ibid. esse sacramentum validum, sed informe Polyandria. Legi naturali repugnat II, 698. 299. Polygamia simultanea. Ejus permissio — Ut satisfactio sacramentalis. in L. Vet. II, 698. — Legi naturali non Essentialiter imponitur in vindictam repugnabat omnino, tamen minus con­ 352 — pro peccatis gravibus imponere, veniebat ibid. — Dispensatio divina confessarius per se sub gravi tenetur 353 quomodo fieri potuerit ibid. — Post — debet per se esse proportionata tum evangelium promulgatum nunc jam null­ peccatis, tum viribus pocnitentis 353 ibi valet 699. — causae plures a proportione excu­ R. Pontifex. Supremus est legislator in santes 354. 360 — quae censeatur ho­ Ecclesia I, 120. — Ex jure divino ci­ die gravis poenitentia 357 — quomodo vili auctoritati proprie subjectus nulli interpretari debeamus poenitentiam im­ est 139 et II. 650. — Possitne dispensa­ Index rerum (secundum vol. et num. marg.). tionem dare in jure divino? I, 163. — Potest mutare, abolere leges Ecclesiae universales et particulares 121. 122. — Quomodo alteri in se jurisdictionem dare possit II, 374. — Non potest Epi­ scopis , quamdiu manent in regimine suae ecclesiae, omnem potestatem legi­ feram auferre I, 122. Portiunculae indulgentia quantopere emi­ neat inter indulgentias II, 502. Possessio. Melior conditio possidentis, quo sensu I, 108. — Principium quasipossessionis non semper est pro liber­ tate ibid. rei alienae. Generalia principia I, 944. Possessor bonae fidei. Ejus obligatio, quando cognoscat rem ut alienam I, 940 — limites restitutionis 947 — pos­ sitne fructus bona fide retinere 918 (confessarius cautus esse debet ibid.') — si rem alienam tertio donavit 949 — si eam a fure emptam vendidit 950 — si rem gratuito acceptam tertio vendidit 951. Possessor malae fidei. Ejus restitutio determinatur ex utraque radice I. 952 — quasnam expensas deducere possit 953 — num etiam post judicis sententiam ibid. — Quid, si rem perituram surripuit, consumpsit, in tuto collocavit 954. — Si res apud furem perierit? 955. — Si res consumpta vel destructa varios valores subiit 950. ----- dubiae fidei. Post bonam fidem dubio superveniente, inquiri debet I. 957 — ejus rei neglectus ut causa re­ stitutionis ibid. — Dub. tides ab initio exsistens malae fidei aequiparatur 958 — emptio ab hominibus suspectis 959. In dubia solutione quae sit obligatio 900. Praeceptum. Quomodo a lege distin­ guatur I, 72. Praedicare v. Concionari. Praelati regularium. Quo sensu tene­ antur ad applicandam Missam pro sub­ ditis II, 190. Jurisdictio in ipsorum subditos potius personalis est 871. — Potestas dispensandi I, 100, II. 653 — in eos censuras ferendi 417. 871 — eos absolvendi 87 7 — vota irritandi I, 458 sqq. — Quomodo peccent, si sinant re­ gulas saepius infringi 516. 518. Praescriptio. Quid sit liberativa ct aequleitivA I, 917 — sitne juris positivi tantum ibid. — res, quae eximantur a praescriptione vel qualibet vel ordinaria 918 — quae possessio necessaria 919. Bona fides continua 920. 925 — qualis in praescriptione liberativa 923. Tempus requisitum sive in ordi­ naria, sive in extraordinaria 922. — 847 Titulus 921 — praescriptionem sus­ pendi, interrumpi etc., quid sit 924. Praesumptio. Ut probatio rei. In rebus practicie praebet saepe sufficiens argumentum I, 110 — stat pro Supe­ riore ibid. — pro immunitate a culpa 62 — pro culpae exsistentia 66. — Fa­ ctum non praesumitur 111 — sed quid in facto praesumatur ibid. ----- Ut peccatum. Quid sit I, 706. — cf. etiam Temeritas. — Contra spem theolog. diversis modis fieri potest I, 310. — aliquando cum hae­ res! conjungitur ibid. — Non quae­ libet praesumptio parvitatem materiae admittit 312. — Quando sit praesumptio, quando non, facilitate consequendae re­ missionis ad peccatum moveri 310. 312. Precarium. Notio et obligationes I, 1087. Preces. Mat ut. et v es pert, persol­ vere. quae obligatio I. 317. Quid pra­ ctice sentiendum de illo, qui eas diu plane negligat ibid. pro lucrandis indulgentiis. Num requiratur intentio mentis S. Ponti­ ficis distincta II, 542. — Vocales ali­ quae preces requiruntur 547. Presbyteratus. Sacramentum est II. 582 — ad valorem non praerequiritur dia­ conatus 586. — Materia et forma duplex 589 — quae manuum extensio necessaria 590 — qualis vasorum et hostiae tactus requiratur 591. — Pra­ ctice dubia fit ordinatio ex pluribus capitibus ibid. — Ritus non essentiales, sed qui sub gravi necessarii sunt ibid. — Potestas per presbyteratum collata 585. Pretium. In contractu non sumitur ex utilitate, quam recipiens rem habeat, sed ex aestimatione rei, qua tradens se privet 1, 1050 — in emptione et ven­ ditione diverso modo determinatur 1116 — vulgaro quid sit. quae ejus latitudo inter summum et infimum 1117 — quando liceat excedere pretium sum­ mum et haerere infra infimum 1118 — extorquere pretium, etiam non ultra summum, potest esse injustitia 1119 — pretium conventionale in quibus rebus admittatur 1120 — legale 1116. in conductione operarum 1127. Princeps. Officia Principum et com­ muniora peccata 1, 796. — Possunt leges condere in conscientia obligantes 119. 211. — An ipsi legibus suis sub­ sint 141. 145 — non ligantur censuris episcopalibus II, 870. Privilegium. Quod dicatur odiosum, quod mere favorabile I, 215 — reale. personale, ex motu proprio, ad instan­ tiam, ad instar ibid. — latae vel strictae interpretationis 216 — per modum con- 848 Index rerum (secundum vol. et num. marg.}. Possitne ali­ quis vita proscribi I, 838 — a quolibet interfici ibid. — liceatne proscripto cruente se defendere ibid. Proxeneta. Quid ei liceat in venditione circa pretii excessum I, 1123. Privilegium Paulinnm v. Paul i num. Probabile, Probabilitas. Quid sit I, 79 Prudentia. Notio hujus virtutis I, 690 — interna et externa 80. — juris et ejus divisio 693 — prudentiae officia facti 79, ejus practice distinctio 112“ 694 — non est perfecta sine aliis vir­ — usus opinionum probabilium contra­ tutibus 692 — Christiana fidem sup­ riarum 114 sq. — argumenta probabilia ponit 691 — quibus habitibus juvetur 695 — contraria peccata 697. 