FRANCISCOS TER HAAR C. SS. R. CASUS COAfSCIEMTIAE VOL. IL De praecipuis huius aetatis vitiis eorumquc remediis Editio III recognita. OR DOMUS EDlTOTlALlS MAR1ETT1 Sanctae Sedis Apostolicae et Sacrae RR. Congregationis Typography approbatio Permissu Superiorum Congr. SS. Redempt. NIHIL OBSTAT Augustæ Taurinorum, die 30 Aprilis 1944. Sac. Aloysius Carnino, Censor Deleg. IMPRIMATUR Can. ALO IS IUS COCCOLO, Vic. Gen Printed in Italy — ius proprietatis vindicabitur (21-V1-44). Copyright (1944) by Casa Editrice Marietti - Torino (Italy). PROOEMIUM ad primam editionem. Quod opus maius ante aliquot annoS « De Occasionariis et Re­ cidivis » publici iuris fecimus, iain ab initio illustrare statuimus « ca­ sibus conscientiae » seu exemplis ex vita quotidiana sumptis; nam, ut ait Seneca : « Longum iter est per praecepta, breve et efficax per exempla » (Epist. 6). Quapropter duobus abhinc annis evulgavimus huius minoris operis partem primam, quae spectat ad occasionarios, sub titulo: « Casus conscientiae de praecipuis huius aetatis peccandi occasionibus »; quod quidem opusculum communi quasi peritorum plausu acceptum est. — Accedit nunc eiusdem minoris operis pars altera, quae praesertim tractat de recidivis, iisque po­ tissimum consideratis relate ad « praecipua huius aetatis vitia ». Nam praeter vitia omnibus temporibus communia, sunt nostrae aetati ali­ qua vitia magis propria, quae innumeris catholicis praecipua sunt aeternae damnationis causa, utputa incredulitas, onanismus coniugalis, aliaque. Atvcro, non voluimus solum casus conscientiae de hac materia proponere et solvere; sed, quemadmodum in praecedenti opusculo quae de occasionibus agit, sic quoque in hac altera parte maximae nobis curae fuit, tum confessariis tum parochus aliisque animarum pastoribus quamplurima indicare remedia quibus haec vitia vitari vel curari possint, quae proinde ab Ecclesiae ministris adhibenda sunt vel praescribenda, ut quam maximum animarum numerum ab his vitiis liberent et ab aeterna damnatione eripiant. vr Prooemium Uti praecedens opusculum de occasionibus, ita quoque haec al­ tera pars duas complectitur sectiones. Quia videlicet vitia seu pravi habitus praesertim recto sacramenti Poenitentiae usu delenda et cu­ randa sunt, in prima sectione, quae est quasi praevia, agemus de dispositionibus ad hoc sacramentum requisitis, ut a poenitentibus valide et fructuose recipiatur. Ad has dispositiones confessarii nostra ignorantiae religiosae collapsaeque fidei aetate ante omnia attendant oportet, ne secus habitus vitiosi semper crescant, ct sacramenti receptio potius in animarum damnum cedat. Quod sapienter advertit Concilium Provinciale Mechlinicnsc anni 1920 dicens: «Perpensis hodiernis adiunctis, advertere opportunum censetur: ad Dei hono­ rem. christianae fidei dilatationem et animarum salutem non tanti referre ut omnes absolutionem sacramentalem recipiant, quam ut merito ac proin efficaciter absolvantur » (d. 283). Sunt ut:quc « sa­ cramenta propter homines » instituta, ut nimirum homines, variis implicati vitiis, per eorum validam et fructuosam receptionem a pec­ catis commissis liberentur et a futuris praemumantur, non vero ut per eorum abusum homines falsa quiete in vitiis pravisque consue­ tudinibus obdormiscant et ita damnentur, sicut contingeret, si plane omnes dubie dispositi vel ipsi non dispositi statim absolverentur. Ne ergo confessarii in huius sacramenti administratione sive ad dextram sive ad sinistram declinent, sed media inter rigidiorem ct laxiorem praxim via incedant, in hoc quoque opere secuti sumus tutam S. Alphonsi doctrinam, saepius a Summis Pontificibus com­ mendatam, quam merito celeber quidam recens auctor vocavit « traditionalem Ecclesiae doctrinam de consuetudinariis et recidivis »l. Quapropter in hac praesertim prima sectione saepe lectorem remi­ simus ad alteram maioris nostri operis partem quae de Recidivis agit, ciusquc doctrinam haud raro brevi compendio contraximus, ahquando tamen novis quibusdam additis magis explicavimus et confirmavimus. In sectione altera, eaque praecipua et longiore, varios propo­ suimus et solvimus casus de vitiis in particulari, quae nostra prae1 Ita M. Claeys Bouûaert S. I.: a Les principes de Saint Alphonse de Liguori ont tou­ jours été, et sont encore la vraie tradition de VEglise pour les consuétudinaires et les réci­ divistes. Voir le livre récent du P. Ter Haar De Occasionariis et recidivis » (Notiv. Revue Thevl^ tome 57ΠΚ, 1930, p. 66a). Prooemium sertim aetate magis communia sunt. Hic praecipue sategimus fusiore sermone indicare media aptiora, naturalia ct supernaturalia, generalia et specialia, quibus sive confessarii sive parochi aliique animarum pastores pro suo zelo vitia ista efficaciter impugnare animasque ab eis liberare possint. Opportunum judicavimus duas addere Digressiones ad vitia contra castitatem pertinentes; alteram « de candidato sacerdotii, vitio turpi dedito», alteram «de continentia periodica iuxta novissimam methodum»; ambas, ut videbit lector, nostra aetate admodum practicas et confcssariis in primis perutiles. Faxit Deus, ut etiam haec altera pars operis « Casus conscien­ tiae » plurimum conducat ad maiorem Eius gloriam, ad bonum Ec­ clesiae animarumque aeternam salutem. Romae, in Collegio S. Alphonsi, die 25 Februarii 1936. Nota. — Ubi in hoc libro lectorem remittimus ad Opus, semper intelli- gimus opus nostrum maius cui titulus: « De Occasionariis ct Recidivis iuxta doctrinam S. Alphonsi aliorumque probatorum Auctorum », pp. XVI-450 (Marietti, Taurini-Romac; pr. 35 lib. it.). — Per Casus I indicatur prima horum casuum pars seu « Casus Conscientiae de praecipuis huius aetatis peccandi occasionibus », pp. VIII-212 (Marictti, Taurini-Romac; pr. 25 lib. it.). SECTIO PRIMA DE DISPOSITIONE REQUISITA AD SACRAMENTUM POENITENTIAE ARTICULUS I. De natura huius dispositionis. Casus i. De Contritione. i. — i° Caius confessionem excipit Antonii, viri in materia religionis satis rudis, qui quaedam peccata gravia accusat. Confessarius, ex indifferenti se accusandi modo aliisque adiunctis graviter dubitans de vera Antonii contritione, ipsum interrogat num de pec­ catis vere doleat; cui pocnitcns affirmativum dat responsum. Quare Caius, censens ipsum saltem existimare se habere dolorem, absolu­ tionem concedit. 2° Ad ipsum quoque accedit cius uxor Antonia, pia mulier, quae, cum audisset concionem de vera contritione cuilibet confessioni necessario praemittenda, dicit se existimare verum dolorem in suis vitae antcactac confessionibus saepe defuisse, tum quia dolorem vix umquam sentit et semper in eadem peccata venialia recidit, tum 2 Sectio Prima - Articulus I quia saepe labiis dumtaxat actum contritionis elicuit, non cogitans de verborum sensu, tum quia aliquando ob festinationem accessit ad confessionale, non praemisso actu doloris. Quam ob rem confes­ sionem generalem instituere desiderat. Cui Caius morem gerit. 3° Denique confessum venit etiam eorum filius Antoninus, puer octo circiter annorum, qui quaedam peccata tantum venialia accusat. Quia Caius, etiam postquam ipsum adhortatus est ad con­ tritionem, adhuc serio dubitat de vero eius dolore, timens ne sacra­ mentum invalide administret, ipsum sine absolutione cum sola bene­ dictione dimittit. Quaeritur I. Quid est contritio, et quae sunt dotes contritionis necessariae ad sacramentum Poenitentiae reci­ piendum ? II. Quid dicendum de Caii agendi ratione cum tribus hisce poenitentibus ? I. Contritio eiusque dotes. 2. — « Contritio, ut ait Concilium Tridentinum (sess. 14, c. 4 dc Poen.), qui primum locum inter dictos poenitentiae actus habet, animi dolor ac detestatio est de peccato commisso, cum proposito non peccandi de cetero». Consistit praecipue in actu odii et detesta­ tionis, quo voluntas immutatur et a peccato ad Deum convertitur. (Cfr. Opus, n. 226 sq.). Sufficit autem in sacramento Poenitentiae contritio imperfecta, quae attritio dicitur, orta ex motivo inferiore, v. g. ex consideratione turpitudinis peccati, vel ex spe veniae aut Umore gehennae et poenarum temporalium, modo voluntatem pec­ candi excludat (ib. n. 228). 3. — Dotes huiusmodi contritionis vel attritionis hae sunt : i’ Sit vera seu in intimo animo re ipsa existens, et non mere putativa et a poenitente solum vera existimata. Ita auctores communiter contra aliquos aequo remissiores (ib. n. 227). 2° Sit formalis seu explicita, quia ille actus est pars sacra­ menti. Unde actus implicitus contentus in proposito vel in actu ca­ De natura disposti, requisitae ad Sacrament. Poenitentiae ritatis erga Deum probabilius per se non sufficit. Practice tamen, qui cogitans de peccato commisso actum caritatis elicit, etiam cxplicitum actum doloris vix non eliciet, etsi de eo animum non reflectat. 3° Sit supernaturalis, id est elicita ope gratiae Dei et orta ex motivo supernatural!, quia quum iustificatio sit opus supernaturale, cius motivum etiam eiusdem ordinis sit oportet. Practice ita erit, si actus doloris refertur ad Deum offensum, quia christianus sistere non solet in Deo naturaliter tantum cognito. 4° Sit universalis, seu virtualiter saltem se extendens ad omnia peccata mortalia; nam, quum remissio peccati restitutionem amicitiae Dei importet, unum sine altero non remittitur. In praxi ita erit, si motivum est universale, etiamsi poenitens de singulis peccatis non cogitet. 5° Sit appretiative seu aestimative summa, qua quis peccatum detestatur super omnia alia mala; quia poenitens dolcre debet, quod offendit Deum qui est summum bonum, ac proinde omnem volun­ tatem Deum iterum offendendi quacumque in conditione excludere debet. Sufficit autem, ut ille dolor sit summus super omnia mala, in genere vel in confuso considerata; nam imprudens esset compa­ rationem instituere cum aliis magnis malis sensibilibus in particulari (ib. n. 227, 242). Neque etiam requiritur dolor intensive summus, seu quod quis hunc dolorem summopere sentiat, quia contritio in sola voluntate consistit. II. Casuum solutio. 4. — i° Gencratim quidem confessarius pocnitcnti asserenti se dolcre fidem habere debet, quia praesumptio stat pro illo; nisi tamen quid obstet, i. e. nisi haec praesumptio aliis indiciis elidatur vel ita infirmetur ut dispositio fiat dubia. (Cf. Opus, n. 285 sqq.). Ast in casu male Caius ratiocinatus est, concedens Antonio absolutionem idcirco tantum, quia ipse poenitens existimat se verum habere do­ lorem. Nam ut absolutio licite dari possit, non sufficit pocnitcntcm contritionem suam existimare veram, sed oportet, ut ipse confessarius, qui solus est iudex, eam veram esse seu ex intimo animo re ipsa pro­ fectam prudenti iudicio existimet. Huiusmodi autem prudens existi­ matio ac iudicium nititur non solo testimonio poenitentis, qui ex ignorantia vel inconsiderantia facile seipsum fallere ac decipere po­ test, sed etiam aliis indiciis et circumstantiis. Multi enim poenitentes, 4 Sectio Prima - Articulus I praesertim recidivi, ad confessionem accedunt non satis contriti nec serio de vera contritione cogitantes, sed ex mera consuetudine, puta tempore paschali aut alia solemnitate, vel solum ut parentum vel uxoris precibus indulgeant. Hi utique a confcssario aptis motivis ad veram contritionem excitandi sunt. Si postea non magis contriti ap­ parent, sed eodem frigido et indifferenti modo responsum dant affir­ mativum, confessarius prudens iudicium ferre nequit, sed dubius manere debet. Plerumque tamen post ferventem huiusmodi exhorta­ tionem pocnitentes meliora praebebunt contrition’s signa, ita ut con­ fessarius merito eos satis dispositos esse iudicarc possit. Apposite Gurv ita confessarium monet: «Ad circumstantias poenitentium attendere debes, sed non statim interrogandi sunt an doleant. Multi enim, prae­ sertim rudiores, prompte respondebunt: Ita Pater. Sed saepe nesciunt quidem cur dolendum sit. Quot confessiones, defectu doloris, sacri­ legae, aut saltem nullae evadunt. Caute igitur, Confessarie, caute tibi procedendum est cum poenitentibus qui raro confitentur, praesertim cum rudibus et pueris» (Casus consc. II, n. 415). Nota autem cum eodem Gury, haud raro rudes esse in materia religionis qui in aliis scientiis versati sunt. 5. — 20 Antonia ex illis personis piis esse videtur, quae saepe de vera contritione in praeteritis confessionibus elicita ninrs angun­ tur. — Certe quod dolorem non sentit nullum est argumentum, quia dolor in sola voluntate consistit. Quare maior dolor sentiri potest de malo temporali quam de offensa Dei. Neque quod in eadem peccata venialia semper relapsa est, quidquam probat, modo tamen verum habuerit dolorem et propositum dc peccatis gravioribus antea iam remissis et in posteris confessionibus gcncratim iterum inclusis, vel etiam dc multitudine peccatorum venialium quam imminuere velit; quod ut faciat, confessarius sedulo curare debet, ne pocnitcns confes­ sionem obiective sacrilegam faciat (Opus, n. 330 sqq.). Quod con­ suetam contritionis formulam solis labiis protulit, non attendens ad verborum sensum, nondum demonstrat, defuisse quoque actum in­ ternum et explicitum: hic en;m haberi potest, etiamsi verbis non exprimatur vel etiamsi quis ad cum non positive reflectatur aut cius non recordetur. — Denique quod dicit, se aliquando ad confessionale accessisse et absolutionem accepisse non praemisso actu doloris, distin­ guendum est. Profecto actus doloris absolutionem praecedere debet; quia sentcnüa ferri nequit nisi post cognitam causam, adeoque post confessionem dolorosam. Debet etiam morali ter absolutioni uniri. De natura disposit. requisitae ad Sacrament. Poenitentiae quia est pars sacramenti, ac proinde adhuc virtualiter persistere dum profertur sententia. Si ergo Antonia certa est, actum doloris absolu­ tionem non praecessisse, vel nullatenus per voluntatis directionem cum confessione fuisse coniunctum, utique absolutio valida non fuit, ac proinde, si agitur de mortalibus, horum confessio repetenda foret. Sin autem ea de re certa non est, ut plerumque erit, confessio repe­ tenda non est, quia factum praesumitur recte factum; neque obligatio novae confessionis imponenda est, nisi dc ea certo constet. Eius peccata saltem indirecte remissa sunt per absolutionem postea saepe receptam. Quare Caius eius animum bonis verbis confirmet et tranquillum red­ dat. Si Antonia ad maiorem animi tranquillitatem confessionem gene­ ralem instituere desiderat, confessarius hoc data occasione ei permit­ tere potest, praesertim si numquam eam adhuc peregit. Si vero scru­ pulosa est et iam prius generalem confessionem instituit, Caius hanc iterari non permittat, sed cius animo inculcet Deum prorsus velle ut obediat et sententiae confessarii acquiescat. 6. — 3° Caius recte egit curando, ut Antoninus actum doloris eliciat, proponendo ipsi aptis verbis Patris caelestis cui displicuit boni­ tatem, amorem et passionem Icsu Christi. Saepe enim huiusmodi pueri innocentes, etsi indole satis leves, Dei gratia adiuti, ad verum dolorem superna tu rale m excitari possunt. Si nihilominus Caius postea adhuc vere dubitabat de dolore et proposito, rcote quoque egit non absolvendo Antoninum, ne sacramentum periculo nullitatis expone­ ret, quod per se sacrilegium est. Qua in re facilius peccare potest con­ fessarius sacramentum administrans, quam puer id recipiens, utpote hanc malitiam ignorans. Attamen quando pueri, de quorum dolore iure dubitatur, confitentur peccata dubie mortalia, sub conditione absolvendi sunt; adest enim gravis causa, scilicet ne forte diu in Dei inimicitia permaneant. Eodem etiam modo aliquando absolvi possunt, si sola peccata venialia accusant, puta tempore paschali vel post inter­ vallum duorum triumve mensium, ut gratiam sacramentalem acci­ piant, vel etiam gratiam sanctificantem, si forte commiserint pecca­ tum mortale, cuius non recordantur (S. Alph., Praxis, n. 91). — Idem responsum valet dc semifatuis. 6 Sectio Prima - Articulus I Casus 2. De contritione supernatural! et aestimative summa. 7. — Augustus, iuvenis 25 annorum, propter vitam luxuriosam in gravem incidit infirmitatem; quapropter de praeterita vita valde dolet, camque, si sanitatem recuperaverit, emendare firmiter pro­ ponit, ne postea in eumdem morbum recidat. Ita dispositus Titium oonfessarium arcessit, qui, quum eius confessionem audisset ipsumque de doloris motivo interrogasset, censet hoc esse mere naturale ac temporale, ex perdita sanitate unice profectum. Quare ipsum ex­ citat ad dolorem saltem ob aeternas inferni poenas concipiendum. Quo facto Titius, licet adhuc dubitet, num illa contritio sit etiam aestimative seu appretiative summa, absolutionem impertit. Quaeritur I. Quandonam habetur contritio tum supcrnaturalis, tum aestimative summa ? II. Rectene egit Titius? I. Quandonam habeatur. 8. — Contritio, ut supra (n. 3) diximus, debet esse supernaturalis, ita ut non solum ex Dei gratia procedat, sed etiam nitatur mo­ tivo su per naturali, i. e. motivo quod voluntatem dirigat ad Deum offensum, fide cognitum. Hinc non sufficit dolendo sistere in malo poenae temporalis aut aeternae, ita ut termmus doloris sit poena, et pocnitens affectu adhuc peccato adhaereat sitque dispositus illud ite­ rum committere si poena non esset. Huiusmodi dolor est, ut theologi loquuntur, serviliter servilis. Oportet igitur ut per contritionem vo­ luntas mutetur, i. e. avertatur a peccato et ad Deum convertatur, ac propterca ut peccatum odio habeat et detestetur, in quantum est culpa seu offensa Dei. Potest tamen poena esse motivum doloris, sed hoc motivum referri debet ad Deum, iustum peccati vindicem, ita ut dolor incipiat quidem suumque impulsum accipiat a poena, sed De natura disposit. requisitae ad Sacrament. Poenitentiae η desinat in Deum offensum. Unde obiectum seu ultimus doloris ter­ minus debet esse peccatum quatenus est culpa seu offensa Dei. Qua de re ita S. Alphonsus : « Advertendum hic est, non fieri actum con­ tritionis, si quis diceret, se poenitere peccati commissi quia meruit infernum, sed opus habet ut dicat, se poenitere offendisse Deum propterea quod meruit infernum » {Praxis, n. io). Huiusmodi dolor est imperfectus et etiam simpliciter servilis vocatur, ut distinguatur a dolore perfecto, qui ex perfecta caritate erga Deum procedit. 9. — Contritio debet etiam esse appretiative seu aestimative summa (supra n. 3). Ast si quis habet contritionem supernaturalem supra descriptam, ordinarie supponi potest eum habere etiam contri­ tionem appretiative summam. Nam qui serio dolet quod offendit Deum, quem scit esse summum bonum et infinite iustum, adeoque graviter punientem peccatum, generatim, implicite saltem et quasi psychologice, licet non reflexe, gravem huius summi Entis offensam aestimabit etiam ut maximum sibi malum, eamque voluntate dete­ stabitur super omnia mala, in genere et in confuso spectata, etsi de singulis non cogitat. Proinde omnem quoque voluntatem in posterum offendendi Deum, in omnibus circumstantiis in genere consideratis, excludet {Opus, n. 228, 242). II. Casus solutio. 10. — Quia Titius haud immerito suspicatur, Augustum de vita anteacta dolere ob solam sanitatem perditam et non ob offensam Deo allatam, ac proinde cius dolorem esse mere naturalem, sedulo pocnitentcm ad dolorem supernaturalem excitare debuit, proponendo ipsi infinitam Dei maiestatem, sanctitatem et iustitiam, qui tantis poenis peccatorem divina mandata parvi pendentem plectit. Optime autem fecit Titius loquendo de poenis aeternis. Licet enim dolor de peccato ob solas poenas temporales iuxta communiorem et probabilio­ rem theologorum sententiam in sacramento Poenitentiae sufficiat, hoc tamen non est plane certum; ac propterea, quum de valorc sacra­ menti agatur, motivum poenae gehennae addere oportet. Audito hoc motivo, pocnitcns certe vel facilius supernaturalem contritionem con­ cipiet. Quo facto, non est quod Titius angatur de contritione appre­ tiative summa, ut ex iis quae supra diximus satis patet. 8 Sectio Prima - Articulus I Quia in casu Augustus ipscmet confcssarium arcessit, iam bo­ nam ostendit voluntatem, et Titio non erit difficile ipsum ad illam contritionem supcrnaturalem et summam adducere. Difficilius id certe erit, si poenitens hactenus habitui vitioso fuit valde addictus et in rebus religiosis satis indifferens, neque ipscmet confitendi deside­ rium monstravit. Sed bonus confcssanus, caritate et prudenti zelo animatus, Dcique gratia adiutus, saepe etiam talis miseri peccatoris veram conversionem obtinebit. Quidquid id est, si poenitens aliquod sacramenti recipiendi desiderium ostendit, confessarius ipsi in gravi infirmitate constituto, etsi dubie tantum disposito, absolutionem sal­ tem sub conditione impertire potest, imo et debet. Casus 3. Confessio valida, sed informis. 11. — Nicolaus Titio confcssario plura peccata mortalia confi­ tetur. Elicit actum doloris, et bona fide credit se esse rite dispo­ situm. Confessarius vero, qui probabilem habet sententiam de con­ fessione valida sed informi, ulterius cum interrogando ob varia adiuncta ccnsct, Nicolai contritionem (i. e. attritionem) 1 esse quidem sufficientem ad validam sacramenti receptionem, sed graviter du­ bitat, num sit etiam appretiative summa, ac proinde sufficiens ad fructum sacramenti seu peccatorum remissionem hic et nunc per absolutionem obtinendam. Quapropter postquam illum in vanum ad perfectiorem attritionem exhortatus est, ipsi dat absolutionem sub conditione: «si es capax», ut. si Nicolaus postea extra confessionem actum attritionis appretiative summae eliceret, sacramentum revivi­ sceret. Brevi post Nicolaus, audiens concionem de vero dolore deque firmo proposito, certus est, se ex ignorantia vel inconsiderantia in prima illa confessione requisitam dispositionem non habuisse. Do1 In hoc casu per conuiuonem passim mtelligitur ilU imperfecta, quae attritio vocatur. De natura disposit. requisitae ad Sacrament. Poenitentiae 9 lebat quidem dc peccato, ut de quodam malo, sed non ut dc summo malo. Neque etiam eius propositum erat sufficiens, quia proponebat quidem non amplius peccatum committere, sed hoc propositum neque formaliter neque implicite se extendebat ad omnem casum futurum, neque omnem peccandi voluntatem pro omnibus circum­ stantiis in genere spectatis excludebat. Unde nunc, serio de peccati mortalis gravitate et malitia recogitans, actum verae contritionis et firmi propositi elicit; et ita dispositus iterum redit ad Titium, dicens se in mox praeterita confessione verum dolorem et propositum non habuisse, et petens ut confessionem repetere possit. Titius ipsi re­ spondet, novam peccatorum accusationem necessariam non esse, ne­ que etiam novam absolutionem, quia prima illa absolutio revixit et iam peccatorum remissionem operata erat. — Atque ita Titius facere solet cum omnibus illis multis poenitentibus, quorum dispositio ad remissionem peccatorum nunc statim recipiendam ipsi graviter dubia videtur. Quaeritur I. Potestne confessio, prout est peccatorum accusatio, esse valida, sed informis, i. e. ita ut sit vera pars sacramenti, etsi cius fructum seu remis­ sionem peccatorum non producat? II. Potestne confessio, prout includit etiam contri­ tionem, esse valida, sed informis? III. Quid de Titii agendi ratione dicendum? I. Confessio, ut accusatio peccatorum, valida sed informis. 12. — Plane quaestionem tractat S. Thomas in celebri art. 1, q. 9, Suppi, agens de confessione, ut est accusatio, quae est altera pars materiae sacramenti. Quaerit: «Utrum confessio possit esse in­ formis? ». Respondet autem: affirmative. Confessio, inquit, « secun­ dum quod est pars sacramenti, sic ordinat confitentem ad sacerdotem qui habet claves Ecclesiae, qui per confessionem conscientiam confitentis cognoscit; et secundum hoc confessio potest esse etiam in eo 2 — Ter Haar, Casus conscientiae. - Vol. II. io Sectio Prima - Articulus I qui non est contritus, quia potest peccata sua pandere sacerdoti et cla­ vibus Ecclesiae se subiicerc; et quamvis tunc non percipiat absolutionis fructum, tamen recedente fictione percipere incipiet, sicut etiam in aliis sacramentis est. Unde non tenetur iterare confessionem qui fictus (i. e. non contritus) accedit, sed tenetur postmodum fictionem suam confiteri ». — Itaque confessio seu accusatio, qui est alter actus poenitentis, potest esse valida, etiamsi contritio, quae est primus eius actus, desit, idcoque sit informis. Idem cum aliis auctoribus docet S. Alphonsus (VI, n. 502). Cfr. infra (n. 15). II. Confessio informis ET INVALIDA PROPTER DEFECTUM SUFFICIENTIS CONTRITIONIS. 13. — Aliqui reccntiores post Billot censent, sacramentum Poe­ nitentiae etiam quoad contritionem seu attritionem posse esse validum sed informe. Admittunt videlicet, ad validam sacramenti acceptionem non requiri dolorem appretiative summum seu detestationem peccati ut summi mali, sed inferiorem quemdam doloris gradum sufficere; neque etiam requiri, aiunt, propositum quod omnem peccandi volun­ tatem pro omnibus circumstantiis futuris, in genere consideratis, excludat. Concedunt tamen superiorem illum gradum illudque fir­ mum propositum requiri ad sacramenti fructum seu gratiam et remis­ sionem peccatorum percipiendam. Hoc igitur sensu sacramentum, etiam quoad contritionem, potest esse validum, et simul informe. Fructum tamen produceret et revivisceret sacramentum, si poenitens postea, etiam extra sacramentum, actum contritionis appretiative summae eliceret. Haec sententia de diverso gradu doloris ad valorem et ad fru­ ctum sacramenti requisiti, cui etiam quidam antiquiores favebant, post Concilium Tridcntinum in scholis paulatim derelicta est, neque hodie multis probatur; idque, nostro iudicio, iure quidem, ut fuse ostendimus in Opere (n. 236-245). Certe immerito pro illa adducitur S. Thomas, qui in articulo supra laudato per vocem « confessionis » non intclligit sacramentum Poenitentiae, quatenus etiam actum contritionis includit, sed solum peccatorum accusationem. uti manifestum est tum ex contextu, tum cx eo quod in tota hac parte (a q. 6Λ usque ad iT®) semper illam De natura disposit. requisitae ad Sacrament. Poenitentiae n voeem hoc ultimo sensu accipit. Ergo in hoc loco nc loquitur quidem de nostra quaestione, scilicet de contritione valida. (Cfr. Opus, n. 238 sq.). Imo alibi S. Thomas praefatae sententiae adversatur. Nam in eodem Suppl, q. 29, art. 8 expresse docet quod, ceteris suppositis, «remissio peccatorum, existente contritione, quae est de essentia sa­ cramenti Poenitentiae», semper sequitur ex opere operato. Ergo reiicit hic S. Doctor contritionem validam sed informem; quia con­ tritio, quae ad essentiam seu valorem sacramenti sufficit, accedente absolutione, semper etiam eius fructum seu remissionem peccatorum operatur {Opus, n. 240). Et iurc quidem meritoque. 14. — Etenim ille inferior gradus doloris, de quo Billot, non est verus dolor de peccato qua tali, seu quatenus est offensa illius Dei, quem quivis christianus cognoscit ut Summum Ens, superans omnia alia entia creata. Si enim ita esset, eo ipso pocnitens psychologica quadam necessitate huius entis offensam aestimaret ut summum ma­ lum in genere, ut malum super omnia alia mala. Inferior ergo ille gradus erit dolor de peccato ut de quocumque malo finito, cuius terminus non est Deus, supremus Legislator; non igitur erit dolor de peccato ut est offensa Dei. Idcirco pro sacramento Poenitentiae non erit dolor verus, sed solum existimatus, ac proinde nullus, sicut aqua mere existimata est nulla pro sacramento Baptismi {Opus, n. 227, 241 sq.; supra n. 3). Deest quoque verum propositum non peccandi de cetero, quod Tridentinum pariter ad valorem seu essentiam sacramenti postulat, quia talis pocnitens non omnem voluntatem peccandi excludit, nec peccatum commissum absolute et pro omnibus circumstantiis forte oc­ currentibus vitare vult. Sane filius qui iniuriosa sua agendi ratione gra­ viter offendit patrem ab eoque veniam peteret, non haberet verum firmumque propositum non amplius cum offendendi, si non omnem voluntatem ipsum in posterum ita iniuriose offendendi, implicite sal­ tem, excluderet, nec talem offensam pro omnibus circumstantiis fu­ turis vitare vellet. — Hinc Suarez simpliciter dicit: «Illud principium, quod haec opinio supponit, videlicet minorem dolorem de peccatis confessis sufficere in re ipsa ad valorem sacramenti quam ad fructum cius, falsum est» {De Poen., diss. 20, sect. 5). Neque illa opinio con­ formis videtur Concilio Tridentino, quod (sess. 14, cap. 3 et 4), ut idem ait Suarez, « indistincte unum et cumdem dolorem constituit ut partem sacramenti et ut dispositionem ad effectum eius » (1. e.). 12 Sectio Prima - Articulus l Praeterea etiam pro praxi haec sententia periculosa et impro­ babilis videtur, quia confcssarii, censentes minorem dolorem ad sacra­ menti valorem sufficere, facilius dabunt absolutionem iis permultis qui non habent dolorem ad eius fructum seu remissionem peccato­ rum necessarium. Hi vero omnes qui in ipsa confessione per absolu­ tionem hanc gratiam non accipiunt, multo difficilius postea extra confessionem talem dolorem appretiative summum elicient, et id­ circo diu, forte per menses et annos, in inimicitia cum Deo perma­ nebunt. Alia argumenta et responsa ad obiectiones vide in Opere n. 241245. III. Casuum solutio. 15. — Ut ex responsione ad Im patet, Nicolaus confessionem seu peccatorum accusationem repetere non tenetur, modo confessarius in confuso adhuc recordetur eius peccatorum aut status animae, vel saltem poenitentiae iniunctae. Fuit enim illa accusatio valida pars sacramenti, quae reviviscit, si postea pocnitcns vere contritus abso­ lutionem accipit. Ita quoque S. Alphonsus dicens, confessionem in qua defuit dispositio seu contritio, non necessario esse repetendam, « quia talis confessio, cum facta fuerit in ordine ad absolutionem reci­ piendam, sufficienter dicitur etiam sacramentalis, quatenus ipsa etiam ad sigillum sacramentale obstringit » (VI, 502, dub. 1). Ast, ut in resp. ad II'n vidimus, iuxta sententiam multo com­ muniorem et veriorem, prima illa Nicolai confessio quoad contri­ tionem non fuit valida: deerat enim pars sacramenti essentialis, vide­ licet dolor seu detestatio peccati ut summi mali; deerat idcirco etiam firmum propositum, excludens omnem voluntatem peccandi in po­ sterum. Nicolaus versabatur in illa animi dispositione de qua S. Tho­ mas in supra laudato articulo dicit: «non est contritus» (in corp.), « adhuc manet in affectu peccati », « corde peccatum tenet » (Obi. 3). Ergo pars altera materiae sacramenti, scilicet accusatio, quidem revi­ viscere potuit, non autem pars prima, i. e. contritio, quippe quae numquam valida exstiterit. Quapropter Titius Nicolao redeunti novam absolutionem omnino dare debuit, etiamsi suam sententiam vere pro­ babilem habeat: agitur enim de valorc sacramenti seu de periculo cius nullitatis; et saltem valde probabile etiam est, primam absolu­ tionem validam non fuisse. De natura deposit, requisitae ad Sacrament. Poenitentiae ιό. — Sed praeterea Titius recte non egit dando iam in prima confessione absolutionem sub conditione. Nam iuxta regulam gene­ ralem dubie disposito absolutio differenda est. (Cfr. infra n. 20" sqq. ct Opus, n. 400 sqq.). Titius autem dando iuxta suam sententiam ita facile absolutionem sub conditione illis poenitentibus, quos pro­ babiliter vel etiam certo credit non esse dispositos ad remissionem peccatorum per absolutionem hic ct nunc percipiendam, causa est cur permulti, etsi inscii, in statu peccati mortalis ad S. Communionem accedant, in eodemque statu diu permaneant. Solum ergo, quando alia gravis causa adest, v. g. prudens timor ne secus poenitens in pec­ catis tabescat et a sacramentis alienetur, absolutionem sub conditione impertire potuit, vel etiam debuit. (Cfr. n. 31 sq.). Et in hoc casu Titius pro sua sententia bene fecit adhibendo formulam: «si es ca­ pax». Potuit tamen etiam uti solita formula: « si es dispositus», in­ tendens: si es dispositus ad sacramentum accipiendum sive valide sive fructuose, ita ut, si forte eius sententia esset vera, sacramentum revivi­ sceret, quando poenitens postea actum attritionis appretiative sum­ mae eliceret. i I Sectio Prima - Articulus JI ARTICULUS IL De iudicio confessarii circa poenitentis dispositionem. 17. — Duo sacerdotes amice inter se disputant de iudicio quod confessarius habere debet circa dispositionem poenitentis, ut eum ab­ solvere possit. Caius censet, probabilitatem gravem et solidam sufficere, ac proinde confcssarium quemlibet poenitentem qui illam praebeat sine conditione absolvere posse, etiamsi iudicet eum probabiliter vel etiam probabilius non esse dispositum, a, v. etiamsi in gravi et prudenti dubio positivo versetur circa debitam cius dispositionem. Praecipua eius ratio est, quod alias raro tantum absolutio concedi posset. Etenim ut qu s per absolutionem peccatorum remissionem recipiat, ab om­ nibus theologis requiritur dolor appreciative seu aestimative summus. Atqui, ’nquit, huiusmodi dolorem plurimi peccatores in confessione non afferunt, vel saltem de hac interna et difficili dispositione con­ fcssarius plerumque graviter et positive dubitare debet. Quapropter si in tali gravi prudentique dub;o absolutio impertiri non posset, plu­ rimi peccatores, iique imprimis pro quibus hoc sacramentum ante omnia institutum est, differendi essent, et sic ab hoc sacramento cum magno animarum damno averterentur. Titius contra tuetur, probabilitatem non sufficere, sed certitu­ dinem moralem de poenitentis dispositione requiri. Eius ratio est, quod secus sacramentum Poenitentiae sine iusta causa perculo nullitat’s exponeretur; quod illicitum est iuxta propositionem Γ® ab Innoccntio XI proscriptam. Praeterea, inquit, si pro norma practica admit­ titur. iis qui probabiliter sunt dispositi sed aeque probabiliter non dis­ positi passim, impertire absolutionem, permulti peccatores per abso­ lutionem remissionem peccatorum non recipient, neque in posteris De iudicio conjcssarii circa pocnitentis dispositionem confessionibus de meliore dispositione curabunt, et ita per annos forte in iisdem peccatis vivere continuabunt. Unde concludit, ordinarie hisce dubie dispositis absolutionem esse d’ffcrcndam, ut primum orando, serius recogitando vimque sibi faciendo meliorem dispositionem af­ ferant. et confessarius moraliter certus esse possit sacramentum valide et fructuose recipi. Quum Caius et Titius inter se convenire non possint, adeunt Sempronium, in seminario Theologiae moralis professorem, qui utro­ que audito hanc quaestionem, utpote valde practicam, in confcrentiis moralibus clero dioeccsano solvendam esse ducit. Quapropter pro pro­ ximo conventu hunc casum proponit. Casus propositus 18. — Alfridus, in sua paroecia bonus habetur catholicus, prae­ cepta Ecclesiae externe rite servat et saepius per annum sacramenta frequentat. Ast coram Deo plurimorum peccatorum reus est, iisque valde adhaeret. Quum quadam solemnitate iterum ad confessionem accedit, confessarius, etiam post ferventem exhortationem, propter gravia hinc inde indicia praesentia et praeterita, serio et prudenter adhuc dubitat de vera pocnitentis contritione firmoque proposito. Censet quidem Alfridum, si bonis verbis ei ad breve tempus diffe­ ratur absolutio ut melius se disponat, ad confessionem rediturum; sed anceps haeret, num in hoc statu dubii positivi et utrinque pro­ babilis ipsi absolutionem statim concedere possit aut debeat. Quaeritur I. Quodnam iudicium confessarius de pocnitentis dis­ positione habere debet, ut ipsi absolutionem concedere possit? II. Quid dicendum de rationibus quae contra solu­ tionem primi quaesiti afferuntur? III. Quid confessarius in casu proposito facere debet? Sectio Prima - Articulus II I. Quale iudicium requiratur. 19. — Apprime hic notandum est, in hoc articulo non agi de absolutione sub conditione danda pocnitenti, quem confcssarius graviter timet sacramenta relicturum, nisi statim absolvatur; de hoc casu infra (n. 31 sq.) sermo erit. Quaestio igitur est de pocnitentc qui firmus stat in fide et sacramenta accipere vult, sed quem confcssarius hic et nunc vere dubie dispositum iudicat, i. e. probabiliter quidem dispositum, sed probabiliter etiam non dispositum. Verbo, agitur de principio theolog:ae moralis, de regula ordinarie et per se cum pocnitentibus sequenda, non de exceptione per accidens plus minusve saepe pro variis circumstantiis facienda. Statu quaestionis ita distincte posito, ad primum sic respondemus. Ad conferendam absolutionem simpliciter et sine adiecta con­ ditione opus est, ut confcssarius habeat saltem iud’c’um opinativum de debita pocnitentis dispositione, ita ut non quidem requiratur illa certitudo moralis stricte et proprie d:cta quae omnem prudentem erroris formidinem excludat, neque tamen sufficiat probabilitas de cius dispositione cui opponitur aequalis fere probabilitas de disposi­ tionis defectu. Requiritur ergo et sufficit certitudo moralis late et improprie dicta, quae a S. Thoma vocatur «certitudo probabilis», « certitudo opinionis », «certitudo prudentiae» (cfr. Opus, n. 394), quae scilicet excludit quidem veram et prudentem dubitationem po­ sitivam. non autem prudentem formidinem. Tal:s autem certitudo late dicta, vel tale iudicium opinativum’ adest, quando confcssarius habet opinionem sive unice probabilem sive certe ac notabiliter pro­ babiliorem circa illam dispositionem. Hanc propositionem in Opere (thesi 19) fuse explicavimus iuxta doctrinam psychologicam S. Thomae, probavimus argumentis tum internis tum externis, et denique a contrariis rationibus vindica­ vimus (n. 390-425). 20. — Quod non requiritur certitudo moralis stricta vel pcrjecta, communiter docent theologi, quia haec ordinarie de actibus poeni1 Huiusmodi iudicium opinativum a S. Alphonso, Suarezio aliisque vocatu; etiam « iudicium probabile », probe distinguendum a u iudicio de probabilitate » (Opus, n. 392, 395, nota i, 410). De indicio confessant circa pocnitentis dispositionem τη tentis internis haberi nequit. Unde si haec requireretur, ut ait S. Alphonsus (VI. n. 461), «vix ullus posset absolvi», et « admmistratio sacramenti fieret obnoxia nimiis scrupulis et difficultatibus»; id quod certe esset contra intentionem Christi. Requiritur itaque et sufficit « certitudo respcctiva » ad hoc sa­ cramentum Poenitentiae, id est illa quam supra verbis S. Thomae explicavimus; est hoc iudicium opinativum, seu « iudxium proba­ bile et prudens absque prudenti iudicio in contrarium», ut ait S. Alphonsus. Minime itaque sufficit opinio probabibs de dispositione cui obstat alia opinio etiam vere probabilis de dispositionis defectu, ita ut haberetur grave et prudens dubium positivum. Praecipua ratio intrinseca huius sententiae est, quod sacerdos sine ulla necessitate ministrans sacramentum Poenitentiae in gravi et prudenti de eius dispositione dubio, graviter committit contra reve­ rentiam sacramento debitam; namque illud gravi exponit periculo frustrationis, tum ex parte materiae, scilicet actus contritionis, de cuius praesentia positive dubitat, tum ex parte formae, quam sacerdos in actione adeo sancta temere pcrculo falsitatis committit, si nomine Christi illum in terris absolvit, quem ipse Christus in caelis proba­ biliter non absolvit. (Cfr. Opus, n. 400 sqq.). Hanc ob rationem pro­ scripta est ab Innocentio XI illa propositio i‘: «Non est illicitum in sacramentis conferendis sequi opinionem probabilem de valorc sacramenti » (ib. n. 404 sq.). Cui consonat norma a S. Congr. de Prop. Fide in Instructione mensis Augusti 1827 confessariis praescripta: «Confcssarii illis differant (absolutionem) quorum poenitentia incerta et suspecta merito habetur », qualis profecto est illa de qua, ob aequa­ lem hinc inde probabilitatem, prudenter dubitatur (ib. n. 406). De consectariis periculosis oppositae sententiae vide etiam in Opere, n. 407 et 490. Haec denique sententia communis est inter theologos, saltem inde a damnata anno 1679 propositione i‘ ab Innocentio XI, ut verbis plurimorum auctorum adductis probavimus in Opere (n. 408 sqq., 418 sq.). Recte Lehmkuhl : «De dispositione pocnitcntis sufficit et communiter requiritur prudens iudicium, quod alii certitudinem moralem vocant, alii veram probabilitatem simul cum exclusione gravis rationis contrariae » (Th. Mor., II, η. 547). Merito igitur S. Alphonsus suam sententiam dicit « certam » (VI, n. 461), ideoque oppositam habet falsam et improbabilem. ι8 Sectio Prima - Articulus Π 2i. — Adversatur tantum unus altcrve auctor recens, praecipue Gcnicot. Hic enim docet absolutionem regulariter a confessario con­ cedi posse «in dubio positivo», id est «si (serio, solide) probabile est poenitentem esse dispositum, quamvis ex altera parte ratio detur, ob quam de eius dispositione prudenter dubitetur. Quare, inquit, sen­ tentiam oppositam deserendam censemus, quam S. Alphonsus tuetur et plurimi rccentiores ab eo mutuantur» (JPheol. Mor., II. n. 367). Citat quidem Gcnicot pro sua sententia unum altenimve auctorem; sed fallitur. Rei veritas est, ipsum ne unum quidem theologum addu­ cere potuisse qui post propositionem ab Innocentio XI damnatam docuerit, sufficere probabilitatem de dispositione pocnitentis, quando cx altera parte datur probabilitas, ob quam de eius dispositione pru­ denter dubitetur. Suarez e. g. idem sentit quod S. Alphonsus aliique. (Cfr. Opus. n. 410, 418). — Doctrina igitur, quam proponit et tuetur Gcnicot, dicenda videtur nova, quippe cui adversentur theologi post proscriptam illam propositionem communiter, tum S. Alphonso an­ tiquiores, tum rccentiores. praesernm c Societate lesu. ut in Opere (n. 408-418) videre est. Quam ob rem merito egregius Salsmans thesim Gcnicot in nova editione anni 1931 mutavit. Primo omisit illud: « in dubio positivo ». Tum praecipue ultimum incisum auctoris ita emendavit: « ... quamvis etiam cx altera parre ratio detur, ob quam dc cius d’spositione prudens formido habeatur » (II, p. 322). Hoc libenter admittimus, quia sic editor thesim Gcnicot optime correxit, imo plane immutavit. Ubi enim ab auctore dicebatur: « prudenter dubitetur », nunc ab editore dicitur: « prudens formido habeatur ». Prudens autem dubi­ tatio et prudens formido omnmo inter se differunt·, quia dubitatio, utpote orta cx aequali fere utriusque partis probabilitate, omnem assensum excludit et iudicium circa veritatem dispositionis suspend’t; formido vero assensum ac iudicium opinativum de ea admitt’t. Ita S. Thomas, Suarez, Vasqucz, Lugo a’i’que passim (Opus, n. 391 sqq.). Huiusmodi ergo prudens formido, secus ac prudens dubitatio, stat cum certitudine morali late et improprie dicta (cer­ titudine probabili, opinativa). i. c. cum probabibtate non solum unica, sed etiam certe notabiliterque graviore, ut ibidem (n. 394, 397) explicavimus; eaque iuxta omnes in sacramento Poenitentiae requiritur et sufficit. Atscro cum hac thesi emendata non amplius cohaerent ea quae Gcnicot deinde adiunxit ad probandum, contra sententiam quasi communem S. Alphonsi, etiam in prudenti dubio dc absentia dispositionis absolutionem dari posse. Contra haec igitur, ab editore fere immutata relicta, in suo vigore per­ sistunt omnia nostra argumenta tum ntrinscca (n. 390-407. 490). tum extrinscca (η. 408-415). tum nostra responsa ad obiectiones Gcnicot (n. 416-424). — Cl. editor emendatae a se thesi adhuc addit: «posita causa proportionata ad De iudicio confessant circa poenitentis dispositionem 19 cam (absolutionem) dandam... sub conditione ». Sed additio haec parum ad rem est. Quaestio de absolutione conditionata est longe alia (cfr. Opus, thes. 22·). Gcnicot recte ponit quaestionem, eodem modo ac eam ponunt S. /Xlphonsus aliique communiter, scilicet de absolutione simpliciter et sine conditione data, quemadmodum regulariter absolutio, utpote forma sacramentalis et sententia judiciaria, satis dispositis dari debet; ita auctores passim (Opus, n. 497). Denique, pace egregii editoris, non intclligimus, quomodo ipse post cor­ rectam illam thesim adhuc cum Gcnicot concludere potuerit, « minus pro­ bandam esse sententiam oppositam, quam S. Alphonsus tuetur et plurimi reccntiorcs ab eo mutuantur» (/. c. p. 324). Nam S. Doctor aliique plurimi hanc thesim correctam, etsi imperfecte enuntiatam, facile admitterent. Quapropter nostro iudicio melius fecisset cl. editor, si, emendata Gcnicot thesi et doctrina, omisisset cius conclusionem eiusque impugnationes parum criticas et efficaces contra doctrinam S. Alphonsi, quemadmodum sapienter fecit in quaestione de vitando periculo probabili peccandi formaliter (II, n. 372). Ambarum enim sententiarum Gcnicot idem est principium falsum, nempe illicita applicatio probabilismi ad periculum facti. In postrema cn:m quaestione periculum est facti peccati formalis cuiusvis speciei, in prima vero periculum est facti fru­ strationis adeoque gravis irreverentiae erga ritum sacramentalcm sine causa relative gravi adhibitum (Opus, n. 400 sqq., 488; Casus I, n. 5, nota). II. Rationes utriusque partis examinantur. 