IMPRIMI POTEST Monte Episcopali, die i Martii 1921. Jos. Goettelmann, C. SS. R. Su/>. Provive. Argenlorat. » IMPRIMATUR Lugduni, die 3a novembris’1922. t Joannes, Epise. Hadr: Auxit. Lugd. De Sacrae Obedientiae Virtute et Voto Secundum Doctrinam Divi Thomae et S. Alphonsi, Juxta Normas ac Codicem Juris Canonici. I DE VIRTUTE OBEDIENTIAE Tractatus Canonico-Moralis AUCTORE J · B « R A U S f C· SS« R · Juris canonici Prof. Non enim intendo novas, opiniones adversare, sed communes et approbatas retexere. (S. Bonaventura. in 2. Sent.) APUD EMMANUELEM VITTE LUGDUNI LUTETIAE PAR ISIO 111 M J?» Platea vulgo Bellecour, Ί 5. Ura sic dicta Garancure, 5 1 Q2? PlISSIMAE AC FlDISSIMAE MEMORIAE Reverendissimi Patris MATH1AE RAUS Venerati admodum et desiderati Patrui mei : Qui summum in Congregatione munus adeptus Humilis ac orediens, per annos XV, Consimilis spiritu Exstiterat quondam Sancti Alphonsi Devotus Successor. Praefatio ad Lectorem Inter quaestiones speciales, quae in jure quod aiunt regula­ rium » tradi solebant, et de quibus non Moralistae tantum dis­ serebant aut Canonistae, verum etiam non pauci ascetici scriptores, haud ultimum sibi locum vindicat gravis illa et ad quotidianae vitae usum quam maxime accommodata de sacra obedientia tractatio. Est autem obedientia, si de religiosorum saltem loquaris obedientia, virtus simul et votum ; eaque secundum doctrinam Angelici Doctoris, cui ceteri scriptores consentiunt omnes, intime pertinet ad religiosos sodales, aliis eorum votis solum praebens et firmissimum fundamentum : sic in horum vita revera praecipuas dicitur tenere partes. Tolle enim submissio­ nem ac voto religionis consecratam obedientiam e medio monas­ ticae vitae, et haec ipsa prorsus ac penitus corruet ! De singulis autem religiosis personis scimus idem omnino affirmare S. Alfrhonsiim in aureo suo libro : La vera Spos'a di Gesù Christo, quo latius etiam de ipsa obedientiae virtute disserit. Sed non gravis tantum est illa quaestio et ad usum vitae frequentissimum perapta, verum etiam difficilis apparet et non parum intricata. Strenue quidem de ea fuit disceptatum tempore tam antiquo quam recenti. — Quid tamen multa, studiose Lector ! Tu ipse simpliciorem hunc benigne percurrere velis tractatum, ac dein sincero et genuino tuo judicio de subjec­ tis sententiis examen instituere nc omittas ! Non tot abhinc annis, plura sane statuta fuere circa obe­ dientiae virtutem et votum in celeberrimis illis « Normis » a S. Congregatione Episcoporum et Regularium anno 1901 pro­ positis. Sed proh dolor ! ipsae Normae, utpote quae pluribus vin It k Praefatio. viderentur difficultates adaugere potius quam solvere, post exortas inde disceptationes novis disceptationibus occasionem praebuerunt. Recentissimus demum Codex Juris Canonici vix quidpiam circa rem ipsam aperte decidit, unum vel etiam alte­ rum si excipias peculiare statutum in eo contentum. Id autem omne, quoquo modo hac in re ad Codicem spectans, religiosis­ sime et accurate suo, uti decet, recensebimus loco. Ut unum statim exemplum afferam, huc pertinet imprimis Canon ille 501, § i, qui est omni consideratione utique dignus : « Supe­ riores, sic' sonat, et Capitula, ad normam constitutionum et juris communis, potestatem habent dominativam in subditos ; in religione autem clericali exempta, habent jurisdictionem ecclesiasticam tam pro foro interno, quam pro externo. » Quid ergo? Cum circa quaestionem ipsam authenticae defi­ ciant aomanae declarationes, hoc unum nobis remanebit agen­ dum, ut theologorum hac in re doctrinam, breviter quidem at satis integre novo subjiciamus examini ; quae certa aut veriora appareant proponamus, et ope conclusionum juridicarum, prae­ cipuas saltem earum quae praesto sunt difficultatum, pro viri­ bus conemur enodare. Agedum ! Sancti Patres et Scriptores ecclesiastici saepe sae­ pius de virtute obedientiae mirifice dixerunt ; speciatim autem et profundius de religiosorum obedientia egerunt divus Bernar­ dus sanctusque Bonaventura. Fere omnes demum magni nomi­ nis theologi de themate hoc luculenter verba fecerunt. Ipse Angellis Scholae vere aureos de hac re limavit articulos plures, quos praeterire nemini unquam licebit. Et sanctus ΛΙphonsus, S. Ecclesiae Doctor, nonne praeclarissimis in suis operibus moralibus (Theologia Moralis et Homo Apostolicus) scientifice omnino, in vera autem « Sposa di Gesù Christo » ascetice praesertim, mirum in modum, religiosae obedientiae mate­ riam pertractavit? Quis tandem ignorat quantopere ad hanc elucidandam quaestionem contulerit celeberrimus e Societate Jesu theologus, Franciscus Suarez, inter praestantiores suae aetatis viros, qui in hanc partem juris regularis ex professo animum intenderunt, facile princeps? Vix aliquis posset Praefatio. IX omnes enumerare praeclarae scientiae ac doctrinae viros, qui tam antiquis quam recentibus temporibus insignes de obedientia tractatus conscripsero. Ex his nunc et ego tardiusculos ali­ quot fructus capessere studebo : quos utinam tales fore contigerit ut neque oculos neque gustum gravius offendant ! Quid­ quid tamen in ipsis minus dulce aut etiam indecorum reperiatur, benevolus lector ignoscat! Prolixis cum nolim utique abuti verbis, statim hic indicare mihi propono quonam fine ductus fuerim in novo hoc cons­ cribendo tractatu.Teste nimirum D. Bastien, O. S. B. cum nihil sit facilius quam ea exaggerare quae se referunt ad obedientiam religiosam, ideo in animo mihi est accuratius virtutem inter et votum distinguere, ad scopulos devitandos in quos parum cauti haud raro impegerunt, uti jam ipsae impense ac serio innuerunt Normae. Varias deinde illas et intimas conne­ xiones utriusque ad invicem praeterire nullo pacto licebit, si uni­ versam tamen quodammodo tractare velimus propositi argu­ menti materiam. Nunquam prae oculis non habebimus prudens illud ac grave S. Congregationis monitum quae olim regulari praefuit disci­ plinae : « Circa obedientiam, ait, ne proferantur sententiae, quae limites excedant strictae veritatis. » Ex usu enim contrario, damnum non mediocre evenire solebat, imo summa mentium animorumque perturbatio ac dissensio ; quibus autem sedandis inter religiosos sodales, nullum deinde aliud suppetit remedium quam mutuae caritatis obvius sensus amorque veritatis sinceris­ simus. Optimam quidem hujuscemodi viam jam antiquus ille delineaverat Philosophus notissimis hisce verbis : « Veritatem debemus inquirere, sequi quantum possumus. » Sed melius profecto nos Ipsa Divina Sapientia docuerat, dicens : α Ante omnia opera verbum verax praecedat te, et ante omnem actum, consilium stabile. « Quanta etiam vi et auctoritate Supre­ mus cunctorum hominum Magister ac Redemptor, apud Joannem, haec ad Judaeos effatus est : « Et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos. » Ne desit igitur in hac mea de obedientia tractatione aequa Praefatio. in exponendis rebus fides, id instantius expostulo ab amantissimo nostro Redemptore, qui, teste S. Scriptura, « humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem » ; et a beatissima Ejus Genitrice Maria, humili ancilla Domini, necnon a S. Patre Alphonso, qui exstitit igneus perfectae obedientiae amator atque fautor. Veritatis autem cognitionem tu, benevole Lector, prosequere, et ut dicam cum divo Augustino, in eam intra per caritatem ! Profice in omni verbo sanae doctrinae et in opere perfecto. Si autem judicas aliquid satis rectum aut laudabile me pro­ tulisse, da gloriam et honorem Deo Qui, ut ait quidam, Solus est benedictus in saecula ; si quid minus sapiens invenies, hoc mihi imputa humanacque fragilitati. Eptemaci, in collegio ad SS. Cord. Jesu, Festo S. Alphonsi, 1920. Auctor. DIVISIO OPERIS Status religiosus nihil aliud est, juxta dictum S. Thomae (2. 2. q. 186, a. 1), quam « conditio eorum qui se totaliter man­ cipant divino servitio, offerentes Deo quasi holocaustum · ; hoc autem holocaustum, ut ore unanimi profitentur divinarum scientiarum periti, maxime perficitur propriae voluntatis mactatione, cum videlicet ipsa se plenissime subjicit volun­ tati alterius hominis, Dei vice jubentis. Religiosa inde exsurgit obedientia sensu quidem stricto et proprio, quae in ipsius professionis actu stabilitur, et simul voto publice emisso iirmatur et consecratur. Hac promissione Deo facta, perennis quasi redditur religiosorum subjectio, ita ut durante professionis statu, plane sit irrevocabilis ; sacra enim effecta est quodammodo « novo religionis nexu » superad­ dito, et quamdiu religiosus est, tamdiu et voti obedientiae lige­ tur necesse erit. Haec duo igitur in omni Religione contineri absque ullo labore perspicitur : scilicet ipsam subjectionem, quae potes­ tati alicui legitime constitutae, et naturali jure debetur et ecclesiasticis praescribitur legibus, proprioque contractu aut promisso ; deinde vero etiam hujus deditionis firmitatem quamdam sanctitatemque, qualis utique publico inest voto, quod emittit (piis in ecclesiastico Instituto. Ex priore capite, innotescit virtus obedientiae ; ex sequenti autem, votum. — Tandem adhuc remanet ut de relatione inqui­ ramus unius ad alterum, quo clarior etiam ac plenior habeatur totius argumenti notitia. En igitur ratio hujus partitionis : · A. In prima operis parte, speciatim sermo erit de « virtute obedientiae in se spectata ». Generales ac praeviae imprimis XII Divisio operis. 4 ibidem reperientur notiones obedicntiae, definitionesque et explanationes de hac virtute tum necessariae tum utiles ; ita quidem ut deinde expeditior evadat quaestionis tractatio, et j solutio haberi possit securior. j B. In secunda parte agetur ex professo de « ipso voto obedien- | tiae », et dicetur quomodo illud se referat tum ad Superiorum i mandata, tum ad praecepta aut praescripta S. Regulae ac Constitutionum. I C. In ultima tandem parte disserendum erit de « relatione inter votum et virtutem obedicntiae », et de sententiis quae variae j j a variis scriptoribus circa hanc quaestionem solent proferri, j Brevem subjungemus dissertationem, in qua tota S. Alphonsi J doctrina, quasi in unum corpus redacta, fusius exponetur, j sive de obedicntiae virtute sive de voto. >1 r ! K * »· ' !.. h Universa haec materia cum sit amplissima, intra certos limi- 1 tes debet coarctari, et ideo, ne respectus desit universalis ad | omnes ejus partes, liceat in quibusdam rebus minoris momenti celeriori passu incedere, ita quidem ut neque unitati totius, ] neque partium dispositioni quidpiam nocumenti afferatur. 1 Itaque unaquaeque pars complectetur pauca quaedam capita ; i et haec iterum in nonnullos distribuentur articulos, secundum | rerum ordinem et necessitudinem. I Tituli librorum quos allatos reperies in opere (1) Acta S. Sedis et Apcstolicae Sedis, Romae, 1865 sqq.. Typis Poly­ glot. et 1909 sqq., Typis Vaticanis. Aertnys-Damen, C. SS. R., Theologia Moralis secundum doctri­ nam S. Alphonsi, Galopiae, 1918. * Alexandris (Caietanus de), Clericus Regularis, Confessarius Monialium, 2 editio, Bononiae, 1713. Ami du Clergé (L’), Revue de toutes les questions ecclésiastiques, Langres, 37e année. Aïchner-Friedle,'Compendium Juris ecclesiastici, Brixinae, 1911. Albertus Magnus (B.) O. Pr., Opera omnia, cura ac labore Aug Borgnet, 36 vol., Parisiis, 1890 sqq. Alpiïonsus de Ligorio (S.). C. SS. R.. Ecclesiae Doctor, Opera moralia et Ascetica, Theologia Moralis (Prima editio Neapoli, 1748 ; et sequentes. Editio Gaude, ex Typog. Vaticana, 1907).— Homo Apostolicus (Napoli, 1871). — Istruzione e Pratica (Napoli, 1765). — La vera Sposa di Gesii Christo (Napoli, 1871), etc. André (Mgr), Dictionnaire de Droit canonique, revu par le cha­ noine J. Wagner, 4 vol., Paris, 1894. Angelis (de), Philippus, Praelectiones juris canonici ad metho­ dum Decretalium, 5 volumina, Romae, 1877 et seqq. Antoine (Paulus-Gaoriel), S. J., Theologia Moralis universalis. Nanceii, 1731, et Editio romana, 1752, 2 volumina. Antonius (a S. Joseph), Ord. Carmel. Compendium Salmanticsnse, 2 vol., Romae, 1779. Antonius (a Spiritu S.), O. Carm., Directorium Regularium, Lug­ duni 1670. — Directorium Confcssariorum, tomi 3, Lugduni, 1680. Azorius (Joannes), S. J. Institut, moral. P. 3. Venetiis, 1003. Ballerini-Palmiert, S. J., Opus theologicum morale, 7 vol. Prati. 1889 seqq. Bargilliat (Michael), Praelectiones Juris canonici, 2 vol , Parisiis, 1909. Bastien (Dom Pierre) O. S. B., Directoire Canonique à l'usage des Congrégations à vœux simples, Abbaye de Marcdsous, 1004. (1) Aliqui horum auctorum nonnisi in secunda aut tertia parte citantur, nec omnes hic enumerantur. Λα XIV Tituli operum. Bastien-Elfner, O. S. B. Kirchenrechtliches Handbucb, Frei­ burg i B., Herder, 1911. Battandier, Mgr., Guide Canonique pour les Constitutions des Sœurs à vœux simples, Paris, Lecoffre, 1898. Benedictus (S.), Regula S. P. Benedicti et Constitutiones Cong. S. Mauri, Parisiis, 1770. — Die Regel des hi. Benediktus erklârt, Herder, Freiburg i. B., 1907. Berardi (Carolus Sebastianus), Ccminentaria in Jus ccclesiast universum, 2 vol., Mediolani, 1846. J * * Bernardus (S.), Doctor Ecclesiae, ejus opera apud Migne, Patres latini, 182 sqq. Berthier (J.), M. S., Abrégé de théologie dogmatique et morale Paris, 1896. Besombes (Jacobus), C. D. Christ., Moralis Christiana ex Scriptlira Sacra, Traditione, etc. 2 vol., Mutinae et Venetiis, 1764. Biederlack-Fûhrich ijosephus et Maximilianus), S. J., De Reli­ giosis. Praelectiones de jure regularium., Oeniponte, 1919. Billuart (Carolus-Renatus), O. Pr., Summa Sancti Thom io, 8 vol. Parisiis, P Imé, et 7 vol. Atrebati, Brunet, 1867. Blat (Albertus), Ο. P., Commentarium textus Codicis juris Canonici, Romae 1919. Bôckhn (Plac.), O. S. B., Commentarius in jus Canonicum univer­ sum, 3 vol., Salisburgi, 1776. Bonaventura (S.), Doctor Ecclesiae, Opera omnia, 15 vol. Pari­ siis, Vivds, 1864 sqq., et 11 vol., Quaracchi, 1882 sqq. Bossius (Joan. Angelus), Barnab., De patria, potestate, opus posthumum, Lugduni, 1667. Bouuaert (F. Claeys), De canonica cleri saecularis obcedicntia, Lovanii, 1(504. Bouix (Dominicus), egressus est c S. J.. Tractatus de jure regu­ larium, 2 vol., Parisiis, Lecoifre, 1857. Brabandèrf. (P. de), Juris Canonici et Juris Canonico-civilis Compendium, 2 vol., Brugis, 1882. Brandys (Maximil ), O. F. M., Kirchliches Rechtsbuch, Pader­ born, 1918. Busf.mbxum (Hermannus), S. J., Medulla theologiae moralis, apud S. Mphcnsum in Theologia morali et Zachariam, S. J., in sua «Theologia ·>, Ferrariae et Venetiis, 1755. CABASSUrius ^Jvannesj, C. Oratorii. Juris Canonici theoria ec praxis, Lugduni, 1719. Caietanus (Thomas de Vio) Cardinalis, O. Pr., Commentaria in Summam theologicam, inter Opera omnia S. Thomae Aqui­ natis jussu Leonis XI11 edita, Romae, ex Typographia Polyglotta, 1882 sqq. Canones et Decreta Sacrosancti Oecumcnici et Generalis Concilii Tridentini, juxta editionem Romanam 1763, Viennae, 1833. Tituli operum. xv Canoniste Contemporain (Le), La discipline actuelle de l'Eglise, 43° année, Paris, Lethielleux, 1878 sqq. Candidus (Vincentius), O. Pr., Illustriorum disquisitionum mora­ lium tomi duo, Lugduni, 1638. Caramuel (Joannes), Episcopus, Theologia moralis fundamenta­ lis quatuor libris comprehensa, Lugduni, ex officina Anissoniana, 1676. Codex Juris canonici, Praefatione, fontium annetatione et indice .. ab Emo. Petro Card. Gasparri auctus, Romae, typis vaticanis. 1917. Codex Regularum et Constitutionum Congreg. SS. Redemptoris ... Romae, 1896. Collectio Lacensis : Acta et Decreta S. Conciliorum recentium, VII vol. Acta et Decreta S. Oecum. Concilii Vaticani, FriOurgi, Herder, 1870, sqq. 1890. Concilii plenarii Americae latinac... Acta et Decreta, anno 1899, 2 vol. Romae, Typis Vaticanis, 1902. Constitutiones Fratrum S. Ordinis Praedicatorum, editio nova, Parisiis 1886. Cormier (Hyacinthe), Magister Generalis O. Pr., Retraite fonda­ mentale, Grundlagen des geistlichen Lebcns, Dülmen, 1911. Craisson (D.), Vicarius generalis diocesis Valcntinensis, Manuale totius juris Canonici, 4 vol., Pictavii, 1872 sqq. — Les Com munautés religieuses à vœux simples, P. ris, 1869. Creusen-Vermeersch (J. et A.), S. 1., Surnm? novi juris cano­ nici, Mechliniae, 1919. — Epitome Jur. can. 1921. CuNiLïATi (Fulgentius), O. Pr. Universae theologiae moralis accurata complexio, editio novissima P. Eustachii Armellini. 2 vol., \7enetiis, 1796. Delvaux (Del Vaulx, Andreas X’allensis), Para titia juris cancnici, Lugduni, 1673. Dirckinck (Joannes), S. J., Exhortationes domesticae, nox? edi­ tio a Lehmkuhl exarata, 3 vol., Arras, 1913. Donat (Josephus), S. J., Summa Philosophiae Christianae. T. VH. Oeniponte, 1920. Donatus Laynensis (Hyacinthus), O. Pr., Rerum regularium praxis resolutoria in quatuor tomos distributa, Coloniae Agrip▼ A — r- Dosda (F.), C. SS. R., L’union avec Dieu. 2 vol., Bruxelles-Pé ris, 1912. Engel (Ludovicus), O S. B., Collegium universi juris canonici, 2 vol., Salisburgi, 1751. Ferrari (Aloysius), Praep. generalis Barnab., de statu religio­ sorum. Commentarium ad usum praesertim clericorum regul. S. Pauli, Romae, 1899. XVI ; I. • ,i. !;· ), 1 I J Tituli operum. Ferraris (Lucius), O. F. M., Bibliotheca canonica, juridica, j moralis, theologica, 7 vol. Typis Abbatiae Montis Cassini, 1844. Forcei.lini (Aegidius), totius latinitatis Lexicon,, 4 vol. Prati, I 1839. I Gaudé (Lconardus),C.SS. R., Editor operum moralium S.Alphonsi, Theologiam moralem netis criticis ct commentariis illustravit, Romae, 1907. I: Gautrelft (F. X.), S. J.. Traité de l’état religieux, 2 vol., Paris, 1846. 1 Genicot-Salsmans (Ed. et J.), S. J., Theologiae moralis institu- | tiones, 2 vol., Bruxellis, 1909. % 1 Gennari (Casimir), Cardinal. Questions de morale, de droit cano| nique, etc. 6 vol. Traduction Boudinhon, Paris, 1912. II Gury (Joannes Petrus), S. J., Compendium theologiae moralis, I 2 vol., Romae, T877. . I Gury-Ferreres (Joannes B.), S. J., Compendium theologiae 1 moralis, editio sexta hispana, 2 vol., Barcinone, 1913. I Haringer (Johann B.), Grundzügc des katholischen Kirchen| redites, 2 Aufl., Graz, 1916. | Heimbucker (Max), dic Ordcn und Kongregationen der kathoI lischen Kirche, 2 Aufl. 3 Bande, Paderborn, 1907. I Heiner (Franz), Katholisches Kirchcnrecht, 4 Aufl. 2 Bdc, Pad er- I born, 1904. — Pie kanonische Obedienz, Paderborn, 1882. 1 Herrmann (Joannes), C. SS. R. Institutiones theologiae dogma- 1 ticae, 5 Editio, Romae, Cuggiani, 1914. ’ 1| Ignace (S.) de Loyola, Lettres traduites par le P. Marcel Bouix, S. J. Lettre sur l’obéissance, p. 456, Paris, 1870. I Institutum Societatis Jesu, auctoritate Congregationis Genera- I lis XVIII, 2 vol., Pragae, 1757. 11 Kirchenlexikon (Wetzer und Wclte’s) 2 Aufl. 13 Bdc, Freiburg, 1 Herder, 1886 sqq. j Konings (A.), C. SS. R., Theologia moralis novissimi Ecclesiae 1 Doctoris, S. Alphonsi, 2 vol. 4 ed., Neo-Eboraci 188-0. I Laurentius (Josephus), S. I., Institutiones juris ecclesiastici» 1 3 ed. Friburgi, Herder 1914. 1 Laux (Johann Joseph), C. S. Sp., Der hl. Kolumban, sein Leben I und seine Schriften, Freiburg, Herder, 1919. 1 Laymann (Paulus), S. J., Theologia moralis, 5 libri, ^’cnetiis, 1638. J Lehmkuhl (Augustinus), S. J., Theologia moralis, 2 vol. ii ed. I Friburgi, Herder, 1910. — Compendium theologiae moralis, I 4 ed, Herder, 1899. S Lessius (Leonardos), S. J., de justitia ct jure caeterisque virtutibus cardinalibus libri quatuor, 2 ed., Antverpiae, 1609. 3 Lexikon dfr PÂDAGOGIK, von Dr. Otto Willmann u. Roloff. 5 Bde, 1 Freiburg, Herder, 1913 B Tituli operum. XVII Lezana (Joannes-Baptista de), Ο. Cann., Summa quaestionum regularium quatuor partibus distincta, 5 vol., Lugduni, 1678. Leitner (Dr. Martin). Pralat ; Handbuch des katholischen Kirchenrechts, Pustet, 1918 sqq. Lugo (Joannes de), Cardinalis, S. J., Disputationes scholasticae et morales, 7 vol. 2 ed., Lugduni, 1656. Marc-Gestermann (Cl. et F. X.), C. SS. R., Institutiones Morales Alphonsianae, 2 vol. 16 ed., Lugduni, Vitte, 1920. Marsot (Abbé), chanoine ; Petit traité pratique des vœux et de l’état religieux, 11 édit., Villersexel, 1919. Meschler (Moritz), S. J., Die Gesellschaft Jesu, ihre Satzungen und ihre Erfolge, Freiburg, Herder, 1911. Meynard (André-Marie), O. Pr., Réponses canoniques ct pratiques. 2 vol., Paris, 1879. * Molitor (Raphael), Abbas O. S. B., Religiosi juris capita selecta, Ratisbonae, Pustet, 1909. Mouton (A. J..), C. SS. R„ Le Rédcmptoriste imitant JésusChrist... 3 vol. Tournai, Casterman, 1908 sqq. Mutz (F. X.) Regens zu S. Peter, christliche Aszetik. 2 Aufl., Paderborn, 1909. Navarrus (Martinus de Azpilcucta), De regularibus commentarii quatuor, Romae, 15S4. Noldin (IL), S. J., Summa theologiae moralis, 3 vol 5 ed., Oeniponte, 1905. Nonnae secundum quas S. Congr. Episcoporum et Regularium procedere solet in approbandis novis Institutis votcrum simpli­ cium, Romae, 1901. Nova Collectio Statutorum Ordinis Cartusiensis, editio tertia, Romae, 1688. Nouvelle Revue théolpgiquc, par J. Besson et J. Fournier, 47 tomes. Castcrman, Paris-Tournai. Ojetti (Benedictus), S. J.. Synopsis rerum moralium et juris pontificii, 3 vol. 3 ed., Romae, Ι9θ9 sq. Passerinus (Petrus Maria) de Sextula, O. Pr. De hominum sta­ tibus ct officiis. Inspectiones morales ad ultimas septem quaes­ tiones 2. 2. D. Thomas, — Regulate tribunal. Coloniae Agrippi­ nae, 1694. Pellizariüs (Francisons), S. J., Tractatio de Monialibus, editio novissima juxta animadversiones S. Indicis Congreg. a J. F. Montani, Romae, 1761. Prmia editio in Indicem relata fuerat, sicuti ejusdem auctoris < Manuale regularium (cf. Indicem anni 1917, p. 240). Perathoner (Anton ), Auditor Rotae. Kurzc Einführung in das neue kirchliche-Gesetzbuch, Brixen, 1919 ; der kanonische Gehorsam (theologisch-praktische Quartalschrift). XVIII » f «, *·< Ρ·. » » F Tituli operum. Pesch (Christianus), S. J., Praelectiones dogmaticae, 9 vol. Friburgi, Herder, 1899. Pejska (Joseph), C. SS. R., Jus sacrum Congregat. SS. Red., Brunae in Moravia, 1910. Pichler (Vitus), S. J., Summa jurisprudentiae sacrae universae, seu jus canonicum, 4 ed., Augustae Vindelicorum, 1741. PignatelluS (Jacobus), Consultationes canonicae, 7 vol. Romae, 1668. Pôschl (Arnold), Kurzgefasstes Lehrbuch des katholischen Kirchenrechtes, Graz u. Leipzig, 1918. Pirhing (Ernricus), S. J., Jus canonicum in V libros Decretalium distributum, 4 vol., Venetiis, 1759. Prümmer (Dominicus M.), O. Pr., Manuale juris eccles. 1 ed. Jus regularium speciale, Herder, 1907 ; 2 ed. 1920.