698. 108 sq. Probabiliorismus. Contra probabilismum Pubertas v. Impuberes. Pueri. Quoad leges eccles. abstinentiae, defendi nequit I, 93. 97. 98. colendi dies festos, septennes generating Probabilismus. Notio et collatio cum aliis systematibus I, 74. 78 sqq. — ejus tenentur, antea non stricte tenentur, sed usus 80 sqq. — P. num sit exceptio expedit eos assuescere I, 138 — quoad a lege 106 — num in quolibet dubio leges divinas ibid. — neque ante usum ab obligatione eximat 107. 108 sqq. — rationis licet cos provocare ad blas­ Fautores et adversarii 78 — probatur phema vel turpia 135. — Quoad su­ ex Ecclesiae tolerantia 84. — S. AI- mendam SS. Eucharistiam obli­ phonsus probabilismi fautor 87. 89. 101. gatio II, 147 — praesertim in mortis interna argumenta 91—93. Non ne- articulo ibid. — in dubio rationis usu gliguntur rationes contrariae 102 — non licet iis moribundis dare ibid. — Quo­ admittuntur tenuiter probabilia 91. 100. ad poenit. sacramentum: an ab­ solvendi sint in dubio usu rationis II, Probitas ministri in sacramentorum administratione v. .Minister sacramen­ 477 — quid agendum, si falsam con­ scientiam habere deprehenduntur 478, torum. Prodigalitas. Prodigus. An obliget pro­ si in occasione proxima peccandi ver­ diga promissio II, 671. — Declarati santur 479. prodigi administratione bonorum suorum Punitio cruenta. Sola auctoritas supre­ ma ad eam jus habet I, 837. privantur I, 1057. Professio religiosa. Quid requiratur ut Purgatorium. Animae in purgatorio valeat I, 503 sqq. — Obligationes 516 exsistentes num possint invocari a sqq. — Exstinguit aut suspendit omnia nobis et pro nobis intercedere I, praecedentia vota 466. Cf. Religio, 345. Cf. Defuncti. Purificatio. Cal icis et digitorum, num Religiosus. Promissio. Potest obligationem fideli­ solo vino aut sola aqua liceat II, 245 tatis tantum, sed etiam justitiae in­ — patenae purificatio in Missa sub ducere I, 1081 — quando gravem gravi praescribitur 246. causet obligationem ibid. — ejus obli­ Puriilcatorium. Debet esse lineum II, gatio transire potest ad haeredes 1082 — ; 229 — non constat de gravi praecepto quid juris oriatur in morte sive pro­ 227. mittentis sive promissarii 1082. 1083. Pusillanimitas. Quale peccatum I, 707. Promulgatio. Necessaria, ut lex exsistat I, 69. 91 — qualis 125. — Promulgatio Q. Romae facta quando sufficiat, quando non 126. Propitiatio — quid sit. Latius exten­ Quasi-castrensia, — ecclesiastica etc. v. Bona. ditur quam satisfactio pro poena tem­ Quasi contractus I, 1046. porali II, 171 — propitiatio et impe­ tratio inter se collatae ibid. Cf. Missa Quasi-domieilium v. Domicilium. Quinquennales facultates Episcoporum — fructus propitiationis. II, 797. 798. Propositum. Num requiratur ut actus distinctus a dolore in sacramento poeni­ tentiae II, 292. 297 — debet esse magis universale quam dolor 298 — qualis requiratur firmitas propositi 295 — Rapina. Addit novam malitiam ad ma­ magnus timor relapsfis nondum exclu­ litiam furti I, 929. dit necessariam firmitatem 296. Raptor. Raptus. Impedimentum matri­ Proprietas. Ejus necessitas I, 759. — monii dirimens II, 771 — quamdiu Cf. Dominium. ibid. — ejus conditiones 772. — An tractûs est ceteris firmius 217. — Pri­ vilegia cessant praecipue revocatione — quae revocatio requiratur 217. — Usus privilegii per se praeceptus non est; potest esse per accidens 21S. Proscribere. Proscriptus. I Index rerum (secundum vol. et num. inarg?). 849 R. seductionis constituat tale impedi­ poenitentia 331. Religionis perfectis­ mentum et quando ibid. — Excom­ simum exemplar Christus in primo In­ municatio in raptores 981. — Irregu­ carnationis momento 335. laritas propter infamiam 1010. Religio ut status perfectionis. Re­ Ratum 11 libentes quinam mandantibus quiruntur tria vota substantialia I, 490. aequiparentur (in censuris) II, 927 not. — Ecclesiae approbatio et acceptatio non necessaria est votorum Rebaptizare; Quando irregularitatem in­ 491. 491 ducat II, 1009. - Facile ratio est re­ solemnitas 497 — num in quolibet or­ baptizandi eos, qui ab homine impio, dine stricte dicto solemnia vota occur­ rant 502. — Cf. Novitiatus, Vocatio, rationalists etc. baptizati sunt 26. Rebellare nunquam licet I, 797. — Con­ Professio. — Ingressus in religionem fundi non debet cum resistentia contra an exstinguat aes alienum 1039 — quid debitor ejusque Superior facere tenea­ leges iniquas ibid. tur ibid. — Votum ingrediendi reli­ Receptans. Quis dicatur I, 1009. — gionem reservatum 477. — Quomodo Ejus obligatio reparandi damna ibid. Recidivos. Recidivi diversi generis di­ laedat illud is, qui init matrimonium stinguuntur pro majore minoreve diffi­ II, 723 — ejus obligatio ibid. — quando cultate in iis absolvendis II, 192. — suspendatur vel exstinguatur ibid. Quando et cur dubia sit praesens dis­ Religiosus. Ejus obligationes I, 516 sqq. positio 491. — Neque severius neque — Cf. Castitas, Obedientia, Pau­ laxius tractandij quid exigi debeat, ut pertas — possitne se obligare sine consensu Superioris 535 — favores et tandem possint absolvi 193. 494. privilegia religiosorum 1, 542 ; II, Recitare. Cf. Officium divin., Missa. Quomodo recitans breviarium audire 653 sqq. debeat socium vel chorum II, 630 — Religiosus. Circa dispensationes: in seipsum audire? ibid. — severius id quibus Superiores possint dispensare I, exigitur in formis sacramentorum ibid. 166 — possitne relig. dispensationem ac­ ---- In Missa secreto dicere, quae cipere ab Episcopo 165. alta voce recitanda sunt, aliquod pec­ --- Circa poenitentiae sacramentum. catum est II, 243. — Deprimere tantum Absolvi possunt sine approbatione Epi­ vocem non ita ibid. — Alta voce uti in iis, scopi II, 393 — idque a sacerdote sae­ quae secreto dicenda, non licet ibid. culari ex consensu Superioris reg. ibid. — practice vix evadet mortale peccatum 394 — itinérantes apud quem confiteri debeant ibid. — Cogi nequeunt, ut con­ ibid. fiteantur apud Superiorem, nisi forte Reconciliatio. Quis eam primus offerre debeat T, 625. — Gcneratim fieri debet aliquando in casibus reservatis 394. 