22. — i° Utcrquc ct Caius ct Titius, loquentes dumtaxat de probabilitate ct certitudine, quasi ignorare videntur medium illum statum certitudinis moralis impropriae et late (lictae, quae plane differt tum a dubio streto positivo, tum a certitudine morali presse sumpta; ac proinde incidit in statum opinionis. Est tamen hic status in vita quotidiana frequentissimus, etiam apud confcssarios circa pocnitentis dispositionem. Unde saepe de tali certitudine lata ct im­ propria loquuntur auctores. S. Thomas, S. Antoninus, S. Alphonsus, Suarez. Lugo aliique passim. (Cfr. Opus, n. 494-497). 2° Deinde Caius plus aequo exaggerat difficultatem habendi illam certitudinem probabilem seu illud iudicium opinativum de dolore appretiative summo, ad fructum sacramenti pcrcip:cndum re­ quisito. Etenim quilibet catholicus, doctrinam christianam mcd'Ocritcr edoctus, fide Deum agnoscit ut summum Ens, Ma'estatem infi­ nitam, Creatorem omnium, Remuneratorem boni et Vindicem mali, ac propterea peccatum, utpote gravem huius Entis infiniti offensam, fide ct thcorcticc saltem agnoscit ct aestimat ut summum malum, 20 Sectio Prima - Articulus II prae omnbus aliis malis vitandum. Hacc posterior aestimatio velut conclusio logica et psychologica ex priore aestimatione quasi sponte profluit. Pro' dolor, homo in vitae praxi, passionibus obcaecatus et abreptus saepe non agit iuxta hanc fidei aestimationem thcoreticam. et apparentis boni illecebris seductus, peccatum voluntarie committit Dcumquc offendit. Sed si postea sincero ammo ad confess:oncm accedit et confcssarius aptis verbis ipsi gravitatem peccati mortalis proponit, plerumque, Dei gratia adiutus, facile iterum logicam illam conclusionem et connexionem inter Summum Bonum et summum malum agnoscit, ac proinde peccatum mortale aestimat ut malum maximum inter omnia mala in genere et in confuso spectata illudque ut tale firma voluntate non amplius committere proponit. (Cfr. supra n. 9; Opus, n. 242). Merito hoc confcssarius iudicio opi nativo satisque certo praesumere potest de omnibus peccatoribus, qui vera dant doloris signa ordinaria aut spccalia sive praeterita sive praesenti.1. Hi autem, ut cuiusvis diligentis confessarii experientia constat, non sunt pauci, sed longe plurimi, etiam inter ipsos recidivos. (Cfr. Opus, n. 405. 3", n. 417). — Nulla ergo est ratio, cur confcssarius adeo de danda statim absolutione angi debeat, et immerito prorsus sacramenti Poenitentiae administrationem ut conscientiae tormentum haberet 23. — 3* Titius, ut diximus, falsus quoque est non distinguens certitudinem moralem proprie et stricte sumptam a certitudine mo­ rali improprie et late dicta; hacc quippe essentialiter ab illa differt, ut S. Thomas docet, et in iudicum opinativum recidit, qui status mentis medius est inter certitudinem moralem strictam et dubium proprie dictum. Propositio Γ ab ïnnocentio XI proscripta non agit de probabilitate urica aut certe notabilitcrquc ma’orc quae etiam cer­ titudo probabibs vel lata vocatur; sed prohibet in conferendo hoc 1 Comparationem instituere cum poenis tn tptaali « stultum » dicit S. Thomas (Oput, B iXf. <) ’ Sic quoque respondetur ad cl. Salsmans (V Rettte Théol , 1930, p. 30 sq ), qui diffic’dt item habendi dolorem appritntive summum nimis exaggerat; nam si ita esset, necestvw· consequeretur, relative paucm, peccatores in ipso actu confessionis gratiam recon-’ cilwtr-rnw obtmere, id quod profecto communi catholicorum sensui merito aequo rigidius v.kbiiur - Faci' υι certe cottfevarius seno dubitare potest de contritione vera et aestimative summa apud illo» qui «ola peccati venialia accusant, praesertim ά non nt valde ferventes kJ tepidi et haec pecu na '..rpe de ..berate committunt Quapropter confcssarius eis semper suggerat ut saltem sle maionbus vitae praetentae peccatu contnrionem eliciant (cfr Oput ■ JP)· ' in casibus longe plurimis, in quibus confcssarius, saltem post debitam exhortationem, habet indicium opinativum seu certitudinem moralem latam de requisita dispositione. Quapropter recogitet Titius confessanum gravem habere obligationem adhibendi serios conatus ut per aptam adhortationem peccatores dubie dispositos ad poenitentiam certe veram adducat. (Cfr. infra n. 27 et Opus, Th. 17*, n. 349 sqq.). III. Casus solutio. 24. — Ex dictis patet solutio casus. Confcssarius, iudicans etiam post ferventem exhortationem Alfridum probabiliter quidem esse dispositum, sed probabiliter quoque non dispositum, versatur in statu verae dubitationis circa materiam sacramenti, qui sunt actus pocnitentis; ac propterea ordinarie loquendo pocnitcnti ad breve tempus absolutionem differre non solum potest, verum etiam debet, ut hic prius orando, serius recogitando vimque sibi inferendo certiorem dispositionem afferat. Hacc dilatio, sicut censet ipse confcssarius, Alfrido non erit occasio relinquendi prorsus sacramenta, sed ipsi erit stimulus quo ex suo periculoso torpore excitetur et brevi ad veram poenitentiam convertatur. Dando statim absolutionem confcssarius non solum pocnitcnti damnum affert, relinquendo, imo quasi confirmando ipsum in illo statu torporis et incuriae circa peccatum mortale et salutem aeternam ', sed etiam sacramentum sine iusta causa exponit gravi periculo nullilatis, quod peccatum sacrilegii est. Nam, ut ait Suarez: « Si ministrare fictum seu falsum sacramentum, sacrilegium est, etiam erit sacrilegium, exponere se sine causa tali periculo; quia in moralibus perinde est aliquid facere et exponere sc periculo faciendi » (De Sacr. in gcn., disp. 16, sess. 2). 1 De commodis et incommodis dilationis late egimus in Opere, n. 457-467. I I I ■' 1 1 i ■ I I I I I |I I | I I I I I I I I I I | I I I I J I 1 I I I Il I I I 22 Sectio Prima - Articulus III ARTICULUS III. *+ De obligatione disponendi poenitentem. Casus propositus* 25. — Stephaniis, sacerdos religiosus ct in quadam civitate confessarius, in audiendis confessionibus passim valde festinanter agit. Quum ita fama notus sit, pocnitentes undique ad eum confluunt. Praesertim festis anni solemnioribus aliisque diebus concursus populi magna multitudo cius confcssionale obsidet, quam ita cito expedit, ut per unam horam saepe usque ad triginta ct amplius pocnitentes audiat. Quae agendi ratio quum a multis carperetur, eius Superior amice eum ea de re interrogat. Stcphanus simpliciter respondet se iam diu sibi hac in re suam formasse conscientiam, hoc pro ratione addens, pocnitentes illos, si non tam cito adiuventur, abituros et illis diebus sacramenta non accepturos esse. Quaeritur I. Quae est confcssarii obligatio interrogandi poenitentes ? IL Quae est cius obligatio disponendi imparatos? III. Quid dicendum dc modo agendi Stcphani, deque cius ratione? I. Obligatio interrogandi poenitentes. 26. — Si poenitens peccata mortalia summatim tantum accusat, generatim gravis incumbit confessario obligatio ulterius inquirendi, non solum circa peccatorum speciem et numerum quae nullatenus De obligatione disponendi poenitentem explicata fuerunt, sed praesertim etiam circa eorum consuetudinem et occasionem. Secus enim ut medicus apta contra relapsum remedia praescribere nequit, imo saepe neque ut iudex prudens de eius dispo­ sitione iudicium ferre potest. Huic obligationi graviter insistit Conci­ lium IV Lateranense (cap. 12); item Benedictus XIV in Const. « Apostolica » dicens: «Meminerint (confcssarii), suscepti muneris partes non implere, imo vero gravioris criminis reos esse cos omnes qui, cum in sacro Poenitentiae tribunali resident,... non monent, non inter­ rogant, sed expleta criminum enumeratione, absolutionis formam illico proferunt. Id sane a solertis medici moribus nimis alienum est. Etenim medicum agit quisquis Poenitentiae sacramentum ministrat; hinc debet, nedum criminum circumstantias, sed etiam illius qui in crimina lapsus est ingenium et indolem sedulo inspicere, ut illi praesto sit opportunis remediis, ex quibus animae salutem consequatur » (n. 19). — Hanc inquisitionem si negligit confcssarius, causa erit ruinae multarum animarum. Qua de re ita S. Alphonsus: « Quando quis confitetur aliquod grave peccatum, ct praesertim si pluries illud commiserit, non sufficit exquirere tantum speciem ct numerum, sed interroget, utrum antea in illud cadere consueverit, et insuper cum quanam persona peccaverit ct quo loco; ut intclligat utrum sit habitudo aut occasio quae sit auferenda. In hoc plurcs errant confcssarii; ct inde tot tantarumque animarum ruina procedit. Omittendo enim confcssarius huiusmodi interroga­ tiones, nequit dignoscere, utrum poenitens sit recidivus, ct consequenter nequit illi tradere media opportuna ad evellendum habitum ct occasionem » (Praxis, n. 180). — Cfr. Opus, n. 372 sqq.; item circa modum interrogandi n. 351 «q. II. Obligz\tio disponendi poenitentem. 27. — Quia permulti pocnitentes non satis dispositi ad confes­ sionem accedunt, per se gravis quoqtfe est confcssarii obligatio serios adhibendi conatus, ut apta exhortatione eos ad verum dolorem firmumque propositum disponat. Qui enim confcssarii munus in se suscipit, gravia etiam patris ct medici officia, quae cum illo munere necessario connexa sunt, implere debet, ut miseri illi peccatores ct spiritualitcr infirmi fructum, a salutaris huius sacramenti Institutore intentum, scilicet remissionem peccatorum ct salutem aeternam, con­ sequantur. Quodsi confcssarius, negligens illam exhortationem, non salis dispositos tamen absolveret, suo quoque indicis officio deesset 24 Sectio Prima - Articulus III et sacrilegii peccati reus esset. Hinc etiam Rituale Romanum {de Poen. n. 18) ct Benedictus XIV (Const. « Apostolica » n. 22) confessarios graviter monent, ut poemtentes efficacibus verbis et opportunis hortamentis ad contritionem adducere conentur. Praecipue id prae­ cipit Leo XII in Const. « Charitate Christi» his verbis: « Sistunt sc quidem multi sacramenti Poenitentiae ministris prorsus im­ parati, sed persaepe tamen huiusmodi, ut ex imparatis parati fieri possint, si modo sacerdos... sciat studiose, patienter ct mansuete cum ipsis agere. Quod si praestare praetermittat, non magis ipse dicendus est paratus ad audiendum, quam caetcn ad confitendum accedere ». Vult idcirco SS. Pontifex, ut confessarius cos « omni industria ad detestationem peccatorum excitet ». Cui con­ cinit S. Alphonsus: « Confessarius, inquit, tenetur ex rigorosa obligatione chantatis eum (pocnitcntcm) disponere quantum valet, exponendi ipsi deformi­ tatem peccati, valorem divinae gratiae, periculum damnationis et similia, etiamsi multum temporis in hoc impendere debeat » (VI, 608). Cfr. plura in Opere, n. 350 sqq.; item circa modum disponendi n. 378 sqq. III. Casus solutio. 28. — Si illi pocnitentcs fere omnes sunt personae piae ct de­ votae, quae vix peccatum mortale committunt, transeat. Imo lau­ dandus foret Stephanus, si tempore concursus populi eos qui venialia tantum confitentur eo fine citius expediat, ut seduliorem operam aliis, gravibus peccatis onustis, adhibeat. Melius etiam faceret, si pro animabus devotis diutius audiendis casque in via perfectionis diri­ gendis alia tempora libera destinaret. — Verum enim vero, vix veri­ simile est pocnitentcs festis diebus tanto numero ad Stephanum con­ currentes fere omnes esse animas devotas; hae enim confcssarium adeo festinantem adire non solent, vel alia tempora magis vacantia quaerunt. Unde vehementer praesumendum est, maximam horum poenitentium partem esse peccatores qui diebus tantum raris con­ fessum eunt, multosque inter illos esse occasionarios ct recidivos, multosque quoque nondum satis dispositos. lamvcro hoc supposito, certe Stephanus gravibus muneris sui officiis satisfacere nequit, si adeo celeriter confessiones audit. Etenim, primum pauci ex illis integre confitentur; speciem ct numerum peccatorum fere non indicant. Gravis autem incumbit confessario obligatio per moderatas interrogationes eorum defectui sup- plendi. Deinde gravis quoque est obligatio inquirendi de occasionis natura, sitne necessaria an libera, continua an interrupta etc.; item de natura pravi habitus, de genere recidivi : indicanda sunt quoque remedia contra relapsum iuxta varias poenitentium circumstantias. Denique gravis urget obligatio exhortandi ad veram contritionem ct firmum propositum cos qui non satis dispositi accedunt. Atqui fieri prorsus nequit, ut confessarius tempore adeo brevi duorum circiter minutorum haec omnia officia expleat. Quare Stephanus graviter deest suo confessarii muneri, ct conscientiam habet falso formatam. Quod ad se excusandum opponit nihil ad rem facit. Multi ex illis peccatoribus vere conversi non sunt; ob suam levitatem vel igno­ rantiam Stephanum simpliciter adeunt, quia tam expeditus est in audiendis confessionibus, tam facilis in danda absolutione; unde abso­ lutio illis non proficit; quinimo per hanc confessarii rationem agendi in sua levitate ct errore confirmantur, confessionem pro mera caere­ monia externa habentes, magisque peccatis immerguntur. Qui sin­ cere procedere volunt peccatores, alios bonos confessarios adibunt. 29. — Quod quidam forte abituri sunt, neque eo dic sacra­ menta accepturi, non potest esse ratio adeo graviter deficiendi in officio confessarii. Obieotioni ita respondet Benedictus XIV: «Nec confessarii reponant id fieri non posse, si frequentior poenitentium numerus suadeat brevitatem; iam enim difficultatem dissolvit aurea illa S. Francisci Xaverii sententia,... monens ut praeoptarent confes­ siones paucas rite factas audire quam multas temere properatas » (Const. « Apostolica », n. 22). Item S. Alphonsus: «Nec ei curae esse debet quod alii pocnitentcs cxpectent. Nam tunc confessarius non tenetur attendere ad bonum aliorum, sed tantum sui poenitentis pro quo tantum ille tunc, non vero pro aliis, rationem est Deo reddi­ turus » (VI, 608). Alibi S. Doctor dicit, confessarios laxistas, ad instar Stephani, plus nocere animarum saluti, quam rigoristas, ob hanc ipsam rationem quod omnes undique ad illos confluunt: « Multi quidem propter nimiam facilitatem sunt causa quod tot animae per­ dantur, ct negari non potest quod isti in maiori sint numero ct maius damnum afferant, quia istis in maiori numero accedunt peccatores habituali » (Praxis, n. 7). Hanc idcirco praxim, iam suo tempore valde frequentem, sanctus Auctor graviter dolet, camque «causam ruinae tot animarum » vocat (VI, 464). Neque aliter S. Leonardus a P. M., qui talem rationem agendi Stephani dicit « scandalosum j — Tlr Haar, Casus consacnttae. - Vol, II. 26 Sectio Prima - Articulus 111 agendi modum» ex quo profluit « adeo universa ruina animarum » (Disc. n. 13). Utique, si multi expectant poenitentes, prudens confcssarius celerius qui­ dem confessiones excipiet quam si pauci adsunt, sed tamen « non plus quam oportet », ne in necessariis deficiat. Ita S. Alphonsus: « Etiamsi magnus esset poenitendum concursus, non se acceleret plus quam oportet, ita ut pro audien­ dis plurium confessionibus deficiat, vel circa integritatem confessionis, vel circa debitam dispositionem, aut omittat illis praebere monita necessaria » (Praxis, n. 179). Valet tunc illud: Festina lente. Meritissimo igitur Superior regularis subditum suum de hac ce­ leritate, seu potius levitate in audiendis confessionibus monuit. Quinimo si Stephanus monitis non obtemperat, sed eadem ratione prae­ fracte continuat, ipsi confessionalis accessum prohibeat; agitur quippe de bono communi, de ruina, inquam, multarum animarum, cui aliae considerationes personales cedere debent. De absolutione sub conditione dubie dispositis danda ARTICULUS IV. De absolutione sub conditione dubie dispositis danda. Casus i. Varii poenitentes parum aut dubie dispositi. 30. — Caius tempore Paschali in magna paroecia multos ex­ cipit poenitentes, quos, prout oportet, ad veram poenitentiam exci­ tare conatur. Quod, licet ipsi per Dei gratiam apud complures suc­ cedat, non tamen satis certo apud omnes. i° Sic e. g. Pancratius operarius, instantibus suae uxoris pre­ cibus tandem cedens, praeceptum paschale implere proponit. Plu­ rima inde ab ultimo Paschate commissa peccata animo quasi indif­ ferenti paucis verbis accusat. Post debitam interrogationem confessario constat, Pancratium plerumque diebus festis sine iusta causa S. Missam neglexisse, in lupanaribus vel alibi frequenter peccata contra VI commisisse, quasi quotidie blasphemias protulisse, item prava folia legisse ct cum aliis sociis contra sacerdotes locutum fuisse. Per annos complures camdcm duxit vitam ct, licet in praeieritis con­ fessionibus paschalibus emendationem promiserit, fere statim post in eadem peccata recidit. Caius primo ipsum laudat quod iterum con­ fessum venit, tum ipsum paterne et efficacibus rationibus hortatur ut peccata vere doleat firmiterque vitam mutare proponat. Quod Pan­ cratius quidem sine ulla fallacia promittit. Sed ex cius responsis satis frigidis aliisque indiciis praesentibus et praeteritis confcssarius serio ct Sectio Prima - Articulus IV graviter de vero eius dolore deque firmo proposito adhuc dubitat. Quare Caius anceps haeret, quid sibi sit faciendum. Tandem ipsi absolutionem sub conditione concedit. 2° Brevi post ad Caium accedit Nicolaus, item operarius, qui externe vitam ducit christianam, Ecclesiae praecepta rite adimplet, imo est membrum Actionis Catholicae ac societatis anti-socialisticac, et saepius per annum sacramenta frequentat. Praecipuum, imo uni­ cum cius grave peccatum est, quod, quum eius uxor morosae sit indolis, semel aut iterum in mense cum quadam muliere singulariter amata rem habuit. Hoc iam ter quaterve confessus est, et licet hanc mulierem vitare promiserit, tamen semper eamdem occasionem denuo adiit et sine ulla quasi emendatione relapsus est. Caius graviter qui­ dem ipsum monet et hortatur. Sed, quum poenitentem videat tam vehementi affectu huic mulieri adhaerentem neque ulla specialia poe­ nitentiae signa praebentem, graviter iterum de firmo cius proposito dubitat. Quia tamen paulo ante absolvit Pancratium qui multo magis peccaverat, etiam nunc Nicolao, ceterum bonam vitam christianam ducenti, absolutionem conditionatam impertit. 3° Aegidius, in eadem civitate magnae fabricae proprietarius et director, famam habet boni christiani, imo eius exemplum multos operarios ad praeceptum paschale implendum excitat. Sed, pro! dolor, conscientiam multis peccatis habet inquinatam. Vivit enim iam per aliquot tempus in concubinatu occulto cum muliere domestica. Ali­ quoties iam in confessione eam dimittere serio promisit, sed id numquam fecit. Unde Caius iterum de firmo eius proposito graviter dubitat. Vellet quidem sine respectu humano absolutionem ipsi dif­ ferre usquedum pellicem illam dimiserit; sed timet ne Aegidius, si nunc publice ad S. Communionem non accedat, infamia notetur, et ne plures inde scandalum capiant et ipsi quoque praeceptum paschale negligant. Quare anxius haeret, quid sibi faciendum sit. 4" Inter plures alios utnusquc sexus pocnitentes, qui multis occupationibus impediuntur brevi tempore ad confessionem redire, accedit etiam Sigfridus, mediae conditionis civis, qui iam saepius, puta ter quaterve, serio promiserat magnam pecuniae summam quam De absolutione sub conditione dubie dispositis danda iniuste retinet restituere, sed. licet restituere statim possit, hactenus semper promissa fefellit: est enim avarus, etsi alioquin in fide firmus. Confessarius igitur, de eius efficaci proposito merito dubitans, vult ipsi absolutionem differre ut prius restituat. Sed opponit Sigfridus se ex alia civitate huc, ubi ignotus est, confessum venisse, seque multis occupationibus distentum nonnisi post plures menses ad confessionem redire posse. Unde Caius nescit quomodo hunc casum solvere debeat. 5° Philippus, studiosus universitatis, a pravis sociis seductus, vitam ducit luxuriosam in crapulis, choreis ccterisque oblectamentis. Praeter alia peccata dubitat etiam saepe de fide; nam libros legit reli­ gionem catholicam impugnantes, et haud raro ex curiositate adit praelectiones de origine christianismi alicuius professoris rationalistae, huiusque eruditionem et eloquentiam laudando alios quoque ad ipsum audiendum excitat. Confessum tamen venit potius ut parentibus mo­ rem gerat quam vera poenitentia ductus. Caius paterna caritate eum excipit, ipsique efficacia quaedam fidei et contritionis argumenta pro­ ponit; quae efficiunt ut Philippus aliqua quidem probabilia resipi­ scentiae indicia praebeat, sed ita ut confessarius de vero eius dolore firmoque proposito serio adhuc dubitet. Timet tamen ne, si absolu­ tionem ipsi differat, in peiorem statum ruat et a sacramentis plane alienetur. Quapropter tandem, etsi animo anxius, ipsi absolutionem sub conditione concedit. Quaeritur 1. Quando confessarius absolutionem sub conditione dare potest aut debet? II. Quid Caio cum variis illis poenitentibus facien­ dum est? I. Regula de danda absolutione sub conditione. 31. — Regula generalis est, peccatoribus, qui a confcssario etiam post debitam exhortafionem judicantur dubie dispositi, id est proba­ biliter quidem dispositi, sed probabiliter etiam non dispositi, abso­ lutionem esse differendam, ut supra (n. 20) vidimus. Ast haec regula P 3° Sectio Prima - Articulus IV saepe, nostris imprimis temporibus, exceptionem patitur. Qua de re in Opere (n. 484-522) longe lateque probavimus hanc thesim 22“*: « Peccatorem dubie dispositum sine causa relative gravi sub condi­ tione absolvere, graviter prohibitum est. Si talis causa adest, huiusmod' peccator sub conditione absolvi potest vel etiam debet. Prae­ sertim ita absolvi debet, si confessarius prudenter timet, ne huiusmodi dubie dispositus non amplius ad confessionem redeat et in peccatis tabescat ». Causa iusta ac relative gravis iuxta S. Alphonsum adest: «Si, negata absolutione, notabile detrimentum immineret an:mae poenitentis» (VI, 431); qua de re si certus est confessarius, absolutionem conditionatam impertire debet. Imprmis huiusmodi gravis ratio praesto est, « si prudenter timetur quod peccator non amplius ad confess’oncm redibit et in peccatis suis tabescet» (ib. 432, 40): id est, ut scite explicat Lchmkuhl : « Si pocnitcns bona fide putat se satis esse dispositum, et confessarius graviter timet ne, negata aut dilata abso­ lutione, pocnitcns in peius ruat et ab omni sacramentorum frequen­ tatione absterreatur» (Th. Mor. II, n. 371, 7): cuius sapientis theologi singula verba sunt perpendenda. 32. — Ratio huius benignitatis est intentio Christi, qui sacra­ menta instituit propter homines, videlicet ut fideles hisce utantur tamquam mediis cfficacissimis ad aeternam salutem consequendam. Proinde etiam ministri Ecclesiae ea ministrare debent, quando hoc iuxta prudentiae regulas pro hominum salute utile aut necessarium ’udicant, modo nihil sacramentorum dignitati et reverentiae detra­ hatur. Atqui ob gravem rationem sacramentum Poenitentiae dubie dispositis sub conditione ministrare non officit sacramenti dignitati, « cum cond’tio ». ut ait S. Alphonsus, « iusta causa accedente, omnem reparet irreverentiam» (VI. 28). Si ergo pocnitcns ex dilata absolutione notabile detrimentum pateretur, confessarius ut minister Christi ipsi absolutionem conditionatam concedere debet, modo dubiam saltem dispositionem seu materiam praebeat; id quod valet non solum pro illis qui ad confessionem rcd;rc non possunt, sed etiam pro illis qui, dilata absolutione, ob infirmitatem spiritualem redire nolunt et ita in peiorem infirmitatis statum ruerent ct in peccatis marcescerent. Nam confessarius est medicus, qui his spiritualiter infirm’s medi­ cinam saltem probabditer efficacem praebere debet, quando aliam in se cfficaciorcm refutant. Est etiam pater qui, quando filius corre- De absolutione sub conditione dubie dispositis danda 31 pt’oncm dilatae absolutionis in deterius accepturus esset, ab ea absti­ nere debet, ac proinde statim absolutionem conferre. Nostris praeser­ tim collapsae fidei temporibus confessarius bac benignitate saepius uti debet, ne causa sit maioris adhuc detrimenti pro Ecclesia et animabus. (Cfr. Opus, n. 493, n. 518 sqq.). — Attendat tamen confessarius semper ad bonum commune. Nam si ex accessu ad sacramenta illius dubie dispositi grave scandalum pro populo oriretur, ufque bonum commune privato bono praevalere debet, ac propterea absolutio dif­ ferri, usquedum scandalum sit remotum. Quo confessarius in concedenda absolutione condit’onata rectae rationis regulas non migret, varias causas in solvendis casibus supra (n. 30) propositis et infra (n. 34 sqq.) ponendis examinabimus. II. Casuum solutio. 33. — Ad im. — Pancratius talia exhibet signa praeterita et prae­ sentia, ut Caius merito de vero cius dolore firmoque proposito posi­ tive saltem dubitare debeat. Bene tamen fecit absolvendo ipsum sub cond’tione, quia vere graviter timere debet, ne pocnitcns, qui iam difficulter ad confessionem adductus sit, dilata absolutione, non am­ plius redeat et ab omni sacramentorum usu alienetur, cum periculo augendi malevolum cius animum adversus Ecclesiam et sacerdotes, ergo cum « notabili detrimento » pro propria anima et pro educa­ tione prolis. Supponitur tamen, Pancratium bona fide existimare se esse satis dispositum, neve populi scandalum ex cius accessu ad sacra­ menta esse oriturum. Ad 2m. — Circa Nicolaum minus recte indicavit Caius. Unica enim ratio, cur supra Pancratio statim absolutionem dare potuerit, erat gravis timor relinquendi prorsus usum sacramentorum. Quod quum dc Nicolao timendum non sit — firmus enim adhuc stat in fide —, nulla erat ratio dandi absolutionem ipsi dubie d:sposito. Contra absolutionis dilatio, bonis utique verbis imposita, valde pro­ babiliter ipsi multum salutaris fuisset, utpotc efficax incitamentum ad plane vitandam illam occasionem proximam neque amplius recidendi in eumdem infelicem statum. Imo si Nicolaus in hisce adiunctis semper absolutione conditionata a confcssario donetur, probabiliter remissionis gratiam per illam non accipiet, sed diu Dei inimicus manebit, maiorem curam se emendandi non adhibebit, imo grave Sectio Prima - Articulus IV ad est periculum semper magis luxuriae vitio se implicandi cum demi­ nutione, imo forte etiam cum iactura fidei. (Cfr. infra n. 35; Opus, n. 266, 407. 490). Ad 3“. — Quando Caius ex adiunctis iudicat, Aegidii disposi­ tionem esse positive dubiam, i. e. eum probabiliter qu’dem habere verum dolorem, probabiliter etiam non habere, nostro iudicio potest, imo debet ipsi absolutionem sub conditione impertire, saltem si pu­ blice ad sacramenta accedit et si vere timenda est gravis cius infamia, vel etiam solum scandalum aliorum qui. videntes fabricae directorem de praecepto paschali non curare, cius exemplum imitarentur. Tunc enim adest qua dam communicandi necessitas, ne scilicet poenitentis bonae famae vel etiam bono communi noceatur. (Cfr. Opus, n. 507 sqq.). Quodsi Acgidius occulte accedit, iuxta regulam generalem ab­ solvendus non est, nisi prius concubinam dimiserit (Opus, thesis 5*; Casus consc. I. 42 sqq.). Ad 4'n. — Necessitas diutius differendi confessionem, puta per plures menses, qua hodie praesertim multi tenentur famuli utriusque sexus, itinérantes, operarii ceterique qui sub aliena sunt potestate, saepe gravis quoque erit ratio cos. etsi dubie dumtaxat dispositos, Stari m absolvendi, ne diu in statu damnationis viventes « notabile de­ trimentum » animae patiantur. Excipiendi tamen sunt illi qui, ut Sigfridus noster, recidivi sunt in omittenda gravi obligatione, puta restituendi etc., ne secus, non per aliquot tantum menses, sed per plures forte annos in iisdem peccatis permaneant, cum crescente semper salutis aeternae periculo. (Cfr. Opus, n. 511 sqq.). Ad 5“’. — Philippus ob gravem timorem ne, dilata absolutione, a sacramentis plane alienetur, sub conditione absolvi posse videtur. At vero confessarius ab ipso omnino exigat seriam et formalem pronvssioncm non amplius legendi illos libros neque adeundi illas prae­ lectiones. Est quippe haec occasio periculosissima, quia de fide agitur, circa quam ignorantia invincibilis, si forte adesset, tolerari non po­ test. (Cfr. Opus, η. 101. 2°). Insistat etiam reparat’oni gravis scandali quod suis collegis dedit, saltem praebendo iis abhinc bonum exem­ plum. Nisi Philippus haec sincere et expresse promittat, confessarius ne sub conditione qu;dem ipsum absolvet, etiamsi graviter timet eum sacramenta prorsus relicturum, tum quia hoc casu defectus disposi­ tionis non solum dubius s:d moraliter certus est, tum quia scandalum datum adhuc crescet, si alti audiunt ipsum ta disposhum ad sacra­ menta fuisse admissum. Fortasse per hanc gravem simulque pa­ De absolutione sub conditione dubie dispositis danda 33 ternam Caii agendi rationem poenitens, experientia quasi sentiens confessionem iuxta sensum Ecclesiae non esse mere caeremoniam ex­ ternam, sed rem sacram valdeque seriam, quae veram animi conver­ sionem postulet, tandem ad meliorem frugem red bit. — Qu:a ergo in hoc difficili casu exitus ab utraque parte est incertus, Cams spe­ ciale lumen a Deo postulet, et dein, expulsa omni animi anxietate, id faciat quod ipsi hic et nunc prudentius videtur. Nota. — Saepcnumcro postea etiam in casuum solutione sermo recurret de absolutione sub conditione dubie dispositis impertienda. Casus 2. Absolutio dubie dispositis ob causas leviores data. 34. — Terentius omnibus peccatoribus, quos post debitam ex­ hortationem adhuc dubie dispositos esse credit, absolutionem sub con­ ditione impertit, quando huiusmodi adsunt causae: 1) quia est tem­ pus paschale; 2) quia est dies festus B. Μ. V. vel alterius Sancti, quo indulgentiam plenariam lucrari desiderant; 3) quando ad ipsum re­ dire nequeunt, adeoque apud alium sacerdotem confessionem repetere coguntur. Idem facere solet audiens confessiones 4) occasione com­ munionis generalis in aliqua paroecia, item 5) in quodam collegio iuvenum vel puellarum in quo existit praxis frequentis aut quoti­ dianae communionis, quia, uti ait, si hi ad sacram mensam non accedunt, infamiam patientur. Quaeritur·. Quid de hac Terentii praxi censendum? Casuum solutio. 35. — Optime sane facit Terentius ferventer exhortando ad poe­ nitentiam illos peccatores parum aut dubie dispositos. Aequo re­ missior tamen est cius praxis ob rationes adeo leves absolvendi sub conditione omnes illos qui dubie dispositi manent. Hi enim ita facile 34 Sectio Prima - Artictiltir IV absoluti, falsa seducti tranquillitate, neque in posterum melius se praeparare curabunt, seriae emendationi per seduliorem orationem ct fugam occasionum parum efficaciter operam dabunt, probabiliter valde diu Dei inimici manebunt, multis novis peccatis se onerabunt, timorem Dei ipsamque notionem verae poenitentiae paulatim perdent et gravissimo aeternae salutis periculo se exponunt. Unde tali prae­ propere concessa absolutione « notabile detrimentum animae » acci­ piunt. Contra, si ob paulo dilatam absolutionem brevi post, adhibitis interim remediis, rite dispositi ad eumdem vel alium confessarium rediissent, maximum animae bonum acquisiissent. Huiusmodi ergo peccatores etiam tempore paschali aliisve festis sub gravi tenentur non dubiam sed satis certam afferre dispositionem, quam orando vimque sibi inferendo facile obtinere possunt, ac propterea incom­ modum relative leve redeundi aut apud alium sacerdotem confes­ sionem repetendi subire debent, ut pretiosissimam gratiam remis­ sionis peccatorum aliosque sacramenti fructus non dubie solum sed certo consequantur. Valet quippe etiam illis regula generalis: dubie dispositis absolutio est differenda (cfr. n. 20, 33, 2°). Solum si alia gravior adesset ratio, utputa prudens timor, ne ipsi ad nullum con­ fessarium redirent atque ita in peiorem statum ruerent, hisce abso­ lutio sub conditione dari potuh, imo etiam debuit, ut supra (n. 31 sq.) dictum est. Terentius ergo, ob tales leves rationes absolutionem con­ cedens. falsa motus est misericordia nimiaque illa indulgentia, quae animabus est perniciosa. Praeterea commisit etiam contra reverentiam sacramento debitam, quia sine causa proportionata ritum sacramcntalcm gravi frustrationis periculo exposuit. Haec omn:a vide uberius exposita in Opere, n. 488 sqq.; item n. 515, ubi tres priores casus magis particulatim expendimus. Atque idem dicendum est de illius praxi universali in duobus postremis casibus, occasione scilicet Communionis generalis vel ;n illis collegiis. Utique, infamia, si est gravis, ratio est dandi absolu­ tionem condhionatam (cfr. supra n. 33, 30). Ast in casibus propositis generatim talis gravis infamia ex omissione Communiones non orietur. Si magnus est communicantium numerus, facile absentia un'us alteriusve a sacra mensa non advertetur. Si advertitur, per se huiusmodi Communionis omissio nondum est gravis infamia; ad summum erit quaedam admiratio apud unum alterumve vel levis quaedam suspicio, sed quae nequaquam graviter alicuius famae no­ cebit. Leve autem tale incommodum longe superatur per graves illas De absolutione sub conditione dubie dispositis danda rationes ob quas, iuxta legem ordinariam, dubie disposito absolutio est differenda. Utiliter tamen confessarius poenitenti suggerere po­ test, ut indispositionem quamdam corporalem praetexat vel, si pridie confessum venit, ut mane inter lavandum a iquot aquae guttulas absorbeat. Casus 3. Absolutio sub conditione data moribundis sensibus destitutis. 36. — Sempronius, in magno alicuius civitatis nosocomio cappcllanus, omnibus promiscue moribundis, ubi primum cos sensibus destitutos videt, absolutionem sub conditione concedit, sive agitur de catholicis etiam apostatis, sive de schismaticis vel de haereticis ma­ terialibus aut formalibus, sive etiam de illis qui usque ad sensuum destitutionem sacerdotem repulerint et confiteri renuerint. Quaeritur I. Quaenam est regula de absolutione sub conditione danda moribundis sensibus destitutis? II. Quid de Sempronii cum variis illis moribundis agendi ratione dicendum? I. Principium generale. 37. —< Regula generalis haec est: Moribundis sensibus destitutis absolutio sub conditione impertienda est. modo saltem tenuis adsit probabilitas cos sacramentum Poenitentiae accipere velle et actum doloris elicuisse, et modo scandalum forte oriturum amoveatur. Ita auctores recentes communiter post S. Alphonsum contra multos graves theologos antiquos. « In casu extremae necessitatis, inquit S. Doctor, possumus uti opinione adhuc tenuis probabilitatis» (VI, 482). Quod attinet ad sensibus destitutum in actu peccati (v. g. duelli, adulterii etc.), « merito, inquit, praesumi potest quod ipse, in pro­ ximo periculo suae damnationis constitutus, cupiat omni modo suae aeternae saluti consulere ». Dolor autem sensibilis, qui communiter r / Sectio Prima - Articulus IV a theologis requiritur, per suspiria aliaquc signa exprimi potest, licet a confessario non percipiatur. {Opus, n. 502). Ratio est salus aeterna, quae in casu est suprema lex (supra II. Casuum solutio. 38. — Sempronius, ut nobis quidem videtur, generatim nimis leviter suum munus implevit. Ante omnia cappellanus nosocomii curare debet ut, quoad eius fieri possit, certior fiat de convictione re­ ligiosa cuiusvis infirmi graviter decumbentis. Si reperit aliquem non esse baptizatum (ludaeum. Mahumetanum, paganum), ipsum etiam sensibus destitutum certe nulla ratione absolvere potest, quum sacra­ mentum Poenitentiae solis baptizatis valide conferri queat. Potest tamen aliquando huiusmodi baptizare, iuxta responsum S. Officii dici 30 Martii 1898 de Mahumetanis moribundis sensibus destitutis, videlicet: «si antea dederint signa velle baptizari vel in praesenti statu aut nutu aut alio modo eamdem dispositionem ostenderint ». Tum, si post Baptismum ille status perdurat, potest confessarius ipsi aliquoties per diem absolutionem sub conditione impertire. Si post debitam investigationem Sempronius noverit moribun­ dum sensibus destitutum esse catholice baptizatum, recte egit ipsum sub conditione absolvendo, etiamsi ille ab Ecclesia apostata fuerit, aut in ipso actu peccati in hunc statum reductus fuerit. Adest enim tenuis saltem probabilitas ipsum, catholice baptizatum et educatum, in luc'do quodam sui status intervallo actum contritionis elicuisse. Imo Sempronius ipsi etiam Extremam Unctionem conferre debuit, utique sine condit’onc; quia per hoc sacramentum, quum externum dolorem non exposcat et reviviscere possit, securius adhuc aeternae cius saluti consulitur. Scandalum exinde forte oriturum amoveri po­ test. monitis adstantibus quod Ecclesia praesumit, in hoc statu mori­ bundum interno saltem animo peccata dolcrc. — Si quis vero catho­ licus a Fdc apostata vel religionis prorsus indifferens, graviter de­ cumbens suaeque vitae periculi plene conscius, proxime ante sensuum destitutionem sacerdotem adhuc repulerit ct confiteri contumaciter recusaverit, nostro iudicio confessarius eum postea, ne sub cordit’one qu:dcm. absolvere potest. Tunc enim deest vel tenuis probabi­ litas contritionis, ct sensus cathoVcus populi audientis talem esse ab­ solutum nimis offenderetur, vel etiam perverteretur. Huiusmodi ab- De absolutione sub conditione dubie dispositis danda 37 solvere certe a doctrina antiquorum theologorum quam maxime alie­ num est, neque etiam compluribus recentibus probatur Si tamen hic homo in lucido quodam illius status intervallo dubium quoddam resi­ piscentiae signum dederit, potest sub conditione absolvi, amoto pro viribus aliorum scandalo. (Cfr. Opus, n. 505). 39. — Schismaticum in illo statu repertum merito sub condi­ tione absolvit Sempronius, imo etiam Extremam Unctionem ipsi dare oportet, quia, quum divinam horum sacramentorum institu­ tionem admittat, aliqua ratione praesumi potest, ipsum illa accipere velle. Si publice haec sacramenta administrantur, scandalum forte oriturum removere debet, « manifestando scilicet adstantibus, Eccle­ siam supponere cum in ultimo momento ad unitatem rediisse»; ita S. Officium 17 Maii 1916 ad II. Ad haereticos quod spectat qui sacramentum Poenitentiae reiiciunt, si confessarius aliquem bona fide errantem adeoque haere­ ticum materialem esse noverit, ipsum, nostro iudicio, nullatenus ab­ solvere debet, nisi hic forte antea aliqua signa admittendi religionem catholicam ostenderit; nam explicita et positiva reiectio huius sacra­ menti obstare videtur sic dictae implicitae intentioni seu voluntati illud recipiendi. Confer quod supra (n. 38) dictum est de Mahumetanis quoad Baptismum. — Haereticum vero formalem qui veritatem religionis catholicae quidem cognoscit, sed hactenus nondum am­ plecti voluit, sub conditione absolvere potest, imo et debet. Aliqua cn m ratione supponi potest, cum in hoc supremo momento actum fidei et contritionis elicuisse ct sacerdotis assistendam cum absolu­ tione voluisse, eodem modo ac supra de catholico apostata dictum est. Si tamen de hac bona aut mala fide sufficiens notitia haberi nequit — uti practice plerumque erit —, Sempronius bene facit absolvendo omnem haereticum, quem inopinato sensibus destitutum reperit. Atvero si sive haereticus sive schismaticus usque ad sensuum destitutionem sacerdotis auxilium positive recusaverit, nequaquam 1 Sic Lchmkuhl: «Si Saulus (catholicus) usque ad ultimum rationis usum positive rciccit omne sacerdotis auxilium, non puto sacramenta ei administranda esse, nc conditional quidem; orandum tamen esse enixe pro cius anima Det misericordiam, quae, si cum ad sui conscientiam reduxerit ct ad dolorem internum moverit, etiam usque ad contritionem per­ fectam potest permovere. Hacc soli divino iudicio relinquenda sunt; pro humano iudicio ad participationem bonorum, quae constanter repulit, non videtur admittendus u (Casus consc t II, n. 636). j8 Scctio Prima - Articulus IV postea absolvi potest, uti iam de catholico diximus. (Cfr. Opus, n. 503 sq.). Denique si confcssarius nihil de conditione religiosa moribundi sensibus destituti rescire potuit — uti in nosocomiis magnarum civi­ tatum mixtae religionis haud raro accidit —, vel etiam si in via publica aut alibi inopinato ignotum quemdam moribundum sensi­ busque destitutum viderit, merito ipsi clam absolutionem sub condi­ tione impertiet, quando levi quadam ratione supponere potest ipsum sacramentum Poenitentiae in hoc extremo momento suscipere velle. De signis dispositionis in peccatoribus habituatis et recidivis 39 ARTICULUS V. De signis dispositionis in peccatoribus habituatis et recidivis. Casus i. De notione habitus et peccatoris habituati. 40. — Terentius in audiendis confessionibus saepe angitur dubiis de vero dolore ct proposito, eorum praesertim qui frequenter, puta bis terve in hebdomade, in eadem peccata solitaria rclabuntur, maxime in peccata pollutionis ct blasphcmiae. Quapropter illis qui iam ali­ quoties emendationem promiserunt et absoluti fuerunt, si adhuc eumdem fere peccatorum numerum accusant, utpote recidivis in habitum peccandi adeoque dubie dispositis, per breve tempus absolutionem dif­ ferre solet, ut prius, melius adhibitis remediis, quae iam saepius pro­ miserint exsequantur. Quaeritur I. Quid est habitus peccandi ct quomodo distinguitur a passione? II. Quid de agendi ratione Terentii dicendum? I. Quomodo habitus et passio inter se distinguantur. 41. — In hac materia maximi momenti est distinctio inter pec­ cata commissa ex habitu et peccata orta ex passione. Habitus peccandi, iuxta mentem S. Thomae et S. Alphonsi, est 40 Sectio Prima - Articulus V qualitas permanens, qua quis quasi naturaliter inclinatur ad pec­ candum, ita ut frequenter, prompte, facile et sine ulla fere resistentia labatur. Passio autem est motus appetitus sensitivi a principio exte­ riore oriens ct cito transiens. Prorsus igitur distinguendus est peccans ex habitu ct peccans ex mera passione. Prior rationem et voluntatem quasi naturaliter ct permanenter ad malum finem ordinatam habet, posterior ordinarie ad bonum finem, ct transeunter solum malum appetit. Ille peccat motus a prin­ cipio intrinseco ct ex malitia, i. e. ex mala voluntate; hic impulsus ct victus a principio cxtrinscco, atque adeo ex debilitate, ex voluntate infirma. Ille sponte, facile ct prompte peccat, ex levi etiam con­ cupiscentiae tentatione ct nullam quasi resistentiam praebet; hic cum difficultate peccat, gravi concupiscentiae motu abreptus, et post se­ rium resistendi conatum. Hinc peccans ex habitu difficile resipiscit; peccans autem ex passione cito ct facile de peccato dolet. — Vide haec omnia distincte ct fuse demonstrata in Opere (thesi ioa, n. 194 sqq.) iuxta praedaram S. Thomae doctrinam, cui, ut ibidem (n. 205 sqq.) ostendimus, optime concordat doctrina S. Alphonsi. 42. — Ad habitum constituendum certa quaedam actuum fre­ quentia requiritur, quae iuxta varia adiuncta variat et alia est pro aliis peccatis (ib. n. 212 sq.). Ut generale saltem quoddam indicium de hac frequentia formetur, haec dici possunt: in peccatis operis solitarii (v. g. pollutionis, ebrietatis, furti) sufficere possunt quinque lapsus quoi bet mense per aliquod notabile tempus, modo inter lapsus aliquod intervallum intercedat; in peccatis operis cum aliis commissis (v. g. fornicationis) sufficere potest lapsus semel in mense per annum: in peccatis cogitationis (odii, delectation s morosae etc.) vel ons (uti blasphemiae) bis terve in hebdomade. Ast hie semper supponitur alia ad habitum constituendum necessaria adesse, scilicet ut quis facile, cito sine ullo fere resistendi conatu labatur, neque statim post de peccato sincere dolcat. Si quae ex his conditionibus decst. lapsus, etiamsi per aliquod tempus sunt frequentes, ex pas­ sione potius provenire dicendi sunt (Opus, n. 214). De signis dispositionis in peccatoribus habitualis ct recidivis 41 II. C.\SUS solutio. 