— Manuale theo­ logiae moialis secundum principia S. Thomae, 2 vel., Friburgi, Herder, 1915. Pruner (Joh. Ev.), Katholische Moralthcologie, 2 Bde. 3 Aufl. Freiburg, Herder, 1902. Regula Beati Patris Augustini et Constitutiones Fratrum Servo­ rum, Bononiae, 1643. Reiffenstuel (Anacletus), O. F. M., Jus canonicum universum 3 vol. editio novissima, Rcmae, 1831. Ribadeneira, S. J., Vita Ignatii Loyolae, Ingolstadii, 1590. Rodericus (Emanuel), O. F. M., Quaestiones regulares et canoni­ cae, 2 T., editio ultima, Lugduni, 1613. Rodericus (Hieronymus), O. F. M , nepos Emanuclis, Resolutu nes quaestionum regularium, etc., Lugduni, 1630. Rodriguez (Alfons), S. J., Übung der Christiichen Vollkommcnheit ausdem spanischen Originale ubcrsctzt von Dr. Magnus Jocham 5 Aufl. Regensburg u. Rom., Pustet, 1915· Rotarius vel Rotario (Th >. Cler. Reg.), Theologi'· moralis Rcgulirium, 3 vol., Venetiis, 1735. Rottner (Joan. Evang.), O. S. B., Margarita Coelestis seu Status religiosus ascetico-thcologice expensus, Augustae Vindelico­ rum, 1719. Sabetti (Aloysius), S. J., Compendium theologiae moralis, 13 ed. Ratisbonae, 1897. Sagmulli.r J -B.), Lehrbuch des katholischen Kirchcnrechts, Freiburg, Herder, 1904. Salmanticenses, Collegii Salmanticensis cursus theologiae mora­ lis, 6 vol., Venetiis, 1764. Sanchez Cordubensis (Thomas), S. J., In Praecepta Decalogi, 2 vol., Lugduni, 1661. Scherer (Rudolf Ritter von), Handbuch des Kirchcnrechtes, 2 Bde, Graz, 1905. fituli operum. χιχ Seneca (L. Annaeus), Opera omnia quae supersunt, 6 vol., Augus­ tae Taurinorum, 1828. Schmalzgrueber (Franciscus), S. J ., Jus ecclesiasticum univer­ sum, 13 vol., Romae, 1843. Schmier (Franciscus), O. S. B. Jurisprudentia canonico-civilis, seu jus canonicum universum, 2 vol., Salisburgi, 1716. Schnorrenberg (Anno), Ord. Praem. Institutiones canonicae cum commentariis, Coloniae, 1740. Schryvers (Jos.) C. SS. R. Les principes de la vie spirituelle, Bruxelles, 1912. Sonnius (Franciscus), Episcopus Buscoduccnsis, Demonstratio­ num religionis Christianae ex verbo Dei libri tres, editio secunda, Coloniae Agrippinae, 1563. Sporer (Patritius), Ο. I·'. M., Theologia moralis cum supplementis R. P. Kiliani Kazenberger. 2 vol., Venetiis, 1731. Stadtmüller (Raphael Maria), O., Pr., Das neuc Ordensrecht, Dülmen, 1919. Statuta Canonicorum regularium Congregat. Salvatoris Nostri, Mussiponti, 1769. Stutz (Ulrich), Der Geist des Codex juris canonici, Stuttgart, 1918.' Suarez (Franciscus), S. J., Opera omnia, editio nova, 28 vol., Parisiis, 1856 sqq. Tamburini (Thomas), S. J.,Opera omnia: Explicatio Decalogi,etc., Venetiis, 1687. Tamburini (Ascan.) Mon. Vallis Umbrosae, De jure abbatum et aliorum praelatorum, Lugduni, 1640. Taparellx (d’Azeglio), S.J ., Essai théorique de droit naturel. 2 vol. 4 ed., Tournai, 1857. Theologisch-praktiscbc Quartalschift, Linz a d.Donau, 72 Jahrgang. Thévenot (Em.) Abbé, Manuel de la vie religieuse, Versailles, 1912. Thomas (S. Aquinas), Doctor Ecclesiae, O. Pr., Opera omnia. 34 vol. Parisiis (Vivès), 1889.— Editio Leonina, a Card. Zigliara, 12 vol., Romae, 1882 sqq. Tournely (Honoratius), Continuatio Praelectionum theologi­ carum, 15 vol., Parisiis, 1743 sqq. Vasquez (Gabriel), S. J., Opera omnia, editio novissima, 9 vol. Lug­ duni, 1631. , Vermeersch (Arthurus), S. J., De religiosis institutis et perso­ nis cum Supplementis et Monumentis, 2 vol. Altera ed., Brugis, 1907. Vives y Tuto (Jos. Calasanctius), O. Cap., Cardinalis. Compen­ dium juris canonici, 4 ed., Romae, 1905.— Compendium Theo­ logiae moralis, 6 ed., Romae. 1899. Tituli operum. Watterott (Ignaz), Ο. M. J., Ordensleitung, Freiburg, Herder, 1918. Weiss (Albert Maria), O. Pr., Apologie des Christentum, 5 Bde., 3 Aufl., Freiburg, Herder, 1894. Wernz (Franciscus Xaverius), S. J., jus Decretalium, 6 vol., Romae, 1898 sqq. Wiestner (Jac.), S. J., Institutiones canonicae, 5 vol., Monachii. Zeitschrift für katholische Théologie, 44. Band, Innsbruck, Rauch, 1876 sqq. ZiTELLi (Zephyrinus), Apparatus Juris ecclesiastici, Romae, 1888 < μ .4» ». r Jtl » I PRIMA PARS Virtus obedientiae in se considerata INTRODUCTIO Utique in prima hac parte necessariae erunt aliquae notiones praeviae et magis explanaloriae ipsius virtutis obedientiae, ad innumeras fer< vitandas difficultates quibus abundare refertur praesens argumentum. Quaedam enim sunt quaestiones intricatissimae, quae nonnisi pedetentim queunt enodari ; quapropter mihi in proposito est, solidiora huic primae parti fundamenta subj icere. Decursu deinde hujus partis occurrent nonnulla tractanda, quae ad asceticam potius videntur pertinere scientiam ; attamen ea remittenda aut negligenda non aestimavi, utpote ad plenio­ rem intelligcntiam ipsius doctrinae juridicae moralisve maxime conducentia. Sacrum Domini Nostri Jesu Christi jugum a religiosis sponte ultroque in sancta professione susceptum, etiam in iis quae ascetica dicuntur, nequaquam aut recto gravius, aut aequo mitius mendose reddere vellem ; ideo pro­ batae doctrinae inhaerere conabor virorum sanctorum ac peritorum, ut cuique benevolo lectori facile patebit. Primam autem partem sic lubet ordinare : Ix capite I : Exponetur obedientiae notio, et ejus definitio tradetur tum in genere tum in specie. In capite II : Varia ratio obedientiae ejusque species propo­ nentur, ita tamen ut aliqua brevitas in expla­ nando non desit. In capite III : Considerabitur « objectum cui » obedientiae, nempe Superior ejusque auctoritas ; et disse­ retur fusius de potestate quae ipsi competere dicitur. Prima Pars. Κ· Virtus Obedientiae. CAPUT I Notio obedientiae.X t' ■' fL *’t PJ I • • . ,1 j I i. — Ab ipsa notione rd de qua agitur,exordiendum est, juxta sapiens monitum Tullii (de off. 1. .1, c. n) qui aiebat : Omnis quae ratione suscipitur de aliqua re institutio debet a defini­ tione proficisci, ut intelligatur quid sit id de quo disputatur. » Hoc idem confirmat cl. canonista Houix, scribens (de jure lit. c. in, p. 7) : « Haec autem simul erit et necessario ipsa definitio vocis qua renuntiatur ; nec potest quis rem ullam definire, nisi determinando sensum quem vel ipse arbitrarie, vel usus communis et auctoritas peritorum virorum communi­ ter alicui voci alligant. Ad definitionem autem strictam seu proprie dictam, requiritur ut ille solus sensus exprimatur quem usus generalis voci annexuit. » Non semel enim perspectum est, etymologicam verborum significationem ab ipso I). Thoma sedulo fuisse indagatam ; in quo maxime hoc ductus erat fine, ut inde quasi e nuce deduceret realcm ac philosophicam ipsius rei definitionem, et intimam naturam ejus patefaceret. Haec methodus, etsi magis analyst conveniat, multis aliis est anteponenda, et non est ratio cur illam in praesenti respuam. Attamen aliquando etiam conquestus est Angelicus Doctor de nonnullorum nominum abusu, nccnon de ambiguitate variarum significationum, quas verba solebant accipere. Scribit’ enim in sua Summa Theol. 2. 2. q. 57, a. 1, ad 1 : « Ad primum ergo dicendum, quod consuetum est, quod nomina a sui prima impositione detorqueantur ad alia significanda : sicut nomen medicinar impositum est primo ad significandum remedium quod praestatur infirmo ad sanandum : deinde tractum est ad significandam artem qua hoc fit : ita etiam hoc nomen jus primo impositum est ad significandam ipsam rem injustam : postinodum autem est derivatum ad artem qua cognoscitur quid sit justum : et ulterius ad significandum locum, in quo jus redditur ; sicut dicitur aliquis comparera in jure : et ulterias dicitur etiam, quod jus redditur ab eo, ad cujus officium perti­ net justitiam facere, licet etiam id, quod decernit, sit ini­ quum (1). « (1) C(. etiam : Compendium juris canonici, auctore Fr. J. Calasanctio Cardinali Vivès, edit. 4, n. 12, nota 1. Cap. I. Artic. I. — Definitio generalis oberhentiac. 3 Quae cum ita sint in hac quoque materia obedientiae, ut mox e dicendis satis superque constabit, magni faciendum esse duco sensum ac auctoritatem tot virorum gravium et peri­ torum, qui ex industria hac dc re scripserunt ; inter quos emi­ nent Divus Thomas et Sanctus Alphonsus, necnon auctores illi doctissimi, qui jure merito classicorum nomine designantur. Ad eorum enim doctrinam vix unquam ipse Ecclesiae sensus non est intelligendus, nisi apertissime de opposito constet, quod utique raro admodum continget. Azalet igitur in quaes­ tione de qua scribimus, vetus illud Senecae adagium (Ep. 45) : « ... Multum magnorum virorum judicio credo. » Tradere nunc oportebit praevias has notiones, quarum ope definiatur, quid sit obedientia tum in genere tum in specie ; unde et duplex erit articulus in hoc capite primo. Articulus I. Definitio generalis obedientiae. (i) Vermeersch, Laurentius, Pnimmer, etc. Notare velis ipsum Forcellini, III, p. 271, non scripsisse: oboedire sed obedire. Hanc ratio­ nem retinet etiam Codex Juris can. (c. 561, § 2.) iO T irri 2. — Si vocis : obedire, vel etiam : oboedire, ut nonnulli auctores scribunt (i), inspiciamus etymologiam, tunc in genere significatio ejus erit secundum Forcellini (vol. Ill, obedio) : (tob... audire » ; et Lessius in eodem genere affirmat « obedientiam dici quasi obaudientiam, eô quod vox et praeceptum Superioris audiatur et admittatur : Graeci dicunt, > quasi subauditionem » (de just, et jure, 1. 2, c. xlvi, n. 22). — Particula autem ; ob, hic idem sonat ac : pro, vel : ad, circum ; ut v. g. quando dicimus : obire, ire circum. Ita obedire significat : obaudire, seu « esse audiens circa aliquod aut aliquem ». Denotat igitur proclivitatem aliquam voluntatis ad verba alte­ rius ; usurpatur deinde in sensu quodam obtemperationis vel obsequii respectu alterius praecepti aut etiam « simplicis consi­ lii », et ultimus hic sensus saepius declaratur a scriptoribus. Exin habes hanc virtutem, quae generatim et vulgo obedientia dicitur, ut legimus apud Sanchez (In decal., 1. VI, c. 1, n. 2), Lessium (1. c., I. II, c. xlvi, n. 27, 28), etc. ; cujus etiam ratio praecise in eo consistit, quod quis se voluntati Superioris, imo inclinationi ejus ac nutui in operando accommodet, quamvis ille proprie non praecipiat. Prima Pars. — Virtus Obetlientiae. Non semel verbo : obedientia, designatur ipsum votum reli­ giosorum, quo obtemperatio et obsequium erga praeceptum Superiorum legitimorum expressum et strictum ipsi promit­ tuntur Deo secundum specialem aliquam rationem (i), ut matu­ rius examinabimus in secunda parte hujus operis. * Traductum demum est hoc vocabulum ad significandum : inservire alicui ; ct in sensu magis adhuc translato : esse facile flexibilis, uti habetur apud Plinium qui ramum oleae vocat « obedientem ». — Hisce tamen variis notionibus diutius non immoror, quippe quae ad nominalem tantum aut etiam ali­ quam arbitrariam vocis significationem reducantur, ut supra dictum fuit, ducibus S. Thoma et cl. Bouix. KJ 3. —Quoad realem virtutis obedientiae definitionem, distin­ guere nobis oportebit cum Angelico et omnibus fere theologis, inter modum generalem et specialem, quo se habeat haec virtus. Obedientia enim, ut notum est, potest esse virtus generalis tan­ tum, aut specialis. Eodem fere sensu dici poterit aliqua obe­ dientia materialis, et alia formalis ; vel etiam una « late vel large sumpta (2) » ; alia, « stricte sumpta ». Aliqui auctores, ut Lessius (1. II, c. xi.vi, n. 22), etc. dis­ tinguunt solum obedientiam in materialem ct formalem ; de alia distinctione in generalem et specialem, non videntur ipsi curare. Alii vero, unice aliquam generalem et aliquam spe­ cialem discernunt obedientiam, exemplum secuti Reiffcnstuel qui hac tantum divisione utitur in suo jure canonico, 1. I, t. 33, n. g, 10, ii. Tenens autem, ut ipse ait, doctrinam S. Thomae, Ballerini-Palmieri (vol. II, t. VI, s. IV, n. 17) distinguit qui­ dem obedientiam in generalem eF specialem, addens tamen priorem vocari quoque : materialem, posteriorem vero : forma­ lem. Vermeersch (de rei. Instit. et personis, I, n. 287) unam obedientiam habet necessariam, aliam perfectam ; obedien­ tiam autem ex objecto necessariam, iterum distinguit in aliquam formalem et in aliquam materialem. (1) Salmanticenses. tr. XV, c.v n. 56 ; S. Alphonsus, Homo Apost. tr. XIII, c. i, n. 17 ; Suarez, de Relig. tr. VII, L. X. c. iv, n. 13 ; tr. X, L. IV, c. xiv. n. 5, 7, etc. (2) Cf. S. Thomam, 2. 2. q. 104, a. 2 ad 1 : « Si vero obedientia large accipiatur pro exsecutione cujuscumque quod potest cadere sub prae­ cepto, et inobcdientia pro omissione ejusdem ex quacumque intentione, sic obedientia erit generalis virtus, et inobcdientia generale peccatum. » De his tamen scribit Prümmer (Man. jur. 2 edit. q. 231) Praeeunte S. Thoma, auctores solent distinguere inter materialem oboedientiam... et oboedientiam formalem... C ap. 1. Artic. I. — Definitio generalis cbedientiae. ? Ipse Angelicas Doctor absque ullo dubio obedientiam deperi­ bit ac definit, tum ut virtutem generalem, tum ut virtutem spe­ cialem ; et de ultima hac addidit : « .. si obedientia proprie accipiatur » (2. 2. q. 104, a. 2, ad 1). Teste vero Suarezio (tr. X, 1. IV, c. xiv, n. 5, materialiter inobcdientia potest esse tum ratione generali, quia omne peccatum est quaedam inobedientia, ut D. Thomas dixit, tum ratione speciali, quia ejus materia est quaedam inobcdientia ». Sed non est cur multum de hac distinctione Suarczii curamus, cum constet ipsum Angelicum scripsisse (q. 105, a. 1 ad 1) : Cum autem facit aliquid contra praeceptum, non propter praecepti contemptum, sed propter aliquid aliud, est inobcdientia mate­ rialiter tantum, sed pertinet formaliter ad aliam speciem. 4. — Generalis virtus obedientiae, juxta dicta S. Thomae (1. c. q., 104, a. 2), concurrit cum actibus omnium virtutum ; et est habitus operativus virtuosus, quo Dei legem implemus ex quocumque bono motivo praeter formalem rationem praecepti. Brevius eam declarat Rciffenstuel (1. c. n. n), dicendo : Est exsecutio cujuscumque actus virtutis sub praecepto cadentis. Concludit Sanchez (.1. VI, c. 1, n. 2) objectum obedientiae hujus etiam solum praeceptum esse « ad culpam obligans ; quia cum ea quae solum sunt sub consilio ad nihil obligent, nec eorum exsecutio est vere ct proprie obedientia, sed plus quam obedien­ tia (1). » Id melius adhuc et abundantius explicat modo citatus Rciffenstuel ; addit enim (1. c.) : « Haec obedientia generalis comprehendit sub se omnes reliquarum virtutum actus, quibus fit, quod jubetur, (sive faciendo, sive omittendo) non ratione ipsius praecepti, seu non ideo, quia jubetur, sed ex intentione atque honestate cuilibet virtuti propria. Licet enim hujusmodi generalis obedientia adhuc dicatur obedientia, in tantum quia peragit, quod praeceptum est : nihilominus ob detectum spe­ cialis motivi, seu objecti sui formalis, ea non constituit virtu­ tem specialis obedientiae, sed censetur esse virtus illa, ad quam pertinet actus virtuosus a Deo praeceptus. Sic qui humi­ lis est, patiens et castus, non idcirco elicit actum specialis virtutis obedientiae (nisi forsan ex sua particulari intentione eliciat tales actus etiam ideo, quia a Deo sunt praecepti), sed potius actum humilitatis, actum patientiae, castitatis, etc. ■ (1) Vide quoque apud S. Thomam, 2. 2. q. 104, a. 3, ad 2, ubi haec legimus . « dicendum quod ad obedientiam pertinent omnes actus vir­ tutum, prout sunt in praecepto, ί Prima Pars. — Virtus Obedicntiae Inter theologos autem fere omnes cofnpcrtum est, potesta­ tem jurisdictionis, quae reperitur in societate tam ecclesiastica quam civili, et etiam juxta can. 501, § 1 Codicis, penes Superio­ res religiosos non paucos, actum constituere in speciali aliqua materia virtutum, cum nempe Superior obligat, statuendo legem, etc. (Cf. Suarez, tr. X, 1. IV, c. xiv, n. 4). Si ergo tu non acquiescas tali statuto, quamvis res tibi sit praecepta aut pro­ hibita ab aliquo Superiore jurisdictione pollente eaque utente, non tamen de se peccatum committes speciale inobedientiae, secluso contemptu ; peccatum enim tantum generale patrabis contra obedientiam, speciale autem adversus eam virtutem, circa quam actus imperatus versatur (cf. Castro-Palaum, de oblig. rei. status, tr. XVI, d IV, p. 11, n. 3.) Itaque si exigentia materiae sit v. g. circa jejunium aut abstinentiam, ejus viola­ tio peccatum erit formale intemperantiae. Statim autem hic juvabit inquirere, mini quaevis obedientia ejusdem semper sit rationis, sive versetur circa divina prae­ cepta, sive circa humana ecclesiastica aut civilia. In hanc quaestionem intentius quidem laboravit Lessius {1. c. n. 26), et haec demum ipse statuit : « Verius videtur virtu­ tem obediendi, qua obeditur praecepto divino, et qua humano, non esse specie distinctam, sed ejusdem rationis, quod indicat I). Bernardus trac, de praecepto et dispensat, circa principium : Sive Deus, inquit, sive homo vicarius Dei, mandatum quodcumque tradiderit, pari profecto obsequendum est cura, pari reverentia deferendum, ubi tamen Deo contraria non praeci­ pit homo. — Ratio est : quia obedicntiae non est operari in commodum aut honorem Superioris, sicut facit religio ; tunc enim deberet considerare diversitatem auctoritatis, et cuique congrua deferre ; sed operatur in commodum proprium propter obligationem praecepti sufficienti auctoritate impositam... cujus ratio ulterior est, quod in omni potestate imperandi, quodammodo includitur potestas divina, a qua illa descendit, et omnem vim obligandi accipit ; et in omni praecepto humano (loquor de justo et legitima auctoritate facto) includitur prae­ ceptum divinum, quo praecipit Deus ut subditi suis legitimis Superioribus obtemperent, quod praeceptum est juris divini naturalis. » Cum qua Lessii sententia satis videntur concordare haec alia Angelici verba, asserentis (2. 2. q. 104, a. 2, ad 4) : «... obe­ dientia vero respicit praeceptum personae excellentis ; et ideo non est nisi unius rationis : sed quia propter reverentiam per­ sonae obedientia debetur ejus praecepto, consequens est, quod Cop. I. Artic. II. Virtus specialis obedientiae. obedientia hominis sit eadem specie, ex diversis tamen specie causis procedens. » Attamen nobilior erit de se obedientia Deo praestita, quam quae homini defertur, et eadem ratione majus dicendum erit inobedientiae peccatum, divinae legi si resistas, quam si obedientiam alicui homini detrectare velis. Expresse enim id pronuntiat Angelus Scholae (2. 2. q. 105, a. 2, in corp.) : « ... unde consequens est, ait, quod quanto superior est ille qui praecipit, tanto ei inobedientem esse sit gravius ; et sic inobedientem esse Deo est gravius, quam inobedientem esse homini. » Id tamen sedulo est notandum : sive agatur de praecepto divino, sive de praecepto hominis, omni casu, peccatum huic generali ooedientiae virtuti contrarium, non speciale aliquod erit pecca­ tum inebedientiae, nisi fiat ex contemptu actuali praecepti aut ex contemptu Superioris ipsius praecipientis. Contemptu emm secluso, peccatum illud non erit nisi generale, ut affirmat Ange­ licus (1. c. q. 104, a. 2, ad 1) ; et quidem erit in specie adversus eam virtutem, in cujus materia versabitur actus ipse in se consideratus. In hoc igitur sensu audiendus est Rodericus, O 1'. M . quem non semel citatum reperies apud S. Alphonsum, et qui in Compendio Quaestionum regularium (Resol. 102, p. 758) non sine laude sic nervose contrahit generales notiones modo traditas : Obedientia est virtus moralis promptam reddens voluntatem ad implen­ dum voluntatem praecipientis. Est autem duplex. Primo sumitur largo modo pro execution; cujuscumque, quod potest cadere sub praecepto ex quacumque intentione. Alio modo sumitur proprie secundum quod respicit intentionem formalem, rationemque prae­ cepti (1). » At vero secundus hic modus jam non amplius est de generali virtute obedicntiae : pertinet enim ad aliquam aliam obedien­ tiam, quae dicitur obedientia magis stricte sumpta. Vltcriuç igitur oportebit nobis inquirere, quid specialis haec sit obedicn­ tiae virtus, quam si laedas, speciale etiam committes inobedien­ tiae peccatum. Articulus II. Virtus specialis obedicntiae. 5. — « Obedientia, ait cl. ReiHenstuel (1. I. t 33, n. 9), prout est virtus specialis, est virtus moralis inclinans ad faciendum, (i) « Resolutiones quaestionum regularium », redactae fuerunt ab Hieron. Roderico. Lugduni, apud Jacobuin Cardon, 1630. 8 Prima Pars. — Virtus Obedientiae. quod jubetur, eo quod jubeatur. Ita Navarrus, c. xxni. Manual, n. 35, estque in re communis (i). » Opponitur autem obedientiae sic acceptae speciali modo inobedicntia, qua « ideo violatur praeceptum Superioris (sunt haec ipsa verba Rt iffenstuel, n. 12) quia praeceptum est, vel ideo omittitur actus praeceptus, quia praeceptus est. » Unde concludere licet, obedientiam proprie dictam revera respicere « intentionem formalem rationemque praecepti », ut sub fine articuli praecedentis cum Roderico dicebamus. Tunc quidem est virtus specialis, pro formali objecto habens praeceptum Superioris, etiam tacitum, ut est ejus voluntas nota ac suffi­ cienter significata, juxta celebratam doctrinam D. Thomae (2. 2. q. 104, a. 2), de qua tamen valde dissentiunt auctores. Haec quaestio de virtute speciali obedientiae, cum non videatur levis esse momenti, diligentius ad mentem Angelici Doctoris ejusque commentatorum indaganda erit : ideoque praemittitur ipse textus S. Doctoris circa hanc rem scitu quam maxime necessariam, si tamen solidum adstruere velimus fundamentum nostrae doctrinae. ?* 6. Sic procedere videtur Divus Thomas. Proponit statim et exactissime notionem obedientiae, tanquam specialis virtuti? (1. c. q. 104, a. 2, ad 1) : « secundum hoc enim ad obedientiam requiritur, quod impleat aliquis actum justitiae, vel alterius virtutis, intendens implere praeceptum. » Deinde de inobedientia verba faciens, addit : « et ad inobedientiam requiritur, quod actualiter contemnat praeceptum. » En igitur quod Ange­ licus intelligit his sub verbis : « Sic ergo si obedientia proprie accipiatur, secundum quod respicit per intentionem formalem rationem praecepti. » Sed jam in corpore ejusdem articuli de speciali objecto obedientiae statuerat : « ... Habet autem hic actus (obediendi) specialem rationem laudis ex speciali objecto. Cum enim inferiores suis superioribus multa debeant exhibere, inter cetera hoc est unum speciale, quod tenentur ejus (2) praeceptis obedire. I ude obedientia est specialis virtus : et ejus speciale objectum est praeceptum tacitum vel expressum. Voluntas enim superioris, quocumque modo innotescat, est (1) Et hoc verum est. Xpud plures enim auctores hanc de obedientia legimus definitionem Sic ait Pl. Boekhn, O. S. B. (Comment, in Jus Can. I, L. I, t. 33. n. 6) : « Obedientia est virtus moralis inclinans ad faciendum id quod a Superiore jubetur, eo quod jubeatur. λ (2) Sic quidem legitur ; sed ut mihi videtur, scribendum foret : < eorum. > Cap I. Artic. II. — Virtus specialis obedientiae. quoddam tacitum praeceptum : et tanto videtur obedientia promptior quanto praeceptum expressum obediendo praeve­ nit voluntate superioris intellecta. Notionem istam circa obedientiae specialis objectum ntagis adhuc illustrat profundis­ simus Doctor, per modum complementi haec statim in respon­ sione ad 2 subjungendo verba. : « Non enim per se, sic prosequi­ tur Aquinas, objectum ejus (obedientiae specialis) est Deus, sed praeceptum superioris cujuscumquc, vel expressum vel interpretativum, scilicet simplex verbum praelati ejus indicans voluntatem, cui obedit promptus obediens, secundum illud Tit. III : Dicto obedire. Est autem virtus moralis, cum sit pars justitiae. » Ultimum tandem in eodem articulo de natura specialis virtutis obedientiae disserens, haec ad meliorem intelligentiam, in res­ ponsione ad 3, adjecit Angelus Scholae : « Proprium autem objectum obedientiae est praeceptum, quod quidem ex alterius voluntate procedit. Unde obedientia reddit promptam homi­ nis voluntatem ad implendam voluntatem alterius scilicet praecipientis. Si autem id quod ei praecipitur sit propter se ei volitum, etiam absque ratione praecepti, sicut accidit in pro­ speris ; jam ex propria voluntate tendit in illud, et non videtur illud implere propter praeceptum, sed propter propriam voluntatem.» Parcis hisce citatis verbis intima Aquinatis doctrina de speciali virtute obedientiae praecipue contineri pluribus est visa ; sed ut legenti absque ullo labore patet, non multum hoc loco inhaeret S. Doctor distinctionibus philosophicis : verbis enim moderatis affirmat suam sententiam. In qua tamen Angelici doctrina saltem quatuor, ni fallor, specialia latitant argumenta, quae singulatim explanare, discutere ac probare operae pretium visum est, ad elimi­ nandas graviores quasdam hac in re haesitationes. Quo expeditior fiat ista explicatio, praemitto ex Lcssio paucas aliquas theologicas distinctiones ad ipsam propositam quaestionem attinentes. 