OMNIA JURA RESERVANTUR s? Xÿ Compendium Theologiæ Moralis A JOANNE PETRO GURY, S.J., CONSCRIPTUM ET AB ANTONIO BALLERINI, EJUSDEM SOCIETATIS, ADNOTATIONIBUS AUCTUM DEINDE VERO.AD BREVIOREM FORMAM EXARATUM ATQUE AD USUM SEMINARIORUM HUJUS REGIONIS ACCOMMODATUM < AB ALOYSIO SABETTI, SJ. IN COLLEGIO WOODSTOCKIENSI, MD., THEOLOGIÆ MORALIS OLIM PROFESSORE AD NOVUM CODICEM JURIS CANONICI CONCINNATUM A TIMOTHEO BARRETT, S.J. EDITIO TRICESIMA QUARTA (editio octava post codicem) QUAE CONTINET ADDENDA RECOGNITA A DANIELE F. CREEDEN, S.J., S.TJD. IN COLLEGIO WESTONIENSI THEOLOGLE MORALIS PROFESSORE Frederick Pustet Co., Inc. CINCINNATI NEO-EBORACI 1939 Ümprimt fJotest: JACOBUS II. DOLAN, S.J. Prapositus Pτου. Nova Anglia· /lifjil €>betat: ARTHURUS J. SCANLAN, S.T.D. Censor Librorum imprimatur: ψ FRANCISCUS J. SPELLMAN, D.D. A rch iepiscopus Neo-Eboracensis Neo-Eboraci, Die 14 Jun. 1889 1 t PRINTED IN THE U. S. A. Copyright, 1939 In the United States and Great Britain By FREDERICK PUSTET CO. (Inc.) NEW YORK AND CINCINNATI Xcitnri tibi librum, amice lector, profecto non undequaque novum, sed, ut spero, utilem futurum: habes, scilicet, Gurianum Theologiœ Moralis Compendium ad novam eamque breviorem formam redactum, atque hujus regionis necessitatibus et moribus accommodatum. Etenim cum longa experientia didicissem quot et quam egregiœ essent hujus libri dotes, praesertim postquam fuit a P. Ballerini multis adnotatiom ibus locupletatus, existimavi melius consilium fore, si illum redderem nostro usui maxime proficuum, quam si novum conscriberem. Ut autem finem assequerer quem mihi praestitui, necesse fuit imprimis quaedam immutare. Per novas enim semperque excrescentes adnotationes non solum moles nimia evaserat, sed etiam confusio non parva solebat studiosorum mentes obnubilare. Quare, adnotationibus omnibus suppressis, plurima illa quœ in iis solide et utiliter dicta inveni, ita in unum composui cum textu, ut hic simul brevior evaderet et plura contineret. Praeterea multa erant in Guriano Compendio quœ pro Gallia essent utilia, sed nihil quod faceret pro hac regione, imo nihil etiam aut parum admodum quod necessarium esset ad eos casus solvendos qui ex communi consortio catholicos inter et acatholicos oriuntur. Quocirca omnia eliminavi quœ nobis in hisce Statibus degentibus inutilia essent, et eorum loco 6 LECTORI plura congessi ex Plenariis noslris Conciliis et aliis optimis fontibus. Etenim cum Theologia Moralis magna ex parte consistat in practicis applicationibus, necessario præ se ferre debet quamdam diversitatem et quasi localem characterem pro diversitate regionum. In Guriano Compendio plura referebantur quœ hodie antiquata habentur, praesertim quœ censuras attingunt. Hac omnia igitur seposui et Codicem Novum Juris Canonici breviter explicavi juxta fontium adnotationes quibus Cardinalis Gasparri textum Canonum adornavit. Imo ad dictum Codicem Novum sape per totum librum lectorem revocavi et recentissima Romanarum Congregationum Decreta suis locis citavi. De probabilismo pauca dicta fuerant a P. Gury, et pauciora adhuc de aquiprobabilismo ; ac proinde opportunum visum fuit, si fusius de utroque verba facerem: non eo tamen animo ut in controversias abirem, sed tantum ut in tuto poneretur vera doctrina sapientissimi in re morali Ecclesia Doctoris, S. Alphonsi, cujus discipulum me esse et fateor et glorior. * Quadam etiam alia, tum quoad formam, tum quoad doc­ trinam conatus sum castigare, et imprimis citationes omnes ita meis ipse oculis verificavi, ut quantum humana fallibilitas patitur, nulla dicenda sit erronea. En igitur qua mente et qua ratione breve hoc et practicum Manuale ad studiosorum et Missionar iorum utilitatem exaratum, elaboravi. Hos enim tantummodo præ oculis habui; scilicet juvenes studiosos qui in nostris Seminariis ad Sacerdo­ tium se parant, et Missionarios qui in vinea Domini jugiter et strenue adlaborant. Primis non prolixœ dissertationes neces­ saria sunt, non controversia, non dubia, non nova et inusitata LECTORI 7 doctrinœ capita; sed breves et solidœ solutiones viva Professoris voce enucleandæ. Aliis autem opus est brevi quodam repertorio, in quo solutiones forte oblitœ, uno veluti ictu oculi conspiciuntur. Unum superest quod addam, scilicet ut iis qui opera et consilio mihi vires addiderunt gratum animum hic exhibeam, et eos quibus in tanta minutarum rerum multiplicitate aliquid emendandum occurrerit, efflagitem, ut id benigne mihi aperiant. 4 NOTANDA I. — Quoties numerus ex Auctoribus indicatur, is ad Tracta­ tum, de quo agitur apud illos Auctores referendus est: sic, v. gr., si in Tractatu de Legibus reperias “S. Alphonsum, n. 40,” intelligas S. Alphonsum, in Tractatu de Legibus, n. 40.—Si quando autem locus citatus ad diversum Tractatum spectet, id expresse indicabitur. II. — In citando S. Alphonsum abstinui a referendo numero Lib., propterea quod pro diversitate editionum diversa est eorum distributio. III. — Quoties citatur Ballerini, intelligitur tertia editio, illa scilicet quæ refert responsiones ad difficultates Vindiciarum. Opus autem Ballerini editum a Palmieri citatur speciali modo. IV. —Auctores, ad majorem legentis utilitatem, semper citantur in fine solutionis vel paragraph!.—Sed non est supponendum, solutionem ipsam vel aliquam saltem ex datis rationibus ad eos pertinere; nam ratio cur citantur est, ut apud ipsos videri possit fusius tractata quæstio, de qua agitur, utut diversa sit opinio quam ipsi amplectuntur. TRACTATUS I ■pe (Artibus Wunranis CAPUT i DE NOTIONE ACTUUM HUMANORUM CTUS HUMANUS ille soliis dicitur qui procedit a delib­ erata hominis voluntate. Ratio ex S. Thoma est, quia ille solus dici potest actus vere humanus, quo homo operatur prout homo est, et differt ab irrationalibus creaturis: atqui differt ab illis præcise ex eo quod per liberum arbitrium est dominus suorum actuum. Ergo. Nec dicas 1°. hominem per actum intelligendi essentialiter differre a brutis; nam respondetur hanc differentiam hic considerandam esse non solum quoad operis substantiam, sed etiam quoad operandi modum; quare actus intelligendi vocari potest actus proprius hominis, non autem actus humanus presse sumptus. Nec dicas 2°. actum quo nostram beatitudinem in genere appetimus esse actum humanum proprie dictum, cum sit perfecte voluntarius et a perfecta cognitione procedat; nam respondetur nos hic considerare hominem ut est ens morale, ej usque actiones ut sunt dignæ laude vel vituperio; tales autem non sunt nisi quatenus procedunt a libero arbitrio, quod fundamentum est imputabilitatis. — Unde quamvis actus volunta­ tis necessarius, si spectetur secundum suam physicam entitatem, vocari possit humanus, consideratione tamen morali, et apud theologos maxime in usu, non potest. — Hinc sequitur actus humanos, morales et liberos idem in re morali significare, et posse promiscue adhiberi. Alii autem actus qui non referuntur ad mores et fiunt in homine aut ab homine absque ulla deliberatione, ut sunt motus primoprimi, vel actus hominis penitus distracti, somniantis, delirantis, amentis, ebrii aut usu rationis quomodocumque destituti, dicuntur actus hominis, non autem humani. — Cf. S. Thom. 1-2, q. 1, 9 10 TRACTATUS I.—DE ACTIBUS HUMANIS. art. 1. — Suarez, in 1-2, tract. 1, disp. 2, sect. 2, n. 7. — Baller, not. (a) p. 1. 2. Actus humanus multipliciter distinguitur; est enim: 1°. Elicitus vel imperatus. Elicitus dicitur qui consummatur in ipsa voluntate, ut actus amoris, odii, desiderii; imperatus vero qui, imperante voluntate, perficitur ab alia potentia, vel interna, ut actus cogitandi, vel externa, ut actus ambulandi, scribendi. 2°. Internus vel externus. Actus internus ille est, qui tantum internis animæ potentiis perficitur, qualis est actus cogitandi, amandi; actus vero externus seu mixtus, ille est, quem voluntas per corporis organa perficit. Actus internus specialius actus dicitur, et actus externus potius actio nuncupatur. 3°. Bonus, malus, indifferens. Actus bonus dicitur ille, qui conformis est rectæ rationi; malus, qui eidem repugnat; indif­ ferens, qui rationis normæ neque conformis est, neque repugnat. — Actus bonus aut indifferens, quia nulla lege prohibetur, vocatur etiam licitus; malus vero, quia opponitur legi naturali aut positivæ, illicitus dicitur. 4°. Naturalis vel super naturalis. Prior ille est, qui solis naturae viribus producitur; posterior vero, qui auxilio divinae gratiæ perficitur. Supernaturalis actus dicitur insuper meri­ torius vel de condigno, vel de congruo, prout ipsi retributio aliqua rependitur vel ex justitia, vel ex mera decentia et ex benignitate Dei. 5°. Validus vel invalidus. Actus validus ille est, qui gaudet omnibus requisitis essentialibus ad proprium effectum producen­ dum; invalidus autem, qui vel uno quopiam ex essentialibus caret. CAPUT II DE IIS QUÆ ACTUM HUMANUM CONSTITUUNT 3. Ut ex ipsa definitione actus humani colligitur, tria con­ currunt ad eum constituendum; scilicet cognitio, volitio et libertas. Quoniam de cognitione sermo erit per totum Tracta­ tum de Conscientia, hic tantum dicetur de volitione et libertate sub solo vocabulo voluntarii; non quia voluntarium et liberum idem sint, sed quia in actibus quibus homo viator ad finem suum tendit, reipsa nunquam separantur, et exinde promiscue adhibentur a theologo morali. Primo autem notio quædam hic dabitur de voluntario in genere, et deinde de voluntario CAP. Il —DE IIS QUÆ ACTUM HUMANUM CONSTITUUNT. 11 in specie, seu potius de voluntario indirecto, nam hæc species voluntarii scitu valde necessaria est, et difficultatibus obnoxia. ARTICULUS I DE VOLUNTARIO IN GENERE Voluntarium, juxta S. Thomam, est id “cujus principium est in ipso operante ... ita tamen quod ipse operans sciat singulas circumstantias, quæ concurrunt ad operationem”: seu, est actus procedens a voluntate illuminata ab intellectuali cognitione singulorum, nempe objecti, finis et circumstantiarum. — Cf. S. Thom. 3. Ethicor. lect. 4. 5. Multiplex distinguitur voluntarium, scilicet: 1°. Perfectum vel imperfectum. Prius illud est quod fit cum plena cognitione et pleno voluntatis consensu; posterius vero quod ex subobscura cognitione, aut imperfecto consensu procedit. 2°. Voluntarium simpliciter vel secundum quid. Prius nonnunquam definitur id quod fit ex plena voluntatis deliberatione et inclinatione; posterius, id quod fit cum voluntatis consensu, sed cum aliqua repugnantia, seu quapiam inclinatione volun­ tatis in oppositum. At sæpius Doctores partitionem hanc diversa ratione intelligunt et explicant. Nam voluntarium simpliciter dicunt illud quod procedit a voluntate hominis absoluta et efficaci; etsi detur in contrarium conditionata quaedam nolleilas, ita ut extra hunc casum non fieret, prout contingit in nauta qui, urgente tempestate, merces projicit in mare, tum illud vocant voluntarium simpliciter et involuntarium secundum quid, vel brevius voluntarium simpliciter mixtum. Quod si nulla adsit mixtura involuntarii, quia nulla datur actualis conditionata nolleitas, prout accidit in peccatore serio poenitente ex metu gehennae, tunc dicitur voluntarium simplici­ ter purum. — Voluntarium autem secundum quid ab iisdem Doctoribus vocatur illud, quod est juxta voluntatem hominis conditionatam et inefficacem, licet hic et nunc adsit nolitio praevalens; v. gr., lusor libenter produceret lusum, nisi urgeret tempus Sacri. — Cf. S. Thom. 1-2, q. 6, art. 6. — S. Alphons. nn. 9 et 21. —Voit, n. 4. 3°. Directum vel indirectum. Prius est illud, quod in se ipso, seu per se intenditur, id est, quod in ordine intentionis immediatum est objectum voluntatis, quamvis forte valde remotum sit in ordine executionis; posterius autem illud dicitur, quod non est volitum in se sed in alio, aut potius secuturum praevidetur ex alio directe volito, uti effectus a causa, vel ut aliquid ipsi connexum, v. gr., ebrietas in potatione excessiva, vel 4. 12 TRACTATUS I.—DE ACTIBUS HUMANIS. homicidium ex temeraria lapidis projectione.— Hinc sæpe Doctores eamdem partitionem exprimunt nomine voluntarii in se et voluntarii in causa: directi autem et indirecti voluntarii nomine utuntur cum S. Thoma ad designandum voluntarium positivum et negativum. — Cf. S. Thom. 1-2, q. 6, art. 3. — S. Alphons. n. 9. 4°. Positivum vel negativum. Prius dicitur quod est a voluntate reipsa agente, seu quod actionem positivam requirit, puta lectionem; posterius vero illud est, quod procedit ex omissione actus a voluntate dependentis; non quatenus nullus a voluntate ponatur actus qui sit causa aut occasio voluntarii negativi, sed quatenus nullus requiratur actus positivus qui sit de essentiali illius ratione. — Cf. S. Thom. 1-2, q. 71, art. 5; et q. 6, art. 3. 5°. Expressum vel tacitum. Dicitur expressum, si verbis aut signis manifestetur; tacitum vero, si ex facto aliquo, aut omissione deprehendatur adesse. 6°. Actuale, virtuale, habituale et interpretativum. Dicitur achiale illud, quod a voluntate actualiter agente procedit, ut v. gr. contritio in eo, qui hic et nunc pœnitentiæ actum elicit. Virtuale est actus voluntatis jam positus, qui tamen adhuc ita perseverat, ut virtutem suam hic et nunc exerat in id quod peragitur, cujus proinde vera causa existit. Talis est intentio sacerdotis, qui ex voluntate actuali consecrandi aut absolvendi, Missam inchoat aut confessionale ingreditur, sed paulo post ita distrahitur, ut amplius non advertat ad verba quæ profert; nihilominus vere consecrat et absolvit virtute intentionis quam habuit, et quæ moraliter perseverat et agit. Habituale vocatur illud, quod a voluntate quidem fuit actu emissum, non adhuc est revocatum, at in actionem præsentem non influit, quia est vel somno, vel ebrietate, vel notabili tem­ poris mora interruptum; unde dicit puram concomitantiam, non autem causalitatem relate ad actionem nunc ponendam. Interpretativu?n nuncupatur, si nullo modo est habitum, sed prudenter præsumi potest, et haberetur, si de eo cogitaretur, aut cogitari posset. Sic infirmus sensibus destitutus, si Chris­ tiane vixerit, censetur Extremam Unctionem velle suscipere. ARTICULUS II DE VOLUNTARIO INDIRECTO, SEU IN CAUSA 6. Voluntarium indirectum seu in causa, ut dictum est, non intenditur in se sed in alio directe volito, et ex illo, tanquam effectus ex causa, cernitur secuturum. Nihilominus potest esse CAP. IL— DE HS QUÆ ACTUM HUMANUM CONSTITUUNT 13 verum voluntatis objectum, licet indirectum; qui enim vult causam, vult quoque effectum ex ea provenientem, si effectum hunc praevideat et aliae conditiones locum habeant. Hinc effatum: qui est causa causœ est causa causati. — Igitur voluntarium istud non semper imputatur ad peccatum ; ut autem cognoscas quandonam imputari debeat, attendas ad duo sequentia principia. PRINCIPIUM I 7. Effectus malus tunc tantum ad culpam agentis seu ponentis causam imputatur, cum tres sequentes conditiones verificantur: 1°. ut agens effectum saltem in confuso prœviderit; 2°. ut potuerit cau­ sam non ponere; 3°. ut teneatur causam non ponere, aut positam tollere. Nam requiritur prævisio saltem in confuso, quia effectus nullo modo praevisus et, ut ait S. Thomas, prœcogitatus, nequit ullo modo esse voluntarius. Requiritur insuper ut causa potuerit non poni, quia libertas est fundamentum imputabilitatis, et peccatum quod evitari non potest, repugnat. Requiritur demum obligatio impediendi causam, quia nemo tenetur causam auferre, cum illius ponendæ jus habet, repositum in necessitate, utilitate vel honestate. Unde omni culpa caret, qui dum ad propriam vel aliorum utilitatem studet materiis sexti praecepti Decalogi, turpes motus, vel etiam pollutionem praevidet se passurum, et postea de facto patitur. Adverte tamen sedulo, quandoque nul­ lum jus haberi ad ponendam causam, imo adesse legem strictam de ea non ponenda, nihilominus effectum malum praevisum, et postea secutum, non imputari ad culpam, quia lex illa non est de evitanda causa in ordine ad talem effectum. Quare qui edit carnes die Veneris cum praevisione pollutionis, frangit quidem legem ec­ clesiasticam, at pollutio ei non imputatur. Ex quo intelligitur ad hoc voluntarium non satis esse quodcumque praeceptum quod est veluti extrinsecum et per accidens ratione talis operationis, sed necessarium esse praeceptum quo quis teneatur vitare ne inde sequatur alius effectus, quia hujusmodi praeceptum est quod facit moralem mutationem in objecto et non quodlibet aliud. — Cf. S. Alphons. nn. 10 et 14; et de sexto prœc. Decal, nn. 483 et 484. — Voit, n. 6. — Baller, not. (a) p. 396, vol. 1. — Suarez, de Vol. et Invol. disp. 1, sect. 4, nn. 22, 11. PRINCIPIUM II 8. Licet ponere causam bonam aut indifferentem ex qua immedi­ ate sequitur duplex effectus, unus bonus, alter vero malus, si adsit ratio proportionale gravis, et finis agentis sit honestus. Ratio principii est, quia hoc nequit esse illicitum 1°. ratione finis, nam 14 TRACTATUS I.-DE ACTIBUS HUMANIS. hic supponitur honestus, et effectus malus qui praevidetur secu­ turus, non intenditur, sed mere permittitur; neque 2°. ratione causae, quia haec debet esse bona, aut saltem indifferens, vel etiamsi mala sit, requiritur ut non sit mala ob secuturum illum effectum; quia tunc contraheretur utique malitia causæ, at non malitia effectus. — Praeterea ut principium sit verum, praeter duas recen­ sitas conditiones, quae respiciunt finem et causam, duae aliae adesse debent. Requiritur igitur 3°. ut bonus effectus saltem æque immediate ex causa sequatur. Ratio est, quia si causa directe et immediate pravum habet effectum, et nonnisi mediante illo bonus effectus provenit, tunc bonum ex malo quaeritur; jamvero numquam fas est malum, quantumvis leve, patrare ad bonum quodcumque procurandum; nam juxta pervulgatum axioma ex Apostolo de­ promptum, Rom. iii, 8, Non sunt facienda mala, ut eveniant bona. Requiritur 4°. ut adsit ratio proportionate gravis ponendi cau­ sam; quia aequitas naturalis nos obligat ad vitanda mala et praecavenda proximi damna, quando id sine damno proportionate gravi possumus. Hoc autem damnum perpendendum est non unice ex incommodo quod agens tunc pateretur, sed etiam ac multo magis, ex communi omnium incommodo si generatim id exigeretur. Dixi ratio proportionale gravis; nam gravior haec esse debet, quo propinquior est nexus inter causam et effectum, quo major est hujus malitia, et quo minus juris habetur ad ac­ tionem in se spectatam. — Cf. S. Thom. 2-2, q. 64, art. 7. — S. Alphons. de sexto prœc. Decal, nn. 483 et 484. Sic, licet alicui qui equo hostem et mortem simul fugit, equitationem suam continuare quando obvius est in viæ parte angusta infans quem equus occidet. Sane ista equitatio per se et ex intentione agentis non ordinatur ad infantem occidendum sed ad vitam propriam salvandam aufugiendo per istam viam; ad hanc salutem jure gaudet et quidem equitatione consequendam: per accidens est quod mors infantis sequa­ tur, quam neque ut finem neque ut medium eligit: eam non directe sed indirecte vult, id est, vult citam istam equitationem non propter nexum quem habet cum morte infantis, sed propter nexum quem cum sua salute habet. Porro in his casibus sæpc juvat videre utrum actio, effectu malo absente, foret licita; e. g. mulier non gravida laborat tumore mortifero in utero, vel vir equo aufugiens insequentem hostem per viam angustam in qua non jacet iste infans; sane vir jus possidet aufugiendi ut mors propria avertatur et mulier ad tumorem operatione auferendum. Jam age accidit in casu fugientis mors infantis equitatione inducta, et in casu mulieris gravidæ mors fœtus operatione. Una eademque actio duplicem habet effectum immediatum, fuga salutem et mortem, bonum et malum. Certo vir habet jus ad bonum, hoc jure utitur equitando ob salutem: CAP. II—DE Π8 QUÆ ACTUM HUMANUM CONSTITUUNT. 15 propter hoc bonum directe vult et ponit suam actionem. Gravis valde est causa ponendi istam actionem sive adsit sive absit malus effectus, cujus præsentia non aufert jus suum ad actionem ponendam propter bonum effectum: mors infantis non aufert ipsi jus ad propriam mortem aufugiendam et vitam salvandam; seu non tenetur mori, omittendo actionem in se licitam, ut non moriatur infans. Et idem pari ratione dicatur de muliere gravida quæ isto tumore laborat. In utroque casu agens vult bonum effectum directe, malum permittit; effectus bonus est directe intentus, malus est permissus, uterque autem est œque immediatus. — Cf. De Lugo, De Jus. et Jur. disp. 10, sect. 5, rm. 123 seq. 9. Resolves. — 1°. Voluntariæ sunt in causa et ad peccatum imputabiles blasphemiæ, impudicitiæ, rixæ aut injustitiae quæ in ebrietate fiunt, quando praevideri possunt et de facto praevidentur; sufficienter autem praevidentur ex consuetudine talia in hoc statu peragendi. 2°. Non peccat belli dux qui, tempore obsidionis, ad arcen­ dum hostem incendat agros, etc., etsi per accidens patiantur incolae innocentes. Item si incendat turrim, in qua simul cum hostibus forte peregrini bello extranei includuntur; quia causa damni hujus est in se honesta, damnum autem innocentium mere per accidens sequitur, nec intenditur, sed tantum permittitur. 3°. Peccat graviter puella quæ, ex delicto gravida, abortum procurat ad vitandam infamiam; quia abortum directe intendit tanquam medium, quo se ab infamia liberet, ideoque bonum ex malo quærit. 4°. Si causa re?note et leviter influat in effectum malum, et ex ea etiam sequatur aliquis bonus effectus, quamvis non praepon­ deret, aut non æquivaleat malo, non est obligatio auferendi cau­ sam; quia minor ratio requiritur ad ponendam causam leviter tantum et remote influentem in malum, quam si graviter et pro­ xime influeret. Hinc non teneris abstinere a colloquio honesto et utili propter carnales motus inde exurgentes. 5°. Si vero causa, remote et leviter influens, sit in se venialiter mala, aut ex ea nullus sequatur bonus effectus, obligatio aderit eam auferendi, sed levis, et sub veniali tantum, nisi agatur de gravi proximi damno; ratio est, quia ista obligatio æstimanda est juxta quantitatem influxus causæ. Cum enim effectus non sit voluntarius, nisi in causa, et leviter ac remote contineatur in causa, leviter est in ea voluntarius, adeoque leviter ad culpam imputabilis, et idcirco levis adest obligatio auferendi causam ob illum effectum. 6°. Omissio actuum, de quibus homo nullatenus cogitat, in se et directe nullatenus est voluntaria; quia illi actus sunt impos­ 16 TRACTATUS I.—DE ACTIBUS HUMANIS. sibiles, cum advertentiam agentis penitus effugiant. Attamen talis omissio potest esse voluntaria et imputabitis in causa, si oblivio seu inadvertentia ex praecedenti negligentia proveniat. 7°. Qui scienter ponit causam actionis vel omissionis, in eo instanti malitiam coram Deo contrahit, etsi actio vel omissio reipsa non sequatur; et proinde eam uti volitam confiteri tenetur. Ex eisdem principiis circa voluntarium indirectum et in causa innumeræ aliæ pendent resolutiones, praesertim ubi de scandalo, et ubi de cooperatione sive ad alterius peccatum, sive in dam­ num proximi, sermo erit. CAPUT III DE IIS QUÆ ACTUM HUMANUM MODIFICANT ARTICULUS I DE IGNORANTIA » 10. Ignorantia, generatim sumpta, est carentia scientice; dividitur autem multipliciter, et est: 1°. Positiva vel negativa, prout est carentia scientiæ debitœ, v. gr., theologiae moralis in confessario; vel indebitæ, v. gr., ignorantia juris canonici in rustico. 2°. Juris vel facti, prout versatur circa legis, vel facti parti­ cularis existentiam. 3°. Vincibilis vel invincibilis, prout, adhibita diligentia, vinci potest, vel non. — Invincibilis autem ignorantia est physice talis, si nullo modo vinci possit; moraliter vero, si adhibita morali diligentia, ea scilicet, quam viri prudentes pro rei gravitate adhi­ bere solent, tolli nequeat. Ignorantia vincibilis triplex distinguitur, scilicet 1°. simpliciter talis, quando ad eam depellendam diligentia aliqua, non tamen sufficiens, adhibetur: 2°. crassa seu supina, quando nullum aut vix ullum in veritate indaganda studium apponitur: 3°. affectata, quæ est directe volita, ut cum quis directe et positive vult aliquid ignorare, sive ut liberius peccet, sive ut excusationem habeat a peccatis, sive propter aliud. Ad ignorantiam invincibilem referenda est oblivio perfecta, et inadvertentia plena. Hæ autem, si non sint perfectæ, et ex negligentia procedant, ad ignorantiam vincibilem spectant. 4°. Antecedens vel consequens, prout præcedit actum volunta­ tis vel ipsum subsequitur, unde prior dicitur etiam involuntaria, invincibilis, adeoque inculpabilis; posterior autem voluntaria, vel CAP. Ill—DE IIS QUÆ ACTUM HUMANUM MODIFICANT. 1? directe vel indirecte, vincibilis et plus rninusve culpabilis: utraque autem est causa volendi seu faciendi id quod non fieret, si scien­ tia adesset. Hoc ultimum dumtaxat, nempe — quod ipsa sit causa cur voluntas vult quod alias non vellet — addit ignorantia antecedens vel consequens supra ignorantiam simpliciter invinci­ bilem, cui id non necessario competit. — Cf. Baller, not. (b) p. 13. Hic quoque facienda est mentio ignorantiæ concomitantis, quæ habetur cum quis ignorat quid agit, sed adhuc ageret, etiamsi non ignoraret, v. gr., si quis occideret hostem putans esse feram, illum tamen adhuc occisurus si non ignorasset. Ipsa nullo modo influit in actum, sed per accidens tantum illum comitatur. — Cf. S. Alphons. nn. 26 et seq. PRINCIPIUM 11. Ignorantia invincibilis omnino tollit voluntarium, quia nullum voluntarium adesse potest ubi nulla habetur cognitio; at illud non tollit ignorantia vincibilis. Talis enim ignorantia est vere volun­ taria, sive directe sive indirecte, et in moralibus quod ex voluntario causatur voluntarium reputatur; attamen si hæc ignorantia sit indirecte voluntaria, nempe vel simpliciter vincibilis, vel crassa seu supina, tunc imminuit voluntarium, et consequenter pecca­ tum, quia minuit quamvis diverso gradu cognitionem malitiæ actus. Si autem est directe voluntaria, hoc est, affectata, tunc, juxta S. Thomam, “talis ignorantia non excusat peccatum nec in toto, nec in parte, sed magis auget.” — Verum hæc major malitia intelligenda esse videtur de pravitate voluntatis, dum positive negligit addiscere legem ut liberius peccet, non autem de ipsa infractione legis, quæ est utique peccaminosa, quia aliquoinodo cognita, sed minus tamen, quam si perfecte cognosceretur. — Cf. S. Thom. QQ. DD., q. 3, De Malo, art. 8. Voluntarium proprie dictum, quamvis imminutum, ad peccatum grave sufficere potest. Et ad hoc animadvertendum est. Gra­ vitas autem peccati desumitur primo ex gravitate obligationis oriundae, puta, ex positivo praecepto vel ex re in se considerata; ut in pueris necessitas addiscendi catechismi, et in confessario necessitas ea sciendi quæ ad munus rite obeundum requiruntur: secundo huic accedat oportet gravitas negligentiæ, quæ mensuratur juxta modum diligentiae quem res postulat. — Cf. Ballerini, Op. Mor. v. 1. tr. I, n. 904. 12. Resolves. — 1°. Conjux peccans cum muliere, quam in­ vincibiliter ignorat esse sororem uxoris suæ, reus est adulterii, non tamen incestus. 2°. Pueri, qui egerunt de se illicita sine ullo angore conscientiae. 18 TRACTATUS I.—DE ACTIBUS HUMANIS. vel suspicione malitiæ, reipsa formaliter non peccarunt, etsi usum rationis adepti jam fuerint; et proinde postea non tenentur ea confiteri, dum esse illicita intelligunt, cuin peccata materialia non sint materia confessionis. 3°. Si confessarius advertat sibi deesse sufficientem scien­ tiam ad fungendum, uti par est, officio suo, et negligat scientiam acquirere, aut antequam illam acquirat, pergat munus suum exercere, reus est errorum, quos aliquo saltem modo praevidit, quia ipsi, saltem in causa, sunt voluntarii. 4°. Si negligentia in deponenda ignorantia sit tantum venialiter culpabilis, factum ex ea sequens ad culpam tantum venialem erit imputabile; quia ejusmodi actus sunt voluntarii, atque adeo culpabiles, tantum in causa; cum ergo causa, ignorantia scilicet, ad gravem culpam non pertingat, effectus quoque levem culpam excedere non potest. 5°. Ignorantia versari potest vel circa ea quæ quovis tempore, vel circa ea quæ hic et nunc tantum debent sciri; v. gr., cuivis fideli onus incumbit veritates fidei et obligationes status sciendi, et simile onus medico imponitur morbum hujus aegroti investigandi: in primo casu ignorantia habitualis est, in altero actualis; iste culpabiliter scitu necessaria ignorans est quodammodo in statu peccati habitualis, toties nempe peccat quoties adest occasio acquirendi scientiam agnita, quam tamen voluntarie negligit; in secundo casu peccat medicus quando necessitas investigandi menti suæ fulget, non autem investigat. 6°. Enor actum irritum reddit, si versetur circa id quod con­ stituit substantiam actus vel recidat in conditionem sine qua non; secus actus valet, nisi aliud iure caveatur; sed in contractibus enor locum dare potest actioni rescissoriæ ad normam iuris (Can. 104). ARTICULUS II DE CONCUPISCENTIA 13. Nomine concupiscentis hic venit, non quidem insitus ille pravarum cupiditatum fomes, de quo conqueritur Apostolus, Rom. vii, 23, sed motus appetitus sensitivi, quo tendimus ad bonum sensibile, seu uti post Damascenum inquit S. Thomas, 3, dist. 26, q. 1, art. 1: “motus appetitivœ virtutis sensibilis qui est ex ima­ ginatione boni vel mali.” Duplex autem distinguitur concupiscentia ita intellecta, nam alia est antecedens, et alia consequens. Prior est, quæ ordine causalitatis quamlibet prœccdit voluntatis deliberationem seu consen- CAP. Ill—DE IIS QUÆ ACTUM HUMANUM MODIFICANT. 19 sum, eamque ad consentiendum allicit ac trahit. Posterior vero est, quæ ordine causalitatis actum voluntatis sequitur, sive quia vehemens voluntatis motus redundat in inferiorem appetitum, sive quia hunc ipsum voluntas directe et de industria excitat. Quæ ex mera redundantia producitur, in causa dumtaxat volun­ taria est; quæ directe et de industria excitatur, voluntaria est in se. — Cf. Baller, not. (b) p. 14. •· PRINCIPIUM I 14. Concupiscentia antecedens non tollit, sed potius auget volun­ tarium, prout hoc nomine significatur voluntatis inclinatio; minuit autem ac etiam penitus tollit, prout significatur judicium rationis et voluntatis indifferentia. — Ratio primi est, quia per concupis­ centiam voluntas inclinatur ad volendum id quod concupiscit, et aliunde mens non impeditur a cognoscendis saltem qualitatibus rei sensibilibus, imo magis in eis considerandis occupatur: ergo actus ab ea procedens fit per se ex pleniori et magis intrinseca voluntatis propensione. — Ratio autem secundi est, quia concu­ piscentia mentem avertit a considerandis objecti incommodis ac defectibus, et minuit indifferentiam voluntatis. Quando autem tanta est passio, ut usum rationis penitus auferat, prouti fit in his qui propter amorem vel iram insaniunt, actus est indeliberatus, et ea ratione omnino redditur involuntarius. — Cf. S. Thom. 1-2, q. 6, art. 7; q. 73, art. 6; et q. 77, art 2, 6 et 7. PRINCIPIUM II Concupiscentia consequens neque auget neque diminuit volun­ tarium, sed potius, ut ait S. Thomas, 1-2, q. 77, art. 6: “ est signum magnitudinis ejus, in quantum demonstrat intensionem voluntatis ad actum” Ratio primi est, quia actus voluntatis rationalis in ea hypothesi antecedit motum concupiscentiae, sicut causa præcedit effectum. Posterior ergo rationis perturbatio, quam concupiscentia inducit, non potest afficere actum qui jam præcessit, ideoque nec voluntarii rationem minuere aut augere. Ratio autem secundi est, quia, ut habet S. Thomas, de Malo, q. 3, art. 11: “quando ex forti motu voluntatis commovetur appetitus sensitivus ad passionem, passio addit meritum vel demeritum, quia est signum, quod motus voluntatis sit fortior: et hoc modo verum est, quod ille qui cum majori compassione facit eleemosynam, magis meretur, et qui cum majori libidine facit peccatum, magis peccat: quia hoc est signum, quod motus voluntatis sit fortior.” 20 TRACTATUS I.—DE ACTIBUS HUMANIS. 15. Resolves. — 1 °. Concupiscentia antecedens minuit meri­ tum vel demeritum actus; nam minuit liberum, ex quo habet actus ut sit laude vel vituperio dignus, meriti vel demeriti capax. 2°. Concupiscentia consequens nihil per se et formaliter confert bonitati vel maliliœ morali, merito vel demerito actus, at potius hujusce actus moralitatem, meritum vel demeritum induit; quam­ vis, ut dictum est, signum sit et indicium majoris aut minoris meriti vel demeriti. 3°. Concupiscentia quæ ita consequitur voluntatis actum, ut fuerit excitata et volita, bona et laudabilis est in se, si inordinata aut immoderata non sit, et ad finem honestum referatur. — Cf. Suarez, in 1-2, tract. 2, disp. 3, sect. 3, η. 1. Nota. — De concupiscentia, prout est pravarum cupiditatum fomes et ad peccatum voluntatem inclinat, agemus infra, ubi de peccatis. ARTICULUS III DE METU 16. Metus est trepidatio mentis ob aliquod periculum instans vel futurum sibi aut proxime conjunctis; communiter autem sic dividitur: 1°. Metus gravis vel levis, prout timetur malum vel grave, uti mors, mutilatio, dura carceratio, notabile famæ detrimentum, magna bonorum jactura, etc.; vel leve seu mediocre incommodum, uti amissio rei levis momenti, exiguum famæ detrimentum; vel etiam grave, sed ex levi causa, aut quod facile averti possit, etc. Metus autem gravis est talis absolute vel relative. Metus dici­ tur absolute gravis, cum mala in se vere gravia timentur; relative autem gravis, quando mala, licet levia in se, gravia tamen sunt respective ad quasdam personas; sic pueri, mulieres, senes timore majori in eodem periculo affici solent, quam viri ætate maturi. 2°. Metus ab intrinseco vel ab extrinseco, prout provenit a causa intrinseca, v. gr., a morbo, ab infirmitate mentis, etc., vel a causa extrinseca sive libera, nempe ab homine, sive necessaria seu naturali, ut ex elementis, contagione, etc. 3°. Metus juste vel injuste incussus, prouti vel ex causa justa, v. gr., poenarum promeritarum infertur; vel ex injusta, hoc est, per injuriam incutitur. — Cf. S. Alphons. n. 20. Addendus est etiam metus reverentialis, qui habetur quando quis timet ne parentes suos, aut alios superiores habeat offensos. Ad metum justum vel injustum refertur, prout justa vel injusta est ejus causa. Potest autem esse gravis, si prudens timor sit, ne diu vel graviter offensi habeantur, qui metum incutiunt. CAP. Ill —DE IIS QUÆ ACTUM HUMANUM MODIFICANT. 21 PRINCIPIUM 17. Actus positus ex metu quantumvis gravi est simpliciter voluntarius, quamvis regulariter sit etiam involuntarius secundum quid. Ratio primi est, quia id dicitur simpliciter voluntarium quod, cognitum tanquam minus malum hic et nunc assumitur efficaciter uti medium ad aliud malum vitandum. — Hinc semper ut apostatae habiti sunt qui, metu tormentorum victi, fidem negarunt. Ratio secundi est, quia quod ex solo metu fit, repugnat voluntati, et extra hunc casum non fieret. — Cf. S. Thom. 1-2, q. 6, art. 6. — S. Alphons. n. 21. Dixi 1° ex metu vel ex solo metu, quia actus positi cum metu, vel ex metu sed non tanquam a causa totali seu movente, sunt voluntarii absque ulla admixtione involuntarii. Dixi 2° quantumvis gravi, at excipitur semper casus, in quo tantus sit metus, ut usus rationis penitus auferatur. Quod si metus fuerit sub omni respectu levis, et simul causa totalis actionis, in foro externo quidem non computatur, quia præsumitur non habuisse influxum; at in foro interno illa actio erit minus peccaminosa pro quantitate influxus seu involuntarii quod causât. Dixi 3° regulariter, quia tunc actio est ex metu involuntaria secundum quid, cum in se odibilis est voluntati, quamvis relative, et tanquam medium ad vitandum malum quod timetur, hic et nunc expetibilis appareat. Jam vero id regulariter, non tamen necessario et semper evenit. Qui enim, v. gr., peccatum fugit ad vitandam gehennam, seu ex metu gehennæ, non idcirco fugam peccati habet tanquam odibilem in se, secus vi talis dispositionis, semper peccaret, ac pejor fieret, quod nefas est asserere. — Cf. Cone. Trid. sess. 6, can. 8. 18. Resolves. — 1°. Metus ab intrinseco vel a causis natu­ ralibus proveniens non impedit, quominus actus sub ejus influxu elicitus possit esse validus: sic valet votum ex metu mortis in medio naufragio, aut in gravi morbo emissum. — Quod si votum ex metu a causa extrinseca et libera incusso non valet, ratio non desumitur ex absentia voluntarii, sed ex præsentia injuriæ. 2°. Metus etiam gravis non excusat per se sl peccato mortali, quoties violatio cadit in contemptum religionis: excusat autem cum agitur de lege humana prohibente, aut etiam divina positiva, non quia cessat voluntarium, sed quia legislator censetur nolle obligationem urgere cum tanto incommodo. Obligare autem pergunt leges naturales quæ actus intrinsece malos prohibent, et leges quæ bonum totius reipublicæ commune respiciunt: nec in his excusat metus. 3°. § 2. Actus positi ex metu gravi et iniuste incusso vel ex dolo, valent, nisi aliud iure caveatur; sed possunt ad normam 22 TRACTATUS I.—DE ACTIBUS HUMANIS. can. 1684-1689 per iudicis sententiam rescindi, sive ad petitionem partis læsæ sive ex officio (Can. 103). ARTICULUS IV DE VI SEU VIOLENTIA 19. Vis seu violentia est coactio, quæ a causa extrinseca et libera alicui infertur, repugnante ejus voluntate. — Repugnare autem dicitur voluntas, quæ, tum exterius, id est, ope mediorum sibi extrinsecorum, v. gr., precibus dissuadendo, minis deterrendo, vim vi repellendo, etc., tum interius, td est, in se ipsa et interiori affectu, resistit quantum potest. PRINCIPIUM 20. Actus eliciti a voluntate nullatenus cogi possunt, quia, ut ait S. Thomas: “ contra rationem ipsius actus voluntatis est quod sit coactus, vel violentus”—Ceteri autem actus extrinseci volun­ tati, sive perficiantur a potentiis externis, sive ab internis uti a phantasia et appetitu sensitivo, si ex violentia absoluta ponuntur, non sunt voluntarii, nec proinde peccaminosi; si autem ex violen­ tia secundum quid, sunt plus minusve voluntarii pro majori vel minori resistendi difficultate, aut pro majori vel minori affectu quo quis vim patitur. — Cf. S. Thomas, 1-2, q. 6, art. 4. — S. Alphons. nn. 17 et 18. In jure canonico. § 1. Actus, quos persona sive physica sive moralis ponit ex vi extrinseca, cui resisti non possit, pro infectis habentur (Can. 103). 21. Resolves. — 1 °. Mulier quæ omnimode resistit violentiæ, quæ ipsi infertur, nullo modo peccat, etiamsi copulam habeat; quia nemo peccat omnino invitus. 2°. Peccant graviter feminæ vim patientes, si pusillanimitate aut vano timore, v. gr., offendendi aggressorem, etc., non resis­ tunt quantum possunt, etiam secluso periculo consensus, quia, dum minus quam par est resistunt, œquivalenler in sui violationem consentiunt, et crimini alterius cooperantur. Verum si quæras utrum hæc resistentia tanta esse debeat ut usque ad clamandum pertingat, distinctione opus est: si adest periculum proximum consensus, mulier tenetur clamare, spreto quocumque damno, quod aggressor ei minatur, quia peccatum formale debet absolute vitari; secluso autem hoc periculo, iterum est distinguendum; si aggressor copulam non exquirit, contentus tantum tactibus et aliis hujusmodi, tunc, juxta S. Alphonsum, est valde probabile non adesse talem obligationem, etiamsi minoris CAP. Ill—DE IIS QUÆ ACTUM HUMANUM MODIFICANT. 23 damni quam mortis metus injiciatur. Ratio est, quia talis obli­ gatio non potest oriri neque ratione virginitatis conservandae, quæ ex hypothesi remanet intacta, neque ratione caritatis, quæ non obligat cum tanto incommodo. Si vero copula exquiritur, tunc, juxta eumdem S. Doctorem, opinio quæ tenet mulierem oppressam non obligari ad clamandum, stante metu mortis non caret probabilitate, sed speculative tantum loquendo; nam prac­ tice vix videtur possibile, mulierem hanc non consensuram in delectationem veneream. — Cf. S. Alphons. de quinto praec. Decal. n. 368; de sexto prœc. Decal, η. 430. 3°. Aliquando non requiritur resistentia omnino absoluta et continua illatæ coactioni, quando scilicet ex una parte inutilis foret, ex altera autem agitur de materia minus periculosa. Sic martyres ducti ad templa paganorum non peccabant, quamvis ambularent. At in omni casu resistendum est quantum ad aver­ tendum periculum scandali, vel injuriam religionis requiritur. Statuta his duobus capitibus de actu humano præclaram excipi­ unt confirmationem ex iis quæ novus Codex de delictis seu externis violationibus legis, cui addita est sanctio canonica, decernit. QUÆSITA Quær. 1°. Ex quibusnam rebus pendeal imputabilitas delicti? Resp. Imputabilitas delicti pendet ex dolo delinquentis vel ex eiusdem culpa in ignorantia legis violatæ aut in omissione debitæ diligentiae; quare omnes causae quæ augent, minuunt, tollunt dolum aut culpam, eo ipso augent, minuunt, tollunt delicti imputabilitatem (Can. 2199). § 1. Dolus heic est deliberata voluntas violandi legem, eique opponitur ex parte intellectus defectus cognitionis et ex parte voluntatis defectus libertatis. § 2. Posita externa legis violatione, dolus in foro externo præsumitur, donec contrarium probetur (Can. 2200). Talis nempe est culpa imputanda qualis est deliberata volun­ tas legem violandi; defectus cognitionis minuit rationem volun­ tarii pro mensura ignorantiae, sicut etiam minuit imputationem actualem defectus libertatis; pari ratione influit in culpam omissio diligentiae. His non obstantibus, posita externa legis violatione, deliberata voluntas violandi legem seu dolus sup­ ponitur, nisi contrarium probetur. Igitur subjectiva elementa delicti sunt discretio mentis et libertas voluntatis; his deficient­ ibus non potest dari intentio delinquendi, seu fundamentum imputabilitatis. TRACTATUS L—DE ACTIBUS HUMANIS. Quær. 2°. Quinam sini? quinam præsumuntur delicti inca­ paces? qua ratione se habeat ad imputabilitatem delicti ebrietas volun­ taria et involuntaria? qua ratione debilitas mentis? Resp. § 1. Delicti sunt incapaces qui actu carent usu rationis. § 2. Habitualiter amentes, licet quandoque lucida intervalla habeant, vel in certis quibusdam ratiocinationibus vel actibus sani videantur, delicti tamen incapaces præsumuntur. § 3. Delictum in ebrietate voluntaria commissum aliqua imputabilitate non vacat, sed ea minor est quam cum idem delictum committitur ab eo qui sui plene compos sit, nisi tamen ebrietas apposite ad delictum patrandum vel excusandum quæsita sit; violata autem lege in ebrietate involuntaria, imputabilitas exsulat omnino, si ebrietas usum rationis adimat ex toto; minuitur, si ex parte tantum. Idem dicatur de aliis similibus mentis perturbationibus. § 4. Debilitas mentis delicti imputabilitatem minuit, sed non tollit omnino (Can. 2201). Hic canon est applicatio praecedentis ad varios casus, et primo quidem ad carentes usu rationis qui nequent intendere delictum et ideo ipsius sunt simpliciter incapaces. Quomodo enim reus constituetur, qui nescit quid faciat? Pari ratione habitualiter amentes præsumuntur delicti incapacees, quibus potius consulendum est et compatiendum quam puniendum, c. 14. C III. 9; ebrietas diversimode se habet ad imputabilitatem delicti, quæ certe non deerit quando ebrietas erat voluntaria, licet minor sit, quam cum vir sui plene compos est, nisi fuerit ebrietas directe quæsita ad patrandum delictum. Ebrietas in­ voluntaria sane aufert culpam; debilitas mentis non aufert usum rationis sed plane eum minuit et libertatem, et ita imputabili­ tatem. Quær. 3°. An ignorantia imputabilitatem delicti afficiat? Resp. § 1. Violatio legis ignoratæ nullatenus imputatur, si ignorantia fuerit inculpabilis; secus imputabilitas minuitur plus minusve pro ignorantiæ ipsius culpabilitate. § 2. Ignorantia solius pœnæ imputabilitatem delicti non tollit, sed aliquantum minuit. § 3. Quæ de ignorantia statuuntur, valent quoque de inadvertentia et errore (Can. 2202). Canon hic est applicatio canonis 2199 ad defectum cognitionis qui opponitur imputabilitati. Si nempe inculpabilis sit igno­ CAP. III.—DE ILS QUÆ ACTUM HUMANUM MODIFICANT. 25 rantia legis violatae, factum ipsum violationis est inculpabile. Quod si tamen ignorantia legis sit culpabilis, violatio erit cul­ pabilis; et quidem hujus culpabilitas sequitur culpabilitatem istius. Ignorantia solius pœnæ intactam relinquit violationem legis; ideoque imputabilitatem nullatenus aufert, sed quoniam contumaciam contra punientem auctoritatem non secumfert talis violatio, imputabilitas minuitur. Attamen hujusmodi pec­ cator posuit causam punitionis alicujus. Quær. 4°. diligenliœ? An imminuatur imputabilitas ex omissione debitœ Resp. § 1. Si quis legem violaverit ex omissione debitæ diligentiae, imputabilitas minuitur pro modo a prudenti iudice ex adiunctis determinando; quod si rem praeviderit, et nihilo­ minus cautiones ad eam evitandam omiserit, quas diligens quivis adhibuisset, culpa est proxima dolo. § 2. Casus fortuitus qui praevideri vel cui praeviso occurri nequit, a qualibet imputabilitate eximit (Can. 2203). Si igitur aliquod damnum injustum accidit quod ab omit­ tente diligentiam potuit ac debuit praevideri, imputabilis est damni illatio pro mensura diligentiæ omissae. Lex me directe obligat ad violationem voluntariam vitandam, indirecte etiam obligat ne ex mea actione idem damnum sequatur, quod seque­ retur ex violatione voluntaria. Et hinc imputabilis est omissio diligentiae, ut, v. gr., in homicidio orto ex omissa diligentia curandi ne actione illud fiat. Est judicis modum determinare quo minuitur imputabilitas. Quod si agens praevideret rem et neglexerit, culpa ejus est proxima dolo. Sic Sanctissima Eucharistia sub fideli custodia clavibus adhibitis est custodienda, ne manus sacrilega ad illam se extendat ad nefaria exercenda; culpa sacerdotis tale sacrile­ gium praevidentis, diligentiam tamen adhibitis cautionibus omit­ tentis ne crimen occurrat, est proxima culpae violationis deliberatae legis seu dolo. Ignoti nulla cupido, nec imputabilitas; quare non est imputabile alicui quod ex actione sua casu secutum est, quodque nec praevidebatur nec praevideri poterat. Quær. 5°. delicti? Quisnam sit influxus passionis in imputabilitatem Resp. Passio, si fuerit voluntarie et deliberate excitata vel nutrita, imputabilitatem potius auget; secus eam minuit plus 26 TRACTATUS L—DE ACTIBUS HUMANIS. minusve pro diverso passionis æstu; et omnino tollit, si omnem mentis deliberationem et voluntatis consensum praecedat et impediat (Can. 2206). In his adjunctis influxus passionis in imputabilitatem varius est. Si passio deliberate excitata et nutrita fuerit, auget affectum et hinc voluntarium; si talis non fuerit, non est in hominis plena potestate; quare pro majore vel minore æstu minus vel magis est voluntarium; imo potest esse ut non tantum omnem praecedat voluntatis consensum et deliberationem mentis sed etiam simpliciter impediat;—in quo casu tollit imputabilitatem. Resolves. — 1°. Minor ætas, nisi aliud constet, minuit delicti imputabilitatem eoque magis quo ad infantiam propius accedit (Can. 2204). Ratio est quod minoribus non illa sit perfecta ratio cujus defectu plena ab eorum criminibus videtur abesse malitia. Cf. Clemens XIII, Quemadmodum, n. 5. Et quo propius ætas accedit ad in­ fantiam eo minus imputabile delictum habendum est. Hinc, in pueris relinqùi solet multum quod in aliis provectioris ætatis humanæ leges dicunt severius corrigendum, ut c. 2. X, V. 23. Propter defectum ætatis in qua fuit commissus excessus, rigor est mansuetudine temperandus. 2°. § 1. Vis physica quæ omnem adimit agendi facultatem, delictum prorsus excludit. § 2. Metus quoque gravis, etiam relative tantum, necessitas, imo et grave incommodum, plerumque delictum, si agatur de legibus mere ecclesiasticis, penitus tollunt. § 3. Si vero actus sit intrinsece malus aut vergat in con­ temptum fidei vel ecclesiastic® auctoritatis vel in animarum dam­ num, causae, de quibus in § 2, delicti imputabilitatem minuunt quidem, sed non auferunt. § 4. Causa legitimae tutelae contra iniustum aggressorem, si debitum servetur moderamen, delictum omnino aufert; secus imputabilitatem tantummodo minuit, sicut etiam causa provo­ cationis (Can. 2205). De vi res clara est; aufert fundamentum imputabilitatis. Ratio secundæ paragraph! in eo est quod leges ecclesiastic® et aliæ humanæ non obligant cum magno incommodo, nisi actus sit intrinsece malus, aut vergat in contemptum fidei, etc. Sane excusatio necessitatis non se extendit ad liberandum aliquem ab obligatione non blasphemandi, non perjurandi; quare et ratio CAP. IV.—DE MORALITATE ACTUUM HUMANORUM. 27 tcrtiæ paragraph! clara est. Quarta autem paragraphus patet ex eo quod nullo modo peccat ita se defendens, modo limites justæ defensionis non excedat. CAPUT IV DE MORALITATE ACTUUM HUMANORUM ARTICULUS I DE ESSENTIA MORALITATIS 22. Dico 1°. Essentia moralitatis primario consistit in habitu­ dine seu relatione actus humani ad legem aeternam, quœ est ratio divina, seu voluntas Dei ordinem naturalem conservari jubens, et perturbari vetans. Ratio est, quia illa tantum potest esse primaria regula moralitatis, quæ est suprema norma ordinis infallibilis, indefectibilis, et valens obligare in conscientia; atqui talis est sola lex ætema, ex qua sola ceteræ leges vim obligandi accipiunt. Ergo. Dico 2°. Essentia moralitatis secundario consistit in habitu­ dine actus humani ad rectam rationem. Nam actiones humanæ nequeunt commensurari supremæ nonnæ moralitatis, nisi mediante ratione humana, quæ est quædam participatio et consequenter manifestativa divinæ rationis. Hinc: 1°. Ens morale illud omne et solum est, quod substat regulœ morum, seu legi Dei praecipienti aut permittenti. Per illud enim solum ordinamur ad finem nostrum ultimum vel ab eo deordinamur. 2°. Falsum est essentiam moralitatis reponendam esse in sola libertate. Hæc enim prærequiritur tanquam condiUo ut actus possit imputari, at non est ratio cur imputetur ad laudem vel vituperium. Nam qui libere agit, non ideo est praemio dignus, sed ille tantum, qui, cum liber sit, agit conformiter divinæ rationi. 3°. Falsum est etiam moralitatem consistere in solo voluntario. Volun­ tarium enim sine libertate nullo modo est imputabile, quia sine illa homo non esset dominus suarum actionum. 4°. Falsum est opinionem publicam esse regulam moralitatis, quia neque infallibilis est, neque immutabilis, ac proinde cras posset dici iniquum illud, quod hodie reputatur honestum. 5°. Imo leges ipsæ civiles nequeunt esse suprema regula morum, quia leges catenus commensurant bonitatem vel malitiam actus, quatenus honestæ sunt, et rationabiles, ac proinde quatenus participant de superiore alio criterio. — Cf. S. Thom. 1-2, q. 19, art. 4; q. 71, art. 6; et. q. 93, art. 3. — S. Alphons. nn. 34 et 35. 28 TRACTATUS L—DE ACTIBUS HUMANIS. QUÆSITA 23. Quær. 1°. An dentur actus proprie indifferentes, seu moralitate carentes, sive in specie, sive in individuo? Resp. Certum est dari actus indifferentes in specie, seu actus qui in sua specie expertes sunt moralitatis. Sunt enim actus qui, in se spectati abstrahendo a fine et circumstantiis, nullam habent cum lege aut recta ratione convenientiam aut repugnan­ tiam, ideoque nec boni nec mali reputandi sunt. Sic ambulare, scribere, et innumera similia, sunt actus per se indifferentes. — Controvertitur autem quoad actus in individuo, seu in agente spectatos; at communior et probabilior est sententia, quæ cum S. Thoma negat. Ratio est, quia ad hominem deliberate agen­ tem, adeoque sui actus dominum, pertinet ut actum in debitum finem ordinet; finis autem debitus est qui convenit naturæ rationali, ut rationalis est. Porro actus aliunde ex objecto bonus aut saltem indifferens, et ita in debitum finem ordi­ natus, necessario bonus est; actus autem tali ordinatione carens malus est; ergo in nullo casu actus proprie indifferens in individuo dabitur. — Cf. S. Thom. 1-2, q. 18, art. 8 et 9; et QQ. DD., De Malo, q. 2, art. 4 et 5. — S. Alphons. nn. 42 et seq. Qu/ER. 2°. An actus externus addat moralitatem achii interno? Resp. Per se actus externus nullam moralitatem addit actui interno, et ratio est, quia omnis moralitas ab intrinseco, seu a voluntate desumitur; nec actus externus ullam habet imputabilitatem ad meritum vel demeritum sibi propriam et distinctam ab imputabilitate actus interni. Quocirca actus externus non est formaliter, sed tantum materialiter, honestus vel inhonestus. Nec obstat obligatio declarandi actum exter­ num in confessione; declarari enim debet, tum quia sæpe adest reservatio, scandalum aut damnum aliquod proximi, tum quia constituit unum eundcmque actum cum interno, ut dicetur ubi sermo erit de integritate confessionis. — Verum per accidens plerumque actus externus auget moralitatem, quia sæpissime est occasio, cur augeatur bonitas vel malitia actus interni, v. gr., ut protrahatur aut multiplicetur, etc. Actus enim internus adaugetur propter arduitatem boni operis externi vel delecta­ tionem mali, aut propter longiorem temporis moram in opere externo perficiendo necessariam. — Cf. Suarez, in 1-2, tract. 3, disp. 10, sect. 1, nn. 3 et 9. CAP. IV.-DE MORALITATE ACTUUM HUMANORUM. 29 ARTICULUS II DE FONTIBUS MORALITATIS 24. Fontes moralitatis nuncupantur ea principia, quæ actibus humanis speciem, aut speciei modificationem in genere moris tribuunt. Tres moralitatis fontes numerantur, scilicet: 1°. objectum actus; 2°. circumstantiae ejusdem; 3°. finis agentis. Tria hæc omnino ad actum bonum requiruntur; si vel unum malum sit, actus malus evadet. Hinc pervulgatum axioma: Bonum ex integra causa, malum ex quocumque dejectu. § I. — De Objecto 25. Objectum illud est, circa quod actus moralis immediate versatur, et in quo proxime et per se terminatur voluntas agentis. Objectum est bonum vel malum vel indifferens, prout rationi, legi aut recto ordini consentit vel non, aut præter legem seu rec­ tum ordinem se habet. Item, potest esse intrinsece bonum vel malum, id est, ratione sui ex recti ordinis exigentia; aut non intrinsece, sed solum ratione praecepti positivi. Dico. Ex objecto moraliter considerato desumitur prima et essentialis moralitas actus humani; moralitas enim quam objec­ tum actioni tribuit, concipitur ante omnem aliam, quæ sive ex fine sive ex circumstantiis proveniat. Moralitas quæ ex objecto desumitur, appellatur moralitas seu bonitas vel malitia objectiva. — Si objectum fuerit in se indifferens, tunc actus ex fine vel ex circumstantiis moralitatem suam accipiet. Objecta autem intrinsece mala sunt triplicis classis, scilicet: 1°. Quædam sunt talia absolute, et independenter ab omni cir­ cumstantia; quia ex se involvunt repugnantiam cum recto ordine absolute necessario, ut est odium Dei, blasphemia, etc. — 2°. Alia sunt intrinsece mala, non præcise in se, sed ratione adjuncti aut conditionis alicujus, quæ pendet a dominât i va potestate Dei aut hominis: talia sunt ablatio rei aliena', læsio corporis vel famæ, et similia quæ aliquando licita evadunt. — 3°. Alia tandem mala sunt tantum ratione periculi, quod ordinarie adjunctum habent, ut aspectus objecti turpis, lectio pravi libri, etc. . . . Hæc, data rationabili causa, et remoto periculo, licita fieri possunt. §11. — De Circumstantiis 26. Circumstantiæ sunt determinationes accidentales actus, sine quibus hic posset quoad substantiam existere, et quæ tamen 30 TRACTATUS I.—DE ACTIBUS HUMANIS. attingunt aliquo modo moralitatem ejusdden. Septem numeran­ tur circumstantiarum classes, hoc versiculo expressae: Quis, quid, ubi, quibus auxiliis, cur, quomodo, quando? Scilicet: Quis, seu qualis sit agens, uxoratus, clericus, etc.? — Quid, seu quæ sit accidentalis qualitas aut quantitas objecti? — Ubi, seu quonam . in loco, an sacro vel profano, etc.? — Quibus auxiliis, id est, quibusnam mediis, instrumentis, etc., usus fuerit agens? — Cur, seu ex quali fine, nempe extrinseco? — Quomodo, nempe an malitiose vel bona fide, an modo intenso vel remisso, an advertenter, necne? — Quando, id est, quali vel quanto tempore? — Cf. S. Thom. 1—2, q. 7, art. 3 et 4. Dico. Actus humanus veram moralitatem desumit ex circum­ stantiis. Ratio est, quia circumstantiæ, quæ non possunt una cum objecto directe vel indirecte non intendi, actum eo ipso afficiunt, prout est actus humanus, et subjacet regulis morum: atqui sæpe relationem habent convenientiæ vel disconvenientiae cum ratione et recto ordine. Ergo actum afficiunt in esse moris seu quoad moralitatem; imo ejusmodi convenientiam aut dis­ convenientiam interdum solæ circumstantiæ in actum inducunt, ut contingit in actibus ex objecto indifferentibus. Hinc 1°. circumstantiæ aliæ sunt quæ ad moralitatem actus attinent, aliæ quæ ad eam nihil conferunt, quæque proinde prorsus indifferentes habendae sunt. — 2°. Aliæ in eadem specie morali objectum relinquunt, et aliæ speciem ipsam mutant, seu novam speciem superaddunt. — 3°. Ex prioribus, aliæ malitiam aggravant, aliæ vero minuunt, idquc graviter vel leviter efficiunt. Si ita aggravent, ut peccatum ex veniali reddant mortale, aut ita minuant, ut ex mortali veniale reddant, actus in eadem specie morali manens dicitur mutari quoad speciem theologicam. Ordinarie dicitur circumstantia malitiam notabiliter aggravare vel quando huic, gravi in se, addit excessum, qui ipse solus esset peccatum lethale; quod in rebus quantitativis cuilibet obvium est, ut si quis decem equos furatur; vel quando peccans notabiliter excedit modum delinquendi in rebus non quantitativis, ut si homicida inimicum membratim cædit. § III. — De Fine 27. Finis in genere est id, cujus gratia aliquid fit: duplex autem distinguitur, scilicet finis operis, nempe finis ipsi operi intrinsecus, et ad quem opus per se tendit; et fimis operantis, id est, ad quem agens ad libitum intentionem suam dirigit, seu quem agens sibi praestituit, sive idem sit cum fine operis, sive ab eo sit diversus et operi extrinsecus. De hoc tantum posteriori fine dicendum nobis est, quippe qui solus proprie finis dicitur. Est autem finis ille: 1°. intermedius vel ultimus, prout ad alium finem refertur, vel voluntas in eo quiescit; 2°. positive vel negative CAP. IV.—DE MORALITATE ACTUUM HUMANORUM. 31 ultimus, seu, quod idem est, simpliciter et quoad omnia, vel secun­ dum quid et in aliqua tantum serie ultimus, prout intenditur vel non intenditur cum exclusione cujuscumquc alterius finis ultimi; 3°. primarius vel secundarius, prout primo et per se, vel consecutive tantum et cum subordinatione ad primarium intenditur. Iterum finis ultimus potest esse explicite vel implicite intentus, prout agens expresse aut virtualiter tantum hujusmodi fine impellitur. Dico 1°. Actus humanus veram moralitatem a fine desumit. Ratio est, quia finis libere intentus ultimo ordinat actum ad hoc, ut sit vel non sit conformis rectæ rationi. Hæc autem ordinatio diversa est ab illa, quam actui tribuunt objectum et ceteræ prae­ ter finem circumstantiæ. Sic rectæ rationi conforme est non solum dare eleemosynam, sed etiam eam dare in peccatorum remissionem; sicut pariter rectæ rationi repugnat non solum furari, sed etiam furari ad se inebriandum. Dico 2°. Peccat qui agit propter solam delectationem, quam ne implicite quidem aut virtualiter refert ad ulteriorem finem. Ratio est, quia delectatio est tantum medium ad actiones facilius, melius et constantius efficiendas, non autem finis ultimus actionis. Ergo ille qui agit propter solam delectationem pervertit ordinem rerum ab auctore naturæ institutum. Idem constat ex prop. 8, ab Innoc. XI damnata, quæ sic sonat: “Comedere et bibere usque ad satietatem ob solam voluptatem, non est peccatum, modo non obsit valetudini, quia licite potest appetitus naturalis suis actibus frui.” — Porro hæc propositio, ut animadvertit P. Viva, damnata fuit tum propter comma usque ad satietatem, tum propter vocem solam. — Cf. S. Thom. 1-2, q. 4, art. 2. — Viva, in cit. prop. nn. 5 et 6. Notandum tamen est 1°. hanc deordinationem per se non esse gravem, et proinde peccatum veniale non excedere; nam qui ita se gerit, ex una parte non rem malam, sed bonam potius indebito ordine appetit, siquidem, ut ait S. Thomas, con. Gent. lib. 3, cap. 26, n. 6: “delectatio bona est, et appetenda, si bonam consequatur operationem,” et ex alia parte non reponit ordinarie finem ultimum vitæ suæ in hoc indebito appetendi modo, nisi sit de eorum numero, de quibus ait Apostolus, Philipp, iii, 19: “quorum Deus venter est.” — Cf. S. Alphons. tract, de peccat, n. 73; et tract, de malrim. n. 912. Notandum est 2°. deordinationem istam tunc tantum locum habere, cum quis ita propter solam delectationem agit, ut ulterio­ rem honestum finem positive excludat. Nam non peccat, ne venialiter quidem, qui delectationem cibi, v. gr., vel ludorum, expresse quœrit, etiamsi actu non cogitet de ulteriori fine, dum­ 32 TRACTATUS I— DE ACTIBUS HUMANIS. modo finem hunc ulteriorem aliqua ratione virtualiter intendat, puta, quia vult generatim in his omnibus honeste se habere, nihilque admittere contra rectæ rationis praescriptum, aut quia consuevit ea assumere propter aliquam animi vel corporis uti­ litatem, etc. Ille enim propter delectationem forte, at non propter solam delectationem agere dicendus est. — Cf. Viva, in prop. 8, dam. ab Innoc. XI, n. 6. — Salmantic. de matr. cap. 3, n. 33. — Baller, not. (a) p. 26. QUÆSITA 28. Quær. 1°. corrumpat? An finis quilibet malus totam actus bonitatem Resp. Finis graviter malus semper actum omnino inficit, quantumvis bonum sit objectum in se. Actus enim ille nulla ex parte bonus esse potest, siquidem agens, peccando mortaliter, a Deo totaliter recedit. Finis autem leviter malus etiam totum actum corrumpit, si sit finis totalis, vel saltem primarius agentis. Etenim si sit totalis, totum objectum complectitur, et proinde totum inficit, quia, ut inquit S. Thomas, “ agens malo fine vult bonum sub ratione mali, et ideo, prout volitum est ab eo, malum est.” — Si vero duplex habeatur finis, et malus sit primarius, eodem modo est resolvendum, quia actus ille adhuc eligitur, ut sit instrumentum ad malum, et proinde substantialiter vitia­ tur. — Demum, si finis leviter malus sil mere secundarius, pro­ babilius non corrumpit totum actum, ac proinde hic erit partim bonus, partim malus. Ratio est, quia actus ille bonitatem suam ex objecto retinet: finis autem malus se habet tantum concomitanler, nec in ipsam actionis substantiam influit. Si secus esset, pauciores actus boni reperirentur. — Cf. S. Thom. 1-2, q. 19, art. 7. — Billuart, dissert. 4, art. 4. Quær. 2°. An omnes actiones noslrœ ad Deum referri prae­ cipiantur per verba Apostoli, I Cor. x, 31: ‘Omnia in gloriam Dei facile’? Resp. Neg., si agatur de obligatione referendi aclualiler et ex­ plicite omnes et singulas actiones nostras in Dei gloriam. Ratio est non solum, quia præfata verba accipi possunt, et revera a pluribus Doctoribus accipiuntur sensu negativo, quatenus significent, nihil contra Deum faciatis, sed etiam quia, si sensu affirmativo et simul de actuali relatione omnium nostrarum actionum in Deum intelligantur, merum consilium referunt et non præceptum, quod impossibile prorsus esset. CAP. IV.—DE MORALITATE ACTUUM HUMANORUM. 33 Si vero agatur de alia relatione præter actualem et explicitam, acris aliquando extitit controversia inter theologos. Qui Augustiniani dicebantur, maxime e Lovaniensibus, aiebant necessariam esse ejusmodi intentionem, quam virtualem explicitam vocabant, eamque præcipi verbis S. Pauli, I Cor. x, 31; et Coloss. iii, 17. At vero, dum ita sentiebant, vix fieri poterat ut non incurrerent in damnationem propositionis 25, Mich. Baii: “Omnia infidelium opera sunt peccata ’: imo insignis temeritatis erant arguendi, eo quod, contra sensum Ecclesiæ, de peccato damnarent pleraque opera innumerorum fidelium, qui absque tali intentione operantur. Idcirco vehementer impug­ nata est eorum opinio a cæteris theologis pene omnibus. — Hi autem statuebant: 1°. per actum caritatis, debitis tempori­ bus elicitum, sufficienter adimpleri obligationem omnia opera universe in Deum, tanquain finem ultimum, dirigendi: 2°. nullam legem posse proferri, qua obligemur ad eadem opera modo magis peculiari in Deum referenda: 3°. de cetero, opus ex objecto honestum, nulloque fine pravo nulla ve cir­ cumstantia mala vitiatum, ex se ipso, adeoque in implicita operantis intentione, necessario quodam ordine referri ad Deum, qui fons est, regula atque finis boni et honesti. “ Tota die laudare quis durat? Suggero remedium, unde tota die laudes Deum, si vis. Quidquid egeris, bene age, et laudasti Deum. Quando cantas hymnum, laudas Deum: lingua tua quid agit, nisi laudet et conscientia tua? Cessasti ab hymno can­ tando, discedis ut reficiaris? Noli inebriari, et laudasti Deum. Discedis ut dormias? Noli surgerc ad malefaciendum, et laudasti Deum. Negotium agis? Noli fraudem facere et laudasti Deum. Agrum colis? Noli litem movere et laudasti Deum. In inno­ centia operum tuorum prœpara te ad laudandum Deum tota die.” S. Aug. Enarratio in Ps. 3^, serm. 11 (M. 36, c. 340). — Cf. S. Thom. 2. dist. 40, q. 1, art. 5; 2 de Carit, art. 11, ad 2; et 2-2, q. 44, art. 4.—Perrone, de Caritate, cap. 5, art. 1, prop. 4. — Theol. Wirceb. de Act. hum. cap. 3, art. 3. Quær. 3°. Utrum sicut non datur actus in individuo indifferens relate ad honestatem naturalem, ita dici possit nullum actum poni ab homine justo qui sit indifferens relate ad tritam aeternam? Resp. Neg. Etenim ut aliquis actus sit meritorius vitæ æternæ, requiritur ut sit supernaturalis: atqui supernaturalis esse nequit, nisi, præter honestatem operis et statum gratiæ principii operantis, adsit etiam motivum aliquod supernaturale. Hac tertia conditione deficiente, eamque deesse posse nemo 34 TRACTATUS L—DE ACTIBUS HUMANIS. negabit, opus illud nec meritorium erit nec demeritorium. — Præterea, si eatenus aliquis actus dicendus esset meritorius vitæ æternæ, quatenus procedit ab homine justo, sequeretur omnem actum qui procedit a peccatore esse demeritorium, quod dici nullo modo potest. — Et hæc est doctrina quæ con­ stanter et certo traditur a S. Thoma pluribus locis. — Cf. Suarez, de Merito, lib. 12, cap. 7, nn. 2 et seq., et cap. 10, n. 15. — Mazzella, de Virt. Inf. prop. 55, nn. 1345 et seq. DE MERITORUM DONORUMQUE REVIVISCENTIA Ex Bulla lubilaei “ Infinita Dei misericordia” 29 Maii. 1924. “ Quod scilicet Hebraei Anno Sabbatico, bonis recuperatis quae in aliorum ius cesserant, “ad possessionem suam ” revertebantur; quod servi “ad familiam pristinam” (Lev. 25, 10) sese liberi recipiebant et debitorum aes alienum condonabatur, id omne apud nos felicius piaculari anno contingit atque efficitur. Quicumque enim poeni­ tendo Apostolicae Sedis salutaria jussa, lubilaeo magno vertente, perficiunt, iidem, tum eam, quam peccando amiserant, meritorum donorumque copiam ex integro reparant ac recipiunt, tum de asperrimo Satanae dominatu sic eximuntur, ut libertatem repetant, qua Christus nos liberavit (Gal. 4, 31), tum denique poenis omnibus, quas pro culpis vitiisque suis luere debuerant, ob cumulatissima Christi lesu, B. Marie Virginis Sanctorumque merita plene exsol-. vuntur.” A.A.S., v. 16, p. 210. TRACTATUS II c (Conscientia definiri potest: judicium de honestate vel in­ honestate actus hic et nunc ponendi. — Dicitur 1°. judicium, nam conscientia non est facultas quædam specialis, sed ipse intellectus quatenus actualiter judicat. — Dicitur 2°. de honestate vel in­ honestate actus, quia hoc judicium non respicit utilitatem, con­ venientiam, facilitatem actus, sed tantum ejus moralitatem, seu habitudinem ordinis aut difformitatis ad rectam rationem. — Dicitur 3°. hic et nunc ponendi, nam judicium illud respicit ac­ tionem instantem quam dirigere debet, non autem praeteritam. Hinc conscientia differt a synteresi, quæ est: habitus primorum principiorum circa operabilia. — Cf. S. Thom. p. 1, q. 79, art. 12 et 13. — S. Alphons. n. 2. — Bouquillon, n. 248. Conscientia multipliciter distinguitur, est enim: 1°. Recta vel erronea, prout verum vel falsum dictat. 2°. Certa vel dubia, prout mens firmiter judicat aliquid esse bonum vel malum, aut e contra suspensa hæret circa actionis honestatem. 3°. Scrupulosa vel laxa, prout vel inani motivo apprehendit peccatum ubi non est, vel e contrario leviori de causa peccatum abesse præsumit, aut leve habet quod est grave. 4°. Probabilis vel improbabilis, prout ex motivo gravi aut infirmo ad opinandum mens inclinatur. — De singulis seorsim. 29. Conscientia CAPUT I ' DE CONSCIENTIA RECTA ET ERRONEA 30. Conscientia recta, quam aliqui malunt vocare veram, est illa quæ repræsentat objectum sicut in se est: secus erronea est dicenda; et quidem erronea dicitur invincibiliter aut idncibiliter. prout ignorantia seu error inculpabilis est aut culpabilis. 35 36 TRACTATUS II—DE CONSCIENTIA. PRINCIPIUM 31. Conscientia recta, si prœcipit, semper sequenda est, quia conscientia est regula proxima voluntatis, derivata a prima et summa regula omnium actionum humanarum; si autem per­ mittit, ab omni peccato prorsus eximit, quia nullum ibi potest esse peccatum, ubi cognoscitur nullam adesse objectivam malitiam. Conscientia autem erronea, si est vincibiliter talis, non est sequenda, sive praecipiat sive permittat, quia error vincibilis existimatur vo­ luntarius, et est demerito imputabilis; si autem est invincibiliter erronea, tum de ea idem dicendum est ac de conscientia recta, quia subjective illi comparatur. — Cf. S. Alphons. nn. 3 et 5. 32. Resolves. — 1°. Qui putat esse jejunium quando non est, ob erroneam conscientiam peccat contra praeceptum quod sup­ ponit, si non jejunet. 2°. Si quis mentiatur ad liberandum proximum e periculo vitæ, putans inculpabiliter se ex caritate ad id teneri, actum bonum facit; et si non mentiatur, contra caritatem peccat. 3°. Qui cum aliquo dubio putat, sibi mentiendum Vel furan­ dum esse, ut proximo succurrat, non potest talem conscientiam sequi, nec contra eam facere; sed debet, si possit, inquirere, eam deponere, et postea operari; talis enim error est vincibilis. 4°. Qui agit ex conscientia vincibiliter erronea, nunquam im­ munis est a peccato. Peccatum enim est ipsa sua ignorantia voluntaria et culpabilis; et hoc semper adest, sive agat juxta sive contra conscientiam, et commissum est quando omisit dili­ gentiam debitam ad cognoscenda scitu necessaria. Talis vir si acturus non advertit hic et nunc ad suum errorem et contra con­ scientiam agit, duplici reatu inficitur, prioris peccati in causa et praesentis actualis culpæ contraetæ quando violat dictamen con­ scientiae: ast, si idem juxta conscientiam agit hic et nunc ut palam est non peccat, quia non advertit ad suum errorem, sed tamen manet prior reatus peccati in causa. Quod si acturus ad suam ignorantiam aliquo modo advertit, sane obligatur inquirere et scientiam debitam nancisci. Porro si culpam istius ignorantiae retractat per veram poenitentiam et adhibet conatum sufficien­ tem ad depellendam ignorantiam, hœc etiam forsan permanens non amplius culpabilis habebitur. — Cf. Baller. Op. Mor. vol. 1., tr. 2, n. 32 sq. Quær. Quibus signis confessorius cognoscere possit errorem esse vincibilem in pernitente? Resp. Interroget 1°. an aliquam indecentiam in hoc actu CAP. IL—DE CONSCIENTIA CERTA ET DUBIA. 37 adverterit? 2°. an ipsi sua conscientia dictaverit esse saltem interrogandum confessarium vel alium virum prudentem? 3°. an occasionem interrogandi ex verecundia aut metu neglexerit? Si pœnitens affirmative respondeat ad unum vel alterum ex his, censeri potest in culpabili errore versari; secus, si ad omnia neget. Et generatim, si agatur de primis principiis et obliga­ tionibus status, præsumi debet ignorantia vincibilis; invincibilis autem si pœnitens sit diligens in iis quæ pii servare solent, aut doleat cum ad errorem advertat, qui dolor potius signum est præsentem adesse nullam culpam, non vero praeteritam fuisse nullam in causa. — Cf. Baller, tr. 11, n. 43. V* · CAPUT II DE CONSCIENTIA CERTA ET DUBIA 33. Conscientia certa ea est, qua quis firmiter et absque errandi formidine judicat, aliquid esse bonum vel malum. Etsi certitudo tripliciter distinguatur apud philosophos, ea quæ moralis dicitur præcipue attenditur a moralistis. Hæc certitudo, quæ nititur legibus, quibus homines in suis actibus reguntur, sub­ dividitur in perfectam et imperfectam. Prior ea est, quæ ita fun­ datur legibus moralibus, ut clare percipiatur propositionem falsam esse non posse. Hæc ad certitudinem metaphysicam indirecte reducitur. Posterior ea est, quæ competit iis propositionibus, in quibus errorem esse absolute non repugnat, quamvis rarissime contingere id possit. Hæc varios gradus admittit. Conscientia dubia ea est, quæ hæret suspensa circa actionis honestatem; nam dubium est suspensio assensus inter opposita. Multiplex dubium distinguitur, scilicet: 1°. positivum vel ne­ gativum; primum habetur quando intellectus suspendit assensum propter graves, aut saltem apparenter tales rationes dubitandi; alterum vero cum assensus suspenditur propter defectum moven­ tium; 2°. juris vel facti, prout versatur circa legis exsistentiam, ejusve obligationem, aut circa factum aliquod particulare; 3°. spe­ culativum vel practicum, prout versatur circa veritatis cognitionem abstractam et in communi, vel circa veritatem, quæ hic et nunc ad opus ordinatur. PRINCIPIUM 34. Sola conscientia certa est recta regula morum, ac proinde nun­ quam licet operari cum conscientia practice dubia. Ratio est, tum quia, juxta Apost., Rom. xiv, 23: “omne quod non est ex fide pec­ catum est;” tum quia agens cum conscientia non certa, periculum 38 TRACTATUS IL—DE CONSCIENTIA. transgrediendi præcepti voluntarie admittit, atque adeo, virtualiter consentiendo in ejus violationem, formaliter peccat. Sufficit autem conscientia moraliter certa, etiam imperfecta; quia ea tantum requiritur certitudo, quæ sola ut plurimum haberi potest; secus agendi regula, cui homo proxime subjicitur, humanæ con­ ditioni minime esset accommodata. — Cf. Baller, not. (a) p. 41. 35. Resolves. — 1°. Quoties quis dubitat, utrum actus, quem hic et nunc est positurus, sit licitus, necne, diligentiam veritati inquirendae pro rei gravitate et personæ locique conditione con­ gruam, adhibere tenetur; probos et peritos consultet, eorum praxim investiget, rationesque solo veritatis studio perpendat; secus enim periculo legis violandæ ex inquisitionis negligentia se exponit, et eo ipso peccat. 2°. Si inquirere non possit, nec per se rationes utriusque partis perpendere valeat, nec alia ratione, v. gr., per principia reflexa a dubio se expedire, tutiorem partem amplectatur; quia secus ageret in dubio practico, id est, cum conscientia vere dubia, ac sine ullo de actionis honestate certo judicio. 3°. Qui, diligenti ac sufficienti inquisitione peracta,, adhuc dubitat, an adsit lex præcipiens aut prohibens, huic obtemperare non tenetur, si tamen efformare sibi conscientiam potest ex prin­ cipio reflexo, scilicet non posse obligare legem, quæ inveniri non potest, ut infra, ubi de probabilismo, dicetur. 4°. Dubium mere negativum pro nihilo habendum est; quia ratione prorsus nulla, aut valde levi fundatur: proinde etsi illud maneat, quia efficere non potest ut moralis certitudo opposita subvertatur, urget tamen obligatio, vel stat libertas, prout antea exsistebat. Verum si prudens suspicio de errore, gravi motivo innixa, tibi oriatur, cessat dubium esse mere negativum, et ad inquirendum teneris. Itaque cum posthac casus dubii negativi occurrent, eos, ista regula semel statuta, facile dilues, et idcirco ad solum dubium positivum attendemus. — Cf. S. Alphons. n. 24. QUÆSITA 36. Quær. 1°. Ar graviter peccet operans cum dubio practico de peccati gravitate? Resp. Affirm. Qui enim agit cum conscientia practice dubia, secundum communia principia peccat ea peccati specie tum morali tum theologica, de qua practice, dum agit, dubitat. Ratio est, quia obligationem sane gravem violat præcavendi, ne per ignorantiam aut inadvertentiam voluntariam incidat in legis transgressiones, quæ graves esse possint. I CAP. III.—DE CONSCIENTIA SCRUPULOSA ET LAXA. 39 Quær. 2°. Quid agendum sil in casu conscientiæ perplexes, quando quis scilicet inter duo proecepta constitutus hesret dubius, quodnam e duobus sequi debeat? Resp. 1°. Consule, si possis, confessorium vel alios viros pru­ dentes, quia in eo casu ignorantia vincibilis est. 2°. Si consulere nequeas et adsit necessitas agendi, quia actio sine gravi damno suspendi nequeat, elige quod tibi minus malum videtur, non tamen ita ut malum facias, sed ut magis a malo recedas. Scito autem legem inferioris ordinis debere legi superioris ordi­ nis cedere. 3°. Si utrumque præceptuin œque tibi grave vi­ deatur, quidvis elige, nec peccabis; non enim peccandi datur necessitas. — Cf. S. Alphons. n. 10. CAPUT III DE CONSCIENTIA SCRUPULOSA ET LAXA 37. Conscientia scrupulosa dicitur, quæ ex levi, imo et vana causa, dubitat de alicujus actionis honestate, ideoque formidat de peccato, ubi peccatum non est. Scrupulus enim est inanis appre­ hensio, seu levis suspicio, qua quis falso judicat aliquid esse pec­ catum. Vox autem scrupulus repetenda dicitur ex lapillis, seu scrupis, qui calceis viatorum se ingerentes pedibus molestiam creant. Conscientia vero laxa ea dicitur, quæ ex leviori ratione id, quod illicitum est, licere judicat: vel veniale tantum peccatum ibi reperit, ubi est mortale: ea videlicet est, quæ absque sufficienti ratione judicium in favorem libertatis inflectit vel ad legem vitan­ dam, vel ad minuendam culpæ gravitatem. — Hæc conscientia tripliciter distingui potest, scilicet: 1°. conscientia laxa simpliciter, quæ tendit ad libertatem plus æquo extendendam: 2°. conscientia cauteriata, quæ ex diuturno peccandi habitu peccata gravia, quin etiam gravissima, nihili pendit; 3°. conscientia pharisaica, quæ magna parvi, et vicissim parva magni facit. Nomen ducit ex Pharisæis, qui gravissima legis mandata spernebant, dum non lotis manibus manducando, inanesve traditiones prætereundo, se magni peccati reos existimabant. Ad scrupulosos corrigendos, vel saltem ad utilius cum iis agen­ dum, breviter hic dicetur de scrupulorum signis, causis, damnis, remediis, necnon de regulis practicis tum ab ipsis pœnitentibus scrupulosis, tum ab eorum confessariis sequendis. I. — Signa scrupulorum, seu conscientiæ scrupulis obnoxiæ 38. Plurimum interest, ut animarum moderatores discernant veros scrupulosos a falsis. Sæpe enim scrupulosi putantur qui non 40 TRACTATUS IL—DE CONSCIENTIA. sunt, et vice versa; et exinde ingentes in directione errores pro­ fluunt cum non modico damni spiritualis periculo: multa igitur circumspectione hic opus est. Signa autem praecipua scrupulorum sunt : 1°. Pertinacia judicii, qua quis renuit parere consiliis confessarii vel sapientium; et dum varios consulit, nullius judicio acquiescit; imo quanto plures audit, eo magis implicatur. 2°. Frequens mutatio judicii ex levibus motivis, unde fre­ quens inconstantia in agendo, mentisque continua perturbatio. 3°. Timor peccandi in omnibus, conjunctus cum mentis pertinacia contra judicium confessarii, prudentium, vel etiam contra proprium judicium; unde sequitur frequens interrogatio circa confessarii responsa, et repetita inquisitio, an in agendo juxta consilium conscientia immunis a culpa esse possit. 4°. Reflexiones impertinentes circa circumstantias quæ in actione adfuerunt, vel adesse potuerunt, et certitudo in omnibus anxie quæsita. 5°. Obstinatio ad idem peccatum semper repetendum in con­ fessione, vel ad illud habendum ceu peccatum, quod tale non esse jam pluries a confessario declaratum fuit. 6°. Anxietas continua circa confessiones prœteritas, non ob­ stante judicio confessarii, vel confessionum repetitione. Non potest autem, saltem statiin, judicari scrupulosus: 1°. qui moderate est sollicitus, aut anxius ne Deum offendat; 2°. qui post vitam in peccatis traductam adhuc angitur, nec post confessionem videtur sibi satisfecisse, sed magis vult confiteri et peccata expiare; 3°. qui deliberate adhuc consentit in gravia peccata, quamvis post commissum peccatum valde angatur, et anxie confiteatur, nam justa est causa anxietatis, saltem moderatæ: potest tamen etiam in hoc haberi verus scrupulosus; 4°. qui in uno tantum vel altero casu habet scrupulum trans­ eunter, nec qui dubitat, an in hoc vel illo peccaverit. Cæterum subinde contingit, ut confessarius non possit post pœnitentem prima vel altera vice auditum statim decernere, an sit scrupulosus, etiamsi hic anxius circa multa appareat; quippe anxietatum justa aliqua ac rationabilis causa adesse potest. Multo autem minus confessarius scrupulosus facile judicare potest, num pœnitens scrupulosus sit, an tantum meticulosus. — Cf. Lacroix, lib. 1, nn. 517 et seq. II. — Causae Scrupulorum 39. Causæ scrupulorum præcipuæ sunt sequentes: 1°. Permissio divina. Non quidem quasi Deus falsas appre­ CAP. Ill—DE CONSCIENTIA SCRUPULOSA ET LAXA. 41 hensiones immittat, sed quod has permittens lumen suum sub­ trahat, ut nimirum homo in anxietates lapsus redeat ad cor, ad meliorem frugem se recipiat, ad Deum recurrere discat, et pro peccatis, patienter sustinendo angorem, satisfaciat, meritum augeat, etc. 2°. Dœmonis operatio. Dextere enim novit dæmon scrupulos fabricare, commovendo sanguinem, alterando humores, varia simulacra phantasiæ objiciendo, species diversas componendo, ut tetricam et falsam imaginem peccati efformet, mentem con­ turbet, a profectu spirituali retrahat, et tandem in animi dejec­ tionem, vel etiam in desperationem conjiciat. 3°. Complexio melancholica et phlegmatica. Melancholici enim sunt plerumque suspicaces, rerumque quas appre­ hendunt, tenaces, et proinde proni ad omnem mali suspi­ cionem; et cum frigidæ sint complexionis, facilius timori et pusillanimitati obnoxii sunt, terrenturque ad primam mali speciem. 4°. Imbecillitas capitis, vel defectus judicii naturalis in per­ sonis ad timorem propensis; item pusillanimitas et dejectio animi, ob quam timores nescit quis contemnere. 5°. Nimia sollicitudo id omne vitandi quod habet speciem mali; dum enim scrupulosus continuo sibi inclamat: Cave a peccato . . ., Attende tibi . . ., seipsum sine causa terret et perturbat. 6°. Consortium cum scrupulosis; quo spectat et directio a confessario scrupuloso accepta, lectio casuum conscientiae et asceticorum severiorum facta ab aliquo incauto et minus intel­ ligente; item fuga excessiva cujusvis humanae conversationis. III. — Damna Scrupulorum 40. Scrupuli generatim gravia incommoda et damna spiritua­ lia et saepe etiam corporalia secum trahunt, modo non sint a Deo specialiter permissi et absque culpa hominis perseverent. Praecipua autem damna scrupulorum sunt sequentia: 1°. Nocent corpori; per continuos enim angores cor con­ stringunt, sanguinem corrumpunt, spiritus vitales consumunt, et caput debilitant. 2°. Scrupulosum ineptum efficiunt ad fructuose agendum cum proximo; plerique enim scrupulosi tetrici sunt, et erga domesticos non minus ac erga extraneos morosi. 3°. Nocent obedientiœ, aut etiam eam totaliter impediunt; quippe scrupulosus potius nugas ac phantasiæ ludibria sectatur; 42 TRACTATUS IL—DE CONSCIENTIA —---------------------------- - ------ ----------- - ------- - - - __I_ sic ad agendum impellitur contra Dei voluntatem, quæ* illi Per patrem spiritualem aut moderatorem manifestatur. . 4°. Orationis studium et amorem debilitant, aut etiam dte medio penitus tollunt; quia vim mentis enervant, ad nugais; perducendo distrahunt, anxietatibus animum implent, eumque ineptum ad conjunctionem cum Deo faciunt. Hinc sequitur non solum lucrum spirituale cessans, sed etiam ingens damnum emergens. 5°, Fortitudinem infringunt; quid enim magni audeat» qui totus in nugis occupatur, et neglecta de passionibus suis vieiorifty tam facile dejicitur animo? 6°. ttpem valde imminuunt, aut etiam perimunt; quia res> demum eo adducitur, ut, amissa in Deum fiducia, in laxitateim declinet. Quomodo enim Deo fidet debite, qui illuni ut severis­ simum exactorem semper intuetur? Scrupulosus igitur, nisi fortiter contra scrupulos pugnet, iis \'cxatus in desperationem brevi agetur, et cupiditatibus suis fræna laxabit, vel saltem vitam miserrimam et cum magno damnationis periculo ducet. -V IV. — Remedia Scrupulorum 41. Versantur frequenter scrupuli: 1°. circa actiones quorêktenas; 2°. circa pravas cogitationes; 3°. circa confessiones. IgituF>' I. Scrupulosis, qui in omnibus actionibus anguntur timore peccandi, injungendum est, ut strenue contra scrupxdo» agant, ab iisque confitendis abstineant, nisi certissimi sint ibi adesse peccatum. Quamvis enim sic agendo interdum materialiter peccent, non peccabunt tamen formaliter ratione obedieïUiæ., quam confessario præstare debent. — Cf. S. Alphons. n. 17. ( II. Scrupulosis, qui pavent assensum praebere vel præbuisse cuilibet pravæ cogitationi contra castitatem, fidem aut caritatem, imponendum est, ut has cogitationes velut mera phantasmata despiciant, et abstineant ab hujusmodi cogitationum confessione, nisi jurare possint se eisdem vere consensisse. — Cf. S. Alphons. n. 15. III. Scrupulosis, qui semper anxii sunt circa confessiones, præsortim praeteritas, prohibendum est, ne amplius cogitent de culpis vitæ anlcactœ, nec de iis verbum faciant in confessionc, nisi jurare possint: 1°, peccata mortalia se perpetrasse; 2°. se nun­ quam ea confessos esse, praesertim si confessionem generalem jam peregerint. — Cf, S. Alphons. n. 16, Porro scrupulosi et timorati, de praeteritis confessionibus anxii, sic interrogandi sunt: 1°, Num celasti scienter peccatum ( CAP. III.—DE CONSCIENTI^ SCKUPULOSA ET LAXA. 43 grave? 2°. An proponebas peccata' iterare? Si negative utri­ que postulationi respondeant, valida pronuntianda est eorum confessio. V. — Regulæ pro Scrupulosis 42. 1°. In rebus moralibus non est certitudo in omnibus quærenda. Hoc pro omnibus valet; sed scrupuloso praecipue applicandum est. 2°. Obedientia summa et cæca confessario præstanda est, et cum magna humilitate et fiducia in omnibus procedendum. 3°. Dubium, quod in aliis rationabile videri posset, in scrupu­ losis omnino spernendum est. 4°. Licitum est, imo saepe obligatorium, et interdum sub gravi, adversus scrupulos decertare. — Cf. S. Alphons. n. 7. 5°. Nunquam iteranda confessio, nisi certo sacrilega fuerit; nec postremae confessionis examen unquam innovandum est, etiam si dubium de peccato gravi omisso suboriri videatur. G°. Scrupuli contemnendi sunt; nec unquam secum de his disputandum a scrupulosis est. VI. —Regulæ pro Confessariis 43. 1°. Scrutetur confessarius, an pœnitens sit vere scrupu­ losus . . ., an in omnibus . . ., et quænam sit scrupulorum origo. 2°. Sit patiens, benignus et fortis. Ad ipsum spectant haec Apostoli, II Tim. iv, 2: “Insta opportune, importune; argue, obsecra, increpa in omni patientia et doctrina.” 3°. Postulanti respondeat absque hœsitalione et cum imperio; responsis non facile adjiciat rationes; nec jam confessa peccata pluries repeti sinat. 4°. Commendet Scrupuloso magnam in bonitate Dei fiduciam, frequentem orationem, otii fugam, examinis brevitatem, cordis humilitatem. 5°. Cum scrupuloso, generalibus, non particularibus utatur regulis; his enim scrupulosus dirigi non potest, quia ad eas appli­ candas ineptus est. CAPUT IV DE CONSCIENTIA PROBABILI ET IMPROBABILI 44. Conscientia probabilis, seu ut aliis magis placet opinio probabilis, proprie et per se, est ille actus intellectus, quo alicui propositioni adhæremus, at non sine formidine de opposito. Dif­ fert igitur a conscientia dubia, non quidem ex parte moventium, TRACTATUS II.—DE CONSCIENTIA. quæ in utroque casu existunt, et esse possunt ejusdem ponderis, sed ex diverso modo quo intellectus sese habet ad illa: si enim illis adhæret, dicitur probabilis, secus remanebit dubia. — Dixi proprie et per se, quia sæpe nomine opinionis aut etiam sententiae proba­ bilis, apud multos auctores venit ipse complexus moventium seu rationum, quibus prudenter fulciri posset intellectus, si uni parti præ altera vellet adhærere. At melius profecto complexus iste moventium designari solet nomine probabilitatis, et de hac sola nobis hic erit dicendum. — Cf. Lacroix, n. 387. ARTICULUS I DE NATURA ET DIVISIONE PROBABILITATIS Probabilitas aliud non est, quam motivum illud, unum vel multiplex, quod, inspectis omnibus circumstantiis, capax est ex­ torquendi viri prudentis assensum, non ita tamen, ut nulla apud ipsum remaneat erroris formido. Quare cum dicimus hanc vel illam propositionem esse probabilem, duo intelligimus, positivum unum, alterum negativum. Primum est, ejusmodi propositionem tanto motivo fulciri, ut vir prudens possit ei tuto assentire; al­ terum autem est, motivum illud tantum non esse, ut debeat viri prudentis assensum necessario et absque ulla formidine erroris extorquere. Si primum desit, propositio erit improbabilis, si alterum, dicenda erit certa. 46. Multipliciter dividitur probabilitas, sed quatuor divisiones præcipue hic attenduntur. Est igitur, 1°. Intrinseca vel exlrinseca, prout vel rationibus ex natura rei deductis, vel auctoritati proxime innititur. Dicitur proxime, quia probabilitas extrinseca necessario supponit intrinsecam; eatenus nempe Doctorum auctoritas vim habet, quatenus censeri possit aut debeat, eos ad aliquam sententiam tenen­ dam permotos gravi quapiam ratione fuisse. 2°. Speculativa vel practica, prout respicit actionem in se consideratam, non attentis scilicet illis circumstantiis con­ cretis quæ ei communiter adjunguntur, vel potius hæ circum­ stanti® bene perpenduntur in unoquoque casu particulari. 3°. Juris vel facti, prout versatur circa ipsum jus vel potius aliquod factum. 4°. Major, aequalis vel minor, prout fundamenta quibus innititur propositio aliqua probabilis, comparatione instituta cum ejus contradictoria, apparent solidiora, æque vel minus solida. — Cf. Lehmkuhl, n. 79. 45. CAP. IV—DE CONSCIENTIA PROBABILI ET IMPROBABILI 45 47. Notanda. — I. Probabilitas quæ passim apud auctores dicitur tenuis vel dubia ea intelligitur, quæ tam levis est, ut imprudens censeatur qui ei assentitur; nam ait S. Alphonsus: “tenuis probabilitas non est probabilitas, sed dumtaxat quædam falsa apparentia, seu vana probabili­ tatis apprehensio.” Merito igitur animadvertunt aliqui auctores duos illos terminos — tenuis probabilitas — esse veluti oppositos et ad invicem pugnantes. — Cf. S. Alphons. n. 82. — Lacroix, n. 126. — Bouquillon, n. 308. II. Propositio vel sententia, quæ apud S. Alphonsum vocatur proba­ bilissima, ea est juxta ipsum, “quæ nititur fundamento gravissimo; quapropter opposita censetur tenuiter vel dubie probabilis.” — Idem apud S. Doctorem est sensus vocis probabilioris, quando ei additur unum ex hisce quatuor adverbiis — notabiliter, certe, vere, absolute. — Cf. S. Alphons. nn. 40 et 54. III. Potest aliqua propositio esse probabilior et simul minus tuta, et viceversa tutior et minus probabilis. Ratio est, quia probabilitas mensura­ tur ex pondere moventium, et securitas ex absentia periculi lædendi legem. IV. Certo probabilis habenda est opinio, quæ a plerisque theologis proba­ bilis esse asseritur; vel etiam quam absolute tenent ut veram quinque aut sex theologi probitate, judicio et scientia præstantes, nisi ratio certa contra illam opinionem afferatur; nam omnis probabilitas, quantacumque fuerit, adveniente certitudine propositionis contradictori®, omnino perimitur. V. Illa 'opinio est viro docto et probo certe probabilis, quam ipse scit se diligenter excussisse, et experitur se absque inordinato affectu, ob rationes graves, ut veram aut certe probabilem deprehendere. VI. De intrinseca probabilitate juris communiter possunt judicare soli docti, et in re morali versati, cum soli possint scire nihil certi ipsis opponi. At de extrinseca opinionis alicujus probabilitate bene potest judicare vir mediocriter doctus, si statum quæstionis rite intelligens, hanc inveniat assertam ab auctoribus omni exceptione majoribus, id est inter theologos omnino probatis. VII. Unicus auctor, si sit omni exceptione major, afferatque rationem, quam alii non examinaverint vel non satis solverint, ipse autem aliorum rationes commode solvat, potest opinionem suam certo probabilem efficere, quamvis hæc sit communi opinioni adversa. ARTICULUS II DE VARIIS SYSTEMATIBUS CIRCA PROBABILITATEM 48. Ut honesta sit quælibet actio, certam de honestate ipsius requiri conscientiam admittunt theologi omnes; at quonam pacto haberi possit aut debeat talis certitudo, cum non nisi probabiles rationes hinc inde apparent, hoc est quod eos non parum torquet. Quærunt scilicet theologi ad quamnam partem possit aut debeat se convertere qui, exorto dubio circa liceitatem actionis quam 46 TRACTATUS IL—DE CONSCIENTIA. est positurus, factaque diligenti inquisitione, eam non certo sed probabiliter tantum licitam deprehenderit. — Porro ad hanc quaestionem solvendam duplicem ineunt viam; alii enim docent certitudinem in hoc casu directe tantum posse haberi, alii vero tenent illam posse atque adeo debere obtineri indirecte, scilicet vi alterius principii; ac proinde illi agentem ad tutiorem partem amplectendam adigunt, hi vero permittunt ut libertati indulgeatur. Primi vocantur vel anti-probabilistœ, quia probabilitates in re morali nulli usui esse dicunt, vel tutioristœ, quia ad tutiorem partem semper inclinant, vel demum rigoristœ, quia plus oneris imponunt quam necessarium sit aut etiam humanis humeris accommodatum. Alii autem generico quodam nomine appellantur probabilistœ, quia tenent posse practicam utilitatem derivari ex probabilitatibus. 49. Verum patroni utriusque sententiæ, consentientes quoad eorum principium substantiale, varios gradus admittunt, illi qui­ dem relate ad certitudinem quam volunt directe habere, et hi relate ad probabilitatem cui remote innituntur; ac proinde primi scinduntur in tutioristas absolutos et mitigatos, et secundi in probabilioristas, æquiprobabilistas et probabilistas simpliciter. Quare quinque proprie fuerunt systemata, tutiorismus absolutus, tutiorismus mitigatus, probabiliorismus, œquiprobabilismus et probabilismus. Accedit laxismus qui vix systema vocari potest, vixque viri prudentis attentionem meretur. De singulis breviter dicetur. 50. Tutiorismus absolutus requirit omnimodam seu absolutam certitudinem, legem vel nunquam exstitisse, vel jam plene ces­ sasse, antequam libertati aliquid permittat; ac proinde etiamsi in favorem libertatis adducas opinionem probabilissimam, legem sequi teneris. Ita enim hujus systematis patroni argumentantur. — “Sicut opinio sive minus probabilis, sive etiam minus quam probabilis, potest esse vera: ita ex adverso, opinio probabilior, vel etiam probabilissima potest esse falsa. Quamdiu ergo intra limites probabilitatis hæretur, errandi periculo non plene obviatur.” — Porro hoc systema rejiciendum omnino esse patet tum ex eo quod vires humanas superat, tum ex damnatione sequentis propo­ sitionis facta ab Alexandro VIII: “Non licet sequi opinionem vel inter probabiles probabilissimam.” — Cf. Viva, in prop. 3, inter 31 damnatas ab Alexandro VUI. 51. Tutiorismus mitigatus in eo differt a præcedenti systemate, quod loco certitudinis absolutæ exigat maximam probabilitatem, ac proinde tunc solum permittit sequi partem libertati faventem, quando pro ea stat opinio probabilissima. — Quamvis autem hoc , systema non sit positive damnatum, facile tamen exploditur; nam CAP. IV,—DE CONSCIENTIA PROBABILI ET IMPROBABILI. 47 opinio illa probabilissima quæ requiritur, vel facit conscientiam certam vel non: si primum, urgetur prædicta propositio damnata, et ratio damnationis; si alterum, jam licitum evaderet agere ex conscientia non certa, quod nequit admitti. 52. Probabiliorismus, prout saltem propugnatur ab illis qui discriminare se volunt a tutioristis, et præsidium quærunt ex principiis reflexis, docet licitum esse sequi partem minus tutam, scilicet faventem libertati, dummodo pro ea adducas opinionem manifeste et solide probabiliorem; ac proinde legem sequi teneris non solum cum pro libertate stat minor etsi solida probabilitas, sed etiam cum opinio quæ ipsi favet est æque probabilis ac illa quæ favet legi. Ratio potissima hujus systematis desumitur ex eo quod sequendo opinionem probabiliorem, multo minus incurri­ mus periculum peccandi. At vero si admittantur principia reflexa, tam bene vitabit periculum peccandi formaliter simplex probabilista, quam probabiliorista; si autem non admittantur, devenien­ dum tandem erit ad tutiorismum absolutum. 53. Æquiprobabilismus tenet tunc solum licitum esse sequi partem minus tutam, scilicet opinionem libertati faventem, cum opinio quæ stat pro lege non est nisi æque vel fere æque probabilis; sed si hæc sit certe probabilior, huic erit adhærendum. Addunt patroni hujus systematis, hoc valere, si æqua vel quasi æqua illa probabilitas respiciat existentiam legis; sed si dubium versatui circa cessationem legis certæ, tunc legem sequi teneris, utut opinio quæ favet libertati æque probabilis sit ac illa quæ favet legi. Verum hæc additio ad applicationem systematis potius quam ad ejus substantiam pertinet, et multi sunt inter simplices probabilistas qui hanc limitationem vel supponunt vel explicite admit­ tunt. Praecipuum fundamentum æquiprobabilismi desumitur ex auctoritate S. Alphonsi, quæ gravissima sane est, at quo jure hæc sententia illi tribuatur, inferius dicetur. 54. Probabilismus docet quidem tutiorem partem esse semper sequendam, cum agitur de fine aliquo determinato attingendo; sed cum agitur tantum de licito et illicito, tenet posse quempiam sequi opinionem minus tutam et minus quoque probabilem, modo vera et solida probabilitate gaudeat. Quare probabilista non duo, sed unum tantum quærit judicium; quærit scilicet, num opinio quæ favet libertati sit solide probabilis, relicta quacumque com­ paratione cum illa quæ favet legi, et statim ac cognoscit adesse in favorem libertatis solidam probabilitatem, a lege eximit vi principii reflexi. Notandum est, hoc systema ab aliquibus vocari simplicem t et ab aliis moderatum probabilismum, ut illud distinguant 'um ab æquiprobabilismo, turn a laxismo: at quoniam ex dictis 48 TRACTATUS IL—DE CONSCIENTIA. possibilis non est hujusmodi confusio, abstinebimus in hoc libro a quocumque addito. 55. Laxismus, nulla distinctione facta inter solidam et tenuem probabilitatem, a lege eximit semper ac contra ipsam adducitur opinio quæcumque, etiamsi sit tantum tenuiter probabilis. Hoc systema damnatum fuit, ut patet ex prop. 3, proscripta ab Inno­ cent. XI, quæ sic se habet: “Generatim dum probabilitate sive intrinseca sive extrinseca, quantumvis tenui, modo a probabili­ tatis finibus non exeatur, confisi aliquid agimus, semper pru­ denter agimus.” — Ratio autem damnationis aperta est; nam cum probabilitas tenuis ea sit quæ non mereatur assensum viri prudentis, nequit vi ipsius dici legem esse incertam. — Cf. Bouquillon, n. 287 et seq. ARTICULUS III VINDICATUR SYSTEMA PROBABILISMI 56. Probabilismus, ut superius animadversum est, non omni­ bus, sed iis tantum casibus applicatur, in quibus sermo est de licito et illicito, nam si agitur de fine aliquo necessario obtinendo, v. gr., de materia aut forma alicujus sacramenti procuranda, sem­ per confugiendum erit ad tutiorem partem, seposita quacumque probabilitate. Præterea, notandum est in applicatione seu usu probabilismi duas essentiales requiri conditiones, unam quæ respicit fundamentum remotum, aliam vero quæ respicit funda­ mentum proximum, quo innititur probabilista dum agit. Funda­ mentum remotum est ipsa probabilitas, quæ debet esse non tenuis, non dubia, non apparens, sed vera et solida. Fundamentum autem proximum est principium >aliquod reflexum, et hoc ab operante invocari semper debet, sive explicite sive implicite. Hæc quæ compendium sunt totius systematis, fusius explicantur duplici sequenti propositione. Propositio I. — Non licet sequi opinionem probabilem, nec probabiliorem, relicta tutiore, quoties adest obligatio absoluta alicujus finis determinati efficaciter obtinendi, quem usus medii probabiliter inepti in periculum adduceret; tunc igitur pars tutior est sequenda. 57. Prob. Quisquis obligatione absoluta ad finem aliquem determinatum efficaciter obtinendum adigitur, is ea tenetur eligere media, quibus finem illum, efficaciori quo poterit modo, sit assecu­ turus. Atqui per solam tutiorem partem efficacius obtineri potest, finis: ex hypothesi enim, medium, probabiliter tantum aptum, in CAP. IV,—DE CONSCIENTIA PROBABILI ET IMPROBABILI. 49 discrimen adducit finem, quem absolute consequi teneor. Ergo non licet uti medio tantum probabiliter apto, sed aptiora media eademque tutiora eligenda sunt. Igitur pars tutior sequenda est. Hinc sequentia deducuntur 58. Corollaria. — 1°. In his, quæ saluti necessaria sunt neces­ sitate medii, tutius sectari teneris; gravissima enim quemque urget obligatio æternam animæ suæ salutem certo assequendi; proinde media absolute tuta et certa sunt adhibenda. In rebus igitur ad fidem seu ad veram religionem pertinentibus, opposita probabilitate posthabita, opinio tutior necessario se­ quenda est. 2°. \fenator, timens ne plumbum in feram ejaculando aliquem hominem forte lædat, explodere non potest, etiamsi probabilius existimaret abesse periculum; hoc enim, si forte adsit, probabilitate contraria, etsi majori, removeri nequit. Tenetur enim lege certa ad periculum etiam probabile damni removendum. 3°. Medicus et chirurgus tenentur ad medicamenta et media tutiora, quæ hic et nunc haberi possunt, adhibenda; quia tacito contractu ad finem securius obtinendum, in quantum fieri potest, se obligarunt. Idem pariter dicendum de omnibus aliis, qui erga proximum aliquam ejusmodi obligationem contrax­ erunt. 4°. Minister sacramenti, ubi de ejus valore agitur, nisi defectus suppleatur ab Ecclesia, vel urgeat casus, necessitatis, tutiorem partem, in quantum potest, relicta minus tuta probabili vel etiam probabiliori, sequi tenetur; quia secus exponeret sacramentum periculo nullitatis, et proximum periculo damni spiritualis. Hinc merito damnata est ab Innoc. XI sequens propositio: “Non est illicitum in sacramentis conferendis sequi opinionem probabilem de valore sacramenti, relicta tutiore.” Dixi 1°. nisi defectus suppleatur ab Ecclesia; nam aliquando Ecclesia potest et censetur id supplere, quod desideratur ad valorem sacramenti: quod quidem in duobus sacramentis potest contingere, scilicet in sacramento Pœnitentiæ, si ex gravi ratione cum juris­ dictione dubia conferatur, aut cum jurisdictione probabili; et in sacramento Matrimonii, quando celebratur cum dubio impedi­ mento juris ecclesiastici, aut etiam est dubia delegatio sacerdotis assistentis, ut suo loco dicetur. Dixi 2°. nisi urgeat casus necessitatis, quia cum sacramenta sint propter homines, homini in gravi periculo vitæ constituto minis­ tranda ea sunt, meliori quo fieri potest modo, etiam cum mera probabilitate, imo cum probabilitate tenui et tenuissima de eo­ rum valore. — Cf. S. Alphons. nn. 43-49. 50 TRACTATUS IL—DE CONSCIENTIA. Propositio II. — Licet sequi opinionem vere et solide probabilem, relicta tutiore quœ sit simul probabilior, ubi de solo licito vel illicito agitur. 59. Prob. 1°. ex ratione. Lex contra quam militat vera et solida probabilitas, non est lex certa: atqui lex quæ non est certa nullam inducit obligationem. Ergo lex contra quam militat vera et solida probabilitas nullam inducit obligationem, ac pro­ inde liberum tunc unicuique est, relicta lege illa non certa, sequi opinionem libertati faventem. — Major apertissime constat ex eo quod probabilitas et certitudo sese invicem necessario excludant: vel igitur hypothesis non verificatur, scilicet veram et solidam pro­ babilitatem de facto militare contra aliquam legem in particulari; vel si ita res se habet, lex illa certa esse non potest. — Minor autem probatur ex eo quod effectus nequit superare causam; supe­ raret autem, si ligatio ab aliqua lege producta certa esset, quando vis ligandi certa non est. Hoc autem pulcherrime illustratur a S. Thoma sequenti comparatione: “ Ita se habet imperium alicujus gubernantis ad ligandum in rebus voluntariis, illo modo ligationis, qui voluntati accidere potest, sicut se habet actio corporalis ad ligandum res corporales. Actio autem corporalis agentis nunquam inducit necessitatem in rem aliam nisi per contactum coactionis ipsius ad rem in quam agit. Unde nec ex imperio alicujus domini ligatur aliquis, nisi imperium attingat ipsum cui imperatur. At­ tingit autem ipsum per scientiam.” — Relatis hisce verbis Doctoris Angelici, ita prosequitur S. Alphonsus: “Similitudo a S. Thoma hic allata nequit esse magis lucida, et convincens ad probandam nostram sententiam sive principium, nempe quod lex incerta non potest certam obligationem inducere. Dicit S. Doctor quod scientia præcepti est instar vinculi quod voluntatem ligat; unde sicut ad rem aliquam ligandam opus est ut actualiter funis appli­ cetur, ita ad ligandam hominis voluntatem, ut actionem aliquam exerceat vel omittere teneatur, necesse est ut ipse præcepti scien­ tiam habeat, alioquin homo ille in sua libertate remanet. . . . Sicut igitur qui ab aliquo vinculo actualiter non est ligatus, habet potestatem divertendi quo vult, ita qui non est ligatus per scientam præcepti, liber est ab obligatione præcepti.” — Cf. S. Thom. 1—2, q. 90, art. 4; 2-2, q. 1, art. 4; QQ. DD. De Veritate, q. 17, art. 3. — S. Alphons. Systema Mor. §§ 1 et seq. 60. Neque dicas 1°. sub nomine scientiæ hic apud utrumque sanctum Doctorem non intelligi cognitionem certam, sed tantum probabilem; nam respondet S. Alphonsus “quod hæc esset novi vocabularii nova significatio, dum philosophi omnes CAP. IV.—DE CONSCIENTIA PROBABILI ET IMPROBABILI. 51 cum eodem S. Thoma distinguunt opinionem a scientia, quæ accipitur ut cognitio certa alicujus veritatis.” — Cf. S. Alphons. Syst. Mor. § 2, Objic. 1. Neque dicas 2°. quod, deficiente lege quæ directe obliget, existât alia lex indirecta, quæ ut pote certa, parit obligationem certam. Nam si talis lex fingi posset, vel esset lex vitandi periculum peccandi, vel lex tutius sequendi; porro neutrum dici potest. Non primum, nam ut quis se exponat periculo peccandi, non sufficit ut incurrat periculum agendi contra legem, sed requiritur ut subeat periculum agendi contra obliga­ tionem sibi per legem impositam; quamvis enim forte existât lex, si aliunde certum sit me a lege non obligari, non est timen­ dum ne legem formaliter violem. Neque alterum dici potest, nam illa lex tutius sequendi supponeret non esse simpliciter tutum posthabere legem probabiliter non existentem: atqui hoc falsum est, ubi agitur de solo licito vel illicito; nam tutum profecto est vitare peccatum formale, et periculum peccati. — Praeterea, objectio, si quid valet, optime potest retorqueri con­ tra probabilioristas qui illam urgent. Probabiliorista enim neque periculum peccandi vitabit, neque tutius sequetur, nisi practice valedicat proprio systemati, et in absolutum tutiorismum incidat. 61. Prob. 2°. ex auctoritate. Etenim (a) S. Gregorius Nazianzenus ita urget Novatianum quemdam: “Anne juvenibus quidem viduis, propter aetatis lubricum ineundi matrimonii potestatem facis? — At Paulus hoc facere minime dubitavit. . . . À’erum, inquis, hoc minime post baptismum. Quo argumento hoc con­ firmas? Aut rem ita se habere proba, aut si id nequis, ne con­ demnes. Quod si res dubia est, vincant humanitas et facilitas.” — Orat. 39, in Sancta Lumina, n. 19. (6) S. Hieronymus reprehensus a Chrysogono, discipulo Rufini, quod doceret, posse ad Episcopatum promoveri qui duas successive uxores duxerant, unam ante, alteram post baptismum, respondet: “Audiat nos iterum proclamantes: veterem Adam in lavacro totum mori, et novum cum Christo in baptismate suscitari. . . . Hæc dicimus non quod ipsi, propitio Christo, hac quaestione tene­ amur; sed interrogati a fratribus quid nobis videretur, respondi­ mus, nulli praejudicantes sequi quod velit, nec alterius decretum nostra sententia subvertentes.” — Apolog. advers. Rufin, lib. 1. (c) S. Bonaventura agens de dispensatione votorum, tres sen­ tentias aut opiniones memorat, et demum concludit: “Quæ istarum trium opinionum sit verior, fateor me nescire, et satis potest quaelibet sustineri; si quis tamen velit hanc ultimam accep- 52 TRACTATUS IL—DE CONSCIENTIA. tare, non occurrit ei inconveniens manifestum.” — In 4, dist. 38, a. 2, q. 3. (d) S. Antoninus postquam statuerit, duo tantum requiri ad honestatem actionis, primum, ut agens non dubitet practice de bonitate actus, alterum, ut sententia quam sequitur non sit contra auctoritatem expressam S. Scripturæ, nec contra determinationem Ecclesiæ Catholicæ, descendens ad casum particularem ait: “§i diceretur hic esse usuram, et usura est contra decalogum: respon­ detur usuram esse contra præcepta decalogi, verum est reductive; sed hunc contractum esse usurarium non est clarum, cum sapientes contraria sibi invicem in hujusmodi sentiant.” — Summa, p. 1, tit. 3, cap. 10, § 10, rcg. 4; et p. 2, tit. 1, c. 11, § 28. (e) Melchior Canus, impugnans Scotum qui dicebat peccatores teneri ad eliciendam contritionem quocumque die festo, ita scribit: “ Jus humanum nullum est aut evangelicum, quo' hoc præceptum asseratur; proferant, et tacebimus.” Et iterum: “ Quoniam ignoro unde ad hanc opinionem doctores illi venerint, libere possum quod non satis explorate præceptum est negare.” — Relect. 4, de pœn. p. 4, q. 2, prop. 3. (/) Dominicus Soto requirit ut homo intueatur legem, nempe ut cognoscat eam ut certam: “Qui regula utitur eam intueri necesse est.” Et iterum: “Quando sunt opiniones probabiles inter graves doctores, utramcumque sequaris, in tuto habes con­ scientiam.” — De just, eljur. lib. 1, q. 1, a. 4; et lib. 6, q. 1, art. 6. — Cf. Bouquillon, n. 298 et seq. 62. Neque dicas 1°. probabilismtcm esse quid, recens, ac pro­ inde non licere ad antiquorum Patrum et scholasticorum auc­ toritatem recurrere; nam respondetur duo esse distinguenda in systemate probabilismi, scilicet ipsius usum innixum sub­ stantiali ejus fundamento, et scientificam ipsius formam. Porro quidquid sit de altero, sufficit ad vim argumenti ostendere primum antiquissimum esse in Ecclesia Dei; hoc autem patet non solum ex citatis textibus et multis aliis qui citari possunt, sed etiam ex eo quod cum anno 1577 Bartholomæus Medina probabilismi doctrinam in systema scicntifice redactam scholis proposuerit, nemo adversus illud clamavit tanquam aliquid novi, sed pror­ sus conforme regulæ morum omnibus visum est, et unanimi consensu receptum. Neque dicas 2°. probabilismum jacuisse quasi mortuum sæculo decimo septimo mediante, et toto sæculo subséquente; nam respondetur mortem illam, quam jactitant adversarii, nihil aliud tandem fuisse, quam imminutionem splendoris, eamque Jansenianorum fraudibus, conviciis et clamoribus totam deberi. CAP. IV.—DE CONSCIENTIA PROBABILI ET IMPROBABILI. 53 Quod si certum sit multas veritates quandoque obscuratas aliquantulum fuisse vi et pertinacia adversariorum, quid mirum si probabilismo idem acciderit? Verum nostris hisce diebus, si inspiciantur scholæ per totum orbem diffusæ, in plerisque invenietur tradita et propugnata probabilismi doctrina, quæ sedatis Jansenisticis clamoribus, devictaque hæresi, opera potis­ simum S. Alphonsi, novo hodie gaudet honore, novoque patro­ cinio. — Cf. Bouquillon, nn. 300 et seq. 63. Prob. 3°. ex consectariis. Etenim si, rejecto probabilismo, teneremur sequi probabiliorismum, (а) Sequeretur difficultas nimis gravis pro confessariis, eaque tanta, ut munus audiendi confessiones multis intolerabile prorsus esset. Confessarius enim perpetuo sese exponeret periculo pec­ candi ob defectum sufficientis diligentiae in perpendendis variis gradibus probabilitatis, praesertim in materia restitutionis, quando ex duabus opinionibus probabilibus unam sequeretur. Si enim sententiam benigniorem assumeret, peccaret illud permittendo in quo deformitatem probabiliter existentem apprehenderet: si vero juxta sententiam rigidiorem ageret, peccaret jugum incer­ tum poenitenti imponendo. Insuper, licet sententia rigidior ipsi appareat probabilior, quandonam certus erit, eam revera talem esse, atque alteri confessario oppositam probabiliorem non vi­ deri? — Hinc sequitur etiam illa contradictio confessariorum, qui, utut probabiliorismum profitantes, haud raro tamen dictitant, se non posse in administratione sacramenti Poenitentiae principia probabiliorismi rigorose applicare; et ideo aliud in theoria, aliud vero omnino oppositum in praxi tenent. Nonne praestaret prin­ cipia mitiora cum tot sapientissimis Doctoribus statuere et ad­ mittere, eaque exactius in praxim deducere? (б) Sequeretur molestissima difficultas pro fidelibus. Etenim in dubiis imponeretur ipsis obligatio inquirendi quaenam opinio sit probabilior; nam obligatio operandi secundum probabiliorem includit necessario officium eam inquirendi: porro plerumque datur impossibilitas moralis distinguendi inter probabiliorem et minus probabilem; nam etiam doctis hoc esf sæpius valde difficile. Et sane quaero, an tenear ad probabilius in se seu absolute, vel quoad me seu relative? Si prius, unde noscam? Si posterius, iterum vel agitur de probabilitate intrinseca, vel extrinseca. Si de posteriori, qualis schola sequenda? et quales Doctores interrogandi? . . . Si de priori, crescit difficultas: unde sciam, an sim satis ad hocce judicium idoneus? an in ignorantia invincibili verser, vel non? Anceps igitur, dubiisque pressus, quid agam? Recurram ad magistros? At ex hypo thesi meum est judicare. Quot itaque. 54 TRACTATUS II.—DE CONSCIENTIA. quantæque angustiæ impendant fidelibus ex illa necessitate pro­ babilius tutiusve sequendi, manifestum fit. (c) Sequeretur perpetua fluctuatio doctrinæ. Etenim non solum hoc patet ex quotidiana probabilioristarum experientia, sed etiam ex ipsa natura probabiliorismi; siquidem, posita obliga­ tione sequendi opinionem quæ cuique probabilior apparet, impos­ sibile est plures probabilioristas in eaindem decisionem convenire. Quare alii necessario stabunt pro parte affirmativa, et alii pro negativa: ligabit unus, solvet alter, et quod tibi probabilius ap­ parebit, facillime alteri æque vel minus probabile videbitur. Hinc sequentur confusio decisionum, perplexitas fidelium, et angustiæ ipsorummet confessariorum, qui ex opinato aliquo probabilitatis excessu gravissimas obligationes imponent. Probabilismus vero bene intellectus hujusmodi incommodis, saltem plerumque, caret. Duo enim tantum sunt probabilistis perpendenda, scilicet obliga­ tiones certæ, et obligationes mere probabiles. Quamvis vero non semper constet de vera probabilitate, nemo tamen non videt, ordinarie loquendo, multo facilius esse discernere an solida ratio vel auctoritas contra legem habeatur, quam de excessu aliquo probabilitatis judicium proferre. Ergo. 64. Neque dicas 1°. probabilistas majoribus opprimi incommodis, non solum quia amant periculum, quod est contra illud Eccli. iii, 27: “Qui amat periculum in illo peribit,” sed etiam quia carent verbo veraci seu principio directive, quod est contra illud Eccli. xxxvii, 20: “Ante omnia opera tua verbum verax præcedat te;” nam respondetur verbum verax apud nos esse ipsum principium reflexum, quod cum pariat certitudinem practicam, nullum incurrimus periculum formaliter peccandi. Præterea, optime potest uterque textus contra probabilioristas, qui eos objiciunt, retorqueri, nisi velint, ad damnatum tutiorismum confugere. Neque dicas 2°. urgeri posse contra probabilistas notam illam regulam juris canonici: “In dubiis pars tutior eligenda est;” nam præter quam quod posset iterum retorqueri argumentum, respondetur in præfata regula agi vel de dubio practice, vel de casibus in quibus finis aliquis est neces­ sario obtinendus. Neque dicas 3°. probabilistas argui posse imprudent-iæ, quia non eli­ gentes opinionem verisimiliorem, non imitantur prudentes illos medicos, qui morbos corporis serio satagunt expellere; nam nullo modo imprudens vocari potest qui, perpensa obligatione, agit postquam certo viderit nullam deformitatem deprehendi in sua actione. Ad exemplum autem respondetur illud ad rem non esse, nam medicus sicut et judex non agunt de licito vel illicito, sed primus quærit efficacitatem medii, et alter veritatem rei; quæ duo non pendent a principio aliquo reflexo. Nec objiciat quispiam 4°. amplectendam esse opinionem probabi­ liorem utpote veritati propinquiorem ; nam major minorve accessus duarum CAP. TV.