43. — Ex dictis patet, qua in re defecerit Terentius. Quod illi pocnitentes frequenter, puta bis terve in hebdomada, in eadem peccata sunt relapsi ct semel aut iterum eumdem fere peccatorum numerum accusare debent, nondum probat cos esse habituatos proprie dictos. Haud raro enim frequentes relapsus non procedunt ex habitu iam contracto, sed ex mera passione vel cx constitutione physica valde ad hoc vitium inclinata. Imo neque quod quis cito et brevi post confossionem recidit, per se habitum adesse ind.cat: fieri enim potuit, ut tunc gravi tentatione fuerit occupatus, cui post seriam resistentiam tandem cesserit. Oportet igitur, ut Terentius ante omnia poenitentem interroget, O ’ utrum ordinarie facile sme ulla fere resistentia tentationibus assenserit, an difficile tantum ct post serium conatum ad resistendum, ad orandum etc. Si primum, praesumendum est illos relapsus accidisse cx pravo habitu scu cx mala voluntate ct quadam indifferentia circa Dei offensam; si alterum, ex passione scu ex voluntatc infirma. lamvcro si hi relapsus cx sola passione oriuntur, gencratim non est graviter dubitandum de vero dolore et proposito, etiamsi fuerint frequentes, idque praesertim quando pocnitcns testatur, se statim post lapsum peccati pocnituissc. Huiusmodi enim peccatores, ut ait S. Thomas, transcuntc passione, facile ad bonum propositum redeunt; e contra habituali presse sumpti, quippe qui peccant cx inclinatione quae vclut altera natura facta est, in malo proposito perseverantes sunt et difficile convertuntur1. — Notandum tamen est, lapsus qui cx passione incipiunt, si frequenter accidunt, sensim ac pedetentim facile in habitum transire. Quare Terentius iam ab initio sedulo omnibus peccantibus inculcet, ut in tentationibus statim sacra nomina Icsu ct Mariae invocent, resistant et brevi ad confessionem redeant. 1 « In co qui peccat cx infirmitate scu cx passione, inquit S. Thomas, voluntas incli­ natur ad actum peccati, quamdiu passio durat; sed statim abeunte passione, quae cito transit, voluntas rcccdit ab illa inclinatione ct redit ad propositum bonum, pocnitcns dc peccato commisso. Sed in co qui peccat cx malitia voluntas inclinatur in actu jxrccati ma­ nente habitu, qui non transit sed perseverat, ut forma quaedam immanens ct connaturalis facta. Unde qui sic peccant perseverant in voluntate peccandi ct non dc iacih pocnitcnt » (De Malo, q. 3, a. 13). 4 — Tir Haar, Canis conscientiae. - Vol. U. I I I jI I I I I I I I | ;I I I I I I I I 11 I I I I I I I I I I Sectio Prima - Articulus V Casus 2. De absolutione peccatoris habituati. 44. — Ad Titium confcssarium variis temporibus accedunt hi poenitcntes. i° Rcmigius iuvenis quindecim annorum qui, a sodali sedu­ ctus, ab aliquo tempore habitum pollutionis solitariae contrahere coepit. 2rt Godefridus qui grave concepit odium erga inimicum, eique iamdiu passim consentire consuevit. 30 Francisca mater quae ex culpabili negligentia filiam suam, intuitu matrimonii, plerumque solam conversari sinit cum amasio. 4' Sergius qui tempore militiae in castris quotidie blasphcmias et turpiloquia proferre didicit, et nunc, in pagum redux, aliis grave praebet scandalum. 5' Thcobaldus qui inde ab anno ex quadam indifferentia plerisque dominicis S. Missam negligere coepit. 6' Dosithea puella quae a tribus fere mensibus propter lectio­ nem librorum obscenorum quotidie facile consentit delectationibus morosis et desideriis libidinosis. 7" Leopoldus qui confitetur habitum onanismi coniugalis ante sex menses inde ab ultima confessione contractum. Hisce omnibus 1 itius absolutionem statim concedit, quia prima vice habitum confitentur et ordinaria poenitentiae signa praebent: confessario enim interroganti num peccata vere doleant firmiterque emendationem proponant, ingenue responsum dant affirmativum. Quaeritur 1. Quae sunt regulae de absolvendis habituatis? Π. Rectcne agit Titius? De signis dispositionis in peccatoribus habituatis et recidivis I. Regulae 43 generales. 45. — Regulae generales hae sunt: i° Confcssarius, ut index, peccatorem habituatum, etiamsi nulla emendatio praecesserit, iam prima vice absolvere potest, si or­ dinaria dispositionis signa praebet. Ita S. Alphonsus cum commu­ nissima sententia contra rigoristas. « Ratio, iniquit S. Doctor, quia talis poenitens ex una parte non est praesumendus malus, ita ut velit indispositus, ad sacramentum accedere; ex alia, bene praesumitur dispositus, dum peccata sua confitetur, cum ipsa spontanea confessio sit signum contritionis, nisi obstet aliqua positiva praesumptio in con­ trarium » (VI, 459). (Cfr. Opus, n. 230 sqq.). Supponitur tamen non adesse aliam rationem ob quam absolutio differri possit aut debeat, puta occasio proxima « in esse », grave scandalum. 20 Confcssarius, ut medicus, aliquando, ast raro tantum, illis simpliciter habituatis et nondum recidivis, ad breve tempus absolu­ tionem differre poterit, ut iam statim ab initio adhibendo remedia pravae consuetudini fortiter resistere discant, modo nullus malus exitus huius dilationis praevideatur, v. g. quod animum dimittant, difficilius iterum ad confessionem accedant etc. Dico: raro tantum; quia generatim habituatis dispositis, praesertim si non lapsi sunt propter occas’oncm proximam, gratia sacramenti magis prodest quam dilatio absolutionis. (Cfr. Opus, n. 235). II. Casuum solutio. 46. — Titius, ut ex dictis patet, per se quidem i. c. spectata sola ratione habitus, illos omnes statim absolvere potuit. Sed recogi­ tare etiam debuit tamquam medicus, annon expediret aliquibus ex hisce per accidens, i. e. propter aliam rationem, absolutionem ad breve tempus differre. Itaque, nostro iudicio, bene fecit confcssarius sine mora absol­ vendo: i° Remigium, 20 Godefridum, et 30 Franciscain, addendo ferventem exhortationem. Ordinarie enim melius est a simpliciter habituatis, qui prima vice habitum confitentur, obtinere ut brevi ad eumdem confessarium redeant. Num illis interdum forte utilis Sectio Ρπτηα - Articulus V st brevis dilatio, praesertim si valde radicatus est hab’tus, pendet ex fructu qui ex ea speratur; in dubio hoc remedio utendum non est. 4 Quod spectat ad Sergium, qui praeterea etiam scandalum praebuit, saepe quidem, praecipue in locis ubi frequentia sunt huiusmod: vitia, per accessum ad sacramenta tale scandalum magna ex parte reparatur. Ast. si revera graie sit periculum quod Sergius per illas blasphemias et turpiloquia multos corrumpat qui e us exemplum imitaremur — sicut aliquando in bon:s parochus rural bus contin­ gere potest —. genera tim ipsi per breve tempus, puta per unam altcramvc septimanam, absolutio erit differenda, si non propter ha­ bitum prima v ce confessum, saltem propter grave scandalum datum: quod quidem scandalum cresceret, si populus videret talem pecca­ torem publicum adeo facile statim ad sacramenta admitti. Nisi forte aliter, v. g. per praedicationem, influxus funesti huius scandali satis praecaveri possit. (Opus, n. 235, 4 ). 5 Idem fere dic de Theobaldo, si suo exemplo alios multos ad camdem ncgligentiam adduxit, uti interdum contingere potest in opt ma quadam parochia, ubi quasi omnes diebus praescriptis Missae assistere solent. In permultis tamen locis, praesertim civitatibus. nostra aetate plurimi fideles, pro! dolor, hac in re iam valde négligentes sunt; unde rafo scandali proprie dicti non fac le aderit. 6° Dosi theam Titius statim absolvere potuit, nisi illos libros, quorum lectioni valde addicta erat, penes se habeat vel facile ab ali s pass m ree piat, ita ut ipsi sint occasio continua vel moraliter semper praesens. 7 Lcopoldus contrahere incepit hab.tum periculosissimum in materia admodum gravi, idque ob occasionem necessariam « in esso»; quare, si non umetur omnimoda alienatio a sacramentis, stat m ab initio remedium valde efficax d lat onis adhibere expedit, ut ita certius adducatur al is remed s contra hoc funestum vitium uti. (Opus, n. 235, 3'; infra n. 151, 1 ). De signis dispositionis in peccatoribus habi luatis et recidit is 45 Casus 3. De absolutione recidivorum disputatio publica. 47. — In quodam seminario tres studentes theologiae am ce inter se disputant dc quaestione circa absolutionem recid’vorum. — Caius pertendit, hisce omnibus semper absolutionem concedi posse, si ordinario modo sua peccata accusant et confcssario interrogann sin­ cere testantur se verum habere dolorem firmumque propositum: nam, inquit, est adagium ab omnibus acceptum: « Pocnitenti credendum est sive pro se sive contra se loquenti ». Tirus contra defendit ree d v s qui pluries iam emendationem promiserint sed hactenus nihil se emen­ daverint absolurentm esse differendam, nisi nunc specalia seu extra­ ordinaria doloris et propositi signa dederint, quia, ut ait. si quis post saepe repetita pronvssa nihil fecit ad propositum exsequendum, iam non tuto ipsi credendum est. si in praesent’ confessione eodem iterum modo se proponere testatur. Huic plane assentit Sempronius. imo addit suo iudicio numquam dari posse absolutionem recidivis» si eodem modo ac antea statim et fac ie relapsi sunt, quidquid sit de signis ordinariis aut extraordmariis. — Inter se non concordantes adeunt Professorem theologiae moral’s qui, singulis auditis, dicit quaestionem hanc esse optimam materiam pro thesi publica, quae, iuxta seminarii statuta, singulis mensibus est habenda; simulque no­ mmât Titium thesis statuendae defensorem, Caium vero et Sempro­ nium cius oppugnatores. Quaestio igitur haec est : Num et quando recidivis absolutio concedi potest? Singuli tres serio se ad hanc publicam concertationem prae­ parant, et d’e statuto in magna aula, praesent bus compluribus pro­ fessor bus. omnibusque sem narii theologis, qui intenti ora tenebant, disputatio fit, cuius quidem hoc est summarium. I. Status quaestionis exponitur. 48. — Titius defendens, post quaedam praemissa ex historia rigorismi et laxismi. incipit campum disputationis iustis circumscri­ bere limitibus. Unde haec praemittit praenotanda, quo statum quae­ stionis determinet: « i° Non agitur, inquit, de quolibet recidivo, sed de reci­ divo in habitum peccandi, puta contra castitatem, iustitiam, cari­ tatem. officia status etc. Hinc non d’sputatur de recidivo, qui ex mera passione post seriam pugnam et studium emendationis etiam saepe recidit, sed de illo qui eodem fere modo frequenter, statim et fac ie in eadem peccata relapsus est, a. v. quaestio est de recidivo non materiali, sed formali (supra n. 41 sqq.). 2° Neque agitur dc recidivo nondum monito, hic enim quoad absolutionem simpliciter habituate aequiparatur —. sed dc illo qui iam serio a confcssario monitus est, nullum autem ex praescriptis remediis adhibuit. 30 Neque quaestio est. num ad impertiendam absolutionem vera doloris signa sufficiant — hoc enim ab omnibus admittitur —, sed quacnam sint illa vera signa pro recidivo: utrum communia et ordinaria, scilicet ipsa confessio et serium ipsius pocnitcntis testi­ monium de suo dolore et proposito, an alia adhuc specialia et ex­ traordinaria. 4” Neque agitur de quaestione num talis recidivus aliquoties adhuc absolvi possit — haec enim alia quaestio est, dc qua infra (n. 63 sqq.) —. sed solum num per se toties dispositus habendus sit, quoties ipsemet. non ficte et mendaciter, sed serio suum dolorem et propositum testetur '. 5° Denique neque thesis instituitur de absolurone per exce­ ptionem statim pocnitenti dubie disposito sub conditione conferenda propter gravm timorem, ne secus sacramenta relinquat et in peius ruat (supra n. 31); thesis agit de absolutione simpliciter et sine adiccta conditione danda poenitenti qui firme stat in fide et praxi religiosa, ac proinde merito creditur ad eumdem vel ad alium confessarium rediturus, si ipsi ob dubiam dispositionem absolutio paterno modo ad breve tempus differatur n. De Agnis dispositionis in peccatoribus habituaits et recidivis z|9. — Hisce praemissis, Titius hanc thesim defendendam as­ sumit: Γ « Recidivus formalis, qui scilicet iam serio monitus eodem semper modo in eumdem pravum habitum recidit, non potest toties quoties a confessario. ut iudex est, absolvi, si solum signum ordi­ narium, id est proprium suae dispositionis testimonium, affert. — 2° Absolvi autem potest, si praebet alia quaedam specialia seu extra­ ordinaria doloris et propositi signa. Prima pars statuitur contra auctores aequo remissiores, altera contra rigidiores». II. Probatio utriusque partis thesis. 50. — Ut primam partem probet, Titius ita argumentatur: « Confessarius. inquit, absolvere nequit poenitentem. quando de vera cius poenitentia seu firmo proposito graviter dubitat» (cfr. supra n. 20). Atqui, ut ait S. Alphonsus, «quando iam in alia confessione ipse (habituatus) fuit admonitus et eodem modo cecidit, nullo adhi­ bito conatu, et nullo impleto ex mediis a confessario praescriptis, frequens ille relapsus signum praebet vel saltem prudentem dat suspi­ cionem quod sua poenitentia non sit vera. Qui enim firme proponit — bene ait Lugo o — rem sibi moralitcr Dossibilem, non ita facile sui propositi obliviscitur, sed saltem per aliquod tempus perseverat, et difficiles aut rarius cadit» (VI, 459). Ratio haec, quae certe magis adhuc valet, si recidivus iam in multis confessionibus idem promisit et semper eodem modo est relapsus, nititur lege psychologica, quotidianae vitae experientia comprobata. Infirmitas ergo propositi prae­ teriti prudentem saltem ingerit praesumptionem contra firmitatem propositi praesentis, si non aliud adest signum quam idem semper ipsius poenitentis testimonium *. Hanc rationem pluribus adhuc explicat Titius iuxta dicta in Opere (n. 258 sq.). Confirmat deinde thesim ex ruina animarum et morum laxitate quae ex opposita doctrina sequerentur (n. 264-273). 1 Apposite Lchmkuhl: «Qui rchbitur brevi post peractam confessionem, idque sine pugna et resistentia contra tentationes atque frequenter, suspicionem ingerit... de proposito non firmo parumque sincero, atque ita dc valore praeteritae confessionis merito potest dubitari. Quando igitur voluntas praesens non fortior apparet quam in confessionibus praeteritis, sed eadem debilitate languet, dispositio sufficient manet dubia » (Neo-Confes· sanus, n. iSS, 4« Sectio Prima - Articulus V ex prop. 6o* ab Innocentio XI proscripta (n. 274 sqq.), denique ex Instructione 29 Aprilis 1784 S. Congr. de Prop. Fide, quae quidem instructio docet, confessarium. quum solus index sit in hoc tribu­ nali, de dispositione pocnitentis recidivi iudicare debere, non ex solo testimonio ipsius pocnitentis, sed iuxta varia indicia specialia quae ipsa instructio recenset (η. 278 sq.). 51. — Alteram thesis partem contra rigidioris sententiae as­ seclas probat Titius ex eo quod illa specialia signa sive praeterita, ut aliqualis emendatio vel serius cius conatus, sive praesentia, prae­ sertim post fervidam confessarii exhortationem in hac confess:one manifestata, testimonio pocnitentis novum addunt robur, et indicant cius voluntatem vere esse mutatam et nunc firmius quam antea propos1’tum concepisse. Unde per haec nova et clariora indicia prae­ sumptio, quae ex praeterita eius negligentia erat orta, infirmatur et eliditur; exsulat proinde dubium grave ac propre d’ctum de vera cius dispositione, deque ea habetur iterum iudicium opinativum seu certitudo probabilis. Solam ergo vitae emendationis experientiam, eamque diuturnam, unicum esse verae conversionis signum, uti vo­ lebant adversarii, S. Alphonsus merito vocat « intolerabilem rigo­ rem » {Opus, n. 341 sqq.).III. III. Confutatio rationum contra primam partem. 52. — Hisce dictis et paulo explicatis assurgit Caius, primus opponens, et contra primam thesis partem ea quae sequuntur obiicit. Obi. Caius Γ: «Habitus, inquit, per se non probat proposai infirmitatem ut omnes concedunt — secus enim nec prima vice habituatus absolvi posset. Neque etiam relapsus per se hanc infir­ mitatem demonstrat — secus nullus recidivus statim absolvi posset, ut falso rigoristac asserunt. Ergo, concludit, ex nullo capite inferri potest defectus debitae dispositionis ». — Repetita paucis obiectione hunc in modum Resp. Titius: «Concedo antecedens, sed nego consequentiam. Ut opt’mc dixisti, neque habitus, neque relapsus per se solos pro­ bant defectum dispositionis. Sed uterque unitus, i. c. relapsus in eumdem habitum, idque eodem modo, sine ulla resistentia etc., talis relapsus, inquam, grave utique ingerit dubium de praeteriti propositi infirmitate, ut probatum est». De signis dispositionis in peccatoribus habituatis et recidivis 49 Instat Caius: «Talis relapsus ostendit dumtaxat humanae voluntatis inconstantiam et mutabilitatem, non autem defuisse firmam voluntatem in confessionibus praeteritis, et multo minus in praesenti confessione. Nam, ut ait S. Thomas, « Quod aliquis postea peccat vel actu vel proposito non excludit quin prima poenitentia vera fuerit. Numquam enim veritas prioris actus excluditur per actum contra­ rium subsequentem; sicut enim vere cucurrit qui postea sedet, ita vere pocnitct qui postea peccat» {Summa th., III. q. 84, a. 10, ad 4“). Resp. Titius: «Libenter concedo humanae voluntars incon­ stantiam et fragilitatem; ergo haec inconstantia per se non est si­ gnum, praeteritum propositum fuisse infirmum. Ast in casu nostro agitur de speciali modo relapsus, de recidivo scilicet qui eodem modo relapsus est, sine ulla pugna vel resistentia, imo sine ullo serio conatu ad non relabendum. Sane talis relapsus probat non solum voluntat’s inconstantiam, sed praeterea hanc inconstantiam oriri ex propositi infirmitate. Si quis discipulus ex. gr. saepe proponit ct magistro pro­ mittit quotidie tribuere unam horam studio linguae hebraicae. sed in hoc proposito adeo inconstans est, ut semper illud statim oblivi­ scatur aut ex levi tantum ratione negligat, nullumque serium adhi­ beat conatum ad illud exsequendum, et semper pronrttens semper postea eodem modo in suam pigritiam recidat, profecto nemo prudens magister tale propositum firmum dicet, etiamsi discipulus bona forte fide hoc asserat. Talis utique totiesque iterata inconstantia ex propo­ siti debilitate oritur ct gravem ingerit praesumptionem etiam praesens propositum firmum non esse {Opus, n. 261). « Ad verba S. Thomae quod attinet, pergit Titius, scio equidem haec a multis recentioribus passim obiici; sed nihil prorsus contra thesim faciunt. S. Doctor dicit tantum, relapsum per se non exclu* dere quod prior poenitenda fuerit vera; sed hoc omnes concedunt: res ipsa loquitur. Posito enim quod vera fuerit poenitentia, hoc factum manet, et non fit infectum per relapsum subsequentem. Sed S. Thomas hic nequaquam dicit, omnem poenitentiam priorem sem­ per fuisse veram, neque dari posse falsam poenitentiam. Utrum quaedam prior .poenitentia in concreto re ipsa habenda sit vera an falsa, non examinat hic S. Doctor, quia non erat huius rei locus. Ergo, pace tua dixerim, vehementer abuteris hisce S. Thomae verbis, quippe quae nihil faciunt ad rem » (7. c. n. 260). <0 ST5SI8 rHESL. \ y0 Sectio Prima - Articulus V 53. — Transmissa igitur prima obicctionc, Obi. Caius 2°: « Est solemne apud theologos iam inde a S. Thoma adagium: Pocnitcnti credendum est sive pro se vive contra se loquenti. Ergo si poenitens non ficte sed sincere testatur, se dolcre et firme pro­ ponere, huic credendum est et absolutio concedenda, etiamsi sexcen­ ties recidat ». Resp. Titius: «Duplex huius adagii sensus est distinguendus. Si agitur de facto externo, puta quod poenitens iam apud alium con­ fessus est, utrum aliquod peccatum commiserit necne, concedo ipsi esse credendum; — et hoc tantum sensu S. Thomas aliique medii aevi auctores illud adagium sumunt. Sin autem agitur de facto interno seu potius de interna animi pocnitcntis dispositione ad absolutionem acci­ piendam requisita, subdistinguo hoc adagium : pocnitcnti semper et absolute credendum est, nego; cum debita restrictione, scilicet si nihil obstat, si non adest quaedam praesumptio contra poenitentem, con­ cedo; et cum hacc sola restrictione accipitur etiam a theologis inde a sacculo xvi usque ad hacc tempora ‘. Atqui, ut supra iam probavi, gravis stat praesumptio contra poenitentem suam dispositionem seu firmum propositum asserentem, si ipse iam multoties idem est te­ status, et nihilominus n’hil hactenus fecit, nullum adhibuit conatum nullumquc medium ad hoc propos:tum exsequendum ». Instat Caius: «Credendum est pocnitcnti etiam de interna sua dispositione indicanti, quia supponi non debet ipsum fraude confessarium decipere velle, quia fraus in propriam tantum perniciem ce­ deret ». Resp. Titius: « Neque fraus seu animus decipiendi in pocnitcntc a mc supponitur, sed potius poenitens bona quadam fide seipsum decipit seu fallitur, sumens pro vero dolore naturalem quamdam dis­ plicentiam et pro firmo proposito quamdam velleitatem; quod qui­ dem facile contingere potest, ubi testimonium versatur non de quo­ dam facto externo, sed de dispositione psychologica, in qua halluci­ natio est obvia. Valet hic praecipue adagium: nemo index in propria causa. De hac ergo ult;mo decernere pertinet ad solum confessarium qui iuxta Christi institutionem est solus iudex in tribunali Poeni­ tentiae» (Opus, n. 281, 288 sq.). 1 Vide hacc duo cx /Victoribus demonstrata in Opere, n. 383 iqq De signis dispositionis in peccatoribus habit natis et recidivis 51 54. — Concessa iterum hac obicctionc. Caius ad auctoritatem refugit. Obi. Caius 30: « Saltem dicendum videtur, tuam thesim esse contra doctrinam communem antiquorum theologorum qui censent, confessarium, ut ittdicem, semper seu toties quoties absolvere posse poenitentem qui sincere asserat se vere dolcre et proponere. Concedunt tantum absolutionem differre aliquando esse utile consilium, quo confcssarius, ut medicus est, interdum uti potest, tamquam remedium contra relapsum. Sed hoc remedio uti suadent solum, non praecipiunt. Tua ergo doctrina est nova et recens, ac proinde reiicicnda videtur. Scio quidem, S. Alphonsum sententiam quam tu defendis dicere communem, sed nititur auctoribus parum exacte a se adductis. — In­ genue fateor, pergit Caius, hanc obiectioncm non adeo meam esse — quia omnes illos auctores legere non potui, — sed eam legi In celebri aliquo auctore sacculi praeteriti. Hanc tamen proponere volui, ut audiam quid tu ad illam respondeas ». Resp. Titius: « Salva reverentia, assertum illud ab historica veritate plane alienum est. — Ut incipiam a testimonio S. Alphonsi, notandum est, S. Doctorcm (Th. mor., VI, 459) suam sententiam vocare communem, quatenus opponitur "primae sententiae” a se adductae, quae, ut ait, « dicit (recidivum) absolvendum esse toties quoties confitetur ». Et hoc sensu verum est quod ait S. Alphonsus, scilicet eam fu’sse communem, ut statim ostendam. Alia autem quaestio est, utrum tali recidivo, cum eodem habitu redeunti neque ullum speciale dispositionis s'gnum praebenti, iam prima vice absolutio differri possit, an solum post aliquot (tres quatuorve) vices. Hanc quaestionem S. Doctor brevi post tractat (/. e., § « Dicunt vero Sanchez etc. »); et in hac quaestione concedit se a multis dissentire; id quod etiam ostendit Gaude in editione cri­ tica Theol. Moralis S. Alphonsi (ad h. 1.). Thesis ergo nostra agit tantum de prima quaestione et dirigitur contra primam illam sententiam, uti supra (n. 48, 4n) exponendo statum quaestionis dixi (Opus, n. 254, 338). « Ad singulos illos auctores quod attinet — ita continuat Titius — ego quoque hoc assertum legi in illo auctore. Sed huic fuse responsum est ab alio recenti auctore in Opere « De Occasionariis et Recidivis », in quo innumeri cx illis antiquis verbotenus adducuntur. Ex hisce luculenter constare mihi vi­ detur. theologos antiquos quasi communiter favere meae thesi, et docere con­ fessarium, qua indicem, non posse semper seu toties quoties recidivos absol­ vere, quando serio asserant se dolcre et proponere. Unde non modo suadent, sed saepe etiam praecipiunt huiusmodi recidivis, saltem post aliquot confes­ siones, absolutionem esse differendam, nisi — ut plurimi addunt — debita dispositio cx aliis etiam signis specialibus appareat (l. e., thes. 14*, n. 295-428). Velis igitur et ut, egregie Gaie, hos textus perlegere, et non dubito, quin etiam tu persuasum habiturus sis, non S. Alphonsi doctrinam esse novam, sed eam esse, uti dicunt, vere « traditionalem », opnositam vero sententiam esse recentem ac novam, vel, si mavis, esse quidem aliquorum antiquorum lax’sta- Sectio Prima - Articulus V rum, $cd communiter ab aliis repudiatam, eamque idcirco infeliciter iterum ab aliquibus decenniis esse instauratam » (Opus, n. 320 sq., n. 339, 20). Hisce dictis concludit Caius, aiens: « Tuae invitationi, data occa­ sione, libenter morem geram. Interim tibi, optime Titie, gratias ago quod omnes meas difficultates diluisti; tua argumenta et responsa mihi plene satisfecerunt». IV. Confutatio rationum contra alteram partem. 55. — Assurgit tum Sempronius, alter opponens, qui ita exor­ ditur: « Ingratum mihi incumbit onus defendendi sententiam tua sen­ tentia aliquanto severiorem. Sed opinor, nostra quoque aetate valere illud monitum Benedicti XIV, in sua celebri Constitutione « Apostolica » (26 lunii 1749, n. 22)) dicentis: ” Ut sacramenti Poenitentiae ministri illud Vcn. (nunc Sancti) Cardinalis Bellarmini effatum prae oculis habeant: Non esset tanta facilitas peccandi, si non esset tanta facilitas absolvendi". — Quam ob rem liceat mihi aliquas movere difficultates contra alteram tuae thesis partem. Obi. Sempronius T: « Optime quidem probasti, plane nefas esse recidivo in habitum peccandi, quoties modo ordinario se dolere ct proponere testetur, toties absolutionem import’re; ast quae addi­ disti de signis specialibus ct extraordinariis mihi haud ita placent. Hanc exceptionem ad summum admitterem, si pocnitcns post ulti­ mam confessionem re vera serium conatum se emendandi adhibuit. Sed si nihil prorsus fecit ct statim eodem modo ac antea in cumdcm habitum est relapsus, signum est in praecedenti confcss’one propo­ situm non fuisse satis firmum, vel saltem de huius firmitate valde dubitandum esse, sicut tu optime contra Caium ostendisti. Atqui ex praeterita confessione legitima habetur praesumptio de praesenti. Ergo in praesenti quoque confessione de firmo proposito graviter dubitandum est». Resp. Titius: «Concedo maiorem: sed distinguo minorem', ex praeterita confcss’one legitima fit praesumptio de praesenti, si nulla alia ratio accedat qua haec infirmetur vel elidatur, concedo; secus nego. Atqui praesumptio elidi potest non solum per signa specialia praeterita, sed etiam per praesentia. Sic v. g. quando quis confessum * * f· ■ ■2 De signis dispositionis in peccatoribus habitualis et recidii/is venit ductus aliquo motivo speciali, puta occasione mortis amici auditae concionis, praesertim tempore missionis, pestilentiae saevientis; item quando venit, non ex mera consuetudine huius illiusvc festi, sed omnino sponte, speciali Dei gratia inspiratus, ad solum finem adipiscendi Dei gratiam; item si veniendo ad confessionem magnam sibi vim inferre debuit, ut respectum humanum superaret; item si quis in ipsa confessione suum dolorem manifestat per verba non solum seria sed cordialia, ex intima animi persuas’onc profecta, ut saepe fit post ferventem confessarii exhortationem. Huiusmodi signa specialia, etsi solum praesentia, sufficiunt ut confessarius ad veram conversionem seu mutationem voluntatis concludat, etiamsi seria emen­ datio nondum praecesserit; quia vera conversio per Dei gratiam etiam in instanti fieri potest et saepe fit » (Opus, n. 344). Transmissa hac objectione, 56. — Obi. Sempronius 2°: «Nihilominus, inquit, dicendum videtur, distinctionem inter ordinaria et extraordinaria s’gna dispo­ sitionis esse novam, antiquis fere ignotam, ct praesertim per S. Alphonsum propagatam ». Resp. Titius: «Salva reverentia, nego tuum assertum. Ut ex diligenti horum auctorum inquisitione liquet, certum est permultos theologos antiquos, vitae sanctitate ct doctrina praestantes, praeter ordinarium pocnitcntis testimonium, huiusmodi specialia ct extraor­ dinaria verae contritionis signa ac indicia postulasse, ut confessarius, qua iudex, rectum iudicium de recidivi dispositione ferre e: que absolutionem impertire possit. Expressam de his signis extraordi­ nariis seu specialibus mentionem faciunt hi auctores, S. Alphonso anteriores, nempe: S. Lconardus a P. M., Segncri, Rodriguez, Azor, Henriquez, Sayrus, Fornarius, Lcssius, Laymann, Trullcnch, Lugo, Francolini, Rciffenstucl, Sporer, Lacroix, Benedictus XIII, Mazzotta, Holzmann, Voit, Reuter. Florum omnium auctorum verba legere poteris in Opere supra iam laudato (n. 320, 4"; n. 297-319). « Fuit igitur S. Alphonsi meritum — ita concludit Titius, — quod haec signa cx variis auctoribus collegit, ca accuravit, iustisque limitibus circum­ scripsit iuxta eorum valorem psychologicum (ib. η. 359371)· Unde ipse S. Alphonsus concludit: « Ilacc signa dispositionis recidivorum auctores praefati non casu tradiderunt, sed experientia docti. Unde puto, nequaquam errare cum qui se dirigit cum sententiis communiter receptis ab huiusmodi doctoribus non humilis notae... Non debet credi, hos tam graves doctores a Deo 54 Sectio Prima - Articulus V lumine suo fuisse destitutos in re quae directionem respicit conscientiarum » (VI, 460). Ceterum, pergit Titius, etiam in vita quotidiana et civili, quando diligens de aliqua re fit inquisitio, omnia adiuncta ct indicia tum ordinaria tum specialia et particularia serio et minutatim indagantur; ita c. g. iudex facere solet antequam sententiam ferat, item medicus qui diagnosim instituit. Idem ergo confessarius faciat oportet qui etiam iudicis ct medici officio fungitur, idque in re tanto graviore quanto aeterna animae salus praestat rebus tempo­ ralibus ct sanitati corporis. Est ergo haec doctrina signorum extraordinariorum non doctrina nova, sed paulatim magis explicata et applicata; est hic verus in theologia pastorali progressus, quem negligere probo confessario nefas est ». His dictis Sempronius quoque Titio gratias agit, quod suas dif­ ficultates victrici modo dissolverit. V. Disputationis conclusio. 57. — Finito omnium praesentium applausu, surgit Professor theologiae moralis, gratulans tum defendenti tum opponentibus, quod egregie sui quisque muneris partes obiverit. Tum et ipse hisce fere verbis concludit: «Quum sententia quam defendens propugnandam assumpsit sit tota quanta doctrina S. Alphonsi, haec disputatio iterum ostendit, quam merito Pius IX in decreto, quo hunc sanctum theo­ logum moralistam ad dignitatem Doctoris Ecclesiae evexit, ipsum laudet quod ’’inter implexas theologorum sive laxiores sive rigidiores sententias tutam straverit viam, per quam Christifidelium animarum moderatores inoffenso pede incedere possunt" (23 Martii 1871). Hanc ergo doctrinam nos etiam in schola sequi pergemus, ut in recta ani­ marum gubernatione, quae est "ars artium", tuto et inoffenso semper pede incedamus ». — Atque ita, repetito iterum totius aulae applausu, haec publica disputatio finem cepit. De signis dispositionis in peccatoribus habituatis et recidivis 55 Casus 4. De signis extraordinariis seu specialibus. 58. — i° Marcus inde ab aliquibus annis habitum contraxit pollutionis, ita ut pluries per hebdomadam huic vitio cedat. Ali­ quoties per annum confitetur apud Caium, qui ipsum tunc inter­ rogare solet, quando ultima vice peccaverit, ct num statim post ul­ timam confessionem sit relapsus. Cui Marcus semper sincere re­ spondet, se iam per unam alteramve hebdomadam a peccando absti­ nuisse, et per idem fere tempus etiam post ultimam confessionem. Hinc Caius concludit, adesse hic signum extraordinarium disposi­ tionis, eique idcirco semper absolutionem concedit. 2° Hippolytus, matrimonio iunctus, ut bonus christianus prae­ ceptum paschale implere volens, apud eumdem Caium confitetur. Poenitens autem iam ab aliquibus annis habituants est in peccato onanismi coniugalis, et etiam ultimo anno eodem fere modo in hoc vitium est relapsus. Confessarius vivida ct paterna exhortatione ipsum ad contritionem excitat et tandem rogat, num de peccato vere doleat illudque iam non se commissurum firme proponat. Cui Hippolytus modo ordinario respondet: utique. Caius ob hoc responsum satis frigidum post tot relapsus serio adhuc dc cius proposito dubitat; sed recogitans iuxta multos auctores confessionem spontaneam esse extra­ ordinarium signum dispositionis, Hippolytum quoque absolvit. Quaeritur 1. Quid est signum ordinarium dispositionis, quid signum extraordinarium seu speciale? II. Quae sunt praecipua haec signa extraordinaria? III. Rcctcne Caius Marco et Hippolyto absolutionem concessit? 5ό Sectio Prima - Articulus V I. Quid significet signum extraordinarium. 59. — Signa ordinaria seu communia dispositionis sunt ipsa confess o ci pocnitcntis simplex affirmatio — utique non simulata aut mendax sed seria —, se dolcrc et proponere. Signa extraordinaria contra sunt omnia alia sive praeterita sive praesentia, praeter illa ordi­ naria, ex quibus confessarius merito concludere potest, poenitentem nunc verum habere dolorem firmumque propositum. Ab antiquis vocantur etiam « specialia », «peculiaria», «clariora», « certiora», « non ordinaria », « non communia » etc. — Itaque signum extra­ ordinarium non significat dolorem extraordinarium, verus enim dolor in qualibet confessione sufficit. Neque etiam indicat, huiusmodi signa raro tantum adesse: valde enim crebro inveniuntur, praesertim post diligentem confcssarii investigationem aut ferventem exhortationem. Haec signa praesertim postulantur in recidivis formalibus; quia pro his s’gna ordinaria non sunt certo, sed dubie tantum vera. (Cfr. supra n. 50, et Opus, n. 255 sq.). II. Praecipua signa extraordinaria. 60. — Ut supra (n. 56) diximus, plurima huiusmodi signa a multis antiquis, praesertim etiam a Segneri et S. Leonardo a P. M., recensentur, quae S. Alphonsus sedulo collegit et accuravit (VI, 460). Vide haec singula fusius expheata in Opere (n. 361 sqq.). Commode Aertnys ea ad duo capita revocat, prout aut ad praeteritum aut ad praesens referuntur, caque ita in compendium redigit: «I. Aliquod emendationis studium, puta i’ Adhibitio remedio­ rum. v. g. si pocnitcns occasionem vitavit, remedia a confessario prae­ scripta exsecutioni mandavit, preces, eleemosynas, etc. adhibuit ad vitium exstirpandum. 2" Rarior, difficilior, aut tardior relapsus, quando nempe pocnitcns numerum peccatorum minuit, idque in iisdem tentationibus, vel saepius sibi vim fecit ad resistendum tentationibus. praesertim ante primum a confessione facta relapsum. 3 Perseverantia per aliquod tempus, v. g. absolute loquendo, per 1res fere hebdomades; vel relative ad tentationes, per unam alteramvc hebdomadem. cum antea solebat pluries in hebdomade pro­ labi. Ea continentia contingere potest post confessionem, quod me- De signis dispositionis in peccatoribus habituatis et recidivis lius signum est, vel etiam antequam ad confessionem accedit, ut se ad eam disponat. « II. Aliqua specialis manifestatio doloris, v. g. i° Lacrimae et suspiria, saltem plerumque, sed praesertim verba ex corde manantia. 2° Spontanea confessio, facta, non ex usu, sed vere ex impulsu gratiae, ad divinam amicitiam recuperandam, maxime si ad acce­ dendum notabile incommodum sustinuit, puta longum iter, iacturam lucri diei, conflictum ad repugnantiam vel respectum humanum su­ perandum. 3° Pavor incussus eventu aliquo extraordinario, puta forti concione, morte amici, grassanti flagello, evasione c magno mor­ tis periculo. 40 Reparatio celationis peccatorum, i. c. confessio pecca­ torum antea sacrilege celatorum. 50 Bonum lumen, cum pocnitcns significat se novam cognitionem turpitudinis peccati aut periculi dam­ nationis concepisse. 6° Postulatio mediorum emendationis ultro facta, et similia» (77;. Mor., II, n. 484, q. 1). III. Casuum solutio. 61. — i° Caius partim quidem recte egit. Ast in primo casu ulterius etiam inquirere debuerat, num forte Marcus aliquo tem­ pore ante et post confessionem idcirco praecipue a peccando cessa­ verit ut ita ingratam confessarii vituperationem declinaret et fa­ cilius absolutionem aucuparet; quo casu hic minor peccatorum nu­ merus non erat verum indicium sufficientis dispositionis ct mutatae voluntatis. Hac de rc ita egregie Lehmkuhl: « Cavere debet confessarius a quodam errore et deceptione. Sunt enim consuetudinarii, qui certis intervallis conscien­ tiam deponere volunt atque hac ipsa intentione per octo vel quindecim dies ante statutum diem confessionis a peccatis studeant abstinere, quo possint signum bonae voluntatis afferre; paucis autem diebus vel una alterave hebdo­ mada a confessione elapsis semper eodem modo ad pristina peccata redeunt. Periculum est, ne hoc agendi modo et pocnitcns ipse se decipiat ct fallat confessarium; nam constans ciusmodi agendi modus longe abest a seria emenda­ tione voluntatis. Quapropter qui ita agere deprehenditur, omnino exstimu­ landus est ct, nisi nunc meliora dispositionis signa ostendat, differendus » (Neo-Conf. n. 188, ^). Confessarius igitur, ut hunc errorem detegat, apprime sciscitari debet, utrum hic perpetuus relapsus ex eo forte contigerit quod — Tek Haa>, Casus conscientiae. - Vol. 11. Sectio Prima - Articulus V pocnitens in suis confessionibus non habuerit firmum propositum omnino ct absolute non amplius peccandi, an potius per aliquot dum­ taxat tempus, quasi nihil curans de futuro. Huius dispositionis erit gravis suspicio, si Marcus per plures annos constanter eodem modo confessus et relapsus est: qui enim in quavis confessione firme pro­ ponit numquam amplius peccare ct idcirco semper apta adhibere remedia, hic, etiamsi saepius adhuc ex fragilitate recidat, paulatim tamen eo perveniet, ut reliquo quoque tempore multo minus peccet ct sic habitum dimittat aut saltem oppido deminuat. Quodsi Caius hactenus haec remedia parum aut mhil indicavit, ipsius quoque negligcntiac perpetuus ille Marci relapsus aliquomodo tribuendus est. Quam ob rem, in praesenti saltem confessione sedulam det operam, ut fervida exhortatione hunc miserum recidivum imbuat vera per­ suasione malitiae cuiusvis peccati mortalis, cique inculcet firmissimum propositum per usum praesertim remediorum quacumque ratione exstirpandi hunc habitum. Ipsi animum addat, ita ut pocnitens cer­ tam concipiat fiduciam, se cum Dei gratia et horum remediorum usu saltem sensim et pedetentim eo perventurum esse: quod enim per aliquot hebdomadas potuit, poterit etiam semper. — Quaenam sint haec specialia remedia contra vitium pollutionis, vide infra (n. 104 sqq.). Si tunc confessarius ipsum melius quam antea dispo­ situm comperit, fidenter ei absolutionem concedat, exhortans ut quan­ tocius ad cum redeat, praesertim si interca infeliciter relapsus sit. Sunt enim huiusmodi pollutionarii benignitate et sacramentorum usu potius quam severitate iuvandi. 62. — 20 Non ita recte casum Hippolyti solvit Caius, utpotc falsus circa naturam signi specialis spontaneae confessionis. Per hanc emm non intclligitur — uti quidam recentes inconsiderate dicunt — illa confessio, quam quis voluntarie quidem, sed ex usu vel sola consuetudine statis temporibus, ut tempore paschali vel certis solcmnitatibus anni, peragit — quae esset tantum signum ordinarium, sed talis confessio, qua pocnitens, ut loquitur S. Alphonsus, « accedit omnino sponte et cere a lumine divino inspiratus, ad solum finem adipiscendi Dei gratiam » (VI, 460). Praeclare quoque de hoc speciali signo ita S. Leonardos a P. Ni. : « Si quis internam sentit inspirationem ad quaerendum bonum confcssarium et sponte ad eius pedes accedit, non iam quia est tempus paschale, vel cius pater aut mater aut magister aliusvc hoc ipsi imponunt, aut etiam quia consuctudmem De signis dispositionis in peccatoribus habitualis ct recidivis 59 habet confitendi vigiliis festorum B. Μ. V. vel quavis septimana; sed dumtaxat quia se motum sentit vivo desiderio mutandi vitam seque Deo reconciliandi ». Ùtique qui tali speciali Dei gratiae inspirationi obsecundat, vere contritum se ostendit (cfr. Opus, n. 365). Atvero, hoc in Hippolyto nostro haudquaquam apparet. Vi­ detur potius esse ex illis christianis qui. mera consuetudine aliisve motivis naturalibus ducti, externe quidem sua officia satis implere volunt, de vita autem vere Christiana agenda, de moribus reformandis deque passionibus iuxta Dei legem refrenandis parum curant, qui ergo Deo simul et carni ciusque concupiscentiis servire intendunt. Nam quod hactenus, licet quotannis tempore paschali confessus, per multos annos nihil se emendavit, evidens est signum cius pro­ positum non fuisse firmum sed valde dubium atque infirmum, etiam­ si ipse forte habuerit quamdam se emendandi velleitatcm quam suf­ ficientem crediderit, quemadmodum haud raro accidit apud illos Chri­ stianos mundanos, leves, in rebusque religionis indoctos. Huius­ modi igitur spontanea, seu potius voluntaria confessio nihil probat pro vera cius dispositione. Unde nisi Hippolytus nunc aliis signis certioribus se prorsus mutatum esse ostendit, absolutio ei bonis verbis dificrenda est. Haec dilatio ipsi documento erit, sacramentum Poe­ nitentiae non esse meram caeremoniam externam, sed rem admodum seriam, quae veram voluntatis conversionem postulat. Et si Hippo­ lytus verus christianus non solum videri, sed etiam esse vult, spes est ut immutatus brevi ad confessionem redeat. Contra, si iterum absolvitur, admodum probabile est ipsum camdcm vitam, nefandis criminibus immersam, per longos adhuc annos esse continuaturum, cum gravissimo obdurationis ct aeternae salutis periculo. — Num ipsi, si nunc dubie saltem est dispositus, per modum exceptionis, absolutio conditionata impertiri possit, vide infra n. 153. 6o Sectio Prima - Articulus V Casus 5. Quoties recidivus formalis absolvi possit. 63. — « Numquam intellexi, inquit Philippus sacerdos, quare S. Alphonsus docuerit, recidivum semel tantum admonitum ct abso­ lutum, si eodem modo sit relapsus ct in praesenti confessione ordi­ naria doloris signa ostendat, iam ut dubie dispositum esse habendum, ac proinde statim absolvi non posse. Haec doctrina mihi nimis rigida videtur. Unde etiam complures graves theologi antiqui dicunt, huiusmodi recidivum aliquoties saltem, puta ter quaterve, absolvi posse; atque idcirco recidivus, sensu dicologico, a quibusdam recentibus au­ ctoribus definitur : ille qui post plurcs confessiones semper in eadem peccata est relapsus ». Titius vero confcssarius, ad amussim sequi volens doctrinam S. Alphonsi, omnibus illis qui iam semel promissa fefellerunt et eodem modo sunt relapsi, absolutionem differt, usquedum meliora disposi­ tionis signa dederint. — Sic agit cum Evaristo qui inde ab anno ha­ bitum contraxit in negotio cui inservit faciendi parva furta, quae ad magnam summam coaluerunt, ct qui ante sex menses in prima con­ fessione firme promiserat se id non amplius facturum, sed statim post in cumdem habitum recidit. Item cum aliis recidivis, qui iam semel serio admoniti sunt et absoluti, sed sine ulla emendatione sunt relapsi; v. g. cum Lucina quae in usu matrimonii novum partum ex industria impedit; item cum Guidone puero quindecim annorum qui habitum pollutionis vix contractum confitetur et inde a confes­ sione, in qua serio monitus fuerat, nihil curae ad se emendandum adhibuit; item cum Lamberto quoad habitum blasphemandi etc. Quaeritur I. Quoties recidivus formalis absolvi possit. II. Quid dicendum de rationibus Philippi et de praxi Titii? De signis dispositionis in peccatoribus habituatis et recidivis I. Theoria et praxis sententiae 61 S. Alphonsi. 64. — Si agitur de vero habitu peccandi, qui scilicet pravae voluntati adeo permanenter inhaeret, ut quis quasi naturaliter, fre­ quenter et facile, sine ulla fere resistentia, statim. levi etiam tentationi cedat, nobis multisque aliis logice ct psychologice vera quidem videtur sententia S. Alphonsi, huiusmodi habituatum, nisi in al­ tera confessione specialia afferat dispositionis signa, per se, utpote dubie dispositum, statim absolvi non posse. Talis enim habituatus recidivus, iam semel serio admonitus, si firmiter proponit, facile ct suapte quasi natura serium aliquem conatum ad se emendandum adhibet; quod si non facit, gravem saltem praebet suspicionem de levitate et infirmitate sui propositi in confessione praecedenti, adeoque etiam in praesenti, nisi nunc specialibus indiciis firmius quam antea propositum ostendat (supra n. 50 et Opus, n. 333 sqq.). Atvero in praxi hic casus post unam dumtaxat admonitionem haud ita facile occurret, apud illos saltem qui pluries per annum ad sacramenta accedunt, sive quia nondum satis constabit poenitentem ex vero habitu ct non ex mera passione peccasse, sive quia primis vicibus saepe facili negotio signum quoddam speciale a dili­ genti confcssario reperiri aut excitari potest. {Opus, n. 333, 339). » II. Respondetur obiectioni. 