7. — Objectum quod obedientiae est, secundum Lessium (1. II, c. XLVI, n. 23), omne opus praeceptum ; ad hoc enim ■ volendum et faciendum haec virtus per se et directe inclinat. Objectum cui, est Superior ; huic enim dicimur obedire. Unde qui non habet ullum Superiorem cui possit obedire, is non habet obedientiam. Kalio objectiva in objecto quod, est debitum auctoritati Superioris ratione praecepti : obedientia enim vult et facit opus praeceptam, quia ratione praecepti coepit certo modo esse debitum ; non quasi in commodum vel honorem Superioris... io Prima Pars. — Virtus Obedicntiae. sed quia ratione praecepti ita fie necessarium, ut sine aliquo contemptu interpretative et vilipensione auctoritatis Superioris non possit ejus exsecutio praetermitti... Potest etiam dici, ratio­ nem objecti quod, esse specialem illam honestatem, quam accipit ex eo quod sit praeceptum auctoritatis Superioris. Sed hic modus, ut ipse Lessius fatetur, parum differt a priore, imo prior videtur conformior praxi. De ratione enim praecepti est, ut faciat opus non tantum dignum factu ob divinam auctoritatem, quae utique relucet in ordinationibus Superio­ rum, sed etiam opus necessarium : alioquin non tam erit prae­ ceptum, de cujus ratione est inducere obligationem, quam consilium. Ratio demum objectiva in objecto cui, est auctoritas seu potestas Superioris. Ideo enim Superiori est obediendum, quia Superior est et potestate regendi praeditus. — Haec quidem Lessius ; sed de auctoritate et potestate Superiorum abundan­ tius agemus in capite sequenti. Nunc autem accuratius nobis est exponendum, quid prae­ cise includatur in hac ipsa Aquinatis doctrina superius relata. Potest tota mens D. Thomae circa naturam virtutis obedientiae, ut innui, ad quatuor referri propositiones, quas speciatim enuntiare ac interpretari, pro viribus conabor. 'V 8. — PRIMA PROPOSITIO: Specialis honestatis ratio in eo inest nt inferiores a suis Superioribus in agendo moveantur, et ideo jure naturali et divino quilibet suo superiori in legitimis obedirc tenetur. Ex prima hac propositione, quae non mediocris aestimatur esse momenti, elucet ipsa obediendi necessitas ; quo modo scilicet obligatio obedicntiae videtur procedere, non ex posi­ tivo tantum divino aut humano praecepto, sed etiam radi­ citus ac vere ex jure natural} divinitus ipsarum rerum ordini indito. (Cf. Billuart, O. P. Tr. de virt. justit. annexis, Diss. II, a. i.) Exinde concludere quoque licebit, Summi Dei voluntatem esse regulam primam, qua, ut dicit Aquinas (2. 2. q. 104, a. 1, ad 2), regulantur omnes rationales voluntates ; deinde tamen voluntatem etiam hominis unius praecipientis quasi secundam esse regulam voluntatis alterius obedientis. Satis ergo secure poterit quis affirmare, Superiores tanquam capita communita­ tis alicujus rite institutae, jam eo ipso aliquo modo in conscien­ tia obligare posse subditos mandatis suis legitimis. Nonnulli tamen auctores id quidem videntur inficiari, cum naturalis Cap. I. Artic. II. — Virtus specialis obedicntiae. 11 Superiorum praecepti efficaciam minus agnoscant (i). At non est cur multum dubitemus hac in re, dum probatam sequi conemur Angelici doctrinam ; plura enim exstant testimonia affirmantia, e quibus praeclara quaedam hic statim referuntur. Scribit Angelus Scholae in Summa theol. (i. q. 88, a. io, ad 2) : « Ad secundum dicendum, quod sicut ex jure naturali, et prae­ cepto divino tenetur homo implere votum, ita etiam tenetur ex eisdem (scilicet ex jure naturali et praecepto divino) obedirw superiorum legi vel mandatis. » Copiosius adhuc et magis ex professo deinde S. Doctor sententiam suam stabilit in 2. 2. q. 104, a. i, in corp. : « Respondeo dicendum, ait, quod sicut actiones rerum naturalium procedunt ex potentiis naturalibus ; ita etiam operationes humanae procedunt ex humana volun­ tate : oportuit autem in rebus naturalibus, ut superiora move­ rent inferiora ad suas actiones per excellentiam naturalis vir­ tutis collatac divinitus : unde etiam oportet in rebus humanis, quod superiores moveant inferiores per suam voluntatem ex vi auctoritatis divinitus ordinatae : movere autem per rationem et voluntatem est praecipere ; et ideo sicut ex ordine naturali divinitus instituto, inferiora in rebus naturalibus necesse habent subjici motioni superiorum ; ita etiam in rebus humanis ex ordine juris naturalis, ct divini tenentur inferiores suis supe­ rioribus obedire » (cf. Caietanum, Comment, in hanc quaes­ tionem, II). — Aliis etiam verbis hunc fere eumdem sensum exprimit Angelicus in art VI ejusdem quaestionis et nonnullis locis, quos omnes referre non videtur hic esse tam necessarium. De cetero, apud alios illustres theologos eamdem reperies expo­ sitam doctrinam. Donatus Laynensis, Ο. P. (Rerum Regularium praxis resolutoria, t. II, tr. VI, q. 12, j) de potestate Superio­ rum scribit : « Hi namque Praelati, ut dictum est, naturali jure habent quamdam dominativam potestatem super omnes Reli­ giosos sibi commissos, multo melius, quam habeat dominus in servum... Sunt enim veri judices omnium existentium in illo statu, cui tenentur providere de omni necessario, cumque cavere ab omni malo, quod posset tali statui esse nocivum. Quandoquidem ad conservationem totius, necessum est, ut in (1) Ita, exempli causa, haec scribit Venneersch (de rei. Inst, et pers. edit. 2, I, 11. 290, nota 1) : « Minus nobis placet quod habet de hoc argu­ mento P. Biederlack, qui videtur vim per se ligandi conscientiam agnos­ cere etiam iis Superioribus qui jurisdictione carent, nec praecipere pos­ sunt ex voto. » — Cf. quoque : Ami du Clergé, 1913. num. 36, p. 738, sq. ; Sabetti, Comp. Theol. mor. 13 edit., tr. X, a III, n. 619, q. 2. 12 Prima Pais. — Virtus Obedientiae. omni genere detur unum primum, quod sit regula et mensura caeterorum. » Id optimo quoque jure affirmare videmus Fr. Suarez, praeclarum Societatis Jesu theologum (de relig. tr. X, 1. IV, c. Xiv, n. 17). Haec enim asserit de simplici mandato Superiorum (ut nolit, quemadmodum ipse ait, sua propria potestate jurisdictionis, vel etiam dominativa quatenus voto confirmata est, uti) : « Quia vero illud praeceptum magis est naturale, quam hominis, etiamsi supponat aliquam voluntatem hominis, ideo licet ille actus... possit esse ex propria virtute obedientiae non tamen ex voto obedientiae, etc. (1). » Simile principium statuit quoque (ut unum tantum citem c rcccntioribus) Biederlack-Fiihrich (de religiosis, n. 36, p. 52 sq.), quod peculiariter exponemus capite jn,, a. IV, et in parte III, ultimo articulo. ? c ; ' !■» IJJfe * ■·· ■ ** & Λ 4 1 1J I * 9. — SECUNDA PROPOSITIO : Objectum’virtutisspecialis obedientiae necessario et solum est Superioris ipsum praeceptum, aut expressum, aut tacitum seu intcrpretativuin. Etenim tunc dicitur quis vere et proprie obedire, seu spccialem exercere obedientiae virtutem, cum legitimis Superiorum suorum jussis obtemperet propter praeceptum, vel sub ratione peculiari praecepti. « Quaedam enim, dicit Angelus Scholae (I. c. q. 104, a. 2, ad 1), quandoque sub praecepto cadunt, quae ad nullam aliam virtutem pertinent » ; scilicet, quae formalem suam rationem habent in ipso praecepto, in quantum nempe est aliquid praecepto impositum, ut ostendit Caietanus, in comment, ad q. 104, a. 2, IV. Hoc idem confirmat Suarez, referens eadem I). Thomae verba, eaque probans in tract. X de rclig. c. xiv, n. 4, 10 sqq. Sit ergo firma conclusio : tunc solummodo actus proprius ac formalis erit, obedientiae, cum praecesserit aliquod praeceptum Superioris, aut saltem intervenerit praecepti ratio quaedam specialis. Sedulo tamen est advertendum, Angelicum id affirmasse de praecepto non tantum expresso, sed etiam de praecepto quod ipse vocat κ tacitum aut intcrpretativuin ». De hac vero asser­ tione et distinctione non parum contendunt auctores, ancipitique animo interrogant, num etiam adsit aliquod inobedien(i) Doctrina Suarezii quae loco cit. continetur, satis obscura apparet et difficultatibus ansam praebet, si eam conferas cum aliis dictis ejus­ dem. cl. theologi (v. g. in Tr. VII, L. X c.iv, n. 12, 13). Quare profun­ diori subjicietur examini in parte III hujus operis. tic \ >rtus specialis obedientiae tiae peccatum, dum simplex Praelati mandatum praetermitta­ tur seu significata ejus voluntas? jam olim de hac quaestione haec excuderat Cuniliati, Ο. P. (II, Tr. de statu rei. XVI, c. in, § 2) : « Quamobrem dictitabat, plus requiritur ut quis peccatum inobedientiae committat, quam ut virtutem obedientiae exerceat ; ad illud namque requiritur violatio praecepti expressi vel taciti : ad istam suf­ ficit sola notitia voluntatis Superioris quocumque modo intel­ lectae (1). » Sed nonne ipse S. Thomas, ut supra diximus, prae­ cise declarat : « Voluntas Superioris, quocumque modo innotes­ cat, est quoddam tacitum praeceptum? » Alii deinde cum Lehmkuhl opinati sunt, ad obedientiam pro­ prie dictam constituendam, non requiri ut praeceptum aliquod imponat Superior ; generatim sufficeret, juxta eorum senten­ tiam, « cognita voluntas ejus qui possit praecipere. (Lehm­ kuhl, Theol. mor., I, n. 924 (2). « Nam, sic prosequitur, dixi supra, motivum internum obedientiae respicere subjectionem et conformitatcm erga volun­ tatem superioris qui praecipere possit. - In Compendio autem suae Theol. mor. ab ipso elaborato, idem omnino affir­ mat (n. 332, III), haec tamen addendo : « ... erga voluntatem Superioris qui praecipere possit. (Alii dicunt : erga voluntatem Superioris praecipientis.) » — Eam Lehmkuhlii sententiam hisce verbis refert Noldin, et sic eam ipse interpretatur (Summa Th. mor., II, n. 280, c.) : «Lehmkuhl autem censpt actum verae obedientiae praestare eum, qui exsequitur voluntatem superioris etiam non praecipientis, quia se subjicit voluntati ejus, qui jus et potestatem praecipiendi habet. » Reapse videntur quidam auctores Superioris praeceptum ejusque voluntatem simplicem tanquam 1/110 obedientiae spe­ cialis statuere objecta omnino diversa ; eo nempe sensu ac si posset haec simplex Superioris voluntas semper absque ullo excogitari praecepto. Id quidem, ni fallor, satis innuere viden­ tur nonnulli recentiorcs scriptores (vide apud Priimmer, Th. mor., II, n. 575 ; apud Dosda, L’Union avec Dieu, II, ch. ιχ, p.59 sq.etc.). Dicunt enim hi, sen tent iam Caietani ac Lehmkuhlii hac in re esse contrariam sententiae, quam tenere existimant Lessium et Billuart. Censent nepjpe a Lessio et Billuart illud doceri : ad obedientiam formalem necessario requiritur ut (1) Idem affirmat Dr. !·'. X. Mutz (Christliche \szetik, 3 l'eil, II. 101). (2) Ci. etiam in editione 10. I, n. 779 (pag. 457). 9 14 Prima Pars. — Virtus Obedientiae. praeponatur a Superiore verum praeceptum (i). Hanc fuisse Lessii mentem aliqua probabilitate non caret. Etenim apud ipsum legimus (1. II, c. xlvi, n. 27, 28) : « An obedientia requi­ rat praeceptum? — Diximus supra obedientiam respicere praeceptum Superioris. Sed contra facere videtur, quod Reli­ giosus non dicatur perfecte obediens Praelato, qui exspectat praeceptum, et absque eo nihil vult facere... imo sanctiPatres commendant maxime eam obedientiam, quae prae­ ceptum non exspectans, ad nutum obedit... — Petes, ad quam virtutem pertinet iste obediendi modus? non enim ad virtutem obedientiae stricte acceptae ; quia non intervenit strictum praeceptum. Respondeo, pertinere ad virtutem illam, quae generatim et vulgo obedientia dicitur... » Sub nomine praecepti videtur ergo Lessius solummodo intelligere Superioris prae­ ceptum expressum, quum nempe ille explicitis verbis obediendi obligationem subdito intimat (2). At D. Thomas non tantum de aliquo expresso loquitur praecepto, ut supra ostendimus, verum etiam de alio quodam praecepto, quod non tanquam « expressum » reputandum est. Liquidius autem Billuart, 0. P. nohis videtur distinguere, ejusque explicationes menti magis consonant magni Aquina­ tis. Id facile constabit ex iis quae laudatus theologus in doc­ trinam S. Thomae enucleandam scripsit, Tractatu : de caeteris virtut. justit. annexis, D. II, a. 1.« Ad I). Thomam, sic audacius incipit, non est quod de ejus mente dubitemus, cum nostra conclusio et ejus probatio sint ex ipso ibidem iisdem fere terminis, nec verba quae objiciuntur contraria sunt. Qui enim voluntate superioris intellecta praevenit obediendo ex­ pressum ejus mandatum, vel in voluntate superioris intelligit verum praeceptum, licet tacitum tantum ; ut enim dicit S. Thomas immediate ante objecta verba, « voluntas supe­ rioris quocumque modo innotescat (scilicet ut praecipiens) est quoddam tacitum praeceptum » ; vel intelligit solum deside­ rium absque voluntate praecipiendi çt obligandi. Primo modo indubie est promptior vera et proprie dicta obedientia, quam si exspectaret expressum praeceptum, quia ibi est verum prae­ ceptum, licet tacitum. Secundo modo est etiam promptior, non quidem in actu formali et strictae obedientiae, sed in prae­ li) Cf. Prummer, 1. c. p. 446. (2) Quid in hac re senserint Salmanticenses et S. Alphonsus, dice­ mus speciali aliquo articulo <· de doctrina S. Alphonsi ■> in c. III, tertiæ partis hujus opens. Cap. I. Artic. II. — Virtus specialis obedientiae. 15 paratione animi, etc,.. Posset etiam intelligi de obedientia vulgo dicta... » Quae distinctio a Billuart proposita majore luce effulgere videtur, quam sententia Lessiana ; quamvis et ipsa difficultates quasdam non adaequet. 10. — Aliquantulo ulterius progredi conatur BaUerini-Palmieri, dum perscrutatur Angelici menterh. Postquam scilicet (Th. mor. vol. 4, tr. IX, c. 1, n. 163) statuisset, objectum pro­ prium obedientiae esse praeceptum tacitum, quod et interpre­ tativum dicitur, vel expressum, statim subjungit : voluntas sci­ licet superioris est obedientiae objectum et quocumque modo voluntas superioris innotescat, est quoddam tacitum prae­ ceptum. Et tanto videtur obedientia, etc... Ita S. Thomas, 2. 2., etc. » Deinde illud quoque addit Ballcrini-Palmieri : « Objectum enim ejus (obedientiae) non est Deus, sed praecep­ tum Superioris cujuscumque vel expressum vel interpretativum scii, simplex verbum praelati, ejus indicans voluntatem. Quae ultima verba sunt quidem D. Thomae, sed ex dictis Ballerini non satis apparet qudenam voluntas Superioris sit objectum formalis et verae obedientiae. Ideo puto, Fr.Suarezium adhuc magis genuine sensum hujus textus Angelici Doctoris defixisse, cum scriberet in tr. X, 1. IV, c. xiv, n. 10 sqq. : « Difficultas non parva est, an ad illum (actum formalem et proprium obedientiae) requiratur ex parte objecti proprium praeceptum Superioris, vel Sufficiat simplex voluntas signi­ ficans subdito quocumque modo. In qua Caietanus (Comment. 2. 2. q. 104, a. 2) pro certo supponit, objectum obedientiae includere praeceptum aliquod, et inquirit an sit necessarium praeceptum obligans ad mortale, vel sufficiat generatim ; et resolvit sufficere quodeumque praeceptum inducens obligatio­ nem sub quacumque culpa, etiam veniali. Quod recte probat, quia etiam materia minima est capax obedientiae et inobedientiae ; quia est capax praecepti generatim sumpti, etiamsi praeceptum illius per se non obliget ad mortale. Quod autem ali­ quod praeceptum necessarium sit, solum probat Caietanus, quia obedientiae actus proprius est facere vel omittere ali­ quid, ut Superioris voluntatem sibi notam impleat ; quasi supponens notificationem voluntatis Superioris semper habere vim praecepti obligantis, saltem sub veniali. Quod videtur etiam indicare D. Thomas ibi, in corp, dum ait : Obedientia est specialis virtus, etc... Et in solutione ad 2, idem repetit (S. Th.), scilicet objectum obedientiae esse praeceptum Superioris expressum, vel interpretativum ; quid autem per interpretati- Prima Pars. — Virtus Obedientiae. i6 vum intelligat, declarat, dicens, scilicet simplex verbum, etc... Et potest confirmari haec sententia primo ex eodem Caietano... »—- Latius tunc exponit Suarez rationes in praedictae sententiae favorem ; postea argumenta profert quae huic sen­ tentiae contraria videntur, numeris n et 12. Tandem conci­ liationem opinionum quasi fingit (n. 13), de qua statim ipse fatetur : « haec non satisfacit. » — Judicium ergo suum sub fine (n. 14) pronuntiat, doctrinamque Aquinatis omnino probat et amplectitur, congrua et apta supposita ejusdem explica­ tione. « Dico ergo, sic ait, D. Thomae sententiam absolute veram esse : nimirum, veram ac formalem obedientiam habere pro objecto proprium praeceptum, sub proprio praecepto includendo illud etiam, quod ad veniale tantum obligat. Ratio est, quia obedientia respicit Superiorem, ut Superior est, non ut est amicus, vel ut prudens ad consulendum, vel sub alia ratione simili ; constituitur autem Superior, etc... » —In specie deinde ostendit Suarez quomodo distinguendum sit inter quamdam obedientiam magis rigorosam, quae exigi­ tur ratione potestatis ecclesiasticae alicujus aut dominationis religiosae professionis voto firmatae ; et minus rigorosam obedientiam, quae ex simplici mandato Superiorum ad pecca­ tum veniale obliget propter praeceptum aliquod magis naturale (n. 17). Statuit ergo Suarez, Aquinatis ut supra vidimus sectando doctrinam (quemadmodum ex his et pluribus apparet locis): praeceptum Superioris expressum et absolutum obligare ad pecca­ tum sive mortale, sive veniale, imo inducere quoque necessita­ tem pro religiosis obediendi vi voti , praeceptum vero ejus mi­ nus expressum et non absolutum, scilicet simplicem ordinatio­ nem voluntatis suae, de sc sufficere etiam ut ibi virtus specialis obedientiae inveniatur ; non inducit tamen votum obedientiae, cum sit praeceptum magis naturale, nec pertingit ad peccatum mortale, ut fusius in tertia parte • libri dicetur. -Constat apud plerosquc theologos et praesertim apud Angelicam Doctorcm, praeceptum quod cum que obligationem quamdam debere inducere in conscientia ; nam hoc tantum modo radicitus distinguitur a consilio et suasione. Ideo dicit Aquinas (1. c. q. 104, a. 1, in corp.) : « Movere autem per ratio­ nem et voluntatem est praecipere » ; quod ita Caietanus inter­ pretatur (in eumdem artic.) : « Non te perturbet verbum illud !... Est namque sermo iste secundum subjectam materiam intelligendus : ut videlicet intelligatur de sufficienter movere. Qui ii. Cap. I. Artic. II. — Virtus specialis obedientiae. 17 enim praecipit sufficienter' movet, quia necessitatem imponit mobili ut moveatur. » — Dein idem Commentator clarius adhuc de praecepto ejusque obligatione haec pronuntiat in q. 186, a. 9, X : « ... quia ex vi vocabuli, praecipere seu praecep­ tum, licet importet Vim obligativam, non tamen ad mortale. Inter obligationem namque ad mortale, et libertatem ad opera consiliorum, mediat obligatio ad veniale. Itaque sub praecepto cadit omnis obligatio, sive ad mortale sive ad veniale : quo­ niam tenemur evitare venialia. Unde quia praecepta, ut distin­ guuntur contra consilia, non obligant necessario ad mortale, sed ad mortale vel veniale... » Haec demum sententia satis communiter recepta fuit a theologis, ita ut « vere praecipere idem sit ac velle obligare sub cuiPa, teste Biederlack, quia ad ipsam notionem praecepti et legis in sensu vero id pertinet ut etiam in conscientia generetur obligatio illud agendi aut omittendi, quod injungitur prohibeturve» (1).— Exinde etiam quisque potest videre quonam sensu haec secunda intclligenda sit propositio, quae sane doctrinae S. Thomae est consona ac ejus verbis ; objectum nempe vir­ tutis specialis obedientiae necessario et solum esse Superioris praeceptum sive expressum, sive tacitum sive interpretativum. 12. — TERTIA PROPOSITIO : Inobedienlia, ratione for­ mali sumpta, constituitur per ipsum contemptum actualem prae­ cepti aut praecipientis. Actualis autem contemptus alius est quam virtualis ; etenim, ait P. Marc (I, n. 1263, 5, nota 1) loquens de contemptu vic­ tuali censurarum, « contemptus virtualis adest, si quis habitualiter scit talem actionem sub poena esse prohibitam. Alii utuntur nominet Contemptus generalis. » Actualis fit casu nostro hic contemptus per violationem ipsam praecepti factam cum advertentia et cum interitione se non sub­ mittendi jussioni. «Oui autem, teste Billuart (1. c. Dissert II, a. IV), ex concupiscentia, ex ira vel propter aliam causam parti­ cularem inducitur ad aliquid faciendum contra statutum legis, non peccat ex contemptu, sed ex aliqua alia causa, etiamsi fre­ quenter ex eadem causa vel alia simili peccatum iteret. Erequentia tamen peccati dispositive inducit ad contemptum. > Haec sunt etiam propria Angelici verba, ex art. IX, q. 186, ad 3. Asserit vero magnus Aquinas, proprium inobedienriae peccatum (r) Cf. Zeitschrift fur katholische Théologie, v. 39, p. 7S3. cum recen­ set .Manuale Theologiae moralis, a Priimmer, O. P. editum. 18 Prima Pars. — Virtus Obcdientiae. oriri ex contemptu actuali praecepti. « Ad inobedientiam, ait (q. 104, a. 2, ad 1), requiritur quod actualiter contemnat prae­ ceptum. » Hoc peccatum, cum sit proprie contra specialem virtutem obcdientiae, poterit quidem sub hoc respectu peccatum formalis inobedientiac denominari ; etenim, secundum ipsum Angelum Scholae (1. c. q. 105, a. 1, ad i), « facere aliquid contra praeceptum, non propter praecepti contemptum, sed propter aliquid aliud, est inobedientia materialiter tantum, sed pertinet formalifèr ad aliam speciem peccati. » Unde Sanchez hanc D. Thomae doctrinam reterendo, concludit (1. VI, c. 1, n. 4) : « ... inobedientiam formalem non posse accidere absque actuali praecepti contemptu : quia nolle obedire praecepto, eo quod praeceptum sit (in quo diximus num. 1 consistere formalem hujus inobedientiac rationem) est illud contemnere ; et ita docet D. Thomas, 2. 2. q. 104, a. 2 ad 2. » .· S ia 13. - Sed objicitur contra praefatam doctrinam : contemp­ tum alicujus praecepti Superioris semper mortale esse pecca­ tum (1) ; quia secundum Salmanticenses (tr. XV, de statu relig. c. v, n. 54), « contemptus totum fundamentum obedientiae subvertit.» Et nonne ipse Aquinas per totum articu­ lum i quaest. 