—DE CONSCIENTIA PROBABILI ET IMPROBABILI. 55 propositionum contradictoriarum inepte asseritur relate ad veritatem, una enim est vera et altera falsa; utra autem sit vera, utra falsa, nescimus. Major profecto est apparentia veritatis in una (piam in altera; utrique as­ sensus præstari potest, sed neutri sine formidine. Imo veritas ex parte minus probabilis stare potest: ideoque et assensus præstitus non est neces­ sarius: et quamvis liceat probabiliorem amplecti, obligatio amplectendi non est affirmanda; licet etiam minus sed vere probabilem amplecti, quia ratio gravis adest dignaque assensu. Nec dixerit quispiam hoc repugnare: repugnat sane in evidentibus in quibus necessario assent itur intellectus, non vero in mere probabilibus in quibus voluntas mentem ad assent iendurn determinat. Nec sufficit 5°. adesse rationes probabiliores ut (piis asserat hanc obli­ gationem legis nobis imponi, quia quamdiu habetur sola ista major pro­ babilitas in favorem obligationis hæc potest esse vel non osse, ideoque nescitur. “Quod scitur,” ut ait Angelicus, “impossibile est aliter esse.” Hinc manente solida probabilitate contradictoriæ opinionis, obligatio non potest imponi; est enim incognita. Et obligatio incognita est pro hoc subjecto habenda ut nulla. Porro non vere dici potest necessarium objectum, quod utrum tale sit necne, nescitur. Nempe in hoc consistit vis legis quod necessitatem objecto alicui imponit in ordine ad voluntatem; et sane quando duplex opposita opinio probabilis habetur, hæc ipsa neces­ sitas in incerto manet, ideoque objectum ipsum qua necessarium voluntati proponi nequit. 6°. Debemus utique omni conatu humano tendere ad convenientiam nostrorum actuum cum sua norma, et hinc diligentia vere rationabili in­ quirere quænam sit ipsa lex; debemus etiam esse parati ad ipsam legem cognitam adimplendam. Ad hæc enim natura ipsa obligamur. Videlicet obligatio objectiva est effectus legis objectivæ existentis; obligatio autem subjectiva est effectus legis in mente existentis: lex autem scita est lex in mente existons, et hinc obligatio subjectiva est effectus legis scitæ, non autem legis nescitae. Sed nescita est lex quando oppositio opiniones proba­ biles de ea habentur. Ergo non est obligatio subjectiva ulla in casu: seu obligatio incerta est nulla. Tenemur igitur nostros actus conformare cum norma eorum cognita, non autem eum norma nescita. Nec Decretum Innocenta XI d. 26 Junii 16S0 datum Probabilismum damnavit, licet hoc multi asseruerint. Hujus Decreti textus genuinus tandem d. 19 April 1902 per secretarium S. Officii evulgatus est: “Facta relatione per Patrem Lauream contentorum in litteris Patris Thyrsi Gon­ zalez Soc. Jesu SSmo D. N. directis Emi DD. dixerunt: quod scribatur per Secretarium Status Nuntio Apostolico Hispaniarum, ut significet dicto Patri Thyrso, quod Sanctitas Sua benigne acceptis ac non sine laude perlectis ejus litteris mandavit, ut ipse libere et intrepide prædicet. doceat et calamo defendat opinionem magis probabilem, necnon viriliter impugnet sententiam eorum (pii asserunt, quod in concursu minus probabilis opi­ nionis cum probabiliore sic cognita et judicata licitum sit sequi minus pro­ babilem, cumque certum faciat quod quidquid favore opinionis magis probabilis egerit et scripserit gratum erit Sanctitati Suæ. Injungatur 56 TRACTATUS II.—DE CONSCIENTIA. Patri Generali Societatis Jesu de ordine Sanctitatis Suæ, ut non modo permittat Patribus Societatis scribere pro opinione magis probabili et impugnare sententiam asserentium, quod in concursu minus probabilis cum probabiliori sic cognita et judicata licitum sit sequi minus probabilem; verum etiam scribat omnibus Universitatibus Societatis, mentem Sancti­ tatis Suæ esse, ut quilibet, prout sibi libuerit, libere scribat pro opinione magis probabili et impugnet contrariam praedictam, eisque jubeat, ut man­ dato Sanctitatis Suæ omnino se submittant.” Additur in exemplari S. Officii die 8 Julii 1690: “Renuntiato prædicto Ordine Sanctitatis Suæ Patri Generali Societatis Jesu per Assessorem, respondet se in omnibus quanto citius pariturum, licet nec per ipsum, nec per suos Prædecessores fuerit unquam interdictum scribere pro opinione magis probabili eamque docere.” Decretum ipsum continet mandatum singulare et privatum 1°. Patri Thyrso ut ipse libere et intrepide praedicet, doceat . . . opinionem magis probabilem, etc.; 2°. Patri Generali Societatis tum ut permittat idem Patribus Societatis tum ut scribat Universitatibus Societatis mentem Sanctitatis Suæ esse ut quilibet, prout sibi libuerit, libere scribat pro opinione magis probabili etc. Difficultas oritur ex secunda parte præcipue. Serio nempe et constanter Summus Pontifex desideravit ut in Societate Jesu plena esset libertas ad docendum, licitum non esse sequi sententiam faventem libertati adversus legem, nisi operans prius prudenter et proba­ biliter sibi persuaderet illam esse veram et legi æternæ non contrariam, quam persuasionem habere nunquam poterit, quin auctoritate et ratione vel utraque simul sit ipsi clare verisimilius rem esse licitam et a lege divina permissam. Ex ordine Sanctitatis libertas concessa est Patribus Societatis defendendi sententiam magis probabilem: “quilibet, prout sibi libuerit, libere scribat.” Totus in eo erat hic pater, cum esset subditus, ut persuaderet superi­ oribus “expedire Societati ut in ejus scholis,” verbis ipsius utor, “ utraque sententia indifferenter legeretur,” probabilismus et antiprobabilismus (Monumenta ad Gonzalczii Fundamentum: p. 216): Patribus “liberum relinquere illam” (sententiam Probabilistarum) “vel oppositam tradere” (ibid. p. 211) “ne Societas illam (sententiam probabilisticam) susciperet defendendam communibus studiis” (ibid. p. 214). Libertas concessa abstulit obligationem si qua unquam exstiterit , non defendendi opinionem probabiliorem, non imposuit obligationem defendendi illam, abstulit obliga­ tionem defendendi probabilismum non vero libertatem defendendi illum. Ita intellexit ipsa Societas Ordinem Sanctitatis Suæ, cum conderet 18 Congreg. D. 12, vi cujus elucet quod ipsa nec prohibuit nec prohibet sententiam huic contrariam tueri: “in agendo licitum est sequi opinionem minus probabilem faventem libertati relicta probabiliore stante pro prae­ cepto.” Imo si decretum Innocentii XI condemnasset probabili sinum, non potuisset Pater Gonzalez, supremum exercens munus in Societate, hæc scribere in suo libro de recto usu opinionum probabilium: “Hunc autem tractatum non edo tanquam Præpositus Generalis Societatis Jesu, sed tan­ quam unus e Societate theologus: nullum e subditis ad ita docendum adstringere intendens, sed omnibus plenam libertatem relinquens, ut in CAP. IV—DE CONSCIENTIA PROBABILI ET IMPROBABILI. 57 hac gravissima controversia eam partem defendant quam post accuratum studium ex sincero desiderio inveniendi veritatem susceptum solidioribus nixam fundamentis deprehenderint.”—Fundamentum Theologiæ Moralis — Romæ an 1694, p. xv, n. 41. Adde, si hoc decretum probabilismum confixisset non minus etiam confixit œquiprobabilismum. Probabiliorismus, in ipso confirmatus, est systema Patris Gonzalez qui admisit “limitationem adhibitam a Patre Esparza, a Patre Terillo,” et aliis quibusdam ad usum licitum opinionis minus tutæ in occursu tutioris “esse quidem necessariam et valde utilem ad cohiben­ dum opinionum probabilium abusum; non tamen sufficere; ac ulterius inferebam” ita pergit, “nulli permissum amplecti sententiam minus tutam in occursu tutioris æque vel fere æque sibi verisimilis; atque adeo ad usum licitum opinionis minus tutæ necessarium omnino esse, quod post diligentem veritatis inquisitionem, ipsa citra passionem et culpam appareat operanti sensibiliter et clare verisimilior opposita, atque hac de causa ab ipso judi­ cetur vera judicio absoluto determinat i vo; ” (ibid. XII, n.36) “imo requiri,” ut postea dicit, n. 38, “quod sit notabiliter et clare atque manifeste verisimi­ lior: nam cum parum pro nihilo reputetur, si excessus verisimilitudinis sit exiguus, moraliter erunt opiniones illæ æquales; et tunc non poterit pru­ denter judicare contractum esse licitum.” In Dissertatione septima idem Pater Thyrsus disquirit: “An liceat sequi opinionem probabilem faventem libertati, in occursu opinionis æque probabilis stantis pro præcepto?” De sententia affirmante dicit: “eam falsam esse censeo, et negativam veram et omnino tenendam:” (ibid. p. 134, n. 2) quam quidem negativam et probare et ab objectionibus defendere per plurimas paginas conatur. No­ tandum praeterea “nullam reflexionem posse efficere ut licitum sit sequi opinionem minus tutam, quam quis cognoscit esse directe minus probabilem auctoritate et ratione” (p. 124). Probabiliorismus Patris Thyrsi rejicit et probabilismum et œquiprobabilismum, et favor præstitus Patri Thyrso non minus hunc quam istum configere dicendus est, si quodvis systema destruxit. Benignior sententia eo tempore non tantum erat doctrina plurimorum auctorum Societatis sed etiam omnium fere sacrarum religio­ num et universitatum, paucis doctoribus exceptis. De ipsa P. Segneri, 8 Junii, 1692, scripsit ad P. Gonzalez: “Tota curia Romana in negotiis plusquam centenis dirigitur hac sententia antiqua; unde ad hanc condem­ nandam opus esset sus deque mundum vertere.” Exemplum hujus praxis Curiæ Romana) præclarum exstat in Responsis S. Off. 11 Feb. 1661 factis de obligatione denuntiandi confessarios sollicitantes. Solutio datur juxta probabilitatem sententiæ negantis obligationem exsistere; nempe ubi sen­ tentia negans est probabilis, non est denuntiandus confessarius; ubi vero hæc sententia non est probabilis, est denuntiandus. Exempla sunto: Domini qualificatores consuerunt, esse denuntiandum, et negativam opinio­ nem non esse probabilem 1. 5. 8. 9. 3.; esse denuntiandum, rejecta opinione contraria, quam non esse probabilem censuerunt 2.; osse denuntiandum et opinionem contrariam non esse probabilem 3.; in aliis autem casibus: si sollicitatio fiat extra locum confessionis et absque prætextu confessionis censuerunt negativam opinionem esse probabilem; secus si in confessionario, 58 TRACTATUS IL—DE CONSCIENTIA. seu î7ï loco confessionis 4.; censuerunt negativam opinionem non carere pro­ babilitate 6. 7. 14. 15.; quoad utrumque articulum, censuerunt opinionem negativam esse probabilem 10.; censuerunt opinionem negativam esse pro­ babilem 11.; censuerunt si laus illa seria sit et nihil pravæ intentionis redoleat, negativam opinionem esse probabilem. Si vero secus, non esse probabilem 12. 16. Et Urbanus cum quædam facultas peteretur a Lugonc pro Missionario in Paraguaria, ait: Responde Lugoni, non videri sibi speciali sua facultate opus esse: sed ubi doctorum sententiae utrinque probabiles intercederent, sequerentur opiniones pro conditione locorum ac hominum Barbaris favorabiliores. 65. Corollarium. — Si licet sequi opinionem solide probabilem faventem libertati, a fortiori tibi licebit sequi probabiliorem aut probabilissimam, dummodo principio aliquo reflexo proxime in­ nixus certam tibi efformes conscientiam. Cavendum tamen ne onus favendi libertati eo tantum casu, quo id probabilius aut probabilissimum apparet, aliis etiam imponatur, juxta illud Chrysostomi dictum a S. Alphonso relatum: “circa vitam tuam esto austerus, circa alienam benignus.” — Porro iste est sensus, quo plures probabilistic affirmant licitum esse sequi probabiliorismum. Licitum pariter est æquiprobabilismo uti; at si quis vellet et confessoriis et poenitentibus illud systema qua tale imponere, solvenda ipsi essent omnia argumenta superius allata, quæ non minus contra æquiprobabilistas valent, quam contra probabilioristas. ARTICULUS IV DE SPECIALIBUS REGULIS ET APPLICATIONIBUS PROBABILISMI 66. Præter principia generalia quibus theoria probabilismi superius stabilita est, scilicet: non est imponenda obligatio, nisi de ea certo constet, vel, lex dubia non obligat, recensentur etiam nonnulla? regulæ speciales, quibus ea principia confirmantur, aut in particularibus casibus applicantur. Sunt autem sequentes: I. In dubio standum est pro eo, pro quo stat præsumptio. Ratio est, quia præsumptio efficit certitudinem moralem saltem latam; et in eo tantum sensu intelligi debet principium seu regula citata. Hinc si soleas tali tempore diligenter recitare totum Breviarium, et dubites, an aliquam partem recitaveris, præsumptio tibi favet, et te ab obligatione eam recitandi seu repetendi eximit. Item, si dubites utrum superior juste præcipiat vel dispenset, pro illo stat præsumptio; quia is rationibus tibi incognitis duci potest, vel de cognitis prudenter judicare censetur. Insuper rectus ordo et bonum commune exigunt, ut in tali casu ipsi deferatur. II. Indubio judicandum est ex ordinarie contingentibus. Recidit CAP. IV.—DE CONSCIENTIA PROBABILI ET IMPROBABILI 59 hæc regula ferme in praecedentem, cum in utraque præsumptio sit ratio ita judicandi. Sed prior latius patet; siquidem præ­ sumptio erui potest non tantum ex ordinarie cordingentibus, sed etiam ex particularibus circumstantiis. III. In dubio standum est pro valore actus. Regula est juris civilis; sed etiam rebus theologicis communiter applicata. Appli­ catur autem, si factum principale sit certum, et dubitetur de aliqua circumstantia vel conditione necessaria, aut de modo debito: v. gr., si dubites an cum sufficienti dolore peccatum confessus fueris, vel si dubites, quin possis dubium expellere, utrum rite contraxeris matri­ monium, quod certe et bona fide initum fuit, ad iterandam confes­ sionem non teneris, et matrimonium habendum est uti validum. IV. In dubio favores sunt ampliandi, et odia restringenda. Est regula 15, juris canonici in 6, et significat quod in dubio benigniora sunt praeferenda. Unde secundum hoc principium, et commu­ niorem interpretationem, hæc statuenda videntur: 1°. Quoties odia et favores separari possunt, odia sunt restringenda, et favores ampliandi, quantum fieri potest quin vis sensui verborum infe­ ratur. 2°. Si odia et favores sint indivisibilia, tum de intentione legislatoris ex ipsius verbis, ex subjecta materia, aut ex adnexis circumstantiis judicandum est. 3°. Si intentio legislatoris deter­ minari clare nequeat, magis attendendum est ad favorem, quam ad odium. Odiosum autem hic intelligitur, quidquid tendit ad poenam, vel lædit jus tertii, aut juri communi opponitur. Favor vero seu favorabile, quidquid libertati indulget, vel gratiam con­ cedit sine privatorum aut communitatis aut juris ipsius detrimento. V. In obscuris quod minimum est tenendum. Est regula 30. juris canonici in 6, et ita est intelligenda: ubi non constat de vero sensu legis vel statuti, et, inquisitione præmissa, determinari neque ex natura rei, neque ex contextu verborum, aut loci consue­ tudine, aliave circumstantia potest, interpretatio minus onerosa, seu libertati benignior, admittenda est. Ratio est, quia legislator non censetur velle ultra id obligare, quod clare in lege exprimitur. Hinc in dubio de quantitate pœnæ infligendæ, minima eligenda est. Item, si non certo constet de delicto, reus absolvendus est. VI. In dubio facti valent sequentia axiomata, seu regula' juris civilis apud omnes recepta', scilicet: 1°. In dubio factum non prœsumitur, sed demonstrari debet. Hoc autem intelligendum est de dubio circa actum principalem, v. gr., si dubium sit an quis­ piam alium percusserit, hoc factum præsumi non debet, sed qui affirmat, debet illud positive probare. 2°. In dubio prœsuïnitur recte factum; quod de jure faciendum erat. Hoc intelligendum de dubio circa actum accessorium, supposita certitudine actus princi- 60 TRACTATUS IL—DE CONSCIENTIA. palis; si quid enim de jure faciendum erat, aut si ordinarie fieri soleat, aut sit favorabile facienti, præsumitur factum esse. 3°. In dubio nemo malus præsumitur, nisi probetur. Hoc valet, quoties agitur de dubio alicujus delicti, quod imputari non debet, nisi de eo certe constet. Cum igitur delicta non præsumantur, malus quisquam non præsumitur, sed probandus est. VII. In dubio pars tutior est sequenda. Est regula juris cano­ nici, quæ habetur in cap. Illud Dominus, de sent. excomm., et in cap. Ad audientiam, de homic. Hæc autem regula restringenda est ad casus dubii practici, vel ad eos, in quibus finis est necessario obtinendus, nempe ubi probabilitas non removeret periculum, quod lex præcipit omnino cavendum, ut, v. gr., in sacramentis conficien­ dis, juxta superius dicta, et ex omnibus hucusque expositis compertum est. Si autem extendatur ad dubia speculativa, cessat esse regula seu præceptuin, sed est merum consilium. — Cf. S. Alphons. passim, sed præsertim lib. 1, nn. 26 et 99; Systema Mor. Obj. 4; et lib. 6, n. 505. — \roit, nn. 38 et seq. j | I I I | ' QUÆSITA 67. Quær. 1°. An licitum sit uti probabilitate, non tantum in materia juris positivi humani, sed etiam juris divini et naturalis? : Resp. Affirm., quia in qualibet materia contingere potest, ut non constet de legis existentia, quoties nempe contra eam militat vera et solida probabilitas; ac proinde de tali lege datur ignorantia vere invincibilis. Porro Deus, auctor legis et prin­ cipium ordinis naturalis, non censetur velle nos obligare, quando invincibiliter legis existentiam ignoramus. — Cf. Scavini, n. 103. Quær. 2°. An liceat confessorio ad probabilitatem tantum extrinsecam attendere, eique solum· inniti in quœstionibus practice solvendis? Resp. Affirm., saltem generatim loquendo, et præsertim in quæstionibus quarum solutio magnopere pendet a prudentium aestimatione. Ratio est, quia difficile est aliquid esse exlrinsece probabile, quin pro eo militet ratio gravis; auctores enim multi et graves ordinarie non docent aliquam opinionem esse vere probabilem, nisi intrinsecas rationes perspexerint. Via igitur hæc profecto parum scientifica est, et theologo vix digna, at brevis est, et tuta dici debet. — Accedit auctoritas S. Poenitentiariæ, qua' interrogata utrum sit inquietandus confessarius, qui sequitur doctrinam S. Alphonsi, quin rationes ejus per­ pendat, sed tantum propter ejus auctoritatem, respondit, nega­ i , I I I CAP. IV—DE CONSCIENTIA PROBABILI ET IMPROBABILI. 61 tive; et hoc responsum fuit a Summo Pontifice Gregorio XVI approbatum. — Dixi saltem generatim loquendo, quia, si ali­ quando quis forte detegat errasse auctores etiam multos et graves in asserenda opinionis alicujus probabilitate, tota eorum auctoritas, quantacumque demum sit, totaque illa proba­ bilitas extrinseca jam non efficiet, ut hæc opinio sit illi vere probabilis. Quær. 3°. Quid sentiendum sit de illo principio probabilistis non paucis familiarissimo: ‘ 1 Qui probabiliter agit, prudenter agit ”? Resp. Plurimi gravissimique Doctores, qui hoc effato usi sunt, illud usurparunt instar regulæ agendi proximæ, non autem principii, quo veritatem suæ doctrinæ circa probabiles opiniones comprobarent. Certe principium istud falsum est, si habeatur ut principium primarium et quod per se sufficiat. Ratio est. quia actio nequit esse prudens vi solius probabilitatis, sed id obtinet ex sola certitudine. Est autem verum, si habeatur tantum, prout ab his doctis viris habebatur, ut corollarium alterius principii primarii, quod sit per se regula ultima agendi, quale istud esse potest: Lex dubia non obligat; vel Non est obligatio, nisi de ea certo constet. Quær. 4°. Si dubites utrum alicui obligationi jam satisfeceris, tcnerisne adhuc satisfacere? Resp. Valde controvertitur et duplex sententia datur. Ia. Sententia affirmat. Ratio deducitur ex hoc principio communiter admisso: Non satisfit obligationi certæ per adimple­ tionem dubiam. Etenim lex semel existens et imperans jus habet exigendi rigorosam obedient iam, seu indubiam obliga­ tionis impletionem. Porro, quando dubitas, vel tantum proba­ biliter aut etiam probabilius existimas te legem adimplevisse, ipsi rigorose minime satisfecisti. Ergo adhuc te urget et premit, usquedum certo satisfeceris. — Præterea, æquitas postulat, ut id quod libertati concedimus, legi quoque in pari conditione non denegemus: atqui concedimus libertati certæ ut non possit ligari per legem dubiam. Ergo concedendum est legi certæ ut non possit solvi per adimpletionem dubiam. — Tandem, in dubio melior est conditio possidentis; sed lex certo existens possidet contra libertatem, quam sibi obligatam habet; ergo in dubio prævalet contra libertatem.— Ita S. Alphons., nn. 28 et 29, qui hoc loco, pluribusque aliis locis ut, v. gr., lib. 6, n. 477, QQ. ref. ser. 2, nn. 1, IS, etc., videtur plene retractasse quidquid in contrarium scripserat lib. 1, n. 99. vers. fin. Magistrum 62 TRACTATUS II.—DE CONSCIENTIA. sequuntur fere unanimiter recentiores ejus discipuli: Scavini, n. S7. — Neyraguet, cap. 3, inf. 2. — Gousset, η. 87. — Panzuti, η. 20. — Müller, § 84, reg. 1, etc. IP. Sententia negat cum theologis non paucis valde con­ spicuis. Etenim, aiunt, non est imponenda obligatio, nisi de ea certo constet, ut supra de probabilisme dictum est. Porro non constat de obligatione cui jam probabilius aut probabiliter satis­ factum est. Ergo. — Præterea, sicut ex illo principio: Non est imponenda obligatio, etc., eruitur non obligari voluntatem humanam a lege cujus nondum probata est existent ia: ita neces­ sario consequitur non obligari eamdem voluntatem, simul ac legis existentia fit incerta; quemadmodum enim obligatio pendet a notitia certa legis, ita etiam continuatio obligationis pendet a continuatione notitiæ ejusdem certæ: atqui lex cui probabiliter satisfactum est probabiliter jam non existit. Ergo. Quoad axioma, quod objicitur: Non satisfit obligationi certæ per impletionem dubiam, respondetur verum esse quoties sermo est de dubio practice vel negativo, non vero si libertati faveat vera et solida probabilitas. Hanc sententiam tenent Suarez, in 3, S. Thom. ad q. 90, disp. 22, sect. 9, n. 6. — Roncaglia, de Volo, cap. 2, q. 4; et tract. 2, cap. 5, q. 3, de Leg. — Tamburini, Meth. conf., lib. 2, cap. 1, n. 10. — Lugo, de Pœnit., disp. 16, nn. 59 et 60. — Bonacina, de Integrit. conf., disp. 5, q. 5, sect. 2, punct. 2, §3. — Lacroix, lib. 1, nn. 599 et 600. — SalmanticenSes, de Volo, cap. 1, n. 145. — etc., etc. — Adde ex castris probabilioristarum Billuart, de Integrit. conf., § 4, et alios qui dicunt satis esse si legi probabilius fuerit satisfactum. Negari non potest hanc sententiam quam Card, de Lugo loc. cit. communem vocat, gaudere magna probabilitate extrinseca. Aliunde rationes, quibus innititur efficaces sunt, atque illam vere probabilem efficiunt. — Cf. Baller, not. (a) (b) (c) p. 74. Quæk. 5°. An inter plures opiniones probabiles liceat modo hanc, ?nodo oppositam sequi? Resp. Affirm., et ratio est, quia inter probabiles opiniones nulla datur formaliler tutior et securior altera. Omnes enim sunt æque securæ. Non potes tamen, quoad unam et eamdem rem uti simul sententia affirmante et sententia negante proba­ bili. ut ex una, v. gr., commodum reportes, ex alia incommoda quædain tibi praecaveas. Qui enim sentit commodum, et onus sentire debet, ut fert regula juris 55 in 6. Præterea debeo relinere sententiam, quam amplexus sum, donec non constat de eius im probabilitate, quoties libertas CAP. IV.—DE SYSTEMATE ÆQUIPROBABILISMI. 63 variandi sententiam resultat in praejudicium alterius qui eo modo fraudatur jure suo. Adde etiam, superiorem obligantem me ad præceptum obligare me ad retinendam sententiam semel acceptam cujus mutatio impediret præcepti impletionem. Sic, v. gr., die jejunii illicitum esset mane plene me reficere, quia, ut puto, probabilis opinio dicit horam non pertinere ad substantiam jejunii, et meridie iterum plenam refectionem sumere, quia probabile est jejunium esse violatum: nam profecto talis libera facultas mutandi vim ipsam præcepti annullaret. Porro non licet sententiam semel admissam relinquere et aliam amplecti, si, eo quod ita agam, alterutra ex duabus legibus violetur, quamvis non clare constat, utra sit violata. — Cf. Castropal. disp. 2, punct. 2, nn. 2 et 3. — Baller, not. (b) p. 76. Quær. 6°. Quid sit agendum quando pœnitens sequitur opi­ nionem probabilem sed oppositam confessorii opinioni? Resp. Quoniam qui ita agit jure suo utitur, confessarius nequit eum ex hoc capite sine absolutione dimittere. Imo confessario fas non est uti opinione sua probabili ad imponendam obligationem poenitenti, sive hic sciat sive nesciat jus sibi competere probabilem sententiam sequendi. Si opinio ista poenitentis est publice probabilis eo difficilius est excusare confessarium qui eum non absolvit: potius suam deponat, relinquens libertatem alteri. — Cf. Baller, n. (a) p. 76. ARTICULUS V DE SYSTEMATE ÆQUIPROBABILISMI Paulo fusius agendum hic est de systemate æquiprobabilismi, propterea quod recentes ipsius fautores improbant confessarios, qui renuunt illi adhærere. Ratio autem ipsorum duplex est, intrinseca alia, alia extrinseca. Etenim, aiunt, æquiprobabilismus est sola rationabilis et recta agendi norma, quia cum principiis recte consonat, et omnia incommoda evitat; præterea nefas est a doctrina S. Alphonsi vel latum unguem recedere. Hæc ultima ratio, ut patet, manifeste supponit S. Doctorem Alphonsum certo fuisse æquiprobabilistam. Tria igitur hic sunt breviter examinanda. (а) Utrum verum sit æquiprobabilismum esse solam rationa­ bilem et rectam agendi normam. (б) Utrum historice certum sit S. Alphonsum fuisse æquipro­ babilistam. 68. 64 TRACTATUS IL—DE CONSCIENTIA. (c) Utrum nefas sit, positis necessariis conditionibus, vel latum unguem a S. Alphonso recedere. Antequam tribus hisce quaestionibus respondeatur, recolendum est quod supra n. 53 diximus, scilicet duas esse partes æquiprobabilismi, prout hodie ab ipsius fautoribus propugnatur. Dicunt enim 1°. requiri æqualem vel fere aequalem probabilitatem in favo­ rem opinionis, quæ stat pro libertate, præ illa quæ stat pro lege, ut a vi legis eximaris. Dicunt 2°, æquiprobabilismum applicari tantum cum dubium versatur circa existentiam legis, nam si versatur circa cessationem legis, pro lege semper standum erit. Porro adnotavimus loco citato, et hic iterum repetendum est, secundam hanc partem respicere applicationem systematis, sed non principium ejus fundamentale; siquidem dum plureS proba­ bilistic eam requirunt, aliqui probabilioristæ, quos inter Billuart, eam respuunt. Quare id quod æquiprobabilistæ primo loco statuunt circa æqualitatem probabilitatis, id solum substantiale est ipsorum systemati, et de eo solum hic agetur. Hisce prænotatis, videamus num certa sint tria illa assumpta. 69. I. — Rationabilis et recta agendi norma illa profecto censeri debet, juxta quam nullum incurritur periculum peccandi formaliter, et difficultatibus omnibus satisfit: atqui quisquis agit juxta probabilismum non solum periculum evitat cujuscumque peccati formalis, sed etiam difficultates omnes quæ objiciuntur optime solvere potest, prout ex iis quæ supra dicta sunt manifeste patet. Ergo probabilismus est rationabilis et recta agendi norma, ac proinde falsum est hanc dotem competere soli æquiprobabilismo. Hoc argumentum abunde sufficeret ad scopum quem hic intendimus; sed præstat ulterius procedere: siquidem omnia argumenta quæ superius contra probabilioristas allata sunt, non minus urgeri possunt contra æquiprobabilistas. Et re quidem vera urgeri potest («) Argumentum ex ratione. Nam vel æquiprobabilistæ ad­ mittunt solemne illud principium legem incertam non obligare, vel non admittunt. Si primum, quomodo probabunt tum tantum legem esse incertam, cum contra illam militat æqualis vel fere æqualis probabilitas? Nonne vera et solida probabilitas, ubicum­ que adest, certitudinem perimit oppositæ sententiae? Si alterum, respondendum ipsis esset rationibus quibus principium illud innititur. (5) Urgeri potest argumentum ex auctoritate. Nam dicta illa Patrum et Scholasticorum, nullo facto discrimine, applicari debent opinioni probabili cujuscumque gradus, tenui tantum excluso: siquidem nuspiam apud eos sermo est de opinione CAP. IV.—DE SYSTEMATE ÆQUIPROBABILISMI. 65 æqualiter vel quasi æqualiter probabili. Neque dicas eos loqui de hac æqualitate quasi implicite et æquivalenter; nam responde­ tur nullam existere gentem, nullumque esse dictionarium in quo adjectivum œquale idem valet ac verum et solidum. (c) Urgeri potest praesertim argumentum ex consectariis. Etenim, nonne eadem haberetur gravissima difficultas et pro confessariis et pro pœnitentibus? Profecto eadem; nam æquipro­ babilistæ non secus ac probabilioristæ exigunt et exigere debent judicium illud comparativum, quod pauci admodum efficere valent, quodque causa est illius difficultatis. — Nonne pariter perpetua esset fluctuatio doctrinæ? Num omnes confessarii ita æquo modo dispositos atque libratos habent mentis oculos, ut circa eamdem quæstionem eamdem sibi faciant opinionem? Quare S. Alphonsus, Dissert, edit. an. 1755, n. 17, ita contra probabilioristas arguit: “Talis apparentia (majoris scilicet probabilitatis) nequit regulam certam operandi constituere, dum multipliciter fallere potest. Non enim raro aliqua opinio quæ alicui probabilior apparet, alicui minus probabilis apparebit: imo sibimetipsi opinio quæ heri minus probabilis erat, hodie probabilior apparebit.” — Et rursus, ibid. n. 42: “Aliqua opinio quæ mihi est probabilior, minus probabilis sæpe aliis erit, et ideo lex esset particularis pro iis tan­ tum quibus illa opinio probabilior appareret. Sed hoc utique esset contra naturam legis, quæ ad commune bonum debet esse necessario universalis et universim proposita, ne populus qui ad illam observandam tenetur, sæpius divisus sit et perplexus circa veritatem amplectendam, dum quisque concionator aut confessarius ex opinionum diversitate juxta suum sensum sæpe fideles instrueret.” Porro si vocem probabilior a S. Doctore hic adhibitam mutes in vocem œquiprobabilis, egregiam habes con­ demnationem æquiprobabilismi ex fluctuatione doctrinæ ex eo promanantis. Neque dicas hoc incommodo probabilistas etiam premi. Nam re­ spondet S, Doctor, ibid. η. 43: “Nec valet dicere quod sequendo benignam sententiam, etiam difformitas intercedere potest, eum eadem opinio alicui probabilis videri possit, alteri improbabilis. Non negatur hoc accidere posse, sed semper verum erit, quod cum aliqua opinio pollet solida proba­ bilitate, et certo gravi nititur fundamento, ipsa apud maximam partem sapientium probabilis existimabitur; idque jam satis erit ad conservan­ dam universalem uniformitatem observantia) legis, non obstante quod apud aliquem particularem illa non sit probabilis; id enim quod raro accidit, universalem conformitatem non aufert. Hoc tamen certe non evenit circa æstimationem opinionum probabiliorum (in nostro casu œquiprobabilium) ; quia cum major vel minor probabilitas pendeat a (56 TRACTATUS IL—DE CONSCIENTIA. moralibus motivis, nempe a judicio et ponderatione rationum, quas alii deducunt ex uno principio, alii ex alio, non raro sed communiter accidit, quod quæ uni est validior, alteri debilior appareat.” — Cf. Baller, not. (a) p. 60. 70. II. — Examinandum nunc est utrum historice verum sit S. Alphonsum fuisse æquiprobabilistam. Id quidem affirmant æquiprobabilistæ, at hujusmodi affirmatio mole ipsa sua ruit; nam si ita res se haberet, jam sequeretur illam agendi normam, quam dicunt esse unice rectam, ignotam fuisse in Ecclesia Dei per plura sæcula, nec ante S. Alphonsi ætatem inventam, quod quan­ tis incommodis et absurdis consectariis scateat nemo est qui non videat. Vel igitur dicendum æquiprobabilismum non esse illud rectissimum agendi systema, prouti jactitant, vel S. Al­ phonsum non esse ipsius parentem. Magis tamen veritatem assequetur, et S. Doctoris honorem vindicabit, qui æquiprobabilis­ mum rejiciens propter rationes nuper allatas, negabit insuper S. Alphonsum fuisse æquiprobabilistam. Etenim, Certum est 1°. S. Alphonsum in quœstionibus particularibus solven­ dis esse simplicem probabilistam ; nam quoties videt veram et solidam probabilitatem militare contra legem, casum solvit in favorem libertatis. Certum est 2°. ipsum expresse docere, et mira eruditione confirmare speculativa omnia principia, quibus, fatentibus ipsis adversariis, tota veluti substantia probabilismi continetur, nempe: “neminem ad aliquam legem servandam teneri nisi illa ut certa ei manifestetur; — non posse legem incertam, certam obligationem inducere;—legem dubiam non obligare,” etc. — Cf. Moral. Systema, nn. 63 et 69. Certum est 3°. S. Doctorem non docuisse systema aliquod novum, sed illum probabilismum explicasse et vindicasse quem tradiderant universim Scholastici ætatis antiquioris. Hoc constat tum quia hos Scholasticos vocat sæpe auctores nostros, magistros nostros, Doctores nostræ sententiæ, tum ex iis quæ habet in Apologia contra Patuzzi “ego nunquam volui nec volo nova systemata cudere,” tum præsertim ex Dissert, ubi ait: “Sina­ mus contrarios clamare, quod nostra sententia sit nova, et nunquam prioribus sæculis audita. Veritas est, quod olim nunquam hæc quæstio in terminis expressis agitata fuit; sed anno 1.577 primum discussa fuit a Barthol. .Medina, qui benignam sententiam expresse docuit, et hæc ab eo tempore communissime, ut ipsi adversarii fatentur, fuit amplexata.” Certum est 4°. S. Alphonsum diserte docuisse probabilismum simplicem. Nam Dissert, juxta Neap. edit. an. 1755, postquam ad “ambiguitates,” ut inquit (n. 1), “et æquivocationes” vitandas præmisit hanc “probabilio­ ris” opinionis definitionem: “Probabilior est ea quæ nititur fundamento graviori, sed etiam cum prudenti formidine oppositi, ita ut contraria sit etiam vere probabilis, seu graviter verisimilis, licet minus”: dein, ibid. n. 3, scribit: “Ultimam benigniorem et communissimam sententiam proban- iI CAP. IV.—DE SYSTEMATE ÆQUIPROBABILISMI 67 dam aggredimur: nempe licitum esse uti opinione probabili etiam in concursu probabilioris pro lege, semper ac illa certum et grave habeat fundamentum.” — De qua thesi deinde, ibid. n. 52, hoc profert judicium: “Nostra sententia, nempe quod liceat sequi opinionem probabilem pro libertate, relicta probabiliori, est longe probabilior sive probabilissima, imo moraliter seu lato modo certa. Id patet ex argumentis supra expositis. . . . Hæc argumenta singula quidem valent moralem certitudinem nostræ sententiæ ostendere, tanto magis simul conjuncta.” — Concedunt porro vel ipsi adversarii, quinimo contendunt S. Doctorem nunquam mutasse sententiam. — Cf. Baller, not. (c) p. 64. Certum est 5°. S. Doctorem ab anno 1762 formulam systematis mutatam proposuisse eamque ad finem usque vitæ exquisita cura expolitam defen­ disse. Cf. Opusculum circa usum opinionum œque probabilium; Theo­ logia Moralis, Edit. 7, 8, 9; Litterœ, Mart. 28, 1767; Maii 25, 1767; Nov. 1768; Aug. 8, 1769. “Dico primo, si opinio, quæ stat pro lege videatur certe probabilior, ipsam omnino sectari tenemur; nec possumus tunc oppositam quæ stat pro libertate amplecti.” n. 54, Ed. 9. Lector consulat litteras circa hanc rem modo enumeratas et inveniet rationem perpetuo recurrentem; nempe quia lex in eo casu est sufficienter promulgata. Edit. 6 et 7: “Dico certe quia cum opinio pro lege est certe et sine ulla haesitatione probabilior, tum opinio illa non potest esse nisi notabiliter probabilior. Et in eo casu opinio tutior non erit jam dubia (intelligendo de dubio stricte sumpto), sed est moraliter seu quasi moraliter certa; saltem dici nequit amplius stricte dubia, cum pro se certum habeat fun­ damentum quod ipsa sit vera. Unde tunc fit quod opinio minus tuta, quæ certo fundamento caret, remaneat aut tenuiter aut saltem dubie probabilis respectu tutioris; adeoque non est prudentia sed imprudentia velle eam amplecti.” n. 55. — Cf. Homo A postalicus, n. 31.—“Quoties enim intellectui diserte apparet veritatem multo magis stare pro lege quam pro libertate tunc voluntas nequit prudenter et sine culpa parti minus tutæ adhaerere:” Theol. Mor. Ed. 6 et 7, n. 55. “Quæ (minus pro­ babilis) in meo judicio nullo modo est probabilis: ” — Litt. Mart. 28, 1767. “Dico tertio quod duabus æqu i probabilibus opinionibus concurrenti­ bus, quamvis opinio minus tuta teneri non possit, quoniam, ut diximus, sola probabilitas (nota, sola probabilitas) haud firmum præbet fundamen­ tum ad licite operandum; tamen opinio illa quæ stat pro libertate cum æquali potiatur probabilitate ac opposita quæ stat pro lege, grave quidem immittit dubium, an existât lex, quæ actionem prohibeat ac proinde suffi­ cienter promulgata minime dici potest; ideoque dum eo casu promulgata non est, nequit obligare; tanto magis quod lex incerta non potest certam obligationem inducere.” — Theol. Mor. Ed. 9, n. 56. Indubium videtur esse 6°. opinionem certo probabiliorem posterioris formulœ non esse opinionem probabiliorem prioris formulœ; et opinionem minus probabilem posterioris formulae non esse opinionem minus probabilem prioris. Ita formula posterior probatur; quia opinio certe probabilior pro lege . . . non potest esse nisi notabiliter probabilior. Et eo casu opinio tutior non erit jam dubia (stricte dubia) sed est moraliter certa. 68 TRACTATUS IL—DE CONSCIENTIA. Ita autem formula prior probatur; quando duæ adsunt opiniones altera magis altera minus probabilis, tunc non fit comparatio inter veritatem et falsitatem ita ut si minus probabilis eligitur non ideo præfcratur falsitas veritati: sed comparatio fit inter duas apparentes veritates, quarum licet una videatur major quam altera, utraque tamen videtur magna ita ut utraque possit esse vera: qua de re eodem tempore quo opinio probabilior apparet verisimilius vera apparet verisimiliter falsa et opinio opposita apparet probabiliter vera. Hinc opinio probabilior non potest dici opinio vera: alias opinio probabilior esset veritas manifesta, quod repugnat, cum veritas manifesta sit proprie scientia, non opinio. — Dissertatio an. 1755, n. 17. Falsum igitur est dicere quod opinio probabilior sit moraliter certa respectu ad minus probabilem. . . . Quia opinio probabilior non est moraliter certa nisi tam exce­ dat probabilitatem alterius, ut hæc improbabilis appareat, vel saltem tenuiter probabilis. Secus vero si adhuc grave motivum retinere videatur, quod vera esse possit. — Ib. n. 13. “Nec valet dicere quod cum apparet probabilior aliqua opinio, tum illa major probabilitas legem declarat, scientiamque legis exhibet: nam scientia, ut cuique patet, importat certam notitiam de 'existentia legis, opinio autem etiam probabilior, cum non re­ moveat prudentem formidinem oppositam, est toto cœlo diversa a scientia, quæ omni prudenti formidine exclusa præ se fert cer­ titudinem. Quando igitur in aliqua quæstione non adest scientia legis, tum lex vel non adest, vel saltem non obligat.”—Dissert. 1755, n. 33. Igitur in posteriore formula certe probabilior, notabiliter pro­ babilior sententia est moraliter certa: in priore formula proba­ bilior opinio non est moraliter certa: in posteriore formula opinio minus probabilis certo fundamento caret, remanet aut tenuiter aut saltem dubie probabilis, est sancto Doctori nullo modo pro­ babilis: e contrario in priore formula opinio minus probabilis, quia hæc opinio gravi sua probabilitate minime destituitur, non est improbabilis dicenda. Igitur sicut certum esse videtur opinionem certe probabiliorem posterioris formulae distingui ab opinione probabiliore prioris, ita pariter certum esse videtur opinionem minus probabilem posterioris toto cœlo distingui ab opinione minus probabili prioris. Difficultati ex eo ortæ quod major probabilitas elidat minorem et hæc eo ipso evadat improbabilis, reponit: "At recte respon­ dent aa. nostri, falsum esse majorem probabilitatem elidere minorem, nisi quando illa major probabilitas ex eodem principio hauriatur, vel nisi opinio probabilior habeat pro se tam convin- CAP. IV.— DE SYSTEMATE AEQUIPROBABILISMI. 69 cens argumentum, ut contraria vere improbabilis, vel non am­ plius graviter et certo probabilis videatur.” Dissert. 1755, n. 13. Opinio probabilior non est moraliter certa, nisi tam excedat probabilitatem alterius, ut hæc improbabilis appareat vel saltem tenuiter probabilis. In hac Dissertatione S. Doctor duplicem opinionem proba­ biliorem distinguit, unam nempe qua opposita vere improbabilis vel saltem tenuiter probabilis evadat: alteram vere probabiliorem quæ non elidit probabilitatem oppositæ sed eam, utpote gravi nitentem fundamento, propria sua vi relinquit. De hac altera agit in formula priore, Dissertatione 1755. Et sane affirmare S. Doctorem in uno eodemque censu omnem habere opinionem probabiliorem est ipsius clarissima verba rejicere, id quod patet ex hoc ipso loco. Certum est 7°. Sanctum Doctorem ad probandam suam sententiam de œquiprobabitibus opinionibus eos auctores ad unum ferme omnes citare quos citaverat ad probandam sententiam de liceitate actionis juxta opinionem minus probabilem in concursu probabilioris: imo certum est eum provocare ad easdem eorumdem citationes, ut probet sententiam de æquiprobabilibus ad quas provocaverat probans sententiam de minus probabili opinione in concursu probabilioris. Lectorem remittit S. Doctor ad Opusculum de usu moderato opinionum œquiprobabilium. Mor. Sys. η. 79. In hoc autem opusculo anno 1765 edito ad probandam suam sententiam, citat auctores centum et triginta sex circiter: et addit: nec credi potest quod per tot annos in quibus communis erat hæc eorum sententia, dereliquisset Deus Ecclesiam suam permittendo ut pastores et oves communiter sequerentur doctrinam falsam et detestabilem, ut eam vocant adversarii. Hæc S. Alphonsus in opusculo isto, cp. V. 6. In Dissertatione a. 1755 citat ex his centum et triginta auctori­ bus octoginta et tres; eademque loca utro bique laudantur. Jam age hi octoginta tres auctores citantur ad probandam sententiam benigniorem et communissimam, “nempe licitum esse uti opinione probabili etiam in concursu probabilioris pro lege semper ac illa certum et grave habeat fundamentum,” n. 3: “nequit . . . negari quod spatio centum annorum circiter vel saltem usque ad medie­ tatem sæculi XVII (ut iidem contrarii fatentur) benigna sententia ab omnibus DD. recepta est,” n. 9: “anne putabimus Deum tunc temporis Ecclesiam deseruisse permittendo hoc errore tam perni­ cioso (ut ipsi clamitant) fideles undique decipit” Profecto igitur posterior formula S. Alphonsi non differt in doctrina a priore formula. Nam octoginta et tres isti auctores, quorum plurimi 70 TRACTATUS II.—DE CONSCIENTIA. classici sunt, jam mortui, inter annum 1755 et annum 1765 non mutarunt suam sententiam; nec loca allata eadem diversam fundunt significationem: et certo doctrina erat clara et perspicua nempe licitum est uti opinione probabili etiam in concursu proba­ bilioris pro lege, semper ac illa certum et grave habeat fundamen­ tum; et hæc doctrina communis erat per eosdem centum annos, nec erat erronea. Ideoque de sua doctrina S. Alphonsus in utro­ que stadio anno 1755, 1765 et deinceps, practice dicit: Mea senten­ tia est sententia horum auctorum; ex iisdem locis constat; est communis. Igitur sententia contenta in utraque formula non differt: est una et eadem: estquehæc: licitum est sequi opinionem probabilem etiam in concursu probabilioris pro lege semper ac illa certum et grave habeat fundamentum. Et si hæc sententia non est vera et quidem in obvio sensu verborum, ratiocinium S. Alphonsi hanc conclusionem exigit: auctores errarunt isti, loca citata falsam continent doctrinam, et Deus Ecclesiam dereliquit. 8°. Sanctus antesignanus Ecclesiæ, ut ipsa arma adversariis suis arriperet dissertationem scripsit dissertationi antiquo stylo et terminologia antiqua evulgatæ substituendam in libro suo, Homo Apostolicus. Lit. Nov. 20, 1769. Imo de nova emendatione Theologiæ Moralis, ait Nov. 27, 1777: “Certus sum, juxta modum cogitandi nunc vigentem, recentem hanc Moralem magis acceptam fore magisque antiqua requisitam.” Primo ad omnem ambiguitatem auferendam et accusationem laxismi arcendam, in nova sua formula dicit: “si opinio, quæ stat pro lege, videatur certo probabilior, ipsam omnino sectari tenemur”: “Ad licite operandum sola non sufficit probabilitas, sed requiritur moralis certitudo de honestate actionis”: “Duabus æquiprobabilibus concurrentibus,” opinio quæ stat pro libertate, cum æquali probabilitate ac opposita quæ stat pro lege, grave quidem immittit dubium an existât lex, quæ actionem prohibeat, ac proinde sufficienter promulgata minime dici potest, ideoque dum eo casu promul­ gata non est, nequit obligare, etc. 9°. .Jam age, ex historia istius temporis colligitur 1°. probabilistas laxitatis fuisse insimulatos, ac si dicerent sufficere ad agendum contra legem quodvis fundamentum quantumvis leve pro sententia in favorem libertatis; hanc accusationem jugiter contra eos fuisse motam: 2°. Modum loquendi theologorum istius temporis fuisse distinctum, saltem quod sen­ sum vocis “probabilioris” attinet, a modo communi: “Præclare tamen animadvertit cl. P. Gazzaniga, non hic dici sententiam probabiliorem eam quæ aliquem etiam parvum et minimum habeat super alteram probabili­ tatis excessum: in moralibus enim, ut ait S. Thomas, quod parum est, quasi nihil accipit ratio, sed eam quæ multis gradibus alteri antecellit in probabilitate.”—Luby, Theol. Mor. 1, p. 191. “Ego non contendi nec contendo nova systemata cudere,” ait S. Alphonsus, “et bene novi nullum CAP. IV—DE SYSTEMATE ÆQUIPROBABILISMI. 71 probabilistain solid® doctrinæ ut licitum tradere usum opinionis tenuiter vel dubie probabilis. Sed quia multi probabilist® indiscriminatim dicunt licere sequi opinionem minus probabilem quando habet aliquod fundamen­ tum a ratione vel ab auctoritate, idcirco volui distinguere statuendo quod non liceat sequi opinionem minus tutam, quando notabilis et certus est excessus probabilitatis pro tutiore, quia tunc opinio minus tuta non potest dici certo probabilis, neque lex in tali casu dubia dubio stricto: quando autem excessus parvus et dubius est pro opinione qu® stat pro lege, tunc opinio qu® stat pro libertate bene vocari potest æquiprobabilis.” Jamvero tum temporis theologi qui in concursu duai*um opinionum æque probabilium, quarum altera favet legi ac tuta est, altera libertati et non tuta dicitur, docent non tutam qu® libertati favet contra legem licite posse eligi relicta tutiore etiam in eo casu ubi hæc sit probabilior, vocantur, teste Luby (ibid.), “probabilist® benigni”: qui contra eos totis viribus se oppo­ nunt, audiunt probabiliorist® vel antiprobabilistæ. S. Alphonsus ad mortem usque sequutus est egregios auctores Societatis Jesu cujus fata sibi suæque glorios® Congregationi non sine ratione perti­ mescere poterat. Jansenist®, probabiliorist®, rigorist® eum Societatis amicum impetebant. Ferme solus Jansenismum et rigidiorem sententiam catholicorum debellavit et profligavit. Juvenis, senex, incomparabilis Ecclesi® erat defensor contra omnes hostes. Sanctus fortis evicit. Ambi­ guam formam mutando arma manibus inimicorum eripuit. Non poterant eum laxismi accusare. Adhibuit eorum modum loquendi, claris distinc­ tionibus introductis, ne veritas quidpiam pateretur. Ipsi eum ut probabilistam insecuti sunt probabiliorist®. Laxismum a sua sententia repulit. Uno eodemque censu habuit, uti de facto historice sæpe est, sententiam probabilem et æquiprobabilem. Reliquit utpote perpetuo obnoxium dicteriis determinativum “minus”: solide probabilem nunquam reliquit. En verba hujus viri, Ecclesi® Doctoris: “Credo me jam demonstrasse . . . principium: ‘Lex dubia non obligat;’ nam ut S. Thomas et omnes theologi affirmant, lex non sufficienter promulgata non obligat. Quando du® opiniones probabiles sibi invicem opponuntur non est lex qu® promul­ gatur sed dubium utrum lex existât. Quando ergo du® opiniones sunt æquiprobabiles, lex non obligat, quia est dubia.” Litt. ad Patrem Blasucci, Nov. 17G8. Major et minor istius syllogismi sunt apud S. Alphonsum usitatissim®. Sed conclusio est de æquiprobabilibus. An dicemus S. Doctorem in logica errasse? Absit. Practice in eodem censu sententi® æquiprobabiles et probabiles sunt. Hinc concludit S. Doctor morale suum systema, II, 82: “Deinde concluditur quod nisi opinio qu® stat pro lege sit aut certa aut certe probabilior, prout ab initio diximus, eam sequi non tenemur.” Repetitis vicibus sententia certe etc. probabilior est ab ipso nuncupata sententia moraliter certa. Hoc est systema Sancti Doc­ toris: Si sententia est vel certa vel moraliter certa, tunc teneris eam sequi: in omnibus aliis casibus liber es. Ali® nempe omnes sententi® pro usu habend® sunt ut æquiprobabiles. Neque admittimus S. Alphon­ sum habere probabiliorem sententiam qua talem ut obligatoriam, quia perpetuo in omni epocha exigit scientiam, ut quis teneatur lege. Proba- 72 TRACTATUS IL—DE CONSCIENTIA. bilioritas qua talis non dat nisi opinionem. Sed potest accidere in practicis, ut quamvis non sit evidentia absoluta, tanta sit vis argumenti ex una parte, ut exsulet ex alia solida probabilitas. Et hæc sententia est moraliter certa. Forsitan in hac nostra explicatione Magni Doctoris erramus: sed etiamsi erremus ab ipso non recedemus, nisi accepta paterna sua benedictione. 71. III. — Quoniam ex iis, quæ nuper dicta sunt, certum non est, ut minus dicam, S. Alphonsum fuisse æquiprobabilistam, superfluum hic videri posset examinare utrum nefas sit vel latum unguem ab ipsius doctrina recedere; nam etiamsi huic quæstioni affirmative responderetur, nequit exinde argumentum desumi ad systema æquiprobabilismi confessariis omnibus imponendum. Etenim nefas magnum et intolerabile esset normam aliquam agendi aliis imponere propterea quod huic normæ magna favet auctoritas, quando de ipsa existentia hujus auctoritatis magnopere dubitatur. Utile tamen erit quid hac de re tenendum sit breviter innuere propter particulares quasdam quæstiones inferius solvendas. Maximam esse auctoritatem S. Doctoris Alphonsi in rebus moralibus, eainque regulariter sufficere ad solvendum a lege, nemo est inter hodiernos probabilistas, qui vel negat vel ignorat. Dixi regulariter, quia excipi semper debet casus quo habeatur argumentum aliquod absolute certum in contrarium, prouti sci­ mus accidisse circa obligationem denuntiandi confessariuin con­ sentientem 7nulieri sollicitanti in confessione. Nam de hac obliga­ tione ex una parte S. Doctor ait probabiliorem videri sententiam quæ illam negat, et ex alia decretum aliquod S. Inquisitionis a Benedicto XIV solemniter approbatum in Const. Sacramentum Pœnitenliœ, sed S. Alphonso prorsus incompertum, exigit denun­ tiationem fieri. — Verum si quis ex diversis approbationibus et encomiis S. Doctoris operibus datis inferre vellet, in nullo unquam casu licitum esse viro theologo ab aliqua ejus opinione quæ ligat recedere, cum vel solida ratio vel gravis aliorum Doctorum auc­ toritas suadeat illam severiorem esse, et dummodo debita cum moderatione fiat, is profecto neque mentem S. Sedis in approban­ dis scriptis Sanctorum assequeretur, neque principia ipsa et praxim S. Doctoris recte intelligeret aut applicaret. Etenim mens S. Sedis non est ut per illam formulam “nihil reprehensione dignum” et alias hujusmodi, scripta Sanctorum et Ecclesiæ Doctorum tantam habeant approbationem, ut unaquæque sententia illorum scriptorum hoc ipso vera esse dicenda sit; nam hoc esset veluti illorum libros canonizare, quod neque de S. Alphonso aut S. Thoma factum est, neque unquam fiet. Ita prorsus rem se habere Bene­ dictus XIV fuse ostendit, et ipse S. Alphonsus practice confirmavit; CAP. IV.—DE SYSTEMATE ÆQUIPROBABILISMI. 73 nam in quæstionibus particularibus solvendis non semel, relicta sententia S. Thomæ, alteri adhæsit innixus aliorum Doctorum auctoritate, solidisque, prouti ipsi videbantur, rationibus, quam­ vis approbationes scriptorum S. Thomæ præclarissimæ omnino fuerint et prorsus singulares. Imo et ipsa Sacra Poenitentiaria ad quaesitum: “Utrum sacrae theologiae Professor opiniones, quas in sua Theologia Morali profitetur Beatus Alphonsus Ligorio, sequi tuto possit ac profiteri”? respondit, 5 Julii 1831, “affirmative, quin tamen inde reprehendendi censeantur, qui opiniones ab aliis probatis auctoribus traditas sequuntur.” — Cf. Bened. XIV, de Servor. Dei beatif. et Beator, canoniz. lib. 2, cap. 34. — Baller, vol. 2, not. (a) p. 549. — Revue des sciences ecclés. vol. 16, p. 302; et vol. 30, pp. 340 et 411. — Études relig. etc. vol. 4, p. 78.— Bouquillon, nn. 309 et seq. TRACTATUS ΠΙ pc iCcivbus PARS PRIMA DE LEGIBUS IN GENERE CAPUT I DE NATURA ET PROPRIETATIBUS LEGIS 72. Lex definitur a S. Thoma, 1-2, q. 90, art. 4. “Quœdam rationis ordinatio ad bonum commune, et ab eo qui curam commu­ nitatis habet promulgata.'' — Dicitur 1°. ordinatio, quia lex im­ ponitur per modum regulæ et mensuræ qua actus humani ordini subjiciuntur; 2°. rationis, quia ista ordinatio non debet esse vio­ lenta sed procedere a recta ratione; 3°. ad bonum commune, quia finis legis saltem immediatus et directus est prospicere communi­ tati; 4°. ab eo qui curam habet communitatis, quia ferre leges est actus jurisdictionis; 5°. promulgata, quia regula nequit ordinare nisi per applicationem, et applicatio hujus regulæ fit per promulgationerti. Hinc sequitur: 1°. Multiplex adesse discrimen legem inter et prœceptum. Dif­ ferunt enim 1°. ratione jubentis, quia legislator est semper persona publica, præcipiens vero potest esse persona privata; 2°. ratione subjecti, quia lex fertur in communitatem, prœceptum etiam in personam privatam; 3°. ratione finis, quia quamvis ultimatim bonum singulorum redundat in communitatem, et viceversa, directe tamen et immediate lex respicit bonum commune, praecep­ tum bonum privatum; 4°. ratione loci, quia lex afficit territorium, præceptum vero personas, atque, ut aiunt, ossibus hœret; 5°. ratione durationis, quia præceptum cessat morte praecipientis, lex vero viget etiam defuncto legislatore. 74 FAILS I. CAP. I.—DE NATURA ET PROPRIETATIBUS LEGIS. 75 2°. Sequitur, proprietates seu conditiones legis humanæ in eo consistere ut sit 1°. possibilis id est accommodata moribus et circumstantiis personarum, etc.; 2°. honesta, id est nihil statuens rectæ rationi aut divinæ legi positivæ repugnans; 3°. utilis, scilicet apta ad bonum commune procurandum; 4°. justa, id est secundum normam justitiæ distributivæ; 5°. promulgata, id est applicata communitati ad actiones dirigendas. 3°. Leges instituuntur cum promulgantur. Ita Codex can. 8 §1. Cf. C. 3 D 14; c. 1. X, I. 5. 73. Lex multiplici modo distinguitur; est enim: 1°. Divina vel humana, prout Deum aut hominem auctorem immediatum habet. 2°. Naturalis vel positiva, prout natura ipsa rationali, vel actu positivo legislatoris intimatur. 3°. Ecclesiastica vel civilis, prout a potestate ecclesiastica, vel civili fertur. 4°. Moralis ve* pœnalis vel mixta, prout sub sola culpa, vel sub sola pœna, vel sub utraque simul obligat. 5°. Affirmativa vel negativa, prout praecipit actus positionem, vel illam prohibet. Hinc dicitur etiam praeceptiva vel prohibitive. 6°. Prohibens simpliciter vel irritans vel permittens, prout actum illicitum tantum, aut invalidum reddit, vel agentem pro­ hibet inquietari. Irritantes aut inhabilitantes eae tantum leges habendae sunt, quibus aut actum esse nullum aut inhabilem esse personam ex­ presse vel æquivalenter statuitur (Can. 11). 7°. Favorabilis vel odiosa, prout beneficium seu favorem con­ cedit, vel onus aut gravamen infert. 8°. Scripta vel usu servata, prout mandato scripto fertur, vel sola consuetudine introducitur et servatur. 9°. Lex personalis vel territorialis prout personam directe et dein territorium, vel territorium directe et dein personam respicit. § 2. Lex non praesumitur personalis, sed territorialis, nisi aliud constet (Can. 8). Potest tamen esse et territorialis et personalis, cujus exemplum perspicuum erat caput Tametsi Concilii Trident ini. 76 TRACTATUS III.—DE LEGIBUS. CAPUT II DE AUCTORE LEGIS SEU DE LEGISLATORE 74. Legislator dicitur superior, cui sive independens ac su­ prema, sive subordinata potestas inest leges ferendi pro com­ munitate, in quam habet jurisdictionem. Dico 1°. Ecclesia potestatem habet condendi leges, quæ ad finem ipsi proprium conducunt. Ratio est, quia Ecclesia est per­ fecta societas in suo genere, ac proinde debet posse providere suo regimini, quod obtinet per potestatem legislativam. Argu­ menta positiva fusius traduntur a Canonistis. Dico 2°. Qui supremam tenent potestatem in societate civili, possunt condere leges, quæ ad finem temporalis felicitatis conducunt. Nam potestas ferendi leges est medium necessarium ad societa­ tem conservandam. Ergo debet illi inesse cui competit suprema auctoritas in eam. QUÆSITA 75. Qu.-er. 1°. Quinam in Ecclesia leges condendi facultate polleant? Resp. Papa, Concilium generale, Episcopi, et Concilia particularia. 1°. Papa seu Pontifex Romanus pro tota Ecclesia. Ipsi enim dictum est in persona Petri: “Pasce agnos meos, pasce oves meas.” Joan, xxi, 15 et 16. — Vox autem pascere idem significat ac gubernare et regere. 2°. Concilium generale itidem pro tota Ecclesia. Concilium enim generale juridice constat ex omnibus totius mundi Epis­ copis a Papa convocatis, et ex Romano Pontifice, supremo totius Ecclesiæ capite, cujus auctoritate decreta ejus necessario confirmanda sunt. Ergo plenissimam habet in universam Ecclesiam jurisdictionem. 3°. Episcopi pro dioecesi. Constat ex illo Act. xx, 28: “Vos Spiritus Sanctus posuit Episcopos regere Ecclesiam Dei.” § 1. Episcopi sunt Apostolorum successores atque ex divina institutione peculiaribus ecclesiis præficiuntur quas cum pote­ state ordinaria regunt sub auctoritate Romani Pontificis (Can. 329). § 1. Ius ipsis et officium est gubernandi diœcesim tum in spiritualibus tum in temporalibus cum potestate legislativa, iudiciaria, coactiva ad normam sacrorum canonum exercenda.1 1 Cf. Addenda, p. 1087, n. 1. PARS I. CAP. IL—DE AUCTORE LEGIS SEU DE LEGISLATORE. 77 § 2. Leges episcopales statim a promulgatione obligare in­ cipiunt, nisi aliud in ipsis caveatur; modus autem promul­ gationis ab ipsomet Episcopo determinatur (Can. 335). Ideoque et leges simpliciter ferre etiam extra synodum nec audito capitulo potest. Ipsi enim tribuenda est praecipua om­ nium rerum agendarum auctoritas. rYbbas vel Praelatus nullius easdem potestates ordinarias . . . habet quæ competunt epis­ copis in propriis dioecesibus. — Cf. Can. 323, § 1. Vicarii et Præfecti Apostolici iisdem juribus et facultatibus in suo territorio gaudent quæ in propriis dioecesibus competunt episcopis. Cf. can. 294; 323, § 1; 198, §11. De Adminis­ tratoribus Apostolicis vide canones 312-318. Archiepiscopi vero et Patriarchae leges ferre nequeunt pro dioecesanis suffraganeorum, quia non sunt eorum superiores proprie dicti, quamvis lites ad se delatas dirimere possint. 4°. Concilia particularia pro provincia. Etenim si Episcopi seorsim sumpti leges pro dioecesibus statuere valent, similiter et in Concilio, sive plenario totius nationis sive provinciali, leges pro natione vel provincia constituere possunt. De his conciliis novus Codex ita decernit: § 1. Absoluto Concilio plenario aut provinciali, præses acta et decreta omnia ad Sanctam Sedem transmittat, nec eadem antea promulgentur, quam a Sacra Congregatione Concilii ex­ pensa et recognita fuerint; ipsimet autem Concilii Patres de­ signent et modum promulgationis decretorum et tempus quo decreta promulgata obligare incipiant. § 2. Decreta Concilii plenarii et provincialis promulgata obli­ gant in suo cuiusque territorio universo, nec Ordinarii locorum ab iisdem dispensare possunt, nisi in casibus particularibus et iusta de causa (Can. 291). Confirmatio vero Synodorum per Apostolicam Sedem duo­ bus modis sedulo distinguendis fieri potest: in forma communi, vel in forma specifica. In forma communi, qua eorum statuta, neque absolute approbantur, neque a fortiori sanciuntur auctori­ tate Apostolica, sed promulgari dumtaxat permittuntur; in forma specifica, qua, praemisso diligenti examine, eorum decreta motu proprio atque ex certa scientia confirmantur ab Apostolica Sede, ideoque naturam induunt legis pontificiae quoad eos ad quos diriguntur. — Cf. Bened. XIV, de Synod, diœc. lib. 13, cap. 5, η. 11; et lib. 12, cap. 5, η. 13. — Nec tamen transmissio ad S. Congrcg. ('one. et multo minus confirmatio per Sedem Aposto­ licam necessaria est pro statutis Synodi diœcesanæ. 78 TRACTATUS IIL—DE LEGIBUS. Unicus est in Synodo legislator Episcopus, ceteris votum tantum consultivum habentibus; unus ipse subscribit synodalibus constitutionibus; quæ, si in Synodo promulgentur, eo ipso obligare incipiunt, nisi aliud expresse caveatur (Can. 363). Quær. 2°. An statuta Cone. Plen. Ball. II dicenda sint appro­ bata informa communi, vel potius in forma specifica? Resp. Dicendum videtur ea approbata fuisse tantum in forma communi. Nam approbatio quam receperunt, neque ipsis data fuit ex certa scientia eaque personali Summi Pontificis, ne­ que adhibitis formalitatibus requisitis pro forma specifica. Hoc constat ex Litt. S. Pontificis Pii Papæ IX, ad Patres Concilii, ubi dicitur: “ Quod attinet ad acta memorati Concilii . . . congruum de iisdem actis a Nostra Congregatione Fidei Propagandæ præposita accipietis responsum.” — Cf. Acta Cone. Plen. Balt. II, p. cxxxv. — Constat etiam ex decreto S. Congr. de Propag. Fide pro recognitione Concilii, p. cxxxvi. — Cf. Smith, Elem., vol. 1, n. 74. Quær. 3°. An idem dicendum sit de statutis Cone. Plen. Balt. III? Resp. Affirm, ut colligitur ex Decreto recognitionis, quod ipsius Concilii actis praemittitur. Etenim dicitur ibi quod “Emi Patres Sacro Consilio Christiano Nomini Propagando præpositi in generalibus comitiis habitis diebus 17, 24, 27 et 31 mensis Augusti, nec non die 5 Septembris anni 1885, diligenti inquisitione adhibita, atque omnibus accurato studio debitaque judicii maturitate pensatis, Decreta ejusdem Concilii expende­ runt et, nonnullis emendationibus ac modificationibus adjectis, eadem ut ab omnibus ad quos spectat inviolabiliter observentur, recognoverunt.” — Deinde additur: “Hanc autem S. Congre­ gationis sententiam Summo Pontifici Leoni XIII, a R. P. D. Dominico Jacobini ejusdem S. . Congregationis Secretario in Audientia diei 10 Septembris 1885 relatam, Sanctitas Sua benigne approbare dignata est, et super his præsens Decretum expediri mandavit.” Quær. 4°. An leges condere possint Administrator Dioecesis, sede vacante, Proelali Regularium, et Abbalissœ seu Monialium Superiorissoe? Resp. 1°. Administrator dioecesis vacantis omnes et solas facultates habet quæ Vicario Capitulari competunt, ideoque sicut in hunc ita in illum transit ordinaria episcopi jurisdictio PARS 1. CAP. 111.—DE OBJECTO LEGIS. 79 in spiritualibus et temporalibus, exceptis iis quæ in jure expresse sunt eidem prohibita. Hinc nihil innovare aut abrogare potest, sed tantum Diœcesim gubernare juxta leges jam existentes. Atta­ men statuta quæ pro circumstantiis necessaria essent, ut leges jam latæ vigorem habeant, ferre potest. — Cf. S. Alphons. n. 104. — Cf. Can. 431, § 2; 435, § 1, 2, 3; 436. Resp. 2°. Capitula seu Congregationes generales et Praelati Regularium veras leges condere valent, intra limites suæ juris­ dictionis, juxta proprias Ordinis constitutiones. Habent enim statuta a summo Pontifice approbata, quæ illis hanc facultatem tribuunt. Resp. 3°. Abbatissae vel Superiorissoe Monialium non pos­ sunt leges proprie dictas ferre, cum jurisdictionis ecclesiasticae non sint capaces. Possunt tamen exigere in conscientia obedientiam circa res præceptas, vel circa ea quæ ad profectum Monialium juxta regulas conducunt. Habent enim jus praeci­ piendi tum ex voto obedientiae a subditis emisso, tum ex necessi­ tate disciplinae, quæ in communitate servari debet. CAPUT III DE OBJECTO LEGIS 76. Objectum legis, generarim, est quidquid lex praecipere vel prohibere potest. Hinc objectum legis esse possunt omnes et soli actus quorum positio vel omissio favet bono communi. De objecto legis ita loquitur Summus Pontifex Leo XIII: “Ex homi­ num legibus aliæ in eo versantur quod est bonum malum ve natura atque alterum sequi praecipiunt, alterum fugere, adjuncta sanctione debita:” istiusmodi decreta nequaquam ducuntur ab hominum societate sed potius ipsi hominum societati antecedunt omninoque sunt a lege naturali. “Juris igitur naturalis præcepta hominum comprehensa legibus, non vim solum habent legis humanae sed præcipue illud multo altius multoque augustius complec­ tuntur imperium quod ab ipsa lege naturae et a lege æterna proficiscitur.” “Alia vero civilis potestatis praescripta non ex naturali jure statim et proxime sed longius et oblique consequuntur, resque varias definiunt de quibus non est nisi generarim atque universe cautum. Sic suam conferre operam cives ad tranquillitatem prosperitatemque publicam natura jubet: quantum operae, quo pacto, quibus in rebus non natura sed hominum sapientia constituitur. Jamvero peculiaribus hisce vivendi regulis pru­ denti ratione inventis, legitimaque potestate propositis lex humana proprii nominis continetur. Quæ quidem lex ad finem communitati propositun cives universos conspirare jubet, deflectere prohibet ; eademque quatenus 80 TRACTATUS TIL—DE LEGIBUS. pediseqùa et consentiens est praescriptionibus naturæ ducit ad ea quæ nonesta sunt, a contrariis deterret.’’ “Eorum qui præsunt non in eo si ta est libertas, ut imperare temere et ad libidinem queant, quod pariter flagitiosum esset et cum summa etiam rcipublicæ pernicie conjunctum, sed humanarum vis legum hæc debet esse, ut ab aeterna lege manare intelligantur nec quidquam sancire, quod non in ea veluti in principio universi juris contineatur.” — Litt. Encycl. Libertas. QÜÆSITA 77. Quær. 1°. An actus jam positi possint esse objectum legis? Resp. Negat., juxta vulgare axioma: lex non respicit retro. Ratio est, quia lex non se extendit ad actus prœteritos ratione culpæ, quæ, absente lege, nulla fuit, neque ratione pœnæ quæ consequitur culpam, neque ratione rescissionis, nisi in aliquo casu a lege expresso. Præterea, ista retroactio induceret magnam perturbationem in societate. — Cf. Scav. n. 218. — Consonat Constitutio Statuum Foederatorum; nam art. I, sect, ix, n. 3, habetur: “No. ex-post-facto law shall be passed;” et art. I, sect, x, n. 1 : “No State shall pass any ex.post-facto law, or law impairing the obligation of contracts.” Leges respiciunt futura, non præterita, nisi nominatim in eis de præteritis caveatur (Can. 10).1 C. 13. X, I. 2. Ita reapse C. 4. I. 15 in VI ° non solum ad futura, sed etiam ad præterita et adhuc pendentia negotia canonem ecclesia extendit. Quær. 2° An actus heroici cadant sub lege humana? Resp. Generatim, et exclusa prœvia acceptatione, non viden­ tur cadere sub lege, quia vires humanas excedere moraliter censentur, atque adeo hujusmodi lex non posset dici possibilis. Nec dicas hanc rationem æque valere pro lege divina; nam cum Deus aliquem actum heroicum præcipit, vires simul confert et roborat per gratiam.—Dixi 1°. generatim, quia aliquando, exigente bono communi, actus heroici præcipi possunt a lege humana; sic v. gr. milites vigiles nequeunt stationem deserere, etiam imminente periculo vitæ. — Dixi 2°. exclusa prævia acceptatione, quia prœceptum non reputatur moraliter impossi­ bile pro paucis, qui illud sponte recipiunt; sic v. gr. Ecclesia præcipit Monialibus perpetuam clausuram. Quær. 3°. lex humana possit prœcipere actus mere in­ ternos? 1 Cf. Addenda, p. 1087, n. 2. PARS I. CAP. IV.—DE SUBJECTO LEGIS. 81 Resp. Lex civilis certe non potest, tum quia de internis judicare nequit, tum quia sine his actibus finis proprius illius legis obtineri potest. Verum conlrovertitur an lex ecclesiastica possit, et sententia quæ negat probabilior est, saltem extrinsece. — Cf. S. Thom. 1-2, q. 100, art. 9. — S. Alphons. n. 100. — Suarez, de Leg. lib. 4, cap. 12. Idem dicendum de actibus internis qui per accidens conjuncti sunt cum externis, uti esset, v. gr., vera devotio in danda elee­ mosyna. Illi autem actus interni qui cum externis conjuncti sunt necessario, sive tanquam forma ut, v. gr., consensus volunta­ tis in contractibus, sive tanquam causa, v. gr., desiderium no­ cendi in homicidio, possunt quidem cadere sub lege humana, sed indirecte tantum. — Cf. S. Alphons. ibid. Quær. 4°. An cadant sub lege humana actus externi quidem sed occulti? Resp. Affirm., quia actus occulti natura sua non differunt ab aliis; et præterea possunt judicari per sententiam, uti hæresis occulta quæ non effugit censuram. — Cf. S. Alphons. ibid. Qu/ER. 5°. An confessarius actus mere internos injungere possit? Resp. Affirm., et ratio est, tum quia hoc exigit munus diri­ gendi pœnitentem in via salutis, tum quia confessarius Christum ipsum repræsentat et divinam ejus potestatem participat. —· Cf. Voit, n. 163. — Scav. n. 217, et notam ad n. 209, edit. Paris. CAPUT IV DE SUBJECTO LEGIS PRINCIPIUM 78. Omnis homo nascitur et remanet subjectus legi naturali; at lege humana ligantur soli subditi, modo sint rationis habitualiter compotes. Ratio primi est, quia, ut ait S. Thomas, 1-2, q. 91, art. 2 — “ lex naturalis nihil aliud est quam participatio legis æternæ in rationali creatura;” ergo ubicumque invenitur rationa­ lis creatura ibi adest subditus legis naturalis. Ratio secundi autem est, quia lex humana nequit ferri nisi per actum juris­ dictionis, qui tantum in subditos potest exerceri. Ratio tertii tandem est, quia homines usu rationis habitualiter carentes, legi­ bus dirigi nequeunt. 82 TRACTATUS III—DE LEGIBUS. 79. Resolves. — 1°. Non licet provocare infantes et amentes ad rem intrinsece malam, quia cum naturam rationalem habeant, lege naturali in actu primo seu radicaliter obligantur; ideoque formahter peccant qui eos ad blasphemias aut turpitudines indu­ cunt.— Cf. Sanchez, lib. 1, Decal, cap. 10. — Reuter, n. 1G7. 2°. Licet, diebus prohibitis, dare carnes edendas perpetuo amentibus, aut infantibus nondum usum rationis adeptis; non autem amentibus ad breve tempus, nec ebriis aut dormientibus. Ratio discriminis est, quia primi nullo modo subjiciuntur legi humanæ, secundi autem subjiciuntur. — Cf. S. Alphons. n. 155. 3°. Legibus mere ecclesiasticis non tenentur qui baptismum non receperunt, nec baptizati qui sufficienti rationis usu non gaudent, nec qui, licet rationis usum assecuti, septimum aetatis annum nondum expleverunt, nisi aliud iure expresse caveatur (Can. 12). Vide etiam can. 859, § 1; 906; 1099, § 2; 1254, § 1. 4°. Hœretid, schismatici et quicumque alii baptizati, etsi non catholici, legibus ecclesiasticis per se tenentur, quia perdurat in eis fundamentum subjectionis, quod est character baptismatis; attamen, per accidens, in praxi non videntur peccare, quia fere nesciunt se ex conditione sua ad servandas has leges teneri, etiamsi forte necessitatem et obligationem ingrediendi catholicam Ecclesiam jam cognoscant. Imo probabile etiam videtur haereticos materiales, uti censentur plurimi ex nostratibus, nullo modo adstringi quibusdam saltem legibus ecclesiasticis, iis nempe, quæ sanctificationem animarum respiciunt, ut legibus festorum et jejunii, non quia Ecclesia non possit, sed quia rationabiliter puta­ tur nolle eos ligare. — Cf. Mazzella, de Eccles, disp. 3, art. 10. η. 567. — Tarquini, Jur. Eccl. Publ. Inst. nn. 63 et 65. — Kenrick, tract. 3, part. 1, n. 28. 5°. Excommunicati, quamvis de Ecclesia ejecti fuerint, Ecclesiæ legibus adstringuntur quoad actus qui eis non interdicun­ tur; secus enim ex malitia sua commodum reportarent. 6°. § 1. Legibus generalibus tenentur ubique terrarum omnes pro quibus latæ sunt. § 2. Legibus conditis pro peculiari territorio ii subiiciuntur pro quibus latæ sunt quique ibidem domicilium vel quasi-domicilium habent et simul actu commorantur, firmo præscripto can. 14 (Can. 13). Hic ratione rei necessitatis ponimus quæ in Codice de domicilio habentur. Plurima enim pendent ex bene percepta notione ipsius PAILS I. CAP. IV.—DE SUBJECTO LEGIS. 83 7°. § 1. Domicilium acquiritur commoratione in aliqua paroecia aut quasi-parœcia, aut saltem in dioecesi, vicariatu apostolico, præfectura apostolica; quæ commoratio vel coniuncta sit cum animo ibi perpetuo manendi, si nihil inde avocet, vel sit protracta ad decennium completum. § 2. Quasi-domicilium acquiritur commoratione uti supra, quæ vel coniuncta sit cum animo ib manendi saltem ad maiorem anni partem, si nihil inde avocet, vel sit reapse protracta ad maiorem anni partem. § 3. Domicilium vel quasi-domicilium in paroecia vel quasiparœcia dicitur paroeciale; in dioecesi, vicariatu, præfectura, non autem in paroecia vel quasi-parœcia, dicecesanum (Can. 92). Jam admittitur nunc domicilium diœcesanum. Difficultas olim connexa cum conditione de animo jam evanescit, posita clau­ sula, vel sit protracta ad decennium completum vel ad majorem anni partem. 8°. Codex etiam determinat domicilium diversarum persona­ rum : § 1. Uxor, a viro legitime non separata, necessario retinet domicilium viri sui; amens, domicilium curatoris; minor, domi­ cilium illius cuius potestati subiicitur. § 2. Minor infantia egressus potest quasi-domicilium proprium obtinere; item uxor a viro legitime non separata, legitime autem separata etiam domicilium (Can. 93).1 9°. Pari modo determinatur per domicilium, etc., quis sit parochus. § 1. Sive per domicilium sive per quasi-domicilium suum quisque parochum et Ordinarium sortitur (Can. 94).1 Domicilium et quasi-domicilium amittitur discessione a loco cum animo non revertendi, salvo præscripto can. 93 (Can. 95). Multiplex est applicatio horum canonum ad diversos casus, præsertim matrimoniales. QUÆSITA 80. Qu/ER. 1 °. An Clerici teneantur legibus civilibus? Resp. Affirm., exceptis illis quœ repugnant eorum statui, vel alicui immunitati ecclesiastics adhuc vigenti. Ratio est, quia Clerici sunt pars communitatis politicæ, et ab illa multa commoda suscipiunt. Quare Apostolus, Rom. xiii, 1, ait: “Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit.” — Ad 1 Cf. Addenda, p. 1087, n. 3, 84 TRACTATUS III.—DE LEGIBUS. hæc verba addit S. Joan. Chrysostom.: “Ergo etsi Apostolus esses, etsi Evangelista, etsi Propheta, etsi quivis alius; neque enim hæc subjectio subvertit pietatem.” — Cf. Soav. n. 221. Dixi 1°. exceptis illis quæ repzignant eorum statui; nam status est de jure divino, et leges quæ juri potiori opponuntur nequeunt obligare. Dixi 2°. vel alicui immunitati ecclesiasticos adhuc vigenti. Im­ munitas est quædam exemptio ab Ecclesia concessa vel personæ vel loco vel rei sacræ. Ergo leges civiles quæ huic exemp­ tioni opponuntur per se non obligant, quia lædunt jus ordinis superioris. Verum sæpe Ecclesia vel expresse vel tacite non urget has immunitates, et tunc leges civiles nativam efficaciam sorti­ untur.—In hac regione paucæ admodum urgeri possunt immuni­ tates; præcipuæ sunt: localis qua profani quidam actus non permittuntur exerceri in locis sacris, et realis qua, alicubi tan­ tum, bona ecclesiastica a tributis eximuntur. —Relate ad immu­ nitatem fori, attendenda sunt quæ habet Cone. Plen. Balt. Ill, η. 155, sed præsertim Codicis can. 120, 2343. Quær. 2°. An pueri teneantur ad leges ecclesiasticas statim ac usum rationis adepti sunt, licet septennium nondum expleverint? Resp. Neg., Legibus mere ecclesiasticis non tenentur nisi aliud jure expresse caveatur. Cf. Can. 12. — Cf. S. Alphons. de tertio prœc. Decal, η. 270. — Lacroix, 676. — Reuter, n. 167. Quær. 3°. An peregrini teneantur legibus sui territorii? Antequam quæstioni respondeatur, dicendum est qziid veniat nomine incolæ, advenæ, peregrini et vagi: Persona dicitur: incola, in loco ubi domicilium, advena, in loco ubi quasi-domicilium habet; peregrinus, si versetur extra domicilium et quasi-domicilium quod adhuc retinet; vagus, si nullibi domicilium habeat vel quasi-domicilium (Can. 91). Resp. Neg., generatim loquendo, § 1. Peregrini; 1°. Non adstringuntur legibus particularibus sui territorii quandiu ab eo absunt, nisi aut earum transgressio in proprio territorio noceat, aut leges sint personales (Can. 14). Porro lex non præsumitur personalis sed territorialis, nisi aliud constet, Can. 8, §2.—Cf. S. Alphons. n. 156; et Horn. Ap. n. 39. — Lacroix, n. 683. — Elbel, n. 370. — Scav. n. 222. Quær. 1°. An peregrini teneantur legibus loci in quo versantur? PARS I. CAP. V—DE PROMULGATIONE LEGIS. 85 Resp. Peregrini non adstringuntur legibus territorii in quo versantur, iis exceptis quæ ordini publico consulunt, vel actuum sollemnia determinant (Can. 14).1 3°. At legibus generalibus tenentur, etiamsi hæ suo in ter­ ritorio non vigeant, minime vero si in loco in quo versantur non obligent (Can. 14). Legibus etiam quoad contractus, quoad de­ licta, quoad ea quæ sunt necessaria ad bonum commune tenentur. —Cf. S. Alphons. n. 156. Quær. 5°. Quibusnam legibus teneantur vagi? Resp. § 2. Vagi obligantur legibus tam generalibus quam particularibus quæ vigent in loco in quo versantur (Can. 14). 81. Resolves. - 1°. Si in tuo territorio sit jejunium, et eodem die pergas ad locum ubi non est jejunium, potes vespere cœnare. Imo probabiliter potes etiam jentare, et ratio est, quia jejunium est quid individuum. 2°. Mane existens in loco ubi non est jejunium, non teneris jejunare, etsi circa meridiem reversurus sis domum, ubi est jeju­ nium. Domi tamen teneris abstinere si est dies etiam abstinentiæ. 3°. Si in tuo territorio sit speciale festum de præcepto et in alium locum, ubi non sit festum, profecturus sis, non teneris audire Missam ante discessum, modo perventurus sis extra locum ubi viget præceptum, antequam tempus obligationis cesset. Ratio est, quia præceptum non obligat ut expectes. 4°. Tenentur peregrini omnibus legibus communibus eo loco vigentibus; etsi in suo territorio essent abrogatæ, vel per dis­ pensationem hic et nunc non obligarent. Ratio est, quia subsunt legislatori communi, et absentes non gaudent proprii territorii privilegio. Sic Cubanus commorans in hac regione tenetur ad abstinentiam die Veneris. 5°. Probabiliter non tenentur peregrini ad legem particularem alicujus loci servandam, etiamsi eadem lex particularis in suo territorio vigeat. Ratio est, quia nec tenentur legibus patriæ, quia absunt; nec legibus loci in quo versantur, quia, utpote peregrini, illis non subjiciuntur. — Cf. S. Alphons. nn. 156 et 157: et Horn. Ap. nn. 39 et seq. — Lacroix, n. 686. Ù * CAPUT V DE PROMULGATIONE LEGIS 82. Promulgatio est publica legis denuntiatio facta a legitima auctoritate ad obligationem in subditos inducendam. 1 Cf. Addenda, p. 10S7, n. 4. 86 TRACTATUS III—DE LEGIBUS. Dico 1°. Promulgatio est omnio necessaria ut lex inducat obli­ gationem. Ratio est, quia lex, ut obliget, debet intimari voluntati, quod fit per promulgationem. — Cf. S. Thom. 1—2, q. 90, art. 4. — S. Alphons. n. 96. § 1. Leges instituuntur, cum promulgantur (Can. 8). Dico 2°. Promulgatio sine notitia legis sufficit ad obligandum in foro externo, quia legis rite promulgatæ notitia generatim praesumitur. In foro autem interno, notitia legis insuper requiritur, quia nemo peccare potest sine obligationis cognitione. Dico 3°. Ex natura rei sufficit, ut lex promulgetur in aliqua prœdpua duitate, seu in tali loco, unde ad notitiam communitatis pervenire possit, et statim obligat ac promulgata fuerit; sed in praxi attendendum est ad consuetudinem receptam, vel ad sta­ tuta particularia variorum locorum. Quare ait Kenrick: “apud nos, promulgata censetur lex statim ac lata fuerit, exceptis non­ nullis Statibus, in quibus viginti, triginta vel sexaginta dies ela­ bantur necesse est antequam vim habeat.” — Cf. Kenrick, tract. 6, n. 8, cum notis adjectis. QUÆSITUM 83. Quæres: Quomodo promulgentur leges Pontifidœ et Epis­ copales? Resp. Quoad lum. Leges ab Apostolica Sede latæ promul­ gantur per editionem in Adorum Apostolicœ Sedis commentario officiali^ nisi in casibus particularibus alius promulgandi modus fuerit præscriptus; et vim suam exserunt tantum expletis tribus mensibus a die qui Actorum numero appositus est, nisi ex natura rei illico ligent aut in ipsa lege brevior vel longior vacatio specialiter et expresse fuerit statuta (Can. 9). Quoad 2um. § 2. Leges episcopales statim a promulgatione obligare incipiunt, nisi aliud in ipsis caveatur; modus autem promulgationis ab ipsomet Episcopo determinatur (Can. 335, §2). CAPUT VI DE ACCEPTATIONE LEGIS 84. Acceptatio legis est submissio, qua subditi, saltem quoad majorem et saniorem partem, formaliter vel virtualiter legem acceptant. PARS 1. CAP. VI.—DE ACCEPTATIONE LEGIS. 87 Dico 1 °. Per se, lex, quoad vim obligandi, nullo modo pendet ab acceptatione populi; secus enim simul cum superioris potestate corrueret omnis legum auctoritas, atque adeo totius ordinis socialis subversio sequeretur. Constat etiam ex propositione 28, ab Alexandro VII damnata, quæ sic se habet: “ Populus nor» peccat, etiamsi absque ulla causa non recipiat legem a Principe promulgatam.” Dico 2°. Per accidens quandoque lex non acceptata non obligat ratione taciti vel expressi consensus superioris, aut ratione privilegii vel consuetudinis toleratœ. Constat ex praxi in variis casibus atque ex consensu communi theologorum. — Cf. S. Alphons. n. 138. QUÆSITA 85. Quær. 1°. An obliget lex, si major et sanior pars populi eam non acceptaverit? Resp. Si major et sanior pars populi, propter rationabilem causam, legem ad tempus non acceptet, eo fine ut a Principe obtineat ejus dispensationem vel abrogationem, tunc ex benigna interpretatione haberi poterit obligatio legis tanquam suspensa, usquedum res componatur. Si e contra, lex absolute et pro semper, sine ullo ad Principem recursu, a majore et saniore populi parte rejiciatur, peccant non acceptantes, quoadusque lex fuerit per legitimam desuetudinem abrogata: non enim ab eorum voluntate pendet ut lex obliget vel non obliget, secluso tamen casu, quo lex idéo non acceptatur quia intrinseco aliquo vitio laborat. Interim minor pars, quæ parata est ad legem observan­ dam statim ac a majori parte acceptabitur, probabilius non peccat, per se loquendo, dum ejus observationem omittit ; quia non censetur Princeps velle a paucioribus observari cum magno eorum incommodo, quod a pluribus non est acceptatum. — Cf. S. Alphons. nn. 137 et 139. — Suarez, lib. 3, cap. 19, η. 13. — Salmant. cap. 1, η. 107. Quær. 2°. An obliget lex in dubio an sit acceptata? Resp. Affirm., quia præsumi debet acceptata, nisi de con­ trario constet: Prœsumitur enim jactum, quod de jure faciendum erat, juxta regulam juris supra relatam, n. 66. — Cf. S. Alphons. n. 97. Quær. 3°. An Episcopi possint leges pontificias non admittere? Resp. . . . Negandum est. Etenim Episcopi licet principes sint in suis ecclesiis Romano tamen Pontifici, immediato Christi 88 TRACTATUS III.—DE LED I BUS. Vicario in terris totiusque Ecclesiæ capiti et gubernatori, sub­ jiciuntur. Ei igitur parere debent et sic exemplum obedientiæ propriis subditis præbere, legem pontificiam promulgando et ejus observantiam in dioecesi sua procurando. Excipe tamen si graves obstant rationes: tunc enim non tantum possunt sed debent Episcopi has rationes S. Sedi exponere, deinde vero ejus definitioni acquiescere tenebuntur. Vide Bened. XIV, de Synod diaces. lib. 9, c. 8. CAPUT VII DE OBLIGATIONE LEGIS Obligatio legis duplici modo potest considerari, scilicet in se ipsa, et quoad satisfactionem; de utroque hic breviter dicetur. ARTICULUS i DE IPSA VI OBLIGATIONIS 86. Dico 1°. Lex qualibet veram inducit obligationem, saltem ad poenam; in hoc enim a consilio lex differt, quod hanc impune pro lubito suo posthabere subditus non possit. Dico 2°. Lex humana qualibet in conscientia coram Deo per se obligare potest; ratio est, quia superiores a Deo constituti sunt cum potestate præcipiendi. Hinc ait Apostolus, Rom. xiii, 2: “Qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit. Qui autem re­ sistunt, ipsi sibi damnationem acquirunt.” Dico 3°. Lex obligat sub gravi aut sub levi pro gravitate ma­ teria aut circumstantiarum, vel finis a superiore specialiter intenti. Lex autem affirmativa obligat semper, sed non pro semper; lex negativa vero obligat tum semper, tum pro semper, id est pro singulis momentis. Dico 4°. Lex divina positiva et humana non obligant generatim cum incommodo valde gravi, seu cum gravi nocumento, quod per accidens observationi legis conjunctum sit. Constat ex jure naturali et canonico, ex praxi Ecclesiæ, et consensu omnium. Dico 5°. Leges, etiam irritantes et inhabilitantes, in dubio iuris non urgent; in dubio autem facti potest Ordinarius in eis dis­ pensare, dummodo agatur de legibus in quibus Romanus Pontifex dispensare solet (Can. 15). PARS 1. CAP. VII—DE OBLIGATIONE LEGIS. 89 QUÆSITA 87. Quær. 1°. teria gravi? An legislator possit prœdpere sub levi in ma­ Resp. Affirm., saltem probabilius, quia quantitas obliga­ tionis pendet ab ejus voluntate, sicut lex ipsa. Nequii tamen obligare sub gravi in materia levi, quia tunc deesset proportio; nisi materia levis quidem in se, gravis evadat ratione finis vel circumstantiarum. — Cf. S. Alphons. n. 143. Quær. 2°. Quœnam materia legis censenda sit gravis vel levis? Resp. Colligendum id est 1°. ex verbis ipsis legis; 2°. ex gravitate pœnæ inflictae; 3°. ex interpretatione ipsius; 4°. ex ejus objecto, fine et circumstantiis. Sic, v. gr., grave est pro celebrante Missam, si omittat infundere in calicem aliquot guttulas aquae; leve erit, si die jejunii unciam panis manduces extra refectionem' — Cf. S. Alphons. n. 144. — Lacroix, n. 663. Quær. 3°. An gravis sit violatio legis in re levi ex contemptu? Resp. Affirm., si contemptus afficiat directe legislatorem formaliter talem, quia contemnitur ipsa auctorias, ex qua leges vim obtinent. At peccatum grave non erit, si contemptus respiciat tantum materiam ut levem in se, aut si quis legem transgrediatur ex incuria, ira, aut alia ejusmodi causa. — Cf. S. Alphons. n. 142. Quær. 4. An lex in praesumptione fundata semper obliget? Resp. Leges latae ad praecavendum periculum generale, urgent, etiamsi in casu peculiari periculum non adsit (Can. 21). Lex autem fundata in praesumptione facti non obligat, si factum revera non subsistat, quia praesumptio cedit veritati. — Cf. S. Alphons. nn. 100, 150. ARTICULUS II DE MODO SATISFACIENDI OBLIGATIONI LEGIS PRINCIPIUM 88. Quamvis ad satisfaciendum legi non requiratur intentio implendi praeceptum, et mullo minus intentio oblinendi finem prae­ cepti; requiritur tamen intentio faciendi id quod praecipitur, si lex est affirmativa, non autem si est negativa, vel affirmativa qui­ 90 ______________ TRACTATUS III,—DE LEGIBUS.___________________ dem, sed hujusmodi ut per eam simplex effectus alicujus actionis, non autem actio ipsa intendatur. Ratio primi est, quia ad satis­ faciendum sufficit obedientia materialis, ut loquuntur theologi, scilicet ponere actionem quæ præcipitur. Ratio secundi, tum quia, ut fert axioma desumptum ex Angelico Doctore: Finis præcepti non cadit sub præcepto; tum quia per simplicem adimple­ tionem præcepti sufficienter obtinetur finis a legislatore intentus. Ratio autem tertii est, quia cum lex imponatur hominibus, ipsius impletio debet esse actio humana. Demum, ratio quarti et quinti, quia tunc legislator non intendit nisi vel omissionem operis, vel materialem tantum positionem effectus, v. gr., restitutionem, quam ille etiam qui dormit valet facere. — Cf. S. Thom. 1-2, q. 100, art. 9. — S. Alphons. nn. 162, 163, 164 et 165. 89. Resolves. — 1°. Satisfacit, qui audit Missam, ignorans il­ lam hac die esse præceptam, vel qui cognoscit quidem obligatio­ nem, sed intendit tantum hic et nunc devotioni satisfacere, cum proposito aliam Missam audiendi. 2°. Non vero satisfacit, qui opus voti vel juramenti ponit, intendendo expresse non satisfacere; nam a promittentis volun­ tate pendet, ut talis obligatio maneat. 3°. Non satisfacit, qui omnino coactus Missæ interest; talis enim actus, ob defectum voluntatis, non est humanus. Secus, si metu tantum quis inducatur, ut, v. gr., famulus metu domini, puer metu matris, etc. 4°. Satisfacit qui peccat in ipsa adimpletione legis, modo actus sit honestus in se et tantum malus ex circumstantia extrinseca, ita ut substantia rei præceptæ ponatur; quia prœceptum imperat solam actus substantium, non autem modum. Hinc satisfacit, qui dum Missam audit cogitationibus vanæ gloriæ vel luxuriæ occu­ patur. Non satisfit tamen præcepto confessionis vel communi­ onis, per confessionem vel communionem sacrilegam, quia tunc ipsa substantia actus præcepti, id est, confessio peccatorum deletiva, vel communio, quæ spiritualité! pascat animam, non ponitur. Constat etiam ex prop. 14 damnata ab Alex. VII: “Qui facit con­ fessionem voluntarie nullam, satisfacit præcepto Ecclesiæ,” — et ex prop. 55 damnata ab Innocent. XI: “Præcepto communio­ nis annuæ satisfit per sacrilegam Domini manducationem.” — Cf. S. Alphons. ibid.—Vide Can. 861, 907. QUÆSITA 90. Quær. 1°. sint? An plura præcepta unico actu adimpleri pos­ PARS I. CAP. VIL—DE OBLIGATIONE LEGIS. 91 Resp. Affirm., si præcepta hæc cadant in eamdem materiam ob idemque motivum intrinsecum, ut jejunium vigiliæ incidens in quatuor tempora; secus autem, si cadant in eamdem quidem materiam, sed ob motivum diversum, ut jejunium ex poenitentia, et ex lege ecclesiastica debitum. — Cf. S. Alphons. n. 166. Quær. 2°. An diversa præcepta diversis actibus simul adimpleri possint? Resp. Affirm., si actus isti sint sociabiles, id est, si tales poni possint, quales exiguntur, quia tunc totum ponitur, quod exigitur. Sic potes inter audiendam Missam recitare Horas canonicas vel exsolvere injunctam pœnitentiajn, etc. — Cf. S. Alphons. n. 166. Quær. 3°. An cessat obligatio, cui tempore determinato non fuerit satisfactum? Resp. Affirm., si determinatio temporis facta fuerit ad finiendam obligationem. Sic, v. gr., si non jejunasti die vigiliæ, peccasti quidem, sed a lege liberaris: quia jejunium est onus diei ipsi affixum. Secus vero dicendum si tempus non fuerit determinatum, nisi ad sollicitandam seu urgendam obligationem. Sic non liberatur ab obligatione suscipiendi Eucharistiam qui tempore paschali illam non suscepit. — Cf. S. Alphons. de secundo prœc. Decal, η. 220; et de Euchar. n. 297. Vide infra n. 342. Q. 1. —Cf. Can. 859, §4. Quær. 4°. Quid agendum in concursu duorum prœccptorum insociabilium? Resp. Servandum est majus prœ minori, quod tunc obligare desinit. Praeceptum autem naturale præcepto mere positivo prævalet, divinum præceptum prævalet humano, ecclesiasticum civili, etc. Resolves. 1°. Si debeas 100 nummos Titio, tuque voveas restituere, uno actu satisfacis duabus obligationibus, scilicet, justitiæ et voti. Item Sacerdos beneficiatus vovens fideliter recitare Horas, triplici obligationi unica recitatione satisfacit. 2°. Si ex voto et ex poenitentia a confessario imposita tene­ aris audire Sacrum, non satisfacis utrique obligationi, si unico sacro die Dominica intersis. Excipe nisi confessorius opus alias præceptum injungat. 3°. Nec potes plures Missas tibi a confessario impositas audire simul, dum simul in pluribus altaribus celebrantur, quia talis non præsumenda est fuisse intentio confessarii. 92 TRACTATUS III.—DE LEGIBUS. 4°. Qui tenetur audire Missam singulis diebus ex poenitentia per unum mensem, satisfacit unam audiendo die Dominica; quia rationabiliter praesumitur, confessarium noluisse poenitentem obli­ gare ad duas Missas eodem die audiendas, nisi id expresserit. — S. Alph. Hom. Apost. n. 31. CAPUT VIII DE CAUSIS A LEGE DEOBLIGANTIBUS 91. Causæ deobligantes sunt vel eximentes vel impedientes. Priores eae sunt, quae subditum totaliter subtrahunt a dominio legis, v. gr., si quis extra locum, quem lex afficit, se recipiat. Posteriores vero eae sunt, quae subditum sub lege remanentem ab ejus impletione impediunt seu excusant. — Praeterea tum priores tum posteriores apponi possunt directe vel indirecte, prout scilicet agentem movet aut finis sese legi subtrahendi, aut alia causa; proxime vel remote, prout lex urget aut brevi, aut solum post notabile temporis intervallum. 92. Dico 1°. Causæ eximentes totaliter liberant a legis obli­ gatione; nemo enim præceptum imponere potest homini non sibi subjecto. Porro ubi adest causa aliqua eximens, ille, qui legi sub­ jiciebatur, cessat esse eidem legi subditus vel ratione territorii, a quo abest, vel ratione privilegii. — Cf. S. Alphons. n. 156. Dico 2°. Impotentia physica, quamvis non eximat, semper ab observanda lege excusat, ut habet pervulgatum axioma: Ad im­ possibile nemo tenetur. Excusat itidem impotentia moralis, quia non censetur legislator obligationem urgere cum tanto incommodo, juxta communem Doctorum interpretationem: hæc est ratio, cur metus gravis, secluso damno societatis aut religionis, a lege humana excusat. — Cf. S. Alphons. n. 165; et Hom. Ap. n. 44. QUÆSITA 93. Quær. 1°. An semper liceat etiam directe et proxime ap­ ponere causas eximentes'? Resp. Affirm., et ratio est, quia lex per se non facit aliquem sibi subditum esse, sed fertur potius in eum qui jam est subdi­ tus; ideoque, saltem per se loquendo, neminem obligat ut sibi sit aut maneat subditus, sed potius obligat eum qui est et manet subditus ad sui observationem. Quare licet alicui extra dioecesim pergere ad peccata reservata confitenda. Quævis enim PAILS I. CAP. VIII.—DE CAUSIS A LEGE DEOBLIG ANTI BUS. 93 reservatio omni vi caret extra territorium reservantis, etiamsi dumtaxat ad absolutionem obtinendam pœnitens ex eo deces­ serit (Can. 900, § 3). — Cf. S. Alphons. ibid. — Baller, not. (a) p. 97. Quær. 2°. An idem dicendum sit de appositione causarum impedientium? Resp. Certum est nunquam licere eas directe apponere, et ratio est, quia quousque legi quis subjacet, non potest velle eam infringere, quin talis voluntas sit ipsiusmet legis violatio. Imo r.e indirecte quidem causas proxime impedientes apponere licebit, nisi proportionata adsit aliunde necessitas. Ratio est, quia lex proxime urgens ligat proxime voluntatem, et eam adstringit ad adhibenda media necessaria, ne ipsa violetur, atque adeo ad impedimenta non injicienda. — Verum probabilius licet, etiam sine ratione, causas apponere remote impedientes; quia non censetur legislator velle libertatem adeo coarctare. Esset enim onus nimis grave, si quisque, multo ante obligationem legis, ad omnia opera cum illa obligatione insociabilia derelin­ quenda, tempusque obligationis exspectandum adstringeretur. — Cf. Suarez, de Peccatis, disp. 3, sect. 4, n. 10. Quando autem causa censenda sit impediens proxime, quando tantum remote, norma quapiam generali statui vix, aut ne vix quidem potest. Et remote quidem impediens fere haberi solet quæ tempus præcepti implendi aliquot dierum spatio præcedit; at præ oculis semper habenda erunt tum mens legislatoris ac rei præceptæ gravitas, tum etiam prudentium judicium ac proborum praxis. — Cf. Sanchez, In Decal, lib. 1, cap. 15, η. 4. Quær. 3°. An teneatur ad partem qui ad totum est impotens? Resp. Affirm., quando materia legis est divisibilis, et in singulis partibus remanet ratio præcepti. Quare sicut qui non potest jejunare die jejunii'simul et abstinentiæ, debet abstinere si possit; ita qui vovit piam peregrinationem, nec valet totum iter complere, illud inchoare non tenetur. — Cf. S. Alphons. Hom. Ap. n. 45. Resolves 1°. Peccat qui die jejunii sine justa causa laborem aliquem assumit, quo impotens ad jejunandum fiat. Ratio est quia lex proxime urgens exposcit ne sine justa causa obex illi implendæ apponatur. — S. Lig. Hom. Ap. n. 20. 2°. Non peccat contra præceptum audiendi sacrum, qui iter ingreditur prævidens fore ut sequenti die Dominica sacrum audire non possit. Non excusatur tamen, qui id faciat præcepto saltem 94 TRACTATUS III.—DE LEGIBUS. moraliter jam urgente, nempe aut eodem die festo aut una alterave ante hora; nisi aliqua justa causa intercedat. 3°. Multo facilius potest permitti ut apponatur indirecte causa, si est quæstio de una alterave omissione, puta Missæ, quam de continua. Spectanda est igitur vis et rigor præcepti: nam quædam facilius benignam admittunt interpretationem et ideo causis minoribus ad excusandum indigent; e contra alia dif­ ficilius et nonnisi ob graviores causas urgere desinunt. “ Ita v. gr., cum gravior sit obligatio justitiae quam fidelitatis aut obedientiæ, gravior causa requiritur ut impotentem te reddas ad solvendum pretium rei emptæ, quam ad implendam gratuitam promissionem: gravior obligatio efficiendi ne impediaris v. gr., ab exsequendo tuo munere ludi magistri, medici, judicis, quam si agatur de sola Missæ aut jejunii omissione.” — Baller. Op. Mor. v. 1, n. 264.— Spectanda necessitas aut utilitas impedimenti. Res est evidens: consideres, puta, necessitatem et evidentem utilitatem ex itinere aliquo voluptuario semel aut bis inito, durante æstate, ab iis nostris operariis qui per integram hebdomadam multas horas quotidie laborare debent. Profecto Mater Ecclesia hos non increpabit si adeo raro Missam omittant. Vel consideres pauper­ culam aliquam vetulam quæ in aliquo angulo merces vendit die Dominica aliis pauperibus qui parvas suas emptiones nonnisi ista die sat commode facere queunt. Spectandum etiam an proxime vel remote præceptum impleri impediat. Et hinc gra­ vior causa requiritur ut quis licite impedimentum ponat quo propinquius urget lex. Tandem videndum “ an impedimentum per se et intrinsecus materiam præcepti attineat vel per accidens tantum: v. g. breviarium ad recitandum officium,” vel bona valetudo respectu ejusdem. Sanchez, Moral, lib. 1, cp. 15, η. 4. Hæc omnia debent considerari, et ita in diversis legibus diver­ sum erit judicium. — Cf. Sanchez et Baller. 1. c. CAPUT IX DE INTERPRETATIONE LEGIS ET EPIKEIA 94. Interpretatio legis est explicatio sensus a legislatore intenti, quando hic obscurior vel ambiguus esse videtur, et multipliciter distinguitur, nam: 1°. Ratione subjecti vel causœ, alia est authentica, alia usualis et alia doctrinalis, prout fit vel ipso superiore aut ab aliis, qui ejus­ dem potestatem participant, vel a consuetudine, vel a viris doctis. PARS I. CAP. IX—DE INTERPRETATIONE LEGIS ET EPIKEIA. 95 2°. Ratione modi est vel stricta vel lata. Prima rigorose servat verborum proprietatem, ut, v. gr., si per vocem filius intelligatur tantum persona generata; altera benigniorem admittit sensum, ut si eadem vox filius extendatur ad personam adoptatam. 3°. Ratione modi iterum, est vel comprehensiva vel extensiva. Prima sumit verba prout sonant, et ea explicat, vel late vel stricte, prout nuper dictum est; altera autem verbis appingit alium sensum præter naturalem, v. gr., si sub nomine pains intelligatur etiam avus, et sub nomine mortis, career perpetuus. 95. Epikeia autem est exceptio casus ob circumstantias, ex quibus certo vel saltem probabiliter judicatur, legislatorem no­ luisse illum casum sub lege comprehendi. Hinc differt ab inter­ pretatione, quia non agit de explicanda lege obscura, sed de non applicanda lege aliunde clara alicui casui in particulari. — Cf. S. Thoin. 1-2, q. 96, art. 6, et 2-2, q. 120, art. 1. — S. Alphons. n. 201; et Horn. Ap. n. 77. 96. Dico 1°. § 1. Leges authentice interpretatur legislator eiusve successor et is cui potestas interpretandi fuerit ab eisdem commissa. § 2. Interpretatio authentica, per modum legis exhibita, ean­ dem vim habet ac lex ipsa; et si verba legis in se certa declaret tantum, promulgatione non eget et valet retrorsum; si legem coarctet vel extendat aut dubiam explicet, non retrotrahitur et debet promulgari. § 3. Data autem per modum sententiæ iudicialis aut rescripti in re peculiari, vim legis non habet et ligat tantum personas atque afficit res pro quibus data est (Can. 17). Dico 2°. Interpretatio usualis pariter vim legis habet, et authenticæ accedit, dummodo consuetudo sit legitima, publica et uni­ versalis. Ratio est, quia tunc habetur consensus legislatoris; unde dicitur oonsuetudinem esse optimam legum interpretem. Dico 3°. Interpretatio doctrinalis non habet vim legis, cum non procedat a potestate legislativa; habet tamen plus vel minus pon­ deris juxta numerum et auctoritatem Doctorum, et praesertim eorum rationes. Ut interpretatio doctrinalis recte fiat, attendendæ sunt sequentes regulæ. la. Leges ecclesiasticæ intelligendæ sunt secundum propriam verborum significationem in textu et contextu consideratam; quæ si dubia et obscura manserit, ad locos Codicis parallelos, si qui sint, ad legis finem ac circumstantias et ad mentem legisla­ toris est recurrendum (Can. 18). 96 TRACTATUS III.—DE LEGIBUS. 2a. Leges quæ poenam statuunt, aut liberum iurium exercitium coarctant, aut exceptionem a lege continent, strictæ subsunt inter­ pretationi (Can. 19). 3a. Si certa de re desit expressum præscriptum legis sive generalis sive particularis, norma sumenda est, nisi agatur de poenis applicandis, a legibus latis in similibus; a generalibus juris principiis cum æquitate canonica servatis; a stylo et praxi Curiæ Romanæ; a communi constantique sententia doctorum (Can. 20). Lex vero favorabilis amplam poscit interpretationem. — Cf. S. Alphons. n. 200. — Scav. n. 260. — Kenrick, n. 32, QUÆSITA 97. Quær. 1°. An fieri debeat extensio a casu ad casum quando occurrit eadem adaequata ratio? Resp. Affirm., et ratio desumitur ex illo trito principio: Ubi eadem est ratio, ibi eadem currit legis dispositio. Tunc autem currit eadem adaequata ratio, quando, nisi lex extenderetur, legislator argui posset de injustitia vel imprudentia; ac proinde casus non expressus potius dici debet comprehensus in lege, quam lex extendi ad illum. Hoc autem habetur in sequentibus; 1°. in correlativis, ut sponsus et sponsa; 2°. in cequiparatis, ut ova et lacticinia relate ad legem abstinentiae; 3°. in connexis, ut sunt Diaconus et Subdiaconus; 4°. in contentis, ut sunt potestas testandi et potestas faciendi legata. — Cf. S. Alphons. ibid. — Scav. n. 261. Ast negative est respondendum si agatur de poenis: ita Can. 2219, § 3: Non licet poenam de persona ad personam vel de casu ad casum producere, quamvis par adsit ratio imo gravior, salvo tamen praescripto Can. 2231, juxta quem concurrentes æque cul­ pabiles eadem poena plectuntur, licet unus tantum nominetur. Quær. 2°. Quœnam subsunt strictæ interpretationi? Resp. Leges quæ poenam statuunt aut liberum jurium exer­ citium coarctant, aut exceptionem a lege continent; in dubio rescripta quæ ad lites referuntur, vel jura aliis quæsita lædunt, vel adversantur legi in commodum privatorum, vel denique impetrata fuerunt ad beneficii ecclesiastici assecutionem, strictam interpretationem recipiunt. Cf. Can. 19, 50. PARS I. CAP. X. — DE DISPENSATIONE LEGIS. 97 CAPUT X DE DISPENSATIONE LEGIS 98. Dispensatio est legitima relaxatio obligationis a lege pro­ venientis, pro aliquo casu particulari; ac proinde differt tum ab epikeia, tum a cessatione legis. — Dispensatio esse potest: 1°. licita vel illicita, prout fit justa de causa vel non; 2°. valida vel invalida, prout vel eximit a legis observatione vel non eximit; 3°. absoluta vel conditionata, prout simpliciter vel adjecta aliqua conditione conceditur; 4°. subreptitia vel obreptitia, prout tacetur in petitione aliquid manifestandum vel e contrario aliquid falsum asseritur. ARTICULUS I DE POTESTATE DISPENSANDI Dispensatio, seu legis in casu speciali relaxatio, concedi potest a conditore legis, ab eius successore vel Superiore, nec non ab illo cui iidem facultatem dispensandi concesserint (Can. 80). 99. Dico 1°. Legislator dispensare potest: 1°. in legibus suis, quia tantam habet potestatem ad solvendum, quantam habet ad ligandum; 2°. in legibus praedecessorum suorum, quia pari cum iis gaudet potestate; 3°. in legibus suorum inferiorum, quia hi ab ipso potestatem aut certe ipsi subordinatam illam habent. Dico 2°. Inferior non potest dispensare in legibus superioris sui, nisi ex potestate delegata, et in quantum ipsi delegatum est vel ab ipso superiore, vel a jure, vel a consuetudine. Ratio est, quia repugnat inferiorem gaudere auctoritate in legem sui superioris. QUÆSITA 100. Quær. 1°. An Papa dispensare possit in lege divina? Resp. Hac de re valde controvertitur apud theologos; sed controversia ista mere speculativa est, et potius ad modum lo­ quendi pertinet, an scilicet adhibenda sit necne vox dispensa­ tionis. Nam quod, interveniente ex justa causa pontificia auctoritate, tolli possit vinculum quod juris divini dicitur, utraque dissidentium pars æque consentit. — Cf. S. Thom. 2-2, q. 88, art. 12. — S. Alphons. n. 189; et Horn. Ap. n. 56. — Baller, not. (a) p. 101. Quær. 2°. In quibusnam legibus dispensare possit Episcopus? Resp. Episcopi aliique locorum Ordinarii dispensare valent in legibus diœcesanis, et in legibus Concilii provincialis ac plenarii ad normam can. 291, § 2, non vero in legibus quas speciatim tulerit Romanus Pontifex pro illo peculiari territorio, 98 TRACTATUS III—DE LEGIBUS. nisi ad normam can. 81 (Can. 82). Ordinarius potest dispen­ sare in legibus etiam irritantibus et inhabilitantibus in dubio facti, dummodo agatur de legibus in quibus Romanus Pontifex solet dispensare. — Cf. Can. 15. A generalibus Ecclesiæ legi­ bus Ordinarii infra Romanum Pontificem dispensare nequeunt, ne in casu quidem peculiari, nisi hæc potestas eisdem fuerit explicite vel implicite concessa, aut nisi difficilis sit recursus ad Sanctam Sedem et simul in mora sit periculum gravis damni, et de dispensatione agatur quæ a Sede Apostolica concedi solet (Can. 81 )J Quær. 3°. An Episcopus dispensare possit cum peregrinis in votis, juramentis et communibus Ecclesiæ præceptis? Resp. Affirm., uti constat ex canonibus 1245 pro observantia festorum, abstinentiae et jejunii; 1313 pro votis; 1320 pro jure­ jurando— Cf. S. Alphons. n. 158. — Baller, not. (c) p. 101. Quær. 4°. An Parochi in aliquibus dispensare valeant? Resp. Parochi nec a lege generali nec a lege peculiari dispensare valent, nisi hæc potestas expresse eisdem concessa sit (Can. 83). Quæ quidem potestas ex jure concessa est in casibus singu­ laribus et justa de causa tum relate ad subditos etiam absentes tum relate ad peregrinos præsentes in suo territorio pro obser­ vantia festorum, abstinentiae et jejunii. — Cf. Can. 1245. § 1; Can. 1044. Quær. 5°. An superior dispensare possit cum semetipso? Resp. Affirm., si sit primarius; imo et secundarius, si habeat facultatem generalem dispensandi cum aliis. — Cf. S. Alphons. Horn. Ap. n. 64. Quær. 6°. An delegatus subdelegare possit? Resp. § 2. Potestas iurisdictionis ab Apostolica Sede dele­ gata subdelegari potest sive ad actum, sive etiam habitualiter, nisi electa fuerit industria personæ aut subdelegatio prohibita. § 3. Potestas delegata ad universitatem negotiorum ab eo qui infra Romanum Pontificem habet ordinariam potestatem, potest in singulis casibus subdelegari. § 4. In aliis casibus potestas iurisdictionis delegata sub­ delegari potest tantummodo ex concessione expresse facta, sed articulum aliquem non iurisdictionalem etiam sine expressa commissione iudices delegati possunt subdelegare. 1 Cf. Addenda, p. 1087, n. 5. PARS I. CAP. X.—DE DISPENSATIONE LEGIS. 99 § 5. Nulla subdelegata potestas potest iterum subdelegari, nisi id expresse concessum fuerit (Can. 199). Quoad §2. ita C. 43 de officio et potestate delegati, 1, 29: “ Is autem, cui injungitur, ut personaliter negotium exsequatur, potest, dummodo partes consentiant, hoc aliis delegare; præterquam si inquisitionem fieri, vel ecclesiis de prælatis vel aliis ministris provideri, mandaremus; cum in his omnibus casibus industriam et fidem personae, cui talia committimus, eligere videamur.” Cf. S. Alphons. n. 193; et de Sacr. Pœnit. n. 566. ARTICULUS II DE CAUSIS AD DISPENSANDUM REQUISITIS 101. Dico 1°. Ad liceitatem dispensationis semper aliqua causa requiritur. Ratio est, quia secus superior non erit fidelis dis­ pensator. Idcirco peccat etiam qui in tali casu dispensationem petit; inducit enim dispensatorem ad rem illicitam, atque adeo peccat eodem peccati genere in petendo, ac legislator in conce­ dendo. — Cf. S. Thom. 1-2, q. 97, art. 4. Dico 2°. Ad validitatetn vero nulla causa requiritur ex parte concedentis, si dispenset in sua aut in inferioris lege. Ratio est. quia ille qui potest ligare, etiam solvere potest; secus autem, si in lege sui superioris dispenset, quia non præsumitur accepisse potestatem temere dispensandi. Dico 3°. Ad validitatem ex parte petentis, requiritur ut nulla sit in petitione obreptio aut subreptio essentialis, seu quæ cadat in causam motivam, quia superior non dispensat nisi sub tacita con­ ditione, scilicet, si preces veritate nitantur. De dispensationibus matrimonialibus pontificiis minoris gradus videas infra n. 921. — Cf. S. Alphons. n. 185. Tria hæc dicta jam confirmantur canone 84: § 1. A lege ecclesiastica ne dispensetur sine iusta et rationa­ bili causa, habita ratione gravitatis legis a qua dispensatur; alias dispensatio ab inferiore data illicita et invalida est. § 2. Dispensatio in dubio de sufficientia causæ licite petitur et potest licite et valide concedi (Can. 84). QUÆSITA 102. Quær. 1°. causa in re gravi? An peccet graviter superior dispensans sine 100 TRACTATUS Ill.—DE LEGIBUS. Resp. Neg., probabiliter per se, quoad legislatorem; quia, præciso scandalo vel aliorum damno, gravis non orietur deordinatio in re publica, propterea quod unus aut alter ex dis­ pensatione legem non observet; secus vero dicendum quoad inferiorem, quia non censetur delegatus ad dispensandum nisi justa de causa: atque adeo si aliter faciat, graviter concessa sibi potestate abutitur, et admittit culpam ex genere suo gra­ vem. — Cf. S. Alphons. nn. 178-180. Quær. 2°. An liceat petere vel concedere dispensationem in dubio, an causa sufficiat? Resp. Affirm., ad utrumque; ut patet ex modo citato ca­ none 84, § 2. — Cf. S. Alphons. n. 187. 103. Resolves. — 1°. Vaiei dispensatio ex justa causa con­ cessa alicui improbo, quem probum reputavit superior, etsi, cog­ nita improbitate, non fuisset dispensaturus; ratio, quia probitas non reputatur causa motiva, sed mere impulsiva. Excipe, nisi quis motus fuerit ob probitatem. 2°. Valet dispensatio, licet piures causæ falsæ, etiam motivæ per se, cum causis veris et sufficientibus expositæ sint; quia ubi causa aliqua motiva vera adest, sufficiens suppetit dispensationis fundamentum. 3°. Valet dispensatio concessa a superiore, licet ab inferiore jam fuerit negata, nec hujus negationis mentio fiat. 4°. Valet dispensatio pro aliquo inscio aut etiam invito obtenta, quando necessitas hoc exigat. — Cf. S. Alphons. n. 18(5. ARTICULUS III DE CESSATIONE DISPENSATIONIS 104. Dico 1°. Dispensatio quæ tractum habet successivum, cessat iisdem modis quibus privilegium, nec non certa ac totali cessatione causæ motivæ (Can. 86). Tractum habet successivum dispensatio quæ est virtute multiplex, ut in jejunio quadrigesimali, et singulis, ut ita dicam, diebus renovata. Dispensatio quat non habet tractum successivum, sed indivi­ sibilem effectum, ex. gr. tollendi inhabilitatem vel impedimentum, absolute censetur concessa et perpetua aestimatur, nec cessat, ut prior dispensatio. Dico 2°. Dispensatio omnino cessat, accedente revocatione ex­ pressa superioris, quia obligatio vel deobligatio a superioris volun­ tate pendet. Illicita tamen foret revocatio sine justa causa. — PARS I. CAP. XL—DE CESSATIONE LEGIS. 101 Non cessat autem ob revocationem inferioris sine justa causa, quia revocandi facultas non est in ejus arbitraria potestate. — Cf. S. Alphons. n. 197. — Nec cessat, si revocatio fiat etiam ex justa causa a delegato ad particularem dispensationem: quia ipsius potestas delegata post concessam dispensationem exstinguitur. Cessat autem, si inferior Prælatus ex jure ordinario aut ex delega­ tione ad universalitatem causarum dispensationem concessit eamque ex justa causa revocavit: quia potestas ipsius post concessionem factam non aufertur. —Cf. Wernz, Jus Decret, v. 1, n. 126. Dico 3°. Cessat etiam dispensatio per renuntiationem; sed ad hujus validitatem requiritur acceptatio superioris; quia solus su­ perior voluntatem ligare potest, sicut et a legis vinculo solvere. — Cf. S. Alphons. n. 198. Dispensatio non cessat non usu, aut usu contrario, aut nova dispensatione, aut discessu ex territorio concedentis dispensationem perpetuam. CAPUT XI DE CESSATIONE LEGIS 105. Dico. Lex variis modis cessare potest, scilicet: 1°. per abrogationem vel derogationem, prout omnino, aut tantum ex parte aboletur: quemadmodum enim superior legem ferre, sic eamdem vel tollere vel coarctare potest; 2°. per cessationem causæ motivæ adæquatœ, seu finis totalis, ob quem lata est respectu totius com­ munitatis; cessante enim causa legis, eam urgere legislator ra­ tionabiliter nequit; 3°. per desuetudinem, seu per consuetudinem contrariam debitis vestitam conditionibus; tunc enim superioris consensus saltem legalis accedit. — Ita communissime. Lex posterior, a competenti auctoritate lata, obrogat priori, si id expresse edicat, aut sit illi directe contraria, aut totam de integro ordinet legis prioris materiam; sed firmo præscripto can. 6, η. 1, lex generalis nullatenus derogat locorum specialium et personarum singularium statutis, nisi aliud in ipsa expresse caveatur (Can. 22). In dubio revocatio legis præexsistentis non præsumitur, sed leges posteriores ad priores trahendæ sunt et his, quantum fieri possit, conciliandae (Can. 23). 106. Quæres. An cesset lex, cessante causa finali, in casu particulari tantum, id est respectu aliquot personarum? Resp. Distinguendum est, si finis legis contrarie cesset, lex cessat; in eo enim casu legis observatio nociva aut justo diffi- 102 TRACTATUS III—DE LEGIBUS. cilior est: si vero negative tantum cesset, lex non cessat; nam finis logis adæquatus respicit ea quæ communiter contingunt, non vero casus particulares; non ergo hi obstant, quominus finis legis atque adeo lex ipsa perseveret. Hinc a bannorum proclamatione non eximuntur sponsi, etsi certo sciant nullum subesse matrimonio impedimentum. — Hæc sententia de obli­ gatione permanente, quando finis legis negative cessat, est certa et ab omnibus tenenda et sic Codex Juris Canonici de lege fundata in suppositione periculi : leges latœ ad praecavendum periculum generale urgent, etiamsi in casu particulari pericu­ lum non adsit. Can, 21, Notandum. — Præcepta, singulis data, eos quibus dantur, ubique urgent, sed iudicialiter urgeri nequeunt et cessant reso­ luto iure præcipientis, nisi per legitimum documentum aut cora: II duobus testibus imposita fuerint (Can. 24). PARS SECUNDA DE PRÆCIPUIS LEGUM SPECIEBUS CAPUT I DE LEGE NATURALI 107. Lex naturalis, juxta S. Thomam, est 11 participatio legis æternæ in rationali creatura.” Quam definitionem si paulo evol­ vas, dicere poteris legem naturalem esse — mandatum divinum necessarium, lumine naturali manifestatum, rectum ordinem con­ servari jubens, perturbari vetans. — Etenim existant relationes es­ sentiales hominis ad Deum, ad seipsum, ad proximum, quarum complexus constituit ordinem essentialem, ad quem servandum Deus non potest non obligare creaturam rationalem, quia secus sibi contradiceret. Quare auctor legis naturalis est Deus; sub­ jectum est creatura rationalis; prœco est lumen rationis; objectum quatenus lex est prohibens, sunt actiones intrinsece malæ, seu actiones quæ directe pessumdant illas relationes, quatenus vero est praeci­ piens, sunt actiones intrinsece bonœ. Illæ tamen singulis mo­ mentis cadunt sub præcepto, hæ tunc tantum cum, iis non positis, ordo ille essentialis violaretur. — Cf. S. Thom. 1-2, q. 91, art. 2. 