65. — Ad rationes Philippi sic respondetur, a) Quod attinet ad complures illos theologos antiquos, hi plerumque non ita clare ct distincte ac S. Alphonsus loquuntur de recidivo jonnali et sensu stricto, scilicet de recidivo in habitum, qui iam monitus est. neque ullum speciale maioris propositi indicium exhibent. Gcneratim reci­ divum sumunt sensu latiore, ct casum considerant prout in praxi primis saltem vicibus persaepe contingit, quando nondum sunt re­ cidivi formales, sed solum materiales, quibus etiam S. Doctor saepius dare absolutionem permittit {Opus. n. 338). Negare tamen noluerim eorum aliquot aequo benignius locutos fuisse. — Z») Illa definitio recidivi, a paucis tantum rccentioribus tradita, plane arbitraria est, a proprio verbi sensu aliena, neque ullatenus in rem nostram quadrat, 62 Sectio Prima - Articulus V ut fusius ostendimus in Opere (n. 221 sqq.). Cum S. Alphonso ct cum sensu communi dicendum est: « Habituatus, qui post tinam confessionem recidit sine emendatione, iam est certis recidivus» (Prax. n. 71). III. Casuum solutio. 66. — Titius, ut ex dictis constat, nimis stricte et universe sen­ tentiam S. Doctor’s explicavit ct applicavit. Practice enim primis vicibus saepe nondum certo constat, utrum relapsus fuerit ex habitu presse sumpto an potius ex passione; unde sedulus confcssarius in tali pocnitcntc facilius reperiet aliquod speciale veri propositi in­ dicium, sive iam antea datum sive post debitam exhortationem monstratum, ita ut pluries absolvi possit. Quod quidem maxime obtinet in casu Guiaonis pollutionarii et Lambcrti blasphemi. Si in casu Evaristi re ipsa omnes condit’oncs, a S. Alphonso pro vero recidivo positae, adsunt, de firmo cius proposito certe dubitandum erit, ac proinde absolutio ad breve tempus differenda, ne sacramen­ tum gravi frustrationis periculo exponatur ct pocnitens profund:us adhuc peccatis immergatur. Severius hic iam post primam confessionemretiam idcirco agendum est. quia pocnitens in occas:one pro­ xima versatur. Atque ’dem dicendum est de Lucina, quae est recidiva in habitum maxime periculosum onanismi matrimonialis. In vitiis adeo gravibus valet praesertim regula: Principiis obsta. — De abso­ lutione, in casu exceptionis dubie disposito sub conditione conferenda, vide supra n. 31 sqq. SECTIO ALTERA DE VITIIS IN PARTICULARI ARTICULUS I. De incredulitate aliisque peccatis contra fidem. 67. — Peccata contra fidem in se spectata gravissima sunt, utpote directe contra Deum, cuius revelantis auctoritas vel vcracitas aliavc attributa con­ temnuntur, imo cuius ipsa etiam existentia saepe negatur. Sunt etiam homini periculosissima, quia per ea reficitur ipsum principium ct fundamentum totius ordinis sopranaturalis atque oeconomiae salutis. Nam, ut ait Tridcntinum, « fides est humanae salutis initium, fundamentum ct radix omnis justifica­ tionis » (Scss. VI, cap. 8). Ex qua rcicctionc, per actum deliberatum intel­ lectus, plerumque consequitur inversio ordinis moralis per innumera alia pec­ cata. Praeterea ca sunt peccata contra Spiritum Sanctum, utpotc proxime orta ex superbia mentis, testimonium Dei revelantis pertinaciter recusantis, ac proptcrca difficulter remissibilia (Matth. xn, 31 sqq.). Hinc fides perdita raro recuperatur. Sunt denique haec peccata nostra aetate etiam inter catholice baptizatos frequentissima, idque in omni hominum conditione, tum apud di­ tiores ct litteratos, qui adhaerent liberalism©, rationalism©, scepticismo, pantheismo, positivism© aliisve erroribus, tum apud plebeios ct operarios, qui ple­ rumque placita materialism! ct atheismi sectantur. Neque enim hodie, sicut antiquitus, a plerisque reficiuntur particularia quaedam religionis revelatae dogmata, sed totus complexus veritatum ordinis supernaturalis a Deo revela­ tarum, ita ut homo declaretur autonomus, sibi solus normam quidlibet credendi et agendi statuens; quod est apostasiae peccatum. Quia vero sola Ecclesia Catholica, ex divini sui Conditors praecepto 64 Sectio Altera - Articulus I (Matth. xxviri, 19 sqq.; Mare, xvi, 15), veritates sibi revelatas ubique ct coram omnibus praedicare ct promulgare, erroresque contrarios audacter condemnare pergit, idcirco illorum omnium, imprimis vero societatum secretarum, atrox exsurgit bellum adversus hanc sacrosanctam Dei institutionem, eiusque capita ct ministros. Hoc praesertim intendunt et prosequuntur ut, per leges iniquas, per iuventutis educationem, per libros ct diaria, per ludos et oblectamenta mun­ dana, suos errores inter Christifideles ubique spargant horumque mores cor­ rumpant. Quapropter Ecclesiae ministri, animarum pastores ct confcssarii omnem operam impendant oportet, ut pro suis quisque viribus fidem ct religionem catholicam, quippe unice veram solamque aeternae salutis portam, tueantur, defendant, fidclcsquc sibi commissos in ea custodiant ab eaque devios reducant. In hoc igitur articulo post propositos aliquot casus practice^ variis dc hac materia quaestionibus respondebimus. Casus propositi 68. — i° Graviter tentatus contra fidem. — Conradus, in Uni­ versitate gubernii civilis studiosus. Caio sacerdoti confitetur, se saepe tentationes et dubitationes habuisse circa fidem catholicam. Confessario interroganti num hisce voluntarie consenserit, respondet se id nescire ct hac de re ancipilcm haerere: aliquando qtrdcm eas reiecisse sibi videtur, sed interdum etiam cis deliberate inhaesisse et forte posi­ tivum consensum praebuisse. Unde Caius, nihil al:ud inquirens, statim concludit, haec peccata esse dubia, et post quaedam bona verba Conradum exhortans ut in tentationibus oret, ipsi absolutionem im­ pertit. — Rcctcne egit confessarius? (Cf. resp. n. 79). 2° Vir potens liberalismi fautor. — Raymundus, in sua civi­ tate auctoritate et divitiis pollens, commun’ter dicitur «liberalis», ct variis modis liberalismi error bus patrocinatur. Praeceptum tamen paschale, sicut alii plcriquc in illa rcg’one, implere solet, ct idcirco accedit ad Titium confessionem instituturus. H c quum publica fama poenitentem km cognoscat, haud parum turbatur, anxius haerens, quid in hoc casu faccndum sibi sit. Raymundus igitur accusat alqua peccata, sed dc libcralismo aliisque peccatis contra f dem nihil lo­ quitur. Quapropter Titius recogitans, libcralismum esse solum er­ > De incredulitate aliis que peccatis contra fidem rorem in Syllabo proscriptum, non autem haeresim damnatam, cen­ sens praeterea pocnitentcm ob suam educationem aliaque adiuncta probabiliter versari in ignorantia invincibili vel saltem non graviter culpabili, eum ulterius non interrogat nec monet; sed post exhorta­ tionem ad omnia peccata dolenda et acceptum pocnitcnus testimo­ nium de vero suo dolore, ipsi absolutionem sub conditione concedit. Ita autem agit, quia timet ne secus gravius malum succedat, vide­ licet ne poenitens sacramenta prorsus relinquat ct, sua abutens aucto­ ritate et influxu, maius adhuc damnum causae catholicae inferat. — Quid de hac agendi ratione dicendum? (Cf. resp. n. 80-83). 3° Incredulus animo multum cruciatus. — Thomas, honestae conditionis vir ct catholice educatus, per multos iam annos a praxi religionis prorsus alienus vivit. Plurima enim peccata contra casti­ tatem commisit; libros legit tum turpes tum impios contra fidem; amicos habet similis farinae, voluptuosos ct incredulos, cum quibus crebro contra fidem ct Ecclesiae ministros loquitur. Saepissime etiam dubitationes contra veritatem religionis catholicae voluntarie nutrit, ita ut quasi habitualiter in statu agnosticismi atque indifferentiae erga omnem religionem vivat. Attamen in hac vivendi ratione animi tran­ quillitatem non invenit, et haud raro gravis melancholiae mot:bus torquetur, ipsiusque etiam vitae cum taedet. Tandem, secreto quodam instinctu impulsus, capit consilium adeundi clam aliquem sacerdotem, in illa civitate propter bonitatem valde aestumatum, non adeo ut con­ fessionem apud eum instituat, sed potius ut animum dubiis et an­ gustiis agitatum ipsi pandat et sic forsitan aliquod levamentum in­ veniat. — Quaeritur, quomodo cum huiusmodi hominibus agendum sit. (Cf. resp. n. 84). 40 Operarius socialista et incredulus. — In eadem civitate per­ multi sunt operarii, socialism! erroribus infecti. Ex hisce est quidam Lucas qui, a sua uxore monitus, praeceptum paschale adhuc implere vult; sed, ne ab aliis sociis observetur, secreto ct clanculum in aliena ecclesia ad Caium confcssarium accedit. Praeter alia peccata, accusat se saepius legisse diaria sociaPstica, quotidie fere audivisse laboris socios loquentes contra primaria fidei dogmata, Dei existentiam, al- 66 Sectio Altera - Articulus l teram vitam, poenas inferni etc.; item contra sacerdotes, Papam ceterosque Dei ministros. Hinc frequentes ipsi ortae sunt dubitationes contra fidem, quibus, cum obiectionibus respondere non possit, ali­ quando quoque assensum praebuisse sibi videtur. Imo haud raro ipse etiam ex respectu humano cum aliis locutus est contra Ecclesiam eiusque mmistros, utpotc operariorum adversarios, divitum amicos et pro­ tectores. Interdum etiam se non credere ex animi levitate aliis mani­ festavit. — Quomodo confessarius huiusmodi tractare debet ? (Cf. resp. 5° Incredulus, qui publicum scandalum dedit, in mortis peri­ culo. — Scmpromus, sacerdos adhuc junior, vocatur ad Carolum, rcdactorcm ephemeridis valde liberalis, nunc graviter decumbentem et probabiliter moriturum. Scit autem sacerdos, Carolum fuisse catholice educatum, sed a multis iam annis praeceptum paschale aliasque leges Ecclesiae neglexisse, multaque contra religionem catholicam scri­ psisse, imo, quum sit in collegio quoque legum ferendarum populi de­ putatus, suffragium etiam pro legibus impiis tulisse. Quapropter Sem­ pronius. ne in re adeo gravi erret, antea consilium petit a quodam confratre, ob suam doctrinam et praxim valde aestimato. — Quid consilii hic Sompronio dare debet? (Cf. resp. n. 87 sq.). Quaeritur. I. Quibus praesertim modis a catholicis peccatur contra fidem ? II. Qui sunt praecipui incredulitatis fontes? III. Quae maxime remedia ab animarum pastoribus adh’benda sunt ad catholicos in fide conservan­ dos vel devios ad eam reducendos? IV. Quae debet esse confessarii agendi ratio cum tentatis vel peccantibus contra fidem? V. Quid in casibus propositis faciendum? De incredulitate aliisque peccatis contra fidem 67 I. Praecipua catholicorum peccata contra fidem. 69. — A catholicis variis modis, sive directis sive indirectis, contra fidem peccari potest. Videlicet: i° Per haeresim, quae est error voluntarius et pertinax christiani circa unam pluresve veritates, quae tamquam divinitus reve­ latae ab Ecclesia credendae sunt propositae. Totalis recessus a fide christiana dicitur apostasia (can. 1325, § 2). Hacresis (apostasia) est formalis, si est cum pertinacia, id est si quis sciens volens talem veritatem admittere renuit; secus materialis est, quia oritur ex igno­ rantia. Est interna, si sola mente est concepta, externa, si verbis vel signis manifestata. Externa est aut occulta, si coram paucis tantum est prolata ita ut facile celari possit, aut publica, si coram pluribus est manifestata. — Eline qui externe tantum negat huiusmodi veritatem, puta ex respectu humano, graviter quidem peccat contra fidem, sed non est proprie haereticus, quia non errat. 20 Qui positive et pertinaciter dubitat de aliquo fidei dogmate, graviter peccat et haereticus est formalis, quia incertum esse iudicat id quod est divinitus revelatum (can. cit.). Unde antiquum axioma: «Dubius in fide, infidelis est». Idem dicendum de eo qui omnem religionem aequalem habet (indifferentismus dogmaticus), quia de omnibus dubitat. Secus, si quis, habitualiter credens, hic et nunc negative dubitat, id est assensum suspendit et mentis attentionem alio divertit; quia praeceptum fidei est positivum, non pro semper obligans. 3° Qui errat ex ignorantia graviter culpabili, i. e. orta ex gravi negligentia in inquirenda veritate, graviter qu’dem peccat con­ tra fidem, quia error est voluntarius in causa; non tamen haereticus formalis est, quia deest pertinacia, nisi haec ex positivo contemptu auctoritatis Ecclesiae doctrinam revelatam proponentis proveniat. Qui ex levi negligentia errat, vcnialitcr tantum peccat. 40 Graviter etiam peccat contra fidem, licet haereticus per se nondum sit, qui sine causa proportionata se exponit gravibus seu probabilibus fidei periculis, v. g. per lectionem librorum pravorum, per frequentationem scholarum impiarum, per nimiam consuetu­ dinem cum haereticis vel incredulis, per matrimonium mixtum etc. (Cfr. Opus, n. 47). 6S Sectio Altera - Articulus 1 5° Ratione cooperationis vel etiam scandali peccant contra fidem qui tuentur, commendant, sustentant opera, quae proximam praebent occasionem amittendi fidem, v. g. diaria prava, scholas atheas, societates vel associationes anticatholicas vel sic dictas neu­ trales etc. Peccatum erit grave vel leve iuxta mensuram coopera­ tionis (formalis aut materialis, proximae vel remotae) et necessitatis quae ad materialiter cooperandum forte adstringit. Ita imprimis pec­ care possunt parentes, superiores, magistratus aliique. 6° Graviter peccat contra fidem qui admittit propositiones a Romano Pontifice infallibili suo magisterio etiam ordinario condem­ natas, v. g. in Syllabo Pii IX et Pii X, licet harum complures non ut haereticae sed aliqua nota inferiore sint proscriptae. Ex dictis patet, nostra aetate innumeros esse incredulos graviterque pec­ cantes contra fidem, tum inter doctos et eruditos, tum inter indoctos et prole­ tarios, licet externe adhuc catholicam fidem profiteantur et corum comp'ures etiam ad sacramenta accedant. Quare nostris quoque diebus applicare licet haec S. Hilarii verba: «Multi sunt qui simulantes fidem non subditi sunt fidei, sib:quc fidem ipsi potius constituunt quam accipiunt, sensu humanae inani­ tatis inflati, dum quae volunt sapiunt, et nolunt saperc quae vera sunt » (De Trimi., lib. 8, n. i; PL t. II, coi. 237). II. Praecipui incredulitatis fontes. 70. — Inter catholicos incredulitatis fontes praecipui hi sunt: i° Ignorantia circa divinam Ecclesiae institutionem et circa veritates ab ipsa tamquam credendas propositas. — Plurmi hodie catholici, non solum inter illitteratos, sed etiam inter eos qui in aliis materiis rite sunt versati, in materia religionis valde rudes sunt, ita ut cius fundamenta vel etiam prima elementa non cognoscant, sen­ sumque principaVum veritatum saepe minus quam pueruli novem vel decem annorum intelligant. Hinc obicction’bus inanibusque ra­ tion bus, quas passim audiunt vel legunt, concutiuntur, hasque ve­ ritates aut expresse reiic’unt, aut positive de iis dubitant. Huius igno­ rantiae causae variae saepe sunt: a} prima educatio in familia irre­ ligiosa atque indifferenti; Z>) scholae inferiores sic dictae neutrales vel etiam atheae; c) in scholis superioribus doctrina saepe falsa et impia vel etiam haeretica; d) lectio d;ariorum aut librorum contra fidem, vel intima consuetudo et conversatio cum acatholicis dc rebus fidei; e) negligently ulterioris inquisitionis. Rebus terrestribus unice inhiantes, de altera vita nihil curant, deque rebus caelestibus et suaranaturalibus magis edoceri nolunt. Est illa « concupiscentia ocuorum », de qua S. loannes (I Joan., n, 16), quae non videt nisi divitias et bona terrena, eaque sola adipisci et augere nititur. Quum hacc ulterioris inquisitionis negligentia in rc tanti momenti persaepe sit gravis et voluntaria, ipsa quoque ignorantia graviter culpabilis est. 2° Accedit ordinarie cordis depravatio seu morum perversitas, quam S. loanncs dicit «concupiscentiam carnis» (1. c.). — Per­ multi enim, etiam inter catholicos, pravis passionibus dediti sunt, planeque immersi, praesertim concupiscentiis carnalibus (pollutioni, fornicationi, onanismo coniugali, adulterio) aliisque huius saeculi voluptatibus sensibilibus et oblectamentis. Haud raro quidem intimo animo sentiunt, quam turpis sit huiusmodi vivendi ratio; sed hanc conscientiae vocem et remorsum suffocare satagunt, quaerentes libenterque audientes obiectioncs, et nutrientes dubia circa veritates supcrnaturalcs fidei, maxime circa peccatorum poenas in altera vita, quam non existcrc mallent ut magis effrenate hisce turpibus volu­ ptatibus gaudeant. Contra, rationes pro religionis catholicae veritate considerare refugiunt; et etiamsi hacc veritas clare ipsis proponitur, mentis assensum eidem praebere' detrectant, ne aut pravam vitam mutare aut poenas aeternas subire cogantur. Atque ita hacc morum depravatio in ipsis odium veritatis parere solet. Hanc psycholog:cam incredulitatis rationem Christus diserte explicavit et applicavit Pharisacis, qui Ipsi, divinam suam missionem probanti, credere nole­ bant: « Lux venit in mundum, et dilexcrunt homines magis tenebras quam lucem : erant enim eorum mala opera. Omnis enim qui male agit, odit lucem, et non venit ad lucem, ut non arguantur opera eius » (Ioan. m, 19 sq.). 30 Tertius denique fons est « superbia vitae », ut ait S. lo­ anncs (1. c.). — Multi emm catholice nati, cum indocti tum im­ primis docti, propriam rationem habent autonomam et ut supre­ mam normam sibi constituunt. Suis opinionibus de naturalibus scien­ tiis inflati, quidquid humanum intellectum superat admittere prae­ fracte renuunt, praesertim Ecclesiae auctoritatem. Assensum quem alii humili animo veritatibus supernaturalibus praestant, ipsi consi­ derant ut mentis imbecillitatem vel ut meri sensus cordisque affe­ ctum. Unde fidem et religionem soli populo inculto, mulieribus, pue­ rulis hisque similibus bonam vel utilem esse jactitant. Ipsi vero solos 70 Sectio Altera - Articulus 1 sibi aequales, qui nimirum eodem modo rationalistico ct, ut aiunt, independent! ab omni praestituto dogmate scientiam inquirunt, co­ lunt et aestimant, haneque gloriam ab invicem expetunt. Atque ita pro sua superbia iam a priori et systematic fontem sibi occludunt sublimium illarum veritatum quae a Deo nobis per Ecclesiam re­ velatae sunt. Hanc incredulitatis causam indicat quoque Christus, arguens Pharisaeos: «Quomodo vos potestis credere, qui gloriam ab invicem accipitis, ct gloriam, quae a solo Deo est, non quaeri­ tis? » (loan. v, 44). Et S. loannes, rationem allegans ob quam multi contra propriam conscientiam fidem non confiteantur, dicit : « DiIcxerunt enim gloriam hominum magis quam gloriam Dei » (xn, 43). 111. Remedia ab animarum Pastoribus CONTRA INCREDULITATEM ADHIBENDA. 71. — Quum igitur fides sit aeternae salutis initium ct fundamentum, gravissima pastoribus animarum incumbit obligatio tum iustrtiac tum caritatis oves sibi commissas pro viribus in fide et religione catholica conservandi. Hoc eorum officium proprium ct primarium est, a Deo ipsis specialiter impositum, quod idcirco, prae omnibus aliis bonis operibus, summopere curare debent, imo etiam praeferre ipsi operi praestarttissimo ct numquam satis commen­ dando propagationis fidei inter infideles. Secus enim facile fieri potest, ut pro aliquibus animabus infidelium quae Ecclesiae aggregantur, multo plurcs oves propriae ab ea desciscant et a supremo ludicc severius quam infideles in aeter­ num puniantur. Hoc experientia constat praesertim in multis regionibus ca­ tholicis cum Europae, tum Americac Latinae, ubi per nefastam haereticorum ct apostatarum actionem ingens fidelium multitudo plane increduli facti sunt ct in hacrcsim aut apostasiam delapsi1. Ceterum, cura pro conservatione fidei inter proprias oves nequaquam impedit sollic tudinem pro propaganda fide inter infideles. E contrario, quo magis per zelum pastorum ii qui catholici iam sunt fidem mente et opere servant illibatam, eo magis etiam hi ardore aestua­ bunt, ut infideles quoque beneficii fidei participes fiant, eo plurcs ex iis apostoli pro exteris missionibus exsurgent. Hoc quoque experientia probatum videmus in multis regionibus tam catholicis quam mixtis. Media autem a parochis aliisque animarum pastoribus pro fide conservanda adhibenda varia sunt ct multiplicia, quorum praecipua reduci possunt ad haec duo capita: doctrinam sci icet ct actionem. u In regionibus mixtae religionis praecipua huius apostasiae causa sum matrimonia mixta. Cfr. nostrum opus De Matnm mixtu t η. 25-^x. De incredulitate aliisque peccatis contra fidem Ί* § i. Doctrina seu solida instructio in religione catholica. 72. — Quod S. Paulus dicit dc Evangclii praedicatione, etiam de eius conservatione inter christifideles valet: «Fides ex auditu; auditus autem per verbum Christi» (Rom. xm, 17). Quo magis inter catholicos quoque verbum Christi, eius cvangclium et doctrina, rite praedicatur, clare exponitur, solide probatur: eo magis dissi­ pantur tenebrae erroris ct ignorantiae, qui primus est incredulitatis fons, eo magis sol veritatis fulgida sua luce mentem illuminat, suoque benefico calore cor amore Dei inflammat; brevi, eo firmius fides obse­ quioso assensu admittitur, magisque per caritatem operatur. Modi autem quibus haec praedicatio fieri debet, hi praecipui sunt: 73. — i° Institutio catechistica l. De gravissimo huius rei mo­ mento ita loquitur memoratum Decretum : « Parochi ccterique cu­ ram habentes animarum meminerint semper institutionem catechisticam fundamentum esse totius vitae christianae, ad eamque rite tradendam omnia eorum consilia, studia, labores esse referenda » (/. c., p. 148). Primum est instructio catechistica pueris data; idque iam a teneris annis in familia, saltem circa prima elementa, tum praesertim in scholis inferioribus vel in ecclesia a sacerdotibus, adiuvantibus saepe idoneis catcchistis laicis, ab Episcopis ad hoc approbatis (can. 1330 sqq.). — Est haec puerorum institutio summi pro tota reliqua vita momenti: juvenili enim menti rite impressa, tardiore aetate vix oblitcrantur. Quapropter sacerdotes ct catcchistac ad eam serio se praeparent oportet, ut apta methodo ct simplici claritate pulchras illas cxcclsasquc veritates explicent, solide probent, ama1 Circa hanc materiam S. Congr. Concilii dic 12 Jan. 1935 emanavit « Decretum de catechistica institutione impensius curanda ct provehenda » (zf. /f, 5., 1935, P· T45‘ 154). In eo praecipua quae hactenus ca dc re a S. Sede edicta erant diligenti studio sunt collecta, plurimaquc alia praesertim quae ad praxnn attinent addita, quorum alia pro singulis paroeciis praescribuntur (uti « sodalicium doctrinae christianae » ct « scholae catechcticae paroecialcs »), alia Ordinariis commendantur ct pro rerum locorumquc adiunctis ordinanda relinquuntur ( Denique addere liceat, quo magis sacerdotes qui hisce operibus occupantur ipsimet in vita spirituali profecerint, caritate erga Deum et pro­ ximum ardeant, propriaeque sanctificationi per spiritum orationis et mortifica­ tionis incumbant, omnemque fructum non a sua actione sed ab omnipotenti Dei misericordis auxilio expectent: eo plures catholicos in fide firmos conser­ vabunt, eo plures quoque devios ct nutantes ad Ecclesiam reducent. Est quippe hoc opus prorsus supernaturalc, in quo omnes hominum conatus per se nihil valent. Deus ut'que his vclut instrumentis uti dignatur, sed Ipse solus nostro plantandi et irrigandi lahori dat incrementum per gratiam, quam daturus est iuxta mensuram nostrae petitionis et intimae cum Ipso unionis. IV. Ratio agendi confessarii CUM TENTATIS AUT PECCANTIBUS CONTRA FIDEM. 78. — In universum hi pocnitentcs magna cum caritate ct pa­ rentia excipiendi sunt et audiendi, ne secus cum animo averso erga Ecclesiae ministros e confessionali recedant. Bomtas enim affectum voluntatis attrahit et disponit ad mentis assensum. Specialiter vero ad haec attendat confessarius. Γ Doceatur poenitens ut. quando huiusmodi tentationes. obiectioncs aut dubitationes contra fidem exsurgunt, numquam circa eas ratiocinctur. neque directe illas solvere quaerat. In illis enim mo­ mentis obiectioncs saepe tanta vi et subtilitate sc menti infigunt, ut rationes credend’. quae alias lucc clarius apparent, quasi obscurentur. Unde statim simplicem actum fidei eliciat, dicendo: «Credo quid­ quid credit sancta Ecclesia ». vel cum illo patre Evangelii: « Credo. Donrne. adiuva increduVtatem meam « (Mare., ix, 23). Tum illa dubitandi momenta spernat et illico mentem alio d:vertere conetur. Aliis verbis: sicut in materia contra castitatem ita etiam in matera fidei tentationes non directe, sed indirecte, fura scTcet, impu­ gnandae sunt. i De incredulitate aliisque peccatis contra fidem 79 2° Ordinarie confessarius cum his tentatis vel dubitantibus circa veritates fidei ne disputet. Solum si obvia ct ridicula est obicctio, ut saepe fit, aut ex falsa dogmatis intclligcntia orta, paucis veritatem declarare potest. Ast si de altis fidei mysteriis agitur, utputa de Dei praescientia, bonitate, iustitia etc., responsum peremptorium semper erit: Deum esse Ens infinitum, nostrum autem intellectum valde limitatum, ut experientia constat; proinde mirum non esse, imo esse prorsus naturale, plura esse in iis quae a Deo revelata sunt quae nos comprehendere non possimus; — item Ecclesiam catho­ licam a Christo Dei Filio institutam esse, sicut miraculis aliisque signis luculenter patet, haneque ex cius promissis (Matth, xvi. 18; XXVIII, 18-20) esse indcfcctibilcm ct infallibilem; hinc valde logicum rationique consentaneum esse ut Ecclesiae docenti fidem habeamus. Si tentatio circa ipsam Dei exsistentiam versatur, paucis tantum ani­ mum tentati defigere potest ad mirabilem ordinem in mundo vel in solo corpore humano elucentem, qui quidem auctorem a se existentem et architectum summae intclligentiac a mundo distinctae manifeste postulant; — vel etiam in cius memoriam revocet factum historicum resurrectionis Christi, a multis testibus dc visu scriptis consignatum, iisque veracissimis, qui pro huius testimonii veritate libenter martyrium subierunt. — Addere subinde iuvabit, veritates fidei per plurima iam saecula a summis doctoribus meditatas esse ct commentatas, recentes etiam doctores et sacerdotes per plures annos earum studio incumbere, hosque omnes de iis esse plane convictos paratosque pro iis mortem subire; — contra, cos qui religionem catholicam eiusve dogmata verbis aut scriptis impugnent plerumque in hac doctrina ignorantes esse, vel eam falso proponere, vel simpli­ citer ridiculo habere; quibus ergo nulla fides haberi potest. 30 Eos hortetur, ut dimisse de suae intclligentiac vi deque suis opinionibus, utpotc saepe fallacibus, sentiant, seque prorsus subiiciant infinitae maiestati et vcracitati Dei per Ecclesiam nobis loquentis, — ut extra tentationes frequenter firmos fidei actus eliciant, — ut saepe Deo pro fidei dono gratias agant, — et omnium maxime ut crebro humili animo Ipsum pro fidei conservatione et incremento orent: «Domine, adauge nobis fidem». 40 Moneat cos ut, quoad possint, socios incredulos evitent, neve umquam cum his dc rebus fidei disceptent; contra, amicos ha­ beant vere catholicos et morigeratos: et idcirco nomen dent associa­ tionibus catholicis. 8o Sectio Altera - Articulus I 5° Caveant praesertim etiam a lectione librorum periculo­ sorum et diariorum liberalium vel neutralium, quae haud raro con­ tra fidei dogmata vel Ecclesiae ministros loquuntur. Contra, libros legant bonos — genera t;m non quidem qui de controversiis agunt, ne propria ratione rem decidere assuescant —, sed dogmaticos, apologeticos et historicos, quorum plurimi in omnibus linguis habentur; item ephemerides ct diaria apprime catholica. 6° Denique frequenter accedant ad confessionem, praesertim apud cumdcm doctum confcssarium; et, si fieri potest, etiam extra confessionale cum ipso, ut cum paterno amico, de difficultatibus et rebus ad fidem spectantibus loquantur ct consilium ab eo petant. De modo tractandi cum variis poenitentibus qui contra fidem peccarunt, deinceps in casuum solutione agendum. V. Casuum solutio. 79. — Ad im (supra p. 64). — Confcssarius Caius, tum ut iudex tum ut medicus, hunc casum de graviter tentato contra jidem levius et n’mis praepropere solvit. Ubi enim de gravibus periculis fidei agitur, res diligentius examinanda est et pro viribus curandum, ne poenitens ob confessarii incuriam his periculis succumbat et brevi fidem prorsus perdat. Quapropter Caius, quo rect’us de statu Con­ radi iudicium ferat, ante omnia ipsum interrogare debet de occa­ sione harum tentationum seu dubitationum, puta num sint frequen­ tatio et colloquia de rebus fidei cum sodalibus incredulis, vel lectio librorum aut diariorum contra fidem, vel praelectiones alicuius pro­ fessoris quas sine necessitate audivit etc. Si Conradus has occasiones pcrculosas libere quaesivit et eas relinquere haesitat, merito iudicabit confcssarius cum hisce dubiis contra fidem consens:sse. Item, si poe­ nitens aliis pravis habitibus, ut pollutionis, turpium colloquiorum, neglectus S. Missae etc., dedhus est. prudens iterum erit suspicio eum in illis dubiis contra fidem quoque graviter deliquisse. Contra, si Conradus illas occasiones diligenter vitavit ita ut hae tentat’oncs quasi sponte vel ex causis indifferentibus ortae sint, si praeterea in universum moralem ct rclig;osam ducit vitam. Caius iure concludet, cum hisce dubitationibus non cum plena deliberatione ccss sse. — In primo casu gravis negligentiae confcssarius poenitentem brevi ra­ tionibus efficacibus ad fidem excitet, ipsumque interroget, num nunc De incredulitate aliisque peccatis contra fidem 8l saltem omnia credat quae Ecclesia proponenda proponit, num de aliis quoque peccatis sincere doleat; illum praeterea moneat de gravi obli­ gatione vitandi illas occasiones ct adhibendi media necessaria ad fidem conservandam (cfr. supra n. 78, i° sqq.). Haec si poenitens facere firmiter proponit, ordinarie loquendo ipsum ut satis dispositum ab­ solvere poterit. In altero casu Caius Conrado animum addat, cum­ que hortetur ut eadem praedicta media diligenter adhibeat. Caveat tamen, ne in ipsa tentatione frequentius actus fidei repe­ tendo nimis agitatus aut scrupulosus evadat. 80. — Ad 2m (supra p. 64). — In multis peccavit Titius solvens hunc gravem et difficilem casum de catholico liberali. Etenim i° Primo melius indagare debuerat de statu animi sui poenitentis, specialiter de eius fide; secus enim ut index causam, scilicet peccata, rite indicare non potuit, neque ut medicus apta medica­ menta contra relapsum praescribere. Debuerat ergo Raymundum in­ terrogare de natura sui liberalism! deque peccatis contra fidem forte commissis. Vox cmm « liberalism! » apud populum valde vaga est, ita ut gravissimos saepe errores contra fidem in se contineat. a) Multi qui vulgo « liberales » dicuntur, unam pluresve veri­ tates revelatas et ab Ecclesia credendas propositas reiiciunt vel saltem positive de iis dubitant. Sic v. g. circa divinam originem auctoritatis Romani Pontificis, ut supremi Ecclesiae capitis, nostra aetate haud pauci litterati, qui adhuc catholici esse ct dici volunt, sentiunt, Eccle­ siam initio fuisse christianam, deinde catholicam, tandem posterio­ ribus sacculis decursu temporis factam esse Romanam, eo quod Epi­ scopus Romae residens non ex Christi institutione, sed ex mera histo­ rica evolutione, sub influxu ct ad instar imperii Romani, quasi sponte in omnes mundi Ep:scopos ct fideles auctoritatem nactus sit vel paulatim sibi adseiverit; qui error protestandum et rationalistarum aperta est haeresis, a Concilio Vaticano iterum damnata. — Imo non desunt qui graviores etiam errores pantheismi, modernism' etc. admittunt vel de contraria veritate catholica vere dubitant, utputa de distincta Dei ct mundi existentia, de altera vita etc.; ct tamen a populo adhuc catholici, sed «liberales» vocantur. b) Multi denique catholici, iique sensu magis proprio; sunt liberales politici, qui tenent in vita publica, sociali et poh’tica statum scu gubernium civile debere esse ab Ecclesia separatum et plane ab ea independens. Ex hisce alii sunt radicales qui sentiunt, Ec- g2 Sectio Altera - Articulus J clcsiam debere esse statui subiectam, ita ut gubernium vel absolute vel pro suffragiorum pluralitate quaslibet leges ferre possit, etiam Ecclesiae legibus contrarias, v, g. de matrimonio, de scholis, de personis ct bonis ecclesiasticis etc. Alii sunt magis moderati et mi­ tiores qui admittunt, Ecclesiam sibi vindicare tantum posse et debere ius commune quod pro quibuslibet aliis associationibus privatis valet, haneque conditionem statutam volunt sive ut thesim ac principium iuris naturalis — quod certe falsissimum est, quum Ecclesia ex iure divino sit societas perfecta, perinde ac status, licet in alio ordine —. sive saltem ut hypothesim eam approbant, utpotc hodie ubique ct semper necessariam propter progressus ct mutatam mentem homi­ num recentis aetatis; quae ultima forma etiam falso nomine « libcralismus catholicus» vocatur. Omnes hos errores Pius IX, pro suprema sua Apostolica pote­ state ct infallibili magisterio proscripsit in Encyclica « Quanta cura » 8 Dec. 1864 ct in hanc comitante Syllabo. Unde qui aliquem ex his admittit, certe obiectivc graviter peccat contra fidem, etiamsi non gravissimos illos errores, qui haereses sunt, tueatur (cfr. n. 69, 6°)‘. Adde, multos ex illis catholicis liberalibus etiam peccare ratione cooperationis vel scandali, ut supra (n. 69, 50) diximus. Quia ergo Raymundus communiter habetur liberalis ct libera­ lism! fautor, Titius merito peccata contra fidem commissa suspi­ cari potest, ac propterea gravis ipsi incumbit obligatio pocnitcntcm ulterius interrogandi circa hos errores et peccata. Incipere iuvat a quaestione generali, v. g. num etiam tentationes contra fidem ex­ periatur vel difficultates habeat contra veritates ab Ecclesia vel SS. Pontifice propositas. Deinde inquirat dc consensu interne prae­ stito, num liberalismum admittat et quo sensu; item de favore, quem iuxta vocem publicam huic errori externe praebeat, num eius propa­ gationi cooperetur. verbis, consiliis, operibus, per prava diaria, scho­ las. associationes etc. — Si Raymundus negat omnia quae communis opinio ipsi imputat, ordinarie ipsi credendum est. nisi confessarius ex propria scientia vel ex fontibus indubitatis certo iudicet ipsum 1 Qui mitiorem quamdam liberalism! formam seu applicationem separationis Ecclesiae et statu* fer se, neque ut hypothesim, approbant, sed pro variarum regionum circumstantiis per accidens tolerant ad maiora mala praecavenda, sectatores liberalism i, a Pio IX damnati, certe dicendi non sunt. — Conferenda hic omnino est Encyclica « Libertas n [.conis XIII, ao lunii 1888, item eiusdem Consut. « Immortale Dei >, 1 Nov. 1S85. De incredulitate aliisque peccatis contra fidem mentiri. Si omnibus perspectis adhuc graviter de poenitentis since­ ritate dubitat, ct hic dubie saltem dispositus est, potest ipsum sub conditione absolvere, modo gravis adsit causa. Publice tamen, pro­ pter scandalum populi, ad S. Communionem accedere ipsi positive non permittat; ipsi quoque iniungat ut etiam speciem scandali po­ pulo dare, quoad potest, evitet. 81. — 20 Sin autem Titius in indagine comperit, Raymundum revera graves liberalism! errores amplecti et peccata obiective gravia contra fidem commisisse, generatim ex suo doctoris officio ipsum serio monere debet, idque per se etiam, si pocnitens forte esset in ignorantia invincibili. Etenim liberalismus, etiam ille politicus qui approbat plenam status ab Ecclesia separationem et independentiam. maxime nocet integritati fidei ct bonis moribus, tum ipsius poenitentis. tum cius familiae per liberalem prolis educationem, tum alio­ rum multorum, praesertim si quis auctoritate pollet. Praeterea libera­ lismus facilem sternit viam ad sectam massonicam. Inepte igitur Titius a monitione abstinuit idcirco quia systema liberalism! non est haeresis damnata. 82. — Quod spectat ad illam ignorantiam invincibilem, haec dicenda videntur. a) In homine crudito et catholice educato atque instituto talis ignorantia non facile admittenda est, quia de liberalism© ciusque a SS. Pontificibus condemnatione iam diu adeo multa in diariis ct alibi scripta et publice dicta sunt. Potest tamen admitti quoad mi­ tiorem liberalism! politici formam quae hypothesis dicitur; quia distinctio inter erroris approbationem et meram tolerantiam a multis non adeo facile percipitur. Quo casu, si ex monitione nec pro bono communi fructus speratur, haec omitti potest. b) In homine crudito, nato et educato in familia liberali pa­ rumque religiosa, qui tamen in prima pueritia saltem rudimenta doctrinae christianae, puta mysteria SS. Trinitatis ct Incarnationis, didicit, sed postea institutus est in scholis acatholicis, bona fides seu ignorantia invincibilis leviterquc tantum culpabilis circa has veritates dementares admitti nequit. Talis enim ignorantia erit affectata vel crassa ct graviter culpabilis, saltem in causa, ob gravem in inquirenda veritate negligentiam. Huiusmodi ergo, si quando adhuc ad confes- §4 Sectio Altera - Articulus 1 sioncm accedunt, omnino moneri et paucis instrui debent; secus nulla ratione absolvi possunt, ut constat ex prop. 64 ad Innocentio XI profligata: «Absolutionis capax est homo, quantumvis laboret igno­ rantia mysteriorum fidei, et etiamsi per ncgligcntiam etiam culpa­ bilem nesciat mysterium SS. Trinitatis et Incarnationis D. N. Icsu Christi ». Unde pocnitens prius actum fidei circa illas veritates eliciat oportet, deinde actum doloris; qua in re a confcssario paterne adiuvandus est. c) Si confcssarius advertit, huiusmodi eruditum admittere quidem illa fidei rudimenta, sed circa alia Ecclesiae dogmata vel circa graviores liberalism! errores in ignorantia versari, imo hos er­ rores quoque admittere — non tamen cum pertinacia, neque publice eas defendendo —, potest ipsum hic et nunc in sua ignorantia relin­ quere et a monitione abstinere; ast solum in casu quo nullum ex monitione fructum cxpcctat, sed potius plenam ab Ecclesia aliena­ tionem. Imo si saltem dubiae dispositionis signa praebet, graviterque timetur ne, ob dilatam absolutionem quam accipere desiderat, in pe­ iorem statum incidat, confcssarius etiam sub conditione absolutionem ipsi impertire potest, modo ex cius accessu ad sacramenta grave po­ puli scandalum ne oriatur. Ipsi tamen dicat, ut melius de doctrina catholica se instruendum curet, etiam ope confcssarii amice se ad hoc offerentis; deinde ne cum abis de fide disputet, neve libros contra fidem legat. Ratio est, quia cx duobus malis minus est eligendum (Opus, n. 517 sqq.). (Γ) Sin autem hic pocnitens illas haereses gravesque liberalism! errores pertinaciter sciens volens admittat vel publice defendat suaque auctoritate sustentet, certe moneri debet et, nisi cis renuntiare suamque vitam emendare sincere velit, nc sub conditione quidem absolvi potest, utpotc certe indispositus. Confcssarius qui huic non monito daret absolutionem, grave praeberet scandalum, tum ipsi poemtenti quem in suis erroribus obfirmarct, tum populo qui cx huius ad sa­ cramenta accessu concluderet, hos errores non esse tanti momenti; quod sane pcrniciosiss;mum esset. Neque obstat quod pocnitens pro­ pter illam monitionem a sacramentis plane ahcnctur: est cn’m solum malum privatum, quod permittitur, nc malum publicum, maior scilicet horum errorum inter catholicos propagatio, oriatur ct accre­ scat. Finis monitionis hic ipse est, ut pocnitens aut suos errores re­ linquat. aut abstineat a sacramentis quando eorum acceptione populo scandalum daret. De incredulitate aliis que peccatis contra fidem 85 Ex dictis ergo prudens lector facile concludet, in quibus Titius peccaverit omittendo monitionem et dando Raymundo absolutionem sub conditione. 83. — Quod attinet ad illum Titii timorem, Raymundum, virum potentem et publicum dantem scandalum, si serio moneatur ct absolutio ei differatur, forte maius malum publicum Ecclesiae animabusque esse allaturum, respondemus hoc non facile esse sup­ ponendum. Namque hoc malum vix maius erit quam quod populus patitur propter propagationem gravium errorum, ortam ex eius ac­ cessu ad sacramenta. Hoc ultimum malum est instans ct certum, ce­ tera sunt futura ct adhuc incerta. Forte pocnitens, si nunc non absol­ vitur, bono publico minus damnum afferret, quam, si semper abso­ lutus, postea esset allaturus. Optime etiam fieri potest, ut Raymundus, si sincere agere velit, monitioni debita cum prudentia ct caritate factae obsecundet, vel etiam ut, urbane et suaviter quoad absolutio­ nem dilatus, quo antea certiora conversionis signa praebeat, ad con­ fessarum contritus redeat et a perditionis via retrahatur in magnum animae suae aliarumque multarum profectum. Unde, gencratim lo­ quendo, prudentia praecipit, nc in praxi confcssarius ad illum ti­ morem maioris mali forte orituri attendat. — Nihilominus, si moralitcr certus esset confcssarius — id quod, ut diximus, vix umquam erit —, Raymundum ob monitionem graviter offensum iri ct idcirco postea multo maius malum publicum Ecclesiae animabusque esse allaturum, pro sua prudentia dissimulare poterit et a monitione ab­ stinere vel saltem ad tempus magis opportunum eam differre. Sic enim ex duobus malis publicis minus tantum permitteret ut maius vitaretur. Et si pocnitens non in mala fide sed dubie saltem dispositus esse censetur, poterit cum etiam sub conditione absolvere; ei tamen significet nc publice in ecclesia ubi notus est ad S. Communionem accedat. Pro! dolor, nostra aciatc multi catholice nati ct educati facti sunt liberales atque increduli, qui paulatim in peiorem semper statum prolapsi sunt mul­ tumque Ecclesiae animabusque damnum intulerunt. Hujus rei causa haud raro est, sive quod antea a confcssario nimis rigide ct sine debita caritate sunt tractati, sive etiam quod confcssarius, praesertim initio, cx negligentia, inscitia vel respectu humano cos vix interrogavit, neque serio monuit eisque nimis leviter absolutionem impertivit. Atque ita utriusque generis confcssarii sua agendi ratione crescenti semper illorum incredulitati damnisque ab iis Eccle­ siae bonoque publico allatis, licet inscii, negative saltem cooperati sunt. Qua- 86 Sectio Altera - Articulus 1 propter sacerdos gravissimo audiendae confessionis officio addictus frequenter Deum oret, ut in casibus difficilibus, maxime quando de peccatis contra fidem corumque periculis agitur, media inter utrumque extremum via incedat, sua­ viter aeque ac fortiter. 