416. Casuum reserv. enumeratio 416. 117. ante absolutionem II, 430. — Ipsi in saccularium confessionibus Reductio Missarum v. Stipendium. observare debent casus ab Episcopo re­ Reformatio ordinis religiosi an praecipi servatos 403. Cf. Reservati casus. possit I, 538. Regulae. Eas sub gravi non obligantes --- Circa ordines suscipiendos. A nolle observare, possitne esse grave quo ordinari possint vel debeant 594. 597. peccatum in religioso — ratione scan­ Reliquiae Sanctorum quomodo colendae dali, I, 517; ratione periculi ejectionis I, 349 — ut publice colantur, quid prae­ scripserit Eccles. 350. — Reliquiae eo­ ibid. — Religiosus episcopus factus quomodo teneatur ad ordinis sui regulas rum , qui solummodo beatificat! sunt ibid. — Reliquiarum furtum II, 963. 519. Remedia poenitenti praescribenda vel Regularis v. Religiosus. consulenda II, 447. Cf. ea, quae sub Reincident ia in censuram II, 875. voce singulorum vitiorum notantur. Relapsus v. Recidivus. Religio ut virtus. Collatio cum vir­ Reord i nationes, quae dicuntur factae, tutibus theolog. I, 328 — ejus nexus quomodo explicandae II, 595. cum caritate 335 — est virtus ma­ Repetitio Sacramentorum v. Iterare, xime universalis ibid. — naturalis et Sacramenta. supcrnaturalis distinctae sunt 329 — Reservatio. Reservati casus. Quid sit ejus actus internus 331. 333 — actus casuum reservatio II, 402 — directe externi tamen intrinsecus ad religionem afficit non solum confessarium, sed etiam spectant 331 — praecipui: adoratio, poenitentem ibid. — Conditiones, ut In­ sacrificium, oratio 336 — religionis ex­ peccatum sit reservatum ibid. ercitium homini necessarium 332. — utiliter reservatur peccatum veniale 405. Re ipsa reservantur sola peccata, quae Quomodo ad religionis virtutem per­ tineat gratitude, fidelitas erga Deum, sunt certo gravia idque externe ibid. 106. Lchmkuhl, Theol. mor. II. Edit. I. 54 850 Index rerum (secundum vol. et num. marg.). sola completa pec. reservari, quomodo 1 fugere, et quid ad fugam adhibere 819 sumi debeat 40(5. 8(54 — an peccatum -— resistere 818. — Liceatne reum ad cujus reservatio ignorabatur 407. — fugam juvare. 819. — R. fame necandus Reserv. moderata esse debet 409. — Res. teneaturne cibos clam oblatos sumere absolutio: Qua confessione reservatio 571 jussus se occidere an possit, vel auferatur? 410 — an etiam sacrilega debeat obedirc 576. 112. — In articulo mortis quilibet con­ Revelatio divina ut motivum fidei I, fessarius absolvit 410. 413— in impedi­ 269. — Revelaro aliorum crimina vel mento diuturno? 410. Ill — in instan- defectus, vel secretum, quando liceat, tanea necessitate? 414. 416.— Indirecta quando non v. Detractio. — Quando Superiori vel judici revelari debeant absolutio ibid. Residentia. Obligatio Episcoporum II. v. Complex, Denuntiare, Reus, Testis. 042 — poena in non-denuntiantem 995. Reviviscentia sacramentorum. Notio II, Obi. parochorum 644 — canonicorum 9 conditiones necessariae 52 — ple­ rumque sola attritio non sufficit ibid. (548 — poena in non-residentes ibid. Resignat io beneficiorum cedes. Quid Rituale II, 31, cf. Libri liturgici. sub culpa et poena simoniae interdictum Ritus servandus in Missa II, 238 sqq. — permixtio graeci et latini ritfis 131 I, 400. in administratione sacramentorum Resistentia. Resistere. Tentationibus 13 (cf. singula sacramenta sub suis positive resistere non idem ac directe resistere I, 22 — indirecta res. prae vocibus). directa nonnunquam commendanda ibid. Ritus. Ritui acatholico assistere I. 651 — Positiva habetur in ipsa dissensione — ad eum peragendum ministrum acatholicum vocare 652 — vel ei in­ ibid. Cf. Rebellare, Reus. servire 653 — ad euin pulsatis Cam­ Restitutio. Ejus obligatio T, 941 —qua panis convocare 654. 655 — cantum gravis ad quod objectum et quas per­ sonas restringatur 942 — duplex radix: pulsatis organis comitari 656. rei alienae a) detentio, b) damnificatio Rixa. Quando peccatum mortale I. 737. Rosarium. Quaedam rosaria maxime in­ 942. 943. Ejus dilatio quando licita 1032. dulgentiis ditata II, 553. Modus 1028 sqq. — donatio si­ Rubricae. Quoad obligationem diversa mulata an sufficiat 1028 — cautelae fit distinctio II, 238. —Infirmitas, propter necessariae 1029 — per modum elee­ quam non omnes ad amussim servari mosynae sine debiti memoria 1029 — possint, excusat 245. per virum intermedium ibid. — qui si re Rudes. Quid in eorum confessionibus ipsa non restituerit? 1030. Quando observandum II, 480 — si nihil habent fieri debeat etiam cum notabili damno accusandum 481 — origo inscitiae in­ 1031. — Electio pauperum pro domino daganda 482. quando liberet a rest. 1022, (piando non 1031. S. Ordo inter diversa debita 1025 — qui ordo debeat, qui possit servari etiam Sabbatum sanctum. Non licet co die cum reliquorum damno 1025. 1027. — Missam privatam celebrare, nisi ex Ordo inter varios cooperatores 1016. privilegio omnino speciali II, 211. — 1018. Post solemne Sacrum licet S. Com­ Quantitas 1015 — rest, in so­ munionem distribuere, non vero ante lidum 1015. 1917 — ejus obligatio quando illud ibid. - infra Missam licet, si haec ibid. est consuetudo ibid. Causae excusantes 1033 sqq. Sacerdos. Sacerdotium. S. princeps Restitutio propter neglectum offic. div., in Missa est ipse Christus, actione non propter homicidium etc. Cf. Oil’, div., physica, sed morali II, 166 — vi ipsius Homicidium etc. sacerdotii obligatio est aliquoties cele­ Restrictio mentalis. Notio et varii modi brandi 192. — S. sine commissione I, 773. Quae sit licita, quae non ibid. R. Pontificis confirmans fit irregularis — etiam cum juramento ibid. II, 1008. — Quomodo R. Pont, eum de­ Retractatio culpabilis actionis non ex­ putare possit 99. cusat semper a restitutionis onere I, 970 Sacras res contumeliose tractare blas— quando a censura II, 8(58. — Retr. phemia est 1, 3(59 — cum sola irreve­ rentia, sacrilegium 380. 