108. Quæres. An objectum legis naturae interdum ignorari possit? PARS II. CAP. IL—DE LEGE DIVINA POSITIVA. 103 Resp. Primaria hujus legis principia, v. gr., bonum est faciendum, — malum est vitandum, — alteri ne feceris quod tibi fieri non vis, — a nemine ignorari possunt. Item conclusiones proximœ, ut sunt pleraque præcepta Decalogi, ignorari pariter nequeunt nisi vel raro vel aci breve tempus in rudibus et pueris. Verum ignorari possunt, et sæpe ignorantur conclusiones remotœ, ut patet ex tot controversiis quæ semper fuerunt inter Doctores agitatæ. — Cf. S. Thom. 1—2, q. 94, art. 4. — S. Alphons. nn. 170 et sea,; et de Conse, n. 8. CAPUT II DE LEGE DIVINA POSITIVA 109. Lex divina positiva duplex est, scilicet vetus et nova, et de utraque sufficiat hæc pauca animadvertere. I. Lex vetus, seu veteris Testamenti, continebat præcepta triplicis generis, scilicet: 1°. moralia, quæ spectabant rectitudinem moralem, et id statuebant quod lege naturali jam præscriptum erat, ut, v. gr., Decalogi præcepta; 2°. cærimonialia, quæ refere­ bantur ad Dei cultum, et statuebant cærimonias et sacrificia: 3°. judicialia, quæ ad politicam et oeconomicam administrationein seu ad rectam gubernationem populi pertinebant. Lex vetus a Christo abrogata fuit, ut pote “ posita donec veniret semen cui promiserat,” ut ait Apostolus, Galat. iii, 19. Præcepta vero moralia quæ in ea continebantur vigent vi legis naturalis et evangelicæ. II. Lex nova seu evangelica, quæ dicitur lex gratiæ vel liber­ tatis, vel novum Testamentum, continet documenta triplicis generis, scilicet: 1°. præcepta moralia, circa virtutes, præsertim theologicas; 2°. præcepta cærimonialia, circa sacramenta et Missæ sacrificium; 3°. mera consilia, sed magno præmio digna. Lex nova differt a lege veteri, præsertim in sequentibus: 1°. Vetus fuit umbra et figura; nova est lux et veritas. — 2°. Vetus, lex timoris erat; nova vero lex gratiæ et amoris est. Lex vetus dicitur imperfecta, non quidem in se, sed relative ad perfectiorem. Erat enim perfecta in se, cum Deum auc­ torem haberet, et Deus per illam attingeret scopum quem sibi præstituerat. Lex nova pro omnibus lata est, ideoque obligat omnes, quamvis ab ea observanda excusentur ii, ad quorum notitiam nondum per­ venit. Sic enim Christus, Matth. xxviii, 19, 20: ° Euntes ergo 104 TRACTATUS III,—DE LEGIBUS. docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, etc., do­ centes eos servare omnia quæcumque mandavi vobis.” CAPUT III DE LEGE ECCLESIASTICA 110. Lex ecclesiastica dicitur, quæ pro recta Ecclesiæ guber­ natione et æterna animarum salute a potestate ecclesiastica fertur. — Collectio autem variarum legum ecclesiasticarum jus canoni­ cum constituit. Corpus juris canonici sex constat partibus, tria volumina con­ stituentibus. Sunt autem: Decretum Gratiani, Decretales, Sextus, Clementinœ, Extravagantes Joannis XXII, et Extravagantes com­ munes. Igitur, I. Prima pais continet Decretum Gratiani sic dictum a Gratiano, monacho Bencdictino, collectum, et anno 1151 publicatum sub titulo: Con­ cordantia discordantium canonum. Opus distribuitur in tres alias partes, quarum prima de personis ecclesiasticis tractat, secunda de actionibus seu de materia et forma judiciorum, et tertia de rebus sacris. — Prima harum trium partium dividitur in centum et unam distinctiones, quæ subdividun­ tur in capita seu canones: sic indicari solent: cap. Jejunium 7, dist. 76; vel etiam: dist. 76, cap. 7. — Secunda autem pars dividitur in triginta et sex causas: causæ autem dividuntur in quæstiones, et quaestiones in capita. Citatur modo sequenti: cap. Qui viderit 13, quæst. 5, causa 32; vel, causa 32, q. 5, cap. 13. — Tractatus de Pœnilen. qui invenitur versus medium causæ 33, et septem habet distinctiones sic citatur: cap. Men­ suram 86, dist. 1, de Poenitentia; vel, de Poenitentia, dist. 1. cap. 86.— Tertia demum pars constat quinque distinctionibus, quæ in varia capita dividuntur. Citantur ita: cap. Est unitas 49, dist. 4, de Consecrat., vel, de Consecrat, dist. 4, cap. 49. Hæc enim pars de consecrat ione Ecclesiarum, altarium, etc. tractat. II. Secunda pars corporis juris continet Decretales a Gratiano omis­ sas, vel post ipsum editas a S. Raymundo de Penafort, Ordinis Prae­ dicatorum, jussu Gregorii IX collectas et anno 1230 publicatas. In quinque dividitur libros, qui habent titulos et capita; hoc autem modo citantur: cap. Pervenit 28, de Appellationibus; vel. Decretal, lib. 2, tit. 28, cap. 28. — Caput posteriori hoc modo indicatum multo facilius invenitur. 111. Tertia pars continet Sextum. — Sextus, vel liber sextus De­ cretalium, sic appellatur, quia quinque libris Decretalium Gregorii IX adjicitur, et Decretales a Gregorio IX usque ad Bonifacium VIII editas habet. Prodiit anno 1298 auctoritate Bonifacii VIII: dividitur in quinque libros, qui etiam habent titulos et capita. Eodem modo citatur, sed additur in Sexto, vel apud Bonifacium. PAILS II. CAP. III.—DE LEGE ECCLESIASTICA. 105 IV. Quarta pars continet Clementinas sic dictas a Clemente V, qui eas colligi jussit post Concilium Viennense, cui anno 1311 præfuit, et quæ nihil aliud sunt nisi Constitutiones ab ipso Clemente vel a concilio Vien­ nensi editæ. Eas Joannes XXII promulgavit anno 1317 in quinque libris, qui non secus ac Decretales et Sextus, titulis et capitibus constant. Eodem modo pariter citantur, sed additur in Clementinis. V. Quinta pars continet Extravagantes Joannis XXII, seu Consti­ tutiones, (pias ipse prioribus annis pontificatus sui edidit. Sic vocantur, quia extra corpus juris hucusque collectum vagantur. Sic indicari solent: Exlrav. Joannis XXII, tit. 4, cap. I. VI. Sexta demum pars continet Extravagantes communes, quæ ita vocantur, quia a Joanne XXII et a pluribus aliis Pontificibus editæ sunt. Ipsæ etiam in quinque dividuntur libros, qui habent capita cum titulis, sed non numeratis. Sic ordinarie citantur: cap. l’as electionis, de Haere­ ticis, Exlravag. commun ib., vel Extrav. comm. lib. 5, de Haereticis, cap. 2. Aliæ Conciliorum Constantiensis et Tridentini, ac Pontificum Ro­ manorum Constitutiones postea editæ sunt, sed in corpus juris nondum fuerunt collectæ. Novus Codex Juris Canonici. . Pius X “statim ac Pontificatum sus­ cepit . . . consilium iniit universas Ecclesiæ leges ad hæc usque tempora editas lucido ordine in unum colligendi; amotis inde quæ abrogatæ jam essent aut obsoletæ, aliis, ubi opus esset, ad nostros præsentes mores opportunius accommodatis; aliis, etiam si quando necesse esse aut ex­ pedire videtur, ex novo constitutis.” Ita loquitur Summus Pontifex Benedictus XV de Decessore suo qui magno ausu novum Juris Canonici Codicem conficiendum curavit. Res erat jam diu in communibus desideratis, perardua, vix factu possibilis. Sed magnus ille Pius nihil quod Dei gloriam amplificaret, aversatus, operi manum admovit; sacrorum Antistites catholici orbis consuluit; Con­ silium sive Commissionem Pontificiam constituit quam penes erat totius negotii cura; huic consilio ex nonnullis S. R. E. Cardinalibus constanti præfuit ipse Pontifex; Consultores aliquos e viris canonici juris ac theologiæ peritissiinis elegerunt Patres Cardinales. Quamvis plurimi Ecclesiæ theologi se toto huic muneri codificationis tradidissent, gigantis instar inter omnes eminuit S. R. E. Cardinalis Petrus Gasparri, sidus novum scientiarum ecclesiasticarum, oculus consilii seu commissionis et cor operis universi. Cum codificatio ad finem vergeret, volumina diversorum libro­ rum in quibus impressa est, transmissa sunt ad Antistites, qui animad­ versiones suas Sedi Apostolicæ notas facerent. Has expandit Cardinalis Gasparri, ad Cardinales peculiaris Consilii detulit, qui examinarent quid esset in canonibus mutandum. Sed en fatalia mundum tempora ingressa sunt; Summus Pontifex lugens lugendus a toto orbe e vita excessit, vix non perfecto Codice. Ipsi suffectus gloriose regnans Benedictus XV, qui nihil non fecit ut finis negotio imponeretur. Tandem Codicem Pii X jussu digestum, duo­ decim ante annos inchoatum, Constitutione sua, Providentissima Mater Ecclesia, die festo Pentecostes anno 1917 his verbis promulgavit: “Itaque 106 TRACTATUS III.—DE LEGIBUS. invocato divinæ gratiæ auxilio, Beatorum Petri et Pauli Apostolorum auctoritate confisi, Motu proprio certa scientia atque Apostolicæ qua aucti sumus, potestatis plenitudine Constitutione hac Nostra, quam volumus perpetuo valituram, praesentem Codicem sic ut digestus est, promulgamus, vim legis posthac habere pro universa Ecclesia decernimus, jubemus.” Deinde decrevit eum vim obligandi habiturum a die decima nona men­ sis Maii anni millesimi nongentesimi duodevicesimi. Secretaria Status. — De Proscriptis aliquorum Codicis Canonum. — Episcopi aliive locorum Ordinarii complures a SS. D. N. Benedicto PP. XV demisse efflagitarunt ut, nulla interposita mora, vigere incipiant præscripta Codicis, i.e., quæ sequuntur: 1°. Canonis 859, §2; 2°. Canonis 1108, § 3; 3°. Canonis 1247, § 1 ; 4°. Canonum 1250, 1251, 1252, 1253, 1254. Beatissimus Pater, in audientia die 19 mensis augusti infrascripto Cardinali data, relatas preces benigne excipiens, decrevit, præscripta canonum, de quibus supra, ex hoc ipso die vim habere; prætereaque, Motu proprio, concessit ut S. R. E. Cardinales jam nunc omnibus ac singulis fruantur privilegiis quæ can., 239, § 1, 240, 600, η. 3, 1189, 1401, ejusdem Codicis describuntur. Quæ omnia promulgari jussit, contrariis quibuslibet minime obstantibus. Ex ædibus Vaticanis, die 20 mensis Augusti anni 1917. P. Card. Gasparri, a Secretis Status. Codex hic primus legum ecclesiasticarum jussu Summi Pontificis Pii X digestus, auctoritate Benedicti XV promulgatus, in quinque libros est divisus. Liber primus Normas Generales complectens, sex continet titulos, canones vero 1-86. Liber secundus, De Personis, tres continet partes: unam De clericis tum in genere tum in specie; alteram De religiosis; tertiam De laids; — pars prima duas habet sectiones, octo titulos, canones vero 108-486; huic parti praemittuntur canones 87107 circa varias qutestiones ad diversa genera personarum pertinentes. Libri secundi secunda p 1rs, De religiosis, novem continet titulos, canones vero 487-631. Ejusdem libri tertia pal's, De laids, duos continet titulos, canones vero 682-725. Liber tertius, De Rebus, sex continet partes; primam, De Sacramentis; alteram, De lods et tem­ poribus sacris; tertiam, De cultu divino; quartam, De magisterio ecclesi stico; quintam, De beneficiis aliisque institutis ecclcsiastids non collegial ibus; sextam, De b mis Ecclesiœ temporalibus. Libri tertii prima pars, De Sacramenis, octo continet titulos, canones vero 7311153; huic parti praemittuntur quinque canones de simonia, 726-730; pars secunda, Dc locis et temporibus sacris, duas continet sectiones, sex titulos, canones vero 1154-1254; pars tertia, De cultu divino, quinque habet titulos, canones vero 1255-1321; pare quarta, De magis crio ecclesias'ico, quinque continet titulos, canones vero 13221408; pars quinta, De beneficiis aliisque ins itu is ecclesi sticis non collegialibus, duos continet titulos, canones vero 1109-1494; pare sexta, De PARS II. CAP. III.—DE LEGE ECCLESIASTICA. 107 bonis Ecclesiœ temporalibus quatuor conti' et titulos, canones vero 14951551. Liber quartus, De Processibus, tres continet partes: unarm De judiciis; alteram De causis beatificalionis Servorum Dei et canonizat ioriis Beatorum; tertiam, De modo procedendi in nonnullis expediendis negotiis vel sanctionibus poenalibus applicandis. Prima pars, De judiciis, continet duas sectiones, viginti et unum titulos, canones vero 1556-1998; huic parti praemittuntur canones universaliores 1552-1555 De judiciis; pars secunda, De causis bealificalionis, etc., quinque continet titulos, canones vero 1999-2141; pars tertia, De modo procedendi, etc., septem continet titulos, canones vero 2142-2194. Liber quartus, De Delictis et Pœnis, tres continet partes: unam De delictis; alteram De pœnis; tertiam De pœnis in singula delicia. Prima pars tres continet titulos, canones vero 2195-2213; pars secunda duas continet sectiones, septem titulos, canones vero 22142313; pars tertia novem continet titulos, canones vero 2314-2414. Ad hunc Codicem melius intelligendum, interpretandum, applican­ dum inservient sequentes canones seu Normæ Generales. Quoniam autem iii ceterique ordinarie perspicui valde et breves sunt, eos, ut plurimum, citabimus ad verbum, ut cuivis in occurrente quaque quaestione pateat, quid jubeat lex, quibusque vocabulis exprimatur. Licet in Codice iuris canonici Ecclesiæ quoque Orientalis disciplina sæpe referatur, ipse tamen unam respicit Latinam Ecclesiam, neque Orientalem obligat, nisi de iis agatur, quæ ex ipsa rei natura etiam Ori­ entalem afficiunt (Can. 1). Codex, plerumque, nihil decernit de ritibus et cæremoniis quas liturgici libri, ab Ecclesia Latina probati, servandas præcipiunt in celebra­ tione sacrosancti Missæ sacrificii, in administratione Sacramentorum et Sacramentalium aliisque sacris peragendis. Quare omnes liturgicæ leges vim suam retinent, nisi earum aliqua in Codice expresse corrigatur (Can. 2). Codicis canones initas ab Apostolica Sede cum variis Nationibus conventiones nullatenus abrogant aut iis aliquid obrogant; eæ idcirco perinde ac in præsens vigere pergent, contrariis huius Codicis præscriptis minime obstantibus (Can. 3). Hæ igitur conventiones in pleno suo vigore permanent. Est quæstio de concordatis, igitur non de hac illave concessione huic illive nationi forte facta. Concordata vigent ac si Codex non esset. lura aliis quæsita, itemque privilegia atque indulta quæ, ab Apo­ stolica Sede ad hæc usque tempora personis sive physics sive moralibus concessa, in usu adhuc sunt nec revocata, integra manent, nisi huius Codicis canonibus expresse revocentur (Can. 4).1 Persona est sive physica sive moralis. Baptismate homo constituitur persona cum omnibus Christianorum juribus et officiis, nisi ad jura quod attinet obstet obex ecclesiasticæ communionis vinculum impediens vel lata ab Ecclesia censura; Catholica Ecclesia et Apostolica Sedes moralis personæ rationem habet ex ipsa ordinatione divina; ceteræ inferiores 1 Cf. Addenda, p. 1088, n. 6. 108 TRACTATUS III,—DE LEGIBUS. personae morales in Ecclesia eam sortiuntur sive ex ipso juris praescripto sive ex speciali competentis Superioris ecclesiastici concessione data per formale decretum ad finem religiosum vel caritativum. Privilegia, etc., his duabus personis a Sede Apostolica concessa, quæ in usu adhuc sunt, nec revocata, integra manent nisi expresse canonibus revocentur. Vigentes in praesens contra horum statuta canonum consuetudines sive universales sive particulares, si quidem ipsis canonibus expresse reprobentur, tanquam iuris corruptelae corrigantur, licet sint immemo­ rabiles, neve sinantur in posterum reviviscere; aliae, quæ quidem centenariæ sint et immemorabiles, tolerari poterunt, si Ordinarii pro locorum ac personarum adiunctis existiment eas prudentur submoveri non posse; ceteræ suppressæ habeantur, nisi expresse Codex aliud caveat (Can. 5). Codex vigentem huc usque disciplinam plerumque retinet, licet op­ portunas immutationes afferat. Itaque : 1°. Leges quælibet, sive universales sive particulares, præscriptis huius Codicis oppositæ, abrogantur, nisi de particularibus legibus aliud expresse caveatur; 2°. Canones qui ius vetus ex integro referunt, ex veteris iuris aucto­ ritate, atque ideo ex receptis apud probatos auctores interpretationibus, sunt æstimandi ; 3°. Canones qui ex parte tantum cum veteri iure congruunt, qua congruunt, ex iure antiquo æstimandi sunt; qua discrepant, sunt ex sua ipsorum sententia diiudicandi ; 4°. In dubio num aliquod canonum præscriptum cum veteri iure discrepet, a veteri iure non est recedendum ; 5°. Quod ad poenas attinet, quarum in Codice nulla fit mentio, spi­ rituales sint vel temporales, medicinales vel, ut vocant, vindicativæ, latæ vel ferendae sententiae, eae tanquam abrogatae habeantur; 6°. Si qua ex ceteris disciplinaribus legibus, quæ usque adhuc vigue­ runt, nec explicite nec implicite in Codice contineatur, ea vim omnem amisisse dicenda est, nisi in probatis liturgicis libris reperiatur, aut lex sit iuris divini sive positivi sive natura’.is (Can. G). Nomine Sedis Apostolicæ ve Sanctæ Sedis in hoc Codice veniunt non solum Romanus Pontifex, sed etiam, nisi ex rei natura vel sermonis contextu aliud appareat, Congregationes, Tribunalia, Officia, per quæ idem Romanus Pontifex negotia Ecclesiæ universæ expedire solet (Can. 7). De Curia Romana.—Curia Romana constat Sacris Congregationibus, Tribunalibus, et Officiis, prout inferius enumerantur et describuntur (Can. 242). § 1. In singulis Congregationibus, Tribunalibus, Officiis servanda est disciplina et tractanda sunt negotia secundum normas tum generales tum particulares, quas ipsis Romanus Pontifex præstituerit. § 2. Omnes qui ad Congregationes, Tribunalia, Officia Romanæ Curiæ pertinent, ad secretum servandum tenentur intra fines et secun­ dum modum ex disciplina unicuique propria determinatum (Can. 243). PARS Π. CAP. III.—DE LEGE ECCLESIASTICA. 109 § 1. Nihil grave aut extraordinarium in iisdem Congregationibus, Tribunalibus, Officiis agatur, nisi a Moderatoribus eorundem Romano Pontifici fuerit antea significatum. § 2. Gratiæ quaevis et resolutiones indigent pontificia approbatione, exceptis iis pro quibus eorundem Officiorum, Tribunalium, Congregationum Moderatoribus speciales facultates tributæ sint, exceptisque sententiis Tribunalis Sacræ Romanae Rotæ et Signaturae Apostolicae (Can. 244). Controversiam, si qua exoriatur, de competentia inter Sacras Con­ gregationes, Tribunalia vel Officia Romanae Curiae, dirimit cœtus S. R. E. Cardinalium, quos Romanus Pontifex singulis vicibus designaverit (Can. 245). ARTICULUS I DE SACRIS CONGREGATIONIBUS Singulis Congregationibus praeest Cardinalis Praefectus vel, si eisdem praesit ipsemet Romanus Pontifex, eas dirigit Cardinalis Secretarius, quibus adiunguntur Cardinales quos Pontifex eis adscribendos censuerit, cum aliis necessariis administris (Can. 246). § 1. Congregatio S. Officii, cui ipse Summus Pontifex praeest, tutatur doctrinam fidei et morum. § 2. Judicat de iis delictis quæ sibimet secundum propriam ejusdem legem reservantur, cum potestate has criminales causas videndi non solum in gradu appellationis a Tribunali Ordinarii loci, sed etiam in prima instantia, si directe ad ipsam delatæ fuerint. § 3. Ipsa sola cognoscit ea quæ, sive directe sive indirecte, in iure aut in facto, circa privilegium, uti aiunt, Paulinum et matrimonii imped­ imenta disparitatis cultus et mixtæ religionis versantur; itemque ad eam spectat facultas dispensandi in hisce impedimentis. Quare quælibet hujusmodi quæstio ad hanc Congregationem est deferenda, quæ tamen potest, si ita censeat et casus ferat, quæstionem remittere ad aliam Con­ gregationem vel ad Tribunal Sacræ Romanæ Rotæ.1 § 4. Ad eandem pertinent non solun delatos sibi libros diligenter excutere, eos, si oportuerit, prohibere, et dispensationes concedere; sed etiam ex officio inquirere, qua opportuniore licebit via, quæ in vulgus edantur scripta cujuslibet damnanda, et in memoriam Ordinariorum reducere, quam religiose teneantur in perniciosa scripta animadvertere eaque Sanctæ Sedi denuntiare, ad normam can. 1397. § 5. Ipsa una competens est circa ea omnia quæ ieiunium eucharisticum pro sacerdotibus Missam celebrantibus respiciunt (Can. 247). § 1. Congregationis Consistorialis Præfectus est ipse Romanus Pon­ tifex. Præter alios ad eandem pertinent ex officio Cardinales Secre­ tarius S. Officii, Præfectus Congregationis de Seminariis et Universita­ tibus studiorum et Secretarius Status. Inter Consultores ejusdem semper sunt Assessor S. Officii, Secretarius Congregationis pro negotiis eccle­ siasticis extraordinariis et Secretarius Congregationis de Seminiariis e* Universitatibus studiorum. 1 Cf. Addenda, p. 1088, n. 7. £10 TRACTATUS III.—DE LEGIBUS. § 2. Ad hanc congregationem spectant non modo parare agenda in Consistoriis, sed praeterea, in locis Congregationi de Prop. Fidei non obnoxiis, novas dioeceses ac provincias et capitula tum cathedralia tum collegialia constituere; dioeceses jam constitutas dividere; Episcopos, Administratores Apostolicos, Coadiutores et Auxiliares Episcoporum con­ stituendos proponere, canonicas inquisitiones seu processus super pro­ movendis indicere actosque diligenter expendere, ipsorum periclitari doc­ trinam, salvo praescripto can. 255. § 3. Ab hac Congregatione dependent ea omnia quæ pertinent ad con­ stitutionem, conservationem et statum dioecesium. Quare ipsa vigilat super impletis vel minus obligationibus, quibus Ordinarii tenentur; cognoscit ea quæ ab Episcopis scripto relata sint de statu suarum dioece­ sium; indicit visitationes apostolicas examinatque eas quæ fuerint absolute, transmissis in utroque casu ad singulas Congregationes iis ad deliberandum negotiis quæ ad eas particulare pertinent (Can. 248). § 1. Congregationi de disciplina Sacramentorum proposita est uni­ versa legislatio circa disciplinam septem Sacramentorum, incolumi jure Congregationis S. Officii circa ea quæ in can. 247 statuta sunt, et Sacra­ mentorum Rituum Congregationis circa ritus et cæremonias quæ in Sacramentis conficiendis, ministrandis et recipiendis servari debent. § 2. Ad illam itaque spectant ea omnia, quæ decerni concedique solent tum in disciplina matrimonii, tum in disciplina aliorum Sacramentorum nec non in celebratione Sacrificii Eucharistici, iis tantum exceptis quæ aliis Congregationibus reservata sunt. § 3. Ipsa cognoscit quoque et exclusive de facto inconsummationis matrimonii et de existentia causarum ad dispensationem concendendam, nec non de iis omnibus, quæ cum his sunt connexa. Potest tamen cog­ nitionem horum omnium, si id expedire iudicaverit, ad Sacram Romanam Rotam remittere. Pariter ad eam deferri possunt quæstiones de validi­ tate matrimonii, quas tamen, si accuratiorem disquisitionem aut in­ vestigationem exigant, ad tribunal competens remittat. Eodem modo ad ipsam pertinent videre de obligationibus ordinibus majoribus adnexis, atque examinare quæstiones de ipsa validitate sacræ ordinationis, aut eas ad tribunal competens remittere. Et ita porro de aliis Sacramentis (Can. 249). § 1. Congregationi Concilii ea pars negotiorum est commissa, quæ ad universam disciplinam cleri sæcularis populique Christiani refertur. § 2. Quamobrem ipsius est curare ut christianæ vite præcepta ser­ ventur, cum facultate opportune ab eisdem fideles dispensandi; mode­ rari quæ parochos et canonicos spectant; aut quæ pias sodalitates, pias uniones (etiamsi dependeant a religiosis vel erecte sint in eorum ecclesiis seu domibus), pia legata, pia opera, Missarum stipes, beneficia aut officia, bona ecclesiastica, mobilia et immobilia, tributa dicecesana, taxas Curi­ arum episcopalium aliaque hujusmodi attingunt. Eidem reservata est facultas eximendi a conditionibus requisitis ad assecutionem beneficiorum, quoties ad Ordinarios eorum collatio spectat; admittendi ad composi­ tionem eos qui occuparunt bona ecclesiastica, etiam pertinentia ad PARS II. CAP. Ill—DE LEGE ECCLESIASTICA. Ill religiosos; permittendi ut fideles acquirant bona ecclesiastica, a potestate civili usurpata. § 3. Videt quoque de iis omnibus, quæ ad immunitatem ecclesiasticam pertinent, itemque de controversiis circa praecedentiam, salvo iure Con­ gregationis de sodalibus religiosis et Congregationis Cæremonialis. § 4. Ad eam pertinent ea omnia quæ Conciliorum celebrationem et recognitionem atque ad Episcoporum coetus seu conferendas referentur, extra loca quæ subsunt Congregationi de Prop. Fide. § 5. Est autem hæc Congregatio competens in omnibus controversiis negotia eidem commissa spectantibus, quas in linea disciplinari pertrac­ tandas censuerit; cetera ad tribunal competens sunt referenda (Can. 250). § 1. Congregatio negotiis religiosorum sodalium præposita ea sibi exclusive vindicat quæ respiciunt regimen, disciplinam, studia, bona et privilegia religiosorum sodalium utriusque sexus tum sollemnibus tum simplicibus votis adstrictorum, eorumque qui, quamvis sine votis, in communi tamen vitam agunt more religisorum, itemque tertiorum ordinum saecularium, incolumni jure Congregationis de Prop. Fide. § 2. Quapropter, quaestionibus ordine iudiciario tractandis ad tri­ bunal competens remissis et incolumi semper jure Congregationis S. Officii et Congregationis Concilii circa negotia ad ipsas spectantia, hæc Congregatio quæstiones omnes suae competentiae in linea disciplinari dirimit; sed si quaestio versatur inter religiosum sodalem et personam non religiosam, ipsa, praesertim ad instantiam partis, potest quoque, si aequum judicaverit, eandem quaestionem ad aliam Congregationem aut tribunal remittere. § 3. Huic denique Congregationi reservatur concessio dispensationum a iure communi pro sodalibus religiosis, firmo praescripto can. 247, § 5 (Can. 251). § 1. Congregatio de Propaganda Fide missionibus ad praedicandum Evangelicam et catholicam doctrinam praeest, ministros necessarios constituit et mutat, facultatemque habet tractandi, agendi et exsequendi omnia hac in re necessaria et opportuna. § 2. Curat ea omnia quæ ad Conciliorum celebrationem et recog­ nitionem in locis sibi subjectis pertinent. § 3. Ejus jurisdictio iis est circumscripta regionibus, ubi, sacra hierarachia nondum constituta, status missionis perseverat. Huic Congregationi sunt etiam subjectae regiones, quæ, etsi hierarachia inibi constituta sit, adhuc inchoatum aliquid præseferunt. Eidem pariter subsunt societates ecclesiasticorum ac Seminaria quæ exclusive fundata sunt eo fine, ut in eis instituantur missionarii pro externis missionibus, præsertim quod attinet ad eorum regulas, administrationem atque opportunas conces­ siones ad sacram ordinationem alumnorum requisitas. § 4. Hæc autem Congregatio tenetur ad competentes Congregationes deferre negotia quæ aut fidem attingunt, aut causas matrimoniales, aut generales normas circa sacrorum rituum disciplinam tradendas vel interpretandas. 112 TRACTATUS III—DE LEGIBUS. § 5. Quod vero spectat ad sodales religiosos, eadem Congregatio sibi vindicat quidquid religiosos qua missionarios, sive uti singulos sive simul sumptos, tangit. Quidquid vero religiosos qua tales, sive uti singu­ los sive simul sumptos attingit, ad Congregationem religiosorum negotiis præpositam remittat aut relinquat (Can. 252). § 1. Congregatio Sacrorum Rituum jus habet videndi et statuendi ea omnia quæ sacros ritus et cæremonias Ecclesiæ Latinæ praxim spec­ tant, non autem quæ latius ad sacros ritus referuntur, cujusmodi sunt præcedentiæ jura aliaque id genus, de quibus sive servato ordine judicario sive in linea disciplinari disceptetur. § 2. Ejus proinde est præsertim advigilare, ut sacri ritus ac cæremoniæ diligenter serventur in Sacro celebrando, in Sacramentis admini­ strandis, in divinis officiis persolvendis, in iis denique omnibus quæ Ecclesiæ Latinæ cultum respiciunt; dispensationes concedere opportunas; insignia et honoris privilegia tam personalia et ad tempus, quam localia et perpetua, quæ ad sacros ritus vel cæremonias pertineant, elargiri, et cavere ne in hæc abusus irrepant. § 3. Denique ea omnia agit quæ ad beatificationem et canonizationem Servorum Dei vel ad sacras reliquias quoquo modo referuntur (Can. 253). § 1. Ad Congregationem Cæremonialem pertinet moderatio cæremoniarum in Sacello Aulaque Pontificali servandarum et sacrarum functi­ onum quas Patres Cardinales extra pontificale sacellum peragunt ; itemque eadem Congregatio cognoscit quæstiones de præcedentia tum Patrum Cardinalium tum Legatorum quos variæ Nationes ad Sanctam Sedem mittunt (Can. 254). Ad Congregationem pro negotiis Ecclesiasticis extraordinariis spec­ tat dioeceses constituere vel dividere vel ad vacantes dioeceses idoneos viros promovere, quoties hisce de rebus cum civilibus Guberniis agendum est; insuper Congregatio in ea negotia incumbit, quæ ejus examini subjiciuntur a Summo Pontifice per Cardinalem Secretarium Status, præsertim ex illis quæ cum legibus civilibus conjunctum aliquid habent et ad pacta conventa cum variis Nationibus referuntur (Can. 255). § 1. Congregatio de Seminariis et Universitatibus studiorum vigilat super omnibus quæ ad regimen, disciplinam, temporalem administrationem et studia Seminariorum pertinent, incolumi juris Congregationis de Prop. Fide. Eidem pariter commissa est moderatio regiminis et studiorum in quibus versari debent athenæa seu quas vocant Universitates vel Facul­ tates quæ ab Ecclesiæ auctoritate dependent, comprehensis iis quæ a religiosæ alicujus familæ sodalibus diriguntur. Novas institutiones perpendit approbatque ; facultatem concedit academicos gradus conferendi normasque tradit quibus ii conferri debeant, et ubi agitur de viro singulari doctrina commendato, potest eos ipsa conferre. § 2. In hac Sacra Congregatione connumerantur inter alios Cardina­ les Secretarius Congregationis Consistorialis et inter Consultores Asses­ sor ejusdem Congregationis (Can. 256). § 1. Congregationi pro Ecclesia Orientali præest ipse Romanus Ponti- PAILS II. CAP. III.—DE LEGE ECCLESIASTICA. 113 fex. Huic Congregationi reservantur omnia cujusque generis negotia quæ sive ad personas sive ad disciplinam, sive ad ritus Ecclesiarum orientalium referuntur, etiamsi sint mixta, quæ scilicet sive rei sive personarum ratione latinos quoque attingant. § 2. Quare pro Ecclesiis ritus orientalis hæc Congregatio omnibus facultatibus potitur, quas aliæ Congregationes pro Ecclesiis ritus latini obtinent, incolumi tamen jure Congregationis S. Officii ad normam can. 247. §3. Hæc Congregatio controversias dirimit via disciplinari; quas vero ordine judiciario dirimendas judicaverit, ad tribunal remittet quod ipsa congregatio designaverit (Can. 257) ARTICULUS II DE TRIBUNALIBUS CURIÆ ROMANÆ. § 1. Sacræ Pœnitentiariæ præficitur Cardinalis Pœnitentiarius Major. Hujus tribunalis jurisdictio coarctatur ad ea quæ forum internum, etiam non sacramentale, respiciunt; quare hoc tribunal pro solo foro interno gratias largitur, absolutiones, dispensationes, commutationes, sana­ tiones, condonationes; excutit præterea quæstiones conscientiæ easque dirimit. § 2. Ejusdem insuper est de iis omnibus judicare quæ spectant ad usum et concessionem indulgentiarum, salvo jure S. Officii videndi ea quæ doctrinam dogmaticam circa easdem indulgentias vel circa novas orationes et devotiones respiciunt (Can. 258).1 Causæ ordinem judiciarium requirentes aguntur apud Sacram Ro­ manam Rotam et apud Supremum Tribunal Signaturæ Apostolicæ intra fines et secundum normas traditas in can. 1598-1605, salvo jure Con­ gregationis S. Officii et Congregationis Sacrorum Rituum in causas sibi proprias (Can. 259). ARTICULUS III DE OFFICIIS CURIÆ ROMANÆ § 1. Cancellariæ Apostolicæ, cui præest Cardinalis Cancellarius Sanctæ Romanæ Ecclesiæ, hoc est proprium munus, apostolicas expedire litteras seu bullas pro beneficiorum et officiorum consistorialium pro­ visione, novarum provinciarum et dioecesium ac capitulorum institutione et pro aliis majoribus Ecclesiæ negotiis conficiendis. § 2. Quæ litteræ seu bullæ ne expediantur, nisi de mandato Congre­ gationis Consistorialis circa negotia ad ejus competentiam spectantia, aut de mandato Summi Pontificis circa alia negotia, servatis in singulis casibus ipsius mandati terminis (Can. 260). Datariæ Apostolicæ, quam moderatur Cardinalis Datarius Sanctæ Romanæ Ecclesiæ, commissum est cognoscere de idoneitate promoven1 Cf. Addenda, p. 1089, n. 8. 114 TRACTATUS III.—DE LEGIBUS. dorum ad beneficia non consistorialia Apostolicæ Sedi reservata ; conficere et expedire apostolicas litteras pro eorum collatione; eximere in confe­ rendo beneficio a conditionibus requisitis, quoties ejus collatio ad Ordi­ narium non pertinet; curare pensiones et onera quæ Summus Pontifex in memoratis conferendis beneficiis imposuerit (Can. 261). Cameræ Apostolicæ, cui praesidet Sanctæ Romanæ Ecclesiæ Cardi­ nalis Camerarius, cura est atque administratio bonorum ac jurium tempo­ ralium Sanctæ Sedis, quo tempore praesertim hæc vacua habeatur; et tunc adamussim serventur normae statutae in const. Pii X Vacante Sede Apostolica, 25 Dec., 1904 (Can. 262). Officium Secretariæ Status, cujus moderator est Cardinalis Secretarius Status, constat triplici parte hoc ordine : 1°. Prima pars, cui praesidet Secretarius Congregationis pro nego­ tiis Ecclesiasticis extraordinariis, versatur in negotiis quæ eidem Con­ gregationi examinanda subjici debent, ad normam can. 255, ceteris pro diversa eorum natura ad peculiares Congregationes remissis ; 2°. Altera pars, cui præest Substitutus, incumbit in ordinaria negotia; 3°. Tertiam partem dirigit Cancellarius Brevium Apostolicorum, qui vacat expeditioni Brevium (Can. 263). Ad Secretarias Brevium ad Principes et Epistolarum latinarum spectat munus latine scribendi acta Summi Pontificis, ab eodem illis commissa (Can. 264). Consilium seu Commissio ad Codicis canones authentice interpretandos instituta est a Summo Pontifice Benedicto XV, Motu proprio, Cum juris, die XV mensis Septembris anno 1917. 1. Huic Commissioni uni jus erit Codices canones authentice inter­ pretandi, audita tamen in rebus majoris momenti Sacra ea Congregatione cujus propria res sit. Constat ex aliquot Cardinalibus quorum unus cœtui præsit; his accedent vir probatus qui Sacri Consilii erit ab Actis, Consultoresque ex utroque clero; jus erit Consilio interrogandi Consultores Sacrarum Congregationum, pro sua quemque re. 2. Sacræ Romanæ Congregationes nova Decreta Generalia jamnunc ne ferant, nisi gravis necessitas aliud suadeat. Ordinarium igitur earum munus erit tum curare ut Codicis praescripta religiose serventur, tum In­ structiones edere quæ iisdem praeceptis majorem lucem afferant et effici­ entiam pariant. Hæc documenta sic conficienda sunt, ut sint et appa­ reant quasi quaedam explanationes et complementa canonum. 3. Quando bonum Ecclesiæ universae postulabit, ut novum decretum ab aliqua Congregatione condatur, ea decretum condat; quodsi a Codicis praescriptis dissentiat, Summum Pontificem de discrepantia moneat. Decretum a Summo Pontifice approbatum Congregatio ad Consilium deferat, cuius erit ad Decreti sententiam canonem redigere. Si Decretum a Codicis præscripto dissentiat Consilium indicet cui legi Codicis nova lex sufficienda sit; si versetur res de qua Codex sileat, Consilium statuat quo loco novus canon inserendus, numero canonis, qui proxime antecedit, bis, ter, etc., repetito, ne canon ullus sede sua moveatur aut series numero- PARS II. CAP. IV.—DE LEGE CIVILI. 115 rum perturbetur. Quæ omnia post Sacræ Congregationis Decretum, ir. Acla Apostolicæ Sedis referantur. Sacra Congregatio pro Ecclesia Orientali. Huic reserventur omnia cuiusvis generis negotia quæ sive ad personas, sive ad disciplinam, sive ad ritus Ecclesiarum Orientalium referuntur, etiamsi sint mixta, quæ scilicet sive rei sive personarum ratione latinos quoque attingant. Ipsi præest S. Pontifex qui ipsam Motu proprio, Dei providentis, creavit die 1 mensis Maii, an. 1917. Cf. Ferreres, Razôn y Fe, t. 491; La Civiltà Cattolica, an. 1917, 1918; Boudinhon, Revue du Clergé Français, t. 92; The Irish Ecclesiastical Record, 1917, 1918; The Irish Theological Quarterly, 1917, 1918. — The American Ecclesiastical Review, 1917, 1918; Papi, Religious Profession— Marc, Institutiones Morales, Ed. 15, Supplementum, 1917. CAPUT IV DE LEGE CIVILI 111. Lex sen jus civile est collectio legum, quibus unaquæque natio dirigitur ad bonum commune, quæcumque demum sit ejus forma regiminis. — Verum strictiori sensu quandoque nomine legis civilis intelligitur specialis quædam collectio legum per oppo­ sitionem, v. gr., ad leges militares, criminales, etc. — Imo apud nos lex civilis (the civil law) sumitur ad denotandum jus Ro­ manum. — Cf. Bouvier, Law Dictionary, sub verbo Law. — Kenrick, Append, ad tract. 6, de leg. civ. variet. 112. Quæres. Quotuplicis generis jus potissimum viget in hac nostra regione? Resp. Jus Romanum (the civil law), jus commune (the common law) et jus statutorum (the statute law). — Dixi potissi­ mum, quia in Louisiana, v. gr., viget multum de jure Gallico, præsertim quoad hæreditatem et successionem bonorum, et aliquid de Hispanico. — Igitur, I. Jus Romanum, quod alibi dicitur commune et apud nos civile, magno semper in honore habitum est tanquam sapientia plenum, et quasi ratio scripta. Continetur in celeberrimo Codice, seu corpore juris civilis, edito jussu Justianiani. Hoc volumen in quatuor partes distribuitur. In prima parte sunt Institutiones Justiniani, quæ, quasi rudimenta et elementa pro tironibus juris civilis, quatuor libris continentur. In secunda autem parte sunt Digesta seu Pandectœ, quæ in 50 libros distribuuntur. — In tertia est codex, vocatus Rcpetitœ praelectionis, in 12 libros divisus. — In 116 TRACTATUS III—DE LEGIBUS. quarta demum parte continentur 68 Authenticos seu Novellœ, quæ numerico ordine designantur. II. Jus commune est complexus principiorum, consuetudinum et normarum agendi, quæ apud nos applicantur ad tutamen personarum et proprietatis, et quæ non fundantur in expressa et positiva declaratione facta a coetibus legislatoriis. III. Jus statutorum est complexus legum quæ emanant a coetibus legislatoriis, actu positivo et expresso. — Cf. Kent, vol. I, nn. 447, 472 et. 473. — Bouvier, Law Dictionary, sub verbo Law. — Kenrick, Append, ad tract. 6, de leg. civ. variet, n. 1. CAPUT V DE LEGE PŒNALI 113. Lex poenalis ea est quæ non obligat in conscientia ad ali­ quid faciendum aut omittendum, nisi sub poena temporali, id est, ad acceptandam poenam ut justam, postquam hæc inflicta fuerit. Dico. — Lex simpliciter poenalis non repugnat; repugnaret aidem si esset pure poenalis, id est si nullo modo in conscientia obligaret. Patio primi est, quia ad legis essentiam sufficit ut imponatur aliqua obligatio in conscientia, quæcumque illa sit. Ratio autem secundi, quia secus lex illa careret aliquo elemento essentiali, scilicet vi ligandi, et potius dicenda esset consilium. — Cf. S. Alphons. n. 145. QUÆSITA 114. Quær. 1°. An dici possit, hodiedum leges omnes civiles sssc poenales? Resp. Si agatur de jure, certum est legumlatores quos­ cumque posse ita velle; nam lex ex ipsorum voluntate vim sortitur. Verum ad factum quod spectat, generatiin admittitur, esse poenales leges omnes respicientes tributa imposita mercibus quæ transvehuntur, quæque vectigalia nuncupantur; sed de aliis legibus non parum dubitatur. Pauci tantum, forte non improbabiliter, contendunt hodiedum satis constare de hac voluntate, propterea quod legumlatores non quidem conscientiæ, sed tantum vi et poenis videntur fidere. — Quidquid sit, præstat omnino hac de re nunquam verba facere apud populum præsertim rudiorem, illumque suaviter adducere ad leges omnes adimplendas. — Cf. S. Alphons. n. 147. — Kenrick, tract. 6, cap. 3. η. 20. — Acta S. Sedis, vol. 7, pp. 219 et seq. PARS Π. CAP. VI.—DE LEGE IRRITANTE. 117 Non autem de legibus nostris universim dici potest eas esse mere poenales. Nam certo si modus agendi legumlatorum spec­ tetur, constat eos non tantum non spernere sed consulere Dei auctoritatem in legibus condendis: id quod quotidie videre est in nostris aulis legislativis. Leges ipsas ferunt iidem tanquam viri qui sciunt maximum vinculum unitatis et obedientiæ esse reverentiam auctoritati debitam. Quoniam ergo sententia affir­ mativa apud nos nulli prorsus tali præsumptioni innititur, di­ cendum omnino est ipsos legislatores leges edicere velle modo convenienti et necessario reipublicœ: hic autem modus est in materiis plurimis cogere in conscientia ad agendum juxta legem: sic, v. gr., ubi objectum legis directe pertinet ad promovendos bonos mores reipublicæ et delicta cohibenda; vel necessarium habetur ad pacem ejus conservandam, ad familiæ et individuo­ rum jura protegenda, ad pacta sarta tecta retinenda, ad officia publica sincere obeunda; in his et similibus casibus leges nullo modo habendæ sunt ut mere poenales sed ut vere sub culpa et poena obligantes. Quær. 2°. An sint leges aliquœ Ecclesiœ simpliciter poenales? Resp. Certum est simpliciter poenales esse regulas mul­ torum Ordinum religiosorum; esse autem in potestate Ecclesiæ ejusmodi leges condere, si velit, etiam quoad universitatem fidelium, dubitari non potest. Verumtamen raro utitur, imo nunquam forte usa est hac potestate, propterea quod leges plerumque non ferat, nisi de rebus necessariis aut saltem magni momenti, ad salutem animarum spectantibus, in quibus magis expedit ut conscientia obligetur, quam ut poena infligatur. Præterea, cum careat de facto mediis ad coercendum, ipsius potestas legislativa imminueretur. — Cf. Reuter, n. 126. Notandum. — § 2. Non solum quæ ab omni imputabilitate ex­ cusant, sed etiam quæ a gravi, excusant pariter a qualibet poena tum latæ tum ferendæ sententiæ etiam in foro externo, si pro foro externo excusatio evincatur (Can. 2218, § 2). CAPUT VI DE LEGE IRRITANTE 115. Lex irritans ea est, quæ statuit aliquem actum a principio invalidum esse, vel ex judicis sententia invalidandum; ac proinde aliæ sunt leges ipso facto irritantes, aliæ vero post sententiam 118 TRACTATUS III,—DE LEGIBUS. tantum. Præterea aliæ sunt irritantes absolute, et aliæ conditionate, si nimirum deficiant requisitæ conditiones. Demum aliæ immediate irritant actum ipsum, et aliæ mediate, personas ipsas inhabiles reddendo. — Cf. tamen infra, η. 928. 116. Dico 1°. Omnis legislator leges irritantes condere potest. Ratio est, quia hoc ad bonum commune requiritur; secus enim fraudes et pericula societatis humanæ propulsari satis nequirent. Dico 2°. Leges quæ statuunt actus rescindi posse, eos ante judicis sententiam non irritant, ut ex terminis patet, et proinde ante ejus­ dem sententiam vim non sortiuntur. Lata autem sententia, huic omnino standum est in iis omnibus quæ intrinsece ex irritatione nascuntur, quia auctoritati præcipienti obtemperandum est. Dico 3°. In jure canonico irritantes aut inhabilitantes eæ tantum leges habendæ sunt, quibus aut actum esse nullum aut inhabilem esse personam expresse vel æquivalenter statuitur (Can. 11). Ipsæ autem in dubio juris non urgent; et in dubio facti ab Ordinario dispensari in eis potest, — Cf. Can. 15. QUÆSITA 117. Quær. 1°. An lex irritans obliget in conscientia ad actum vitandum? Resp. Affirm., si sit simul irritans et prohibens, ut sunt leges matrimonii impedimenta statuentes; secus, si sit irritans tantum, quia tunc finis legis sola actus irritatione sufficienter obtinetur, ut in pluribus contractibus civilibus. — Cf. Reuter, n. 232. Quær. 2°. An ignorantia invincibilis effectum irritationis im­ pediat? Resp. Neg., quia ignorantia non supplet defectum rei essentialiter requisitæ, nec tollit gravia incommoda quæ se­ querentur, si lex in omni casu non irritaret. Uti ex Codice patet : § 1. Nulla ignorantia legum irritantium aut inhabilitantium ab eisdem excusat, nisi aliud expresse dicatur (Can. 16). Et etiam: Ignorantia irregularitatum sive ex delicto sive ex defectu atque impedimentorum ab eisdem non excusat (Can. 988).—Cf. Sanchez, de Matrim. lib. 9, disp. 32, n. 17. Quær. 3°. An lex irritans, non obstante incommodo valde gravi, irritet? Resp. Affirm., nisi agatur de damno communi; ratio est, tum quia lex irritans actum potius quam personam afficit, tum PARS II. CAP. VII—DE CONSUETUDINE. 119 quia si secus diceretur, homines facilius sibi fingerent incom­ moda, et lex totum robur suum amitteret. CAPUT VII DE LEGE NON SCRIPTA, SEU DE CONSUETUDINE 118. Consuetudo causaliter considerata, seu ut alii dicunt, con­ suetudo facti, est similium alicujus communitatis actuum fre­ quentia: formaliter vero spectata, seu consuetudo juris, est jus quoddam ortum ex frequentia actuum similium alicujus com­ munitatis. Consuetudo facti sæpe non est nisi abusus, neque de illa hic sermo est, sed tantum de consuetudine juris. Consuetudo praecipue dividitur in consuetudinem prœter legem, secundum legem, contra legem. Prima est quædam nova lex, quæ proinde jus constituit, ubi lex scripta nihil præcipit aut pro­ hibet. Altera ea est quæ legem jam existentem interpretatur aut confirmat, et hæc constituit jus, non ubi p^ne deficit lex, sed ubi deficit quoad interpretationem, aut firmitatem et observan­ tiam. Tertia demum ea est quæ statuitur contra receptionem legis, aut ad abolendam legem jam receptam, et hæc instituit jus derogatorium, ubi lex abrogans scripta deficit. — Cf. Bouix, de Princip. pp. 350 et seq. Dico. Consuetudo, debitis vestita conditionibus, jus inducit, et valet ad instar legis scriptœ. Constat ex plurimis locis juris canonici, præsertim ex cap. Γη his, Dist., 11, ex unanimi consensu Doctorum, et specialiter ex S. Thoma, 1-2, q. 97, art. 3. QUÆSITA 119. Quær. 1°. Quœnam sint conditiones ad legitimam con­ suetudinem requisitæ? Resp. Plures numerantur a Canonistis; præcipuæ sunt sequentes : (a) Ex parte ipsius consuetudinis requiritur ut sit rationabilis, non quidem eo sensu, ut non sit peccaminosa, nam ordinarie peccant qui eam primo introducunt contra legem, sed quod non sit contra jus divinum aut naturale, neque disrumpat nervum disciplinæ ecclesiasticæ. — Cf. S. Thom. ib. — Bouix, de Princip. p. 362. (5) Communitas quæ legis ecclesiasticæ saltem recipiendæ capax est, potest consuetudinem inducere quæ vim legis ob­ 120 TRACTATUS III.—DE LEGIBUS. tineat (Can. 20), et ratio est, quia consuetudo est lex, quæ ligat totam communitatem, ac proinde debet oriri a tota communi­ tate. — Cf. Scavini, n. 285. — Bouix, de Princip. p. 357. (c) Ex parte acluu?n requiritur ut hi sint 1°. liberi, quia secus deficeret causa efficiens, nempe consensus populi; 2°. frequentes et uniformes, secus non posset cognosci adesse hunc consensum; 3°. continui, quia per interruptionem cessat præscriptio; 4°. facti cum intentione sese obligandi vel consuetudi­ nem introducendi, quia consuetudo est lex quæ non obligat, nisi adsit voluntas ligandi; 5°. diuturni, secus non haberetur praescriptio. — Cf. Bouix, ibid. (d) Consuetudo in Ecclesia vim legis a consensu competentis Superioris ecclesiastici unice obtinet (Can. 25). Superiore enim nullo modo consentiente, et a fortiori resistente, nihil statui potest a subdit is pro bono communitatis. Consensus per­ sonalis est vel expressus vel tacitus; primus facile intelligitur; alter tunc adest quando Princeps consuetudinem noscit, et tamen ei non contradicit, cum commode contradicere possit. Con­ sensus autem legalis, qui et generalis vel juridicus appellatur, ille est, qui datur per legem, sive per jus ipsum, quod in ante­ cessum et universaliter approbat omnes consuetudines rationa­ biles et legitime præscriptas. Ad ejusmodi consensum non requiritur ut Princeps consuetudinem cognoscat. — Communissi­ ma est Doctorum sententia consensum legalem admitti a jure canonico tanquam sufficientem ad consuetudinem firmandam, dummodo ea sit rationabilis, et tempore duraverit ad præscribendum requisito. Patet ex cap. Cum tanto, 11, tit. 4, de Con­ suetudine, lib. 1, Decret. — Cf. Reiffenstuel, in 1, Decret., tit. 4, § 5, η. 138. — Bouix, de Prine., p. 370. Quær. 2°. Utrum semper requiratur diuturnitas, et qualis esse debeat? Resp. Si Princeps in consuetudinem expresse vel tacite con­ sentiat, non requiritur diuturnitas; nam statim ac subditorum voluntati accedit Principis voluntas, omnes obligantur. Re­ quiritur autem si consuetudo firmanda est per consensum legalem: nam ita jura exigunt, et quidem sapienter, ne citius quam par est, inscio Principe, novæ leges introducantur, aut veteres abrogentur. . ■ § 1. luri divino sive naturali sive positivo nulla consuetudo potest aliquatenus derogare; sed neque iuri ecclesiastico prae­ judicium affert, nisi fuerit rationabilis et legitime per annos quadraginta continuos et completos praescripta; contra legem PARS H. CAP. VIII.—DE PRIVILEGIO. 121 vero ecclesiasticam quæ clausulam contineat futuras consue­ tudines prohibentem, sola præscribere potest rationabilis con­ suetudo centenaria aut immemorabilis. § 2. Consuetudo quæ in iure expresse reprobatur, non est rationabilis (Can. 27). Consuetudo præter legem, quæ scienter a communitate cum animo se obligandi servata sit, legem inducit, si pariter fuerit rationabilis et legitime per annos quadraginta continuos et completos præscripta (Can. 28). — Cf. S. Alphons. n. 107; et Horn. Ap. n. 11. Notandum. — Firmo præscripto can. 5, consuetudo contra legem vel præter legem per contrariam consuetudinem aut legem revocatur; sed, nisi expressam de iisdem mentionem fecerit, lex non revocat consuetudines centenarias aut immemorabiles, nec lex generalis consuetudines oarticulares (Can. 30). CAPUT VIII DE LEGE FAVORABILI, SEU DE PRIVILEGIO 120. Privilegium est gratia constans et permanens certis per­ sonis vel certis dignitatibus contra vel præter legem communem a superiore concessa. — Distinguitur autem multipliciter, nam est: 1°. personale, locale vel reale, prout conceditur certæ personæ, aut incolis certi loci, aut alicui rei, v. gr., certæ Ecclesiæ; 2°. contra legem vel præter legem, prout per illud alicui legi derogatur vel secus; 3°. favorabile vel odiosum, prout privilegiato prodest secluso aliorum gravamine, aut alios aggravat, dum uni favet. 121. Dico 1°. Privilegium contra legem tantum concedi potest ab illis qui a lege valide dispensare queunt, et quidem solis subditis, non secus ac si de dispensatione ageretur, quia genus quotidam dis­ pensationis est. Privilegium autem præter legem, seu privilegium improprie dictum, potest concedi etiam non subditis, quia non est actus jurisdictionis, sed actus mera? facultatis et quasi donatio. Sic Princeps potest concedere extraneo privilegium venandi in suo territorio. Dico 2°. Privilegium favorabile large interpretandum est; sed privilegium odiosum strictæ interpretationis esse debet. Utrumque evincitur ex jure, et consonat communis Doctorum consensus. Dico 3°. Nemo tenetur per se uti privilegio, quia unusquisque juri suo renuntiare potest; aliquando tamen per accidens privilegialus obligatur ad usum privilegii: 1°. ratione caritatis; sic 122 TRACTATUS III.—DE LEGIBUS. qui habet facultatem absolvendi a reservatis, peccatorem reser­ vata habentem et in gravi necessitate positum, audire tenetur; 2°. ratione boni communis, quando nempe privilegium non est personale sed reale, addictum loco vel dignitati vel statui; sic privilegio immunitatis uti debent omnes clerici, et regulares re­ nuntiare non possunt privilegio exemptionis. — Cf. S. Alphons. Append, de privileg. nn. 3 et seq. Quæ omnia comprobantur in novo Codice: Nemo cogitur uti privilegio in sui dumtaxat favorem concesso, nisi alio ex capite exsurgat obligatio (Can. 69). Dico 4°. § 1. Privilegia acquiri possunt non solum per di­ rectam concessionem competentis auctoritatis et per communi­ cationem, sed etiam per legitimam consuetudinem aut præscriptionem. § 2. Possessio centenaria vel immemorabilis inducit prae­ sumptionem concessi privilegii (Can. 63). QUÆSITA Quær. 1°. Quomodo cesset privilegium? Resp. § 1. Privilegia cessant per renuntiationem a com­ petente Superiore acceptatam. § 2. Privilegio in sui tantum favorem constituto quaevis per­ sona privata renuntiare potest. § 3. Concesso alicui communitati, dignitati locove renuntiare privatis personis non licet. § 4. Nec ipsi communitati seu coetui integrum est renuntiare privilegio sibi dato per modum legis, vel si renuntiatio cedat in Ecclesiae aliorumve præiudicium (Can. 72). Resoluto iure concedentis, privilegia non exstinguuntur, nisi data fuerint cum clausula: ad beneplacitum nostrum^ vel alia æquipollenti (Can. 73). Privilegium personale personam sequitur et cum ipsa extinguitur (Can. 74). Privilegia realia cessant per absolutum rei vel loci interi­ tum; privilegia vero localia, si locus intra quinquaginta annos restituatur, reviviscunt (Can. 75). Cessat quoque privilegium, si temporis progressu rerum adiuncta sic, iudicio Superioris, immutentur ut noxium evaserit, aut eius usus illicitus fiat; item elapso tempore vel expleto numero casuum pro quibus privilegium fuit concessum, firmo praescripto can. 207, § 2. (Can. 77). PARS II. CAP. IX.—DE TEMPORIS SUPPUTATIONE ET RESCRIPTIS. QujFR. 2°. 123 In quo loco possit quis privilegio suo uti? Resp. Si in concessione restrictio aliqua localis apposita est, hæc est accurate servanda. Si talis restrictio non est apposita, in genere potest quis suo privilegio uti in toto territorio conce­ dentis; imo et extra hoc territorium uti potest si privilegium est personale. Notandum tamen peregrinos ex generali con­ suetudine privilegiis loci quem peragrant frui posse.1 Notandum. — § 1. Facultates habituales quæ conceduntur vel in perpetuum vel ad præfinitum tempus aut certum numerum casuum, accensentur privilegiis præter ius. § 2. Nisi in earum concessione electa fuerit industria personæ aut aliud expresse cautum sit, facultates habituales, Episcopo aliisve de quibus in can. 198, § 1 ab Apostolica Sede concessæ, non evanescunt, resoluto iure Ordinarii cui concessae sunt, etiamsi ipse eas exsequi coeperit, sed transeunt ad Ordinarios qui ipsi in regimine succedunt; item concessæ Episcopo competunt quoque Vicario Generali. § 3. Concessa facultas secumfert alias quoque potestates quæ ad illius usum sunt necessariæ; quare in facultate dispensandi includitur etiam potestas absolvendi a poenis ecclesiasticis, si quæ forte obstent, sed ad effectum dumtaxat dispensationis consequendæ (Can. 66). Privilegium ex ipsius tenore æstimandum est, nec licet illud extendere aut restringere (Can. 67). In dubio privilegia interpretanda sunt ad normam can. 50; sed ea semper adhibenda interpretatio, ut privilegio aucti aliquam ex indulgentia concedentis videantur gratiam consecuti (Can. 68). DE TEMPORIS SUPPUTATIONE ET RESCRIPTIS I. — De Temporis Supputatione. 122. Salvis legibus liturgicis, tempus, nisi aliud expresse caveatur, supputetur ad normam canonum qui sequuntur (Can. 31). § 1. Dies constat 24 horis continuo supputandis a media nocte, hebdomada 7 diebus. § 2. In iure nomine mensis venit spatium 30, anni vero spa­ tium 365 dierum, nisi mensis et annus dicantur sumendi prout sunt in calendario (Can. 32). 1 Cf. Addenda, p. 1089, n. 9. 124 TRACTATUS ΙΠ—DE LEGIBUS. § 1. In supputandis horis diei standum est communi loci usui; sed in privata Missæ celebratione, in privata horarum canoni­ carum recitatione, in sacra communione recipienda et in ieiunii vel abstinentiæ lege servanda, licet alia sit usualis loci supputatio, potest quis seoui loci tempus aut locale sive verum sive medium, aut legale sive regionale sive aliud extraordinarium.1 § 2. Quod attinet ad tempus urgendi contractuum obligationes, servetur, nisi aliter expressa pactione conventum fuerit, prae­ scriptum juris civilis in territorio vigentis (Can. 33). § 1. Si mensis et annus designentur proprio nomine vel æquivalenter, ex. gr., mense februario, anno proxime futuro, sumantur prout sunt in calendario. § 2. Si terminus a quo nec explicite nec implicite assignetur, ex. gr., suspensio a Missæ celebratione per mensem aut duos annos, tres in anno vacationum menses, etc., tempus supputetur de mo­ mento ad momentum; et si tempus sit continuum, ut in allato primo exemplo, menses et anni sumantur prout sunt in calendario ; si intermissum, hebdomada intelligatur 7 dierum, mensis 30, annus 365. § 3. Si tempus constet uno vel pluribus mensibus aut annis, una vel pluribus hebdomadibus aut tandem pluribus diebus, et terminus a quo explicite vel implicite assignetur : 1 °. Menses et anni sumantur prout sunt in calendario ; 2°. Si terminus a quo coïncidât cum initio diei, ex gr., duo vacationum menses a die 15 augusti, primus dies ad explendam numerationem computetur et tempus finiatur incipiente ultimo die eiusdem numeri ; 3°. Si terminus a quo non coïncidât cum initio diei, ex. gr., decimus quartus alatis annus, annus noviliatus, octiduum a vaca­ tione sedis episcopalis, decendium ad appellandum, etc., primus dies ne computetur et tempus finiatur expleto ultimo die eiusdem numeri ; 4°. Quod si mensis die eiusdem numeri careat, ex. gr., unus mensis a die 30 ianuarii, tunc pro diverso casu tempus finiatur incipiente vel expleto ultimo die mensis ; 5°. Si agatur de actibus eiusdem generis statis temporibus renovandis, ex. gr., triennium ad professionem perpetuam post temporariam, triennium aliudve temporis spatium ad electionem renovandam, etc., tempus finitur eodem recurrente die quo incepit, sed novus actus per integrum eundem diem poni potest (Can. 34). Tempus utile illud intelligitur quod pro exercitio aut prosecu­ tione sui iuris ita alicui competit ut ignoranti aut agere non valenti non currat; continuum, quod nullam patitur interruptionem (Can. 35), 1 Cf. Addenda, p. 1090, n. 10. PAILS II. CAP. IX.—DE TEMPORIS SUPPUTATIONE ET RESCRIPTIS. 125 Π. — De Rescriptis 123. § 1. Rescripta tum Sedis Apostolicæ tum aliorum Ordi­ nariorum impetrari libere possunt ab omnibus qui expresse non prohibentur. § 2. Gratiæ et dispensationes omne genus a Sede Apostolica concessæ etiam censura irretitis validæ sunt, salvo præscripto can. 2265, § 2, 2275, η. 3, 2283 (Can. 36). Rescriptum impetrari potest pro alio etiam præter eius assen­ sum; et licet ipse possit gratia per rescriptum concessa non uti, rescriptum tamen valet ante eius acceptationem, nisi aliud ex appositis clausulis appareat (Can. 37). Rescripta quibus gratia conceditur sine interiecto exsecutore, effectum habent a momento quo datæ sunt litteræ; cetera a tempore exsecutionis (Can. 38). Conditiones in rescriptis tunc tantum essentiales pro eorumdem validitate censentur, cum per particulas si, dummodo, vel aliam eiusdem significationis exprimuntur (Can. 39). In omnibus rescriptis subintelligenda est, etsi non expressa, conditio: Si preces veritate nitantur, salvo præscripto can. 45, 1054 (Can. 40). In rescriptis quorum nullus est exsecutor, preces veritate nitantur oportet tempore quo rescriptum datum est; in ceteris tempore exsecutionis (Can. 41). § 1. Reticentia veri, seu subreptio, in precibus non obstat quominus rescriptum vim habeat ratumque sit, dummodo expressa fuerint quæ de stylo Curiæ sunt ad validitatem exprimenda. § 2. Nec obstat expositio falsi, seu obreptio, dummodo vel unica causa proposita vel ex pluribus propositis ima saltem motiva vera sit. § 3. Vitium obreptionis vel subreptionis in una tantum parte rescripti aliam non infirmat, si una simul plures gratiæ per re­ scriptum concedantur (Can. 42). Gratia ab una Sacra Congregatione vel Officio Romanæ Curiæ denegata, invalide ab alia Sacra Congregatione vel Officio aut a loci Ordinario, etsi potestatem habente, conceditur sine assensu Sacræ Congregationis vel Officii quocum vel quibuscum agi coep­ tum fuit, salvo iure S. Pœnitentiariæ pro foro interno (Can. 43). § 1. Nemo gratiam a proprio Ordinario denegatam ab alio Ordinario petat, nulla facta denegationis mentione; facta autem mentione, Ordinarius gratiam ne concedat, nisi habitis a priore Ordinario denegationis rationibus. § 2. Gratia a Vicario Generali denegata et postea, nulla facta 126 TRACTATUS III—DE LEGIBUS. huius denegationis mentione, ab Episcopo impetrata, invalida Μ est; gratia autem ab Episcopo denegata nequit valide, etiam facta denegationis mentione, a Vicario Generali, non consentiente Episcopo, impetrari (Can. 44). Cum rescriptis ad preces alicuius impetratis apponitur clausula: Motu proprio, valent quidem ea, si in precibus reticeatur veritas alioquin necessario exprimenda, non tamen si falsa causa finalis eaque unica proponatur, salvo præscripto can. 1054 (Can. 45). Rescripta etiam Motu proprio concessa personæ de iure com­ muni inhabili ad consequendam gratiam de qua agitur, itemque edita contra alicuius loci legitimam consuetudinem vel statutum peculiare, vel contra ius alteri iam quæsitum, non sustinentur, nisi expressa derogatoria clausula rescripto apponatur (Can. 46). Rescripta non fiunt irrita ob errorem in nomine personæ cui vel a qua conceduntur, aut loci in quo ipsa moratur, aut rei de qua agitur, dummodo, iudicio Ordinarii, nulla sit de ipsa persona vel re dubitatio (Can. 47). Rescriptum Sedis Apostolicæ in quo nullus datur exsecutor, time tantum debet Ordinario impetrantis præsentari, cum id in eisdem litteris præcipitur, aut de rebus agitur publicis, aut com­ probare conditiones quasdam oportet (Can. 51). Rescripta, quorum præsentationi nullum est definitum tempus, possunt exsecutori exhiberi quovis tempore, modo absit fraus et dolus (Can. 52). Rescripti exsecutor invalide munere suo fungitur, antequam litteras receperit earumque authenticitatem et integritatem recog­ noverit, nisi prævia earundem notitia ad eum fuerit auctoritate rescribentis transmissa (Can. 53). § 1. Si in rescripto committatur merum exsecutionis minis­ terium, exsecutio rescripti denegari non potest, nisi aut manifeste pateat rescriptum vitio subreptionis aut obreptionis nullum esse, aut in rescripto apponantur conditiones quas exsecutori constet non esse impletas, aut qui rescriptum impetravit adeo, iudicio exsecutoris, videatur indignus ut aliorum offensioni futura sit gratiæ concessio; quod ultimum si accidat, exsecutor, intermissa exsectuione, statim ea de re certiorem faciat rescribentem. § 2. Quod si in rescripto concessio gratiæ exsecutori commit­ tatur, ipsius est pro suo prudenti arbitrio et conscientia gratiam concedere vel denegare (Can. 54), ·· TRACTATUS IV pe pexratig PARS PRIMA DE PECCATIS IN GENERE CAPUT I DE NATURA PECCATI 124. Peccatum communiter dicitur esse libera transgressio cujuslibet legis in conscientia obligantis, vel ex S. Thoma post S. Augustinum, dictum, factum vel concupitum contra legem Dei œlernam. — Cf. S. Thom. 1-2, q. 71, art. 6. — S. Alphons. n. 1. Multipliciter distinguitur peccatum: est enim 1°. actuale vel habituale, prout est actus aut omissio legi difformis, vel status peccati nondum deleti; 2°. mortale vel veniale, prout solvit ami­ citiam divinam, vel eam non solvit et est levis tantum Dei offensa, quæ veniam facile mereri potest; 3°. commissionis vel omissionis, prout fit positione actus prohibiti, aut omissione actus præcepti; 4°. contra Deum, proximum vel seipsum, prout peccator officia violat Deo, proximo, vel sibi debita; 5°. malitiœ, ignorantiae vel infirmitatis, prout ex mera malitia, ex ignorantia vincibili, vel ex mera fragilitate committitur; 6°. formale vel materiale, prout lex aliqua in conscientia obligans scienter et libere, vel prorsus invo­ luntarie violatur. — Cf. S. Thom. 1-2, qq. 72 et 88. PRINCIPIUM 125. Ad quodlibet peccatum formale essentialiter requiritur ad­ vertentia mentis et consensus voluntatis. Etenim peccatum formale, ut ex ejusdem definitione colligitur, debet necessario esse actus humanus: atqui repugnat dari actum aliquem humanum absque 127 128 TRACTATUS IV.— DE PECCATIS. advertentia mentis et consensu voluntatis. Ergo. — Praeterea, juxta illud Matth. xv, 19: “De corde exeunt cogitationes malæ, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiæ,” peccatum corde, scilicet, voluntate perficitur, voluntas autem cum sit facultas cæca, nequit appetere malitiam peccati nisi ope intellectus illuminetur. Ergo ad peccatum formale essentialiter requiritur advertentia mentis et consensus voluntatis. — Cf. S. Thom. 1 p. q. 19, art. 1; et 1-2, q. 74, art. 1 et 5. — S. Alphons. n. 5. 126. Resolves. — 1°. Actus mali eam malitiam habent, quæ apprehenditur; quare si incidat cognitio de malitia tali, seu taliter, specifica, hæc per actum voluntatis vere contrahitur, quæcumque tandem sit malitia objectiva in se spectata. 2°. Si ignorantia vincibilis et consequenter culpabilis in prin­ cipio, postea invincibilis evadat, actus malus qui vi hujus ignorantiæ ponitur non est peccatum in se, sed tota ratio peccati a sola causa repetenda est, scilicet a gradu culpabilitatis illius ignorantiae cum prævisione futurorum actuum. Porro invincibilis dicenda erit ignorantia, si nulla amplius de negligentia præterita, aut de actuali ignorantia cogitatio subeat. 3°. Si quod peccatum prævisum in causa fuerit, et dein cum advertentia, actu a priori formaliter distincto, ponatur, duplex habebitur peccatum, nempe 1°. in causa voluntaria, 2°. in se ipso. 4°. Obcæcati et consuetudinarii, quamvis, ob defectum clarioris cognitionis, forte quandoque peccent minus graviter in actu quam alii, non tamen excusantur. Si quando tamen actus malos omnino inadvertenter ex consuetudine perpetrent, licet hi actus peccata in se dici nequeant, nam hic et nunc voluntarii non sunt, cum tamen voluntarii sint in causa, ipsis imputantur: stricta siquidem semper urget obligatio pravam consuetudinem corrigendi. 5°. Id ipsum dicendum est de aliis peccatis, quæ sunt volun­ taria mere in causa; nimirum tunc reatus formaliter contrahitur cum causa ponitur, et cum totus reatus formaliter in causa resideat, eodem modo hic aderit, sive actus ejusmodi consequantur, sive non, et sive pauciori sive majori numero iidein frequententur: quando vero reipsa consequuntur, singuli eorum unum actum malum cum causa constituunt. — Cf. S. Alphons. n. 4. — Baller, not. (a) p. 125; et not. (a) et (b) p. 126. 6°. Utcumque pravi fomitis seu pravæ concupiscentiae stimulis animus pulsetur, claraque sit cognitio horum stimulorum, nulla unquam aderit peccati labes, nisi aliquo modo voluntas eis con­ sentiat. Ratio est, quia peccatum, totum quantum est, volun­ tate, non autem phantasia aut carnis stimulis perficitur. Quare PARS I. CAP. IL —DE GRAVITATE PECCATI. 129 ΜΜΗΜΜΚΑΜΜΜΙΜΜΜΜΙΚΜΜΜΜΗΜΜΜΗΜΜηΜΗΜΜΜΗΗΗΗΜΜΜΗΜΙΜΗΜΜΜΜΒΗΗΜΗΒΗΜΗΜΜΗΜΗΜΜΗΜΙΗΜΜΗΗΜΜΜΜΗΜΗΗΜΜ···* Cone. Trid. sess. <5, can. 5, ait: “Manere ... in baptizatis con­ cupiscentiam vel fomitem, hæc sancta Synodus fatetur et sentit: quæ, cum ad agonem relicta sit, nocere non consentientibus, et viriliter per Christi Jesu gratiam repugnantibus, non valet.” 7°. Verum stimulis seu motibus istis concupiscentiae, post rationis advertentiam, resisti debet aliqua saltem ratione, nec sufficit se negative seu neutraliter tunc habere. Ratio est, tum quia motus isti semper secuin afferunt periculum aliquod consensus, tum quia deordinationem aliquam naturæ continent. Si autem quæras quale peccatum sit ita negative seu neutraliter se habere, respondetur, juxta veriorem sententiam, esse tantum veniale, secluso semper casu quo periculum consensus grave sit, aut saltem tanquam grave apprehendatur. 8°. Quod si omnibus motibus resistendum sit, potissime id dici debet de motibus concupiscentiæ in re venerea, qui ne prætextu quidem luctæ et exercitii virtutis retineri debent. Nulla tamen adest obligatio iis directe resistendi, cum talis resistentia subinde magis illos excitet; multo minus necessaria est resistentia materialis. 9°. Non modo quoad carnales motus, sed etiam quoad motus contra fidem et caritatem resistentia mere indirecta per distrac­ tionem mentis consulenda est, potius quam directa aliqua resis­ tentia seu oppugnatio. 10°. Nec item tenemur ad directam resistentiam adversus quamlibet tentationem, quæ diu protrahatur; hoc enim nimis molestum, et innumeris scrupulis obnoxium foret. — Cf. S. AI phons, nn. 6 et seq. CAPUT II DE GRAVITATE PECCATI 127. Gravitas peccati est quantitas seu mensura malitiæ, qua peccatum est magis vel minus Dei offensivum: dicitur mortale, si ob violationem legis graviter obligantis solvit divinam amicitiam, et reddit hominem æternæ damnationis reum, secus autem erit veniale. — Cf. S. Thom. 1-2, q. 88, art. 1. Notandum hic est quædam peccata dici mortalia ex loto genere suo, et alia simpliciter mortalia ex genere suo (non toto). Prima illa sunt quorum materia, ex seipsa, præscindendo a conscientia erronea, semiplena advertentia, vel imperfecto consensu, intra totum suum genus, gravem semper continent deordinationem, ut in luxuria, blasphemia, hæresi, etc., contingit. Alia autem ea sunt quorum materia, intra suum genus, nunc gravis est nunc levis, 130 TRACTATUS IV. —DE PECCATIS. cujusmodi sunt peccata contra justitiam. — Venialia vero ex genere suo dicuntur peccata quæ, spectata objecti materia seu natura, intra suum genus non admittunt gravem reatum, et ideo quousque in aliud, accedente aliunde nova deformitate mortali, non transferuntur, nequeunt mortalia esse. — Cf. S. Alphons. n. 51. — Lacroix, n. 199. Dico 1°. Non omnia peccata sunt œqualia sed sunt alia aliis graviora. Prob. 1°. ex Scriptura Sacra: Jerem. vii, 26: “Et pejus operati sunt quam patres eorum.” S. Joan, xix, 11: “Qui me tradidit tibi, majus peccatum habet.” Prob. 2°. ex ratione. Di­ cendum, data proportione, de injuriis hominum in Deum, quod dicitur de injuriis filiorum in parentes, vel subditorum in Principes; atqui istæ sane inter se differunt ratione gravitatis: ergo etiam illæ. Insuper peccata sunt oppositio ad virtutes et praecepta; atqui sunt virtutes aliæ aliis excellentiores, et praecepta alia aliis graviora; ergo oppositio ad hæc erit gravior aut minus gravis. Aliunde etiam intentio prava delinquentis potest varios malitiae gradus admittere, ut patet. Ergo. Dico 2°. Dantur peccata mortalia. Prob. 1°. ex Scriptura Sacra. I Cor. vi, 9, 10: “Nolite errare: neque fornicarii, neque idolis servientes, neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque male­ dici, neque rapaces regnum Dei possidebunt.” Rom. i, 32: “Qui talia agunt, digni sunt morte.” I S. Joan, iii, 14: “Qui non diligit, manet in morte.” Adde innumera alia S. Scripturae testimonia, ex quibus luculenter constat multos homines propter peccata sua a Deo fore rejiciendos et poenis aeternis cruciandos. Prob. 2°. ex Ecclesiæ auctoritate: Ecclesia enim docet dari peccata mortalia. Sic Trid. sess. 6, can. 27: Si quis dixerit, nullum esse mortale peccatum, nisi infidelitatis, aut nullo alio quantumvis gravi et enormi, praeterquam infidelitatis peccato, semel acceptam gratiam amitti, anathema sit. Item sess. 14, c. 5 ait: Oportere a pœnitentibus omnia peccata mortalia in confessione recenseri. Dico 3°. Dantur peccata mere venialia. Prob. 1°. ex Scriptura Sacra: Prov. xxiv, 16: “Septies . . . cadet justus.” Ergo qui cadit seu peccat dum justus est, non peccat mortaliter, siquidem non privatur justitia: ergo tantum venialiter. Ergo. Item S. Jacob, iii, 2: In multis . . . offendimus omnes; atqui non peccamus omnes mortaliter, cum multi sint justi ante Deum, ut constat ex multis locis veteris et novi Testamenti, v. gr., ut dicitur de Zacharia et Elizabeth, Luc. i, 6; de S. Joseph, Matth. i, 19, etc. Ergo sunt justi non immunes a peccato; ergo dantur peccata venialia. Prob. 2°. ex definitione Ecclesiæ; In Trid., loco supra citato, dicitur: PARS I. CAP. IL —DE GRAVITATE PECCATI. 131 “ Venialia quibus a gratia Dei non excludimur, et in quæ freqentius labimur, multis aliis remediis (præter Sacram. Pœnit.) expiari possunt.” Constat etiam ex propos. 20 Baii a Pio V et aliis SS. Pontificibus damnata, quæ sic sonat: “nullum est peccatum natura sua veniale, sed omne peccatum meretur pœnam œternam.” Prob. 3°. ex ratione: Etenim inter amicos dantur offensae leves, quæ non solvunt amicitiam; ergo similiter erga Deum dari debent. Ergo. QUÆSITA 128. Quær. 1°. Quœnam ad peccatum mortale requirantur? Resp. Tria necessario requiruntur, scilicet materia gravis vel in se, vel ob circumstantias; advertentia plena ad malitiam gravem actus; consensus plenus voluntatis in praevaricationem. Itaque, Requiritur 1°. materia gravis, secus non posset haberi lex obligans sub gravi. Requiritur 2°. plena advertentia mentis, secus non habebitur plena deliberatio. Requiritur 3°. plenus consensus voluntatis, quia nisi peccator cum pleno consensu plenaque deliberatione objectum peccati Deo præferat, et sic finem suum ultimum in creatura constituat, nequit dici a Deo totaliter recedere. Insuper a bonitate divina prorsus alienum est, hominem æternæ damnationi addicere sive propter transgressionem levem sive propter actum non per­ fecte liberum et voluntarium. — Cf. S. Alphons. nn. 5, 6 et 53. Quær. 2°. Quœnam requirantur ad peccatum veniale? Resp. Ad peccatum veniale requiruntur et sufficiunt adver­ tentia aliqua, quantumvis exigua, ad actus malitiam, et aliquis voluntatis consensus quantumvis imperfectus: requiruntur quidem, quia, hisce sublatis, nulla mali cognitio et volitio, et proinde nullum peccatum esse potest; sufficiunt vero, quia, illis positis, mali cognitio et volitio, quæ ad peccatum constituendum necessariæ sunt, aliqua ratione habentur. Quær. 3°. Quomodo peccata possint dignosci mortalia ratione materice? Resp. Triplex regula assignatur. Regula I. Recurrendum est ad Scripturam Sacram, et ea peccata mortalia existimanda sunt, quæ in S. Scriptura declarantur digna morte, aut excludunt a regno coelorum, vel quæ enuntiantur cum particula vœ, quæ sane deformitatem vere gravem denotat. Sic Apostolus de operibus carnis, Galat. v, 19, ait: “Quæ sunt fornicatio, immunditia, impudicitia, luxuria . . . prædico vobis, 132 TRACTATUS IV, —DE PECCATIS. sicut prædixi, quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possi­ debunt.” — Recole etiam longam seriem peccatorum mortalium, quæ recenset Apostolus, I Cor. vi, 9 et 10. Regula II. Recurrendum est ad Ecclesiam, seu ad definitiones SS. Pontificum, ad Decreta Conciliorum generalium, etc., in quibus plura declarantur mortalia, vel tantum venialia. Ecclesia enim est columna veritatis, et proinde ab ejus doctrina regula et mensura morum repetenda est. Regula III. Recurrendum est ad SS. Patres, ad Ecclesiœ Doctores, nec non ad communem theologorum doctrinam. Etenim SS. Patres et Doctores fuerunt a Deo in medio Ecclesiœ positi tanquam lucernæ ardentes ad depellendas erroris tenebras, et ad fideles in via veritatis illuminandos. Theologi vero melius norunt, quam cæteri, Scripturæ ac Patrum testimonia, et Ecclesiæ De­ creta interpretari, atque casus non definitos cum definitis, non declaratos cum declaratis conferre, atque ex paritate vel simili­ tudine opportunas deducere conclusiones. Quæ igitur ab ipsis unanimiter vel quasi unanimiter tanquam mortalia habentur, ut talia æstimanda sunt; Doctorum enim consensus veritatis indi­ cium est. Deficientibus vero praemissis regulis, valde difficile est determi­ nare quandonam peccatum sit grave vel leve. Generatim gravia censentur 1°. omnia peccata quæ sunt directe contra Deum vel aliquam ejus perfectionem: item omnia peccata quæ vergunt in grave praejudicium generis humani, ut sunt luxuriae species; 2°. omnia peccata quæ graviter repugnant fini magni momenti per legem intento, ut omissio jejunii, Missae, confessionis annuæ, communionis paschalis, etc.; 3°. omnia peccata quibus graviter læditur proximus in bonis vitæ, fortunæ, famæ, etc., ut homi­ cidium, detractio proximo valde noxia, furtum notabile, etc. Ceterum limites inter peccatum mortale et veniale sæpe sæpius nullo modo determinari possunt, ut constat ex innumeris Doc­ torum ea de re controversiis. Non est autem adstruendum mortale, nisi de eo certo constet, ut recte notat S. Alphonsus. — Cf. Systema Mor.; et de Sacram. Pœnit. nn. 604 et 605. Quær. 4°. Quomodo peccatum ex genere suo mortale fiat veniale, et vice versa? Resp. Peccatum ex genere suo mortale fieri potest veniale quadruplici modo, ratione scilicet: 1°. parvitatis materiae; 2°. imperfectae advertentia?; 3°. imperfecti consensus; 4°. con­ scientia? erronea?. Peccatum autem ex genere suo veniale fieri potest mortale: 1°. ratione conscientia? erronea?; 2°. ratione PARS I. CAP. II. —DE GRAVITATE PECCATI. 133 scandali; 3°. ratione finis graviter mal i; 4°. ratione contemptus formalis legis, seu auctoritatis praecipientis; 5°. ratione pravi affectus in rem alioquin leviter malam, adeo ut præceptum etiam graviter obligans transgredi quis sit paratus; 6°. ratione peri­ culi seu occasionis proximae in peccatum mortale labendi; 7°. ratione demum cujuscumque circumstant iæ quæ mortalem in se malitiam contineat, et actui, prout bene observat S. Thomas, ita accedat, ut ejus speciem immutet. — Cf. S. Thom. 1-2, q. 88, art. 1, 2 et 5. — S. Alphons. n. 54. Quær. 5°. An graviter peccaret, qui sola mortalia vitare vellet, et de committendis venialibus minime curaret? Resp. Neg., probabilius, juxta satis communem theologo­ rum sententiam, etiamsi id ex proposito, et non ex mera incuria fieret secluso tamen contemptu aut peculiari fragilitate. Ratio est, quia animus ita comparatus non inducit per se et necessario proximum periculum peccandi graviter. — Ast in praxi res lubrica est, cum facilitas peccandi venialiter causa sit, cur anima paulatim debilitetur, et facilius gravibus tentationibus demum vincatur, juxta illud Eccli. xix, 1: “Qui spernit modica, paulatim decidet.” — Cf. S. /Ylphons. de Prœceptis partie, η. 12. Quær. 6°. An peccet graviter, qui deliberat de consensu rei graviter illidtœ prœstando, si tandem non consentiat? Resp. Solutio quæstionis pendet a qualitate deliberationis; nam si hæc imperfecta sit, nempe si non sit nisi quædam haesi­ tatio, seu omissio resistentiae proveniens ex torpore, pigritia aut negligentia, peccatum veniale non excedet. — Si vero de­ liberatio sit plena, peccatum erit certo mortale, quia voluntas tunc implicite anteponit bonum aliquod creatum Deo; nam hoc ipso quod serio deliberat perpendendo hinc inde commoda et mala temporalia ex peccato provenientia, paratam se ostendit ad legem violandam, si utilitatem aliquam in hac violatione deprehenderit. — Cf. Lacroix, nn. 226 et seq. — Sanchez, in Decalog. lib. 1, cap. 1, n. 16. Quær. 7°. An peccet graviter, qui sine causa sufficienti ponit actionem ex qua turpes motus passurus sit? Resp. 1°. Affirm., quando homo hos pravos motus ex industria excitat. Eo usque enim talis consentit in pravam delectationem ut eam apposite quaerat. 2°. Neg., quando, nulla data causa ex parte patientis, isti motus naturaliter et sponte exsurgunt, et abest periculum consensus, ut res evidens est. 134 TRACTATUS IV.— DE PECCATIS 3°. Affirm., quando actionem ponit per se graviter in­ fluentem in hos motus pravos, quæ et ipsa sit peccatum grave in genere luxuriæ. Ita S. Alphons. lib. 3, n. 482: “Si causa pollutionis est in ipsam graviter influens et homo non abstinet a causa seu actione illa ponenda, patet quod pollutio imputatur ad peccatum, etiamsi non fuerit intenta modo saltem in confuso sit prævisa. Hujusmodi autem causæ sunt procul dubio omnes illæ, quæ per se sunt graves culpæ in genere luxuriæ. Omnes ergo pollutiones ex his causis provenientes certe sunt mortalia. Et tunc (nota hoc) actus ille turpis, qui est causa pollutionis habet specialem malitiam contra naturam.” Et iterum ibidem, n. 484: “Communis et probabilior docet non esse mortalem nisi proveniat ex causa per se mortali in genere luxuriæ. Ratio cur causa debet esse mortalis est, quia cum pollutio non sit volita in se sed tantum in causa, eo gradu mala erit quo mala est ipsa causa. Ratio cur debeat esse insuper mala in eodem genere luxuriæ est, quia cum causa leviter ad pollutionem concurrat, non est gravis obligatio eam vitandi ob pollutionem, quæ præter intentionem accidit.” Igitur si justa adest ratio ponendi licitam actionem, v. gr., studere, mederi, confessiones audire, nullus contrahitur reatus ex his effectibus: nullus pariter reatus, si causa extra genus luxuriæ nullo modo per se influat in pravos effectus, sed hi per accidens tantum sequantur: levis tantum reatus erit, si causa extra genus luxuriæ leviter tantum influit in effectus. Si actio est intra genus luxuriæ imputabitur effectus graviter pravus indirecte voluntarius nonnisi, quando ipsa in hunc graviter proxime influit et est peccatum mortale contra sextum. Resolves. 1°. Ubi clarum non est aliquod peccatum esse grave non debet esse præceps confessarius in judicando illud esse reapse grave, tum objective tum subjective, quia in dubio standum est pro minimo, vel saltem res est divino judicio relinquenda. — S. Alphons. n. 52. 2°. In dubio de perfecto consensu judicabis in favorem pœnitentis 1°. si sit timoratæ conscientiæ et habitualiter paratus sit potius mori quam Deum offendere; 2°. si advertens plenius ad tentationem territus fuerit, eamque statim repulerit; 3°. si nesciat an vigilans aut dormiens, an sui plene compos, quidpiam mali fecerit aut voluerit. — Elbel, n. 578. — S. Alphons. lib. 6, n. 476. 3°. Confessarius non satisfacit muneri suo si nullam curam adhibeat, quo pœnitentem a frequentia peccatorum venialium, eorum præsertim, quæ plena cum advertentia admittuntur, re­ moveat. Quippe qui nihil prorsus satagit vitare venialia, paulatim PARS I. CAP. III. —DE DISTINCTIONE PECCATORUM. 135 in mortale demum prolabi solet. — V. Casus, n. 144 et seq. — Roncaglia, c. 1. · . ., CAPUT III ’ · DE DISTINCTIONE PECCATORUM ARTICULUS I DE DISTINCTIONE SPECIFICA . . ! I I • I I I I I I I 129. Distinctio specifica peccati oritur ex speciali malitia, seu ex diversa deformitate, qua unum peccatum ab alio essentialiter differt. Variæ regulæ assignantur a theologis ad hanc deformitatem specifice diversam cognoscendam. Primam omnium, et magis fundamentalem desumunt a diversitate objectorum; nam sicut omnes actus humani, ita etiam peccata primario et per se distin­ guuntur specie secundum objecta. — Cf. S. Thom. 1-2, q. 72, art. 1. — Verum præcise quia hæc regula est fundamentalis et remota, duas alias statuunt Doctores, quæ sunt proximæ, faciliores, et ad praxim magis accommodatae. Regula I. Desumitur distinctio specifica peccatorum ex oppositione ad diversas virtutes, vel ex oppositione ad eamdem quidem virtutem sed secundum diversa officia quæ praescribit ser­ vari, vel demum ex oppositione ad eamdem virtutem secundum ejus exlre?na. Ratio primi patet, quia singulae virtutes habent suam bonitatem specialem, et omnino distinctam, ergo etiam pec­ cata ipsis opposita specialem turpitudinem necessario contrahunt. Sic negatio veritatis revelatae, desperatio, odium Dei, inter se specie differunt, quia tribus diversis virtutibus opponuntur, sci­ licet fidei, spei, et caritati. — Ratio secundi est, quia virtus quæ exigit servari diversa officia, est virtualiter multiplex, et illam violare secundum ea, importat diversam repugnantiam ad ordinem moralem. Sic homicidium, furtum, detractio, specie inter se differunt, licet eidem virtuti, justitiae scilicet, adversentur, quia opponuntur diversis officiis ejusdem virtutis, quæ jubet ut nemo lædatur sive in bonis vitae, sive in bonis fortunae, sive in bonis famae. — Ratio tertii est, quia extrema sunt contraria, et contraria juxta S. Thom. 1-2, q. 72, art. 8, differunt secundum speciem; sic praesumptio et desperatio inter se specie differunt, quia una per excessum, altera per defectum eidem virtuti spei adversantur. — Cf. S. Alphons. n. 31. Regula II. Specifica peccatorum distinctio desumitur etiam ex violatione praeceptorum moraliter diversorum. Peccatum enim est legis seu præcepti transgressio; ergo ubi præcepta specie 136 TRACTATUS IV. —DE PECCATIS. morali inter se differunt, etiam peccata ipsis opposita specie differre debent. Sic omissio Missæ die festo, omissio jejunii præcepti, omissio confessionis annuæ vel communionis paschalis, specie inter se differunt. Dicuntur autem praecepta moraliter diversa, quoties diversum habent objectum, ut jejunium, auditio Missæ, abstinentia a carnibus; vel quoties motivum intrinsecum præcepti est diversum, licet objectum idem sit. Sic duplex pecca­ tum specie diversum patrat, qui in Quadragesima omittit jeju­ nium, ad quod aliunde ratione pœnitentiæ sacramentalis tenetur. Contra vero, furtum est unicum peccatum, licet divina et humana lege prohibeatur, quia eadem est ratio prohibitionis. — Cf. S. Alphons. n. 33. Si quis autem recte attendat, perspiciet hanc secundam regu­ lam vel ad primam revocari vel saltem non posse ullo modo sine prima in usum deduci. Objecta enim variorum præceptorum ideo tantum in genere moris diversa sunt, quia pertinent ad diver­ sas virtutes, aut ad diversa ejusdem virtutis officia; motivum vero intrinsecum uniuscujusque præcepti est ipsamet virtus aut offi­ cium virtutis ad quod præceptum refertur. 130. Resolves. — 1°. Quatuor diversa peccata committit, qui, ligatus voto castitatis, peccat cum consanguinea conjugata, quia violat quatuor virtutes diversas, nempe castitatem, religionem, pietatem et justitiam. 2°. Tripliciter peccat, qui occidit sacerdotem vel religiosum in ecclesia; quia violat justitiam occidendo, et religionem duplici modo specifice diverso, violando scilicet personam sacram et locum sacrum. 3°. Non committit peccata specie diversa, qui omittit Missam die Dominica, in quam aliud festum de præcepto incidit, v. gr., B. Μ. V. Assumptio, nec qui violat jejunium vigiliæ aut quatuor temporum in Quadragesima incidentium, quia præcepta illa non sunt formaliter diversa, cum motivum intrinsecum et primarium sit idem. 4°. E contrario, tria peccata specie diversa patrat unico actu, qui omittit jejunium, ad quod eadem die obligatur ex præcepto Ecclesiæ, ex voto et ex poenitentia sacramentali ; idcirco in con­ fessione triplicis hujus obligationis violatio aperiri debet. ARTICULUS II DE DISTINCTIONE NUMERICA 131. Certum est peccata quæ specifice distinguuntur, multo magis adhuc distingui numero; quare hic quæritur tantum quo­ PARS I. CAP. III. —DE DISTINCTIONE PECCATORUM. 137 modo cognoscatur numerica distinctio peccatorum intra eamdem speciem. Regula I. Numerica peccatorum distinctio desumitur ex di­ versitate objectorum totalium, seu moraliter diversorum. Ratio est, quia objectum, prout docet S. Thomas, est quodammodo forma actus; adeoque necessario efficit, ut actus talis sit, quale ipsum est. Ergo ubi sunt plura numero objecta in genere moris, plures sunt numero actus in eodem genere; ubi unum est objec­ tum, unus reputatur esse actus. Ergo totidem sunt peccata quot sunt objecta totalia. — Cf. S. Thom. 1-2, q. 18, art. 2. — S. Alphons. n. 36. — Objectum vero totale illud in præsenti dici­ mus quod vel ex natura sua unum quid morale ita efficit, ut neque sit pars alterius, neque referatur ad aliud quod compleat, vel si potest referri ad aliud ut pars aut complementum, non ita inten­ ditur ab operante. Sic unum habetur objectum totale in copula completa, unum pariter in vulnere inflicto cum intentione vul­ nerandi tantum, ac proinde unum et idem objectum quando natura sua non est totale, potest esse vel non esse totale pro vario modo quo intenditur. Regula II. Numerica peccatorum distinctio desumitur etiam· ex multiplicitate actuum moraliter interruptorum. Etenim quando actus voluntatis moraliter interrumpuntur, singuli evadunt in se completi, neque actus sequens potest dici continuatio præcedentis. Sic qui pluribus vicibus moraliter interruptis alium percutit vel fura­ tur, tot peccata committit, quot sunt percussiones vel furta; quia tot actus diversos hæc constituunt. — Cf. S. Alphons. n. 36. Actus autem voluntatis triplici modo interrumpuntur, scilicet: 1°. Per retractationem seu revocationem expressam voluntatis, quia hæc impedit quominus actus posterior cum priore conjun­ gatur, v. gr., si quis retractet pravam voluntatem male agendi, et postea eam resumat. 2°. Per cessationem voluntariam ab actu, seu per mentis applicationem ad diversum objectum, v. gr., si quis libere cesset a proposito malo, et dein ad illud redeat. 3°. Per cessationem involuntariam sat notabilem, ratione habita ad actus naturam, secundum judicium prudentium, v. gr., per som­ num, distractionem, occupationem, etc. 132. Ut autem hæc principia facilius applicentur, præ oculis habenda sunt sequentia. 1°. Actus mere interni, qui nullum ordinem habent ad effec­ tum exteriorem, plerumque moraliter complentur statim ac physice interrumpuntur, et proinde per se toties multiplicantur, quoties physice interrumpuntur. Ratio est, quia tales actus, propter suam simplicitatem tum ex parte objecti tum ex parte ipsiusmet 138 TRACTATUS IV. —DE PECCATIS. voluntatis et propter defectum cujuscumque effectus exterioris in quo conveniant, per se loquendo moraliter non continuantur, neque in unum coalescunt, cum nihil habeant, neque in se neque in alio, per quod sibi invicem uniantur. Hinc pœnitens debet in confessione exprimere, si possit, quot vicibus internae tentationi adhæserit; quod si nequeat, dicat circiter; vel saltem an valde frequenter, decurrente die, consensum dederit. — Dixi per se seu plerumque rem ita se habere, quia, si aliquando plures hujus­ modi actus ex eodem passionis impetu procedant, unum peccatum mortale constituent, etsi aliquod breve intervallum inter actus intercesserit. — Cf. S. Alphons. n. 37. 2°. Actus interni cum proposito externam actionem ponendi, multiplicantur toties quoties pravum propositum formaliter inno­ vatur, id est, quoties per retractationem aut cessationem volun­ tariam desinit esse, et postea de novo assumitur: tunc enim posterius moraliter censeri nequit continuatio prioris, et novus voluntatis actus formaliter distinctus intercedit. Si vero per cessationem involuntariam desinat, censetur aliquamdiu, non autem semper et indefinite, virtualiter perseverare, ideoque, ubi iterum assumitur, non habetur tanquam moraliter interruptum, dummodo non intercesserit temporis intervallum nimis diuturnum. Quodnam autem debeat esse ejusmodi intervallum, solo sapientium judicio definiri potçst. Idem enim propositum majori vel minori tempore perdurat pro varia intensitate, necnon pro variis circum­ stantiis personarum, ætatis, sexus, indolis, etc. S. Alphonsus putat difficulter posse impetum unius actus protrahi, ordinarie loquendo, plus quam ad duos vel tres dies. Hinc, ait, qui per­ severat ita virtualiter in mala voluntate ultra duos vel tres dies, debet in confessione explicare tempus, ut sic intelligatur mora­ liter numerus actuum internorum circa peccata externa. — Cf. Baller, not. (a) p. 138. 3°. Actus externi, seu externe consummati, multiplicantur toties quoties objectum est disparatum, vel in se terminatum; non autem multiplicantur, etiam interposito notabili temporis intervallo, quando sunt veluti partes actus principalioris, seu quando ad finem unicum tendunt. Ratio est, quia tunc unum quid morale efficiunt, quod non completur, nisi consummato actu principaliter intento. Sic qui furtum patrare statuerit, unicum committit peccatum, licet per plures dies de eo cogitaverit, pro­ positum pravum sæpius renovaverit, ad hoc viam susceperit, tempus opportunum quaesierit, etc.; prior quippe voluntatis actus in illo ipso effectu vel opere externo perseverare virtualiter cense­ tur. — Cf. S. Alphons. n. 40. PARS I. CAP. ΙΠ. —DE DISTINCTIONE PECCATORUM. 139 133. Resolves. — 1°. Unicum peccatum committit, qui, in­ tendens fornicationem, mulierem turpiter tangit, osculatur, tur­ pibus allicit colloquiis, et tandem fornicatur; nam omnes illi actus prævii ad actum consummandum ordinantur. Si vero ab initio voluisset tantum mulierem tangere, et postea, libidine inductus, copulam perfecerit, duplex erit peccatum, adeoque non satis erit si solam copulam confiteatur. — Cf. S. Alphons. n. 43. 2°. Unicum facit peccatum sacerdos qui integrum officium vult una die omittere, quia singulæ Horæ ex una parte dicunt ordinem ad unum officium complendum, et ex alia earum omis­ siones intenduntur per modum unius. Duo autem peccata faceret, qui prius voluisset tantum omittere Matutinum, et postea nollet reliquas Horas recitare, quia duplex foret plane distinctus actus malæ voluntatis. 3°. Unicum perpetrat peccatum, qui ex eodem impetu pas­ sionis actum malum multoties repetit, v. gr., pluries se vel alium turpiter tangit, etiam cum aliqua interruptione; pluries inimi­ cum percutit, vel ei plurima mala imprecatur, etc.; nam unicus est pravus voluntatis affectus, et actiones illæ variæ moraliter uniuntur. — Cf. S. Alphons. n. 50. 4°. Unicum peccatum facit, qui plures simul fidei articulos negat, quia unicum est fidei motivum, proinde æque infidelis est qui unum articulum, ac qui omnes negat. — Item probabiliter unicum facit peccatum, qui eodem actu duodecim Apostolos blas­ phemat; quia omnes blasphemiæ in Sanctos malitiam desumunt ex una relatione ad Deum. — Cf. S. Alphons. n. 47. 5°. Unicum facit peccatum, qui summam aliquam deter­ minatam pecuniæ furari intendens, pluribus vicibus, ne detegatur, eam subripit, quia unicus est pravus voluntatis actus, qui in ultimo furto consummatur. E contrario plura patrat peccata, qui pluribus vicibus ex eadem pecuniæ massa furatur, quin totam auferre ab initio statuerit, quia singula furta objectum in se totale efficiunt. — Cf. Baller, not. (a) p. 141. 6°. Plura peccata facit, qui cum eadem pluries fornicatur; quælibet enim fornicatio in se terminatur, seu objectum totale constituit, natura sua. — Idem dicendum de diversis pollutioni­ bus. — Cf. S. Alphons. n. 46. QUÆSITA 134. Quær. 1 °. Utrum unum vel plura peccata committat, qui unico actu detrahit de integra communitate religiosa, vel uno ictu plures homines occidit, vel rapit crumenam ad plures socios pertinentem? 140 TRACTATUS IV. —DE PECCATIS Resp. Valde contre vertitur: juxta S. Alphonsum et inultos alios, plura in his casibus committuntur peccata, tum quia plurium jura violantur, tum quia hujusmodi detractio, ictus aut rapina, est virtualiter multiplex in judicio prudentium. — Alii vero multi, et magnæ notæ theologi probabiliter tenent unum tantum committi peccatum, quia unus est actus volun­ tatis, una ratio qua multiplex illud objectum apprehenditur et una externa manifestatio malitiae voluntatis. Ad rationem autem desumptam ex violatione plurium jurium, respondent quod cum quis diversis superioribus idem praecipientibus non obedit, unum certo peccatum committit, quamvis plurium jura violet. — A fortiori unum peccatum committi docent iidem Doctores, quando unico actu voluntatis ad plura objecta per modum unius apprehensa tenditur inefficaciter, v. gr., si quis unico actu plures feminas per simplicem affectum seu complacentiam desideraret. In casu autem propositi efficacis patrandi aliquid, quod diversis actibus externis attingi deberet, plura essent peccata; ac proinde pluries peccaret qui efficaciter vellet plura jejunia omittere, ad plures feminas, vel ad eamdem pluries accedere. — Cf. S. Alphons. n. 45. — Lacroix, n. 149. — Baller, not. (b) p. 141. Quær. 2°. An plura peccata faciat, qui coram pluribus detrahit? Resp. Probabiliter unicum tantum facit peccatum, quia detrahere coram pluribus est tantum circumstantia aggravans: jus enim ad famam est unicum apud omnes, non vero multiplex. Quare practice loquendo nulla est obligatio explicandi in con­ fessione numerum personarum coram quibus aliquis detraxerit, sed sufficit dicere: Detraxi coram pluribus. — Cf. S. Alphons. n. 49. Quær. 3°. An explicanda sint in confessione media ad pec­ candum adhibita, si peccatum postea non fuerit consummatum? Resp. Alii affirmant, etiamsi media illa non fuerint mala in se, uti viam suscipere, scalam deferre ad furtum, etc., et eorum ratio est, quia peccatum tunc non manet tantummodo inter­ num, sed mediis istis externum evadit. Actiones enim illæ, licet indifferentes sint in se, malæ tamen ex fine malo evadunt. — Alii vero probabiliter negant, nisi media ista in se mala sint; in quo casu mdicari debent, et quidem omnia, si sint specie diversa, ut tactus aut verba obscœna ad sollicitandum adhibita. Imo alii, dicunt nec media esse necessario explicanda, quando in PARS II. CAP. I.— DE PECCATIS INTERNIS. 141 se mala sunt et specie diversa; sed sufficere si peccator ita se accuset, v. gr., volui committere fornicationem, sed licet adhibui media quædam, non potui. — Cf. D’Annibale, 1, n. 287, n. 15. — De Lugo, De Pcenit. n. 566. — Varceno, vol. 1, p. 259. — Baller, not. (b) p. 143. Quær. 4°. An plura peccata committat, qui plura mala diversa optat inimico? Resp. Affirm., per se, si imprecantis intentio determinate feratur ad mala speciei diversae, v. gr., infamiam et mortem; quia desiderium speciem sumit ab objecto desiderato, ut infra dicetur. Verum per accidens unum esset peccatum, cum scilicet hæc mala diversa fere apprehenderentur sub generali ratione mali, ut media ad perniciem; quod fieri solet quando imprecationes ex impetu iræ procedunt. — Cf. S. Alphons. n. 50; et Horn. Ap. n. 65. PARS SECUNDA DE PECCATIS IN SPECIE CAPUT I DE PECCATIS INTERNIS 135. Triplex eorum classis distinguitur, scilicet: 1°. Delectatio morosa, seu libera complacentia in re mala per imaginationem exhibita ut præsente, sine desiderio. 2°. Gaudium, seu deliberata approbatio operis mali peracti sive a se, sive ab alio, qua voluntas perpetratum malum gratum et acceptum habet. 3°. Desiderium, seu actus voluntatis rem malam ut obtinen­ dam, adeoque opere exsequendam appetentis. Dicitur efficax, si adsit absolutum propositum id exsequendi; inefficax, si adsit tantummodo consensus condit ionatus, v. gr., si quis dicat: furarer, si possem; aut fornicarer cum hac femina, nisi infamiam timerem, etc. — Cf. S. Alphons. n. 15. Versatur igitur delectatio morosa circa objectum, non prout est in se, sed prout hic et nunc imaginationi objicitur; gaudium e contra et desiderium circa objectum prout in se aliquando fuit aut erit. 136. Dico 1°. Desiderium rei malœ etiam inefficax est vere peccatum, et induit species tum objecti, tum circumstantiarum. Ratio primi est, quia turpe et inhonestum est desiderare absolute 142 TRACTATUS IV. —DE PECCATIS. aut conditionate quod exsequi non licet. Ratio secundi, quia omne desiderium, etiam inefficax, in objectum suum tendit, et proinde est volitio malitiœ specialis istius objecti, adeoque illam contrahit. Eadem est ratio tertii; nam desiderium, cum tendat in objectum ut opere exsequendum, illud attingit uti est in se cum suis circum­ stantiis. Ergo totam malitiam etiam circumstantiarum contrahit. — Hinc in confessione, v. gr., desiderii fornicandi, declarandæ sunt circumstantiae consanguinitatis, affinitatis, vinculi matri­ monialis, aut voti castitatis, quæ personam desideratam afficiant. — Cf. S. Alphons. n. 12. Dico 2°. Gaudium itidem est peccatum, et quidem ejusdem speciei ac actio mala circa quam versatur, induitque pariter species circumstantiarum ipsi adnexarum, non secus ac ipsum desiderium. Ratio est, quia gaudium, ut supra diximus, est mali præteriti approbatio, quæ necessario actum peccaminosum amplectitur, qualis in se extitit, suis nempe circumstantiis vestitum. — Hinc, qui in peccatorum præteritorum recordatione sibi complacet, eaque approbat, in confessione explicare debet objectum hujus complacentiæ, atque circumstantias speciem mutantes, perinde ac si iterum opere peccasset. Ad gaudium revocanda est jactantia de peccato commisso, displicentia de malo non patrato, necnon tristitia de bono peracto. Dico 3°. Delectatio morosa est certo peccatum, et certo etiam induit gravitatem et speciem objectorum menti exhibitorum. Ratio primi est, quia naturæ rationali et legi divinæ repugnat voluntatem gratum habere id, quod rectæ rationi dissentaneum est, et Deo displicet. Insuper delectatio deliberata de objecto malo affectum in illud arguit; atqui affectus in objectum malum est affectus malus, ut per se patet. Ergo . . . Hinc Oseæ ix, 10, dicitur: “Facti sunt abominabiles sicut ea quæ dilexerunt.” Ratio autem secundi est, quia quisquis delectatur de objecto in sé malo, illud approbat, eique affectu suo adhæret; ac proinde ea gravitate et specie, qua objectum est malum, eadem plane erit mala ejusdem delectatio. — Cf. S. Thom. 1-2, q. 74, art. 8. — S. Alphons. n. 15. QUÆSITA 137. Quær. 1°. An delectatio morosa induat etiam malitiam specificam circumstantiarum objecti, ut desiderium et gaudium? Resp. Neg., probabiliter, juxta multos theologos; et ratio est, quia simplex delectatio non tendit in objectum, ut realiter exist it, sed in eo quiescit , ut repræsentatur per phantasiam. Porro hæc neque ex natura rei, neque de facto solet omnes PARS II. CAP. I. —DE PECCATIS INTERNIS. 143 circumstantias repræsentare, sed illam tantum quæ delecta­ tionem magis movet. — Cf. S. Alphons. n. 15. — Baller, not. (a) p. 148. Quær. 2°. An liceat desiderare malum sub conditione, si licitum esset? Resp. Affirm., si conditio apposita totam rei malitiam tollat, quia talis affectus nullam involvit deordinationem, neque in se, neque in objecto a quo per conditionem malitia omnino excluditur. Negative vero esset respondendum in alia hypothesi, quia talis affectus tendit in objectum malum, et quidem absolute, cum conditio non tollat malitiam ab objecto etiam ut repræsentato, ut esset blasphemia, perjurium, etc. Attamen probabiliter a peccato gravi excusandus ille esset, qui tali desiderio nollet certe, ut id quod malum est intrinsece, fieret licitum, sed tantum propensionem suam in illud objectum ostenderet. — Cf. S. Alphons. n. 27; et Horn. Ap. n. 50. Ceterum nemo non videt quam periculosa sint hujusmodi desideria, etiamsi apposita conditio totam malitiam auferret, præsertim in prohibitis jure naturali, licitis tamen in aliquo casu vel statu, v. gr., occiderem inimicum, si Deus mandaret; uxorem acciperem, si non essem sacerdos aut voto ligatus; libens nuberem Berthæ, nisi haberem uxorem. Hæc desideria Cajetanus merito appellat tentationes fatuas et diabolicas. Imo dissuadenda sunt etiam alia desideria conditionata circa res solo jure positivo prohibitas, quia ut plurimum otiosa sunt, et aliquando affectu aliquo inordinato laborare possunt.— Cf. Cajet, sub titulo Cogitationis peccata. Quær. 3°. An liceat delectari de omissione inculpabili alicujus orœcepti ex oblivione relicti? Resp. Etsi nunquam liceat sive de omissione mala, sive de opere malo, etiam inculpabiliter admissis, gaudere vel delec­ tari, prout in se mala fuerunt; licet tamen, per se, id est, secluso periculo consensus in delectationem de causa mala, gaudere vel delectari de effectu bono et honesto, qui ex iis provenit. — An vero liceat etiam gaudere vel delectari de ipsa causa mala, non prout est mala, sed prout fuit causa boni effectus, affirmant multi cum Lessio, Suarez, Card, de Lugo et aliis; sed negat cum pluribus aliis S. Alphonsus allegans prop. 15, ab Innoc. XI damnatam, quæ sic se habet: “ Licitum est filio gaudere de parricidio parentis a se in ebrietate perpetrato, propter ingentes divitias inde ex hæreditate consecutas.” — Verum dicendum est non constare utrum hac propositione damnatum absolute 144 TRACTATUS IV. —DE PECCATIS. fuerit gaudium quodcumque de opere malo inculpabili; an potius reprobatum fuerit dumtaxat gaudium quo filius, contra rectum caritatis ordinem, morti parentis anteponit bonum ordinis valde inferioris, nempe divitias ex ea consecutas. — Cf. S. Alphons. n. 20. — Lessium, de just, et jure, lib. 4, cap. 3, n. 105. — Suarez, disp. 5, sect. 7, η. 15. — Lugo, de pœnjt. disp. 16, n. 389. — Viva, in cit. prop. η. 12. — Baller, not. (a) p. 152; et not. (c) p. 186. 138. Resolves. — 1°. Licitum non est delectari de pollutione nocturna secundum se et propter ejus voluptatem, sed licitum sane est de ea delectari prout est naturœ exoneratio vel alleviatio. Etenim defectus liberi consensus, per somnum, etsi non possit licitam efficere delectationem operi malo insitam, quæ dein libere capiatur, optime tamen potest a culpa excusare opus exterius. Et hæc est vera doctrina S. Thomæ, qui etiam ad naturalem pollutionis causam revocat turpe somnium, ad quod reduci possunt et tactus seu motus idem somnium consequentes. “Cum enim (inquit) humor seminalis abundat in corpore, vel cum facta est humoris resolutio, . . . somniat dormiens ea quæ pertinent ad expulsio­ nem hujusmodi humoris abundantis aut resoluti; sicut etiam contingit, quando natura gravatur ex aliqua alia superfluitate; ita quod quandoque formantur in imaginatione phantasmata pertinentia ad emissionem talium superfluitatum.” — Cf. S. Thom. 2-2, q. 154, art. 5; et in 4, dist. 9, q. 1, art. 4, q. 1, ad 5. — S. Alphons. n. 20. — Baller, not. (b) p. 149. 2°. Caute confessarius agere cum iis debet, qui gaudent de emolumento sibi proveniente ex peccato suo aut alieno, vel ex damno aut morte alterius; subinde enim hujusmodi delectationes non ex emolumento solo, sed ex gaudio de ipso peccato aut malo proximi oriuntur. Idem timendum est de eo qui dicit, se gaudere de bono spirituali proximi, sed quod provenit ex ejus infortunio, v. gr., ex gravi infirmitate, jactura rerum temporalium, etc. Potest enim interdum subrepere gaudium de proximi potius malo, quam de bono effectu inde proveniente, præsertim si ini­ micitiam cum eo antea gerebat; confessarius igitur, si res postulare fidetur, mentem poenitentis prudenter introspicere non negligat. — Cf. S. Alphons. ibid. 3°. Quamvis aliud sit delectari de re mala, aliud vero delectari de modo, v. gr., industrio, quo res mala peracta fuerit (quod sane carere culpa per se potest); attamen confessarius facile suspicari debet de morosa delectatione in iis qui libenter audiunt turpia, licet hæc narrari non videantur nisi ad modum ingeniosum, quo peracta sunt, manifestandum, quando potissimum consuetudo in PARS II. CAP. II.— DE PECCATIS CAPITALIBUS, 145 pravam delectationem consentiendi hanc suspicionem confirmat. 4°. Mortale non est tristari de obligatione non essentialiter praecepta, quatenus est molesta tantum, seu in sensu diviso legis, v. gr., de molestia jejunii. 5°. Si pœnitens se accuset de aliqua prava cogitatione, inter rogandus est, an cognoverit esse peccatum; et si respondeat se eam detestatum fuisse statim ac cognovit turpem esse, judicandus est omnino a peccato immunis. — Si respondeat se habuisse per aliquod tempus aliquam confusam cognitionem malitiæ, eique adhaesisse, sed non plene advertendo ad ipsius gravitatem, tunc facile quidem a gravi peccato excusandus est, sed non a veniali. Quod si nesciat se expedire ab his interrogationibus, ordinarie praesumendum est, eum non consensisse, vel saltem defuisse in eo plenum consensum, vel perfectam advertentiam, maxime si timoratæ sit conscientiae. CAPUT II DE PECCATIS CAPITALIBUS 139. Peccata capitalia sic vocantur, quia sunt veluti capita seu fontes aliorum peccatorum. Unde vitia potius quam proprie peccata nuncupanda sunt, si in genere considerentur. Septem numerantur, nimirum: 1°. Superbia; 2. Avaritia; 3°. Luxuria; 4°. Invidia; 5°. Ira; 6°. Acedia; 7°. Gula. — Quam convenienter autem ad septem capita reducantur peccata omnia egregie explicat S. Thomas, 1-2, q. 84, art. 4. Pauca omnino de singulis peccatis capitalibus hic dicemus, at sedulo indicabimus loca S. Thomæ et S. Alphonsi, ad quæ erit recurrendum pro fusiori expositione doctrinæ. I. — De Superbia 140. Superbia est amor inordinatus propriæ excellentia?, et distinguitur in perfectam seu in genere suo completam et consum­ matam, et imperfectam. Perfecta quidem dicitur, quando homo adeo in se sistit et sibi complacet, ut versetur in dispositione legem potius graviter transgrediendi, quam mandatis superiorum obtem­ perandi. Hæc autem eo ipso peccatum mortale semper in se includit. In cæteris vero casibus imperfecta nuncupatur, et tunc per se peccatum veniale tantum inducere solet. Ex superbia pro­ cedunt ambitio, vana gloria, præsumptio, jactantia, ostentatio et hypocrisis. — Cf. S. Thom. 2-2, q. 162; et QQ. DD. De Malo, qq. 8, et 9. 146 TRACTATUS IV. —DE PECCATIS. II. — De Avaritia 141. Avaritia est inordinatus appetitus bonorum temporalium. Opponitur justitiæ vel liberalitati. Si prius, in peccatum mortale facile prodibit, nempe quoties ad injustitiam gravem erga proxi­ mum impellet. — Si posterius, per se venialia tantum pariet. Cæterum nimius erga res terrenas affectus in alia peccata etiam gravia propellere potest, imo et solet. Procedunt etiam ex avaritia durities cordis erga miseros, inquietudo animi, perfidia, dolus, etc. — Cf. S. Thom. 2-2, q. 118; et QQ. DD. De Malo, q. 13. III. — De Luxuria 142. Luxuria est inordinatus appetitus rei venereæ. Luxuria est peccatum grave ex toto genere suo; sed hoc intelligendum est, si delectatio venerea sit in se deliberata et directe volita. Si vero indirecte tantum voluntaria sit, admittit aliquando parvitatem materiæ, ut fusius infra dicetur ubi de sexto Decalogi præcepto. — Cæcitas mentis, inconsideratio, inconstantia, odium Dei, fidei languor, imo et amissio, sunt effectus luxuriæ. — Cf. S. Thom. 2-2, qq. 153 et 154; et QQ. DD. De Malo,-q. 15. ’ IV. — De Invidia 143. Invidia est tristitia de bono alterius, quatenus æstimatûr ut malum proprium, aut saltem minus bonum. Ad eam revocatur gaudium de alterius malo, quod boni proprii augmentum censeatur. Invidia est directe contra caritatem, et ex genere suo, etsi non toto, grave peccatum importat. — Ex invidia procedunt detractio, calumnia, susurratio, contumelia, etc. — Cf. S. Thom. 2-2, q. 36; et QQ. DD. De Malo, q. 10. V. —De Ira 144. Ira est excandescentia animi, motusque inordinatus in aliquem vel aliquid; vel est inordinatus appetitus vindictæ. Ira­ cundia est habitus iræ. — Ira mortalis est ex genere suo, si sit appetitus vindictæ; venialis autem, si sit tantum motus animi inordinatus. — Ira generat indignationem, rancorem, clamorem, convicia, blasphemias, etc. — Cf. S. Thom. 2-2, q. 158; et QQ. DD. De Malo, q. 12. — S. Alphons. nn. 80 et seq. VI. — De Acedia 145. Acedia in genere idem sonat ac pigritia; strictius vero est torpor mentis ac debilitas voluntatis, ex quibus spiritualium rerum fastidium ob laborem et molestiam ipsis adjunctam profluit. — PARS II. CAP. IL —DE PECCATIS CAPITALIBUS. 147 Si tanta sit, ut ex ea obligationes graves omittantur, gravis habenda est; si secus, levis est æstimanda. — Torpor, evagatio mentis, nausea in oratione, etc., sunt fructus acediæ. — Cf. S. Thom. 2-2, q. 35; et QQ. DD. De Malo, q. 11. — S. Alphons. n. 84. VIL —De Gula 146. Gula est inordinatus appetitus cibi vel potus, et ex genere suo non est nisi peccatum veniale. Fit autem grave, si graviter noceat sanitati, aut si quem ad officia ineptum reddat. — A gula proveniunt ebrietas, de qua mox fusius, hebetudo mentis, scur­ rilitas, multiloquium et immunditia cujuslibet generis. — Cf. S. Thom. 2-2, q. 148 et 150; et QQ. DD. De Malo, q. 14. — S. Alphons. nn. 74 et seq. Notandum. — Multum forsan convenit S. Thomam de sobrietate con­ sulere. Sobrietas maxime circa potum inebriandi vim habentem versatur. Sobrietas nempe mensuram servat: “et ideo,” ait Angelicus, 2-2, q. 149, a. 1, “illam materiam specialiter sibi adseribit in qua maxime laudabile est mensuram servare. Hujusmodi autem est potus inebriare valens, quia ejus usus mensuratus multum confert et modicus excessus multum lædit, quia impedit usum rationis magis quam excessus cibi.” Et ib. ad 3: “quamvis mensura in omnibus requiratur, non tamen sobrietas proprie in omnibus dicitur sed in quibus mensura est maxime necessaria.” Jam age, “ad virtu­ tem moralem pertinet conservare bonum rationis contra ea quibus potest impediri. Et ideo,” ait ib. a. 2, “ubi invenitur speciale impedimentum ra­ tionis ibi necesse est esse specialem virtutem ad illud removendum. Potus autem inebrians habet specialem rationem impediendi usum rationis, in quantum scilicet perturbat cerebrum sua fumositate. Et ideo . . . requiritur specialis virtus, quæ est sobrietas.” Et quamvis “cibus et potus communiter impedire possunt bonum rationis, eam absorbendo per immoderantiam delectationis, . . . potus inebriare valens impedit speciali ratione.” Utinam et sequentia verba Angelici Doctoris ad nota­ rentur a nonnullis: “in omnibus potibus inebriare valentibus est una et eadem ratio impediendi rationis usum. Et sic illa potuum diversitas per accidens se habet ad virtutem.” Ib. ad 3. Nullus cibus vel potus secundum se loquendo est illicitus. Potest tamen potus reddi illicitus per accidens, vel “quia vino de facili [liomo] læditur, vel quia ex speciali voto obligatur ad vinum non bibendum,” vel “ex modo bibendi quia scilicet mensuram in bibendo excedit” vel “ex parte aliorum qui ex hoc scandalizantur.” Ib. art. 3. Ad objectionem quod usus vini sit totaliter illicitus, eo quod impediat sapientiam sine qua non potest aliquis esse in statu salutis, respondet Angelicus: “Sapientia potest haberi dupliciter. Uno modo secundum modum communem, prout sufficit ad salutem. Et sic non requiritur ad sapientiam habendam quod aliquis a vino omnino abstineat, sed quod abstineat ab immoderato usu vini. Alio modo se­ cundum quemdam perfectionis gradum. Et sic requiritur in aliquibus 148 TRACTATUS IV.— DE PECCATIS ad perfecte sapientiam percipiendam quod omnino a vino abstineat, secundum conditiones quarundam personarum et locorum.” ad 1. Mu­ lieribus autem et juvenibus, si respiciamus pronitatem ad voluptates corporis consectandas, “senibus in quibus ratio vigere debet ad aliorum eruditionem, et Episcopis seu quibuslibet Ecclesiæ ministris qui mente devota debent spiritualibus officiis insistere, et regibus qui per sapi­ entiam debent populum subditum gubernare, specialiter sobrietas indicitur.” Ib. a. 4.— Cf. loca n. 148 citanda ex S. Thom. 1—2, q. 88 a. 5, ad 1; 2-2, q. 150 a. 2. DE EBRIETATE 147. Ebrietas est voluntarius excessus in potu usque .ad rationis perturbationem, sive ex aut cum voluptate hoc fiat, sive absque voluptate. Dividitur autem in perfectam et imperfectam. Prima habetur cum rationis usus omnino adimitur, ita ut ebrius incapax sit agendi moraliter; altera vero ea est qua mens pertur­ batur quidem, at discernere adhuc valet inter bonum et malum. Alii autem plures sequentes S. Thomam vitium ebrietatis definiunt: potus superfluus sine necessitate et ex sola voluptate vini usque ad usus rationis privationem. PRINCIPIUM 148. Ebrietas perfecta est semper peccatum mortale, at im­ perfecta per se est tantum veniale. Ratio primi colligitur tum ex consensu theologorum et timoratorum hominum æstimatione, tum quia privare se usu rationis modo violento et innaturali, et quidem ita ut non possit statim recuperari, graviter repugnat naturæ rationali, tum demum quia in Scripturis, v. gr., I Cor. vi, 10, ebriosi a regno Dei excluduntur. Ratio autem secundi est, tum quia nulla habetur gravis deordinatio, quamdiu moraliter quis agere possit, tum quia ita fert consensus theologorum. — Cf. S. Thom. 2-2, q. 150, art. 2. — S. Alphons. n. 75. Ita autem S. Thomas, 1-2, q. 88 a. 5 ad 1: “De ebrietate vero dicendum est, quod secundum suam rationem habet quod sit peccatum mortale. Quod enim homo absque necessitate reddat se im­ potentem ad utendum ratione, per quam homo in Deum ordi­ natur, et multa peccata occurrentia vitat, ex sola voluptate vini, expresse contrariatur virtuti. Sed quod sit peccatum ve­ niale, contingit propter ignorantiam quandam vel infirmitatem, puta cum homo nescit virtutem vini aut propriam debilitatem, unde non putat se inebriari: tunc enim non imputatur ei ebrie­ tas ad peccatum, sed solum superabundantia potus. Sed quando frequenter inebriatur, non potest per hanc ignorantiam excu­ sari, quin videatur voluntas ejus eligere magis pati ebrietatem. PARS II. CAP. IL —DE PECCATIS CAPITALIBUS. 