84. — Ad 3m (supra p. 65). — Si huiusmodi increduli cogitandi et vivendi ratio cx tenaci mentis superbia aut ex odio erga Ecclesiam oritur — uti saepe est apud illos qui sua doctrina vel auctoritate alios ad indifferentismum et apostasiam pertrahere nituntur —, sanatio vix possibilis est. Sunt enim hi in peccatis impietatis habituari for­ males et proprie dicti, qui scilicet permanentor et quasi naturaliter in illa inclinantur, iliisque non ex mera passione sed cx malitia et depravata ratione adhaerent et in illa animi dispositione velut in fine quiescunt (Opus, thesis ioa). Pertinent ad illos peccatores excaccatos et obduratos, de quibus Scriptura ait: « Impius, cum in profundum venerit, contemnit» (Prov. xvm, 3); ct. ut peccantes in Spiritum Sanctum, a Deo sunt quasi moraliter derelicti. Huiusmodi autem in­ creduli vix umquam, solatii capiendi causa, adeunt sacerdotem, quem potius velut inimicum fugiunt. Si quando veniunt, caveat sacerdos ne cum illis de rebus fidei disputet. Nam facile eveniet ut, si eorum obiectionibus non plene satisfiat, in incredulitate magis confirmentur, remorsus conscientiae suae prorsus sopiant, imo etiam coram aliis glorientur quod sacerdotes suas rationes refutare non potuerint. Sunt tamen alii increduli et in religione indifferentes, qui non adeo perversi sunt, sed ex gravi animi levitate, cx culpabili igno­ rantia, cx passionum vehementia, aliorum seductione et respectu humano paulatim ad hunc miserum statum sunt delapsi. Hi haud raro, cx secreta Dei misericordis gratia, adhuc nobiliores animi af­ fectus sentiunt; invident quasi bonis catholicis ingenue credentibus; recordantur pristinos iuventutis annos in quibus ct ipsi credentes felices vivebant, nunc vero saepe miseros se sentiunt, sub peccatorum iugo gementes et frustra luctantes; unde velut desperati nesciunt quo se vertant ut internam animi tranquillitatem inveniant. Ex hisce Tho­ mas noster fuisse videtur. Optima igitur methodus erit, ut confessarius huiusmodi ho­ ur nem lacto benignoque excipiat animo, magnum ei affectum osten­ dat suumque gaudium exprimat quod ad eum venerit. Enarranti deinde suas angustias testetur, se eius animi statum perbone intelligere, seque ut verum amicum ex corde ei compati. Ubi sic pedetentim De incredulitate ahis que peccatis contra fidem 87 eius fiduciam acquisiverit, ut bonus psychiatra, familiari colloquio dexterisque quaestionibus pristinam cius vitam in genere saltem quasi expiscari conctur, laudans interim cius animi candorem, eum su­ binde quasi excusans quod potissimum pravis aliorum exemplis ct dictis seductus fuerit, ipsique promittens quod brevi animi tran­ quillitatem recuperaturus sit. Praecipue autem ei loquatur de infi­ nita Dei misericordia, qui Pater noster vocari voluit, qui tamdiu eum cxpcctavit nec morte punivit, qui cum gaudio in suam amici­ tiam omnes recipit qui etiam longissime, ad instar filii prodigi, ab Eo aberraverint vel gravissime Eum offenderint; — item de boni­ tate Icsu Christi, qui in vita sua maximos quoque peccatores be­ nigne semper excepit, qui etiam pro ipso mortuus est ut pro eius peccatis solveret, qui in cruce pro suis inimicis veniam a Patre pe­ tivit. luxta cius animi statum in memoriam etiam ipsi revocare poterit dulcissimam Matrem Mariam quam infans venerari et invo­ care didicit, quae tota bonitas est, quae pro ipso quoque oravit Dcique misericordiam impetravit, cum denique huc adduxit, cum­ que sccum in aeternum felicem reddere tenero affectu desiderat. Huiusmodi paternis exhortationibus, familiari conversationis tono propositis, confessarius saepe obtinebit, ut miseri huius incre­ duli animus spei et fiduciae sensibus se aperiat, utque sub influxu gratiae divinae, quam interca sacerdos intimo animo petet, verae contritionis motus in ipso exsurgant, quos sponte per verba cordialia, aliquando etiam per lacrimas ct singultus patefaciet. Atque ita glacies duri illius cordis disrupta est. Qui paulo ante velut ingenti pondere oppressus erat, nunc levatum se sentit, suamque volun­ tatem mutatam; ct confessarius, qui ut Dei minister hoc solatium ipsi procuravit, omnia ab ipso obtinere poterit. Hic ergo ulterioribus quaestionibus cius confessionem facile complebit. Dcin ipsum adiuvet in eliciendo actu fidei, brevi recordando praecipuas religionis veri­ tates, ipsumque interrogando num haec omnia credere velit. Cui poenitens facile assentietur, quia Dei erga se miscricord’am manu quasi tetigit, ct difficultates contra fidem velut squamae ab eius oculis ceciderunt. Adiuvet ipsum quoque in eliciendo actu perfectae contritionis et firmi propositi circa fugam occasionum, scandali re­ parationem ct orationem tempore tentationis. Poenitentiam relative evem ei imponat, puta per unam altcramvc hebdomadam Pater, Ave. Credo cum actibus christianis. Omnium maxime vero ipsum hortetur ut brevi ad ipsum redeat, quo opus gratiae Dei compleatur. 88 Sectio Altera - Articulus I Tandem illum a peccatis absolvat, eique gratulctur quod cum Dei amicitia etiam pacem et animi tranquillitatem recuperaverit. Etiamsi forte poenitens adhuc in occasione proxima continua versetur, vel inc’derit in excommunicationem haeresi adnexam, utpote peccans cum scientia huius poenae, nihilominus ordinarie confessarius statim ipsum absolvat, quia poenitenti in casu contritione extraordinario donato durum esset, et forte etiam periculosum, in statu gravis pec­ cati permanere. Confessarius interim, si caret facultate absolvendi ab excommunicatione, absolutionem pro ipso a S. Poenitcntiaria impe­ tret in forma sive commissoria sive gratiosa, prout melius judica­ verit. — Quot misere a fide aberrantes tali benigni ct prudentis con­ fessant agendi ratione ad Deum ct praxim religiosam redierunt et felicitatem in hac ct in altera vita consecuti sunt! Si nihilominus Thomas post omnes confessarii conatus ct testi­ ficationes adhuc frigidus et indifferens permanserit nec credere ve­ lit, hic benigne et quasi invitus ipsum dimittat, interim eidem compatiens et promittens, se pro eo oraturum ne in hoc tristi statu moriatur, seque in posterum etiam laete eum excepturum esse ut suo ministerio eum cum Deo reconciliet. Si tamen dubia fidei et contri­ tionis signa dederit ct absolutionem accipere velit, confessarius sub conditione cam concedat, quia simpliciter dimissus non facile redi­ bit, ct in extremis extrema sunt tentanda. 85. — Ad f (supra p. 65). — In universum notandum est, huiusmodi operarios indoctos, a socialistis incredulis seductos, ut plurimum a confcssario maiore cum indulgentia tractari posse quam qui doctrina et auctoritate pollent, quia propter eorum humiliorem in societate conditionem generatim scientia non sunt inflati, aliis minus praebent scandalum, eorumque circa religionem ignorantia facilius excusari potest. Primo igitur interrogandus quidem est Lucas de erroribus et peccatis contra fidem admissis. Saepissime autem illi operarii sim­ plices ct indocti, praesertim si adhuc praeceptum paschale implere volunt, non interne et cum pertinacia graves illos errores admittunt, sed externe solum ct cx respectu humano, sicut etiam S. Petro acci­ dit; quo casu graviter quidem peccant, sed non peccato hacresis. Hinc facile etiam dc peccato dolent, idque maxime si a bono confcs­ sario iuvantur. — Secus est dc socialistarum antesignanis, qui do­ ctrinas funestas contra fidem et mores omnibus modis spargunt ct fj I De incredulitate aliisque peccatis contra fidem I scandalum. . Si accedunt, .tractandi sunt, sicut ogravissimum dant .... . increduli eruditi, qui in auctoritate sunt constituti (cfr. supra n. 80 sqq. casum Raymundi). Deinde, quod Lucas praeceptum paschale adhuc implere vult, idque non cx respectu humano, sed cx vero sensu catholico, ct id­ circo secreto confessarium quaerit, signum est ordinarium sinceri desiderii se cum Deo reconciliandi, atque mutatae voluntatis quoad peccata commissa. Quodsi insuper post ultimam confessionem aliquo tempore melius haec peccata vitavit, indicium est speciale, quod non est habituatus proprie dictus neque recidivus formalis, sed quod magis ex humana fragilitate, quam cx malitia in eadem peccata est relapsus. Unde iterum facilior est vera animi conversio. Neque ob­ stat, quod cx consuetudine vel ab uxore monitus accedit ad confes­ sionem, quia ordinarie consuetudo ct uxoris monitio non est princi­ palis ratio huiusmodi accessus, sed potius cius occasio. Neque scan­ dalum, a simplici operario datum, ita grave est quoad socios qui passim iam ex se tales sermones proferunt. Caius igitur serio quidem at valde paterne ipsum monere et hortari debet. Idcirco primo curet, ut Lucas iterum actum fidei eliciat, interrogando ipsum num omnia credere velit, quae Ecclesia catholica credenda proponit, quorum principaliora capita ipsi dentio in memoriam revocet. Deinde quaedam efficacia contritionis motiva breviter ipsi exponat. Tum moneat ipsum, ut illos socios qui saepius contra religionem loquuntur quoad potest evitet, ut viriliter, ta­ cendo saltem, respectum humanum vincat, ut potius operariis vere catholicis se associet, ut diaria socialistica, utpote plerumque men­ daciis et calumniis plena, devitet, sed potius legat aliquod diarium catholicum, secreto saltem; praeterea ut diebus festis Missae assistat, mane ct vespere breves quasdam preces recitet, religiosam etiam filiorum educationem curet; denique praesertim ut quam primum ad ipsum redeat, protestans se cum gaudio cum semper recepturum esse ct adiuturum ut in bonis dispositionibus perseveret suamque animam salvet. Post haec Caius cum statim absolvat; imo, etiamsi adhuc de vera cius dispositione dubitet, ordinarie absolutionem ne differat, sed saltem sub conditione concedat; quia nostra aetate plerumque graviter timendum est, ne huiusmodi operarii, in tantis fidei peri­ culis constituti, non redeant ct forte diu a sacramentis alieni maneant. — Ter Haar, Casus conscientiae. - Vol. II. 90 Sectio Altera - Articulus 1 86. — Difficilior est casus, si Lucas etiam socialistarum syndicatui sit adseriptus. Per se quidem huic renuntiare debet, quia ordinarie est occasio pro­ xima. Par accidens tamen graves rationes esse possunt, quibus talis occasio saltem ad tempus sit necessaria, v. g. quod secus illum laborem amitteret, neque alium quo se suosque sustentet inveniret. Si forte in illa regione Epi­ scopi propter bonum commune omnem adseriptionem illis syndicatibus sub poena denegatae absolutionis prohibuissent, in casu huiusmodi gravis neces­ sitatis confessarius cpikcia uti posse videtur ct monitionem dc hac societate relin­ quenda ad tempus differre, modo pocnitcns s nccrc promittat, sc omnia factu­ rum, ut alibi laborem inveniat; qua in re confessarius pro viribus consilio et opera cum adiuvare conabitur. Interim ipsi praescribat remedia supra indicata, quibus occasio c proxima fiat remota. Ad 5“’ (supra p. 66). — Quoad illum incredulum in mortis peri­ culo constitutum, varii huius casus aspectus distinguendi sunt: 87. — i1’ Si aegrotus adhuc mentis compos est et loqui valet, Sempronius post quaedam verba ad captandam eius benevolentiam, aptis motivis, prudenter et magno cum cordis affectu propositis, cum ad confessionem faciendam excitare conctur. Quod si ex sen­ tentia successerit, eum interrogando adiuvet ad confessionem gene­ ralem. quantum tempus et adiuncta permittunt, instituendam; inter­ roget specialiter etiam dc peccatis contra fidem commissis, sive in­ tern’s sive externis: verbis, scriptis, operibus, de scandalo dato etc. Qua in re confessarius mediocri tantum diligentia uti debet, minore etiam quam ipse pocnitcns in examinanda sua conscientia pro statu suae infirmitatis debet adhibere. Tum praesertim eum excitet ad veram peccatorum contritionem, cumque adiuvet, puta interrogando, in eheiendis actibus fidei, spei, caritatis et contritionis. Demde per se Sempronius cum etiam monere debet de obliga­ tione retractandi errores ab ipso contra fidem cum magno fidelium damno sparsos, et reparandi scandalum per suum suffragium impiis legibus datum. Etenim generatim ignorantia invincibTis circa hanc obligationem in homine crudito non facile supponi potest; ct si nulla fit publica retractatio, populus novum scandalum accipiet, credens hos errores ct peccata non esse adeo gravia, illosque qui ca etiam in momento mortis admiserint, adhuc salvari posse. — Variis autem modis haec retractatio fieri potest: vel ipse pocnitcns formulam scribat aut saltem subsignet, qua profitetur se ut bonum filium Ecclesiae catholicae mori velle atque idcirco retractare omnes errores ab ea damnatos; vel idem testetur coram aliquibus praesen- De incredulitate aliisque peccatis contra fidem 91 tibus; vel saltem confcssario det licentiam divulgandi suam retra­ ctationem. Quo facto absolutio ei dari potest. Attamen si pocnitcns noverit excommunicationem hacresi cxternatac esse adnexam, con­ fessarius ante absolutionem peccatorum eum ab hac censura ab­ solvat; qua facultate quilibet confessarius in periculo mortis gaudet, sub onere pro pocnitente, si convaluerit, recurrendi ad S. Sedem vel ad Episcopum (can. 882, 2252), nisi confessarius amplioribus fa­ cultatibus ipse munitus sit. Item si aegrotus sectae massonicae sit adseriptus, et noverit id sub poena excommunicationis a S. Sede fuisse prohibitum, in periculo mortis a confessario pro foro interno ab hac excommunicatione absolvi potest, sed prius hanc sectam abiurare debet. Quodsi huiusmodi aegrotus nulla ratione ad poenitentiam ct confessionem peragendam adduci potest, omnemque sacerdotis opem obstinate abiicit — sicut nostra aetate cum incredulis saepe accidit —, confessarius certe nihil facere potest; neque secreto sub conditione verba absolutionis pronuntiare ipsi licet: est emm certe indispositus, deque eo valet praeceptum Christi: « Nolite dare sanctum canibus». Benigne tamen ipsi suam orationem promittat, ct ab cius familia­ ribus petat ut, ubi primum aliquod melioris dispositionis signum advertant, ipsum advocent; vel etiam ipse proprio motu aegrotum denuo visitet, si qua spes resipiscentiae adest. 20 Si aegrotus loqui iam non potest, sed adhuc mentis compos est et quaestionibus per signa vel nutus potest respondere, Sempro­ nius, quoad pro adiunctis potest, interrogando eius confessionem excipiat, quemadmodum supra dictum est. Item quod attinet ad eius retractationem, ab ipso v. g. quaerat: «Nonne consentis ut dicatur, te filium Ecclesiae catholicae mori velle et retractare omnes errores ab ea damnatos? ». Ceterum procedat sicut sub i°. 88. — 3° Atque haec quidem per se ct regulariter facienda sunt. — Nihilominus, si Sempronius probabiliter credit, aegrotum mentis adhuc compotem circa obligationem se retractandi versari in igno­ rantia invincibili vel de ea non cogitare, ct si prudenter timeret ipsum monitioni non esse obedi turum — quippe quod onus eius viribus spiritualibus nimis grave esset —, confessarius a monitione facienda abstineat. Nam in hisce conditionibus nullus ex monitione sperari potest fructus pro bono communi, sed solus cius effectus erit dam­ num privatum ct aeternum poenitentis. Si cum tamen dubie saltem 92 Sectio Altera - Articulus I dispos1’tum haberet, sub conditione impertiat absolutionem, sed co­ ram aliis ipsi ne det Extremam Unctionem neque Viaticum, quia, ut supra sub Γ diximus, sine publica retractatione grave catholi­ corum scandalum adeoque damnum publicum oriretur. 89. — 40 Denique si aegrotus ad quem vocatur sacerdos, est iam moribundus sensibus destitutus, Sempronius ipsum statim sub conditione absolvat, etiamsi hic sacerdotem non vocaverit nec signa externa poenitentiae dederit, modo tamen ne, sui status plane con­ scius, usque ad sensuum destitutionem sacerdotem recipere prae­ fracte renuerit (cfr. supra n. 38; Opus, n. 502-505). Sin autem con­ di tionate absolvi potest, confcssarius ei etiam det Extremam Un­ ctionem, sed hanc absolute sine addita conditione, quia hoc sacra­ mentum, accedente postea attritione, reviviscit. — Praeterea, ut populi scandalum praevertar, adstantibus significet, aliqua ratione supponi posse moribundum in his ad’unctis interne saltem actum verae contritionis de vita antcacta elicuisse. De vitio blasphemandi ARTICULUS II. De vitio blasphemandi. Casus propositi 90. — i° Fredericus, auriga, quasi quotidie, imo etiam pluries per diem, ira excandescens in equos graves blasphemias eructat, su­ binde quoque in filios non obedientes, vel in caupona inter ludendum. Post tres quatuorve menses confitetur iterum apud Titium. H:c, quum repererit poenitentem, licet aliquoties iam absolutum, semper in eamdem consuetudinem recidisse et etiam post ultimam confcss:onem pa­ rum vel nihil se emendasse, ipsi, utpote recidivo in habitum blasphe­ mandi, bonis utique verbis, ad octo dies absolutionem d’ffcrt, ut in­ terim maiorem in oppugnanda hac consuetudine diligentiam adhi­ beat et meliora poenitentiae et emendationis signa praebeat. — Poenitenti hacc confessarii decisio non placet. Quapropter statim post adit confessionale Caii qui, reputans Frcdericum non intentione Deo contumeliam inferendi, sed cx inadvertentia hacc verba in se quidem blasphema protulisse, post breve monitum ut ab his verbis caveat, ipsum absolvit. — Uter recte egit: Titius an Caius? (Cf. resp. n. 96). 2° Valerius, operarius et paterfamilias cum prole numerosa, vehementer animo concussus ob laboris rcique familiaris inopiam aliaquc infortunia quibus ad veram egestatem est redactus, aliquando in verba blasphema contra Dei providentiam erumpit, dicens c. gr. : « Deus oblitus est mei! — Deus non est iustus! — Quare me. ho­ nestum christianum et religionis officia implentem, tantis malis af­ fligit, non alios me peiores? » Accedit tamen adhuc ad Titium, con- 94 Sectio Altera - Articulus II fessarium. qui serio cum monet quod, illa verba proferens, gravissi­ mum peccatum directe contra Deum commisit. Haesitat etiam, num Valerium iam recidivum statim absolvere possit. — Quid n casu? (Cf. resp. n. 97). Quaeritur I. Quid est blaspherma? Quid ad eam constituendam requiritur et sufficit? II. Quid dicendum de consuetudine blasphemandi in sc spectata? III. Quid circa diam consuetudinem in praecipuis po­ pulorum linguis? IV. Quae remedia contra vitium blasphemandi a pa­ rochis et confessariis sunt adhibenda? V. Quid dicendum de ratione agendi Titii et Caii? I. Natura blasphemiae. 91. — Blasphemia definitur: locutio contumeliosa in Deum. Dicitur: T Locutio, quod verbum latius sumi debet, quia blasphemia etiam sola mente, vel signis, vel scriptis exprimi potest. — 20 Con­ tumeliosa, quae Deo Optimo Maximo gravem iniuriam irrogat, sive malum ei optando (blasphemia imprecativa), sive falsum ei attri­ buendo (haereticalis). sive verum quidem dicendo sed modo irrisorio. — 3° In Deum, vel in sanctos, aut res sacras vel alias creaturas, prout specialem cum Deo relationem habent, ita ut contumelia in Deum redundet. Est autem peccatum mortale ex toto genere suo, hocquc gravis­ simum. quia Maiestatem supremam, infinita laude ct honore dignam, opprobrio et convicio afficit. Non ergo admittit materiae parvitatem. Ad peccatum formale blasphemiae const’tuendum non requiritur difecta ct formalis intentio inhonorandi Deum, sed. sicut in aliis pec­ catis, suf licit indirecta ct implicita, quae iam adest in voluntaria et assertiva (non narrati va) prolatione verborum quae sensum inhiriosum in Deum continent. Sic rex graviter offenderetur ab eo qui voluntarie coram ipso diceret: «maledictus rex»; ipso enim facto suis verbis gravem ei inferret iniuriam, etiamsi praetenderet id di- Dc vitio blasphemandi 95 recte sc nolle. Hoc probe advertant aliqui confcssarii qui nimis facile blasphemos excusare nituntur. Utique qui ex proposito dia­ bolica actus malitia verba contumeliosa in Deum eructat gravius peccat; sed hoc minime impedit, quominus ct alii blasphemi com­ munes gravissimae culpae rei sint. II. De consuetudine blasphemandi. 92. — Consuetudinis blasphemandi causa esse potest aut passio, quae proximam praebet occasionem, aut habitus proprie dictus. Si passio est causa, haec ordinarie erit ira/ quae bilem com­ movet et in verba blasphema prorumpit. Quo gravior vel levior est hic irae motus, eo minor vel maior erit culpa, iuxta illud S. Thomae: « Quanto aliquis ex maiori passione impulsus peccat, tanto levius est peccatum» (II-II, qu. 154, a. 3, ad i“). Imo interdum, at raro, quidam tam vehementi et subita ira seu furore abripiuntur, ut eorum ratio plane perturbetur, adeo ut absit vera advertentia, ac proinde et’am culpa gravis. « Excusatur a culpa, inquit S. Alphonsus, si (quis) adhibitis diligentiis inadvertenter blasphemat» (V. De act. hum., XIV, 3°; cd. Gaudé, II, 672). Vocantur illi motus « primo primi», quia omnem rationis advertendam antevertunt. Ceterum, si quis necessariam diligentiam ad motibus irae resistendum non adhibet, semper habet sufficientem advertentiam ad peccatum, sal­ tem in causa, videlicet ex culpabili negligentia. Si habitus est blasphemiae causa, adest illa permanens ct quasi naturalis inclmatio, qua quis frequenter et facile sine ulla resistentia sermoni quotidiano verba blasphema intermiscet, idque etiam sine gravi irae motu. Oritur ille habitus ex passione cui diu nihil resistitur, vel ex mentis indifferentia et inconsiderantia circa tantum malum. Ordinarie huius contracti habitus occasio est aliorum exemplum seu scandalum datum ct acceptum. Quo fortior est huiusmodi ha­ bitus et quo maior eum oppugnandi negligentia, eo gravior est culpa, quia habitus libere admissus per se non minuit, sed auget voluntarium. Quapropter a gravi culpa excusari non possunt huiusmodi habituati ex eo quod actualitcr ad illam malitiam non attendant: adest enim sufficiens advertentia, saltem confusa, etsi non reflexa, quasi in subconscicntia, uti recentes psychology loquuntur. Qua dc re ita Sectio Altera - Articulus II 96 S. Alphonsus: « Aliqui huiusmodi blasphemantes dicunt, se non animadvertisse ad malitiam blasphemiae... Sed puto, semper adesse in blasphemando aliquam advertentiam. saltem confusam, dc ma­ litia illius prolationis. Ira enim aut habitus ordinarie non ita intel­ lectum obtenebrat, ut penitus ad malitiam blasphemiae non adver­ tatur, licet ipsa reflexe non cognoscatur » (Τ/ι. Μ. III. 127) *. Sufficit ergo ut blasphem’ obiectivum illorum verborum sensum cognoscant. Concedendum tamen est, generatim apud habituatos in vitio blasphemiae affectum scu adhaesionem ad hoc peccatum non esse tantum quantum est ad alia plerumque peccata, v. g. odii, luxuriae, iniust tiae, quia paucis tantum verbis cum minore complacentia committitur. Idc:rco facilior est de his oris peccatis contrtio; ct sub hac ratione b'asphemi facilius absolvi possunt quam alii illi habituati, in quibus maior est appetitus complacentia maiorque pravae vo­ luntatis adhaesio. Ita iterum S. Alphonsus: « Notandum, inquit, circa malum hab tum, quod facilius absolvi possunt recidivi in blasphcmiis quam in aliis peccatis odii, furti aut libidinis, quibus habitus fertius inhaeret causa maioris concupiscentiae sive inc! nationis quae in illis invenitur » (Praxis, n. 75). Semper tamen requiritur propositum firmum ct efficax adhibendi remedia apta ad hunc habitum exstirpandum. » III. De blasphemiis popularibus in varus linguis. 93. ‘— Quod attinet ad consuetudinem blasphemandi apud varios populos, non loquimur hic dc blasphcmiis haercticalibus deque horribilibus iniuriis, quae nostra aetate in omnibus fere regionibus ab incredulis, haereUcis aut catholicis apostatis proferuntur in d’ariis, ephcmcrid bus. libris vel etiam in cathedris scholarum ct publicis praelectionibus. Propter effrenatam illam quidlibet scribendi ct lo’ Magis adhuc expresse in Praxt S. Doctor ita loquitur: « Hic addo, blasphematores non excusari a peccato pravi en quod, propter vm habitus mali aut vehementem animi com­ motionem 3d iram, non adverterint id quod dicebant: quia hi male habituati, licet habeant cognitionem minus vivacem quam alii qui usum blasphemandi non contraxerunt, tamen semper hpbcnt eam actualem cognitionem sufficientem ad hoc ut actus sit deliberatus ct graviter peccaminosus. Cum enim ipsi tanti non faciant peccatum, ideo in suo animo nul'um huius sceleris ) Frequens sacramentorum usus, imo quotidianus, S’ f eri potest, ad S. Communionem accessus, iuxta Icsu Christi ct Ecclesiae desiderium (can. 863). * Omnium maxime ad puritatem conservandam confert frequens Communio infant um, inde ab aetate qua usum rationis adepti sunt; praesertim nostris tem­ poribus in quibus pueruli octo vel novem annorum persaepe iam multis pcricul s expositi sunt. Ita sponte educantur ad teneram illam conscientiam quae mali init a iam ex longinquo fug t, et eorum debilis voluntas hoc cibo caelesti robo­ ratur. Nutritur etiam illa pictas, quae saepe vocationis sacerdotalis vel religiosae germen est. Pro' dolor, decreta S. Sedis hac de re in mults locis ct dioecesibus ab animarum pastoribus nimis negliguntur, ct prima Communio differtur ad aetatem, in qua pueri iam pravas contraxerunt consuetudines et morum puritas difficilius recuperatur. c) Oratio quotidiana pro conservanda animi corporsquc puritate, specialiter in primo instanti tentationis contra hanc virtu­ tem, invocando illico nomina Icsu et Mariae (cfr. infra n. 112). De vitio pollutionis US <7) Tenera devotio erga B. Μ. V. Immaculatam, recitando c. gr. quotidie, mane ct vespere, ter « Ave Maria », cuilibet saluta­ tioni addendo hanc invocationem : « Per immaculatam Conceptionem tuam, o Maria, redde purum corpus meum et sanctam ammam meam» (Indulg. 300 dierum ex Brevi Pii X, 5 Dee. 1904). e) Mortificatio sensuum, imprimis visus, tactus et gustus. Hi sensus saepe frenentur eVam in rebus licitis minoris momenti, ut eo facilius id fiat in illicitis. Quocirca iam infantes ct pueri hac in re se exercitare discant; v. g. interdum se aliquo oblectamento pri­ vent, utputa a dulcibus, a fumando; aliquando etiam reprimant na­ turalem cupiditatem ct curiositatem circa res indifferentes in videndo, legendo, loquendo, audiendo, tangendo etc.; assuefiant sufferre in silentio parvum dolorem physicum aut moralem etc. Haec autem ultro facere discant ex motivis fidei: ut Deo, Icsu Christo, B. Μ. V. gratum faciant. Mirum quantopere huiusmodi mortificationis spiritu voluntas iuvenilis magis magisque roboretur contra impetus concu­ piscentiae carnalis! Quapropter moneantur parentes, imprimis pia ma­ ter. ut hac in re infantibus exemplo praeeant. /) Vitatio occasionum, uti sunt pravi sodales, libri sub­ obsceni. choreae, cinematographa minus honesta, vani amores ct fa­ miliaritas inter personas diversi sexus, etc. 105. — 2° Remedia naturalia quae cultui puritatis favent haec sunt: a) Quoad nutrimentum : cibus sit certe sufficiens, sed prae­ ferendi sunt generatim cibi leviores qui facile digeruntur. Magna temperantia, vel etiam abstinentia in potibus valde alcoholicis certe omnibus commendanda est. Z>) Somnus etiam sufficiens sit pro varia aerate ct constitu­ tione, sed ne sit nimis protractus; praesertim mane ne p’gri et vigi­ lantes in lecto maneant; unde fixa sit hora surgendi ct cubitum eundi. Somnus pomeridianus pueris et iuvenibus in universum ne conce­ datur. quia saepe tcntat’oncs carnales excitat. Lectus sit potius durus quam mollis. Evitetur cubitus supinus, in dorso, quo spiritus geni­ tales facilius excitantur; sit. quoad potest, ad latus dexterum. c) Vestitus non sit nimis calidus, nec comprimens corpus, praecipue genitalia. d) Occupatio assidua, seu evitatio otii, quod iure dicitur om­ nium malorum fons, ita ut mens labore intellectuali et corpus labore 114 Sectio Altera - Articulus III servili vel exercitiis sibi propriis (gymnasticis, ludis, ambulationibus) alternatim distineatur; quo fiet ut defat’gatio prompte beneficum somnum adducat. e) Contra, vitatio oblectamentorum mundi, quae instinctum sexualem nimis commovent nervosque debilitant, ut supra (i°, /) diximus. f) Corporis mundities, imprimis in partibus genitalibus, per balnea et ablutiones cum aqua frigida. — Hisce mediis naturalibus procuratur « mens sana in corpore sano », seu aequa omnium virium concordia, quae magna est contra luxuriem custodia. Haec remedia omnibus communia sunt. Magis specialia, prae­ sertim pro impuberibus (8-14 annorum) et pro puberibus adhuc castis et temperatis, sunt quae sequuntur. § 2. Remedia prophylactica seu prae venti va. 106. — i° Ex parte parentum omnium primum est assidua vi­ gilantia, quae vix sufficiens esse potest ct ad minima singularia se ex­ tendat oportet. Malum facile suspicentur; est qu’ppe valde frequens, etiam inter illos infantes qui innocentes videntur. Hinc a) Domi attendant ad loquendi ct agendi rationem domesticorum : nu­ tricium, famulorum, fratrum ct sororum natu maiorum. Λ) Omnia quae infantes vident vel audiunt modesta sint et pudica: picturae, imagines, vestitus (imprimis puellarum), colloquia; prohibeatur nimia famiParitas per ludos manuum («jeux dc main»); quidquid mali speciem habet, arceatur. r) Dormiant, in quantum fieri potest, in lectulis separatis, saltem infantes diversi sexus. Utiliter suadetur ut dormiant brachiis vel manibus decussatis, aut illis super lintea positis. d) Circa pericula extra domum maior adhuc parentum postulatur vigi­ lantia et custodia. Diligenter ergo ac prudenter indagent, cum quibus sodalibus saepe conversentur aut ludant, quae colloquia habeant, quid ab iis didicerint. ITai primum pravi sodalis est suspicio, eius conversationem rigorose prohibeant ct inobedientiam severe puniant: « Corrumpunt enim bonos mores colloquia prava»; ct nimis frequentes sunt nostra aetate pueri corruptores, etiam inter eos qui externe honesti ct compositi videntur. Acatholicos vere amicos numquam habeant. Quantum possunt curent, ut tempore scholae macistri sedulo invigilent, ne quid inhonesti verbis aut actiombus accidat. Post scholam, quoad fieri potest, brevi domum redeant. De vitio poll utionis US 2° Educatio ad castitatem iam a tenera aetate incipiat. Qua­ propter pueri tam a confcssariis quam a parentibus, praecipue a matre, magno imbuantur amore erga sanctam puritatem et vivido odio contra vitium oppositum. Doceantur, banc virtutem Deo et B. M. Virgini esse gratissimam, eorum corpus esse templum Spiritus Sanet’ ac proinde cum omni reverentia et modestia tractandum. Na­ turalis etiam pudor sollicite in ipsis colatur, quippe quod firmum huius virtutis propugnaculum esse solet. lubeannir idcirco nihil agere, quod a parentibus videri noluerint: partes corporis inhonestas praeter necessitatem aut iustam causam ne aspiciant neve tangant, numquam autem cx mero libitu aut curiositate: quippe quod immodestum esset Dcoquc displicens. Caveatur tamen, ne exaggerando falsa eorum con­ scientia efformetur, quasi quaevis ’mmodestia per se et semper sit peccatum mortale. D:catur ipsis, si quam dubitationem hac de re habeant, eam candide confessario proponant, huiusque interrogatio­ nibus semper sincere respondeant. 107. — 30 Ad instructionem sexualem quod attinet, paulo latius de illa loqui iuvabit. quia quaestio est valde practica ct ultimis de­ cenniis magis agitata. Sane absonum est quod proponunt multi rccentiores. praesert m acatholici vel catholici liberales, eam scilicet adh’bendam esse ut summum remedium contra luxuriam in pcncrc ct contra virum pollutionis in specie. Etenim sola mali notitia ab hoc non custodit: c contrario, propter magnam homims in res vcncreas nropens;onem fieri nequit, quin praematura eorum quae ad generationem spectant cognitio periculosas in phantasia tentationes suscitet, quibus debt's adhuc puerorum virtus fac’le succumbet. Quo diutius igitur harum rerum ignari manent, eo securius castitatem servabunt, iuxn illud: C/ « ignoti nulla cupido ». Sapientissime idcirco S. Congr. S. Off’cii hanc methodum seu systema ac principium condemnav’t. aliaque remedia, e christiana ascesi tradita, adhibenda praescripsit. Decretum S. Officii dici 21 Martii 1931 hoc est. Propos’to dubio: « An probari queat methodus, quam vocant educationis sexualis? ». Responsum est: « Negative: et servandam omnino in educatione juventutis methodum ab Ec­ clesia sanctisque viris hactenus adhibitam et a SS.mo Domino Nostro in Encydicis Litteris: «De christianae juventutis educatione » datis sub d'e 31 Decem­ bris 1020 commendatam. Curandam scilicet imprimis plenam, firmam, num­ quam intermissam inventae utriusque sexus religiosam institutionem, excitando Il6 Sectio Altera - Articulus III in ea angelicae virtutis aestimationem, desiderium, amorem; ciquc summopere inculcandum ut instet orationi, sacramentis Poenitentiae et SS.mac Eucharistiae sit assidua, Beatam Virginem sanctae puritatis Matrem filiali devotione prose­ quatur ciusque protectioni totam se committat; periculosas lectiones, obscoena spectacula, improborum conversationem et quaslibet peccandi occasiones sedulo devitet. Pro’nde nullo modo probari possunt quae ad novae methodi propa­ gationem, postremis hisce praesertim temporibus, etiam a nonnullis catholicis auctoribus, scripta sunt et in lucem edita» (A. A. S., 1931, p. 118). In memorata Encyclica SS. Pontifex haec ea de re dicit: « Passim bene multi et stulte et periculose eam tenent provehuntque educandi rationem, quae ” sexualis ” putide dicitur, cum iidem perperam sentiant posse se, per artes mere naturales et quovis amoto religion’s pietatisque praesidio, adolescentibus a voluptate et luxuria praecavere, scilicet hos omnes, nullo sexus discrimine, vel publice, lubricis initiando instruendoque doctrinis, immo, quod peius est, mature occasionibus obiicicndo, ut eorum animus, eiusmodi rebus — quemad­ modum ipsi aiunt — assuctus, quasi ad pubertatis pericula obdurescat. In eo autem isti homines graviter errant quod natwam humanae naturae fragilitatem non agnoscunt neque legem illam membris nostris insitam, quae, ut verbis utamur Pauli apostoli, mentis legi repugnat (Rom. vn, 23), idque praeterea temere inficiantur quod usu quotidiano didicimus, iuvenes nempe prae aliis saepe in turpia saepius ine dere, non tam ob mancam mentis cognitionem quam ob infirmitatem voluntatis illecebris obnoxiae atque divinis auxiliis destitutae» (A. A. S., 1930, p. 71). 108. — Nihilo tamen minus, quia cum impuberes tenera iam aetate, tum puberes prim’s annis nativa quasi impelluntur curiositate cognoscendi ea quae ad productionem humanae vitae referuntur, quia priicterca plcrique pueri et puellae — ut nimis experientia probatur — oblata in hoc perverso mundo obvia ct saepe quasi inevitabdi oc­ casione. ab aliis sodalibus ct amicis, utut externe honestis, haec revera addiscunt, idque modo plane indecenti et cum gravissimo seduefonis ct corruptionis pcrculo, adeo ut huiusmodi praepostera inst’tut’o una sit c praecipuis causis latae vitii pollution’s propagationis fefr. supra η. ίοι. 3°): idcirco, ad hoc multo manis malum praecavendum, pru­ dens vitae sexualis instructio cum debit’s circumstantiis data, velut antidotum ct tamquam minus malum, saepenumero quasi per acci­ dens necessaria videtur et spiritui Ecclesiae nequaquam opposita. Ita multi probati theologi recentes. 109. — Dico: cum 'debitis circumstantiis data. Videlicet fiat haec instructio: a) Prout necessaria est. nimirum quando alicuius status vel De vitio pollutionis Ιΐγ conditio harum rerum notitiam exigit; vel quando grave est peri­ culum eas brevi ab aliis modo indecenti addiscendi aut ex seipso con­ trahendi pravum habitum pollutionis etiam solum materialis; vel quando quis secus gravibus conscientiae angustiis et dubiis expone­ retur; itaque generatim quando prudenter supponitur, pro hoc iuvene haeve puella in his adiunctis harum rerum ignorantiam maius dam­ num spirituale allaturam quam earum cognitionem. b) Aetate debita, id est fiat gradattm, non simul omnia com­ plete explicando, sed ea dumtaxat quae pro cuiusvis aetate vel con­ ditione scire opus est. c) Modo convenienti, idest non publice sed privatim, modo simplici, brevi ct decenti, incipiendo v. g. a regno vegetali plantarum. Declaretur simul altum Dei consilium in instituendo matrimonio: procreare scilicet Dei filios adoptivos, in aeterna beatitudine Ipsum laudaturos. Extollatur etiam excellentia puritatis et modestiae, paucis monendo contra vitium oppositum ct indicando remedia quibus huic resistant. Opportuna erit quoque occasio explicandi quaedam de ad­ mirabili mysterio Incarnationis Filii Dei et puritatis B. Μ. V. d) A personis ad hoc destinatis, qui sunt ante omnes ipsi parentes; hisce deficientibus aut negligentibus pii magistri, aut etiam, si opus est, confessarius. Puellae instruantur a matre; ea deficiente a proxima pia parente, non vero a confcssario, qui tamen, si opus est, ibcllum hanc rem caste tractantem ipsis dare potest. Si instructio sub hisce conditionibus ct circumstantiis traditur, phantasiam parum aut nihil excitabit, filiorum affectum et fiduciam in parentes augebit et, ut verum remedium prophylaclicum, aliorum pravorum seductionem praeveniet. no. — Quod refert ad illam instructionem gradatitn facien­ dam, haec magis specialiter accipe: a) Infantes ct pueruli (v. g. 6-8 annorum), si instanter, unde infantes veniant, a parentibus exquirant, non fabulis ridiculis fallendi sunt, sed simpli­ citer solum dicatur, Deum cos dare per matrem, multis cum doloribus multisque cum curis in nutritionc; quae explicatio plerumque cis iam satisfaciet valdeque affectum erga eorum genitricem augebit. b) Pueris crescentibus (9-13 annorum), quo tempore opus erit, addi potest, infantes generari per cooperationem patris ct matris ct novem menses in utero matris gestari ct crescere; sed ordinarie nihil dicatur de pollutione, deque copula et modo parturiendi, nisi periculum sit brevi haec aliunde addisci. Qua- Il8 Sectio Altera - Articulus III propter sacerdos in eorum confessionibus excipiendis valde prudens sit oportet, ne indiscretis quaestionibus aut verbis pueri malum pollutionis addiscam aut suspicentur aliosquc dc his interrogent. ' · c) Accedente tempore pubertatis, puellis menstruum Buxum et pueris pollutionem nocturnam experiri incipientibus, si ipsi sponte de iis rebus loquuntur, so.um dicatur, hacc illa aetate esse res naturales; nisi, ob periculum cetera a pravis sodalibus discendi, ulterior quaedam explicatio iam sit necessaria. Sed moneamur iterum, ut tactus inutiles ct immodestos evitent, quae autem pro corporis cura ct munditia utilia aut necessaria sunt simpliciter sine scrupulo faciant; si inter ea sponte pravi motus exsurgant, brevi orent ct rectam inten­ tionem renovent; ceterum de his ne amplius cogitent etc. Si quod dubium remaneat, hoc confcssario ingenue exponant, ciquc obed.ant. d) Post tempus pubertatis inceptae distinguendum est. i® luvcnibus utriusque sexus, qui post scholam elementarem studia prosequi debent in scholis publicis ct laicis, in gymnasiis vel collegiis profanis, item qui laborandi causa ad fabricas, oflicinas, tabernas etc. mittendi sunt, gencratim instructio danda est de poilutionc, de copula, deque modo generationis per relativa corporis membra; secus enim fere certo haec cum magno animae periculo addiscent a sodalibus, quorum societatem ct quotidianam conversationem saepe turpem vitare nequeunt. — 2° Sin autem, mali adhuc ignari, adituri sunt seminarium aut institutum vel collegium religiosum, ordinarie hacc instructio nondum ne­ cessaria est, modo ibi vigeat disciplina et vita religiosa, neque adsit grave peri­ culum ea per ferias addiscendi. Atque idem haud raro dici potest dc pueris et praesertim dc puellis 14-18 annorum, qui in sinu familiae vere christianae sub vigili parentum tutela adhuc manent et facile mundi pericula declinare possunt. e) luvenes 18-20 annorum d stinguendi sunt. i° Iis qui post studia gymnasiaaa Universitates adeunt, item qui servitio militari adstricti sunt, magis ampla instructio etiam dc morbis vcnercis danda videtur. Idem valet dc puellis, quae ad aetatem nubilem pervenerunt ct ad matrimonium adspirant. — 2° Qui vero se ad sacerdotium praeparant, ordinarie solum in cursu theologico plene instruendi sunt. — 30 Denique iuvenes utr usque sexus 16-20 annorum, qui ad vitam religiosam se vocatos sentiunt, si modum generationis adhuc ignorant, plerumque per totam sitam nulla ampliore instructione de modo generationis indigent. Hacc hactenus dc mediis prophylacticis, quorum sedula ope in­ fantium et puerorum castitas contra pericula interna ct externa prae­ muniatur et a vitio pollutionis illibata servetur. De vitio pollutionis 119 § 3. Remedia medicinalia seu curativa. m. — Circa cos qui vitio pollutionis iam sunt dediti, haec im­ primis advertenda occurrunt. Varii quidem in peccato masturbationis vel pollutionis gradus distinguendi sunt. Ut taceamus dc infantibus et pueris qui adhuc sunt impuberes, quorum peccata, tactus impudici etc., variis ex causis saepe sunt dubie tantum mortalia —: ii qui post pubertatem acqui­ sitam per actus plane deliberatos, praecipue per tactus, plenam lu­ xuriae satisfactionem per seminis effusionem quaerunt, iuxta do­ ctrinam S. Thomae (cfr. supra n. 41) ad duplicem classem redigi pos­ sunt. prout aut passio transiens aut habitus presse dictus est peccati causa. Utriusque tamen generis peccatores iisdem fere remediis curare oportet: passio siquidem, nisi efficaciter ei resistatur, facile ct brevi in habitum transire solet. Confessarius itaque, qui horum miserorum medicus spiritualis est, sequenti modo in hac cura procedat. i° Ante omnia eorum mentem illustret circa tristem in qua versantur conditionem, proponendo cis varia contritionis motiva: malitiam peccati mortalis, Dei O. M. inimicitiam, poenas aeternas, item peccati luxuriae turpitudinem, huius habitus tyrannidem etc., ita ut peccata vero odio habeant, ct magnum concipiant desiderium liberandi se ab hac turpitudine ct vitam ducendi castam vereque christianam. 20 Tum omnibus, etiam maxime habituatis, inculcet animi persuasionem, cos cum divinae gratiae auxilio in pugna contra hoc turpe vitium certo victoriam esse reportaturos, modo remedia adhi­ bere velint. Proponat cis hanc veritatem dogmaticam: «Deus im­ possibilia non iubet, sed iubendo monet, ct facere quod possis, et pe­ tere quod non possis; ct adiuvat ut possis » (Trid., sess. VI, cap. 11); item illud S. Pauli: «Deus non patietur vos tentari supra id quod potestis; faciet etiam cum tentatione proventum, ut possitis susti­ nere » (I Cor. x, 13). 30 Roboret idcirco eorum voluntatem, exhortando ad firmum propositum quacumque ratione liberandi se ab hoc turpi et tyran­ nico vitio, omnibusque viribus resistendi cius tentationibus. Saepe sibi dicant: «Omnia possum in Eo qui me confortat». 120 Sectio Altera - Articulus Ill n2. — 4° Quoad tentationes, quae per turpia phantasmata vel motus carnales sponte redeunt vel quas revocare sollicitantur, haec consilia praebeat confcssarius. Iam antequam exsurgere solent, puta vespere quum cubitum eunt, brevi, animo pacato sed firmo, propositum renovent, seque Deo commendent. Si leves tantum oriuntur motus, generatim melius est eos contemnere sine positiva resi­ stenda. Sed ubi primum quis se gravius tentari advertit, illico actum resisten­ tiae positivae eliciat et interno animo absolute dicat: nolo peccare; potius mori quam peccare. 'I um statim recurrat ad orationem, dicendo v. g. : Deus, adiuva me! Mi lesu, misericordia! Domine lesu, ne permittas ut offendam Te! Mater mea Maria, succurre mihi! vel alia huiusmodi. « Prae omnibus autem, ut ait S. Alphonsus, sufficiet et erit remedium aptius — quia brevius et facilius — invocare confidenter ct pluries veneranda ct potentissima nomina lesu ct Ma­ riae » (V, 8). luvat etiam vivide cogitare de morte instantanea, de igne inferni, vel de passione Christi, dc Dei praesentia, de remorsu conscientiae post peccatum patratum, etc. Mentem alio vertere ct distrahere conctur, cogitando dc re quadam nova sibique admodum grata, dc occupationibus quotidianis, dc facto quodam praeterito (v. g. de itinere etc.), aliisque quibus phantasiam valde occupari ac vclut percelli sciat. Quaerere enim tales distractiones iam est posi­ tiva resistentia. Interim nc manus ad genitalia admoveat, ne ad erectionem qui­ dem comprimendam, quia plerumque inutile est ct periculum adesse potest ulterius progrediendi; quodsi inadvertenter se tetigerit, illico manus retrahat et iterum instanter oret. Si pugna per longum tempus perdurat, puta per qua­ drantem vel etiam semihoram, nc animum despondeat, quasi resistere iam nequeat, neve etiam nervose se excitet, sed quietus ct tranquillus maneat. Si repetitis actibus resistentiae positivae nimis fatigetur ct magis forte adhuc nervis excitetur, sufficit resistentia negativa, quidquid accidat, modo nc adsit peri­ culum proximum consensus. Ita S. zMphonsus (V, 6-9). Quodsi pollutio invo­ luntarie iam incepit, optimum omnino consilium est, ob amorem sanctae puri­ tatis plenam seminis effusionem, quantum potest, cohibere; sed ad hoc sub gravi non tenetur, modo nc positive consent'at sed passive se habeat; actum tamen simplicis displicentiae circa delectationem naturaliter concomitantem eliciat, vel cruce se signet, vel precem iaculatoriam dicat (S. Alph. 111, 479). In dubio num consenserit, numquam sc ca de rc examinet: factis enim in memoriam revocatis, facile tentatio red’bit. Ceterum ait S. Alphonsus: si dubitans recordatus fuerit se orasse, pro certo habere potest se peccatum mortale non commisisse. In universum, si poenitens certe relapsus non est. aut in hac pugna progressus iam fecit, confcssarius ipsi gratulctur, eiusque fiduciam iterum exacuat. Dc vitio pollutionis 113. — 5° Si quis misere tentationi succubuit ct certo relapsus esty iuxta monitum confcssarii, statim actum contritionis eliciat ct proponat quamprimum ad confessionem redire. Notare hic iuvabit, perutile esse ut recidivi eumdem fixum confcssarium seligant, cui ob suam bonitatem, prudentiam et zelum plene confidant, ct quocum etiam extra confessionem loqui interdum expedire potest. Hic ergo caritate vere paterna cum semper excipiat, animum addat, deside­ rium certamque sanationis spem denuo excitet, adducens etiam exemdum sexcentorum iuvenum qui, persistentes in usu remediorum, ab toe vitio feliciter liberati sunt; laudans cum si iam melius restiterit et dicens: Si pier octo dies restitisti, id etiam per quindecim vel viginti d es poteris. Tum brevi repetat motiva abhorrendi hoc peccatum et remedia adhibenda. Si quis recidivus, etiam habituatus, verum habet dolorem, fieri nequit quin aliquod signum speciale vel extraordinarium contritionis praebeat, sive praeteritum sivp praesens (cfr. n. 59 sq.); quo casu iam non est recidivus for­ malis, et regulariter absolvendus est, ut gratia sacramenti Poenitentiae et Eucha­ ristiae magis confortetur. Raro dumtaxat, quando saepe iam est absolutus sem^erque relapsus, praesert m si magis negligens fuit in remediis adhibendis, iuva)it experiri brevem absolutionis dilationem ad paucos dies vel etiam horas, ut e sua segnitia excitetur, salutari timore concutiatur, et firmius propositum conci­ piat, mcliusque remedia adhibeat (Opus, n. 474). Sed numquam hoc dilationis remedio confcssarius utatur, si poenitens exinde animum nimis demitteret, quia tunc dilatio magis noceret quam proficeret. Sin autem hic recidivus est habituatus proprie dictus, qui raro tantum confitetur, antea iam serio fuit mon tus, nullum conatum se emendandi adhibuit, et nunc quoque nulla speciali ratione se contr tum ostendit, per se quidem differri debet absolutio ut melius se disponat (supra n. 59). Attamen si grave adest periculum, nc propter hanc dilationem a confessione alienetur magisque in peccatis tabescat, confcssarius ipsum sub conditione absolvat, modo saltem dubie dispositus sit (n. 31 sq.); simulquc eum paterne sed graviter moneat dc misero suo statu et hortetur ut brevi ad ipsum redeat » x. Hacc dc pollutionariis qui certo in mortalia relapsi sunt. Inve­ niuntur autem interdum huiusmodi qui adeo nervis laborant tamque vehementi Venereorum passione abripiuntur ct quasi compelluntur, ut confcssarius iurc dubitare possit, num sufficiens in frequentibus eorum lapsibus fuerit mentis advertentia, adeoque voluntatis libertas. Hi psychopathic! certe miserandi sunt, paterne exhortandi et ordi1 Dc modo differendi absolutionem vide Opus, n. 383 sqq. a — TiR Haar, Casus conscientiae. - Vol, Π. 122 Sectio Altera - Articulus III naric sub conditione absolvendi. Haud raro remediis physicis temporis tractu vel aetate ad saniorem conditionem redeunt. 