382 - eas ven­ diffamationis v. Detractio. Reus. Interrogatio legitima quae I, 815. dere, quo sensu simonia juris naturalis, — Possitne restrictione uti 814 — li- quo sensu simonia juris tantum eccles. ceatne crimina testium revelare 81(5 — 389. 392. Sacrament alia. Distinctio a sacramentis, ! diversu squ e operandi modus II, 3. -Illa in statu peccati conficere, sitne peccatum mortale 33. ' Sacramentum. Definitio II, 3 — qua ratione ad theologiam moralem eorum tractatio spectet 2 — causant gratiam 3 qualem 7. — Numerus septenarius quo sensu 4. — Sacr. mortuorum ct vivorum 5 — informe ibid. — an re­ viviscat i). — Administratio et susceptio cf. singula sacramenta sub sitis nomi­ nibus. Sacrificium. Definitio I, 337 — quo sensu sit lege naturali praescriptum ibid. Cf. Missa. Sacrilegium. Triplex distinctio in reale. personale, locale an sit infimae speciei 1, 378. 380 — admittit aliquando parvi­ tatem materiae 378 — personale quibus actibus committatur 385 — sacrilega luxuria quibus peccatis committatur 883 — an solae actiones ratione sui peeeaminosae locale sacrilegium con­ stituere possint 381 — an omnes ejus­ modi actiones in loco sacro commissae sint sacrilegia 383. — An voti simplicis violatio sit veri nominis sacrilegium 385. — z\n violatio seu furtum rei. cujus habet Ecclesia jus tantum ad rem 381. Saevitia. Qualis—det jus divortii II, 711. Sancti. Sanctorum cultus quibus le­ gibus ab Ecclesia circumscriptus sit I, 350 — quid requiratur, ut defunctus aliquis privatim possit coli 348. — Eorum intercessio sitne ex obligatione im­ ploranda 345 — ejus neglectus practice malum signum ibid. Cf Reliquiae. Satellites possintne reum fugientem oc­ cidere I, 837. Liceatne reo satellites laedere 818. 819. Satisfactio cf. Poenitentia. — Vicaria pro aliis auget meritum proprium I, 265. Scandalum. Definitio I, 629. — Quo­ — Admissio non cessat per hoc solum, quod scapulare non gestetur, sed sus­ penduntur interea privilegia ibid. Scenic! ludi cf. Spectacula. Schisma. Quid sit I. 680; II, 925. — Poena excommunicationis in schismaticos ibid. Unctio et confirmatio per presby­ terum schismaticum 98. Scholae. An ad scholas acatholicas filii mitti possint I, 658. 786. 787. — Num catholicus ad scholas acatholicorum con­ ferre possit 660. Scriba. Ejus officia praecipua I, 824. Scripta. Cf. Paupertas religiosa. Scriptor. Ejus dominium et jus in opera literaria I, 904. Cf. Libri. Scrupulus. Scrupulosus. Distinctio con­ fessario necessaria I. 53. 60 — origo, et quomodo referri possint ad Deum, na­ turam hominis, diabolum 54. — Quae naturaliter disponant ad scrupulos 55. — S. signa 56. 57. 58 — damna ct utilitates 59. — Scrupulosus quo­ modo dirigendus 61. — Quomodo ipse se dirigat 62. 63 — contra S. pugnare debet 59 — timens, ne propter dubiam conscientiam peccet 62 — timens as­ sensum in variis cogitationibus tentantibus 64. Secretum. Distinctio in naturale, pro­ missum. commissum I, 1196. Quando liceat secretum pandere 1197. — Non quaelibet secretorum species easdem causas admittit, cur pandatur 1198. Seductio puellae quam secum trahat obligationem I, 996. 997; II. 661. Semifatui quoad sumptionem S. Eucha­ ristiae II. 147. Senes quoad matrimonium ineundum II. 748, ejusque usum 835. Sensualitas. Possitne fieri peccatum mortale et quando I, 861 Cf. De­ lectatio. Senteutla judicis. Possitne haberi pro justo titulo possessionis ad praescri­ ptionem perficiendam 1, 926 — quando exspectari possit in causa restitutionis 965. In acceptione ex testamento informi quid ante eam liceat 1147 ct 1148. — S. justa vel injusta v. modo a cooperatione distinguatur 627. — S. passivum et activum 628. spe­ cifica malitia 630. — S. directum mul­ tiplicem in sc continet malitiam ibid. Judex. S. malitia saepe gravior est quam Sepult ura ecclesias! ica. Prohibita quando malitia actionis ex sua natura 631 II, 911 — quibus deneganda ibid. 918 quandonam sit levior ibid. S. pusil­ — in dubio potius concedenda 919. lorum et pharisaicum quando et quo­ Poenae in cos qui ecclesiastica prae­ modo evitari debeat 633. 631. — Sintne cepta in hae re laedunt 893. 965. 972. et quando omittendae actiones indif­ ferentes, in se bonae, praeceptae 635. Sequester. Notio ct obligationes I, 1088. — Sequestrare iqjuste bona ecclesiastica 636. — S·, seu periculum lapsfts, quando excommunicatione punitur II, 939. excuset ab integritate confessionis II, Sermones inhonesti, unde peccaminositas 331. I, 867. — An exprimi debeat, coram Scapulare. Conditiones necessariae va­ quot ct quibus prolati 630. — Inter lidae admissionis ad scapulare II, 560. 852 Index rerum (secundum vol. et num. marg.'). conjugatos quando grave peccatum 867. quotuplex 386. — Poenae in sinion. 401 — Eos audire neque repugnare, ex sqq. II, 958. 959. 960. — Excommuni­ qua ratione ct quando excusetur a gravi catione punitur simonia realis ct con­ peccato 867. fident. in beneficiis ccclcsiast. 958, com­ missa in collât, ordinum ibid., in in­ Servitus hominum quo sensu possibilis gressu ordinis relig. ibid., certa quae­ I, 760. — Facultas quae insit tum Ec­ dam mercatura stipendiorum Miss. 960, clesiae tum civili potestati eam abolendi quaestus ex facultatibus spiritualibus ibid. — Etiam in justa servitute quae 959. — Pretium simoniacum situe re­ sit injusta libertatis restrictio ibid. — stituendum, et cui T, 403. — Collatio servilis conditio non cognita matrimo­ simoniaca beneficii eccles. invalida 401 nium nullum reddit II, 732. — quandonam convalescat ibid. S. rerum scu : jus servitutis I, 886. — Distinctio in rurales ct ur­ Simulatio sacramenti v. Fictio. banas, reales ct personales etc. ibid. — Sodomia. Specie perfecta et imperfecta Quid juris ct obligationis sequatur ibid. distinguitur I, 877 i. — Possitne per­ — Servitutes quoad praescriptionem fecta accidere inter feminas ibid. in. — acquisitivam 922 — quoad liberativam Malitia specifica in quo consistat, a sufficiatne bona fides negativa 923. confessario notari debet, ne cogatur multum inquirere 878. Sigillum sacram entai e. Ejus obli­ gatio unde probetur II, 466 — vio­ Solemnitas matrimonii tempore clauso latio semper est sacrilegium, cui aliae interdicitur H, 717. malitiae adjunguntur ibid. — materiae Solemnitas votorum. Est juris eccle­ parvitas non admittitur in directa lae­ siastici I, 473. 