149 quam abstinere a vino superfluo, unde redit peccatum ad suam naturam.” Duplicis igitur deordinationis reus est ebrius juxta S. Thomam: bibendo ex sola voluptate vinum; et bibendo ex excessu usque ad amissionem usus rationis absque ullo motivo quod justificaret etiam rationem potus excessivi. — Cf. Baller, tr. 4, n. 381, seq. — Azor. 1. 7, c. 33, q. 5. — Lessius lib. 4, c. 3, d. 3, n. 13. — Dicastillo, lib. 1, disp. 3, d. 11, n. 104. 149. Resolves. — 1 °. Licet liquoribus quibuscumque uti, tanquam medicina ad morbos depellendos, v. gr., typhum, eti­ amsi ebrietas praevideatur sequutura, dummodo tamen non inten­ datur directe, et salus animæ non periclitetur. Requiritur scilicet 1°. ut ebrietas indirecte tantum sequatur, et 2°. ut nullum adsit periculum quod infirmus moriatur absque receptione sacramen­ torum. — Cf. S. Thom. 2-2, q. 150, a. 2, ad 3. — S. Alphons. n. 76. S. Thomas ita loquitur: “Cum aliquis multum . . . bibit secundum consilium medicince . . . non est reputandus superfluus . . . potus. ” 1. c. 2°. Idem dici posse videtur de illis nostratibus qui magnam copiam liquoris sumunt, ut venenum quod ex serpentum morsi­ bus hauserint, expellant vel coerceant; nam ebrietas, si quæ sequitur in tali casu, indirecte tantum diceretur esse sequuta. In hoc casu non sumitur ex sola voluptate vini nec sine neces­ sitate. 3°. Numquam licere potest ebrietatem assumere uti medium ad effectum aliquem utcumque bonum obtinendum, quia non sunt facienda mala ut eveniant bona. — Verum si magna copia liquoris sumeretur, non quidem ad violentam rationis usus priva­ tionem, sed ad nervos relaxandos atque adeo sopiendos, ut exinde facilius fiat operatio quædam chirurgica, non apparet cur hoc sit illicitum, cum licitum esse dicatur opio vel æthere uti ad similes operationes peragendas. 4°. Damnandæ prorsus sunt matres vel nutrices illæ quæ, ad lacrimas puerorum compescendas, alcoholicis vel opiatis potioni­ bus utuntur, atque ita a prima ætate pravam consuetudinem in illos inducunt. 5°. A fortiori damnandi sunt medici qui ad idem remedium recurrunt, ut infirmos ad lætitiam provocent vel corporis dolores imminuant; nam ita agentes, quamvis forte a peccato ebrietatis excusari possint, quia illam indirecte tantum procurant, certo tamen in infirmos pravam consuetudinem inducunt si convales­ cant, vel, si moriantur, eos æternæ damnationis periculo exponunt. 6°. Profecto graviter peccant qui alios jussu, consilio, provo­ catione, ad ebrietatem vel eos cum prævisione futurae ebrietatis 150 TRACTATUS IV. —DE PECCATIS. ad bibendum inducunt: id quod hinc inde sub prætextu vano amicitiæ vel civilitatis fit. 7°. Item qui bibit ad excessum ut se a morte, quam alter minatur ei, liberet, non bibit ex sola voluptate vini aut sine causa; hinc non est peccatum. QUÆSITA 150. Quær. 1°. Quid dicendum de promissione non bibendi {the pledge) prout apud nos solet fieri? Resp. Quamvis hujusmodi promissio bona sit in se, atque, uti quotidiana experientia constat, optimum præbeat remedium ad multorum vitam emendandam, praxis tamen eam excipi­ endi non caret difficultatibus. Etenim si aperte dicatur, quod theologice loquendo sane verum est, scilicet infractionem illius promissionis nullum aut veniale tantum peccatum esse, vix non eveniet ut tota efficacia remedii non evanescat. Ex alia vero parte si nihil dicatur, multa et gravia peccata patrabuntur ex male formata conscientia; siquidem plures sunt qui infractiones illius promissionis graviora peccata existimant quam perfectam ebrietatem. Multa igitur prudentia et discretione opus est in hujusmodi promissionibus excipiendis. — Quare si qui sunt qui de quantitate illius obligationis dubitent, et de ea inquirant, vel si non adeo rudes sunt ut explicationem facile capere possint, vel non vesano prorsus ac perdito amore ad liquores attrahan­ tur, utile erit imo necessarium ipsis explicare quœnam sit natura illius promissionis; hæc enim cum votum non sit, sed solum propositum sacerdoti manifestatum, nequit per se obli­ gare sub gravi. In alia vero hypothesi melius forte esset nihil dicere, et permissive se habere circa gravia illa peccata quæ sequerentur; nam imminutio ebrietatis erit sufficiens ratio ea permittendi. — Cf. Irish Ecclesiastical Record, May 1883, pp. 338 et seq. Quær. 2°. Quid dicendum de illis sodalitatibus recenter institutis ad vitium ebrietatis extirpandum? Resp. Eas optimas esse et a multis apostolicis operariis anteponi alteri remedio quod consistit in promissione non bibendi. Ratio est, quia recentiora hæc remedia dum ex una parte magis pietatem fovent, quæ initium est omnis veræ con­ versionis, ex alia nullam præbent novorum peccatorum occa­ sionem. Ad hæc remedia sane alludebant Patres Cone. Plen. Balt. II, sequentibus verbis: “Cum immania scandala ex ni­ mia potatione oriantur, hortamur pastores, et per viscera Jesu Christi obsecramus, ut omne studium in ebrietatis vitio elimi- PARS ΙΓ. CAP. IL —DE PECCATIS CAPITALIBUS. 151 nando ponant. Eum in finem, laudandum censemus eorum fidelium zelum, qui ab omni liquore ardenti se abstinent ad excessuum periculum tutius declinandum. Qui autem sponte societatem inter se ineunt, ut mutuis virtutum exemplis sese adjuvent ac roborent, imprimis adhibere debent subsidia illa quæ Christus Dominus in Ecclesia reliquit, quibus vitia humana emendentur, et infirmitas sustentetur; atque oratione, sacra­ mentorum frequenti susceptione, aliisque pietatis exercitiis, auxilium supernum sibi comparare, nec sibi, nec suis propositis, sed Deo, sine quo nihil prodest humanus conatus, fidere.” — Patres vero Cone. Plen. Balt. Ill, magis explicite loquentes aiunt: “Societates quæ veniunt nomine ‘Unionis Catholicae ad Abstinentiam Totalem promovendam’ et ‘Sacræ Sitis,’ magna laude dignas agnoscimus; spiritu enim vere catholico reguntur, et non tam in propriæ voluntatis firmitate quam in precum et sacramentorum virtute vires necessarias quærunt. Notum est præterea quod Caput totius Ecclesiæ et Christi in terris Vicarius non semel easdem benedictione sua apostolica et indulgentiis Ecclesiæ locupletavit. Proinde nos quoque iisdem signa nostræ benevolentiæ exhibemus, et quo magis floreant eas omnium nostrorum sacerdotum curæ paternæ commendamus, ut eis non modo animos addant sed etiam semitam catholicam sem­ per demonstrent.”— Cf. Cone. Plen. Balt. II, nn. 470 et seq.; et Cone. Plen. Balt. Ill, nn. 260 et seq. Nuperrime peculiares gratiæ spirituales in favorem fidelium societa­ tibus a Temperantia vel Abstinentia ab inebriante potu adseriptorum concessæ sunt a Summo Pontifice Pio X die 21 Maii 1914 — scilicet: In­ dulgentiae tum plenariæ tum partiales tum etiam favor prorsus singularis, vi cujus omnes Missæ quæ pro anima alicujus sodalis defuncti a quocum­ que sacerdote applicantur, ita illi animæ suffragari possint, ac si ad altare privilegiatum celebratæ fuissent. Hæ gratiæ factæ sunt a S. Pontifice cupiente propensiorem suam voluntatem erga Societates praedictas osten­ dere earumque Sodales in provehendo tam salubri proposito alacriores experiri. — Acta Apost. Sed. v. VI, p. 309. Quær. 3°. An liceat aliquem ad ebrietatem inducere ut a malo majori avertatur? Resp. Affirm., si ebrietas sit ipsi materialis tantum; quia malum materiale permitti potest gravi de causa. Ita com­ muniter contra Collet, Concina, etc. Negant vero communius, si ebrietas sit formalis; quia non sunt facienda mala, ut eveniant bona: attamen S. Alphonsus n. 77, oppositam sententiam ut probabilem admittit cum pluribus aliis, “quia licitum est in­ 152 TRACTATUS IV. —DE PECCATIS. ducere alium ad minus malum ut impediatur a majori.’’ Quando enim aliquis a majori malo patrando nullo alio pacto deterreri potest, suadere minus malum habet rationem boni. \;ide infra n. 185. Q. 5°. Notandum. — 1°. Potus excessivus habitualis ingentia damna parit individuo, familiæ, societati. Nocet sanitati, fortunæ et moribus, indi­ viduorum: pax domestica a familia exsulat, crimina horrenda commit­ tuntur, ratio ipsa in dies fit degener et vitiosior. Remedia personalia: omnes vitare occasiones hujus peccati et eas personas cosque coetus a quibus temperantia violatur: vires acquirere ex­ ercitio hujus virtutis et mortificationis Christianae, atque consideratione motivorum tum naturalium tum supernaturalium, quibus contra vitium ebrietatis fortiores homines fiant, tandem petitione divini auxilii. — Dic­ tionnaire de Théol. Cath. sub verbo Gourmandise. 2°. Usus morphii, chloroformii aliorumque medicamentorum exsilium rationis adducentium his generalibus principiis regi debet. Usus morphii, etc., ad pacandos graves dolores sopiendo sensus permittitur in opera­ tionibus chirurgicis, in partubus difficilioribus et in genere quando habetur causa justa. Usus morphii, etc., habitualiter sumpti sitim inducit inexplebilem ad quam sequitur ineptitude ad munia gravia peragenda, et servitus sub ipso medicamento: talis usus est graviter prohibitus, imo graviter peccant medici qui ita frequenter infirmis hæc præscribunt, ut sit proximum periculum hujus habitus vel desiderii morphii inducendi. Usus morphii, qui non secum fert hoc periculum sed tantum lenimen dolorum per se non est illicitus. Usus morphii, etc., inducens amissionem exercitii rationis per longum tempus absque causa est sane grave peccatum. Usus morphii, etc., adhibitus cum moribundis absque eorum consensu ut in statu permaneant semivigiliæ, est grave peccatum et contra jus natu­ rale: usus talis in iis circumstantiis, i. e., moribundi, est graviter illicitus quando hic non est paratus sacramentis ad moriendum, neque licet ipsi consentire. Si ipse est paratus nec periculum labendi in peccatum grave adest, absterrendi sunt medici ab his mediis adhibendis. Quid autem si acerbissimi et extraordinarii cruciatus sunt, v. gr., si quis in incendio igne lento crematur, nec auferri potest ab ipsis flammis, quia puta tignis domus tenetur? An in hoc casu, quando nullum est periculum cadendi in statum peccati, licet absque moribundi consensu ita ejus sopire sensus ut sit per­ mansurus in deliquio ad mortem usque? Non licet: quia ipse habet jus ad ingentia merita comparanda. Quid si ipse velit, vel si periculum sit labendi in peccatum grave? In difficillimis istis adjunctis omni ope et adhortatione ei adstet sacerdos ut poenas fortiter patiatur. Si tandem pertimescat ipse sacer minister, sileat; imo non videtur prorsus certo prohibitum, ita sopire sensus, quia in casu est morali ter loquendo infirmus paratus: ad hoc utique tenetur, sed non constat eum teneri ad majora merita acquirenda. Est jus ipsius: an vero gravis ei obligatio incumbat, hoc non patet. — Cf. Villada Cas. v. 3, p. 309. Lchmkuhl severius loqui­ tur, n. 892, ed. lia. PARS II. CAP. II. —DE PECCATIS CAPITALIBUS. 153 3°. Nec illicitus videtur somnus artificialis quo injectionibus medi­ cinalibus inducto mulier pariens non persentiscit dolores partus. Durante isto statu, ita fertur, non orbatur usu sensuum; postea tamen dicitur non recordari eorum quæ tunc acciderunt, et somnus vocatur crepuscularis. Porro affirmamus si mulier in isto statu rite protegatur, si medicus cordatus sit, si cura adhibeatur, ut neque mulieri nequi fœtui quidpiam nocivum occurrat, rem agi licitam. Aliud autem esset dicendum si istæ conditiones non verificarentur. TRACTATUS V Jle Writtiibtts 151. Virtus, generatim, est habitus agendi juxta rectum or­ dinem. Virtutes multipliciter distinguuntur; nam sunt 1°. naturales vel supernaturales, prout viribus naturalibus, vel super­ naturalis gratiæ auxilio acquiruntur et augentur; 2°. infusae vel acquisita, prout a Deo ipso infunduntur, vel actibus repetitis agentis acquiruntur; 3°. theologicae vel -morales, prout pro objecto formali habent vel Deum immediate, vel actionis honestatem. Quatuor sunt virtutes morales cardinales, ad quas cæteræ reducuntur, scilicet prudentia, justitia, fortitudo et temperantia. Quoniam autem de virtutibus moralibus passim sermo fit in toto hoc Compendio Theologiæ Moralis, hic speciatim agemus de virtutibus theologicis, nempe de fide, spe et caritate. CAPUT* I DE VIRTUTE FIDEI Omissis penitus iis quæ fuse a theologis dogmaticis traduntur circa naturam, divisionem et objectum formale fidei, quæ omnia videas, si lubet, apud Mazzella, de Virtutibus Infusis, disp. 2 et 3, hic tantum dicetur de necessitate fidei, de ejus objecto materiali, deque vitiis oppositis. ARTICULUS I DE NECESSITATE 152. Dico 1°. Actus internus fidei omnibus adultis neces­ sarius est necessitate medii ad justificationem, et etiam necessitate praecepti quandoque in vita. Primum constat tum ex Apostolo dicente, Ilebr. xi, 6, “Sine fide impossibile est placere Deo,” tum 154 CAP. I—DE VIRTUTE FI DEI. 155 ex Concilio Trid. sess. 6, cap. 6, ubi describitur modus praepara­ tionis ad justificationem, et inter alia necessario requisita assig­ natur fides. Alterum autem constat ex prop. 1 damnata ab Alexandro VII, quæ sic se habet: “ Homo nullo unquam vitae suæ tempore tenetur elicere actum fidei, spei et caritatis, ex vi praeceptorum divinorum ad eas virtutes pertinentium.” — Cf. Mazzella, disp. 3, art. 10. Dico 2°. Existit praeceptum tum negativum prohibens veram fidem negare, tum affirmativum obligans aliquando ad eam, etiam cum vitæ periculo, confitendam. Ratio primi est, quia negare fidem est Deum ipsum negare. Ratio autem secundi, quia Christi honor aliquando exigit, ut fideles ad ipsum confitendum etiam vitam spernant. Hinc Christus ipse ait, Lue. ix, 26, “ Qui me erubuerit . . . hunc Filius hominis erubescet, cum venerit in majestate sua.” — Dixi aliquando, nam praeceptum hoc affirma­ tivum, praecise quia affirmativum est, non obligat semper et pro semper, sed tunc tantum quando honor Deo debitus, vel utilitas spiritualis proximi modo notabili subtraheretur, v. gr.. si ex omis­ sione confessionis verae fidei sequeretur contemptus religionis vel scandalum aut aliorum perversio; ut constat ex Can. 1325, § 1. § 1. Fideles Christi fidem aperte profiteri tenentur quoties eorum silentium, tergiversatio aut ratio agendi secumferrent implicitam fidei negationem, contemptum religionis, iniuriam Dei vel scandalum proximi (Can. 1325). § 1. Haud licitum est fidelibus quovis modo active assistere seu partem habere in sacris acatholicorum. § 2. Tolerari potest præsentia passiva seu mere materialis, civilis officii vel honoris causa, ob gravem rationem ab Episcopo in casu dubii probandam, in acatholicorum funeribus, nuptiis similibusque sollemniis, dummodo perversionis et scandali peri­ culum absit (Can. 1258).1— Cf. S. Thom. 2-2, q. 3, art. 2. — S. Alphons. n. 10. QUÆSITA 153. Quær. 1°. tum internum fidei? Quandonam urgeat prœccptum eliciendi ac­ Resp. Certo urget per se non sohun post usum rationis completum, vel postquam infideli adulto fidei nostræ veritas sufficienter proposita est, ad vitam Christianam incipiendam, sed etiam sœpius in vita, ut communiter tenent theologi, et satis constat, tum ex damnatione propositionis jam citatæ, tum ex prop. 17, damnata ab Innoc. XI, quæ ita jacet: “ Satis 1 Cf. Addenda, p. 1090, n. 11. 156 TRACTATUS V—DE VIRTUTIBUS. est actum fidei semel in vita elicere.” — Particula autem sœpius a diversis diversimode intelligitur, sed tuto teneri potest eam non includere majorem frequentiam quam semel in anno. — Urget autem per accidens quoties finis aliquis obtinendus est, ad quem necessario requiritur actus fidei. Adverte tamen præceptum istud, ut habet S. Alphonsus, sufficienter adimpleri ab illis, qui veritates fide tenendas jam didicerunt et crediderunt, exercendo alios actus religionis in quibus implicite continetur actus fidei, v. gr., devote audiendo Missam, adorando crucifixum, suscipiendo sacramenta, etc. Unde, 1°. Sequitur fideles qui christiane vivunt, vel saltem semel in anno accedunt ad sacramenta Pœnitentiæ et Eucharistiæ, non esse inquietandos circa impletionem hujus præcepti. 2°. Sequitur solutam esse, saltem practice, quæstionem utrum morituri teneantur per se, scilicet vi specialis obliga­ tionis impositae ab ipsa virtute fidei, ad eliciendum aliquem ipsius actum. Etenim morituri certo tenentur ad aliquos ac­ tus religionis, præsertim ad ultima sacramenta recipienda, hoc autem praestare nequeunt quin eliciant actum fidei. — Cf. S. Alphons. n. 7; et Hom. Ap. n. 13. — Baller, not. (a) p. 161, not. (b) p. 174, not. (c) p. 178, et not. (a) p. 180. — Amer. Eccl. Review, Vol. 2, p. 442. Quær. 2°. An interrogatus de fide possis uti verbis ambiguis? Resp. Neg., quando tergiversatio vel silentium æquivalet negationi, aut erubescentiae, quæ ex adjunctis cognoscatur cedere in contemptum Dei, et scandalum proximi. Insuper, quoad publicam potestatem interrogantem, constat ex prop. 18, dam­ nata ab Innocentio XI, quæ ita sonat: “ Si a potestate publica quis interrogetur, fidem ingenue confiteri, ut Deo et fidei glo­ riosum, consulo; tacere ut peccaminosum per se non damno.”— Verum ait Kenrick: “ Apud nos ubi leges religionis seu fidei civium nullam volunt haberi rationem, poterit quis plerumque jure suo uti, et interrogationem veluti extra ordinem rejicere.” — Cf. S. Alphons. n. 13. — Kenrick, n. 30. — Amer. Eccl. Review, Vol. 2, p. 266. Quær. 3°. An liceat uti signis aut vestibus infidelium? Resp. Afirm., si sint vestes aut signa propria alicujus regionis, licet regio hæc tota sit infidelis; quia hæc ad religionem per se non referuntur. Si vero sint vestes et signa religionis, subdistinguendum est, et iterum affirmandum, si fiat gravi de CAP. I.—DE VIRTUTE FIDEL 157 causa et vestes non sint tantum distinctivæ sectæ a secta, quia tunc usus primarius earum est ad corpus tegendum, et secun­ darius tantum ad sectam distinguendam. — Negative autem est respondendum, si vestes signa sint aut unice aut primario instituta ad sectam profitendam, ut sunt vestes et ornamenta quibus sacerdotes in exercitio functionum suarum utuntur. — Cf. Salmant. tract. 21, cap. 2, η. 110. Quær. 4°. Quinam teneantur jure canonico professionem fidei emittere? Resp. Jure ecclesiastico ut constat ex Canone 1406, § 1 : § 1. Obligatione emittendi professionem fidei, secundum for­ mulam a Sede Apostolica probatam, tenentur : 1°. Coram præside eiusve delegato, qui Oecumenico vel par­ ticulari Concilio aut Synodo diœcesanæ intersunt cum voto seu consultivo seu deliberativo; præses autem coram eodem Con­ cilio vel Synodo ; 2°. Coram Sacri Collegii Decano, Cardinalibus primis in ordine presbyterorum et diaconorum et S. R. E. Camerario, promoti ad cardinalitiam dignitatem; 3°. Coram delegato ab Apostolica Sede, promoti ad sedem episcopalem etiam non residentialem, vel ad regimen Abbatiae vel Prælaturæ nullius, Vicariatus Apostolici, Praefecturae Apos­ tolicæ ; 4°. Coram Capitulo cathedrali, Vicarius Capitularis; 5°. Coram loci Ordinario eiusve delegato et coram Capitulo, qui ad dignitatem vel canonicatum promoti sunt ; 6°. Coram loci Ordinario eiusve delegato et coram aliis consultoribus, assumpti ad officium consultorum dioecesanorum; 7°. Coram loci Ordinario eiusve delegato, Vicarius Gene­ ralis, parochi et ii quibus provisum fuit de beneficiis quibusvis, etiam manualibus, curam animarum habentibus; rector, pro­ fessores sacræ theologiæ, iuris canonici et philosophiae in Semi­ nariis, initio cuiuslibet anni scholastici vel saltem initio sus­ cepti muneris; omnes promovendi ad ordinem subdiaconatus; librorum censores, de quibus in can. 1393; sacerdotes com fessionibus excipiendis destinati et sacri concionatores, ante­ quam facultate donentur ea munia exercendi; 8°. Coram Ordinario eiusve delegato Rector Universitatis vel Facultatis; coram Rectore vero Universitatis vel Facultatis eiusve delegato, professores omnes in Universitate seu Facultate canonice erecta, initio cuiusque anni scholastici vel saltem initio 158 TRACTATUS V—DE VIRTUTIBUS. suscepti muneris; itemque qui, periculo facto, academicis gra­ dibus donantur; 9°. Coram Capitulo vel Superiore qui eos 'nominavit eorumve delegato, Superiores in religionibus clericalibus.1 § 2. Qui, priore dimisso, aliud officium vel beneficium aut dignitatem etiam eiusdem speciei consequuntur, rursus debent fidei professionem emittere ad normam huius canonis (Can. 1406). Obligationi fidei professionem emittendi non satisfacit qui eam per procuratorem vel coram laico emittit (Can. 1407). Præscriptiones circa Consilia a vigilantia et juramentum antimodernisticum in pleno suo robore manent, usque dum hac super re aliter statutum fuerit. — S. Off. 22 Mar., 1918. 154. Resolves. — 1°. Fidem externe negaret—1°. qui inter­ rogatus num esset Romanista vel Papista responderet se talem non esse, nisi tamen ex circumstantiis colligeretur se hujusmodi voces repulisse utpote invidiæ et contumeliæ plenas; — 2°. qui inter Quakeros silens et veluti meditabundus adsideret; non autem si eorum tantum vestibus, v. gr., magno pileo uteretur; — 3°. qui ad loca accederet ubi Presbytcrianorum, Methodistarum et aliorum conversiones excipiuntur, atque inter eos orans, genua flecteret, spiritum veluti accepturus; non autem si, procul stans, eorum agendi rationem ex levitate vel curiositate contemplaretur. — Cf. Kenrick, n. 30. 2°. Fidei negatæ accusari non debet, qui diebus abstinentiae carnes comederet ad haereticorum molestias vitandas, et multo minus puella, quæ idem facit verens, ne pater vehementer excan­ descat percipiens eam ad Catholicam Ecclesiam transiisse. Ratio est, quia ex una parte non semper tenemur veram fidem externe profiteri, et ex alia manducatio carnium per se non necessario importat negationem fidei, cum sæpe hoc fiat ex gula vel ex necessitate. Imo conversionem ad veram fidem potest quis occultare ad evitanda gravissima mala, quando nec honor Deo debitus nec bonum proximi fidei manifestationem exigit. — Cf. Kenrick, ibid. — Il Monitore Ecclesiastico, Sec. Ser. Vol. 1, p. 211. 3°. Non peccat contra fidem qui fugit tempore persecutionis, imo generatim fuga est aliquo modo præcepta, ut patet ex verbis Christi, Matth. x, 23: “Cum autem persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam.” — Hoc λόγο præsertim valet si cujuspiam salus ad utilitatem fidelium sit necessaria, aut quispiam lapsum timeat. — Cf. S. Alphons. n. 14. — Kenrick, n. 31. 4°. Non peccat contra fidem qui templa hæreticorum aut nfidelium adit merœ curiosiiatis causa, absque ulla communica· 1 Cf. Addenda, p. 1090, n. 12. CAP. .—DE VIRTUTE FIDEI. 159 tione in sacris: inio nullo modo peccat, aut certe non graviter, si neque adest scandalum, neque perversionis periculum, neque lex particularis hunc aditum interdicens. Ratio est, quia sicuti profana ædificia, sic et templa haereticorum adire, est actus per se indifferens, qui non nisi a pravo fine, vel ex circumstantiis efficitur malus. Ita S. Congr. S. 0. 14. Jan. 1818, Dub. 3 (apud Cretoni, vol. 1, p. 544, Not. C). — Cf. S. Alphons. n. 16. 5°. Peccabit tamen contra fidem si talis aditus indictus sit ab hæretico gubernio, tanquam protestatio fidei hæreticæ, vel utcumque communiter habeatur velut tessera unius ejusdemque religionis catholicos inter et acatholicos. 6°. Catholicis regulariter non licet haereticorum aut schisma­ ticorum concionibus, baptismis et matrimoniis interesse. Ita S. Cong. S. 0., die 10. Maii 1770. — Dicitur regulariter, quia si praesentia sit mere materialis, ut quandoque fieri potest, et ex adjunctis satis deprehendatur nullam continere aut præseferre participationem cum haereticorum ritibus, excusari poterit a pec­ cato, praesertim apud nos, ubi hoc habetur ut indicium obsequii civilis. — Cf. Kenrick, n. 33. 7°. Patrini munere fungi in haereticorum baptismate, aut ma­ trimonium inire coram ministro hæretico, semper illicitum est propter cooperationem et communicationem in divinis, prout expresse declaravit S. Cong. S. 0. in citato decreto an. 1770, et S. P. Pius VI, tum in Instructione 26. Sept. 1791. tum in Re­ sponsis ad clerum Galliarum 28. Maii 1793. — Quoad funera, distinguendum est: quæ ad officium mere civile pertinent, veluti comitari corpus, permitti possunt; alia quæ naturam aut speciem communionis cum hæreticis habent, sunt prohibenda. — Cf. Ken­ rick, ibid. 8°. Possunt famuli ad templa hæreticorum dominos vehere, eorumque filias vel uxores, protectionis causa, ad ea comitari, id enim habetur ut officium famulatus, non autem ut participatio cultus. Eadem ratione excusatur famula quæ infantem brachio sustinet, dum a ministello baptizatur. — Cf. Kenrick, ibid. 9°. \7idetur apud nos licere catholicis in navibus Gubernii, in arcibus, in carceribus, et aliis publicis locis, adstare precibus hæreticorum; nam ex una parte id ordinis causa potius, quam sectæ favore, exigitur, et ex alia magnum incurrerent incommo­ dum, si qui illud recusarent. Nec valet dicere quod Paulus V hoc prohibuit catholicis Anglis, quia ibi tunc temporis diversæ omnino erant circumstantiæ. — Cf. Kenrick, nn. 33 et 34. 10°. Non videtur posse permitti catholicis, in hac regione, ut organa pulsent, vel cantent in templis aut coetibus hæreticorum, [60 TRACTATUS V—DE VIRTUTIBUS. nisi forte in aliquo rarissimo casu et accedentibus sequentibus conditionibus: 1°. ut nihil sit in hymnis et cantilenis quod verae fidei adversatur; 2°. ut nullum habeatur scandalum aut pericu­ lum perversionis, et 3°. ut gravissima urgeat necessitas. Ratio hujus tolerantiae est, quia verificatis omnibus prædictis conditio­ nibus, malitia non videtur sese tenere ex parte actus, sed tantum ex parte agentium, ac proinde cooperatio erit tantum materialis, quae, interveniente justa causa, permitti potest. — Si autem ali­ cubi solemniter declaratum fuerit ab Ordinario loci, hujusmodi tolerantiam nullo modo debere admitti, practice standum est huic declarationi. Imo talis tolerantia in se illicita nobis videtur. Nam canere, dum exercentur officia religiosa in templis, est pars activa cultus istius coetus ad quem pertinet templum, qui tunc ritibus suis religiosis Deum colit. Atqui active participare in cultu haeretico est intrinsece malum. In ore hominum communi­ ter talis actus habetur protestativus hæreseos. Præterea cantores alliciunt homines ad has ecclesias haereticorum et ita praestant favorem haeresi. Quare liceat nobis discedere a mitiori sententia et affirmare canere in templis haereticorum, dum cultus haereticus ibi exercetur, esse intrinsece malum et nunquam permittendum. Qui ponit opus aliquod quod intrinseca sua natura et hic et nunc ad pravam actionem directe et immediate ordinatur, formaliter cooperatur in actione ista: hinc intentio canentis non mutat signi­ ficationem hujus actus hic et nunc positi. — Bucceroni, Cas. v. 2, n. 30. 11. — Lehmkuhl, v. 1, n. 813. 11°. Item non videtur posse permitti catholicis ut pecuniam conferant ad incrementum aut splendorem nundinarum (fairs, bazaars), vel cœnarum (oyster suppers), quando cognoscitur has nundinas vel cœnas ideo institui ut pecunia comparetur ad syna­ gogas, vel templa haereticorum ædificanda. Attamen secus esset dicendum, si quandoque ex circumstantiis appareat, non quidem favorem sectarum, sed tantum grati animi signum aut benevo­ lentiam velle a catholicis ostendi. 12°. In mortis periculo licet, deficiente catholico sacerdote, petere absolutionem a sacerdote hæretico vel schismatico, dum­ modo aliis fidelibus non praebeatur scandalum, nec sit periculum ut fidelis ab hæretico pervertatur, et probabiliter credatur sacer­ dotem hæreticum administraturum hoc sacramentum secundum ritus Ecclesiæ. (S. Off. 7. Jul. 1864.) Sed extra casum mortis non licet, ut ex hoc responso patet: “Nullo casu, neque necessi­ tatis, licere catholico confiteri peccata sua et absolutionem obtinere a sacerdote schismatico.” S. C. de Prop. Fide, 17 Feb. 1761. 13°. “ Communicatio cum haereticis esse potest vel in re­ CAP. I.—DE VIRTUTE FIDEI. 161 proba doctrina vel in ritibus aliisve signis falsæ sectæ protestativis cum scandalo fidelium, quibus ideo ab Ecclesia communio inter­ dicitur cum illis, ne fides aut amitti aut periclitari intelligatur. Unde S. Joannes Evangelista sic severe præcipit: ‘ Si quis venit ad vos et hanc doctrinam non affert, nolite recipere eum in domum, nec “ave” dixeritis ei; qui enim dicit illi “ave” communicat operi­ bus ejus malignis/ II S. Joan. 10. Evidentissime ex his verbis prohibitum iri infertur quidquid hujusmodi ave exprimit, prout sunt actiones liturgicæ quæ ad ecclesiasticam unitatem significan­ dam institutæ fuere. Quapropter a PP. Concilii Carthaginensis sancitum legimus ‘ cum haereticis nec orandum nec psallendum’ prout refert Benedictus XIV, de Syn. c. 5, lib. 6. Illicitum est ergo in sacris functionibus hæreticos in chorum invitare, alter­ nis psallere, dare eis pacem, sacros cineres aliaque id genus cultus externi, quæ interioris vinculi ac consensionis jure meritoque existimantur tam in sensu activo, nimirum similia eis dando, quam passivo, ab iis in eorum sacris accipiendo.”— S. C. S. Off. 22. Jun. 1859. Præterea Ssmus D. P. Alexander VII, 9, Maii 1663, sequens quæsitum solvendum Qualificatoribus S. Off. proposuit: Quæ tuta conscientia permitti possint fieri vel omitti ad tegendam religionem catholicam et quæ non ... ? “ Omnes præsentes convenerunt, quod illæ actiones, quæ attentis circumstantiis sunt indifferentes ad significandum cultum falsæ religionis, possunt permitti: illæ vero, quæ determinate significant vel ex se vel ex circumstantiis cultum falsæ religionis non sunt permittendæ.” Et propositis quibusdam specialibus actionibus, quæ permitti possunt, adjicitur: “ Intelliguntur hæc, secluso contemptu fidei, scandalo et periculo perversionis.” Tandem casus Baronis seu Reguli volentis fidem amplecti sed difficultatibus implexi solvi­ tur: “Omnes pariter dixerunt: cum certum sit nulla signa pro­ testati va hæresis posse prædicto Regulo permitti . . . censuimus prius explicandum quid intelligamus nomine signi protestativi hæresis. Quod quidem illud esse dicimus quo viso vel audito communiter omnes concipiunt utentem tali signo esse hæreticum. Illud vero signum indifferens esse dicimus, quo viso vel audito communiter determinate non concipitur præsumptio hæresis.” Solutis quæsitis de præsentia vel assistentia ad cultum hæreticum additur: “ At vero præcepta ecclesiastica de cibis, de auditione Missæ, etc. posse non servare: non enim hæc inobedientia est determinate signum falsæ religionis, et alias hujusmodi præcepta non videntur obligare cum tanto incommodo.” — Jur. Pontif. de P. F. Pars ii, p. 126 et seq. 162 TRACTATUS V.—DE VIRTUTIBUS Non permittitur catholicis choreis aliisque solatiis interesse quæ a membris societatis masonicæ, et uti tales, haberi solent. § 7. Delicti patrati laudatio, fructuum participatio, delinquentis occultatio et receptatio aliive actus delictum iam plene absolutum subséquentes, nova delicta constituere possunt, si nempe poena in lege plectantur; sed, nisi cum delinquente de illis actibus ante de­ lictum conventum fuerit, non secumferunt delicti patrati imputabilitatem (Can. 2209). 14°. 1. An decretum quo prohibetur catholicis schismaticorum Missis et eorum orationibus interesse, intelligatur etiam pro locis in quibus non reperiuntur sacerdotes catholici et de orationibus in quibus nihil contra fidem et ritum catholicum habetur? S. C. Officii, 7 Aug. 1704, Respondit ad I: SSmus censuit: Affirmative. 15°. Non licet catholicis eleemosynas Missarum sacerdotibus schismaticis dare. S. C. de Prop. Fide, 12 Mar. 1789. 16°. Non modo licere, sed debere catholicos adorare SS. Sacra­ mentum quando occurrant Sacerdoti Schismatico illud deferenti ad infirmum, debere tamen abstinere ab associando, respondit S. C. de Prop. Fide, 15 Dec. 1764, ad 4. De multis aliis solutionibus huc pertinentibus sermo erit inferius, ubi de scandalo et cooperatione. — Cæterum in omni­ bus istis attendendum est ad inores regionis, et ad peculiares circumstantias, ex quibus fieri potest ut eadem actio diversam apud nos habeat significationem, ac alibi. Quare non omnes responsiones quæ apud Amer. Eccl. Review, λΓο1. VI, p. 152 refe­ runtur, applicari debent illis qui in hac regione vitam degunt.1 ARTICULUS II DE OBJECTO MATERIALI FIDEI 155. Objectum materiale fidei, de quo tantum hic agimus, est id quod credimus fide divina et catholica, seu, ut patet ex canone 1323 § 1, sunt omnia ea quæ in verbo Dei scripto vel tradito conti­ nentur, et ab Ecclesia sive solemni judicio, sive ordinario et uni­ versali magisterio, tanquam divinitus revelata, credenda pro­ ponuntur. — λ’erum non requiritur, ut omnes veritates revelatæ explicite credantur, dummodo omnes credantur implicite. Imo inter ipsas veritates explicite credendas distinguendae sunt illæ quæ sunt de necessitate medii ab illis quæ sunt de necessitate præcepti. — Cf. Mazzella, disp. 2, art. 7, § 1. 156. Dico 1°. Certum est duo hæc necessario credenda esse necessitate medii ad salutem, nempe Deum existere, et ipsum esse Remuneratorem. Primum constat ex eo quod impossibile sit 1 Cf. Addenda, p. 1090. n. 13, CAP. I—DE VIRTUTE FIDEL 163 obtinere salutem, scilicet finem ultimum, nisi tendamus in illum; tendimus autem per fidem, et hæc nequit haberi nisi ante omnia credatur existentia Dei. Alterum constat ex prop. 22 damnata ab Innocentio XI, quæ sic se habet: “ Nonnisi fides unius Dei necessaria videtur necessitate medii, non autem explicita Remu­ neratoris.” Utrumque autem confirmatur ex Apostolo, Hebr. xi, 6: “ Accedentem ad Deum oportet credere quia est, et inqui­ rentibus se remunerator sit.” — Cf. Mazzella, disp. cit. § 3, nn. 864 et seq. Dico 2°. De necessitate præcepti tenentur fideles omnes explicite credere 1°. ea omnia quæ continentur in Symbolo Aposto­ lorum, et 2°. divinam efficaciam præcipuorum sacramentorum, scilicet Baptismi, Pœnitentiœ et Eucharistico, necnon aliorum sacramentorum, quando proxime recipienda sunt. Ratio primi est, quia hoc exigit ipsa natura professionis christianæ quæ con­ tinetur in Symbolo. Constat etiam ex praxi omnium fidelium. — Ratio autem secundi est, quia sacramenta nequeunt digne recipi, nisi cognoscatur divina eorum efficacia, et hæc nequit alia ratione cognosci nisi per fidem, cum sint positivæ institutionis. QUÆSITA 157. Quær. 1°. An requiratur de necessitate medii fides ex­ plicita mysterii SS. Trinitatis et Incarnationis? Resp. Controvertitur, sed sententia negans est certe proba­ bilis. Ratio est, quia ante Christum sufficiebat fides implicita horum mysteriorum; ergo etiam post ejus adventum sufficere debet; nam justificatio dici non debet facta esse difficilior. Præterea illa fides tantum requiritur, quæ necessaria est et sufficit ad justificationem, seu ad actum amoris amicitiæ: atqui ad hoc sufficit fides implicita horum mysteriorum. Ergo. — Neque obstat propositio damnata ab Innoc. XI, sub n. 64, quæ sic jacet: “ Absolutionis capax est homo, quantumvis laboret ignorantia mysteriorum fidei; et etiamsi per negligentiam, etiam culpabilem, nesciat mysterium SS. Trinitatis et Incarnationis D. N. J. C.”: non obstat, inquam; merito enim damnari potuit ratione primæ partis, in qua generatim, seu in omni casu asseritur absolutionis capax homo, quantumvis laboret ignorantia mysteriorum fidei. — Cf. S. Alphons. n. 2. — Suarez, disp. 12, sect. 4. — Lugo, disp. 12, η. 91. — Mazzella, disp. 3, η. 875. Quær. 2°. An pœnitens, invincibiliter ignorans mysteria SS. Trinitatis et Incarnationis, possit licite absolvi? 164 TRACTATUS V.—DE VIRTUTIBUS. Resp. Neg., extra casum necessitatis, v. gr., periculum mortis. Ratio est, quia sententia affirmans explicitam fidem in hæc mysteria requiri de necessitate medii probabilis, imo aliquibus, uti S. Alphonso, probabilior videtur; ac proinde confessarius absolvens hujusmodi pcenitentem sacramentum exponeret periculo nullitatis. Hinc confessarius debet vel illum dimittere donec sufficienter sit instructus, vel quod in multis casibus melius esset, eum instruere, saltem quantum satis est ad actum fidei hic et nunc eliciendum, scilicet clare propo­ nendo duo illa mysteria, et assensum in ea exquirendo. Si vero pcenitens certo versaretur in ignorantia vincibili horum mysteriorum, nec vellet ea addiscere, aut invincibiliter ea ignoraret, quæ sunt certo de necessitate medii, nullo modo absolvi posset etiam in periculo mortis, quia incapax omnino esset recipiendi justificationem. — Cf. S. Alphons. n. 3. — Baller, (a) et (b) p. 165. Quær. 3°. An sit obligatio credendi explicite prœcepta Decalogi? Resp. Multi id affirmant, quia praecepta Decalogi sunt revelata ut ab omnibus serventur; at plures recte contradicunt, tum cpiia alio modo ac per revelationem ejusmodi praecepta nosci possunt, tum quia praecepta hæc non data sunt ad cre­ dendum, sed ad agendum. — Nec dicas sacramenta etiam fuisse data ad recte agendum; nam respondetur ea ntm posse digne suscipi, nisi antea credantur fuisse divinitus instituta. Cæterum quamvis hæc præcepta non debeant necessario cognosci per fidem, debent tamen sub gravi cognosci; non quidem ordinatim et quoad singula verba, sed quoad substan­ tiam. Idem dicendum de præceptis Ecclesiæ et de Oratione Dominica, et aliqui addunt etiam de Salutatione Angelica. ARTICULUS III DE VITIIS FIDEI OPPOSITIS § I.—De infidelitate in genere 158. Infidelitas, generatim sumpta, est carentia fidei, et tri­ plex distinguitur, scilicet: 1°. positiva seu formalis, quæ est ca­ rentia fidei in eo cui sufficienter ipsa proposita est, et qui eam positive respuit; 2°. negativa seu materialis, quæ est carentia fidei in eo qui nunquajn de vera religione quidquam audivit, vel audivit quidem, non tamen sufficienter; 3°. privativa, quæ '.est carentia fidei in eo qui sibi notitiam fidei, data occasione, comparare negligit. CAP. I.—DE VIRTUTE FIDEL 165 159. Dico. Sicut infidelitas tum positiva tum privativa est gravissimum peccatum, ita infidelitas negativa nullum est pec­ catum, sed tantum pcena peccati. Ratio primi est quia in in­ fidelitate positiva habetur explicite, et in privativa virtualiter contemptus primæ veritatis et auctoritatis Dei revelantis. Ratio autem secundi est, tum quia nullum potest esse peccatum, ubi habetur ignorantia invincibilis; tum quia sequens propositio quæ est 68 Baii, “ Infidelitas pure negativa in his, in quibus Chris­ tus non est praedicatus, peccatum est,” damnata fuit a S. Pio V et Gregorio XIII. § Π. —De hæresi 160. Hæresis est error contra aliquam fidei veritatem ab Ecclesia propositam, in eo qui fidem per baptismum recepit. Est autem: 1°. formalis, quæ est hæresis proprie dicta, et habetur cum error est voluntarius et pertinax, vel materialis, qua quis ignoranter adhæret errori; 2°. pure interna vel pure externa vel manifestata, prout interne aut externe tantum, aut utroque modo habetur; 3°. occulta vel notoria, prout nemini aut paucis tantum, vel multis nota est. Ad hæresim refertur apostasia, quæ est totalis defectio a fide Christiana. % 161. Dico. Hæresis formalis est semper gravissimum pecca­ tum, at materialis omni culpa vacat. Ratio primi est, tum quia hæresis opponitur uni ex præcipuis virtutibus, nempe fidei, tum quia hæresis tendit directe et immediate ad contemnendum Deum. Ratio secundi est, quia hæreticus materialis, ut supponitur, errat ex ignorantia invincibili. Quæres. Quœnam sint signa hæresis materialis et formalis? Resp. Censendus est hæreticus materialis tantum: 1°. qui paratus est se submittere judicio Ecclesiæ, stat i m ac illud noverit; 2°, qui, natus inter hæreticos, de vera fide nihil cog­ novit et de sua religione nunquam dubitavit; 3°. qui, dubitans, cognoscere studuit veritatem, quantum potuit, necdum ad eam pervenit. — Reputandus autem erit hæreticus formalis: 1°. qui dubitat, atque ex pertinacia non vult ulterius inquirere; 2°. qui iterum ex pertinacia avertit malitiose intellectum a motivis veritatis, ut suæ sectæ adhæreat; 3°. qui, agnita veritate, adhuc contradicit Ecclesiæ. Canon 1325, § 2, clarissime indigitat quis hæreticus, quis apostata, quis schismaticus sit et censendus talis: 166 TRACTATUS V—DE VIRTUTIBUS. § 2. Post receptum baptismum si quis, nomen retinens Christianum, pertinaciter aliquam ex veritatibus fide divina et catholica credendis denegat aut de ea dubitat, haereticus; si a fide Christiana totaliter recedit, apostata ; si denique subesse renuit Summo Pontifici aut cum membris Ecclesiae ei subiectis communicare recusat, schismaticus est (Can. 1325). Qui se submittunt curandos Christianae Scientiae, graviter pec­ cant, quia formaliter participant in ista superstitione damnabili, cujus actus characteristicus et specialis est mederi. Ut evidens 3st, negaret fidem qui suum nomen daret tali superstitioni.1 Satis non est haereticam pravitatem devitare, sed oportet illos quoque errores diligenter fugere, qui ad illam plus minusve accedunt; quare omnes debent etiam constitutiones et decreta servare quibus pravae huiusmodi opiniones a Sancta Sede pro­ scriptae et prohibitae sunt (Can. 1324). De Cura Acatholicorum : § 1. Ordinarii locorum et parochi acatholicos, in suis dioe­ cesibus et paroeciis degentes, commendatos sibi in Domini habeant. § 2. In aliis territoriis universa missionum cura apud aca­ tholicos Sedi Apostolicae unice reservatur (Can. 1350). Ad amplexandam fidem catholicam nemo invitus cogatur (Can. 1351). Relate ad disceptationes, publicas praesertim, ita statuit can. 1325, §3: § 3. Caveant catholici ne disputationes vel collationes, pub­ licas praesertim, cum acatholicis habeant, sine venia Sanctæ Sedis aut, si casus urgeat, loci Ordinarii. CAPUT II DE VIRTUTE SPEI 162. Spes est virtus supernaturalis, per quam certa cum fiducia ex Dei promissione expectamus futuram beatitudinem et media ad illam consequendam. Objectum materiale spei primarium est Deus possidendus. Ob­ jectum vero secundarium sunt omnia media ad beatitudinem consequendam necessaria, ut remissio peccatorum, gratia Dei per merita Christi, etc. 1 Cf. Addenda, p. 1091, n. 14. CAP. I.—DE VIRTUTE FIDEL 167 Actus autem in spe inclusi, seu formalitates ipsius spei, sunt amor, desiderium beatitudinis æternæ, firma fiducia ad illam perveniendi, et erectio animi contra occurrentes difficultates. — Cf. Mazzella, disp. 5, art. 2, § 1 ; et art. 3, § 2. Peccata spei opposita sunt desperatio et prœsumptio. Prior est diffidentia voluntaria obtinendi beatitudinem et media ad eam assequendam necessaria. — Posterior vero est inordinata fiducia beatitudinis obtinendae sine mediis a Deo ordinatis. 163. Dico. Spes in adultis requiritur tum de necessitate medii, tum de necessitate prœcepli. Primum constat ex eo quod homo nequeat ad Deum finem suum ultimum consequendum pervenire, nisi propriis actibus in ipsum tendat: hæc autem tendentia neces­ sario supponit spem, imo, ut diximus, est una ex formalitatibus ipsius spei. — Alterum constat tum ex Apostolo dicente, I Tini, vi, 17: “ Præcipio . . . neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo,”— tum ex prop. 1 proscripta ab Alex. VU, et superius n. 152 relata. Quandonam autem, et quonam modo urgeat præceptum spei, iisdem regulis determinandum est, quas supra n. 153, de fide statuimus. QUÆSITA 164. Quær. 1°. An haberi possit parvitas materiœ in peccato prœsumptionis? Resp. Affirm., tum quia communiter admittitur a theologis peccatum præsumptionis esse quidem ex genere suo, sed non ex toto genere suo mortale, tum quia malitia hujus peccati in eo tandem consistit, quod res bona indebito modo expectetur. Præterea peccatum istud ordinarie committitur præsumendo vitam æternam obtinere vel propriis viribus tantum, vel absque ullo labore, et ex sola divina misericordia: atqui per hoc non irrogatur Deo injuria directe et immediate. Ergo. — Cf. S. Alphons. n. 21. Quær. 2°. An sit prœsumptio committere pluries idem pecca­ tum, quia tam facile pluries quam semel commissum accusatur/ Resp. Neg., quia pcenitens facilius peccat non ex facilitate veniæ obtinendae, sed ex minori difficultate confitendi, quamvis hæc sit prava dispositio Deo maxime injuriosa. — Cæterum distinguendus est ille qui peccat, aut in peccato perseverat, ex spe veniæ, tanquam ex motivo' peccandi, vel sub spe veniæ cum proposito perseverandi in peccato, ab illo qui peccat ex fragilitate aut passione, cum spe tamen et proposito poenitendi, 168 TRACTATUS V.—DE VIRTUTIBUS. atque ita peccatorum remissionem obtinendi. Primus certe præsumptionem admittit, at non alter qui potius minus peccat, quia ut inquit S. Thomas: “Per hoc videtur habere voluntatem minus firmatam ad peccandum.” — Cf. S. Thom. 2-2, q. 21, art. 2, ad 3. — S. Alphons. n. 22. — Baller, not (a) p. 175. Quær. 3°. An peccatum desperationis possit esse veniale ratione materiœ? Resp. Neg., et ratio est, quia admittere deliberatam diffi­ dentiam obtinendi æternam beatitudinem vel media ad eam consequendam necessaria, est denegare Dei attributa, et præser­ tim ipsius misericordiam, quod certe mortale est ex toto genere suo. — Verum desperatio potest esse, et est quandoque peccatum veniale tantum, cum provenit ex tristitia vel impatientia, quia tunc deest perfectus consensus. Quær. 4°. Quœnam sint remedia desperationis? Resp. Præcipua sunt sequentia: 1°. consideratio bonitatis et misericordiae infinitae Dei; 2°. frequens recordatio eorum hominum, qui post plurima et gravissima peccata veniam con­ secuti sunt; 3°. meditatio parabolarum sancti Evangelii, præsertim ovis perditæ; 4°. devotio specialis erga B. Virginem, refugium peccatorum; 5°. fiducia in Christum pro nobis cruci affixum, etc. — Attendat tamen confessarius ad sequentes regulas practicas. Regula I. Dispiciat ex qua potissimum radice desperatio in pcenitente oriatur, ut congrua remedia pro diversa causa applicare possit. — Plerumque autem nasci solet proxime ex apprehensione certæ damnationis; remote vero: 1°. ex acedia, qua quis media salutis nimis gravia putat, et proinde ab iis adhibendis deterretur; 2°. ex luxuria aut aliis inveteratis peccatis, quæ mentem a coeles­ tibus avertunt, et ob difficultatem emendationis ad desperationem adducunt ; 3°. ex melancholia, quæ inclinat ad tristitiam, et avertit a fiducia, quæ gaudium animi generare solet; 4°. ex scrupulis, quibus anima dejicitur et opprimitur. Regula IL Poenitentes desperationi dediti cum magna cir­ cumspectione, prudentia et patientia sunt moderandi, juxta di­ versitatem ingeniorum et varium desperationis genus. Alio enim modo dirigendi sunt qui ex malitia, vel ex peccatorum pondere et flagitiosa vita in desperationem acti sunt; alio qui ex pusilla­ nimitate, vel ex diabolica tentatione ad eain impelluntur. Regula III. Non statim prima fronte judicandi sunt vehit desperatione abstracti poenitentes, qui se tales exhibent, præsertim si christiane vivant. Inveniuntur enim animæ etiam devotae, CAP. HL—DE VIRTUTE CARITATIS. 169 quæ tentationibus desperationis fere continuis exagitantur; nec facile credendum est eas peccasse, præsertim graviter, quamvis putent se illis consensum præbuisse; sicut nec nimius timor de periculo salutis cum desperatione proprie dicta confundendus est. CAPUT III DE VIRTUTE CARITATIS 165. Caritas est virtus qua diligimus Deum tanquam summum bonum propter seipsum, et proximum propter Deum. Hinc duplex est objectum materiale caritatis, Deus scilicet primarium, et proximus secundarium. De utroque erit hic distincte agendum. ARTICULUS I DE AMORE DEI 166. Dico. Existit præceptuin speciale diligendi Deum super omnia, ut constat tum ex verbis Christi, Matth. xxii, 37: “Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo . . . hoc est maximum et primum mandatum,” tum ex prop. 1 ab Alex. VII proscripta, et sæpius jam memorata. — Hoc autem præceptum, prout affirma­ tivum est, obligat ad Deum amandum super omnia appretiative, ut patet ex lege naturali, non autem necessario intensive, quia essentia caritatis non consistit in gradibus. Scilicet sufficit ut Deus reipsa bonis omnibus præferatur, et non requiritur summus gradus intensionis seu fervoris in diligendo. Nam ista intensitas deberet esse summa vel absolute vel relative; si primum, sequeretur hominem nunquam posse satisfacere huic præcepto; si alterum, sequeretur hodie non posse satisfieri per actum, qui heri erat per­ fectus. — Cf. S. Alphons. n. 22. — Baller, not. (a) p. 178. QUÆSITA 167. Quær. 1 °. Quandonam urgeat præceptum caritatis? Resp. Obligat tum per se tum per accidens, sicut præceptum fidei. Per se quidem, cum usus rationis est perfecte evolutus ad vitam in Deum ordinandam, et præterea sæpius in vita, ut patet ex damnatione plurium propositionum, præsertim ex 6 damnata ab Innoc. XI, quæ sic se habet: “Probabile est, ne singulis quidem rigorose quinquenniis, per se, obligare præ­ ceptum caritatis erga Deum.” — Si autem ulterius quæras quid proprie, practice loquendo, importet particula illa sæpius, respondetur quod quamvis S. Alphonsus dicat suadendam esse 170 TRACTATUS V.—DE VIRTUTIBUS. sententiam eorum qui requirunt actum caritatis semel in mense, tuto tamen potest teneri sententia eorum qui ad illum obligant tantum semel in anno. Imo juxta ipsum S. Doctorem non sunt inquietandi fideles qui christiane vivunt, et sæpe recitant devote Orationem Dominicam, quia tunc nisi expresse, saltem exercite actum caritatis eliciunt. Obligat autem per accidens, cum urget præceptum contritionis; v. gr., si sacerdos conscius peccati mortalis celebrare deberet, quin adesset copia confessarii. — Cf. S. Alphons. Horn. Ap. n. 13. Quær. 2°. An moribundi teneantur ad actum caritatis eli­ ciendum? Resp. Certo tenentur si conscii sint alicujus peccati mortalis, et nullum aliud ipsis suppetat medium justificationis. At si sa­ cramentum Pœnitentiæ jam cum attritione susceperunt, non sunt obligandi ad actum caritatis eliciendum, non quia hic in simplici attritione continetur, sed quia de speciali præcepto non constat, utut opinio contraria sit multo communior. Cæterum moribundi suadendi sunt et opportunissime excitantur ad actus caritatis eliciendos atque iterandos. — Cf. Baller, not. (a) p. 180. ARTICULUS II DE AMORE PROXIMI De tribus hic (1) (2) (3) erit dicendum, scilicet : de præcepto amoris proximi in se, de operibus caritatis ex illo implendis, de vitiis caritati proximi oppositis. § I.-*-De præcepto amoris proximi in se Punctum i De præcepto caritatis erga omnes in genere 168. Dico 1°. Est præceptum diligendi proximum vero et interno affectu. Constat tum ex lege naturali, quia etiam in proximo viget idem motivum formale dilectionis, scilicet bonitas Dei participata; omnes enim homines sunt ad ejus imaginem conditi, atque amicitiae Dei et æternæ beatitudinis capaces; tum ex propositione 10 ab Innoc. XI damnata, quæ sic jacet: “Non tenemur proximum diligere actu interno et formali.” Qui vero christiane vivit, sufficienter satisfacit huic præcepto, quoad actum internum, orando in genere pro proximo vel recitando Orationem CAP. III.—DE VIRTUTE CARITATIS. 171 Dominicam. Quoad actus vero externos satisfacit, proximi necessitatibus sive temporalibus sive spiritualibus succurrendo, juxta regulas infra statuendas. Dico 2°. Ordo aliquis caritatis servandus est in proximi dilec­ tione. Ratio est, quia et personæ diligendæ sunt nobis conjunctæ magis vel minus, et bona ipsis desideranda sunt diversi generis et diversæ necessitatis. — Dixi 1 °, diversi generis; nam alia sunt spiritualia, et alia temporalia, et hæc iterum distinguuntur in bona vitæ, bona famæ et honoris, et bona fortunæ. — Dixi 2°. diversæ necessitatis ; nam hæc est vel temporalis vel spiritualis, et utraque potest esse 1 °, extrema, cum periculum æternæ damna­ tionis, aut mortis, alteriusve mali, morti fere æqualis, ita proximo instat, ut hic, moral i ter loquendo, sine alterius auxilio illud evadere non possit; 2°. gravis, cum ex circumstantiis æterna salus valde difficilis, aut temporalis vita valde molesta redditur; 3°. com­ munis, in qua quis sibi providere potest sine magna difficultate. In hac versantur, in ordine spirituali, vulgares peccatores, qui, si vellent conatum aliquem adhibere, e pravo statu resurgerent; in ordine vero temporali eam patiuntur generatim pauperes mendicantes, quibus vita, pro eorum conditione, non nimis molesta ac misera est. 169. Ad practicam autem applicationem hujus præcepti optime faciunt sequentes regulæ. Regula I. Quisque tenetur seipsum magis diligere simpliciter et absolute, quam proximum. Ratio est, quia unusquisque sibi magis proximus est, quam alius quilibet. Id clarum est insuper ex inclinatione naturali et invincibili ad seipsum magis diligen­ dum quam proximum; unde vulgare axioma: Caritas bene ordi­ nata incipit a semetipso. Præterea dilectio sui est regula dilectionis proximi juxta illud: "Diliges proximum tuum sicut teipsum.” Regula autem prior est et potior quam regulatum. Regula II. Debemus tamen succurrere proximo, nostris etiam commodis posthabitis, ordine sequenti: 1°. In extrema necessitate spirituali succurrendum est proximo, etiam cum certo vitæ periculo, dummodo sit certa spes illum juvandi, neque ullus alius sit a quo sublevetur, nec gravius inde malum immineat; quia vita æterna proximi bonum est excellentius vita nostra temporali. 2°. In extrema necessitate temporali succurrendum est proximo or­ dinarie cum magno quidem incommodo, non tamen cum maximo, quale esset etiam pro divite magnæ pecuniæ largitio. Ratio est, quia ex una parte vita proximi bonum est excellentius aliquo nostro bono; et ex alia parte cum amor sui ordine præcedat, nemo obligatur ad tantum incom­ modum pro aliis subeundum. 3°. In gravi necessitate utriusque ordinis nemo tenetur proximo sue- 172 TRACTATUS V—DE VIRTUTIBUS. currere cum gravi suo incommodo, secluso tamen justitiæ, pietatis vel officii titulo. Ex dictis enim sequitur, nos teneri ad opem aliquam præstandarn, non tamen cum gravi proprii boni jactura. 4°. In communi necessitate utriusque ordinis succurrendum proximo est cum incommodo quidem aliquo, quia id amor proximi exigit, sed levi tantum; non enim potest esse nisi levis obligatio caritatis, quando proximus sat facile ab illa necessitate sese eripere potest, vel non est ei nimis molesta. Non tenemur autem omnibus in communi necessitate positis opitulari, tum quia hoc esset impossibile, tum quia, si fieri quandoque posset, jam non leve incommodum foret. Regula ΠΙ. Inter varias personas diligendas præferendæ sunt, cæteris paribus, eæ quæ nobis sunt magis conjunct® sanguine, amicitia, officio, religione, convictu, etc., cum Deus vinculis strictioribus nobis illas devinxerit. — Hinc, extra necessitatem extremam, primo omnium succurrendum est uxori, quia est una caro cum viro; 2°. filiis; 3°. parentibus, et quidem patri præ matre; 4°. fratribus, sororibus, deinde propinquis, domesticis et familiaribus. — Dixi extra necessitatem extremam, quia in hac parentes, eo quod vitam dederint, probabilius præferendi sunt etiam uxori et liberis. — Cf. S. Alphons. nn. 27 et seq.; et Hom. Ap. nn. 15 et seq. QUÆSITA 170. Quær. 1°. An sit contra caritatem sibi debitam, mortem optare ob vitæ infortunia? Resp. Neg., si fiat ex desiderio vit® melioris seu æternæ felicitatis, ut perspicuum est; sed secus est respondendum, si fiat ex tædio vitæ, vel ex animi dejectione. Non tamen peccant, qui mortem cupiunt, quando vita tam molesta sit, ut ipsa morte durior aestimetur. — Cf. S. Alphons. n. 30. Quær. 2°. An sit contra caritatem malum temporale proximo desiderare, vel de eo gaudere, ob bonum finem? Resp. Neg., si debitus ordo caritatis servetur, id est, si fiat ob majus bonum, vel ad minus malum. Hinc id licitum est: 1°. ob bonum spirituale proximi ipsius; 2°. ob bonum commune, vel spirituale vel temporale; 3°. ob bonum etiam plurium, multo majoris momenti, v. gr., familiae, communitatis, etc.— Secus autem dicendum quando caritatis ordo pervertitur, ut constat ex prop. 14 damnata ab Innoc. XI, quæ ita se habet: “Licitum est absoluto desiderio cupere mortem patris, non qui­ dem ut malum patris, sed ut bonum cupientis, quia nimirum ei obventura est pinguis hæreditas.” — Scimus autem ex P. Viva CAP. III.—DE VIRTUTE CARITATIS. 173 hanc fuisse causam damnationis. — Hinc non potest uxor de­ siderare mortem mariti ex eo quod injuste ab eo male tractetur, nec filiæ suæ quia ob deformitatem nubere nequit. — Cf. Baller, not. (c) p. 186. Resolves. — 1°. Non tenetur mater vitæ periculum subire ut proles baptizetur, cum incertum est an ad baptismum sit super­ ventura. Tenetur parochus tempore pestis succurrere suis et administrare sacramenta necessaria vel per se vel per substitutum æque idoneum. 2°. Peccat contra caritatem erga seipsum graviter vel leviter qui debitam animæ vel corporis curam negligit. Licet tamen se privare bonis non necessariis spiritualibus ad bonum sive tem­ porale sive spirituale proximi, v. gr., omittere Missam die feriali. Imo potest quis majora bona spiritualia non necessaria optare et procurare proximo quam sibi, secluso eorum contemptu. 3°. Nunquam licet ullum peccatum committere ad bonum proximi sive spirituale sive temporale procurandum; nec licet se exponere periculo proximo peccandi, quando lapsus apparet moraliter certus. Licitum tamen est se exponere periculo remoto. Imo ut docet S.'Alphonsus 1. 6, n. 453, interdum quis etiam tenebitur ad opus caritatis cum lapsus sit valde alioquin probabilis, si proximus versatur in extrema necessitate spirituali; dummodo se quis præmuniat mediis opportunis, quia certo juste talis sperare potest auxilium Dei. — Ball. n. (a) 186. Punctum ii De prœcepto caritatis erga inimicos in particulari 171. Inimicus ille solum dicitur qui alium læserit vel per meram offensam vel per injuriam. — Præterea adnotandum est signa dilectionis esse duplicis generis; alia scilicet communia, et alia specialia. Prima debentur, et de facto invicem dantur, ab iis qui pertinent ad eundem statum vel conditionem socialem. Secunda, quæ dicuntur a S. Thoma beneficia amicabilia, et procedunt a familiaritate, libere exhibentur particularibus quibusdam per­ sonis ratione amicitiæ. — Utraque hæc signa diversa sunt pro diversitate morum et regionum. — Cf. Baller, not. (a) et (c) p. 188. 172. Dico. Existit præceptum inimicos diligendi. Constat tum ex verbis Christi, Matth. v, 44: “Ego autem dico vobis, diligite inimicos vestros”; tum quia etiam in inimicis relucet divina bonitas, non quatenus inimici, sed quatenus sunt creaturæ rationales. — Cf. S. Thom. 2-2, q. 25, art. 8. S. Thomas h°c articulo docet: 1°. non sunt inimici qua tales 174 TRACTATUS V—DE VIRTUTIBUS. ex caritate diligendi, quia “ hoc est perversum caritati repugnans 2°. secundum suam autem naturam, id est in universali, “dilectio inimicorum est de necessitate caritatis: ut scilicet aliquis diligens Deum et proximum ab illa generalitate dilectionis proximi, ini­ micos suos non excludat; 3°. potest considerari dilectio inimicorum in speciali, ut scilicet aliquis in speciali moveatur motu dilectionis ad inimicum: et istud non est de necessitate caritatis absolute, quia nec etiam moveri motu dilectionis in speciali ad quoslibet homines singulariter, est de necessitate caritatis: quia hoc est impossibile. Est tamen de necessitate caritatis secundum prae­ parationem animi, ut scilicet homo habeat animum paratum ad hoc quod in singulari inimicum diligeret, si necessitas occurreret,” nempe non solummodo interiori» dilectione, quæ ad necessitatem parum facit, sed et exteriori dilectione qua patienti necessitatem subveniat: ideoque non affectu tantum, sed effectu. Sed quod absque articulo necessitatis homo etiam hoc actu impleat, ut diligat inimicum propter Deum, hoc pertinet ad perfectionem caritatis. 173. Ut autem facilius videatur practica applicatio istius præcepti attendendum est ad sequentes regulas: Regula I. Debentur per se inimicis signa communia dilectionis, quia eorum denegatio esset actus vindictæ, et manifestatio odii, quod caritati repugnat. — Dixi per se, quia quandoque adest rationabilis causa ad tempus ea denegandi, v. gr., ratione debitæ correctionis, boni effectus in filios vel inferiores, vel ob timorem prudentem rixarum ex conspectu vel conver­ satione inimici, etc., item ob expressionem justi doloris ex injuria concepti, etc. Regula II. Non debentur per se inimicis signa specialia dilec­ tionis, quia amicitia nemini debetur. Hinc non teneris, v. gr., eos ægrotos visitare, incestos consolari, hospitio vel convivio reci­ pere, in iis quidem adjunctis in quibus hujusmodi actiones non habentur ceu signa communia dilectionis. — Dixi per se, nam ratione scandali vitandi, aut si peculiari et obvio benevolentiæ signo possis sine gravi incommodo inimicum placare, et efficere ut odium deponat, teneris pro salute ejus interdum hoc signum præstare. — Cf. Baller, not. (a) p. 189. Regula III. Imo quandoque etiam specialia illa benevo­ lentiæ signa exhiberi debent, quibus omissis, aliquis moraliter se ostenderet ac gereret ut inimicum. Hinc veniam petenti, et congruam injuriæ, si qua intercessit, satisfactionem exhibenti particularia quoque specialis dilectionis signa, si quæ prius dari solebant, gencratim loquendo, non sunt abnuenda, quamvis non CAP. III.—Dp; VIRTUTE CARITATIS. 175 detur obligatio in posterum ea signa repetendi et pristinam ami­ citiam conservandi. — Cf. S. Thom. in 3, dist. 30, q. 1, art. 2, ad 5. — Baller, not. (b) p. 189. QUÆSITA 174. Quær. 1°. Qualis ordo servari debeat in reconciliatione facienda? Resp. Qui alium offendit, debet prior, per se, media ad recon­ ciliationem adhibere, ut dictat naturalis æquitas. Si autem offensio sit mutua et æqualis, qui prior offendit, prior reconcilia­ tionem promoveat; si vero sit inæqualis, præeat qui gravius offendit. Cæterum absolutae regulæ assignari nequeunt, sed circumstantiæ spectandæ sunt. Quær. 2°. An offensor a laeso veniam petere d-ebeat? Resp. Affirm., nisi aliud medium vel modus reconciliationis magis conveniens suppetat, v. gr., varia officia aut beneficia præstando, aut nisi ad placandum offensum nihil prodesse veniæ petitio videatur. Excipiunt etiam, si offensor offenso longe superior sit, aut si offensus prudenter censeatur id condonare. — Cf. Lacroix, lib. 2, η. 189. Quær. 3°. An sil obligatio inimicum obvium salutandi? Resp. Affirm., si adjuncta status, conditionis, aliave similia postulent ut omnes indiscriminatim sese salutent, vel agatur de subdito erga superiorem suum, aut inimicus prior te salutaverit. Secus autem, si salutatio et colloquium habeantur uti signa specialia, secluso tamen casu quo hæc requirantur ad evitandum scandalum vel ad lucrandum fratrem, sed tunc obligatio, juxta S. Alphonsum, gravis non est, nec videtur valde urgenda, quia ejusmodi actus in offenso haud modicam præferunt difficulta­ tem. — Cf. S. Alphons. n. 28. — Baller, not. (b) p. 190. Quær. 4°. An statim arguendi sint de peccato, praesertim gravi, pœnitentes, qui de odio se accusant? Resp. Neg., quia sæpe pœnitentes confundunt odium proprie dictum seu inimicitiae cum odio abominationis seu qualitatis aut defectus. Sæpe etiam, præsertim rudiores, vel qui naturæ sunt ferventioris, aliqua tantum animi aversione naturali et invinci­ bili laborant, aut indignationem quamdam patiuntur. — Cf. S. Alphons. n. 30. — Voit, n. 703. Quær. 5°. An sint absolvendi qui etsi dicant se nullum habere odium proprie dictum, recusant tamen inimicum alloqui? I 176 TRACTATUS V,—DE VIRTUTIBUS. Resp. Distinguendum est, vel enim alloquium istud ex ad­ junctis reputatur signum tantum speciale dilectionis, et insuper nulla adest ratio, ex iis quæ supra assignatæ sunt, vi cujus per accidens, hoc signum etsi speciale, debeat dari inimico, vel non. Si primum, pœnitens qui recusat inimicum alloqui, potest et debet absolvi; si alterum, oportebit perpendere utrum hu­ jusmodi odium proprie dictum sit necne peccatum mortale. Etenim sicut mali illatio, ita et mali alieni desiderium admittit materiæ parvitatem; et si hoc valet cum iis qui in nihilo nos laeserunt, a fortiori valere debet cum inimico, qui per iniquam læsionem ad justam indignationem provocavit. — Cf. Baller, not. (b) p. 192. § II. — De operibus misericordiae Opera misericordiæ alia sunt corporalia, uti cibum pauperi præstare, nudos operire, etc.; et alia spiritualia, ut peccantes corrigere, ignorantes docere, incestos consolari, etc. De duobus tantum dicemus, quia speciales habent difficultates, nempe 1°. de eleemosyna, 2°. de correctione fraterna. Punctum i 0 » ■■ · De eleemosyna 175. Dico 1°. Existit verum præceptum eleemosynam indi­ gentibus erogandi. Constat tum ex lege generali caritatis, qua obligamur ad proximum diligendum, et consequenter ad opem illi in necessitate ferendam; tum ex Scriptura sacra, quia dicitur Eccli. iv, 1: “Eleemosynam pauperis ne defraudes”; et Matth. xxv, 42: “Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum . . . esurivi enim, et non dedistis mihi manducare; sitivi, et non dedistis mihi potum.” Dico 2°. Hoc præceptum est dupliciter hypotheticum, quia supponit non solum indigentiam seu necessitatem in recipiente eleemosynam, sed etiam superfluitatem in dante. Porro sicut triplex assignatur a theologis necessitas, nempe extrema, gravis et communis, prouti superius explicatum est, ita duplex distinguitur superfluitas. Etenim bona fortunae alia sunt superflua vitae seu natures, quia sine illis possunt aliqui, iique quorum curam habent, esse vel vivere; alia superflua statui seu decentiae, cum illis non indigent aliqui, iique quorum curam habent, ad honeste vel de­ center vivendum secundum statum suum, v. gr., sustentando famulos, recipiendo hospites, et convivia de more instaurando.1_ lCf. Addenda, p. 1091, n. 15. CAP. III.—DE VIRTUTE CARITATIS. 177 Cf. S. Thom, in 4, dist. 15, q. 2, art. 4, q. 1; et 2-2, q. 32, art. 5. — Baller, not. (a) p. 194. 176. Ut autem practice hanc-doctrinam applices, attendendum est ad sequentes regulas: Regula I. In extrema necessitate proximo succurrendum est etiam et tantum ex bonis statui necessariis; etiam quidem, quia rectus caritatis ordo exigit ut vita proximi praevaleat bono nostro longe inferiori; tantum autem, quia vita nostra nobis propinquior est vita proximi. Regula II. In gravi necessitate, quæ ad extremam accedit, succurrendum est proximo ex bonis aliquo modo statui necessariis, seu cum modico sui status detrimento. In ea vero quæ tanta non est, satis est ut ei succurratur ex bonis quæ statui seu decentiæ superflua sunt. — Cf. Viva, in prop. 12 ab Innoc. XI damn. n. 8. — S. Alphons. n. 31. Regula III. In communi necessitate, licet nulla sit obligatio dandi eleemosynam huic aut alteri in particulari, attamen, ex communi Doctorum sententia, a peccato excusari non potest, qui bona etiam statui superflua habens, nullam unquam eleemosynam largiri vellet. — Cf. Suarez, disp. 7, sect. 3, η. 7. QUÆSITA 177. Quær. 1°. An sub gravi obliget præceptum eleemosyna? Resp. Præceptum dandi eleemosynam per se quidem grave est, sicut præceptum ipsum caritatis; at dicendum non est, ipsum sub gravi semper urgere in omni necessitate. In ex­ trema quidem et in gravi quæ ad extremam accedit, aut in eam mox verti possit, communiter docetur urgere sub gravi. Verum controvertitur apud Doctores non solum utrum detur obligatio gravis dandi eleemosynam alicui pauperi in particulari eam petenti dum in necessitate simpliciter gravi laborat, sed etiam num quis sub gravi teneatur ad pauperes in genere sublevandos qui in necessitate communi sunt. — Cf. Baller, not. (b) p. 194, not. (a) p. 195, et not. (a) p. 196. Quær. 2°. Quœnam quantitas bonorum sit pauperibus danda? Resp. In necessitate extrema, vel ita gravi ut extrema facile evadere possit, dandum est quantum sufficit hic et nunc ad levandam hanc necessitatem, nisi sint alii qui ipsi subvenire velint. Nemo tamen tenetur magnam pecuniæ summam erogare ad pauperem a periculo mortis liberandum, vel ad remedia extraordinaria et magni pretii ei procuranda. In necessitate vero communi, quantitas determinata assignari nequit, sed 178 TRACTATUS V.-DE VIRTUTIBUS. probabilius sufficere videtur erogare quinquagesimam partem eorum quæ statui supersunt. — Cf. S. Alphons. nn. 31 et 32; et Hom. Ap. n. 19. Punctum ii De correctione fraterna 178. Correctio fraterna, aut potius correptio, est admonitio fratris de emendatione delictorum fraterna ex caritate procedens. — Dixi 1 °, potius correptio, quia emendatio fratris procuratur non per timorem tristis, sed per odium et timorem turpis. — Dixi 2°. fraterna, quia etiam cum fit a prælato, fit extra praelationis ordinem. — Dixi 3°. deliciorum, et non peccatorum, quia magis et proprie respicit omissionem quæ est in transgressione, quam transgres­ sionis perversitatem. — Cf. S. Thom. in 4, dist. 19, q. 2, art. 1. — Baller, not. (a) p. 200. 179. Dico 1°. Exstat verum præceptum fraternæ correc­ tionis. Constat tum ex lege caritatis, qua ad proximi mala sub­ movenda obligamur, tum ex Scriptura sacra, v. gr., Eccli. xix, 14: “Corripe proximum ... ne forte iteret”; et Matth. xviii, 15: “Si peccaverit in te frater tuus, vade et corripe eum inter te et ipsum solum. Si te audierit, lucratus eris fratrem tuum.” Dico 2°. Ad strictam hujus præcepti obligationem requiritur: 1°. ut certo constet de proximi transgressione seu delicto; 2°. ut affulgeat spes aliqua, imo major probabilitas emendationis; 3°. ut non sit alius æque idoneus, qui correpturus credatur; 4°. ut cor­ rectio fieri possit absque gravi incommodo corripientis; 5°. ut necessaria judicetur ad delinquentis emendationem, nec spes saltem probabilis sit, eum sponte sua se emendaturum. — Cf. S. Alphons. n. 38 et seq. QUÆSITA 180. Qu/ER. 1°. An sub gravi obliget præceptum fraternæ correctionis? Resp. Affirm., si adsint requisitæ conditiones, et agatur de materia gravi. Hinc peccare potest graviter, qui ex vano timore, ne proximus aliquatenus offendatur, vel ne ipse inde leve patiatur detrimentum, omittit correctionem in re gravi, ubi putat illam esse vere profuturam. Imo accidere quandoque potest ut in ordinibus religiosis detur obligatio gravis, quamvis materia levis sit, quando nempe transgressiones veniales hujusmodi sint ut vigorem disciplinae dissolvant aut etiam valde minuant. — Cf. CAP. III.—DE VIRTUTE CARITATIS. 179 S. Thom. 2-2, q. 33, art. 2. — S. Alphons. n. 37.— Baller, not. (p) p. 200. Quær. 2°. An præceptum correctionis locum habeat, ubi quis ex ignorantia peccat? Resp. Affirm., si agatur de ignorantia vincibili, quia hæc non excusat a peccato. Si vero ignorantia sit invincibilis, non tam agitur de fraterna correctione, quam de commonitione qua proximus de veritate docetur. Porro in casu caritas multi­ pliciter impellere potest, nempe: 1°. ob damnum tertii; 2°. ob damnum ipsiusmet ignorantis; 3°. ob scandalum; 4°. ob Dei honorem; 5°. ob religionis irreverentiam. — Quod si nullum damnum aut incommodum sequeretur, nulla fere aderit obli­ gatio faciendi commonitionem, nisi quoad eos qui ex officio suo alios docere debent, inter quos est etiam confessarius. Docendi autem sunt, tum quia ignorantia est malum ipsius ignorantis, tum quia alia incommoda profluere inde possunt et solent. Quær. 3°. Qualis ordo servandus sit in correctione fraterna? Resp. Servandus est ordo a Christo ipso assignatus, nisi circumstantiæ aliud suadeant. Hinc 1°. corripe secreto; 2°. coram testibus, si prior admonitio non sufficiat; 3°. rem deferas ad superiorem. — Aliquando ordo ille inverti potest et debet, scilicet: 1°. si peccatum sit publicum vel mox publicandum; 2°. si sit graviter alteri noxium; 3°. si secreta admonitio non judicetur profutura; 4°. si præstet rem Statim superiori mani­ festare; 5°. si delinquens cessit juri suo, ut fit in variis ordinibus religiosis. — Cf. S. Alphons. n. 40. 181. Resolves. — 1°. Correctio fraterna cum vera, etiam quoad modum, caritate facienda est; debet igitur esse paterna erga inferiores, benigna inter æquales, et reverentialis erga superiores. 2°. Privati inter se raro ad correctionem tenentur, saltem sub gravi, nisi sint familiariter inter se conjuncti; quia raro omnes requisitae conditiones reperiuntur; rarius adhuc erga superiores. 3°. Plerumque suadet prudentia, ut omittatur correctio erga eos quorum indoles est penitus ignota, ne iniquo animo correc­ tionem accipientes fiant deteriores. 4°. Scrupulosi ordinarie excusantur a fraternæ correctionis officio: quia aut nimium ea defatigantur, aut ad eam prorsus inepti sunt; scrupulis enim et anxietatibus perturbati, necessaria discretione ad corrigendum carent, et ad causas excusantes attendere non valent. 180 TRACTATUS V.—DE VIRTUTIBUS. 5°. In communitatibus sub regula viventibus, in collegiis, seminariis, etc., plerumque expedit ut correctio fiat via denun­ tiationis ad superiorem, aut per se aut per alium; nec possunt absolvi sodales aut convictores in ejusmodi denuntiationem non consentientes, ubi de gravi damno communitatis vel religionis agitur. Item, de jure naturali, denuntiandi sunt superioribus ecclesiasticis sacerdotes corruptores, qui magnum fidelibus spiri­ tuale damnum inferunt, vel illaturi certo praevidentur. 6°. Sedulo tamen distinguenda est denuntiatio quæ fit superiori uti patri et quæ euangelica dicitur, ab altera quæ ei fit uti judici, et appellatur judicialis. Prima, quæ proprie pertinet ad fraternam correctionem, respicit bonum denuntiati; altera tendit ad bonum aliorum, praesertim commune, vel ipsius denuntiantis. — Porro ubi denuntiatio superiori fiat mere ut patri, nullatenus ipse potest ut judex procedere. — Cf. Baller, not. (b) p. 203. 7°. Relate ad eos qui juri cesserunt suo, sequentia notentur. Si certo constat fratrem peccatum occultum emendasse, neque timendum esse periculum relapsus vel damni ipsi vel alteri, non licet ipsum, nisi consentiat, superiori denuntiare. Etsi enim justitia non læderetur, læderetur certo caritas, quæ obligat ad subveniendum proximo cum minimo ejus damno, et ad non faciendum alteri quod tibi ipsi fieri non vis. Præterea si superior immediatus per se solum potest delinquentem emendare ita ut nullum periculum relapsus vel damni ipsi vel communitati immi­ neat, non videtur esse licitum manifestare superiori mediato delictum. — Cf. S. Alphons. n. 42. 8°. Quandocumque damnum aliquod grave secuturum timetur ex vitio fratris, deferatur res superiori, ut patri, sincere, ex pura intentione, præmissa oratione; narretur factum nudum, sine exaggeratione, eo modo quo velles tuum simile factum narrari. Hoc pacto fratrem sæpe Christo lucrifacies dum e contrario ne­ glecta hac delatione fraterna potest esse ut frater tuus in dies pejor evadat. 9°. Notandum est 1°. nullo modo esse obligationem indagandi; hoc enim est munus tantum superiorum; 2°. nec fas esse cuique aliorum facta indagare, Prov. xxiv, 15: “Ne quæras impietatem in domo justi et non vastes quietem ejus’’ ; 3°. talem inquisitionem esse vitiosam; generat enim multa damna. 10°. Spontanei accusatores non tantum non sunt facile audiendi, sed potius cavendi imo et monendi ut sibi con­ sulentes aliorum obliviscantur. Sæpe tales sunt pacis hostes domesticæ. CAP. III.- DE VIRTUTE CARITATIS. 181 § III. — De vitiis caritati proximi oppositis Præcipua sunt odium, invidia, rixœ, scandalum et cooperatio peccatis alienis. De duobus posterioribus tantum dicemus, cum de aliis jam actum sit superius, vel in quinto Decalogi præcepto sit dicendum. Punctum i De scandalo sive in genere sive in particulari 182. Scandalum est dictum vel factum minus rectum, præbens alicui occasionem ruinæ spiritualis. — Dixi 1 °, dictum vel facium, quo nomine etiam omissio intelligitur. — Dixi 2°. minus rectum, id est, quod vel in se malum est vel habet speciem mali. — Dixi 3°. præbens occasionem, quia causa propria peccati est voluntas agentis. — Dixi 4°. ruinæ spiritualis, quæ potest esse gravis vel levis: hoc enim nomine intelligitur peccatum, vel mortale vel veniale. — Cf. S. Thom. 2-2, q. 43, art. 1; et de Verit. q. 15, art. 1. Scandalum dividitur: 1°. in directum et indirectum, prout actio mala alterius intenditur in se, vel in causa tantum qua proximus ad peccatum incitatur; 2°. in activum et passivum, prout conside­ ratur ipsum dictum aut factum quod incitamentum aut occasionem præbet peccati, vel potius ipsum incitamentum jam sumptum. 183. Duo autem sunt hic animadvertenda: 1°. Scandalum directum dici etiam diabolicum, quando inten­ ditur formaliter ruina spiritualis proximi. Si vero non intenditur spiritualis ruina alterius, sed solum propria utilitas vel oblectatio, dicitur simpliciter directum. 2°. Scandalum quodcumque posse esse activum seu datum, quin sit passivum seu acceptum; quia poni potest actio apta per se ad scandalum, quin inde proximus occasionem accipiat ruinæ spiritualis. Et vice versa potest esse acceptum, quin sit datum; sed in isto casu scandalum non proprie tribuendum est alterius actioni, sed potius ignorantiae, imaginationi, aut etiam malitiæ illius qui scandalum patitur, vel sine fundamento admittit. Si ex infirmitate vel ignorantia suscipiatur, dicitur scandalum pusillorum; si vero ex mera subjecti malitia proveniat, vocatur pharisaicum. — Cf. S. Alphons. n. 43. 184. Dico 1°. Scandalum, etiam indirectum, est peccatum grave ex genere suo, quia ex genere suo opponitur per commissio­ nem caritati, cum directe opponatur correctioni fraternæ: siqui­ 182 TRACTATUS V—DE VIRTUTIBUS. dem hæc proximum a peccato trahit, illud e contra eum trahit ad peccandum. Quare præter malitiam propriam actionis, quæ dicitur scandalosa, habetur malitia specifica scandali, qua læditur caritas. — Cf. S. Thom. 2-2, q. 43, art. 3. Dico 2°. Scandalum pusillorum seu infirmorum vitandum est, quoties fieri potest sine gravi incommodo, tum operis indifferentis, tum etiam operis boni non præcepti omissione. Ratio est, quia ex caritate ruinam proximi ope nostra indigentis impedire tenemur, cum facile possumus, v. gr., abstinendo ab actione non valde utili, aut eam differendo, vel nostram agendi rationem exponendo, etc.; atqui pusilli ope indigent, cum propter ignorantiam aut infirmi­ tatem versentur in quadam necessitate spirituali. Ergo. — Bene autem observat S. Thomas scandalum pusillorum post moni­ tionem fieri plerumque pharisaicum. — Cf. S. Thom. 2-2, q. cit. art. 7. Dico 3°. Scandalum pharisaicum seu malitiosum, saltem ordi­ narie, nec omissione operis boni, nec omissione operis etiam in­ differentis, mali speciem non habentis, est necessario vitandum. Ratio est, quia scandalum patientes ex sola sua malitia, non sunt in necessitate a qua non possint se facile liberare sine ope alterius, et alioquin daretur locus iniquis impediendi bona opera cum vellent. QUÆSITA 185. Quær. 1°. An in scandalo habeatur non solum peccatum contra caritatem, sed etiam contra virtutem, ad quam violandam proximus inducitur? Resp. Affirm., quoad scandalum directum; nam quælibet virtus specialiter vetat non solum ne violetur, sed etiam ne quis alium directe inducat ad eam violandam. — Quoad scandalum autem indirectum valde disputatur, sed probabilis videtur sen­ tentia negans quam defendit Lugo cum aliis. Ratio est, tum quia virtutes nos non obligant ut impediamus in aliis vitia opposita, sed tantum ne positive et directe inducamus proxi­ mum ad eas violandas; tum quia secus, qui exemplo suo movet alium ad furandum, teneretur ad restitutionem, quod Doctores communissime negant. In hac sententia sufficit, ut pœnitens exprimat generatim peccatum scandali, quin teneatur addere speciem peccati ad quod alii fuerint indirecte inducti. Multo minus necesse est exprimere circumstantias quæ aliorum pec­ catis forte speciem superaddant, v. gr., num qui ad luxuriam turpiloquio inducuntur, conjugati sint vel voto adstricti, etc. — Cf. Lugo, de Pœnit. disp. 16, n. 159. — Baller, not. (b) p. 207. CAP. III.—DE VIRTUTE CARITATIS. 183 Quær. 2°. An præcepta sint quandoque omittenda propter scan­ dalum pusillorum? Resp. Neg., quoad præcepta juris naturalis negativa, quia hæc semper et pro semper obligant, atque opera illis contraria sunt intrinsece mala. Affirmativa autem, quia hæc non obligant pro se?nper, omittere interdum licet, imo et opus est, v. gr., præceptum corrigendi peccatores, si gravior inde ruina timenda sit: vel potius dicendum est, tunc ipsam legem cessare. — Quoad præcepta positiva humana, controvertitur. Sententia probabi­ lior affirmat, secluso incommodo gravi, quia præceptum vitandi scandalum proximi, utpote naturale, positivis praeceptis prae­ ferendum est. Hinc mulier sciens se turpiter esse concupiscen­ dam ab aliquo, si ad Missam praeceptam pergat, tenetur eam omittere semel aut iterum, si spes adsit ut deinde scandalum cesset: non tamen pluries, ob grave incommodum quod inde consequeretur. Verum quia sententia negans est etiam proba­ bilis, non debet imponi onus de quo certo non constat. — Cf. S. Alphons. n. 51. — Baller, not. (a) et (b) p. 206. Quær. 3°. An tenearis dimittere bona temporalia ad scandalum evitandum? Resp. Neg., ordinarie loquendo, quia caritas erga proxi­ mum non obligat cum tanto incommodo. Hinc non teneris solvere plus æquo operario vel rhedario, licet praevideas illum secus esse blasphematurum : incommodum enim illud, licet leve in se, sæpius occurrere potest, et sic grave faciliter evadit; quin imo posset sæpius id esse incitamentum ad blasphemandum. — Cf. S. Alphons. n. 52. Quær. 4°. An peccans cum complice declarare debeat in confes­ sione circumstantiam sollicitationis? Resp. Neg., probabilius, dummodo vel ex natura peccati, vel ex modo quo peccatum accusatur, confessarius sufficienter intelligat aliquem adfuisse complicem. Ratio est, quia per simplicem communionem criminis efficitur, ut mutuum fuerit scandalum, et quidem ex utraque parte activum, inter sollici­ tantem et consentientem, ac proinde, illa declarata, declaratur etiam scandali peccatum. Quod autem unus ex complicibus prior altero causam scandali posuerit, circumstantia est mere aggravans, quæ non mutat peccati speciem. — Cf. S. Alphons. n. 46. Quær. 5°. An liceat suadere minus malum alicui ad majus determinato? 184 TRACTATUS V.-DE VIRTUTIBUS. Resp. Affirm., probabilius cum S. Alphonso. Quidam tamen limitant, si minus malum contineatur aliquo modo in majori, ut percussio in homicidio, etc.: quæ tamen limitatio S. Doctori necessaria non videtur. Quidam alii theologi ut, v. gr., Card, de Lugo, aliam ponunt limitationem, modo nempe, volenti majus damnum uni inferre, non suadeas minus inferendum alteri. Sed hanc etiam limitationem alii negant requiri. — Ratio autem solutionis est, quia hoc genus consilii eo tendit formaliter ne committatur majus peccatum, ex quo fit, ut is a quo latro furatur quod minus est, non sit rationabiliter invitus de eo, qui consilium præbuit. — Cf. Vasquez, Opuscul. de scand. art. 1, dub. 2, η. 14. — Baller, not. (b) p. 208. Inde concludes, quod si quis alteri suadeat ad minus damnum inferendum ut malum majus evitetur, non teneatur ad restitu­ tionem: non ratione rei acceptæ, quia nil accepit; non ratione injuste damnificationis, quia consilio suo potius utiliter rem gessit alterius. Neque tenetur ad restitutionem consulens, qui opem alteri, v. gr., latroni, tulerit: quia rem domini utiliter gerit. Et hæc conclusio est gravissimi momenti, ne nempe obligatio restitutionis imponatur ubi vere nulla est. Sanchez, de Matr. 1. 7, disp. 11, nn. 17, 18; De Lugo, De Just, et Jure, disp. 19, n. 44. Quær. 6°. An liceat occasionem peccandi permittere, ut reus corrigatur? Resp. Affirm., quia permittere non est inducere, et sæpe adest ratio sufficiens peccatum permittendi. Hinc a peccato sunt excusandi per se parentes et domini, qui filios vel famulos peccare sinunt, ut opportunum eos corrigendi locum inveniant. Imo licet etiam, saltem probabiliter, occasionem peccati ap­ ponere, dummodo actus sit indifferens, et adsit causa justa ad illum ponendum. Hinc a peccato excusari debet dominus qui. de industria, arcae, in qua pecunia reconditur, elavem relinquit appositam, ut dubiam famuli fidelitatem experiatur; sed nullo modo excusari potest pater, qui domi retinet meretricem, ut de filii castitate sumat experimentum. — Cf. S. Alphons. n. 58. Nota. — Ex doctrina hactenus tradita jam possent omnes casus de scandalo solvi, sed propter speciales difficultates utile erit ali­ quid dicere in particulari circa luxuriam, pravos libros, choreas, et spectacula. 186. Circa luxuriam. — Gravissimum profecto scandalum est ea facere, repræsentare, aut præ se ferre, quæ ad libidinem nota­ biliter provocant; quia nullum venenum subtilius animæ propi­ CAP. HL—DE VIRTUTE CARITATIS. 185 nari potest. Hinc gravissimi scandali rei sunt: 1°. qui turpia in comoediis aliisve coetibus repraesentant; 2°. qui cantilenas aut carmina turpia componunt vel canunt; 3°. qui statuas aut imagines obscoenas faciunt vel exponunt; 4°. qui discipulos sibi commissos pravis exemplis seducunt, etc. Praesertim vero atten­ dendum est ad sequentia. QUÆSITA 187. Quær. 1°. An peccet graviter femina nuditates proeseferens in pectore et brachiis? Resp. Affirm., si nudatio sit immoderata seu valde notabilis, non obstante quacumque contraria consuetudine. Si autem non sit ita immoderata, consuetudo facile a peccato gravi excusabit, quia notabiliter vim concupiscentiae minuit, cum assueta minus phantasiam excitent.1— Cf. S. Alphons. n. 55. Quær. 2°. Quid dicendum de mulierum ornatu ac fucis? Resp. Doctrina S. Thomæ hac de re ad sequentia capita revocatur: 1°. mortaliter peccant mulieres, si se ornent animo provocandi ad libidinem; 2°. venialiter autem, si mere ex vani­ tate, levitate aut jactantia hoc faciant; 3°. culpa tantum venialis est ex genere suo ornatum superfluum gerere; 4°. nullum per se est peccatum, si consuetudo patriæ et status conditio servetur; 5°. licite mulieres aliquid ornamenti superaddunt, ut placeant viris vel quos habent, vel quos accipere debent; 6°. fucationes erunt mortale, si adhibeantur ad lasciviam; veniale, si mere ad fingendam pulchritudinem; nullum vero, si ad defectum ali­ quem occultandum. — Cf. S. Thom. 2-2, q. 169, art. 1 et 2; et Comm, in Isai. cap 4. — Baller, not. (a) p. 210. Quær. 3°. An liceat domum locare meretricibus? Resp. Affirm., probabiliter, maxime si alii non adsint locatarii, aut meretricibus facile sit aliam domum obtinere. Ex­ cipe tamen si meretrices graviter noceant vicinis honestis, vel ob situm domicilii majorem ansam ad peccandum præbeant. — Cf. S. Alphons. n. 70. Quær. 4°. Quid dicendum de expositione effigiarum per publicas vias prouti apud nos fieri solet a mercatoribus? Resp. Saepe hujusmodi expositio est graviter scandalosa, nam illæ effigies quandoque, tum quia sunt vividioribus coloribus depictae, tum quia immoderatas nuditates praeseferunt, graviter commovent phantasiam et ad peccatum alliciunt. Nec dicas scandalum non intendi, quia illæ effigies exponuntur solum vel 1 Cf. Addenda, p. 1091, n. 16. 186 TRACTATUS V—DE VIRTUTIBUS. ad artem ostendendam, vel ad emptores attrahendos, nam respondetur finem utut bonum nunquam posse mediis illicitis obtineri. 188. Circa pravos libros. — Ex omni scandalorum genere nullum magis execrandum est, quam quod ex impiis et obscoenis libris procreatur. Hæc est pestis omnium maxime dira, quia non unam tantum regionem aut ætatem inficit, sed ad universa loca et tempora diffunditur. Nunquam igitur permittenda est lectio, impressio et divulgatio librorum fidei et moribus omnino adver­ santium, etiam independenter a positiva prohibitione, de qua sermo erit in tractatu de censuris. Quare sapienter omnino Patres Cone. Balt. Ill postquam de abusu egregiæ artis typographic® amare conquesti essent, gravissimis verbis monent pastores ani­ marum, confessarios et concionatores de obligatione arcendi fideles a lectione pravorum librorum. — Cf. Cone. Plen. Ball. Ill, nn. 224 et seq. QUÆSITA 189. Quær. 1°. An typis committi possint libri qui partim boni, partim sint mali? Resp. Neg., generatim loquendo, nisi accurate expurgati fu­ erint; secus tamen, si periculum ex iis reformidandum non adeo grave sit, et hoc compensari magna utilitate ex iis capienda videatur. Typographi vero sedulo a doctis peritisque viris, ab ecclesiasticis præsertim superioribus, exquirant quid in dubiis agendum sit. Quær. 2°. An pravi libri interdum vendi possint? Resp. Nullo modo indiscriminatim vendi possunt, cuilibet scilicet emptori, ut patet. Quandoque tamen vendi possunt viris prudentibus ac doctis, qui hujusmodi libros utiliter legere possunt, v. gr., ad eos confutandos, etc. Excipe libros prorsus obscœnos, qui radicitus sunt extirpandi. Idem, servata propor­ tione, dicendum de donatione aut locatione eorundem librorum. Quær. 3°. An ejusmodi libri domino, qui eos locaverit, reddi possint? Resp. Neg., nisi prudens timor cujuspiam gravis incom­ modi aliter suadeat. Hoc ex principiis supra traditis sua sponte fluit. Grave autem incommodum censendum est, si graves rixas, blasphemias, odia, aliaque ejusmodi a domino pertimescas. Levis contristatio, vel etiam timor dissolvendae amicitiae non CAP. III.—DE VIRTUTE CARITATIS. 187 censeretur sane ratio, saltem plerumque, pravos libros amico reddendi. 190. Circa choreas. — Choreæ per se non sunt illicitæ, si fiant honesto modo, id est remoto omni tactu, gestu aut actu impudico; nam choreæ per se sunt actus lætitiæ, nec ulla lege prohibentur. Verum ratione nuditatum, modi saltandi, verborum, gestuum, cantuum, possunt choreæ evadere graviter illicitæ. Ad factum autem quod spectat, inter graviter illicitas a nonnullis recensen­ tur saltationes recentiores quæ apud nos dicuntur round dances. — At quoniam, secluso semrper casu specialis prohibitionis, malitia harum chorearum non consistit nisi in periculo, quod est essen­ tialiter relativum, ac proinde diversum pro diversis personis, confessarii erit judicare de casibus particularibus. — Cf. S. Alphons. de sexto prœc. Decal, η. 429. 191. Resolves. — 1°. Qui ita infirmi sunt, ut grave peccandi periculum subeant in saltationibus etiam honestis, ab iis sub peccato mortali abstinere debent; nisi forte aliquando quædam necessitas urgeat, et tunc, saltem probabiliter, absit proximum consensus periculum. 2°. Intéressé choreis honestis, etiam absque necessitate, secluso tamen periculo ac notabili scandalo, et in eis decenter saltare, non solum non est mortale, sed facile etiam omni peccato vacare potest. Inveniuntur enim aliquando viri, et non raro mulieres, quibus nullum aut valde remotum periculum imminet. Hi autem quamvis a saltationibus dissuadendi sint, tamen imprudenter omnino ab illis promissio vitandi choreas exigeretur. 3°. Ad legitimandam praxim eorum confessariorum qui indiscriminalim absolutionem denegant iis omnibus qui choreas ducunt apud nos vulgo dictas round dances, non valet dicere istas choreas damnatas fuisse a Patribus Baltimorensibus. Etenim Patres Baltimorenses cum in Litteris Pastoralibus prædictas choreas nomi­ nant, non præceptum imponunt sed solum monitum præbent. Cum vero Decreto 472 severius loquuntur, non solum nullam men­ tionem faciunt de istis choreis in particulari, sed neque præcep­ tum fidelibus omnibus imponunt, et tantum exigunt, ut pastores animarum “ choreas immodestas insectentur ac prorsus damnent.” — Cf. Cone. Plen. Ball. II, n. 472, et Litteras Past. n. x. 4°. Neque Patres Cone. Plen. Balt. Ill choreas quascumque aut etiam choreas prædictas proprie damnarunt, cum n. 290 se­ quens præceptum imposuerunt: “ Mandamus quoque ut sacer­ dotes illum abusum, quo convivia parantur cum choreis (balls) ad opera pia promovenda, omnino tollendum curent.” 188 TRACTATUS V.—DE VIRTUTIBUS. 5°. Generatim loquendo, non expedit publice in praedicatione choreas aliquas nominatim reprehendere, quia concionator nihil proficeret, imo forte aliquos ad eas alliceret. Expedit potius indirecte agere in choreas, et directe in peccata quæ in iis com­ mitti solent. 6°. Generatim loquendo, illicitae sunt et prorsus daninandæ chore© cum larvis (masked balls), quia experientia constat, eas ad libidinem valde inclinare, ex eo quod supprimunt verecundiam, quæ custos est decentiæ. 7°. Recentissimæ quædam saltationes inultis graviter inde­ centes visæ sunt; hinc propter pericula cum ipsis connexa generatim ab eis prorsus arcendi sunt præsertim juvenes utriusque sexus. Ubicumque est specialis prohibitio, ibi profecto nullatenus sunt permittendæ. Clarum prorsus est eis habendis nunquam favendum esse. Quando vero confessarius casibus particularibus occurrit de eis judicet juxta circumstantias casus singularis. Sacra Congregatio Consistorialis. Decretum circa quasdam choreas in Statibus Foederatis Americæ Septentrionalis et in regione Canadensi. — Elapso sæculo, in Foederatis Americæ Sep­ tentrionalis Statibus usus incceperat catholicas familias convocandi ad choreas quæ per multas noctis horas cum conviviis aliisque solatiis protrahi consueverant. Cujus rei ea dabatur ratio et causa, quo scilicet catholici se mutuo cognoscerent et amoris caritatisque vinculis intimius unirentur, simulque ut subsidia pro hoc illove pio opere necessaria compararentur. Qui autem conventus indicere eisque præsidere solebant, præsides plerumque erant alien jus pii operis, et non raro ipsi ecclesiarum rectores vel parochi. Verum Ordinarii locorum, quamvis de recto fine eorum qui has choreas promoveant non dubitarent, nihilominus damna et pericula inolitæ praxis perspicientes, sui officii esse consuerunt eas proscribere: et ideo in can. 290 plenarii Concilii Baltimorensis hæc statuerunt: “ Mandamus quoque ut sacerdotes illum abusum, quo convivia par­ antur cum choreis (balls') ad opera pia promovenda, omnino toll­ endum curent.” Ast, ut in humanis sæpe accidit, quæ justissime sapienterque ab initio jussa fuerant, paullatim in oblivionem venire cœperunt, et chorearum usus denuo invalescere, imo et in proxi­ mam Canadensis dominii regionem diffundi. Quæ cognoscentes Fini S. C. Consistorialis Patres, auditis pluribus locorum Ordina­ riis, et re multo cum studio examini subjecta, censuerunt, standum omnino esse sanctionibus a Concilio Baltimorensi III statutis: et, probante SSino D. N. Benedicto PP XV, decreverunt, sacerdotes quoslibet sive sæculares sive regulares aliosque clericos prorsus prohiberi, quominus memoratas choreas promoveant et foveant, CAP. III.—DE VIRTUTE CARITATIS. 189 etiamsi in piorum operum levamen et subsidium, vel ad alium quem­ libet pium finem; et insuper clericos omnes vetari, quominus hisce choreis intersint, si forte a laicis viris promoveantur. Hoc autem decretum publici juris fieri et ab omnibus religiose servari Summus Pontifex jussit, contrariis quibuslibet minime obstantibus. Da­ tum Romæ, ex ædibus Sacræ Congregationis Consistorialis, die 31 Martii 1916. Ordinario cuidam roganti: Utrum choreæ de quibus agit decretum S. C. Consistorialis diei 31 Martii 1916 quasque eadem S. Congregatio proscripsit, licitæ aliquando sint, seu in reprobatione non comprehendantur, si fiant horis diurnis, aut primis tantum noctis horis, nec nimium protrahantur, vel etiam si fiant sine con­ viviis aut ea methodo quæ vulgo appellari solet Pic-nic? S. Congregatio respondit: “ In reprobatione comprehendi: ideoque clericos omnes prohiberi quominus eas, etiam in memoratis ad­ junctis, promoveant, et si ab aliis promoveantur, prohiberi quo­ minus ipsi intersint.” S. C. Consist. 10 Dec. 1917. 192. Circa spectacula. — De spectaculis idem fere tenendum ac de choreis, nempe per se illicita non esse, sed mala evadere posse propter circumstantias. Ratio est, quia nulli legi nec naturali nec positivæ adversantur. — Cf. S. Thom. 2-2, q. 168, art. 3. 193. Resolves. — 1°. Non peccat mortaliter qui, præciso scan­ dalo, interest comœdiæ non graviter turpi, nisi forte experientia sciat se hujusmodi ludis vehementer ad libidinem cum proximo consensus periculo commoveri, adeo ut spectaculum sit ipsi prox­ ima peccandi occasio. — Cf. S. Alphons. de sexto prœc. Decal, η. 427. 2°. Si in comoediis repræsentarentur res notabiliter turpes, aut turpi modo, mortale quidem esset illas spectare ob delecta­ tionem consurgentem ex ipsis rebus turpibus; veniale autem ob curiositatem tantum aut ob vanum solatium, secluso tamen periculo consensus in turpem delectationem, quod facile aderit in adolescentibus, vel in aliis parum timoratæ conscientiæ, et nisi adsit scandalum; quod plane adesset, si comoediis turpibus intéres­ sent Clerici aut Religiosi. — Cf. S. Alphons. ibid, et Horn. Ap. tract. 9, n. 10. 3°. Merito propter scandalum aliorum damnantur de mortali tum ii qui pecunia aut plarsu cooperantur ad comoedias nota­ biliter turpes, tum ii quoque qui eas impedire tenentur, et, cum commode possint, non impediunt; a fortiori autem qui illas re­ praesentant. — Cf. S. Alphons. ibid, 190 TRACTATUS V.—DE VIRTUTIBUS. Punctum ii De cooperatione sive in genere, sive in particulari 194. Cooperatio in genere est concursus cum alio principaliter agente. Prout autem caritati adversari potest, est participatio quædam ad actionem pravam alterius. Multipliciter distinguitur cooperatio; est enim: 1°. immediata vel mediata, prout cooperans agit cum peccante in ipso actu peccati, vel ponit alias actiones cum peccato alterius connexionem aliquam habentes; 2°. proxima vel remota, prout actio cooperantis propius vel remotius cum prava alterius actione connectitur; 3°. positiva vel negativa, prout cooperans vel ponit aliquam actionem in peccatum alterius in­ fluentem, v. gr., eum adjuvando, vel omittit actum debitum, v. gr., si non obstet, cum obstare deberet; 4°. formalis vel materialis: prima concurrit ad malam voluntatem alterius, et participat de ejus actione mala, quatenus mala est; altera concurrit tantum ad actionem, prout est quid physicum et indifferens, abstrahendo a fine et malitia principalis agentis. Cooperatio fit præcipue novem modis, scilicet jubendo, con­ sulendo, consentiendo, laudando, recursum praebendo, partici­ pando in actione vel emolumento, silendo, non obstando, non manifestando. Hinc versiculi: Jussio, consilium, consensus, palpo, recursus, Participans, mutus, non obstans, non manifestans. PRINCIPIUM 195. Cooperatio formalis nunquam licita est; materialis vero potest evadere licita, si adsit causa justa et proportionata gravitati peccati alterius, et proximitati concursus ad peccati exeeutionem. Ratio primi desumitur ex ipsa definitione cooperationis formalis. Ratio autem secundi est, quia cum materialiter tantum cooperaris, non contrahis malitiam ipsius actionis, nam hæc supponitur bona aut indifferens; neque peccas vi cujuscumque pravæ intentionis, quia hæc abesse omnino debet; neque tandem reus evadis vi pec­ cati alterius, quia si ille voluerit tua cooperatione abuti ad pecca­ tum exsequendum, non teneris nisi ex caritate illud impedire, et quoniam caritas non obligat cum gravi incommodo, ideo, inter­ veniente causa justa et proportionata, ab omni peccato excusaris. — Cf. S. Alphons. n. 63. CAP. III.—DE VIRTUTE CARITATIS. 191 Ex applicatione istius principii colligi debent solutiones omnes de cooperatione. Hæc autem applicatio, si speculative considere­ tur, facilis apparet, sed practice loquendo, nihil est in tota theologia morali difficilius. Nam sæpe vix determinari potest, utrum coope­ ratio formalis sit an materialis, quod quidem semper esset primo loco determinandum. Deinde, posito quod cognoscatur coopera­ tionem in aliquo casu esse tantum materialem, non inde sequitur eam esse de facto licitam, sed solum posse esse licitam, si locum habeant prædictæ requisitæ conditiones. Porro verificatio istarum conditionum non ex physico quodam discerniculo aut statera cog­ nosci potest, sed ex regulis prudentiæ et discretionis, quarum applicatio difficilis semper fuit. Quare plures solutiones particu­ lares hic subjungimus, ut exemplo esse possint ad alias similes obtinendas. QUÆSITA 4 196. Quoad famulos. — Quær. 1°. An liceat famulo vinum ad mensam afferre, quo herus et convivœ inebrientur, vel carnes parare et ministrare diebus abstinentiœ? Resp. Affirm., probabilius ad utrumque; nam ex una parte hujusmodi cooperatio videtur certe materialis, et ex alia vix posset famulus ista et alia hujusmodi servitia recusare, quin simul quemcumque famulatum, apud nos saltem, recusare teneretur, quod certe grave importat incommodum. Adde, quod sæpe difficile est praevidere excessum in potu vel certo scire nullam haberi rationem aut dispensationem ad carnes manducandas. — Cf. S. Alphons. nn. 68 et 69. — Kenrick, n. 137. Quær. 2°. An unquam liceat famulo subjicere humeros vel deferre scalam hero ascendenti ad fornicandum, vi aperire januam, st similia? Resp. Affirm., probabilius, quia hæ actiones sunt per se indifferentes, saltem relate ad fornicationem, et tota malitia se tenet ex parte domini illas exigentis. — Verum sola ratio famula­ tus, vel metus cujuscumque notabilis detrimenti non sufficit ad excusandum, sed requiritur metus mortis, mutilationis, aut similis gravissimi damni. Ratio desumitur non solum ex damnatione propositionis statim citandæ, sed etiam ex propin­ quitate influxus, quem cooperatio habet in peccatum. — Cf. S. Alphons. nn. 66 et 68. — Kenrick, n. 141. Quær. 3°. An possit ancilla ostium domus meretrici aperire? Resp. Communius affirmant Doctores, et plerique eam excusant sola ratione famulatus, non autem quando desit alius 192 TRACTATUS V.—DE VIRTUTIBUS. qui aperiret. — Alii autem theologi contendunt, nunquam licere ostium meretrici aperire, et innituntur prop, sequenti quæ est 51 ab Innoc. XI damnata: “Famujus qui, submissis humeris, scienter adjuvat herum suum ascendere per fenestras ad stu­ prandam virginem, et multoties ei subservit, deferendo scalam, aperiendo januam, aut quid simile cooperando, non peccat mortaliter, si id faciat metu notabilis detrimenti, puta ne a domino male tractetur, ne torvis oculis aspiciatur, ne domo expellatur.” — Sed hæc verba aperiendo januam intelligi mani­ festo debent de aperienda per vim aliena domo, ut ex contextu patet. — Cf. Viva in hanc prop. — S. Alphons. n. 66. — Kenrick, n. 140. Quær. 4°. An possit famulus ratione famulatus sternere equum homini ad peccandum profecturo, vel eum comitari? Resp. Affirm., probabiliter, si famulus tantum equum sternat, quia in hoc non videtur magis peccato domini cooperari, quam si ipsi domo egressuro calceamenta aut pileum porrigat. Sed juxta S. Alphonsum non permittendum ipsi foret comitari herum ad locum, ubi peccatum est patrandum, nisi grave aliquod damnum incurrere debeat. — Verum non desunt graves theologi qui requirunt utique grave aliud damnum in casu, quo dominus sine famulo ad peccandum non iret, quia tunc coopera­ tio esset magis necessaria ac proinde proximior; sed si alius famulus non deesset, vel dominus æque pergeret absque famulo, tunc docent sufficere solam rationem famulatus ad eum comi­ tandum. — Omnes tamen excipiunt casum, quo dominus ani­ mosior redderetur ad peccandum, famulo comitante, quia tunc cooperatio esset formalis, quæ nunquam licita est. Hanc solutionem alteri simili casui applicantes, dicere possumus licere aurigæ aliquem ad lupanar vehere sola ratione famulatus vel acceptæ mercedis, cum, eo recusante, alius non deesset auriga. Formaliter tamen videtur cooperari, qui ignarum ubi sit prosti­ bulum eo duceret, vel suam operam praestaret ad eum occultius securiusque vehendum. — Cf. S. Alphons. n. 64. — Kenrick, n. 137. — Baller, not. (b) p. 218. — Revue des sciences ecclés. vol. 9, p. 161. Quær. 5°. An liceat famulo scribere vel transmittere litteras ad turpia concitantes, aut munera ad meretricem deferre? Resp. Nunquam quidem licere videtur hujusmodi litteras scribere vel transmittere, cum cognoscitur quid contineant, quia turpitudines proferre aut eas alteri suggerere est intrinsece CAP. Hl.—DE VIRTUTE CARITATIS. 193 malum. — Verum si in istis litteris dicitur tantum, ut meretrix expectet tali loco, veniat domum tali hora, aut aliud hujusmodi, tunc malitia se tenet tantum ex parte agentis, ac proinde co­ operatio esset solum materialis, quæ, posita proportionata causa, excusari potest. Idem dicendum de transmissione munerum, quæ mala non est nisi ex domini intentione et fine. Ita explicandum videtur quod a diversis diversimode docetur de famulo litteras amatorias aut munera deferente. — Cf. Baller, not. (a) p. 219, et not. (a) p. 220. — Revue des sciences ecclés. loc. cit. pp. 158 et seq. 197. Quoad operarios. — Quær. 1°. An liceat operariis aedi­ ficare templa haereticorum? Resp. Neg., si hoc postuletur ab hæreticis in odium re­ ligionis: secus autem in alia hypothesi, quando justa causa urgeat, secluso tamen scandalo, quod apud nos vix locum habet. Quær. 2°. An liceat conficere statuas falsorum deorum? Resp. Affirm., si hæ non debeant adhiberi ad falsum cultum, sed ad ornamentum platearum, ædificiorum, etc. : secus autem, si sint pagano tradendæ. — Cf. S. Alphons. n. 69. Quær. 3°. An liceat aliquando pravis libris edendis cooperari? Resp. Licet gravi de causa cooperari mediate seu remote, v. gr., atramentum vel chartam præparare aut libros impressos ordinare. Verum immediate cooperari impressioni talium libro­ rum, v. gr., typos ordinare, impressionem dirigere, etc., generatim loquendo licitum non videtur. Dixi generatim loquendo, quia in casu gravissimi detrimenti, ad breve tempus, tale quidpiain materialiter præstari posse indicat Laymann, de Caritate, cap. 13, n. 5. Quær. 4°. Quid dicendum de cooperatione scribarum apud mensarios? Resp. Hæc habet Kenrick: “Scribæ apud mensarios non tenentur ad judicandum de eorum agendi ratione utrum justa sit; nec censentur efficaciter concurrere ad fraudem, si forsan adsit, cum nudum præstent ministerium juxta definitas regulas. Secus dicendum, si ipsi aliis persuaderent chirographa vendere pretio injusto: vel si rationes falso componant ad fraudem.” — Cf. Kenrick, n. 154. Quær. 5°. An liceat catholico signa massonica conficere? Resp. Negative, nisi adsit causa vere gravis. 194 TRACTATUS V—DE VIRTUTIBUS 198. Quoad mercatores. — Quær. 1°. An licet mercatoribus vendere aleas, gladios, fucos, mulierum ornamenta, etc., cum futurus abusus prœvideturî Resp. Affirm., quia hujusmodi venditio per se mala non est, cum res illæ indifferentes sint, et possint ad bonum usum converti. Unica igitur ratio dubitandi desumitur ex præviso peccato emptoris, ad quod impediendum caritas te obligat. At caritas non obligat cum gravi incommodo, et hoc facile adesse posset, præsertim apud nos, si mercatores suspicantes, aut etiam certo praevidentes futurum abusum, recusarent vendere alicui in particulari merces omnibus expositas, et per se indif­ ferentes. — Cf. S. Alphons. n. 71. — Baller, not. (a) p. 223. Quær. 2°. An liceat vendere venenum? Resp. Affirm., nisi moraliter constet, emptorem illo esse male usurum; ratio est quia hodie ad multos effectus vel bonos vel indifferentes adhibentur potiones aut herbæ venenosæ, ac proinde facile potest præsumi venenum non emi ad malum patrandum. — Secus vero est respondendum, si agatur de venditione illorum instrumentorum (male protectors), quæ hodie frequenter adhibentur ad liberius peccandum. 199. Quoad caupones. — Quær. 1°. An liceat cauponibus dare liquores iis qui prœvidentur se inebriaturi? Resp. Non licet sine gravi ratione, ut patet. Licet autem ob metum gravis alicujus damni, v. gr., saevitiarum, rixarum, etc. ... ; quia caritas non obligat, ut alterum a peccato avertamus cum gravi incommodo. Item ad præcavendas blasphemias, quæ sunt graviora mala. — Cf. S. Alphons. n. 69. Quær. 2°. Quomodo agendum cum cauponibus, qui choreas in œdibus admittunt, ut plures allidant hospites? Resp. Generatim ab hoc avertendi sunt, in quantum fieri potest; quia choreæ, præsertim quæ in cauponis habentur, plerumque minus honeste fiunt, et multis peccatis occasionem præbent. Attamen non semper iis neganda est absolutio, sed spectandæ sunt circumstantiae et modus ordinarius, quo istæ choreæ fiunt. Quær. 3°. An liceat dominis hospitiorum quœvis folia publica hospitibus legenda proponere? Resp. Non possunt admittere ea, quæ evidenter et ordinarie sunt religioni et bonis moribus adversa, etiamsi hospites ad ipsos confluere propterea desinant. Possunt tamen admittere ea om- CAP. Ill —DE VIRTUTE CARITATIS. 195 nia quæ de rebus mere politicis tractant. Nec videntur teneri ad rejiciendum folium aliquod, eo quod interdum aliquid minus rectum contra fidem contineat, modo generatim religioni non adversetur. Quoad moniales et alios catholicos infirmis inservientes. — Quær. 4°. An liceat ipsis ministrum hœrelicum ad moribundum vocare? Resp. Sponte vocare ministrum haereticum, ut ipse mori­ bundo solatia religionis præbeat, illicitum est propter vetitam communicationem in divinis. Ob eamdem rationem illicitum est monialibus in hospitio curam infirmorum habentibus morem gerere moribundo hæretico opem ministri sectæ postulanti, uti respondit in casu particulari S. Off. 14 Martii 1848. Decretum ita se habet: “D. Evens . . . humiliter exponit quod in civitate Neutz . . . existât hospitium, cujus ipse Rector et Capellanus est ac in quo infirmorum curam gerunt Moniales. . . . Cum autem in hoc hospitio subinde recipiantur acatholicæ religionis sectatores, ac iidem ministrum haereticum, a quo religionis auxilia et solatia recipiant, identidem petant, quaeritur utrum præfatis moniali­ bus falsae religionis ministrum advocare licitum sit? Quaeritur insuper utrum eadem danda sit solutio, ubi haereticus infirmus in domo privata cujusdam catholici degit; utrum scilicet tunc catholicus ministrum haereticum advocare licite possit? Resp. Juxta exposita, non licere; et ad mentem.” Mens est, “quod passive se habeant.” In Declaratione ad Vicarium Apostolicum Ægypti 5 Februarii 1872 sensus verborum passive se habeant explicatur: “Emis Patribus mens est ut notificetur Praelato Oratori, Monialibus vel aliis personis catholicis addic­ tis directioni vel servitio Hospitalis, non licere operam suam directe praestare infirmis acatholicis pro advocando proprio ministro, et bene erit si data occasione id declarent : sed addunt Eihi Patres, quod adhiberi potest pro advocando ministro minis­ terium alicujus personæ pertinentis ad respectivam sectam postulantium. Et ita salva manet doctrina relate ad vetitam communicationem in divinis.” Id quod Leo XIII probavit 26 Dec. 1898. Cf. Analecta Ecclesiastica. An. 7. pp. 98, 99, ubi Declarationem latine redditam invenies. Quod si nullus adsit acatholicus, catholicis illicitum est vocare ministrum, ut ritus suos hæreticos peragat. Dicere autem ministro: infirmus iste vult ut ipsum convenias, ob gravissimam lationem, v. gr., ob odium in Ecclesiam et alia damna secus oritura licitum esse videtur. Cf. Genicot, vol. 1, n. 201. Lehmkuhl, vol. 1, n. 652. 196 TRACTATUS V—DE VIRTUTIBUS. Notandum. "In nosocomio . . . X . . . cujus proprietas ad Sorores Congregationis S. N. spectat, Superiorissa anxia est: 1. An debeat in­ quirere in medicos ipsos interrogando aut alia ratione, num rite servent Decretum S. C. Rom. et Un. Inquis. 4 Maii 1898, cum ejusdem declara­ tione 5 Martii 1902. Ratio dubii est quod a Sororibus doctores practicantes eligantur. 2. An vero sufficiat ut eligant doctores conscientiosos, quibus et procedendi rationem et responsibilitatem relinquant quin ipsae inquirant.” Sacra Pccnitentiaria ad proposita dubia respondit: Ad 1 . . . Negative. Ad 2 . . . Affirmative, nec talium medicorum operae Superiorissa tenetur obsistere, nisi in casu quo evidenter se proderit eorum pra varicandi intentio. S. Pœn. 7 Julii, 1911.— Nouvelle Rev. Théol. n. 44, p. 35. " F W TRACTATUS VI Jl e praeceptis pecalopi DE PRIMO DECALOGI PRÆCEPTO Ego sum Dominus Deus tuus ... ; non habebis deos alienos. — Exod. xx, 2 Hoc præceptum, qua affirmativum, præscribit in primis actus religionis, quibus Deo debitus cultus tribuitur; qua negativum, prohibet vitia religioni opposita. CAPUT I DE ACTIBUS VIRTUTIS RELIGIONIS Actus præcipui religionis sunt adoratio, oratio, sacrificium, vo­ tum, juramentum et sanctificatio quorumdam dierum. De tribus ultimis dicetur in 2°. et 3°. præcepto; de sacrificio autem in trac­ tatu de Eucharistia. Hic igitur tantum de adoratione et oratione. ARTICULUS I DE ADORATIONE Adoratio latius sumpta est actus quo quis propriam subjec­ tionem alteri exhibet in testificationem ipsius excellentiæ; sic dicuntur aliquo modo adorari Principes et alii in dignitate con­ stituti. At strictius adoratio est honor Deo exhibitus propter summam ejus excellentiam, supremumque dominium. 200. Dico. Est verum præceptum adorandi Deum. Con­ stat tum ex jure naturali, vi cujus obligamur ad agnoscendam summam Dei majestatem et supremum ejus dominium in crea­ turas, tum ex jure divino positivo, quia dicitur, Matth. iv, 10: “Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies.” — Ad praxim 197 198 TRACTATUS VL—DE PRÆCEPTIS DECALOGI. autem quod attinet, non sunt inquietandi circa adimpletionem hujus præcepti fideles, qui præcepto orandi Deum, de quo infe­ rius agetur, sufficienter satisfaciunt: siquidem impossibile prorsus est, Deum orare, et ipsum non adorare. 201. Adorationi affinis est cultus, qui quatenus est habitualiter Deo præstitus definiri potest: complexus illorum actuum, quibus infinitam Dei excellentiam testamur, eidemque famula­ tum exhibemus. — Cf. Scavini, lib. 2, tract. 5, n. 7. Omissis quæ de necessitate et partitionibus cultus fuse tra­ duntur in dogmatica theologia, hic aliqua subjicimus de cultu, reliquiis et imaginibus Sanctorum, prout ad praxim facere possunt. § 1. Sanctissimæ Trinitati, singulis eiusdem Personis, Christo Domino, etiam sub speciebus sacramentalibus, debetur cultus latriæ; Beatæ Mariæ Virgini cultus hyperduliæ; aliis cum Chris­ to in cælo regnantibus cultus duliæ. § 2. Sacris quoque reliquiis atque imaginibus veneratio et cultus debetur relativus personæ ad quam reliquiæ imaginesque referuntur (Can. 1255). Cultus, si deferatur nomine Ecclesiæ a personis legitime ad hoc deputatis et per actus ex Ecclesiæ institutione Deo, Sanctis ac Beatis tantum exhibendos, dicitur publicus; sin minus, pri­ vatus (Can. 1256). Bonum atque utile est Dei Servos, una cum Christo regnantes, suppliciter invocare eorumque reliquias atque imagines venerari; sed præ ceteris filiali devotione Beatissimam Virginem Mariam fideles universi prosequantur (Can. 1276). § 1. Cultu publico eos tantum Dei Servos venerari licet, qui auctoritate Ecclesiæ inter Sanctos vel Beatos relati sint. § 2. In album Sanctorum canonice relatis cultus duliæ debetur; Sancti coli possunt ubique et quovis actu eius generis cultus; Beati vero non possunt, nisi loco et modo quo Romanus Pontifex concesserit (Can. 1277). Ecclesiæ ministri in cultu exercendo unice a Superioribus ecclesiasticis dependere debent (Can. 1260).1 Publicato decreto quo nomine Summi Pontificis declaratur Servi Doi virtutes omnes in gradu heroico vel martyrium bene esse probata, Servus Dei nuncupari potest Venerabilis ; qui titulus nullam publici cultus permissionem importat. — Cf. can. 2115, § 2. § 1. Insignes reliquiæ aut imagines pretiosæ itemque aliæ reliquiæ aut imagines quæ in aliqua ecclesia magna populi vene­ ratione honorentur, nequeunt valide alienari neque in aliam eccle­ siam perpetuo transferri sine Apostolicæ Sedis permissu. lCf. Addenda, p. 1091, n. 17. PRIMUM PRÆC. CAP. I.