114. — 6° Praesertim etiam confcssarius hortetur omnes pollu­ tioni deditos, sive ab ultima confessione sunt relapsi sive non, ad frequentem sacramentorum usum. De hisce imprimis S. Alphonsus sua facit verba Toleti dicentis: «Vix puto esse aliud efficax reme­ dium, nisi frcqucntissimzm confessionem cum uno eodemque confessario...; est enim hoc sacramentum maximum fraenum; et qui hoc non utitur, non sibi promittat emendationem, nisi per miraculum » (VI. 464). Imo hisce labituatis vix sufficiens erit confessio menstrua, dc qua loquitur Rituale Romanum (Dc Pocn., n. 20). Sed hortandi sunt, ut singulis octo vel certe quindecim diebus ad sacramenta acce­ dant; quia, ut ait S. Alphonsus, « multi per Communionem septimanalcm liberi manent a peccatis mortalibus, non autem per Commu­ nionem menstruam». Optimum certe erit si confcssarius ab iis obtinere potuerit, ut statim post relapsum ad ipsum redeant. 70 Quae supra (n. 104, f) diximus de vitandis occasionibus periculosis huius mundi, magis adhuc valent de iis qui in hoc vitio diu sunt habituati. Imo haud raro ipsis vitandae sunt etiam occasiones quae aliis sunt tantum remotae, sed quae ipsis propter suam hac in re propensionem et debilitatem prox:mae sunt. Ita S. Alphonsus: Confcssarius, inquit, assignet « illi qui habitum pravum per longum tempus contraxit in hoc vitio, ut non solum vitet proximas occas'ones, sed etiam quasdam remotas, quae sibi tam debili ad resistendum facto erunt proximae » (Praxis, n. 16). Huiusmodi occasiones facile sunt libri romantici. imagines et picturae nudae, musea recentis artis, cinematographs, conversationes familiares cum personis alterius se­ xus, imprudens curiositas in aspiciendo has personas etc. 8° Maxime etiam illis conducet frequens meditatio veritatum aeternarum, iuxta illud: « Memorare novissima tua ct in aeternum non peccabis» (Eccl. vn, 40). Unde S. Alphonsus: « Oratio mentalis in­ sinuanda est non tantum timoratis, sed etiam peccatoribus, qui saepe ob defectum considerationis redeunt ad vomitum » (Praxis, 124). Hinc cff’cacissimum pro illis remedium erit nterdum peragere exer­ citia spiritualia quae clausa dicuntur, ubi per aliquot dies in solitu­ dine dc aeterna sua salute serio recogitent. Plurimis certe pollut’onariis haec exercitia finis fuerunt antiquae vitae peccatorum et novae castaeque vitae felix initium. De vitio pollutionis 123 9° Quum matrimonium iuxta S. Paulum (I Cor. vu, 2 sqq.) a Deo etiam institutum sit in remedium concupiscentiae, multis uti­ que, licet non omnibus, vitio pollutionis valde deditis status matri­ monialis suadendus est. Ea tamen dc re praesertim etiam parentes consulendi sunt, quinimo haud raro quoque probus et expertus me­ dicus; nam illis qui ob diuturnos masturbationis excessus viribus phy­ sicis ct moralibus sunt extenuati ct vclut corrupti, matrimonium saepenumero erit infelix tum ipsis, tum alteri parti, tum proli pro­ creandae. io° Dc praecipuis remediis naturalibus ad curandum hunc morbum aptis supra (n. 105) iam egimus. — Pro illis qui nocte fre­ quentibus masturbationibus et pollutionibus, sive voluntariis sive in­ voluntariis, obnoxii sunt, addi potest instrumentum aliquod mecha­ nicum, v. g. funes quibus manus ita collo ligantur ut ad genitalia pervenire nequeant. 115. — Denique, si ille pollutionis habitus ob vehementiam et diuturnitatem est valde radicatus cum haud parvo etiam sanitatis de­ trimento, confcssarius poenitenti commendet ut medicum quoque fidum ct probum, praesertim psychiatram, consulat, quo communi confcssarii ct medici opera malum, quantum fieri potest, curetur*. Sunt etiam quaedam medicinae scu pharmaca quae, indirecte saltem, ad hunc morbum sanandum conferre poterunt. Dico; indirecte: nam in hac 1 Ait Gemelli: « Educatio ct psychothcrapia sese mutuo mxximc luvnnt. Et hinc ht ut medicus ct sacerdos sibi invicem auxilium possint praebere; quod potissimum sane verificatur in therapia quoad incontinentiae remedium n (Non moechaberis, cd. p. 185). — ('aveat tamen confcssarius, ne nimis fidat medicis corumquc praescriptis. Non desunt enim psychiatrac, etiam inter catholicos qui, neglectis quasi mediis supcrnaturalibus, graves excessus in vita sexuali, non solum cum scipsis sed etiam cum aliis commissos, nimis facile a culpa gravi excusent, cosquc attribuant defectibus organicis vel psychicis, ideis fixis, hallucinationibus etc. Hanc aegritudinem, quam psychasthcniam vocant, curare ni­ tuntur remediis mere naturalibus, puta distractionibus, relaxationibus, exercitiis corporal bus aliisve, balneis ct ablutionibus, quiete, remissione ab omni vinculo ct regula cum libertate faciendi, videndi, legendi quod cuique naturaliter magis placuerit, etiamsi graves exinde motus carnales ct proximum periculum consensus exsurgant. Hisce autem saepe voluntas magis debilitatur, malum adhuc crescit; ct ipsi medici tandem aegrum desperatum relin­ quunt. Prudens confcssarius vel director spiritus utique haec remedia moderate adhiberi vult, praecipue honestas occupationes distractivas; sed quamdiu illi psychopathic! in statum amentiae proximum nondum inciderint, magis efficacia habebit media supernatural^, sine mentis contentione utique adhibita, puta orationem per frequentes preces jaculatorias, breves lectiones ct meditationes spirituales, pia colloquia, sacramenta etc.; quibus mens ad altiora elevatur ct voluntas actibus exercetur et roboratur. Consentiunt hac in re etiam alii optimi psychiatrac, qui longius a placitis deterministarum distant. 124 Sectio Altera - Articulus III contra carnis concupiscentiam pugna remedia hactenus adducta, firma scilicet voluntas ct Dei gratia, oratione ct sacramentis obtenta, primas semper partes habeant oportet ‘. luxta cumdem Gemelli, qui ut medicus ct sacerdos fuse hac de re tractat, haec medicamenta commendari possunt: bromura, bromurum camphorae, hyoscina, croina, atropa belladonna, lupulinus aliaque varia, quae tamen omnia iuxta medici praescriptum sunt adhibenda (Z. c., p. 170 sqq.). — De somno hypnotico in casibus gravioribus alii aliter iudicant; Gemelli sentit, eius usum 1 mitandum esse « ad eos casus dumtaxat, in quibus constat cetera media prorsus inutilia evasisse » (p. 179). Recensitis hactenus remediis, a prudenti confcssario pro variis adiunctis indicatis, sperare fas est, ut quam plurimi pollutionarii ab hoc turpi vitio curentur et ad meliorem frugem redeant. Haec sanatio gcncratim fit sensim ac pedetentim; aliquando tamen etiam subito, v. g. occasione mission's, exercitiorum spiritualium, transitus a mundo ad statum superiorem religiosum vel ecclesiasticum (per novitiatum aut seminarium), alicuius eventus extraordinarii, velut mortis parentis, amici etc., adiuvante ulique semper Dei gratia effi­ caci. IV. Casuum solutio. Circa casuum solutionem haec nob s dicenda videntur. 116. — Ad im (supra pag. 103). — Titius, ut iudex, Vitum sem­ per absolvere potuit, si hi lapsus revera, ut videtur, magis ex passione et ex nimia animi abiectione quam ex pravo habitu profluunt (cfr. supra n. 41 sq.). Omnem tamen adhibeat operam confessarius, nc passio tractu temporis in habitum presse sumptum transeat. Quapro­ pter semper ei animum addat, magnam ei inspirans fiduciam et ex­ hortaris ut remedia curativa supra (n. ni) ind’eata adhibeat, im­ primis orationem in tentatione ct frequentiam sacramentorum (ib. 4U. 6"). Praesertim ipsum inducere conctur, ut non solum quovis mense, sed quavis hebdomada ad confessionem ct saepius etiam ad Commun’oncm accedat, ct maxime ut post relapsum quantocius ite­ rum confleatur. Tamquam medicus Titius aliquando post plurcs confessiones remedio dilationis absolutionis uti poterit, quo volun1 K Nullam equidem substantiam habemus, inquit Gemelli, quae virtutem directe mi­ nuendi sexualem incitationem commeat .. Attamen ex pharmacopeia quaedam suppeditari possunt substantiae quae, m nerveum agentes systema, sexualis appetitus incitauonem ali­ quatenus ct solum indirecte minuant » (ib., p. 167 sq,). De vitio pollutionis 125 tatcm forte negligentem exacuat, sed raro ct magna cum prudentia, ne pocnitens magis adhuc animum perdat. Valet hic regula S. Λ1phonsi : cum recidivis ex fragilitate intrinseca praeferenda est beni­ gnitas; prudens severitas cum relapsis ex occasione cxtrinscca (Opus. n. 468 sqq.). Ad 2m (supra pag. 103). — Dionysio praesertim, etsi peccatum, uti censet, dolenti, ob suae indolis levitatem, postquam ter quaterve absolutus est, dilatio absolutionis ad aliquot dies valde utilis vel etiam necessaria videtur, quo salutari percussus timore a sua levitate cu­ retur, et fortius proponat statim orare ct resistere. Hoc enim in casu iam statim ab initio fortiora media sunt adlrbcnda. ne habitus for­ metur et malum per longas moras invalescat. De tali dilatione ait Lugo: « Potest certe et debet (confessarius) aliquando ut medicus hoc re­ medium poenitenti adhibere:... ct pro pueris potissimum videtur ma­ gis necessarium, qui hoc modo melius concip’unt necessitatem perse­ verantiae in proposito non peccandi» (De Pocnit., disp. 14, n. 171). (Cfr. Opus, n. 474). Curet tamen confessarius, ut dilatio libenter acc’piatur: secus nocere potest. Ad 3® (supra pag. 104). — Nostro iudicio prudenter egit Titius, si, uti probabile est, Candidus hos amicos, haud raro externe ho­ nestos, non sit vitaturus, neque parentes cum hac de re sint instru­ cturi. Hac agendi ratione curiositati Candidi satisfactum erit, con­ fcssario suo magis fidet, iuxta huius monita omnem turpem ea de re cum amicis conversationem facibus abrumpere poterit, dicendo se iam omnia nosse, ct etiam cetera Titii consilia libentius exsequetur. Secus grave est periculum, ne post ferias iam seductus et forte cor­ ruptus revertatur. Ad 4® (supra pag. 104). — Recte quidem egit Titius. Sed, quum illa occasio sit valde proxima ct continua, poenitenti etiam imponere debuit, ut a magistro vel ab eo cui scholae invigilare incumbit, peteret scamni mutationem, praetexens se ab illo sodali in studendo nimis incommodari. Praeterea quia plena illa vitatio in eodem collegio saepe est valde difficilis, ita ut occasio sit quodammodo necessaria, Titius mcbus, ubi commode fieri potuit, iam statim prima vel altera vice lustino absolutionem distulisset, usquedum hic id a scholae custode petiisset ct apta remedia adhibuisset ad pravam illam amicitiam pror­ sus abrumpendam (cfr. Opus, 126 Sectio Altera - Articulus III Ad 5“ (supra pag. 105). — Titius initio recte quidem egit sub gravi obligans Lambertum ad illam denuntiationem : est enim haec necessaria propter bonum commune. Qua dc re ita Acrtnys: «Si quis seductor pluribus aliis condiscipulis, inscio magistro, scandalum afferret, res omnino deferenda est magistro; tunc enim ageretur de communi scandalo, quod potest esse adeo damnosum, ut etiam cum gravi incommodo impediri debeat; idque valet non solum pro scholis minoribus, sed etiam ct multo magis pro collegiis, seminariis etc., uti advertit S. Alphonsus in Regul. pro Semin., § 1. n. 3 » ‘. (Th. Mor., II, η. 516, q. 20). — Hanc autem denuntiationem per se ipse pocnitcns facere debet, neque generatin'! expedit ut confessarius eam aciat. Attamen si Titius bon:s verbis iuvenem adducere nequit ut corruptorem deferat, ipse confessarius hoc onus in se suscipiat, pe­ tendo scilicet a pocnitente licentiam, rcticito eius nomine, factum se­ ductionis ct nomen corruptoris (quod nomen etiam in chartula scri­ ptum a pocnitente dari potest) supcrior’bus deferendi. Quodsi Lambertus etiam hunc modum denuntiandi recusat, absolvendus non est, donec alterutrum fecerit. Ad 6ra (pag. 105). — Denique quod attinet ad suum munus mo­ deratoris congregationis iuvenum externorum, Titius supra (n. 100 sqq.) in responsionibus ad II et ad III apta consilia et monita inveniet. Ad duo tamen advertat oportet: primum ut omnibus iuvenibus quam maximam confitendi libertatem relinquat; alterum quod cum illis mundi iuvenibus haud raro aliquanto bcn'gnius in confessionali agere debet quam cum eis qui in collegio ecclesiastico educantur, quia quoad illos saepe prudens erit timor ne, si absolutio differatur, non redeant vel ne congregationem relinquant; id quod vel maius malum illis esse potest. Solum si quis inter illos esset qui turpibus colloquiis aliis magnum daret scandalum cosque etiam corrumperet, sine misericordia eum c congregatione dimittat. 1 En verba S. Alphonsi: α Negem (confessam) absolutionem etiam seminaristis qui, quando gravi scandalo mederi possunt, deferendo hoc episcopo vel rectori, id facere recusant; quia, quum hic dc damno communi agatur, saepe grave incommodum vel damnum cot non excusat * (l c.). π De vitio pollution'll 12η DIGRESSIO De candidato sacerdotii vitio turpi dedito. 117. — Graviter S. Paulus discipulum Timotheum monet: « Manus cito nemini imposueris, neque communicaveris peccatis alie­ ). Idcirco Ecclesia, antequam sacerdotii cand;nis » (I Tim. v, datum ad sacros Ordines admittat, probationem seriam ct diuturnam praemittendam esse vult, idque praesertim de eius idoneitate ad ser­ vandam in posterum castitatem iuxta legem coelibatus. Haec inqui­ sitio natura sua non solum ad forum externum spectat, sed etiam ad forum sacramentalc Poenitentiael. Unde confcssariis gravis in­ cumbit obligatio indagandi, num sui poenitentes qui ad sacerdotium aspirent solidam praebeant spem custodiendi castimoniam huic statui congruam; quodsi eos ad hoc idoneos non reputant, ascensum ad sacros Ordines sub gravi eis prohibere debent. Casus qui frequentius occurrunt spectant ad vitium pollut'onis solitariae, cui candidatus plus minusvc deditus est, ct quem confes­ sarius plerumque solus, aliis non consults, solvere debet. Accidunt tamen alii quoque casus, per se magis ad forum externum perti­ nentes. sed dc quibus saepe etiam confcssario in foro poenitentiae, ratione officii sui, iudicare contingit. Quapropter ultimis praesertim sacculis, theologi moralistae dc huiusmodi candidatis sacerdotii cx pro­ fesso agere solent3. Hinc etiam nobis utile esse videtur, multisque confcssariis gratum fore, si hac occasione, fusius, idque maxime in 1 Pro foro externo a S. Congregatione de Sacramentis die 27 Decembris 1930 sapienlissima valdeque practica data est « Instructio ad R.mos locorum Ordinarios dc scrutinio alumnorum peragenda antequam ad Ordines promoveantur », quam SS. Pontifex Pius XI confirmavit omnibusque Ordinariis observandam praescripsit {A. A S., 1931» p. 120 sqq.). Hanc instructionem etiam confessarii illorum alumnorum notam habeant oportet; quia, etsi directe ipsis lata non sit, indirecte tamen multa in ea continentur quae eos iuvabunt ad aequum indicium in foro Poenitentiae dc singulis casibus ferendum. • S. Alphonsus cum aliis plurimis quaestionem sic proponit: « Dc Clerico habituato in vitio turpi, cupiente statim initiari in sacris » (Th. Mor., VI, 63). Quoniam nos quae­ stionem latius pertractare intendimus, nempe etiam dc alumnis seminarii minoris qui ab Ordinibus adhuc longe distant, titulum mutas imus. Nam iuxta Codicem luris clericus ille solus est qui tonsuram accepit (can. roS, § j); tonsuram autem accipere nunc non licet « ante inceptum cursum theologicum n (can. 976, § τ). Deinde voci « habituari » substituimus: « candidato vitio turpi dedito », quia vox (P. j. Cap. 7, qu. 3). De vitio pollutionis IJ! sarii, qui, si cx confessione pateat aliquem non esse moraliter certo idoneum ferendo oneri castitatis perpetuae, ipsum poenitentem tem­ pestive moneant de gravi obligatione resiliendi a proposito sacerdotii; cui decisioni poenitens utique se submittere tenetur: ipsa enim lex naturalis prohibet quominus quis appetat gravissimum in Ecclcs’.a ministerium, ad quod obeundum idoneus non iudicatur. Sic S. Congr. Episc. et Rcgul., approbante Summo Pontifice Pio X, die 18 lan. 1908 praescripsit in formis pro Seminariis Italiae: «Ad audiendas alum­ norum confessiones, praeter spiritualem d:rcctorcm, quidam docti at­ que pii sacerdotes designabuntur, qui, memores gravis suae obliga­ tionis et ad tramitem probatorum auctorum, poenitentibus su s in eorum dubiis consilia luminaque praebebunt, imponendo obligatio­ nem se a statu ecclesiastico retrahendi iis, qui se non vocatos osten­ derint » (n. 56) Huiusmodi ergo confcssarius debet in hac re decer­ nenda religiose et prudenter incedere; debet tentâtes contra castitatem hortari, cis indicare resistendi remedia, cosquc, si quando lapsi sunt, non semel aut iterum, sed saepe instanterque monere, eos, utpotc non vocatos, ad sacerdotium provehi non posse, nisi tempestive se prorsus emendent et de hac virtute in posterum custodienda securi­ tatem et moralem certitudinem praebeant. Debet praeterea in hac ca­ pienda decisione perpendere omma adiuncta, non solum candidati aetatem, lapsuumque frequentiam, sed etiam constitutionem physio­ logicam et psychologicam, indolem, virtutem etc. Debet interca ipsemet Deum frequenter orare, ut in hac re gravissima id decernat quod magis ad eius gloriam bonumque Ecclesiae ducat. Ne tamen hac in re nimia relinquatur errandi libertas, ad aliqua magis particularia descendere iuvabit, tum quoad lapsuum naturam et frequentiam pro diversa aetate, tum quoad alia adiuncta quae confcssarius in practico suo iudicio formando prae oculis habeat oportet. 1 Cfr. Acta Sanctae Seda, t. XLI, p. 132 II. Regulae Sectio Altera - Articultu 111 particulares praesertim quoad circumstantiam aetatis. 121. — Circa vitium pollutionis solitariae in candidato ad sa­ cerdotium gencratim hacc pro varia aetate sequenda videntur ’. a) Qui a tenera iam aetate (puta 6-12 annorum) constantem quasi habuit consuetudinem se impudice tangendi cum voluntaria delectatione sensuali vel partim sexuali, sed postea quasi numquam in pollutiones voluntarias lapsus est, certe ut candidatus sacerdotii admitti potest. Sin autem post tempus pubertatis hanc consuetudi­ nem. licet aliquoties interruptam, per plures annos deliberatis pollu­ tionibus continuavit, gencratim a statu clericali amplectendo graviter dehortandus est; quia praecox illa diuturnaque consuetudo eius orga­ nismum valde disposuit ad excessus sexuales; unde postea conatus quasi heroici requirerentur ad eam exstirpandam vel constanter supe­ randam. Talis autem virtus heroica per totam vitam in candidato or­ dinario praesupponi nequit, sed iuxta communiter contingentia de futuro indicandum est. Z>) Qui aetate pubertatis (13-16 annorum) per aliquod tempus etiam consuetudinem se voluntarie polluendi habuit, nequaquam id­ circo a sacerdotio prohibendus est. modo nunc habeat fortem se emendandi voluntatem, innixam firma persuasione de sublimi status sacerdotalis dignitate, modo etiam media orationis et vigilantiae sedulo adhibeat, ct paulatim saltem consuetudinem plane deponar: quod quidem, praeserdm in seminario nrnorc vel collegio religioso’, intra unum annum iam cxpectari potest, etiamsi forte annis proxime sequentibus unus altcrve lapsus ob circumstandam particularem adhuc occurrat. Huiusmodi candidati, sincere conversi, saepe optimi fiunt sacerdotes; eorum « delicta juventutis » Deus permittit, ut erga Ipsum semper vere contriti humilesque sc praebeant, utque. experientia edocti, in futuris mundi periculis cum scipsis ct cum aliis fant cau­ tiores. magisque misericordes cum miseris peccatoribus. c) Si quis per ulumos seminarii minoris annos (17-19 anno1 Circa ^equentes regulas consilium petivimus non solum a theologis moralistis, sed cnam a quodam medico psychmra, optimo catholico. 3 Quae in hac quaestione dc seminariis minoribus ct maioribus dicimus, applicanda (alludit hic Auctor ad opus medici Van der Vclden, damnatum a S. Officio). Au contraire, dans la continence périodique, les relations conjugales, honnêtes ct naturelles, \icnncnt renforcer tous les penchants naturels, consolider et ennoblir l'amour véritable. E'ics contribuent, par conséquent, à rendre le ménage plus solide, phssiquement ct moralement, par l’accord des esprits et 1 union des coeurs; à en faire une vie dont seraient exclus les soucis, la crainte, la misère ct la limitation forcée » (De la continence périodique dans le Mariage, Paris, Letouzcy, 1933» p. 96). De onanismo coniugali 179 omnino relinquere quam ea sacrilege accipere, ct sic paulatim per­ veniunt ad missam faciendam omnem religionem. Si hisce, ubi pri­ mum de onanismo exercendo cogitant, proponeretur moderate uti matrimonio per duas solum septimanas temporis sterilis, quando probabilis non est conceptio, multis cx illis hoc ad concupiscentiae sedationem sufficeret, ct ita peccatum onanismi, maximam eorum indifferentismi causam, evitarent, ct facile boni christiani manerent. 166. — Accedit quod, nostra praecipue aetate, ob crisim oeco­ nomicam, infinito quasi numero catholici ubique terrarum durissinrs premuntur difficultatibus alendi ct praesertim rite educandi prolem frequentiorem, adeoque urgentes habent rationes limitandi familiae augmentum l. Ingens quoque est numerus uxorum, quibus ob in­ firmam salutem novus partus est periculosus vel etiam mortalis. Ab omnibus illis cxpcctarc, ut ab usu matrimonii se prorsus abstineant, eorum vires morales superat; virtutem quasi heroicam perpetuo exer­ cere deberent. Hi ergo omnes quotidie in gravissimo versantur peri­ culo ct occasione proxima recurrendi ad onanismum, et, experientia teste, plurimi, pro! dolor, hisce tentationibus succumbunt. lamvcro hi plerumque in continentia limitata seu periodica, a. v. in moderato matrimonii usu iuxta novam methodum, satis effi­ cax contra onanismum remedium invenient. Quo casu hac methodo uti, non solum possunt, sed etiam sub gravi tenentur, utpote remedio naturali et ordinario quod est in eorum potestate. Neque dicatur: orent et Deus ipsis dabit gratiam continentiae constantis vel etiam, si opus est, perpetuae. Utique dabit Deus hanc gratiam, si praesto non sit aliud remedium vitandi hoc peccatum. Sed, quum Deus ita constituerit physicam mulieris naturam, ut ordinarie singulis men­ sibus per dimidium fere tempus sit fertilis, per alterum dimidium sterilis, vult etiam ut, si graves adsunt novam conceptionem vitandi rationes, ipsi coniuges hoc remedium naturale adhibeant, a. v. ut solo tempore sterili copulam exerceant. Neque Deus tenetur eis, etiam petentibus, concedere gratiam extraordinariam continentiae totalis, utpote ipsis ad salutem aeternam non necessariam, quando per conti1 Probe advertendum est, ad primarium matrimonii finem pertinere non solum prolem procreare, sed etiam eam per multos annos rite ct religiose educare ad eorum aeternam sa­ lutem; hoc autem educationis officium multos saepe sumptus postulat' Quapropter recta ratio ct prudentia praecipit matrimonio ita moderate uti, ut parentes hoc quoque officium ut fas est implere possint. 180 Sectio Altera - Articulai IV nentiam limitatam sc salvare possunt. Quam ob rem S. Paulus vult ut qui coniugcs ob sanctam causam aliquo tempore sc contmuerint, iterum ad matrimonii usum revertantur, ne prox’mo peccandi peri­ culo voluntarie se exponant: «Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi; et iterum revert’mini in idipsum, ne tentet vos satanas propter incontinentiam vestram» (I Cor. vu, 6). Valet hic iterum primarium hoc Concilii Tridcnt'ni principium quod totum ordinem moralem et oeconomiam salutis dirigit: «Deus impossibilia non iubet, sed iubendo monet et facere quod possis, et petere quod non possis; et adiuvat ut possis » (sess. VI, cap. ii). Faciaiit ergo quod possint hi coniugcs: servent continentiam pardalem seu periodicam iuxta novam methodum. Teste experientia, permultis hacc medicina sufficit ut caste vivant. Si nihilominus adhuc saepe in gravi incontinentiae periculo versantur, ferventer petant; tunc Deus cos adiuvabit, dando gratias ulteriores quibus incolumes c periculo evadere possint. Ex omnibus hactenus dictis concludere fas est, bonum et com­ mune et privatum maxime esse profuturum cx prudenti usu novae methodi continentiae periodicae, tamquam remedium valde proba­ bile contra onanismum coniugalcm. Hac quippe ratione ingens ubique terrarum catholicorum numerus, qui aut illo nefando crimine iam sunt irretiti aut gravissimis huius peccati periculis quotidie sunt expo­ siti, per usum sacramentorum in fide et Dei gratia perseverare, vel. si eas propter hoc peccatum iam perdiderint, recuperare possunt. Quapropter si incommoda et commoda praxis continentiae periodicae inter sc comparantur, sic brevi dicendum nobis videtur: perpauci per eam, leviter adhib’tam. ad onanismum aliave peccata perduci pote­ runt; permulti vero per eam, rationabiliter adh'b’tam, ab onanismo aliisque peccatis abducentur et salvabuntur. 167. — Neque dicatur, confessariis in hac re commendanda expcctandum esse, donec scientiae biologicae et mcd’cac periti una­ nimi consensu hanc novam methodum ut certam thesim admiserint; secus accidere posse quod accidit hypothesi doctoris Capcllmann, quae iam ab omnibus reiicitur. Namque dispar est utrusque re con­ ditio. Quae enim inde ab anno 1930 inventa et publicata sunt, non sunt merae hypotheses seu coniccturac plus minusvc probabiles, sed sunt facta, quae accurata experientia plurimorum peritorum in mil- ■ ~ __ De onanismo coniti gali 181 lenis casibus per hos ultimos annos sunt confirmata. Haec autem demonstrant, non solum certam esse duarum illarum periodorum distinctionem, sed etiam utriusque durationem morali illa certitudine, quae raro fallit, determinari posse. Maiorem adhuc cxpcctarc certi­ tudinem vel omnium medicorum hac in re consensum, spectata personarum rerumque humanarum conditione, inane esset et impru­ dens videtur. Namque interim multa centena millia peccatorum contra ma­ trimonii sanctitatem committi pergent, quae per prudentem huius methodi applicationem vitari possent. Quotannis iterum ingens no­ vorum matrimoniorum numerus contrahitur, quorum coniugcs, post aliquot saltem annos, ob varias causas gravissimis nco-malthusianismi exponuntur periculis, in quibus permulti succumbunt et paukttim in ipsa fide naufragium faciunt, propterea quod eorum con­ fessarii irrationabiliter silere pergunt dc hoc continentiae periodicae remedio, quod natura, vel potius ipse Deus, eis ministrat. Diximus tamen: ex prudenti huius methodi usu. Prudentia enim sicubi in hac praesertim lubrica materia perquam necessaria est, ut pericula et damna quae ex hoc systemate oriri possunt, prae­ caveantur vel saltem, quoad eius fieri potest, admodum minuantur. Quapropter in fine huius digressionis haec monita pro praxi, ad usum maxime confessariorum, addere liceat. § 4. Monita practica circa hanc materiam. 168. — Γ Quum finis primarius matrimonii christiani sit pro­ creatio infantium, qui Dei laudes in aeternum sint celebraturi, prae­ dicatores et confessarii hunc altum finem populo saepe ob oculos ponant, ita ut numerosam habere prolem in publica opinione decus habeatur atque honor, utpote opus Deo Ο. M. gratissimum omnique laude dignum. 2" Numquam idcirco publice aut privatim simpliciter com­ mendent continentiam periodicam, ac si esset opus per sc honestum et licitum, quod quisque pro libitu peragere possit. Haud raro enim, ut vidimus (n. 160), ob varias circumstantias graviter potest esse prohibitum; saepius saltem leviter erit illicitum. Hinc populus Chri­ stianus, theologiae ignarus, facile scandalum capere poterit. Alii contra temere et leviter hanc praxim exercentes periculo graviorum 182 Sectio Altera - Articulus IV peccatorum sc exponerent. Quapropter etiam in scriptis popularibus de hac delicata materia non nisi magna cum cautela ac reverentia debitisque cum distinctionibus tractandum est. Dc ea tamen omnino silere, in universum certe non expedit. Quum enim Ecclesiae adver­ sarii impudenti animosoque studio neo-malthusianismum eiusque media ubique praedicent et pervulgent cum immenso animarum damno, etiam catholici hoc novum antidotum prudenti zelo notum faciant oportet, quo quamplurimas animas ab hac peste et a gehennae faucibus eripiant. Medici praesertim et gynaecologiae periti, non solum ubi graves occurrunt rationes consulentibus se opportunum dabunt consilium, sed etiam lucubrationes scicntificas, utique lingua vulgari, utiliter dc hac re publicabunt, ut quae hactenus acqu:sita sunt novis expe­ rimentis illustrentur vel confirmentur, et ita plura semper exhibean­ tur facta, quibus theologi conclusiones morales practicas super­ struant. 3° Praedicatores, data occasione, prudenter quidem et caste, sed claris verbis fideles instruant de gravissima onanismi malitia, dicentes e. g. : « grave esse peccatum in usu matrimonii seu in im­ plendo debito coniugali aliquid cx industria facere ad limitandum numerum infantium, seu ad praeveniendum familiae incrementum ». Agnoscant quidem graves occurrere posse difficultates ad obediendum hac in re legi Dei, sed cos hortentur ad magnam in Divina Providentia fiduciam (supra n. 147 sq.). Tum subiiciant, in maximis etiam difficultatibus et sanitatis periculis, continentiam saltem limitatam certisque periodis definitam esse servandam. Addant denique ut, si quid non rite intellexerint, aut dubitationes aut speciales difficultates hac in re habeant, fidenter cum confcssario de his loquantur, qui scitu necessaria magis explicaturus sit eosque suis consiliis adiuturus. Sic tectis verbis nova hacc methodus satis clare in sacra praedicatione indicari posse videtur. 4" Eodem modo loquatur parochus in instruedone coniugali occasione nuptiarum facienda (can. 1033). Clare dicat, peccatum esse mortale actum matrimonialem seu copulam ita perficere ut de in­ dustria conceptio ct generatio prolis impediatur. Commendet tamen in recto usu moderationem, praecipue per prmos annos (supra n. 155 a). Addat iterum, si de qua re dubitent, vel si postea in gra­ vibus difficultatibus circa usum matrimonii versaturi sint, confcssarium interrogent suumque casum ei exponant. De onanism o coniugali 183 5° Confcssarius igitur, ad quem potissimum spectat solvere dubia ct quaestiones circa continentiam periodicam, prudenter etiam ac caute procedat. Quapropter nc simpliciter dicat, hanc praxim non esse peccatum; contra, coniugcs moneat eam esse saltem leviter illi­ citam, nisi aliqua iusta causa excusetur. Hinc enixe cos hortetur ut recta intentione sine periodorum discrimine matrimonio utantur, quippe quod Dei ordinationi magis conveniat, magisque etiam con­ ferat ad mutuum amorem ct concordiam. Si tamen coniugcs rationes aut difficultates moveant contra regularem hunc usum, confcssarius cos benigne et patienter audiat, ct quantum potest eas solvere conctur, ut supra (n. 147) diximus. Si hoc ei non succedit, aut si ipsemet etiam has rationes vere graves esse iudicat — uti saepe revera sunt (cfr. n. 166) —, ipsis proponere potest matrimonio uti solo tempore sterili iuxta novam methodum. Praeterea, quando illae rationes videntur certe graves et urgentes, et confcssarius censet coniugcs difficultatibus oppressos in gravi ver­ sari periculo committendi onanismum, — uti etiam persaepe erit —, eis continentiam periodicam enixe commendare non solum potest, sed etiam debet, nisi aliae graviores rationes opponantur. Si enim ipsi coniugcs in tali gravi periculo hoc medio ad vitandum peccatum uti debent — ut supra (n. 166) diximus —, etiam confcssarius eos illud remedium ignorantes docere debet, ut ita salvet animas magno labendi periculo expositas. — Sed in hac quoque commendatione caute iterum incedat confcssarius. Videlicet 169. — a) Nc proponat hanc praxim ut medium omnino infal­ libile contra novam conceptionem, sed solum ut admodum proba­ bile et moralitcr satis certum. b) Quapropter promittant coniugcs ut, si forte quasi per exceptionem conceptio nihilominus contingat, prolem libenter ac­ cipiant, fidentes in divina Providentia. e) Enixe hortetur ut coniugcs de accurata huius methodi applicatione, primo saltem tempore, probum medicum catholicum huius rei peritum consulant. Dico: probum medicum; quia etiam inter catholicos aliquando inveniuntur medici parum religiosi qui, neglecta hac nova methodo, in casibus difficilibus simpliciter ona­ nismum ut magis facilem ct securum suadeant. Sit hic medicus etiam in hac quaestione peritus, ut eo securius remedium habeat successum; 184 Sectio Altera - Articulus IV quod tum maxime nccessc est, quando agitur dc muliere, cui novus partus esset valde periculosus. d) Maxime curet, ut mutuus sit hac in re utriusque coniugis consensus, quod facile erit si adsunt rationes vere graves. Tunc enim ambo coniuges sacrificium limitati usus libentius sibi imponent et reliquo tempore per orationem aliaque media passiones facibus fre­ nabunt, atque ita periculum incontinentiae vitabunt. Tunc etiam pa­ rum aut nihil frigescet mutuus amor; imo hic crescere quoque potest quando, transacta periodo debitae abstinentiae, venit iterum periodus congressus coniugalis. c) Expresse eis commendet, ut illam praxim solum sequantur quanto tempore durant illae graves rationes, puta angustiae oeconom;cae, defectus operae et mercedis, debilitas uxoris, etc., deinde ad usum indistinctum redeant. f) Quodsi confessarius advertat, rationes quas adducunt con­ iuges nullas esse aut leves, ct frustra tentaverit cos a detestabili ona­ nismi crimine abducere, iuxta supra (n. 156) citatum S. Poeniten· tiariae responsum, cis optime hanc methodum « caute insinuare » poterit; quae vox significare videtur, hanc praxim non quidem ut in se positive bonam esse commendandam — est quippe hoc casu sal­ tem leviter prohibita —, eam tamen esse per se tantum peccatum veniale, ac proinde, utpote remedium concup’-scentiac, sine peccato adhiberi posse ab iis qui secus onanismum committerent. g) Denique commendet coniugibus, ne de particulari suo casu conscientiae cum aliis loquantur, et ut brevi ad ipsum redeant, quo magis suis consiliis adiuventur. CONCLUSIO 170. — Si haec consilù practica a confessariis sedulo obser­ vantur, certe damna et pericula, quae ex hac nova methodo oritura timentur, valde deminuentur, atque prorsus minora videbuntur re­ late ad damna ingentia, quae hactenus ex frequentissimo usu ona­ nismi pro Ecclesia ct animarum salute iam orta sunt, ct quae, omissa et neglecta hac methodo, semper magis orientur. Ali s verbis, merito sperandum est ut per novum hoc systema, debita prudentia adhibi­ tum, praesertim hac nostra aetate, vclut agger opponatur contra hoc nefandum semperque magis invalescens vitium, ac proinde validum % » De onantsmo coniugali habeatur subsidium pro reformandis corruptis moribus, protegenda matrimonii sanctitate et pro conservanda vel etiam paulatim restau­ randa in multis regionibus fide catholica. Quo magis enim decrescet inter catholicos numerus onanistarum, eo magis etiam paulatim cre­ scet numerus et qualitas christifidelium. IV. De remediis a parochis aliisque Ecclesiae ministris adhibendis. 171. — Sed etiam extra confessionale Ecclesiae ministri, impri­ mis parochi aliique sacerdotes animarumque pastores, sua doctrina et opera omni ratione detestabili onanismi crimini obsistere debent. Media ad hoc adhibenda alia directa sunt alia magis indirecta. A) Praecipuum remedium directum est doctrina. Videlicet ante omnia fideles instruantur oportet dc huius peccati malitia intrinseca deque cius consequentiis. Hoc eo magis nccessc est. quia inimici Ecclesiae omnem movent lapidem ad pessimos hac dc re errores spargendos, eo etiam fine, ne Ecclesia catholica maiore semper fidelium numero crescat. Graviter idcirco Pius XI in citata Encyclica cos qui curam animarum habent admonet, « ne circa gra­ vissimam hanc Dei legem fideles sibi commissos errare sinant», fortiterque reprehendit illos qui « fideles dolose tacendo in iis (erro­ ribus) confirmaverint » (supra n. 139). Damnandum igitur est altum de hoc vitio servare silentium sub praetextu quod multi fideles e bona fide exturbarentur et veritatem edocti sacramenta desererent. Hoc principium iam supra (n. 140) a S. Pocnitcntiaria reprobatum vidimus. Certe quo magis dc hoc vitio, quod ubique divulgatur, a sacris ministris tacetur, eo magis fideles illud in praxim ducent, eo magis etiam illud in integra paroecia ct regione propagabitur. Unde bonum societatis christianac prorsus postulat hos errores depellere, etiamsi bonum privatum aliquorum vel etiam multorum exinde damnum pateretur. Ecclesiae enim ciusque ministris, cx ipsius Christi praecepto (Matth. xxvn, 20), gravis incumbit obligatio in re adeo gravi, quae spectat ad ipsius familiae christianac originem intimamque rationem, veritatem Evangclicam servare incorruptam. Ceterum, ut iam supra (n. 144) vidimus, bona fides nostra aetate rarissima est ct vix diu perstare potest. Quantas funestas consequentias hoc « altum silentium » producat, experientia constat in illis Galliae regionibus, ij — Ter IIaar, Casus conscientiae. - Vol. II. 186 Sectio Altera - Articulus IV ubi saeculo imprimis praeterito multi animarum pastores, illa prae­ texta ratione seducti, fideles ea dc re instruere ct monere neglexerunt. In hisce enim onanismus semper plus plusque diffundebatur ct nunc etiam in pagis ruralibus a longe maiore familiarum parte exercetur. Contra, in aliis eiusdem reipublicae locis ct regionibus, ubi populus a clero rite fuit institutus, hoc vitium multo minus invaluit l. Per claram igitur instructionem legisque Dei expositionem, tam apud singulos quam apud omnes fideles communiter, huic vitio iam a principio fortiter obstandum est, ne sero medicina paretur et malum quasi insanabile evadat. 172. — Huiusmodi instructio facienda est: i° Per praedicationem ordinariam, praesertim quando de ma­ trimonio agitur. Fieri autem debet prudenter utique ut nemo iure offendatur, sed etiam ita praecise ut omnes ad quos spectat persua­ sum habeant, neo-malthusianismum semper ct ubique grave esse in se peccatum, nullaque umquam ratione cohonestari posse, neque Ecclesiam vel Summum Pontificem in eo dispensare posse, quippe quum sit contra legem divinam ct naturalem. 20 Potissimum vero, occasione sacramenti Matrimonii ineundi, in instructione sponsorum parochus breviter sed clare ct distincte exponat principia dc iis quae in matrimonii usu licita sunt, quae graviter illicita, ita ut uterque sponsus rem rite intclligat (cfr. can. 1033). Dicat quoque expresse grave esse peccatum, non solum ona­ nismum artificialem, ope instrumentorum, sed etiam nativum, a. v. qucmcumque matrimonii usum cum intentione impediendi prolis procreationem. In aliquibus dioecesibus sponsis praelegitur apta instructio, auctoritate Ordinarii composita. Legatur autem clare ct distincte, brevi explicatione, si opus est, addita. 30 Opportuna prae ceteris occasio fideles dc hoc vitio in­ struendi sunt missiones paroeciales, in quibus populus, per praedica­ tionem veritatum aeternarum ad salutarem Dei timorem excitatus, 1 Recolenda sunt hic verba Spiritus Sancti ad prophetam Ezcchiclcm: «Et tu, fili hominis, speculatorem te dedi domui Israel : audiens ergo cx ore meo sermonem, annun­ tiabis ets cx me. St me dicente ad impium: Impie, morte morieris, non fueris locutus, ut sc custodiat impius a via sua: ipse impius in iniquitate sua morietur, sanguinem autem cius de manu tua requiram. Si autem annuntiante te ad impium, ut a viis suis convertatur, non fuerit conversus a via sua, ipse in iniquitate sua morietur: porjo tu animam tuam liberahti * (cap. xxxin, v. 7'9)· De onanism o coniugali 187 magis dispositus cssc solet ad accipiendam severam doctrinam evangelicam dc matrimonio christiano. Hac quippe occasione identidem agitur dc hac materia, cum per transennam in practicis conclusio­ nibus, tum in instructionibus specialibus, pro solis utriusque sexus coniugibus, vel simul vel separatim congregatis, in quibus hoc argu­ mentum solide exponitur ct probatur, rationesque contrariae refel­ luntur. Per illas certe missiones, si ab idoneis missionariis aptoque modo dantur, permulti etiam attinguntur fideles laxiores, qui raro ecclesiam adeunt ct alias vix quidquam hac de re audiunt; alii contra hoc vitium eiusque causas praemuniuntur; alii haud pauci eodem iam implicati et diu ab Ecclesia alieni conversione extraordinaria re­ sipiscunt ct ad Deum redeunt, uti diuturna experientia in variis regio­ nibus comprobatum est ‘. 173. — B) Sed praeter instructionem directam de onanismi ma­ litia parochi corumque cooperatores aliis quoque mediis magis indi­ rectis hoc vitium oppugnent oportet. i° Gcncratim advertendum est, causam praecipuam onanismi non esse rei familiaris inopiam — saepe enim hoc vitium magis serpit inter familias ditioris ct mediae conditionis quam inter pauperiores ct operarios —, sed spiritum mundanum, desiderium oblectamento­ rum huius vitae, luxum immoderatum, horrorem sacrificii, a. v. defectum spiritus fidei. Unde imprimis fideles imbuere oportet vi­ vida persuasione circa veritates aeternas, finem hominis, brevitatem gaudiorum huius vitae (I Cor. vu, 29 sq.), alteram vitam in perjctuum aut felicem aut infelicem, infinitam peccati mortalis ma­ litiam, item circa necessitatem submittendi se legi Dei, vincendi pravas concupiscendas quo caelum meritetur, vitetur infernus, etc. Ad talem firmam animi persuasionem excolendam maximopere ite­ rum conferunt missiones paroccialcs et exercitia spiritualia. — Lo­ quendo dc matrimonio christiano, exponant altiorcm cius finem supranaturalcm ac aeternum, eius dignitatem et sanctitatem, solidum cius fundamentum, quod non est amor sensualis sed animorum cor1 Acatholicus quidam auctor in Germania testatur, praeter sacramentum Poenitentiae praesertim missionibus popularibus maximam efficaciam in pugna contra nco-malthusianismum tribuendam esse. Ita Krosc (« Kirchliches Handbuch η V, 420) qui addit: « Curandum igitur est, ut hoc remedio magis adhuc quam usque in praesens utamur » (Cfr. opu^ nostrum Dc Matrim mixtis, p. 162, nota ’). De usu remedii sacramenti Poenitentiae supra (p. 159 sqq.) egimus. / / l88 Scctio Altera - Articulus IV diumque coniunctio, gravia eius officia quae mutuo amore Deique gratia dulcia ct levia evadunt. Praesertim vero parochus iuventutem iam a longinquo ad ca­ stum coniugium praeparet, ac proinde eam educandam curet ad vitam seriam ct alienam a voluptatibus mundanis (amoribus, choreis, theatris, cinematograph is etc.), ad animi fortitudinem, ad pietatem frequentemque usum sacramentorum, ad sobrietatem (maxime in usu alcoholicorum), ad mortificationem (saepe etiam in rebus licitis), ad castitatem ct continentiam (qua haud raro postea in matrimonio quoque opus habebunt), ad parsimoniam etiam (quo postea nume­ rosam prolem alere possint) ‘. — Omnium vero maxime iuvenes avertat a praematuris et diuturnis procationibus seu conversationibus intuitu matrimonii; in hisce quippe persaepe onanismus exercetur, quam postea frequentiore abusu continuabunt . Ad talem vero Chri­ stianam juventutis educationem aptissimae sunt, imo haud raro ne­ cessariae congregationes ct associationes pro utroque sexu separatim, in quibus utile dulci miscetur, sub ductu sacerdotis et apostolatus laici. Imprimis hic commendantur associationes, in quibus actio Eu­ charistica pro frequenti Communione cum actione pro sobrietate co­ njungitur. Mirum quantum Itis duobus mediis et voluntatis firmitas et mentis gravitas atque nobilitas inter pueros ct iuvenes provehuntur et excoluntur. 