105 hanc doctrinam probare intendit, inobedien­ tiam esse peccatum mortale? Ex alia tamen parte, constat transgressores praeceptorum Superioris saepius nonnisi veniale committere peccatum. Prae­ terea Ballerini-Palmieri videtur absolutum statuisse prin­ cipium, scribendo (vol. IV, tr. VI, s. IV, d. 1, n. 17) : « Ut vero quis peccet contra obedientiam, qua erga alterum tenetur, non opus est ut peccet peccatum inobedientiac formalis, sed satis, ut ex qualibet intentione, libere violet praeceptum ; sic enim facit qutÿl non deberet facere ex obedientia, qua obligatur. » Exinde non parvae enascuntur difficultates, nec satis secura apparet tradita doctrina. At propositis dubiis sic respondetur. Angelus Scholae latius quidem ostendit inobedientiam esse peccatum mortale, nempe ex genere suo ; et hoc est verissimum (2). Vcrumtamen non (1) Cf. apud Noldin S. J. 111 sua Summa Th. mor. edit. s,v. 2.η. 280, j. (2) Imo S. Doctor exponit quandonam sit etiam peccatum contra Spiritum Sanctum (1. c. q. 105, a. 2. ad 2). Vide quoque Lexikon der Pâdagogik (Herder 1917. V p. 299) : Sie erheben trotzig ihren Nacken sogar gegen Gott und seine Fugungen. In diesem Grade ist die Verstocktheit eine Siinde gegen den hl. Geist von der es nur schwer eine Umkehr gibt. Cap. I. Artic. Ii. — Virtus specialis obcdientiae. 19 absolute nec expresse negavit eam posse fieri veniale pecca­ tum, ratione levitatis materiae. — Non omisit haec scribere (q. 186, a. 9, ad 1) de Fratribus Praedicatoribus, qui violarent statuta Regulae suae ad culpam minim obligantia : < ... qui tamen possent venialiter. vel mortaliter peccare ex negligentia, vel libidine, s m contemptu » (cf. Comment. Caietani in hunc 1 jcum, VII). Billuart (tr. de virt. justit. annexis, Dis. II, a. IV') de hac re optimo jure scribit : « Potest fieri inobedientia veniale non solum ex indeliberatione actus, quod est omnibus peccatis commune, sed etiam cx levitate materiae, Seu potius ex imperfectione contemptus. Ita post Caietanum, Sylvius. Lessius et alii... Quod S. Thomas hic ad 1 dicat : « peccatum veniale non esse inobedientiam », intclligcndum est de inobe­ dientia formali eaque perfecta et absoluta, qua quis simpliciter et absolute dicitur inobediens... Etenim S. Thomam agnovisse peccatum veniale esse contra legem, notum relinquitur ex hujus partis, q. no, a. 3 et 4, et ex 1, 2, q. 71, a. 6. (1). » Non semel Aquinas, ut notum est, legem et mandata Regulae ac Superiorum ad comparationem deduxit inter se, et expresse affirmavit non omnia mandata Regulae Praelatonimve obli­ gare per se ad peccatum aliquod mortale. «Hujusmodi autem statuta, ait (Ouodlib. I, art. XX, in corp.), quae in regula con­ tinentur, non habent vim praecepti, sicut nec praelatus sta­ tuens aliquid, intendit semper ad peccatum mortale obligare per praeceptum. Est autem praelatus quasi quaedam regula animata, etc. » Conferri etiam ea possunt quae distinguit S. Doctor in Summa theol. 2. 2. q. 186, art. IX, ad 2 ;et in eodem articulo (ad 1) de regula quadam dicit : « ... ita quod profes­ sioni non contrariatur, nisi id quod est contra praeceptum regulae : transgressio vero, vel omissio aliorum obligat solum ad peccatum veniale... Peccatum autem veniale est dispositio ad mortale, ut supra dictum est. » Ex contextu vero apparet hoc peccatum veniale, secundum mentem D. Thomae, non tantum de causa extrinseca provenire, sed quodammodo ab intrinseco esse’, propter ipsam ordinationem seu regulae man­ datum. Unde recte concludes, idem prorsus de mandatis Supe­ riorum tenendum esse, qt ia, teste eodem Angelico (Quodl. I, a. XX), «praelatus est quasi quaedam regula animata. » (1) «... sicut ergo in lege civili non facit semper dignum poena mortis corporalis transgressio legalis statuti ; ita nec in lege Ecclesiae omnes ordinationes, vel publica statuta obligant ad mortale ; et similiter nec omnia statuta regulae. » (2. 2. q. 186, a. ix). x· «? X 20 Prima Pars. — Virtus Obedientiae. 14. — Vera autem sunt verba Angeli Scholae : « Cum autem tacit aliquid contra praeceptum, non propter praecepti contem­ ptum, sed propter aliquid aliud, est obedientia materialiter tantum, sed pertinet formaliter ad aliam speciem peccati » ; nec audiendus est Ballerini-Palmieri, qui aliquid in contra­ rium videtur affirmare, ut supra dictum est. Difficultas ergo sic ab auctoribus resolvitur. Duplex in casu nostro distingui potest actualis contemptus : alter nempe perfectus, et alter imperfectus (1). Perfectus ille est contemptus, ait Billuart, 0. P. (1. c. Dis. II, a. IV), « quando quis renuit in toto subjici superiori ex quovis contemptu sive praecepti sive potes­ tatis, sive praecipientis procedat illa pervicacia, etiamsi prae­ cipientem non ratione potestatis, sed ob aliam causam con­ temnat, puta ob defectum scientiae, prudentiae, nobilitatis, vel ex ira, odio, etc. Et inobedientia ex tali contemptu perfecto procedens etiam in re levi, est semper mortale peccatum. » Fere eodem modo ait Rottner (Status rei. q. IX, a. II, n. 877) : « Observandum est contemptum legis vel praecepti, vel prae­ cipientis esse mortalem, quando quis simpliciter et absolute non vult subjici. » Iste perfectus contemptus modo ordinario et com­ muni vocatur etiam : contemptus formalis, sensu nempe inagis stricto ; omnis enim actualis contemptus quodammodo for­ malis debet reputari (2). Imperfectus autem erit contemptus, quando quis renuit subjici Superiori in aliqua re tantum sive gravi, sive levi, para­ tus ipsi obedire in aliis, etiam ex quovis contemptu sive prae­ cepti, sive praecipientis procedat illa recalcitratio (3). Si ergo subditus tantum secundum quid non vult subjici, v. g. ut putat Rottner (1. c.), si hic et nunc in re aliqua levi se non subjicit ; vel recusat exsecutionem communis alicujus mandati, etsi absolute velit esse subjectus, imperfectus erit contemptus, nec formalis censebitur eo sensu quo ipsa auctoritas jubens contemnatur in toto. Tunc utique in re levi, peccatum solum(1) Cf. Billuart, tr. de virt. justitiae annex. D. II. a IV ; Caietanus, in q. 186, a. IX, XI ; Prümmer, Theol. mor. II, n. 579 ; Rottner, q. IX. a. II, n. 877 ; Biederlack-Führich ; Kirchenlcxikon ; etc. (2) Rottner, Ord. S. B. in suo libro : Margarita coelestis, seu status religiosus ascetico-theologice expensus, ait n. 876 generalem seu materia­ lem contemptum reperiri in quovis peccato, haud secus quam de gene­ rali inobedientia dictum fuerat. « Formalis autem contemptus, sic pro­ sequitur. est violatio praecepti vel legis ex motivo et causa agendi contra legem. » (3) Billuart, eodem loco. Cap. I. Artic. II. — A’irtus specialis obedientiae. 21 modo erit leve ; in materia vero gravi, de se mortalis aestima­ bitur culpa (Lessius, 1. II, c. xlvi, n. 45, 46 ; Vcrmcersch, I, n. 298. 2, etc. ). 15. — Oppositum (amen videtur Angelici dictum (2. 2. q. 105. a. I, ad 1). Sic ipse loquitur : « Peccatum enim veniale non est inobedientia : quia non est contra praeceptum, sed praeter praeceptum. » Sed audiendus est Caietanus, qui tam miram I). Thomae sententiam ita explanat (in q. 104, a. 2, II) : Dici­ tur quod quia inobedientia formaliter importat contrarieta­ tem ad praeceptum communiter ; et omne peccatum mortale importat contrarietatem ad id quod est praeceptum, stricte sumendo praeceptum ; et nullum peccatum veniale importat contrarietatem ad praeceptum, ideo omne mortale est ino­ bedientia materialiter vel formaliter ; veniale autem neutro modo... Cum quibus tamen stat omne veniale esse secundum quid inobedientiam : materialiter, ut reliqua venialia ; vel for­ maliter, ut primus motus inobedientiae, sicut primus motus infidelitatis spectat ad speciem infidelitatis. Ceterum jam appo­ site scripserat de hac re ipse divus Bernardus (Aligne, PP. lat. 182, p. 869) : « Et quidem nullam prorsus inobedientiam dico parvi ducendam, non tamen omnem pari aestimandam peri­ culo... de quorum (mandatorum Superioris) etiam contemptu juxta eamdem considerationem, gravior leviorve offensa con­ trahitur. » Veniale igitur peccatum in praecepti transgressione, juxta explicationem quam de mente D. Thomae tradit illus­ tris Billuart (D. II, a. IV), non est intelligendum de « inobe­ dientia formali caque perfecta et absoluta, qua quis simpli­ citer et absolute dicitur inobediens... nec est contra praecep­ tum perfecte, quatenus non evertit finem praecepti, qui est charitas, et ideo tantum praeter praeceptum. » Adverte autem contemptum perlectum nunquam non inducere reatum ali­ quem mortalem, sive de re agatur magna, sive de re parva ; subvertit enim omnem subjectionem, ut statim dicemus. Prümmer, O. P in sua Thcol. mor. II, n. 579, contemptum imper­ fectum habet ipsum contemptum formalem praecepti : contemp­ tum vero praecipientis vocat : contemptum formalem perfectum, et hunc dicit esse « peccatum ex toto genere suo mortale », multoque gravius quam quod exsurgit ex praecepti contemptu. Sed haec distinguendi ratio minus placet, quamvis id sit verum, quod etiam roperies apud Aquinatem (2. 2. q. 105, a. 2, in corp.), inobedien­ tiam nempe qua contemnatur praeceptum hominis, leviorem esse peccato quo contemnitur ipse praecipiens. » Et statim celeri quidem calamo explicat sua verba ipse Angelicus, protinus addens (1. c.) : 1 Prima Pars. — Virtus Obediehtiae. 9 * “m j 1L. .1 « quia ex reverentia praecipientis procedere debet reverentia praecepti », haneque doctrinam firmat aliquo exemplo. Ex alia tamen parte constat quoque, tunc aliquem agere ex contemptu formali presse dicto, quando renuit in toto subjici Superiori etiam cx solo praecepti contemptu (1) ; et hoc modo semper mortaliter peccat quamvis materia sit levis, ut communi consensu tenent auctores (Cf. Vermeersch, 1, n. 298, 2 ; Biederlcck-Führich, de religiosis, n. 127 (2), etc.). In praecepto enim Superioris potest ejus auctoritas formaliter intendi, et simpliciter ac absolute despici ; inde autem peccatum enascitur utique mortale, habeturque con­ temptus absolutus juxta sententiam Billuart supra descriptam. Hanc etiam rationem tradit eximius ille theologus (Diss. II,< . IV.) : « Licet res sit levis, ait, intentio tamen qua directe tendit contra totam superioritatem, renuens absolute et in ulla re ipsi subjici, et propter hoc transgrediens ejus praeceptum, importat gravem contemptum et gravem injuriam. ■ Externe se manifestat per­ fectus iste contemptus tunc praecipue, cum respondeat subditus Superiori suo aliquid jubenti : nolo obedire, nolo facere, non faciem ullo modo, etc. ; ita ut ostendat se jussum Superioris simpliciter respuere. Haec inobedientia, teste Card, de Lugo (Tom. IV, de S. Poenitent. D. XX, S. IV, n. 48), saepe est peccatum reservatum in aliquo ordine, et vocatura S. Bernardo : inobedientia crimina­ lis ; quia, ait, est repugnare, est nolle obedire. Addit autem de Luge (1. c. n. 50) hoc esse peccatum contra obedientiam « formalissime sumptam », et tunc adesse cum verus concurrat contemptus aucto­ ritatis ut sic. Passim ab auctoribus contemptus hic memoratus vocatur simpliciter absolute : contemptus formalis, ut diximus, qui semper reatum mortalem inducet, et etiam ad ipsum jussum Superioris se poterit referre (vide apud \rermecrsch, I. 298). 16. — Superioris potestas si non contemnatur in toto, sed ipsa persona praecipiens ob aliam quamdam causam despiciatur, puta ob defectum scientiae aut prudentiae, non erit absolutus nec perfectus hic contemptus, quidquid in contra­ rium affirmare videatur Prümmer (1. c. n. 579) ; admittit ergo levitatem materiae, ut supra cum Billuart diximus, et prout consonare videtur ipse Lessius (1. II, c. xlvi, n. 45), scribens cautissime quidem de hac re : » Si autem non contemnas potes­ tatem, nec recuses parere in rebus majoris momenti ; etiamsi (1) Biederlack-Fiihrich (De religiosis, n. 127) sub formali contemptu eum intellig't » quo contemnitur ipsa auctoritas jubens. » (2) Scribit hic auctor (1. c. p. 222) inter alia verba : « ... Ex eo igitur, quod auctoritas eadem est. sive parva praecipiat sive magna, illud fit, ut contemptus formalis praecepti de minima re peccatum grave consti­ tuat. » f Cap. 1. Artic. II. — Virtus specialis obedientiae. contemnas personam ob defectum eruditionis, prudentiae, no­ bilitatis, etc., et ex hoc contemptu aliquod praeceptum ejus in re levi violes, forte non erit mortale. Similiter si offensus Supe­ riori quasi in vindictam id facias ; negari tamen nequit quin sit grave peccatum veniale. » Unde deduces contemptum quo despicitur -praecipiens, non esse necessario contemptum aliquem perfectum, nec ideo semp.er lethale peccatum ; nequit igitur dici « contemptum praeci­ pientis peccatum ex telo genere suo esse mortale '·, sed tunc tantum, quando perfectum constituit contemptum aut etiam ratione gravitatis ipsius materiae in se vel ex adjunctis. Et haec est doctrina a Billuart proposita, sicquc ipse sententiam explicat Angelici Doctor is. Speciali autem modo prohibetur contemptus cujusvis legi­ timi Superioris ex parte operantis, ut aitCaictanus ; nam conti­ net irreverentiam lacditque observantiam iis debitam qui guber­ nant subditos, et per consequens, secundum modum loquendi theologorum, contra eorum dignitatem erit (cf. Caietanum in 2. 2. q. i86, a. 9, VII ; Biederlack-Führich, 1. c. p. 222, nota 1). Sive igitur praeceptum contemnatur, sive ipse praecipiens (teste Lessio, 1. II, c.xlvi, n. 40), specialis inobedientiae peccatum aderit in utroque casu. Latius tamen patet peccatum ex con­ temptu quam peccatum inobedientiae, juxta assertionem Sanchez ; quia, en ratio quam cum Azorio affert, «contemptus versatur circa praecepta et circa consilia ; inobedientia autem circa sola praecepta. » Ipse vero Sanchez (1. VI, c. 1, n. 3, 4) confirmat doctrinam D. Thomae circa inobedientiam specialem seu formalem, dicendo « eam non posse accidere absque actuali praecepti contemptu ; quia, sic prosequitur, nolle obedire praecepto, eo quod praeceptum sit (in quo diximus consistere formalem hujus inobedientiae rationem) est illud contemnere ; et ita docet I). Thomas, 2. 2. q. 104, art. 2 ad 2. » Stat ergo propositio tertia, et ad quartam devenimus. 17. — QUARTA PROPOSITIO : Obediontia tanquam virtus specialis, una est ex virtutibus moralibus, et pertinet ad virtu­ tem cardinalem justitiae, cui adnectitur ut ejus pars potentialis. Aperte hoc nos edocet Angelus Scholae· in sua Summa theol. 2. 2. q. 80, art. unie, ct q. 104, a. 2, ad 2. Et quidem obedientia non est virtus theologica, cum ejus objectum per se non sit Deus, sed praeceptum Superioris cujuscumque. Et ideo est « virtus moralis, ait Aquinas (q. 104, a. 2, ad 2), cum sit pars justitiae, et est medium inter superfluum et diminu­ 24 I Prima Pars. — Virtus Obedientiae. tum. Quae doctrina S. Doctoris sedulo est determinanda, ut sic notitia compleatur ad ipsam obedientiae pertinens definitio­ nem. Adscribitur igitur obedientia partibus potentialibus justi­ tiae, scilicet iis annumeratur virtutibus quae annexae dicuntur justitiae. Quaedam autem virtutes ita vocantur, quia a ratione justitiae in aliquibus deficiunt, quanqnam ipsi ut virtuti prin­ cipaliori et cardinali adjungantur. « Hoc dupliciter accidere potest, secundum Aquinatem (q. 80, a. unie in corp.) : « uno quidem modo, inquantum deficit a ratione aequalis : alio modo in quantum deficit a ratione debiti : sunt enim quae­ dam virtutes, quae debitum quidem alteri reddunt, sed non possunt reddere aequale. » Ad hujuscemodi ergo virtutes S. Doc­ tor refert obedientiam ; « in quantum, ait (1. c.), obedientia includitur in observantia, quam Tullius ponit ; nam prae­ cellentibus personis debetur et reverentia honoris, et obe­ dientia (ad 3). » Praedicto autem modo adjungitur justitiae observantia (in qua includitur obedientia), quia « non potest secundum aequale praemium recompensari ab homine vir­ tus, ut patet per Philos, in 4 Ethic. (1. c. in corp.) ». Eo sensu deficit obedi-ntia a perfecta ratione justitiae, secundum D. Thomam, quia deficit a ratione aequalis ; non vero deficit a ratione debiti stricti ex lege, quod est probe notandum. Optima enim distinctione in hac re utitur Angelicus (1. c. in corp.), scribens : « A ratione vero debiti justitiae defectus potest attendi, secundum quod est duplex debitum ; scii, morale ct legale ; unde et Philos, in 8. Ethicor. (c. 13), secundum hoc duplex justum assignat : debitum quidem legale est, ad quod recidendum aliquis lege adstringitur , et tale debitum proprie attendit justitia quae est principalis virtus : debitum autem morale est, quod aliquis debet ex honestate virtutis ; ct... tale debitum habet duplicem gradum... » Ex hac doctrina Aquinatis, quam reterunt quoque ac tenent Billuart (Incipit tr. de Rei.), Lessius (1. II, s. VII, c. xlvi), lucu­ lenter apparet obedientiam de his virtutibus non esse justitiae annexis, quae moralem obligationem propter quamdam hones­ tatem tantum inducant ; attendit enim debitum ex lege quadam justitiae (1). Xon autem pertingit usque ad justitiam commutativam, quae pars est subjectiva seu essentialis virtutis jus­ titiae (cf. S. Thomam, q. (»1, de part, justit. ; Billuart, tr. de (1) Cf. Christ. Pesch (Praelcct. dogmat. IX, n. 238 sqq.). Cap. I. Artic. II.— Virtus specialis obedientiae. jure ct just., Dis.V, a. j, et tr. de Rei. incipit;Marc-G. stermann, Instit. mor. I, n. 400, Acrtnys-Damen, Theologia Moralis, I, n. 288 sqq., etc.). Idcirco cum obedientia violatur, de se non laeditur justitia commutativa ; ipsa enim, ut modo probatum fuit, justitiae adncctitur solummodo tanquam ejus pars potentialis, in qua tamen ratio est debiti legalis et stricti (1). 18. Obedientia deinde, cinn moralis quaedam sit virtus ac pars justitiae, medium tenebit, juxta verba Angelici, inter superfluum et diminutum » ; vetustissimum enim dicit aliquod adagium : virtus moralis consistit in medio inter excessum et defecti m. Obedientiae vero superfluum seu excessus non atten­ ditur secundum quantum, affirmat Aquinas, sed secundum alias circumstantias : in quantum scillicet aliquis obedit vel cui non debet vel in quibus non debet. Potest etiam dici, quod sicut in justitia superfluum est in eo qui retinet alienum, dimi­ nutum autem in eo cui non redditur quod debetur ; ita etiam obedientia medium est inter superfluum, quod attenditur cx parte ejus, qui subtrahit superiori obedientiae debitum, quia superabundat in implendo propriam voluntatem, ct diminu­ tum, quod attenditur ex parte superioris, cui non obeditur ; unde secundum hoc, obedientia erit (2) medium duarum malitiarum, sicut supra de justitia dictum est. » (2.2 .q. 104. a. 2, ad 2.) Ipse vero S. Doctor in q. 58,a. 10, ad 2,dixerat quomodo de jus­ titia possent superfluum, diminutum et medium statui ; nempe, si agatur de rebus etiam simpliciter bonis, homines bene vel male iis possunt uti, sicut constat de divitiis et honoribus. In his itaque rebus, concludit Angelicus, « potest accipi superfluum, diminutum et medium quantum ad homines... et sic circa simpliciter bona dicitur esse justitia. » In Quaestionibus dis­ puta I, de virt. in comm. a. XII1, 12, S. Thomas adhuc ostendit qua ratione justitia in medio consistat, dicendo : « ... aliae vir(!) Non facile est intelligerc quomodo quidam auctores moderni affirmare possint, virtutem obedientiae per se non obligare sub aliquo peccato. De obedientia religiosa haec scribit Marsot (Petit traite prati­ que, etc., p. 267) : « Mais par elle-même, la vertu d’obéissance en tant que vertu religieuse, n'oblige pas, sous peine de péché. » Hujusmodi assertiones nimis absolutae videntur. (2) Aliae editiones negativam sententiam continent : « non erit me­ dium. » Ita etiam Editio Leonina, sed addit in nota aliqua critica, ver­ bum : « non » esse expungendum, Ex contextu enim potius apparet, propositionem esse affirmativam. 20 Piima Pars. — Vit tus Obedientiae. tutes morales sunt inter duo vitia ; non autem justitia ; quae tamen medium in propria materia tcict, quod per se pertinet ad virtutem. » 71 «I » 19. — Tam excellens perspicitur esse obedientia, ut major sit onini alia virtute morali per se loquendo, ut asserit idem D. Thomas (q. 104, a. 3, in corp.), quia propter Deum contemnit propriam voluntatem ; dum aliae virtutes morales propter Deum aliqua alia bona minora contemnunt, nempe bona for­ tunae et bona corporis. (Cf. Rciffenstuel, 1. I. tit. 33, n. 13 sq.). Dicitur : per se loquendo, quia verum est tantummodo ex parte ejus quod relinquit homo ut inhaereat Deo;nempe ex parte propriae voluntatis,quae bonorum humanorum aestimatur om­ nium maximam. Si vero consideretur obedientia ex parte objecti, certo certius interior dicenda erit religione (Billuart, 1. c. Dis. II, a. 1). Etenim secundum Doctorem Angelicum (2. 2. q. 81, a. 6, in corp.) « religio magis de propinquo accedit ad Deum, quam aliae virtutes morales. » Ea quidem religio operatur quae immediate et directe in honorem divinum ordinantur ; obedientia vero gencratim ex illa reverentia tantum procedit, quae cultum honoremque Superiori exhibet: Deo tamen Ipsi si praestetur obedientia ex Ejus reverentia, tunc utique melior est simplici religionis actu ; « talis enim obedientia involvit etiam religionem » (Billuart, 1. c.). Ut dictum est, reducitur ad « observantiam· », ct maxime si sumatur causaliter, in multis etiam reponitur speciebus, et ad plures virtutes pertinet (ci. S. Thomam, 2. 2. q. 103, a. 4, in corp. ; q. 104, a. 2, in corp. ; Caietanum, in q. 104, a. 3, II ; Billuart, Dis. I, a. IV, etc.). % .| Est autem Observantia in genere : veneratio qua colimus ' eos qui sunt in dignitate constituti. Venit enim haec vox a verbo : observare, quod est « anxie speculari seu notare », ut habent Billuart (1. c. a. III) et Priimmer (Theol. mor. II, n. 572). Sic ergo distinguit Angelicus, cum exponit relationem obe­ dientiae ad varias virtutes (2. 2. q. 104, a. 3, ad 1) : « ... Obedien­ tia procedit ex reverentia, quae exhibet cultum et honorem Superiori : ct quantum ad hoc sub diversis virtutibus conti­ netur ; licet secundum se considerata, prout respicit rationem praecepti, sit una specialis virtus ; in quantum ergo procedit ex reverentia praelatorum, continetur quodammodo sub obser­ vantia ; in quantum vero procedit ex reverentia parentum, sub pietate ; in quantum vero procedit ex reverentia Dei, sub religione : ct pertinet ad devotionem. » — Plures quidem in Cap. 1. Artic. II. — Virtus specialis obedientiae. 