—DE ACTIBUS VIRTUTIS RELIGIONIS 199 § 2. Insignes Sanctorum vel Beatorum reliquiæ sunt corpus, caput, brachium, antibrachium, cor, lingua, manus, crus aut illa pars corporis in qua passus est martyr, dummodo sit integra et non parva (Can. 1281). § 1. Insignes Sanctorum vel Beatorum reliquiæ nequeunt in ædibus vel oratoriis privatis asservari, sine expressa Ordinarii loci licentia. § 2. Reliquiæ non insignes debito cum honore etiam in do­ mibus privatis servari pieque a fidelibus gestari possunt (Can. 1282). § 1. Publico cultu eæ solæ reliquiæ in ecclesiis, quanquam exemptis, honorari possunt, quas genuinas esse constet authentico documento alicuius S. R. E. Cardinalis, vel Ordinarii loci, vel alius viri ecclesiastici cui facultas aulhenticandi induito apostolico sit concessa. § 2. Vicarius Generalis nequit, sine mandato speciali, reliquias authenticas edicere (Can. 1283). Locorum Ordinarii reliquiam, quam certo non esse authenticam norint, a fidelium cultu prudenter amoveant (Can. 1284). § 1. Reliquiæ, cum exponuntur, in thecis seu capsis clausæ et obsignatæ sint oportet. § 2. Reliquiæ sanctissimæ Crucis nunquam in eadem theca cum reliquiis Sanctorum publicæ venerationi exhibeantur, sed propriam thecam separatam habeant. § 3. Beatorum reliquiæ, sine peculiari induito, in processi­ onibus ne circumferantur, neve in ecclesiis exponantur, nisi ubi eorum officium et Missa celebretur ex Sedis Apostolicæ conces­ sione (Can. 1287). Sacras reliquias vendere nefas est; adeoque Ordinarii locorum, vicarii foranei aliique curam animarum habentes sedulo caveant, ne sacræ reliquiæ, præsertim, sanctissimæ crucis, veneant, neve in acatholicorum manus transeant. — Cf. Can. 1289. Insolita imago in Ecclesiis, etiam exemptis, atque in aliis locis sacris non est ponenda, nisi ab Ordinario loci fuerit appro­ bata; qui ne approbet imaginem publice exponendam quæ eum Ecclesiæ usu non congruat, vel quæ sit falsi dogmatis, vel quæ debi­ tam decentiam non præseferat, vel quæ rudibus peculiari erroris occasionem præbeat. — Cf. can. 1279. 200 TRACTATUS VL—DE PRÆCEPTIS DECALOGI. ARTICULUS II DE ORATIONE Oratio latius sumpta est elevatio mentis ad Deum, seu quivis pius animæ affectus in Deum et in supematuralia. Sensu autem strictiori est petitio decentium a Deo. — Cf. S. Thom. 2-2, q. 83, art. 1. 202. Dico 1°. Oratio est certo omnibus adultis necessaria necessitate præcepti, ut evincitur ex multis Scripturae locis, v. gr., Matth. xiv, 38: “Vigilate et orate”: et Luc. xviii, 1: “Oportet semper orare et non deficere.” — Insuper juxta plures, oratio est etiam necessaria necessitate medii, quia est medium ordinarium a Deo statutum ad gratias necessarias obtinendas. — Cf. S. Alphons. n. 1. Dico 2°. Præceptum orandi obligat frequenter, ut patet ex citatis textibus, non tamen sine intermissione, quod humanæ imbecillitati impossibile est. Verba igitur, oportet semper orare, ex communi Doctorum interpretatione, significant frequenter orandum esse tempore opportuno, et nunquam cessandum ex tædio, torpore, animi dejectione; vel etiam actiones nostras generatim ad Deum esse dirigendas. QUÆSITA 203. Quær. 1°. Quandonam urgeat præceptum orationis? Resp. Certum est illud sæpe urgere per accidens, quoties nempe obtinendus est aliquis finis, ad cujus assecutionem re­ quiritur oratio tanquam medium. Certum est etiam præcep­ tum orationis urgere per se sœpius in vita, seu, ut dictum est, frequenter; at quænam sit vis harum particularum, nihil est apud Doctores incertius. In praxi tamen teneri potest sententia docens non esse damnandos de peccato gravi qui Deum orant saltem semel in anno, tum quia a S. Alphonso non improbatur, tum quia conformior est iis quæ diximus de actibus fidei, spei et caritatis. Cæterum confessarius magis sollicitus esse debet in inculcanda frequentis orationis necessitate, quam in deter­ minanda gravi omissæ orationis culpa. — Cf. Baller, not. (a) p. 228. Quær. 2°. An peccet, venialiter saltem, qui omittit preces matu­ tinas aut vespertinas? Resp. Neg., per se, quia nulla datur lex quæ determinatas preces singulis diebus et certis horis praecipiat. — Dixi per se, quia in praxi raro abest aliqua negligentiæ vel acediæ culpa. PRIMUM PRÆC. CAP. IL—DE VITIIS RELIGIONI OPPOSITIS. 201 CAPUT II DE VITIIS RELIGIONI OPPOSITIS ARTICULUS I * DE SUPERSTITIONE Superstitio, juxta S. Thomam, est vitium religioni oppositum secundum excessum, non quia plus exhibeat in cultum divinum quam vera religio, sed quia exhibet cultum divinum vel cui non debet vel eo modo quo non debet. Quare duplex distinguenda est superstitio, alia ratione modi, et alia ratione objecti. Iterum ratione modi distinguitur, prout cultus qui vero Deo præstatur est vel falsus, uti esset servare caerimonias veteris legis, quæ Christum venturum significabant, vel superfluus, uti esset, v. gr., audire Missam ante ortum solis cum certo numero, situ, ordine cereorum, vel sacerdotis qui habeat ætatem Christi morientis. Doctores tamen magis attendunt ad superstitionem ratione ob­ jecti, quæ multipliciter committi potest, ut patebit ex sequentibus. — Cf. S. Thom. 2-2, q. 92, art. 1. — S. Alphons. n. 3. § I. — De idololatria 204. Idololatria est actio, qua cultus soli Deo debitus creaturæ tribuitur; id vero fit non tantum sacrificio, sed etiam quovis ho­ noris signo, quo quis creaturæ tanquam Deo se submittere inten­ dit, v. gr., genuflexione. — Cf. S. Alphons. n. 12. Duplex distinguitur idololatria: alia est materialis et alia formalis. Prima est inculpabilis, et locum habet cum ex omni­ moda ignorantia redditur alicui creaturæ honor divinus, v. gr., si sacerdos ex errore invincibili exhiberet adorandam hostiam non consecratam. Altera est 1°. perfecta, cum quis reputans animo idolum esse verum Deum, illud adorat; 2°. imperfecta, cum quis cognoscens certo idolum non mereri cultum, hunc tamen ei reddit ex odio erga Deum aut ex aliquo alio pravo fine; 3°. simulata, cum ex metu alicujus damni externum tantum quis exhibet cultum. Quamvis unaquæque ex his tribus sit gravissimum peccatum, omnium tamen pessima est idololatria imperfecta, quæ ita vocatur non ratione malitiæ, quæ sane maxima est, ita ut ab aliquibus vocetur simpliciter malitiosa, sed quia solum voluntate, non autem intellectu idolum colit. ·— Cf. Scavini, lib. 2, tract. 5, n. 138 —Baller, not. (a) p. 231. 202 TRACTATUS VI.—DE PRÆCEPTIS DECA LOCH. § Π. —De vana observantia 205. Vana observantia est superstitio, quæ media nec propor­ tio nata, nec a Deo instituta adhibet ad certum effectum obtinendum. Est autem triplicis generis, scilicet: 1°. ars notoria, seu ars acqui­ rendi scientiam sine labore; 2°. ars sanitatum, seu ars sanandi variis signis vel rebus sacris; 3°. observantia eventuum, qua ex consideratione alicujus eventus fortuiti conjicit quis id quod faustum vel infaustum futurum sit, indeque actiones suas modera­ tur. — Cf. S. Alphons. n. 14. 206. Dico 1°. Vana observantia est peccatum grave, quia honorem divinum creaturæ tribuit, dum ab ea exspectat quod a solo Deo exspectandum est, et quia pacto implicito cum dae­ mone nititur. Veniale tamen sæpe esse potest ex imperfectione actus, ex simplicitate, ex ignorantia aliqua vel ex timiditate, ut evenit præsertim inter rudes in observantia eventuum. — Cf. S. Alphons. n. 15. Dico 2°. Vana observantia dignoscitur præsertim: 1°. ex insufficientia causæ ad effectum naturaliter producendum; 2°. ex adjunctione vanæ vel falsæ circumstantiæ quasi necessario requisitae; 3°. ex infallibilitate quæ tribuitur mediis nullo modo infallibilibus. Dico 3°. In dubio num effectus proveniant a causa naturali, an a dæmone, tribui possunt viribus naturæ; et proinde licitum est illos procurare, quia non constat rem esse malam; consulto tamen præmittitur protestatio contra dæmonis interventum. In dubio autem an effectus a dæmone vel a Deo producantur, si certo constet eos a causa naturali provenire non posse, dæmoni tribuendi sunt, nisi sanctitas operantis vel alia clara indicia con­ trarium persuadeant, quia temerarium est putare fieri semper miracula. Unde non licet tunc experiri utrum effectus sit secu­ turus, necne. — Cf. S. Alphons. n. 20. — S. Thom. 2-2, q. 96, art. 1, et alii communiter. — Hinc, 1°. Superstitionis rei sunt, qui gestant ligaturas quibus­ dam characteribus consignatas; qui certa invocant nomina ignota, aut certum adhibent numerum crucium vel orationum ad sananda vulnera, ad se invulnerabiles efficiendos, etc. 2°. Item qui gestant quasdam orationes ad S. Brigittam aut alias preces, effectum omnino infallibilem ex ipsis exspec­ tantes. -Non tamen vituperandi sunt, imo admodum laudandi qui numismata pia, sacras effigies aut reliquias Sanctorum gestant operantes auxilium divinum specialiter se impetraturos esse. PRIMUM PRÆC. CAP. IL—DE VITIIS RELIGIONI OPPOSITIS. 203 3°. Item rei sunt superstitionis, qui aliquos dies tanquam faustos, alios vero infaustos habent, ita ut actiones suas exinde dirigant, vel qui ad morbos expellendos requirunt herbas tali festo collectas, etc. 4°. Superstitiosum vero non est observare lunam aut tem­ pora colligendis herbis, cædendis arboribus, aptiora etc., nec res sacras aut verba S. Scriptura» gestare ad honorem Dei vel Sanctorum, et ad ipsorum auxilium implorandum. Item nec recitare certum numerum orationum, nec facere ea omnia quæ devotionem augere possunt, modo vis infallibilis ipsis non tribuatur. — Cf. S. Alphons. nn. 16 et 17. 5°. Dummodo vana omnis observantia et periculum in ipsam incidendi removeatur, licitum est parvas imagines charta­ ceas B. Μ. V. in aqua liquefactas vel ad modum pillulæ involu­ tas ad sanitatem impetrandam deglutire. S. Off. 3. Aug. 1903. § III. —De divinatione 207. Divinatio est inquisitio occultorum ope daemonis. Ilinc convenit cum vana observantia, quatenus utraque nititur expresso vel saltem implicito pacto cum dæmone; differt autem, quatenus divinatio ordinatur tantum ad occultorum cognitionem, et vana observantia generatim sumpta, ad quemcumque effectum etiam externum sese extendit. Insuper differt ab arte notoria, quia hæc directe quærit scientiæ infusionem sine labore; at divinatio adhi­ bet aliqua media quamvis improportionata. Differt demum ab observantia eventuum, quia hæc observationibus utitur sine ratione et arte, et ad proprios actus disponendos, illa autem artificiose, et ad speculativam occultorum notitiam. — Cf. Baller, net. (b) p. 231. Varia distinguuntur divinationis genera, ejusmodi sunt præ­ sertim: 1°. Astrologia judiciaria ex astris; 2°. Augurium ex gar­ ritu avium; 3°. Auspicium ex carum volatu; 4°. Aruspicium ex visceribus animalium; 5°. Chiromantia ex lineis manus; 6°. Gco­ mantia ex signis in terra; 7°. Omen ex fortuito casu; 8°. Necromantia ex invocatione mortui; 9°. Oniromantia ex somniis; 10°. Sortilegium ex sortibus; 11°. Oraculum ex idolis; 12°. Vaticinium ex vatibus aut chartis. — Cf. S. Alphons. nn. 5 et 6. 208. Dico 1°. Divinatio expressa, ea scilicet quæ fit per ex­ pressam invocationem daemonis, nunquam a mortali excusari potest. Constat tum ex multis S. Scripturae locis, v. gr., Deut. xviii, 10, Levit, xx, 6, etc.; tum quia expresse dæmonem invocare, cum coque pacisci, idem est ac ipsius dominium et auctoritatem agnoscere, quod est intrinsece malum. 204 TRACTATUS VL—DE PRÆCEPTI S DECA LOG. Dico 2°. Divinatio tacita, qua scilicet daemon invocatur adhibendo media nullo modo proportionata effectui consequendo, etiamsi quis aperte protestatur se nullum cum dæmone commer­ cium intendere, est etiam per se peccatum grave; at aliquando excusari potest a mortali ob simplicitatem vel ignorantiam vel defectum fidei certæ. Ratio primi est, quia recursus ad dæmonem quocumque modo fiat, continet in se gravem Dei offen­ sam. Ratio autem secundi desumitur ex imperfectione actus. Dixi etiamsi quis, etc., quia ille agit contra suam protestationem, et actio efficacior est verbis. — Cf. S. /Ylphons. nn. 7 et 8. — Voit, n. 416. Omnis notitia nobis utilis ac necessaria quam naturali vi obtinere non potes, a Deo est tibi petenda. Superstitiosum etiam est a dæmone petere quod naturali vi nosse vel facere potes: relinquis ita Deum et a suo tuoque inimico petis auxilium qui unice semper ambit obtinere ab homine cultum Deo soli debitum. Ab omni prorsus divinatione arcendi sunt fideles, etiam a ludis qui joci causa instituuntur absque ulla fide adhibita. Hi enim sunt semper periculosi et diabolus usque paratum se tenet malum, quod sperat, his mediis assequi. Sed præcipue cavendum est ne pueri et puellæ his rebus assuefiant, licet curiositatis vel levi­ tatis tantum ratione ducantur. . . . Bal. Palmieri, Opus Morale, vol. 2, pp. 226, seq. QUÆSITA 209. Quær. 1°. An damnandi sint de divinatione qui ex cantu et volatu avium, aut siderum aspectu, futuram tempestatem conjiciunt? Resp. Neg., et ratio est, quia sæpe adest, aut adesse potest naturalis nexus inter hujusmodi signa et prædictum effectum a causa necessaria provenientem. Item damnandi non sunt, propter eamdem rationem, qui indolem aut animi statum con­ jiciunt ex colore vultus vel aliis signis externis, etsi in praxi ab hujusmodi conjecturis plerumque sit abstinendum, ob judicii temerarii periculum. Quær. 2°. An graviter peccent qui de sua fortuna seu futura vita a divinatoribus (fortune tellers') inquirunt? Resp. Neg., generatim loquendo, quia deest firmitas fidei; nam sicut vates ex promissione pecuniæ ordinarie moventur, ita illi qui inquirunt, plerumque agunt ex simplicitate, joco aut curiositate. Quare interrogandi sunt pœnitentes de fide quam praestiterint, nisi aliunde cognoscatur. Quod si ipsi quidem jocose egerint, at divinatores serio sese gesserint, difficulter PRIMUM PRÆC. CAP. IL—DE VITIIS RELIGIONI OPPOSITIS. 205 a cooperatione graviter culpabili excusari possunt. — Cf. S. Alphons. n. 10. — Reuter, n. 43. — Kenrick, tract. 12, n. 43. Quær. 3°. An aliquando licitus sit usus sortium? Resp. Sortes divisoriœ, quibus decernitur, quid cuique sit tribuendum in litibus dirimendis, vel rebus distribuendis, certo licitæ sunt; siquidem omni prorsus superstitione vacant. Sortes autem conszdtoriœ, quibus indagatur divina voluntas, ut sci­ atur quid sit agendum, non sunt licitæ, nisi fiant speciali Dei impulsu, aut agatur de gravi negotio, in quo aliud consilium desit. Ratio est, quia ex ordinaria providentia non vult Deus, ut ita inquiratur de sua voluntate, sed ad viros prudentes vel superiores ecclesiasticos recurrendum est. Demum sortes divinaloriœ, quibus rei occultæ manifestatio inquiritur, v. gr., ex jactu taxillorum, etc., sunt semper graviter illicitæ, utpote tacitam saltem dæmonis invocationem continentes. Hujus­ modi superstitio proprie sortilegium nuncupatur, quamvis hoc nomine etiam alia superstitionum genera vulgo veniant. — Cf. S. Alphons. n. 11. Qu/ER. 4°. An liceat futura ex somniis conjicere? Resp. Neg., ordinarie loquendo, quia somnia fere semper ex causis naturalibus proveniunt, v. gr., ex humorum commo­ tione, etc. Aliunde somnia a Deo immissa conjunguntur sig­ nis, per quæ a somniis naturalibus vel diabolicis certo secerni possint. — Cf. S. Alphons. n. 9. Quær. 5°. An licitus sit usus virgæ divinatoriœ? Resp. Certo est damnandus, quoties virga movetur vel non movetur ad meram intentionem ejus qui eam manu premit; et ad ea detegenda, quibuscum motus virgæ nullam habet con­ nexionem, adhibetur. Verum non videtur damnandus usus virgæ ad detegendas aquas vel metalla, si virga super hæc in omni casu æque moveatur, sive quærantur sive non quaerantur, modo fiat protestatio contra diabolicam operationem quæ forte adesse possit, excludaturque omnis animus superstitiosus. — Ita communius recentiores, quamvis S. Alphonsus usum virgæ divinatoriæ in omni casu reprobet. Quær. 6°. Quid dicendum de tabulis rotantibus, de usu magne· tismi, de spiritismo, et de hypnotismo? Resp. 1°. Duplex assignari solet effectus tabularum rotan­ tium, scilicet simplex motus earum, et redditio responsionum 206 TRACTATUS VI.—DE PRÆCEPTÏS DECALOGI sive percussione soli, sive scriptione, ope adjuncti calami. Hic ultimus est certo illicitus propter implicitam saltem dæmonis invocationem; nam tantus effectus non potest attribui neque causæ naturali, quia proportionata non esset; neque Deo, quia indecentia et levitas actus in ipsum refunderentur. — Utrum autem simplex mollis sit illicitus hac eadem ratione, controvertitur, sed certo permittendus non est ratione scandali, peri­ culi, etc., quæ adesse facile possunt. Resp. 2°. Triplex præcipue magnetismi effectus seu gra­ dus exhibetur. Primus effectus est status somni, quo sensus penitus consopiuntur, ita ut sæpe, ne maximus quidem fragor ad aures ipsas dormientis arte concitatus, aut ferri igniti ulla vehementia valeat ipsum expergefacere. Secundus est status somnambulismi, quo quis usu sensuum omnino destitutus, videt tamen, audit, loquitur, et respondet ad omnia quæ ab ipso postulantur. Tertius demum effectus est clara intuitio, seu mira sui cognitio et remediorum ad morbos depellendos; necnon visio actionum aliorum hominum, etiam longe distantium. Porro uti magnet ismo ad secundum vel tertium effectum ob­ tinendum, est certo illicitum, tum quia dæmon evidenter suas ibi habet partes, tum quia ita fuit declaratum a S. Pœnitentiaria 1 Jul. 1841. — Verum usus magnetismi ad causandum primum effectum, nempe somnum, non videtur esse illicitus vi earumdem rationum; quia somnus ille posset tandem a causa mere naturali provenire; nec verba declarationis S. Pœnitentiariæ per se extenduntur ad illum. Certo tamen est illicitus ex alio capite, scilicet propter violentam privationem usus rationis, periculum lædendi castitatem, scandalum, et alias circumstan­ tias. — Cf. Baller, plurcs notas pp. 238 et seq. — Cone. Plen. Balt. II, nn. 33 et seq. Resp. 3°. Spirit ismus, seu evocatio mortuorum vere est diabolica et proprie dicta divinatio ab ipsa S. Scriptura dam­ nata. “ Nec inveniatur in te qui . . . quærat a mortuis veri­ tatem. Omnia enim hæc abominatur Dominus.” Deut. xviii, 12, 13. “ Constat enim fide,” ait Palmieri, Opus Morale, 2, p. 250, “ Deum nolle animas defunctorum ab hominibus evocari nec velle ut arte aliqua vel hominum nutu aut voluntate commer­ cium ab his cum illis instituatur, atque ita hæc nolle ut non solum illicita, sed inefficax prorsus sit hujusmodi evocatio. Hæc est Ecclesiæ certa doctrina. Cum ergo tales evocationes fiunt, non animæ vocatæ respondent, neque angelus bonus, qui nequit Dei contradicere decreto, et tamen spiritus aliquis respon­ PRIMUM PRÆC. CAP. IL—DE VITIIS RELIGIONI OPPOSITIS. 207 det. Restat ergo ut hic ille sit qui est princeps hujus mundi, qui est tentator, qui contra Deum agentes decipere permittitur, hoc est, Satanas, aut aliquis angelus ejus. Est ergo spiritismus commercium cum diabolo cui s tradant homines docendos et regendos.” Hinc modernus spiritismus parum prorsus differt a primaevo. Plurimos coetus novimus existere qui hanc superstitionem se­ quuntur. Nomen his coetibus dare est prohibitum lege naturali et divina. “ Libros edere, legere aut retinere in quibus sortilegia, divinatio, magia, evocatio spirituum aliæque hujusmodi supersti­ tiones docentur vel commendantur,” nefas est. — Const. Officiorum ac Munerum, see. 12. — The Americana, vol. 14, Spiritualism.— Cone. Plen. Balt. II, nn. 36 et seq. Cf. Can. 1399, 7°. Resolves. 1°. Titius excludens omne pactum cum maligno spiritu solet evocare animas defunctorum. Ita agere consuetus est. Solus nec aliud agens orationem ad principem coelestis militiæ dirigit ut ipsi permittatur necessitudo cum spiritu ipsius per­ sonae determinatae. Pauca transeunt momenta et advertit quod manus quam paratam ad scribendum tenet, incipiat se movere, et ita fit conscius præsentiæ spiritus. Omnia quæ scire vult, mani­ festantur, et manus responsa ad quæsita scribit. Hæc responsa cum fide et doctrina Ecclesiæ circa vitam futuram concordant. Ut plurimum responsa concernunt statum animæ defunctæ, neces­ sitatem qua laborat suffragiorum, dolorem ipsius ex ingratitudine consanguineorum ortum. Huic casui S. Oflic. 30 Martii 1898 respondit: “ Ut exponitur, non licere.” Responsum adprobavit Leo XIII. S. Officium proposito dubio: “An liceat per Medium, ut vocant, vel sine Medio, adhibito vel non hypnotismo, locutionibus aut manifestationibus spiritisticis quibuscumque assistere, etiam speciem honestatis vel pietatis præseferentibus, sive interrogando animas aut spiritus, sive audiendo responsa, sive tantum aspiciendo, etiam cum protestatione tacita vel expressa nullam cum malignis spiritibus partem se habere velle?” 24 April. 19Î7 respondit: “ Negative in omnibus.” 2°. Non vacat culpa qui utens mediis improportionatis ad aliquam cognitionem accipiendam protestatur se nullum cum dærnone commercium intendere. Resp. 4°. De hypnotismo dicendum videtur, imprudenter et contra veritatem eos agere, qui vel omnia phenomena quæ de eo narrantur denegant, vel, iis admissis, certam et comple­ tam eorum explicationem repetunt a diabolico interventa. 208 TRACTATUS VL—DE PRÆCEPTIS DECALOGI. Fideles autem sedulo deterrendi sunt ab ejus usu et praxi, quia res est plena periculis; neque alia, independenter a casu par­ ticulari in quo finis inhonestus petitur, videtur esse ejus malitia. Quia vero quod dicitur periculosum non est semper et absolute illicitum, secus neque armis neque veneno possemus unquam uti, sequitur non omnes et absolute damnandos esse eos qui vellent, adhibitis cautelis, hypnotismum experiri ad bonum finem, v. gr., ad curandos morbos aliter non sanabiles. Quandocumque autem in usum deducitur, cautelæ adhibendæ sunt: ut hypnotizator probus sit et peritus, ut sit testis fidus, ut habeatur consensus hypnotizati, ut protestatio fiat. — Cf. Amer. Eccl. Review, vol. 3, pp. 257 et seq., et vol. 12, pp. 120 et seq. — Lehmkuhl, vol. 1, n. 994 not. — Genicot, vol. 1, n. 275.— Berardi, Praxis Confessar. vol. 1, η. 484. Referre juvabit sequentem casum et Responsum S. R. et U. Inquisit. datum 26 Julii 1899: "Beatissime Pater, "N. N. Doctor in arte medicinali, ad pedes S. V. provolutus, ut tran­ quillitati conscienti» suæ consulat, humiliter petit utrum partem habere possit in disputationibus quæ apud Societatem Scientiarum Medicinalium N. nunc habentur de hypnoticis suggestionibus in curandis pueris infirmis. Agitur non modo de discutiendis experimentis jam factis sed de novis faciendis, sive naturalem explicationem admittant, sive non. Quare ne sese exponat periculo errandi, orator docili animo S. Sedis oraculum expectat.” Hunc casum italice’propositum C. S. Inquisit. ita solvit die 26 Julii 1899: “Quoad experimenta jam facta, permitti posse, modo absit periculum superstitionis et scandali; et insuper Orator paratus sit stare mandatis S. Sedis et partes theologi non agat. — Quoad nova experimenta, si agatur de factis, quæ certo naturæ vires prætergrediantur, non licere; sin vero de hoc dubitetur, præmissa protestatione nullam partem haberi velle in factis prætematuralibus, tolerandum, modo absit periculum scandali.” Notandum. — § 1. Locorum Ordinarii advigilent ut sacrorum canonum præscripta de divino cultu sedulo observentur, et præsertim ne in cultum divinum sive publicum sive privatum aut in quotidianam fidelium vitam superstitiosa ulla praxis inducatur, aut quidquam admittatur a fide alienum vel ab ecclesiastica traditione IF absonum vel turpis quæstus speciem præseferens. § 2. Si loci Ordinarius leges pro suo territorio hac in re tulerit, etiam religiosi omnes, exempti quoque, obligatione tenentur eas­ dem servandi; et Ordinarius potest eorundem ecclesias vel pub­ lica oratoria in hunc finem visitare (Can. 1261). PRIMUM PRÆC. CAP. II.—DE VITIIS RELIGIONI OPPOSITIS. 209 § IV. — De magia et maleficio 210. Magia lale sumpta, seu magia naturalis aut artificialis, quæ etiam magia alba vocatur, est ars faciendi mira saltem appa­ renter per causas naturales aut hominis industriam, absque ullo dœmonis ministerio. — Stricte autem dicta, magia est ars mira faciendi quæ, licet non supernatural ia sint, vires tamen hominis superant, et proinde ope solius dœmonis, explicite vel implicite invocati, fieri possunt. Maleficium autem est ars nocendi cum dæmonis interventu. Duplex distinguitur, scilicet amatorium et veneficum. Maleficium amatorium, quod dicitur etiam philtrum, est ars diabolica, qua lu­ bricus amor vel odium in aliqua persona erga aliam vehementer excitatur per vividiorem humorum commotionem. Maleficium veneficum est præcise ars proximo nocendi ope dæmonis, idque variis modis, v. gr., morbis, hebetudine, etc. — Cf. S. Alphons. n. 23. Maleficium vulgo vocatur sortilegium, quia per illud sors mala injicitur iis contra quos vindicta, per operationem diabolicam, exercetur. Hinc in jure canonico et in historia ecclesiastica magi et sagæ sorliarii et sortiariœ vocantur. 211. Quæres. An et quomodo magia et maleficium differant ab aliis superstitionis speciebus? Resp. Magia non differt a vana observantia, nisi quod ejus effectus sint magis miri, v. gr., immutatio corporum, etc. Specie autem morali nec a vana observantia differt, nec a divina­ tione; quia parvi refert, utrum a dæmone occultorum notitia aut effectus mirandi petantur. At maleficium differt specie ab aliis superstitionibus, quia, præter peccatum religioni oppo­ situm, damnum proximi superaddit. ARTICULUS II DE IRRELIGIOSITATE Irreligiositas est irreverentia specialis, quœ Deo, vel immediate in se vel mediate in personis aut rebus sacris irrogatur. Præcipuæ ejus species sunt: tentatio Dei, sacrilegium, simonia, blasphemia et perjurium. De duobus ultimis in 2°. præcepto dicetur; nunc autem de tentatione Dei, sacrilegio et simonia. § I. — De tentatione Dei 212. Tentatio Dei est dictum vel factum quo quis explorat, an Deus sil potens, sapiens, misericors, aut alia perfectione praditus. — Procedit autem ex duplici vitio, nimirum vel ex infidelitate, 210 TRACTATUS VL—DE PRÆCEPTIS DECALOGI. quando quis, dubitans de aliqua Dei perfectione, quidpiam dicit aut facit animo obtinendi a Deo perfectionis illius manifesta­ tionem; vel ex mera praesumptione, quando quis nihil dubitans de Dei perfectionibus, absque necessitate vult aut divinæ volun­ tatis manifestationem aut speciale Dei auxilium obtinere per prodigia. — Cf. S. Thom. 2-2, q. 97, art. 1. Distinguitur tentatio Dei in formalem seu expressam, et virtualem seu interpretativam. Prima habetur, cum directe inten­ ditur divinarum perfectionum manifestatio, et hæc plerumque ex infidelitate oritur, quamvis possit etiam ex mera curiositate aut præsumptione provenire. Altera autem ea est, qua non proprie intenditur ejusmodi manifestatio aut exploratio, sed aliquid dicitur aut fit, quod, spectatis circumstantiis, suapte natura eo referri videtur. Sic interpretative Deum tentât, qui in morbo periculoso remedia omnia respuit, volens a Deo tantum sanari. 213. Dico. Tentatio Dei expressa, si ex infidelitate procedit, est peccatum mortale ex toto genere suo: si autem procedit ex curiositate aut imprudenti fiducia est quidem mortale, at non ex toto genere suo. Ratio primi est, quia tunc proprie habentur duo peccata, unum contra virtutem religionis, et aliud contra fidem, quod non admittit parvitatem materiæ. Ratio autem secundi desumitur non solum ex generali doctrina, quod peccata contra solam religionem sunt quidem mortalia, at possunt evadere levia ratione materiæ, sed etiam ex eo quod in eo casu proprie non habetur exploratio divinæ alicujus perfectionis, sed potius præsumptuosa divini auxilii imploratio, quæ sane admittit parvi­ tatem materiæ. A fortiori autem admitti debet parvitas materiæ in tentatione Dei interpretativa. — Cf. S. Alphons. nn. 29 et seq. — Baller, not. (a) et (b) p. 255. — Hinc: 1°. Graviter peccat contra religionem, qui innocentiam suam pro­ bari postulat duello, ferro candenti, etc., vel qui ad martyrium ultro se offert, nisi bona fide aut divina inspiratione excusetur. — Licet tamen a Deo petere miraculum sub conditione, si ei placuerit, quoties adsit causa gravis ad nostram aut aliorum salutem, vel ad divinam im­ plendam voluntatem; nam tunc non est tentare Deum, sed Dei auxilium expostulare in tempore opportuno. — Cf. S. Thom. 2-2, q. 97, art. 2. 2°. Item peccat graviter, qui absque justa causa periculo mortis se exponit, propterea quod divinum expectat auxilium; si vero temere tantum agat, quin certo divinæ Providentiæ confidat, non peccat con­ tra religionem, sed tantum contra quintum Decalogi præceptum. 3°. Leviter tantum peccat qui in morbo levi, rejectis remediis, sperat a Deo sanitatem; quia ibi non est gravis deordinatio. Imo ab omni culpa excusatur, si speret se naturaliter, Deo juvante, a tali morbo liberatum iri. — Cf. S. Alphons. n. 30 PRIMUM PRÆC. CAP. IL—DE VITIIS RELIGIONI OPPOSITIS 211 § Π. — De Sacrilegio Sacrilegium est violatio seu indigna tractatio rei sacrœ. Triplex distinguitur, scilicet, personale, locale et reale. Sacrum hic dicitur quidquid ad divinum cultum publico ritu ex institutione divina vel ecclesiastica deputatur, ideoque specia­ lem reverentiam meretur. — Hinc : 1°. Personæ sacrœ sunt, quæ cultui divino sunt deputatæ per sacram tonsuram, aut per vota religiosa. 2°. Loca sacra ea sunt quæ divino cultui fideliumve sepulturæ deputantur consecratione vel benedictione quam probati liturgici libri ad hoc præscribunt (Can. 1154). 3°. Bona dicuntur sacra quæ consecratione vel benedictione ad divinum cultum destinata sunt, ut sacramenta, vasa consecrata, reliquiæ vel imagines Sanctorum; item quæ pertinent ad orna­ tum Ecclesiæ vel ministrorum; bona denique ecclesiastica etiam mobilia. — Cf. S. Thom. 2-2, q. 99, art. 3. — Can. 1497. Res consecratæ, vel benedictæ constitutiva benedictione, reverenter tractentur neque ad usum profanum vel non pro­ prium adhibeantur, etiamsi in dominio privatorum sint (Can. 1150). 214. Dico. Sacrilegium, quod sane specie differt, prout per­ sonam, locum, aut rem sacram afficit, quia sanctitas ipsa personæ, loci aut rei sacræ, moraliter una ab alia differt, est quidem pec­ catum mortale ex genere suo, sed non ex toto genere suo. Ratio primi est, quia opponitur excellentissiinæ virtuti, nempe religioni; et ratio secundi, quia per sacrilegium non irrogatur Deo aliqua injuria directe et immediate, ac proinde admittitur in eo parvitas materiæ. QUÆSITA 215. Quær. 1°. Quomodo committantur diversoe species sacrilegii! Resp. 1°. Sacrilegium personale committitur: 1°. inferendo manus violentas in Clericum vel Religiosum; 2°. luxuriose agendo cum personis ordinibus majoribus aut professione re­ ligiosa votorum Deo dicatis, etiam solis tactibus; 3°. personas ecclesiasticas subjiciendo judicio fori, exceptis casibus a jure communi vel particulari concordato prævisis vel etiam speciali lege determinatis, prouti apud nos factum est a Cone. Plen. Balt. Ill, η. 84. — Non erit autem sacrilegium detrahere de 212 TRACTATUS VI—DE PRÆCEPTIS DECALOGI. sacerdote, quia ejus tantum persona est sacra, non vero ipsius fama, — Cf. S. Alphons. n. 35. Resp. 2°. Sacrilegium locale committitur: peccatis omni­ bus quibus ecclesia violatur scilicet homicidio, injuriosa et gravi sanguinis effusione, impiis vel sordidis usibus, sepultura infidelis vel excommunicati post sententiam, modo actus sint certi, notorii et in ipsa ecclesia positi. Violata ecclesia non inde sequitur violatum esse coemiterium. — Cf. Can. 1172. — Cf. S. Alphons. n. 36. Notandum est decretum generale jussu Pii X, 10 Dec. 1912 a S. Cong. Consistoriali editum quo omnino prohibetur quas­ libet projectiones et cinematographicas repræsentationes agi in Ecclesia. — Acta Apos. Sedis, v. 4, p. 724.1 Resp. 3°. Sacrilegium reals committitur: 1°. indigna administratione aut susceptione sacramentorum; 2.° indigna trac­ tatione sacrarum reliquiarum, imaginum, etc.; 3°. profanatione vasorum, instrumentorum et ornamentorum sacrorum; 4°. furto rei ad cultum divinum vel ad ecclesiam pertinentis; 5°. abusu Scripturæ, v. gr., verba ejus detorquendo ad vana, etc.; 6°. vasorum sacrorum, corporalium, etc., incuria, ab iis qui hæc religiose curare debent. — Cf. S. Alphons. nn. 40 et 48. Quær. 2°. An sit sacrilegium violatio personœ voto simplici castitatis ligatœ extra religionem? Resp. Controvertitur; nam alii affirmant, quia, dicunt, homo Deo consecratur per quodcumque votum castitatis; alii vero probabiliter negant, quia ad reddendam personam aliquam sacram, non sufficit privata voluntas, sed requiritur publica Ecclesiæ auctoritas. — Ceterum omnes tenent violationem istius voti continere duplicem malitiam, unam contra castitatem, et aliam contra religionem, et tota controversia est, utrum pecca­ tum contra religionem vocandum sit verum et stricte dictum sacrilegium, an potius peccatum irreligiositatis, aut perfidiæ in Deum, aut etiam sacrilegium sed lato sensu dictum. — Cf. Suarez, de Rclig. tract. 3, lib. 3, cap. 1. — Laymann, lib. 4, tr. 10, cap. 7, n. 2. — Baller, not. (a) p. 259. Quær. 3°. An omnia peccata luxuriœ in ecclesia commissa <ùnt sacrilegia? Resp. Peccata mere interna, scilicet delectatio morosa, et desideria peccandi externe extra ecclesiam, non sunt habenda ut sacrilegia, quia locum sacrum non videntur specialiter afficere: secus autem dicendum de desideriis peccandi externe in ecclesia, 1 Cf. Addenda, p. 1092, n. IS. PRIMUM PRÆC. CAP. II.—DE VITUS RELIGIONI OPPOSITIS. 213 sive hæc concepta fuerint in ea, sive extra. Quoad peccata autem externa certum est committi sacrilegium per actus con­ summatos, nempe per pollutionem voluntariam, fornicationem, etc., quia per istos actus ecclesia polluitur. Utrum vero com­ mittatur etiam per alia peccata externa gravia, v. gr., tactus graviter turpes, controvert!tur apud Doctores, et sententia negans probabilis videtur. — Cf. S. .Alphons. n. 43; et de sexto prœc. Decal, η. 459. Quær. 4°. An omne furtum in ecclesia sit sacrilegium? Resp. Constat esse sacrilegium omne furtum rei sacræ et etiam rei non sacræ commissæ tamen loci sacri custodiae, ut patet ex jure can cap. Quisquis, 21, § 2, causa 17, quæst. 4, ubi legitur: “ Similiter sacrilegium committitur auferendo saerum de sacro, vel non sacrum de sacro, sive sacrum de non sacro.” — Verum quoad res quæ casu aut per accidens in ecclesia reperiuntur, ut crumenæ, horologium, etc., controvertitur: sed certo probabilis est sententia negans. — Cf. S. Alphons. n. 39. Quær. 5°. An vasa et vestes sacrœ converti possint in usum profanum? Resp. Affirm., si res totaliter ita immutetur, ut ad communem usum reducatur, v. gr., si calix igne aut ferro argenti massa fiat. Secus autem, si totaliter non immutetur. Hinc non licet ex veteri casula vestes profanas resarcire, nec orna­ menta sacerdotum ad usus profanos applicare. Secus autem de iis quæ non benedicuntur, ut tapetes, candelabra. — Cf. S. Alhpons. n. 41. HIH Res sacræ ne commodentur ad usum qui earundem naturæ repugnet (Can. 1537). § 1. Sacra supellex benedicta aut consecrata benedictionem aut consecrationem amittit: 1°. Si tales læsiones vel mutationes subierit ut pristinam amiserit formam, et iam ad suos usus non habeatur idonea; 2°. Si ad usus indecoros adhibita vel publicæ venditioni exposita fuerit (Can. 1305). Quær. 6°. An sit sacrilegium tangere vasa sacra? Resp. Neg., βί fieret a clericis, aut a regularibus laicis sacristis, necnon a monialibus sacristis. Si autem fieret a ceteris laicis, adesset quidem sacrilegium, sed non excederet veniale, et hoc etiam cessaret, interveniente rationabili causa. — Verum si vasa sacra actu contineant sanctissimam Eucharis- 214 TRACTATUS VI.—DE PRÆCEPTIS DECALOGI. tiam, nemo potest, absque gravi sacrilegio, ea tangere, exceptis sacerdotibus et diaconis, secluso tamen casu necessitatis et periculo profanationis. § 1. Curandum ne calix cum patena et ante lotionem purificatoria, pallae et corporalia, quæ adhibita fuere in sacrificio Missae, tangantur, nisi a clericis vel ab iis qui eorum custo­ diam habent. § 2. Purificatoria, pallae et corporalia, in Missae sacrificio adhibita, ne tradantur lavanda laicis etiam religiosis, nisi prius abluta fuerint a clerico in maioribus ordinibus constituto; aqua II autem primae lotionis mittatur in sacrarium vel, si hoc desit, in ignem (Can. 1306). Cf. S. Alphons. n. 48; et. de Euchar. nn. 382 et seq. § III. — De Simonia Simonia, a Simone mago sic dicta, est studiosa voluntas ven­ dendi aut emendi pretio temporali aliquid spirituale, aut temporale spirituali adnexum. — Dicitur voluntas studiosa non modo, quia non secus ac alia peccata deliberationem exigit, sed etiam quia ad essentialem ejus malitiam non requiritur ut pactum mutuo con­ sensu, vel reipsa perficiatur, sed sufficit interior vel unius affectio simoniaca, paciscendi, nempe, seu obligandi voluntas. QUÆSITA Quær. 1°. Quid sit simonia juris divini? Resp. § 1. Studiosa voluntas emendi vel vendendi pro pretio temporali rem intrinsece spiritualem, ex. gr., Sacra­ menta, ecclesiasticam iurisdictionem, consecrationem, indul­ gentias, etc., vel rem temporalem rei spirituali adnexam ita ut res temporalis sine spirituali nullo modo esse possit, ex. gr., beneficium ecclesiasticum, etc., aut res spiritualis sit obiectum, etsi partiale, contractus, ex. gr., consecratio in calicis consecrati venditione, est simonia iuris divini (Can. 727). Quær. 2°. Quid sit simonia juris ecclesiastici? Resp. § 2. Dare vero res temporales spirituali adnexas pro temporalibus spirituali adnexis, vel res spirituales pro spiritu­ alibus, vel etiam temporales pro temporalibus, si id ob periculum irreverentiae erga res spirituales ab Ecclesia prohibeatur, est simonia iuris ecclesiastici (Can. 727). 216. Pretium temporale triplicis generis in jure canonico dis­ tinguitur, scilicet: 1°. Munus a manu seu retributio rei cujusvis temporalis pretio æstimabilis; 2°. munus a lingua seu patrocinium. PRIMUM PRÆC. CAP. IL—DE VITIIS RELIGIONI OPPOSITIS. 215 quo nomine veniunt laudes, commendationes, preces, etc., ex pacto interponendæ in favorem conferentis rem spiritualem; 3°. munus ab obsequio seu servitus quaelibet, aut officia alteri præstita, v. gr., famulatus aut simile officium quodlibet. Triplex pariter est temporale spirituali adnexum: 1°. antecedenter, ut sunt vasa sacra, oleum benedictum, corona depre­ catoria; 2°. consequenter, quod ex spirituali pendet tanquam a causa seu radice, ut jus decimas percipiendi; 3°. concomitanter, ut labor in functionibus sacris. Cum de simonia agitur, emptio-venditio, permutatio, etc., late accipiendæ sunt pro qualibet conventione, licet ad effectum non deducta, etiam tacita, in qua scilicet animus simoniacus expresse non manifestetur, sed ex circumstantiis colligatur (Can. 728). Simonia triplex distinguitur: 1°. mentalis, si, nullo interveniente pacto, temporale vel spirituale conferatur cum intentione simoniaca, id est, cum intentione obligandi alterum ad retribuendum spirituale vel temporale; 2°. conventionalis, si pactum quidem intercedat, sed vel nullo modo, vel una ex parte dumtaxat, execu­ tion! mandatum. Si primum, dicitur conventionalis pura, si alterum, mixta; 3°. realis, si pactum ex utraque parte adimplea­ tur, saltem inchoate. Accedit simonia confidcntialis, cujus materia sunt sola beneficia ecclesiastica. Ipsa tunc habetur, quando quis in electione vel præsentatione ad beneficia, aut in horum resignat ione, ex confiden­ tia, seu ex pacto expresso vel tacito et propria auctoritate, ali­ quid sibi aut alteri reservat circa beneficii fructus, vel circa ipsum beneficium. 217. Dico 1°. Ad simoniam requiritur, ut temporale detur aut accipiatur sive expresse et formaliter, sive virtual iter pro ipsa re spirituali, et in ejus commutationem, ita ut fiat æquiparatio rei spiritualis cum temporali, seu commutatio ex niotivo primario unum pro altero ceu pretio aut justa compensatione habendi. Ratio ex ipsa simoniæ definitione aperta est. Hinc si interveniat aliquod motivum honestum, vi cujus temporale et vicissim spiri­ tuale tribuatur, unum non esset amplius alterius motivum, sed solum ejus causa impulsiva, nec proinde simonia foret. Dico 2°. Non habetur simonia, cum temporale datur non pro re spirituali, sed eius occasione ex iusto titulo a sacris canoni­ bus vel a legitima consuetudine recognito; item cum datur res temporalis pro re temporali, quæ tanquam subiectum habeat adnexum aliquid spirituale, ex. gr., calix consecratus, dummodo pretium non augeatur propter adnexam rem spiritualem (Can. 730). '216 TRACTATUS VI.—DE PRÆCEPTIS DECALOGI. Licite aliquid pro ministerio sacro accipi potest ratione sti­ pendii seu sustentationis, ut ex praxi Ecclesiæ constat. Postu­ lat enim æquitas naturalis, ut honesta sustentatio concedatur iis qui aliorum utilitati vacant. Hinc ait Christus, Lue. x, 7 : “ Dig­ nus est operarius mercede sua.” — Et Apostolus, I Cor. ix, 13: “ Nescitis quoniam qui in sacrario operantur, quæ de sacrario sunt edunt; et qui altari deserviunt, cum altari participant? Ita et Dominus ordinavit iis qui Evangelium annuntiant, de Evangel io vivere.” Dico 3°. Simonia est peccatum gravissimum; et si sit juris divini et naturalis, materiæ parvitatem non admittit. Si autem simonia sit juris ecclesiastici, potest esse materiæ parvitas, juxta S. Alphonsum. Ratio est, quia res spiritualis quælibet ex com­ paratione cum re temporali, cum magna injuria in ipsum Deum, vilipenditur. Constat etiam ex verbis S. Petri ad Simonem ma­ gum, Act. viii, 20: “ Pecunia tua tecum sit in perditionem, quo­ niam donum Dei existimasti pecunia possideri.” — Cf. S. Alphons. n. 50. Dico 4°. Renuntiatio officii ecclesiastici simoniace facta irrita est ipso jure. — Cf. Can. 185. § 2. Præsentatio, labe simoniaca infecta, est ipso iure irrita, et etiam institutionem forte subsecutam irritam reddit (Can. U65). — Cf. Can. 1441. QUÆSITA 218. Quær. 1°. An sit simonia dare principaliter quidem temporale ob spirituale, sed non unice? Resp. Affirm., et ratio est, quia tunc etiam adest com­ paratio rei temporalis cum spirituali. Motivum enim quod adjicitur, quantumvis honestum sit, prioris moti vi, propter quod principaliter datur temporale, malitiam et impietatem non destruit. Constat etiam ex propositione 45 ab Innoc. XI damnata, quæ sic se habet: “ Dare temporale pro spirituali non est simonia, si temporale non datur tanquam pretium, sed tanquam motivum conferendi vel efficiendi spirituale.” — Cf. Viva in hanc prop. — S. Alphons. n. 54. Quær. 2°. An simonia sit pecunia se redimere ab injusta vexatione circa beneficia, aut aliud bonum spirituale, v. gr., sacra­ menta, etc.? Resp. Neg., saltem probabilius, quia vexationis liberatio, quæ sola directe intenditur, est quid temporale. — Hinc potes PRIMUM PRÆC. CAP. IL—DE VITIIS RELIGIONI OPPOSITIS. 217 dare pecuniam inimico tuo, si conetur per fraudem impedire electores, ne tibi faveant. In idem Doctores consentiunt, etiamsi solis precibus impedire velit. Non autem potes dare pecuniam iis qui obesse vel prodesse possunt eligendo vel præsentando ad beneficium; etenim offerre illis pecuniam ne obsint, idem foret ac offerre ut prosint, scilicet ut consensum non dene­ gent. Nec tibi licet pecuniam dare competitori tuo, ut desistat ad beneficium concurrere; quia tibi nulla est injusta vexatio redimenda et viam directe ad beneficium per pecuniam tibi parares, quod simoniacum est. — Cf. S. Alphons. nn. 99 et seq. Non quævis conditio collationi rei spiritualis adjuncta in­ ducit simoniam sed ea dumtaxat quæ novum onus affert seu novam obligationem justltiæ per modum commutationis. Non est ergo simonia si dem spirituale ut temporale obtineam, quod titulo justitiæ mihi debetur sed per solam injustitiam denega­ tur. — Baller, not. (a) p. 284. Quær. 3°. An simonia sit dare vel accipere aliquid pro in* gressu in Religionem? Resp. § 1. Nisi pro alimentis et habitu religioso in con­ stitutionibus vel expressa conventione aliquid in postulatu vel novitiatu ineundo solvendum caveatur, nihil pro impensis pos­ tulatus vel novitiatus exigi potest (Can. 570). Certum est tandem, licitum esse Monialibus dotem ab ingressuris exigere, ut constat ex usu ubique recepto et pluribus decisionibus S. C. C. apud Benedictum XIV, de Synodo, lib 11, cap. 6. — Cavere tamen debent, ne inhabiles unice propter dotem aut aliud quodpiam emolumentum temporale recipiant; id enim simoniacum esset. Cf. Can. 547. Qltær. 4°. An simoniam committat sacerdos, qui pro Missa stipendium supra laxam consuetam aut ab Episcopo statutam exigit? Resp. Neg., quoad forum internum et coram Deo, nisi mente simoniaca agat; quia, cum habeat titulum exigendi remunerationem, deficit comparatio inter spirituale et temporale. Peccaret quidem contra obedient iam vel justitiam plus æquo exigendo, minime vero contra religionem. Attamen in foro externo ut simoniacus haberetur, eo quod ejusmodi auctarium præsumeretur exigere non pro sustentatione, sed tanquam pre­ tium rei spiritualis, qua de causa plurcs theologi et canonist» absolute affirmant eo casu committi veram simoniam. — Cf. Voit, n. 497. — Baller, not. (a) p. 276. 218 TRACTATUS Π.—DE PRÆCEPTIS DECALOGI. Quær. 5°. Quid specialiter dicendum de taxa Missarum pro hac nostra regione? Resp. De hac re ita Patres Baltimorenses : “. . . Quanti­ tas stipendii justi universaliter determinari vix potest. Sacra Congregatio Concilii interrogata, ‘ quanta debeat esse eleemosyna Missarum manualium/ die 15 Novemb. 1698, respondit: ‘at­ tendendam esse consuetudinem loci, vel legem synpdalem qua­ tenus adsit; sin minus·, statuendam esse per Episcopum eleemo­ synam competentem ejus arbitrio.’ Sed in eo quod spectat ad quantitatem eleemosynæ ab Episcopo determinandam, non potest eadem et universalis regula statui pro 'omnibus locis in hisce tam .longe lateque extensis provinciis, siquidem habito respectu ad locorum et temporum circumstantias, in diversis locis ea minor vel major esse debet. Unde relinquentes singulis Ordinariis, ut rerum adjunctis bene consideratis, quantitatem stipendii, quæ ipsis justa esse videtur pro clero suo determi­ nent, hoc solum statuimus, ne quis plus neve regulariter minus exigat, quam Episcopo suo opportunum ac justum visum fuerit.” — Cf. Cone. Plen. Balt. II, n. 369. Quær. 6°. Virum et quid possit, absque labe simoniœ, accipi pro administratione sacramentorum et pro aliis functionibus eccle­ siasticis, prœserlim in hac regione? Resp. 1°. Pro administratione Sacramentorum minister ni­ hil quavis de causa vel occasione sive directe sive indirecte exigat aut petat, praeter oblationes de quibus in can. 1507, § 1 (Can. 736). § 1. Salvo præscripto can. 1056 et can. 1234, præfinire taxas pro variis actibus iurisdictionis voluntariae vel pro exsecutione rescriptorum Sedis Apostolicæ vel occasione ministrationis Sac­ ramentorum vel Sacramentalium, in tota ecclesiastica provincia solvendas, est Concilii provincialis aut conventus Episcoporum provinciae; sed nulla vi praefinitio eiusmodi pollet, nisi prius a Sede Apostolica approbata fuerit (Can. 1507). — Cf. S. Al­ phons. n. 55. — Reiff, lib. 5, tit. 3, im. 186 et seq. Ideo in hac regione attendendum est sequens statutum Patrum Baltimorensium: “ Quum jubente Christo Domino dona spiritualia gratis accepta gratis danda sint, quumque, teste Apostolo, avaritia sit quædam idolorum servitus, quæ quidem in homine christiano gravis nOxa, in veri autem Dei Sacrorum ministro turpissimum facinus est; edicimus, ne quid pro sacramentorum administratione exigere, petere aut pacisci quisquam audeat.” — Cf. Cone. Plen. Balt. II, n. 221. PRIMUM PRÆC. CAP. IL—DE VITIIS RELIGIONI OPPOSITIS. 219 Resp. 2°. Pro quibusnam sacramentis et functionibus in particulari, juxta consuetudinem apud nos receptam, aliqua eleemosyna recipi possit, sequentibus subjicimus: 1°. Pro Baptismo et Matrimonio, si quid offertur, impune recipitur. “ Ea quæ pietatis studio,” aiunt Patres Baltimorenses, n. 221 — “ post collatum Baptisma vel Matrimonium, eleemosynae nomine, a fidelibus sponte offeruntur, sacerdos, si velit, accipiat, hoc enim apud nos consuetudo tolerat, neque Ecclesia improbat.” 2°. Pro Confirmatione hæc habet Kenrick, tract. 12, n. 63: “ Occasione ministrandi Confirmationem nihil solet dari; sed Episcopo visitationem facienti suæ diœceseos victualia præstanda sunt. ... In Provinciis Mexicains solent fideles singuli confirmati dimidium nummum argenteum conferre ad Episcopi impensas: qui mos speciem malam præsefert. Apud nos paro­ chus suppeditat victum.” 3°. Pro Eucharistia nihil omnino accipi solet aut potest. 4°. Pro Poenitentia stricte vetatur quominus quidquam re­ cipiatur quocumque titulo; imo ipsam Missæ eleemosynam in sacro tribunali pœnitentiæ sibimetipsis offerri non sinant con­ fessarii. — Cf. Cone. Plen.. Balt. II, n. 289. 5°. Pro Extrema Unctione, si sacerdos iter longinquum fecerit, nil vetat ut accipiantur necessariæ itineris expensæ. — . Cf. Kenrick, tract. 12, n. 66. 6°. Pro Ordine, juxta Cone. Trid. sess. 21, c. 1, “ nihil etiam sponte oblatum, Episcopi . . . quovis prætextu acci­ piant.” — Verum hac prohibitione non tenentur ii qui iter suscipere debent, quia tunc possunt ejus expensas recipere.— Cf. Kenrick, n. 67. 7°. Pro sepultura ecclesiastica sequentia habent Patres Baltimorenses : “ Ordinarios locorum in Domino enixe hortamur atque obsecramus, ut curent de sepulturis disciplinam quantocius, et quantum fieri possit, ad normam a SS. Canonibus statutam exigendam. ‘ Pauperes, quibus mortuis nihil aut ita parum superest, ut propriis impensis humari non possint, gratis omnino sepeliantur.’ Si quis vero locum aliquem in coemeterio sibi et hæredibus suis in perpetuum reservatum velit, ita ut nullus alius, ipsis nolentibus, ibi sepeliri unquam possit, pro jure istiusmodi exclusive, ut aiunt, pretium solvi potest. Ex pecuniis ita comparatis dubium haud est, quin habeatur summa, quæ coeme­ teriis servandis, restaurandis et ornandis sufficiat. Si quid supersit, ad caritatis vel religionis opera promovenda Ordinarii 220 TRACTATUS VI.—DE PRÆCEPTIS DECALOGI. judicio adhibeatur. Districte autem vetamus, ne unquam, quocumque sub prætextu, sine Ordinarii venia, pecunias quæ ex coemeteriis derivantur, suas facere audeant viri ecclesiastici; id vero si attentaverint, poenis severissimis plectantur.’’ — Cf. Cone. Plen. Balt. II, n. 393. — Kenrick, n. 69. Quær. 7°. Quœnam sint pœnœ in simoniacos latæ? Resp. Omnes, etiam episcopali dignitate aucti, qui per simoniam ad ordines scienter promoverint vel promoti fuerint aut alia Sacramenta ministraverint vel receperint, sunt sus­ pecti de hæresi; clerici praeterea suspensionem incurrunt Sedi Apostolicae reservatam (Can. 2371). Firmo praescripto can. 729, delictum perpetrantes simoniæ in quibuslibet officiis, beneficiis aut dignitatibus ecclesiasticis : 1°. Incurrunt in excommunicationem latæ sententiæ Sedi Apostolicæ simpliciter reservatam ; 2°. Ipso facto privati in perpetuum manent iure eligendi, præsentandi, nominandi, si quod habeant; 3°. Si clerici sint, præterea suspendantur (Can. 2392). Quær. 8°. Quis sit valor contractus simoniaci? Resp. Firmis poenis in simoniacos iure statutis, contractus ipse simoniacus et, si simonia committatur circa beneficia, officia, dignitates, subsequens provisio omni vi caret, licet simonia a tertia persona commissa fuerit, etiam inscio proviso, dummodo hoc non fiat in fraudem eiusdem provisi aut eo contradicente. Quare : 1°. Ante quamlibet iudicis sententiam res simoniace data et accepta, si restitutionis sit capax nec obstet reverentia rei spirituali debita, restitui debet, et beneficium, officium, dignitas dimitti ; 2°. Simoniace provisus non facit fructus suos; quod si eos bona fide perceperit, prudentiæ iudicis vel Ordinarii permittitur fructus perceptos ex toto vel ex parte eidem condonare (Can. 729). Quær. 9°. An liceat vendere res sacras? Resp. Quod est annexum spirituali, ita ut sit præsuppositum spirituali et cui spirituale postea advenit, si absit specialis prohibitio ecclesiæ, potest vendi ratione materiæ vel artificii, etiamsi consecratio vel benedictio sit ab ipso inseparabilis, modo non ideo vendatur carius, sed tantum secundum valorem quem habet independenter ab illis. — Lacroix, 1. Ill, p. 1, n. SECUNDUM PRÆC. CAP. I—DE VANA USURPATIONE, ETC. 221 153. — Et ideo per se vendi possunt calices, Agnus Dei, vestes sacræ, dummodo vendantur pretio materiæ. § 1. In venditione aut permutatione rerum sacrarum nulla ratio consecrationis vel benedictionis in pretii aestimatione habeatur (Can. 1539). Attamen sacra supellex benedicta aut consecrata benedic­ tionem aut consecrationem amittit ... si publicæ venditioni exposita fuerit. —Cf. Can. 1305. DE SECUNDO DECALOGI PRÆCEPTO Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum. — Exod. xx, 7 Hoc præcepto prohibetur quaelibet erga Deum irreverentia, sive per vanam sanctissimi Nominis ejus usurpationem, sive per blasphemiam, sive per juramentum aut votum vel illicitum vel violatum. CAPUT I DE VANA USURPATIONE NOMINIS DEI ET BLASPHEMIA 219. Dicitur in vanum usurpari SS. Dei nomen cum sine ratio­ nabili causa, aut sine debita reverentia assumitur. Hoc autem multiplici modo fieri potest, v. gr., ex impatientia contra creaturas; ex admiratione per modum ordinariæ exclamationis; vel etiam superflue per modum interjectionis, tanquam ex mera formula aut consuetudine. Blasphemia autem est locutio contra Deum per modum contu­ meliae. Locutio ista non verbis tantum, sed signis etiam exterio­ ribus, v. gr., gestibus aut actione aliqua indecenti fieri potest. Quocumque modo fiat, si est in Deum contumeliosa, totam blasphemiæ malitiam in se continet; si agatur tamen de reserva tione aut de aliis pœnis blasphemiæ inflictis, sola oralis proprie intelligitur. Blasphemia distinguitur tripliciter, scilicet: 1°. directa vel indirecta, prout Dei inhonoratio vel directe et formaliter a blasphe­ mante intenditur, vel in se non intenditur, continetur tamen in dictis Deo injuriosis, quæ ab eo, intentione, v. gr., jocandi, iram manifestandi, proferuntur cum advertentia ad sensum quem verba continent; 2°. immediata vel mediata, prout Deum ipsum vel immediate afficit vel mediate tantum, nempe Sanctos aut res 222 TRACTATUS VL—DE PRÆCEPT1S DECALOGI. sacras, et in ipsis sanctitatem Dei quam participant; 3°. hœreticalis, imprecativa et mere probrosa, prout hæresim vel impreca­ tionem aut meram contumeliam continet. 220. Dico 1°. Usurpare nomen Dei in vanum est quidem semper peccatum, secluso casu inadvertentiæ; at per se veniale non excedit. Ratio primi desumitur tum ex jure naturæ, quod aperte prohibet hujusmodi usurpationem, tum ex jure positivo, nam Eccli. xxii, 10, dicitur: “ Nominatio Dei non sit assidua in ore tuo.” Ratio autem secundi est, quia illa irreverentia cum non sit erga ipsam personam Dei, non apprehenditur ut quid grave, ut constat ex communi theologorum interpretatione, et sensu fidelium. — Dixi per se quia potest evadere mortale ratione con­ temptus, vel iræ in Deum; nam tunc de malitia blasphemiæ parti­ cipare censetur. Hinc: 1°. Illa* loquutiones apud nostrates adhibitio “ by God” vel “ God damn,” per se venialem tantum malitiam continent, quia reducuntur ad vanam usurpationem nominis Dei. 2°. Idem dicendum, servata proportione, de inutili usurpatione nomi­ num Sanctorum et verborum S. Scriptura*. Inutiliter autem et frequenter proferre nomen da monis, nonnisi indecentiam aliquam sapit. 3°. Proferre sanctissimum nomen Jesus cum ira, et oculis in coelum contortis, vel ita ut ex circumstantiis, appareat adesse contemptum, est grave peccatum, quia continet malitiam blasphemiæ, de qua statim dicetur. Dico 2°. Blasphemia quaelibet formalis et deliberata, sive directa sit sive indirecta, sive immediata sive mediata, est pecca­ tum mortale ex toto genere suo. Ratio est, quia malitia contumeliae desumitur ab excellentia personae cui irrogatur, quæ in casu cum sit infinita, blasphemia habet semper et natura sua quamdam infinitatem, ac proinde erit semper peccatum mortale. — Dixi 1°. formalis et deliberata, quia peccatum potest evadere veniale ex imperfectione actus. — Dixi 2°. sive directa sive indirecta, quia quamvis voluntarium indirectum sit minus intensum, si attendas ad gradum, si tamen attendas ad speciem theologicam peccati, non differt a directo.— Dixi 3°. sive immediata sive mediata; nam ait S. Thomas: “ Sicut Deus in Sanctis suis laudatur, in quantum laudantur opera, quæ Deus in Sanctis efficit, ita et blasphemia quæ fit in Sanctos, ex consequenti in Deum redundat.” — Cf. S. Thom. 2-2, q. 13, art. 1 et 3. Dico 3°. Blasphematoria habenda sunt per se verba, quæ ex communi apprehensione, vel usu patriæ aut regionis, vel ex modo loquendi derisorio aut iracundo, aliisve circumstantiis, Dei in­ honorationem continent, et ex communi apprehensione uti bias- SECUNDUM PRÆC. CAP. II,—DE JURAMENTO. 223 phematoria reputantur, quamvis per se blasphemiam proprie non sonent. Ratio est, quia verba et formulae loquendi efficaciam non habent mere ex vi grammaticali, sed etiam ex sensu ipsis affixo a communi usu et æstimatione. — Cf. Reuter, n. 442. — Kenrick, tract. 3, nn. 37 et seq. QUÆSITA 221. Quær. 1°. An sit necessario aperiendum in confessione, num blasphemia fuerit directa aut indirecta, immediata aut mediata? Resp. Neg., probabiliter, nam sicut blasphemiam esse directam est tantum circumstantia aggravans, ita esse mediatam est tantum imminuens, sed malitia specifica eadem est in utroque casu. Si vero blasphemia fuerit hæreticalis, illud debet certe aperiri, quia tunc praeter virtutem religionis laeditur fides. — Cf. Baller, not. (c) p. 291, et not. (a) p. 293. Quær. 2°. An sit blasphemia maledicere creaturis? Resp. Est certo blasphemia maledicere creaturis cum rela­ tione ad Deum, v. gr., pluviae, ventis, ut a Deo imperatis, vel addito verbo Dei; item maledicere creaturæ, quæ de se specialem relationem ad Deum habet, v. gr., animæ nostræ, fidei catholicæ, coelo et similibus. Secus autem dicendum, si indignatio feratur in creaturas sine relatione ad Deum. — Quare formula illa a nostratibus adhiberi solita, “ God damn your soul ” sive addatur sive non “ to hell,” per se est blasphematoria. Imo præter malitiam blasphemiæ continet etiam specificam aliam malitiam contra caritatem. — Dixi per se, nam sæpe utraque malitia deest, quia non usurpatur anima tanquam creatura in qua speciali modo relucet divina bonitas, et quia non habetur affectus aut desiderium nocendi proximo. — Cf. S. Alphons. n. 128. — Ken­ rick, n. 44. Resolves. Magnopere est fidelibus commendandum ut iis Sodalitatibus se associent quæ speciali ratione sodales a blas­ phemia et aliis ejusmodi loquendi peccaminosis modis avertant, qualis, v. gr., est Societas a Sanctissimo Nomine nuncupata. CAPUT II DE JURAMENTO 222. Juramentum est invocatio divini Nominis in testem veritatis; et multipliciter distinguitur, scilicet: 224 TRACTATUS VI.—DE PRÆCEPTIS DECALOGI. 1°. Assertorium vel promissorium, prout assumitur ad asser­ endum præsentia vel præterita, aut ad futurum aliquid confir­ mandum. Hoc autem dicitur promissorium, non quia omne juramentum de futuro continet promissionem, sed vel quia sæpius ordinatur ad illam confirmandam, vel quia, etiam secluso quocumque pacto, æquivalet promissioni, quatenus inducit obli­ gationem propositum juratum exequendi. 2°. Solemne vel simplex, prout fit forma jure requisita, solemnibusve cærimoniis, aut iis seclusis. 3°. Explicitum vel implicitum, prout Deus expresse in testem invocatur, aut adhibentur in testimonium creaturae, in quibus attributa divina specialiter relucent. 4°. Contestatorium vel execratorium aut imprecatorium, prout jurans invocat Deum tantum in testem, vel etiam in vindicem perjurii. ARTICULUS I DE CONDITIONIBUS JURAMENTI 223. Dico 1°. Ad essentiam juramenti duo requiruntur, ut ex ipsius definitione patet, scilicet intentio jurandi saltem virtualis, et formula aliqua, seu signum quo sufficienter exprimatur Deum vel explicite vel implicite per creaturas ut testem invocari, nisi tamen juramentum ad solum Deum dirigatur. — Dixi 1°. nisi etc., quia cum juramentum ad solum Deum dirigitur, potest totum consummari in mente jurantis per interiora verba. — Dixi 2°. formula aliqua seu signum, quia debet considerari juramentum inter homines emissum, tum spectato solo jure naturæ, tum spec­ tato etiam jure positivo; in primo casu sufficit quodeumque signum externum, in altero potest certa verborum formula, certusve ritus requiri sub poena nullitatis. — Cf. S. Alphons. n. 134. — Hinc: 1°. Non valet juramentum fictum seu mere externum ob defectum intentionis, peccat tamen sic jurans, ut constat ex prop. 25 proscripta ab Innoc. XI, quæ sic se habet: “ Cum causa licitum est jurare sine animo jurandi, sive res sit levis, sive sit gravis.” — Verum juxta probabiliorem sententiam veni­ ale tantum, per se loquendo, tunc committitur peccatum, quia non profeitur nisi mendacium cum vana nominis Dei usurpatione. Sæpe tamen hoc mortale est ratione damni communis vel par­ ticularis. — Cf. S. Alphons. Horn. Ap. n. 17. 2°. Est juramentum dicere: Juro per Deum, per Sanctos, templum, crucem, altare, Evangelium, fidem catholicam, Ecclesiam, SECUNDUM PRÆC. CAP. IL—DE JURAMENTO. 225 cœlum, terram. — Item dicere : Deum attestor. . . . Sit mihi testis Deus. . . . Deum invoco ut testem. Secus, si quid juraret per creaturas, in quibus non elucet specialiter divina bonitas aut potentia, v. gr., per barbam, etc. — Cf. S. Alphons. nn. 134 et seq. 3°. Non est juramentum dicere: Novit Deus. . . . Coram Deo loquor, etc., si hæc narrative proferantur; secus vero, si invocative, quod dignoscitur ex circumstantiis vel intentione loquentis. Nec est juramentum dicere: Est tam verum hoc, quam existit Deus . . . quam ego existo . . . quam sum in hoc loco . . . fide boni viri . . . per fidem meam . . . per consci­ entiam . . . moriar . . . vel diabolus me perdat, nisi ita. Imo nec est juramentum, juxta S. Alphonsum, dicere: Juro, vel juro ita esse, nisi praecesserit interrogatio de juramento prae­ stando. — Cf. S. Alphons. ibid. Dico 2°. Ad liceitatem autem juramenti requiruntur tres conditiones juxta illud Jeremiae, iv, 2: “ Jurabis: Vivit Dominus, in veritate, et in judicio, et in justitia.” — Itaque requiritur 1°. veritas, scilicet conformitas assertionis cum intentione et cognitione jurantis, ac proinde excluditur mendacium, non vero error. In juramento assertorio veritas respicit existentiam facti; in promissorio existentiam intentionis. Requiritur 2°. judicium, id est ut fiat cum discretione, prudentia et reverentia, nec sine gravi causa, cujusmodi esset pax confirmanda in familiis, aut major securitas in contractibus, etc. Requiritur 3°. justitia, id est, ut juramentum sit de re seu promissione, proposito vel assertione licita et honesta. — Cf. S. Alphons. n. 144; et Hom. Ap. n. 14. § 2. lusiurandum quod canones exigunt vel admittunt, per procuratorem præstari valide nequit (Can. 1316). QUÆSITA 224. Quær. 1°. Quale sit peccatum jurare sine veritate, judicio et justitia? Resp. ad lum. Est semper mortale etiam in materia levi; quia Deum adducere in testimonium falsitatis est velle de­ struere ipsius voracitatem. Constat insuper ex prop. 24 damnata ab Innoc. XI, quæ sic se habet: “ Vocare Deum in testem men­ dacii levis, non est tanta irreverentia, propter quam velit aut possit damnare hominem.” — Hoc tamen non impedit quo­ minus jurare quis possit cum morali tantum certitudine veritatis, vel cum restrictione non pure mentali. — Cf. S. Alphons. Hom. Ap. nn. 14 et 15. 226 TRACTATUS VL—DE PRÆCEPTIS DECALOGI. Resp. ad 2um. Veniale est per se, id est secluso periculo pejerandi; quia est tantum vana usurpatio nominis Dei. Resp. ad 3um. Certo mortale est in juramento promissorio, si de patrando gravi peccato agatur, quia gravem irreverentiam sapit Deum invocare ut fidejussorem gravis cujusdam iniqui­ tatis. Imo juxta S. Alphonsum mortale etiam esset, si ageretur de veniali tantum peccato committendo; sed Suaresius cum aliis id negat, quia tunc, aiunt, irreverentia esset natura sua levis. — Cf. Suarez, de Relig. tract. 5, lib. 3, cap. 19, η. 3. — Baller, not. (a) p. 307. In juramento autem assertorio, probabilius veniale est per se tantum, quia juramentum per se cadit in assertionem, non ut malam, sed ut veram. Sic qui juramento se jactat de forni­ catione commissa, quamvis hac jactantia lethaliter peccet, vi tamen juramenti per se non confirmat jactantiam, sed veritatem dumtaxat fornicationis. Excipe, nisi juramentum assumatur tanquain instrumentum seu medium peccandi, v. gr., ad fir­ mandam detractionem. — Cf. S. Alphons. n. 146. Quær. 2°. Quid dicendum de juramento servandi Constitu­ tionem Americanam? Resp. Licitum omnino est, ait enim Kenrick: “ Juramentum ad Constitutionem servandam, quam emittunt cives Ameri­ cani, intelligendum est sensu populari, qui scilicet apud omnes receptus est: nec enim quisque censetur animi sententia am­ plecti quæcumque in ea continentur: sed pollicetur obedientiam magistratibus, legibusque juxta Constitutionis tenorem. Quæ de libertate sententiarum et cultus traduntur, de divortii jure, et aliis quibuscumque de rebus, haud necessario postulant mentis assensum; sed obtemperare quis tenetur, et adjuvare ut leges execution! demandentur, salvo semper Dei jure et lege.” — Cf. Kenrick, tract. 3, n. 68. Quær. 3°. An licet alienigenis qui juramentum fidelitatis in sua patria emiserint, huc immigrare, novoque se obstringere jura­ mento ad jura civilia oblinenda? Resp. Afirm., nam obligatio juramenti fidelitatis intelligenda est juxta naturalem obligationem remanendi in patria, quæ non subsistit quoties æqua datur causa utilitatis, novam patriam acquirendi absque detrimento prioris. — Cf. Kenrick, tract. 5, n. 19. Quær. 4°. An licet apud nos jurare deosculando Biblia protestanlica? SECUNDUM PRÆC. CAP. IL—DE JURAMENTO. 227 Resp. TVep., ut videtur, quia talis actus est de se approbativus illius libri et præterea scandalum posset gignere. Neque dicas difficile esse secus agere, nam petenti dari solet versio catholica, vel etiam permittitur ut juraturus eam secum afferat. Nota. De juramentis servandi secretum, quæ fieri solent apud societates operariorum, dicetur ubi de societatibus occultis in tractatu de censuris. ARTICULUS II DE OBLIGATIONE JURAMENTI PR0MI8S0RII 225. Dico l.° Omne juramentum promissorium de re licita et honesta, præter obligationem fidelitatis aut etiam justitiae, obligationem quoque religionis inducit; at nullo modo obligat, si est de re illicita aut plane inutili. Ratio primi est, quia acce­ dente novo vinculo imposito a diversa virtute, nova exurgere debet obligatio. Ratio autem secundi, quia juramentum, utpote actus religionis, non potest esse vinculum iniquitatis aut rei otiosae: neque juramentum istud postea reviviscit, etiamsi res desinat esse otiosa aut illicita, nam juxta juris reg. 18, in 6: “ Non firmatur tractu temporis quod de jure ab initio non subsistit.” — Cf. Baller, not. (b) p. 307. § 1. Qui libere iurat se aliquid facturum, peculiari religionis H obligatione tenetur implendi quod iureiurando firmaverit (Can. 1317.). Dico 2°. Obligatio juramenti interpretanda est stricte, et na­ turam actus vel contractus, cui adjicitur, omnesque ejus condi­ tiones sequitur. Ratio primi est, quia jurans censetur voluisse se obligare quam minime potuit; ratio autem secundi est, quia juramentum non mutat naturam actus, sed ei superaddit solam religionis obligationem, et proinde easdem conditiones habere debet. — Præterea obligatio juramenti interpretanda est juxta conditiones tacitas in eo inclusas seu subintellectas, quæ sunt: 1°. si potuero sine gravi damno; 2°. si ros non fuerit notabiliter mutata; 3°. si jura aut voluntas superioris non obstent ; 4°. si alter fidem reciprocam servaverit; 5°. nisi alter de jure suo cedat.— Cf. S. Alphons. n. 180. § 3. Jusjurandum nec vi nec dolo præstitum quo quis privato bono aut favori renuntiat lege ipsi concesso, servandum est quoties non vergit in dispendium salutis ætemæ (Can. 1317). Dico 3°. § 1. Jusjurandum promissorium sequitur naturam et conditiones actus cui adiicitur. 228 TRACTATUS VL—DE PRÆCEPTIS DECALOGI. § 2. Si actui directe vergenti in damnum aliorum aut in præiudicium boni publici vel salutis ætemæ iusiurandum adiiciatur, nullam exinde actus consequitur firmitatem (Can. 1318). Dico 4°. Jusjurandum stricte est interpretandum secundum ius et secundum intentionem iurantis, aut, si hic dolo agat, secun­ dum intentionem illius cui iuratur (Can. 1321). QUÆSITA 226. Quær. 1°. An detur parvitas materiœ in transgressione juramenti promissorii? Resp. Affirm., probabiliter. Etenim in juramento promissorio duo sunt distinguenda, scilicet, veritas actualis promis­ sionis, seu intentionis promissionem exequendi, et ipsa futura executio promissionis. Porro Deus invocatur quidem uti testis veritatis intentionis; sed ad ipsam executionem quod attinet, adducitur tantum uti fidejussor, seu ut persona præbens auc­ toritatem obligationi quæ oritur ex promissione coram se facta, et aliunde valida, sicut princeps pacta coram se contracta sua auctoritate firmiora reddit. Quoniam autem nunc supponi­ mus sinceram fuisse intentionem adimplendi promissionem juratam, malitia hujus transgressionis mensuranda est non ex injuria erga veracitatem Dei, sed tantum ex irreverentia illata ipsius auctoritati. Atqui hæc cum non sit directa et formalis, neque major, imo juxta S. Thomam, minor illa quæ habetur in transgressione voti, sequitur dari posse parvitatem materiae in transgressione juramenti promissorii. — Cf. S. Alphons. n. 173; et Horn. Ap. n. 13. — Baller, not. (a) p. 308. Quær. 2°. An obliget juramentum promissorium errore aut dolo emissum? Resp. Neg., si error aut dolus versetur circa rei substantiam, quia tunc simplex contractus foret invalidus; si vero afficiat cir­ cumstantias tantum accidentales, subdistinguendum est: obli­ gat quidem in contractibus onerosis, at non in gratuitis, saltem probabiliter, si circumstantiae, utut accidentales, hujusmodi tamen sint quæ si prævisæ fuissent ab initio, a promissione simul et a juramento deterruissent. — Cf. S. Alphons. 175. — Baller, not. (b) p. 308. Quær. 3°. An obliget juramentum promissorium metu gravi et injusto extortum? SECUNDUM PRÆC. CAP. I IL—DE VOTO. 229 Resp. § 2. lusiurandum per vim aut metum gravem extor­ tum valet, sed a Superiore ecclesiastico relaxari potest (Can. ’ 1317). Quær. 4°. Quomodo cesset obligatio juramenti? Resp. Obligatio iureiurando promissorio inducta desinit; 1°. Si remittatur ab eo in cuius commodum iusiurandum emissum fuerat; 2°. Si res iurata substantialiter mutetur, aut, mutatis adiunctis, fiat sive mala sive omnino indifferens, aut denique maius bonum impediat; 3°. Deficiente causa finali aut conditione sub qua forte iusiurandum datum sit; 4°. Irritatione, dispensatione, commutatione, ad normam can. 1320 (Can. 1319). Quær. 5°. An qui habet facultatem delegatam dispensandi in volis, possit etiam dispensare in juramentis? Resp. Affirm. Qui irritare, dispensare, commutare possunt votum, eandem potestatem eademque ratione habent circa jusjurandum promissorium; sed si iurisiurandi dispensatio ver­ gat in præiudicium aliorum qui obligationem remittere recusent, una Apostolica Sedes potest iusiurandum dispensare propter necessitate II aut utilitatem Ecclesiæ (Can. 1320). CAPUT III DE VOTO 227. Votum est promissio deliberata ac libera Deo facta de bono possibili et meliore. — Distinguitur autem quadrupliciter, scilicet: § 1. Votum est publicum, si nomine Ecclesiæ a legitimo Superiore ecclesiastico acceptetur; secus privatum. § 2. Sollemne, si ab Ecclesia uti tale fuerit agnitum ; secus, simplex. § 3. Reservatum, cuius dispensationem sola Sedes Apostolica concedere potest. § 4. Personale, quo actio voventis promittitur ; reale, quo promittitur res aliqua; mixtum, quod personalis etrealis naturam participat (Can. 1308). 230 TRACTATUS VL—DE PRÆCEPTI S DECALOGI. ARTICULUS I DE CONDITIONIBUS AD VOTUM REQUISITIS Conditiones ad voti validitatem requisitae in ipsa voti defini­ tione continentur, ac duæ sunt praecipuae, scilicet, intentio vera et materia apta. Quare : 228. Dico 1°. Ad voti validitatem requiritur vera et deliberata intentio votum emittendi, seu vera promissio de se apta ad obliga­ tionem inducendam; votum enim est instar legis cujuspiam, quam vovens, capax alioquin perpendendi onus quod assumit, sibimet imponit. — Hinc votum essentialiter differt a proposito, quia pro­ positum, quantumvis firmum, vinculum obligationis non pro­ ducit, neque rei propositæ omissio est peccatum, nisi forte quan­ doque per accidens, v. gr., propter inconstantiam, tædium aut negligentiam, quæ per se peccatum veniale non excedunt. — Cf. S. Alphons. nn. 196 et seq. Dico 2°. Materia voti debet esse non solum morarer possibilis, sed etiam moraliter bona, imo melior quam ejus oppositum. Ratio primi est, quia nemo potest se obligare ad aliquid sibi moraliter impossibile; et ratio secundi, quia Deus non colitur actione cujus positio non sit melior quam omissio. Bonum autem melius hic intelligitur non solum absolute in se, sed etiam relative ad circumstantias. — Cf. S. Alphons. n. 202. Dico 3°, § 1. Votum, idest promissio deliberata ac libera Deo facta de bono possibili et meliore, ex virtute religionis impleri debet. § 2. Nisi iure prohibeantur, omnes congruenti rationis usu pollentes, sunt voti capaces (Can. 1307). QUÆSITA 229. Quær. 1°. Quanta debeat esse deliberatio in voto emit­ tendo? Resp. Communiter a theologis docetur eam deliberationem sufficere ad votum, quæ sufficit ad peccatum mortale. — Verum hoc ita profecto est, si inspiciatur in utroque casu relatio mentis deliberantis ad objectum; sed si attendatur, difficilius esse deliberare circa obligationem aliquam assumendam, quam circa violationem alicujus legis, dicendum est, majorem requiri judicii discretionem seu deliberationem ad emittendum votum, quam ad patrandum peccatum mortale. — Cf. Baller, not. (c) p. 313. SECUNDUM PILED. CAP. Ill - DE VOTO. 231 Quær. 2°. An valeat votum factum cum inadvertentia ad obli­ gationem jam cognitam? Resp. Affirm., si qui votum emittit, habitualiter illius obligationem clare cognoscat, quamvis actu ad illam non at­ tendat; vel etiam si ille, qui vovet, etsi clare obligationem non cognoscat, in confuso tamen eam apprehendat, et velit implicite, dum, v. gr., vult vovere hoc vel illud, prout cæteri vovere solent. — Tenendum tamen generaliter est, non majorem induci obligationem præter illam quam quis velit sibi imponere, atque apprehenderit. — Cf. S. Alphons. n. 201. Quær. 3°. An valeat votum ex errore emissum? Resp. Affirm., si error respiciat circumstantias accidentales minoris momenti; nam qui vovet censetur se obligare ad su­ beunda incommoda mere accidentalia quæ in voto adimplendo occurrere possunt. Secus vero respondendum, si error versetur circa substantiam rei, aut circa circumstantias accidentales quidem, sed quæ principaliter intenduntur, vel substantiam ipsain notabiliter mutant, aut talis naturæ sunt ut si cognitæ fuissent, votum non fuisset emissum; etenim tunc res promissa non posset dici satis cognita et volita. — Attamen excipi semper debent vota emissa post novitiatum in quocumque ordine approbato; hæc enim invalida non sunt nisi ob errorem proprie et stricte substantialem. Ratio est, quia secus non satis accom­ modarentur firmitati quæ essentialis est statui religioso. — Cf. S. Alphons. n. 198. — Lugo, de jure et just. disp. 22, n. 88. — Baller, not. (b) p. 314, et not. (a) p. 315. Quær. 4°. An valeat votum metu factum? Resp. Affirm., si metus, utcumque gravis, modo non adi­ mat usum rationis, oriatur ab intrinseco, vel a causa neces­ saria extrinseca; etenim ea quæ fiunt ex metu sunt simpliciter voluntaria. Ast can. 1307 § 3, votum metu gravi et injusto emissum ipso jure nullum est. Ratio est, quia lex naturæ quæ postulat ut jus læsum in integrum restituatur, dictat non posse esse Deo acceptum quod per injuriam a quopiam extorquetur. Constat etiam ex jure canonico quoad vota solemnia Religionis, et probabilius etiam quoad cetera vota, juxta communiorem theologorum interpretationem. — Dixi s?’ sit gravis; nam metus levis nunquam invalidât votum, saltem pro foro externo. — Cf. S. Alphons. n. 197. — Baller, not. (b) p. 315. Quær. 5°. An voto teneatur qui dubitat utrum votum vel merum proposituifi emiserit? 232 TRACTATUS VL—DE PRÆCEPTIS DECALOGI Resp. Ne#., ut constat ex dictis de probabilismo. Notan­ dum tamen quod si ille qui ita dubitat, promittendo credidit se peccaturum si forte rem propositam non exsequeretur, judi­ cari potest eum vere vovisse. Dico potest, et non debet, quia rudes qui pias aliquas preces suo tempore recitandas, vel se nunquam certam quamdam speciem liquoris bibituros coram sacerdote proponunt, putant sane se peccaturos si promissionem illam postea violent, et tamen certum est eos nullum votum emittere. — Cf. Baller, not. (a) p. 316. Quær. 6°. An valeat votum non peccandi? Resp. Affirm., si votum respicit omnia mortalia vel venialia plene deliberata, aut certi generis, v. gr., votum nunquam men­ tiendi. At non valeret votum evitandi omnia peccata etiam levissima, quia absque speciali privilegio, hoc est impossibile. — Cf. Mazzella, de Gratia, disp. 2, art. 5. Quær. 7°. An valeat votum de materia jam aliunde prœcepta? Resp. Affirm., tum quia non repugnat debitorem diversis titulis obligari, tum quia votum hujusmodi est de re bona in se, secus non potuisset præcipi; est etiam de bono meliori, cum novum vinculum ad majorem fidelitatem et devotionem in adimplenda lege conferre possit. — Cf. S. Alphons. n. 203. Qu/ER. 8°. ditione mala? An valeat votum rei bonce cum fine pravo, aut con­ Resp. ad lum. Neg., si finis malus se tenet ex parte rei votæ, v. gr., si voveas eleemosynam ad impetrandum felicem furti successum, vel in gratiarum actionem pro latrocinio. Ratio est, quia elargitio eleemosynæ in talem finem est actio blasphematoria, quasi Deus ad peccandum opem ferat. — Secus autem erit respondendum, juxta communem sententiam, si mala intentio accidentaliter tantum votum comitetur, et finis pravus, uti ait S. Alphonsus, se prorsus teneat ex parte voventis, v. gr., si quis, vovens ob Dei gloriam, ex vana dein ostentatione libentius externe voveat. — Cf. S. Alphons. n. 206. Resp. ad 2um. Affirm., si votum fiat ex affectu erga rem bonam, ut bona est, etsi conjuncta cum causa seu conditione mala, ut si quis voveat eleemosynam, si non capiatur in furto. Etenim quamvis furtum malum sit, attamen non lædi non est malum, sed Dei donum: votum autem non cadit super malum, sed super bonum, quatenus in se bonum est. Multo magis V SECUNDUM PRÆC. CAP. III.—DE VOTO. 233 autem id valet, si votum fiat ex malæ conditionis detestatione; ut si quis voveat eleemosynam, si et quoties blasphemet. — Cf. Laymann, lib. 4, tract. 5, cap. 2, η. 7. ARTICULUS II DE OBLIGATIONE VOTI 230. Dico. Obligatio voti est semper levis in materia levi; in materia autem gravi est levis vel gravis juxta voventis inten­ tionem. Ratio est, quia votum est quasi quædam lex privata quam quis sibi imponit. — Cf. S. Alphons. nn. 211 et 213; et de Legibus, n. 143. QUÆSITA 231. Quær. 1°. An aliquis voto alieno ligari possit? Resp. Neg., saltem ratione voti; quia votum non obligat, ratione sui, nisi emittentem (Can. 1310, § 1), et ideo nemo rem vel actionem alienam promittere potest. — Hinc vota parentum filios devoventium cuipiam Religioni, aut ipsis imponentium obligationem, v. gr., certis diebus jejunandi, etc., istos ligare nequeunt. Ligantur tamen parentes ad hoc, ut quantum in ipsis est, salva filiorum libertate, eos opportune moveant ad id quod pro ipsis voverant, amplectendum, ac multo magis ne filiis id amplecti volentibus obstent. —§2. Voti realis obli­ gatio transit ad heredes, item obligatio voti mixti pro parte qua reale est (Can. 1310), et ex obedientia saltem, quæ obli­ gationem transfert ad genus virtutis cujus intuitu inducitur, tenentur subditi, tum qui nunc vivunt, tum qui in posterum membra communitatis fient, adimplere vota eorum nomine a magistratu civili, assentiente Episcopo, aut a superioribus re­ ligiosis ‘ emissa.— Cf. S. Alphons. nn. 213 et 216. — Baller, not. (a) p. 320. Quær. 2°. Quœnam dilatio censenda sit gravis in adimpletione voti graviter quidem obligantis, sed quod affixum non fuerit tempori determinato? Resp. Si votum est in perpetuum obsequium Dei, puta, ingrediendi Religionem, inserviendi infirmis per totam vitam, etc., probabile videtur posse differri ejus impletionem ad duos vel tres annos absque culpa gravi, præsertim si justa haberetur causa, et ætas voventis non sit provecta. Si vero votum emis­ sum fuerit in temporaneum Dei obsequium, uti esset votum tot 234 TRACTATUS VL—DE PRÆCEPTIS DECALOGI. jejuniorum, peregrinationum, etc., tunc, secluso casu quo per dilationem inducitur periculum votum nunquam implendi, probabile videtur quamcumque dilationem non pertingere ad mortale. — Cf. Baller, not. (a) p. 321. 232. Resolves. — 1°. Vota realia de suo solvenda sunt; qui autem nequit de suo solvere, non tenetur ab alio mendicare, ut satisfacere possit. Satisfacit tamen, si alius, sive rogatus sive sponte, pro ipso solvere velit, quamvis ipse satisfacere queat; quia quod dat alter, accedente voventis consensu vel ratificatione, fit ipsius proprium. Excipe, si materia voti realis fuerit determi­ nata, tunc enim ea in individuo eroganda est. — Cf. S. Alphons. n. 217. 2°. Votum indeterminatum quoad temporis cessationem, v. gr., de rosario diurno, aut jejunio singulis sabbatis faciendo, obligat perpetuo, nisi aliud ex circumstantiis colligatur. In dubio an votum sit temporaneum vel perpetuum, aut pro mense vel anno, minimum tenendum est. — Cf. S. Alphons. n. 221. 3°. Qui vovet audire Missam per mensem vel annum, proba­ bilius non tenetur in festis audire duas Missas, nisi explicite hoc voverit; quia finis voti est, ut singulis diebus fructum sacrificii colligat. Item non tenetur jejunare die Dominica, qui per mensem, annum vel totam vitam jejunare vovit, nisi expresse ad id sese obligaverit; quia censetur vovere jejunium juxta morem Ecclesiæ. — Cf. S. Alphons. n. 224. 4°. Qui vovit jejunium in vigilia alicujus Sancti, si hæc in diem Dominicam incidat, die sabbati, juxta morem Ecclesiæ, votum adimplere potest. — Cf. S. Alphons. ibid. ARTICULUS III DE CESSATIONE VOTI Cessat votum lapsu temporis ad finiendam obligationem appositi, mutatione substantiali materiæ promissæ, deficiente con­ ditione a qua votum pendet aut eiusdem causa finali, irritatione, dispensatione, commutatione (Can. 1311). § I. — De irritatione votorum 233. Irritatio voti est ejus annullatio vel suspensio facta ab eo cujus potestati subest voluntas voventis aut materia voti. Dicitur autem directa, si cadat directe in personam seu in voluntatem voventis; indirecta, si cadat tantum in voti materiam. In priori SECUNDUM PRÆC. CAP. III.—DE VOTO. 235 casu votum omnino annullatur; in posteriori vero suspenditur tantum ejus obligatio. 234. Dico 1°. § 1. Qui potestatem dominativam in volunta­ tem voventis legitime exercet, potest eius vota valide et, ex iusta causa, etiam licite irrita reddere, ita ut nullo in casu obligatio postea reviviscat (Can. 1312). Ratio desumitur ex jure quod tunc su­ perior habet dirigendi voluntatem eorum, et consequenter impe­ diendi, quominus suscipiant novam obligationem. Hinc vota par­ ticularia Regularium et Monialium irritari possunt: 1°. a Summo Pontifice ceu supremo omnium Regularium Prælato; 2°. a supe­ rioribus, etiam feminis, Ordinis vel domus; 3°. ab Episcopo proprio, si Ordines ab ejus jurisdictione non sint exempti. — Cf. S. Al­ phons. n. 227. Dico 2°. § 2. Qui potestatem non quidem in voluntatem voventis, sed in voti materiam habet, potest voti obligationem tandiu suspendere, quandiu voti adimplementum sibi præiudicium afferat (Can. 1312); quia quisque jus habet, ne in rebus suo dominio subjectis lædatur. Hinc: 1°. Maritus irritare potest vota uxoris quæ juri conjugali, filiorum educationi vel domus gubernationi præjudicant. 2°. Uxor irritare potest vota mariti quæ matrimonii jura lædunt, ut votum castitatis, longæ peregrinationis, induendi habitum eremitæ, etc. 3°. Herus potest irritare seu suspendere vota famulorum quæ obsequium debitum impediunt vel minuunt, ut votum quotidie Missam audiendi. — Cf. S. Alphons. nn. 241 et seq. Vota ante professionem religiosam emissa suspenduntur, donec vovens in religione permanserit (Can. 1315). QUÆSITA 235. Quær. 1°. An pater possit directe irritare omnia filio­ rum vota? Resp. Afiirm., si filii sint impuberes, ut constat ex jure canonico, C. Puella, causa 20, q. 2, c. 2, determinante jus natu­ rale. Imo non solum a patre vota impuberum directe irri­ tari possunt, sed etiam patris defectu, ab avo paterno, a tutore, et his deficientibus, a matre; imo etiam, saltem probabiliter a matre cum pater vel tutor est præsens nec tamen contradicit. — Si autem filii sint puberes, affirmative etiam erit responden­ dum, si agatur de votis emissis ante pubertatem, et ipsi re­ maneant adhuc sub paterna potestate. — Cf. S. Alphons. nn. 229, 230 et 238. 236 TRACTATUS VI.—DE PRÆCEPTIS DECALOGI. Quær. 2°. An maritus possit irritare omnia vota uxoris? Resp. Controvertitur; nam alii negant, et dicunt maritum posse tantum irritare indirecte ea vota quæ juribus suis obstant; alii vero cum S. Alphonso, marito jus tribuunt irritandi etiam directe vota, stante matrimonio, emissa, quia ut ait Apostolus Ephes, v, 22 et 23: “mulieres viris suis subditæ sint . . . quoniam vir caput est mulieris.” — Exinde sequitur conjuges qui mutuo consensu continentiae votum emiserint, posse iterum uti matrimonio, si maritus primum directe irritet votum uxoris, et hæc postea, recuperato jure petendi debitum, indirecte irritet votum mariti. — Cf. S. Alphons. n. 234. — Baller, not. (b) p. 326. Quær. 3°. An possit jieri irritatio sine causa? Resp. Affirm., quoad validitatem, quia dominus valide disponit de re sua etiam sine causa. Imo etiam quoadjiceitatem, per se loquendo, seu ratione ipsius irritationis; vota enim subditorum emittuntur sub conditione consensus superioris, quem superior per se dare non tenetur. At vero per accidens, seu ratione circumstantiarum, raro aberit aliqua culpa, vel quia actus est imprudens vel quia irrationabiliter impeditur profectus spiritualis subditi, etc. Non tamen id ex se, secluso pravo affectu aut gravi subditi nocumento, peccatum veniale excedit. — Cf. S. Alphons. n. 228. — Baller, not. (a) p. 328. Quær. 4°. An superior irritare possit vota a se ratihabita? Resp. Affirm., quia nequit sibi adimere potestatem quam in subditos habet. Contra vero si superiorem, qui semel votum subditi irritabit, postea pœnitet, non ideo votum revalidatur. Ratio est, quia per irritationem directam votum extinguitur; ut autem extinctum reviviscat nihil confert poenitentia superioris qui irritavit, sed requiritur voluntas subditi qui se iterum voto obligat. — Cf. S. Alphons. n. 239. — Baller, not. (b) p. 326, et not. (a) p. 327. §11. — De dispensatione votorum Dispensatio voti est absoluta ejus condonatio, nomine Dei a superiore legitimo facta. 236. Dico 1°. Vota non reservata possunt iusta de causa dispensare, dummodo dispensatio ne lædat ius aliis quæsitum ; 1°. Loci Ordinarius quod attinet ad omnes suos subditos atque etiam peregrinos ; SECUNDUM PRÆC. CAP. Ill—DE VOTO. 237 2°. Superior religionis clericalis exemptæ quod attinet ad personas quæ can. 514, § 1, enumerantur; 3°. Ii quibus ab Apostolica Sede delegata fuerit dispensandi potestas (Can. 1313). — Cf. S. Alphons. n. 256. Canon 514enumerat professos, novitios aliosve in religiosa domo diu noctuque degentes causa famulatus aut educationis aut hospitii aut infirmæ valetu­ dinis. Dico 2°. Ad validitatem dispensationis semper justa causa requiritur, quia curn vota soli Deo fiant, homo nequit ab iis dis­ pensare, nisi tanquam delegatus; sed delegatus nequit dispensare valide sine justa causa, ut in tractatu de Legibus n. 101 dictum est. — Ita communiter cum S. Alphonso n. 250. QUÆSITA 237. Quær. 1°. Quœnam sint justœ causœ dispensandi in votis? Resp. Bonum Ecclesiæ, societatis, familiæ et ejus etiam qui voto obstrictus est, v. gr., si scrupulis vel gravibus tentationibus, voti causa, opprimatur; si difficultatem notabilem in voto adimplendo experiatur; si actus vovendi non fuit perfecte deliberatus, etc. — Cf. S. Alphons. n. 252. Quær. 2°. An in votis, ad utilitatem alicujus tertii factis, possit superior dispensare sine ejus consensu in cujus favorein facta sunt? Resp. Affirm., si votum non fuerit acceptatum, ut per se patet; imo etiamsi fuerit acceptatum, dummodo tamen votum sit principaliter in honorem Dei, et promissio non sit onerosa, id est nullum onus imponat quod jam fuerit acceptatum. Ratio est, quia tunc Deus est principalis causa promissionis, et ille tertius in cujus favorem factum fuit votum, si quid juris acquisivit, non acquisivit nisi dependenter a beneplacito Dei. — Cf. S. Alphons. n. 254. — Baller, not. (a) p. 329. Quær. 3°. Quœnam sint vota Papœ reservata? Resp. Præter vota emissa in communitate religiosa, vota privata Sedi Apostolicæ reservata sunt tantummodo votum perfects ac perpetuæ castitatis et votum ingrediendi in re­ ligionem votorum sollemnium, quæ emissa fuerint absolute et post completum decimum octavum ætatis annum (Can. 1309). — Hæc autem non sunt reservata, nisi sint absoluta, determinata, perfecta ratione materiæ et libertatis. Reservatio igitur non obtinet, 1°. si votum ex metu, etiam levi tan- f 1 238 TRACTATUS VL—DE PRÆCEPTIS DECALOGI. turn, injuste incusso emittatur; 2°. si quis se obliget ad vo­ tum reservatum emittendum post decennium; 3°. si votum sit conditionatum, etiam juxta communiorem sententiam adimpleta conditione, quia votum ex solo et perfecto ad rem promissam affectu emitti debet; 4°. si votum sit poenale, ut, voveo Religio­ nem ingredi, si semel me inebriavero; ob eamdem rationem ac in voto conditionato; 5°. si directe non tendat in virtutem ad quam pertinet materia voti; 6°. si votum sit disjunctivum, ut, voveo aut Religionem ingredi aut per mensem jejunare; 7°. si emittatur cum animo inducendi levem tantum obligationem. Præterea circumstantiæ voto adjectæ non sunt reservatæ, ut, voveo Religionem ingredi hoc anno. — Cf. S. Alphons. n. 258. — Lacroix nn. 544 et seq. Reservata non sunt votum virginitatis seu meræ carnis integritatis et votum non nubendi. Λ quo autem et qua ratione dispensari possint vota, quæ in aliquibus diœcesanis institutis emitti solent, videas apud Cone. Plen. Balt. Ill, η. 93. § ΙΠ. De commutatione votorum Commutatio voti est substitutio alicujus operis loco promissi. Fieri potest triplici modo, scilicet in bonum melius, in æquale, in minus. 238. Dico 1°. Quicumque habet potestatem etiam simpliciter delegatam dispensandi a votis, habet eo ipso facultatem ea com­ mutandi; qui enim potest plus, potest etiam minus in eodem genere. — Cf. S. Alphons. n. 246. Dico 2°. Sacerdos delegatus ad vota mere commutanda, ea in opus notabiliter minus commutare nequit, quia secus magna ex parte dispensaret, et sic acceptam facultatem excederet. — Dicitur notabiliter, quia facultas vota commutandi non adeo stricte est interpretanda, ut ad opus omnino æquale coarctetur, sed latiori sensu accipienda est, adeo, ut ad opus aliquantulum minus sese porrigat; secus enim innumeris difficultatibus et scrupulis obnoxia foret cum difficillimum sit aequalitatem invenire in rebus omnino disparatis. Insuper commutatio debet in allevationem ejus fieri, qui sese voto obstrinxit. — Cf. S. Alphons. n. 247. Dico 3°. Qui votum emisit, illud in bonum minus propria auctoritate commutare nequit; debet enim Deo dare quidquid promisit. Potest tamen, etiam sine causa speciali, votum suum commutare in opus evidenter melius; quia dum quis peragit opus re promissa perfectius, eo ipso id servat quod promiserat, cum SECUNDUM PRÆC. CAP. III.—DE VOTO. 239 perfectum in perfectiori includatur. Constat insuper ex jure can. cap. 3, de Jurejurando. — Opus autem melius in hac re censetur illud quo ad majorem utilitatem spiritualem voventis, ac majus Dei obsequium conducit. Excipe tamen vota Papæ reservata, nisi mutatio fiat in statum religiosum. — Cf. S. Alphons. n. 243. Ita canon 1314: Opus voto non reservato promissum potest in melius vel in æquale bonum ab ipso vovente commutari; in minus vero bonum ab illo cui potestas est dispensandi ad nonnam can. 1313. QUÆSITA 239. Quær. 1°. An requiratur causa aliqua ad votum in opus aquale, vel paulo minus, commutandum? Resp. Affirm., quoad liceitatem, quia secus delegatus prodige commutaret, et potestate commutandi abuteretur. Quoad vali­ ditatem autem sententia negans a S. Alphonso dicitur proba­ bilis. — Cf. S. Alphons. n. 245. ♦ Quær. 2°. An facta coinmutatione, liceat redire ad primum opus? Resp. Affirm., si commutatio facta fuerit in minus vel æquale, quia primum opus est æque gratum Deo; imo etiamsi facta fuerit in melius, quia commutatio fit in favorem voventis. — Cf. S. Alphons. n. 248. Quær. 3°. impossibile? An debeas redire ad primum opus, si secundum fiat Resp. Neg., si mutatio facta sit alterius auctoritate, etiamsi tua culpa impossibile fieret, quia prior obligatio per commuta­ tionem ipsam dissoluta est. Secus vero si pro tuo arbitrio commutationem feceris, quia tunc non dissolvitur prior obligatio, sed tantum suppleri supponitur per æqualem aut meliorem. — Cf. S. Alphons. n. 249. Quær. 4°. An, commutato voto reservato, etiam materia subro­ gata reservata maneat? Resp. Neg., probabilius, quia materia illa quæ substituitur non est per se reservata quamvis idem vinculum voti habet. — S. Alphons. n. 260, et alii communiter. 240 TRACTATUS VI.—DE PRÆCEPTIS DECALOGI. DE TERTIO DECALOGI PRÆCEPTO Memento ut diem sabbati sanctifices. — Exocl. xx, 8 Tertium Decalogi praeceptum naturale est, quatenus praecipit ut aliquod tempus publico divino cultui dedicetur; quatenus vero determinate designat diem sabbati, divinum est et inter caerimo­ nialia recensendum sed in lege nova abrogatum; siquidem pro die sabbati Ecclesia diem Dominicum in memoriam resurrectionis Domini nostri Jesu Christi substituit. — Praeter autem diem Do­ minicum Ecclesia instituit alios dies festos ad recolenda Redemptionis nostrae beneficia, vel Sanctorum merita et exempla, mandatque ut illi, non secus ac dies Dominici, sanctificentur. Hoc praeceptum, quatenus affirmativum est, quædam opera præcipit, et quatenus negativum, quædam alia prohibet. Tempora sacra sunt dies festi; iisque accensentur dies abstinentiæ et ieiunii (Can. 1243). Festis de præcepto diebus Missa audienda est; et abstinen­ dum ab operibus servilibus, actibus forensibus, itemque, nisi aliud ferant legitimæ consuetudines aut peculiaria indulta, publico mercatu, nundinis, aliisque publicis emptionibus et venditionibus (Can. 1248). § 1. Non solum Ordinarii locorum, sed etiam parochi, in casi­ bus singularibus iustaque de causa, possunt subiectos sibi singulos fideles singulasve familias, etiam extra territorium, atque in suo territorio etiam peregrinos, a lege communi de observantia festo­ rum itemque de observantia abstinentiæ et ieiunii vel etiam utriusque dispensare. § 2. Ordinarii, ex causa peculiari magni populi concursus aut publicæ valetudinis, possunt totam quoque dioecesim seu locum a ieiunio et ab abstinentia vel etiam ab utraque simul lege dis­ pensare.1 § 3. In religione clericali exempta eandem dispensandi po­ testatem habent Superiores ad modum parochi, quod attinet ad personas, de quibus in can. 514, § 1 (Can. 1245). Hæ personæ sunt professi, no vitii, alii ve in religiosa domo diu noctuque degentes causa famulatus aut educationis aut hospitii aut infirmae valetudinis. — Cf. Can. 514, § 1. Supputatio diei festi, itemque diei abstinentiæ et ieiunii, faci­ enda est a media nocte usque ad mediam noctem, salvo præscripto Can. 923 (Can. 1246). » Cf. Addenda, p. 1092, n. 19. TERTIUM PRÆC. CAP. I.—DE IIS QUÆ DIEB. FEST. PRÆC. 241 CAPUT I DE IIS QUÆ DIEBUS FESTIS PRÆCIPIUNTUR ARTICULUS I DE OBLIGATIONE AUDIENDI MISSAM 240. Dico 1°. Omnes fideles usum rationis habentes tenentur sub gravi, singulis Dominicis et festis diebus interesse Missæ, ut constat ex canone 1248. — Dixi sub gravi; agitur enim de re gravi, tum in se, tum juxta existimationem communem fidelium et unanimem consensum theologorum. Dico 2°. Præter istud, nihil aliud, vi præcepti positivi, præstare tenentur fideles. Quamvis enim ideo prohibita sint opera servilia, ut fideles facilius rebus divinis vacare possint, hæ tamen nulla lege praescribuntur; alioquin autem finis præcepti non cadit sub præcepto. — Dixi vi præcepti positivi, nam ex lege ipsa natu­ rali tenerentur assistere concionibus seu catechesi diebus festis, si concio sit necessaria ad intractionem Christianam vel morum compositionem. — Cf. Suarez, de Relig. tract. 1, lib. 2, cap. 16, η. 4. — Elbel, nn. 385 et seq. Ad Missam autem rite audiendam tria requiruntur: 1°. prae­ sentia corporis; 2°. attentio mentis; 3°. locus debitus. De singulis speciatim dicetur. § I. — De praesentia corporis 241. Dico. Ad Missam rite audiendam requiritur præsentia corporis moralis et continua; moralis, quatenus ita præsens quis esse debet, ubi fit Sacrum, ut possit dici unus e numero assisten­ tium et offerentium Sacrificium; continua autem, quatenus quis perseverat ab initio ad finem Missæ, ita ut graviter peccet, si omittit notabilem ejus partem, et venialiter, si partem exiguam omittit. QUÆSITA 242. Quær. 1°. An requiratur ad hujusmodi praesentiam mora­ lem ut quis sacerdotem videat aut ejus verba audiat? Resp. Neg., prorsus; nam vere dicitur unus de assistentibus qui Missæ partes distinguit sonitu campanula, cantu chori, etc., licet sit post columnam, aut parietem, aut etiam extra ipsam ecclesiam stet in qua turba fidelium nequit contineri, 242 TRACTATUS VL—DE PRÆCEPTIS DECALOGI. dummodo tamen non sit valde procul a janua. Quanta autem esse possit hæc distantia, quamvis Lugoni spatium triginta passuum non videatur nimia, ex locorum adjunctis debet de­ terminari.— Cf. S. Alphons. n. 312. — Lugo, de Euchar. disp. 22, n. 21. — Baller, not. (a) p. 334. Quær. 2°. Quœnam omissio reputanda sit gravis aut levis in Missa? Resp. Non facile determinari potest; quamvis enim, juxta omnes, tertia pars Missæ sit notabilis, non tamen constat quænam sit tertia pars, cum pars notabilis non tantum a diuturni­ tate, sed a dignitate etiam dijudicari debeat. Attamen juxta communem sententiam hæc statui posse videntur : 1°. Leve certo est omittere omnia usque ad Epistolam ex­ clusive, et probabilius etiam inclusive, imo probabiliter etiam usque ad Evangelium inclusive, licet S. Alphonsus oppositam sententiam probabiliorem reputet. Et hoc dicendum est etiamsi omittatur Credo, quia Credo non est pars regularis. Hinc excusari potest a mortali qui præsens fit Missæ dum sacerdos salutat populum antequam legat versiculum illum qui antea vocabatur antiphona, et nunc dicitur offertorium. Ratio est, quia quæ præcedunt non pertinent ad sacrificium, sed sunt veluti præparatio ad illud. — Cf. S. Alphons. n. 310. 2°. Grave est, juxta omnes, omittere omnia ante Evangelium et simul omnia post communionem; non vero omittere illa tantum quæ communionem sequuntur, imo nec omittere omnia ante Epistolam et omnia post communionem. — Cf. S. Alphons. n. 310. — Lacroix, n. G66. 3°. Gravis habenda est omissio canonis a consecratione usque ad Pater exclusive, quia est pars notabilis diuturnitate et dig­ nitate. Levis autem reputatur omissio offertorii, sumendo hanc vocem simul pro duplici sua acceptione nempe pro recitatione versiculi qui in Missali ponitur post Evangelium, et pro oblatione panis et vini. Evangelium autem S. Joannis in fine probabiliter non est pars Missæ, quia ante illud jam dimittitur populus per benedictionem. 4°. Grave est omittere consecrationem et communionem; imo et solam consecrationem, quia est pars dignissima, in qua, saltem præcipue, consistit sacrificii ratio. Quin imo probabilius grave est uni tantum consecrationi non adesse; quia essentia sacrificii probabilius in utraque consecratione consistit. — Utrum vero solam communionem præterire sit grave, controvertitur; affirmativa sententia est S. Alphonso probabilior, quia TERTIUM PRÆC. CAP. I.—DE IIS QUÆ DIEB. FEST. PRÆC. 243 existimat essentiam sacrificii etiam in communione consistere. Communior tamen et verior sententia eam in sola consecra­ tione reponit. — Cf. S. Alphons. Hom. Ap. n. 33. Quær. 3°. An præcepto satisfaciat qui audit duas dimidias Missas a diversis sacerdotibus vel simultanée, vel successive? Resp. Neg., si audiat simultanée. Ratio deducitur ex interpretatione communi legis, et confirmatur propositione 53 ab Innoc. XI damnata, quæ sic sonat: 11 Satisfacit præcepto Ecclesiæ de audiendo Sacro, qui duas ejus partes, imo quatuor simul a diversis celebrantibus audit.” Si vero audiat succes­ sive, iterum negandum est, si consecratio et communio non sint in eadem parte; quia Ecclesia præcipit fidelibus, ut intersint integro et perfecto sacrificio. Illud autem non habetur, saltem quoad integritatem, nisi tum consecratio, tum communio in eadem Missa conveniant. Secus autem dicendum probabiliter, si consecratio et communio in eadem parte Missæ reperiantur; quia tunc ratio integra sacrificii in eadem parte habetur. — Cf. S. Alphons. n. 311; et Hom. Ap. n. 34. Quær. 4.°. advenit? An debeat reliqua audire, qui post consecrationem Resp. Neg., probabiliter, quia jam deest essentia sacrificii; cessat proinde obligatio illi assistendi, cum præceptum per hoc impleri non possit. Verum si quis veniret ante consecrationem tenetur ad reliquam partem Missæ propter rationem contrariam, et communem Doctorum auctoritatem. — Cf. S. Alphons. n. 310.—Baller, not. (b) p. 336.1 § II. —De attentione mentis Attentio ad Missam duplex distinguitur, interna scilicet et ex­ terna. Prima habetur cum quis animum applicat ad ea quæ a sacerdote peraguntur, et hæc iterum tripliciter distinguitur prout animus applicatur vel ad ipsa verba materialia et actiones sacer­ dotis vel ad sensum verborum et mysteriorum vel tandem ad Deum ipsum per pias preces et meditationes. — Attentio autem externa consistit in cavenda quavis actione externa quæ impediat mentis applicationem, v. gr., confabulari, pingere, etc. 243. Dico. Sufficit ad Missam rite audiendam quælibet at­ tentio interna ex tribus modo expositis, at sola externa conjuncta cum voluntate audiendi Missam requiritur ad impletionem præcepti. Ratio primi est, tum quia per quamlibet earum atten1 Cf. Addenda, p. 1092, n. 20. 244 TRACTATUS VL—DE PRÆCEPTIS DECALOGI. tionum mens dirigitur ad cultum divinum, tum quia theologi, omnes, eviam rigidiores, in hoc conveniunt. Ratio autem secundi est, quia per attentionem externam simul et voluntatem audiendi Missam sufficienter habetur praesentia humana, moralis et re­ ligiosa, et consequenter apta ad colendum Deum. — Atqui hoc omnino et hoc solum requiritur ad satisfaciendum præcepto. Ergo. — Cf. S. Alphons. n. 313. — Lugo, de Euchar. disp. 22, n. 23. 244. Quæres. An satisfaciat præcepto qui tempore Misses pec­ cata confitetur? Resp. Contro vertitur; sed certe inquietandi non sunt, non solum illi qui, rei alicujus gravis peccati, non possunt ad aliam horam remittere confessionem absque magno incommodo, saltem quia tunc excusantur ab auditione Missæ, sed neque pcenitentes pii qui paucis momentis confessionem absolvunt. Qui autem prolixiorem facerent confessionem, probabiliter, juxta plures, satisfaciunt, si tamen aliquo modo ad Missam attendant. — Cf. Baller, not. (a) p. 339. 245. Resolves. — 1°. Satisfaciunt præcepto Missæ, sacristæ, musici, organistæ, tympanistæ, etc.; quia eorum actus ad Dei cultum referuntur, nec necessariam impediunt attentionem ad ea quæ in altari peraguntur. — Cf. S. Alphons. n. 317. 2°. Satisfaciunt, qui eleemosynas colligunt, modo ad Missam saltem confuse attendant. Si autem prævideant, se hanc atten­ tionem præstare non posse, aliam Missam audiant, si commode possunt. 3°. Satisfaciunt, qui conscientiam tempore Missæ discutiunt, ut confiteantur, vel sacramentalem poenitentiam persolvunt, aut etiam orationem, quovis titulo debitam, faciunt; quia ita mens ad Deum dirigitur, et aliunde duplici præcepto simul satisfieri potest, si res præceptæ possint eodem tempore præstari. Item qui legunt librum aliquem spiritualem, non tamen historias sacras animo discendi stilum.— Cf. S. Alphons. n. 314. 4°. Satisfaciunt etiam, qui involuntarie distrahuntur, toto licet sacrificii tempore, nisi alienis cogitationibus ita abripiantur, ut nullatenus attendant; tunc enim non magis satisfaciunt, quam involuntarie dormientes per notabilem Missæ partem, licet a pec­ cato excusentur. Dormitans autem interdum inter Sacrum satis­ facit, aut saltem non graviter delinquit, modo aliqua ratione advertat ad id quod fit. — Cf. S. Alphons. n. 316. 5°. Minime autem satisfaciunt, qui de re seria confabulantur per notabilem Missæ partem, vel imagines attente considerant, TERTIUM PRÆC. CAP. L—DE IIS QUÆ DIEB. FEST.. PRÆC. 245 apparatus templi oculis lustrant, inscriptiones aut alia profana legunt, pingunt aut alia similia peragunt, nisi hæc fiant interrupte aut ita ut attentionem non omnino impediant. — Cf. S. Alphons. n. 317. § m. — De loco debito 246. Legi de audiendo Sacro satisfacit qui Missæ adest quo­ cunque catholico ritu celebretur, sub dio aut in quacunque ecclesia vel oratorio publico aut semi-publico et in privatis coemeteriorum ædiculis de quibus in can. 1190, non vero in aliis oratoriis pri­ vatis, nisi hoc privilegium a Sede Apostolica concessum fuerit (Can. 1249). Ædiculæ in coemeterio a familiis seu personis privatis ad suam sepulturam erectæ, sunt oratoria privata (Can. 1190). Quoad Oratoria 247. Dico 1°. § 1. Oratorium est locus divino cultui desti­ natus, non tamen eo potissimum fine ut universo fidelium populo usui sit ad religionem publice colendam. § 2. Est vero oratorium : 1°. Publicum, si praecipue erectum sit in commodum alicuius collegii aut etiam privatorum, ita tamen ut omnibus fidelibus, tempore saltem divinorum officiorum, ius sit, legitime compro­ batum, illud adeundi; 2°. Semi-publicum, si in commodum alicuius communitatis vel coetus fidelium eo convenientium erectum sit, neque liberum cuique sit illud adire ; 3°. Privatum seu domesticum, si in privatis ædibus in com­ modum alicujus tantum familiae vel personae privatae erectum sit (Can. 1188). § 1. Oratoria publica eodem iure quo ecclesiæ reguntur. § 2. Quare in oratorio publico, dummodo auctoritate Ordi­ narii ad publicum Dei cultum perpetuo per benedictionem vel consecrationem, ad normam can. 1155, 1156, dedicatum fuerit, omnes sacrae functiones celebrari possunt, salvo contrario rubri­ carum praescripto (Can. 1191). § 1. Oratoria semi-publica erigi nequeunt sine Ordinarii li­ centia. § 2. Ordinarius hanc licentiam ne concedat, nisi prius per se vel per alium ecclesiasticum virum oratorium visitaverit et de­ center instructum repererit. 246 TRACTATUS VI.—DE PRÆCEPTIS DECALOGI. § 3. Data autem licentia, oratorium ad usus profanos converti nequit sine eiusdem Ordinarii auctoritate. § 4. In collegiis aut convictibus iuventuti instituendas, in gymnasis, lyceis, arcibus, præsidiis militum, carceribus, xenodochiis, etc., praeter oratorium principale, alia minora ne erigantur, nisi, Ordinarii iudicio, necessitas aut magna utilitas id exigat (Can. 1192). In oratoriis semi-publicis, legitime erectis, omnia divina officia functionesve ecclesiasticae celebrari possunt, nisi obstent rubricæ aut Ordinarius aliqua exceperit (Can. 1193). In privatis coemeteriorum aediculis, de quibus in can. 1190, Ordinarius loci permittere habitualiter potest etiam plurium Mis­ sarum celebrationem; in aliis oratoriis domesticis, nonnisi unius Missae, per modum actus, in casu aliquo extraordinario, iusta et rationabili de causa; Ordinarius autem has permissiones ne elar­ giatur, nisi ad normam can. 1192, § 2 (Can. 1194). Capella locum fixuin habens in navi uti publica pro naviganti­ bus habenda est; in eaque capella, etiam dum naves in portu inveniuntur, omnes sacrosancto Missæ sacrificio adstantes præceptum adimplent. S. R. C., 4 Mart. 1901 ad V; 10 Maii 1901. § 1. In oratoriis domesticis ex induito Apostolicæ Sedis, nisi aliud in eodem induito expresse caveatur, celebrari potest, post­ quam Ordinarius oratorium visitaverit et probaverit ad normam can. 1192, § 2, unica Missa, eaque lecta, singulis diebus, exceptis festis sollemnioribus; sed aliæ functiones ecclesiastics ibidem ne fiant. § 2. Ordinarius vero, dummodo iustæ adsint et rationabiles causæ, diversæ ab eis ob quas indultum concessum fuit, etiam sollemnioribus festis permittere potest per modum actus Missæ celebrationem (Can. 1195). § 1. Oratoria domestica nec consecrari nec benedici possunt more ecclesiarum. § 2. Licet oratoria domestica et semi-publica communi loco­ rum domorumve benedictione aut nulla benedictione donentur, debent tamen esse divino tantum cultui reservata et ab omnibus domesticis usibus libera (Can. 1196). Dico 2°. Certum est, satisfacere præcepto audiendi Missam in Oratorio privato, omnes qui in Induito comprehenduntur, nempe dominum oratorii cum suis et familiaribus qui, ejus servitio addicti, famulatus causa sunt ei, tempore Missæ, actu necessarii. Excipiuntur dies festorum præcipuorum, nempe Paschatis, Pente- TERTIUM PRÆC. CAP. I.—DE IIS QUÆ DIEB. FEST. PRÆC. 247 costes, Natalis Domini, Epiphaniæ, Ascensionis, Assumptionis, S. Petri, et omnium Sanctorum; Feria V in Coena Domini, et his quidem diebus prorsus interdicitur in ejusmodi Oratoriis cele­ brare, nisi expresse obtineatur contrarium. — At extranei non satisfaciunt, ut constat ex verbis Indulti, quod ordinarie sic sonat: “ Volumus, ut qui de familia non sunt, non censeantur liberi ab obligatione audiendi Missam in ecclesia.” — Cf. S. Alphons. nn. 319 et seq. 248. Quæres. An teneatur dominus uti privilegio, si eccle­ siam adire non possit? \ Resp. Negative, quia nemo cogitur uti privilegio in sui dumtaxat favorem concesso, nisi alio ex capite exsurgat obli­ gatio (Can. 69).· Præterea quod ob gratiam alicuius conceditur, non est in eius dispendium retorquendum. — Cf. Ball. Palm, n. 800. — Genicot, n. 344. ARTICULUS II DE CAUSIS A MISSA EXCUSANTIBUS 249. Dico. Excusat a Missa audienda quœvis causa medio­ criter gravis, seu quæ involvit notabile et saltem mediocre quoddam incommodum vel damnum in bonis animæ vel corporis proprii aut proximi. Constat ex communi theologorum doctrina, et fidelium consuetudine, quæ est optima legum interpres. — Cf. S. Alphons. n. 324. 250. Resolves. — 1°. Excusantur ægroti, infirmi, convalescentes quibus nocet foras prodire, etiamsi nocumentum hoc probabile tantum appareret. Item qui infirmos custodire debent. — Cf. S. Alphons. n. 325. 2°. Excusantur qui custodiunt domum, aut qui cibos parare debent, aut similia necessaria peragere. — Cf. S. Alphons. n. 326. 3°. Excusantur matres et nutrices quæ neminem habent cui relinquant parvulos, nec eos ad ecclesiam ducere possunt. — Cf. S. Alphons. ibid. 4°. Excusantur sæpe qui ab ecclesia longe distant, ita ut ad eam accedere sine magna difficultate, præsertim hiemali tempore, non possint. 5°. Excusantur famuli, si ministerium suum omittere non pos­ sint sine gravi detrimento domini, aut si ab eo prohibeantur, nec alium dominum facile invenire queant. Sedulo tamen curare 248 TRACTATUS VI.—DE PRÆCEPTIS DECALOGI. debent ut impedimenta removeant, si possint. — Cf. S. Alphons. n. 327. — Reuter, n. 288. 6°. Excusantur qui, si Missam audirent, amitterent occasio­ nem notabilis lucri. — Cf. S. Alphons. n. 332. — Elbel, n. 368. 7°. Excusantur qui notabilem verecundiam paterentur, si ad ecclesiam pergerent; nam verecundia, pro feminis præsertim, majus incommodum reputatur quam frigus aut longum iter pe­ destre. Quare excusari possunt feminæ ex delicto gravidæ, vel quæ non habent vestes decentes et proprio statui convenientes, aut cum earum proclamationes matrimoniales fieri debent. — Cf. S. Alphons. n. 330. — Kenrick, tract. 4, part 2, nn. 20 et 21. 251. Quæres. Quœnam distantia excuset a Missa? Resp. Non potest absolute assignari, sed ex adjunctis personarum, locorum et temporum determinanda est. — J uxta multos regulariter excusat distantia trium milliarium, seu iter pedestre unius horœ, atque etiam quid minus si plueret aut ningeret. Hæc autem distantia apud nos sæpe parva videri posset præsertim in civitatibus, ubi currus ad manum sunt, et etiam ruri, ubi viri sæpe et facillime utuntur equis. Cf. S. Alphons..n. 329; et Hom. Ap. n. 41. Kenrick, tract. 4, part. 2. η. 19. CAPUT II DE IIS QUÆ DIEBUS FESTIS PROHIBENTUR 252. Triplicis generis opera distinguenda sunt; 1°. opera lervilia seu corporis, quæ nempe per corpus exercentur, et or­ dinantur immediate ad corporis utilitatem, atque a servis seu mercenariis fieri solent; 2°. opera liberalia seu animi, quæ potius animi viribus peraguntur, et ad animum excolendum pertinent, atque a personis liberis ordinarie exercentur; 3°. opera communia seu naturalia, quæ ab omnibus indiscriminatim fiunt. Distingu­ untur etiam opera forensia, quæ ad forum judiciale aut merca­ tum spectant. Adverte tamen optimam rationem distinguendi inter diversa hæc opera desumendam esse ex consuetudine et communi hominum æstimatione. — Cf. S. Alphons. n. 272. — Kenrick, tract. 3, n. 78. — Baller, not. (a) p. 347. 253. Dico 1°. Festis de praecepto diebus Missa audienda est; et abstinendum ab operibus servilibus, actibus forensibus, item- TERTIUM PRÆC. CAP. IL—DE IIS QUÆ D1EB. FEST. PROIIIB. 249 que, nisi aliud ferant legitimæ consuetudines aut peculiaria indulta, publico mercatu, nundinis^ aliisque publicis emptionibus et vendi­ tionibus (Can. 1248). Ex hoc igitur canone prohibentur a media nocte usque ad mediam noctem festi, et quidem sub gravi, omnibus fidelibus: 1°. opera servilia proprie dicta; 2°. Opera forensia, nempe actus forenses, qui cum apparatu judiciali habentur, ut partes interrogare, testes et advocatos audire, sententiam ferre, etc.; si causa criminalis jam incepta inter­ rumpi sine gravi incommodo vel damno nequiret, lex non urgeret; 3°. Publicus mercatus, nundinae aliæque publicae emptiones et venditiones, nisi consuetudo vel indulta aliud permittant. Dico 2°. Licita sunt opera liberalia, opera communia et opera aliqua quæ videntur servilia, sed requiruntur ad quotidianum usuin, victum, necessitatem et dispositionem corporis, vestium vel domus, ut coquere cibos, sternere lectos, verrere domum, et alia quæ commode differri vel anticipari aut non possunt aut non solent. Ita ex praxi communi et sensu fidelium. Inter liberalia connumerandus est usus machinæ ad typis scribendum aptatae. QUÆSITA 254. Quær. 1°. An licet sculpere vel pingere die festo? Resp. Affirm., ad utrumque, saltem probabiliter, quia artes istæ habentur et sunt liberales, vel aliquid medium inter liberales et serviles. Praeterea sunt quid scriptioni simillimum quæ certe licita est. Excipe tamen illud genus sculpturae vel picturæ quod magnum corporis exercitium requirit, et ita forte intelligendus est S. Alphonsus qui sculpturam illicitam esse dicit. — Cf. S. Alphons. nn. 280 et seq.; et Horn. Ap. n. 10. Quær. 2°. An liceat die festo popinarum seu cauponarum commercium habere? Resp. Hac de re ita loquuntur Patres Cone. Plen. Balt. Ill, η. 113. — “ Quoniam non id solum quod certo malum est, sed et quod speciem habet mali, ac magis adhuc, quod ad malum ducere solet, a Christiano homine sedulo vitari decet, generose renuntient Catholici nostri recreationibus omnibus et avoca­ mentis, quæ sanctitati diei Domini minus congruunt vel etiam sponte sua ducunt ad transgressionem legum sive divinarum sive humanarum. Inter hujusmodi summum certe locum occu­ pat popinarum seu cauponarum hac die commercium, a quo 250 TRACTATUS VL—DE PRÆCEPT1S DEC.LLOGL in religionem ac societatem tot ac tanta scaturiunt damna. Naviter ergo laborent pastores utanturque monitionibus, ob­ secrationibus, minis imo et poenis, ubi necesse fuerit, ad malum hoc evellendum; atque sic pro parte sua juvent, ut deleatur unica fere macula, quæ inter nos magis magisque diei Dominicæ splendorem obscurat.” Quær. 3°. An liceat molere die festo? Resp. Affirm., probabilius, si mola volvatur aqua vel vento, quia tunc nullus vel fere nullus hominum labor requiritur. Secus autem si major exigatur hominis cooperatio. — Cf. S. Alphons. n. 277. — Lacroix, n. 578. Quær. 4°. An peccet graviter, qui die festo mandat sex famulis, ut laborent per unam horam? Resp. Neg., probabilius per se, sive famuli laborent simul sive successive, quia opera famulorum non uniuntur in unum, et singuli tantum venialiter peccant; ergo venialiter tantum peccat dominus eos ad opus inducens sub veniali culpa vetitum. A fortiori non peccant, saltem contra hoc præceptum, illi qui hominibus non baptizatis, v. gr., Sinensibus apud nos degenti­ bus injungunt ut opera servilia exerceant diebus Dominicis. — Cf. S. Alphons. n. 306. — Kenrick, tract. 