2° Singulariter animarum pastor promoveat apostolatum laicorum. efformando nimirum utriusque sexus laicos selectos, qui eius in hac pugna sint adiutores ac vclut commilitones. Erudiat eos excolatquc in christianos ferventes et fortes, qui sanctissimas Dei leges sine respectu humano privatim et publice verbo vel scripto defen­ dant. Ad hunc finem maxime conducunt exercitia spiritualia, in aliqua domo clausa habita. 3° Propaget libellos et opuscula contra neo-malthusianismum 1 Ad talem parsimoniam ita hortatur etiam Pius XI: ·« Curandum tamen est, ut vel ipsi comugcs, idque iam diu antequam matrimonium ineant, futura incommoda nécessita tesque vitae praevertere aut saltem minuere studeant » (//. A. 5. 1930, p. 587). 1 Praedare Pius XI in Encycl. « Casti Connubii » ita dc iuvenum ad matrimonium praeparatione loquitur: ·< Illud negari non potest, felicis coniugu firmum fundamentum, ct infelicis ruinam, iam pueritiae ct juventutis tempore in puerorum pucllarumquc animis instrui ac poni. Nam qui ante coniugium in omnibus scipsos et sua quaesiere, qui suis cupiditatibus indulgcbant, timendum est, ne lidcm in matrimonio tales futuri sint quales ante matrimonium fuerint» (A A. S , p. 5S4). — Dc iuvenum educatione ad castitatem vide etiam quae supra p. 112 sqq. diximus dc vitio pollutionis; de procationibus aurem confer Casui l, n. 128 sqq., n. 132 sqq. De onanism o coniugali 189 scripta, qualia iam in omni lingua plurima variaquc cxistunt. Hoc enim ct Ecclesiae inimici, praecipue occasione novi partus, facere solent, ut hoc vitium spargant. Praesertim vero omnibus nupturien­ tibus brevem distribuat instructionem vel catcchismum de matri­ monii christiani natura,, fine ct obligationibus. 40 Interdum per annum in sua paroecia vel civitate insti­ tuendas curet conferentias, uti vocantur, pro solis adultis, in quibus a sacerdotibus ct potissimum a doctis laicis hoc argumentum sub omni respectu, scii, morali, oeconomico, sociali, medico, paedagogico, demographic© etc., iuxta principia catholica tractatur ct illu­ stratur, refutatis quoque obicctionibus. Eodem spectant qui dicuntur « vesperi parentum », qui in multis iam locis saepius per annum vel per aliquot dies continuos habentur, et in quibus valde opportune etiam de hac materia aliquoties agitur. 5" Quantum potest nitatur, ut publica opinio seu aestimatio disponatur in favorem familiarum quae numerosam habent prolem. Has data occasione laudibus extollat, quippe quae sint gloria et co­ rona suae paroeciae, Dcique beneficia mercantur. Harum associa­ tiones ct coctus verbo atque opere commendet. Contra graviter sed prudenter reprehendat illos qui hac in re publicum praebent scan­ dalum. sive directe, suadendo onanismi praxim, sive indirecte, deri­ dendo alios multos filios habentes, ostendendo falsam misericordiam uxoribus novum partum expectantibus etc. 6” Omnem operam det, ut medici de doctrina Ecclesiae cire 1 matrimonium rite instituti sint, utque occasione partus iuxta eam consilia praebeant, imo coniugibus etiam pro futuro animum addant, insinuando onanismi detrimenta pro sanitate etc. (cfr. n. 164). Sint medici etiam edocti novissimam methodum continentiae periodicae (supra n. 169 c); in caque applicanda, si graves adsunt rationes vi­ tandi novam conceptionem, fidelibus consilio sint. Idem de obstetri­ cibus. quae tum arte sua tum religione bene instructae sint oportet. Hos medicos vere catholicos, probasque obstetrices pro re nata suis fidelibus commendet. 70 Saepe utile erit ut ipse quoque vel eius cooperator post novum partum coniuges visitet, cis congratulans cosque confortans bonis verbis ct motivis ex fide praesertim petitis. 8° Pro viribus adiuvet jamilias pauperes grandiores infantium numero, imprimis occasione morbi aut novi partus, eas commen- 190 Sectio Altera - Arttrains IV dando ditioribus vel societatibus caritatis, S. Vincendi, S. Francisci Regis. S. Elisabeth etc. ‘. 9° Quantum y yuaiiiuni piv pro *u,i sua CUJIUILIUIIC conditione pULCSU potest prOCUFCt procuret Ctliim, etiam, S1VC sive per se sive per alios, ut a gubernio civili vel a municipio aut magnis « industrialibus » leges ferantur vel institutiones capiantur, quibus conditio oeconomica et materialis familiarum copiosam prolem ha­ bentium sublevetur, v. g. per habitationes magis aptas, per immunitionem contributionum iuxta numerum infantium, per praemia, per iusta salaria, per curam infirmorum, per prohibitionem operae uxorum in fabricis: hae quippe saepe onanismum propagant, etc.’. 10° In compluribus regionibus latae sunt leges poenales contra eos qui vendunt, exponunt, propagant, commendant instrumenta ad praegnationem praeveniendam vel libellos etc. ea de re agentes. Utile est. ut ministri Ecclesiae has leges cognoscant. et data occasione pro sua prudentia carum applicationem urgeant. ii° Denique parochi aliique animarum pastores persuasum habeant, hanc causam, pugnam inquam contra onanismi vitium, esse opus plane snpernaturalc humanasque vires supergrediens, cuius felix exitus omnium maxime a Dei gratia sit cxpcctanda. Hanc igitur gratiam semper postulent orationibus et propriis ct alienis, vita devota, multisque sacrificiis. Aliarum quoque virtu­ tum exemplis, praesertim sobrietatis ct temperantiae, gregi suo praeeant, omnemque caritatem ct benevolentiam ipsi exhibeant, imprimis pauperibus, infirmis, humilibus operariis, ut ita cius affectum et sympathiam sibi aequi1 Hac de re iia Encycl. «Casti Connubii»: «Quando familiae, praesertim si grandior sit aut minus valeat, sumptus aequare non possunt, amor proximi christianus requirit om­ nino, ut ea quae desunt indigentibus Christiana compenset caritas, ut divites praecipue tenuioribus opitulentur, neve qui superflua habent bona in vanos sumptus impendant aut prorsus dissipent, sed in sospitandam vitam ct valetudinem eorum convertant qui etiam necessariis carent » (A. A. S., 1930, p. 587). 2 Huiusmodi actio indirecta omnino est ad mentem Pii XI, qui in eadem Encyclica eam reipublicae gubernatoribus ita enixe commendat: «Quoniam non rato perfecta man­ datorum Dei observatio ct coniugii honestas graves inde patiuntur difficultates, quod coniuges rei familiaris angustiis et magna bonorum temporalium penuria premantur, eorum neces sitatibus, meliore qua fieri potest ratione, subveniendum profecto est... Qund si privata subsidia satis non sunt, auctoritatis publicae est supplere impares prix alorum vires in rc praesertim tanti momenti ad bonum commune, quanti est familiarum ct coniugum condicio hominibus digna. Si enim familiis, ns in primis quibus est copiosa proles, apta desunt domicilia; si laboris victusque acquirendi occasionem vir nancisci nequit; si ad quotidianos usus nisi exaggeratis pretiis res emi non possunt; si etiam materfamilias, haud exiguo domesticae rei nocumento, necessitate ct onere premitur pecuniae proprio labore lucrandae; <1 eadem in ordinariis xel etiam extraordinariis maternitatis laboribus, convenienti victu, medicamentis, ope periti medici aliisque id genus caret; nemo non videt, si quidem Coniuges animo deficiant, quam difficilis eis reddatur convictus domesticus ct mandatorum Dei observatio » (ib. p. 5S6 sqq ). De onanism o coniugali rant. Quo magis in hac vita supernatural ipsi profecerint, co maiores etiam Dei benedictiones corum studia ct opera in hac sacra pugna obtinebunt. Hacc de mediis ab animarum pastoribus adhibendis, ut crescenti semper onanism i malo obsistant. V. Casuum solutio. 174. — Post longiores hasce pro rei momento tractationes pau­ cioribus iam verbis casus (pag. 146-151) propositos expedire pos­ sumus. /Id i,n (p. 146). — Male egit Caius tum ut parochus tum ut confessarius, uti patet ex Encycl. «Casti Connubii » et responsis S. Poenitentiariae (supra n. 139 sq.). Interdum saltem fideles dc huius vitii gravitate ita instruendi sunt, ut omnes ad quos spectat id probe intelligant. Idem dic de interrogationibus, a confcssario regulariter, jrudenter utique et caste sed satis clare, ponendis, ubi fundata est luius peccati suspicio. Secus confessarius in hoc peccato connivendo, ipse quoque graviter peccaret (ib.). Praesertim missio paroecialis tempus est valde opportunum populum dc hac gravissima Dei lege instruendi ad camquc servandam aborta nrli (n 1*7? ο°Ί — Titius gencratim quidem recte fecit, m< quod prudentiae regulas migra nimis frequenter in pracdicatioi nam etiam indirecte variis moc catum impugnatur —, tum uter tum nimia vehementia miseris 1 Dei quasi occludendo. 175. — Ad 2" (p. 147). Est enim Germanus in habitu pl’citcr dolorem ct propositum etiamsi confcssarium decipere n hallucinatin' circa firmum prope (cfr. supra n. 151, 3°). Notio ili logico», sensu neque communi n. 221 sq.). Neque quod quis tamquam speciale signum ver; 192 Sectio Altera - Articulus IV n. 62). Secus esset, si Germanus, exhortatione Sempronii valde com­ motus. verbis cordialibus non dubiis firmius suum propositum decla­ raret; quod non raro occurrit, praecipue apud illos qui nondum diu huic vitio addicti sunt. Tunc statim absolvi poterit (supra n. 152). Attamen, si confessarius moraliter certus est poenitentem dilatum brevi esse rediturum — quod in casu Germani sperare fas est —. generarim multo melius erit ipsi absolutionem differre, ut hic certius suum propositum exsequatur. 176. — Ad 3“ (p. 147). — Nostro iudicio Titii agendi ratio probari nequit. Optime quidem illos sponsos monuit de dimittenda illa praxi ct prosequendo sanctiore in usu matrimonii fine. Sed quia continentia periodica sine causa relative gravi etiam per longum tem­ pus admissa per se est tantum leviter illicita, ct quia in illis con­ iugibus deerant etiam circumstantiae ob quas grave peccatum fiat (supra n. 160). cis idcirco absolutionem negare, si aliunde dispositi erant, prorsus non licuit (cfr. Resp. S. Poenit., n. 162). Quinimo huiusmodi christianis imperfectis ct mundanis beneficium absolu­ tionis, quam petunt, hanc ob causam denegare, cos facile offendere poterit eosque haud raro adducere, ut paulatim sacramentorum usum aliaque religionis officia plane negligant, atque tunc sine freno onanismi crimini se tradant. — Multo igitur melius egit Caius qui, ub' vidit se hos sponsos suis rationibus ad meliora movere non posse, benigne cis absolutionem concessit. Si hi coniugcs suavibus cius mo­ ribus allecti, post aliquod tempus saepius ad ipsum redeunt, sperare licet fore ut pedetentim cos ad perfectiorem vitam christianam mul­ taque bona opera perducere possit. 177. — Ad 4"’ (p. 148). — lure quidem meritoque confessarius graviter dubitat de dcb’ta Cornelii dispositione. Si enim Cornelius per complures iam annos semper promisit, se ab usu matrimonii abstenturum esse, sed hex per paucas dumtaxat hebdomadas fecit, per reliquum anni tempus onanistice vivens, censemus ipsi neque sub conditione absolutionem esse concedendam, nisi nunc specialia melioris propositi signa praebeat. Nam post tot inanes promissiones vix non moraliter certum est. poenitentem sibi fucum facere, ciusquc propositum nequaquam fuisse fumum neque absolutum, id est tale ut vere velit numquam amplius peccare. Abis verbis, videtur esse ex illis onanisris habituaris qui vclut pro systemate habent prolis De onanism o coniugali 193 incrementum omni ratione praevenire; quorum conversio est perdif­ ficilis (supra n. 151). Recogitet igitur confessarius, primo ad dandam absolutionem conditionatam dispositionem saltem positive dubiam re­ quiri. deinde bonum commune privato bono esse praeferendum, adeoque absolutionem saepe esse differendam, ne aliis scandalum oriatur et vitium magis diffundatur. Verum enim vero, confessarius. antequam ad hanc dilationem perveniat, Cornelio proponat servare continentiam periodicam iuxta novam methodum, dc qua supra (n. 156) fuse locuti sumus. Si poenitens serio dicit, sibi videri usum matrimonii per binas fere hebdo­ madas sinmilis mensibus sufficere, confessarius hoc medium ei enixe O commendare debet; eque etiam statim absolutionem concedere po­ test, simul paterne eum exhortans ut brevi ad ipsum redeat, suique experimenti rationem reddat. Certe commendanto praxim periodicae continentiae, casu quo quis aliter a praxi onanistica averti nequeat, multo plures salvantur animae quam si confessarius prorsus exigat, aut usum matrimonii sine temporis foccundi ct sterilis distinctione, aut absolutam ab illius usu abstinentiam. Quum enim plurimis ex hisce coniugibus christianis utrumque moraliter impossibile videatur, aut ab omni confessionis praxi abstinebunt — uti lugenda experientia nimis constat —, aut etiamsi rectum cius usum promittant, eorum propositum persaepe adeo erit infirmum, ut neque sub conditione absolutio prudenter dari possit et. si ab incauto confessario daretur, hic sacramentorum abusus magis ad eorum perniciem vergeret. Quia ergo hac nostra aetate in omni hominum conditione casus sunt frequentissimi. in quibus iustae dantur rationes, sive oecono­ micae sive medicae aliacvc, vitandi novum partum vel prolis aug­ mentum. confessarii continentiam limitatam iuxta hanc novam me­ thodum. caute utique ct prudenter, insinuare ct commendare non solum possunt, sed saepe etiam debent ad maiora mala privata ct communia praecavenda (cfr. supra n. 168, 5°). 178, — 5m (p. 148). — Theorctice ratio Caii verissima est. Practice tamen totalis abstinentia ab usu matrimonii ut plurimum a coniugibus ordinariis cxpcctari nequit, quia, spectata vehementia concupiscentiae, spectata etiam proxima peccandi occasione in qua coniuges assidue versarentur, ad talem abstinentiam opus esset vir­ tute plus quam ordinaria quae in coniugibus communiter non in­ venitur. Unde si confessarius moraliter certus est, in hoc casu parti- 194 Sectio Altera - Articulus IV culari pocnitentcm sc ab usu non esse abstenturum, ius habet eum obligandi ut rite utatur matrimonio, quippe quod etiam ut remedium concupiscentiae a Deo institutum est. Male tamen ageret Titius si omnes poenitentes qui in onanismum lapsi sunt, ad usum matri­ monii obligare vellet. Haud raro enim casus occurrunt, in quibus coniuges vere christiani mutuo consensu ct adhibitis mediis neces­ sariis. scilicet oratione, frequenti sacramentorum usu, remotione pe­ riculorum etc., continentiam servare possunt ct volunt, idque non solum ex rationibus altioribus. sed etiam ex aliis rationibus iustis, v. g. oeconomicis. Attamen si poenitens diceret sibi impossibile esse ab usu matrimonii prorsus abstinere, sub gravi tenetur sequi saltem praxim continentiae periodicae et rectum matrimonii usum limitare ad tempus sterile, quando conceptio non est probabilis. Ac propterea Titius quoque hoc ipsi iniungerc potest, imo etiam debet, ut ita omnia tentet, quae pocnitentcm a nefando peccato onanismi aver­ tere possint (supra n. 168. 50)‘. — Praxis Caii. qui onanistis recidivis numquam imponit remedium recti , usus matrimonii, etiam quando certus est coniuges eodem esse graviter abusuros, nobis aequo laxior ct valde periculosa videtur nimisque favens maiori semper propaga­ tioni nefandi huius criminis etiam inter catholicos. Quam ob rem etiam Caius ipsis imponat, ut saltem tempore sterili matrimonio iuxta naturae leges utantur, reliquo vero tempore, si velint, ab eo sc absti­ neant. Si hoc promittere nolunt, absolutione digni non sunt. 179. — Ad 6m (p. 149). — Confcssarius, si quacumque ratione fieri potest, Luciano ad aliquot dies, vel saltem ad aliquot horas absolutionem d’ffcrat. donec libellos illos destruxerit ct etiam verbis, quoad facere potuit, scandalum aliquo modo reparaverit. Si Lucianus redire non potest, dicat saltem confcssarius ne altero mane ad S. Com­ munionem accedat nisi prius libellos destruxerit ct aliquo saltem modo aliis quibusdam plenam suam conversionem manifestaverit. Hoc si poenitens ex corde promittit, confcssarius ipsi statim absolu­ tionem concedere poterit. Imo etiam, ut opinamur, si eodem mane Communionem recipere deberet; quia extraordinaria cius contritio satis certa cautio est. quod quantocius, saltem desistendo a propaga­ tione. scandalum est reparaturus. Interim varia perseverantiae media ipsi indicet confcssarius. 1 Vide in Opere thesim 8am> cuius argumentatio edam valet pro onanistis recidivis. De onanismo coniugali 195 180. — Ad (p. 149). — Non rcctc egit Titius. Damianus, utpote publicum gerens officium, omnino instrui ct moneri debuit, etiamsi esset in ignorantia invincibili, quia publicum dedit scandalum (cfr. supra n. 144, £). Saepe talis monitio melius datur iam antequam ad confessionem venit, a parocho ciusvc cooperatore, prudenti utique modo ct quasi familiariter. Fortasse Damianus induci potest, ne iam suadeat media, quibus in usu matrimonii conceptio impediatur, sed ut potius coniuges doceat matrimonio uti solo tempore sterili iuxta no­ vam methodum continentiae periodicae, ct ita periculum novae con­ ceptionis praeveniatur. Sed si poenitens hoc admittere nolit, neque etiam promittere velit, numquam amplius dare consilium onanisticum, absolvi nequit. Secus enim in artis suae exercitio bono com­ muni maxime noceret; nam multi fideles, credentes ipsum utpote ad sacramenta accedentem esse bonum catholicum, in ogravissimum errorem circa absolutam onanismi prohibitionem ducerentur; haud raro unus talis medicus sufficeret ad locum quemdam hoc vitio inficien­ dum. Neque obstat quod medicus sacramenta derelinquet; nam hoc ipsum illa gravi monitione intenditur, scilicet ut medicus aut aliis prava consilia dare cesset, aut a sacramentis se abstineat. Omnium autem maximum damnum esset, si fideles communiter crederent, onanismum in aliquibus vitae adiunctis permitti posse — uti docue­ runt Episcopi illi Anglicani (supra n. 134) —; imo maius esset dam­ num quam quod Damianus. offensus neque amplius sacramenta fre­ quentans, inferre potest. Tunc enim fideles illum iam non ut bonum catholicum habebunt, ct sacerdotes cos contra huiusmodi medicum praemonere possunt; id quod certe logice ct cum fructu facere non îossunt, si ipsi onanismum suadenti absolutio concedatur. — Idem ere casus esset dc obstetrice. 181. — Ad 8ni (p. 150). — Multifariam peccavit confcssarius. Primo quidem quia Florentiam, quam onanistam aliisque dantem scandalum graviter suspicabatur, non ulterius interrogavit (supra n. 140 sq.); tum quia non serio eam specialiter monuit dc huius pec­ cati gravitate (n. 145); deinde quia ei non positive iniunxit ut scan­ dalum repararet; denique quia sub condironc absolvit illam, quae moralitcr certo disposita non erat, utpote saepius recidiva formalis, neque ulla ratione voluntatis mutationem ostendens sed grave semper scandalum praebens. Est Florentia ex illis mulieribus mundanis quae, ex ignorantia affectata vel crassa ct graviter culpabili, catholicam re- 196 Sectio Altera - Articulus IV ligionem ct praxim potissimum considerant ut pulchrum quemdam complexum caeremoniarum externarum, ad suae conditionis modum ct formam attinentem: quales mulieres hodie interdum in altiore so­ cietate invemuntur. quae pessimo suo exemplo multas alias christianc educatas inficiunt ct corrumpunt. Graviter igitur confessarius suo defuit officio; eius indulgentia erat prudentia carnis et peccati connivcntia; imo sua remissiore praxi ct doloso silentio cooperatus est diffusioni pessimi huius criminis. Ubi agitur de bono communi circa gravissimam Dei legem — uti in nostro casu — confessarius, ut Ecclesiae minister, suum officium implere debet, quidquid accidat, etiamsi pocnitens idcirco sacramenta deserat, bona opera relinquat ct in aeternum pereat. Secus, ait Pius XI, « sciat se Supremo Indici Deo de muneris proditione severam redditurum esse rationem, sibique dicta existimet Christi verba: "Caeci sunt ct duces caecorum: caecus autem, si caeco ducatum praestet, ambo in foveam aeternae perditionis cadunt" » (supra n. 139). Lege verba Dei ad Ezcchiclcm (e. xxxm, 7-9) supra (n. 171, nota). Confessarius igitur, si animam suam salvare vult, poenitentem de malitia huius peccati plene instruat, camquc non dure quidem, severe tamen reprehendat, minando etiam gravissimam Dei vindictam ae­ ternam, ut ita eam salutari timore percellat. Si eam plane mutatam ct vere compunctam crediderit — id quod difficile cum hisce inube­ ribus mundanis et in onamsmo obstinatis continget o —, ei benignis o verbis absolutionem differat, usquedum scandalum datum repara­ verit et instrumenta praeservativa destruxerit. Si pocnitens hoc facere renuit, eam ne absolvat: signum enim est satis certum eius compun­ ctionem non esse veram, ciusquc propositum nimis debile. Forte haec severa agendi ratio eam cx gravi suo lethargo excitabit, ita ut postea omnino disposita redeat. Illud saltem obtinebit confessarius. ut Flo­ rentia ipso suo accessu ad sacramenta aliis scandalum non praebeat et sic diffusioni onanismi coopcrctur. 182. — Ad 9'n (p. 150). — Birgitta filiae suae grave praebuit scandalum, quod prorsus reparare debet. Praeterea, dando hoc con­ silium in coque persistendo, ostendit se nullo modo dispositam esse ad accipiendam absolutionem. Propria sua onanismi peccata contri­ tione supcrnaturali et universali non dolet: ea enim iterum commit­ teret. si in eadem conditione ac filia sua versaretur. Confessarius ergo graviter eam moneat atque quantum potest excitet ad veram con- De onamsmo conittgali tritioncm, ctiam de scandalo filiae dato. Quam si Birgitta s’gnis in­ dubiis ostendit, confessarius per sc cam absolvere potest. Attamen quia graviter timendum est, ne semel absoluta pravum consilium non sit retractura, confessarius eam pro absolutione humanis verbis remittat usquedum scandalum reparaverit; id quod ipsa statim paucisque verbis facere potest. Si pocnitens hanc dilationem aegre ferret ct probabiliter non rediret, confessarius eam, firme promittentem contrarium consilium filiae daturam, prima vice absolvere posset. Si tamen iam semel ab aliquo confcssario absoluta fuerit nec pro­ missis steterit, altera vice ne absolvatur, nisi prius gravi obligationi satisfecerit. Notandum est, multas nostra aetate iuniores uxores, Chri­ stiane educatas, ad praxim onanismi pervenire, inductas a proximis sui sexus parentibus. Cum hisce ergo utpotc scandalum dantibus ct formaliter peccato cooperantibus, severe potius agendum est, ne nimia indulgentia vitium propagetur. — Si confessarius a iunioribus coniugibus audit, matrem tale pessimum dare consilium, eas ad animi fortitudinem excitet, neve prorsus sinam se a matre reprehendi quod Dei legem custodiant. 183. — Ad io'“ (p. 151). — Casus Bertae nostra aetate ubique fere locorum frequentissimus est, deque eo S. Pocnitcntiaria pluries iam responsum dedit. Pius XI in eadem Encyclica « Casti Connubii » quae hactenus responsa sunt ita in breve compendium retulit: « Optime etiam novit Sancta Ecclesia, non raro alterum cx coniugibus pati potius quam patrare peccatum, cum ob gravem om­ nino causam perversionem recti ordinis permittit, quam ipse non vult, cumque ideo sine culpa esse, modo etiam tunc caritatis legem meminerit ct alterum a peccando arcere et removere non negligat » {A. A. 5., 1930. p. 561). Verba haec ad casus nostri solutionem paucis explicare lubet. a) SS. Pontifex hic tantum agit de onanismo nativo unius coniugis se retrahentis ita ut semen extra vas effundatur. In illo autem casu actus copulae ab initio ex se aptus est ad generationem adeoque licet: «Copula incepta, ita acute S. Alphonsus (VI, 947), per se omnino utrique est licita »; frustratur tantum propter alterius partis malitiam. Non igitur agitur de onanismo arti­ ficiali, in quo actus copulae iam ab initio et cx se seu ratione sua est intrinsece malus, utpotc totus quantus non aptus ad prolem concipiendam. Unde inepte quis ex his verbis: « pati potius quam patrare peccatum » concluderet, coniugcm omnes actus pati ac permittere posse, quos alter coniux hac occasione 1 η*. 198 Sectio Altera - Articulus IV patrare vellet; secus concludendum foret, coniugcm etiam actum sodomiticum pati ac permittere posse. Hinc vigilanter dicitur solum: «non raro». Manet igitur in vigore responsum S. Poenitentiariac 3 lunii 1916, quo uxori prorsus prohilxtur copula cum viro qui utitur instrumento praeservativo, ita ut ad positivam resistentiam teneatur, ad instar virginis oppressae quae solum ob timorem mortis vel mali huic acquivalentis a tali resistentia abstinere posset. Atque idem, nostro iudicio, ob rationem supra adductam valet de marito, si uxor instrumento praeservativo occlusivo (pessario) uteretur. Confessarius igitur prudenter poenitentem dc modo onanismum exercendi interroget. b) Oportet ut Bcrta pravum mariti actum tantum patiatur et per­ mittat, quin eum velit seu eidem consentiat. Unde graviter peccaret poenitens, si aliquo modo, verbis aut signis, se actum mariti approbare aut provocare ostenderet, v. g. eum in actu copulae hortando ad prudentiam, querendo etiam alio tempore de numerosa prole pravum mariti actum intendens aut prae­ videns, etc. Confessarius ergo, si graviter suspicatur poenitentem ita peccasse, eam interrogare, ct, si ream repererit, ut veram onanistam iuxta regulas ordi­ narias tractare debet. Solum desiderium non plures habendi filios per se pec­ catum non est, neque gaudium ea de re. Caveat tamen Bcrta, ne gaudium de effectu in gaudium de ipso peccato transeat. Quare confessarius ipsam hor­ tetur, ut huiusmodi desiderii ct gaudii sensus repellat, ct contrarios potius foveat. . 2^ e) Praeterea, ut ait SS. Pontifex, « gravem omnino rationem » Bcrta habeat oportet, ut ita materialiter mariti peccato cooperetur, timens scilicet grave incommodum, sive cx parte mariti, v. g. eius gravem indignationem, cius adulterium, sive ex sua parte, v. g. periculum incontinentiae etc. d) Denique opus est ut poenitens serios conatus adhibeat, quibus ma­ ritum « a peccando arceat et removeat », maxime per salutares monitiones. Atque ad hoc uxor sub gravi etiam tenetur, si est spes fructus, idque «ex lege caritatis » erga maritum. Sint idcirco hac monitiones non intempestivae et assiduae, sed opportunae, tempore scilicet apto ct modo suavi ac blando, precando ct supplicando, rationesque validas addendo. Tunc enim haud raro, praesertim si vir nondum diu huic praxi est assuctus, bonum effectum sor­ tientur, ita ut hic, ne dilectam uxorem nimio moerore affligat, copulam iuxta Dei leges perficiat. Si cius preces frustra prorsus fuerint, illud saltem Bcrta suavi modo obtinere nitatur, ut maritus, iuxta methodum continentiae perio­ dicae, solo tempore sterili rite matrimonio utatur, reliquo tempore volun­ tarie se contineat. Huiusmodi uxoris agendi monendique ratio saepe plus efficiet, quam ipsius confessarii monitio. Quapropter confessarius hoc monendi officium Bertac serio inculcare debet, ne cx confcssariorum negligentia illud contingat, quod fere solae mulieres ad sacramenta accedant. lure id monent Episcopi Belgii in Instructione ad Clerum (2 lunii 1909): « In hoc casu erga ipsam (uxorem) severitate potius quam laxitate agendum, ne co deveniatur ut, De onanism o coniugali 199 dum viris sacramenta denegantur, mulieres onanismo indulgentes passim ad ea admittantur ». 184. — Ad ii"1 (p. 151). — Confessarius Florimundo animum addat, eumque excitet ad omnem fiduciam in Deo ponendam, qui, voce Episcopi, cum ad hunc incultum agrum laborandum elegit, adeoque etiam in hoc opere certe adiuvabit. Deinde ipsi proponat ea quae supra (n. 171-173) diximus de remediis contra onanismi vitium adhilDendis. Videlicet a) Ante omnia vitam vere supcrnaturalem agat. Ipsemet instanter oret, aliosque, imprimis infantes piasque personas, privatim et publice orare faciat pro grege sibi commisso; hasque preces per vitam sobriam ct mortiheatam Deo magis acceptas reddat. Quotidie meditationem instituat, brevemque lectionem spiritualem, imprimis cx vita sanctorum parochorum, ct tertiam partem rosarii recitet; sacrificium Missae devote celebret cum ferventi grat arum actione. Dc hoc enim onanismi vitio potissimum valet illud: « Hoc genus demoniorum non ciicitur nisi in icunio ct oratione ». Z>) Maximam caritatem et benevolentiam omnibus ostendat, praecipue infirmis et pauperibus, seque integrum pro populo impendat. Quo magis ab ipso aestimatur ct amatur, eo libentius cius monita accipientur. c) Condonando saepe agat de veritatibus aeternis, praesertim etiam dc matrimonii christiani dignitate ct sublimi fine; laudetque idcirco coniugcs, qui multos filios, in aeternum Dei adoratores, procreant. d) In confcssionali prudenter at clare loquatur et, si viri parum con­ fitentur, uxores praesertim rite instruat et moneat, ut per has etiam viri instruantur. e) Si viri onanismo iam dediti confessum veniunt, quos aliter a pec­ cato avertere nequeat, caute ipsis commendet novam continentiae periodicae methodum. Hac via probabiliter multos, qui adhuc bonam ostendunt volun­ tatem neque adeo in vitio habituati et obstinati sunt, ad meliorem frugem adducet. Aliquando etiam per uxores prudentes viros hac de re instruere poterit. Si est aliqua spes fructus, cum medicis quoque huius loci amica conversatione dc hac methodo loquatur, ut ipsi etiam, data occasione, hanc fidelibus commendent. /) Post aliquod tempus sacram missionem in sua paroecia habendam curet. g) Persuasum tamen habeat, conversionem paroeciae opus esse diuturno arduoque labore, et a nova maxime generatione esse expectandam. Quapropter quantocius instituere incipiat congregationem marianam pro puellis, dein suo tempore associationes pro pueris et juvenibus. 200 Sectio Altera - Articulus IV h) Specialem curam habeat, ut nupturientes ad sanctum matrimo­ nium rite praeparet, cosquc de licitis et illicitis clare instruat. i) Paulatim alia etiam media indirecta adhibeat: libellos, confercntias etc., dc quibus vide supra (n. 175, 3, 4). Ne ergo Florimundus animum demittat. Nam si in hisce mediis supernaturalibus et naturalibus utendis perseverat « in omni patientia et doctrina », Deo dante certe paulatim multos zeli sui fructus per­ cipiet, quales, experientia teste, alii quoque parochi. Dei spiritu af­ flati, perceperunt. De iniustitia et avaritia ARTICULUS V. De iniustitia et avaritia. 185. — Quum divitiae praecipuum sint medium acquirendi alia bona terrena : voluptates, honores, dignitates cetcraquc huius vitae oblectamenta et commoda, nostra aetate cum immoderato horum bonorum appetitu creverunt etiam peccata contra VII et X decalogi praeceptum, ita quidem ut multi etiam catholici in habitu seu vitio iniustitiac diu vivant, et idcirco gravissimum aeternae damnationis periculum incurrant. Praeterea alii complures, etsi in acquirendis aut retinendis bonis non graviter peccent contra iustitiam commutativam. nihilominus, sordida ducti avaritia, nimio affectu erga ea quae pos­ sident tenentur, nec bona superflua in debitum usum, puta ad suble­ vandos pauperes aliaque bona opera, impendunt, sed ea prorsus inu­ tiliter accumulant ve in : luxum plane irrationalem prodigunt. Hac autem ratione etiam hi facile graviter contra iustitiam socialem pec­ care possunt. Quapropter pastorum animarum et confessariorum est, fideles efficaciter contra haec vitia praemunire et in ea lapsos ad meliorem frugem reducere. Pro nostro proposito aliquot tantum casus practices, qui ad iustitiam sive commutativam sive socialem spectant, praeponere et solvere iuvabit. Casus propositi 186. — T Restitutio ob pecuniam miuste possessam. — Aemilius, vir dives sed avarus, ceterum catholicus qui debitum paschale om­ nino adimplere vult, ob aliquam actionem certe iniustam, puta frau­ dem in testamento, proximo magnam pecuniae summam restituere jj — Ter Haar, Casus conscientiae. * Vol. II. 202 Sectio Altera - Articulus V debet; ad quod tamen cx iure civili cogi nequit. Licet statim solvendo semper par fuerit ct etiam nunc sit, sordida tamen ductus avaritia, gravem hanc obligationem per integrum fere annum distulit. Occa­ sione missionis paroecialis Aemilius, aeternae damnationis metu per­ culsus. peccatum vere dolet, idque apud Titium confitetur, eique sin­ cere promittit se brevi restituturum esse. Nihilominus graviter timet Titius, ne poenitens, quem ob inanes quasdam tergiversationes pe­ cuniae valde addictum esse probe advertit, proposito infidelis fiat. Quapropter suavi modo ipsi iniungit, ut prius illico restituat ct dein absolutionem recepturus redeat. — Rectene egit Titius? (Cf. resp. n. 193 sqq.). 2° Herus fabricae non dans salarium iustum. In quadam civitate Cyrillus, educatione bonus catholicus, ma­ gnam habet officinam seu fabricam, in qua multa centena opera­ riorum, qui fere omnes catholici sunt, laborant. Salarium quod ipsis dat sufficit quidem ut ipse operarius solus ex eo honeste vivat, sed minmic sufficit ad convenientem sustentationem alicuius familiae, ex uxore certoque infantium numero constantis. Ait enim Cyrillus: pro tali salario contractum inivi cum operariis; si contenti non sunt, alibi laborem quaerant. Ipse interim ingentem quaestum facit, ita ut pau­ corum annorum spatio perdives factus sit et semper adhuc eius di­ vitiae accrescant. LJt patet, magna existit in illa regione animorum irritatio contra Cyrillum; sed ipse arbitratur, se suum cuique dare, nec quidquam sibi contra iustitiam obiici posse. Ceterum, Cyrillus quotannis praeceptum paschale implet ct diebus dominicis Missae sacrificio assistit; contribuit etiam bonis suae paroeciae operibus, et familiis maxime egentibus eleemosynas dare non renuit. Hoc tamen non impedit quin longe maior operariorum pars cum suis familiis, ob salarii tenuitatem, nimis angustam pauperemque vitam ducere co­ gantur. Interim Cyrillus tempore paschali confessionem instituturus accedit ad Titium. Hic, ultimis temporibus studens quaestioni sociali, persuasum iam habet, salarium familiare operariis cx iustitia deberi, caque de re urbanis quidem at gravibus verbis monet poenitentem. Dc injustitia et avaritia 203 Cyrillus fatetur quidem, se maius salarium tribuere posse, sed prorsus negat se ad hoc teneri. Praeter supra dicta principia hanc etiam dat rationem, quod magnis illis quaestibus indiget ad amplificandam semper suam fabricam novis aedificiis novisque machinis, sine quibus concursum cum aliis eiusdem regionis fabricarum heris sustinere non possit. Nihilominus urget Titius ut maiorem mercedem operariis tri­ buat, ct tandem Cyrillum, respondentem se hoc promittere non posse, non absolutum dimittit. In hoc capessendo consilio Titius, uti ait, movetur quoque ratione boni communis seu amovendi scandali: plu­ rimi enim operarii aliique eiusdem regionis accusant clerum culpa­ bilis indulgentiae seu conniventiae erga heros qui, quo maiores sem­ per divitias accumulent, operariis iustam mercedem negant. — Quid dc hac casus solutione dicendum? (Cf. resp. n. 196 sq.). 3° Herus prohibens suis operariis nomen dare associationi ca­ tholicae. Eugenius, alter in eadem civitate fabricae dominus, item catho­ licus satis bonus, magnos quoque quaestus facit; suis etiam operariis iustum salarium, communiter familiae ordinariae necessitatibus con­ veniens, tribuit. Ut autem his lucris quiete frui pergat, suis operariis quoad magnam partem catholicis prohibet nomen dare associationi catholicae, nuper ab optimis quibusdam viris catholicis cum appro­ batione auctoritatis ecclesiasticae erectae et directae, eo quidem fine ut operarii catholici a societatibus socialisticis avertantur. Quare Eugenius operarios, qui cius prohibitioni obedire renuunt, sine mise­ ricordia e sua fabrica dimittit: vult enim, ut ait, dominus manere in sua officina, neque ab operariis legem sibi imponi sinit. — Hunc quoque idem Titius peccati gravis reum esse pronuntiat; et quum poenitens a sua agendi ratione recedere non velit, in confessione eum sine absolutione dimittit. — Quid dc hac praxi dicendum? (Cf. resp. n. 198 sq.). 4" Operarii per operistitium (sciopero, grève, strike) laborem intermittentes. In quadam civitate exorta sunt gravia inter heros fabricarum 204 Sectio Altera - Articulus V ct operarios litigia, quae, quum neutra pars cedere velit, tandem desierunt in operistitium fere omnium operariorum qui ad associa­ tionem sive catholicam sive socialisticam pertinent. Ùt fieri solet, brevi varia damna sequuntur: odia, violentiae, miseria in familiis etc. Operarii cos qui adhuc laborare volunt, ut hoc impediant, suo con­ sortio excludunt, moleste sequuntur, verbis vexant etc.; et, quum heri interca ex vicinis regionibus alios operarios conduxerint qui minore mcrcede laborem susciperent, hos quoque variis modis prohibent quo­ minus ad fabricam accedant, cibos ibi emant etc. Ex sua parte heri, nihil concedentes, minantur exclusionem (« lockout ») omnium ope­ rariorum qui stato dic in fabricis praesentes non erunt. Interim multi operarii catholici ad sacramenta arcedere cupiunt. — Quaeritur, quacnam debeat esse confessariorum ct pastorum animarum agendi ratio in hisce turbulentis adiunclis? (Cf. resp. n. 200 sqq.). 5° Parochus jaciens operationes periculosas in « bursis ». Simon, parochus, in operationibus bursarum satis versatus, sed pecuniarum plus aequo cupidus, bona tam propria quam ecclesiae suae, quo maiores fructus faciant, arbitratu suo collocat in titulis alea­ toriis seu speculativis, uti vocant, qui communiter a peritis non, tuti ct securi habentur. Titulos qui valorc creverunt vendit, cmitque alios qui pretio decreverunt, ut hos iterum vendat quamprimum plus va­ leant. Atque ita frequenter, imo habitualiter facit. Idem facit cum magna pecuniae summa, quam suo rogatu Adrianus, cius parochianus, ipsi administrandam commisit sub conditione ut quotannis fenus 5% accipiat. In his operationibus bursarum Simon in universum, vana utique fortuna, multum lucratus est. Sed cccc, cx inopinato venit magna bursarum crisis: permulti tituli, maxime illi speculativi quos habet Simon adeo pretio cadunt, ut vix tertiam partem pristini valons medii retineant, alti adhuc multo minus, ita ut quasi integri inte­ rierint. Interim auctoritas ecclesiastica, occasione visitationis canonicae, hanc magnam imminutionem bonorum ecclesiae detexit; et idem Adrianus, quum suam summam capitalem repetere velit, expertus est. Parochus hac de rc vehementer animo cruciatur, ct theologum quem Dc iniustitia et avaritia 205 dam consulit. — Quaeritur ergo: Quid de hac Simonis agendi ra­ tione dicendum? Quid de cius restituendi obligatione? Quo modo confessarius ipsum tractare debet? (Cf. resp. n. 204 sqq.). Quaeritur I. Quaenam sunt praecipua nostrae aetatis peccata contra iustitiam? II. Quomodo confcssarii his peccatis inquinatos tra­ ctare debent? III. Quae sunt pastorum animarum officia quoad pec­ cata iniustitiae? IV. Quomodo casus propositi solvendi sunt? I. Praecipua peccata huius aetatis contra iustitiam. 187. — Inde a sacculo per commercium ct industriam multae novae ortae sunt conditiones sociales ct oeconomicae, in quibus plurima peccata contra iustitiam sive commutativam sive legalem ac socialem committi solent. Haec omnia recensere impossibile est; praecipua tantum, quae in praxi frequentius occurrunt, in compendium redigere sufficiat. Neque, ut patet, in hoc brevi compendio omnes necessariae explicationes afferri possunt, utputa conditiones vel restrictiones, quae a peccato iniustitiae aut prorsus aut saltem a gravi culpa excusant; qua dc re conferantur auctores Theologiae moralis. : I Praecipua itaque peccata sunt quae sequuntur: i° Aliena bona surripere seu furtum committere. 20 Fraude uti in mensura et pondere, in materiae adultera­ tione. aut in cius qualitatibus exaggerandis vel vitiis occultandis. 30 Aliena bona non restituere vel diutius restitutionem differre. 40 In possessione dubiae fidei non inquirere debita diligentia circa verum rei dominum. 50 Damna alicui inferre, illataquc non resarcire. 6° Facere debita quae probabiliter solvi non poterunt, vel eo­ rum solutionem ultra quam par est differre cum creditoris damno. 7" Non legitime exsequi testamentum, vel non solvere legata, praesertim ad opera pia. —— 206 Sectio Altera - Articulus V 8° Mediis fraudulentis aliquem impedire ab acquirendis bonis ad quae ius habet. 90 Contractui libere ct iuste inito non stare, vel mediis frau­ dulentis eum rescindere. io° In venditionc-cmptionc uti fraudibus, mcndacus, aliisque mediis quae communiter habentur illicita. n° Abuti alterius ignorantia ad vendendum ultra pretium summum vel ad emendum infra infimum. 120 Operariis denegare iustam mercedcm, quae iuxta Encycl. « Quadragesimo anno » per se videtur esse salarium, uti aiunt, fa­ miliare. 130 Non servare vel callide eludere leges a gubernio civili latas ad prospiciendum operariis in morbis, senectute, damnis vitae vel membrorum etc. 140 Si operarii non praestant debitam operam vel laborem, tempus inutiliter terendo etc. cum domini damno. 15' Per operae intermissionem iniustam mercedcm extorquere. 16° Proximi necessitate abuti ad exigendum cx mutuo nimiam usuram seu fenus, vel ad deprimendam iustam laboris mercedcm. 17° In lud’s aliisque contractibus aleatoriis non servare aequa­ litatem periculi utriusque ludentis, vel uti fraudibus ilbcitis. 18” Uti monopolio ad res vendendas supra pretium summum, vel conventione cum aliis facta ad emendas infra infimum. 19° Non adhibere diligentiam debitam in administrandis bonis alienis sibi concreditis. 200 Ludendo in «bursa », in commercio aut industria gravi periculo exponere bona aliena vel ecclesiastica, v. g. ea collocando in titulis non tutis ct securis, sed aleatoriis seu « speculativis ». 210 Aliis consilio commendare titulos alicuius societatis tam­ quam tutos, quos ipse consulens scit esse parum tutos, sed aleatorios. 22” Pro opera administration’s in aliqua societate (commercii, industriae etc.) pretium sumere, laborem, propriam industriam, cons’lia longe excedens, cum damno aliorum participantium. 23" Proponere falsam rerum rationem seu « bilanciam »; item spargere falsa nuntia, quibus valor titulorum crescat aut deprimatur. 24* Contra iustitiam saltem socialem ct caritatem graviter peccat qui ingentia capitalia, etiamsi singula iuste acqwsita sint, cu­ mulat cum boni communis damno; — item qui in communi aliorum De iniustitia et avaritia I 207 necessitate ex bonis vel reditibus superfluis eleemosynas non dat, neque ad alia caritatis vel pietatis opera contribuit. Ita ex Encyclica « Quadragesimo anno ». II. CONFESSARIORUM CIRCA PECCATA INIUSTITIAE AGENDI RATIO. 188. — Quoniam tria sunt confcssarii munia generalia, videlicet interrogandi, monendi ct absolvendi, dc singulis ad nostram ma­ teriam applicatis agemus. A) Interrogatio. — Generalis regula est. confessarium tum so­ lum interrogare debere, si prudenter indicat pocnitcntem in aliqua materia gravis peccati reum esse. Unde dc gravi iniustitia commissa pocnitcntcs ordinarii, qui satis diligenter conscientiam examinasse supponuntur, interrogandi non sunt, nisi quis publica fama iniustus habeatur, vel esset cx eis qui saepe contra iustitiam peccare solent ct parum religiosi sunt raroque confitentur. In confessione tamen generali necessaria ordinarie quaedam quaestio hac dc re ponenda est. quia prudenter praesumitur in longa vitae parte huiusmodi pec­ catum fuisse commissum vel oblitum. Modus interrogandi sit semper comis ct urbanus, quo pocnitens non offendatur, v. g. num forte conscientia angatur circa iustitiam. circa bona aliena. 