498 — consistit in tra­ sione 457 — in indirecta quo sensu ibid. ditione ct acceptione utrimque maxime — discrimen in severa obligatione ab firma et irrevocabili 500. 501 — quod omni alio secreto 458 — ita ut violatio S. Thomas recte dicit consecrationem. exsistat etiam in sermone cum solo poeni— R. Pontifex ex gravi causa dispensare tente ipso 466. potest in votis soleinnibus 473. 501. — Sigillum sacramentale. Objectum: Discrimen inter votum solemne et sim­ peccatum quodlibet in confessione dictum plex corumquc effectus 498. 499. 524. cum suis circumstantiis 459 — etiam 531. 534. Cf. Castitas, Obedient ia, putativum 460 — mortale quodlibet in Paupertas, Votum. specie et in genere 459 — aliqua diversitas Sollicitatio in adjunctis confessionis II, 975 sqq. — obligatio denuntiandi latius observatur quoad venialia ibid. — etiam patet, quam poenae comminatio 977 — peccatum publicum 466 — peccatum excommunicatio in non-denuntiantes 978. complicis 459. 469 — quo sensu scru­ puli 460 — aliquando ipsae virtutes Sortilegilim. Quid vocetur sensu eccle­ siastico T, 351 not. Cf. Superstitio. 461. Specifica distinctio peccatorum. Regulae -----Origo: quaelibet confessio sacragenerales I, 240. mentalis, etiam inchoative tantum 158 — etiam apud sacerdotem putativum Specificatio. Ut titulus acquirendi do­ minii I, 916 a. 458 — non vero confessio simulata 458. Quae et quibus graviter Subjectum obligationis: quilibet, Speci acula. peccaminosa I, 644. 667 — publicis ad quem notitia sacramentalis pervenerit, intéressé clericis non licet II, 616. antequam ab ipso poenitente libere data sit licentia 462 — quandonam ille, qui Spes. Virtus theologica 1, 305 — mo­ tivum seu objectum formale 306 — scriptum poenitentis legerit 464. objecta materialia 305 — ejus quali­ ----- Violatio indirecta quando adsit: tates, quomodo firmitas consistat cum in loquendo de peccatis certae civitatis timore quem gerere debeamus 307 — 467 , ordinis religiosi 469, laudando necessitas, ut medium salutis est 308 unum prae aliis 467, utendo notitia — frequentior necessitas praecepti 309. sacramentali ad externam gubernatio­ Destruitur infidelitate , desperatione, nem 468, ad declinandas res illicitas quibusdam praesumptionis modis 313. 468 not., ad praecavendum proprium — Peccata contra spem 310 sqq. damnum 467. Violationis periculum ex parte con- Spirit ismus. Gravissima superstitio I, 363. fessarii num excuset poenitentem ab in­ Sponsalia. Sponsi. Quid requiratur, ut tegra confessione 332. valeant II, 657 — quae signa sufficiant Simonin. Ejus descriptio I. 386. 387 — 659 — conditionata an valeant post est species sacrilegii 386 — distinctio impletam conditionem 660. 661 — sub in mentalem, convent., realem, confidentialem 387. 400.— Pretium simoniacum I conditione „si Papa dispensaverit11 660 Index rerum (secundum vol. el num. marg.'). — sub conditione committendi peccati 661. — Sponsalia filiorum a parentibus facta quando valeant ex praesumptione juris 002. Sponsalia. Effectus. Jus et obligatio non diu differendi matrimonii 664 va­ lida creant impedimentum publicae hone­ statis 603. — An sponsi peccantes cum extraneis contrahant novam malitiam mortalem 664 — quos defectus debeant sibi sub gravi manifestare 670. ----- Solutio. Ab initio invalida sunt, si matrimonium ex aliqua causa fuerit illicitum 666. 667 — aliquando propter oppositionem parentum 668 — propter disparitatem cultfis ibid. Ipso facto dissolvuntur per electionem statfis per­ fectioris 669 — an per subsequeris matrimonium ibid. — Sed rescindendi jus aderit propter notabilem mutationem propriam in melius 671 — propter gravem defectum alterius partis nunc inductum vel detectum 670 — quando propter dissensum parentum minus justum? 671 — num a S. Pontifice solvi possint? 718 impuberibus datur facultas sine causa rescindendi, quum attigerint pubertatem 662. — Qui injuste recedit a sponsalibus, reparando damno obnoxius est 665. Sponsio. Conditiones, sub quibus liceat I, 1138. Spurius. Qui vocetur II, 1018 — ir­ regularis est ibid. — quoad haereditatem I, 1156. Statuam obscoenam conficere I, 668 -idololatricam 657. Status vitae. Ejus electio est obli­ gatio caritatis, quam erga nos habere debemus I, 589. Cf. Perfectio, Vo­ catio. Stipendium Missae. 853 Studiositas. Notio virtutis I, 726 Vitia opposita 727. Stuprum. Sensu theologico et sensa civili aliquando diverse sumitur I, 880. — St. violentum, et St. voluntarium quid sit ibid. Notatu digna, quando casus ille reservatus est ibid. — Obli­ gatio erga puellam 996. Suadere, Suasio, v. Consulere, Con­ silium. Subdinconatus. Probabilius non est sa­ cramentum II. 582 — ejus materia et forma 588 — potestas et officium 585. — In ejus susceptione contrahitur ob­ ligatio ad caelibatum ct ad officium divinum 618 et 619. Subditus. Quando graviter peccet contra Principem I, 797 — contemptus in Superiorem quando grave peccatum 798. Cf. Obedi re, Obedient ia. Substitutio in haereditate, vulgaris, pu­ pillaris, fideicommissaria I, 1165. Successio haereditaria. Ejus origo aliquo modo ex jure naturae petitur I, 1141 — ab intestato ct per testamentum, quaenam leges positivae utramque simul admittant, quae non 1152. Cf. Testa­ mentum, Haeres. Suffragium in comitiis etc. v. Consensus. S. pro defunctis I. 328; II, 179 sqq. 531 sqq. Suffragia communia quibus pri­ ventur excommunicati II. 885. 886 — vitandus ne particeps quidem reddi potest 886. Suicidium cf. Autochiria. Superbia. Notio I, 733 — est omnium vitiorum regina 736 — distingui de­ bet completa et incompleta 735 — diversi actus 733 — varia superbiae gcnera734. — Remedia contra eam II, 448. Superior legitimitatem suam probare debet I, 124 — Quomodo in praeceptis praesumptio sit pro Superiore 110. Sine simonia ac­ cipi potest II, 197. — Taxa lege vel consuetudine determinata 198. — Majus stip. exigere, situe simonia ibid. — libere oblatum accipere licet ibid. — St. ac­ Cf Obedient ia, Praeceptum, Reli­ ceptum obligat sub gravi ad dicendam giosus. Missam 199 - quae dilatio gravis ibid. Superiorissa monialium praecipit non — quae omissa circumstantia 200. 