27 sc partes includere potest observantia, ut docere v;dctur Aquinas (q. 80, a. unie, ad 3) : « ... Obedientia, ait, includitur in observantia, quam Tullius ponit (1), nam praecellentibus personis debetur et reverentia honoris, et obedientia. Obser­ vantia alicui personae reverentiam honoris defert, eo quod ipsa sit principium gubernationis, ut tenet Billuart (Dis. I, a. III) : « Observantia, ait, debetur superioribus, quia sunt auctores gubernationis nostrae ». In specie vero, si reverentia debita sit a servo domino suo, habemus : duliarn sensu stricto, quae pars est observantiae (2). Praelatis et generatim Superio­ ribus reverentia quoque exhibenda est quia praesunt et prae­ cipere possunt ; ct hac ratione habemus obedientiam, quae quodammodo sub observantia continetur, juxta dicta S. Tho­ mae supra citata : « In quantum ergo procedit ex reverentia praelatorum, continetur quodammodo sub observantia. » Obe­ dientia si formaliter consideretur et secundum sc, prout res­ picit rationem praecepti, erit sPccialis virtus ; et tunc stricte ad inferiores et superiores pertinet, quia superiores inferioribus praecipiunt. Ratio igitur praecepti id maxime perficit ut obe­ dientia sit virtus specialis, ab aliis virtutibus distincta. 20. — Ad conclusionem hujus capitis devenimus, in quo doc­ trinam Angelici Docturis exposuimus circa virtutis obedientiae speciales notiones. Sic autem Aquinatis sententiam paucis con­ trahit cl. Sanchez (1. VI, c. 1, 11. 1, 2...), loquendo de obedientia et inobcdientia speciali : « Obedientia formalis seu specialis est virtus inclinans subditum ad exsequenda superioris praecepta, ut praecepta sunt, id est, quando ratio inclinans ad obediendum est eo quod id praecipiat superior ; et e contra, inobedientia est vitium inclinans ad omittenda praecepta eo quod prae­ cepta sint... Unde nisi subditus ea ratione exsequatur actum praeceptum, quia praeceptus est, non exercet formalem obe­ dientiae actum, ut est virtus specialis ; nec formalis inobedientiae, ut est vitium speciale, reus est, quotiescumque actum praeceptum exsequi omittit, sed quando omittit’ ea ductus ratione quod praeceptus est... Satis autem est ad rationem obe­ dientiae, vel inobedientiae, utrovis modo sumantur (nempe : ut (1) In eodem articulo scripserat Aquinas : « Tullius enim (lib. 2 de Invent.) enumerat sex (virtutes) : Scii, religionem, pietatem, gratiam, vindicationem, observantiam, veritatem... » Cf. de his virtutibus MareGestermann, I. n. 402 sq., Aertnys-Damen, I, n. 294 sq. (2) Observantia, ait Pesch (IX, n. 250), habet duas partes subjecti­ vas ; duliain, quae est debiti honoris exhibitio, et obedientiam. » 28 Prima Pars. — Virtus Obedicntiae. virtutis generalis aut specialis), id praeceptum obligare ad culpam venialem, ut bene probat Caietanus et Navarrus ibid, et Valentia, etc. » CAPUT II De varia ratione ac specie virtutis obedientiac. 21. — Sub multiplici sane ralione considerari potest virtus obedientiac ; respectu tamen habito ad finem hoc opere inten­ tum,delectu quodam nobis hac in re uti oportebit. Ideo quaes­ tiones etiam plures, quantumvis luculentae appareant ipsae, ex industria hic omittuntur, cum ad rem minus faciant ; ita, verbi gratia, obedientia vel parentibus a filiis praestanda, vel magistris a discipulis, vel duci a militibus et domino a suis servis, vel demum magistratui a civibus. Ibi namque illa intercedit potestas, quae patria, domestica aut civilis vocatur ; et de hac profundius ac fusius tractare solent plcrique moralistae (i). In praesenti autem has obedientiac species propius discernere volumus, quae sacram, obedientiam magis attinent. Jam vero non pauci religiosi sunt de clero, ad quem maxime haec obe­ dientiac ratio pertinet quae canonica dicitur. Deinde de specie propria obedientiac religiosae nobis erit abunde loquendum, utpote quae directe respicit statum religiosorum peculiarem, Deo dicatum et ecclesiasticis legibus sancitum probatnmque. De hac utique obedientia quasi certatim scripserunt et rerum moralium periti, et ascetici viri ac ipsi canonistac : de qua et plura adhuc superaddam, opportunitate facta, ia tertia hujus operis parte. Duplex occurret articulus in capite hoc secundo : primus erit de obedientia canonica /secundus de obedientia presse religiosa. Articulus I. Obedientia canonica. 22. - Cum clerici et religiosi etiam ad canonicam teneantur obedientiam, eamque illaesam servare debeant juxta S. Ecclesiae (i) Cf. v. gr. Marc-Gestermann. Institut. Moral. I, η. 694 sqq, » Aertnys-Damen, Theol. Mor. I. n. 535 sqq. ; Lehmkuhl, Prümmer, GénicotSalsmans. NoIdin, etc. Cap. II. Artic. I. — Obedientia canonica. 29 legum varia praescripta, dicemus in hoc articulo : primo, de obedientiac canonicae origine ac notione, deinde de ejus exten­ sione ad res et ad personas, postea, de vi obligandi quam habet in conscientia, ac demum de Poenis quibus obnoxia est ejus violatio. § I De obedicntiae canonicae notione et origine. Canonica vocatur haec obedientia, quia ut multi aiunt scrip­ tores, se non ad plura extendit quam quae per canonicas leges praescribuntur. Intra limites sacrorum canonum versatur, teste Perathoner (Th. prackt. Quartalschrift, 67, p. 37, sq.), ita quidem ut etiam quoad suum objectum sit restricta ad eos tantum actus qui ecclesiasticae jurisdictioni subsint. Exinde perspicitur obedientiam canonicam nec esse absolutam, nec esse caecam, quamvis minime a cognita praestantia aut intrin­ secae mandati excellentiae agnitione pendeat (Scherer, Kirchenrecht, I, p. 444 sq.) (1). Ex alia parte,cum ad omnes Superiores legitimos hierarchiae ecclesiasticae pertingat, sub hoc respectu illimitata potest dici, ac nullis conditionibus obnoxia, dummodo agatur de praeceptis justis, ut legere est apud Perathoner (1. c., p. 39), Heiner (die kanon. Obcdienz, p. 94, 97 ; Kirchen redit, II, p. 219, etc.). Obedientia canonica non est confundenda cum obedientia ecclesiastica communi, quae omnes christifideles etiam laicos ligat (2). Clerici vero speciali quadam ratione, propter statum ipsis proprium et officium ecclesiasticum forte susceptum, erga praelatos tenentur ad reverentiam et obedientiam canonibus praescriptam ; et haec obedientia, ut asserit André (Diet. canon, v. 4, p. 348), ipsam consequitur institutionem majoritatis ei hierarchiae ecclesiasticae, subjectionemque notat ab inferiori Su­ perioribus debitam. Non tamen de se specialis est obligatio eorum tantum clericorum, qui officium aut beneficium eccle­ siasticum sint consecuti ; etenim ad eam omnes clerici tenentur, quamvis officio careant, ut probat Perathoner (1. c. p. 34). Et re quidem vera, juxta Concilium Tridentinum (s. XXIII, c. 4, 14, 16 de ref.) unusquisque ratione suae ordinationis, quae prop­ ter utilitatem ac necessitatem ecclesiae fit, adigitur ad servi­ ti) Cf. etiam Haringer, Gruntlzügc, etc. § 66, p. 192 (2 ed.); Peratho­ ner, 1. c. p. 38, etc. (2) Kirchenlcxikon, vol. 5, p. 1S5. 3° Prima Pars. — Virtus Obedientiae. tia fideliter praestanda, et inde dcducitnr origo obedientiae canonicae. Adde promissionem hanc solemnem quam in manus Episcopi praestant neo-saccrdotes, dum respondent ad quaetionejn : Promittis mihi et successoribus meis reverentiam et obedientiam ? — per verba liturgice praescripta : Promitto. Satis accurata videtur illa definitio obedientiae canonicae, quam tradit Wirthmûller, in Kirchenlexikon (v. 5, p. 185) : « Canonica obedientia ea est species obedientiae, quam clerici inferiores in ecclesia tenentur suis Majoribus qua talibus praes­ tare (1). ’> Pertinet ergo ad clericos seu minores ; etenim secun­ dum Pirhing (Jus can. 1. I, t. 33) « ministrorum et judicum ecclesiasticorum diversi ac distincti sunt gradus et ordines, ita ut non omnes sint aequales honore et potestate, sed sibi subordinati, aliique majores ac digniores ; alii minores et sub­ jecti ; sicut etiam in coelesti hierarchia seu ecclesia trium­ phante sunt angeli, archangcli et alii beatorum spirituum ordines, qui tamen non sunt in officio, potestate aequales, sed alii aliis superiores. » Omnes clerici minores sive saeculares sive religiosi, hac lege obedientiae tenentur erga suos ecclesiasticos Superiores, ut statuit Canon 127, Cod. Jur. : « Omnes clerici, praesertim vero presbyteri, speciali obligatione tenentur suo quisque Ordinario reverentiam et obedientiam exhibendi. » Ordine demum naturali, secundum praescripta ss. canonum, exsurgit haec obediendi necessitas, scilicet supposita ordina­ tione sacra, qua aliquis fit pars et haereditas Domini (clerus... clericus...), et promittit specialem subjectionem titulo fide­ litatis secundum leges disciplinae hierarchicac (2). § Π De extensione canonicae obedientiae. r 23. — Illa extensio considerari potest vel quoad objecta et res, vel quoad superiores quibus obedientia debetur. A. Quoad objecta ad quae se extendit obedientia canonica, (1) « Der canonische Gehorsam ist jene Art des Gehorsams welehen in der Kirche die untergeordneten Geistlichen ihren kirchlichcn Obern ais solchen zu leisten haben. » (2) Scribit Scherer (1. c. p.) : Aus der Natur einer jeden Ordnung und der hicrarchischen insbesondere ergibt sich die Pflicht des Gehorsams des Untergebenen gegen seine Vorgesetzten. » Cf. quoque Perathoner, 1. c. p. 34. — Aertnys-Damen (Theol. Mor. II, n. 618) eam memorat in tractatu : de Ordine. Cap. II. Artic. I. — Obedientia caronica. 31 satis communiter docent theologi ea non tantum praecepta esse specialia, quae singulis clericis vi jurisdictionis a suis ecclesias­ ticis imponuntur Superioribus ; veram etiam omnia quae circa officia et statum clericalem injunguntur facienda vel omit­ tenda. Istae injunctiones possunt fieri per modum legis aut statuti, vel sub forma correptionis, monitionis aut praecepti sensu canonico, ut adhuc dicemus (i). Antiquiores autem Canonistae, verbis glossae ordinariae et Hostiensis innixi, ut videmus ex Rciffenstuel (1. I, t. 33, n. 15 sqq.), Engel, O. S. B. (in t. 33 : de maj. et obed.), Vallensi (Paratitla, 1. I, t. 33), Schmalzgrueber (P. IV, t. 33, n. 13), etc., una­ nimi voce asserunt obedientiam canonicam ad tria praesertim se extendere ; scilicet ad reverentiam exhibendam, ad manda­ tum suscipiendum et ad judicium obeundum. Quae tria paucis sic cl. Pirhing (I, t. 33, VII) adumbrat : « Nam reverentiam, ait, debet minor seu inferior, ut assurgat majori, eique cedat primum locum, in eundo et sedendo. - Deinde minor obedire debet praecepto majoris, seu superioris in his quae ad cultum divinum pertinent, vel utilitatem communem respiciunt. — Ac denique etiam obedire debet minor majori seu superiori in judicio, nempe in iis quae ad jurisdictionem, seu causas judi­ ciales pertinent. » Quibus verbis ea quoque de hac re addit Rciffenstuel (1. c. n. 21 sq.) : « Inferior tenetur obedire Supe­ riori in judicio subeundo, adeo ut juridice citatus teneatur comparera in ejus judicio ; et alioquin contra eum, vclut contu­ macem, procedi valeat. Nisi per legitimam appellationem, aut recusationem, ejus judicium declinare valeat. Verum ad hoc, ut quis teneatur majori obedire in judicio subeundo, requiritur ex parte illius jurisdictio in inferiorem : nam caeteroquin sen­ tentia a non suo judice lata nullius est momenti. » In specie, secundum Pruner (Kath. Alor. 3 ed I, n. 358), ad haec objecta se extendit obedientia canonica : 1. Ad ea quae legibus Ecclesiae jam praescripta aut prohibita habentur, et quae a Superiore debent urgeri casu quo negligantur. 2. Ad statuta dioccesana et alia statuta ecclesiasticae disci­ plinae, quae necessaria aut utilia sunt. (1) Secundum Perathoner (p. 39), se extendit obedientia canonica ad omnes ordinationes Superiorum cedes., quae juxta canones et intra limi­ tes competentis auctoritatis statuuntur. Addit haec : Es lassen sich die Pflichten und Gegenstandc desselben nicht erschôpfend aufzahlen ; diesclben konnen nach den Zeitvcrhâltnissen verschieden sein. > Plinia Pars. Virtus Obedicntiae. 3. Ad praescripta circa vitavi et honestatem clericalem, quae ratio decoris sacerdotalis ac boni exempli servanda imponit et s. canones praecipiunt (1). 4. Ad mandata ac praecepta Ordinarii, quae clerico dantur ratione officii ab ipso assumpti. Et nisi legitime excusetur, nequit clericus officium designatum recusare, ut constat ex Canone 128. Ad Episcopum pertinebit judicare num sufficien­ tia sint motiva a clerico allegata, quibus recusatur munus impositum (Priimmer, Man. Jur. 2 ed. q. 67. Sine licentia saltem praesumpta sui Ordinarii nequit clericus, ratione obedicntiae canonicae et suae incardinationis, abesse per notabile tempus a propria sua dioecesi, ut videre est in can. 143 (2). Quae autem valent pro clericis saecularibus, extendun­ tur hac in re ad religiosos clericos, congrua tamen congruis referendo, cum propter exemptionem saepe hi Episcopis loci non subjiciantur, ut ex professo dicetur capite in et in secunda parte hujus libri. • ai B. Quoad Superiores quibus obedientia canonica debetur, haec sint breviter notata ex jure praesertim hodierno: Primo loco utique recensendus est Summus Pontifex, et haec est sententia certissima omnium doctorum. Huic enim speciali modo subsunt clerici saeculares ac religiosi, Vicarii Apostolici, Episcopi, Metropolitae, Primates ac Patriarchae ; et in omnes hos pastoralis ejus cura ac regimen pertinent, ut, Concilium Valicanum sess. 4, c. ni definivit. Cardinales jure­ jurando ipsi obedientiam praestant, dum creantur ; Archiepiscopi, t um accipiunt pallium ; Episcopi, quando emittunt professionem fidei (3). Cardinalibus iterum debetur canonica obedientia a capellanis, presbyteris et aliis clericis ipsis subjectis ratione eccle­ siae cardinalitiae (St hmalzgrueber, p. IV, t. 33, n. 14 ; Wernz, II. n. 192). Episcopis obedientia debetur a suo clero dioece1) Cf. Perathoncr (1. c. p. 41). Exempla e pristino jure deprompta (tn nota 1), interpretanda sunt juxta canones 124 seqq. novi Codicis Juris. (2) Haec latius explicata invenies apud Haring (1. c. p. 193 sq.) juxta antiquas leges et recentiores (cf. etiam F. Claeys Bouuaert : de canonica cleri saccularis obedientia, p. 192 sqq. ; Leitner : Handbuch. etc. 2 Lieferung, p. 211 sqq.). 3) Cf. Wernz, II, n. 191 ; Haring, § 66. p. 196 ; André, Diction, de droit can. v. 4. p. 349 ; Aichner-Friedle, § 77. p. 270. etc. Episcopi jura­ mentum hoc etiam metropolitis ohm praestare debebant ut constat ex historia. Cap. 11. Artic. I. — Obedientia canonica. 33 sano in iis tantum rebus quae ecclesiasticae vocantur et ad curam animarum pertinent, non autem in mere civilibus et politicis negotiis (Perathoner, 1. c. p. 44 ; Haring, 1. c. p. 195). Et hoc valet de religiosis non exemptis ; attamen his in casibus, non tenentur Episcopo obcdire religiosi vi voti, sed tantum prop­ ter jurisdictionis potestatem, quemadmodum Wernz docet (1. c. n. 192). Praelatis et Superioribus suis subduntur religiosi in iis omnibus quae ad illorum officium spectant, idque testatur . Schmalzgrueber (1. c. n. 14, 4), ratione voti obedicntiae, quo propria voluntate se spoliarunt ; et non raro etiam, at addit Wernz (1. c.), propter potestatem jurisdictionis. Parochus autem religiosus jurisdictioni, visitationi et correc­ tioni subjacet Ordinarii loci, excepta observantia regulari (can. 631, § 1). In his vero quae ad religiosam disciplinam per­ tinent, obcdire debet Sqperiori suo religioso, cujus erit in ejus agendi rationem inquirere, cumque si casus ferat, cjrrigere (ex can. (131, § 2). Pro absentia ultra hebdomadam, eget hic religiosus licentia tum suj Superioris, tum Ordinarii loci, in scriptis ; ejusque substitutus ab utroque debet probari (ex can. 465, § 4) (;). Si muneri suo implendo négligeas fuerit, tunc et Ordina­ rius loci et Superior procedere valebunt contra eum, ita ut eorum jus sit cumulativum. Si tamen aliter a Superiore, aliter ab Ordinario loci decerni contingat, decretum Ordinarii prae­ valet (ex can. 631, § 2). § IU l)o propria obligatione obedicntiae canonicae, et de praecepto sensu canonico. 24. Auctores satis communiter affirmant obedientiam canonicam de sc non obligare ex voto, sed specialem vim habere ex promissione fidelitatis, cui saepe accedit obligatio religio­ nis (2). De ea quidem obligatione clare ac presse haec scripsit (1) Plura de parocho religioso invenies apud Biederlack-Fùbrich n. 160. (2) Ci. Scherer. I. p. 445 ; Wernz. 1. c. Ill ; Bargilliat. 1. n. 609. b. qui referendo Bouuaert (de can. cleri saec. obed.) ait : « Haec sponsio (m receptione sacerdotii) inultum differt a promissione obedicntiae quae m votis Religiosorum includitur. Non enim communiter intellr gitur ut votum, sed videtur tantum esse professio illius submissionis 34 Prima Pars. — Virtus Obedientiae. Laurentius (Institut. Jur. cccl. 3 cd. n. 351) : a... A bcneficiatis curatis in investitura juramentum oboedientiae emittitur. Juramentum oboedientiae illis imponi potest, qui contra oboedientiam canonicam deliquerunt. Obligatio ergo ad oboe­ dientiam canonicam non adest quidem ex voto, sed est fidelita­ tis ex promissione orta, ad quam interdum obligatio religionis ex juramento accedit... Majore obligatione sacerdotes terrarum missionum ad remanendum in sua dioecesi aut missione ibique sacrum ministerium obeundum tenentur. » Saepe autem obligatio obedientiae canonicae intimam habet connexionem cum « praecepto », quod praecedit aut praece­ dere potest. Quid autem sit praeceptum, et quot dentur genera praeceptorum, hic necessario oportebit explorare. Sensu canonico, praeceptum saepe aliud significat quam sensu communi.— Secundum naturalem aliquam significatio­ nem, praeceptum quod venit a : prae-capio, id est ante capio, re antea praemonstrata aliquid mando ; idem sonat ac : jussum seu mandatum, et praesertim juxta Forccllini (t. III, p. 629), illud mandatum designat, quod cum monitione et doctrina conjunctum est. Superioris « simplex praeceptum » multiplici modo differt a lege, ut tradunt theologi. Dico, : simplex prae­ ceptum,co quod detur etiam praeceptum stabile ac perpetuum, et id quidem, si communitati a Superiore ecclesiastico promul­ getur, consonat fere legi aut canoni (Wemz, I, n. 89, II). Simplex igitur praeceptum non est perpetuum ; etenim exspirat morte praecipientis et cessante officio illius, in personasque tantum singulares immediate fertur, eas obligans ubicumque existant ; seu, ut aiunt canonistac, praeceptum ossibus inhaeret (Reiffenstucl, 1. I, t. II n. 43 ; Ferraris, v. 5, lex, n. 17). Simplex praeceptum datur ad subditos praesentes, non autem ad juturos, et juxta Ferraris (1. c. n. 18) « cum praesen­ tibus ordinarie exstinguitur, nec transit ad successores, ut patet de praecepto patris imposito huic vel illi filio ; de prae­ cepto Superioris huic vel illi Religioso, et hujusmodi. » Dicitur : ordinarie, nam bene haec notat Reiffcnstuel (1. c. n. 44) ; I 4 a I r • quae, secundum jus divinum et canones Eccl., debetur episcopo... » (Vide etiam Prümmer, Man. Jur. 2 cd. q. 67 ; Perathoner, 1. c. p. 36, etc.) — Nota autem hoc loco, canonicam obedientiae promissionem a reli­ giosis exemptis factam, non dirigi ad Episcopum ratione ordinationis sed ad proprium Praelatum. Quare ad eos haec fit interrogatio : « Pro­ mittis Praelato tuo pro tempore existenti reverentiam et obedientiam. — Et respondent : promitto. <> (Pont. Romanum, de ordinatione presby­ teri. ) Cap. II. Artic. I. — Obedientia caronica. « Secus, ait, si princeps ad dies vitae suae quidpiam generaliter praeciperet omnibus, nam talc praeceptum vivenæ principetransiret ad successores subditorum suorum. Omnino tamen distinguendum erit praeceptum simplex, ab homine, obligans ad aliquid faciendum aut omittendum, ab illo praecepto quod emanat per modum Constitutionis, et etiam a mandato cujus ope jurisdictio inferiori commititur ab aliquo Superiore. Pri­ mum enim non est perpetuum, ideo expirât, extincta praeci­ pientis potestate, etiam re non integra (Reiffenstuel citans Sanchez, n. 46) ; secundum est perpetuum ex sua natura, ratio­ nemque hac ex parte imitabitur legis tertium autem non morte mandantis expirât, si res non sit am lius integra (Reiffenstuel, 25. — Hae dispositiones juris veteris majore perspicuitate sancitae lucre canone 24 novi Codicis Juris, qui statuit : » 1. Praecepta quae dantur singulis, ubique urgeat cos quibus data fuerunt. 2. Extinguuntur praecepta, resoluto jure praecipientis, scii, exstincta ejusdem potestate, nisi imposita fuerint per legiti­ mum documentum (scripto authentico vel coram duobus tes­ tibus (1). 3. Item judicialiter nequeunt urgeri nisi de praecepto cons­ tet per documentum, vel praeceptum datum fuerit coram 2 testi­ bus. Juxta eumdem Codicem Juris dantur praecepta quibus adnecti possunt poenae canonicae (vide can. 2195, § 2 ; 2220, 2226, etc.) ; et inter remedia poenalia tertio loco ab ipso Codice ponitur praeceptum. — Deinde D. Thomas quando de praecepto loqui­ tur religiosis facto, nonne jussum videtur intelligere ad mortale et sub voto obligans? (Cf. v. g. 2. 2. q. 186, a. IX, in corp. ; Quodlib. I, a. XX, in corp., etc.) Quid de hisce vocis significantiis sentiendum est ? — Respon­ deo attendendum esse ad plura, cum agitur de aliquo praecepto, scilicet ad materiam in qua versatur, ad auctoritatem qua fertur, ad adjuncta quae sensum verborum magis determinant. In (1) De hoc tamen canone scribit Guidus Cocchi (Commentarium in Cod. Juris Can. I p. 116) : « Praeceptum generale multitudini datum pro casu particulari, indolem transitoriam praecepti retinet ; alioquin cum lege confunderetur si perpetuum dicendum foret : ergo cessat reso­ luto jure praecipientis. - Praeceptum datum ab eo qui solam habet potestatem dominativam non superest praecipienti. » — Hanc ultimam sententiam tenet etiam Creusen-Vermcersch (Summa novi Juris, η. 16I. I 36 f Prima Pars. — Virtus Obedientiae. Codice igitur Juris, cum vox praeceptum occurrit, videndum est num de praecepto agatur judicialiter urgendo ; tunc uti­ que servandae erunt praescriptiones can. 24, quae non videntur habere locum in re undequaquelevi. Aut sermo est de praecepto, uti describitur in tit. X, l.V, Codicis, et tunc distinguere opor­ tet praecepta communia a praeceptis quae sunt remedia poe­ nalia. De prioribus quid.m praeceptis ait Codex, ea posse muniri aliqua frocna (ex can. 2220, 2226) ; sed poenae graves praesupponunt praecepta gravia. Jamvero pro religiosis ea sunt praecepta gravia, quae versantur in materia gravi et imponuntur sub peccato mortali ; haec igitur voti obligatio­ nem inducunt et de his loquitur S’. Thomas, quando citatis locis de « praecepto « agit. Considerandum autem nobis remanet praeceptum, quatenus poenale sil remedium ; et hoc sensu, secundum Priimmer (Man. Jur. q. 582), idem ostae monitio canonica, propiusque ac­ cedit ad formam quamdam procedendi in criminalibus. Hujus­ modi vero praeceptum accurate describitur in can. 231Q, ex quo apparet tunc tantum illud posse adhiberi, cum monitio­ nes ac correptiones incassum fuerint adhibitae aut praevidean­ tur fore infructuosae. Ideo Superioris competentis mandatum indicare debebit accurate quid ager? quid ve evitare praeven­ tus teneatur. Necessario additur poenae comminatio in casu transgressionis, et temporis spatium oportebit determinare, intra quod praeventus obsequium praestare teneatur prae­ cepto. Plura exempla praeceptorum hujuscemodi invenies in Codice Juris, maxime si inspicias canones 2167, § 1 ; 2173, contra clericos non residentes, etc. § IV De poenis statutis contra, inobedientes. I ,1 26. — Olim poenae contra inobedientes eo se extendebant ut etiam remotione ab officio et excommunicatione plecterentur isti, ut habet Scherer (I, p. 449). Et revera juxta Rciftenstuel (1. I, t. 33, n. 34 sqq.) haec antiqua erat disciplina : <■ Si quis Decretis Episcoporum aut aliorum Praelatorum ecclesiastico­ rum per contumaciam non obtemperaverit, excommunicari debet. Insuper non obediens canonicis institutis incurrit inobedientiae notam, id est infamiam... Quamvis haec sit talis infamia canonica, qualis oritur ex omni peccato mortali, quo per poenitentiam et sacerdotalem auctoritatem sublato, tolli­ tur et infamia. » Excommunicatio autem non erat latae senten- Cap. II. Artic. II. — Obedientia religiosa. 