3, nn. 75 et 76. Qüær. 5°. Quœnam materia sit gravis in opere diebus festis peracto? Resp. Plures ita distinguunt: si labor sit valde servilis, duæ circiter horæ, si parum, tres saltem horæ requiruntur, ut materia gravis censeatur. At S. Alphonsus, pluribus sententiis allatis, magis accedit sententiæ P. Lacroix genei aliter concludentis, quod communior et probabilior nunc est sententia non esse mortale, nisi laboretur saltem multum ultra duas horas puta duas cum dimidio. — Cf. S. Alphons. n. 305; et Hom. Ap. n. 25. 255. Ex hisce solutionibus, quæ ad exemplum clatæ sunt, jam patet quid sit tenendum de multis similibus casibus. Nunc vero præstat aliquid practice innuere de tribus præcipuis causis quarum vi cessat obligatio abstinendi ab operibus servilibus. Igitur: I. Ratione caritatis licet die festo 1°. facere quod est necessarium ad infirmos sublevandos; 2°. fodere sepulturam ad mortuum sepeliendum; 3°. laborare pro aliquo paupere determinato, cui ratione gravis neces­ sitatis laborare liceret; non tamen pro pauperibus in genere, nisi peculiari etiam necessitas urgeat.—Cf. S. Alphons. n. 294; et Hom. Ap. n. 17. QUARTUM PRÆC. CAP. I.—DE OBLIGATIONIBUS FILIORUiM. 251 II. Ratione pietatis licet 1°. facere omnia opera proxime ad cultum Dei inservientia, ut ornare templum, altare, etc.; 2°, verrere ecclesiam aliaque præparare, quæ ad ejus munditiem pertinent. Non autem licet ecclesiam ædificare, reparare, lapides ad hoc secare, ornamenta facere etc.; quia hæc remotius ad servitium divinum inserviunt.—Cf. S. Alphons. nn. 292 et 293; et Hom. Ap. n. 17. III. Ratione necessitatis, sive propriæ sive alienæ, tum animæ tum corporis excusantur: 1°. pauperes qui aliter se suosque alere non possunt modo privatim et secluso scandalo laborent; 2°. omnes quorum opera incepta interrumpi nequeunt sine magno damno, ut fundentes ferrum, etc.; 3°. pistores qui panem recentem habere debent, ut ementibus satis­ faciant; 4°. sartores qui conficiunt vestes funebres aut nuptiales, quas neque per se neque per alios ante festum perficere valent; 5°. agricolæ qui ob prætcritam aut imminentem pluviam, feenum vel segetes vertunt ligant, vehunt; G°. famuli ad laborandum coacti, si alium dominum facile et cito invenire sine magno incommodo non possint; 7°. fabri ferrarii qui equos in via vel a rusticanis adductos calceant, aut vomeres agricolis die sequenti necessarios reducunt; necnon ii qui currus casu fractos, pontes aut vias publicas reficiunt, si opus sine jactura boni publici differri nequeat; 8°. ii qui laborant ad utilitatem publicam urgente aliqua necessitate, v. gr., si agatur de celebranda victoria aut alterius publicæ exultationis gratia; 9°. illi qui diurno labore se sustentant si deberent notabile et extraordinarium lucrum amittere; 10°. illi omnes qui tabacum plantant, si post imbres pridie lapsos timendum sit ne alia desit opportunitas; 11°. qui vasa arboribus ex quibus sacchari liquor fluit, supponunt, eumque in vas aliud deinceps transferunt, quando contingit paucis præterea diebus liquorem manare.—Cf. S. Alphons. nn. 296 et seq.—Kenrick, nn. 90, 91 et 93. DE QUARTO DECALOGI PRÆCEPTO Honora patrem tuum et matrem tuam. — Exod. xx, 12 Hoc præceptum primario et directe certas imponit filiis obli­ gationes erga parentes: secundario autem et indirecte respicit parentes. Respicit etiam, quamvis implicite, mutuas aliorum superiorum et inferiorum obligationes. CAPUT I DE OBLIGATIONIBUS FILIORUM ERGA PARENTES 256. Quoniam triplicem respectum habent parentes ad filios, nempe ratione causœ, ratione prœeminentiœ, et ratione regiminis, tria sunt officia, quæ filii præstare debent parentibus titulo pietatis, 252 TRACTATUS VL—DE PRÆCEPTIS DECALOGI. scilicet amorem, reverentiam et obedientiam. Quare amare eos debent ut suæ existentiæ auctores, revereri ut superiores, eisque tanquam rectoribus a Deo delegatis obedire. — Igitur: 257. Dico 1°. Filii parentes amare debent amore tum interno, ipsos pio et benevolo cordis affectu prosequentes; tum externo, omne malum et injuriam ab ipsis propulsantes, necnon externæ benevolentiæ signa iis exhibentes, iisque in necessitate constitutis pro facultate subvenientes. Constat ex ipso jure naturæ; nam quantumvis graves sint defectus quos genitores nostri habeant, et quæcumque sit ratio qua erga nos se gesserint, semper tamen eis debemus vitam et conservationem, quod omnium sane bene­ ficiorum maximum est. Hinc Eccli. vii, 29 et 30: “ Honora patrem tuum, et gemitus matris tuæ ne obliviscaris: memento quoniam nisi per illos natus non fuisses: et retribue illis, quomodo et illi tibi.” Dico 2°. Filii exhibere debent parentibus reverentiam, tum internam tum externam, debent scilicet eos agnoscere et tum verbis tum factis tractare ut superiores; etenim sunt tales designati ab ipsa natura. — Hinc Eccli. iii, 9: “ In opere et sermone et omni patientia honora patrem tuum.” — Et ibid., 8: “ Qui timet Dominum, honorat parentes, et quasi dominis serviet his qui se genuerunt.” — Deut. xxvii, 16: “Maledictus qui non honorat patrem suum et matrem; et dicet omnis populus: Arnen.” Dico 3°. Filii parentibus obedientiam præstare debent in omnibus licitis et honestis ad eorum educationem pertinentibus, dum sub eorum potestate versantur. Constat ex jure naturali et ex Scriptura, v. gr., Ephes, vi, 1: “ Filii, obedite parentibus ves­ tris in Domino; hoc enim justum est.” — Coloss. iii, 20: “Filii, obedite parentibus per omnia; hoc enim placitum est Domino.” — Dixi 1°. in omnibus licitis et honestis; quia in rebus evidenter pravis filii nec obedire debent, nec possunt. — Dixi 2°. ad eorum educationem pertinentibus ; nam in iis quæ pertinent ad electionem proprii status, filii sunt independentes, et graviter peccarent parentes si directe vel indirecte cos cogerent ad statum religiosum potius quam conjugalem eligendum aut vice versa. — Dixi 3°. dum sub eorum potestate versantur; nam si filii v. gr., uxorem ducant novamque familiam constituant vel statum religiosum amplecti velint, quamvis semper debeant parentibus amorem et reveren­ tiam, cessat proprie officium obedientiæ. Resolves. — 1°. Graviter peccant filii, si parentes percutiant aut percutere attentent etiam leviter, sed injuriose. Quod cri­ men vetustis etiam temporibus adeo visum est atrox, ut olim apud Hebræos morte plecterentur quicumque illud admisissent; QUARTUM PRÆC. CAP. IL—DE OBLIGATIONIBUS PARENTUM. 253 «■ΜΜΟΒααΗηΠΜΜηοαηΜΚΜΜΜΜΒΙΜΗΗΗΜΜΜΜΜΜΜΜΜΗΜΜΗΗΗΗΗΜΜΗΜΜΗΗΒΗΜΜΗΜΜ····. nam dicitur, Exod. xxi, 15: “ Qui percusserit patrem suum aut matrem, morte moriatur.” 2°. Graviter peccant, si parentibus maledicant, ut patet ex verbis Exod. xxi, 18: “ Qui maledixerit patri suo vel matri, morte moriatur”; vel si convicia in eos conjiciant, eosque injuriis aut verbis contumeliosis, quibus sciunt graviter eos offendendos esse, afficiant; si ipsis graviter illudant risu, subsannationibus, gesticu­ lationibus, improperiis, derisionibus, aspectu torvo, etc., modo tamen hæc ex despectu, non vero ex levitate aut simplici rustici­ tate fiant. 3°. Graviter peccant, si parentes pauperes, miseros, male vestitos despiciant, aut erubescant, aut_ agnoscere recusent, aut · ut incognitos et extraneos habeant. Excipe tamen, si, secluso contemptu ac superbia, justam ob causam fingant se illos non agnoscere, v. gr., ad vitandum aliquod incommodum quod incur­ reret filius, si parentes ejus noscerentur, etc. Notandum hic est non raro in praxi a peccato gravi excusari posse inobedientiam filiorum ob animi levitatem, inadvertentiam vel ob quamdam negligentiam humanam, et saepissime ob parvita­ tem materiæ. Imo sæpe ab omni culpa immunes censeri debent ob defectum præcepti rigorosi. Ut enim peccatum præsertim grave contra obedientiam committatur, requiritur ut parentes videantur stricte præcipere, non vero solum suadere, sollicitare aut mentem suam significare. Dignoscitur autem, præceptum verum injungi, ex modo serio seu severo quo res praecipitur, et ex aliis adjunctis, v. gr., ex necessitate et magnitudine rei præceptæ, et pcena apposita, etc. CAPUT II DE OBLIGATIONIBUS PARENTUM ERGA FILIOS Parentes gravissima obligatione tenentur prolis educationem tum religiosam et moralem, tum physicam et civilem pro viribus curandi, et etiam temporali eorum bono providendi (Can. 1113).1 Dico 1°. Parentes prosequi debent suos filios amore vero, afficaci et ordinato. Ratio hujus obligationis in ipsis naturæ visceribus et titulo generationis fundatur. Etenim, sicut natura impellente, unusquisque seipsum amare debet, ita parentes filios veluti aliquid sui, seu carnem de carne sua diligere tenentur. — Dixi 1°. amore vero, scilicet tum interno cordis affectu tum externo, ' 1 Cf. Addenda, p. 1092, n. 21, 22, 23?24. 254 TRACTATUS VL—DE PRÆCEPT1S DECALOGI. procurando eorum bonum quantum in ipsis est. — Dixi 2C. efficaci, quatenus parentes non debeant ob segnitiem vel crudelem benig­ nitatem remissius agere cum filiis, negligendo eos a vitiis retrahere praeceptis severioribus aliisque aptis remediis. — Dixi 3°. ordinato, quatenus nempe praeferri debeat bonum spirituale filiorum eorum bono temporali, et inter diversa genera bonorum temporalium illud quod potius est et magis ipsis necessarium. — Hinc : 1°. Graviter peccare possunt parentes, si pravo affectu in filios incenduntur, eosque suo aspectu dedignantur; 2°. si eos nominibus graviter contumeliosis compellant; 3°. si omnia ipsis concedunt aut permittunt, ne eos contristent; 4°. si uni præ aliis plurimum favent sine justa ratione, ceterosque indifferenter in­ tuentur, aut etiam sicut adulterinos habent. Dico 2°. Debent parentes filiis procurare congruam educatio­ nem corporalem, scilicet non solum nihil positive agere contra ipsorum vitam a momento conceptionis, sed etiam ea omnia media præstare quæ necessaria sunt ad vitam alendam, viresque conser­ vandas et perficiendas, et futurum statum iis præparare juxta propriam conditionem. Constat ex jure naturæ, juxta quam videmus bruta ipsa, postquam foetus genuerunt, magnopere adlaborare ad vitam ipsis conservandam victumque conquirendum. Hinc: 1°. Graviter peccare possunt parentes, si filios domo ejiciunt absque sufficienti ratione, dum non possunt adhuc sibi ipsis satis prospicere; 2°. si diligentiam saltem mediocrem non adhibent, ut acquirant bona ex quibus liberos convenienter sustentent, et futuro statui eorum provideant; 3°. si artem statui congruentem aliudve genus decenter vivendi filios non docent, nec docendos curant. Dico 3°. Tenentur præcipue parentes filiis procurare educatio­ nem spiritualem. Ratio est quia homo, praeter esse materiale seu corporale, quod cum ceteris animalibus commune habet, donatur a Deo anima rationali ac nobilissima, ad Divinitatis ipsius imaginem creata; et conditus est ut in Deum ceu ultimum finem supernaturalem tendat. Proinde a parentibus maxime in hunc finem instrui et dirigi debet; ideo enim matrimonium ad dignitatem sacramenti evectum est, ut nata proles in Christo renascatur, et ad vitam aeternam praeparetur. — Hinc : 1° Graviter peccant aut peccare possunt parentes, si, data opportunitate, non curant filios quam primum gratia Baptismatis regenerari; 2°. si eos non docent aut doceri satagunt præcipua capita doctrinae christianæ, eorumque mores non informant a tener­ rima pueritia ad normam divinæ legis; 3°. si eos delinquentes QUARTUM PRÆC. CAP. IL—DE OBLIGATIONIBUS PARENTUM. 255 non corrigunt, adhibita etiam virga, prudenter tamen, moderate et opportune; 4°. si demum prava exempla ipsis præbent aut verba turpia vel blasphemias coram ipsis proferunt. QUÆSITA Quær. 1°. An mater filiolos proprio lacte nutrire debeat? Resp. Affirm., cum sententia communi, quia hoc jus natu^ raie postulai e videtur. Attamen hæc obligatio non urget sub gravi, quia non apparet in hoc gravis deordinatio. Ab omni autem culpa excusat necessitas, notabilis utilitas, aut consuetudo apud familias nobiles vigens, etc.; sed tunc sub gravi mater bonam, quoad mores et valetudinem, nutricem sibi substituere debet. — Cf. S. Alphons. n. 336. — Bened. XIV, de Synod, diœc. lib. 11, cap. 7, nn. 9, 10 et 11. — Kenrick, tract. 8, n. 85. Quær. 2°. An graviter peccent parentes qui, nulla aut futili tantum de causa, prolem recenter natam ad brephotrophia adducunt aut ad privatorum cedes exponunt? Resp. Affirm., et quidem tum contra pietatem quam filiis debent, tum contra justitiam, imponendo brephotrophiis vel privatis onus grave absque ratione. Quod si competenti pe­ cunia redimunt curas in bonum prolis impensas, peccant tan­ tum contra pietatem, quia naturalibus prolis exigentiis, in tenerrima præsertim ætate, maternus tantum instinctus potest congrue satisfacere. Accedente autem justa causa, nullum est peccatum, imo tunc parentes etiamsi divites sint, probabiliter non tenentur ad pecuniariam compensationem, si publicis bre­ photrophiis prolem committunt. — Cf. S. Alphons. n. 336; et tract. 5, n. 656. — Kenrick, tract. 8, nn. 84 et seq. Quær. 3°. Quid dicendum de illis parentibus qui, egestate compulsi aut ad evitandam infamiam, prolem collocant apud bre­ photrophia protestantica? Resp. Si tantum periculo vitandi infamiam hoc faciunt, certo non excusantur a peccato gravi; quia, adhibita pecunia, possent multis aliis mediis propriæ famæ prospicere et simul æternæ prolis saluti. Quod si maxima opprimuntur egestate, et a fortiori, si egestati superadditur periculum infamiæ, clar. Kenrick non audet eos damnare, qui ita proprios filios exponunt, cum eo animo tamen et spe, ut, collate nunc baptismo, in pos­ 256 TRACTATUS VI.—DE PRÆCEPTIS DECALOGI. torum meliori modo quo poterunt æternam eorum salutem satagant obtinere. — Cf. Kenrick, n. 84. Quær. 4°. An liceat parentibus filios mittere ad scholas positive ■malas, cum adest gravissima causa? Resp. Neg., prorsus, quia parentes ita agentes prolem ex­ ponunt evidenti et proximo periculo æternæ salutis, quod nun­ quam licere potest, non obstante malo temporali etiam gra­ vissimo, ac proinde parentibus istis absolute deneganda est absolutio nisi resipiscant. Scholas autem positive malas eas voco in quibus hæresis, impietas, aut morum corruptela docetur. · Quær. 5°. Quid dicendum de scholis publicis prout generatim apud 7ios existunt, in quibus nempe prœscinditur a religiosa educa­ tione? Resp. Per se loquendo, et inspectis principiis juris tum positivi tum naturalis, hujusmodi scholæ inalæ sunt: scilicet systema ipsum ad cujus normam sunt institutae, malum est et periculis plenum. Constat 1°. ex prop. 48 Syllabi quæ sic sonat: “ Catholicis viris probari potest ea juventutis instituendae ratio quæ sit a catholica fide et ab Ecclesiae potestate sejuncta, quaeque rerum dumtaxat naturalium scientiam ac terrenae socialis vitæ fines tantummodo vel saltem pri­ marium spectet.” Constat 2°. ex Cone. Plen. Balt. II, n. 426, ubi sic legitur: “ Experi­ entia siquidem diuturna satis superque probavit, quam gravia sint mala quam intrinseca etiam pericula, quæ juventuti catholieæ ex frequenta­ tione scholarum publicarum hisce in regionibus plerumque obveniunt. Vi enim systematis apud illas obtinentis, nequaquam fieri potest quin simul in magnum fidei morumque discrimen juvenes catholici addu­ cantur. Neque alia profecto ex causa repetendi videntur progressus, quos exitialis illa Indiflerentismi, ut vocant, labfes hactenus in hac regione maximos habuit, habetque in dies; illa quoque morum corrup­ tela, qua vel tenerrimam apud nos aetatem passim infici ac perdi non sine lacrvmis videmus. Consuetudo enim eorum, qui aut falsam aut nullam religionem colunt, quotidiana etiam auctorum lectio et medita­ tio, qui sanctissimam religionem nostram et instituta, imo ccelites ipsos incessunt, rodunt, nigroque sale adspergunt, paulatim in puerorum Catholicorum animis vim ac virtutem veræ religionis elevant. Deinde condiscipuli, quibus utuntur, iis plerumque sunt moribus et exemplis ea loquendi agendique nefaria licentia, ut hoc commercio et usu familiari nostris adolescentibus (licet domi optime institutis) pudor omnis ac pietas, quasi cera admoto igne, cito absumatur ac pereat.” QUARTUM PR/EC. CAP. IL—DE OBLIGATIONIBUS PARENTUM. 257 Concinunt quæ in novo Codice de scholis præscribuntur: Pueri catholici scholas acatholicas, neutras, mixtas, quæ nempe etiam acatholicis patent, ne frequentent. Solius autem Ordinarii loci est decernere, ad normam instructionum Sedis Apostolicæ, in quibus rerum adiunctis et quibus adhibitis cautelis, ut peri­ culum uerversionis vitetur, tolerari possit ut eæ scholæ celebrentur. (Can. 1374).1 § 2. Non modo parentibus ad normam can. 1113, sed etiam omnibus qui eorum locum tenent, ius et gravissimum officium est curandi Christianam liberorum educationem (Can. 1372). — Cf. Can. 2319, § 1, n. 2, 4, §2 ubi pœnæ statuuntur contra parentes prolem educantes extra Ecclesiam. Quær. 6°. An hisce non obstantibus, possint unquam parentes catholici prolem suam mittere ad nostras scholas publicas? Resp. Affirm., dummodo verificentur conditiones sub qui­ bus Patres Baltimorenses hoc permittunt. Ratio est, quia tan­ dem malitia scholarum istarum consistit tum in ipso systemate separationis educationis religiosæ, tum in periculo circa mores et fidem: atqui parentes qui gravi necessitate compulsi, ad illas mittunt propriam prolem, systema non approbant sed potius subeunt, et pericula, per cautelas adhibitas, vel omnino tollunt, vel magna ex parte imminuunt. Ergo . . . Hoc idem constat ex Cone. Plen. Balt. Ill, quod n. 19S, sua fecit ipsa verba Instructionis quam Congregatio de Prop. Fide die 24 Novemb. 1875, hac super re misit ad Episcopos nostros. Ita igitur loquuntur Patres Baltimorenses: “ Aliquando contingere potest — sicut etiam Instructio modo laudata innuit — ‘ut parentes catholici prolem suam scholis publicis committere in conscientia possint. Id autem non poterunt nisi ad sic agendum sufficien­ tem causam habeant, ac talis causa sufficiens in casu aliquo particulari utrum adsit necne, id conscientiæ ac judicio Ordinari­ orum relinquendum erit; et tunc ea plerumque aderit quando vel nulla præsto est schola catholica vel quæ suppetit parum est idonea erudiendis convenienter conditioni suæ congruenterque adolescentibus. Tunc autem ut scholæ publicæ in conscientia adiri possint, periculum perversionis cum propria ipsarum ratione plus minusve nunquam non conjunctum opportunis remediis cautionibusque heri debet ex proximo remotum.’ ” Quær. 7°. An possit unquam confessorius denegare absolu­ tionem parentibus qui prolem suam mittunt ad scholas publicas? Resp. Duplex adesse potest casus; vel enim parentes catholici hoc faciunt ex justa causa ab Ordinario loci appro1 Cf. Addenda, p. 1096, n. 24. 258 TRACTATUS VL—DE PRÆCEPTIS DECALOGI. bata, vel secus. Si primum, injuste denegaretur absolutio. Quare loc. cit. addunt Patres Cone. Plen. Balt. Ill: “ Cum igi­ tur ob causam sufficientem et ab Ordinario probatam, parentes ad scholas publicas filios mittere velint, dummodo necessariis cautionibus proxima pericula removeantur, stricte praecipimus ne quis sive Episcopus sive presbyter, quod Pontifex per Sa­ cram Congregationem diserte vetat, hujusmodi parentes a sacra­ mentis quasi indignos sive intentis minis sive actu ipso repellere audeat. Quod multo magis de pueris ipsis intelligendum est. Quare pastores animarum, dum fideles sibi commissos de scho­ larum harum periculis monent, summopere caveant ne immo­ dico zelo ducti sapientissima Sanctae Sedis consilia et præcepta verbis aut factis violare videantur.” Si autem alter casus verificatur, tunc prudentis confessarii erit dijudicare ex circumstantiis, num gravis sit malitia quam contrahunt parentes catholici, ratione inobedientiæ, scandali et periculorum quibus propriam prolem exponunt, atque exinde colligere num certo deneganda iis sit absolutio. — Cf. Amer. Eccl. Revieio, vol. 12, pp. 339 et seq. Unum hic documentum damus unde principia Catholicorum inconcussa derivari queunt. Ita Leo XIII in sua Constitutione: Nobilissima Gallorum Gens: “ Primo quidem ad Societatem domesticam quod attinet, interest quam maxime susceptam e conjugio Christiano subolem mature ad reli­ gionis præcepta erudiri et eas artes, quibus ætas puerilis ad humanitatem informari solet, cum institutione religiosa esse conjunctas. Alteras se­ jungere ab altera idem est ac reipsa velle ut animi pueriles in officiis erga Deum in neutram partem moveantur: quæ disciplina fallax est, et præsertim in primis puerorum aetatulis perniciossisima, quod revera viam atheismi munit, religionis obsepit. Omnino parentes bonos curare oportet ut sui eu jusque liberi cum primum sapere didicerunt præcepta religionis percipiant, et ne quid occurrat in scholis, quod fidei morumve integritatem offendat. Et ut ista in instituenda subole diligentia adhi­ beatur, Divina est naturalique lege constitutum, neque parentes per ullam causam solvi ea lege possunt.” Quær. 8°. Quid prœscribal Codex circa scholas? Resp. § 1. Fideles omnes ita sunt a pueritia instituendi ut non solum nihil eis tradatur quod catholicae religioni morumque honestati adversetur, sed praecipuum institutio religiosa ac moralis locum obtineat (Can. 1372). Hinc in qualibet schola elementaria pueris pro eorum ætate tradenda est institutio religiosa. Imo juventus medias vel QUARTUM PRÆC. CAP. IL—DE OBLIGATIONIBUS PARENTUM. 259 superiores scholas frequentans religionis doctrina excolatur et locorum Ordinarii curent ut id fiat per sacerdotes zelo et doc­ trina praestantes. — Cf. Can. 1373. > Has autem scholas, elementarias, medias et superiores Eccle­ siæ jus est condendi, cuius auctoritate et inspectioni religiosa juventutis institutio in omnibus scholis subjicitur. Ideoque Ordinariis locorum jus et officium est vigilandi ne in quibusvis scholis sui territorii quidquam contra fidem vel bonos mores tradatur aut fiat. — Cf. Can. 1373, 1374, 1375, 1376. Hæc munia domestica, cura nempe familiæ, reverentia ma­ rito debita, educatio infantium, sunt sacrosancta; et quidquid ab his uxores avocat est ipsis \retitum. Præterea vetitum est quidquid discordiam inducit inter ipsas et viros vel efficit ut foca et domesticos parietes deserant, ut negligant infantes, ut divortium ambiant, ut liberos amores foveant, ut modes­ tiam et verecundiam mulieres Christianas ornantem abjiciant. Omnis igitur feminismus qui mulierem conjugatam a suis obliga­ tionibus matrimonialibus emancipare conatur, et solutam conjugatamque a lege naturali et divina liberare, est evitandus, quippe qui repugnat naturæ societatis civilis, familiæ et religi­ onis. Salvis autem officiis conjugalibus, si conjugatæ sint, et aliis muniis si non sint, licet mulieribus pro ratione suæ con­ ditionis in actione sociali partes habere, iisque se addicere sodalitatibus quarum finis est ut, sub cura Ordinariorum, maxime in suo ipsarum ordine morum laus Christianorum reviviscat integra, ut a matrimonio christiano labes divor­ tiorum avertatur, ut rite institutioni liberorum consulatur, cohibeatur pestis humani convictus, probrosa spectaculorum licentia, librorum ephemeridumque obsccenitas, colloquiorum ac coetuum mollities futilis, inverecunda in ornatu cultuque corporis luxuria, ut leges edantur protegentes operosam juven­ tutem limitibus positis quoad ætatem, horas et modum laboris, officinas, mercedem, et alia adminicula, quibus et corpus et anima, præsertim puellarum et mulierum opificum, ab omni nocumento salventur. Est igitur feminismus socialist icus, atheus, irreligiosus omnibus viribus impugnandus. Sed ne con­ fundatur ista pestis cum actione sociali Catholicarum sub Ordi­ nariis locorum operantium. — Nouvelles Orientations de la morale, pp. 27 et seq. — Epist. Pii X, Quæ de istius, 22 Nov. 1904. Resolves. — 1°. Sed præcipue curam habeant parentes ut ab omnibus occasionibus tum sociorum tum librorum tum epheme­ ridum tum theatrorum quibus in periculum vel fides vel castitas 260 TRACTATUS VI.—DE PRÆCEPTIS DECALOGI. inducantur, filii protegantur. Circa castitatem, nostris temporibus, magna cautela est adhibenda. Curent igitur parentes 1°. ut ab unguiculis verecundia prolis crescat, est enim propugnaculum castitatis: ipsa amissa, virtus facile amittitur; 2°. nunquam permittantur pueri aut puellæ scholas frequentare in quibus edu­ catio sexualis est pars programmatis vel schedulæ studiorum; talis publica institutio in hac re lubrica est occasio immanium facinorum; ipsa nil periculosius juventuti contingat; idem di­ catur de libris qui vitam sexualem ex industria pueris et puellis cognoscendam proponunt; tales libri non vallant sancta muni­ tione corda puerorum sed viam pandunt hosti animorum maligno; 3°. quum non det securitatem scientia, curent ut conscientia sit bene instituta et animus confortatus frequentatione sacramen­ torum; 4°. quando ætas et evolutio corporea instructionem exi­ gunt, tunc eam sancte, reverenter et nonnisi juxta necessitatem tradat proli soli mater sola vel pater vel fidus instructor vel confessarius; non integram sed gradatam det doctrinam ætati et conditionibus temporis accomodatam; 5°. verecundiae præservandæ totum se dedicet parens; assuefiat rationali curæ animæ et corporis proles, victoriæ sui, confortationi voluntatis; instructio religiosa inde a primis annis ordinate tradatur, illuminetur et illustretur vita infantis lumine fidei; 6°. accedat proles quotidie, si modo fieri possit, ad sacram communionem quæ est speciale et necessarium remedium contra luxuriam. Vide Litteras Encyclicas Episcoporum Germanice aureas, 20, /kug. 1913? 2°. Tenentur parentes peculiari cura invigilare ne pueri se associent quibusdam sodalitatibus institutioni puerorum in naturali quodam morali dedicatis, nisi ipsa ecclesiastica auctoritas eas approbaverit vel saltem remotis periculis associationem in ipsis permiserit. Si enim societas talis in suis normis publice inculcat omnes religiones a sociis in eodem censu esse habendas, æqualem omnibus respectum praestandum, veritatem omnibus inesse, varias esse vias ad unum terminum beatitudinis ducentes, unumque omnium esse caput, nefas est et crudele permittere pueris his coetibus se adseribere. Talis societas viam pandit indifferentismo, vires fidei fa­ ventes minuit, ipsi hostiles auget, separat non separanda, educationem religiosam et moralem, sibi vindicat magisterium in naturali quodam morali, quod ipsi non competit. Præterea ista institutio non est normalis, vel quoad methodum vel quoad materiam. Sunt pueri, non milites; sunt invigilandi, non vigilatores. Hodie mundus pro pueris militat. Catho-' licorum parentum est cos a mundo protegere, in scholis catholicis eos educare, diu noctuque eos confovere nec permittere ut soli per vias vel silvas pergant, custodiant que alios, egentes ipsi custodes custodia. Vide modo citata ex Leone XIII et Pio X. * Cf. Addenda, p. 1090, n. 23, p. 1098, n. 25. QUARTUM PRÆC. CAP. III.—DE ALIIS OBLIGATIONIBUS. 261 3°. Graviter obligantur parentes prolem custodire a periculo moderno represent at ionuin cinematographicarum; his indiscriminatim intéressé certo pueris et puellis tenerioris ætatis non licet; facile eorum oculis et nervis talis assistentia nocet, verecundiam in dies minuit et ita castitatem labefactare potest, imo et hinc inde propter materiam tractatam in dis­ crimen fidem ducit. Igitur magna cautela in his ludis permittendis proh e t adhibenda.1 4°. Non solum parentes locumve parentum tenentes sed etiam heri et patrini obligantur curare ut subditi commendatique sibi in catechesi instruantur. — Cf. Can. 1335. CAPUT III DE ALIIS OBLIGATIONIBUS ARTICULUS I De Obligationibus Conjugum 258. I. Conjuges tenentur: 1°. Ad mutuum amorem. Cum enim sint una caro debent etiam esse unum cor. Sic. Ephes, v. 25: “ Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam ”; Tit. ii, 4: (Uxores) “ viros suos ament.” 2°. Ad societatem conjuga­ lem et cohabitationem. Patet ex natura et finibus matrimonii et ex verbis Christi, Matth. xix, 5: “ Dimittet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suæ et erunt duo in carne una.” 3°. Ad ali­ menta et quæcunque ad honestatem conditionis suæ pertinent sibi mutuo præstanda: ex verbis Christi, 1. c. Matth.: “ Jam enim non sunt duo sed una caro.” — Cf. Ephes, v. 29. 4°. Ad debitum conju­ gale sibi invicem reddendum cum petitur serio nec legitima adest illud negandi causa: quia ad id se obligarunt. — Cf. I Cor. vii, 4. II. Vir tenetur in particulari: 1°. Studiose rem familiarem gerere, et bona tum 'communia tum uxoris rite vel administrare vel curare ut non dissipentur; 2°. Curare ut uxor munia christianæ professionis impleat, et præcepta legis tum divinæ tum ecclesiasticae exsequatur. Vir enim est caput mulieris et totius rector familiæ; ac proinde ad ipsum rite spectat tum uxoris tum totius familiæ recta gubernatio. 3°. Corrigere uxorem delin­ quentem, ubi opus hoc sit ad ejus emendationem et ad scandalum praecavendum. Debet autem correctio procedere ex caritate vel amore justitiæ aut zelo procurandi rectam familiæ gubernationem 1 Cf. Addenda, p. 1098, n. 26. 262 TRACTATUS VL—DE PRÆCEPT1S DECALOGI et esse multo levior quam culpa mereatur, quia uxor est socia viri, non serva. Curandum insuper est ne pax et amor inter eos pereant. III. Uxor ex parte sua tenetur: 1°. Revereri maritum, quia est ipsius superior, ut constat ex dictis. 2°. Præstare ipsi obedientiam: quia obedientia debetur superiori in iis quæ ad gubernati­ onem pertinent; Apost. ad Coloss. iii, 18 ait: Mulieres subditæ estote viris, sicut oportet, in Domino. 3°. Curam domus gerere in re familiari, et proinde familiæ officia obire. Loquens de matrimonio christiano Leo XIII in Epistola Encyclica, Arcanum, ejus dignitatem et conjugum officia ita explicat: “ Nuptiali societate excelsius quiddam et nobilius propositum est, quam antea fuisset: ea enim spectare jussa est non modo ad propagandum genus humanum, sed ad ingenerandam Ecclesiæ subolem, cives sanctorum et domesticos Dei (Eph. ii, 19), ut nimirum populus ad veri Dei et Sal­ vatoris nostri Christi cultum et religionem procrearetur atque educaretur (Catech. Rom. cap. VIII). Secundo loco sua utrique conjugum sunt officia definita, sua jura integre descripta. Eos sc. ipsos necesse est sic esse animo semper affectos, ut amorem maximum, constantem fidem, sollers assiduumque præsidium alteri alterum debere intclligant. Vir est familiæ princeps, et caput mulieris, quæ tamen quia caro est de carne illius et os de ossibus ejus, subjiciatur pareatque viro in morem non ancillæ, sed sociæ; ut sc. obedientiæ præstitæ nec honestas nec dignitas absit. In eo autem qui præest, et in hac quæ paret, cum imaginem uterque referant alter Christi, altera Ecclesiæ, divina caritas esto per­ petua moderatrix officii. Nam vir caput est mulieris, sicut Christus caput est Ecclesiæ. . . . Sed sicut Ecclesia subjecta est Christo, ita et mulieres viris suis in cmnibus; Eph. v, 23, 24. Ad liberos autem quod pertinet, subesse et obtemperare parentibus, hisque honorem adhibere propter conscientiam debent: et vicissim in liberis tuendis atque ad virtutem potissimum informandis omnes parentum curas cogitationesque evigilare necesse est: ‘ Patres educate illos (filios) in disciplina et correp­ tione Domini’: ex quo intelligitur nec pauca esse conjugum officia, neque levia; ea tamen conjugibus bonis, ob virtutem qu e s icramento percipitur, non modo tolerabilia fiunt, verum etiam jucunda.” 1 § “Neque iis.” ARTICULUS II DE OBLIGATIONIBUS DOMINORUM ET FAMULORUM 259. I. Domini tenentur famulos suos: 1°. Benigne tractare, id est decenter et humane eos allo­ quendo eisque praecipiendo, bona et sufficientia alimenta prae­ stando, nimiis operibus eos non gravando, infirmos convenientre curando. Constat ex jure naturali et ex Scriptura sacra, Eccli. » Cf. Addenda, p. 1098, n. 27. I QUARTUM PRÆC. CAP. III.—DE ALIIS OBLIGATIONIBUS. 263 xxxiii, 31 : “ Si est tibi servus fidelis, sit tibi quasi anima tua, quasi fratrem sic eum tracta.” — Ephes, vi, 9: “Et vos, domini, eadem facite illis (servis) remittentes minas: scientes quia et illorum et vester Dominus est in cœlis et personarum acceptio non est apud cum.” 2°. Instruere et corripere: dominus est caput famuli, sicut totius familiæ: ad caput autem spectat dirigere ubi opus est. I Tim. v, 8: “Si quis autem suorum et maxime domesticorum curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior.” Famuli autem inter domesticos reputantur. 3°. Justum pretium solvere: agitur enim de obligatione jus­ titiae et æquitatis naturalis, unde defraudatio talis mercedis inter peccata ad ccelum clamantia recensetur. II. Famuli tenentur praestare dominis: 1°. Reverentiam. I Tim. vi, 1: “Servi dominos suos omni honore dignos arbitrentur.” Exinde peccare possunt etiam gravi­ ter qui dominos irrident, eos aspernantur, illorum occultos defectus manifestant. 2°. Obsequium et obedientiam in iis omnibus ad quæ se obli­ garunt vi contractus, et in iis quæ spectant ad bonos mores; sic Ephes, vi, 5: “ Servi obedite dominis carnalibus cum timore et tremore in simplicitate cordis vestri, sicut Christo”; et I Petr. ii, 18. Hinc ratione materiæ peccant plus minusve qui cum aliquid eis præcipitur obmurmurant, insolenter respondent, tempus inuti­ liter terunt, negligunt præceptum laborem peragere, aut cum damno domini pro se laborant; et uno verbo ii omnes qui obsequium non præstant, quale ordinarie a talibus exigi et præstari solet. 3°. Fidelitatem, juxta verba Pauli ad Titum ii, 9: “ Servos dominis suis subditos esse, non fraudantes, sed in omnibus fidem bonam ostendentes.” Hinc peccant et sæpe graviter contra justi­ tiam qui rerum sibi creditarum curam non habent, qui ex culpa sua eas deteriores fieri sinunt. ARTICULUS III DE OFFICIIS HERORUM ET OPIFICUM 260. Pius X Motu Proprio, 18 Dec. 1903, tradit normas funda­ mentales actionis christianæ popularis inter quas nonnullæ officia opificum et locupletum clare ob oculos ponunt. 1°. “ Oflicia justitiœ quod proletarium et opificem spectat sunt hæc. quod libere et cum aequitate pactum opere sit, id integre et fideliter red* 264 TRACTATUS VL—DE PRÆCEPTTS DECALOGI. clere; non rei ullo modo nocere, non personam violare dominorum; in ipsis tuendis rationibus suis abstinere a vi nec seditionem induere unquam.” 2°. “Quod capitalistas et heros spectat officia justitiæ sunt hæc: merccdem justam opificibus præbere; eorum compendiis justis ne quidquam noceant, nec vi nec dolo nec funebribus artibus (usura manifesta vel palliata) ; libertatem ipsis concedere ad implenda munia sua religiosa; ipsos non exponere corruptrici seductioni et periculis scandali nec abducere a spiritu familiæ et parsimoniæ studio; non plus imponere operis quam vires ferre queant nec id genus quod cum ætate sexuque di sideat.” 3°. “Officium caritatis divitum atque fortunatorum est ut pauperibus et indi­ gentibus subveniant juxta præceptum Evangelicum, quod quidem præ­ ceptum adeo graviter o ligat ut in die judicii ratio ejus observationis severissime reddenda fuerit. ’ 4°. “ Non igitur probro habeant pauperes suam indigentiam, nec dedigncnhir divitum caritatem accipere. Præ oculis ponant sempe · Jesum Redemptorem qui cum inter divitias nasci potuerit, se pauperem fecit ut eorum indigentiam nobilitaret et locupletem meritis incomparabilibus pro cœlo redderet.” 5°. “ Ad dirimendam quaestionem operariam multum possunt capitalist® et opifices ipsi institu­ tis ordinatis ad opportuna remedia indigentibus porrigenda et ad efficien­ dum ut ordo alter propius accedat uniaturque cum altero. Talia suntsocietas mutui adjutorii, multiplices privatae assecurationes, patronatus pueris tutandis sed supra omnia corporationes opificum.” Quodsi omnibus hæc principia cordi esse debeant, multo magis iis qui sunt forma gregis ut constat ex Codice: Omnes, et præsertim clerici, religiosi ac rerum ecclesiasticarum administratores, in operum locatione debent assignare operariis honestam iustamque mercedem; curare ut iidem pietati, idoneo temporis spatio, vacent; nullo pacto eos abducere a domestica cura parsimoniæque studio, neque plus eisdem imponere operis quam vires ferre queant neque id genus quod cum ætate sexuque dissideat (Can. 1524). ARTICULUS IV DE OBEDIENTIA ET REVERENTIA CIVIUM ERGA TEMPORALEM AUCTORITATEM 261. Ex jure naturali et divino positivo tenemur titulo pieta­ tis reverentiam et obedientiam superioribus nostris civilibus præstare. Vices enim Dei ipsius in ordine temporali erga nos gerunt. Sic enim Apost. ad Rom. xiii, 1 et seq.: “ Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit. Non est enim potestas nisi a Deo, quæ autem sunt, a Deo ordinata sunt. Itaque qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit. Qui autem resistunt, ipsi sibi ■QUARTUM PRAEC. CAP. III. —DE ALIIS OBLIGATIONIBUS. 265 damnationem acquirunt. . . . Dei enim minister est {Princeps) vindex in iram ei, qui malum agit. Ideo necessitate subditi estote, non solum propter iram, sed etiam propter conscientiam.” Quainobrcm Catechismus Concilii Tridentini hujus obliga­ tionem cum ea comparat et conjungit qua erga auctoritatem paternam et ecclesiasticam obstringimur. Etenim part. Ill, de quarto mandato § 15, postquam docuit, parentes et superiores ecclesiasticos honore colendos esse, subdit: “Item de Regibus, de Principibus, de Magistratibus et reliquis quorum potestati subjicimur. Nam si quem eis cultum tribuimus is ad Deum refertur; habet enim venerationem hominum excellens dignitatis gradus; quia divinæ potestatis est instar: in quo etiam Dei providentiam veneramur, qui publici muneris procurationem iis attribuit, quibusque utitur tanquam potestatis suæ ministris.” — I Petr. ii, 15. — St. Just. Apol. I, 17. — St. Aug. in Ps. 124, n. 7; de Civitate Dei 1. V., 10, 11, 14, 15. “Nunc vero neque existere neque intelligi societas potest in qua, non aliquis temperet singulorum voluntates, ut velut unum fiat ex pluribus, easque ad commune bonum recte atque ordine impellat: voluit igitur Deus ut in civili societate essent, qui multitudini imperarent. Atque illud etiam magnopere valet, quod ii quorum auctoritate respublica administratur, debent cives ita posse cogere ad parendum, ut his plane peccatum sit non parere. Nemo autem hominum habet in se aut ex se, unde possit hujus­ modi imperii vinculis liberam ceterorum voluntatem constringere. Unice rerum omnium procreatori et legislatori Deo ea potestas est: quam qui exercent tamquam a Deo secum communicatam exerceant necesse est. ... Ex quo subesse cives et dicto audientes esse principibus uti Deo, oportebit, non tam poenarum formidine, quam verecundia majestatis, neque assentationis causa, sed conscientia officii.” — Leo XIII, Diutur­ num illud. Hinc etiam patet responsum ad quæsitum: An civibus unquam esse possit causa non parendi? “Una illa hominibus causa est non parendi, si quid ab iis postuletur quod cum naturali aut divino jure aperte repugnet: omnia enim in quibus naturae lex vel Dei voluntas violatur, æque nefas est imperare et facere. Si cui igitur usu veniat ut alterutrum malle cogatur scilicet aut Dei aut principum jussa negligere, Jesu Christo parendum est reddere jubenti quæ sunt Cæsaris Cæsari, quæ sunt Dei Deo.” — Neque ideo cives auctoritatem abjecisse arguantur: “etenim si principum voluntas cum Dei pugnat voluntate et legibus ipsi potestatis suæ modum excedunt, justitiamque pervertunt neque eorum tunc valere notest auctoritas, quæ ubi justitia non est, nulla est.” Diuturnum illud. 266 TRACTATUS VL —DE PRAECEPTIS DECALOGI. Legislatio est opus hominum qui potestate induuntur et de facto civitatem gubernant. Unde sequitur in praxi indolem legum pendere ex indole horum virorum magis quam ex virtute potestatis istius. Leges nempe aut bonæ erunt aut malæ prout ipsi legislatores bonis vel malis principiis imbuuntur, et se pruden­ tia vel passione duci sinunt. Resistendum igitur medio quovis legali et honesto abusui legislationis : nullo modo sunt approbandae leges Deo et religioni hostiles, immo improbandæ ab omnibus cordatis viris.1 262. Generatiin tenentur cives jure suffragii gaudentes illo jure rite uti. Ratio est, quia unusquisque pro suis viribus tenetur ad impedienda mala et ad promovenda bona. S. Pœnitentiaria 1 Dec. 1866 respondit, nihil obstare quominus Episcopi et Ordinarii occa­ sione electionum, quoties ad id requisiti fuerint, in mentem populi revocent quemque fidelium pro suis viribus teneri ad impedienda mala et ad promovenda bona. “ Nonne officium est uniuscujus­ que catholici armis politicis quæ in sua manu sunt uti ad defenden­ dam [Ecclesiam], ad continendas intra propriam ditionem politicae rationes easque cogendas ut cum Ecclesiæ, quod ipsi debetur, reddi­ derint, ceterum quietam eam relinquant?3’ — Pius X, Litt. Encycl. Notre Charge Apostolique—cf. Scavini. Præceptum probos depu­ tatos sive communales sive politicos eligendi in omni legitimo gubernio urget omnes electores et (aliis circumstantiis præclusis) non solum peccant qui malis suffragium tribuunt sed etiam qui non concurrendo in causa sunt ut mali ab aliis eligantur: unus­ quisque tenetur a republica malum avertere, si spes sit. Quanta autem mala et quanta bona civitati obveniant ubi leges feruntur ab hostibus Ecclesiæ, vel ab ejus amicis, historia testatur. Præterea, præsens rerum conditio lacrymanda in mul­ tis regionibus inde derivatur quod catholici in actione politica otiosi permanserunt. Porro hæc obligatio jure suo utendi in multis casibus potest esse gravis, si nempe hinc periculum instat gravis damni et inde suffragium videtur efficax futurum. No­ tandum est politicos duces maxime pertimescere suffragia; eaque pro se dari ambire. Et quamvis non sit per se grave peccatum non suffragari, si pars mala indubitanter habeat majorem nume­ rum, profecto non inde est abstinendum a suffragatione: nam bonorum virorum actio et suffragatio paullatim malis securitatem aufert, eisque indit anxietatem: et ita non eadem graviora mala semper patrabunt leges ferendo iniquas. Si tamen certum est malum eventurum ex influxu hujus candidati grave esse, et dubium sit utrum nec mea actio et suffragatio rem dirimere queat, dicen­ dum videtur in tali casu me peccare graviter suffragio omisso. - Cf. Addenda, p. 1099, n._28. QUINTUM PRAECEPTUM. 267 Singuli neinpe boni in hac hypothesi tenentur opem ferre et electionem bonorum procurare. “Obligatio,” ait Palmieri, “adest: atqui nisi singulos afficiat, nulla reapse erit.”—Op. Th. Mor. tr. IX, n. 640, v. 4, ed. III. Quotiescumque igitur cives sua suffragia in comitiis publicis dant: “favendum est viris spectatæ virtutis, eisdem de Chris­ tiano nomine merituris.” — Leo XIII, Sapientiœ Christianœ. Si quis vero indigno suffragia dat acturo contra Ecclesiam vel bonos mores, præcise eo fine ut lex iniqua feratur, graviter peccat. In genere, quando mea cooperatio directe et certo influit in talia mala ita ut sine ista neque hæc habeantur, cooperatio mea est formalis. Rarus tamen erit hic casus, sed non impossibilis di­ cendus est. Quod si electio facienda est inter insignem Ecclesiæ inimicum et alium qui saltem minus indignus est, huic est suffragium dandum, quippe qui minus malum facturus sit et ita tua actione magis malum evitas, imo et potes publice agere ad hujus electionem obtinendam. Præcipue curandum est ut ipsi duces districtus, civitatis, uti dicuntur, veris regantur principiis. Hi enim maximum influxum exercent et non raro sua opera electionem decidunt. Sicuti igitur hi multo facilius graviter peccare possunt quam ordinarii electores, ita etiam bonum facilius promovere queunt. Lex de non emendis vel vendendis suffragiis videtur esse poenalis, nam nulla est proportio inter poenam et culpam. Hoc non obstante qui vendit suum suffragium non raro sat magnum incurrit periculum infamiæ, quæ se et suos miseros reddit. Tale periculum ultro subire, nobis apparet culpa gravis. Quod si autem una pars politica simpliciter et perfracte suffragia emit, certo hunc abusum introducentes peccant graviter; nec mirum est si altera pars quasi coacta idem facit, secus una eademque pars pejor summos magistratus semper occupabit. Multum interest ut electoratus sit purus, et omnia facienda sunt ad hunc finem obtinendum; nefas tamen est dicere graviter violare justitiam eo quod hinc inde elector suffragium suum venale habet. Idcoque non esset cogendus ad pretium restituendum. DE QUINTO DECALOGI PRÆCEPTO Non occides. — Exod. xx, 13 Hoc præceptum est expresse negativum et virtualiter positivum. Quatenus positivum est, præcipit vitæ conservationem, et quate­ nus negativum, prohibet primario injustam hominis occisionem, et secundario omnem injustam læsionem, vulnerationem aut mutilationem corporis, sive proprii sive alieni. — Ea autem quæ 268 TRACTATUS VI.— DE PRAECEPTIS DECALOGI. de occisione, sive licita sive illicita, statuentur, mutilationi vel cuilibet corporis læsioni, servata debita proportione, applicanda erunt. CAPUT I DE OCCISIONE SUI SEU DE SUICIDIO 263. Dico. Nemini unquam licet se directe occidere; at licet quandoque indirecte concurrere ad sui occisionem. Ratio primi est tum quia, ex lege naturali, homo non habet dominium direc­ tum in corpus suum, sed solum dominium utile et administrationem, siquidem illud a Deo accepit, eique repetenti reddere tenebitur; tum quia homo est relate ad Deum essentialiter servus, conditio autem servi necessario exigit ut non sit in ipsius potestate tempus serviendi definire. Ratio autem secundi est, quia indi­ recte concurrere ad sui occisionem idem est ac ponere actionem ex qua, præter intentionem, propria mors sequatur. Atqui hoc quandoque licere debet, cum scilicet verificantur requisitæ condi­ tiones de quibus dictum fuit in tractatu de actibus humanis, n. 8. Ergo. . . . Cf. S. Thom. 2-2, q. 64, art. 5. — Lugo, de just, etjur. disp. 10, nn. 9 et 17 Resolves. — 1°. Non licet se mutilare, nisi ad conservationem totius corporis sit necessarium, quia homo non est membrorum suorum dominus, sed custos tantum, et quidquid homo est, totum Dei est. — Cf. S. Alphons. n. 373. 2°. Item non licet se mutilare pro bono spirituali, aut ad vitandum quodlibet peccatum. Ut enim ait S. Thomas: “saluti spirituali semper potest aliter subveniri, quam per membri prœcisionem, quia peccatum subjacet voluntati. Et ideo in nullo casu licet membrum prcesdndere propter quodcumque peccatum vitandum.” Adde quod ejusmodi mutilatio impotentem aliquem reddit ad generandum, non tamen eximit a tentationibus carnalibus. — Verum S. Alphonsus non rejicit ut improbabilem opinionem eorum qui dicunt hujusmodi mutilationem licitam esse ad vocis conservationem, modo absit morale periculum vitæ et non fiat pueris invitis. — Cf. S. Thom. 2-2, q. 65, art. 1. — S. Alphons. n. 374. — Baller, not. (a) et (b) p. 373. 3°. Nunquam licet macerare corpus ad vitam breviandam, neque, etiam secluso tali fine, immoderatis et prorsus indiscretis poenitentiis graviter valetudinem pessumdare. Licet tamen, ex virtute, poenitentiis ordinarie gravibus uti cum certa quadam vitæ abbreviatione ; quia, ex communi Doctorum sententia propter meritum vel naturæ pravæ mortificationem aliqua longio- QUINTUM PRAEC. CAP. I. — DE SUICIDIO. 269 ris vitæ jactura contemni potest. — Cf. S. Alphons. n. 371; et Horn. Ap. n. 2. QUÆSITA 264. Quær. 1°. An teneatur quis uti remediis extraordina­ riis ad vitam servandam? Resp. Neg., et ratio est, quia praeceptum affirmativum non est necessario adimplendum omni modo possibili, sed eo tan­ tum qui est obvius et communis; unde non datur obligatio servandi vitam nisi mediis ordinariis, quæ nempe nec magna adducunt incommoda, nec sumptus pro varia cujusque condi­ tione ingentes exposcunt, neque dolores admodum acerbos causant, etc. Sic, v. gr., non teneris, vitam servandi causa, pati amputationem cruris sive brachii, aut incisionem ventris ad extrahendum calculum. — Nec tenetur virgo operationem pati per manus medici, etiamsi vita periclitetur, quando ob vere­ cundiam id ei gravissimum accidit, majoremque illi horrorem, quam ipsa mors, ingerit.—Cf. S. Alphons. n. 372; et Horn. Ap. n. 2. Quær. 2°. An possit puella ad virginitatem servandam se ixponere mortis periculo? Resp. Affirm., saltem si mors non sit certo secutura, idque tum ob virginitatis amorem, tum ob periculum peccati quod sæpius in tali occasione habetur. Imo probabilius adhuc af­ firmandum est, licet mors certo secutura sit, nec adsit proxi­ mum consensus periculum, quia etiam sola corporis integritas maxime æstimatur, et est ratio sufficiens ut puella quædam possit sui occisionem permittere. — Dixi possit et non debeat, quia hujusmodi puella non tenetur ad mortem pro tali bono sub­ eundam, ac proinde posset etiam permittere sui violationem, modo voluntate positive resistat, et proximum absit consensus periculum. Ratio est, quia hæc permissio non est formalis ad peccatum alterius cooperatio, sed materialis tantum, et justa adest permissionis causa, scilicet mortis periculum. — Cf. S. Alphons. n. 368. — Baller, not. (b) p. 371. Quær. 3°. An liceat incendere navim aut turrim, ut hoste# grave damnum patiantur, sed cum certa vitæ propriœ jactura? Resp. Affirm., saltem probabilius, quia expedit damnum publicum vitari vel commune bonum procurari etiam cum damno privatorum certissimo. — Lugo, Lessius. — S. Alphons. n. 367. 270 TRACTATUS VL —DE PRAECEPTIS DECALOGI. Quær. 4°. An reus, a judice jussus, sibi mortem inferre licite possit? Resp. Controvert!tur. Communis sententia negat. 1 °. Quia homo disponeret de vita sua absque consensu Domini, qu: facultatem dedit hominem occidendi tantum in causa defensionis et in causa punitionis: reus autem seipsum non defendit, neque potest exercere justitiam punitivam erga seipsum: ergo seipsum occidere nequit. 2°. Natura abhorret ab hoc, quippe quod est inhumanum et crudele. — Cf. Lugo, disp. 10, n. 13. — Lessius, lib. 2, 19, nn. 25 et 26. · I· Altera sententia probabiliter affirmat: tum quia judex potest committere executionem cui velit, tum quia ratio nulla con­ traria affertur convincens: in casu non occidit innocentem, nec semet propria auctoritate. Quid obstet quominus quis du­ plicem personam gerat, punientis et puniti. Utique adversatur inclinationi naturali, sed hoc potius contra judicem valet quam contra reum. Etiamsi res sit crudelis sæpe potest accidere, ut eo evadat mors facilior: et sane difficile evincitur reum mortem in casu sibi inferre non posse. — Cf. Victoria, Relect. de homi­ cidio.—S. Alph. III, n. 367.—Lehmkuhl, 733. — Ball.-Palm. Vol. 2, p. 608. Quær. 5°. An liceat mulieri ovariotomiam vel viro vaseclomiam pati? Resp. 1°. Affirm., in utroque casu, si istæ operationes necessariæ sunt ad salutem totius suppositi, nam membrum est propter suppositum. Ita communiter. 2°. Neg., in utroque casu, si fiat præcise ne proles nascatur. Ita enim respondit S. C. S. Off. 22 Maii 1895: “Si sia lecita la practica sia attiva sia passiva di un procedimento il quale si propone intenzionalmente come fine espresso la sterilizazione della donna. R. Negative”; quamvis ergo solutio sit de femina, valet certo etiam pro viro. Inducere sterilitatem vel sic privare se potentia generandi et prolis conceptionem impedire, vel efficere ut semen non sit prolificum, fini adversatur intrinseco præcipuo matrimonii, ejusque bono nempe prolis, fini ipsius contractus conjugalis naturali, fini intrinseco seminis, ideoque repugnat legi naturali, ita ut nullo bono fine honestari possit. Et hinc Bossius, “Tertio colligitur virum vel uxorem sumentem vel eis pro­ pinantem venenum seu potionem sterilitatis, ita ut non possit vir generare, aut femina prolem concipere, esse peccatum mortale contra naturam et institutionem ac legem matrimonii, QUINTUM PRAEC. CAP. II DE OCCISIONE PROXIMI. 271 ita nt nullo bono fine honestari possit. . . . Idem patet ex Bulla Sixti V, Effrenatam ; in qua Bulla Sixtus omnes poenas latas contra procurantes abortum extendit adversus omnes eos qui sterilitatis potiones ac venena mulieribus propinaverint, et, quominus foetum concipiant, impedimentum praestiterint.” Unde eo quod mulier non possit amplius parere, non inde ipsi licet tubas secandas vel ligandas curare, et pari ratione viro nolenti prolem numerosiorem vel debilem vel ullam habere, non licet vasectomiam duplicem pati. — Nouvelle Revue Théol. v. 9, p. 432; v. 29, 367. — Diana, t. 5, tr. 6, 36, 2, 37. — Sylvius in 2-2, q. 64, a. 7, quær. 4, c. 3. — Sanchez, De Matrimonio, 1. IX, disp. 20, n. 2. — Azor, Ins. Mor. p. 3, 1. 11, cp. 4, q. 2. — S. Thom. 2-2, q. 65, a. 1 ad 3. — Tabiena, Summa v. uxor.— Turrianus, t. 2, disp. 26, nn. 46 et 47. — Eschbach, Disput. Phys. Theol. p. 371. Quaestio est perantiqua et negativa sententia omnino communissima erat. CAPUT II DE OCCISIONE PROXIMI ARTICULUS I DE OCCISIONE REI SEU MALEFACTORIS 265. Dico. Quandoque licet malefactores publica auctoritate occidere, at nunquam privata. Ratio primi desumitur non solum ex praxi cujusvis legislationis, et universali omnium consensu; sed etiam ex eo quod Deus, auctor societatis, dicendus est con­ tulisse eidem societati media absolute necessaria ad seipsam conservandam, et ad commune bonum procurandum. Atqui inter hæc media sæpe adnumerari debet mors quorundam male­ factorum. Ergo. . . . Ratio autem secundi est, quia si liceret malefactores privata auctoritate interficere, omnia cædibus im­ plerentur, et societas ipsa tota perturbaretur; ergo nequit Deus talem auctoritatem conferre, ac proinde remanet tota malitia homicidii, si quando malefactor quicumque privata auctoritate occiditur. 266. Resolves. — 1°. Nemini licet aliquem potestati sua non subjectum verberando punire, nisi accedat consensus saltem tacitus illius qui potestatem habet, v. gr., patris in filium, magistri in discipulum; et ratio est quia actus puniendi supponit potesta­ tem gubernandi. 2°. Non licet patri proprios filios, nec domino proprios servos I> 272 TRACTATUS VI.— DE PRAECEPTIS DECALOGI. correctionis causa mutilare aut occidere; ratio est quia punire per mutilationem et occisionem, quæ damnum irreparabile infe­ runt, requirit sane potestatem perfectam, quam nec pater nec dominus habet. 3°. Non licet custodibus publici ordinis malefactores aufu­ gientes occidere, etiamsi jam fuerint ad mortem damnati, quia rectus ordo postulat ut ad eos occidendos habeatur speciale manda­ tum a publica auctoritate. Quod si apud nos facilius excusari videantur custodes publici ordinis, si quando, non temere tamen, arma explodant in malefactores vel resistentes vel fugientes, id adseribendum est vel juri sese defendendi, vel mandato speciali quod implicite habuerunt. QUÆSITA 267. Quær. 1°. Quid dicendum de ea ratione agendi erga malefactores, quœ apud nos dicitur “ Lynch law” ? Resp. Est omnino illicita; nam potestas puniendi male­ factores pertinet tantum ad legitimam auctoritatem, non autem ad privatos cives. Illa ratio agendi est etiam contra Constitutionem qua regimur; nam — Amendments, Art. 5 — dicitur: “Nor {shall any person) be deprived of life, liberty or property without due process of law.” — Quare optime ait Kenrick: “Quæ nonnullis in locis aliquando usurpata est a civibus potestas reos pro arbitrio judicandi et puniendi statim, etiam poena capitis, ab omni justitia et ordine publico abhorret, estque immane facinus.” — Et alibi: “Gravissime peccare censendi sunt, qui legum spreta auctoritate, supremum vitæ ac mortis jus sibi usurpant, nulla, præmissa, vel inani judicii forma.” — Cf. Kenrick, tract. 3, n. 142; et tract. 8, n. 165. Quær. 2°. An liceat statui criminosos steriles reddere exer­ cendo in ipsos vasectomiam, si viri sint, vel ovariotomiam oophorectomiamve, si mulieres sint, prœcise ne proles nascatur? Resp. \rasectoinia est operatio qua vas deferens secatur: perfecta est quando utrumque vas secatur. De hac loquimur. Facta hac operatione, libido permanet ac copula carnalis perfici­ tur ut antea, excepto quod semen virile ejaculari nequeat. Qui hanc legem ferunt, unice cupiunt prolem, vitiosam impe­ dire, quæ nempe statui non est desiderabilis. Examine facto ipsius rei, judicioque a commissione legali perlato quod nulla sit probabilitas fore ut hic reus se emendet, et procreatio ex parte ipsius sit desiderabilis, legale erit eam perficere opera­ QUINTUM PRAEC. CAP. IL - DE OCCISIONE PROXIMI. 273 tionem quæ procreationem impediat. Aliis positis conditioni­ bus operatio perficitur. Dicimus hanc legem esse iniquam: quia 1°. supponit prolem fore probabilissime vitiosam. Sed de hoc non constat. Curet potius status suum munus exercere et subsidia educationis præstet christianæ, nec sibi jus vindicet ad tales criminosos steriles reddendos qui in non paucis casibus vitiosi sunt eo quod status officia sua sacrosancta erga Deum, religionem et cives neglexerit. 2°. Ut sit justum statui se defendere, debet esse immunis a reatu qui in his invenitur, et periculum debet imminere. Atqui, hodie status non est sæpe immunis; nec periculum est imminens, quia ne existit quidem proles, et si christiane educetur periculum sæpe sæpius amove­ bitur. 3°. Statui illud liceat in hac re evitandi incommoda ex prole vitiosa quod est necessarium ad sui conservationem. Atqui non est necessarium ad status conservationem ut hæc operatio fiat. 4°. Si reus christiano modo tractetur, videtur semper esse non tantum probabilitas, sed spes magna fore ut se emendet. Quot enim existunt qui hac ratione ad meliorem fru­ gem reducti sunt. 5°. Si vasectomia inspiciatur ut pcena nullo modo est admittenda. Quia ratio defensiva pœnæ mortis et omnis pœnæ est illa eadem quam sanctio legis essentialiter continet, nimirum ligamen psychologice efficax quo voluntates liberæ subditorum a legis transgressione sponte se cohibeant; quæ quidem ratio deest omnino in casu; imo hæc operatio ansam dat his criminosis licentius luxuriandi, omni remoto onere prolis. 6°. Crudele prorsus et certo inusitatum est relinquere homini ipsum organum, libidinem eandem, imo potestatem elaborandi semen proli ficum et exercendi eumdem actum, dempto unice fine et actus completione, viz. ejacula­ tione et possibilitate procreationis propter quam actus est a Deo institutus. Jam vero ex Constitutione Statuum Foedera­ torum nemini est infligenda pœna crudelis et inusitata. — Ameri­ can Eccles. Rev. vol. 42, 43, 44. — Razon y Fé, 27, 28, 31. — Nouvelle Rev. Théol. vol. 42, 43. — Collationes Brugenses, Vol. 17. Ita DeBecker, Ferreres, Lehmkuhl, A’ermeersch, Wouters, Schmitt et alii communiter contra nonnullos quorum sententiam affirmantem statui licitum esse hanc operationem, in viris, sive nocentibus sive innocentibus, perficiendam præscribere, nulla probabilitate gaudere censemus. Circa jus status videas omnino Lugo, De jusi. et jur., disp. 10, nn. 78, 104 et passim. — Molina, De just, et jur., v. 4, tr. 3, dis. 5, n. 3 et passim. Conclusio eadem est de ovariotoinia. 274 TRACTATUS VI. —DE PRAECERPIS DECALOGI. ARTICULUS II DE OCCISIONE INJUSTI AGGRESSORIS 268. Dico. Licet unicuique defendere propriam vitam etiam cum occisione injusti aggressoris, modo tamen servetur modera­ men inculpatœ tutelœ. Ratio desumitur, tum ex jure canonico, cap. Si vero 8, de sent, excomm., ubi dicitur: “Vim vi repellere omnes leges et omnia jura permittunt”; tum ex jure naturali. Etenim quoniam unusquisque jus habet ad propriam vitam con­ servandam, habere etiam debet jus adhibendi media quæ sunt ad hunc finem necessaria, nec aliunde illicita. Atqui occidere injus­ tum aggressorem quandoque est unicum medium salvandi pro­ priam vitam, neque per hoc ullius certa jura violantur; siquidem aggressor libere et inique vocando in discrimen vitam alterius, ne­ quit retinere jus in propriam vitam contra jus certum innocentis. Ergo. . . . Addidi tamen servandum esse moderamen inculpatœ tutelœ, seu nihil fieri debere contra vitam aggressoris, nisi sit absolute necessarium ad propriam vitam tuendam, quia quod neces­ sitas non excusat, est contra justitiam. — Cf. S. Thom. 2-2, q. 64, art. 7. — S. Alphons. n. 380. QUÆSITA 269. Quær. 1°. An liceat occidere aggressorem ebrium vel amentem? Resp. Affirm., probabilius, nisi tibi constet, eum in statu peccati mortalis versari. Ratio est, quia quamvis ebrius vel amens non sit aggressor tuus formaliter injustus, est tamen materialiter injustus, nec jus tuum ad vitam per suam ebrieta­ tem aut amentiam amittitur. Si vero certo scias, quod sane rarissimum erit, eum in statu peccati lethalis versari, a quo poterit post phrenesim aut ebrietatem resurgere, e contra vero moraliter credas te esse in statu gratiae, caritas exigit ut salutem ejus æternam praeferas vitæ tuæ temporali. Nihil tamen pro­ hibet, etiam in ista hypothesi, quominus eum ita percutias aut vulneres, ut salva vita, impotens evadat ad nocendum. — Cf. Lugo, de just, et jur. disp. 10, n. 143. Quær. 2°. An liceat defendere bona fortunes magni momenti cum occisione furis, si aliter retineri non possint? Resp. Affirm., probabilius, et ratio est, quia unusquisque jus habet conservandi bona magni momenti, et eo ipso adhibendi media ad id absolute necessaria. Aliunde præceptum caritatis non obligat ut quis præferat bona proximi, licet superioris QUINTUM PRAEC. CAP. IL —DE OCCISIONE PROXIMI. 275 ordinis, nisi quando proximus versetur in extrema necessitate, non autem quando sponte se exponit periculo mortis, et jura alterius lædit. Hac eadem ratione conficitur posse occidi injustum aggressorem pro defensione membrorum. — Cf. S. Alphons. n. 383 et seq. Quær. 3°. An mulieri liceat occidere invasorem pudidtiœ? Resp. Affirm., quia pudicitia est bonum præstantius divi­ tiis; ac proinde si licet occidere aggressorem injustum bonorum fortunae, id a fortiori licebit ad pudicitiam servandam. — Verum nequit puella occidere aggressorem honoris sui post oppressionem, quia hoc esset vindictam sumere; potest tamen illum percutere et acerbissime tractare praesertim quia, nisi tali modo constantiam suam et displicentiam ostendat, non facile discedet homo nequam, aut facile ad sollicitationem redire poterit. — Cf. S. Alphons. n. 386. Quær. 4°. An liceat occidere injustum aggressorem honoris? Resp. Neg., prorsus, si injuria jam fuerit illata, quocum­ que modo ea illata fuerit, sive verbis sive factis; quia id non esset se defendere sed vindictam sumere quod nemini licet. Patet etiam ex secunda parte prop. 30 ab Innoc. XI proscriptae, quæ sic se habet: “Fas est viro honorato occidere invasorem, qui nititur calumniam inferre, si aliter hæc calumnia vitari nequit: idem quoque dicendum, si quis impingat alapam vel fuste percutiat, et post impactam alapam vel fustis ictum fugiat.” — Negative etiam respondendum est, si agatur de prævenienda aut propulsanda læsione honoris verbis tantum illata, tum quia injuria potest et solet tunc aliis mediis repelli, ac proinde occisio non est necessaria, tum quia aliter innu­ meris cædibus pateret aditus. — Præterea huc facit prop. 17 ab Alex. λ;ΙΙ damnata, quæ sic sonat: “Est licitum Religioso vel Clerico calumniatorem gravia crimina de se vel de sua Religione spargere minantem, occidere, quando alius modus defendendi non suppetit, uti suppetere non videtur si calumnia­ tor sit paratus vel ipsi Religioso vel ejus Religioni publice et coram gravissimis viris prædicta impingere, nisi occidatur.” — Dixi verbis tantum, nam si aggressor honoris conetur barbam vellicare, vestes conspurcare, aut quid simile peragere, licebit sane, servato moderamine inculpatæ tutelæ, injuriam propul­ sare, et si quidem pervicax aggressor repulsus vim adhibeat, et arma arripiat, licitum erit profecto armis arma opponere.— Cf. S. Alphons. nn. 381 et 391. — Viva, in prop, citatas.— Lacroix, lib. 3, p. 1, n. 803. — Baller, not. (b) et (c) p. 378 276 ■ "■ TRACTATUS VL —DE PRAECEPTIS DECALOGI. —- - - ■ - — “ “ ■ ” ““ “ ■ ■ Quær. 5°. An liceat etiam occidere injustum aggressorem proximi? Resp. Affirm., in omni casu quo licet propriam vitam vel alia bona magni momenti defendere: imo non solum licet, sed deberet etiam id fieri ratione caritatis. Raro tamen privatus ad hoc teneri videtur propter magna incommoda quæ talis occisio secum ordinarie affert, secluso casu quo persona invasa sit societati valde necessaria, vel tibi sanguine proxime con­ juncta. — Cf. S. Alphons. nn. 389 et 390. — Baller, not. (c) p. 377. ARTICULUS III DE OCCISIONE INNOCENTIS § I. — De occisione innocentis in genere 270. Dico. Nunquam licet directe occidere innocentem, sive auctoritate privata sive publica. Ratio est, tum quia occisio innocentis est actio læsiva jurium Dei, qui solus habet supremum dominium in vitam, ac proinde intrinsece mala, tum quia est læsiva juris quod innocens habet ad vitam, tum quia est positive prohibita a Deo ipso; nam dicitur, Exod. xxiii, 7: “Insontem et justum non occides.” — Hoc autem non prohibet, quominus poni possit aliquando actio de se bona aut indifferens, ex qua præter intentionem sequatur mors innocentis, juxta ea quæ dicta sunt de voluntario indirecto, in tractatu de actibus humanis, nn. 8 et 9. Quæres. Λ n liceat statui innocentem virum vel mulierem reddere sterilem sive vasectomiam in viro perficiendo vel ovariotomiam in muliere prœcise ne proles nascatur? 1 Resp. Neg., quia innocentes mutilare non licet ne quidem ad statum salvandum: sicut non licet individuo se sterilem reddere praecise ad hunc finem ne proles nascatur, ita nec statui. Quia hoc esset despot ice regere subditos et sic finem naturalem status invertere. Respublica non potest in suam utilitatem convertere vitam suorum membrorum eamque propter suam utilitatem consumere, quia non cives propter rempublicam sed respublica propter cives et ad eorum utilitatem et bonum ordi­ natur. Subditus nempe non est servus: iste gubernatur politice ad utilitatem subditi; hic despotice ob utilitatem domini. Ita Lugo, disp. 10, 77, 104. Iterum “nemini licet hominis dignitatem de qua Deus ipse disponit cum magna reveren­ tia impune violare.” Leo XIII, Rerum Nov. Jamvero ad hominis dignitatem certo pertinet potestas generativa. Imo non tantum non licet statui ita agere, sed e contrario ad tute>Cf. Addenda, p. 1100, n. 29. QUINTUM PRAEC. CAP. II. — DE OCCISIONE PROXIMI. 277 lam bonorum corporis ipse e vi sua tenetur: et miseros e sævitia oportet hominum eripere. “Jura quidem, in quocumque sini, sancte servanda sunt, atque ut suum singuli teneant, debet potes­ tas publica providere, propulsandis atque ulciscendis injuriis. Nisi quod in· protegendis privatorum juribus, prœcipue est infir­ morum atque inopum habenda ratio.'' Leo XIII, Rerum Nova­ rum. Jus conjugii naturale ac primigenium homini adimere causamve nuptiarum præcipuam Dei auctoritate initio constitu­ tam quoque modo circumscribere, lex hominum nulla potest. Crescite et multiplicamini (Gen. i, 28). Leo XIII, Rerum Novarum. Atqui qui hanc legem latam volunt, profecto causam istam circumscribunt. Ita S. Thomas, 2 2, q. 104, a. 5. “Tenetur autem homo homini obedire in his quæ exterius per corpus sunt agenda; in quibus tamen secundum ea quæ ad naturam corporis pertinent, homo homini obedire non tenetur, sed solum Deo, quia omnes homines natura sunt pares; puta in his quæ pertinent ad corporis sustentationem et prolis genera­ tionem.” Tales omnes leges sunt injustœ. 271. Resolves.— 1°. Non licet occidere lethaliter vulnera­ tos, nec alios quoscumque moribundos, ne diutius patiantur; quia, ex noto affato non sunt facienda mala ad obtinendum bonum. 2°. Non licet occidere innocentem ad satisfaciendum tyranno mortem ejus postulanti, etiam sub poena urbis subvertendae, et etiamsi morti suæ ille consentiret: quia nequit proprie consentire cum dominium in propriam vitam non habeat. Probabilius tamen posset cogi ut seipsum tyranno pro bono publico traderet, et probabiliter, si nollet, etiam tradi. — Cf. S. Alphons. n. 393. 3°. Non licet legatos aut obsides occidere, etiamsi hostes, qui illos miserunt, fidem datam non servaverint, et obsides vel legatos ad eos missos injuste interfecerint; quia sunt innocentes. — Cf. S. Alphons. ibid. § II. — De procuratione abortus 1 Abortus est ejectio fœtus immaturi ex utero matris: maturus autem dicitur fœtus quando, nullo alio superveniente periculo, potest per se vivere, etiamsi in lucem prodeat ante nonum mensem. 272. Dico 1°. Nunquam licet directe procurare abortum, etiamsi fœtus supponeretur adhuc inanimatus. Ratio est, quia si animatus sit, est homicidium proprie dictum; si vero non sit animatus, est homicidium anticipatum, quia fœtus non animatus ordinatur ex natura sua ad hominem formandum. — Cf. S. Alphons. n. 394. - Lacroix, n. 823. — Kenrick, tract. 3, n. 127. Et hoc quod dicimus de ejectione fœtus immaturi ex utero, est 1 Cf. Addenda, p. 1100, n. 30. 278 TRACTATUS VI. — DE PRAECEPTIS DECALOGI. pariter dicendum de extractione fœtus ectopici immaturi e sinu matris. Placenta, ut notari debet, una cum chorda umbilicari est organum nutritionis fœtus in sinu matris. Expulsio quævis separans foetum a placenta umbilicarique chorda destruit relationes anatomicas necessarias ipsi existentiæ fœtus; nam placenta potest considerari tanquam unio quædam intima inter systema vasculare matris et fœtus. Hanc unionem destruere est ipsum foetum perimere. Expellere foetum est non tantum in alio loco illum ponere, sed est destruere mechanismum mirandum qui facit inter fructum matris et ma­ trem communicationem vitalem internam, et ideo, ipsum infantem occidere. Nec dicas, de facto morietur; bene dicis, sed hoc non dat jus ipsum peri­ mendi. — Cf. Besson., Nouvelle Rev. Théol. v. 45, p. 154, ubi argumentum egregie exponit. Dico 2°. Licet aliquando indirecte abortum procurare, seu melius permittere, subministrando videlicet matri morbo gravi laboranti, remedia fcetui nociva, si conditiones sequentes concur­ rant, scilicet: 1°. ut agatur de morbo lethali; 2°. ut remedia, fœtui nociva, sint per se ad morbum matris curandum directe et immediate efficacia: 3°. ut subministratio remediorum non impe­ diat collationem baptismi, quia vita spiritualis fœtus prævalet vitæ temporali matris. — Cf. S. Alphons. ibid. — Lacroix, η. 826. — Kenrick, tract. 3, η. 128.1 QUÆSITA 273. Quær. 1°. Quid dicendum de operatione craniotomica, quam multi medici hodiedum adhibent ad salvandam matrem? Resp. Hujusmodi operatio est verum homicidium, ac pro­ inde semper et intrinsece mala. Etenim si, juxta S. Thoinam, “non debet homo occidere matrem ut baptizet puerum,” a fortiori non debet occidi puer ut salvetur vita temporalis matris. Neque dicas foetum obliquatum, vel nimis grande caput protendentem comparari posse aggressori saltem materialiter injusto; nam respondetur illum ita esse dispositum ex solo cursu naturæ ac proinde nullo modo posse dici aggressorem. Secus et mater ipsa relate ad foetum, et qui contagioso morbo laborant relate ad eos qui bene valeant, aggressores deberent dici, ac proinde eos occidere fas esse deberet. Neque recurras ad auctoritatem, quia hæc si hactenus dubia et tenuis fuit, nunc autem nulla certe erit in scholis catholicis, siquidem S. Congr. S. 0. die 28 Maii 1884, de­ claravit liceitatem craniotomiæ tuto doceri non posse. — Nuper autem, scilicet 19 Aug. 1889, significatum fuit professoribus 1 Cf. Addenda, p. 1101, n. 31. QUINTUM PRAEC. CAP. II. —DE OCCISIONE PROXIMI. 279 facultatis medicae Universitatis Catholicae Insulensis: “In scholis catholicis tuto doceri non posse licitam esse operationem chirurgicam quam cranioto7nia?n appellant ... et quarncumque chirurgicam operationem directe occisivam foetus vel matris gestantis.” — Cf. S. Thom. p. 3, q. 68, art. 11, ad 3. — Kenrick, tract. 3, n. 128. — Analecta jur. Pont, fasciculum 133, p. 547, Maii 1876. — Ciarmadori, Opusculum de craniotomia. — Nou­ velle Revue Théologique, vol. 17, p. 13; vol. 16, pp. 95 et seq.; pp. 62 et seq.; pp. 293 et seq.; vol. 22, p. 74. — Amer. Eccl. Review, vol. 9, pp. 360 et seq., et vol. 23, pp. 128 et seq. Quær. 2°. Utrum saltem liceat partum accelerare quando vita matris secus Î7i discrimen adduceretur? Resp. 1°. Si acceleratio ista locum habet post septimum mensem, licita omnino est, imo a pluribus dicitur etiam laude digna; nam non solum matri prodest, sed etiam fœtui qui maturus tunc censeri potest. — Cf. 0’Kane, n. 213. — Dublin Review, No. 87, art. Obstetric. Morality, p. 118. Resp. 2°. Si vero partus acceleretur durante ilia periodo gestationis qua foetus utcumque vivus ejici possit, mori tamen postea necessario debet, ex eo quod non adhuc pervenerit ad substantialem maturitatem, dicendum est talem accelerationem vix, aut ne vix quidem a craniotomia differre, ideoque omnino esse damnandam. Nam in eo casu extrahere foetum de utero, aut de sinu matris, si conceptus est ectopicus, est actio natura sua occisiva, non secus ac aërem subducere ab adulto. Neque dicas mortem fœtus indirecte tantum sequi, ex eo quod non attingitur in se sed tantum scinduntur membranae quibus involvitur, aut fibrae relaxantur, vel ex eo quod talis ejectio non intenditur uti finis: nam respondetur directe aliquem occidi quoties mors ipsius assumitur uti medium, quodeumque sit genus actionis qua procuratur. Neque dicas afferri posse pondus auctoritatis in favorem hujus accelera' tionis; nam quamvis S. Alphonsus dicat: “licitum esse aqua gelida, si alia haberi non possit, puerum mox moriturum baptizare, etiamsi timeretur ex hoc mors acceleranda,” id permittit tantum quia “talis actio non tendit ad occisionem sed ad ablutionem.” Alii autem Doctores vel loquuntur de pharmaco directe dato ad morbum matris curandum, ut Card, de Lugo, vel de fcetu inanimato quem, erronee quidem, aliqui putabant ceu partem viscerum matris. — Cf. S. Alphons. de Sacram. Baptis, n. 106. — Lugo, de just, et jur. disp. 10, n. 133. — Salmant. tract. 13, cap. 2, η. 60. — Crolly, vol. 3, nn. 118 et seq. — Hæc solutio, quæ nobis certa semper fuit, speciale robur accipit ex notabili Responso S. Officii, quod ita se habet. “Stephanus Maria Alphonsus Sonnois Archiepiscopus Cameracensis ad 280 TRACTATUS VL —DE PRAECEPTIS DECALOGI. pedes Sanctitatis Tuæ devotissime provolutus, quæ sequuntur humillime exponit: ° Titius medicus cum ad praegnantem graviter decumbentem vocaba­ tur, passim animadvertebat lethalis morbi causam aliam non subesse præter ipsam prægnationem, hoc est foetus in utero præsentiara. Una igitur, ut matrem a certa atque imminenti morte salvaret, præsto ipsi erat via, procurandi scilicet abortum seu fœtus ejectionem. Viam hanc consueto ipse inibat, adhibitis tamen mediis et operationibus, per se atque immediate non quidem ad id tendentibus ut in materno sinu foetum occiderent, sed solummodo ut vivus, si fieri posset, ad lucem ederetur; quamvis proxime moriturus, utpote qui immaturus omnino adhuc esset. “ Jam vero lectis quæ die 19 Augusti 1889 Sancta Sedes ad Cameracensem Archiepiscopum rescripsit: ‘tuto doceri non posse licitam esse quamcumque operationem directe occisivam fœtus, etiamsi hoc necessarium foret ad matrem salvandam,’ dubius hæret Titius circa liceitatem opera­ tionum chirurgicarum quibus non raro ipse abortum hucusque procurabat, ut prægnantes graviter ægrotantes salvaret. “Quare ut conscientiæ suæ consulat, supplex Titius petit utrum enuntiatas operationes in repetitis dictis circumstantiis instaurare tuto possit. Feria IV. die 24 Julii 1895. “In Congr. Gener. S. R. et Univ. Inquisitionis, proposita suprascripta instantia Em. et Rever. Domini Cardinales in rebus fidei et morum In­ quisitores generales, præhabito Rev. D.D. Consultorum voto, responden­ dum decreverunt: Negative juxta alia Decreta diei scilicet 28 Maii 1884 et 19 Augusti 1889. “Sequenti vero Feria V. die 25 Julii in audientia R. P. D. Adsessori impertita, SSmus D. N. relatam Sibi Em. Patrum resolutionem adprobavit. L. * S. J. Mancini Can. Magnoni S. R. et Univ. Inquisitionis Not.” Et decretum subsequens varia dubia circa liceitatem accelerationis partus, operationis cæsareæ et laparotomiæ solvit. “Episcopus Sinaloen., ad pedes S. V. provolutus, humiliter petit resolutionem insequentium dubiorum: “I. Eritnc licita partus acceleratio quoties ex mulieris arctitudine impossibilis evaderet fœtus egressio suo naturali tempore? “II. Et si mulieris arctitudo talis sit ut neque partus præmaturus possibilis censeatur, licebit ne abortum provocare aut cæsaream suo tempore perficere operationem? “III. Estne licita laparotomia quando agitur de prægnatione extra uterina, seu de ectopicis conceptibus? Feria IV. die 4. Maii 1898. “In Congregatione Generali habita ab EEmis et RRmis DD. Car­ dinalibus contra hæreticam pravitatem Generalibus Inquisitoribus, propo­ QUINTUM PRAEC. CAP. II. — DE OCCISIONE PROXIMI. 281 sitis suprascriptis dubiis, præhabitoque RR. DI). Consultorum voto, iidem EEmi ac RRmi Patres rescribendum consuerunt: “Ad I. Partus accelerationem per se illicitam non esse, dummodo perficiatur justis de causis et eo tempore ac modis quibus ex ordinariis contingentibus matris et fœtus vit® consulatur. “Ad II. Quoad primam partem, negative, juxta decretum Fer. IV. 24 Julii 1895, de abortus illiceitate: Ad secundam vero quod spectat: Nihil obstare quominus mulier de qua agitur, cæsareæ operationi suo tempore subjiciatur. “Ad III. Necessitate cogente, licitam esse laparotomiam ad extra­ hendos c sinu matris ectopicos conceptus, dummodo et fœtus et matris vit®, quantum fieri potest, serio et opportune provideatur.” “In sequenti vero Feria VI., die 6 ejusdem mensis et anni, in solita audientia R. P. D. Adsessori S. 0. impertita, facta de omnibus SS. D. N. Leoni Div. Prov. Papæ XIII relatione, SSmus responsiones EE. ac RR. Patrum adprobavit. J. C. Mancini S. R. et U. Inquis. Not.” Quæsito: “Utrum aliquando liceat e sinu matris extrahere fœtus ectopicos adhuc immaturos, nondum exacto sexto mense post concep­ tionem?” respondit S. Officium 5 Maii 1902: “ Negative, juxta Decretum 4 Maii 1898, vi cujus fœtus et matris vitae quantum fieri potest, serio et opportune providendum est: quoad vero tempus, juxta idem Decretum Orator meminerit, nullam partus accelera­ tionem licitam esse, nisi perficiatur tempore ac modis, quibus ex ordinarie contingentibus matris ac fœtus vitae consulatur.” 3°. Quid practice respondendum sit illis qui hac de re confessorios interrogant? Resp. Veritas tota forti animo manifestanda est, si interro­ gatio bona fide fiat, et persona quæ interrogat prævideatur acquiescere velle; secus præstat tacere, et malum materiale tantum permittere. Quær. Quær. 4°. An liceat pueïlœ, statim post fornicationem , pharma­ cum sumere ad foetum inanimatum expellendum, ne a patre occida­ tur, aut famam amittat? Resp. Neg., prorsus, tum quia hoc esset abortum directe procurare, tum quia damnatum fuit ab Innoc. XI in prop. 34, quæ sic se habet: “Licet procurare abortum ante animationem fœtus, ne puella deprehensa gravida occidatur aut infametur.” — Feminæ autem illæ quæ immediate post copulam libere habitam sese lavant ad ejiciendum semen ne concipiant, licet danmandæ de abortu non videantur, tum quia semen statim ac recipitur nequit dici fœtus, tum quia medium istud non videtur 2S2 ■■ ■ g TRACTATUS VL —DE PRAECEPTIS DECALOGI. , ■ -------------------------------------- ---------- - ■ —- - _ efficax, gravissime tamen peccarent altero peccati genere, nempe onanismi, seu frustrates naturæ.1 Quær. 5°. An eodem modo damnandce essent feminœ vi op­ pressée si receptum semen immediate omnino, absque ullo prorsus intervallo conarentur rejicere sese lavando? Resp. Neg., saltem probabiliter, et ratio est quia licet vim injuste illatam repellere quamdiu illatio ipsa moraliter perse­ verat. — Cf. Lehmkuhl, vol. 1, n. 849. Quær. 6°. Quid si ipse uterus matris praegnantis morbo lethali inficiatur? Resp. Licet, uti nobis videtur, uterum auferre, et quam­ vis eo ipso foetus moriatur ipsa tamen extractio uteri duplicem habet effectum, bonum, salutem matris, et malum, mortem infantis. Est sicut casus procurationis abortus indirectae, quæ, ut vidimus, datis conditionibus, licet. Quær. 7°. An in ullo casu liceat actionem ponere habentem unice mortem ut effectum suum, v. gr., acu electrica fœtum occidere? Resp. Negative: nam talis actio est intrinsece mala. Et hinc non licet hac ratione interimere foetum ectopicum. Quær. 8°. Quid dicendum in dubio utrum illud quod gestat mulier sit fœtus an potius tumor, v. gr., in ectopicis? Resp. Videtur dicendum si vere et sincere medicus facta investigatione dubitet et mater in periculo vitæ versetur licere rem istam auferre. Nam mater est in possessione; ejus jus est certum neque homines spectatis principiis juris naturalis adi­ gerent matrem hanc mortem subire; aliis verbis nescitur utrum ista res sit subjectum juris, et crudele videtur ipsam præferre mulieri praegnanti. Si autem constat foetum adesse, ejus jus æque certum ducendum est, nec licet operationem perficere, donec moraliter cognoscitur mortem ingressam esse. In omnibus his operationibus adjudicandis principium sæpe enuntiatum præ oculis habendum est de actione nempe indifférente bonave, cum duplici effectu bono et malo. — Cf. supra N. 8. Non sunt facienda mala ut bona eveniant. Tandem: nec sunt media adhibenda directe ad foetus occisionem tendentia, quibus adhibitis malus effectus, in quibusdam casibus, bonum ut suum effectum immediatum habet. — Cf. Responsum S. Inq. die 24 Julii, 1895 de Titio, Medico, n. 273. 1 Resolves. — Mulier prægnans in eo est ut cæca, demens vel paralytica evadat; prægnantia est causa dementiæ, etc.; foetus viabilis non est. Chirurgus nequit consulere abortum, nec ipsi lCf. Addenda, p. 1101, n. 32. QUINTUM PRAEC. CAP. IL —DE OCCISIONE PROXIMI. 283 competit jus extrahendi ex sinu matris fœtum. In iisdem cir­ cumstantiis fœtus non viabilis in eo est ut moriatur, imo ingressus est agoniam. Est insuper periculum ne infirmitas matris incura­ bilis evadat, vel aliud est motivum grave. Non licet chirurgo operationem exercere qua celerius inducatur mors infantis ad matris conditionem ameliorandam : i. e. mors celerior fœtus non est adhibenda ut medium salutis matris: morietur infans, sed hoc non dat jus eum occidendi. Mulier fructum suum gestat, sed fœtus est extrauterinus. Dum gravem operationem super ipsam medicus exercet, advertit ad abnormalem sedem prægnantiæ. Intelligit etiam fœtum esse viabilem. Videtur nobis dicendum licite posse chirurgum ob graves causas in hoc casu extrahere fœtum istum extrauterinum viabi­ lem, etsi nondum ad normalem terminum vitæ fœtus attingentem, modo utens operatione ad alium finem incoepta, non exerceat in fœtum ullum actum mortiferum. Mulier prægnans est, sed fœtus extrauterinus. Dum opera­ tionem super eam exercet gravem medicus, advertit ad sedem abnormalem prægnantiæ; fœtus vivus, non autem viabilis, est. Chirurgus nequit edere fœtum ex sinu matris, quia hæc actio occideret fœtum. Mater in eo est ut ex haemorrhagia vel eclamp­ sia moriatur et fœtus viabilis est. Profecto potest partus arti­ ficialis induci modo hac operatione consulatur vitæ matris et infantis. Sed non potest ita partus hic induci, ut mors infantis sit effectus naturalis operationis et medium ad auferendum pericu­ lum urgens parturientis, i. e. non licet fœtum occidere ad matrem salvandam. Mater in eo est ut moriatur, fœtus est viabilis. Mater in agonia est et ipsi pauca vivendi momenta manent, fœtus vero ultra horam probabiliter vivet. Non licet chirurgo, ut infans in lucem melioribus conditionibus edatur, operationem perficere quæ natura sua matrem occideret, ita ut ejus mors sit medium ameliorandi statum infantis. Mater in eo est ut moriatur. Causa mortis proxima est hæ­ morrhagia, eclampsia, vel alius morbus ex praegnantia proveniens. Fœtus non est viabilis. Non licet abortum procurare nec consu­ lere. In iisdem adjunctis fœtus nondum viabilis morti imminenti destinatur. Praeterea jam in agoniam ingressus est dum matri manent plures horae vitæ probabilis. Non licet chirurgo opera­ tionem perficere directe tendentem ad ipsam mortem fœtus, qua medium ad matrem in meliori conditione ponendam: aliis verbis, non licet abortum procurare ut mater salvetur. Mater prægnans in eo est ut caeca vel paralytica vel demens vel infirma alia quavis ratione fiat. Causa caecitatis, paralysis 284 TRACTATUS VL —DE PRAECEPTIS DECALOGI. etc., est prægnantia. Fœtus viabilis est. Profecto chirurgus potest consulere partum artificialem praematurum modo provide­ atur et matris et fœtus vitæ. In iisdem autem circum­ stantiis propter imminens periculum ne infirmitas matris fiat incurabilis non competit chirurgo jus medium adhibendi quod natura sua determinet mortem infantis, ut partus præmaturus inducatur. Operatio cæsarea ea dicitur qua uterus matris secatur ut infans extrahatur. Non raro accidit quod fœtus propter matris arctitudinem naturali via edi nequeat, in quo casu vel secanda est mater vel hæc et ille naturæ cursui relinquendi sunt. Quæritur igitur de sectione in his gravissimis adjunctis. Hæc statuenda videntur. 1°. Nunquam est operatio licita, si incisio foret matris occisiva, quia non licet matrem occidere ut baptizetur infans. 2°. Nunquam est licita, si viva matre infans extra uterum proba­ biliter saltem vivere non posset. Esset enim prolem occidere. 3°. Viva matre licite fieri potest his conditionibus veri ficatis: 1) quod mater naturaliter parere non possit, aut moritura sit ante partum cum maximo periculo mortis infantis priusquam possit hic bap­ tizari; et 2) quod ex incisione non oriatur matri periculum proxi­ mum mortis. ... 4°. Viva matre debet fieri operatio si certo constet non posse infantem baptizari nisi operatio fiat. Sed maxima prudentia opus est in hac obligatione imponenda ne mater a tali abhorrens incisione et suæ et prolis salutis æternæ jacturam faciat, moriens in statu peccati mortalis, bona in malam fidem mutata. 5°. Mater non tenetur operationem subire, quando baptismus in utero infanti cum solida probabilitate conferri potest; quod sæpe facere datur; nec tenetur quando ipsa sola peritura est; nec, si spes probabilis adest prolem ipsi emortuae supervicturam quæ idcirco baptizari queat; nec tenetur mater operationem per­ mittere ad servandam vitam infantis temporalem; nec in incertitudine eventus felicis. Quod si 6°. casus vehit desperatus sit et certo moriturae sint mater et proles, in his difficillimis circumstan­ tiis licita est operatio, dummodo aliqua probabilitas exinde oriatur et matrem et prolem salvandi; ita enim et hujus et istius vitæ, meliori, quo fieri potest, modo providetur. Si mater praegnans mortua fuerit, fœtus quamprimum caute extrahatur ac, si vivus fuerit, baptizetur: Rit. Rom. tit. II, cap. 1, n. 17. Ergo statim ac mater mortua sit, licite operatio fieri potest. Imo mortua matre operatio etiam debet fieri, adest enim obligatio gravis ratione officii succurrendi proximo in extrema necessitate posito: S. Inq. 15 Feb. 1780. Sedula cura est sectio facienda ne mater apparenter tantum mortua occidatur neve proles moriatur. QUINTUM PRÆC. CAP III. —DE DUELLO. 285 Quid de munere parochi vel missionarii dicendum sit, patet ex re­ sponso S. Inquisitionis die 13 Dec. 1899 dato, commemorante prius decretum diei 15 Feb. 1780: “Hæc autem fœtus extractio de prægnantis defunctæque alveo matris, quamvis patefacienda, ac per­ suadenda sit, expresse tamen cavet prohibetque Sanctitas sua ne missionarii in casibus particularibus se ingerant in demandanda sectione, multoque minus in ea peragenda. Sat proinde missionariis fuerit illius notitiam edidisse curasseque ut ejus perficiendæ rationem perdiscant qui chirurgicis intendunt laici homines, tum vero, cum casus tulerit, ejusdem praxim ipsorum oneri ac muneri reliquisse.” CAPUT III DE DUELLO Duellum proprie dictum est periculosa duorum pugna ex prae­ cedenti condicto de loco, tempore et armis. 274. Dico. Duellum auctoritate privata susceptum nunquam licitum esse potest; quia non solum repugnat juri naturali, cum Deus nulli hominum dominium dederit in suam aut alterius vitam, nec in membra, extra casum defensionis contra actualem ag­ gressorem; sed etiam juri canonico, ut constat ex Trident., sess. 25, cap. 19, ubi duellum dicitur: “Detestabilis usus, fabricante diabolo, introductus.” — Dixi privata, quia si publica auctoritate suscipiatur ad bonum commune, v. gr., ut bellum conficiatur, licitum profecto erit non secus ac bellum. — Cf. S. Alphons. nn. 399 et 400. 275. Resolves. — 1°. Disputari sane potest, practice lo­ quendo, de conditionibus duelli quæ omnes requiruntur ad totam malitiam actus, poenasque incurrendas; at nunquam de causa quæ legitimare posset provocationem aut acceptationem ejus, cum sit aliquid intrinsece malum. Quare semel probata existentia duelli in aliquo casu particulari, nulla ratio utcumque gravis unquam excusabit. 2°. Non licet duellum suscipere ea lege, ut uno vulnerato, aut certo numero ictuum completo, pugna cesset; tum quia Clemens VIII prohibuit etiam duella non fatalia; tum quia ita agentes implicite admittunt quemcumque exitum pugnæ et con­ sequenter totam malitiam duelli contrahunt. 3°. Licet autem pugnare ad meram defensionem, etiam arma acceptando ab adversario, si mors ab ipso intentetur nisi accepte­ tur pugna, nec adsit alia ratio hoc periculum evadendi; sed non licet se conferre ad alium locum, aut indicere ad defensionem 286 TRACTATUS VI, —DE PRAECEPTIS DECALOGI. aliud tempus determinatum; quia tum duellum proprie dictum haberetur. 4°. Non ineunt duellum proprie dictum qui ob injuriam, sub­ ita ira excandescentes, et ad pugnam se provocantes statim con­ grediuntur; quia verius est rixa, quam duellum, quod ex condicio de loco et tempore fieri debet. — S. Congr. 5 Octob. 1744. — Cf. S. Alphons. n. 401. 276. Hic referre juvat quinque propositiones circa duellum damnatas a Benedicto XIV, an. 1752, in Const. Detestabilem. Sunt sequentes: 1°. “Vir militaris qui, nisi offerat vel acceptet duellum, tanquam formidolosus, timidus, abjectus, et ad officia militaria ineptus haberetur, indeque officio, quo se suosque sustentat, privaretur, vel promotionis alias sibi debitæ ac promeritae spe perpetuo carere deberet, culpa et pcena vacaret, sive offerat sive acceptet duellum.” 2°. “Excusari possunt, etiam honoris tuendi vel humanæ vilipensionis vitandae gratia, duellum acceptantes, vel ad illud provocantes, quando certo sciunt pugnam non esse secuturam, utpote ab aliis impediendam.” 3°. “Non incurrit ecclesiasticas poenas contra ducllantcs latas dux vel officialis militiæ acceptans duellum ex gravi metu amissionis famæ vel officii.” 4°. “ Licitum est in statu hominis naturali acceptare et offerre duellum ad servandas cum honore fortunas, quando alio remedio eorum jactura propulsare nequit.” 5°. “Asserta licentia pro statu naturali applicari etiam potest statui civitatis male ordinatæ, in quo nimirum, vel negligentia, vel malitia magistratus, justitia aperte denegatur.” CAPUT IV DE BELLO Bellum est pugna multitudinis contra multitudinem extraneam, reipublicœ defendendœ aut vindicandae causa. Hinc differt: 1°. a rixa, quæ est pugna paucorum contra paucos et absque auctori­ tate, neque in bonum reipublicæ suscepta; 2°. a seditione, quæ est tumultus vel conflictus multitudinis contra politicam societatem ad quam pertinet. 277. Dico 1°. Bellum per se licitum est, sive ad injuriam repellendam, sive ad jus suum vindicandum. Ratio est, quia societas quaelibet independens ab alia societate, habere débet medium se tuendi contra injuriam, et jus suum vindicandi: inter­ dum vero non suppetit aliud medium ad hunc finem obtinendum, nisi bellum. Etenim, cum altiora desint tribunalia ad quæ nationes SEXTUM ET NONUM PRAECEPTUM. 287 seu Principes recurrere queant, solum superest ut ad satisfactionem ab alia societate obtinendam bello utantur. — Cf. S. Thom. 2-2, q. 40, art. 1. Dico 2°. Ad bellum justum et licitum, sequentia necessario requiruntur: 1°. auctoritas legitima, id est suprema, nullum alium superiorem in civilibus agnoscens, et ratio est, quia ubi major auctoritas habetur, hæc de lite judicare debet; 2°. causa justa et gravis, quæ sit præponderans incommodis ex bello secuturis, v. gr., regnum ,vel provincia recuperanda, aut injuria gravis reipublicæ propulsanda, vel subditorum rebellio reprimenda, etc.; 3°. debitus bellandi modus, scilicet ut ante bellum a parte adversa requiratur condigna satisfactio; quæ si offeratur, ex justitia ac­ ceptari debet; ubi enim bellum desinit esse necessarium, desinit quoque esse justum. — Cf. S. Thom. ibid. 278. Quæres. justitia belli? An milites belligerare possint cum dubio de Resp. Si agatur de milite subdito, vel etiam de milite con­ ducto ante bellum declaratum, potest, imo debet obedire ubi bellum non est evidenter injustum, quia in dubio standum est pro superiore. — Si vero agatur de milite nondum conducto, tenetur inquirere de belli justitia, nec in dubio de justitia se locare potest. Ratio est, quia nemo potest cooperari ad aliquem spoliandum re quam possidet, nisi sit certus injuste eam ab illo possideri. — Cf. S. Alphons. n. 408.1 DE SEXTO ET NONO DECALOGI PRÆCEPTO Non moechaberis. — Non desiderabis uxorem ejus (proximi). — Exod. xx, 14 Sextum Decalogi præceptum prohibet quamlibet luxuriam externam, id est opere patratam. — Nonum vero præceptum prohibet etiam luxuriam mere internam, impudicas nempe cogi­ tationes, ac desideria. 279. Ad intelligentiam eorum quæ sequuntur hæc sunt prænotanda : I. Luxuria est inordinatus appetitus rei venereœ, et consistit in delectatione venerea voluntarie admissa extra matrimonium. De­ lectatio autem venerea est delectatio orta ex commotione spirituum generationi inservientium, et habetur circa genitalia. Non est igitur confundenda cum delectatione mere sensibili, quæ oritur ex proportione objecti sensibilis ad sensum aliquem, v. gr., objecti 1 Cf. Addenda, p. 1101, n. 33. 288 TRACTATUS VI. —DE PRAECEPTIS DECALOGI. visibilis ad visum, audibilis ad auditum, etc. Primam plures theologi vocant etiam carnalem, et alteram naturalem. IL Variæ sunt luxuriæ species, prout diversa sunt ejus objecta. Sic specie differunt laetus et aspectus impudici; actus solitarii, et actus cum aliis exerciti; actus consummati, et non consummati; item actus consummati juxta naturam, et actus consummati contra naturam. Hæ autem species alias etiam subordinatas seu inferiores species sub se continent, ut ex dicendis patebit. III. Luxuria alia est directe quæsita, alia indirecte. Prior habetur, quando voluptas carnalis præcise in se intenditur; poste^· rior vero, quando aliud intenditur, ex quo voluptas carnalis præter intentionem suboriatur, ut fit in aspectibus vel lectionibus minus castis ex curiositate vel alio fine habitis. Hisce praenotatis: 280. Dico 1°. Omnis delectatio venerea, si est directe volun­ taria, non admittit‘parvitatem materiæ, ac proinde, utcumque levis ea sit, semper erit peccatum mortale. Ratio est, quia delec­ tatio venerea est quædam inchoata seminis effusio, seu naturalis et necessarius motus ad illam: atqui seminis effusio, si quæratur extra legitimum usum matrimonii, est gravis perturbatio ordinis essentialis, cum ex natura sua tendat ad generis humani destruc­ tionem. Ergo. . . . Dixi si est directe voluntaria, nam dari parvi­ tatem materiæ in delectatione venerea indirecte tantum volita concedunt omnes, et ratio aperta est; nam tota malitia hujusmodi delectationis desumenda est ex causa; posse autem dari causam leviter turpem, v. gr., curiosam lectionem alicujus libri minus casti, nemo unquam denegavit. — Cf. S. Alphons. nn. 415 et 484.— Viva, in prop. 40 damnat, ab Alex. VII. — Baller, not. (a) p. 396. Dico 2°. Delectatio, quæ dicitur sensibilis seu naturalis, per se caret omni culpa. Etenim delectatio ista in eo proprie consistit quod placeat tactus, vel visus proprii corporis aut alieni propter proportionem et connaturalitatem cum organo tactus vel visus, absque ulla commotione spirituum genitalium; non secus ac si quando tangeretur res blanda, v. gr., felis, holosericum, etc., vel aspiceretur res pulchra, v. gr., equus, pratum, et alia quæ natu­ raliter delectant: atqui in hisce tangendis aut aspiciendis nulla per se est aut esse potest culpa. Ergo. . . . Dixi per se, nam prac­ tice loquendo semper aderit culpa aliqua levis, non solum si tactus isti aut aspectus fiant ex curiositate, levitate, aut propter solam delectationem, juxta ea quæ alibi dicta sunt, sed etiam propter periculum transgrediendi ad delectationem veneream. — Cf. S. Alphons. n. 416. — Viva, loc. cit. — Baller, not. (a) p. 393. Agendum nunc est de peccatis luxuriæ in particulari, sed de externis tantum, quia de internis alibi satis dictum est, SEXI'. ET NON. 1’RAEC. CAP. I.—DE PEC. LUX. NON CONSUMMAT. 289 CAPUT I DE PECCATIS LUXURIÆ NON CONSUMMATIS ARTICULUS I DE OSCULIS IMPUDICIS 281. Dico 1°. Oscula ob delectationem veneream habita, in quacumque parte corporis fiant, sunt semper peccatum mortale, et contrahunt malitiam specie diversam pro variis personarum circumstantiis. Ratio primi deducitur ex prop. 40 damnata ab Alex. VII, quæ ita se habet: “Est probabilis opinio quæ dicit, esse tantum veniale, osculum habitum ob delectationem carnalem et sensibilem quæ ex osculo oritur, secluso periculo consensus ul­ terioris et pollutionis.” Ratio autem secundi est quia oscula imme­ diate et directe attingunt personam cui dantur, ac proinde censentur induere moralitatem actus consummati in quem natura sua ten dunt. — Cf. S. Alphons. n. 417. Dico 2°. Seclusa actuali delectatione venerea, peccatum oscu­ lorum mensurandum erit ex periculo illam experiendi, ac proinde si periculum erit proximum, peccatum iterum judicari debet mortale, si autem remotum, peccatum erit vel veniale tantum vel nullum. Periculum autem reputatur semper et ex natura sua proximum, si oscula fiant in partibus inhonestis seu turpibus, quales sunt genitalia et loca ipsis vicina, et fere semper, si fiant in partibus minus honestis, sed non turpibus, uti sunt brachia, pectus, et crura. Si vero oscula habeantur in partibus honestis, quales sunt facies et manus, periculum etiam judicatur proximum, saltem ordinarie, si locum habeant sæpe, morose, extra usum patriæ, et inter personas diversi sexus. Ratio omnium per se aperta est, et confirmatur ex communi consensu theologorum, ex consideratione human© naturæ, et ex ipsa experientia. — Cf. S. Alphons. nn. 417 et seq. 282. Resolves. — 1 °. Ordinarie reputanda sunt mortalia os­ cula quæ dicuntur columbina, linguam nempe in os introducendo præsertim si non ex joco aut petulantia, sed pressiori modo fiant et inter personas diversi sexus. 2°. Sententia Sanchezii, Salmanticensium et aliorum theologorum asserentium oscula pudica habita inter sponsos de futuro, licet intendatur quæpiam delectatio, quæ sit media inter veneream et naturalem, et adsit levis commotio spirituum genitalium non esse peccata mortalia, secluso periculo pollutionis vel consensus in copulam, habetur ut practice im­ probabilis a S. Alphonso. Imo S. Doctor tenet longe probabiliorem, 290 TRACTATUS VL —DE PRAECEPTIS DECALOGI. etiam speculative, et omnino sequendam esse sententiam docentem, tales actus prohibitos esse sponsis eodem modo quo vetantur solutis. Ratio est, quia sponsi nondum jus mutuum habent in corpora, neque etiam jus habent ad copulam, ad quam solam tales actus ordinantur. Verum quia prima sententia non videtur omnino destituta rationibus et auctoritatibus, poterit forte quandoque utilis esse confessariis. — Cf. S. Alphons. de matrim. n. 854. — Baller, not. (a) p. 402. 3°. Culpa vacant oscula quæ matres aut nutrices infantibus solent infigere. Idemque saltem ordinarie dicendum de aliis, qui infantes teneræ ætatis, etiam diversi sexus, secluso pravo quovis affectu, deosculantur. 4°. Non statim arguendi sunt de peccato gravi juvenes utriusque sexus qui in nonnullis jocis decenter et sine prava inten­ tione se invicem deosculantur, quamvis ab ejusmodi ludis ob periculum eis adnexum avertendi sint. ARTICULUS II DE TACTIBUS IMPUDICIS 283. Dico 1°. Tactus quicumque non secus ac oscula, si ob delectationem veneream fiant, sunt semper graviter peccaminosi, et ejusdem specificæ moralitatis ac actus consummatus in quem ten­ dunt. Ratio utriusque aperta est, et similis illi quæ adducta fuit pro osculis. Sedulo autem distinguendi sunt tactus turpes ab obscœnis. Dico 2°. Præter casum delectationis venereæ directe intentæ, tactus sunt etiam graviter illiciti, si conjuncti sint cum proximo periculo pollutionis, et nulla sit justa causa excusans. Etenim supposita hujusmodi causa, v. gr., necessitas medendi, jam pollutio inde sequens non erit amplius directe volita. — Proximitas autem periculi dijudicanda est ex natura partium quæ tanguntur, et ex aliis diversis circumstantiis personarum. 284. Resolves. — 1°. Tactus in verendis ejusdem sexus aut partibus vicinis, etiam super vestes, ordinarie non excusantur a peccato gravi, nisi forte ex petulantia, joco, levitate et obiter fiant. — Cf. S. Alphons. n. 420. 2°. A fortiori, excluso necessitatis casu, excusari nequeunt a peccato mortali tactus in verendis diversi sexus, etiam brevi tem­ pore habiti. — Probabiliter tamen arguendae non sunt de gravi culpa ancillæ quæ tangunt pudenda infantium, dum cosk vestiunt, nisi morose hoc agant. — Cf. S. Alphons. ibid. — Lacroix, η. 902. 3°. Veniale est per se tangere genitalia brutorum, quamvis tamen ea tangere usque ad. seminis effusionem, probabilius repu- SEXT. ET NON. PRAEC. CAP. I.—DE PEC. LUX. NON CONSUMMAT. 291 tatur mortale a S. Alphonso, non quidem vi perditionis seminis, sed quia talis actus vehementissime excitat. Omnino autem ex­ cusantur conjungentes equos aut boves. — Cf. S. Alphons. nn. 419 et 420. 4°. Veniale etiam est tangere ex levitate et curiositate partes minus honestas alterius sexus; at mortale si fiat morose et cum commotione spirituum genitalium. 5°. Nullo modo peccant per se qui se tangunt ad abstergendas corporis sordes, vel ad pruritum sedandum; si tamen pruritus sit tolerabilis, suadendum est ut a tactibus abstineant. — Cf. S. Al­ phons. Horn. Ap. n. 3. ARTICULUS III DE ASPECTIBUS IMPUDICIS 285. Dico 1°. Aspectus turpes sine causa sufficienti habiti, sunt graviter vel leviter peccaminosi, juxta delectationis venereœ periculum; quia hæc est tota ratio cur a jure natures prohibeantur. Ad cognoscendam autem periculi proximitatem, attendere oportet ad diversas circumstantias, nempe ad partes, quæ aspiciuntur; ad sexum, ætatem et alias naturales qualitates personæ aspectæ; ad dispositiones sive naturales sive acquisitas personæ aspicientis; ad distantiam et modum quo fiat aspectus, etc. — Cf. S. Alphons. nn. 421 et seq. Dico 2°. Aspectus graviter peccaminosi, secluso casu desiderii, non inducunt malitiam circumstantiarum personæ quæ aspicitur. Ratio est, quia hujusmodi circumstantiæ non influunt in actum, cum visus non attingat objectum immediate sicut tactus, et nemo dicat nos violare personam sacram per visum. — Cf. S. Alphons. ibid. 286. Resolves. — 1 °. Certo est mortale aspicere actum copu­ landi inter homines, non item inter bruta, saltem per se et ordinarie loquendo, licet adesse possit magnum periculum, et eo majus, quo majora sunt ipsa bruta. — Cf. S. Alphons. n. 419. 2°. Mortale est etiam aspicere verenda personæ diversi sexus, aut partes ipsis vicinas, nisi forte visio fiat a longinquo et per brevissimum tempus. Nec excusaris a gravi, si partes turpes velo tenuissimo et perlucido obtectas aspicias, quia fere talis aspectus libidinem auget, nedum minuat. Excipe tamen 1°. si aspiciens sit puer, vel valde senex, aut valde frigidus; 2°. si oculi defigantur in infantulum. — Cf. S. Alphons. n. 421. 3°. Areniale autem est per se aspicere pudenda ejusdem sexus; non autem si aspiciens esset valde pronus ad sodomiam, vel magno 292 TRACTATUS VL —DE PRAECEPTIS DECALOGI. ardore afficeretur erga personam quam in particulari aspicit,— Cf. S. Alphons. n. 420. 4°. Veniale est etiam per se aspicere partes minus honestas mulieris, scilicet brachia, crura et pectus, secluso tamen casu quo aspectus sit repetitus et morosus. Imo a mortali forte nunquam erit excusandus qui ubera mulieris pulchræ nuda cum mora nota­ bili et sine causa aspicit. — Cf. S. Alphons. n. 423. 5°. Aspectus picturarum obscœnarum ex mera curiositate ut mortalia non habentur. In praxi tamen vix a mortali posset ex­ cusari vir aspiciens pudenda mulieris depictæ, quia difficulter cavere poterit a delectatione turpi, nisi forte per brevissimum tempus aut in magna distantia fiat, aut nisi picturæ vetustas vim artificii imminuerit. — Cf. S. Alphons. n. 424. ARTICULUS IV DE SERMONIBUS ET LECTIONIBUS IMPUDICIS 287. Dico. Turpia loqui, audire aut legere delectationis venereœ causa vel cum proximo periculo consensus in illam est grave peccatum, ut per se patet. Si vero periculum non est proximum, vel proximum quidem sed simul adest causa justa loquendi, audi­ endi aut legendi illa turpia, peccatum erit aut nullum aut tantum veniale. Quod autem de turpi hic dicitur non est applicandum sermoni simpliciter obscceno. 288. Resolves. — 1 °. Graviter peccant generatim qui sermo­ nes permiscent etiam ex levitate de actu conjugali, de licitis et illicitis inter conjuges, de modis impediendi generationem, pro­ curandi pollutionem . . . præsertim si inter juvenes diversi sexus id fiat. Item qui ob jactantiam narrant propria peccata turpia. 2°. Non est per se mortale proferre turpia quidem sed non graviter talia, si fiat breviter, per jocum aut vanum solatium, nisi audientes ita debiles sint spiritu, ut grave scandalum patiantur. — Cf. S. Alphons. n. 426. 3°. Non semper ut mortalia sunt habenda tenera colloquia cum personis diversi sexus, quamvis periculis plena sint, præ­ sertim si sint diuturna, sæpe repetita, aut in locis solitariis fiant. — Cf. S. Alphons. nn. 422 et seq. 4°. Non peccant graviter qui ex mera curiositate legunt libros lepidos, quia ad libidinem non graviter excitant, nec magno peri­ culo exponunt, ut sunt multæ comœdiæ vel poemata. — Si vero ob causam legitimam, v. gr., ad discendum stilum id faciant, nullatenus peccant. SEXT. ET NON. PR AEC. CAP. II.—DE PEC. LUX. CONSUMMAT. 293 CAPUT II DE PECCATIS LUXURIÆ CONSUMMATIS Peccata luxuriæ consummata sunt duplicis generis; alia enim sunt juxta naturam, et alia contra naturam. Prima reducuntur ad fornicationem, adulterium, incestum, sacrilegium, stuprum et raptum; et secunda ad pollutionem, sodomiam et bestialitatem. De singulis breviter dicetur. ARTICULUS I DE PECCATIS CONSUMMATIS JUXTA NATURAM § I. — De fornicatione 289. Fornicatio est copula soluti cum soluta ex mutuo consensu; quare concubinatus, qui est commercium habituale soluti cum soluta, et ?7ieretricium, quod est status mulieris omnibus prosti­ tutae, ad fornicationem referuntur. 290. Dico 1°. Fornicatio est semper peccatum mortale, quia graviter prohibetur jure naturae. Etenim si fornicatio non esset sub gravi interdicta, plerumque homines a matrimonio contra­ hendo recederent, prolesque ex fornicatione suscepta absque ulla educatione derelinqueretur: atqui hoc cederet in grave nocumen­ tum totius societatis. Ergo. . . . Præterea constat ex I Cor. vi, 9; et Eph. v, 5. Dico 2°. Circumstantia concubinatus aut meretricii non est necessario in confessione declaranda, cum per se speciem peccati non mutet. Per accidens autem sæpius est explicanda ad statum et genus occasionum manifestandum, semperque confessario inter­ roganti aperienda est. — Cf. S. Alphons. n. 432. § II. — De adulterio 291. Adulterium est copula cum alterius conjuge, seu est acces­ sus ad torum non suum. 292. Dico 1 °. Adulterium præter peccatum contra castitatem aliud includit contra justitiam, quod est natura sua mortale, quia continet violationem juris stricti graviter obligantis. Imo si habetur inter duos conjugatos duplex committitur adulterium, quia duorum diversa jura læduntur. Dico 2°. Adulterium committitur, etiamsi alter conjux con­ sentiat; quia in omni casu violantur jura sacramenti et contractus indissolubilis; quæ quidem jura natura ipsa exigit, et prorsus inalienabilia sunt. 294 TRACTATUS VI. —DE PRAECEPTIS DECALOGI. § III. — De incestu 293. Incestus est concubitus cum consanguineis aut affinibus inter gradus ab Ecclesia pro matrimonio prohibitos. 294. Dico. Incestus specie differt ab aliis luxuriœ peccatis, quia graviter repugnat reverentiœ naturali debitæ parentibus, et consequenter personis quæ proxima conjunctione sanguinis aut affinitatis eis devinctæ sunt. — Cf. S. Alphons. n. 448. Utrum specie differat incestus cum consanguineis ab incestu cum affinibus, et rursus utrum specie differat incestus pro vario affinitatis et consanguinitatis gradu, atque adeo utrum gradus necessario in confessione exprimendus sit, in tractatu de poeni­ tentia, ubi de circumstantiis peccatorum aggravantibus, dicemus. § IV. — De sacrilegio 295. Sacrilegium, quatenus est luxuriœ peccatum, est violatio personœ vel loci sacri per actum venereum. 296. Dico. Copula, pollutio, vel quicumque tactus graviter turpis habitus a persona sacra, semper includit grave peccatum sacrilegii; quia præter virtutem castitatis lædit etiam religionem quæ graviter obligat ad personas sacras reverenter tractandas. Quod si hujusmodi tactus exerceatur inter duas personas Deo dicatas, duplex haberetur sacrilegium. — De sacrilegio autem locali certum est ipsum committi per copulam aut pollutionem, sed utrum per tactum etiam admittatur, non una est Doctorum sen­ tentia ut dictum est n. 215. — Cf. S. Alphons. nn. 455 et seq.; et Ho?n. Ap. n. 22. §V. — De stupro 297. Stuprum stricte acceptum apud theologos est virginis defloratio. — Deflorari autem dicitur virgo quæ congressu viri naturali ac opere consummato prima vice corrumpitur, ipsa invita. — Dixi stricte apud theologos, nam ad normam juris civilis stuprum importat oppressionem cujuscumque mulieris solutæ et honestæ, et latiori sensu cujuscumque mulieris solutæ. 298. Dico 1°. Stuprum quocumque sensu acceptum semper continet gravem malitiam specie diversam. Ratio est, quia sup­ posita oppressione, quæcumque tandem sit mulier quæ opprimitur, jam præter castitatem, læditur altera virtus, scilicet justitia. Dico 2°. Quamvis circumstantia virginitatis non sit necessario aperienda in confessione, quia est tantum aggravans, si tamen peccatum stupri est reservatum, tunc erit manifestanda, quia vox stuprum sumenda est stricte, quoties agitur de reservatione et de poenis latis contra stupratores in jure canonico. SEXT. ET NON. PRAEC. CAP. II. —DE PEC. LUX. CONSUMMAT. 295 Dico 3°. Ad stuprum non requiritur ut vis seu violentia phy­ sica inferatur; satis est enim ut puellæ alioquin invitæ consensus extorqueatur minis, fraude, dolo aut repetitis ac importunis preci­ bus, quæ ejus constantiam vincant. — Cf. S. Alphons. n. 443. — Baller, not. (b) p. 315. § VI. — De raptu 299. Raptus sensu theologico, et pro foro interno, est violentia illata personœ, aut iis quorum potestati subest, explendœ libidinis causa. — Sensu autem apud forum externum usitato, est personœ abductio e loco tuto ad locum non tutum, per vim ipsi aut iis illa­ tam, quorum potestati subest, explendœ libidinis vel matrimonii con­ trahendi causa. — Cf. Sanchez, de Matrim. lib. 7, disp. 12, n. 30. Violentia in utraque definitione intelligitur sive physica sive moralis seu per metum gravem illata; persona autem, quoad culpam theologicam, intelligitur quælibet, masculus vel femina, innupta, nupta vel vidua, honesta vel meretrix; quoad forum ex­ ternum et poenas subeundas, quælibet etiam, modo sit honestæ vitæ. — Hinc in omni stupro invenitur malitia raptus, sed non vice versa. Hisce notatis: 300. Dico 1°. Raptus est peccatum speciale, quamvis pravus actus libidinis non sequatur; et consistit præcipue in injuria quæ infertur per violentiam illatam libidinis causa. Quare circum­ stantia raptus est necessario aperienda in confessione, sive sequatur fornicatio, adulterium, etc., sive non sequatur. Dico 2°. Non est censendus raptus, si mulier plene consentiat tum abductioni tum violationi, nisi tamen sit minor et simul ejus parentes seu tutores aut curatores invite hoc patiantur. Raptus autem aderit, si abductioni tantum et non violationi, aut violationi et non abductioni consensum præbeat. — Cf. S. Alphons. n. 444. ARTICULUS II DE CONSUMMATIS CONTRA NATURAM § I. — De pollutione 301. Pollutio est seminis effusio sine congressu cum alio. Pol­ lutio voluntaria, de qua sola agimus, est vel directe vel indirecte quæsita. Dicitur etiam mollities, et differt a distillatione, quæ est effusio levis alterius humoris subtilioris. In pollutione semen ordinarie cum vehementi delectatione magnaque commotione ejaculatur; distillatio autem cum nulla ordinarie aut levi ad­ modum delectatione et commotione habetur. 302. Dico 1°. Pollutio directe et perfecte voluntaria est semper 296 TRACTATUS VI. —DE PRAECEPTIS DECALOGI. peccatum mortale, ita ut nunquam illam procurare liceat. — Ratio est 1°. quia id eruitur ex verbis Apostoli, I Cor. vi, 10: “ Neque molles . . . regnum Dei possidebunt”; 2°. quia pollutio intrinse­ cam habet repugnantiam cum natura, quæ seminis effusionem unice ad generationem ordinavit; 3°. quia si aliquando permissa, aut tantum sub veniali prohibita foret, facillime, ob tantam na­ turae corruptae in luxuriam proclivitatem, habitus pollutionis con­ traheretur, et proinde ordo naturae brevi subverteretur; 4°. quia damnata fuit prop. 49 ab Innoc. XI, quæ sic se habet: “Mollities jure naturae prohibita non est; unde si Deus eam non interdixis­ set, saepe esset bona. . . .” — Cf. S. Alphons. n. 476. — Viva, in hanc prop.1 Dico 2°. Pollutio indirecte seu in causa tantum voluntaria est peccatum grave, quoties causa proxima, et natura sua ad pollutionem tendens, v. gr., cogitationes morosæ de rebus valde libidinosis, sine justa ratione ponitur; est autem veniale, quoties causa, quæ ponitur, est remota tantum, seu talis, ut ipsi peri­ culum per accidens vel raro adjungatur. Ratio utriusquc facile colligitur ex iis quæ alibi dicta sunt de voluntario indirecto. — Cf. S. Alphons. nn. 483 et 484. 303. Resolves. — 1°. Omnis deliberata seminis effusio, quam tumvis parva, est pollutio et proinde peccatum mortale. Item mortale est acquiescere delectationi pollutionis, etiam brevissimo tempore, et licet præter intentionem et sponte accidat. A fortiori si pollutio sponte incepta conatu aliquo promoveatur. — Cf. S. Alphons. n. 477. — Lacroix, de Pœnit. n. 1034. 2°. Pollutio quæ subsequitur ex tactu, aspectu vel lectione graviter turpi et absque justa causa posita, est peccatum mortale etiam secluso actuali consensu. Ratio est, quia tunc pollutio est voluntaria in causa, cum hæc per se grave pollutionis periculum inducant. Peccatum autem veniale erit tantum, si hæc leviter turpia sint, et pollutio præter agentis intentionem sequatur. — Cf. S. Alphons. nn. 482 et seq. 3°. Culpa vacat pollutio nocturna, quia a voluntate libera non oritur, nec ullus ei præbetur assensus, ut supponitur, sed nec ani­ mum quidem libidinosum semper denotat, cum ex multis causis naturalibus possit provenire, v. gr., ex superfluitate naturæ, ex imbecillitate organorum aut dispositione nervorum. Mortalis autem erit vel venialis, si ante cubitum fuerit causata et prævisa, pro majori vel minori advertentia et causæ influxu. Sic pravæ cogitationes voluntariæ, prava colloquia et alia ejusmodi som­ num præcedentia illam mortalem facile reddent. Venialem autem tantum efficiet ordinarie intemperantia in cibo vel in potu, etc. 1 Cf. Addenda, p. 1102, n. 34. SEXT. ET NON. PRAEC. CAP. II.