201. ex potestate jurisdictionis I, 120. — — St. alteri tradere, detracta parte, An possit a R. Pontifice eam acci­ prohibetur 203 — quando liceat 201. pere cf. Mulier. — Periculum, ne — Mercaturam cum stipendiis agere sibi arroget jura circa conscientiam et prohibetur 205 — poenae 960. — Re­ Communionem subditarum II, 507. Cf. ductio Missarum ex stipendiis persol­ Monialis. vendarum requirit concessionem S. Sedis Supernal urale. Bona supern. sibi negligere, mortale peccatum esi, si agitur 200. 202. de b. necessariis, aut si utcunque fit Stola. Cf. Sacramenta. An ex prae­ cepto adhiberi debeat in sacramento ex contemptu I, 584. — Alioquin in poenitentiae II, 31 -- quando occulte rebus supernatural ibus absolute quidem defertur SS. Eucharistia 139. — .Jura bonis, sed non necessariis procurandis stolae, liberac dispositionis clericorum alios sibi praeferre, moralis imperfectio est, peccatum nondum est 585.—Supersunt I, 898. 854 Index rerum (secundum vol. ct num. marg.). naturale cum pretio temporali com­ T. parare cf. Simonia. Superstitio. Theologice est nomen ge- Tabernaculum SS. Sacramenti. Quo­ nericurn omnium peccatorum cultûs vi­ modo ornatum esse debeat II, 132. tiosi I, 351 — arctius sumitur pro Tacere ad fidei interrogationem num li­ superstitiosa observantia ibid. — Notio ceat I, 293. ct malitia 352. 355 — confertur cum factus vasorum sacrorum non-elerieis infidelitate etc. 353. — Unde dignos­ prohibitus II, 237 — si sacram spe­ catur superstitio ab effectu non super­ ciem non continent, per se est peccatum stitioso sive naturali sive supernatural! veniale tantum ibid. — an permittatur 357. — Superstitiones diversae quando sacristis etiam laicis ibid. — si sacram specie morali differant 351. 355. 350. speciem continent, per sc grave pecca­ — Quando censeantur a mortali pec­ tum est, si non-diaconus ea tangit ibid. cato immunes 353, 350. In proprium corpus, quale pecca­ Suppiori — caerimonias baptismi v. Ba­ tum I, 8G9. 874 — in alterius corpus ptismus — in ordinatione v. Ordi­ 8G9. Qui tangi se permittit, quo­ natio. modo peccet et quando excusetur 8G9 jurisdictionem ab Ecclesia, quid in fine. Cf. Luxuria. sit II, 387. — Ecclesia re ipsa certo Taxa pecuniaria in certis dispensationi­ supplet in errore communi, si cui accedat bus percipi potest sine simonia I, 394 titulus coloratus 389 — certum non est, — a quibus id sine simonia fieri ne­ queat ibid. si error communis est sine colorato titulo ibid. — nioralitcr certo supplet con- Temerarium judicium cf. Judicium te­ ditionate in jurisdictione seu facultate, merarium. quae probabiliter, i. e. cum juris pro­ Temeritas. Quid sit I, 703. Temperantia. Sensu generico et sensu babilitate, jam adest ibid. stricto I, 714 regulae naturalis tem­ Surdi. Surdastri. Eorum confessio II, 328. 484. — Irregularitas 1023. — perantiae, turn Christianae vel supernaturalis ibid. — partes temperantiae Surdo-mutis peculiaris cura impendenda 715 — peccata 741. a parocho 484 — concessiones quoad indulgentias 542. Templa haereticorum construere, num liceat I, G58 — opifices gregarii facilius Suscipere sacramenta. Cf. Sacramenta, eaque singula sub suis nominibus. Qua excusantur quam architecti ibid. - Pe­ cuniam ad ea aedificanda conferre, num intentione suscipi debeant, ut valeant II, 48 - generatim sufficit habitualis catholicis liceat GGO. intentio 48. 49 — aliquando victualis Tempus. Circumstantia temporis potest sacrilegium inducere I, 382. requiritur 49 — in infantibus et qui illis aequiparantur sufficit intentio Ec­ Tempus clausum. Quousque nunc pro­ trahatur II, 717 — ex jure communi clesiae 47. — Animi dispositio neces­ sola solemnitas , ex jure particulari saria 50. — Indigna susceptio quantum etiam ipsae nuptiae prohibentur ibid. sit peccatum 51 — confertur cum in­ Tentatio. Quid sit II, 495 — probe digna administratione ibid. distingui debet a consensu ibid. — Suspensio legis v. Lex. maxime in hominibus timoratis ibid. — ut censura II, 900 -- distingui­ Finis tentationis alius est ex parte dia­ tur a depositione et degradatione ibid. boli injicientis, alius ex parte Dei per­ — saepe est partialis tantum ibid. mittentis 49G. — Tentato remedia S. ab informata conscientia 901 — praesto esse debent generalia 497 — Quando non sit censura 902. — Effectus particularia in tentationibus fatiganti­ 903 — quando ejus violatio irregulari­ bus 498 — ad tentationes cum fructu tatem inducat 904. - Cessatio lapsu sustinendas poenitentes pii omnino prae­ temporis, absolutione facta 905 — An parandi sunt 501. — Quomodo sit re­ in articulo mortis quilibet confessarius sistendum cf. ResistΟΓΟ. ab ea absolvere possit ibid. Suspicio. Suspectus de haeres! cf. Hae· Tentatio Doi. Est: experimentum su­ mere de Deo vei divinis attributis I, rosis. 374 - formalis et interpretativa diverso Suspicio temeraria raro peccatum mor­ modo intelligitur 374. 377 — quale tale est I, 1187. peccatum formalitcr insit, quale sup­ Symbolum Apostol. Elementarie ex­ ponatur 37G—interpretativa certo sensu positio ct singulorum articulorum ncsumpta parvitatem materiae admittit cesitas I, 281 sqq. 375. 37G — distingui debet a mera te­ Systema morali . * Aliquod eligatur De­ meritate 377. cease est I. 73. Cf. 1’robabilisnius. Index rcrum (secundum vol. ct num. marg.). Tepor. Magnum damnum creat iis, qui 1 ad perfectionem tendunt II, 501 — quo- 1 modo curandus ibid. — quid si in pec­ catum grave transiit 502. | Tcstauicutum. T-i factio sitne ex ipso jure naturae I, 1142—1145. — T-i con­ dendi facultas lege publica regitur 1146. T-i dispositiones pro causis piis ecclesiastico jure reguntur 1148. 