37 tiae, sed tantum ferendae sententiae, ut idem Reiffenstucl probat, quem sequuntur Wernz (II, n. 192, V), Perathoner (1. c. p. 38), Scherer (1. c.), et alii. Secundum disciplinam hodie vigentem, ex Codice Juris, qui pertinaciter inobedientes sunt erga S. Pontificem aut proprium Ordinarium, id est qui scientes ac volentes eorum non obtem­ perant praeceptis, congruis puniantur poenis juxta gravitatem inobedientiae ; imo et censuris possunt connodari. Expresse enim dicit canon 2331, § 1 : «Censuris non exclusis, pro gravi­ tate culpae puniantur » (1). Potest etiam Ordinarius poena sus­ pensionis plectere subditum sacerdotem, qui pertinax est in recusanda canonica obedientia (Priimmer, Man. Jur. q. 593, 2). Religiosorum vero Ordinarius est Superior Provincialis, vel Abbas monasterii sui juris, licet ad monasticam Congregatio­ nem pertineat (ex can. 488, 8 et 198, § 1). Superior Iccalis quamvis non amplius Ordinarius sensu canonico reputetur, potestatem tamen plerumque secundum leges Religionum habet in foro externo, et quasdam ecclesiasticas poenas infli­ gere poterit, nisi speciali jure aut usu legitimo id sit prohibi­ tum. (Cf. Bicderlack-Führich, n. 43, p. 71 sq. nota 1). Ex canone demum 2331, § 2 illud licet colligere : Qui Provocant subditos ad inobedientiam erga Rom. Pontificem ejusvc Lega­ tum vel proprium Ordinarium, censuris aut aliis poenis plec­ tantur; si sint clerici, priventur dignitatibus, beneficiis vel aliis muneribus ; si sint religiosi, voco carcant activa et passiva et officium suum amittant (cf. Blat, Com. text. Cod. p. 688 ; Priim­ mer, 1. c. ii). Articulus II. Obedientia religiosa. 27. — S. Thomas, de religiosorum obedientia disserens, testimoniumqiic divi Bernardi hac in re adducens ex ejus hbro : De dispensatione et praecepto, distinguit obedientiam in ali­ quam sufficientem, in perfectam ct in incautam seu illicitam (Quodlib. I, art. XV : respondeo dicendum). En ipsius Sancti Doctoris verba : « Sufficiens obedientia est ut religiosus obediat suo praelato de his quae ad regulam pertinent vel directe, sicut ea quae sunt scripta in regula, vel indirecta, sicut ea (i) Ci. etiam A. Blat, O P. Commentar, textus Codic. Jur. can, p. 688 ; R. M. Stadtmuller, O P. Das neue Ordcnsrecht. n. 1426, etc. 3» i i» ‘ U ,1 U Î J!» 4? Prima Pars. — Virtus Obedientiae. quae ad haec reduci possunt ; sicut ministeria exhibenda fra­ tribus, etc... Perfecta autem obedientia est ut simpliciter in omnibus obediat quae non sunt contra regulam vel contra Deum. Sed quod aliquis obediat, praelato in his quae sunt contra Deum vel contra regulam, est obedientia incauta et illicita. » Constans ea est Angelici doctrina, quam expositam quoque invenies et de industria propugnatam in Summa theol. 2. 2. q. 104, a. V, ad 3. Ibi ad infringendam objectionem ali­ quam, Aquinas sic distinguit : Religiosi... « quantum ad illa sola obedire tenentur, quae possunt ad regularem conversa­ tionem pertinere, ec haec est obedientia sufficiens ad salutem : si autem etiam in aliis obedire voluerint, hoc pertinebit ad cumulum -perfectionis : dum tamen illa non sint contra Deum, aut contra professionem regulae : quia talis obedientia esset illicita ; sic ergo potest triplex obedientia distingui : una suf­ ficiens ad salutem, quae scilicet obedit in his, ad quae obliga­ tur ; alia perfecta quae obedit in omnibus licitis : alia indis­ creta, quae etiam in illicitis obedit.» Aliqui auctores inter quos recensere oportet Suarez (de rei. tr. VII, 1. X, c. vili, n. 5) et Bargilliat (Praei, jur. 25 ed. n. 1159, a. III), aiunt S. Thomam distinxisse triplicem religiosorum obedientiam : necessariam, perfectam, indiscretam ; et obedien­ tiam necessariam eam esse, quae ad votum pertineat. Salmanticcnses vero (tr. XV, c. vi, n. 44, 55) ita referunt praelatam distinctionem (1): «Duplex, dicunt,est autem obe­ dientia religiosa, ut colligitur ex D. Bernardo : ... alia perfectio­ nis et alia necessitatis, quam sufficientem appellat D.Thomas, quodlib. I, a. 15... Obedientia vero necessitatis est illa, quae terminis regulae et votorum coarctatur...»Quid autem sentiant Salmanticcnses edocemur ex Compendio Salmanticensi, auctore Antonio a S. Joseph (2) ; in quo haec legimus circa doctrinam propositam (torn. 11, tr. 38,11.89) : «Triplex obedientia assigna­ tur a D. Thoma, nempe necessitatis, perfectionis ct indiscreta. Obedientia necessitatis seu sufficiens respicit praeceptum... Ideo haec obedientia dicitur necessitatis, quia ex vi voti neces­ saria est, et etiam est sufficiens, quia amplius non promit­ titur in voto. » Adverte tamen Angelum Scholae locis .citatis non locutum (1) Saepissime Salmanticcnses secutus est S. Alphonsus in prima edi­ tione suae Theol. mor., ut speciali articulo dicemus, tertia parte. (2) Hoc Compendium quod duos complectitur tomos, impressum fuit Romae, anno 1779. Cap. II. Artic. II. — Obedientia religiosa. 39 esse de aliqua obedientia « necessaria », sed de obedientia, quam vocat « sufiicienucm ad salutem ». — Postea vero, maxime cum S. Ignatius a Loyola Societatem Jesu iundasset, invaluit alia adhuc distinctio celeberrima (1) : obedientiae nempe caecae (seu coecae, ut nonnunquam scriptum invenies). Ita fit ut non raro hoc fere modo hodierni auctores distinguant obedientiam (Vcrmeersch, I, n. 287) : 1. Est obedientia vel necessaria vel -perlecta. Prior vocatur etiam obedientia stricte seu theologice accepta ; posterior praesertim est obedientia vulgo dicta. 2. Datur obedientia caeca et obedientia indiscreta. 3. Aliqua obedientia Promissa est vel debetur alio titulo v. g. ex pietate, observantia, ut ait Vcrmeersch (1. c.). ' In praesenti vero articulo nobis consideranda erit haec tantum obedientiae ratio, quae efficit ut obedientia sit neces­ saria et perfecta ; ad primam enim reducere licebit obedientiam promissam et debitam alio titulo, ad secundam autem prope accedit obedientia illa quae dicitur caeca. Remanet haec alia species quam vocant obedientiam indiscretam, de qua tamen nihil speciale est addendum. Est enim vitium, quia illicita (2), Dei auctoritatem ac Superiorum majorum potestatem nefarie postponens hominum inferiorum inanibus mandatis, de qua jam vetus ille Andreas Vallensis, in sua Paratitla jur. can. 1. 1, t. 33, scripserat : « Nam si quid adversans juri divino aut naturali, aut scandalum pariens, praecipiat, juste non obtemperatur : et habet locum regula ex Actibus c. iv : oportet Deo magis obe­ dire, quem hominibus. » Duplex erit sectio in hoc articulo secundo, ut modo osten­ sum est·; prima tractabit de obedientia necessaria (3), secunda vero de obedientia perlecta et caeca. (1) Ut ex ipsa famosa S. Ignat ii epistola : «’de obedientia » constat, jam olim plures sancti viri et ecclesiastici scriptores, inter quos S. Climacus et Abbas Joannes Cassianus, de aliqua caecitate obedientiae locuti erant. S. Alphonsus obedientiam caecam habet tanquam quartum gra­ dum perfectae obedientiae, quem vocat : « ubbidire con semplicità. » (Vera Sposa, c. vn, 9, 12). (2) Quaestio de obedientia illicita aut dubie licita occurret denuo in tertia hujus operis parte, loco opportuniori. (3) Obedientia quidem religiosorum sub aliquo respectu est volun­ taria et ultronea, quia ipsi non coacte sed libere jugum assumunt consi­ liorum evangel iconi m per sacram professionem.Hac tamen semel peracta, jam non remanent liberi. B R L - « 4o Prima Pars. — Virtus Obeclientiae. § I De obediontia necessaria. 28. — Obedientia quaedam ideo dicitur necessaria, quia subditis moralem necessitatem aliquid agendi aut omittendi imponit ratione cujusdam praecepti legitimi. Directe ergo obligat ad aliquid in conscientia, nec dc se potest praetermitti absque peccato aliquo. Eo autem sensu vocatur etiam a S. Thoma (2. 2. qu 104, a V, ad 3) « sufficiens », quia, ut ipse ait, « obedit m his ad quae obligatur » ; quae obligatio iterum pote­ rit referri, vel ad ipsum obedientiae objection quod est prae­ ceptum, vel ad modum seu rationem requisitam qua praecep­ tum absolute injungitur a competente Superiore. Si quis, modum hunc necessarium non servaverit, laedet ipsam obe­ dientiam debitam. Potest igitur obedientia necessaria definiri : ea quae exsequi­ tur id quod legitime subdito alicui a suo competente Superiore injunctum est, et quidem ea etiam ratione qua sufficienter debitus attingitur modus a Superiore intentus (cf. Vermeersch, I, 287 ; Biederlack-Führich, n. 125, 4). Ex objecto enim et ex modo necessaria reddi potest obedientia. Ex objecto quidem erit obedientia necessaria, (piando ea subdito imponuntur praecepta ad (piae exsequenda legitime ipse tenetur (1). Non autem tenetur subditus obedientiam praestare etiamsi Superioris praeceptum intercedat, cum discre­ pat res mandata vel a jure naturali, vel a jure divino positivo et a jure ecclesiastico, vel a jure consuetudinis legitimae, praeceptove alicujus Superioris majoris, vel a statutis Regulae. Recte igitur de his statuit Biederlack-Führich (n. 121, p. 207) : « Supe­ riorem ea injungere non posse nec subditum obedire posse, si forte injungerentur aut consulerentur, quae peccatum ve­ li) Episcopus Franciscus Sonnius, Belga, in celebri suo libro : Demons­ trationum religionis Christianae... libri 3. loquens de consiliis evangelicis, tr. 12, 1. Ill, distinguit obedientiam in aliquam necessariam « lege vel natura impositam » et in aliquam liberam » quam sponte propria eligis causa virtutis circumspectius perseverantiusque colendae ». Obe­ dientiam liberam subdividit « in eam quae semper 11 anet 111 arbitrii liber­ tate. et eam quae spontaneo tuo voto tibi in praeceptum commutatur ». Ex his tamen quae auctor subdit, apparet eam obedientiam quam vocat liberam, jam non remanere liberam, professione facta ; sed revera fieri necessariam. ' ... dum profitendo, ait, atque vovendo (religiosi) vertunt sibi consilium in praeceptum. Quo facto non amplius integrum est pedem retrahere, aut retrorsum respicere... n (Cap. 19.) Cap. II. Artic. 1 ί. - De obedientia necessaria. 41 ve dale in se continent * adeo ex primis ethicae chris Janae principiis est manifestum, ut expositione non indigeat. Illud unum addere juvat quantopere ea potestas illicita jubendi etiam principio fundamentali de obedientia religiosa... adver­ setur. Potestas enim Superiorum intra limites eorum mediorum, quae ad per lectionem assequendam conferunt, continetur. Quomodo vero neglectus obligationis seu peccatum ad perfec­ tionem assequendam facere potest? Hinc Superiores ea prae­ cipere nequeunt, (piorum exsecutio in casu concreto peccatum continet, sive lex naturae sive lex aliqua positiva violetur. Sed jam illustris quidam Pater Concilii Tridcntini, Francise. Sonnius (Dcmonstr... libri 3, de consiliis evang. 1. III, tr. 12, c. xxv), ad quaestionem : .·, Quid si mandet Abbas quod contra Deum est? » nervose hoc dedit responsum : < Huic, ut antea diximus, respondendum illud Petri, obedire Deo magis oportet quam hominibus. » Et antea scripserat : ·■ Nec inter obedientias, sed magis inter corruptelas est computanda ea, qua aeque aut plus obeditur illis, penes quos minor est imperandi potestas. Quapropter omnes traditiones humanae, quae divi­ nis adversantur, sunt iniquae et de medio tollendae, nec ulla cis potest impendi nisi praepostera et irrationabilis obedientia. > (Cap. xxi). Neque Superiorum praecepta cum statutis S. Regulae luctantia, vel citra limites Regulae erumpentia, obligationem ob» dimtiae m subdito generare valebunt. Etenim, ex una parte, constat ipsos Superiores S. Regulae, quam professi sunt, esse subjectos, ut colligi potest ex canone. 593 : « Omnes et singuli religiosi, Superiores aeque ac subditi, debent... secundum regulas et constitutiones propriae religionis vitam componere... ■ ; ex alia vero parte, certum est religiosos subditos non aliam assuinpsisse obligationem, (piam quae ab ipsis spontanee in sacra professione secundum usum Religionis fuit acceptata. Non immerito de hac re scribit laudatus Franciscus Sonnius (1. c. 1. III, tr. 12, c. xix) : « ... religiosi... non alia obligatione post votum astringuntur, quam ea cui ipsi sua sponte se vovendo alligaverunt. » Ideo tanquam verissima accipienda sunt prae­ clara S. Bernardi verba (de praecepto et disp. c. v, n. 11 ; Migne 182, p. <867) : « Quamobrem quisoue professus in quovis genere salutiferae vitae, nec ultra obecuentiae leges cogendus, nec citra est inhibendus, quam sua ipsius videtur complecti pro­ fessio. Quanto minus contra? Is ergo qui medius est vitae modus, praefixus voto, professione firmatus, tanquam lignum quod erat in medio paradisi, solus sine dubio legi erit subjec­ e 42 4 ‘ K' 1 >· • ... ■ Prima Pars, — Virtus Obedientiae. tus, obnoxius jussioni. Ergo praelati jussio vel prohibitio non praetereat 'terminos professionis. Nec ultra extendi potest, nec contrahi citra. Nil me praelatus prohibeat horum quae promisi, nec plus exigat quam promisi. \fota mea nec augeat sine mea voluntate, nec minuat sine certa necessitate. Necessi­ tas quippe non habet legem, et ob hoc excusat dispensatio­ nem (1). » Plura exempla hac de re tradit Ludovicus Engel, 0. S. B. (Colleg. Univ. Jur. can. 1. Ill, t. 35, not. Ill), dicens : « religiosum non teneri ad obediendum, si ipsi jubeatur accep­ tare Episcopatum aut Abbatiam in alio monasterio, vel assu­ mere strictiorem regulam quam quis professus est » ; quae stri­ ctius tamen oportebit subjicere calculo, cum sermo erit de voto in parte sequenti. Communiter autem dicunt theologi, religiosum non teneri ad obediendum, quando ei aliquid praecipitur aperte contra regulam, nisi legitimam facultatem dispensandi habeat prae­ cipiens, et simul justam causam id faciendi. Ita etiam S. Alphonsus cum innumeris aliis auctoribus et cum Pellizario (de Monial., c. iv, n.117), qui hanc quoque tradit rationem, quam magis voto quam virtuti obedientiae convenire judico : « ...actus praeceptus contra regulam, ait, etsi simpliciter non sit malus, dato quod regula non obligat ad peccatum, in tali tamen statu est impeditivus majoris boni, adeoque non potest esse mate­ ria voti obedientiae. » Interim haec sufficiant de proposita quaestione. 29.— Ex objecto simul et ex modo necessaria dicetur obe­ dientia, cum impleat subditus jussa Superiorum tunc etiam cum debet (2), ita ut quoad totam substantiam actum praecep­ tum det exsecutioni, scilicet non tantum peragens id quod ei injunctum est negotium, verum ca quoque ratione quae injuncta est (cf. Biederlack-Führich, n. 125, p. 217). Verbi gratia, reli­ giosus vir cui certa quadam die aut in determinata ecclesia assignatur a suo Superiore sacra concio habenda aut aliquid hujuscemodi, si vel alia die vel alio loco hanc instituit concio­ nem, obedientiam offendit utique necessariam. Etenim quam­ vis rem injunctam impleverit in sc, non tamen eam implet juxta (1) Hanc D. Bernardi doctrinam sic refert Franciscus Sonnius (1. c. c. 2$) : U Quid si abbas aliena a regula praecipiat? — Hic retinenda sententia I). Bernardi, qua dicit, potestas imperantis nequit se exten­ dere nisi quatenus attigerit votuin profitentis, qua et dicit, obediendi mod s tenor est professionis. » (2) Cf. Vermeersch, I, n. 287. Cap. II. Artic. II. — De obedientia perfecta 43 modum necessarium ab ipso praecipiente intentum ; quocirca re vera inobediens iit religiosus iste, lacditque obedientiam necessariam. Exinde licebit de facili id etiam concludere, exactam quam­ dam in obediendo alacritatem, seu ut dicunt < promptitudinem » nonnunquam potius ad necessitudinem obedientiae quam ad ejus perfectionem attinere, cum scilicet ea ratio injuncta sit a Superiore tanquam praecepto intime connexa. Fateor, saepe saepius ab asceticis viris eo sensu accipi hanc celeritatem in.obediendo ut ad virtutis perfectionem magis quam ad strictam exigentiam ipsa pertinere videatur. Quare a Joanne Dirckinck (Exhortationes in Regulas Societ. Jesu, edit. Lehmkuhl, tom. II, Reg. 34) is obediendi modus militari comparatur obedientiae, nempe ut « extemplo, prompte, ala­ criter ac celeriter pareamus, quia mandatum est : vade et vadit ; fac hoc, et facit » (p. 227). Adverte tamen ipsam intentionem implendi praeceptum Superioris, quia praeceptum seu mandatum est, non ad neces­ sariam pertinere rationem quae injungitur. Obedientia enim formalis non requiritur per se loquendo, ut legi subjectionis satisfacias ; et haec est communis auctorum sententia (1). Nam Superior specialem hanc intentionem in obediendo non exigit, nec eam exigere valebit, quia ut bene notat Priimmer (Man. Jur. eccles. q. 231), « religiosus non promittit Deo et superioribus obedire ex hoc vel illo viotivo, sed simpliciter adim­ plere ea quae legitime praecepta sunt. » Hinc distinguenda sunt opera perfectionis ab iis qdae stricte virtutis sollicitantur necessitate. § Π De obedientia perfecta et caeca. Sectio · i. De obedientia perfecta. 30. — Ab omnibus receptum est religiosum posse in pluribus se subjicere in quibus obedire minime teneretur ; et haec sub­ jectio (dummodo ab illicitis et indiscretis abstineat) perfectae (i) « Constat, sic asserit Sanchez (1. VI, c. 1. n. 6), quia nullus dicet teneri religiosum obedire his praeceptis ea ratione ductum quod prae * copta sunt. Atque... Leonardus, de just, lib 2. η. 44 recte docet nec Praelatum posse praecipere religioso, ut hoc modo operetur... » 44 Pi ima Pars. — Virtus Obcdientiae. obcdientiae laudem habebit. Audiatur iterum magnus Aqui­ nas, hanc doctrinam aptissime sic exponens (2. 2. q. 104, 1 a. 5, ad 3 et in corp.) : «... Religiosi, ait,obedientiam profiten- | tur quantum ad regularem conversationem, secundum quam suis praelatis subduntur ; et ideo quantum ad illa sola obcdire tenentur, quae possunt ad regularem conversationem per­ tinere... — Non tenetur inferior siio superiori obcdire, si ei aliquid praecipiat, in quo ei non subdatur : dicit enim Seneca in 3 de Beneficiis (c. 20) : « Errat, si quis existimat servitutem in totum hominem descendere : pars enim melior excepta est : corpora obnoxia sunt, et adseripta dominis, mens quidem est sui juris. » Et ideo in his quae pertinent ad interiorem motum voluntatis, homo non tenetur homini obcdire, sed solum Deo. » Ex hac Angelici Doctoris sententia id concludere liceat : Religiosus qui etiam in his se subjicit quae non pertinent ad regularem conversationem, aut non exterius per corpus sunt agenda, de se exercebit -perfectam obedientiam, dummodo haec conformia sint legi Dei et professioni Regulae (cf. S. Thomam in artic. citato). Virtutis enim facit actum, quia obedit « in omnibus licitis » (1. c. ad 3). Et hoc virtutis exercitium ab Aquinate (eod. loco sub fine) tanquam pertinens « ad cumu­ lum perfectionis » designatur. , Adverte deinde obedientiam, secundum doctrinam magni Aquinatis, non residere in intellectu sicut in subjecto ; expresse enim pronuntiat cum Seneca : mens quidem est sui juris, — 9 et jam antea pluries declaraverat, obedientiam esse justitiae partem (q. 80, a. unie ad 3 ; q. 104, a. 2 ad 2), justitiam autem « non ordinari ad dirigendum aliquem actum cognosciiivum » (q. 58, a. 4 in corp.), sed esse « solum in voluntate » (eod. loco sub fine). Concludendum ergo est e dictis Angeli Scholae, obedientiam non habere intellectum vel rationem tanquam subjectum in quo resideat. Non enim ordinatur ad cognitionem per sc ut prudentia (q. 47, a. 1) « quae directe pertinet ad vim cognoscitivam (1) » ; sed in appetitivo rationali residet, ut dicitur de justitia in genere: sub appetitivo autem comprehenditur volun­ tas (q. 58, a. 4, ad 3). Inde potest erui, perfectionem obcdientiae directe procedere ex ipsius appetitus rationalis perfectione, id est voluntatis, non vero virtutis cognoscitivae et intellectus. I (1) ' Prudentia ait Donat (Sumina Philos, christ. VII, η. 324), est virtus dictans, quid in singulis rebus concretis agendum sit, ut operatio recto ordini conformis sit ; seu est « recta ratio agibilium. n Cap. II. Artic. II. — De obedientia perfecta. 45 Quidquid igitur in sola rerum consideratione consistit, ad obe­ dientiam in se nihil confert, nec ejusdem perfectionem per se attingere valebit. De facili tamen, et hoc constat ex ipsa quo­ que experientia, non parum influet speculativus intellectus in ea quae sunt rationis firacticae, cujus finis est applicatio ad opus ; hinc et aliquid valet in ipsum actum voluntatis ejusque majorem aut minorem perfectionem : applicatio enim ad opus lit per voluntatem (cf. S. Thom. 2. 2. q. 47, a. 1, ad 3 ; Caictan. in hanc quaestionem). Quae haud mediocris videntur momenti, si ea « obcdientiae caecae » velimus aptare, ut mox fusius ostendemus. 31. Porro cx duplici fonte perfecta esse poterit obedientia, tum quia ad plura objecta se extenderit quam quae stricte ad obedientiam faciunt, tum quia in modo se subjiciendi et in obcdientiae efficacia etiam ultra eos progreditur terminos ad quos absolute cx necessitate teneretur. Unde et sole clarius est, plurimos excogitari posse perfectionis in obediendo gra­ dus. Re quidem vera, horum varios a variis auctoribus delineates passim reperies, et numero quam saepissime ac nomine dissimiles ; e quibus non omnes tamen gradus semper ad perfectam tantum se referunt obedientiam : aliqui enim etiam quamdam necessitatem obediendi importare perspi­ ciuntur, ut modo dictum fuerat de prompta, exacta et integra obedientia. Generatim vero doctores et scriptores ascetici vix distinguere solent inter eam obedientiam quae perficitur ratione plurium objectorum non necessariorum quibus intendat, et hanc alteram quae evadit perfectior propter modum specialem quo colatur. Quae universa doctrina selectis quibusdam exem­ plis c5t magis demonstranda. 32. — In celeberrima sua regula monastica (c. v), vocat S. Patriarcha Benedictus « obedientiam sine mora : primum gra­ dum humilitatis » (1). Deinde etiam de indole sermonem ins­ tituens « obcdientiae quae sit acceptabitis Deo et dulcis homini­ bus id expostulat ut quod jubetur, « non trepide, non tarde, non tepide aut cum murmure, vel cum responsione nolentis (i) Alio quidem loco (c. vn . de humilitate), S. Patriarcha obedien­ tiam reponit inter gradus II. HI et IV, et sic loquitur. . Primus itaque humilitatis gradus est, si timorem Dei tibi ante oculos semper ponens, oblivionem omnino fugiat. -> Pro explicatione textus, vide : Die Regel des hl. Benediktus erklart in ihrem geschichtlichen Zusammenhang. Herder, 1907. p. 101 sqq. ; 126 sq. efficiatur . In qua conditionum enumeratione, certo certius earum nonnullae perspiciuntur quae necessitati obedientiae potius videntur convenire quam ejus perfectioni, quamvis pleraeque qualitates, a S. Benedicto designatae, ad perlectam spectent subjectionem. Doctor autem mellifluus, Divus Bernardus, septem tradit obedientiae gradus, qui fere omnes etiam directe inculcant in obediendo perfectionem. Hos vero optime nos edocet illus­ tris Francisais Sonnius. (Demonstrationum... 