—DE PEC. LUX. CONSUMMAT. 297 Pariter censeri non debet mortalis pollutio nocturna quæ fit cum imperfecta voluntate et libertate, ut quandoque in semisopitis accidit; judicandum autem est, nullum consensum adfuisse, vel ad summum valde imperfectum, quando ordinarie in statu vigiliæ displicet; quia ex ordinarie contingentibus judicandum est. Idem etiam de tactibus nocturnis tenendum est. 4°. Distillatio voluntaria, etiam tantum indirecte, si notabilis sit seu cum notabili spirituum genitalium commotione fiat, pecca­ tum mortale esse potest; quia est gravis deordinatio, et proximum pollutionis periculum inducit. Si vero parva sit et absque notabili commotione, distinguendum est: 1°. Si directe voluntaria sit, a mortali non potest excusari; quia quæcumque distillatio semper, vel ut plurimum, secum fert commotionem et aliquam seminis effusionem. 2°. Si vero indirecte tantum voluntaria sit, facile ab omni peccato excusabitur; quia de tali fluxu non est magis curan­ dum, quam de emissione cujuscumque alterius excrementi quo natura se exonerare solet. — Ita expresse S. Alphonsus, n. 477. 5°. Licet alicui pruritum magnum patienti in verendis illum tactu abigere, etiam si pollutio sequatur, dummodo pruritus ille ex sanguinis acrimonia, ut ordinarie evenit, non vero ex libidinis ardore proveniat. Si enim tunc accidat pollutio, secluso consensus periculo, per accidens et proinde inculpabiliter accidit. Ceterum adhortandi sunt pœnitentes, ut in quantum fieri sine gravi moles­ tia potest, ab hujusmodi tactibus temperent. — Cf. S. Alphons. n. 483. 304. Quæres. An in feminis locum habeat peccatum pollutionis? Resp. Affirm., quamvis enim indubium sit hodie apud medicos, feminas non effundere verum semen, sed tantum humorem aliquem qui neque essentiales qualitates seminis con­ tinet, neque est ad concipiendum necessarius, sentiunt tamen, cum digitis vel instrumento aliquo utuntur, eamdem ipsissimam voluptatem carnalem, quam in congressu cum viro experirentur, eaque habita, satiatæ quiescunt, tanquam si completum esset opus conjugii. Atqui essentialis malitia pollutionis non con­ sistit proprie in materiali perditione seminis, sed in eo præcise quod extra matrimonium quæratur illa eadem voluptas quæ ab auctore naturæ alligata est tantum licito actui congrediendi, tanquam inductiva ad illum. Ergo. . . . Ex hac solutione peti debet vera ratio cur a inultis theologis dicatur, spadones, pueros et generatim omnes qui inepti sunt ad copulam proprie dictam immunes esse a malitia pollutionis, sed tantum tactus impudicos committere. Cum enim impotentes sint ad usum matrimonii, nequeunt 298 TRACTATUS VI. —DE PRAECEPTIS DECALOGI. malitiam illam contrahere quæ consistit in quaerenda voluptate matrimonii propria, extra licitum usum illius. — Cf. Revue des sciences ecclés. vol. 27, p. 586; et vol. 29, p. 98, et p. 205. — Baller, not. (a) p. 417. Animadvertendum hic est, feminas generatim et a fortiori juniores puellas non esse interrogandas a prudenti confessario, num adfuerit aliqua effusio humoris ... vel completa satisfactio . . . aut exhaustio quædam, etc., quoties in confessione accusatur ab illis aliquod peccatum solitarium contra sextum præceptum. Quare si aliqua puella dicit dum confitetur: turpiter me ipsam tetigi — vel—feci aliquam turpitudinem cum me ipsa, vel aliud simile, intelligendum est ipsam peccatum pollutionis patrasse, utut forte nonnisi tactum impudicum admiserit. Ratio cur non debent fieri istæ interrogationes est, quia obstat decentia in confessionali servanda, et periculum adest ne puella scandalum patiatur. § Π. — De sodomia 305. Horrendum sodomiæ crimen est concubitus cum persona ejusdem sexus vel diversi, sed in vase indebito. Hinc duplex dis­ tinguitur: 1°. perfecta, quæ est concubitus cum persona ejusdem sexus; 2°. imperfecta, quæ est concubitus cum persona diversi sexus extra vas naturale. 306. Dico 1°. Sodomia est crimen multo gravius simplici pol­ lutione. Constat ex horrore quem apud omnes excitat, tum etiam ex inauditis poenis a Deo inflictis Sodomæ et aliis civitatibus hoc peccato inquinatis. Dico 2°. Sodomia perfecta specie differt ab imperfecta, quia ferri in sexum et in vas indebitum duplicem continet specialem malitiam. Verum quamvis sodomia imperfecta sit et ipsa grande peccatum, cum tamen simpliciter nominatur sodomia, perfecta tantum intelligitur, præsertim ubi agatur de censuris et reservatione, nisi superior contrarium declaraverit. — Cf. S. Alphons. n. 471. 307. Quæres. An sit in confessione declarandum, quis fuerit agens aut patiens in sodomia? Resp. Neg., quia species peccati eadem est: at circumstan­ tia pollutionis, quæ in agente facilius accidere potest, omnino declaranda est. — Cf. S. Alphons. n. 468. § III.—De bestialitate 308. Infandum et execrandum bestialitatis crimen est concu­ bitus cum bestia. 309. Dico 1°. Bestialitas est gravissimum inter luxuriæ pec­ cata, tum quia maxime repugnat naturæ rationali commisceri cum bestia, tum quia gravissime puniebatur in antiqua lege; OCTAVUM PRAECEPTUM. 299 dicitur enim Exod. xxii, 19: “Qui cum jumento aut pecore coierit, morte moriatur; pecus quoque occidite.” Imo peccatum istud est horribilius ipsa sodomia, quia accedere ad diversam speciem magis adhuc distat a recto ordine quam accedere ad sexum aut vas indebitum. — Cf. S. Alphons. n. 474. Dico 2°. Tactus impudici cum bestiis, quamvis non sint pec­ cata bestialitatis proprie dicta, sunt tamen declarandi, quando aliqua venerea delectatio ex iis quaeritur. Non autem videtur circumstantia necessario declaranda, si quis mediante lingua ju­ menti aut alterius bestiæ, voluptatem veneream aut pollutionem in se excitet. Nec est necesse explicare in confessione, cujus speciei fuerit bestia, neque utrum fuerit mas aut femella. — Cf. S. Alphons. n. 474. DE SEPTIMO ET DECIMO DECALOGI PRÆCEPTO Non furtum facies. — Non concupisces domum proximi tui, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum, nec omnia quæ illius sunt. — Exod. xx, 15 et 17 Septimum Decalogi præceptum prohibet omnem injustitiam externam in bonis fortunæ proximi. — Decimum vero etiam pec­ cata interna concupiscentiae, id est desiderii bonorum proximi et actionis injustæ, vetat. Cum de variis injustitiae peccatis circa bona fortunæ dicturi simus in tractatu particulari de justitia et jure, nihil est quod de duobus hisce praeceptis hic addatur. DE OCTAVO DECALOGI PRÆCEPTO Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium. —Exod. xx, 16. — Non falsum testimonium dices. — Matth. xix, 18 Hoc præceptum, quatenus est negativum, prohibet praecipue et primario, ne dicatur falsum testimonium, tum in judicio, tum extra judicium; indirecte et secundario, ne laedatur fama et honor proximi. Quatenus autem affirmativum est, jubet, juxta Catechismum Romanum de 8 præc. n. 2, “ut simulatione, fallaciis­ que sublatis, dicta et facta nostra simplici veritate metiamur.” Quare hoc praecepto prohibetur: 1°. perjurium in proximum; 2°. mendacium; 3°. detractio; 4°. contumelia; 5°. judicium teme­ rarium et suspicio injuriosa. De singulis dicendum, excepto per­ jurio, de quo satis in secundo praecepto. 300 TRACTATUS VI. —DE PRAECEPTIS DECALOGI. CAPUT I DE MENDACIO ET RESTRICTIONE MENTALI 310. Mendacium est loculio contra mentem, vel, ut ait S. Au­ gustinus, est “dicere aliquid scienter aliter ac sentimus.” Si fiat nutibus vel aliquo facto, vocatur simulatio, quæ iterum dicitur hypocrisis, quando quis alterius personam simulat, v. gr., cum peccator simulat personam justi. — Ad verum mendacium non requiritur ut habeatur expresse intentio fallendi, nam ut ait idem S. Doctor: ‘1 Omnis qui mentitur contra id quod animo sentit, loquitur voluntate fallendi.” — Cf. S. Thom. 2-2, q. 110, art. 1.— S. August. Enchir. cap. 18 et 22. Triplex distinguitur mendacii genus: 1°. damnosum, quo in­ justum damnum alicui infertur; 2°. officiosum, quod propriæ vel alienæ utilitatis gratia profertur; 3°. jocosum, quod dicitur ex joco et sola nugandi causa. 311. A mendacio autem valde differt restrictio mentalis, quæ est actus mentis verba alicujus propositionis ad alium sensum, quam naturalem et obvium, detorquentis vel restringentis; unde fit ut vera non sint, nisi sumantur juxta sensum quem in mente loquentis habent. — Duplex autem distinguitur, nempe pure seu stricte mentalis, si sensus loquentis percipi nullo modo possit, et hæc proprie mentalis dicitur, et late seu im­ proprie mentalis, si sensus propositionis ex adjunctis possit colligi. 312. Dico 1°. Mendacium proprie dictum est sane aliquid intrinsece malum, sed veniale peccatum non excedit si est jo­ cosum, aut etiam officiosum; si vero est damnosum erit leve aut grave peccatum pro quantitate damni illati. Ratio primi est, tum quia rectæ rationi repugnat signis locutionis uti contra eorum naturalem finem et institutionem, hominisque unitatem velle quasi destruere; tum quia admissa liceitate mendacii, ordo so­ cietatis, qui mutuo commercio et fide nititur, omnino subver­ teretur. Ratio autem secundi desumitur ex communi consensu theologorum, ex fidelium persuasione, et ex ipsa natura illius repugnantiae cum recta ratione, quæ sane gravis non apparet. Demum ratio tertii est, quia in mendacio damnoso præter virtutem veracitatis laeditur justitia quæ obligat sub gravi vel levi juxta damnum quod infertur. — Cf. S. August, lib. de mend, et cont. mend. — S. Thom. loc. cit. art. 3 et 4. Dico 2°. Nunquam licet uti restrictione pure seu proprie mentali, quia, ut ex ejus definitione patet, hoc esset simpliciter mentiri. At aliquando licet ex justa causa uti restrictione late id OCT. PRAEC. CAP. I.—DE MENDACIO ET RESTRICTIONE MENTALI. 301 est improprie mentali, quando sensus a loquente intentus intelligi possit. Ratio est, quia hoc non est malum in se, cum proximus non proprie decipiatur, sed ex justa causa tantum permittatur ejus deceptio: aliunde ad bonum societatis requiritur ut medium adsit licite celandi secretum; aliquando autem aliud medium non suppetit præter restrictionem late seu improprie mentalem. — Dixi, ex justa causa; quia si usus talium restrictionum absque proportionala causa permitteretur, nemo posset aut vellet alteri credere; hoc autem in maximum humanæ societatis damnum cederet. — Cf. S. Alphons. de secund, prœc. Decal, nn. 151 et 152. — Lacroix, lib. 3, η. 287. 313. Resolves. — 1 °. Errant sane qui malitiam mendacii vel unice vel primario reponunt in eo quod jus audientium lædatur. Ex hoc enim deduceretur Deum, apud quem nullum jus proprie habemus, posse quandoque mentiri, quod plane destrueret nostram fidem. — Cf. Mazella, de Virt. inf. n. 698. 2°. Non sunt mendacia locutiones tropicæ, ironicæ, hyperbolicæ, quæ ut tales facile ab audientibus accipi possunt et solent. Multo minus parabolæ, quibus tam frequenter ipse Christus utebatur. 3°. Non mentiuntur qui fabulas conscribunt, vel ex joco dicunt aperte falsa, quia tunc verba proferuntur et intelliguntur cum alia significatione superaddita, sed facile admissa a colloquentibus. 4°. Culpa non caret, qui utitur restrictione late mentali, 1°. si id faciat absque ratione, sed ex sola intentione decipiendi, quia est abusus signorum; 2°. si interrogans habeat jus inquirendi aut imperandi veritatis confessionem, quia juri illi respondet regulariter in subdito obligatio fatendi veritatem sine ambiguitate. — Cf. S. Alphons. loc. cit. n. 154. 5°. Possunt tamen uti hujusmodi restrictione omnes personæ publicæ interrogatae de rebus suæ fidei commissis, ut sunt secre­ tarii, legati principuin, duces exercituum, magistratus, advocati, medici, chirurgi, obstetrices, et quisquis officium et rationem habet veritatem aliquam occultandi. Si enim secreta his personis commissa violarentur, gravissima inde sequerentur incommoda in societate. 6°. Item potest famulus, jussu domini, negare ipsum esse domi, quamvis adsit; quia talis locutio generatim usu recepta est ad significandum, eum non esse domi, quatenus videri aut visitari possit. Attende tamen ad locorum consuetudinem. — Cf. S. Alphons. loc. cit. n. 165. 7°. Licet addere juramentum restrictioni late et non stricte 302 TRACTATUS VI. —DE PRAECEPTIS DECALOCI. mentali, quia juramentum sequitur naturam actus cui adjicitur. — Cf. S. Alphons. loc. cit. n. 151. CAPUT II DE DETRACTIONE 314. Detractio est injusta violatio famæ, seu denigratio aut im­ minutio bonœ œstimationis quam alii habent de vita et moribus proximi absentis. — Dicitur absentis, tum quia plerumque ille cui detrahitur physice abest, tum quia si adest, verba proprie non diriguntur ad illum, et consideratur quasi absens. Detractio dicitur simpliciter talis, si fama proximi violetur revelatione criminis veri; denominatur autem caluinnia, si famæ violatio ex appositione criminis falsi sequatur. Utraque duplici modo fieri potest: 1°. directe, si falsum crimen imponatur, si verum amplificetur, si occultum manifestetur, si opus bonum sinistre accipiatur; 2°. indirecte, negando nempe bona opera proximi, vel illa minuendo, vel etiam quandoque tacendo aliis laudantibus, vel frigide laudando. 315. Dico 1 °. Omnis detractio est peccatum mortale ex genere suo, quia opponitur justitiæ, quæ obligat sub gravi, et quoniam bona famæ sunt meliora bonis fortunæ, detractio per se est pec­ catum gravius quam furtum. — Verum gravitas vel levitas detrac­ tionis non est mensuranda præcise ex gravitate defectus seu criminis quod de proximo narratur, sed praecipue ex gravitate damni quod proximus ex eo pati potest. Quare ad cognoscen­ dam in casu particulari gravitatem peccati, attendendum est ad qualitatem tum personae detrahentis, tum personae lœsœ. Ratio est, quia major vel minor fides praestabitur pro majori vel minori loquentis auctoritate, et majus vel minus sequetur famæ detri­ mentum pro ratione majoris vel minoris aestimationis qua per­ sona læsa gaudet. — Cf. S. Alphons. n. 967. Dico 2°. Quamvis in nullo unquam casu liceat falsum crimen alteri apponere, cum mendacium sit aliquid intrinsece malum, licet tamen, justa de causa, crimen alterius occultum etiam cum jactura famæ ipsius manifestare; quia possunt adesse circum­ stantiae, in quibus jus proximi ad famam conservandam a potiori jure elidatur, et tunc neque caritas urgeret, quia hæc non obligat cum gravi incommodo, neque justitia, quia non datur jus contra jus praevalens. — Cf. S. Alphons. nn. 968 et 972. Dico 3°. Detractor tenetur ex justitia quantum fieri potest, tum ad reparandam famam injuste ablatam, tum ad compen- OCTAVUM PRAEC. CAP. IL —DE DETRACTIONE. 303 sanda omnia damna temporalia ex diffamatione provenientia et aliquo modo prævisa. Ratio primi est, quia per ablationem famæ irrogata est injuria damnosa per læsionem juris stricti quod in integrum resarciri debet. Ratio autem secundi est, quia omnia damna provenientia ex detractione tribuenda sunt detractori, ut causæ eorum efficaci. Adverte tamen obligationem restituendi famam esse personalem, obligationem vero reparandi damna, quæ ex diffamatione orta sunt, esse realem et proinde ad hæredes transire. — Cf. S. Alphons. nn. 991 et 996. Dico 4°. Restitutio famæ alio modo facienda est a calumnia­ tore ac a simplici detractore. Etenim calumniator tenetur dicta retractare, et quidem per se etiam cum jactura propriæ famæ, si aliter reparatio fieri nequeat; quia melior est conditio innocentis quam nocentis, et hic malitiæ suæ imputare debet quidquid propterea est passurus. Simplex vero detractor dicta retractare ne­ quit, quia sic mentiretur; quare aliter, quantum in ipso est, famam restituere debet, dicendo, v. gr., se male locutum fuisse, se erra­ visse, aut quid simile; non enim hi solum errant qui a veritate, sed etiam qui a rectitudine recedunt, juxta illud Prov. xiv, 22: “Errant qui operantur malum.” Sed sæpe modus ille non sufficit apud intelligentes et astutos, qui potius ex his formulis conjiciunt, verum esse crimen, quod non asseritur aperte esse falsum. Tunc igitur detractor, tacendo de dictis, data occasione, cum dexteri­ tate et veritate laudare et honorare debet eum cui detraxit. — Cf. S. Alphons. n. 992. QUÆSITA 316. Quær. 1°. An sit gravis detractio revelare uni viro prudenti aliquod peccatum mortale alicujus, quod multum quidem dedecoret, at non habeat specialem malitiam? Resp. Neg., probabiliter, et ratio est, quia cum fama con­ sistat in communi æstimatione hominum, non censetur absolute diffamatus qui apud unum vel alterum dumtaxat bonum nomen amisit. — Cf. S. Alphons. n. 973. Quær. 2°. An specie differant detractiones in materiis specie diversis? Resp. Neg., probabiliter, quia licet tales detractiones materialiter specie distinguantur, moraliter tamen unam ho­ minis famam lædunt, non secus ac contumeliæ sunt ejusdem speciei propter unitatem honoris contra quem tendunt. Quare confessarius inquirere non debet de quibusnam materiis detra­ xerit pœnitens, non solum quia de obligatione non constat, sed 304 TRACTATUS VI. —DE PRAECEPTIS DECALOGI. etiam quia a cognitione divers® materi® detractionis facile devenire posset ad cognitionem ipsius personæ cui detractum est, et ita ipsa confessio a detractionis vitio non esset immunis. Imo quia probabile etiam est, detractiones de diversis materiis, si aliunde non interrumpantur, unum esse numero peccatum, confessarius abstinere debet ab inquirendo non solum quœnam fuerint materiæ detractionis, sed etiam num fuerint plures.— Cf. Lugo, de Pœnit. disp. 16, η. 265. — Baller, not. (a) p. 429. Quær. 3°. An crimen publicum revelari possit illud igno­ rantibus, at degentibus in eodem loco ubi crimen jam est publicuml Resp. Affirm^ saltem absque peccato gravi, quia amissa fama relate ad communitatem in qua quis vivit, per publicitatem criminis sive hæc sit juris sive facti, jam nequit amplius grave damnum irrogari. Si vero quaeratur, an crimen jam pub­ licum in uno loco possit revelari ubi crimen adhuc ignoratur, respondetur multum disputari apud theologos, sed juxta S. Alphonsum aliosque non paucos, probabiliter non esse mortale sive crimen manifestetur ubi facile et brevi erit publicandum, sive agatur de locis ad quæ divulgatio vel nunquam vel non nisi post diuturnum tempus est perventura. — Cf. S. Alphons. nn. 974 et 975; et Horn. Ap. n. 12. — Lugo, de just, etjur. disp. 14, sect. 5. Quær. 4°. Quid sentiendum de more apud nos vigente divul­ gandi totam vitam eorum, qui in supremos Magistratus aut Legis­ latores eligendi sunt? Resp. Est certo licitum, sive justitia inspiciatur sive caritas, ea crimina manifestare quæ, utut occulta, candidatum minus ido­ neum reddunt muneri in quod esset eligendus, tum quia bonum commune praevalere debet privato, tum quia ad mentem Constitu­ tionis qua regimur, et universalis consuetudinis, candidati illi censentur cedere de jure suo statim ac consentiunt electioni populari. — Verum hac in re adesse debet limes, ac proinde damnandi sunt illi qui vel pruritu omnia divulgandi, vel studio partium abducti ea etiam attingunt crimina quorum notitia nihil confert ad bonum publicum. — Cf. Kenrick, tract. 10, n. 139. Quær. 5°. A?i peccet graviter ille qui gravia et occulta peccata alterius refert tantum ut ab aliis audita, v. gr., si dicat: fertur, narrant, audivi de tali hoc vel illud? Resp. Certo peccat graviter contra caritatem et justitiam, si ita ea referat ut alii sint merito iis credituri, v. gr., si asserat se ea quæ narrat audivisse a persona fide digna, quia tunc cau- OCTAVUM PRAEC. CAP. II, —DE DETRACTIONE. 305 sam sufficientem credendi malum præbet; secus autem si pro­ babiliter fides dictis non adhibeatur, quia tunc nulla infamia inde orietur. Si vero audita referat coram iis qui probabiliter ea credent ex levitate aut malitia propria, peccat quidem con­ tra caritatem, quia quisque sub gravi tenetur ex caritate tol­ lere occasionem damni alterius cum facile potest, at non contra justitiam, quia non est efficax causa damni. — Cf. S. Alphons. n. 977. Quær. 6°. Quomodo peccent audientes detractionem? Resp. Sicut totam malitiam detractionis contrahunt, ac proinde justitiam lædunt, qui ita audiunt ut novos stimulos de­ trahentibus adjiciant, sic omnino excusantur qui, ubi adver­ tunt detractionem, discedunt, sermonem expungunt, aut faciem avertunt atque tristes se ostendunt, juxta illud Prov. xxv, 23: “Dissipat facies tristis linguam detrahentem.” — Verum, extra duplicem hunc casum, distinguendum est inter personas par­ ticulares et superiores. Persona particularis plerumque aut omnino aut saltem a gravi peccato excusatur, si detractionem non impediat, ex verecundia aut timore vel etiam ex negligentia, etiamsi commode possit, modo de illa non gaudeat, nec præter infamiam aliud damnum accedat. Ratio est, quia in hac materia sæpe constare nequit correctionem esse profu­ turam; imo sæpe periculosum est, et merito timeri potest, ne detractio potius augeatur vel producatur. At superior peccat contra caritatem, si detractionem non impediat in quantum commode potest, etiamsi de ea non gaudeat; quia illi specialis obligatio incumbit corrigendi detrahentem, aut damno subditi infamati obviandi. Probabilius autem non peccat contra jus­ titiam neque superior detrahentis, quia non tenetur invigilare bono alterius non subditi; neque superior infamati, quia ipsi non incumbit ex justitia bono temporali subditi attendere. — Cf. S. Alphons. nn. 979, 980 et 981. Quær. 7°. Quœnam sint causœ a restitutione famæ excusantes? Resp. Sequentes communiter admittuntur: 1°. si delictum quod uni vel pluribus revelasti, ex alia via publicum evaserit, aut si fama alio modo reparata sit, v. gr., per sententiam judi­ cis, etc.; 2°. si prudenter judicetur criminis memoriam, temporis decursu, oblivione deletam esse; 3°. si restitutio famæ fieri ne­ queat sine vitæ periculo, quia vita est bonum ordinis superioris; item si restitutio famæ sit multo minoris valoris ac jactura quam pati deberet diffamator, v. gr., si esset homo honoratus et præsertim bono publico vel religioni valde utilis; 4°. si reparatio 306 TRACTATUS VI. —DE PRAECEPTIS DECALOGI. sit moraliter impossibilis ob nimiam locorum distantiam aut alias speciales difficultates, quæ præsertim in reparatione simplicis detractionis reperiuntur, v. gr., si qui audierunt detrahentem, a praeoccupata opinione revocari non possint; 5°. si judicetur detractioni fidem adhibitam non fuisse ab audientibus, ut fit sæpius, quando in iræ calore detrahitur; 6°. si infamatus obliga­ tionem expresse vel tacite remiserit, modo remittere possit;, imo quandoque sufficit condonatio praesumpta. Eam autem remit­ tere non potest, quando ex ejus infamia sequitur scandalum, aut damnum vel commune vel suorum, etc., v. gr., si agatur de infamia sacerdotis, magistratus, etc. — Cf. S. Alphons. nn. 997 et 998. Quær. 8°. An qui est materialiter tantum calumniator, quia scilicet manifestavit crimen falsum quod putaverat esse verum, debeat famam restituere cum periculo amittendi suam? Resp. Calumniator materialis, detecto errore, tenetur ad restitutionem, at non tam stricte quam qui calumniam fecit per injuriam formalem: hic enim tenetur cum detrimento famæ suæ etiam æquali, primus non item, sed tantum quatenus sine suo notabili incommodo potest. — Cf. S. Alphons. n. 993. Quær. 9°. An sit obligatio restituendi famam ex simplici detractione materialiter tantum injusta, v. gr., si quis detrahat ex inadvertentia? Resp. Affirm., statim ac advertitur ad injustitiam, pari modo quo incendens alterius domum sine culpa formali, tenetur ignem extinguere, statim ac advertit, si commode potest, secus damnum quod inde sequitur ipsi imputabitur. — Cf. S. Alphons. ibid. Quær. 10°. An infamans teneatur famam restituere etiam coram iis, qui crimen a se revelatum mediate acceperint? Resp. Neg., si non prævidit, ne in confuso quidem, propa­ gationem suæ detractionis, et a fortiori, si ante vel post viola­ tionem famæ secretum postulavit; nam tunc non est vera et injusta causa extensionis damni. — Secus vero dicendum si ideo detraxit, ut audientes adduceret ad infamiam repetendam, quia tunc ii censendi sunt tanquam causa instrumentalis qua utitur detractor. — Verum si adfuit quidem prævisio propagationis at non expressus et positivus animus nocendi ope audientium, juxta S. Alphonsum, verius tenetur, quia sola prævisio sufficit ut detractor dicatur vera causa totius damni. Attamen videtur posse excusari a tali onere non solum ratione impossibilitatis OCTAVUM PRAEC. CAP. HI. —DE CONTUMELIA. 307 moralis, quæ sæpe adest, sed etiam quia tandem vera causa tanti damni est actio libere posita ab audientibus. Præterea, teste Card, de Lugo, praxis confessariorum est ut non imponatur tale onus. — Cf. S. Alphons. n. 991. — Lugo, de just. et jur. disp. 15, nn. 15 et 16. Quær. 11°. An excuseris a restitutione famæ, si etiam læsus tuam famam violaverit, nec restituere velit? Resp. Negant multi theologi, sed probabilius affirmandum est cum S. Alphonso; quia non teneris alteri jus suum reddere, si ille recusat tibi reddere tuum. — Cf. S. Alphons. n. 999. CAPUT III DE CONTUMELIA 317. Contumelia est injusta honoris læsio præsenti et scienti irrogata. Honor autem est externa testificatio œstimalionis quæ de alicujus excellentia interne habetur. Præsens vero aliquis esse potest, vel personaliter seu physice, vel moraliter per imaginem, perque aliud in quo aliquatenus repraesentetur. — Contumelia fieri potest sive negative, per omissionem honoris hic et nunc debiti; sive positive, verbis nempe, factis aut signis contemptus. Quando fit verbis, diversa nomina sortitur, quæ sæpe indiscriminatim usurpantur, aliquatenus tamen inter se discrepant. Dicitur enim convicium, si naturales defectus; contumelia simpliciter, si defec­ tus morales; improperium, si indigentiam, generis vel conditionis vilitatem, objiciat. — Cf. S. Thom. 2-2, q. 72, art. 1, ad 3. Ad contumeliam referuntur: 1°. irrisio, qua quis verbis et risu contemnitur; 2°. subsannatio, qua quis gestibus ridiculis irridetur; ab ea differunt, quia contumelia honorem deprimere intendit, hæ vero pudorem et verecundiam causare. — Cf. S. Thom. 2-2, q. 75, art. 1. 318. Dico. Contumelia est peccatum mortale ex genere suo, et strictam inducit obligationem reparationis. Ratio primi est, tum quia in aestimatione hominum honor sæpe plus reputatur quam fama, ac proinde contumelia gravius peccatum est quam detractio, tum quia Matth. v, 22 dicitur: “Qui dixerit fratri suo. . . . Fatue, reus erit gehennae ignis.” Ratio autem secundi est, quia jus laesum et reparabile debet reparari. — Cf. S. Alphons. n. 966. 319. Resolves. 1°. Honor publice per contumeliam abla­ tus, publice est restituendus coram illis qui dehonorationis testes 308 TRACTATUS VL —DE PRAECEPTIS DECALOGI. fuerunt, vel saltem ita, ut satisfactio ad ipsorum notitiam pervenire possit. Sufficit auteip, ut satisfactio fiat per aliam personam, quæ nomine dehonorantis veniam petat. — Cf. S. Alphons. n. 984. 2°. Ea honoris restitutio requiritur, quæ censeatur sufficiens ad manifestandam æstimationem juxta personæ offensæ condi­ tionem, ac proinde si qui dehonoravit fuerit superior, sufficiet si dehonoratum salutet, aut ei benevolentiam ostendat. — Cf. S. Alphons. n. 986. 3°. Si inhonoratus vindictam sumpsit, v. gr., alterum per­ cutiendo, vulnerando, etc., plerumque pro honore non requiritur ulterior satisfactio; quia ille pro satisfactione videtur acceptare vindictam, alter vero non resistendo videtur fateri suam culpam et æstimationem de altero. — Cf. S. Alphons. n. 989. 4°. In praxi multo ties expedit ut confessarius omittat monere pcenitentem, in bona fide existentem, circa satisfactionis obliga­ tionem, maxime si prævideat monitionem non profuturam esse; vel si putet eum, qui dehonoratus fuit, facile id condonare, aut recusaturum esse reparationem præsertim publicam, ne memoria injuriæ apud alios redeat, aut ne ipse rubore magis afficiatur, etc. — Cf. S. Alphons. n. 988. CAPUT IV DE JUDICIO TEMERARIO, SUSPICIONE ET DUBITATIONE TEMERARIA 320. Judicium temerarium est firmus assetisus ex levibus in­ diciis formatus de aliquo peccato vel defectu proximi; suspicio autem temeraria est quædam inclinatio ad assensum de malo proximi ex insufficienti ratione, seu est assensus inchoatus quo quis ex insufficienti ratione judicat probabiliter latere aliquod funda­ mentum male opinandi de proximo. Demum dubitatio est sus­ pensio animi in neutram partem se determinantis circa honestatem proximi. 321. Dico 1°. Judicium temerarium est peccatum mortale ex genere suo. Ratio est, quia unusquisque jus habet ad bonam sui existimationem apud singulos, nec malus præsumi debet, donec probetur. — Verum ad gravitatem judicii temerarii re­ quiritur: 1°. ut sit firmum, seu citra dubium; 2°. ut sit plene deliberatum et voluntarium; 3°. ut sit in re gravi de persona determinata et cognita; 4°. ut innixum sit indiciis quæ uti levia et inepta ad judicandum cognoscantur. Ratio horum est, quia secus non esset verum judicium, neque vere temerarium, neque graviter proximo injuriosum. — Cf. S. Alphons. n. 962. OCTAVUM PRAEC. CAP. V. —DE VIOLATIONE SECRETI. 309 Dico 2°. Suspicio et dubitatio temeraria sunt venialia tan­ tum ex genere suo. Ratio est, quia ob debilem et facile mobilem adhaesionem ordinarie leve tantum damnum proximo afferunt, cum famam non tollant, sed tantum minuant et dubiam reddant. — Cf. S. Alphons. n. 963. 322. Resolves. — 1°. Non peccat graviter qui de proximo sinistre judicat, si judicium innititur indiciis ad prudentem proba­ bilitatem sufficientibus, quia moralis certitudo et vera probabili­ tas non adeo distant, ut censeatur gravis injuria habere quasi certum quod est valde probabile. — Cf. S. Alphons. n. 962. 2°. Non peccat graviter qui judicando non advertit plene ad motivorum insufficientiam, quamvis advertat se minus prudenter judicare, vel si negligentiain tantum levem admittat in repellendo judicio. — Cf. S. Alphons. ibid.; et Horn. Ap. n. 1. 3°. Non peccat graviter qui temere judicat de aliquo indeter­ minato inter plures, v. gr., alicujus coetus vel communitatis, vel etiam de aliquo determinato quidem, sed sibi ignoto. — Cf. S. Alphons. ibid. 4°. Suspicio vel etiam dubitatio plane temeraria, nulli scilicet innixa rationi, peccatum mortale esse potest, si versetur circa peccata valde extraordinaria et gravia ratione conditionis persona­ rum quas respicit; quia hujusmodi suspicio aut dubitatio major injuria est, quam judicium etiam firmum circa peccata minus gravia. — Cf. S. Alphons. n. 964. 5°. Licet damna praecavere ex timore non omnino impru­ denti; atque ita, v. gr., potes res tuas sub custodia servare, ne surripiantur a peregrino domi tuæ commorante; quia, etsi non possis positive judicare, hunc vel illum esse furem, potes tamen optime tibi consulere, cum certo scias inter homines esse aliquando fures, quamvis a furto alieni existimentur. — Cf. S. Thom. 2-2, q. 60, art. 4, ad 3. DE VIOLATIONE SECRETI 323. Secretum hic dicitur quidquid vel ex natura sua, vel ex speciali contractu, occultum servari debet.—Triplex distinguitur et est 1°. naturale, si ab ipsa natura rei celandæ imponatur, v. gr., si quid scias quod manifestare nequeas sine gravi alterius læsione sive in aestimatione, sive in bonis, etc., 2°. promissum, si quis, arcanum ab alio audiens vel casu discens, promittat se id non revelaturum; 3°. commissum, si quis alteri quidpiam manifestet, et simul ab ipso silentium circa illud tacite vel expresse exigat. Mt η 4 μ 1 i 310 TRACTATUS VL —DE PRAECEPTIS DECALOGI. 324. Dico 1°. Secretum naturale in re gravi obligat sub gravi, et quidem ex justitia, nisi justa causa excuset. Ratio est, quia ex revelatione secreti sequitur damnum proximi, qui jus habet, ne sine causa rationabili lædatur. Dico 2°. Secretum promissum, præter obligationem secreti naturalis, quam ratione materiæ aliquando inducere potest, vi solius promissionis obligat graviter vel leviter juxta intentionem promittentis; leviter, si promittens, ut sæpe fit, ex fidelitate tantum; graviter in materia gravi, si ex justitia se obligare voluerit. Dico 3°. Secretum commissum seu communicatum, quod dicitur etiam rigorosum, obligat sub gravi ex justitia, et quidem strictius quam secretum mere naturale, atque etiam promissum; quia præter obligationem naturalem urget etiam obligatio ex con­ tractu oneroso expresse vel tacite suscepta. — Cf. S. Alphons. n. 970. — Baller, not. (a) et (b) p. 440. QUÆSITA 325. Quær. 1°. Quænam sint causæ justœ manifestandi secre­ tum quodcumque, etiam si sit commissum? Resp. Sunt 1°. consensus recte præsumptus illius cujus interest secretum occultari; 2°. divulgatio rei aliunde profecta; 3°. damnum ex secreto secuturum reipublicæ, vel privatis inno­ centibus, vel ipsi committenti, aut etiam illi cui committitur secretum. — Dixi secuturum, quia si agatur de damno jam illato non potest licite revelari secretum commissum, quamdiu damnificator ipse se prodere non tenetur, etsi secretum naturale aut promissum possit, imo debeat judici legitime interroganti manifestari, ut damnum jam illatum vindicetur. Ratio discri­ minis est, quia obligatio, quæ secretum naturale aut promis­ sum afficit, est essentialiter conditionata, et veluti supervenit obligationi præexistenti respondendi judici legitime interroganti. At si sermo est de secreto commisso, judex vel superior ne­ quit abrogare jus naturæ, quod exigit illud servari debere, nisi alia via res sit jam cognita. — Cf. S. Alphons. nn. 970 et 971. — Baller, not. (a) p. 441. Quær. 2°. An possis revelare secretum, si promiseris illud servare etiam cum vitœ jactura? Resp. Affirm., si illud exigat bonum commune, quia tunc hujusmodi promissio est natura sua invalida. Secus vero respondendum si agatur de tuo proprio damno simpliciter gravi quia juri tuo expresse renuntiasti, et illicitum non est permittere OCTAVUM PRAEC. CAP. V. —DE VIOLATIONE SECRETI. 311 ut incurras grave damnum ad promissionem servandam. — Cf. S. Alphons. n. 971. Quær. 3°. An peccet graviter qui revelat secretum uni vel alteri viro probo sub eodem secreto? Resp. Neg., probabiliter per se; quia in hoc casu gravis injuria erga alium committi non videtur, nisi tamen reveletur personæ cui secretum tibi committens specialiter \roluisse illud celari merito præsumitur. — Dixi, per se; quia in praxi, ob cir­ cumstantias secreti, revelatio facile gravis evadet, quando scilicet personas, quibus acceptum secretum committis, nimis leviter supponis ita discretas, ut illud sint certo servaturae. — Cf. S. Alphons. n. 971. Quær. 4°. An graviter peccet aperiens aut legens alterius litteras? Resp. Affiir?n., quia jure naturali et jure gentium gravis obligatio inest secreta litterarum illæsa servandi; secus com­ mercium humanum pessumdaretur. Excipe tamen casus se­ quentes: 1°. si adsit consensus tacitus aut praesumptus illius qui scribit, vel illius ad quem litteræ mittuntur; 2°. si cognos­ catur vel praesumatur litteras continere res levis momenti; 3°. si justa de causa fiat, v. gr., ad damnum publicum aut priva­ tum avertendum, modo non plus legatur quam ad hunc finem necessarium est; 4°. si litteræ ex levitate aut ex aliqua inadver­ tent ia aperiantur. — Cf. S. Alphons. de Peccatis, n. 70; et Horn. Ap. nn. 5 et 6. Quær. 5°. An unquam possis uti scientia injuste acquisita ad te, puta, liberandum? Resp. Affirm., in casu quo si eam notitiam non habuisses potuisses jure tuo, ut tibi consuleres, illam expiscari, et dolo etiam inquirere secretum: secus non potes: potest igitur hoc fieri 1 °, quando ille possessor sui secreti te injuste vexat, cum vim vi repellere liceat: 2°. quando tenetur secretum revelare, quia tunc non est ipsi jus ad retinendum illud; 3°. quando interest reipublicæ illud manifestari ad communem salutem. Non tamen potes ea uti propter tuum aliquod bonum ex revela­ tione resultans, vel malum aliquod proprium evitandum, neque propter illud malum cujus causa potes revelare secretum juste acquisitum. Quod si illud permitteretur, aperiretur ostium et licentia exquirendi per fas et nefas secreta proximi ob nos­ tram ut ilitatem ; litteræ interciperentur et aliæ fraudes adhiberen­ tur in perniciem commercii humani et publicæ quietis. Talis 312 TRACTATUS VL —DE PRAECEPTIS DECALOGI. persona acquirens injuste secretum alterius furatur bonum ipsius: nihil homini intimius aut magis proprium quam secre­ tum cordis: est jus ex principiis intrinsecis ipsi competens quod Deus protegit illud occultans ita ut ne angeli arcana hominis penetrent. Contra hoc jus agit qui secretum fraude, vel dolo obtinet et id aliis communicat. Hinc violatio juris strictissimi haberetur si quis novum instrumentum quod vulgo dictograph vocatur adhiberet, contra pacem humani consortii: v. gr., dum advocatus clientes suos audit vel tales privilégiât! secretissima excipiunt, vel officiales occulta gubernii sibi invicem communicant. Ita Lugo, disp. 14, nn. 100 et seq. TRACTATUS VII e JJratcrptis fccdcsiac 326. Multa existunt præcepta Ecclesiæ particularia; hic de iis tantum loquemur quæ universos fideles respiciunt, cujuscumque sint status vel conditionis. In iis proponendis non parum differunt Doctores et Catechismi, quamvis hæc differentia potius in modo loquendi consistat quam in ipsa rei substantia. Ad uniformi­ tatem tamen obtinendam, quæ hac in re necessaria prorsus est, illum ordinem sequemur quem adhibet Catechismus jussu Cone. Plen. Balt. Ill nuper editus. Ita igitur ibi enunciantur. Ecclesiæ Præcepta I. — Missam audire Dominicis aliisque diebus festis. II. — Jejunium et abstinentiam servare certis quibusdam diebus. III. — Sacramentaliter confiteri saltem semel in anno. IV. — Sacram Eucharistiam suscipere intra tempus paschale. V. — Subsidium aliquod conferre ad congruam Pastorum susten­ tationem. VI. — Abstinere a celebratione matrimonii in iis adjunctis in quibus Ecclesia illud prohibet. DE PRIMO ECCLESIÆ PRÆCEPTO Missam audire Dominicis aliisque diebus festis Cum de obligatione et de modo audiendi Missam diebus Domi­ nicis et festis, necnon de abstinentia ab operibus servilibus satis dictum fuerit ubi de tertio Decalogi præcepto, hic aliquid tantum exponetur de auctore, et de numero horum festorum tum de jure communi, tum de jure particulari apud nos vigente. 327. I. Dies festos universæ Ecclesiæ communes constituere, transferre, abolere, unius est supremae ecclesiasticæ auctoritatis. . . . Ordinarii locorum peculiares suis dioecesibus seu locis dies 313 314 TRACTATUS VIL—DE PRÆCEPTIS ECCLESIÆ. festos possunt per modum tantum actus indicere. — Cf. Can. 1244. Ratio primi, quia solus Papa jurisdictione in Ecclesiam universam pollet. Ratio secundi, quia ipsi habent jurisdictionem in suas dioeceses; usus autem limitatur, ne nimia facilitate dies festi multiplicentur. II. Multa olim instituta sunt festa, quæ decursu temporum, refrigescente fidelium fervore, in desuetudinem abierunt, vel auctoritate ipsa ecclesiastica abolita sunt. Etenim Urbanus VIII, Const. Universa, 13 Sept. 1642, multa festa suppressit, novumque dierum festorum elenchum statuit ut sequitur: “ Apostolica auctoritate decernimus et declaramus, infra scriptos dumtaxat dies pro festis ex præcepto colendos esse . . . Dominicos scilicet dies totius anni; Nativitatis D. N. J. C.; Circumcisionis; Epiphaniæ; Resurrectionis cum duabus sequentibus feriis; Ascensionis; Pentecostes cum duabus pariter sequentibus feriis; Sanctissimae Trini­ tatis; Solemnitatis Corporis Christi, et Inventionis S. Crucis, necnon fes­ tivitatum Purificationis, Annuntiationis, Assumptionis et Nativitatis Deiparae Virginis; Dedicationis S. Michaelis Archangeli; Nativitatis S. Joannis Baptistæ; SS. Petri et Pauli, S. Andreæ, S. Jacobi, S. Joannis, S. Thomae, SS. Philippi et Jacobi, S. Bartholomæi, S. Matthæi, SS. Simonis et Judie, et S. Matthiæ; item S. Stephani, protomart. ; SS. Innocentium; S. Laurentii, martyris; S. Sylvestri, Papae et Conf.; S. Josephi, etiam Conf.; et S. Annae, Deiparae Genitricis; Solemnitatis Omnium Sanctorum; atque unius ex principalioribus Patronis in quocumque regno sive provincia, et alterius pariter principalioris in quacumque civitate, oppido vel pago, ubi hos Patronos haberi et venerari contigerit.” Huic catalogo addendum est festum Immaculatæ Concep­ tionis B. Μ. V. quod de præcepto haberi voluit Clemens XI, per Constit. Commissi Nobis, 6 Dec. 1708. Multorum Ordinariorum votis annuens S. Congregatio Concilii, “ad normam Constitutionis Urbani VIII Universa per orbem diei 13 Septembris 1042, indicem qui sequitur festorum suppres­ sorum, quibus, iuxta præscripta canonum 339, § 1, et 466, § 1, Codicis, in universa Ecclesia inest onus litandi Sacrum pro populo, edendum statuit, idest: Feriæ II et III post Dominicam Resurrectionis D. N. I. C. et Pentecostes; Dies Inventionis S. Crucis; Dies Purificationis B. Maria' Virginis; Dies Annuntiationis B. Mariæ Virginis; Dies Nativitatis B. Mariæ Virginis; Dies Dedicationis S. Michaelis Archangeli; Dies Nativitatis S. loannis Baptistæ; Dies Ss. Apos­ tolorum: Andreæ, lacobi, loannis, Thomæ, Philippi et lacobi, Bartholomæi, Matthæi, Simonis et ludæ, Matthiæ; Dies S. Stephani Protomartyris; Dies Ss. Innocentium; Dies S. Laurentii Martyris; Dies S. Silvestri Papæ; Dies S. Annæ, matris B. Μ. V.; Dies S. 315 —----------- J — —1 · '---- * — - — ~ —- - ςγζ.—r Patroni Regni; Dies S. Patroni loci. Datum Romae, ex Secretaria S. Congretationis Concilii, dic 28 Decembris 1919.” III. In Statibus hisce Foederatis usque ad ultima hæc tempora novem servabantur dies festi apud plures dioeceses, sed apud alias magna vigebat varietas. Quare Patres Baltimorenses Cone. Plen. III, sequens statutum sub n. 111 habuerunt: “ Ad salutem animarum per majorem uniformitatem in festis promovendam, Patribus visum est Apostolicæ Sedi supplices offerre preces, ut ex omnibus festis apud nos jam vigentibus, illa tantum retineantur quorum observatio, attentis devotione fide­ lium et publicis moribus, felicius sperari potest. Talia autem videntur esse sex quæ sequuntur: Immaculata Conceptio B. Μ. V.; Nativitas D. N. J. C.; Cir­ cumcisio I). N. J. C.; Ascensio D. N. J. C.; Assumptio B. Μ. V.; Festum Omnium Sanctorum.” Petitioni Patrum consensit S. Sedes. SECUND PRÆC.—DE JEJUNIO ET ABSTINENTIA. § 1. Dies festi sub præcepto in universa Ecclesia sunt tantum : Omnes et singuli dies dominici, festa Nativitatis, Circumcisionis, Epiphaniæ, Ascensionis et sanctissimi Corporis Christi, Immacu­ latæ Conceptionis et Assumptionis Almæ Genitricis Dei Mariæ, sancti loseph eius sponsi, Beatorum Petri et Pauli Apostolorum, Omnium denique Sanctorum. § 2. Ecclesiastico præcepto dies festi Patronorum non subiacent; locorum autem Ordinarii possunt sollemnitatem exteriorem transferre ad dominicam proxime sequentem. § 3. Sicubi aliquod festum ex enumeratis legitime sit aboli­ tum vel translatum, nihil inconsulta Sede Apostolica innovetur (Can. 1247). Manent igitur apud nos eadem festa de præcepto quæ antea. Festa quæ non enumerantur in hoc canone 1247, § 1, ipso facto ipsaque lege nullibi sunt amplius de præcepto, etiamsi in aliqua natione, dioecesi aut loco antea fuerint de præcepto ex particulari lege vel consuetudine etiam centenaria loci, aut ex speciali conces­ sione Sanctæ Sedis. . . . Ita Pontificia Commissio ad codicis ca­ nones authentice interpretandos, 17 Feb. 1918. DE SECUNDO ECCLESIÆ PRÆCEPTO Jejunium et abstinentiam servare certis quibusdam diebus 328. Dico 1°. Dies . . . abstinentia? et ieiunii universa'Ecclesiæ communes constituere, transferre, abolere, unius est suprema' ecclesiasticæ auctoritatis. Ordinarii locorum peculiares suis dioecesibus seu locis dies abstinentia' et ieiunii possunt per modum tantum actus indicere. — Cf. Can. 1244. — Conferantur dicta n. 327. 316 TRACTATUS VIL—DE PRÆCEPTIS ECCLESIÆ. Dico 2°. Abstinentiæ lex vetat came iureque ex carne vesci, non autem ovis, lacticiniis et quibuslibet condimentis etiam ex adipe animalium (Can. 1250). Dico 3°. § 1. Lex ieiunii præscribit ut nonnisi unica per diem comestio fiat; sed non vetat aliquid cibi mane et vespere sumere, servata tamen circa ciborum quantitatem et qualitatem probata locorum consuetudine. § 2. Nec vetitum est carnes ac pisces in eadem refectione permiscere, nec serotinam refectionem cum prandio permutare (Can. 1251). Dico 4°. § 1. Lex solius abstmentiæ servanda est singulis sextis feriis. § 2. Lex abstinentiæ simul et ieiunii servanda est feria quarta Cinerum, feriis sextis et sabbatis Quadragesimæ et feriis Quatuor Temporum, pervigiliis Pentecostes, Deiparæ in cælum assumptæ, Omnium Sanctorum et Nativitatis Domini. § 3. Lex solius ieiunii servanda est reliquis omnibus Quadra­ gesimæ diebus. § 4. Diebus Dominicis vel festis de præcepto lex abstinentiæ, vel abstinentiæ et ieiunii, vel ieiunii tantum cessat, excepto festo tempore Quadragesimæ nec pervigilia anticipantur; item cessat Sabbato Sancto post meridiem (Can. 1252). Dico 5°. His canonibus nihil immutatur de induitis parti­ cularibus, de votis cuiuslibet personæ physicæ vel moralis, de constitutionibus ac regulis cuiusvis religionis vel instituti appro­ bati sive virorum sive mulierum in communi viventium etiam sine votis (Can. 1253). Dico 6°. § 1. Abstinentiæ lege tenentur omnes qui septimum ætatis annum expleverint. § 2. Lege ieiunii adstringuntur omnes ab expleto vicesimo primo ætatis anno ad inceptum sexagesimum (Can. 1254). 329. Canones praedicti clare exponunt quid comedere, quantum comedere, quale comedere, quando comedere, juxta legem absti­ nentiæ et jejunii liceat. Præceptum abstinentiæ, jejunii et abstinentiæ simul, et je­ junii solius, quamvis ex communi sententia parvitatem materia admittat, sub gravi omnes pro quibus fertur, obligat. Materia enim legis uniuscujusque gravis est, gravis habetur lex ab omnibus theologis, ideoque simpliciter graviter obligat, sive respicias legem solius abstinentiæ, sive solius jejunii, sive utriusque conjunctim. Quoniam autem festa apud nos, quæ de præcepto sunt, eadem ac antea permanent, “ pro hisce non pro reliquis . . . fideles re­ SECUND. PRÆC. CAP. L—DE LEGE ABSTIN. ET JEJUN. 317 laxatione seu dispensatione frui possunt ab observantia legis de jejunio et abstinentia nuperrimo Motu Proprio concessa.” Cf. S. C. C. 28 Aug. 1911. “ In induitis apostolicie, quibus mitigationes vel dispensationes conce­ duntur ab abstinentia et jejunio in regionibus intra et extra Europam praesertim in America Latina ” comprehenduntur “ Familiæ religiosae, quod abstinentiam et jejunium a lege Ecclesiæ generali præscripta nisi ab induito excludantur religiosi; ” non vero comprehenduntur quoad prædicta “ a propriis Regulis et Constitutionibus statuta, nisi in induito expresse de hac dispensatione mentio habeatur”; “non servantes igitur abstinentiam et jejunium transgrediuntur quidem Regulam et Constitu­ tionem, non autem legem Ecclesiæ, ideoque culpam tantum et poenam incurrunt a Constitutionibus et Regulis statutam.” Ita C. S. de Rei. 1 Sep. 1912, CAPUT I DE LEGE ABSTINENTIÆ ET JEJUNII ARTICULUS I DE ABSTINENTIA A'CARNE JUREQUE EX CARNE 330. Dieu 1°. Abstinentiæ lex vetat came iureque ex came vesci, non autem ovis, lacticiniis et quibuslibet condimentis etiam ex adipe animalium (Can. 1250). Diebus igitur abstinentiæ duo vetantur, caro jusque ex carne; permittuntur omnia alia, pisces, ova, lacticinia, condimenta quævis ex adipe animalium. QUÆSITA 331. Quær. 1°. Quid veniat nomine carnis, ovorum et laeti­ ci niorum? Resp. Nomine carnis veniunt omnia animalia in terra vi­ ventia ac respirantia, ut communiter admittunt theologi ex regula tradita a S. Thoma vel, ut S. Alphonsus innuit, n. 1011, animalia quæ sanguinem habent calidum; vel illud quod consue­ tudo regionis ut carnem habet; vel, si nec consuetudo praesto sit, dubium solvi potest considerando mentem Ecclesiæ in sanciendo delectu ciborum, ut comprimendae ac minuendae carnis concupiscentiae per salutarem abstinentiam consuleret ; exami­ netur an hujusmodi animal simile sit aut dissimile iis quorum 318 TRACTATUS VU.—DE PRÆCEPTIS ECCLESIÆ. esus interdictus est et an illius carnes humano corpori validius nutriendo et roborando idoneæ dignoscantur; et si ita appareat, ista caro inter vetitas est ponenda. Benedict XIV., De syn. dioec., lib. 11, c. 5, n. 12. Hæc quatuor multum deservient omni dubitationi solvendæ. Nomine autem ovorum et lacticiniorum intelliguntur omnia ea quæ originem ex carne ducunt et habent rationem cibi. Ova et lacticinia et condimenta etiam ex adipe animalium quorumlibet permittuntur; non amplius restringitur usus ad adipem carnis suinæ. Porro butyrum permittitur, et margarina. Pepsina non est prohibita diebus abstinentiae, nec, ut nobis videt ur, gelat i na. E contrario, bovina caro pept one præparata (peptonized beef), extracta carnea, uti vocantur, prohi­ bentur. Videas, The Encyclopedia Britannica, v. 10, p. 613; v. 21, p. 131. Pari ratione, stock, i.e., essentia carnis coctæ cum ossibus, etc., prohibetur. Quær. 2°. Quid dicendum de usu laridi? Resp. Certum est non licere illud edere per frustra et ad instar obsonii, quia ita caro reputatur. Licet tamen eo uti, etiam in serotina refectiuncula, sive tamquam condimento sive ad decoquendos cibos, dummodo antea fuerit liquatum. Verum hæc conditio quæ requiri videtur a S. Pœnitentiaria, satis ser­ vatur si laridum liquefiat in ipsa decoctione ciborum et sepa­ rentur particulæ carneæ et spissiores. Quær. 3°. Quid sonet jus ex carne? Resp. Jus proprie est liquor eorum quæ coquuntur (broth); jus ex carne, liquor carnis coctæ; chicken-broth, mutton-broth, beef-broth, etc. Adeps distinguitur a jusculo; “ilia” ait Alberti in libro, De Jejunio Ecclesiastico, “ est substantia levis quæ in vase supernatat, istud vero manet solutum in aqua.” Quær. 4°. Utrum iis qui ad jejunium non tenentur, et qui­ bus licet vi indulti vesci carnibus, liceat his vesci pluries in die? Resp. Affirm., dummodo Episcopus in concessione indulti non posuerit expressam limitationem: hanc autem limitationem ponere S. Pœnitentiaria in responsione ad Episcopum Buffalensem declaravit “ non expedire.” Quare, excepto casu hujus limitationis licebit iis qui ad jejunium non tenentur, quæcumque tandem sit causa cur ad illud non teneantur, pluries in die vesci carnibus, sive Ordinarii locorum hanc liceitatem declara­ verint, sive nihil dixerint. — Dixi quacumque tandem sit causa SECUND. PRÆC. CAP. I.—DE LEGE ABSTIN. ET JEJUN. 319 cur ad illud non teneantur, nam attenta praxi quæ hodie viget Romæ et doctrina quæ ibi traditur, meliusque perpensis de­ clarationibus S. Pœnitentiariæ, non videtur faciendam esse dis­ tinctionem, ad hanc quaestionem quod spectat, inter eos qui a jejunio sunt exempti vi laboris aut aetatis, et eos qui sunt sim­ pliciter dispensati a legitima auctoritate. — Cf. Acia S. Sedis, vol. 1, p. 426, nn. 7 et 8 cum notis; et vol. 14, p. 568.—Nou­ velle Revue Théologique, vol. 14, pp. 251 et seq. ARTICULUS II DE LEGE JEJUNII 332. Dico 1 ° § 1. Lex ieiunii præscribit ut nonnisi unica per diem comestio fiat; sed non vetat aliquid cibi mane et vespere sumere, servata tamen circa ciborum quantitatem et qualitatem probata locorum consuetudine. § 2. Nec vetitum est carnes ac pisces in eadem refectione permiscere, nec serotinam refectionem cum prandio permutare (Can. 1251).1 Ex his igitur constat 1°. (egem jejunii primario et essentialiter consistere in unica plena refectione; 2°. Mane et vespere aliquid sumere non esse vetitum; 3°. Sed quantum et quale sumatur, pendere ex consuetudine probata; 4°. Legem de non permiscendis epulis abolitam esse; 5°. Licere etiam permutare cœnulam cum prandio; 6°. Jejunium, qua tale, non importare abstinentiam; hanc et illud esse distincta prorsus; et unum sine alia consistere posse; 7°. Licere etiam die jejunii solius comedere carnes. QUÆSITA 333. Quær. 1 °. Quid possit mane apud nos, illaeso jejunio, sumi? Resp. Sumi potest frustulum panis cum haustu cafæi vel theæ modo tamen cibi quantitas duas circiter uncias non mul­ tum excedat, et sit panis qui sumatur. Hæc apud nos viget consuetudo. Lex dicit : “ non vetat aliquid mane et vespere sumere.” Aliquid est indeterminatum consuetudine probata determinandum. Finis legis in hoc puncto videtur esse, concedere aliquid ne ipsa lex nimis difficilis reddatur observatu. Sane varietas tanta gentium una regula nequit regi. Quantum hic vel ibi permittatur, modo unica tantum refectio plena adhibeatur, 1 Cf. Addenda, p. 1102, n. 35. 320 TRACTATUS VIL—DE PRÆCEPTIS ECCLESIÆ. consuetudo indigitat pensatque. Iterum apud nos qualitas cibi determinatur, ut sit panis, et quantitas ut sit plus minusve duæ tantum unciæ. Quær. 2. An liceat sæpius per diem tantillum panis vel illerius cibi sumere præter frustulum matutinum? Resp. Neg., quia non permittitur a consuetudine, nisi, ut habent theologi, semel aut iterum antequam bibatur ne potus noceat. Quare parvæ comestiones non solum sunt peccata venialia seorsim sumptae, sed etiam peccatum grave, si sæpius eodem die repetitae in gravem materiam coalescant. Etenim damnata fuit ab zXlex. VII prop. 29, quæ sic jacet: “ In die jejunii, qui sæpius modicum quid comedit, etsi notabilem quantitatem in fine comederit, non frangit jejunium.” — Ad­ verte insuper parvas istas comestiones per totam diem repetitas illicitas esse non solum si præter frustulum, sed etiam si loco ipsius sumantur, et ratio est, quia licitum sane est frustulum sumere, sed eo solum tempore, quantitate et qualitate quæ a consuetudine permittitur. — Cf. S. Thom. 2-2, q. 147, art. 6. — S. Alphons. nn. 1018 et seq. Quær. 3°. An liceat, illæso jejunio, sæpius per diem bibere? Resp. Affirm., si agatur de illis liquidis quæ de se ordinantur et communiter adhibentur ad sitim sedandam, juxta theologo­ rum axioma: Liquidum non frangit jejunium. Imo licet etiam sumere unum ex hujusmodi liquidis, v. gr., vinum cum expressa intentione sedandi famem. Ratio est, quia lex jejunii præcipit tantum abstinentiam a cibo, non autem a potu, et juxta S. Thomam, “ statutum legis positivae non attendit intentionem observantis, sed ipsum actum, eo quod modus virtutis non cadat in praecepto, sed est finis praecepti.” — Quod autem de vino hic dicitur, applicandum est, pro moribus nostris, cercvisiæ, cafeo et theæ, quia hæc non habent naturam cibi sed potus. Idem dicendum esse videtur etiamsi parum quid sac­ chari et aliquae guttulae lactis admisceantur cafeo aut theæ, quia tunc etiam retinent naturam potus. — Cf. S. Thom. 4, dist. 15, q. 3, art. 4, q. 1. — S. Alphons. n. 1022. — Kenrick, tract. 4, part. 2, η. 45. Quær. 4°. An frangat jejunium potus aquæ saccharo et succis lureorum aut citreorum malorum immixtæ? Resp. Neg., nisi tantam eorum substantiae copiam aquæ immisceas, ut potus ille rationem cibi habere censeatur. Ratio SECUND. PRÆC. CAP. I.—DIC LEGE ABSTIN. ET JEJUN. 321 est, quia ex communi æstimatione, qui talem mixtionem (lemon­ ade), sumeret non diceretur manducare sed bibere. Imo S. Alphonsus concedit illam sumi posse etiamsi sit gelu concreta (ices, etc.).— Non idem, ut patet, dicendum, si ageretur de lacte gelu concreto (ice cream), quia lac, præsertim si sit spissum, non potus sed cibi habet rationem. — Cf. S. Alphons. n. 1022. Quær. 5°. Quid dicendum de potione chocolati? Resp. Solutio pendet a quantitate chocolati quæ aquæ miscetur. Illi qui unam unc;am cum dimidia immitti faciunt in cyathis ordinariis, vel imminuta tali quantitate panem sub­ stituunt pro rata, et semel in die utuntur tali adminiculo, certe non sunt inquietandi. Si autem sæpius quis velit per diem hac potione uti, oportet ut multo minor quantitas chocolati adhibeatur. — “ Qua ratione,” ait Kenrick, “ apud nos paratur, potus plane habet rationem, et instar theæ vel cafei sumi potest.” — Cf. S. Alphons. n. 1023. — Kenrick, loc. cit. n. 45. Quær. 6°. An qui inculpabiliter duplicem in die refectionem sumpsit, errore delecto, aut ablata causa excusante, teneatur sub gravi a tertia abstinere? Resp. Neg., probabiliter, et ratio est quia cum essentia jejunii in unica comestione sita sit, post binam refectionem, jejunium factum est impossibile. A fortiori autem tertiam refectionem supe addere potest qui culpabiliter duas jam sump­ sit, quia hic non solum materialiter sed etiam formaliter jam læsit p æceptum. Secus autem dicendum in utroque casu, si ageretur non de quantitate, sed de qualitate ciborum, quia hoc est præceptum divisibile. — Cf. S. Alph. n. 1030; et Hom. Ap. n. 20. — Baller, not. (a) p. 456. Quær. 7°. Quid si die jejunii inadvertenter jentatus fueris? Resp. Si parum quid sumpseris, v. gr., unam aut alteram cibi unciam, debes ex more jejunare, quin tamen refectionem ac coenulam consuetis horis deseras; non enim fuit substantialiter læsuin jejunium Si vero sumpseris quantitatem integræ cœnulæ æquivalentem, transferre debes prandium ad vespertinum tempus, vel si nolis aut non possis ita agere, sumpto prandio hora consueta, cenulam vespertinam ita debes imminuere ut eam reducas ad frustulum panis cum haustu cafei vel theæ quod solet mane sumi a jejunantibus. — Si demum quantitas quam sumpsisti consuetae refectioni par fuerit, tunc probabiliter ad nihil teneris. Ratio est, quia ex dicendis inferius, hora refec­ tionis ita pe.tinet ad essentiam jejunii ut non possit multum 322 TRACTATUS VIL—DE PRÆCEPTIS ECCLES1Æ. anticipari, ac proinde sumpto jentaculo, quod æquivalet refec­ tioni, versus horam octavam vel nonam, substantia jejunii pro­ babiliter facta est impossibilis. Quær. 8°. Quœnam cibi quantitas sumi possit in refecliuncula seu cœnula? Resp. Juxta S. Alphonsum et multos alios theologos, qui communi consuetudini innituntur, octo circiter cibi unciœ, saltem ordinarie loquendo, sumi possunt. — Alii ad aliam regulam recurrunt, et permittunt quartam partem cœnæ, scilicet re­ fectionis principalis quam quisque solet diebus jejunii sumere. Hæc ultima regula nimis vaga vel scrupulis obnoxia est. Quan­ titas octo unciarum nemini deneganda videtur, major autem concedenda iis quibus hæc non sufficeret ad vires reficiendas et gravi esset incommodo. Sane statui nequit regula omnino fixa, cum etiam ad complexionem, munera obeunda, durationem jejunii, etc., attendi debeat. Licet in genere sumere quan­ tum necessarium quis ducit ad evitandam indispositionem, quæ ipsum impediat, quominus officia sua convenienter obeat. Habenda etiam est ratio propriæ regionis, sicubi major cibi quantitas necessaria est. — Cf. S. Alphons. n. 1024. — Baller, not. (b) p. 457. Variis in locis ex inducta consuetudine in vigilia Nativitatis, aut in Ccena Domini sumere licet quantitatem duplo majorem, sed hæc consuetudo non ubique viget. Quær. 9°. Quœnam ciborum qualitas adhiberi possit in cœnula? Resp. Servari potest ea ciborum qualitas quam probata consuetudo permittit, ut innuit canon 1251. Ita apud nos pisces, ova, lacticinia, caseus, legumina, fructus, vegetalia, panis, etc. Quær. 10°. An liceat in cœnula sumere offam, seu panem de­ coctum cum aqua et aliquo alio cibo a consuetudine concesso? Resp. Affirm., sed tunc non licet uti octo unciis panis, liquido præciso, sed tantum quatuor aut quinque. Ratio est, quia panis per decoctionem et fermentationem cum aqua aliam naturam acquirit, ita ut ex iis quid unum fiat, et evadat una substantia major. Idem pariter dicendum de aliis decoctioni­ bus (mush) quæ ex farre aut oryza solent fieri. — Concedi autem potest, ait S. Alphonsus, ut inter ipsam refectionem quis panem aqua aut vino intingat, et sic etiam octo uncias panis vino madefacti sumat; quippe nulla hic intervenit fermentatio: et liquor cum inserviat tantum ad vehiculum, non computatur. — Cf. S. Alphons. n. 1029. — Salmant. cap. 2, n. 77. SECUND. PRÆC. CAP. I—DE LEGE ABSTIN. ET JEJUN. 323 Quær. 11°. An clectuaria frangant jejunium? Resp. Neg., si per modum medicinæ et in parva quanti­ tate sumantur; v. gr., ad ciborum digestionem, ad stomachum confortandum. Quær. 12°. Quœnam quantitas cibi censeatur materia gravis, si extra frustulum matutinum, refectionem et cœnulam sumatur? Resp. Controvertitur. Gravis procul dubio censenda est materia quæ vespertinae cœnulæ addita alteram efficeret refec­ tionem. Certo autem quantitas duarum unciarum ut materia levis habenda est. Non pauci materiam gravem existimant quantitatem dimidiae cœnulæ æquivalentem, seu quatuor uncias. ARTICULUS III DE DIEBUS ABSTINENTIÆ SOLIUS, ABSTINENTIÆ SIMUL ET JEJUNII, JEJUNII SOLIUS 334. Dico. § 1. Lex solius abstinentiæ servanda est singulis sextis feriis. § 2. Lex abstinentiæ simul et ieiunii servanda est feria quarta Cinerum, feriis sextis et sabbatis Quadragesimæ et feriis Quatuor Temporum, pervigil is Pentecostes, Deiparæ in cælum assumptæ, Omnium Sanctorum et Nativitatis Domini. § 3. Lex solius ieiunii servanda est reliquis omnibus Quadra­ gesimæ diebus. §4. Diebus Dominicis vel festis de præcepto lex abstinentiæ, vel abstinentiæ et ieiunii, vel ieiunii tantum cessat, excepto festo tempore Quadragesimæ nec pervigilia anticipantur; item cessat Sabbato Sancto post meridiem (Can. 1252).1 Hoc canone dies assignantur quibus praecipitur abstinentia sola; abstinentia et jejunium; jejunium solum; quibusque cessat præceptio unius, alterius vel utri usque; sublata demum est anti­ cipatio perv'giliorum. Quare extra Quadragesimam nullus dies est solius jejunii, intra Quadragesimam nullus dies solius abstinentiæ enumeratur: extra Quadragesimam dies jejunii una cum abstinentia sunt tredecim, nempe novem feriæ Quatuor Temporum, et quatuor per­ vigilia, intra Quadragesimam dies jejunii et abstinentiæ sunt quin­ decim cum dimidio, prima nempe et altera feria quarta, omnes feriæ sextæ et Sabbata excepto pomeridiano tempore sabbati sancti; reliqui dies Quadragesimæ, exceptis dominicis, sunt d:es solius jejunii; ceteræ feriæ sextæ anni sunt dies solius abstinentiæ. 1 Cf. Addenda, p. 1102, n. 36. 324 TRACTATUS VIL—DE PRÆCEPTIS ECCLESIÆ. Quodsi lex de qua agitur, in festum aliquod de praecepto cadat, cessat lex abstinentiae, jejunii, utriusque simul, excepto festo tem­ pore Quadragesimae. Jejunia Adventus quae olim apud nos in nonnullis locis exsiste­ bant, abolentur. — Cf. Can. 6, 1244. Abstinentia et jejunium praecipiuntur feria quarta Cinerum, feriis sextis et Sabbatis Quadragesimae, et feriis Quatuor Temporum, pervigiliis Pentecostes, Deiparae in coelum Assumptae, Omnium Sanctorum et Nativitatis Domini. His diebus vetantur caro jusque ex carne et plures quam unica comestio ; permittuntur in hac come­ stione, carne et jure ex carne exclusis, quaevis alia alimenta; refectb unculae matutina et vespertina etiam conceduntur, in quibus quanti­ tas et qualitas juxta consuetudinem probatam determinanda est. Tandem determinantur dies quibus cessat lex abstinentiae; lex abstinentiae et jejunii; vel lex jejunii tantum; hi sunt dies dominici vel dies festi de præcepto, excepto festo tempore Quadra­ gesimae; in posterum pervigilia non anticipantur et ita cadit ipsa obligatio jejunii et abstinentiae. Porro a meridie Sabbati Sancti nec jejunii nec abstinentiae lege obligantur fideles.1 ARTICULUS IV DE PERMANENTIA INDULTORUM PARTICULARIUM 335. Dico. His canonibus nihil immutatur de induitis parti­ cularibus, de votis cuiuslibet personæ physicæ vel moralis, de constitutionibus ac regulis cuiusvis religionis vel instituti appro­ bati sive virorum sive mulierum in communi viventium etiam sine votis (Can. 1253). Remanent igitur in pleno suo vigore quæ Nostræ regioni con­ cessa sunt varia indulta. Si qua persona voto teneatur quibus­ dam diebus abstinere, non obstantibus præsentibus canonibus votum obligare pergit; manent etiam regulæ et constitutiones cujusvis religionis vel instituti approbati communiter viventium sive cum sive absque votis. In Induitis Apostolicis quibus miti­ gationes vel dispensationes conceduntur ab abstinentia et jejunio in regionibus intra et extra Europam, comprehenduntur familiæ religiosæ quoad legem generalem Ecclesiæ, nisi ab Induito exclu­ dantur religiosi; non autem comprehenduntur quoad abstinentiam et jejunium a propriis Regulis statuta, nisi in induito expressa mentio de hac dispensatione fiat. Si hanc Ordinis abstinenti® et jejunii legem non servant, violant regulam et reatum regulæ violatæ contrahunt, non autem reatum legis universalis Ecclesiæ violatæ. ‘Cf. Addenda, p. 1102, n. 37. 325 SECUND. PRÆC. CAP. I.—DE LEGE ABSTIN. ET JEJUN. C-·-— ----- · --- Fl Ml· ' _ ~* r ~ Quæres. An abrogatio Indultorum circa jejunium et absti­ nentiam sub titulo Bulla' Cruciatae et Summariorum, declarata per litteras Apostohcas dici Ia Januarii 1910, extendenda sit ad eas regiones quæ olim pertinebant ad Novam Hispaniam et deinde annexa fuerint Statibus Faderatis America? Resp. Negative. P. Card. Gaspari — Jan. 1918. ARTICULUS V DE SUBJECTIS LEGIS HUJUS 336. Dico. § 1. Abstinentiæ lege tenentur omnes qui septi­ mum aetatis annum expleverint. § 2 Lege ieiunii adstringuntur omnes ab expleto vicesimo primo aetatis anno ad inceptum sexagesimum (Can. 1254). Terminus a quo legis abstinentiæ est septimus annus completus; legis jejunii vicesimus primus completus; terminus ad quem legis abstinentiæ est terminus vitæ, legis jejunii annus sexagesimus inceptus. ARTICULUS VI DE HORA REFECTIONIS Quamvis primitus unica refectio non sumeretur diebus jejunii nisi versus solis occasum, nostris tamen temporibus licite ea sumi potest fere sub meridie, ut constat ex universali consuetudine et theologorum consensu. — Cf. S. Alphons. n. 1016;et Horn. Ap. n. 9. QUÆSITA 337. Quær. 1°. An hora refectionis pertineat ad essentiam jejunii, ita ut graviter peccet, qui notabiliter eam anticipat? Resp. Controvertitur ; certo tamen licet permutare collatiunculam serotinam cum prandio. Quær. 2°. Quam diu prandium protrahi possit? Resp. Nihil absolute circa hoc determinari potest; non videtur autem absque aliqua culpa protrahi posse ultra duas horas. — Cf. S. Alphons. n. 1020; et Horn. Ap. n. 10. Quær. 3°. An frangat jejunium, qui refectionem interrum­ pit; et elapso aliquo intervallo ad eam rursus accedit? Resp. Si interruptio sit levis, v. gr., unius quadrantis, omni culpa caret, etiamsi absque ratione fiat. Si vero inter­ ruptio sit valde notabilis, v. gr., duarum horarum et absque 326 TRACTATUS VIL—DE PRÆCEPTIS ECCLESIÆ. ratione protracta, non potest excusari a peccato gravi, quia dici nequit unica refectio. Si autem interruptio gravi de causa habeatur, nullum est peccatum ad mensam redire, etiam mora notabili interposita, quando praecedens refectio sufficiens non fuerit; quia Ecclesia nunquam intendit obligare ad diem sine sufficienti refectione transigendam. — Cf. S. Alphons. n. 1020. Quær. 4°. An ille, qui a mensa surrexil cum animo non am­ plius comedendi, possit iterum mensœ accumbere? Resp. Affirm., probabiliter, si convivæ adhuc comedant, vel si in mensa apponatur novum ferculum quod ipse ignorabat apponendum. Ratio est, quia adhuc moraliter idem prandium censetur. — Cf. S. Alphons. n. 1020. Quær. 5°. Si quis mane, itineris causa, jentaculum sump­ serit, an teneatur jejunare, si postea non proficiscatur? Resp. Affirm., si jentaculum æquivaleat cœnulæ, quia tunc, facta inversione, jejunium est adhuc substantialiter possibile. Secus vero respondendum propter rationem oppositam, si jen­ taculum æquivaleat ordinariæ refectioni. CAPUT II DE CAUSIS Λ JEJUNIO EXCUSANTIBUS Causæ 1°. ad 2°. ad 3°. ad excusantes a jejunio ad tres præcipue revocari solent: impossibilitatem sive physicam, sive moralem; pietatem vel caritatem; dispensationem, sicut de aliis præceptis dictum est. QUÆSITA 338. Quær. 1 . Quinam sint illi qui certo excusantur a lege jejunii? Resp. Certo excusantur: 1°. pauperes ostiatim mendican­ tes; 2°. ægroti, infirmi, convalescentes et debiles, iique omnes qui nisi sæpe per diem aliquid sumant, notabilem capitis dolo­ rem aut vertiginem patiuntur; 3°. illi omnes qui exercent opera admodum laboriosa, v. gr., lapicidae, agricolae, figuli, textores, lanarii, fullones, bajuli, aurigae, nautae remigantes, fabri ferrarii, lignarii et murarii, cursores qui litteras deferunt, pistores, su­ tores, etc. — 4°. Mulieres praegnantes aut lactantes, etc. etc. Hisce multisque aliis enumeratis haec addit Kenrick n. 60: '* Si adjiciamus specialia regionum harum adjuncta, facile SECUND. PRÆC. CAP. IL—DE CAUSIS A JEJUN. EXCUSANTIBUS. 327 patebit paucos ad hanc legem, quæ olim tam arcte servabatur, haberi obligatos. Plerique profecto fideles hisce in provinciis vel colendis agris vel alii gravi labori vacant; præterquam quod cibi esuriales, quibus semel per diem vescens quis satis reficiatur, non facile comparentur, et quæ ex solo Americano nascuntur, succi et nutrimenti plurimum dicantur haud continere. Ideo missionariis cavendum est, ne occasionem peccandi aliquibus ex errore præbeant, veteri disciplinæ arctius inhærendo.” — Cf. Kenrick, tract. 4, part. 2, nn. 49 et seq. — Cf. S. rVlphons. nn. 1033 et seq. Quær. 2°. An excusentur a jejunio illi omnes, qui etsi vacent operi laborioso, sunt tamen adeo robusti ut facile jejunare possint? Resp. Affirm., probabiliter, et ratio est, quia in hisce omni­ bus debet attendi ad id, quod communiter et per se contingit, non autem ad exceptiones. Præterea si secus esset, jam aperi­ retur janua multis scrupulis et anxietatibus. — Cf. S. Alphons. n. 1043. Inutile est multos alios casus enumerare, de quibus theologi agunt. Ob oculos tamen semper haberi debet, Ecclesiam ceu piam matrem velle utique exercitium poenitentiae, sed non imminutionem laboris, aut grave aliquod extrinsecum nocumentum. Quod si dubium habeatur de sufficientia causæ excusantis, recurratur ad dispensationem.—Juvat demum hic referre concessionem factam militibus et nautis Americanis de qua sic loquitur Kenrick: “ Concessit Pius IX, ad preces Episcopi Buffalensis, ut milites et nautæ Americani ab abstinenti® lege ex­ imerentur universim, sex diebus exceptis, nempe Feria quarta Cinerum, tribus ultimis hebdomadæ sanet® diebus, et in Vigilia Assumptionis B. Μ. V. et Natalis Domini. Id intelligendum de iis qui actu inserviunt in castris, navibus, praesidiis, non autem qui ex venia absunt.—Fami­ liæ, cum iis communi victu utentes, eo gaudent privilegio, non item quæ procul degunt.”—Cf. Kenrick, tract. 4, part. 2, η. 37. Inter facul­ tates auctoritate Apostolica concessas et durante bello valituras in Ex­ ercitu et Classe Statuum Foederatorum Amer. Septent. decima sexta ita describitur:—“Vi induit i Pontificii omnes qui ad Exercitum et Classem pertinent a jejunio dispensantur et carnes edere possunt ex­ ceptis diebus Cinerum, Vigili® Nativitatis Domini, Feria1 Sextæ majoris hebdomadæ et ante meridiem Sabbati Sancti.” Hic tandem commemoranda est concessio nuper facta “ favore opera­ riorum in Statibus Foederatis Am.,” vi cujus tribuitur “facultas sin­ gulis Ordinariis ad decennium permittendi usum carnium in iis cir­ cumstantiis, locorum et personarum, in quibus judicaverint veram existere difficultatem observandi legem communem abstinenti®. Ab hac vero permissione excludi debent præter omnes sextas ferias totius anni, etiam feria quarta Cinerum, totum tempus majoris hebdomadæ, et 328 TRACTATUS VIL—DE PRÆCEPT1S ECCLESIÆ. vigilia Nativitatis Domini. In iis vero diebus in quibus ab Ordinario permittitur usus carnium, hæc permissio pro obligatis ad jejunium ex­ tendi debet tantum ad unicam comestionem. . . . Hujus modi con­ cessio censeri debet facta non tantum individuis operariis, sed etiam eorum familiis, ita ut omnia carumdem membra de induito par­ ticipent.” Si autem quæras quid hic significetur nomine “ operariorum,” re­ spondendum esse videtur per hanc vocem intelligi debere, non omnes qui labori cuicumque operam dant, sed eos solum quos Anglice de­ signare solemus vocabulo “ workingmen.”—Quod colligitur tum cx fine concessionis, tum ex mente eorum qui illam petierunt.—Cf. Amer. Eccl. Review, vol. 12, p. 425.1 » § 1. Non solum Ordinarii locorum, sed etiam parochi, in casibus singularibus iustaque de causa, possunt subiectos sibi singulos fideles singulasve familias, etiam extra territorium, atque in suo territorio etiam peregrinos, a lege communi de observantia festorum itemque de observantia abstinentiæ et ieiunii vel etiam utriusque dispensare. § 2. Ordinarii, ex causa peculiari magni populi concursus aut publicae valetudinis, possunt totam quoque dioecesim seu locum a ieiunio et ab abstinentia vel etiam ab utraque simul lege dispensare. § 3. In religione clericali exempta eandem dispensandi pote­ statem habent Superiores ad modum parochi, quod attinet ad personas, de quibus in can. 514, § 1 (Can. 1245),1 DE TERTIO ECCLESIÆ PRÆCEPTO Sacramentaliter confiteri saltem semel in anno 339. Dico. Exstat præceptum annuæ confessionis, et proba­ tur ex can. 906 novi codicis: Omnis utriusque sexus fidelis, postquam ad annos discretionis, idest ad usum rationis, pervenerit, tenetur omnia peccata sua, saltem semel in anno, fideliter confiteri. — Cf. Can. 906. Præcepto confitendi peccata non satisfacit, qui confessionem facit sacrilegam (Can. 907). QUÆSITA 340. Quær. 1°. Quomodo computandus sit annus hac in re? Resp. Non conveniunt Doctores; nam quidam computant ab una ad aliam confessionem, alii ab initio Januarii ad finem mensis Decembris, et alii demum, quibus favet recepta fere 1 Cf. Addenda, p. 1103, n. 38. TERTIUM PRÆC—DE ANNUA CONFESSIONE. 329 ubique consuetudo, computant a Paschate ad Pascha. — Cf. S. Alphons. de Sacram, pœnit. n. 662. — Lugo, de pœnit. disp. 15, η. 154. Quær. 2°. Cuinam confessorio facienda sil confessio? Resp. Cuivis confessario legitime approbato, etiam alius ritus, potest fieri. — Cf. Can. 905. Quær. 3°. Quœnam sil ætas discretionis? Resp. Pius X Decreto Quam singulari, 8 Aug. 1910, se­ quentem normam de prima puerorum Communione ubique ser­ vandam statuit. “ I. Ætas discretionis tum ad Confessionem tum ad S. Communionem ea est in qua puer incipit ratiocinari, hoc est circa septimum annum, sive supra, sive etiam infra. Ex hoc tempore incipit obligatio satisfaciendi utrique præcepto Confessionis et Communionis. II. Ad primam Confessionem et ad primam Communionem necessaria non est plena et per­ fecta doctrinæ Christian® cognitio. Puer tamen postea debe­ bit integrum catechismum pro modo suæ inleUigenliæ gradatim addiscere. III. Cognitio religionis, quæ in puero requiritur, ut ipse ad primam Communionem convenienter se præparet, ea est, qua ipse fidei mysteria necessaria necessitate medii pro suo captu percipiat, atque eucharisticuin panem a communi et corporali distinguat, ut ea devotione quam ipsius fert ætas ad SS. Eucharistiam accedat. IV. Obligatio præcepti Con­ fessionis et Communionis, quæ puerum gravat in eos præcipue recidit, qui ipsius curam habere debent, hoc est, in parentes, in confessarium, in institutores et in parochum. Ad patrem vero, aut ad illos qui vices ejus gerunt, et ad confessarium, secundum Catechismum Romanum, pertinet admittere puerum ad primam Communionem. VII. Consuetudo non admittendi ad confes­ sionem pueros aut nunquam eos absolvendi, quum ad usum ra­ tionis pervenerint, est omnino improbanda.” “ In quo velimus,” ait idem Summus Pontifex in Epistola ad S. R. E. Presb. Card. Fischer 31 Dec. 1910, “ probe intelligant Chrislifideles non tam illud agi ut præcepto Romani Pontificis obtemperetur, quam ut ejusmodi officio satisfiat, quod ab ipsa Evangelii doctrina sponte nascitur.” — Cf. Joan. vi. 54, ubi de Euchar. Ad dubia proposita . . . nempe: I. Utrum pueri qui etsi septimum ætatis annum nondum exple­ verunt, tamen ob ætatem discretionis seu usum rationis ad primam communionem admissi jam fuerint, teneantur duplici præceptc 330 TRACTATUS VIL—DE PRÆCEPTIS ECCLESIÆ. confessionis saltem semel in anno, et Communionis semel in anno, saltem in Paschate? 11. Utrum canon 1252 jam ubique obligandi vim habere ince­ perit, non obstantibus legibus particularibus, etc ? Emus. Card. Petrus Gasparri Commissionis Præses respondet: “ ad I : affirmative. ' ad II : affirmative. Et ratio quoad primum dubium in aperto est: Nam quamvis can. 12 statuat “ Legibus mere Ecclesiasticis non tenentur . . . qui licet rationis usum assecuti, septimum ætatis annum nondum expleverunt,” subdit tamen “ nisi aliud in jure expresse caveatur.” Jamvero in can. 859, § 1, et 906, expresse cavetur: “ Omnis utriusque sexus fidelis postquam ad annos discretionis, idest ad usum rationis, pervenerit, etc.” 3 Jan. 1918. Quær. 4°. An ille, qui non gravatur mortalibus, teneatur con­ fiteri venialia, ratione prœcepti annuœ confessionis? Resp. Neg., quia Ecclesia confessionem faciendam statuit, quæ est ex Christi institutione præcepta. Christus autem nullam aliam præcepit confessionem nisi peccatorum mortalium, ut explicat Concilium Tridentin. sess. 14. — Cf. S. Alphons. de Sacram. Pœnit. n. 667. Quær. 5°. An ille, qui intra annum obligationis, quocumque modo computetur, venialia tantum, aut semel aut sœpius, confessus est, teneatur adhuc præcepto annuœ confessionis, si ante finem anni in peccatum mortale lapsus fuerit? Resp. Affirm., ut videtur, et ratio est, quia præceptum semel in anno confitendi respicit confessionem peccatorum mortalium, ut dictum est supra. Hinc, quemadmodum non tenetur confiteri is qui sola venialia habet, ita etiam non cense­ tur satisfecisse præcepto per confessionem venialium, qui postea eodem anno peccatum mortale committit. — Cf. S. Alphons. de Sacram. Pœnit. n. 669. — Suarez, de Pœnit. disp. 35, nn. 9 et 12. — Lugo, de Pœnit. disp. 15, η. 162. DE QUARTO ECCLESIÆ PRÆCEPTO Sacram Eucharistiam suscipere intra tempus paschale 341. Dico 1°. § 1. Omnis utriusque sexus fidelis, postquam ad annos discretionis, idest ad rationis usum, pervenerit, debet semel in anno, saltem in Paschate, Eucharistiæ sacramentum QUARTUM PRÆC.—DE COMMUNIONE PASCHALI. 331 recipere, nisi forte de consilio proprii sacerdotis, ob aliquam rati­ onabilem causam, ad tempus ab eius perceptione duxerit absti­ nendum (Can. 859). Ceterum pro hac regione S. Sedes jam benigne annuit ut, nisi restringatur ab unoquoque Episcopo, tempus communio­ nis paschalis computetur a prima Dominica Quadragesimae inclu­ sive ad Dominicam SS. Trinitatis pariter inclusive. — Cf. Cane. Plen. Balt. II, n. 257. Dico 2°. § 2. Paschalis communio fiat a dominica Palmarum ad dominicam in albis; sed locorum Ordinariis fas est, si ita personarum ac locorum adiuncta exigant, hoc tempus etiam pro omnibus suis fidelibus anticipare, non tamen ante quartam diem dominicam Quadragesimae, vel prorogare, non tamen ultra festum sanctissimae Trinitatis. § 3. Suadendum fidelibus ut huic præcepto satisfaciant in sua quisque parœcia; et qui in aliena paroecia satisfecerint, curent proprium parochum de adimpleto præcepto certiorem facere. § 4. Præceptum paschalis communionis adhuc urget, si quis illud præscripto tempore, quavis de causa, non impleverit (Can. 859).1 QUÆSITA 342. Quær. 1°. An qui tempore Paschali omisit communicare adhuc teneatur, cum potest, communicare? Resp. Affirmative, ita enim canon 859 § 4. Quær. 2°. An teneatur ad communionem qui, nondum incœpto tempore paschali, prœvidet se fore impeditum? Resp. Valde controvertitur ; sed negandum esse videtur. Attamen illo tempore jam incœpto, teneris quamprimum huic obligationi satisfacere, si impedimentum praevideas, imo teneris auferre impedimenta etiam gravia quia præceptum istud est etiam divinum et gravis momenti. — Cf. S. Alphons. de Sacram. Euchar. n. 298. Quær. 3°. An peccet graviter qui differt communionem ad primam vel secundam diem post elapsum tempus paschale? Resp. Affirm., per se, et ratio est, quia licet hujusmodi dilatio in se parva videri possit, est tamen satis notabilis præ duratione temporis paschalis juxta jus commune. At quoniam apud nos hoc tempus ex induito Apostolico extensum est ad centum fere dies, dilatio unius aut alterius diei certo non debet censeri notabilis. 1 Cf. Addenda, p. 1103, n. 39. 332 TRACTATUS VIL—DE PRÆCEPTIS ECCLESIÆ. DE QUINTO ECCLESIÆ PRÆCEPTO Subsidium aliquod conferre ad congruam Pastorum sustentationem Hoc præceptum est juris naturalis et positivi, tum divini, tum ecclesiastici. Naturalis quidem quatenus importat necesariam sustentationem ministrorum Ecclesiæ; nam, ut egregie probat S. Thomas, naturalis ratio dictat, ut sicut his qui com­ muni utilitati invigilant, scilicet principibus et militibus et aliis hujusmodi, stipendia victus debentur a populo, ita etiam iis qui divino cultui ministrant ad salutem totius populi, populus ipse suppeditet necessaria victus. Hoc eodem sensu præceptum istud est etiam juris divini positivi, ut constat ex Matth. x, 10, et I Cor. ix, 7 et seq. — Verum addit S. Thomas: “ deterininatio cerlœ partis est reservata ordinationi Ecclcssiœ." Porro primordiis Eccle­ siæ hujusmodi determinatio nulla erat, et sacerdotes sustenta­ bantur fidelium donis sponte collatis, præsertim iis quæ occasione sacrificii celebrandi offerebantur. Antiquo huic mori successit decimarum solutio, quam plura injunxerunt Concilia, nono præ­ sertim sæculo. At hodie plerisque in locis decimæ sublatæ sunt, et Clerus sustentatur vel beneficiorum reditibus, vel pensione a Gubernio accepta, vel fidelium incerta oblationum largitate, prout apud nos obtinet. Incerta quidem ea est et diversa juxta diver­ sarum dioeceseon statuta et consuetudines, at nemini forte huc usque defuit. — Cf. S. Thom. 2-2, q. 87, art. 1. — Kenrick, tract. 4, part. 2, nn. 62 et seq. Ecclesiæ ius quoque est, independens a civili potestate, exi­ gendi a fidelibus quæ ad cultum divinum, ad honestam clericorum aliorumque ministrorum sustentationem et ad reliquos fines sibi proprios sint necessaria (Can. 1496). QUÆSITA 343. Quær. 1°. An censendi sint rei peccati mortalis fideles qui apud nos nihil unquam conferunt in pastorum sustentationem? Resp. Hac de re ita scribit Kenrick: “ Id omnibus persua­ sum esse debet, oportere ut singuli pro sua parte aliquid con­ ferant, ne sustentatione necessaria indigeant sacerdotes; sed quamdiu nulla certa lege onus injungitur et definitur, non audemus peccati mortalis damnare cum, qui omittit æquam portionem conferre, quoties non est periculum ne sacerdotes ea causa indigeant, vel alii fideles nimis graventur. Illi autem qui QUINTUM PRÆC.—DE PASTORUM SUSTENTATIONE. 333 præ avaritia recusant quid dare, in iis quæ indicavimus adjunc­ tis, videntur graviter rei et indigni venia sacramentali; violant enim legem Christi Domini de ministrorum Evangelii sustenta­ tione, et se aliosque objiciunt discrimini salutis.” — Cf. Ken­ rick, loc. cit. n. 64. Attendendum hic est sequens statutum Cone. Plen. Bait. Ill, sub η. 292: “ Fama fert (quæ utinam inanis mendaxque sit) nonnullis in locis inveniri sacerdotes qui, ubi gravis culpa non apparet, sacramentalis absolutionis beneficium denegant fidelibus, qui nolint collectis stipem dare, ad quam sub peccato gravi teneri non constet; imo etiam (quod longe detestabilius est) ægrotantibus ac morti proximis adsistere ac sacramenta præbere recusant. Vix animum inducere possumus, ut quidpiam tam atrox et indignum de ecclesiarum nostrarum minis­ tris suspicemur. Si quis vero existât, qui tale quid attentaverit, memores sint Episcopi se muneri suo graviter deesse, nisi in reum pro merito animadvertant.” Quær. 2°. An sacerdotes qui œquam non habent sustenta­ tionem a suis fidelibus possint extra limites suæ parochiœ eleemo­ synas colligere? Resp. Neg., nisi habeant veniam proprii Episcopi scripto concessam. Ita enim statuerunt Patres Baltimorenses: “ Cum ex sacerdotum vagorum et ignotorum discursu ad eleemosynas a fidelibus colligendas gravia oriantur incommoda, visum est districte prohibere, ne sacerdos aliquis, absque Episcopi sui venia, scripto concessa, extra congregationem sibi commissam elee­ mosynas petat vel in alia dioecesi absque Ordinarii licentia.” — Cf. Cone. Plen. Balt. II, n. 119; et Cone. Plen. Balt. Ill nn. 294 et 295. Quær. 3°. Quid dicendum de illis sacerdotibus, qui intra Mis­ sarum solemnia, ab altari discedunt, ad oblationes colligendas? Resp. Sunt prorsus damnandi, ut patet ex sequentibus verbis Cone. Plen. Balt. Ill, η. 293: “ Gravissima sunt verba Concilii superioris, quibus damnavit perversam agendi rationem illorum sacerdotum, qui ipsa intra missarum solemnia ab altari recedunt, ædemque sacram circumeunt, a singulis fidelibus eleemosynam petentes. Tanta vero apparet quorundam perti­ nacia ac in observandis etiam strictissimis legibus socordia, ut qui constituti sumus legum ecclesiasticarum custodes, alta voce decretum Antecessorum nostrorum de novo promulgare et incul­ care constringamur. Notatum itaque ‘ turpissimum abusum, 334 DE CENSURA ET PROHIBITIONE LIBRORUM. Ecclesiæ sacrisque ejus ritibus injurium, quique Catholicorum ruborem et indignationem, acatholicorum vero irrisionem et contemptum provocat, reprobamus et prorsus extirpandum decernimus. Qua in re singulorum Episcoporum conscientia oneratur.’ ” Ingressus in ecclesiam ad sacros ritus sit omnino gratuitus, reprobata qualibet contraria consuetudine (Can. 1181). § 1. Potest magistratibus, pro eorum dignitate et gradu, locus in ecclesia esse distinctus, ad normam legum liturgicarum. § 2. Sine expresso Ordinarii loci consensu nemo fidelis locum habeat in ecclesia sibi suisque reservatum; Ordinarius autem consensum ne præbeat, nisi ceterorum fidelium commoditati sit sufficienter consultum. § 3. Ea semper factis in concessionibus inest tacita conditio, ut Ordinarius possit, ex iusta causa, concessionem revocare, non obstante quolibet temporis decursu (Can. 1263). Nota. — De sexto Ecclesiæ præcepto agetur ubi de Matrimonio. 3 e (Eensitra ft ^rnljibifione Uihrontm 344. Dico 1°. § 1. Ecclesiæ est ius exigendi ne libros, quos ipsa iudicio suo antea non recognoverit, fideles edant, et a qui­ busvis editos ex iusta causa prohibendi. § 2. Quæ sub hoc titulo de libris præscribuntur, publicationi­ bus diariis, periodicis et aliis editis scriptis quibuslibet applicentur, nisi aliud constet (Can. 1384). Ipso jure naturali prohibetur quivis usus librorum pravorum ex quo periculum proximum peccandi oritur. Ecclesia vero pro sua erga fideles providentia sedulam semper adhibuit curam “ ut quemadmodum bonum semen a lolio ita et sani optimique libri ab adulterinis et apocryphis et perniciosis secernerentur, ne Christiani homines incauto vel temerario horum usu integritatis fidei mo­ rumque detrimentum caperent.” Litt. Apos. Romani Pontifices (17 Sept. 1900).1 Porro Indicem seu syllabum librorum prohibitorum diligentis­ sime recognitum et denuo typis impressum, quem Litteris Romani Pontifices tamquam expresse insertium haberi voluit, idem Pontifex, Leo XIII, auctoritate apostolica approbavit et ab omnibus ubique locorum integre et inviolabiliter observari præcepit. 1 Cf. Addenda, p. 1104, n. 40. *4· Dii CENSURA ET PROHIBITIONE LIBRORUM. 335 Quare ut libri alicujus lectio permittatur, requiritur ut neque m Indice enumeretur, neque ad aliquam ex iis classibus pertineat, quas canones proscribunt, nullatenus vero sufficit ut in Indice non inveniatur. Omnes enim et singulos libros pravos in Syllabo recensere nec possibile esset, nec necessarium. Notandum etiam est prohibitionem se extendere non tantum ad librorum lectionem, verum etiam ad eorumdem retentionem, publicationem, defensionem et donationem. QUÆSITA Quær. 1°. Quinam libri prœviœ censurez subjiciendi sint? Resp. § 1. Nisi censura ecclesiastica præcesserit, ne edan­ tur etiam a laicis : 1°. Libri sacrarum Scripturarum vel eorundem adnotationes et commentaria; 2°. Libri qui divinas Scripturas, sacram theologiam, historiam ecclesiasticam, ius canonicum, theologiam naturalem, ethicen aliasve huiusmodi religiosas ac morales disciplinas spectant; libri ac libelli precum, devotionis vel doctrinæ institutionisque religiosæ, moralis, asceticæ, mysticæ aliique huiusmodi, quamvis ad fovendam pietatem conducere videantur; ac generaliter scripta in quibus aliquid sit quod religionis ac morum honestatis peculiariter intersit; 3°. Imagines sacræ quovis modo imprimendae, sive preces adiunctas habeant, sive sine illis edantur. § 2. Licentiam edendi libros et imagines de quibus in § 1, dare potest vel loci Ordinarius proprius auctoris, vel Ordinarius loci in quo libri vel imagines publici iuris fiant, vel Ordinarius loci in quo imprimantur, ita tamen ut, si quis ex iis Ordinariis licentiam denegaverit, eam ab alio Ordinario petere auctor nequeat, nisi eundem certiorem fecerit de denegata ab alio licentia. § 3. Religiosi vero licentiam quoque sui Superioris maioris antea consequi debent (Can. 13S5). Quær. 2°. Quid clericis saecularibus et religiosis spcciatim vetetur de libris edendis, de scribendo in ephemeridibus? Quid etiam laicis de scribendo in quibusdam ephemeridibus vetetur? Resp. § 1. Vetantur clerici saeculares sine consensu suo­ rum Ordinariorum, religiosi vero sine licentia sui Superioris maioris et Ordinarii loci, libros quoque, qui de rebus profanis tractent, edere, et in diariis, foliis vel libellis periodicis scribere vel eadem moderari. § 2. In diariis vero, foliis vel libellis periodicis qui religionem 336 DE CENSURA ET PROHIBITIONE LIBRORUM. catholicam aut bonos mores impetere solent, nec laici catholici quidpiam conscribant, nisi iusta ac rationabili causa suadente, ab Ordinario loci probata (Can. 1386). Clerici sæculares indigent consensu suorum Ordinariorum; Religiosi indigent licentia et Majoris Superioris et Ordinarii loci; utrique huic respectivæ ordinationi subduntur tum quoad libros, etiamsi de rebus profanis tractent, tum quoad scribendum in diariis, foliis et libellis, tum quoad horum moderationem. Quoad diaria religionem catholicam aut bonos mores impetere solita, nec laici in iis quidquid scribant absque causa Ordinario loci appro­ bata. Quær. 3°. Cujusnam Sacrœ Congregationis licentia requiratur ad edendum ea quæ ad causas beati'ficationis et canonizationis Servorum Dei perlinent? Resp. Sacrorum Rituum Congregationis licentia requiritur. — Cf. can. 1387. Quær. 4°. Cujus licentia requiratur ad edendos indulgentiarum libros, etc.? Quid peculiariter statuatur circa indulgentias Aposlolicas? Resp. § 1. Indulgentiarum libri omnes, summaria, libelli, folia, etc., in quibus earum concessiones continentur, ne edantur sine licentia Ordinarii loci. § 2. Requiritur vero expressa licentia Sedis Apostolicæ ut typis edere liceat, quovis idiomate, tum collectionem authenti­ cam precum piorumque operum quibus Sedes Apostolica indul­ gentias annexuit, tum elenchum indulgentiarum apostolicarum, tum summarium indulgentiarum vel antea collectum, sed nun­ quam approbatum, vel nunc primum ex diversis concessionibus colligendum (Can. 1388). Summi momenti est ne isti libelli, folia, etc., inter populum falsas notiones et apocryphas Indulgentias evulgent. Hinc opus licentia Ordinarii loci est. Quær. 5°. An requiratur venia specialis ad edendas collectiones decretorum Romanarum Congregationum? Resp. Collectiones decretorum Romanarum Congregationum rursus edi nequeunt, nisi impetrata prius licentia et servatis conditionibus a Moderatoribus uniuscuiusque Congregationis præscriptis (Can. 1389). Hac unica ratione provideri potest periculo ne decreta et responsa adulterentur. DE CENSURA ET PROHIBITIONE LIBRORUM. 337 Quær. 6°. De quanam re constare debeat in edendis libris liturgicis eorumque partibus? Resp. In edendis libris liturgicis eorumque partibus, itemque litaniis a Sancta Sede approbatis, debet de concordantia cum editionibus approbatis constare ex attestatione Ordinarii loci in quo imprimuntur aut publici iuris fiunt (Can. 1390). Error in his libris damnum magnum afferre potest populo Dei. Quær. 7°. An approbatio alicujus textus originalis suffragetur novæ editioni, vel translationi in aliam linguam, ejusdem? An novæ ïditiones habendœ sint excerpta capita ex periodicis edita? Resp. § 1. Approbatio textus originalis alicuius operis, neque eiusdem in aliam linguam translationibus neque aliis editioni­ bus suffragatur; quare et translationes et novæ editiones operis approbati nova approbatione communiri debent. § 2. Excerpta e periodicis capita seorsim edita novæ edi­ tiones non censentur nec proinde nova approbatione indigent (Can. 1392). Quær. 8°. Quænam requirantur conditiones ut versiones Scriptu­ rarum Sacrarum in linguam vernaculam typis imprimantur? Resp. Versiones sacrarum Scripturarum in linguam verna­ culam typis imprimi nequeunt, nisi sint a Sede Apostolica probatæ, aut nisi edantur sub vigilantia Episcoporum et cum adnotationibus præcipue excerptis ex sanctis Ecclesiæ Patribus atque ex doctis catholicisque scriptoribus (Can. 1391).1 Ratio legis est, ne quivis homo ad suos sensus torquere præsumat Sacras Litteras contra eum sensum quem tenuit et tenet Sancta Mater Ecclesia cui soli concredita est custodia depositi Fidei et judicium de divinorum eloquiorum sensu et interpreta­ tione. — Cf. Pius IX, Ep. Encyc., Nostis et Nobiscum. Quær. 9°. Quodnam sil munus censorum? Resp. § 1. In universis Curiis episcopalibus censores ex officio adsint, qui edenda cognoscant. § 2. Examinatores in suo obeundo officio, omni personarum acceptione deposita, tantummodo præ oculis habeant Ecclesiæ dogmata et communem catholicorum doctrinam quæ Conciliorum generalium decretis aut Sedis Apostolicæ constitutionibus seu præscriptionibus atque probatorum doctorum consensu con­ tinetur. § 3. Censores ex utroque clero eligantur ætate, eruditione, *Cf. Addenda, p. 1105, n. 41. 338 DE CENSURA ET PROHIBITIONE LIBRORUM. prudentia commendati, qui in doctrinis probandis improbandisque medio tutoque itinere eant. § 4. Censor sententiam scripto dare debet. Quae si faverit, Ordinarius potestatem edendi faciat, cui tamen præponatur censoris iudicium, inscripto eius nomine. Extraordinariis tan­ tum in adiunctis ac perquam raro, prudenti Ordinarii arbitrio, censoris mentio omitti poterit. § 5. Auctoribus censoris nomen pateat nunquam, antequam hic faventem sententiam ediderit (Can. 1393). Quær. 10°. Quomodo sit hæc licentia edendi concedenda? An et quomodo de ea concessa constare debeat? Resp. § 1. Licentia, qua Ordinarius potestatem edendi facit, in scriptis concedatur, in principio aut in fine libri, folii vel imaginis imprimenda, expresso nomine concedentis itemque loco et tempore concessionis. § 2. Si vero licentia deneganda videatur, roganti auctori, nisi gravis causa aliud exigat, rationes indicentur (Can. 1394). DE PROHIBITIONE LIBRORUM 345. Dico § 1. Ius et officium libros ex iusta causa prohibendi competit non solum supremæ auctoritati ecclesiastic® pro universa Ecclesia, sed pro suis subditis Conciliis quoque particularibus et locorum Ordinariis. § 2. Ab hac prohibitione datur ad Sanctam Sedem recursus, non tamen in suspensivo. § 3. Etiam Abbas monasterii sui iuris et supremus religionis clericalis exemptæ Moderator, cum suo Capitulo vel Consilio, potest libros ex iusta causa suis subditis prohibere; idemque, si periculum sit in mora, possunt alii Superiores maiores cum proprio Consilio, ea tamen lege ut rem quantocius deferant ad supremum Moderatorem (Can. 1395). Eorum sane est jus et officium libros prohibendi quibus in­ cumbit vigilare assidue et omni ope contendere ut integritas fidei morumque Christianorum ne quid detrimenti capiat. Malis libris nihil cogitari potest perniciosius ad inquinandos animos per con­ temptum religionis et illecebras peccandi. Hinc Sanctæ Sedi pro universa Ecclesia, conciliis particularibus, pro suis subditis, Epis­ copis pro dioecesi, Abbati monasterii sui juris, et Supremo Modera­ tori religionis clericalis exemptæ pro suis, et aliis superioribus majoribus, si sit periculum in mora, hoc jus concreditum est. DE CENSURA ET PROHIBITIONE LIBRORUM. 339 QUÆSITA Quær. 1°. An libri ab Apostolica Sede damnati ubique pro­ hibeantur? Resp. Libri ab Apostolica Sede damnati ubique locorum et in quodcunque vertantur idioma prohibiti censeantur (Can. 1396). — Cf. Leo XIII, Officiorum ac Munerum, n. 45; S. C. Indic. 24 Aug. 1864.1 Quær. 2°. Quorum praecipue sit libros perniciosos deferre? Ad quos? Qua ratione deferendi sint? Resp. § 1. Omnium fidelium est, maxime clericorm et in dignitate ecclesiastica constitutorum eorumque qui doctrina praecellant, libros quos perniciosos iudicaverint, ad locorum Ordinarios aut ad Apostolicam Sedem deferre; id autem pecu­ liari titulo pertinet ad Legatos Sanctae Sedis, locorum Ordinarios, atque Rectores Universitatum catholicarum. § 2. Expedit ut in pravorum librorum denuntiatione non solum fibri inscriptio indicetur, sed etiam, quantum fieri potest, causae exponantur cur liber prohibendus existimetur. § 3. Iis ad quos denuntiatio defertur, sanctum esto denunti­ antium nomina secreta servare. § 4. Locorum Ordinarii per se aut, ubi opus fuerit, per sacer­ dotes idoneos vigilent in fibros, qui in proprio territorio edantur aut venales prostent. § 5. Libros qui subtilius examen exigant vel de quibus ad salutarem effectum consequendum supremæ auctoritatis sen­ tentia requiri videatur, ad Apostolicæ Sedis indicium Ordinarii deferant (Can. 1397). Quær. 3°. Quid prohibitio librorum efficiat? Resp. § 1. Prohibitio librorum id efficit ut liber sine debita licentia nec edi, nec legi, nec retineri, nec vendi, nec in aliam linguam verti, nec ullo modo cum aliis communicari possit. § 2. Liber quoquo modo prohibitus rursus in lucem edi nequit, nisi, factis correctionibus, licentiam is dederit qui librum prohibuerat eiusve Superior vel successor (Can. 1398). Prohibetur editio, lectio, retentio, venditio, versio et com­ municatio libri cum aliis absque licentia. Quær. 4°. Quinam libri ipso jure prohibeantur? Resp. Ipso iure prohibentur; 1°. Editiones textus originalis et antiquarum versionum 1Cf. Addenda, p. 1105, n. 42. 340 DE CENSURA ET PROHIBITIONE LIBRORUM. catholicarum sacræ Scripturæ, etiam Ecclesiæ Orientalis, ab acatholicis quibuslibet publicatæ; itemque eiusdem versiones in quamvis linguam, ab eisdem confectae vel editae; 2°. Libri quorumvis scriptorum, haeresim vel schisma pro­ pugnantes, aut ipsa religionis fundamenta quoquo modo evertere nitentes ; 3°. Libri qui religionem aut bonos mores, data opera, im­ petunt; 4°. Libri quorumvis acatholicorum, qui ex professo de religione tractant, nisi constet nihil in eis contra fidem catho­ licam contineri; 5°. Libri de quibus in can. 1385, § 1, η. 1 et can. 1391; itemque ex illis de quibus in cit. can. 1385, § 1, n. 2, libri ac libelli qui novas apparitiones, revelationes, visiones, prophetias, miracula enarrant, vel qui novas inducunt devotiones, etiam sub praetextu quod sint privatae, si editi fuerint non servatis canonum praescriptionibus ; 6°. Libri qui quodlibet ex catholicis dogmatibus impugnant vel derident, qui errores ab Apostolica Sede proscriptos tuentur, qui cultui divino detrahunt, qui disciplinam ecclesiasticam evertere contendunt, et qui data opera ecclesiasticam hierarchiam, aut statum clericalem vel religiosum probris afficiunt; 7°. Libri qui cuiusvis generis superstitionem, sortilegia, divinationem, magiam, evocationem spirituum, aliaque id genus docent vel commendant: 8°. Libri qui duellum vel suicidium, vel divortium licita sta­ tuunt, qui de sectis massonicis vel aliis eiusdem generis socie­ tatibus agentes, eas utiles et non perniciosas Ecclesiæ et civili societati esse contendunt; 9°. Libri qui res lascivas seu obscenas ex professo tractant, narrant, aut docent; 10°. Editiones librorum liturgicorum a Sede Apostolica ap­ probatorum, in quibus quidpiam immutatum fuerit, ita ut cum authenticis editionibus a Sancta Sede approbatis non congruant; 11°. Libri quibus divulgantur indulgentiae apocryphae vel a Sancta Sede proscriptae aut revocatae ; 12°. Imagines quoquo modo impressae Domini Nostri lesu Christi, Beatae Mariae Virginis, Angelorum atque Sanctorum vel aliorum Servorum Dei ab Ecclesiæ sensu et decretis alienæ (Can. 1399).1 Propugnantes, idest, rationibus allatis defendentes, suadere conantes, non mere asserentes vel narrantes. Fundamenta reli‘Cf. Addenda, p. 1105, n. 43. DE CENSURA ET PROHIBITIONE LIBRORUM. 341 gionis uti sunt aniniæ humanæ immortalitas, existentia Dei, mira­ cula et hujus generis veritates; quoquo modo, serio vel ridiculo. Acatholici sunt omnes illi qui ad Ecclesiam catholicam non pertinent. Ex professo, idest, non obiter, sed ex instituto. Si constet nullum contineri errorem circa hanc fidem in his libris, non sunt prohibiti. Impugnant, qui allatis rationibus dogma negant. Detrahunt, de aliquo male loquuntur ejus famam aufe­ rendo. Res lascivas et obscenas, libri qui inculcant, tractant, de­ fendunt, naturam rerum lascivarum docent, declarant modum lascivas res agendi; pornographic! libri, quibus practice moribus nocumentum fertur; quare non intelliguntur multi libri in quibus amores narrantur, licet hi etiam sæpissime jure naturali prohi­ beantur. Usus librorum de quibus in can. 1399, n. 1, ac librorum edi­ torum contra praescriptum can. 1391, iis dumtaxat permittitur, qui studiis theologicis, vel biblicis quovis modo operam dant, dummodo iidem libri fideliter et integre editi sint, neque impug­ nentur in eorum prolegomenis aut adnotationibus catholicae fidei dogmata (Can. 1400). Quare editiones textus originalis et anti­ quarum versionum catholicarum sacræ Scripturae etiam Ecclesiæ Orientalis, ab acatholicis quibuslibet publicatæ; itemque ejusdem versiones in quamvis linguam ab eisdem confectae vel editae; et libri editi contra praescriptum canonis 1391, nempe versiones sa­ crarum scripturarum in linguam vernaculam editæ sine debita approbatione, vel sine vigilantia Episcoporum, et sine adnotationi­ bus, iis dumtaxat permittuntur qui studiis theologicis ac biblicis dant operam id est, qui sunt viri docti his scientiis dediti, uni­ versi sacræ theologiae tirones, et qui theologiae et linguæ Hebraicæ ac Græcæ in scholis Seminariorum vacant. Quær. 5°. Quinam Ecclesiastica prohibitione librorum non constringantur? Resp. S. R. E. Cardinales, Episcopi, etiam titulares, aliique Ordinarii, necessariis adhibitis cautelis, ecclesiastica librorum prohibitione non adstringuntur (Can. 1401). Quær. 6°. Quid valeant Ordinarii in hac re concedere? Resp. § 1. Ordinarii licentiam, ad libros quod attinet ipso iure vel decreto Sedis Apostolicæ prohibitos, concedere suis subditis valent pro singulis tantum libris atque in casibus dum­ taxat urgentibus. § 2. Quod si generalem a Sede Apostolica facultatem im­ petraverint suis subditis permittendi ut libros proscriptos reti­ 342 DE CENSURA ET PROHIBITIONE LIBRORUM. neant ac legant, eam nonnisi cum delectu et iusta ac rationabili causa concedant (Can. 1402). Quær. 7°. An facultas Apostolica legendi libros prohibitos secu?nferat facultatem legendi libros ab Ordinariis prœscriptos. Resp. § 1. Qui facultatem apostolicam consecuti sunt le­ gendi et retinendi libros prohibitos, nequeunt ideo legere et retinere libros quoslibet a suis Ordinariis proscriptos, nisi in apostolico induito expressa iisdem facta fuerit potestas legendi et retinendi libros a quibuslibet damnatos. § 2. Insuper gravi praecepto tenentur libros prohibitos ita custodiendi, ut hi ad aliorum manus non perveniant (Can. 1403). Quær. 8°. An liceat vendere libros de obscenis tractantes? Resp. Librorum venditores libros de obscenis ex professo tractantes ne vendant, commodent, retineant; ceteros prohibitos venales ne habeant, nisi debitam licentiam a Sede Apostolica impetraverint, neve cuiquam vendant, nisi prudenter existimare possint ab emptore legitime peti (Can. 1404). Quær. 9°. An licentia quoad libros vetitos obtenta eximat quempiam a juris naturalis prohibitione? Resp. § 1. Licentia a quovis obtenta nullo modo quis exi­ mitur a prohibitione iuris naturalis legendi libros qui ipsi prox­ imum spirituale periculum præstant (Can. 1405). TRACTATUS VIII J1 e Justitia et Jure PARS PRIMA DE NATURA ET PRINCIPIIS JUSTITIÆ ET JURIS CAPUT I DE NOTIONIBUS GENERALIBUS JUSTITIÆ ET JURIS ARTICULUS I DE NATURA JUSTITIÆ 346. Justitiæ nomen a justo derivatum videtur. Justum autem dicitur quod est adæquatum et commensum cum sua regula; unde justitia in genere vocatur quidquid efficit hanc adæquationem. — Hinc et gratia sanctificans, et complexus om­ nium virtutum et quicumque habitus bonus solent et possunt vocari justitia; nam in omnibus istis adæquatio quædam habetur vel cum ultimo fine vel cum regula totali aut partiali honestatis. Verum strictiori sensu justitia definitur a S. Thoma post Ulpia­ num: “Constans et perpetua voluntas jus suum cuique tribuendi." — Dicitur 1 °, constans, quia est propositum habituale, delibera­ tum et firmum. — Dicitur 2°. perpetua, non quidem ex parte actus, sed ex parte objecti, quatenus homo justus vult jus suum cuique semper tribui. — Dicitur 3°. cuique, quia justitia est semper ad alterum, atque adeo requirit diversitatem personarum, nemo enim justus erga seipsum dici potest aut sibi facere injuriam, quia hæc est læsio juris, altero invito. Definitio S. Thomæ a recentioribus paulo immutata ita exhibetur: “Virtus moralis inclinans voluntatem ad constanter et perpetuo reddendum unicuique jus suum ad œqualitatem.”— Cf. S. Thom. 2-2, q. 58, art. 1. 343 344 TRACTATUS VIII— DE JUSTITIA ET JURE. Lugo, disp. 1, nn. 1 et seq. — Lessius, lib. 2, sect. 1, n. 1. — Crolly, vol. 1, nn. 17 et 22. — Scavini, lib. 2, tract. 6, n. 287. Justitia quadruplex distinguitur, scilicet legalis, distributiva, vindicativa et commutativa, non quatenus sint totidem species ejusdem generis, sed quia primæ tres participant aliquomodo de justitia commutativa,'quæ sola est stricte talis.1 1°. Justitia legalis inclinat quemque ad reddendum socie­ tati, cujus est pars, officia omnia, quæ a bono communi requi­ runtur. Hinc et ad subditum et ad ipsum Principem pertinet, quatenus utrumque ordinat ad communitatem veluti partem ad totum. Vocatur legalis, quia munus ejus præcipuum est, ut legum, quibus bonum commune procuratur, observationem promoveat. Avocatur quoque generalis, eo quod nullus sit vir­ tutis actus, quem non possit, et aliquando debeat, propter bonum commune imperare. — Deficit autem hæc virtus a ratione justitiæ rigorosæ, tum quia non est omnino ad alterum, cum pars non sit quid prorsus diversum a toto, tum quia non respicit jus stricte dictum seu proprietatis. Hinc qui leges non observant, rebelles aut nefarii dicuntur, non autem injusti. — Cf. S. Thom. 2-2, q. 58, art. 5. — Lugo, disp. 1, n. 68. — Crolly, vol. 1, nn. 36 et seq. — Baller, not. (e) p. 473. 2°. Justitia distributiva ea est, qua honores, officia et onera communia distribuuntur inter membra societatis secundum debitam proportionem meritorum vel facultatum. Residet proprie in superiore; eam tamen participant etiam subditi non formaliter, sed affective, quatenus justæ distributioni a superiore factæ acquiescunt; non secus ac reus qui justæ pœnæ acquiescit, suo modo exercet justitiam vindicativam. — Adverte tamen quod, si sermo est de distributione honorum et aliorum bonorum communium, debitum est in ipso superiore, qua tali, erga socie­ tatem, quæ sola jus habet ut honores dignioribus dentur, non autem erga ipsos digniores; ac proinde nemo unquam putavit Principem teneri ad restitutionem erga aliquem quantumvis digniorem, eo quod aliquod bonum commune aut honorem ei non contulerit. — Sed si sermo est de distributione onerum, sæpe aliæ justitiæ concurrunt: ex parte enim superioris existit jus necessaria onera imponendi, et ex parte subditorum debitum legibus, quibus hæc onera imponuntur, obediendi; et hæc est justitia legalis. Præterea superior habet debitum onus propor­ tionate majus imponendi ei, qui majores habet facultates; et hæc est justitia distributiva, quam sane læderet, si imposito onere uti decem quod aliunde justum reputatur civi diviti uti centum, postea idem onus imponat alteri qui sit duplo ditior. 1 Cf. Addenda, p. 1106, n. 44. PARS. 1. CAP. I.—DE NOTIONIBUS GENERAL. JUSTITIÆ ET JURIS. 345 Demum concurrere potest justitia commutativa, turn si supe­ rior onera non necessaria a civibus exigat, tum si aliquos one­ ribus inæqualibus opprimat. — Cf. S. Thom. 2-2, q. 61, art. 1 et 2. — Lugo, disp. 1, n. 59. — Crolly, vol. 1, disp. 4, § 1, nn. 4S et seq. 3°. Justitia vindicativa inclinat Principem ad sontes poenis congruis pro societatis bono plectendos. Consistit igitur in congrua punitione reorum in bonum publicum, et ad alias jus­ titias facile potest revocari; ad legalem quidem, quatenus pro­ movet bonum commune; ad dislributivam, quatenus debitam proportionem in infligendis poenis sontibus observat; et ad commutativam, quatenus ex officio judex eam exercet. Ex his enim omnibus efficitur ut punitio congrua esse dicatur; unde inulti justitiam vindicativam non habent tanquam peculiarem justitiæ speciem a ceteris distinctam. — Cf. Baller, not. (b) p. 475. 4°. Justitia commutativa inclinat voluntatem ad jus suum strictum unicuique privato reddendum, servando æqualitatein rei ad rem, id est rei redditæ ad rem debitam. Hæc spectat tan­ tum privatos, ut a se invicem distinctos; et si quandoque inter­ veniat inter communitatem et cives, id fit ubi communitas se gerit aut accipitur non ut totum, sed ut pars aut particularis persona, quæ contractu aut quasi-contractu alteri particulari person® obligatur. Vocatur autem commutativa, quia circa commutationes et contractus præcipue versatur. De hac sola agemus, quia sola presso sensu nomen justitiæ sibi vindicat. ARTICULUS II DE NATURA JURIS 347. Jus latiori sensu sumitur 1°. pro peritia legis seu juris­ prudentia; 2°. pro lege seu regula justi, et sic dicitur jus naturale, positivum, humanum, civile, canonicum, jus gentium, etc.; 3°. pro sententia judicis, et inde vox judex quasi jus dicens. — Verum strictiori sensu, et active sumptum, jus est legitima potestas quam quis habet circa rem suam vel ad rem sibi debitam; passive vero idem est ac justum et æquum seu est id quod habenti talem potestatem propter ipsam debetur. — Jus passivum igitur est ipsum debitum ; activum est titulus seu ratio debiti. 348. .Ius præcipue dividitur in jus in re et jus ad rem. — Jus in re illud est, quo rem ipsam quis habet sibi obligatam. Hoc jus confert actionem realem, quæ scilicet rem ipsam immediate attin­ git; quocirca quisquis hoc jure gaudet, rem suam repetere potest 346 TRACTATUS VIII.—DE JUSTITIA ET JURE. quocumque transierit. Jus autem ad rem illud est, quod quis habet, ut res fiat sua seu ut res sibi obligetur. Dat actionem personalem contra impedientem acquisitionem rei; unde dicitur jus personale, quia personam immediate attingit. ARTICULUS III DE PRINCIPIIS GENERALIBUS JURIS ET JUSTITIÆ 349. I. Deus solus est vere et absolute Dominus rerum omnium. Ratio est, quia cum ipse solus sit supremus creator et conservator omnium rerum, res omnes ab ipso solo absolutam habent dependentiam. — Hinc sequitur 1 °, nullum ens creatum posse possidere respectu Dei, scilicet uti aliqua re tanquam abso­ lute sua; et 2°. jus proprietatis enti creato inesse non posse nisi Deo volente. II. Homo potest esse proprietarius erga alium hominem. Ratio est, quia hoc ex nullo capite repugnat: non ex parte homi­ num, quia hi cum sint natura æquales non dependent quoad hoc alii ab aliis; non ex parte ipsarum rerum, quia hæ potius habent aptitudinem ut possideantur et in usum adducantur, quamvis non a diversis simul propter earum finitudinem; neque demum ex parte Dei, quia Deus vult ut bonis creatis utamur tanquam mediis ad vitam conservandam, ut constat ex natura bonorum illorum et ex hominis exigentia. III. Si homo quilibet bona quaedam legitime sua fecerit, in illa jus per se inviolabile acquisivit. Ratio est, quia posita illa conditione, Deus qui et aptitudinem et exigentias homini dedit ad usum rerum, immediate communicat jus in illas; jus autem illud nequit absque deordinatione ab alio homine violari. — Hinc sequitur 1°. esse præceptum naturale a Deo ipso promulgatum atque sancitum, vetans ne jus alterius lædatur, et præcipiens, ut si quando læsum fuerit, in integrum restituatur; 2°. illum qui injuste rem alienam usurpat reum evadere tum erga proximum tum erga Deum: erga proximum quidem, quia lædit ejus independentiam naturalem; erga Deum, violando jus divinum proximo communicatum, et simul præceptum naturale jus prædictum observari jubens. IV. Justitia commutativa obligat sub gravi et cum onere restitutionis. Ratio primi desumitur, tum ex eo quod in Scripturis non semel poena aeterna decernitur iis qui justitiam commutativam violant, tum quia violatio juris alieni, cum sit essentialiter nociva, ex natura sua magnam inducit deordinationem inter mu­ tuum hominum consortium, et repugnat caritati, quæ movet PARS. I. CAP. II.—DE PRÆCIPUIS JURIS SPECIEBUS. 347 ad volendum alterius bonurn. Ratio autem secundi est, quia jus­ titia commutativa respicit aequalitatem rei ad rem, quæ tantum per integram restitutionem induci potest, cum semel fuerit violata. V. Ceteræ justitiæ species per se obligant etiam sub gravi, sed non cum onere restitutionis. Primum constat ex eo quod, inspectis earum definitionibus, sequeretur grave nocumentum totius societatis, si vel impune vel sub levi tantum possent violari. Alterum autem colligitur ex eo, quod non possit esse onus restitu­ tionis, ubi vel deest æqualitas vel respectus ad alterum, scilicet ubi restitutio ipsa non est possibilis. — Verumtamen sæpe jus­ titia commutativa aliis adjungitur et sic inducitur onus res­ titutionis. Quare restituere tenetur magistratus vel judex, qui propter gravem negligentiam in puniendo, causa est cur privati vel communitas grave damnum patiantur, non vi justitiæ legalis prætermissæ, sed violati contractus quo, assumendo officium, se implicite obligavit ad damna subditorum praecavenda. CAPUT II DE PRÆCIPUIS JURIS SPECIEBUS ARTICULUS I DE SPECIE JURIS QUOD DICITUR DOMINIUM 350. Dominium in genere et lato sensu acceptum significat quamcumque potestatem: quandoque adhibetur ad exprimendam specialiter potestatem jurisdictionis, et quandoque etiam ipsam rem possessam. — Verum hic stricto sensu sumitur pro jure proprietatis, et definiri solet, “facultas disponendi de re aliqua tanquam sua in omnem usum lege vel pacto non prohibitum." — Cf. Molina, disp. 3, tract. 2.—Lugo, disp. 2, nn. 2 et 3.—Carrière, η. 16. 351. Dominium præcipue dividitur in perfectum et imper­ fectum, prout est jus disponendi, tum de re ipsa tum de ejus utilitate vel tantum de alterutro. — Hoc ultimum, nempe domi­ nium imperfectum, iterum dividitur in directum et indirectum, quod etiam utile vocatur, prout respicit solam rei proprietatem vel solam ejus utilitatem.1 Hic quoque facienda est mentio de dominio quod dicunt altum. Hoc dominium consistit in jure quod suprema auctoritas in societate habet disponendi aliquando ex gravissima causa de bonis privatorum in bonum communitatis, v. gr., de agro alicujus civis ad viam construendam. Sed tunc debet dari justa compensatio; et de hoc, apud nos, est specialiter provisum in ipsa Constitutione; nam, Amend, art. 5. in fine, dicitur: “Nor shall private property be taken for public use without just compensation." — 1 Cf. Addenda, p. 1106, n. 45. 348 TRACTATUS VIII.