1167. T. informe quid, valeat 1146 1148 — diversae formae 1161 — privilegiatum 1162 irritatio 1166 destitutio,' ruptio, revocatio 1167 — exsecutio 1169 exsecutor ejusque obligationes 1168. Testis. Declinans testificationem quo­ modo peccet I, 820 — dicens falso, se nescire, peccetne et quando ibid. — ali­ quando excusatur a veritate positive dicenda 821 — nunquam autem licet positive falsum dicere ibid. - ad quid ille, qui falsum dixit, tenentur ibid in fine. — Testes matrimonii quo­ modo debeant assistere II, 779. Theatrum v. Spectacula. Theologia moralis quantopere necessaria 855 Trinitas, SS. Crcdine debeat explicite necessitate medii I, 277 -- modus, quo rudiores mysterium sufficienter credant 279 invocatio distincta Trium Per­ sonarum requiritur ad baptismi valorem II, 64 — ad confirmationem 95. Tristitia de re vel actione bona I, 251. — Si propter molestiam cum opere bono conjuncta ibid. Tutior pars quando eligenda I, 45. 82. 83. 112. Tntiorismus. Cf. Systema moral·· et ProbabiliMiius. Ü. I nctio extrema. Verum sacramentum est, II, 566 Effectus 567 — per accidens satis certo reconciliationem cum Deo efficit 568. — Forma habet sensum deprecatorium 573. — Materia est oleum olivarum benedictum 569 — in Ecclesia latina benedictio sacerdotis non valet 570 - quousque oleum non-benedictum affundi possit ibid. — unctio singulorum sensuum facienda est 571 — modus abbreviatus in summa ne­ cessitate adhibendus 572. — Mini­ stranda a parocho vel ex ejus dele­ gatione 575 — parochus sub gravi ob­ ligatur 579 — sine ejus licentia eam conferre, regularibus sub excommuni­ catione prohibetur extra casum necessi­ tatis 575. 962. — Unctiones diversae a diversis ministris fieri possunt saltem valide 571. — Subjectum. Ut valide detur, requiritur periculum mortis in­ trinsecus impendens 576 sufficit qui­ libet morbus qui periculosus est ibid. — in novo periculo iterari potest 577 — pueris post usum rationis danda est. imo aliquando in dubio usu rationis 576 — sensibus destitutis, etsi non ita pio vixerunt 577 maxime quum iis eva­ dere possit medium salutis necessarium 568. — Ipse aegrotus non tenetur per sc sub gravi extr. unctionem postulare 578 - potest teneri per accidens ibid. confessario II, 250. Thesaurus. Qui vocetur I, 913. — Di­ visio inter inventorem et dominum fundi ibid. — leges poenales fisco par­ tem addicunt ibid. liceatne thesau­ rum detectum occultare et fundum emere 914. Thesaurus Eccles. in indulgen­ tiis II., 531 — ex eo supplere in re­ ductione Missarum 200. Theses damnatae. Eas tenere I, 302 sqq. — Poena in eas defendentes II, 942. 985. Titulus in praescriptione necessarius I, 921. — T. ordinationis II, 596. — T. mensae seu sustentationis ante sacros ordines requiritur — quotuplex 603 religiosa paupertas generatim pro solis solemniter professis admittitur ibid. Tonsura. Ecclesiastica quaedam initiatio est ad statum clericalem II, 58i. Tonsuram deferre debent clerici béné­ ficiât! ct clerici ordinis sacri 609. — Qualis obligatio ibid., quae materia gravis 610. Transactio. Quid sit, quomodo jura ex­ Unctio in confirmatione II, 93. in ordinatione II, 589. 591. stinguat I. 1038. Tributum. Λ subditis gencratim debe­ Universalis lex ecclesiastica obligat omnes fideles, ubicunque exsistunt 1, 134. tur — determinatio quantitatis non im­ mediate ex justitia commutativa tit I, Usura. Ejus notio I, 1093 — ejus ma­ litia non in solo mutuo consumptive 981 — quaedam tributa exiguntur pro­ committitur 1092. — Tituli externi, ob babiliter lege poenali 983 — quid re­ quos semper permissum fuerit aliquam quiratur, ut tributa sint justa 982 — usuram accipere 1099. sqq. — Leges quaenam defraudatio commutativam ju­ S. Scripturae usuram prohibentes 1096. stitiam laedere non censeatur 984 — 1097. Leges Ecclesiae severe pro­ quacnam laedat 985 — quomodo fa­ hibentes 1098. Responsa recentiora cienda sit restitutio propter justitiam quae videantur indulgentiora 1103 sqq. in tributorum defraudatione laesam 981. 856 Index rerum (secundum vol. et num. marg.Y — antilogiae apparentis solutio 1105 sqq. — periculum rei cui incumbat llll. — Permissio altcujus usurae ad instar — V. rei alienae quid efficiat 1113 — antiquorum titulorum externorum pro­ vitia et defectus, quando a venditore pter mutatam socialem vitam atque rerum debeant manifestari 1112. Cf. Pretium. venialium fluctuationem evasit communis — V. sub hasta: quae injustitiae 1100. — Limites hujus liceitatis 1107. facile committi possint 1121 — liccatne — Excessus usurarum quando 1108. emptoribus convenire inter se, ne plus Cf. Mutuum. offerant? 1122 —an domino liceat ali­ Usurpatio. Quae laedat paupertatem quas res a licitatione retrahere 1122. religiosam T, 520. 528 — bonorum ec­ — Fictos licitatores submittere quale clesiasticorum II, 939. 967 — exercitii peccatum 1122. ordinum sacrorum 1008 — potestatis Vendere res, quarum abusus prae­ publicae qualia secuin trahat peccata videtur I, 659. 673. 676 — vel quarum I, 802. abusus ab emptore indicatur ibid. Usus· Quale jus hoc nomine intelligatur Veniale peccatum. Peccatum sitne ve­ I, 881. — Us u s fr u ct u s ut a solo usu niale ex sola Dei voluntate I, 229. — distinctus 885. Possitne sub gravi prohiberi ibid. — Uxor. Quoad bona fortunae. Bona Internum discrimen inter peccatum paraphernalia ejusque jura in illa I, 892 j mortale et veniale 230. — V. quot mo­ sqq. — dotalia eorumque securitas ibid. dis evadere possit mortale 231. Quodnam jus habeat in bona communia 1 — non impedit omnem fructum S. Com­ 893. — Quid ex bonis mariti facere | munionis II, 149 — quoad ejus remis­ possit quoad eleemosynas et sustenta- I sionem: quomodo remittatur 279 — tionem parentum et propriam etc. 895. | quid caveri debest in ejus accusatione 896. — U. quoad matrimonii usum cf. I et detestatione 291 — quale propositum Conjugale debitum. — Uxor, ut sit concipiendum 293. maritum revereri et in aliis rebus do- | restitutionis causa: culxmo tenetur mediis or­ stantialis facit votum nullum 431 — dinariis, per se non tenetur mediis ex­ quis censeatur error substantialis ibid. traordinariis I, 572 — abbreviare sive — in votis institutorum religiosorum immodicis poenitentiis, sive intempe­ et sacrorum ordinum? ibid. — metus qualis reddat votum nullum 432 — rantia, quod sit peccatum 573. fictio voti quale peccatum 429. — Voti Vitandi. Qu sint II, 881. 