1. Ill, tr. 12, c. xx 11), sic referens genuinam S. Doctoris sententiam : « Pri­ mus est obedirc voluntarie... secundus gradus obedire simpli­ citer... tertius est hilariter, et non quasi ex tristitia aut necessi­ tate... quartus gradus est obsecundare velociter, ac velut fes­ tinanti studio... quintus gradus adimplere viriliter... sextus gradus obedire humiliter... septimus gradus est obedire perse­ veranter... » — Perpulchro autem addit ipse Sonnius (1. c.) : « Inter hos obedientiae gradus non commemorat Bernardus eam quam Archiapostolus obedientiam charitatis appellat : et quidem cordate, perpendens eam in singulis debere concurrere. Quocumque enim gradu obedientiae fulgeam si caritatem non habuero, nihil sum, nihil mihi prodest, scilicet ad meritum vitae et gratiam retributionis divinae ut late deducit Apos­ tolus, I, ad Corinth., 13.» Age vero, Beatus Humbertus, Mag. General. 0. I\, non minus quam noveni commemorat obedientiae perfectae varie­ tates, easque pressius religiosis suis proponens, sic'earum desscriptionem adumbrat in aliqua epistola (Speculum FF. Prae­ dic. 6 sqq. apud Priimmer, Man. Jur. q. 231) : «... studete ha­ bere (obedientiam) promptam sine dilatione ; devotam sine dedignatione ; voluntariam sine contradictione ; simplicem sine discussione ; ordinatam sine deviatione ; jucundam sine turbatione ; strenuam sine pusillanimitate ; universalem sine exceptione ; perseverantem sine cessatione. « Celebris deinde est distinctio qua utitur S. Ignatius a Loyola, cum summis extollit laudibus ipsius obedientiae perfectionem ; de qua etiam illustre exstat documentum non tantum in notis­ sima sua epistola : de obedientia (1), verum etiam in ipso « Ins(1) Haec epistola impressa invenitur in libro II Instituti, p. 161 sqq., et sic incipit Ignatius Loyola Fratribus Societatis Jesu. qui sunt in Lu«itania, gratiam et amorepi Christi Domini sempiternum. Magnam animi voluptatem capio... Invenitur quoque galbeo idiomate in : Lettres de S. Ignace... a Bouix editis. * Cap. II. Artic. II. — De obedientia perfecta. 47 t i tuto Socie tatis Jesu » (i), ac variis commentariis in regulam a S. Ignatio exaratam. (Cf. Joan. Dirckinck, Exhortationes, tom. II, ed. Lehmkuhl). Hoc autem modo declarat S. Fundator Soc. lesu, in regula 31 (Summarium Constitut.), conditiones perfectae obedientiae : « Expedit in primis ad profectum et valde necessa­ rium est, ut omnes perfectae obedientiae se dedant... nec solum in exsecutione externa eorum quae injungit, integre, prompte, fortiter, ct cum humilitate debita, sine excusatio­ nibus obediant... » (Cf. Dirckinck, II, p. 208). — Alio loco (regula 35) iterum sermonem instituens de perfecta obedientia, haec scribit S. Institutor : « Ad cum scopum vires omnes ac intentionem in Domino convertamus, ut sancta Obedientia tum in exeeutione, tum in voluntate, tum in intellectu, sit in nobis semper omni ex parte perfecta ; cum magna celeritate, spirituali gaudio et perseverantia, quidquid nobis injunctum fuerit obeundo » (Institutum vol. II, p. 73). Inde deducunt ali­ qui auctores (Vermeersch, 1, n. 287) obedientiam quoad modum ■perfectam « concretam esse triplici obsequio, effectus, volunta­ tis, intellectus « ; sicque eam explanant : « ... obedientia per­ fecta, in faciendo promptissima, tribuit subdito idem velle quod Superiori, inuno quantum in rebus non evidentibus id patitur natura intellectus, idem judicare. » Deinde tamen ipse P. Vermeersch hanc obedientiam caecam, quae a S. Igna­ tio utique « sub obsequio intellectus » intenditur, speciali adhuc modo discernit, eamque opponit « obedientiae indiscretae » (1· c· 3)· Joannes Dirckinck vero (Exhort. II, p. 209) cum ins­ tituit sermonem de obedientia perfecta, regulam 31 interpre­ tando, 1res tantum conditiones enumerat ad perfectionem subjectionis facientes, nempe : 1. « Obediendum est integre. — 2.Obediendum est prompte. — 3. Obediendum est fortiter. · Scorsim postea idem Dirckinck agit de « obedientia caeca > (in regulam 35), et de « obedientia indifferenti similitudine cadaveris et baculi senis » (in regulam 36, p. 242). 33. — Sanctus autem Alplionsus de Ligorio (La vera Sposa di Gesù Christo, c. VII, § 5) quatuor agnoscit obedientiae per­ fectae gradus, et in gradum quartum ac ultimum reponit obe­ dientiam caecam ; quae procedendi ratio Planior videtur, doc­ trinaeque D. Thomae satis congruens. Ipse enim Angelicus Doctor non distinxit obedientiam in aliquam necessariam, per(1) Institutum Societatis Jesu, vol. Il, Summarium Constitutionum, n· 31. 33. 34. 35.36. 48 * Cé Postea loquitur de obedientia « de jugement », ut ait, quae est obedientia caeca.Etiam P. Dosda, l’union avec Dieu, II, p. 68. dicit quatuor modis obedientiam componendam esse < a) saintement ; b) inté­ gralement ; c) volontiers ; d) indistinctement à tous et en tout. » 50 Prima Pars. — Virtus Obedicntiae. horum enim plerique aut obedientiam caecam tantum de­ scribunt, aut exemplis illustrant, aut citant varias conditiones ad ejus perfectionem pertinentes. Sic legimus apud doctum Lcssiion, de obedientia caeca disserentem (1. II, c. xi.vi, n. 29) : « ... Obedientia perfecta debet esse caçca, prompta et fortis. Caeca dupliciter, primo, ad imperfectiones et vitia Superioris, ut haec non consideret, nec ob haec minus ad obediendum parata sit ; sed solum consideret eum cujus locum tenet ; ad hunc enim quam maxime oculatam esse decet... secundo, debet esse caeca ad rationes praecepti scrutandas ; nempe ut non velit scire causas cur quid praecipiatur ; sed satis ei sit praecipi vel proponi abeo qui locum Dei tenet, nec constet per se esse illicitum. » I In Compendio Salmanlicensi (II, tr. 38, n. 87) obedientiam caecam explicat Fr. Antonius a S. Joseph apte distinguendo varia adjuncta ad eani pertinentia. Sic ait : « Quod sit caeca non absolute (scii, obedientia perfecta), ita ut si v. g. Papa aliquid juberet, et aliud Praelatus, huic et non illi esset obe­ diendum ; hoc enim intolerabile absurdum est, sed ne respiciat qualitates individuales aut defectus Superioris, nec prae­ cepti causas scrutetur, quaerendo Quare? vel cur mihi, ct non alteri hoc praecipiatur? Sufficit quod non sit malum, quod jubetur, ut subditus clausis oculis ad litteram illud exsequa­ tur. » I Joannes Dirckinck, S. I. in sua exhortatione in reg. 35, eodem fere modo distinguit circa caecitatem obedientiac, asserendo, (p. 234, ed. Lehmkuhl) : « Primum ad obedientiam caecam et simplicem requisitum est oculis esse apertis... Nam 1) Intueatur et cognoscat necessc est personam Superioris mandantis, noveritque eumdem sibi a Deo assignatum esse tanquam suum vicarium... 2) Apertis oculis recte cognoscat, quid jubeatur aut mandetur pro meliore exsecutione, simulque videat non esse peccato obnoxium quod praecipitur... 3) Apertis oculis cernat obedientiac in olivum, scilicet voluntatem divinam... — Alterum caecae obedientiac requisitum est caecitas, ut ni­ mirum obedienssit caecus, nihil videns... 1. In persona Superio­ ris nihil videat, ct sit caecus in discernendis Superioris qualita­ tibus ac talentis, utrum virtute an vitio, doctrina an ignorantia, etc., notetur... 2. Quemadmodum in persona imperante, ita et in re imperata discutienda obediens religiosus sit caecus et nihil videat, nempe utrum res conveniens sit an inconveniens, expediens et utilis an non expediens et noxia, etc. in omnibus ejusmodi judicium propnum abnegandum est... 3. Caecus quo- Cap. II. Artic. II.— De obedientia caeca que sit in praecepti causis indagandis. Utrum causa justa et magni momenti an exigui praecipientem moveat, utrum ex amore an passione Praelatus imperet etc. verus obediens non dijudicat. » C/. Bouix (de jure reg. II, p. 6, c. m) putat obedientiam caecam e pluribus conflatam esse elementis, et hoc modo non sine laude eam definit : <> Obedientia caeca a Sanctis commen­ data in eo consistit, ut subditus, quoties agitur de re licita, et non percipit cum evidentia eam irrationabiliter injungi, absti­ neat a judicio sive externo sive interno, quo pronuntiaret irra­ tionabilem esse superioris injunctionem : praeterea ut abstineat ab inquirendis causis et rationibus praecepti. » Bargilliat vero potius censet, obedientiac caecitatem in ultima a Bouix designata conditione inveniri. Scribit enim (Praelectiones jur. can. 25 ed. II, n. 1161) : Ex his intelligitur quid sit caeca obedientia tantopere Religiosis commendata : a) Non quidem in eo consistit ut Religiosus debeat caeca mente exsequi quidquid, vel injuste, Superior mandaverit... b) Sed intelligenda est : ut subditus, quoties agitur de re licita, abs­ tineat ab inquirendis causis et rationibus praecepti, ct ita tentationes non obediendi magis arceat, magisque expeditam obedientiam reddat. » S. Alphonsus (La vera Sposa... c. vu, § 5) tanquam essentiam obedientiac caecae id habet ut judicium subditi se conformet, in quantum fieri potest, judicio Superioris praecipientis et haec S. Alphonsi notio circa obedicntiae caecitatem non longe abest ab illa definitione quam S. Ignatius exaraverat in celebri sua Epistola. — En verba S. Doctori» : ■ Questa è 1’ubbidienza cicca tanto lodata da’santi, il credere che va bene tutto cio che fanno i superiori. Obedientia caeca, tantopere a sanctis viris laudata, in eo consistit ut subditus credat omnia bene ordinata esse, quae Superiores ordinaverunt (1). » — En igitur defini­ tum a S. Doctorc quod potius est in caecitate obedientiac : ut cum agitur de rebus licitis et honestis, idem sentiat subditus cum Superiore praecipiente in ordine ad rein praeceptam ; nisi tamen agendi modus Superioris sit evidenter irrationabilis * ut mox fusius notabitur. Deinde etiam S. Alphonsus affirmat (i) Haec definitio juxta contextum accipienda erit. Etenim agit S. Alphonsus de perfectione obedientiac in quarto et ultimo suo gradu. Excluduntur igitur quaecumque illicita aut regulis contraria, etc , nec debet extendi ad ea quae evidenter sunt imprudentia. I 52 > ‘ A. I J ni ♦ ~ » 4/1 Pi ima Pars. — Virtus Obedientiae. non esse inquirendum dc rationibus praecepti, « quare Superior id vel illud injungat » ; asseritque hanc vituperandam curiosita­ tem esse causam cur religiosae personae obedientiam caecam parum colere studeant. Concludit autem expresse declarando, signum esse imperfec­ tae omnino voluntatis, cum exigit subditus sibi patefieri rationem ac causam praecepti impositi. Quam sententiam tenet S. Bernardus juxta citata verba : « Imperfecti cordis judicium est, exigere de quibusque rationem. » Et hoc modo perspici­ mus, quomodo secundum quoque elementum a cl. Bouix in sua definitione recensitum ad caecitatem faciat obedientiae : « praeterea ut abstineat ab inquirendis causis et rationibus praecepti » (II, p. 6, p. 571). Exemplo praevaricationis E vae in Paradiso doctrinam suam magis firmat Alphonsus, dum os­ tendit diabolum eam callide induxisse ad inquirendas rationes et motiva divinae prohibitionis : « Cur praecepit vobis Deus ut non comederetis de omni ligno Paradisi? » — Inde potest erui, aliquod revera supponi periculum, curiosius si quis subditus indaget circa causas praecepti ; facile scilicet tunc eveniet ut non sentiat et non consentiat religiosus cum suo Superiore prae­ cipiente, in ordine ad praeceptum sibi impositum. 35. — Accuratissime autem cum dictis S. Alphonsi concordare videntur placita plurimum scriptorum illustrium etiam nostrae aetatis, inter quos praesertim recensere debemus R. P. Cormier, Mag. Gen. Ord. Praed., et notissimum P. Meschler, S. I. (1). En specimina doctrinae eorum. In aureo suo libro « Retraite fondamentale » (2), scribit hac de re R. P. Cormier (p. 219). Verus obediens, ait, non tantum voluntatem suam subjicit Superiori, verum etiam suum judi­ cium. Non aliter de re judicat quam ipsi Superiores judicant, eorumque ordinationes sibi fore utiles unice tenet. Sin secus, obedientia quam praebet neque integra esset neque perfecta. Et re vera, secundum S. Joanncm Climacum, obedientia est perfecta discretionis depositio,id est: depositio proprii sui judi­ cii. Praeterea holocaustum eam dicunt sacri doctores, in quo Deo offertur quidquid est hominis. In holocausto enim tota (1) Nuper celebres hi ascetici viri vita sunt functi. (2) In linguam gennanicam est translata ab aliquo Dominicano, sub titulo : Grundlagen des gcistlichen Lebens. Dülmen, Laumann. 1911. Cf. etiam de hac quaestione E. Janssens : L’Ascctisme monastique et les vœux de religion, p. 22 sqq. Paris, Lethielleux. Cap. II. Artic. II. — De obedientia caeca. 53 victima consumpta fuit propter honorem Dei. Si ergo religio­ sus aliquis, dum obedit, sibi reservet intellectum et vim judi­ candi, facultatem nempe omnium summam ac maxime inde­ pendent em, tunc profecto truncata ejus erit obedientia, nec de tali religioso jam amplius potest dici, ipsum se deseruisse. Non sincerum erit holocaustum, nec Deo existet tam gratum sicuti deceret. Vera autem obedientia a SS. Patribus caeca vocatur, eo quod se subjiciat sponte in his omnibus, quae legi divinae non adversantur, nec humanarum intendit lumini rationum ordinis cujusdam inferioris, quae sibi forte praesto sint et ad obediendum impellant. Ratio enim recta, ratio summa, ratio universalis obediendi quaerenda erit in ipsius obedientiae. rectitudine ac praestantia. Equidem hujusmodi subjectio a prudentia humana vocatur « caeca », quemadmodum et ipsa Evangelii sapientia appellabatur stultitia. At re vera, caeca obedientia etiam oculatissima est summaque pollet vi judicandi; quia dum Superioribus se subjicit in cordis simplicitate, obse­ quium praestat luci divinae, juxta effatum D. Bernardi : Si vis esse sapiens, esto obediens. » Caeca obedientia est quasi anima totius status religiosi, quae consistit in dependentia religiosi a suo praelato. Quid ergo praesumit mandata Supe­ riorum proprio suo subjicere examini ac de eis judicium ferre, e medio tollit hoc ipsum principium ; quia contendit quasi ex occulto cum subvertere rerum ordinem, qui a Dei sapientia tam mire est dispositus. Quam accurate vivaciora haec P. Cormier verba ad sen­ tentiam S. Alphonsi quadrent, nemo profecto est qui non videt. Nec aliter sentit clarissimus P. Meschler, S. I. In solido suo libro : I >e Societate Jesu (1), haec subtiliter exponit (p. 90 sqq.) : « Verum est, ait, S. Ignatium locutum fuisse de obedientia «intellectus »ct de quadam caecitate in obediendo... Sed S. Pa­ triarcha minime gentium excludere vult ab actu obedientiae omnem intellectus participationem. Imo id ne quidem potest fieri, si tamen velimus intendere obedientiam aliquam homi­ nis christiani dignam. Siquidem obedientia est virtus in volun­ tate residens, ejusque actus perficitur externa exsecutione rei praeceptae internoque voluntatis assensu. Operatio tamen (1) Germanice conscriptum est opus : Die Gesellschaft Jesu. Hire Satzungcn und ihre Erfolge. Herder, Freiburg, 1911. Nuperrime fuit hic liber sermone gallico translatus a Ph. Mazoyer : « La Compagnie de Jésus : Ses statuts, ses résultats. » Paris, Léthielleux. 54 Prima Pars. — \ irtus Obedientiae. quaedam intellectus hunc voluntatis actum utique praecedere debebit, cumque comitari. Voluntas enim cacca est, et ideo debet ab intellectu illuminari ac regi. Intellectus voluntati ostendat oportet aut quid sit agendum, aut quare et quomodo sit obediendum ; tanquam speculativa facultas decernet mini forte aliquid illicitum praecipiatur ; tanquam ratio practica, ut aiunt, media suppeditabit ac motiva ut possit voluntas rite exsequi mandatum praescriptum. Ipse intellectus excitare debebit voluntatem quo perfectius se subjiciat, et ideo ab ipsa voluntate removere, quidquid ejus alacritati in obediendo noxium est... Recta obedientia debet esse et oculata et caeca ; oculata : in iis quae perfectae exsecutioni mandati injuncti adjumento esse poterunt ; caeca : cum de nis agitur quae ipsi sunt contraria et inimica. » 1 36. — Ex supradictis variis sententiis satis constat, plura qui­ dem circa obedientiam caecam attente esse pensanda.-----Subjectum quippe obedientiae de se non e»t humanus intellec­ tus, sed hominis voluntas. Etenim (ut aiunt theologi) obedientia revera « est in voluntate subjective », juxta dicta S. Thomae, qui scribit in 2. 2. q. 2, a. V ad 3 : « Ad tertium dicendum, quod virtus obedientiae proprie in voluntate consistit ; et ideo ad actum obedientiae sulficit promptitudo voluntatis subjectae praecipienti, quae est proprie et per se objectum obedjentiac. n Attamen illud nequit inficiari, quod antea jam diximus cum Cormier et Meschler, nimirum ipsum intellectus influxum m voluntatem maximi aestimari ; et hoc modo recta dispositio ac intellectus ordinatio quoad rem praeceptam, non parum ad obedientiae perfectionem conferre valebunt. Prodest autem cae­ citas obedientiae ad bene disponendum animum in ordine ad rem praeceptam ; conformando enim subditorum judicium judicio Superioris, quatenus natura rei praeceptae id ferat (et hoc ad essentiam obedientiae caecae pertinere supra diceba­ mus cum S. Alphonse), periculum aliquod tollit afficiens ipsum subjectionis actum, indeque cum reddit pleniorem, tutiorem firmioremque. Nec curiose nec vane rationes tunc inquiret obediens, cur v. g. Superior id sibi praecipiat et non alii ; ocu­ los enim mentis suae quasi clausos tenebit avocabitque eos a causis inferioris cujusdam ordinis, quia in praecepto legitimo divinum agnoscit beneplacitum ac motionibus instat sublimio­ ris naturae. Contrarius agendi modus, quamvis nullius peccacati labe inficiatur (agitur enim de quarto gradu obedientiae perfectae), minus removet subditum a periculo voluntatis fra- — De obedientia caeca gilis atque tardae ad obediendum ; saltem signum est, ut affir­ mat I). Bernardus citatus a S. Alphonso, « imperfecti cordis >·. — Adde etiam rationem aliam haud spernendam, nempe boni communis ; de qua non sine magna rerum experientia haec declarat S. Alphonsus «Vera Sposa, c. vn, § 5 sub fine) : ■ Et ego dico nullam dari rem magis perniciosam communitatibus, «piam si habeant religiosi sensum ac judicium contrarium judicio Superiorum. » Adverte deinde etiam, vocem ipsam «caecam hic esse laudi', cum alias tamen vituperationis esse soleret. — Nonne Dominus Noster in S. Evangelio (Matth., 15, 14; 23, 24, etc.) increpat scribas ac pharisaeos, vocans eos «duces caecos? Nonne et dixit : « Caecus autem si caeco ducatum praestet, ambo in foveam cadunt? » — Jam in veteri Testamento, apud Prophe­ tam Sophoniam, haec legimus (c. 1, v. 17) : «Et tribulabo homi­ nes, et ambulabunt ut caeci, quia Domino peccaverunt. Non semel etiam Sancti Patres caecitatem habent uti malum quod maxime est abhorrendum ac fugiendum. En S. Augus­ tinus, qui increpans paganos, dicit (tr. 45, in Joan.) : ■■ Odia nec bene vivere dicendi sunt, qui finem bene vivendi vel caecitate nesciunt,vel inflatione contemnunt. « S. Ambrosius sic loquitur de divino Redemptore (L. 5 in Luc. c. vi) : Et ideo quemque in inferioribus sanat, hoc est, a libidine revocat, inju­ riam caecitatis avertit. » Caecitas hisce locis utique non com­ mendatur, imo valde reprehenditur ac vituperatur. Haud secus in jure ecclesiastico antiquo (cf. Decretum Gra­ tiani), clericus vituperatione dignus eo quod ignoraret Eccle­ siae canones, vocabatur : caecum animal ; et sic porro. Sed quid inulta proferam de usu et significatione hujus vocis ! Id enim certum est, verba « caecitas, caecus » a pluribus asceticis viris, praesertim vero a S. Ignatio de Loyola, eo usurpata fuisse sensu ut perfectio quaedam specialis obedientiae expri­ meretur : qui usus hodiedum adhuc viget. Imo ex loquendi modo satis miro, caeca obedientia opponitur obedientiae < indis­ cretae », ut supra relatum fuerat. Fateor quidem, talem dicendi rationem non fuisse a D. Thoma usurpatam ; aliter enim ipsi distinguere placuit (cf. Ouodlib. I, a. XV, in corp, ubi latius de hac re disserit). Quapropter nonnulli etiam scriptores, ut Fer­ raris, O. S. F. (Bibliotheca... vol. 7, votum, a. II, n. 12) obe­ dient iam caecam designant tanquam conditionem vel qualitatem inhaerentem obedientiae perfectae, ut ita doctrinam suam dic­ tis Angeli Scholae magis accommodent. S. Alphonsus (Vera Sposa, c. vn, § 5) refert eam jure optimo ad quartum gradum 56 Prana Pars. — Virtus Obedientiae. obedientiae perfectae (i), qui consistit in subjectione cum simplicitate cordis. Suarez vero idem videtur affirmare, cum dicat obedientiam caecam a S. Bonaventura vocari « obedien­ tiam simplicem sine discussione ». En verba cl. auctoris (de rei. tr. X, 1. IV, c. xv, n. 28) : « Eodemque sensu vocatur haec (scii, caeca) obedientia simplex sine discussione, ut ex Augus­ tino refert Bonaventura in libro 8 collationum, capite 3. » Et revera loco citato haec invenies apud D. Bonaventuram ( Opera omnia, ed. Vives, torn. 14, p. 643) : « Ut igitur obedientia reli­ giosi Deo sit acceptabilis, ideo debet esse prompta sine dila­ tione, devota sine dedignatione, voluntaria sine contradic­ tione, simplex sine discussione... Qualiter nos audivimus nos­ tros superiores taliter nostras exaudit Deus orationes. Haec Augustinus. » I 37. — Tandem illud quoque advertas, a S. Ignatio et a qui­ busdam asceticis viris aliqua dicta circa caecitatem obedientiae fuisse prolata, quae non ad litteram, sed potius ad mentem ac sensum pium proferentium sunt accipienda. Videntur enim nonnulli scriptores « quasi exaggerare obedientiam » ; ut minus sapiens locutionibus utar Suarezii. Et id magis adhuc manifes­ tum erit, cum etiam commendatam ab iis invenies obedientiam « indiscretam et insipientem >, quam tamen magnus Aquinas expresse reprehendit ac reprobat (cf. Suarezium, qui plura affert exempla, 1. c. cap. xv, n. 28). 1 S. Ignatius ardenter sane scripsit de caecitate obedientiae, non tantum in celebratissima sua epistola : de obedientii, verum etiam in Instituto Soc. Jesu (vol. I, Const. P. VI, c. 1, n. 1 ; P. III, c. i, n. 23 ; vol. II, Summar. 