189. — B) Monitio vel instructio respicit praesertim ad obliga­ tionem restituendi vel resarciendi damnum illatum. Qua in re ante omnia considerandum est. utrum obligatio dubia sit an certa. i° Si dubius haeret confcssarius dc hac obligatione, sicut saepe contingit in casibus implicatis, v. g. contractuum, praescriptionis in qua etiam leges civiles interveniunt, confcssarius nc quid praepropere decernat, sed decisionem differat, usquedum quaestioni magis stu­ duerit. vel etiam confratrcm doctiorem aut legisperitum consuluerit, petita ad hoc pocnitcntis licentia, si forte aliquod periculum fran­ gendi sigillum adesse possit. Quodsi pocnitens ad cumdem confes­ sarium redire nequiverit, absolvi potest, modo serio promittat se alium confessarium doctum ct prudentem esse consulturum ct prae­ stiturum quod hic iniunxerit. — Si post debitam investigationem obligatio restituendi manet dubia, confcssarius eam imponere nequit, quia lex dubia non obligat. Idem valet, si obligatio est quidem certa, 2O8 Sectio Altera - Articulus V sed dubitatur de tali quantitate restituenda; quo casu restitutio partis quae est certa, facienda est. 2° Sin autem obligatio est certa ct pocnitcns cam statim ex­ sequi potest, confessarius per sc eum monere debet ut illam quam primum moralitcr fieri potest faciat. Neque confessario fas est poenitenti longiorem dilationem concedere, tum quia retentio rei alienae est ablatio continuata et generatim domino grave damnum infert, tum quia non necessaria restitutionis dilatio ordinare poenitentem proximo periculo non restituendi exponit. Excusat tamen a restitu­ tione statim facienda impotentia physica aut moralis, quia tunc do­ minus irrationabiliter restitutionem exigeret. Gasus huiusmodi impo­ tentiae vide apud theologos. Atvcro saepe impotentia est merus praetextus differendi vel omit­ tendi restitutionem; vera cius causa est pravus amor boni iniuste pos­ sessi seu infirma peccatoris voluntas. Unde confessarius non n mis facile credat pocnitenti dicenti sc non posse restituere, sed hac de rc inquirat, num v. g. ipse non faciat expensas minime necessarias, lautius vivat etc. Si ergo reperit. poenitentem statim restituere posse, ration’bus efficacissimis urgeat hanc restitutionem, ct praetextas d:fficultatcs refutet (cfr. infra n. 192, 2"). Si debitor damnum famae ti­ meat, potest restitutionem facere per confessarium. qui uti poterit tertia persona fide digna quo debita summa creditori perveniat, vel litters postae commendatis seu registre inscriptis, salvo semper con­ fessionis sigillo. Dixi: per se confessarius monere debet poenitentem. Nam si pocnitcns dc obligatione, etsi in sc ct obicctive certa, versatur in ignorantia invincibili bona fide credens, sc aut nihil aut non tantum aut non statim restituere debere, ct si faciendae monitionis non speratur fructus, confessarius eam omittat, ipsumque in bona fide relinquat. 190. — C) Quoad absolutionem hac sunt regulae. — Γ Si obli­ gatio restituendi tum confessario tum pocnitenti est certa, ct statim impleri potest, hic vero etiam post exhortat’onem non ostendit fir­ mum restituendi propositum, absolutio dari nequit, quia decst debita dispositio. 1 pocnitcns statim restituere potest ct summa restituenda 5. cuius redditio ipsi valde ardua ct dura apparet, conrdmarie loquendo, absolutionem iam prima vice differat. De iniustitia et avaritia 209 usquedum restitutio sit facta. Nam etiamsi pocnitcns nunc est dispo­ situs, nihilominus, ut experientia constat, propter passionem avaritiae seu vehementem illum affectum ad bonum iniustc possessum, gra­ vissimum est periculum post obtentam absolutionem mutandi pro­ positum, id est differendi semper restitutionem quae stavm fieri potest, ergo remanendi in statu peccati mortalis et aeternae damna­ tionis. Peccat ergo confessarius si ipsum statim absolvit, quia absque gravi ratione relinquit ipsum in proximo semper peccandi periculo, a quo eum. absolutionem differendo, eripere potuisset. Ita S. Alphonsus aliique auctores plurimi (cfr. Opus, thesis 5*. ct infra n. 193). Dixi: « ordinarie loquendo n. Excipitur enim: λ) Si summa reddenda est relative parva, nec obligatio restituendi valde ardua, ita ut de prompta cius exsecutione graviter dubitari nequeat; A) si pocnitcns dolore adeo extraordinario donetur ut propositi exsecutio sit quasi certa — qui casus tamen rarus est; — c) si pocnitcns ad cumdem con­ fessarium redire nequeat, ipsique gravius sit onus redeundi ad eumdem aut confessionem apud alium iterandi quam onus restituendi — qui casus in homine avaro etiam raro occurrit; — d) si pocnitcns ita infirmus est in fide ut gra­ viter timeatur, nc ob hanc dilationem a sacramentis prorsus alienetur (Opus, n. 114, 123-128; Casus 1, n. 43). 30 Si pocnitcns statim restituere nequit, adeoque restitutio est differenda, modo nunc firmam ostendat voluntatem quamprimum potest restituendi, absolutio concedi potest; sed confessarius prudenter ei imponat, ut firmum propositum saepe renovet ct idcirco quotid'e aliquam brevem orationem fundat, quo hoc propositum conservet ct suo tempore exsequatur. Praeterea iubeat, ut parcius vivat, expensa non necessaria evitet, et saltem per partes paulatim totum restituat. III. Pastorum animarum officia circa haec peccata. 191. — Etiam dc virtute iustitiac vitioque huic opposito valet illud prophetae: <· Labia sacerdotis custodient scientiam, et legem requirent ex ore eius» (Mal. n. 7). Sexcenties autem lex et prophetae librique sapientiales commendant hanc virtutem ct peccata iniustitiae gravissimis verbis ct minis reprobant. Pariter Praecursor Domini, ipseque Christus, novae legis Auctor, in evangel io. et post Illum Apostoli omnes in suis epistolis virtutem iustitiac identidem inculcant 210 Sectio Altera - Artietdus V et contra eam peccantes a regno caelorum excludunt acternaequc poenae reos esse pronuntiant. Simili zelo Sancti Patres ct Ecclesiae Doctorcs in suis ad populum exhortationibus vitia avaritiae et iniustitiae ardenter increpant, gravemque obligationem tribuendi eleemo­ synam imponunt. Hos secuti; saeculorum decursu Romani Pontifices non solum varios errores contra iustitiam identidem profligarunt, sed etiam legem naturalem ct divinam pro mutata rerum ct temporum condi­ tione magis explicarunt, huiusque transgressiones intrepide vitupera­ runt ct condemnarunt. Ita c. g. Benedictus XIV in Const. « Vix per­ venit » i Nov. 1745 contra usuram, et nostra aetate Leo XIII in Encycl. « Rerum novarum » ac praesertim Pius XI in Encycl. « Qua­ dragesimo anno ». Ex hisce necessario consequitur, etiam animarum pastores suis fidelibus inculcare debere virtutem justitiae, quae in variis vitae so­ cialis actibus sit servanda, indicare quoque quibus praecipue modis contra illam legem divinam ct naturalem peccari soleat, denique contra hacc iniustitiâe peccata indefesso zelo monere, ne eorum rei in aeternum damnentur. — Praecipua igitur eorum hac in re officia haec sunt. 192. — i° In instructione catcchistica iam a prima aetate in­ fantibus magnum inspirent horrorem contra omne etiam levissimum iniustitinc peccatum, utputa pecuniae furtula, memorantes magnos fures ct latrones, ipsumque ludam Iscariotcm a parvis rebus incepisse. Illud « cuique suum » alte iuvenili eorum menti ct cordi infigatur. Quod alteri proprium est, sit ipsis vclut res sacra, utpote a Deo volita ct sancita. 2° Una alterave vice per annum in instructione vel concione coram populo hanc materiam ex proposito tractent, tum quia in re­ centi societate frequentia sunt illa peccata, tum etiam ut fideles in­ tegram semper vigilemque hac de re conscientiam custodiant et salu­ tari timore erga hoc peccatum detineantur. Est hoc nostris temporibus eo magis necessarium, quia inter catholicos quoque haud raro serpunt falsa mundi dicta et principia, ac si in commercio omnia sint licita quae a lege civili non prohibentur vel non puniuntur, vel quasi antiqua morum doctrina iam non sit regula nostrae aetatis conditioni consentanea. Hac occasione ad praxim quoque descendat concionator, indi­ cando quibus potissimum modis a fidelibus contra iustitiam peccetur (cfr. De iniustitia et avaritia supra n. 187). Singulariter notet si quae peccata in illa regione vel paroecia magis frequentia sunt. In explicandis autem his peccatis, ut patet, ea solum recenseat quae communiter a theologis certe gravia habentur, ceterum mo­ nendo, ut si quis de peccato commisso adhuc anceps haereat, haec dubia sincere confessario exponat. Maxime etiam auditores doceat, in materia iustitiac laesae dolorem dc peccato non sufficere, nisi accedat firmum propositum restituendi vel damnum reparandi, iuxta illud tritum: «non remittitur peccatum, nisi restituatur ablatum ». Eflicacissimis igitur rationibus orator ad verum dolorem moneat et talem restitutionem quantocius faciendam urgeat; quales rationes sunt: gra­ vitas praecepti Dei, supremi lcg:slatoris ct vindicis, injustitiae turpitudo apud varios populos etiam barbaros ct incultos, restitutionis necessitas, remorsus con­ scientiae in vita et in morte, poenae aeternae in altera vita: « aut restituere aut uri ». Inanes quoque excusationes ac praetextus de non facienda restitu­ tione refutet, ct in conclusione fortiter hortetur ad orationem, qua dura saepe restituendi obligatio impleatur. 30 In aliis quoque conc’onibus, v. g. de veritatibus aeternis, una cum ceteris peccatis, quae ab aeterna bcatitudine excludunt, iden­ tidem, obiter saltem, expresse nominet etiam peccata iniustitiae, utpotc larga ad infernum porta. 40 Saepe etiam, iuxta exemplum Sanctorum Patrum, in con­ cionibus ct catechesibus agat dc gravi divitum obligatione succur­ rendi pauperum indigentiis, praesertim nostris crisis oeconormcae temporibus, per eleemosynas aliavc misericordiae corporalis opera, ilemque dc recto moderatoque bonorum suorum superfluorum usu. iuxta praeceptum cvangclicum ct legem naturalem. 50 Quantum possunt, studeant etiam animarum pastores prae­ venire aut componere lites, sive inter singulos coram tribunali civil·, sive inter dominos seu patronos ct operarios collective sumptos, quia hae lites saepe ansam praebent fraudibus ct inimicitiis, et quia ple­ rumque damna materialia pro utraque litigantium parte ex iis oriri solent. 6° Pro viribus quoque ct pro circumstantiis curent, ut do­ ctrina Ecclesiae, praesertim Encyclicarum Leonis XIII et Pii XI, quippe quae nostris temporibus apprime opportunae sint, inter fideles spargatur ct explicetur in confcrcntiis publicis, diariis, libellis etc., ut ita contraria socialistarum et liberalium doctrina de re sociali ct oeconomica redarguatur ne confutetur, et res vitaque publica paulatim iuxta illas sapientissimas normas instituatur. %. 212 Sectio Altera - Articulas V IV. Casuum solutio. 193. — Ad im. De restitutione statim facienda (supra p. 201). Gcncratim recte egit Titius. Aemilius enim propter suam ava­ ritiam versatur in occasione proxima « in esse » ipsi valde periculosa, in qua ordinarie absolutio est differenda, usquedum occasio tollatur (cfr. supra n. 190). De casu nostro haec habet S. Alphonsus* « Cum pocnitcns potest statim restituere, regulariter loquendo... confcssarius non potest absolvere debitorem, nisi prius restituat... Ratio est, quia cum restitutio sit res valde difficilis ad exsequendum, si pocnitcns absolveretur antequam satisfaciat, communi experientia quae habetur, relinquitur in eodem non restituendi periculo » (H. Ap. X, 105). Et alibi : « Experientia satis compertum est. quod debitores post abso­ lutionem rarissime restituunt: prout concubinarii rarissime concu­ binas dimittunt. Unde S. Thomas a Villanova recte monuit: Prius ergo vadat et concubinam a domo pellat, pecuniam alienam resti­ tuat...; ct tunc ad confessarium redeat et absolvatur» (Th. Μ.. III. 682). Et in Praxi: «Certus factus de gravi pocnitcntis obligatione, confcssarius inspiciat si pocnitcns valeat restituere, licet cum aliquo incommodo: et cum non absolvat nisi prius restituat, licet ille signa extraordinaria emendationis exhibeat. Bona enim sunt quidam san­ guis, qui a venis non eruitur nisi cum magna vi ct dolore. Unde, si restitutio non fit ante absolutionem, cum difficultate maxima fiet postea, ut experientia admodum docetur. Potest excipi tantum aliquis pocnitcns, qui ita meticulosae consc’cntiac esset, ut dc eo non sit du­ bitandi locus» (n. 43). Idem sensit S. Carolus Borromaeus: «Caveat confcssarius. ne illos absolvar qui faciunt contractus nominatim pro­ hibitos aut alioquin manifeste illicitos, nisi prius cos rescindant ct debitam satisfactionem praestent» (Auvert., n. 45). Item S. Fran­ cisais Xaverius (cfr. Opus. n. 117). 194. — Theologi antiqui satis communiter quidem dicunt, obli­ gatum ad restituendum semel ct iterum absolvi posse antequam restituat, si verum dolorem ct propositum ostendat (apud S. Alph., Th. Μ., III. 682). Recta videtur haec solutio, si agitur dc poenitente qui non adeo pecuniae adhaereat ct valde serio statim restituere pro­ mittat, praesertim si summa restituenda est tantum exigua: tunc €4 « De iniusütia et avaritia 213 enim prudenter promissi cxsccut’o sperari potest. Hoc igitur sensu intelligi posse videntur illi antiqui theologi. Atvero, S. Alphonsus aliique sancti auctores supra adducti hic agunt — uti et casus noster — de poenitente magno passion’s affectu pecuniae adhaerente, sicut v. gr. concubinarius adhaeret pellici; — id quod gcncratim accidit, si quis magnam pecuniae summam iniuste sibi acquisivit et adhuc possidet. Hoc autem casu, ut ait S. Doctor, « restitutio est res valde difficilis ad exsequendum », ac propterea cius exsecutio urgenda est per dilationem desideratae absolutionis. Secus pocnitcns propter pe­ cuniae semper praesentis affectum proximo propositum infringendi periculo se exponit, ct confcssarius, dando statim absolutionem, eum in hoc proximo peccandi periculo, id est in occasione proxima libera et continua, vivere sinit; idque forte per annum et amplius cum maiore semper damnationis periculo. Eadem ig’tur ratio militat pro tali iniusto ac pro concubinario. (Cfr. Casus I, n. 42 sqq.). — Dc ex­ ceptionibus ab hac regula faciendis vide supra (n. 190) et Opta 195. — Lubet hic verba referre Berardi, qui optime hunc casum solvit: « Ut plurimum pocnitentes, absolutione obtenta, prius quidem solent procra­ stinare, ct postea bonam voluntatem omnino deponere; et sic promissionibus suis deficiunt ct nihil exsequuntur. Quinimmo saepe saepius, potius quam re­ stituant, iterum iterumque novis furtis se onerant: quasi absolutionis concessio non iam ad restituendum, sed ad denuo furandum impulsum eis praebuerit, iuxta id quod scripsit D. Ambrosius: Facilitas veniae incentivum tribuit delin­ quendi ‘. Magnum autem ct valde efficacem solent habere impulsum ad resti­ tuendum pocnitentes, si dilatione absolutionis ad id compellantur, saltem quando, ut supponimus, statim restituere valeant. Hoc experientia docet, et est factum quod negari non potest. Ratio est, quia illa dispositio qua a confcssionali recedunt cum unica intentione pergendi sine mora, atque, ut ita di­ cam, recto tramite ad restituendum; vivida apprehensio de necessitate restitu­ tionis ipsius, quam vident medium necessarium evasisse ad absolutionem obti­ nendam; promissio facta confcssario non solum restituendi, sed etiam redeundi ad ipsum quamprimum; denique reflexio quod confessio iam est peracta ct superest solum ut absolutio obtineatur, dum secus apud alium confcssarium ipsam repetere oporteret: haec omnia simul coniuncta efficiunt, ut tentatio pro­ crastinandi aut omittendi restitutionis exsecutionem (cui tentationi pocnitentes absoluti succumbere solent, ut dixi) ne exsurgat quidem, vel si aliquo modo 1 S Ambrosius (in Psalm. 118, scrni. 8, n. 26; Mignc, Π, 1306) haec dicit dc pocm tcntia canonica. Hoc dictum tamen principium psychologicum generale enuntiat. 214 Sectio Altera - Articulus V exsurgat, illico superetur » {De Recid., n. 136). — Quinimmo in sequenti casu (n. 137) idem Berardi ostendit, bonum dilationis fructum iure etiam spe­ rari posse, licet pocnitcnti quaedam difficultates sint superandae, v. g. quod non statim sed solum post unam altcramvc hebdomadam restituere potest, quod non sine quadam molestia ad cumdem confcssarium redire potest, quod forte aliquis miratur cum non statim ad S. Communionem accedere. Sane, talia leviora incommoda dilationi annexa comparari nequeunt cum praegrandi bono quod brevi post certo acquiret, « dum secus in gravissimo aeternae dam­ nationis periculo remaneret ». 196. — Ad 2m. De salario familiari (p. 202). Nostro iudicio Titius nimis praeceps fuit in solvendo hoc casu, quippe qui maiorem considerationem postulat. Per salarium familiare illud intelligimus, quod, additis qui­ busdam parsimoniis ante matrimonium et prim's eius annis collectis, sufficit ut operarius adultus mente et corpore sanus consuetam fa­ miliam, uxore et tribus quatuorve filiis iunioribus constantem, in ordinariis vitae adiunctis, parce quidem sed decenter ac modo hu­ manae conditioni digno alere et sustentare possit. Etiam in salario familiari dari potest pretium laboris aestimatione communi aut sum­ mum aut medium aut infimum. — lamvero theoretice quidem, praesertim post Encycl. «Quadragesimo anno», sustineri potest, vel etiam debet, operarios per sc ius. habere, saltem ex iustitia sociali, ad salarium familiare. «Primum quidem, inquit Pius XI, merces operario suppeditanda est, quae ad illius eiusque familiae sustenta­ tionem par sit;... Omni igitur ope enitendum est, ut mcrcedem pa­ terfamilias percipiat sat amplam, quae communiter domesticis neces­ sitatibus convenienter conveniat» {A. A. 5., 1931, p. 200). Certe, si salarium patrisfamilias unicum est sustentandae familiae medium, lex naturae postulat hoc tantum esse ut huic fini respondeat. Ast in rerum praxi hoc non semper fieri potest. Unde Summus Pontifex statim subdit: «Quod si in praesentibus rerum adiunctis non semper id praestari poterit, postulat iustitia socialis, ut eae mutationes quam­ primum inducantur, quibus cuivis adulto operario eiusmodi salaria firmentur ». Qua de re in contexta oratione fusius loquitur. Multae igitur circumstantiae perpendendae sunt, quarum prae­ cipuae hae sunt: ) si ante finitum contractum maius Ter Haar, Casus conscientiae - Vol. II. ■ ■ contra iustitiam commutati vam; si postea, antequam novus contra­ ctus incatur, hanc conditionem exclusionis imponit, peccat saltem contra iustitiam socialem ct caritatem, praesertim si operarii alibi la­ borem non inveniunt, adeoque necessitate coguntur cedendi hoc ius quod ipsa naturae lex illis concedit. Imo operarii catholici hac severa heri agendi ratione facile inducuntur, ut aliis prohibitis socialistarum associationibus nomen dent. Atque ita Eugenius sua obstinatione causa esset damni communis contra religionem, vel forte etiam proprii damni materialis, si factio socialistica, ita potentior effecta, invale­ sceret; quod quidem in multis regionibus contigisse, recens docet historia. 1= 21η r De iniustitia et avaritia 2i8 Sectio Altera - Articulus V salarium supra infimum exigitur. Iniusta ergo non sunt: a) si sala­ rium esset infra iustum, i. c. familiare, nisi herus ob adiuncta hoc dare nequeat (cfr. supra n. 196 sq.); Z>) si herus alias contractus con­ ditiones non servat; c) si tempore contractus finito salarium maius, sed non ultra summum, exigitur, quod herus praebere potest. — Sed etiamsi operistitium in se non est iniustum, possunt tamen iniusta esse media ad finem ‘assequendum adhibita, qualia sunt violentiae, graves minae. Non omnia autem media, ut alii a labore cessent, iniusta dicenda sunt, etiamsi per se sint contra caritatem; sic moralis quaedam coactio excusari potest ob magnum bonum quod per iustum operistitium expcctatur. Operistitia, etsi non in se iniusta, illicita tamen sunt: a) si per viam compositionis iusta postulata obtineri possunt; b) si damna phy­ sica vel moralia, quae operistitia secumferre solent: miseria fami­ liarum, publicae seditiones, violentiae etc., maiora praevidentur quam commoda et bona quae ex iis sequentur. — Ex dictis elucet, de obiectiva alicuius determinati operistitii iustitia vel liccitate certo pro­ nuntiare admodum difficile esse; variae enim rationes ct adiuncta pro utraque litigantium parte prudenter perpendenda sunt. Unde facile etiam bona fides apud utramque partem exi stere potest. 2° Eaedem regulae valent quoque pro exclusione (« lock­ out »), qua heri operariis iam admissis sive omnibus sive magnae eorum parti laborem negant. Haec iniusta est: a} si heri ita operarios cogere volunt, ut infra infimum laboris pretium laborent, quando maius dare possunt; b) si alias contractu stipulatas conditiones ser­ vare nolunt; c) si ob leves rationes cos ante finitum contractum di­ mittunt. Illicita erit ct contra caritatem : a) si heri a priori nullam compositionem cum operariis admittere volunt; b) si magna damna pro operariis ex ea consequerentur, quae maioribus commodis pro bono communi non compensarentur. 201. — Praestabilitis his principiis facilius est respondere quae­ stioni dc awcnd ’ ratione cleri in illis adiunctis. o i° Quanta possunt cura animarum pastores enitantur ut ope­ ristitia praeveniantur ct si exorta sunt quamprimum cessent. Prae­ grandia enim sunt damna quae ea comitari vel ex iis sequi solent, non solum materialia in ordine oeconomico pro bono communi ct utraque litigantium parte (cessatio industriae ct commercii, paupertas, miseria etc.), sed praecipue etiam moralia, maxime in populo: odia De ini ustitîa et a carit'a 219 classium iuxta principia socialism!, huius erroris propagatio, contem­ ptus cleri et Ecclesiae, violentiae, graves iniuriae ct seditiones pu­ blicae, alia peccata quae passim ex otio oriuntur, uti luxuria, ebrietas, lectiones prohibitae, oblectamenta oppido periculosa. 20 Exorto semel operistitio maxima in loquendo ct agendo prudentia ipsis opus est, ne alterutram partem sive dominorum sive opificum a se alienent. Hinc omnem quam possunt opem impendant ut eos inter se concilient, loquendo privatim cum utriusque partis deputatis. Ad hoc scabrosum opus prae ceteris ab auctoritate eccle­ siastica eligatur unus alterve sacerdos peritus, prudentia eminens ct utrique parti acceptus. Maxime autem optandum est ut. ad normam Encycl. « Quadragesimo anno », ipsum Gubernium civile leges ferat, quibus utraque litigantium pars arbitrio statuto se submittere debet; id quod in aliquibus nationibus iam feliciter factum est. 202. — 30 Si dubia est utriusque causae iustitia, ut saepe fit, praesertim ubi dc iusto salario agitur (supra n. 196), caveant sacer­ dotes, ne sive publice sive privatim se uni parti magis favere videan­ tur, sed moneant ad compositionem, urgendo damna utrique parti inde oritura. Si certa ct evidens est herorum iniustitia, doctrinam mo­ ralem catholicam aptis rationibus pacate ct urbane ipsis exponant; item quoad operarios, si operistitium est certe iniustum. Excipe ta­ men, si bona fides dc suae causae iustitia merito supponitur — quod quidem frequenter accidit —, ct nullus fructus ex aperta veritatis declaratione speratur. Tunc tamen cos hortentur, ut utrinque aliquid dc stricto iurc cedant pro bono pacis communis, imo etiam pro bono materiali cuiusvis partis in particulari. 50 In sacra praedicatione hanc materiam ne directe tractent, sed in universum hortentur ad caritatem christianam, ad patientiam in huius vitae miseriis, revocando aeternam vitam usquequaque bea­ tam. ad poenitentiam dc peccatis commissis, ad vitanda nova peccata eorumque occasiones proximas, maxime etiam familiaritatem cum Ecclesiae inimicis, ad orationem tam privatam quam publicam, qua ira Dei placetur ciusque auxilium expetatur, ad assistendum quotidie S. Missae aliisque officiis ecclesiasticis, ad frequentanda saepius sa­ cramenta etc. 6° Summam caritatem ct benevolentiam maxime operariis ex­ hibeant, visitando familias praesertim pauperum, eos solando ct pro 220 Sectio Altera - Articulus V viribus adiuvando. Ut evitent laboris vacui otium, tunc praecipue omnium malorum fontem, bonos cis libros legendos procurent, eos invitent ad confcrcntias populares et utiles v. g. dc historia, mis­ sionibus, de scientia apologetica, aliisque materiis sacris aut pro­ fanis; coagant coctus vel conventus pro excolenda arte propria vel etiam aliqua arte libera, ut musica, scenica etc. Interim praeprimis operarios catholicos publice et privatim a familiari consuetudine cum socialistis et communistis avertant. 203. — 70 Quod demum ad confessarios pertinet, hi in sacro tribunali eadem inculcent monita. Specialiter in operariis bonam fidem facile supponant, eosque utpote debiliores omni caritate ex­ cipiant et solentur. Si quis odium contra partem adversam accusat, confessarius hoc gencratim ne accipiat ut peccatum mortale: non enim est adversus personas singulares, sed adversus qualitates totius herorum classis, quemadmodum fere in bello contingit, ubi certe odium seu aversio totius gentis inimicae gravis peccati damnari nequit. Nove facile media adhibita ut alios a laborando impediant tamquam graviter iniusta prohibeat, v. g. cos moleste sequi etc., ta­ men ab iis dehortetur et ad moderationem excitet. Alia tamen peccata mortalia: graves violentias, luxuriam etc. more solito condemnabit. Praesertim vero eos moneat, ne cum socialistis amicitiam ineant, neve eorum conventus frequentent. Absolutionem gencratim nc differat, si saltem dubie dispositi sunt, quia in hisce adiunctis turbulentis facile offenderentur, credentes sacerdotes heris favere, et sic socia­ listis adhaerentes in fide periclitarentur; qui timor gravis est ratio dandi absolutionem sub conditione. — Heros autem, si certa ct ex­ plorata est eorum causae iniustitia ct sua pertinacia suaque duritie publicum praebent scandalum ac bono communi vel Ecclesiae nocent, confessarius ordinarie edocere ct monere debet. Neque enim apud illos adeo facile bona fides supponi potest; ct si publice ad S. Com­ munionem accederent, populus sponte scandalum pateretur et Ec­ clesiae mmistros laxioris indulgentiae erga divites ct potentes accu­ saret. Sin autem confcssario dubia est herorum causa — uti ple­ rumque erit —, nihil pronuntiet, sed cos ad misericordiam ct con­ ciliationem sedulo hortetur, eosque suadeat ut potius in ecclesia ubi noti non sunt ad S. Eucharistiam accedant. De iniustitia et avaritia 221 204. — Ad 5“. De operationibus periculosis in « bursis » (p. 204). Theologus haec Simoni respondeat: I. Objective certe graviter peccavit i° Contra legem ecclesiasticam, quae clericis prohibet nego­ tiationem : « Prohibentur clerici per se vel per alios negotiationem aut mercaturam exercere sive in propriam sive in aliorum utilitatem » (can. 142). Licet utique bona propria collocare in titulis (sive obliga­ tionibus sive actionibus), eosque etiam in alios cum lucro permutare, etiam si hoc saepe fiet, modo haec frequens permutatio ad aequam bonorum administrationem seu oeconomiam utilis vel necessaria sit; sine hac conditione, a. v. ex solo fine lucrum faciendi, fit negotiatio proprie dicta, ab Ecclesia prohibita, saltem si hoc saepius ct quasi labitualiter fit, ita ut negotiationem «exerceat», uti canon loquitur. Hoc autem fecit Simon cum bonis suis ct alienis. 20 Praeterea peccavit etiam contra legem ecclesiasticam col­ locando bona ecclesiastica in titulis speculativis, parum tutis et se­ curis. Praecipiunt enim canones haec bona in tuto collocare (can. 1516, § 2; 1547). Et quoad permutationem, quae ad aequam admini­ strationem pertinet, dicit can. 1539, § 2: «Administratores possunt titulos ad latorem, quos vocant, commutare in alios titulos magis aut saltem aeque tutos ac frugiferos, exclusa qualibet commercii vel negotiationis specie, ac dc consensu Ordinarii, dioecesani Consilii administrationis, aliorumque quorum interest». Graviter ergo etiam idcirco peccavit parochus quod hanc permutationem facere solebat propria auctoritate sine consensu Ordinarii ct Consilii, qui certe cius agendi rationem non probassent. 30 Graviter denique peccavit contra legem naturalem ct iustitiam commutativam collocando bona aliena (ecclesiae et Adriani) in titulis speculativis et aleatoriis: cx iustitia enim stricte dicta tenetur administrator haec bona quantum potest ita prudenter in tuto collo­ care, ut ea non deliberate gravi vereque probabili periculo exponat. 205. — Ad subiectivam Simonis culpam quod attinet, haec di­ cenda videntur. a) Facilius apud eum, in iure parum versatum, supponi potest ignorantia inculpabilis quoad frequentes illas operationes cum pro­ priis bonis, quas non habebat negotiationem a canonibus prohibitam. Z>) Difficilius huiusmodi ignorantia praesumi potest quoad illas operationes speculativas cum bonis alienis, ecclesiae scilicet et 222 Sectio Altera - Articulus V Adriani, quorum parochus erat tantum administrator. Lex enim na­ turalis nimis alte clamat, administratori non licere bona aliena expo­ nere gravi periculo quod prudenter praevideri potest. Atqui pru­ denter id praevidere poterat Simon, si illi tituli a peritis satis com­ muniter pro speculativis ct periculosis seu non tutis habebantur. Ne­ que in parocho adeo facile supponitur ignorantia inculpabilis legis Ecclesiae, quae (can. 1539, § 2) pro his permutationibus consensum Ordinarii postulat. c) Haud raro tamen fieri potest ut haec ignorantia non sit graviter sed leviter tantum culpabilis, v. g. ex naturali alicuius in­ dolis imprudentia et inconsiderantia, ex tarda eius intclligentia aut memoria, ex nimia proprii iudicii fiducia, cuius sibi non satis con­ scius est, et qua contra aliorum consilia hos titulos non pro adeo spe­ culativis sed pro satis tutis habet etc. Tunc ergo illi actus administrationis, utpote non plene deliberati, sed ex ratione imperfecta et a passione forte plus minusve obcoccata procedentes, a gravi culpa excusari possunt. 206. — II. Ad restitutionem quod spectat, recolendae sunt hic regulae de restitutione ob damnificationem iniustam. Unde i° Certe Simon restituere tenetur post sententiam iudicis ec­ clesiastici vel civilis, quia adest saltem culpa iuridica sive ex prohi­ bitione legis positivae sive etiam ob defectum diligentiae, quam ex lege naturali omnis administrator, ut bonus paterfamilias, pro re aliena custodienda adhibere debet. 20 Ex lege naturali ante sententiam iudicis a) Restituere debet Simon lucra quae permutando titulos fecit, si ca sibi retinuit; quia ex actione administrativa formaliter iniusta factus est ditior. b) Si illi actus permutationis seu administrationis fuerunt etiam subjective graviter culpabiles vel ex ignorantia graviter culpa­ bili positi, debet restituere non solum lucra quae fecit, sed etiam pretium deminutum ipsorum bonorum usque ad valorem medium quem nunc habent illi tituli, qui ante crisim communiter tuti et se­ curi habebantur, etsi hi quoque nunc per crisim aliquid in pretio decreverint. Tantum enim damnum Simon gravi sua culpa theo­ logica bonis alienis efficaciter intulit. c) Si illi actus permutationis ex conscientia sua erronea non graviter sed leviter solum erant culpabiles, adeoque peccata dum- ■ rr De iniustitia ct avaritia taxat venialia, probabiliter non tenetur pretium deminutum ante sententiam iudicis restituere, quia culpa levis non videtur gravem inducere obligationem restituendi damnum grave. I 207. — III. Utrum in casu Simon graviter an leviter sit coram Deo culpabilis, pendet cx variis adiunctis, scilicet non ex solo testi­ monio suae conscientiae forte nimis laxae, sed etiam ex reliquae cius vitae pietate et fervore, cx diligentia qua alias Dei ct Ecclesiae leges suique status officia observat; qua de re indicate ad prudentem confessarium pertinet. Si confessarius poenitentem de gravi culpa certo damnare nequit, restitutionem ante iudicis sententiam ne urgeat. Prudenter tamen si potest Simonem ad compositionem cum auctori­ tate ecclesiastica et Adriano faciendam inducere conctur, nisi certus sit cum in impotentia morali restituendi versari. 208. — Atque haec quidem de confcssario. qui post illam crisim parochi confessionem audit, nihil antea de illicitis eius operationibus in bursis sciens. Atvcro, si agitur de confcssario qui iam. antequam Simon in has angustias inciderat, aliunde audierat cum huiusmodi operationes committere, profecto cum hac de re in confessione in­ terrogare debebat, eiusque erroneam conscientiam corrgere, cumque sedulo monere de gravi obligatione illas intermittendi ct obtempe­ randi legi Ecclesiae ct naturae. Neque confessarius ipsi absolutionem dare poterat, nisi pocnitens firme proposuit ab hisce operationibus periculosis prorsus abstinere. Quodsi Simon, iam antea ab aliquo confessore rite monitus, inveterato suo ludendi habitu abreptus, in idem peccatum recidisset, confessarius ordinarie absolutionem ipsi differre deberet, utpotc habituato ob occasionem proximam. Caveat igitur confessarius, ne sua debilitate suaque nimia indulgentia quo­ dammodo sit causa, quod Simon in cumdcm habitum reddat ct quod ita Ecclesia ct Adrianus in bonis suis grave damnum patiantur. Prooemium SECTIO PRIMA De dispositione requisita ad sacramentum poenitentiae. ARTICULUS I. De natura huius dispositionis. Casus i. De contritione ...... I. Contritio eiusque dotes .... II. Casuum solutio ..... Casus 2. De contritione supernatural! et aestimati ve summa I. Quandonam habeatur .... II. Casus solutio ...... Casus 3. Confessio valida, sed informis . I. Confessio, ut accusatio peccatorum, valida sed in­ formis .... II. Confessio informis et invalida propter defectum sufficientis contritionis III. Casuum solutio 9 TO Index 226 ARTICULUS IL De iudicio conîessarii circa poenitentis dispositionem. Casus propositus ........ I. Quale iudicium requiratur ..... II. Rationes utriusque partis examinantur ... III. Casus solutio . . . . . 15 16 19 21 ARTICULUS III. De obligatione disponendi poenitentem. Casus ........ 22 I. Obligatio interrogandi poenitentes ... 22 II. Obligatio disponendi poenitentem . . 23 III. Casus solutio ....... 24 propositus ARTICULUS IV. De absolutione sub conditione dubie dispositis danda. Casus Varii poenitentes parum aut dubie dispositi . I. Regula de danda absolutione sub conditione . II. Casuum solutio ..... i. 27 29 31 Casus 2. Absolutio dubie dispositis ob causas leviores data Casuum solutio ..... 33 33 Casus 3. Absolutio sub conditione data moribundis sensibus de­ stitutis ........ I. Principium generale ...... II. Casuum solutio ..... 35 35 36 ARTICULUS V. De signis dispositionis in peccatoribus habituatis et recidivis. Casus i. De notione habitus et peccatoris habituait . I. Quomodo habitus et passio inter se distinguantur II. Casus solutio It. 39 39 41 Index Casus Casus 227 Pag2. De absolutione peccatoris habituati . . 42 I. Regulae generales ...... 43 II. Casuum, solutio . . . ... 43 3. De absolutione recidivorum disputatio publica . . 45 I. Status quaestionis exponitur .... 46 II. Probatio utriusque partis thesis .... 47 III. Confutatio rationum contra primam partem . . 48 IV. Confutatio rationum contra alteram partem . . 52 V. Disputationis conclusio . . . . . 54 Casus 4. De signis extraordinariis seu specialibus I. Quid significet signum extraordinarium . . II. Praecipua signa extraordinaria .... III. Casuum solutio ...... 55 56 56 57 Casus 5. Quoties recidivus formalis absolvi possit ... I. Theoria et praxis sententiae S. Alphonsi . . II. Respondetur obiectioni ..... III. Casuum solutio ....... 60 61 61 62 SECTIO ALTERA De vitiis in particulari. ARTICULUS I. De incredulitate aliisque peccatis contra fidem. Casus propositi. T Graviter tentatus contra fidem. — 20 Vir potens liberalismi fautor. — 3" Incredulus animo multum cruciatus. — 4° Operarius socialista ct in­ credulus. — 50 Incredulus, qui publicum scanda­ lum dedit, in mortis periculo .... I. Praecipua catholicorum peccata contra fidem . . II. Praecipui incredulitatis fontes .... III. Remedia ab animarum Pastoribus contra increduli­ tatem adhibenda....... 64 67 68 70 228 Index Pag. $ i. Doctrina seu instructio in religione catholica·, ca­ techesis, praedicatio ordinaria et extraordinaria . § 2. Actio Catholica: educatio iuventutis, apostolatus preli, associationes catholicae, opera caritatis . IV. Ratio agendi confessarii cum tentatis aut peccanti­ bus contra fidem... . . . V. Casuum solutio ....... 71 76 78 80 ARTICULUS II. De vitio blasphemiae. Casus propositi ........ I. Natura blasphemiae ...... II. De consuetudine blasphemandi III. Dc blasphemiis popularibus in variis linguis . . IV. Remedia a ministris Ecclesiae contra blasphcmias adhibenda ....... V. Casuum solutio ....... 93 94 95 96 98 101 ARTICULUS III. De vitio pollutionis. Casus propositi. Γ Pollutionarius recidivus. — 2' Puer labi in­ cipiens. — 30 De instructione sexuali. — 40 Gra­ viter peccans ob amicitiam particularem. — 50 Di­ scipulus aliorum corruptor. — 6° Dc moderatore Congregationis iuvenum ..... 103 I. Dc pollutionis malitia ..... 106 II. Vitii pollutionis causae ct effectus ... 108 III. Remedia contra vitium pollutionis . . .111 § i. Remedia communia .... . 112 § 2. Remedia prophylactica seu praeventiva, ubi latius dc instructione sexuali . . . . .114 § 3. Remedia medicinalia seu curativa . . .119 IV. Casuum solutio . . . . . .124 Index 229 Pag. 128 129 Casus propositus de peccato solitario .....• I. Principia generalia ..... ,• II. Regulae particulares praesertim quoad circumstan­ tiam aetatis . ..... III. Alii casus propositi et soluti .... • J35 § i. Pravae amicitiae particulares • B5 § 2. Actus graviter impudici cum complice § 3. Actus completus per copulam • τ37 § 4. Dubium positivum de idoneitate morali post ac­ ceptum subdiaconatum aut diaconatum . *137 IV. Casus initio propositi ulterior solutio ct responsio ad obiecta ... ...» . 139 V. Confirmatio praedictorum ex Encyclica Pii XI « Dc Sacerdotio Catholico » . 144 ARTICULUS IV. De onanismo coniugali. Casus T Duo parochi diverse populum de onanismo instruentes. — 20 Recidivus formalis. — 30 Sponsi sine ratione continentiam periodicam exercentes. — 4° Onanista dubie dispositus. — 5° Confcssa­ rius usum matrimonii praescribens. — 6° Publi­ cus onanismi propagator. — 70 Medicus hanc pra­ xim suadens. — 8° Matrona onanismum commen­ dans. petens sacramenta. — 90 Mater filiae ona­ nismum suadens. — io° Uxor peccatum patiens ct permittens. — n0 Parochus nuper nominatus in paroecia huic vitio dedita .... 146 I. Dc huius peccati malitia . ... . . 152 II. Dc urgenti illud impugnandi necessitate . . 154 III. Dc muniis confcssarii in impugnando hoc vitio . 156 § i. Quoad interrogationem . . . . . 157 § 2. Quoad monitionem ..... 159 § 3. Quoad absolutionem ..... 164 § 4. Quoad directionem spiritualem coniugum . . 168 propositi. Index 230 Pag. Digressio. — De continentia periodica iuxta novissimam methodum . . . . . . .170 § 1. In quo haec methodus consistat . . . . 171 § 2. De eius moralitate .... . . 174 § 3. De huius methodi periculis et commodis . . 177 § 4. Monita practica circa hanc materiam . . .181 IV. Dc remediis a parochis aliisque Ecclesiae ministris contra onanismum adhibendis . . . .185 A) Remedia directa: doctrina et instructio . . .185 B) Varia media indirecta ...... 187 V. Casuum solutio ..... . . 191 ARTICULUS V. De iniustitia et avaritia. Casus Γ Restitutio ob pecuniam iniuste possessam.· — 2° Herus fabricae non dans salarium iustum. — 30 Herus prohibens suis operariis nomen dare associationi catholicae. — 40 Operarii per operistitium laborem intermittentes. — 50 Parochus fa­ ciens operationes periculosas in « bursis « . . 201 I. Praecipua huius aetatis peccata contra iustitiam . 205 II. Confessarii circa peccata iniustitiac agendi ratio . 207 A) Quoad interrogationem ..... 207 B) Quoad monitionem ..... 207 C) Quoad absolutionem ..... 208 III. Pastorum animarum officia circa haec peccata 209 IV. Casuum solutio ...... 212 Ad I. De restitutione statim facienda 212 Ad II. Dc salario familiari .... 214 Ad III. De iure operariorum se associandi . 216 Ad IV. Dc operistitiis ..... 217 Ad V. De operationibus bursarum clero prohibitis 221 propositi. EIUSDEM EDITORIS SIMON-PRADO, C. S3. R. ^raelectiones Biblicae ad usum scholarum exaratae: Propaedeutica Biblica sive Introductio in universam Scripturam auctore K. P. J. Prado C. SS. R., S. Script. Loot, ot P. 1. B. ex alumno. Tabulis geographicis et archaeologioia illustrata, ln-8 max., editio tertia recognita et aucta, 1938, pag· XVI-424 (In ristanipa). Novum Testamentum: Vol. I. Introductio et Commentarius in 4 Jesu Christi Evangelia. Editio V iterum recognita et aucta, ut supra. In-8 max., 1944, pag. XX-996 L. 90 — Vol. II. Introductio et Commentarius in Actus Apost., Epistolas et Apocalypsim. Editio V iterum recognita et aucta, ut supra. In-8 max., 1941, pag. XXXVI-552 L. 35 — Vetus Testamentum: Vol. I. De Sacra Veteris Testamenti Historia. Editio tertia recognita, 1940 ut supra. In-8 max., cum tabulis geographicis, pag. XX-546 L. 70 — Vol. II. De Veteris Testamenti Doctrina sive de Libris didacticis V. T. ut supra, ln-8 max., editio II, 1940, pag. XVI-276 L. 22 — Sub prelo: Evangeliorum Synopsis graeco-latina. — Enchiridion Theolo­ giae biblicae. ...nous les oxtimons les meilleurs quo Ton puisse mettre aux mains des séminaristes. Ils sont remarquablement à point pour les découvertes modernes... ... ils sont d'une clarté qui no laisse rien à désirer... Revue Biblique. ... manuel claire, méthodique, complot. Chaque traité a l’ampleur qui lui convient... Revue de TUniversité d'Ottawa. ... tam frequens editionum successio in tam brevi temporis spatio certe non est ultimum huius operis testimonium, quod in optimis S. Scripturae operibus in usum scholarum scriptis merito adnumoratur.·· Commentarium pro Religiosis. ...el libro revela gran competenda en ol nutor, mucho dominio, vasta erudicion, exccleuto tino en ia selccclôn de conclusiones y capacitad mas quo ordinaria do asimilaclon... Religion y Cultura. ...il n'existe pas des manuels catholiques plus érudit que celui du P. Prado... Et iules Era ne isca i ns. ...rcalizza in sè in modo moraviglioso tutti l requisiti d’un Manualo Blblico ad uso del Seminari... Thomas. un succès mérité! du à leurs qualités d’exposition, d'argumentation précis ot do vaste érudition... totme Sciences. L’auteur possède à un degré rare les qualités nécessaires pour co genre d’ouvrages. La partition est luoido, l’exposition claire, l'a rgu mentation facile, l’érudition étendue. O’ost l'ordre didactique qui est suivi; alinéas, divisions et subdivisions, titres eu lettres onuses, rien n’ust épargné pour aider l'attention. Ephemerides Lovanienses. EIUSDEM EDITORIS A SANCTO THOMA IOANNIS, O. P. CURSUS PHILOSOPHICIS THOMISTICUS secundum exactam, veram, genuinam Aristotelis et Doctoris Angelici mentem. Nova editio cura et studio R. P. REISER 0. S. B., in Collegio Sancti Anselmi de Urbe Philosophiae Professor; 3 vol., in-4 parvo: Vol. I. Ars Logica, seu De Forma et Materia ratiocinandi. 1930, charta manu-machina solidissima, pag. XLVIII-840 L·. 250 — Vol. II. Philosophiae Naturalis, Pars I : De D». ite Mobili in Co llltl uni — Pars III: De Ente Mobili Corruptibili. 1933. charta manu-machina solidissima, pag. XX-888 L. 250 — Vol. III. Philosophiae Naturalis, Pars IV et ult. : De Ente Mobili ani­ mato. — Indices totius operis: Index biblicus, Index aristotelicus duplex. Index thomisticus duplex. Index personarum. Index rerum. 1937, charta manu-machina solidissima, pag. XVI-022 L·. 250 — P. ANGELUS M. PIROTTA 0. P. 8. Theol. Lect., Philosophiae Doctor ac Professor. SUMMA PHILOSOPHIAE ARISTOTELICO-THOMISTICAE Vol. I. Philosophia rationalis. In-8 max., 1931, pag. XII-280 L. 12 CO Vol. II. Philosophia naturalis generalis et specialis. In-8 max., 1936, pag. XXU-820 L. 36 50 Vol. III. Philosophia metaphysical is. - Vol. IV. Philosophia moralis (sub praelo) Tipografia della Casa Editrice Marielti — Via Legnano, 23 — Torino. Finito dl atampare il 26-VI-1944. i