884. — Si se ingerunt in officia divina, expellendi o b.j e c t u m : quid sit ..de bono meliori^ sunt, alioquin officia div. dimittenda 891. 435 — res indifferens quando voti ob­ — Quid in Missae celebratione ibid. — , ligationis capax 436 — rem malam vel privantur sepultura ecclesiastica; nisi fine pravo affectam vovere velle, grave resipuerint, exhumandi 893 — juris­ peccatum est ibid., neque obligat 437 dictione ecclesiastica privati exsistunt — si finis malus non rem, sed solum 894 — nondum privati, sed privandi vovendi actum afficit, obligatio exsistere potest ibid. — res aliunde obligatoria sunt beneficiis eccles. 895. Vocatio ad statum clericalem: quid potest voveri 438 — quo sensu factum alienum c. g. sacerdotium filii 441. 456. .observandum II, 602. --- ad statum religiosum in quo — Voti obligatio. Ejus species, consistat I, 506. — V. multiplex, re­ gravior est quam juramenti obligatio mota et proxima 509 — qualis certi­ 415 — sitne ejus laesio sacrilegium tudo vocationis requiratur 511 — major stricte dictum ? 455 — obligatio saepe, requiratur pro admittente, quam pro sed non semper, gravior est. quam quae candidato 512. — Avocationis obstacula: ex rei ipsius natura inesse possit 444 necessitas cognatorum, aes alienum, ne­ — obligatio imperfecta, sub peccato gotia intricata 513. 514. 515. — An levi tantum, assumi potest per ipsum vocationis neglectus sit peccatum, et voventem 445; id nequit fieri in votis, qua ratione 510. — An vocatio jam quibus status vitae assumitur ibid. — suscepta deseri possit aut debeat propter quomodo intentio voventis et obligatio sit interpretanda 447 — an coalescat necessitatem cognatorum 515. Voluntas. Voluntarium. Voluntas ut obligatio et laesio gravis ex pluribus facultas necessario fertur in bonum votis levibus 448. 449 — impletio sine generatim sumptum I, 6 — singula voti recordatione possitne fieri 450. bona libere appetit ibid. — nihil appetit — impletio per alterum ? ibid. — nisi sub ratione boni ibid. — ut actus quae impletionis dilatio grave pecca­ dicitur actus primus seu complacentia tum sit 451 — votum communitatis quo modo possit posteros obligare 441. in objectum 8. A7 o 1 u n t a r i u m debet al iquo modo 456. Votorum solutio per dispensa­ a voluntate procedere, distinguitur a tionem et commutationem: Notio volito 3. Distinctio multiplex volun­ 470 — exercetur per R. Pontificem. tarii 4 — voluntaria nequit esse actio Episcopos eorumque delegatos 172 — Lehmkuhl, Theol. mor. II. Edit. 4. 55 858 Index rerum (secundum vol. et num. marg.). dispensandi facultas modo latior, modo cesset 453. — V. non peccandi quandostrictior est, quam facultas irritandi nam obliget, quando non 439 — etiamsi -173 — causae dispensandi 475 — com­ obliget, ejus omissio potuit ex temeri­ mutatio facilius fleri potest 470 — com­ tate peccatum esse ibid. — V. reservata mutatio propria auctoritate possitne quae sint 477 — debent esse perfecta fieri in opus aequale ibid. — quid com­ ratione tum sui objecti, tum affectus mutatio valeat, si opus substitutum ibid. — quibus delegata facultas in his evadat impossibile ibid. — possitne votis dispensandi detur 4 78 — quo­ dari dispensatio ei. qui vovit non petere modo haec facultas intelligatur 477 — dispensationem? 440. — Solutio voti quam severe procedere consueverit Ec­ per irritationem. Alia est directa, clesia in ejusmodi dispensatione, prae­ alia indirecta 458 — directa immediate cipue in voto castitatis 480 — an vo­ exercet potestatem in voluntatem vo­ tum castitatis. in quo dispensatum sit, ventis ibid. — haec potestas non est per­ reviviscat 173 — votum ingrediendi fecta sine auctoritate Ecclesiae 462 — religionem ad quid obliget 454. — Vota exercetur re ipsa in impuberes, religiosos quae sint impedimenta matrimo­ (non novitios), uxorem (?) 45S. 460 : nii impedientia II, 719 — quomodo valida est sine causa 458. — Indirecta peccet, qui nihilominus matrimonium in­ una fit per potestatem jurisdictionis, eat ibid. sqq. — imp. dirimens est V. altera per potestatem domiuativam in solemne castitatis 749 — et V. simplex rem, quae promissa est 458 — eam in ordine Soc. Jesu 750. — Etiam in habet uxor in vota mariti, praelatus solemni R. Pontifex ex gravissima causa relig. in vota novitiorum. herus in vota potest dispensare 750; I. 473. Cf. Sofamuli, si quae juribus suis praejudi­ leninitas votorum. Confessarius cautus cant — haec valida sine causa; irri­ sit in permittendis votis I. 480. tatio, quae in jurisdictione sola nititur, invalida est sine causa 465. z. Votum. Specialia. V. conditionatum 434. 477 — ejus conditioni implendae ma­ litiose impedimentum ponere, quale pec­ Zelus. Animarum zelus praeclare exer­ catum 452. — V. disjunctivum, ad quid cetur in munere confessarii II. 432 — obliget, electione facta 443. 453. — V. juvat ad evitandos defectus in confes­ sionibus excipiendis 434 — hauriendus poenale — quid requiratur, ut obliget poena 443 — quando ejus obligatio ; ab exemplo Christi Domini 432 et 433. Explicit theologia moralis. A. M. D. G. Corrigenda et addenda. Vol. I. ibid. Vol. II. ibid. pag. 303 adde ad n. 502 cum notis : „Nuperrime per Leonem XIII. d. 16. Martii 1886 exceptio aliqua facta est pro equitibus Ordinis Teutonici, de qua cf. theol. lib. period. Oenip. vol. XI. pag. **398. pag· 562 lin. 6. lege: „Nota I): Contra absentes ut praescriptio circa mobilia fiat, nec tricennale, nec triennale tempus duplicatur.u pag· 74 lin. 18 a fine lege ita: „v. Catech. R., qui annum septimum vel octavum permittit, nisi forte ad ulteriorem aetatem duodecim v. g. annorum, in qua pueri S. Eucharistiam jam recepisse censentur, confirmatio videatur esse differenda.u pag. 416 lin. 9 a fine adde: „Nihilominus S. C. C. de eadem re consulta d. 28. Maji 1796 in una Santandriensi contrarium responsum dedit pro conditionata ordinationis repetitione?1