—DE JUSTITIA ET JURE. Hinc quoniam dominium altum non confert jus disponendi, sed potius jus emendi rem aliquam in bonum commune, debet revocari ad potestatem jurisdictionis, potius quam ad jus proprietatis. § I. — De objecto dominii 352. Dico. Quamvis possit homo habere dominium tum utile tum directum in bona fortunæ legitime acquisita, relate tamen ad bona animi et corporis non habet nisi dominium utile. Ratio primi est, quia ex una parte, res materiales naturalem habent aptitudinem ad nostram vitam sustentandam, et ex alia, homo non solum potest sed tenetur etiam suam vitam conservare per earum usum; præterea multæ sunt res materiales quarum usus importat earundem destructionem, et hæc necessario supponit dominium directum. Ratio autem secundi est, quia Deus solus est supremus dominus totius hominis; nam dicitur Deuter. xxxii, 39: “Ego occidam et ego vivere faciam.” — Habet tamen homo dominium utile animi et corporis quia debet iis uti ut tendat ad suum finem consequendum. QUÆSITA 353. Quær. 1°. An homo habeat dominium suæ famæ? Resp. Affirm., juxta sententiam communem; nam etiam circa famam homini competunt primarii actus dominii, ut eam labore acquirere, ejus restitutionem condonare, etc. Ergo. . . . Attamen prudentia exigit, ut eam non prodigat sine justa ratione, et aliquando tenetur sub gravi eam sedulo servare ratione scandali, damni familiæ removendi, etc. — Cf. S. Al­ phons. de octavo prœc. Decal, η. 983. Quær. 2°. An possit homo dominium utile habere in alium hominem? y B Resp. Affirm., et ratio est, quia homo quilibet est dominus propriæ operæ; ac proinde potest illam alienare in propriam utilitatem et in dominium alterius tradere. Dominus enim pro arbitrio de objecto dominii sui disponere potest. Hinc homo potest de jure naturali etiam in perpetuum se alteri vendere quoad dominium utile, quia est dominus suæ operæ non tan­ tum pro aliquo tempore sed in perpetuum. Quarc per se non repugnat juri naturæ servitus, seu status subjectionis perpetuus quo quis pro alimentis tenetur omnes operas suas alteri præstare. — Ex quotuplici autem titulo oriri possit servitus, res est difficultatibus plena, et ad praxim quod attinet, hodie apud nos nihil habet utilitatis. — Cf. Lugo, disp. 6, nn. 11 et seq.— Kenrick, tract. 8, n. 97. PARS. I. CAP. il -DE PRÆC1PUIS JURIS SPECIEBUS. 349 § II. — De subjecto dominii 354. Dico. Omnis et solus homo est dominii capax. Ratio est, quia juxta S. Thomain fundamentum dominii est natura ratio­ nalis. Et re quidem vera omnis et solus homo cognoscere potest utilitatem rerum, eas velle sibi applicare si nullius sint, atque de iis ita sibi applicatis disponere in proprium finem propriumque commodum. Præterea, ille solus capax est juris seu dominii, qui capax est injuriæ; ille autem solus patitur injuriam qui invitus eam patitur: debet autem esse invitus non quidem per voluntatem, qua velit rem suam, sed per voluntatem qua velit retinere jus ad rem ipsam seu obligare alios ne eam auferant. Atqui bruta non possunt habere talem voluntatem, cum nec obligationem moralem nec turpitudinem cognoscere possint. Ergo. Hinc nec parvuli nec ipsi amentes sunt incapaces dominii, ut constat ex omnium populorum usu et ex ratione nuper data; nam ut dictum est, dominium fundatur in rationali hominum natura ejusque potentiis, non autem in actuali carum potentiarum exer­ citio. — Cf. S. Thom. 2-2, q. 66, art. 1. — Lugo, disp. 3, η. 1. Punctum i De dominio filiorumfamilias 355. Filiifamilias proprie hic dicuntur illi qui ex legitimo ma­ trimonio orti aut legitimati, cujuscuinque sint sexus, adhuc paternæ potestati subjacent. — Dixi 1°. ex legitimo matrimonio orti aut legitimati, quia de dominio eorum qui sunt spurii, judicandum est tantum juxta æquitatem juris naturæ, non autem juxta speciales legis dispositiones. — Dixi 2°. adhuc paternœ potestati subjacent, quia cum solum filii non adhuc emancipati reputentur a lege tanquam infantes, tantum circa eorum dominium dantur limitationes ac proinde quæstio de ipsis solummodo institui potest. Emancipatio autem fieri potest vel per legem generalem vel per privilegium et specialem declarationem, et in diversa filiorum­ familias ætate, pro diversitate regionum. — Apud nos, exceptis duobus vel tribus Statibus, emancipatio locum habet anno vigesimo primo tam pro masculis, quam pro feminis. — Cf. Wells, Every Man His Own Lawyer, p. 240. 356. Quæres. Quœnam possint esse diversa bona filiorum­ familias, quodque ii dominium exercere valeant? Resp. 1°. Ex Jure Romano bona filiorum sunt: 1°. cas­ trensia, id est occasione militiæ acquisita; 2°. quasi-castrensia 350 TRACTATUS VIII.-DE JUSTITIA ET JURE. seu acquisita ex aliquo officio publico, v. gr., judicis, medici, etc.; 3°. adventitia, quæ proveniunt ex hæreditate aut dona­ tione, non tamen a patre aut intuitu patris facta; 4°. profeclilia, quæ filius ex bonis paternis lucratur, v. gr., agendo negotiationem cum pecunia patris vel quæ ei dantur intuitu patris. — Porro bonorum castrensium vel quasi-castrensium filius habet tum domi­ nium proprietatis tum usuinfructuin: administrationem etiam habet si pubertatem acquisivit. Adventitiarum autem proprietas pertinet ad filium; at ususfructus et administratio ad patrem; profectitia demum in omnibus pertinent ad patrem. — Cf. S. Alphons. n. 488. Resp. 2°. Quoniam, ut ait Kenrick, “hæ distinctiones non vigent in jure* quo utimur,” quæstioni propositæ respondendum est distinguendo inter casum quo filiusfamilias bona recipit titulo donationis aut hæreditatis, et casum quo ea acquirit vi laboris aut industriæ. — In primo casu, administratio spectat ad patrem, sed dominium proprietatis et ususfructus ad filium. — In altero, nova distinctione opus est; vel enim 1°. filius laborat extra domum paternam et non alitur a patre, et tunc poterit bona, quæ lucratur, sua facere, quia dimissus est sive dimissus reputatur; vel 2°. filius laborat in domo paterna aut extra et alitur a patre, et tunc omnia quæ lucratur pertinent ad patrem. Verum in isto ultimo casu triplex exceptio facienda est in favorem filii, scilicet: 1°. si pater remittit de jure suo, et censetur remittere si permittit ut filius contrahat matrimonium; 2°. si filius ex sua conditione non teneatur laborare; 3°. si evidenter et indubie plus quam alii de familia laboraverit. — Hæc ultima sententia licet aliquando in praxi teneri possit, saltem post fac­ tum, non est tamen passim publice docenda propter incommoda quæ per abusum sequerentur. — Cf. S. Alphons. nn. 488 et 544. — Lessius, lib. 2, cap. 12, n. 81. — Kenrick, tract. 10, part. 1, η. 41. — Kent, Comment, vol. 2, nn. 191 et seq. Videas Bouvier, Law Dictionary, 8 Edit. Parent and Child. Cf. Right to earnings of the child. Punctum ii De dominio uxorum 357. Ex Jure Romano bona uxoris sunt triplicis generis, scilicet: 1°. Dotalia, seu bona quæ uxor jam possidebat vel quæ ipsius pater ei concessit ad matrimonium contrahendum: horum administratio et ususfructus sunt penes maritum, sed dominium directum penes uxorem. PARS. 1. CAP. Il - DE PRÆCIPUIS JURIS SPECIEBUS. 351 2°. Paraphernalia, sou bona quæ uxor sibi reservavit præter dotem: hæc ad eam pertinent pleno jure. 3°. Communia, seu bona quæ pacto inter conjuges habito aut determinatione legis, in societatem quamdam conferuntur: horum dominium tum directum tum utile ad utrumque conjugem pertinet. — Cf. S. Alphons. n. 489. — Elbel, n. 69. 358. Verum in hac regione tria praedicta nomina aliter accipi­ untur, et diversum est in illa uxorum dominium. Etenim: 1°. “ Dotalia uxoris bona, juxta mores nostros,” ait Kenrick, “sunt tertia pars bonorum immobilium, quæ maritus durante matrimonio possederit, quæ idcirco non potest alienare in uxoris praejudicium, nisi ipsa, seorsim interrogata a magistratu, libere consenserit, et subscribendo suo renunciaverit juri. Si maritus testamento uxori legaverit quædam bona, ut dos ejus exclu­ deretur, penes eam est ea respuere ut suo jure fruatur. Ceterum nonnisi per vitam suam jus ejus manet, eaque defuncta, transit ad mariti hæredes.” — Cf. Kenrick, n. 45. — Bouvier, Law Dictionary, sub verbo Dower. 2°. Paraphernalia apud nos audiunt omnia bona quæ ad vestitum vel ornamentum mulieris pertinent, juxta ipsius con­ ditionem, et quibus durante matrimonio usa est: hæc post mortem mariti omnino pertinent ad uxorem. — Cf. Kenrick, n. 42. — Bouvier, Law Dictionary, sub verbo Paraphernalia. — Wells, Every Man, etc., p. 82. 3°. Communia bona ea sunt quæ marito et uxori simul ac­ quiruntur titulo emptionis aut donationis habitae durante matri­ monio. Hæc bona uterque conjux possidet quasi essent unica persona, adeo ut nequeat alteruter ea vendere absque alterius consensu. — Cf. Kenrick, n. 44. — Kent, Comment, vol. 4, part 6, lect. 55. — Bouvier, Law Dictionary, §§ Dower, Husband and Wife. QUÆSITA 359. Quær. 1°. An uxor possit facere eleemosynas ex bonis communibus? Resp. Affirm., etiamsi alioquin habeat bona propria, modo id fiat juxta consuetudinem aliarum mulierum ejusdem con­ ditionis. Ratio est, quia uxor non est serva sed socia; quamdam ergo administrationem habere debet in domo mariti. Præterea maritus merito praesumitur consentire in ea quæ fiunt ab uxore juxta honestum conditionis et regionis morem; et si invitum sese exhibeat, talis dissensus censetur irrationabilis, quia maritus 352 TRACTATUS VIIL—DE JUSTITIA ET JURE. uxorem privare nequit jure ei a legitima consuetudine concesso. — Cf. S. Alphons. n. 540. — Kenrick, n. 46. Quær. 2°. An peccet uxor dando aliquid de bonis communibus ad sublevandain necessitatem parentum vel filiorum quos ex anteriori matrimonio susceperit? Resp. Neg., si propria bona non habeat, et per hoc non desint necessaria marito et ejus familiæ. Ratio est, quia jure naturæ tenetur uxor prædictos consanguineos sublevare, ac proinde maritus in id consentire rationabiliter præsumitur. — Cf. S. Alphons. n. 542. — Kenrick, n. 46. Quær. 3°. An uxor bona hoc modo data restituere teneatur cum, mortuo marito, veneni in hœreditatem bonorum dotalium, aut ante mortem ipsius paraphernalia acquisierit? Resp. Neg., si bona data sint parvi momenti, quia tunc habentur ut eleemosynæ communes, quæ, si fiunt moderate, restitutionis onus secum non ferunt. Imo negative etiam respon­ dendum, saltem probabiliter, si bona subtracta sint majorin momenti; quia onera omnia, quæ stante matrimonio uni con jugum naturaliter obveniunt, alteri communia censentur, ac proinde maritus nequit esse rationabiliter invitus. Punctum iii De dominio clericorum 360. Bona clericorum quadruplicis generis distinguuntur, scili­ cet: 1°. Patrimonialia, quæ proveniunt ex paterna hæreditate aut ex qualibet alia causa profana, puta ex donatione, successione, etc.; 2°. Quasi-palrimonialia, quæ vocantur etiam quasi-ecclesiastica vel casualia, et ea sunt quæ acquiruntur occasione et intuitu functionum, v. gr., Missam celebrando, concionando, etc.; 3°. Ecclesiastica, quæ ex beneficiis Ecclesiæ, v. gr., ex redditibus bene­ ficiorum, etc., percipiuntur; 4°. Parcimonialia, quæ clericus seponit parce vivendo ex beneficii fructibus, et quæ honeste vivendo con­ sumere posset. 361. Dico. Clerici habent perfectum dominium in bona patri­ monialia, quasi-patrimonialia et parcimonialia, ita ut de iis dis­ ponere ad libitum possint. Ratio est, tum quia dominium illud nullibi invenitur restrictum, tum quia in hoc conveniunt theologi omnes etiam rigidiores. Etsi beneficiarius alia bona non beneficialia habeat, libere uti frui potest fructibus beneficialibus qui ad eius honestam sustenta- PARS I. CAP. IL—DE PRÆCIPUIS JURIS SPECIEBUS. 353 tionem sint necessarii; obligatione autem tenetur impendendi superfluos pro pauperibus aut piis causis, salvo præscripto can. 239, §1, η. 19 (Can. 1473). § 1. Nisi contrarium probetur, præsumendum ea quæ donantur rectoribus ecclesiarum, etiam religiosorum, esse ecclesiæ donata. § 2. Donatio facta ecclesiæ, ab eius rectore seu Superiore repudiari nequit sine licentia Ordinarii. § 3. Repudiata illegitime donatione, ob damna quæ inde obve­ nerint actio datur restitutionis in integrum vel indemnitatis. § 4. Donatio ecclesiæ facta et ab eadem legitime acceptata, propter ingratum Prælati vel rectoris animum revocari nequit (Can. 1536). QUÆ SITA 362. Quær. 1°. An teneantur ad restitutionem clerici male impendentes superflua bonorum ecclesiasticorum? Resp. Affirmative respondent rigidi quidam theologi, uti Collet et Antoine, quia dicunt: clerici sunt tantum administra­ tores et oeconomi bonorum ecclesiasticorum. At probabilis est sententia negans, quia quamvis constet de præcepto dandi hæc superflua, non constat tamen de origine hujus obligationis, num scilicet proveniat ex justitia. — Probabilis etiam dicitur hæc sententia a S. Alphonso in suis prop, reformatis, praesertim propter auctoritatem S. Thomæ. Ad\rerte insuper quod ad gravitatem culpæ violati hujus præcepti ecclesiastici requiritur quantitas multo major quam in furto, scilicet, juxta veriorem sententiam, pars vigesima circiter superfluorum. — Cf. S. Thom. 2-2, q. 185, art. 7. — S. Alphons. n. 491; et QQ. Reform, n. 10. Quær. 2°. Utrum pensio annua quæ ex locatione scamnorum datur nostris Missionariis assimilanda sit bonis ecclesiasticis? Resp. Juxta Constitutionem Romanos Pontifices hæc pensio annua pro bonis ecclesiasticis est habenda. § 1. Bona temporalia, sive corporalia, tum immobilia tum mobilia, sive incorporalia, quæ vel ad Ecclesiam universam, et ad Apostolicam Sedem vel ad aliam in Ecclesia personam moralem pertineant, sunt bona ecclesiastica (Can. 1497). Punctum iv De dominio auctorum 363. Dico. Quilibet homo ex jure naturali jus habet in fruc­ tum sui ingenii seu industriae. Si enim res fructificat domino, a fortiori hoc verum esse debet de facultatibus internis, cum nihil 354 TRACTATUS VIIL—DE JUSTITIA ET JURE. magis homini proprium esse possit. Quare inventor alicujus artis strictum jus habet, ne secretum suum surripiatur et se invito in publicum divulgetur; quod si fiat, damnificator pro ratione in­ juriae illatæ ad restitutionem tenebitur. — Cf. AVells, Every Man, etc.; qq. 243 et seq. QUÆSITA 364. Quær. 1°. An violet jus alienum, qui opus manuscriptum sine consensu auctoris typis edat? Resp. Affirm., et ratio est quia apud omnes constat opus manuscriptum non esse publici juris, sed sub dominio auctoris jacere. Idem dicendum de eo qui typis ederet lectiones publicas alicujus professoris vel concionem oratoris; nam publice docere aut concionari non est tradere opus suum alteri edendum et vendendum. — Excipe tamen si quis concionem jam auditam iterum tradit e suggestu tanquam ab ipso compositam, tum quia per hoc non proprie sibi vindicat rem alienam, tum quia priori oratori non necessario et per se nocet. — Cf. Carrière, n. 61 Quær. 2°. An ille qui librum typis edidit, jus habeat impediendi ne quisquam illum prœlo committat et vendat cum damno auctoris aut bibliopolœ cui auctor jus suum transmisit? Resp. Affirm., de jure positivo vigente in plerisque locis, non secus ac in hisce Statibus, dummodo tamen adimpletæ sint con­ ditiones seu formalitates a lege requisitæ. Si vero agatur de jure naturali controvertitur, atque aliquibus probabilis videtur sententia negans, quia auctor tamdiu habet jus in opus suum quamdiu remaneat suum, scilicet non tradatur in communitatem, et sic veluti evadat de jure communi. Quare juxta istos si quis in hac regione typis mandaret librum in Europa vulgatum sine venia auctoris, stricte loquendo et inspecto solo jure naturæ, non videtur esse accusandus de temporali damno pecuniæ quod auctor inde pateretur. — Dixi 1 °, stricte loquendo, quia tali ra­ tione agendi sin minus jus proprie dictum, lædi videtur publica honestas et naturalis decentia. — Dixi 2°. inspecto solo jure naturæ, quia si per internationalem stipulationem contrarium provisum fuerit, violator certe teneretur ad mulctam solvendam et congruam compensationem. — Dixi 3°. de temporali damno pecuniæ, nam si idem aut fere idem liber ederetur sub alio nomine, tunc verus auctor damnificaretur in bonis famæ, quod nunquam licere potest, et hujusmodi peccatum speciali nomine desig­ natur apud omnes gentes. — Cf. Carrière, ibid. — Kenrick, tract. 10, part. 1, nn. 13 et 14. — Bouvier, Law Dictionary, Ed. Sa. Cf. Copyright, De lege lata apud nos (March 4, 1909). PARS I. CAP. IL—DE PRÆCIPUIS JURIS SPECIEBUS. 355 § III — De acquisitione dominii Dominium præcipue acquiri potest: 1°, occupatione ; 2°. prae­ scriptione; 3°. accessione; 4°. contractibus. De contractibus age­ mus in tractatu particulari, nunc vero tantum de primis tribus modis acquirendi dominium.1 Punctum i De acquisitione dominii per occupationem 365. Occupatio est realis apprehensio rei capacis dominii cum animo eam sibi acquirendi. Quare quinque requiruntur conditio­ nes; nam ex parte subjecti requiritur 1°. ut ponatur aliquis actus externus, quia non sufficit simplex desiderium aut intentio; et 2°. ut habeatur animus acquirendi dominium. Ex parte autem objecti requiritur 1°. ut id quod apprehenditur sit res aliqua cor­ porea ut, v. gr., pars aliqua terræ; 2°. ut res ista sit capax do­ minii, cujusmodi certe non est oceanus aut aër; 3°. ut insuper sit nullius, quia nequit oriri jus contra jus præexistens et per­ manens. — Plures theologi exigunt etiam ut occupatio non pro­ hibeatur aliqua lege positiva, quæ rem alteri domino reservet, v. gr., Reipublicæ; sed hæc conditio in aliis continetur. 366. Dico. Verificatis omnibus praedictis conditionibus, occu­ patio est legitimus modus acquirendi dominium. Ratio desumitur tum ex jure naturæ, tum ex praxi et jure positivo omnium gentium. Quoniam casus frequentiores acquirendi dominium per occu­ pationem occurrunt circa animalia et res inventas, de his tantum dicemus. I. — De Animalibus 367. Triplicis generis animalia distinguuntur, scilicet silvestria, mansueta et mansuefacta. — Silvestria seu fera ea sunt, quæ natura libere vivunt extra hominis consortium, uti lepores, cervi, pisces, aves, etc. Mansueta seu domestica sunt, quæ naturalem habent cum homine consuetudinem, atque ad ipsum sponte sua redeunt, uti oves, equi, gallinæ, etc. — Mansuefacta sunt, quæ ad natu­ ralem quidem libertatem nascuntur, hominis tamen industria ea privantur, ejusque consortio assuescunt, uti aves, quæ arte et industria mansuefiant, columbæ, apes, etc. Plures quartam clas­ sem addunt, nempe efferata, quæ vel connaturalem mansuetam indolem jam exuerint, aut pristinam feram, postquam fuerunt mansuefacta, resumpserint. — Cf. Baller, not. (a) et (b) p. 500. 1 Cf. Addenda, p. 1109, n. 46. 356 TRACTATUS VIII.—DE JUSTITIA ET JURE. 368. Dico 1°. Animalia silvestria seu fera fiunt piimi occu­ pantis, quia nullius sunt, et aliunde eorum occupatio jure naturali licita est. Quod si in dominium alicujus redacta fuerint, tamdiu ad eum pertinent quamdiu custodia retineantur, nec natura­ lem libertatem recuperaverint. Recuperasse autem libertatem censentur, cum ita custodiam effugerunt, ut earum consecutio difficilis sit; et tunc ita desinunt esse sub dominio, ut alterius occupantis fieri possint, veluti si nunquam dominum habuissent. Dico 2°. Animalia ex natura sua silvestria, sed mansuefacta, prioris domini remanent, quamdiu custodiam ipsius non evaserint, aut consuetudinem revertendi non amiserint; ejusmodi enim animalia ad possessorem pertinent, tum ratione occupationis tum etiam ratione educationis et detentionis. — At vero si custodiam domini evaserint aut revertendi consuetudinem amiserint, alte­ rius primi occupantis fiunt, quia suam primam naturam recu­ perarunt. Dico 3°. Animalia mansueta seu domestica pertinent semper ad primum dominum quantumvis aberrent; unde non possunt ab alio occupari. Ratio est, quia animalia domestica nunquam possunt dici recuperasse suam libertatem, cum ex natura sua libertatem nullam habere existimentur. 369. Resolves. — 1°. Examen apum quod ex tuo alveari evo­ laverit, eo usque tuum est, quamdiu in conspectu tuo remanet nec difficilis tibi evasit prosecutio; secus fit primi occupantis. Qui tamen in alterius fundo arborem invenit in qua continetur examen apum, jam per hoc non acquirit dominium, sed oportet ut eas in alveari includat. — Cf. Kenrick, loc. cit. n. 56. — Kent, Com­ ment. vol. 2, part 5, lect. 35, n. 350. 2°. Columbæ fugientes proprio motu, quin fraude attractæ sint, fiunt ejus, in cujus columbario sedem figunt. Secus si fraude, v. gr., cibo omnino extraordinario, seu valde exquisito attractæ fuerint. — Cf. Lugo, disp. 6, nn. 42 et seq. 3°. Pisces qui in mari versantur vel in fluminibus navigabili­ bus et in quæ æstus maris ascendit, capientibus cedunt; at in flu­ viis minoribus jus piscandi plerumque servatur vicinis riparum dominis. — Cf. Kenrick, loc. cit. n. 57. — Kent, Comment. vol. 3, part 6, lect. 52, nn. 411 et seq. 4°. Justitiam lædit qui ostreas capit in ea parte fluminum, ubi ab alio fuerunt reservatæ, aut in quam aliquis jus piscandi habeat exclusivum ; nam per hoc reputantur inclusae. 5°. Non peccat contra justitiam commutativam qui venatur aut piscatur in fundo alterius absque ejus licentia, dummodo tamen fundus sit penius vel, si est clausus, tantæ sit extensionis, PARS I. CAP. IL—DE PRÆCIPUIS JURIS SPECIEBUS 357 ut singula animalia facile venatorem aut piscatorem effugere possint; quia hujusmodi animalia neque sunt pars fundi, neque possunt in illis adjunctis considerari uti jam apprehensa a domino fundi. — Cf. Lugo, disp. 6, n. 72. 6°. Fera læsa aut laqueo capta, est vulnerantis vel illius qui laqueum tetendit, si ita est vulnerata aut capta ut non sit evasura, quia tunc, et non aliter, dicetur apprehensa. — Ita theologi quibus consonat noster Kent qui ait: “ The possession must be so far estab­ lished by the aid of nets, snares, or other means, that thè animal cannot escape.” — Cf. S. Alphons. n. 604; et Hom. Ap. n. 71.— Kent, Comment, vol. 2, part 5, lect. 35, n. 348. IL—De Rebus Inventis 370. Quadruplicis generis distinguuntur bona quæ inveniri possunt, scilicet: thesauri, res nuper amissae, bona derelicta et bona vacantia. De singulis dicetur in particulari quid sint, et ad quem spectent. 371. I. Thesaurus ex jure Romano est summa pecuniae abscon­ dita cujus memoria non extat. — Verum juxta leges multarum gentium, non secus ac apud nos, nomine thesauri, hodie intelligitur non solum pecunia, sed et quæcumque alia res mobilis pretio aestimabilis abscondita. — Quare ait Kent: “ Goods found hidden in the earth go under the denomination of treasure-trove.” — Cf. Kent, Comment. vol. 2, part 5, lect. 35, n. 358. — Kenrick, loc. cit. n. 61. — Crolly, vol. 1, n. 641. 372. Dico 1°. Thesaurus ex jure naturali certo pertinet ad inventorem, si inventor sit etiam dominus fundi. Si autem the­ saurus invenitur in fundo alieno, multum quidem disputatur, sed sententia probabilis tenet, tunc etiam thesaurum pertinere ad inventorem. Ratio est, quia thesaurus nequit haberi ut pars fundi, ac proinde idem statuendum de eo ac de animalibus sil­ vestribus captis in fundo non clauso. Dico 2°. Ex jure Romano thesaurus ad inventorem etiam per­ tinet, si inventor sit simul possessor fundi ubi thesaurus jacebat; secus videndum est num casu thesaurum invenerit an ex industria. Si casu jus habet in dimidiam partem; si ex industria totus the­ saurus cedit domino fundi. Adverte tamen 1°. requiri sententiam judicis quæ declaret adfuisse industriam, ut inventor teneatur ad illam dimidiam partem thesauri domino fundi tradendam quam si industria defuisset, sibi retinere potuisset; 2°. dominum fundi hic audire qui dominium directum habet; 3°. inventorem censeri 358 TRACTATUS VUL—DE JUSTITIA ET JURE. non qui primo tetigerit thesaurum, sed qui illum viderit aut visi­ bilem reddiderit. Dico 3°. Ex jure Anglico thesauri omnes pertinent ad regem non solum cum in aliqua parte dominii nationalis, sed etiam cum in privato aliquo fundo inveniuntur. Imo olim poena capitis mulctabantur qui inventum thesaurum abscondebant. Attamen lex ista videtur esse tantum poenalis; nam ut adnotat Crolly, vix hodie est homo timoratæ conscientiae, qui inventum thesaurum non retineat. — Cf. Crolly, n. 642. Dico 4°. Ad hanc regionem quod attinet, excepta Louisiana, ubi vigent dispositiones juris Romani et Gallici, in aliis Statibus leges nihil statuunt de thesauro, ac proinde quaestio solvenda est juxta normam juris naturae, quod semper inventori favet. — Status Neo-Eboracensis imitatus fuerat hac in re jus Anglicum; quare omnis thesaurus ibi inventus ad fiscum pertinebat, sed hæc dispo­ sitio fuit omissa in emendatione legum illius Status. — Cf. Kenrick, loc. cit. n. 61. — Kent, Comment, loc. cit. n. 358. Ex dictis colliges 1°. lapillos, gemmas, ambram, coralium, in littore maris aut alibi inventa pertinere ad inventorem, quia hæc non sunt pars fundi; 2°. fodinas vero ferri, plumbi, carbonis, argenti, auri, etc., pertinere ad dominum fundi, tum quia hæc censentur pars fundi, tum quia ita statuunt leges moresque nostri. — Cf. Kenrick, n. 59. 373. II. 7?cs nuper amissœ dicuntur bona illa mobilia, quæ a domino involuntarie relinquuntur. Differunt a thesauro, tum quia non sunt absconditæ aut infossæ, tum quia ordinarie sunt recenter perditæ. 374. Dico. Certum est res nuper amissas domino comparent! esse reddendas, quia amissionis factum non est titulus ad dominum re sua spoliandum. Insuper ex effato ab omnibus recepto, “ ad retinendum sufficit sola intentio; ad occupandum autem requiritur realis apprehensio cum legitima habendi intentione,” sequitur neque dominum amisisse jus, quia retinuit intentionem, neque inventorem illud acquisivisse, quia occupatio non fuit legitima. QUÆSITA 375. Quær. 1°. tionem rei? Ad quid teneatur inventor statim post inven­ Resp. Sæpe tenetur ex caritate ad rem suscipiendam ne pereat, et ita malum domini avertat. Verum, re suscepta, tenetur ex justitia ad ipsius curam gerendam; nam tunc ex- PARS I. CAP. il.—DE PRÆCIPUIS JURIS SPECIEBUS. 359 surgit inter ipsum et dominum quasi-contractus qui dicitur gestio negotiorum. Tenetur etiam ex justitia non solum ad rem non occultandam, sed etiam ad media idonea adhibenda, quibus dominus inveniri possit: dicuntur autem idonea ea media quæ sunt proportionata valori rei et circumstantiis temporis, loci et personarum. — Cf. Baller, not. (a) p. 504. Quær. 2°. Utrum adhibitis mediis idoneis ad dominum cogno­ scendum, et illo non comparente, possis rem inventam relinere? Resp. Contro vertitur; nam multi censent rem inventam tunc esse pauperibus vel aliis piis usibus impendendam; quia dominus, cum adhuc retineat jus in rem suam, praesumendus est hanc habere voluntatem. — Verum alii theologi probabi­ lius dicunt, dominum tunc penitus amisisse facultatem re sua utendi, atque adeo non amplius habere illius dominium. Non est igitur quærenda voluntas prioris domini, utpote qui, amisso moraliter dominio, nihil de ea disponere potest. Ergo res illa moraliter habenda est ut derelicta et capax ut fiat primi occu­ pantis, ac proinde si postea comparent dominus, cum res jam fuerit consumpta, pretium non est restituendum. — Cf. S. Alphons. n. 603. — Lugo, disp. 6, n. 140. — Lacroix, lib. 3, part. 2, η. 86. — Kenrick, loc. cit. η. 62. — Crolly, η. 415. — Kent,’ Comment, vol. 2, part. 5, lect. 36, n. 356. 376. III. Bo7ia derelicta vocantur ea quæ dominus abjecit cum animo non amplius ea possidendi. Hæc abjectio dupliciter contingere potest, vel positive cum quis vestes jam attritas, cal­ ceos perforatos, aut quid simile inter inutilia amandat; vel nega­ tive cum quis ea colligit quæ retinere cupit, nihil curans de reli­ quis, ut v. gr., de spicis et uvis accidit post messem aut vindemiam. 377. Dico. Bona derelicta, quicumque sit modus derelin­ quendi, licite fiunt primi occupantis. Ratio est, quia statim ac fuerunt derelicta evaserunt bona nullius ac proinde capacia occu­ pationis. Suspicienda tamen est consuetudo regionis, cum sermo est de bonis derelictis negative, quia ex consuetudine cognoscitur, num dominus habuerit animum abjiciendi dominium. 378. Quæres. Utrum reputanda sint bona derelicta ea quæ in mari, aut prope ripam inveniuntur post naufragium, aut ex metu illius projecta? Resp. Neg., et ratio est, quia dominus non habuit animum abjiciendi bona illa, et semper retinet spem ea saltem partialiter 360 TRACTATUS VIII.—DE JUSTITIA ET JURE. recuperandi. Obstant etiam leges positivæ. Hinc supremus coetus Statuum Foederatorum anno 1825, sect. 9 statuit: “ If any person shall plunder, steal, or destroy any money, goods, mer­ chandise, or other effects, from or belonging to, any ship or vessel, or boat, or raft, which shall be in distress, or which shall be wrecked . . . every person so offending shall be guilty of felony, etc.” — Dicitur in quæstione post naufragium aut ex metu illius projecta, quia distinguenda sunt bona quæ ad vitam vel navem salvandam voluntarie fuerunt relicta {derelict at sea), ab iis quæ {wrecks) ex diffractione navis proveniunt absque ullo actu voluntatis.— Responsio autem afficit utrumque casum. — Cf. Kenrick, nn. 65 et 66. 379. IV. Bona vacantia sunt ea omnia quæ relinquuntur a defuncto, qui neque hæredes habeat neque testamentum fecerit. 380. Dico. Ex jure naturali bona vacantia fiunt primi occu­ pantis, nam nullum amplius dominum habent. Ex jure autem positivo, apud nos etiam vigente, hæc bona addicuntur fisco; sed hoc videtur restringendum ad sola immobilia, saltem ante judicis sententiam. — Cf. Carrière, nn. 285 et 359. — Kenrick, n. 63. 381. Quæres. Quid dicendum de bonis alienigenarum, qui in hac regione, absque testamento, decesserint, sed habeant tamen hœredes naturales? Resp. Illa bona certe non ,possunt dici vacantia, quia quamvis in aliquibus Statibus addicuntur fisco, de jure tamen naturali ad hæredes transeunt. — Dixi in aliquibus, quia in Marylandia, Pennsylvania, Illinois et Ohio illa bona distribuuntur hæredibus instar bonorum quæ ad cives pertinent. Ubi hæc legum liberalitas non viget, Kenrick existimat hæredes illos naturales obligari tantum in foro externo ad illa bona non per. cipienda. — Cf. Kenrick, n. 64. — Kent, Comment, vol. 2, part 4, lect. 25, nn. 61 et 70. Punctum ii De acquisitione dominii per prœscriplionem 382. Præscriptio est medium institutum ad acquirendum ali­ quod jus vel ad se liberandum ab aliqua obligatione, sub con­ ditionibus a lege statutis. Hinc patet duplicem esse præscrip- PARS I. CAP. II.—DE PRÆCIPUIS JURIS SPECIEBUS. 361 tionem ratione materiae: alteram acquisitivam, qua jus aliquod acquiritur; liberati vain alteram, qua quis ab aliquo onere vel servitute liberatur. Quamvis indiscriminatim utraque dicatur præscriptio, prima tamen in jure vocatur usucapio et secunda simpliciter præscriptio. — Cf. Scavini, lib. 2, n. 386. 383. Dico. Præscriptio debitis vestita conditionibus est legiti­ mum medium acquirendi dominium, etiam in conscientia; nam non solum jus civile et canonicum sexcentis in locis illam habent ut legitimam, sed jus etiam naturale, etsi non immediate, eam exquirere videtur, tum ad certitudinem dominii quarumdam rerum stabiliendam, et ita finem imponendum litibus; tum ad segnitiem dominorum praecavendam. Quare juxta S. Thomam, si quis vere præscripserit, non tenetur ad restitutionem, si postea appareat antiquus dominus. Præscriptionem, tanquam acquirendi et se liberandi modum, prout est in legislatione civili respectivæ nationis, Ecclesia pro bonis ecclesiasticis recipit, salvo præscripto canonum qui sequuntur (Can. 1508). — Conditiones autem ad legitime præscribendum sunt quinque, scilicet, aptitudo rei, bona fides, titulus, factum possessionis, et tempus requisitum. Hæ condi­ tiones sunt omnino necessariae, et quidem intellectae juxta leges loci, in quo fit præscriptio. Ratio est, quia vis immediata ad transferendum dominium per praescriptionem desumitur a lege humana. — Cf. S. Thom. Quodlib. 12, q. 16, art. 24. — S. Alphons. nn. 504, 507 et 517. Conditiones ad præscribendum hisce versiculis exprimi solent: Non usu capies, nisi sint tibi talia quinque: Sit res apta, fides, titulus, possessio, tempus. Pauca de singulis dicendum. I. — Res Præscriptibilis 384. Ea omnia et sola generat im praescribuntur, quæ sub do­ minium et commercium privatum veniunt, et ad quorum acquisi­ tionem esse potest titulus qui sit legitimus tum jure naturæ tum jure positivo. — Etenim cum finis praescriptionis sit dominium transferre ex auctoritate legis, talis translatio fieri nequit de re quæ ex natura sua vel ex legum dispositione in dominium priva­ torum venire non potest. Praescriptioni obnoxia non sunt: 1°. Quæ sunt iuris divini sive naturalis sive positivi; 2°. Quæ obtineri possunt ex solo privilegio apostolico; 362 TRACTATUS VIII.—DE JUSTITIA ET JURE. 3°. lura spiritualia, quorum laici non sunt capaces, si agatur de præscriptione in commodum laicorum ; 4°. Fines certi et indubii provinciarum ecclesiasticarum, dioe­ cesium, paroeciarum, vicariatuum apostolicorum, præfecturarum apostolicarum, abbatiarum vel praelaturarum nullius; 5°. Eleemosynae et onera Missarum; 6°. Beneficium ecclesiasticum sine titulo; 7°. Ius visitationis et obedientiae, ita ut subditi a nullo Praelato visitari possint et nulli Praelato iam subsint; 8°. Solutio cathedratici (Can. 1509). § 1. Res sacræ quæ in dominio privatorum sunt, præscriptione acquiri a privatis personis possunt, quæ tamen eas adhibere ne­ queunt ad profanos usus; si vero consecrationem vel benedicti­ onem amiserint, libere, acquiri possunt etiam ad usus profanos, non tamen sordidos. § 2. Res sacræ, quæ in dominio privatorum non sunt, non a persona privata, sed a persona morali ecclesiastica contra aliam personam moralem ecclesiasticam præscribi possunt (Can. 1510). * Π.—Bona Fides 385. Bona fides in hac materia est conscientia vel existimatio sincera, qua quis judicat, rem a se possessam esse suam. 386. Dico. Bona fides omnino requiritur non solum ad pro­ scriptionem acquisitivam, sed etiam ad liberativam. Ratio est, quia formalis injuria nequit transire in jus; quare ait S. Thomas: “ quæ sine peccato esse non possunt nulla præscriptione firmantur.” — Confirmatur ex 2 reg. juris in 6, quæ sic se habet: “ Possessor malœ fidei ullo tempore non praescribit.” Nulla valet præscriptio, nisi bona fide nitatur, non solum initio possessionis, sed toto possessionis tempore ad præscriptionem requisito (Can. 1512). Verumtamen si sermo sit de præscriptione ad te liberandum ab aliqua servitute passiva prædiorum rusticorum, bona fides consistit in hoc, ut nullum ponatur obstaculum, quo alter ab usu juris sui impediatur. Ratio est, quia praescribens nullo ligatur debito erga cum, contra quem præscribit; nec tenetur, decurrente praescriptionis tempore, monere alium, ut contra ipsum servitutis jure utatur. — Dixi prædiorum rusticorum, quia in servitutibus urbanis, quoniam non potest contra eas præscribi sine aliquo actu positivo praescribentis, requiritur, ut hic ponatur cum bona fide. PARS I. CAP. II.—DE PRÆCIPUIS JURIS SPECIEBUS. 363 Hinc sequitur dispositiones juris civilis, in quantum bonam fidem non exigunt, aut eam tantum in principio possessionis exigunt, pro foro interno non valere, et habendas esse uti meram denegationem recursus, id est actionis contra alium. 387. Quæres. An hœres qui ignorat malam fidem antecessoris, ■possit unquam legitime prœscribere? Resp. Neg., ut videtur, si succedat titulo universali, quia hujusmodi hæres ita repræsentat personam defuncti, ut succedat in omnes obligationes et onera ipsius; ac proinde cum prae­ decessor ob malam fidem nunquam potuisset praescribere, nec hæres poterit, quia in ipsum transmittitur vitium illud radicale. Et idem probabilius dicendum de eo qui mediate succedit, modo tamen successio sit titulo universali. — Cf. S. Alphons. nn. 512 et 516. — Lugo, disp. 7, nn. 59, 60 et 61. — Baller, not. (b) p. 516. III. —Titulus 388. Titulus est id cui innititur translatio dominii, et respondet quœstioni, cur possides?—Omissis hic tum titulo vero, de quo nequit esse controversia, cum nemo præscribat contra seipsum, turn titulo vitioso, qui cum careat aliqua conditione a lege requi­ sita, nullius utilitatis esse potest; tres alii enumerantur tituli, nempe coloratus, existimatus et prasumptus. Primus est apparentia causæ de se sufficientis ad transferendum dominium, sed occulta laborantis nullitate, v. gr., si emam rem a Titio putans esse Titii, cum sit Martini. Alter adest, cum prudenter creditur inter­ fuisse verus titulus, licet non interfuerit, v. gr., si filius ex hæreditate possideat rem, quæ a patre putetur empta, cum empta non fuerit. Tertius demum reducitur ad diuturnitatem temporis. — Cf. Scavini, lib. 2, n. 388. 389. Dico. Titulus coloratus aut existimatus requiritur ad praescriptionem et sufficit: requiritur quidem saltem unus, nam si ambo desunt, deerit etiam bona fides, sine qua præscriptio non habetur; sufficit autem unus ex duobis tum quia ita salvatur bona fides, tum quia secus requireretur titulus verus, quod est absurdum. Quare titulus prœsumptus vel reducitur ad existima­ tum, si sermo est de præscriptione longissimi temporis, vel valebit tantum pro foro externo; nam præscriptio in foro conscientiæ absque bona fide ut jam dictum est, repugnat, ex alia parte bona fides non est possibilis cum adest titulus tantum præsumptus, præsertim post breve tempus ab initio possessionis. — Cf. Baller, not. (b) p. 509; et (c) p. 511. 364 TRACTATUS VIII.—DE JUSTITIA ET JURE. IV. —Possessio 390. Possessio est detentio rei, vel fruitio juris, quam quis per se vel per alium, nomine tamen proprio, exercet. Detentio rei dici­ tur possessio simpliciter, et fruitio juris quasi-possessio. Utraque dividitur in naturalem, civilem et mixtam. — Cf. Schmalzgr. lib. 2, tit. 12, n. 4. — Baller, not. (a) et (b) p. 508. 391. Dico. Possessio omnino requiritur ad praescriptionem, quod patet tum ex reg. 3 juris in 6: “ Sine possessione præscriptio non procedit”; tum ex ipsa natura rei. — Verum ut sit apta ad præscribenduin, gaudere debet variis conditionibus; scilicet, debet esse 1°. dominativa, seu res debet haberi animo proprietarii, non vero depositarii, locatarii, etc.; 2°. tranquilla, ita ut nulla litis contestatio de re intercesserit; 3°. certa, hoc est non æquivoca; 4°. continuata seu non interrupta, donec tempus requisitum com­ pleatur. — Plures requirunt etiam, ut sit publica, scilicet ut res non occultetur ei contra quem praescribitur; sed hæc conditio est tantum necessaria pro foro externo, quia pro foro interno jam continetur in bona fide. V. — Tempus Requisitum 392. Certum est 1°. requiri aliquod tempus ad præscriptionem, ut patet, tum ex ipsa voce usucapio, tum ex omnibus juribus posi­ tivis; 2°. longius vel brevius de facto esse hoc tempus pro diver­ sitate legum, et naturæ rei præscribendæ; nam mobilia generaliter loquendo citius præscribuntur quam immobilia. In hac regione, posita multiplicitate Statuum qui proprias leges sibi faciunt, magna est varietas durationis temporis requisiti ad praescriben­ dum. Quare pro bonis immobilibus in Statu Maine requiruntur 40 anni; in Alabama et Louisiana, 30; in Kansas, Nebraska, Ohio, Pennsylvania, 21; in Connecticut, Vermont et Virginia, 15; in Indiana, Michigan, Mississippi et Nevada, 10; in Florida, Georgia, N. Carolina, S. Carolina, et Tennessee, 7; in California, 5; in ceteris Statibus, 20. Pro bonis autem mobilibus minus adhuc requiritur.—Cf. Wells, Every Man, etc., p. 321.—Bouvier, Law Dictionary, sub verbo Limitation. In novo Codice distinctio fit: § 1. Res immobiles, mobiles pretiosae, iura et actiones sive personales sive reales, quæ pertinent ad Sedem Apostolicam, spatio centum annorum præscribuntur. § 2. Quæ ad aliam personam moralem ecclesiasticam, spatio triginta annorum (Can. 1511). PARS I. CAP. II. —DIC PRAECIPUIS JURIS SPECIEBUS. 365 393. QUÆIlES· Quandonam prœscriptio dicatur interrupta, et quandonam suspensa? Resp. Dicitur interrupta, cum ob impedimentum interpo­ situm ita cessat ut iterum inchoari debeat. Hoc autem duplici modo fieri potest: 1°. naturaliter, si præscribens amittat pos­ sessionem per tempus a lege determinatum, aut si mala fides superveniat; 2°. civiliter, si lis moveatur juridice circa posses­ sionem, nec interpellatio a judice rejecta fuerit. — Dicitur autem suspensa, quando impedimentum ei objicitur, ne procedat ulterius, et hoc dupliciter contingere potest: 1°. ratione perso­ narum, ut, v. gr., pupilli, insani, captivi et generatim omnium, qui sive ex jure naturæ, sive ex dispositione legis positivæ nequeunt agere contra volentem præscribere; 2°. ratione alicujus causœ exlrinsecœ, v. gr., pestis, belli, etc., quæ facit ut persona aliunde habilis, nequeat agere. — Cf. Wells et Bouvier, loc. cit. Punctum iii De acquisitione dominii per accessionem 394. Accessio est modus acquirendi dominium in rem aliquam, propterea quod res illa rei nostræ adjiciatur; hoc fieri potest vel natura tantum operante vel arte vel utraque simul. Hinc triplex distinguitur accessio, naturalis, artificialis et mixta. 395. I. Accessio naturalis fit dupliciter: 1°. nativitate, seu quando animali nostro aliud nascitur ex commixtione cum alieno: hac in re axioma est, parius sequitur ventrem; 2°. alluvione, quæ, si est lenta et extendit meum fundum vel per adductionem novæ terræ vel per recessum fluminis, illa additio ad me pertinebit; at si est repentina, proprietas non computatur amplius ad filum me­ dium aquae sed ad pristinos limites. 396. II. Accessio artificialis etiam duplici modo contingere potest: 1°. cum ars vel opera mea conjungitur cum re aliena, quod dicitur accessio per specificationem, et tunc si bona fide hoc factum fuerit, generaliter loquendo apud nos, illud quod per hujusmodi specificationem resultat dabitur ei qui posuit operam, cum onere solvendi alteri pretium rei; 2°. cum opera mea simul et res mea conjunguntur cum re aliena, et tunc vel habetur accessio per ad­ junctionem, si nullo.modo id quod resultat potest separari, ut esset pictura meis coloribus et a me facta super muro tuo, in quo casu res ad eum pertinet qui posuit elementum pretiosius; vel accessio habetur per confusionem aut commixtionem, ut v. gr., si ex meis simul et tuis racemis facerem vinum aut ex meis tuisque 366 TRACTATUS VIII. —DIC JUSTITIA ET JURE. spicis frumentum colligerem, et tunc, stante bona fide, res dividenda est juxta principia æquitatis, secus leges favent illi qui passus est injuriam. 397. III. Accessio mixta habetur, cum, natura simul et arte operante, res aliqua rei meae accedit; v. gr., si tuas arbores in meo fundo plantares: porro in hoc casu res pertinebit ad domi­ num soli, præstita debita compensatione. Hinc duo sequentes versiculi: Quidquid plantatur, seritur vel inædificatur, Omne solo cedit, radices si tamen egit. Adverte tamen, quod si sermo sit de illis, qui apud nos vulgo dicuntur squatters, Kenrick ait, leges ipsis favere, ne agri inculti jaceant. — Cf. Kenrick, nn. 67 et seq. — Bouvier, Law Dic­ tionary, sub verbo Accession. ARTICULUS II DE SPECIE JURIS QUOD DICITUR USUS VEL USUSFRUCTUS 398. Usus est jus utendi re aliena, salva ejus substantia.— Dicitur 1 °, jus, quia hic usus est verum dominium, et non com­ petit illis qui habent tantum usum facti, v. gr., religiosis stricte dictis. Dicitur 2 °. salva ejus substantia, quia jus destruendi rem aut abutendi pertinet ad cum qui habet dominium directum seu proprietatis. — Ususfructus est jus utendi simul et percipiendi fructum e rebus alienis, salva pariter earum substantia. Quare ususfructus plus importat quam usus. QUÆSITA 399. Quær. 1°. Quœnam sint jura et onera usufructuarii? Resp. Usufructuarius plenum usum et fruitionem rei alien© habet, ita ut pro nutu suo possit de fructibus rei disponere sive per se sive per alium. Onus tamen habet utendi re aliena ut bonus paterfamilias, eamque talem reddendi, qualis reperiri debet post bonam administrationem. Praeterea ei incumbit onus tum custodiam praestandi, tum expensas si modicæ sint subeundi, tum etiam faciendi sumptus ut naturales fructus ex ea per­ cipiat. Ratio horum omnium est quia usufructuarius personam proprietarii quoad dominium utile agere censetur. Verum sæpe ex diversis conventionibus jura ista et onera modificantur. Quær. 2°. Quomodo cesset ususfructus? Resp. Cessat 1°. morte usufructuarii; 2°. tempore statuto; 3°. interitu totius rei; 4°. consolidatione, v. gr., si usufruc- PAILS I. CAP. II. —DE PRAECIPUIS JURIS SPECIEBUS 367 tuarius fiat dominus rei; 5°. omnimoda mutatione, v. gr., si pratum fiat stagnum; 6°. abusu, quo per usufructuarii culpam res deterior evadat; 7°. renuntiatione usufructuarii, modo non fiat in fraudem creditorum. — Cf. Kenrick, nn. 94 et seq. — Bouvier, Laio Dictionary, sub verbo Tenant. ARTICULUS III DE SPECIE JURIS QUOD DICITUR SERVITUS 400. Servitus est jus alicui competens in re aliena, vi cujus dominus rei in ea aliquid pati vel non facere tenetur in illius utili­ tatem. — Dicitur jus in re, non in persona; si enim persona tantum obligaretur ad aliquid patiendum vel non faciendum, diceretur obligatio, non servitus. Unde servitus proprie est aliquid dominii quod tollitur ab eo, qui servitutem debet, et accedit illi cui ipsa debetur. Ablatio hujus dominii dici consuevit servitus passiva, et accessio servitus activa. — Cf. Scavini, lib. 2, n. 517. 401. Multipliciter dividitur servitus. 1°. Ratione originis est naturalis, legalis et conventionalis, prout ex dispositione locorum vel ex lege vel ex mera conventione partium oritur; 2°. ratione modi est continua et non continua, prout durare potest absque hominis facto, ut est servitus aquaeductus, aut sine eo exerceri nequit, v. gr., servitus itineris. Iterum est apparens vel non appa­ rens, prout exteriori signo aperte declaratur, v. gr., janua, fenestra, etc., aut tali signo caret, ut v. gr., prohibitio ædificandi in quo­ piam loco, etc.; 3°. ratione objecti est urbana vel rustica, prout prædio urbano vel rustico adnexa est. Prædium urbanum dicitur omne ædificium habitandi causa erectum, sive in urbe sive in villa, et hortus ei annexus. — Prædia rustica dicuntur ager, vinea, pratum, pecorum stabulum a domo sejunctum. Urbanæ servitutes sunt quatuor: 1*. ut lignum in tuum parietem admittatur; 2ft. ut stillicidium in tuas ædes recipiatur; 3“. ut murus altius non attollatur; 4“. ut fenestra in muro non aperiatur. Ilæ duæ ultimæ non videntur vigere apud nos. Servitutes rusticæ aliæ dicuntur nominata'., et sunt iter, actus, via, aquaeductus; et aliæ innominalœ, ex eo quod carent nomine speciali in jure. — Cf. Kenrick, nn. 97 et seq. o 9 368 TRACTATUS VIII, —DE JUSTITIA ET JURE. PARS SECUNDA DE VIOLATIONE JURIS PER FURTUM CAPUT I DE NATURA ET MALITIA FURTI 402. Furtum in genere est ablatio rei alienee, domino rationa­ biliter invito. Dicitur autem simpliciter furtum, si fiat occulte; rapina, si fiat aperte cum vi domino illata; sacrilegium, si fiat circa rem sacram. 403. Dico. Omne furtum simplex est peccatum grave ex genere suo, quia opponitur justitiæ quæ obligat sub gravi, et quia in Scripturis, v. gr., I Cor. vi, 10, fures a regno Dei excluduntur. Verum furtum sacrilegum et rapina speciem malitiæ diversam constituunt: illud, quia præter justitiam violat religionem; ista, quia injustæ ablationi rei alienæ addit injuriam personæ illatam. Ceteri autem modi vel alia objecta furti speciem non mutant, quia per ista damnificationis natura non mutatur. QUÆSITA 404. Quær. 1 °, Quœnam materia censenda sit gravis in furto, attentis circumstantiis hujus nostrœ regionis? Antequam respondeatur, quædam sunt praemittenda: I. Valde difficile est hanc materiam rigorose determinare, ut constat tum ex ipsa confessione Doctorum tum ex deficientia alicujus mensurae. Verum necessarium prorsus est, ut quod æquius apparet, determinetur, ne salus animarum et existentia proprietatis in periculum adducantur. — Cf. Lugo, disp. 16, nn. 21 et seq. — Baller, not. (a) p. 527. II. Juxta communem sententiam, quæ omnino tenenda vide­ tur, materia hæc spectanda est tum absolute tum relative. Materia absolute gravis ea est, quam nunquam sine gravi culpa attingere licet, cum ejus ablatio censeatur semper et respectu omnium gra­ viter injuriosa. Ratio est, quia si proportio omnimoda semper servanda foret inter omnes conditiones, profecto maxima quantitas ad grave furtum requireretur, ubi quis a ditissimo homine aliquid surriperet: hoc autem in societatis damnum sane cederet. Oportet tamen ut materia furti consideretur etiam relative, et ratio est, quia gravitas furti sicut gravitas cujuslibet injuriæ pendet præser­ tim a majori vel minori privatione, dolore et reluctantia voluntatis, PAILS II. CAP. I.—DE NATURA ET MALITIA FURTI. 369 quam patitur ille apud quem furtum patratur. Attendendum tamen est ad reluctantiam voluntatis, ut inter homines com­ muniter et rationabiliter habetur, non vero respèctu ad homines majori vel minori amore pecuniae allectos. — Cf. S. Alphons. n. 526. — Lugo, disp. 16, nn. 28 et 29. — Baller, not. (b) p. 527.— Slater, Questions on Moral Theology, pp. 144 et seq. Hisce prænotatis, nunc ad quaestionem: Resp. Relate ad hanc materiam absolute gravem multum variant auctores ita ut difficillimum sit rem definitive deter­ minare. Sed hæc nobis videntur certa: primo, non eamdem nec fere eamdem assignandam esse summam atque ab antiquis auctoribus assignata erat; secundo, valorem pecuniæ immutabi­ lem nullo modo esse; in variis regionibus istum valorem variari: rem esse determinandam ex quantitate pecuniæ existentis in aliqua regione; ex ejus vi commutativa; ex pretio laboris; ex æstimatione morali hominum: hæc nobis patent ex modo agendi sat usuali nonnullorum, v. gr., multi Europæi opifices ad nos veniunt, hic se sustentant labore suo et non minimas summas pecuniæ ad suos mittunt, vel sccum ad Europam asportant; alii autem, secus non pauperes, qui dimidiatam nunc pensionem accipiunt pro officio jam ætatis vel morbi causa dimisso, ad exteras nationes se recipiunt, ubi commode vivere queunt, quia victum etc. viliori pretio accipiunt. Egregius auctor Palmieri ait: ‘‘Audivi alios viros doctos qui ob valde in dies imminutum pecuniæ pretium vellent nunc materiam absolute gravem eam esse, quæ centum plus minus francos cxæquet, quibus haud ægre assentimus.” — Gury-Ballerini,Edit. a. 1898. — “ Non videntur a vero aberrare qui saltem infra 100 libellas materiam furti abso­ lute gravem non agnoscunt.”— Ita Ojetti, Synopsis, sub verb. Furtum. Hæc sententia nobis arridet, imo quoniam valor pecuniæ apud nos diversus est ac apud exteras nationes, videtur dicendum non errare qui summam assignet circiter 35 doliariorum pro nostra regione. Materia autem relative gravis ita videtur statuenda; quarta pars doliarii vel triginta oboli pro indigentibus qui mendicant, unum doliarium pro ordinariis operariis, duo pro mechanicis, et tria pro ordinariis divitibus. Ratio est, quia ablatio talis materiæ videtur importare respective gravem danmificationem. Quær. 2°. Quœnam materia requiratur, ut furta uxorum, filio­ rum et famulorum gravia evadant? Resp. 1 °. Quoad uxores difficile habetur casus materiæ gravis in furto, tum quia, ut alibi dictum est, apud nos unicam 370 TRACTATUS VIII. —DE JUSTITIA ET JURE. faciunt personam cum maritis quoad bona communia; tum quia hi ordinarie non censentur rationabiliter inviti ad dona­ tiones et alias expensas etiam secretas quæ non sint omnino prodigæ: at si uxor prodige utatur divitiis communibus, ea quantitas requiritur ad gravitatem furti, quæ sufficit ad grave damnum marito inferendum, quod ex circumstantiis judicari debet. Tunc autem communius docetur, ipsam teneri ad resti­ tutionem vel ex paraphernalibus vel diligentius laborando seu curam gerendo de re familiari. — Cf. Kenrick, tract. 3, n. 169. Resp. 2°. Certum est apud omnes, in furtis filiorum plus requiri ad gravem materiam constituendam quam in furtis extraneorum; quia paterfamilias est minus invitus, aut saltem minus rationabiliter invitus in priori casu, quam in posteriori, et sæpe invitus est magis quoad modum, quod nempe clam accipiatur, quam quoad substantiam. Quare dicunt multi theologi requiri pro iis summam duplo majorem quam pro extraneis; sed nulla regula generalis assignari potest; res enim e variis personarum vel conditionum circumstantiis plerumque definienda erit. — Cf. S. Alphons. Horn. Ap. n. 32. Resp. 3°. Pro famulis pendet etiam a majori liberalitate vel tenacitate dominorum, ex qualitate vel situ rei subrepta?, v. gr., si sit comestibilis vel non, custodita vel aperta, etc. Juxta multos per furta minuta facta a famulis in cibis et escu­ lentis, quæ non solent caute servari, generatim non devenitur ad mortale, modo hæc non vendantur aut e domo educantur aut sint pretii extraordinarii. Si autem famuli furentur pecuniam aut res sedulo custoditas, non requiritur quantitas major ad peccatum grave, quia domini tunc non sunt minus inviti erga ipsos quam erga alios. — Cf. S. Alphons. Hom. Ap. n. 34. — Kenrick, tract. 3, n. 168. Quær. 3°. An furta minuta coalescant ad gravem materiam constituendam? Resp. Affirm., sive facta sint adversus eamdem personam sive adversus plures, dummodo tamen non ponatur inter ipsa magnum intervallum. Etenim in priori casu illa furtula, facile unita ratione temporis, grave damnum certe inferunt: præterea damnata fuit ab Innoc. XI prop. 38 quæ sic se habet: “Non tenetur quis sub pcena peccati mortalis restituere quod ablatum est per pauca furta, quantumcumque sit magna summa totalis.” — In altero autem casu haberetur grave damnum illatum so­ cietati, cujus ordo perturbaretur, si illa furtula apud diversos facta, et repetita brevi intervallo, non prohiberentur sub gravi. PAILS II. CAP. I, — DE NATURA ET MALITIA FURTI. 371 Aliam rationem addit Card, de Lugo, scilicet unumquemque dominum in particulari tunc graviter damnificari non quidem formaliter sed radicaliter. — Dixi dummodo non ponatur inter ipsa magnum intervallum; nam furtula quæ raro fierent neque societati neque privatis grave afferunt nocumentum. Magnum autem intervallum computatur juxta veriorem sententiam spatium duorum mensium. Excipe tamen casum quo ab initio habeatur intentio perveniendi ad summam notabilem, quia tunc furtula semper coalescunt, utut longum sit intervallum quo ab invicem separantur. — Cf. S. Alphons. nn. 530. et seq. — Lugo, disp. 16, nn. 37 et seq. — Vogler, n. 133. Quær. 4°. Quomodo computanda sit gravitas materiæ in furtis minutis? Resp. Æquius et communius dicendum videtur, quod si furtula fiant apud eamdem personam, sive physice sive moraliter unam, puta societatem aliquam viarum ferrearum, et simul discontinuatim, scilicet saepius quam unoquoque bimestri, at non una die aut eadem occasione; vel si fiant apud diversas quidem personas sed eodem tempore, scilicet una die, una eademque occasione seu sub iisdem circumstantiis, tunc materia censetur gravis quando ex dimidia parte excedet summam ad furtum grave requisitam. — Si vero utrumque concurrat, hoc est, si furtula fiant apud personas omnino diversas, et simul non una eademque die aut occasione, tunc materia existimabitur gravis quando erit duplo major. Adverte tamen quod cum fur­ tula hæc fiant apud, personas omnino diversas, communem mensuram furti gravis in utroque prædicto casu desumi non debere ex gravitate relativa sed absoluta; nam damnum tunc non uni, sed pluribus individuis aut societatibus particularibus infertur absque gravi uniuscujusque injuria, ut supponitur. — Cf. S. Alphons. n. 530. — Baller, not. (c) p. 531. 405. Resolves. — 1°. Si post efficacem retractationem prae­ cedentium furtulorum, sive efficacia ista fuerit effectiva sive affectiva tantum, sed tamen vora et seria, fiat aliud furtulum ex novo (piodam motive aut ex diversa quadam occasione, non videtur hoc cum praecedentibus coalescere. 2°. Qui post completam materiam gravem, leve quid adhuc furatur, vel venialiter tantum peccat vel si graviter, eo solum sensu, quatenus idem peccatum mortale jam commissum termi­ natur ad posterius hoc furtulum. — Cf. S. Alphons. n. 538. — Lessius, lib. 2, cap. 12, n. 44. — Lugo, disp. 16, n. 43. 3°. Qui levi furto complet materiam gravem ab aliis apud 372 TRACTATUS VIII. —DE JUSTITIA ET JURE. camdem personam inchoatam, secluso casu conspirationis, leviter tantum peccat. Neque dicas graviter peccare, qui levi ictu occidit aliquem jam ab aliis vulneratum ; nam vita est in indi­ visibili, et tota hoc levi ictu destruitur. — Cf. Lugo, disp. 16, nn. 53 et seq. — Lessius, lib. 2, cap. 12, n. 52. 4°. Graviter peccant mercatores falsis ponderibus utentes, quamvis singulis vicibus in parva materia defraudent; quia ad materiam gravem intendunt pervenire, aut certe norunt se ad eam perventuros esse. 5°. Inter fures recensendi sunt qui circumvagantur, ementitis rationibus cives pecunia emungentes. Quod si sint vere pauperes, at ærumnas suas exaggerant aut mentiuntur, peccabunt sane contra veracitatem, at non contra justitiam. — Cf. Kenrick, tract. 3, n. 176. 6°. “ De juvenibus in seminariis gratis educatis vel privatorum impensis, ea spe ut ecclesiastico inserviant ministerio, tenendum est, eos fraudem facere, si seminaria ingrediantur absque animo se sacris muneribus dicandi, et eo tantum consilio ut litteris imbuantur vel otio indulgeant; ideoque ad reparandum damnum teneri. Opus autem non est, ut certi omnino sint suæ vocationis; nam otium sanctum iis ideo conceditur, ut de tanto incepto con­ silium maturius habeant; sed nec temere debent ingredi nec in sacris ædibus morari postquam spem abjecerunt et propositum. Quod si sua culpa faciant, ut indigni habeantur, non ideo videntur ad restituendum obligati, quoties animus fraudandi defuerit: nec enim donatores censendi sunt conditionem restituendi apposuisse ob inertiam vel alias culpas consuetas.” — Ita Kenrick, n. 178. CAPUT II DE ABLATIONE LICITA REI ALIENÆ ARTICULUS I DE NECESSITATE QUÆ REM ALIENAM AUFERRE PERMITTIT 406. Dico. Quamvis necessitas communis quam scilicet pa­ tiuntur ordinarii mendicantes certo non excuset a furto, quia secus direptionibus multis pateret aditus et sic societas subverteretur; in extrema tamen necessitate licet tantum de bonis alienis sumere quantum satis est ad se a tali necessitate eximendum. Ratio est, quia bona vitæ sunt superioris ordinis quam bona fortunæ, ideoque per rerum divisionem et appropriationem non impeditur, quominus hominis necessitati sit subveniendum. Dominium PARS II. CAP. II, —DE ABLATIONE LICITA REI ALIENÆ. 373 igitur non ita est intelligendum, ut excludatur ab usu et fruitione rei etiam is qui in extrema necessitate versatur, ac proinde hic, occulte vel manifeste auferens rem sub hoc respectu communem, suam facit sicut ante bonorum divisionem contingebat. Imo non solum suis ipse manibus, sed per alium etiam, quasi per pro­ curatorem rem illam accipere potest, quin ulla malitia furti con­ trahatur. — Cf. S. Thom. 2-2, q. 66, art. 7. — S. Alphons. n. 420. — Lessius, lib. 2, cap. 12, dub. 12. QUÆ SITA 407. Quær. 1°. An in necessitate gravi liceat sumere de bonis alienis sicut in necessitate extrema? Resp. Valde controvertitur tum de solutione ipsa tum de valore argumenti, quod ii qui negant desumunt ex prop. 36 damnata ab Innoc. XI, quæ sic se habet: “Permissum est furari non tantum in extrema necessitate sed etiam in gravi.” Etenim non constat utrum prop, hæc damnata sit propter vocem gravi an potius propter verbum furari. — Ad solutionem autem quæstionis quod attinet, dicendum videtur, ipsam totam pendere ex valore qui attribuitur voci gravi; quare si necessitas illa ita sit gravis, ut dicenda sit quasi-extrema vel gravissima, ut plures Doctores loquuntur, tunc de ea idem tenendum ac de extrema; secus si sit minus gravis, ita ut attingat communem. Necessitas autem ista quasi-extrema tunc adesse censetur, cum quis est in probabili periculo incurrendi mortem, amittendi membrum aliquod principale, incidendi in captivitatem perpetuam, aut subeundi gravissimum aut perpetuum morbum. — Cf. S. Al­ phons. n. 520; et Horn. Ap. n. 15. — Lugo, disp. 16, n. 154. — Lessius, loc. cit. — Baller, not. (a) p. 534; et not. (a) p. 536. Qu/ER. 2°. An ille qui est occidendus a latronibus, vel cui imminet perpetua aut gravissima captivitas aut aliud simile infortuniuin, nisi magnam tradat pecunice summam, possit eam surripere, si nequeat secus se a tanta necessitate liberare? Resp. Affirm., juxta sententiam communiorem et proba­ biliorem, dummodo dives per talem ablationem non constituatur in aquali necessitate, et pauper id tantum accipiat quo abso­ lute indiget. Ratio est, quia, fatentibus omnibus, extrema neces­ sitas causa est, cur in hoc casu bona fiant indigenti cum divite communia; ergo tam late patet bonorum communio ac ipsa necessitas, potestque indigens tantum sibi assumere, quantum ad hanc sublevandam necessarium est. — Neque dicas, 1°. non posse pauperem sibi providere per medium insolitum et extra­ 374 TRACTATUS VIII. — DE JUSTITIA ET JURE. ordinarium; medium enim ejusmodi insolitum forte est et ex­ traordinarium relative ad communem, non autem ad præsentem necessitatem, ut supponimus. — Neque dicas, 2°. divitem in hoc casu non teneri ad dandum cum tanto sui dispendio, ergo nec pauperem sumere posse; nam respondetur, divitem quidem non teneri ad dandum, quia ex sola caritate obligatur, quæ non urget cum tanto incommodo, sed teneri ex justitia ad non impediendum pauperem, quominus jure suo utatur et occupet bona sibi in tantis angustiis absolute necessaria. — Neque demum dicas, 3°. privilegium surripiendi aliena in extrema aut quasi-extrema necessitate non esse extendendum ad casus ex mera hominum malitia provenientes, tum quia ista limitatio nullo solido nititur fundamento, tum quia deest ipsi pondus auctori­ tatis. — Cf. S. Alphons. n. 520. — Lugo, disp. 16, nn. 146 et seq. 408. Resolves. — 1°. Pauperi in extrema necessitate posito plus auferre non licet, quam sibi est necessarium. Unde si sufficiat solus usus rei, v. gr., equi, cessante necessitate, obligatio resti­ tuendi manet. — Cf. S. Alphons. Hom. Ap. n. 15. 2°. Si extreme indigens habeat alibi in re vel in spe probabili, unde solvere possit, non potest rem alienam subducere, nisi cum onere restitutionis; quia necessitas non exigit, ut accedat rei pro­ prietas, quando sufficienter re mutuo accepta vel commodata sublevari potest. — Cf. S. Alphons. Hom. Ap. n. 19. 3°. Qui vero in extrema egestate rem alienam consumpsit, ad nihil post usum rei tenetur, si nullam probabilem spem habuit fore ut aliquando restituere posset, etsi postea ad meliorem per­ veniat conditionem. — Cf. S. Alphons. Horn. Ap. ibid. 4°. Dives res suas occultans vel alia utens industria, ne pauperi succurrat, cessante pauperis necessitate, non tenetur ad restitutionem, quia peccavit tantum contra caritatem. Quod si per vim impediat pauperem a re quapiam sumenda, tum peccat quidem contra justitiam, at cessante necessitate, atque adeo jure pauperis, cessaret etiam onus restitutionis. — Cf. S. Alphons. Hom. Ap. n. 20. — Lugo, disp. 16, n. 142. ARTICULUS II DE OCCULTA COMPENSATIONE 409. Occulta compensatio, quæ dicitur etiam extra-legalis, est rei propriœ recuperatio per occupationem aliénas. De hac sola nobis hic est agendum, non autem de compensatione quæ vocatur legalis, et locum habet, quando duo sibi invicem debitores in so­ lutum assumunt rem alteri debitam. .H PARS II. CAP. IL —DE ABLATIONE LICITA REI ALIENÆ. 375 410. Dico 1°. Occulta compensatio aliquando justa et licita esse potest, si gaudeat, requisitis conditionibus statim exponendis. Ratio est, quia his positis, nulla iit injuria debitori, neque ulla sequitur perturbatio ordinis juris, neque Reipublicæ. Ac 1°. nulla injuria fit debitori; nam ex hypothesi in tali compensatione accipis tantum id, quod certo tuum est seu quod ex stricta jus­ titia tibi debetur. 2°. Nulla est ordinis juris perturbatio, siqui­ dem supponitur, vel judicem adiri non posse saltem sine notabili incommodo vel eum jus suum parti læsæ restituere non valere. Non enim prætermitti id dicitur, quod incassum cpiæreretur. 3°. Nulla est perturbatio seu damnum Reipublicæ; satis enim ei consulitur per cautiones in conditionibus apponendis. — Cf. S. Alphons. n. 521. — Lacroix, lib. 3, part. 1, η. 959. Dico 2°. Conditiones communiter requisitæ ad liceitatem occultæ compensationis sunt sequentes: 1°. Ut debitum sit certum saltem moraliter. Ratio est, tum quia in dubio melior est conditio possidentis, tum, juxta eos qui hoc axioma dicunt valere tantum pro dubio negativo, quia est certo prohibitum alterum probabiliter damnificare. — Si tamen dubium non versetur circa ipsius debiti existentiam, sed potius circa modum quo liceat se compensare, v. gr., utrum possit aliquis compensare famam alioquin certo læsam cum pecunia aut infamiam cum infamia data, etc.; neque injusta neque illicita erit compensatio quæ fiet cum credito hac ratione tantum probabili. — Cf. S. Alphons. n. 521. — Lugo, disp. 16, nn. 87 et seq. — Salmant. tract. 13, cap. 1, nu. 318 et seq. — Baller, not. (a) et (b) p. 538. 2°. Ut debitum non possit aliter recuperari, saltem sine gravi incommodo; nam si creditor pos$it per meram petitionem vel recursum ad judicem obtinere quod sibi debetur, jam se compensando, injuriam public® potestati facit, adeoque contra juris ordinem delinquit. 3°. Ut sumatur res in eadem specie, si fieri possit, quia secus res debitoris sine ejus consensu, et proinde injuste per­ mutatur. 4°. Ut damnum debitoris prœcaveatur, scilicet procurando ut debitor periculo bis solvendi non exponatur, si forte restitu­ turus sit. — Hinc si casus ille aliquatenus prævideatur, aliquo modo monendus est, v. gr., per fictam renuntiationem seu con­ donationem, etc. Si autem, facta compensatione, restituat, ipsi iterum erit restituendum. Ceterum casus ille rarus erit; siquidem compensatio licita non est nisi ubi nulla adest spes probabilis debiti recuperandi. — Cf. S. Alphons. n. 521. 37G TRACTATUS VIII. —DE JUSTITIA ET JURE. QUÆSITA 411. Quær. 1°. Azr famuli judicantes salarium esse infra operam a se praestitam, uti possint occulta compensatione? Resp. Neg., saltem generatim loquendo, cum sententia communi. Constat 1°. ex prop. 37, ah Innocentio XI damnata, quæ sic se habet: “Famuli et famulæ domestic® possunt occulte heris suis surripere ad compensandam operam suam, quam majorem judicant salario quod recipiunt.” — Constat 2°. ex ratione; nam agerent contra pactum, cum in minus pretium consenserint et aliunde nihil ipsis debetur nisi pretium de quo conventum est. Præterea, si id liceret, via innumeris furtis panderetur: famuli enim sibi facile persuaderent, stipendia esse justo minora, et sic nulla securitas dominis superesset. — Idem etiam dicendum, ex paritate rationis, de omnibus opera­ riis, artificibus et mercatoribus qui ad compensationem recur­ rere vellent praetextu vilioris pretii, quo operas suas locaverint vel merces suas vendiderint. — Dixi saltem generatim loquendo; quia excipiunt non pauci: 1°. si famulus vi aut metu compella­ tur ad consentiendum in pretium inæquale; 2°. si necessitate compulsus in illud consenserit, modo tamen dominus alios famulos eodem vili pretio non invenisset vel hunc rogantem ex misericordia non exceperit; 3°. si invitus operibus indebitis gravetur. — Cf. S. Alphons. n. 522. — Baller, not. (c) p. 539. Famulus augens operas debitas, nequit se compensare si ita agat electione propria, quia tunc censetur operam suam con­ donare ad sibi conciliandam domini gratiam: potest autem se compensare si operas auget ex voluntate domini sive expressa sive tacita, quia tunc operarius dignus mercede sua de jure censetur. Quænam autem compensatio justa sit, judicitf etiam famuli relinqui quandoque potest, si timoratus sit ac prudens, et proprii amoris periculum absit, quod tamen admodum raro eveniet. — Cf. S. Alphons. n. 523 et seq. Quær. 2°. Quid speciatim dicendum, hac in re, de iis qui praesunt curribus per vias ferreas ductis, prout apud nos solet? Resp. Si judicio hominum timoratorum, pretium quod recipiunt est revera injustum, scilicet infra minimum, theolo­ gice loquendo licet ipsis occulte se compensare, verificatis tamen omnibus conditionibus ad hoc requisitis et superius enumeratis. Ratio est, quia, domini tunc essent irrationabiliter inviti: imo aliqui dicunt, eos proprie non esse invitos neque ignaros hujus compensationis; atque ideo tam parvum salarium ipsis con­ PARS IL CAP. IL —DE ABLATIONE LICITA REI ALIENAS. 377 cedere, quia supponunt aliquid occulte sumi: illa autem diversa et in dies nova media, quibus utuntur ad fraudes praecavendas, ordinari ad inhonestos homines comprimendos, qui limites justæ compensationis vellent praetergredi. — Verum, practice loquendo, confessarius prudens omnino esse debet in hac quaes­ tione: quare de ea nunquam loquatur publice, sed tantum privatim, dum excipit confessiones aut munere theologi con­ siliarii fungitur. Praeterea talem compensationem facilius post factum concedat, et quasi evasive, propter periculum quod ordinarie habetur si secus ageretur. Quær. 3°. An uti possit occulta compensatione, qui damna­ tur a judice ad solvendum debitum quod certo non contraxit vel cui certo jam satisfecit? Resp. Affirm., quia sententia judicis est injusta, utpote innixa falsa praesumptione facti, ac proinde in conscientia obli­ gare nequit. Licet enim standum semper sit sententiae judicis in materia juris, nisi de lege seu sententia evidenter injusta agatur; secus tamen, secluso scandalo, si judex certo erret circa factum, quod ex errore verum putat; aliunde vero judex non habet facultatem dominium transferendi; neque qui sententiam favorabilem obtinuit, detecto errore, rem sibi adjudicatam ser­ vare potest. Quær. 4°. An graviter et contra justitiam peccet qui se com­ pensat, quin prius ad judicem recurrerit? Resp. 1°. Non peccat per se contra justitiam, modo tan­ tum accipiat quantum sibi debetur; nec proinde ad restitu­ tionem tenetur. Ratio patet, quia facta hac compensatione, restituitur aequalitas inter ipsum et debitorem. — Dixi, per se, quia quandoque sequi potest detrimentum pro debitore ex privatione cujuspiam rei determinatae, v. gr., equi, rei pretiosae, etc.—Lugo disp. 16, n. 19. 2°. Nec peccat graviter generatim loquendo; quia ordi­ narie non sequitur ex hac ordinis inversione grave scandalum, nec gravis reipublicæ perturbatio. — Lugo, ibid. 3°. Nullo modo peccat, si difficilis sit recursus ad judicem, si scandali sit periculum, aut sumptus extraordinarii, etc., quia tunc recursus est moraliter impossibilis. I 378 TRACTATUS VIII. —DE JUSTITIA ET JURE. PARS TERTIA DE RESTITUTIONE Sectio Prima De Restitutione in Genere Quæ de restitutione hic dicenda sunt, alia eam respiciunt in genere et alia pertinent ad casus particulares, quomodo scilicet facienda sit restitutio, quando determinata quædam bona læsa fuerint. Hinc ad majorem claritatem duplex sectio hic ponitur. CAPUT I DE OBLIGATIONE RESTITUTIONIS 412. Dico. Restitutio, scilicet reparatio juris alieni lœsi in bonis fortunes, si de materia gravi agatur, est absolute necessaria ad salutem, sive in re, sive saltem in voto, cum hic et nunc fieri nequit. Ratio est, quia hujusmodi restitutio est unicum medium repa­ randi justitiam læsam, ac proinde servandi illam; servare autem justitiam est servare legem Dei. Ergo. . . . Quare ait S. Au­ gustinus, epist. 153 ad Macedonium, “ Non remittetur peccatum nisi restituatur ablatum, cum restitui potest.” — Præceptum autem restituendi, juxta S. Thomam, verbaliter quidem est affirmativum, sed formaliter est negativum, ac proinde obligat singulis momentis. — Cf. S. Thom. 2-2, q. 62, art. 1, 2 et 8. 413. Resolves. — 1°. Si quis non possit restituere ex bo­ nis ejusdem ordinis, non tenetur restituere ex bonis ordinis diversi, quia cum inter bona diversi ordinis nequeat fieri com­ paratio, neque compensatio fieri potest. Attamen per justitiam vindicativam potest a judice vel a superiore imponi, ut quis, pro injuria circa unum bonorum genus, aliquid præstet in bonis alterius ordinis; sed ratione pœnæ tantum, non ' vero ratione justitiae. Læsus insuper jus habet apud judicem denuntiandi ilhnn a quo injuriam accepit, adeoque ab isto pecuniam accipiendi, ut denun­ tiationem omittat; sic, v. gr., mulier ab aliquo violenter oppressa violatorem ad judicem compellere potest vel pecuniam a nebulone exigere, ut juri suo renuntiet. — Cf. S. Alphons. n. 627. 2°. Ex læsione juris alieni affectiva tantum nequit dari obliga­ tio restitutionis externæ et realis, quia reparatio et læsio debent ad invicem respondere. Hinc nihil debet restituere judex male- PARS III. SECT. I. CAP. I, —DE OBLIGATIONE RESTITUTIONIS. 379 volus proferens sententiam, quam putat injustam, si reipsa justa est; vel ille qui rapit rem, quam existimat alienam, dum sui ipsius est. — Cf. S. Alphons. n. 556. 3°. Qui leve damnum proximo intulit tenetur ad restitutionem erga dominum læsum sui) levi et cum incommodo rei proportio­ nate; debet enim reparari injustitia levis sub levi, sicut gravis sub gravi. Dari tamen potest casus, quo sub gravi quis tenetur ad materiam levem restituendam, cum scilicet fur surripuit quod materiam gravem attingit quidem, at non excedit. Tunc enim non requiritur sub gravi nisi restitutio illius suminæ quæ gravita­ tem materiæ complet at in se gravis esse non potest. — Cf. S. Alphons. n. 553. 4°. Absolutione indignus merito habetur, qui recusat restitu­ tionem saltem promittere; qui hæredibus suis curam restituendi relinquit, dum per seipsum id facere potest; qui ære alieno gra­ vatus, in victu, vestitu, famulatu . . . , ejusmodi expensas subit, ob quas prævidet, se postea debitorum suorum solutioni imparem fore. Idem dicendum de illo qui, bona gaudens fortuna, non vult statum suum paulatim minuere, ut creditoribus satisfaciat. Cum eo autem qui, bis vel ter se restituturum pollicitus, promissis minime stetit, prudentis confessarii erit judicare, an restitutio ante absolutionem exigenda sit necne. 5°. Nec absolvendi sunt, qui futiles prætextus afferunt ad restitutionem differendam, v. gr., qui dictitare solent: Non afferam bona mea in tumulum . . . , restituent haeredes . . . , statuam in testamento faciendam esse restitutionem . . . , vel: Jam praecepi filiis meis, ut quamprimum ipsi restituant. . . . Male enim dis­ positi reputandi sunt, qui facere nolunt hic et nunc quidquid moraliter possunt ad proximo satisfaciendum: 1°. quia indesi­ nenter urget restitutionis præceptum, et creditor injuriam et sæpe etiam damnum ex dilatione patitur; 2°. quia male providetur restitutioni faciendæ hanc committendo hæredibus, et isti enim similiter ad vitæ suæ finem protrahere eamdem possunt; 3°. quia forte deerit tempus testamentum condendi vel, si condatur, (orte etiam variis de causis aut praetextibus executioni illud non mandari continget. 6°. Caute agere debet confessarius cum moribundis restitu­ tioni obnoxiis. Sic autem procedere poterit: 1°. Si poenitens videatur esse in bona fide, nec supersit tempus eum de sua obliga­ tione prudenter monendi, aut prævideatur non profuturam esse monitionem, hac omissa, erit absolvendus. 2°. Si vero fructus monitionis speretur, aut si pœnitens non sit in bona fide, fortiter simul et suaviter admonendus erit de restitutionis obligatione, et 380 TRACTATUS VIII.-—DE JUSTITIA ET JURE. ad illam statim peragendam adjuvandus. 3°. Si obligatio occulta sit, nec statim fieri queat, erit inducendus aeger ad summam pecuniæ sibi confessario seu potius, si fieri possit, viro fideli com­ mittendam ut postea creditori secrete committatur, vel ad eam summam in testamento ipsi relinquendam, omissa restitutionis mentione. 4°. Si obligatio non sit occulta nec statim adimplen possit, confessarius efficiat, ut per haeredes certo facienda curetur, sive per schedulam creditori tradendam sive alia ratione. CAPUT II DE RADICIBUS RESTITUTIONIS 414. Radices restitutionis dicuntur causœ, ex quibus oritur obligatio restituendi. Ex triplici autem capite desumuntur, scili­ cet: 1°. ex acceptatione rei alienae; 2°. ex injusta damnificatione; 3°. ex injusta cooperatione: quae, quoad rem quidem, ad alteru­ trum e praecedentibus facile revocari posset, verum ad majorem dicendorum distinctionem seorsim opportunius tractabitur. ARTICULUS I DE ACCEPTIONE REI ALIENÆ PRINCIPIUM 415. Solus rei dominus habet dominium in eam, ubicumque illa hic et nunc inveniatur. Hoc omnia jura statuunt et ratio confirmat; nam esse dominum alicujus rei involvit essentialiter ideam disponendi de ea, et consequenter jus excludendi alios ab illius possessione. Dicitur autem ubicumque, etc., quia ad retinen­ dum dominium sufficit sola intentio, quin requiratur continuatio realis occupationis. Ex hoc principio generali sponte sua fluunt quatuor notissima axiomata quæ sæpe sæpius in decursu hujus tractationis recurrent, scilicet; 1°. Res clamat domino; 2°. Res fructificat domino; 3°. Res naturaliter perit domino; 4°. Nemo ex re alterius locuple­ tari injuste debet. Verum hæc principia, praeterquam quod aliquando juxta di­ versas locorum leges diversam sortiuntur applicationem, insuper modificantur pro diversa possessoris conditione. Potest enim quis rem alienam possidere vel cum bona vel cum mala vel cum dubia fide. Dicendum itaque est: 1°. de possessore bonæ fidei; 2°. de possessore malæ fidei; 3°. de possessore dubiæ fidei. PARS HI. SECT. I. CAP. II, —DE RADICIBUS RESTITUTIONIS. 381 § I. — De possessore bonæ fidei 416. Possessor bonæ fidei ille est, qui invincibiliter ignorat rem a se possessam esse alienam ac prudenter judicat esse suam, v. gr., quia illam acquisivil titulo dominii de se translativo, puta, hœredilalis, legati, donationis aut emptionis. Supponitur autem, illuni rem possessam nondum praescripsisse; secus enim jam non esset detentor rei alienee, sed suæ. 417. Dico. Possessor bonæ fidei, etsi statim ac novit rem a se possessam esse alienam, certo teneatur eam adhuc extantem in toto vel in parte domino restituere; ad nihil tamen tenetur, si, durante bona fide, eam amiserit, consumpserit aut quomodocum­ que destruxerit, modo absque ullo titulo seu injuste ditior inde non evaserit. Ratio primi est, quia res clamat domino, et ratio secundi, quia res naturaliter perit domino. Dixi: modo absque ullo titulo seu injuste ditior inde non evaserit: quia id in (pio ditior factus esset, ipsi rei succederet: est autem contra jus naturale ut quis cum alterius injuria ditescat, juxta regulam 48 juris in 6: Locupletari non potest aliquis cum alterius injuria seu jactura. QUÆSITA 418. Quær. 1°. An possessor bonæ fidei teneatur restituere diversos fructus quos, durante bona fide, percepit? Resp. Neg., si sermo sit de fructibus industrialibus, qui scilicet possessoris industriae potissimum tribuuntur, aut etiam de mixtis, ea parte qua industriales sunt. Secus autem dicen­ dum de fructibus naturalibus, qui nempe ex ipsa rei substantia, sine ulla aut modica hominis opera proveniunt; et civilibus, qui non sunt fructus proprie dicti, sed ut tales in jure habentur, ut sunt redditus annui, pretium locationis domus, etc. Ratio utriusque est, quia sicut persona possessoris naturaliter fruc­ tificat sibi ipsi per industriam et laborem, ita res, puta fundus aliquis, domino fructificare debet per naturalem productionem graminum. — Cf. S. Alphons. n. 610. — Kenrick, tract. 10, part. 2, η. 172. — Baller, not. (b) p. 547. Quær. 2°. Ad quid teneatur possessor bonæ fidci, si rem a jure emptam alteri vendiderit? Resp. 1°. In casu evictionis, id est si dominus rem suam ab emptore vindicaverit, venditor emptori pretium reddere tenetur. Ratio est, quia venditio rei aliena? vel est omnino irrita, ut quidam sentiunt, et tunc pretium non est venditoris sed emptoris, vel, prout docent communiter et Jure Romano 382 TRACTATUS VIII, —DE JUSTITIA ET JURE. statuitur, firmitate saltem caret et est rescissioni obnoxia; interveniente ergo evictione, contractus resolvendus est, et emp­ tor recursum ipso facto in venditorem acquirit: quippe pre­ tium ab emptore accipiendo se implicite obligavit ad damnum reparandum, si forte futura esset evictio. ' Idem ob eamdem rationem dicendum in casu spontaneæ restitutionis ab emptore factæ. Hoc ultimum tamen negat Lugo, cum Lessio, (piando spontanea restitutio venditore non admonito facta, damnum injustum huic infert, impediendo ne pretium suum recuperare possit.—Cf. S. Alphons. n. 601. — Salmant. tract. 13, cap. 1, nn. 89 et seq. — Lugo, disp. 17, n. 109. — Lessius, lib. 2, cap. 14, n. 28. Resp. 2°. Extra casum evictionis vel spontaneæ restitu­ tionis ex parte emptoris, res difficultate non caret et acriter controvertitur. Verum, inspecto solo jure naturæ, probabilis apparet sententia eorum qui tenent possessorem bonæ fidei tunc posse retinere pretium rei venditae; nam obligatio resti­ tuendi domino neque urget ratione injustæ damnificationis, quia egit in bona fide, neque ratione rei acceptæ quia hæc non invenitur amplius apud venditorem sed apud emptorem.— Neque dicas rem inveniri apud venditorem in œquivalenti, nam recurritur ad œquivalens cum res periit, et aliquis exinde ditior evasit, non autem cum res tota adhuc existit in suo naturali statu. Præterea contractus ille fuit probabiliter validus, qua­ tenus emptor habens dominium in pretium, volensque illud transferre, de facto transtulit in venditorem, quamvis venditor non transtulerit dominium in rem et ideo a multis vocatur con­ tractus claudus. — Cf. S. Alphons. nn. 601 et 800. — Lugo, disp. 17, nn. 106 et seq. — Less. lib. 2, cap. 14, η. 29. — Sal­ mant. tract. 13, cap. 1, n. 88. Eadem solutio, quoad duplicem responsionem et hypothesim, danda esse videtur, si possessor bonæ fidei rem alienam gra­ tuito acceptam alteri vendiderit. — Neque dicas possessorem in hoc casu evadere ditiorem re alterius; nam si emptor revera transtulit dominium in pecuniam, ita ut contractus claudus locum habuerit, possessor non evasit ditior injuste. — Cf. Card. Gousset, η. 930. Quær. 3°. Ad quid teneatur possessor bonæ fidei, si rem alienam vendiderit, et illa in manibus emptoris perierit? Resp. Valde controvertitur inter theologos, qui tamen multo facilius concedunt venditori posse retinere pretium, si rem alienam habuerit titulo oneroso, quam si eam acquisiverit PARS III. SECT. I. CAP. II. - DE RADICIBUS RESTITUTIONIS. 383 titulo gratuito. Etenim dicunt, venditorem neque teneri ad aliquid dandum ratione rei, quia illam jam non habet, neque ratione damni, cum non fuerit causa ejus interitus. Sed hæc eadem ratio valere debet pro casu quo res habita fuerit titulo gratuito; et si venditor tunc ditior evasit, injuste tamen non egit. Quær. 4°. An possessor bonæ fidei subducere possit expensas necessarias, quas in re conservanda vel augenda subiit? Resp. Afiirm., imo subducere potest etiam expensas utiles, secus enim dominus plus quam suum est reciperet. Nihil autem repetere potest pro expensis mere voluptuariis; quia æquum non est ut dominus solvat expensas quæ nullam sibi utilitatem afferunt; quamvis possit eas sibi retinere, si separari queant, intacta rei substantia. Inter expensas autem non sunt computandi casus fortuiti, nec damna per accidens causata. Sic, v. gr., si in colendo agro alieno perierint equi tui, valor equorum deduci nequit, sed tantum aestimatio laboris facti ab equis pro agri cultura. Quær. 5°. An qui rem furtivam bona fide emit, possit eam furi reddere ad pretium suum recuperandum? Resp. Neg., si compareat dominus rem suam ab illo repe­ tens: tunc enim debet eam ipsi reddere, etiam cum pretii sui jactura; quia de jure naturali dominus rem suam occupare potest ubicumque eam reperiat. Actio tamen emptori datur in furem. Si vero dominus sit quidem cognitus, sed rei inscius, probabilius potest emptor rem furi remittere, ut pecuniam recuperet; quia emptor non tenetur rem domino servare cum proprio damno, imo potest damnum domini permittere, ut proprium caveat. Si vero fur aut alius venditor non appareat aut pecuniam reddere nolit, emptor, cognito domino, rem aliis vendere non potest, nec in proprios usus convertere, ut se servet indemnem, quia non est rei dominus; sed eam domino reddere debet, non obstante pretii jactura. Recursum autem in vendi­ torem servat; et si eum invenire nequeat, damnum ipse debet subire. — Cf. S. Alphons. n. 569. — Carrière, n. 1042. § II. — De possessore malæ fidei Possessor malæ fidei ille est, qui certo cognoscit rem, quam accipit aut possidet, non esse suam. 419. Dico. Possessor malæ fidei non solum restituere debet rem ipsam in individuo vel in œquivalenti, si amplius non existât, et insuper id omne in quo factus est ditior injuste; sed etiam 384 TRACTATUS VIII. —DE JUSTITIA ET JURE. tenetur ad compensandum omne damnum ex injusta acceptione proximo illatum. Ratio est, quia damnificator formaliter injustus non minus justitiam violat et ad restitutionem tenetur quam sim­ plex detentor rei alienae. Potest tamen retinere fructus omnes in­ dustriales et deducere expensas tum necessarias tum utiles; imo et mere voluptuarias, ubi intacta rei substantia, separari possunt, nisi in poenam delicti ad expensas amittendas condemnatus fuerit. —Cf. S. Alphons. Hom. Ap. nn. 74 et 77. QUÆSITA 420. Quær. 1°. An teneatur ad restitutionem fur qui surripuit rem secus certo perituram? Resp. Ajfir?n., deductis tamen expensis factis cum pretio operæ adhibitae ad rem a periculo liberandam. Ratio est, quia res illa non cessavit ad dominum pertinere, licet summo periculo exposita fuerit. — Excipiunt plures probabiliter, si fur consumat rem in certo periculo remanentem, v. gr., esculenta vel poculenta incendio jam peritura; quia res non liberata a periculo nullius est valoris pro domino. Plures hoc extendunt ad casum in quo res aliena proximo periculo subducitur et statim consumitur: v. gr., si sumas vinum alienum jamjam incursu hostili certo invadendum, illudque cum familia aut amicis bibas, quia etiam in tali casu res censetur nullum aut fere nullum habere valorem. — Cf. S. Alphons. n. 620. — Lugo, disp. 18, nn. 77, 144 et seq. — Elbel, n. 80. Quær. 2°. An fur teneatur ad restitutionem, si res furtiva apud ipsum perierit? Resp. Affirm., sive perierit culpa furis vel alterius cujuslibet, sive absque ulla culpa. Ratio est, quia in eo casu quoniam furto adscribenda est destructio rei, fur tenetur de ea respondere. Excipe casum mortis naturalis ex vitio intrinseco, aut etiam violentae, v. gr., ex incendio, sed quæ eodem tempore locum habuisset apud ipsum dominum, quia tunc damnum non posset adscribi furto. — Dixi eodem tempore, quia si peritura fuisset antea et furto adscribendum est quod non perierit, jam ad dominum dum penes furem manebat clamabat, nec periisset si jam fuisset restituta; si vero postea peritura fuisset apud dominum, urget eadem obligatio restitutionis pro fure, qui eo instanti, quo res penes se periit, obligationem restituendi con­ traxit. Aliqui requirunt etiam quod res pereat apud furem eodem periculo; sed de necessitate hujus conditionis non constat PARS 111. SECT. I. CAP. IL —DE RADICIBUS RESTITUTIONIS. 385 saltem inspecto solo jure naturæ. — Cf. S. Alphons. n. 620. — Lugo, disp. 18, n. 141. — Vogler, n. 501. — Carrière, n. 1072. Quær. 3°. Ad quid teneatur possessor malæ fidei, quando res varium habuit valorem tempore detentionis? Resp. Attendendum est in tali casu, tum ad causam talis diversitatis, num scilicet res ex intrinseco et naturali augmento vel potius ex variabili æstimatione hominum diversum habuit valorem; tum ad intentionem domini, num scilicet consump­ sisset vel rem illam potius vendidisset et quidem quo tempore vendidisset, et juxta mensuram damni ex istis circumstantiis cogniti, fur obligandus est ad restitutionem. Verum quia fere non innotescunt omnes præfatæ circumstantiae, plerumque ur­ genda est sola compensatio valoris, quem tempore furti res habebat. — Cf. S. Alphons. n. 621. — Lugo, disp. 18, n. 132. — Lacroix, lib. 3, part. 2, η. 233. — Carrière, η. 1073. Quær. 4°. Quid, si res aliena per manus plurium malæ fidei possessorum transierit ex donatione aut venditione? Resp. Quoad rem, hæc restituenda est ab eo qui eam adhuc tenet vel in alium valorem mutavit aut consumpsit aut quovis modo amisit. Hoc autem deficiente tenetur raptor. Quod si neuter debito suo satisfecerit, ceteri per æquas portiones rei pretium solvere debent. Tandem, in ceterorum defectu, quis­ que ad totum tenetur. Quoad autem rei fructus et damna, singuli ad compensationem tenentur pro parte temporis, quo unusquisque rem detinuit; si autem reliqui pro sua damnificationis et fruitionis parte non compensant, totius damni reparatio singulis incumbit, pro rata tamen temporis elapsi a die quo successive facti sunt rei alienæ injusti possessores. Quær. 5°. An ille, qui scienter rem alienam emit a fure, possit ipsam huic reddere ad pretium recuperandum? Resp. Controvertitur, fere ut in casu simili possessoris bonæ fidei; sed probabilis est, juxta S. Alphonsum, sententia affirmans, quia licet iste peccaverit, rem mala fide emendo, post emptionem tamen jus habet, haud secus ac possessor bonæ fidei, ad contractum rescindendum. Præterea rem furi red­ dens, hanc non in pejori, ac ipse illam invenit, ponit conditione. — Cf. S. Alphons. n. 570. § III. — De possessore dubiæ fidei Possessor dubiæ fidei ille est qui motus probabili quadam 386 TRACTATUS VIII. —DE JUSTITIA ET JURE. ratione, dubitat de certitudine sui juris ad possidendum, sive dubium istud cum ipsa possessione coeperit sive ea decurrente. 421. Dico. Possessor dubiæ fidei sive a principio sive in de­ cursu tantum possessionis dubitaverit, serio inquirere tenetur, ut dubium deponat; secus enim se exponit periculo rem alienam ex culpabili negligentia retinendi. Si vero facta diligenti inquisi­ tione dubium perseveret, rem totam retinere potest, dummodo ante obortum dubium bona fide possidebat. Ratio est, quia possessio cum bona fide incepta creat de se maximam præsumptionem de justitia possessionis et possessori jus certum attribuit, quod, nisi aliis rationibus vel præsumptionibus fortioribus vinca­ tur, in foro tum interno tum externo prævalere debet. — Si vero dubium præcesserit possessionem, inspiciendum est, quo titulo coepit possidere; nam si in dubio incepit possidere spoliando alium possessione sua et dubium postea perseverat, tenetur rem totam restituere priori possessori, quando non constat hunc mala fide incepisse rem possidere; quia ratio quæ nuper ipsi favebat nunc contra ipsum retorquetur. Si vero rem accepit alio titulo, v. gr., emptionis, et post examen diligens adhuc dubium perse­ verat, an ille a quo accepit ejus sit dominus, restituere debet, pro rata dubii, probabili domino vel pauperibus si dominus ignore­ tur. Ratio est, quia possessio incepta cum dubia fide ipsi non favet et ideo non potest totum retinere; nec aliunde videtur teneri ad totum restituendum, cum dubitet utrum res sit aliena, et non sua. — Cf. S. Alphons. n. 625. — Lugo, disp. 17, nn. 80 et 86. — Lacroix, n. 568. — Carrière, nn. 1094 et seq. Hanc “doctrinam quoad obligationem reddendi rem cœptam possideri dubia fide, quando facta diligentia non vincitur et de­ ponitur dubium, aliqui probabiliter limitant ut non habeat locum, quando aliquis dubia fide accepit rem titulo emptionis vel alio simili a possessore bonæ fidei; tunc enim nec peccat nec tenetur restituere, si apposita diligentia adhuc perseverat dubium; quia tunc ipse succedit in jure quo gaudebat ille possessor bonæ fidei, qui transtulit in illum totum jus quod habebat: habebat autem ipse jus retinendi rem integram propter possessionem bonæ fidei: ergo secundus etiam poterit retinere ut successor primi, quan­ tumvis ipse dubitet.” — Lugo, ibid. n. 83. Imo etiaipsi quis acceperit titulo emptionis, etc., ab alio de quo dubitatur an ejus rei dominus sit, Bucceroni censet eum ad nihil videri teneri: “potest enim tunc is efformare conscientiam ex principiis reflexis: nemo malus nisi probetur, etc., neque aliunde certa imponi potest obligatio quæ certo non constat.” —Buccer. n. 1327. PARS III. SECT. I. CAP. IL —DE RADICIBUS RESTITUTIONIS. 387 QUÆSITA 422. Quær. 1°. Ad quid teneatur qui accepit rem aliquam mala fide, ratus rem esse alienam, et postea dubitat an res sua sil necne? Resp. Æquiparandus est ei qui possessionem cum dubia fide incepit; prior enim æstimatio falsa reperitur, nec proinde in solutione casus attendenda est. Perpende igitur utrum sua possessione alterum spoliaverit, necne, et resolve juxta ea quæ nuper dicta sunt. Quær. 2°. Ad quid teneatur possessor dubiœ fidei, si inqui­ rere neglexerit et dominus comparcat? Resp. Generatim post dubii initium tractandus est ut possessor malæ fidei; obligandus est igitur non solum ad rem domino reddendam, sed etiam ad damna omnia ei resarcienda. Excipiendus tamen videtur is qui incepit possessionem bona fide et deinde oborto dubio inquirere neglexit, putans domi­ num difficilius inveniri posse; hic enim possessori bonæ fidei æquiparandus foret. — Cf. Lessius, lib. 2, cap. 14, n. 24. — Car­ rière, n. 1088. Quær. 3°. An possessor dubiœ fidei, qui bona fide incepit possidere, ad restitutionem teneatur, si, facta inquisitione, inveniat rem probabilius alienam esse? Resp. Neg., quia ex possessione certa jus moraliter certum oritur. Insuper donec alter jus suum certum probaverit, valet axioma: Melior est conditio possidentis. — Cf. S. Alphons. de conscientia dubia, n. 35. Quær. 4°. Quid dicendum, si dubium sit non circa titulum, sed an aliquis possessionem bona vel mala fide inceperit? Resp. Favendum est possessori, quia delicta non praesu­ muntur sed probari debent. Attamen si quis reperiatur actu in mala fide et dubitetur an inceperit cum hac mala fide possi­ dere, præsumi debet eum malæ fidei ab initio fuisse; quia semel malus semper prœsumitur esse malus, juxta 8 reg. juris in 6. — Cf. Lacroix, n. 567. — Lugo, disp. 18, n. 16. ARTICULUS II DE INJUSTA DAMNI FI CATIONE 423. Damnificator injustus ille dicitur, qui proximo nocet in bonis fortunæ, quin tamen ditior inde evadat . Alius est formaliter et alius juridice tantum injustus, prout culpa fuerit theologica 388 TRACTATUS VIII. —DE JUSTITIA ET JURE. vel juridica. — Culpa autem theologica ea dicitur, duæ includit offensam Dei, id est, peccatum formale sive mortale sive veniale. Culpa vero juridica est, omissio diligentiae, unde alteri damnum provenit, sive ea sit formale peccatum sive non. Hæc iterum distinguitur et ex communi interpretatione juris Romani, est lata, levis, levissima. Culpa lata est omissio diligentiæ quam communiter adhibere solent homines in similibus negotiis. Levis est omissio diligentiæ quam adhibere solent homines prudentiores et diligentiores. Levissima est omissio diligentiæ quæ adhiberi solet solum a prudentissimis et diligentissimis. — Cf. S. Alphons. n. 549. — Kenrick, tract. 10, part. 2, η. 177. ' 424. Dico. Injustus damnificator restituere tenetur totum id quod æquivalet tum rei damnificatæ tum damnis praevisis et præter ipsam rem damnificatam obvenientibus. Ratio est, quia secus dominus læsus non fieret omnino indemnis, quod ad justi­ tiam reparandam requiritur. — Verum ut ad hoc teneatur ex jure naturæ, ac proinde in foro conscientiae, ante quamlibet senten­ tiam judicis, necesse est ut damnificaverit vere, efficaciter et formaliter. Vere quidem, quatenus violaverit jus strictum per læsionem justitiæ commutati væ; efficaciter, quatenus fuerit non tantum occasio, sed propria causa damni, ita ut effectus ipsi possit et debeat imputari; formaliter tandem, quatenus adverterit ad actionem injustam et coram Deo proprie peccaverit. — Dixi ante quamlibet sententiam judicis, quia post sententiam judicis potest obligatio restituendi in conscientia oriri etiam ex culpa mere juridica. Obediendum enim est justæ judicis sententiæ; secus leges securitati publicæ non providerent et inanes forent: atqui sententia, de qua agitur, est justa, quia lex ista fertur pro bono communi et tendit ad homines cautiores reddendos, ne aliis damnum inferant. — Cf. S. Alphons. nn. 550 et seq.; et Horn. Ap. nn. 29 et 41. — Billuart, dissert. 7, art. 4. QUÆ SITA 425. Quær. 1°. An requiratur culpa theologica ad inducendam restitutionis obligationem pro damno illato rei alienœ, quœ detineba­ tur ex contractu aliquo, v. gr., locationis, depositi vel commodati, etc.l Resp. Controvertitur: sed sententia affirmans est juxta S. Alphonsum, valde probabilis nisi speciale pactum interces­ serit. Ratio est, quia obligatio reparandi injuriam debet pertinere ad idem forum ad quod pertinet injuria ipsa. — Dixi nisi speciale pactum intercesserit, quia tunc scienter et libere assumitur specialis obligatio. Semper autem adesse speciale hoc pactum, non quidem expresse sed implicite, affirmant theo­ PARS III. SECT. 1. CAP. II. —DE RADICI BUS RESTITUTIONIS. 389 logi qui negantem sententiam tenent, sed nullo solido argumento id probant. — Cf. S. Alphons. n. 554. — Lugo, disp. 8, n. 106. — Lacroix, n. 177. — Antoine, part. 2, cap. 3, qq. 2 et 5. Quær. 2°. An teneatur ad restitutionem qui inculpabiliter quidem causam damni posuit, sed postea illud non impedivit, licet impedire potuisset? Resp. Affirm., et ratio est, quia quisque tenetur ex justitia impedire, ne actio sua proximo noceat; ergo tenetur etiam impedire ne malum ex actione sua secutum perseveret; ac proinde, cognito errore, illum corrigere debet, et ni faciat, tunc peccat graviter et obligationem assumit reparandi omnia damna quæ ex hoc proveniunt. — Cf. S. Alphons. n. 564. Quær. 3°. An reparari, debeat damnum sequens ex causa cul­ pabiliter quidem posita, sed jam retractata quando damnum infertur? Resp. Affirm., saltem si damnum illud fuerit determinatum et in specie præcognitum. Ratio est, quia damnificator tunc proprie totam malitiam contraxit et obligationem restitutionis assumpsit; atqui tunc non affective tantum, sed etiam effective et realiter agendo nocuit; ergo ita etiam reparare debet in­ juriam et simplex retractatio voluntatis non sufficit. Quær. 4°. An reparari debeat damnum per accidens quidem sed vacando operi illicito illatum? Resp. Neg., quia damnum illud non est voluntarium, cum ne in confuso quidem prævisum fuerit. Nec refert quod actio fuerit illicita; hoc enim ad justitiæ rationem nihil pertinet. Sic clericus, qui venationi contra Ecclesiæ prohibitionem va­ cando, hominem pro fera occidit, non magis injustitiæ reus est, quam laicus qui hoc fecisset. — Cf. Arogler, n. 170. — Lugo, disp. 8, nn. 72 et 82. — S. Alphons. Horn. Ap. n. 39. Quær. 5°. A n tenearis reparare damnum quod alicui ex errore intulisti, dum alteri nocere intenderes, v. gr., si incendas domum Caji, quam putas esse domum Titii inimici tui? Resp. Valde controvertitur inter theologos sed probabilis videtur cum S. Alphonso et aliis sententia negans. Ratio est, quia in hoc casu actio damnificans est materialiter tantum in­ justa erga Cajum et erga Titium affective tantum injusta. — Verum quidem est tunc verificari omnes conditiones requisitas ad restitutionem urgendam ex injusta damnificatione sed non relate ad eamdem personam, quod est omnino necessarium. — Cf. S. Alphons. n. 620. — Lugo, disp. 17, n. 75. — Lacroix, n. 200. 390 TRACTATUS VIII, —DE JUSTITIA ET JURE. Quær. 6°. Ad quid teneatur ille qui damnum grave quidem intulit sed cum culpa levi, v. gr., defectu adverlentiœ, etc.? Resp. Probabilius ad nihil tenetur. Etenim obligari non potest neque sub gravi neque sub levi: non sub gravi, quia gravis obligatio cum culpa levi proportionem non habet; non sub levi, quia levis obligatio non habet proportionem cum re gravi. — Cf. S. Alphons. n. 552. — Lugo, disp. 8, n. 56. — Vogler, n. 109. Imo probabilis est sententia eorum qui negant adesse obligationem gravem compensandi grave damnum illatum culpa theologica deliberata • sed tantum veniali ob ignorantiam vel inadvertentiam ad gravitatem formalem, etsi gravitas materialis et objectiva sit cognita. Hæc enim obligatio non est certa; si daretur, vel esset ex re accepta, vel ex injusta acceptione: sed non ex primo, quia res neque formaliter neque æquivalcntcr supponitur amplius existere: non ex secundo quia obligatio restituendi proportionata debet esse ipsi actui qua culpabili, et quidem contra justitiam commutativam cujus violationis est voluti pœna quæ nequit esse supra demeritum: hic autem culpa est levis et quoniam ubi nulla intervenit culpa, nulla potest esse naturalis obligatio, sic neque potest obligatio gravis esse, ubi culpa gravis non intervenit; tandem non oritur obligatio gravis naturalis ex peccato levi, si non advertatur ad gravitatem objectivam, aut materialem damni, aut formalem.— Cf. Wirceb. v. 6, n. 585. Quær. 7°. An qui grave damnum intulit per plures culpas veniales deliberate commissas, teneatur sub gravi totum illud dam­ num reparare? Resp. 1 °. Affirm., si damnum illatum est eidem personæ, licet damnificator graviter non peccaverit. Ratio est, quia hic tene­ tur reparare totum damnum voluntarie et libere commissum; atqui totum damnum libere illatum est et insuper grave est in hypothesi; ergo illud totum est reparandum et ni damni­ ficator hoc faciat, tunc quidem graviter peccabit. Secus vero erit respondendum, saltem probabiliter, si damna minuta diversis personis illata fuerint; quia nemo grave damnum passus est, ne radicaliter quidem, sicut quando fiunt furtula minuta. — Cf. Vogler, nn. 124 et 126. — Lugo, disp. 8, n. 69. 2°. Alii autem negant: parum enim refert sive gravitas damni objectiva cognoscatur simul tota in una acceptatione, sive in pluribus successive si in neutra cognoscatur formalis. Singulæ istæ damnificationes leves erant; non erat cognita etiam formalis gravitas. In quo casu æque parum plures obli­ gationes leves possunt coalescere in unam gravem quam plura peccata levia in unum mortale. — Cf. Wirceb. v. 6, n. 587. PARS III, SECT. I. CAP. IL —DE RADICIBUS RESTITUTIONIS. 391 Ncc licas hanc sententiam identificari cum propositione damnata 38 ab Innoc. XI: Non tenetur quis sub pœna peccati mortalis restituere quod ablatum est per pauca furta, quantumcumque magna sil summa totalis. Sed non est ad rem, nam etiamsi præscindis a quæstione præsenti, justis­ sime est confixa ista propositio, quia universaliter ait, non esse obliga­ tionem gravem restituendi quod est ablatum per plura furta minora. Nam certe hæc obligatio existit si antequam committeret furtum ul­ timum parvum fur adverteret se complere summam gravem: si habuerit intentionem ab initio pluribus furtulis damnum grave inferendi: deni­ que si ista furtula adhuc existant apud furem vel formaliter vel in æquivalenti. In his casibus certo datur obligatio gravis: sed ex pro­ positione damnata non sequitur eam adesse quum nescitur gravitas formalis damni. Quær. 8°. An tenearis reparare damnum alicui obveniens occasione injustae actionis tuœ, v. gr., si furatus fueris et furtum illi imputetur? Resp. Neg., sive non praevideris sive praevideris illud dam­ num, imo etiamsi ex industria egeris ut actio tua ipsi imputetur. Ratio est, quia intentio, utcumque injusta, non efficit ut illud opus sit externe et materialiter etiam injustum respectu tertii, quod de se tale non est. Excipe tamen si quando tales fuerint circumstantiae, ut inter eas et gravem de altero suspicionem vera daretur connexio aut si quis expresse iis uteretur mediis, quæ de se gravissimam suspicionem praebent alterum accusandi. — Cf. S. Alphons. nn. 635 et 636. — Lacroix, n. 157. Quær. 9°. An dominus teneatur reparare damnum ner sua animalia proximo illatum? Resp. Affirm., si ex culpa theologica in animalia invigilare neglexerit. Quisque enim ex jure naturali tenetur animalia sua diligenter custodire, ne damnum aliis inferant, sicut praeca­ vere debet ne ex actionibus suis proximo detrimentum eveniat. Seclusa vero culpa theologica, non tenetur quidem ante judicis sententiam, at certo tenetur post sententiam, ut patet ex dictis. — Verum ad nos quod attinet, hæc habet Kenrick: “Legibus plerisque Americanis, sicut et Angi icis, animantia damnum inferentia retinentur, donec læso satisfiat, et publica auctoritate venduntur, si dominus negligat ea redimere. Quod si prædii dominus sepe legitima illud includere omiserit, nihil potest recuperare, sed ipse tenebitur ad damnum reparandum, si animal vulneraverit vel occiderit.” — Cf. Kenrick, tract. 10, part. 2, η. 185. Quær. 10°. An teneatur ad restitutionem, qui alium impedivit a consecutione alicujus boni? 392 TRACTATUS VIII. —DE JUSTITIA ET JURE. Resp. 1 °. Affirin., si impeditus jus strictum ad illud bonum habeat. 2°. Si jus strictum ad bonum consequendum non habet, distinguendum est: Affirm., si mediis injustis impediatur a consequendo bono; quilibet enim habet jus strictum ne injuste a consecutione boni quo non est indignus, impediatur. In hoc casu restitutio fieri debet juxta certitudinem vel probabilitatem qua ille tale bonum alioquin assecuturus fuisse existimatur. Neg., si mediis in se justis impediatur. Quia tunc nullum jus alterius violatur. — Cf. S. Alphons. Horn. Ap. n. 61. — Lacroix, n. 69. — Laymann, 1. Ill, tract. II, cap. VII. Hinc ad restitutionem obligatus versus filium existit, qui patrem inducit ad ipsum ab hæreditate excludendum ad quam ex lege civili jus strictum habet. Pariter ad restitutionem tene­ tur qui mendaciis contra pauperem sparsis impedit quominus huic eleemosynæ dentur. Tenentur etiam illi venditores ad restitutionem, qui aliis venditoribus et mercibus apud ipsos venalibus injuste detrahunt ut emptores ab ipsis avertant et ad se alliciant. ARTICULUS III DE INJUSTA COOPERATIONE Cooperatio ad damnum proximi novem modis fieri potest. Quinam illi sint, superius n. 194 dictum est; at hic adverte, sex priores modos esse positivos et tres posteriores negativos. De singulis breviter dicetur. § L — De jubente 426. Jubens seu mandans dicitur, qui ob proprium suum com­ modum seu in sui gratiam, alium movet jussione, precibus vel aliis mediis ad damnum alicui inferendum. Dicitur ob proprium com­ modum, quia in eo differt mandans a consulente; ubi enim est mandatum, executor agit nomine et in gratiam mandantis; ubi autem est consilium, agit proprio nomine et in sui vel alterius tertii gratiam. Hinc non est necessarium ut mandans sit superior mandatarii.— Cf. Carrière, vol. 3, η. 1168. — Baller, not. (b) p. 573. i I 427. Dico. Mandans tenetur ad reparandum omne damnum quod vi mandati illatum est, quia ipse est causa principalis mo­ raliter quidem at efficaciter movens alium ad nocendum; et cum aliunde supponatur formaliter injustus, sequitur omnes condi­ tiones injustæ damnificationis in ipso verificari. 428. Resolves. — 1°. Mandans non tenetur ad restitutionem, PARS III. SECT. I. CAP. II. — DE RADICIBUS RESTITUTIONIS. 393 si mandatum revocaverit antequam damnum fuerit illatum et revocatio innotescat mandatario ante exeeutionem mandati; quia tunc non influit in damnum. 2°. Si vero mandans non revocaverit mandatum, etsi pra­ vam voluntatem retractaverit aut revocaverit quidem, sed non tempestive, vel demum si constat revocationem tempestive factam, non fuisse auditam aut intellectam a mandatario ob surditatem vel distractionem, ad restitutionem tenebitur, quia damnum sequitur vi prioris mandati. §11. — De consulente 429. Dico. Quisquis injustum consilium alteri dederit, tene­ tur ad illud retractandum sive sciens et volens id praebuerit sive bona fide; secus tenebitur ad reparanda omnia damna vi consilii sui secutura. Ratio primi est, quia, dato injusto consilio ipsius retractatio est unica via reparandi laesam justitiam. Ratio autem secundi, quia damna quæ sequuntur vi consilii, imputari debent consulenti tanquam causae verae et efficaci. 430. Resolves. — 1 °. Consulens ad restitutionem non tene­ tur, si executor aeque bene et eodem modo damnum fuisset illa­ turus absque dato consilio, quia tunc damnum non est effectus consilii. — Cf. S. Alphons. n. 561. 2°. Neque ad restitutionem tenetur, si consilium plene revo­ caverit ante exeeutionem, sive consilium fuerit nudum sive vesti­ tum seu motivis innixum. In hoc tamen ultimo casu oportet ut adhibeat in retractatione alia motiva saltem aeque efficacia. — Cf. S. Alphons. n. 559. 3°. Si duo simul consulant furtum alicui qui eorum consilio inductus furetur, uterque tenetur ad restitutionem; nam licet etiam, altero tantum consulente, furtum patratum fuisset, de facto tamen uterque consilio suo influxit et eo ipso uterque causa fuit furti. — Cf. S. Alphons. n. 561. — Lugo, disp. 19, n. 2. 4°. Quamvis consulens secundario tantum teneatur ad resti­ tutionem, quia primario tenetur executor, quippe qui agit nomine proprio, non eximitur tamen ab obligatione reparandi damnum quod consuluit, si executor, quem monuit ad restituendum, non restituat. Ratio est, quia efficaciter in damnum cooperatus est; cooperatio autem efficax reparationem efficacem necessario exigit. 431. Quæres. An vel quomodo teneatur ad restitutionem dans consilium doctrinale nocivum ex ignorantia graviter culpabili? Resp. Si dans consilium, id agat ex suo statu vel officio, v. gr., advocatus, medicus, confessarius, etc., tenetur ad restitu­ tionem de damno injusto quod ex suo consilio sequitur, sive erga 394 TRACTATUS VIII. —DE JUSTITIA ET JURE. petentem consilium sive erga illum contra quem datur. Ratio est, quia societas jus habet, ut ille scientiam habeat muneri suo convenientem. Si vero consulens non sit talis persona, quæ ratione muneris vel status sui peritiam præ se ferat, 1°. non tenetur erga petentem consilium, nisi agat ex consilio doloso, seu nisi affectet magnam peritiam, qua caret; 2°. obligatur tamen erga tertiam personam, quæ inde damnum patitur, si ipse propriam imperitiam noverit et damnum secuturum saltem in confuso præviderit. — Cf. S. zVlphons. n. 564. § III. — De consentiente 432. Dico. Consentiens ad restitutionem tenetur, quoties­ cumque scienter ac libere emittit suffragium vel sententiam, ex quibus directe pendet violatio juris stricti alterius, id est, quoties dat consensum efficacem in damnum seu injuriam proximi. Ratio est, quia tunc ipse est vera, efficax et injusta causa damni alieni. 433. Resolves. — 1°. Non tenetur ad restitutionem qui per suum suffragium impedit alium a consecutione boni ad quod nul­ lum jus habebat, seclusa tamen fraude aut pacto speciali; quia in hoc non autem in illo casu violaretur jus strictum. 2°. Non tenetur de damno qui suffragium prius datum au­ thentice revocat, antequam consummetur nequitia; neque suffra­ gans bona fide, quamvis hic, detecto errore, teneatur ex justitia votum suum revocare. Ratio est, quia prior non influit efficaciter et alter non influit injuste. 3°. Tenetur de damno qui abstinet a suffragio ferendo, quod ex officio foret dandum, et cujus omissio esset causa efficax damni injusti, non autem qui abstinet a suffragio dando ex mera bene­ volentia et de re alteri indebita. 434. Quæres. An teneatur ad restitutionem consentiens, qui dat injustum suffragium, si non desint alia suffragia jam ad damnum sufficientia? Resp. Certum est 1 °, consentientes omnes æque ad restitutionem teneri, si de condicto suffragia dederint; cum inita con­ spiratione omnium sit unica actio moralis. — Certum est 2°. omnes consentientes contrahere obligationem restituendi, quando eodem tempore suffragium tulerunt; quia, cum nullus tunc prior fuerit neque posterior, sententia resultans ex suffragiorum summa singulis suffragantibus merito tribuitur. — Certum est 3°. non excusandos esse a restitutione eos, qui primi dant suffra­ gium. antequam numerus sit completus, etiamsi prævideant non defututos alios qui consentiant, quia vere influunt in dam- PAILS III. SECT. I. CAP. II, —DE RADICIBUS RESTITUTIONIS. 395 num; quamvis enim sine illis esset inferendum, per illos tamen partialiter de facto infertur. Utrum vero, seclusa conspiratione et simultanea suffra­ giorum collatione, possint excusari a restituendi obligatione ultimi suffragantes, quando jam votorum numerus ad nego­ tii definitionem requisitus expletus est, controvertitur. Plures graves theologi affirmant, quia ejusmodi suffragatores nullo modo sunt causa damni, cum jam illud sufficienter ab aliis præparatum ac determinatum fuerit. Negant alii, quia, cum nunquam perfecta censeatur sententia, nisi concludatur per omnium suffragiorum collationem, ultimi non secus ac primi in sententiam injustam influunt. — Cf. S, Alphons. n. 566. — Lugo, disp. 19, n. 17. — Vogler, n. 302. § IV. — De palpone 435. Palpo dicitur qui laudando, adulando, vituperando movet alium ad damnificandum. De palpone hæc tenenda: 1°. Qui induxit alium ad damnum inferendum proponendo laudem aut secus ignominiam secuturam, tenetur de damnis. Talis enim cooperatio se habet instar consilii, cum nempe agendi motiva de se communiter efficacia proponuntur. 2°. Qui homini injuria affecto ita represent ant hujus in­ juriae magnitudinem, ut ille commotus vindictam sumat, ad restituendum tenentur, modo saltem probabiliter damnum secuturum esse adverterint. 3°. Non tenetur autem ad restitutionem, qui facinus jam patratum approbat vel ratum habet, nisi causa sit, cur non fiat restitutio aut nova damna inferantur. — Cf. S. Alphons. n. 567. § V. — De recursu 436. Receptans, seu recursum præbens ille est qui scienter ac libere latroni vel alteri damnificat ori preebet assecurationcm. De eo hæc statuenda : 1°. Receptans tenetur de damnis provenientibus a sua ratione agendi. Etenim præbens assecurationcm furis volun­ tatem in proposito vel furandi vel non restituendi vel iterum furandi, efficaciter ac injuste determinat aut firmiorem efficit. 2°. Pariter ad restitutionem tenentur mercatores et præsertim caupones, qui accipiunt furta filiorumfamilias, servorum, etc., vel ea occultant aut etiam sibi vindicant in pretium mer­ cium, compotationum, etc. 3°. Inter receptantes computandi non sunt illi qui amicos vel consanguineos malefactores domi recipiunt; nec illi qui eos 396 TRACTATUS VIII. —DE JUSTITIA ET JURE. sub spe emendationis occultant, vel iis ostendunt viam qua fugere possint, cum ad carcerem vel ad necem quaeruntur.— Cf. S. Alphons. n. 568. § VI. — De participante Participans duplex est: alius in prœda, alius in actione damnosa. 437. Dico. Participans in præda ad illam tantum partem restituendam tenetur quam accepit et apud se detinet, quia quoad illam tantum comparatur furi. Participans vero in actione dam­ nosa ad totum tenetur, quotiescumque illius cooperatio realiter influxit in substantiam damni et a peccato formali excusari ne­ quit: quia tunc ipsius actio erit vere, efficaciter et injuste damni­ ficans.— Cf. S. Alphons. n. 571. — Billuart, dissert. 8, art. 13. — Carrière, η. 1197. 438. Resolves.— 1°. Non tenetur ad restitutionem qui ex metu tain gravi cooperatur quoad damnum in bonis fortunæ, sive cooperatio sit mediata sive immediata, ut damnum illatum proximo sit multo minus illo quod tibi imminet et hujusmodi naturae, ut proximus tunc censeri debeat non esse rationabiliter invitus. — Dixi quoad damnum in bonis fortunæ, quia quoad bona vitae, dominus debet semper esse necessario invitus. — Cf. S. Alphons. n. 571. 2°. Non tenentur ad restitutionem mercatores qui indiscriminatim arma vendunt, etsi cognoscant aliquos generatim iis abusu­ ros esse; quia cum necessitas faciendi commercium eos excuset a peccato, necessario etiam eos excusat ab obligatione restituendi. Si vero praevideant, in specie aliquos praedictis armis esse proxime abusuros, ea vendere non possunt ob ordinarium lucrum sed re­ quiritur causa gravis, prout major vel minor est spes abusum impediendi. — Cf. Xrogler, n. 315. § VII. — De cooperatoribus negativis 439. Cooperatores negativi ii sunt, qui non impediunt damnum proximi cum ex officio illud impedire teneantur. Dicuntur vulgo mutus, non obstans, non manifestans. 1°. Mutus ille est, qui non loquitur, non clamat, non praemonet damnificandum, dum ad id ex officio vel contractu tenetur. 2°. Non obstans dicitur qui, dum infertur damnum, non obstat, rem non custodit, licet id ex justitia praestare debeat. 3°. Non manifestans vocatur qui, post damnum illatum, damnificatoreni domino læso vel superiori non denuntiat, licet ex officio atque adeo ex justitia denuntiare debeat. Ceterum eadem principia, eaedemque applicationes mo­ rales omnibus hisce conveniunt.