31 sqq., etc.) et in exhortationibus quas referunt Ribadeneira (2), A. Rodriguez (3), etc. De doctrina hujus eximii Sancti magna eruditione scripserunt Suarez (tr. X, 1. IV, c. xiv, xv), Dirckinck (Exhortationes, vol. Il, 233 sqq.), Méschler (de Soc. Jesu, p. 85 sqq.). — Distinguit autem ipse ooedientiam aliquam seu obsequium effectus, voluntatis et intellectus. Hoc ultimum vocat caecitatem aliquam in obediendo, ita ut judi­ cemus sicuti Superiores judicant, et eorum sententiam in hoc ipso quod jubetur, nostram quoque faciamus. Dat enim idem velle et idem judicare. Itaque, inquit, Superioris vocem ac jussa non (1) Eodem fere modo asserit F. X. Mutz (Christi. Aszetik, 3. II, § 102) : Der sogenannte blinde Gehorsam (obedientia caeca) der ais der vollkommenste bezeichnet wird. » (2) Vita Ignatn, Neapoli, 1572, etc. (3) Exercitium perfectionis, P. Ill, tr. V, c. vi. Cap. II. Artic. II. De obedientia caeca. secus ac Christi vocem percipite... obedicndum est omnia justa esse nobis persuadendo, omnem sententiam ac judicium nostrum contrarium caeca quadam obedientia abnegando... ut ad credenda quae catholica fides proponit, toto conatu, assensuque vestro statim incumbitis, sic ad facienda ea quaecumque Superior dixe­ rit, caece quodam impetu voluntatis parendi cupidae, sine ulla prorsus disquisitione feramini... Et sibi quisque persuadeat, quod qui sub obedientia vivunt, se ferri ac regi a divina providentia per Superiores suos, sinere debent, perinde ac si cadaver essent, quod quoquoversus ferri, et quacumque ratione tractari se sinit ; vel similiter atque senis baculus, qui ubicumque et quacumque in re velit eo uti, qui eum manu tenet, ei inservit. (Const. P. VI, c. 1, etc.) — Ignatius autem etiam sententias refert plurimorum viro­ rum asceticorum, qui suis laudibus usque ad sidera perfectam tollunt obedientiam. Quid legimus apud Cassianum, abbatem Massiliensem, qui celeberrimus effectus est scriptor ecclesiasticus et quem citat B. Ignatius? « Quod non aliter, sic de perfectione obedientiae vivacius exclamat, observari poterit, nisi quis non solum se mortuum huic mundo, verum etiam insipientem judicarit et stultum, universa, quae sibi fuerint a senioribus imperata, sacrosancta ea credens, ac divinitus promulgata. — Quid S. Doro­ theas circa obedientiam quam indiscretam appellat? En ejus verba (apud Suarez, 1. c. c. 15, n. 9) : < V< s autem omnino fratres, ait, adhuc expertes video hujuscemodi oaedientiae indiscretae nec nosse quanta sit ejus requies. Assuescat seipsum post Deum patri dedere, atque ab eo nulla in re postmodum dissentire. > Et S Joan Climacus non dubitavit haec pie effari (apud Suarez, 1. c n. S) : « Obedientia est inexaminatus atque indiscussus motus, spontatica mors, vita curiositate carens. Obedientia est sepulchrum voluntatis, nihil discernit, nihil resistit. Obedientia est discretionis depositio inter divitias discretionis, etc. (1). » Haec et similia intclligenda sunt vero suo sensu, non uti jacent, sed secundum affectum et intentipnem scribentium. Oportet ea recte interpretari, ut jam olim monebant Suarez et Bouix, et nunc quoque admonent Meschler et Vermeersch. « Spiritus est qui vivificat. » Equidem in cadavere et in senis baculo non datur ea voluntatis libertas, quae juxta Angelicum requiritur ad virtutis actum (2). Nonne Aquinas (2. 2. q. 50, a. 2, in corp.) expresse asserit : « ... Quicumque subditi, ita agun­ tur ab aliis per praeceptum, quod tamen agunt seipsos per liberum arbitrium » ? Comparationes a S. Ignatio et aliis viris (1) Ci. plura tie hoc themate apud Dirckinck (Exhortationes, II, p. 242 sqq.), Cormier (p. 217), etc. (2) « Ut sit volens et eligens ». Cf. Lexikon der Pâdagogik. B. S. 196 : « Wo kein Wille 1st, da ist auch kein Gehorsam. > 58 Prima Pars. — Virtus Obedientiae. piis adhibitae non sunt nisi comparationes, quae claudicant quidem ex parte, fateor, sed quae intelligentcr possunt et debent explanari (i). Nulla enim servilis unquam praescribitur obe­ dientia'religiosis (2), nec ab ipsis exigi potest ut judicent illud esse verum aut justum, quod reapse vident esse falsum aut iniquum. Quis enim negabit humanum intellectum natura sua in objectum sibi proprium tendere, nempe in verum ? Nec a vero licebit ’eum detorquere falsitalique ac errori objicere ; quae jam olim a Suarezio per modum quarumdam objectio­ num erant aptissime enuntiata. Scribit enim illustris ille vir (tr. X, 1. IV, c. xv, n. 2), obedientiae caecitatem quasi ficte impu­ gnando : « ... Nimium videtur et super rationem virtutis, talem apprehensionem vel judicium in obedientes postulare, quia perfectio virtutis non requirit apprehensionem vel judicium falsum... Praeterea, si verba citata et comparatio adducta attente inspiciantur, significatur in eis, ita esse apprehenden­ dum praeceptum Superioris ut nobis persuadeamus illum nec decipi, nec velle nos decipere ; hoc autem aut est valde falsum, aut humano modo impossibile... Atque hinc etiam constat quam sit difficilis creditu altera conditio ; nam si illa caecitas obedicntiae in hoc ponitur ut obediens hoc judicet sine exa­ mine et sine sufficienti motivo, perinde esse videtur ac postu­ lare ab aliquo ut videat sine lumine ; quia sicut hoc fieri non potest, ita etiam in his quae fide humana judicanda sunt, impossibile est judicium ferre sim sufficienti discursu et conjec­ turis. Eadcmque vel major difficultas est, si haec caecitas ponatur in judicando esse rectum et conveniens, imo et melius id quod praecipitur sine ullo discursu vel examinatione, est etiam hoc impossibile, nisi supponendo Superiorem non posse errare, quod est erroneum. Et augetur difficultas, nam hinc nascitur periculum obediendi homini in eo quod Deo fortasse contrarium existit. » Solvuntur hae difficultates, si attento perpendamus : i. In genere certum esse, Superiorem tanquam praepositum legitime praecipientem, Christi Domini revera tenere locum, (1) Recte dicit P. Meschler (1. c. p. 91) : « Allein das sind ja bloss Vergleiche. und jeder vernunftige Mensch weiss, wie sie zu verstehen sind. » (2) In : Lexikon der Padagogik (1. c. p. 199) legimus : α Der wahrhaft Gehorsame geht erhobenen Hauptes einher ais Dienender. » Idem innuit P. Meschler. S. J. : u Nein, der hl. Ordenstifter (Ignatius) will koine Stocke und Leichname zu Untertanen haben, etc... » (1. c. p. 92). •Cap. II. Artic. II. — De obedientia caeca. 59 dicentis : « Qui vos audit, me audit, et qui vos spernit, me spernit (1). » 2. Ipsum S. Ignatium non commendatam habere voluisse obedientiam caecam absolute, sed suis verbis restricte addidisse : « ubi peccatum non cerneretur ; ubi definiri non possit, ali­ quod peccati genus intercedere » et alia hujuscemodi (2). 3. Quando autem Superior evidenter errat aut imprudens est, tunc nec requiri nec suaderi conformitatem judicii de hac re falsa, ut jam insinua: B. Ignatius in sua epistola de obedien­ tia (3). Et hanc rationem tradit Bouix (de Jure reg. II, p. 6, c. in, V) : « Item contingere potest ut subditus certo percipiat rem injunctam, etsi non illicitam, monasterio tamen minus utilem esse : porro quando quis aliquid percipit, in ipsius arbi­ trio non est non percipere. Proinde tunc ad perfectionem obedientiae requirere ut non percipiat, esset requirere impossibile. 4. Neque ullo modo necessarium esse ut subditus judicet aut existimet non posse decipi vel non posse errare Superiorem ; illud quidem esset falsum, imo et periculosissimum existerct tale cogitatum, ut recte notat Bouix (1. c. 2) : « Cum enim contingere possit ut Superior jubeat illicita, et erret in judi­ cando, talis obedientia involveret errorem, imo et consensam ad illicita. » Liceat ad hunc nostrum casum verba notissima S. Pauli accommodare : « rationabile obsequium vestrum » (Ad Rom., c. xii, v. i). — Tunc autem sufficit ut religiosus elevet mentem ad considerandam supremam rationem et inotivum, propter quod obediendum est ; et hoc est : divina voluntas ac auctoritas, non tantum metaphorice, sed sensu etiam pro­ prio, quemadmodum diffusius probat Lessius (1. II. c. xlvi, d. 4, n. 26) : «... In omni praecepto humano (loquor de justo et legitima auctoritate facto) includitur praeceptum divinum, quo praecipit Deus ut subditi suis legitimis Superioribus obtem­ perent, quod praeceptum est juris divini naturalis... Unde non minus violatur auctoritas divina in transgressione praecepti (1) D. Bernardus (apud Suarez. 1. c. n. 3) his verbis euin adducit textum : « Quidquid obedicntiae Praelatis exhibetur. Ei exhibetur, Qui dicit : Qui vos audit, a Sermo de virt. obedicntiae. — Cf. quoque apud Franciscum Sonnium : « Eadem quippe potestas est, qua Deus, qua Christus, et qua Praepositus in ecclesia aut monasteriis gregi dominico praesidet : sed non in singulis est modo eodem.» (Demonstrationum.. 1. Ill, tr. XII, c. xxv, p. 256.) (2) Suarez, L. IV, c. xv, n. 26 ; Meschler. p. 91 ; Watterott. Ο. Μ. I. Ordensleitung) citans Ch. Pesch, Praei, dogin. IX, n. 262, p. 360, etc. (3) Id expresse notat Meschler, p. 91. <4 I 60 Prima Pars. — Virtus Obedientiae. humani, quam in transgressione divini ; cum in humano divi­ num sit inclusum. ? — Qui ergo in praesenti casu ubi nulla judicii conformitas cum judicio Superioris decens erit, mentem intendit -ad divinam agnoscendam auctoritatem volunta­ temque, is perfecte obedit, nec ulla prorsus inficitur imper­ fectionis nota. . «4 > * » 38. — Conclusio nostra in re tam intricata haec erit : Obe­ dientia caeca a viris asccticis valde commendata, dummodo recto sensu percipiatur, honesta est ac sancta perfectaque (j). Quare — 1) non se extendit ad ea quae sunt evidenter falsa et inopportuna ; haec enim necessario sub tali ratione percipiuntur ab intellectu. — 2) Nec ullo modo credere tenetur subditus, Su­ periorem non Posse errare, aut non subjici infirmitati passioni­ busque humanis ; sed sufficit ut in iis quae non sunt illicita nec evidenter falsa imprudentiave, conformet suum judicium judicio Praelati. — 3) Abstineat ab examinandis rationibus, motivis aut intentionibus Superioris aliquid mandantis, dum­ modo aliunde perspiciat de re agi honesta. — 4) Quae autem subdito magis idonea videntur ad praeceptum prompte, integre ac recte adimplendum, bene possunt aut debent ab ipso serio examini subjici ac mente considerari. Quatuor praesertim dantur causae ob quas caecitas obedientiae valde commendatur ; eas vero jam epistok S. Ignatii aliquo modo inclusas, resumit Suarez (1. IV, c. xv, n. 29), et sic exponit S. Alphonsns (2) : Obedientia caeca, a sanctis tantopere common­ data, in eo consistit ut bene factum existimemus quod agunt Superiores, dum praecipiunt ; et hec propter 4 rationes : a) Quia nemo in rebus ad se spectantibus sibi fidere poterit, juxta prover­ bium : Nemo rectus judex sui ipsius. Etenim facile tunc eveniet, ut suoditus, quasi, amore sui seductus, non amplius valeat verum discernere a falso. — b) Quia inferior ad ea sola attendit quae ad suam personam suamque provinciam pertinent, dum Praelatus multa ali? sibi sub oculos ponit,et sic melius evadet ipsius judicium. — c) Subditus saepe saepius privatum tantum considerat suum bonum ; Superior vero ea quoque intendit, quae faciunt, ad bonum (t) S. Alphonsus eam refert ad ultimum gradum perfectae obedien­ tiae ; pertinet igitur ad <1 cumulum perfectionis » (S. Thomas). — Watterott. citans Ch. Pesch, scribit : < Der wahre, tugendhafte Geborsam unterwirft sich somit keineswegs blindhngs, auch nicht der sog. blinde Gehorsam, det ais der vollkommenste bezeichnet wird. n (Ordensleitung, S. 360.) (2) Plures rationes invenies etiam apud Lcssium (L. II, c. xlvi, n. 30) ; Bouix (II, P. VI, c. m) ; P. Cormier, O. P. (1. c. p. 219) ; etc. Cap. II. Artic. II. — De obedientia caeca. 6r commune. — d) Praelati denique a Deo, quod aiebat S. Maria Magdalena de Pazzi, speciali donantur adjumento ad regendam suam communitatem, et ideo magis quam subditi dicuntur illu­ minati (i). »— Ilis autem a S. Alphonso allatis rationibus genera­ lis quoque ea accedit quam sub fine n. 29 proponit cl. Suarez : « Denique, ait, est etiam haec obedientiae ratio melior et perfectior, quia et necessaria est ad omnes alias perfectiones obedientiae... quae cum dissensione judicii vix haberi possunt, et exercitium plurium aliarum virtutum in se complectitur, scii, humilitatis, se totum etiam quoad mentem altiori suomittendo, reverentiae et fiduciae in Deûm, propter quem ejus ministro, de sua providen­ tia confidendo, ita obeditur Unde etiam fit ut per hunc modum caecitatis tollantur cogitationes vel discursus qui possent perfec­ tionem obedientiae impedire. Merito ergo hic modus obedientiae consulitur tanquam perfectus. » Finem faciendo, libenter referam praeclara quaedam verba, quae in hanc delicatiorem quaestionem scripsit R. P. Mouton, C. SS. R. (II, p. 2iq) : « Superior, inquit, errare quidem potest dum aliquid jubeat faciendum aut omittendum ; imo abuti vale­ bit potestate sibi concredita, quod eheu ! luctuosius adhuc erit. Forte et cedet immoderatis, dum praecepta imponit, animae motibus, ut irae, timori animique debilitati, vel nimiae propen­ sioni in aliquos prae ceteris, odio aut alii vitio ; uno verbo ; non semel ipse Superior jubendo peccabit, subditus autem legitime obediens certus esse poterit se aliquem perfecisse vir­ tutis actum (2). » Eo itaque sensu intelligimus ac probamus quod tam pulchre exponit S. Bonavenitira (Legenda S. Fran- (1) La vera Sposa di Gesù Christo, c. vn, § 5. — Editio 1 ia in linguam gennanicam a P. Norberto Brühl, C. SS. R. translata et apud Pustet (Ratisbonae) publici juris facta, in subjecta aliqua nota (pag. 637) animadvertit, has a S. Alphonso traditas rationes non praebere ruotivum ad colendam obedientiam caecam. Sed. ni fallor, haec animadversio directe rem ipsam non satis videtur attingere (cf. Suarez, 1. supra cit. n. 29). (2) Acerbius in aliquos Superiores invehuntur P. WatterOtt. O. Μ. I. et P. Weiss, O. P. (cf. Ordensleitung, p. 360 sq.) : « Dem Menschen, sic aiunt, liegt iiberhaupt Missbrauch der Gewalt nahe. sobald er sie besitzt. Obéré, welche venneinen, eine besondere Gabe zum Regieren zu besitzen, kommen so leicht nicht mehr in die gebuhrenden Schranken zuriick. Je langer sie dann ihres Anites walten, uni so mehr glauben sie, die einzig richtige Art, von der Gewalt Gebrauch zu machen, sei die, die ihnen zusagt. Sie brauchen nicht zu fragen. sie bedürfen keines Rates etc. » — Citant deinde vividiora quaedam verba S. Gregorn Magni huc pertinentia, quibus reprehenditur abusus, sed firmatur auctoritas. — Recens P. Weiss liber gallico idiomate translatus est. 6 62 Prima Pars. — Virtus Obedientiae. cisci, c. vi), agendo de religioso obediente, et cum sic ipsius Scraphici Patris verbis describendo : « Hic verus obediens est qui cur dimoveatur, non dijudicat ; ubi locetur, non curat ; ut transmutetur, non instat ; evectus ad officium, solitam tenet humilitatem ; plus honoratus, plus reputat se indignum. » CAPUT III » Dc auctoritate seu potestate superiorum. f .*· r*·* r' * 39. — Prima ratio formalis objectiva in virtute obedientiae est ipsa auctoritas seu potestas Superiorum, quemadmodum cum Lcssio (1. II, c. xlvi, n. 23, 24) dicebamus. Porro aliquis constituitur superior unice per potestatem quae ipsi competit ; et « ideo ipsi est obediendum, ait Lessius, sicut ideo credendum Deo, quia prima veritas est ». Concinnius adhuc id exprimit Suarez, scribens (tr. X, 1. IV, c. xiv, n. 14) : «Obedientia respi­ cit superiorem ut superior est, non ut est amicus aut prudens ad consulendum ; constituitur autem superior in ratione superio­ ris per potestatem... nam illa seclusa, homines aequales sunt ; ergo obedientia respicit superiorem ut utentem sua potestate. » Haec est sententia quoque D. Thomae, quam declarat ipse in Quodlib. X, a X : « Obedientia, sic ait, non se extendit ultra potestatem vel jus praelationis, quae quidem secundum regu­ lam limitatur. » Jus seu potestas praelationis idem est ac auctoritas, quamvis haec magis sit universalis et saepe sensu quodam abstracto usurpetur. Non est tamen cur distinguamus, cum auctores generatim non distinguant. De potestate igitur Superiorum agendo, dicemus primo in genere quid sit, deinde quot dentur species. Nomen « potestas », ait Joan. Angelus Bossius, Pr. gener. Barnab. (1), « deducitur a verbo : possum ; et orationes, in quibus verbum possum ponitur, possunt recte per nomen Potestas, efferri et explicari ; et sic primo nomen potestas significat liberam facultatem seu potentiam aliquid faciendi et in jure civili semper denotare liberam potestatem tradit (i) De patria potestate, tractatus posthumus, anni 1667, Lugduni, c. i, p. 4‘ Cap. III. — De auctoritate seu potestate superiorum. 63 Ascanius... etsi aliquando importet necessitatem, ut Alexander et Ascanius dicunt, ubi addit nomen « potestas ■■ esse aequivocum, quia accipitur aliquando pro officio, et officium pro potes­ tate ; unde sicut dicimus officium procuratoris, ita et potestas procuratoris ; et cum nomen potestas plura significet et ad multa adaptetur, accipiendum est juxta subjectam materiam. . Deinde asserit Bossius : « Hoc nomen generaliter extendi ad omnem sexum, et ad omnes qui sunt alieno juri subjecti. Quare porrigitur ad Abbates et ad monachos, et significat obedientiam ; et ad dominos ct servos, ut cum dicitur dominus suos servos habere in potestate, vel de potestate dimittere, et signi­ ficat in domino circa suos servos dominium, etc. » Ut ex his dictis satis apparet, ad plura significanda exten­ ditur potestatis nomen ; et quia est latissimum, adaptatur ad multa, quibus tamen notio maxime inditur juris ac dominii. Optime ergo concludit auctor noster Bossius, vocem : potestas sumendam esse « juxta subjectam materiam (1. c. n. 1 sqq ; Alii sensus hujus nominis etiam indicantur a S. Thoma (Sum. thcol., i,q. 108, a. 5 ad 3) : « Nomen vero potestatis ordina­ tionem quamdam designat, secundum illud Apostoli ad Roma­ nos, 13 : qui potestati resistit, Dei ordinationibus resistit. Et ideo Dionysius dicit quod nomen potestatis significet quam­ dam ordinationem... ad ordinem ergo Potestatum pertinet ordinare, quae a subditis sint agenda, etc. » Sed in nostro casu agitur de libera facultate seu de potentia aliquid faciendi aut exigendi, scilicet de jure subjective sumpto. Jamvero haec facultas inesse poterit Superiori vel de jure naturali, vel propter ordinationem positivam Dei aut Ecclesiae, vel demum ex jacto aliquo libero humano. Variae causae ac diversae radi­ ces auctoritatis Superiorum solent nomine donari « potesta­ tum » ; et ideo quatuor invenies ab auctoribus recensitas potes­ tates.Ex his vero duae tantum explicite designantur a Codice Juris can., nempe canone 501, § 1 : « Superiores... potestatem habent dominativam in subditos ; in religione autem clericali exempta, habent jurisdictionem ecclesiasticam... » Ad potes­ tatem dominativam se refert potestas « ex voto », tanquam titulus specialis ex quo certis sub modis nonnunquam com­ petens Superior praecipere valeat. Provenit ex aliquo facto humano libero, nempe ex voto, quod in professione tamen religiosa peculiari modo sub tutela Ecclesiae est. Tandem imperfecta quaedam ct limitata datur adhuc potestas domina­ tionis, quae ab auctoribus politica vocatur aut socialis aut domestica. Haec invenitur in quacumque societate domestica 64 Prima Pars. — Virtus Obcdientiae. constituta, et praesertim ad ordinem domesticum servandum pertinet, ut suo loco dicemus. Unde, juxta datum ordinem, tractandum erit sequentibus articulis : a) de potestate dominativa proprie dicta. — b) de potestate jurisdictionis. — c) de potestate ex voto. — d) de potestate domestica seu sociali, quae est aliqua potestas domi­ nativa initialis et imperfecta. Articulus I. De potestate dominativa. i* .·> r* 40. — Potestas haec Superiorum, quae est notissima certissimaque, variis modis ac diversis nominibus a diversis auctoribus fuit insignita. Ab ipsis enim nunc : domestica, nunc : oeconomica ; alias : -patria, alias : dominativa vocatur, sed hoc ultimum nomen hodiedum maxime est in usu. Etiam a Codice juris canonici nominatur : dominativa (i), et ea appellatione jam usus fuerat D. Thomas, ut apparet ex ejus Summa theol. (2. 2. q. 104, a. 5 ad 1). Ibi enim distincte loquitur Aquinas de jure « patriae vel dominât i vae potestatis ». Potestate patria desi­ gnare intendit ipsum jus quod habent parentes in suos filios, ut hi obediant ; dominativa autem potestate significat jus dominorum in suos servos, ut latius id explicat in q. 57, a. 4. In hoc articulo distinguit S. Doctor jus vel justum politicum, cx relatione ad communitatem civitatis et ad principem illius ; jus oeconomicum, quod pertinet ad virum et uxorem propter immediatam relationem ad domesticam communitatem ; jus Paternum, quod intercedit inter parentes et lilios : jus demum dominalivum, quod datur inter dominum et servos. In quaes­ tione deinde 108, a. 5 ad 3, Angelus Scholae satis innuit quid in genere sit potestas dominativa, dum illustrat significatio­ nem verborum : dominationes, potestates et principatus. « No­ men, ait, dominationis et potestatis et principatus diversimode ad gubernationem perlinent. Nam domini est sc-lummodo praecipere de agendis ; et ideo Greg. dicit quod quaedam ange­ lorum agmina, pro eo quod eis cetera ad obedientiam sub­ jecta sint, dominationes vocantur. » Quae cum ita se habeant, inquirendum est : d) circa definitio­ nem potestatis dominativae ; — 6) circa ejus ortum ; c) circa obligationem quam inducit. (1) Canon 501, § 1. Cap. III. Artic. I. r- De potestate dominativa. 65 § I Definitio potestatis doininativae. 41. — Potestas de qua agimus, dominativa dicitur a : domi­ nor (dominus), quia superiores hac facultate praediti, in suo­ rum subditorum voluntatem habent quasi dominium, veramque exercent in eorum personas dominationem, list namque potestas haec herilis, etsi intra limites juris ac Regulae conti­ neatur. Quamvis enim sensu aliquo ea facultas illimitata sit quatenus Superiorem constituat dominantem in suos subditos ; tamen non est arbitraria, quia ejus potestas coarctatur intra fines professionis religiosae, juxta doctrinam S. Bernardi. Dominativa potestas, sensu vero et proprio, definitura Suarez (de rei. tr. VII, 1. II, c. xvm, n. 5) : « Per potestatem dominativam intclligi oportet jus acquisitum religioni et praelatis ejus ad imperandum religiosis, et utendum operibus eorum prout conveniens, judicaverint » (salvis juris communis ac Regulae praescriptis), — « Quae potestas, sic prosequitur, non pertinet . ad claves (ut jurisdictio), nec a Christo descendit per specia­ lem donationem Ecclesiae factam, sed orta est radicaliter a voluntate profitentium talem regulam, et se donantium religioni cum promissione et obligatione obediendi secundum illam. · Non immerito aliquis dixerit, potestatem dominativam esse jus quoddam privatae potius rationis, quod Superiori competit in aliqua communitate, et quod, juxta Vermesrsch (1), inten­ ditur voluntaria religiosi deditione, probante sic Ecclesia, usque ad servitutem personae. Ideo affirmat Aquinas, tam esse reli­ giosorum obedientiam, quam voluntarie ac sponte promittunt. « Religiosi, ait, obedientiam profitentur quantum ad regula­ rem conversationem secundum quam suis praelatis subduntur. » (2. 2. q. 104, a. 5 ad 3.) Reperitur autem dominativa potestas etiam in societate imperfecta, qualis est familia seu communitas religiosa, et hac ratione multum a jurisdictione differt (piae propria est societatis perfectae. Directe et per se t ?ndit in commodum pri­ vatum, seu ut loquitur Ch. Pesch (2) « proxime datur ad hoc, ut efficiatur subjectio unius ad alterum, quatenus haec subjectio singulis bona est » ; jurisdictio autem vergere debet primario et de se in bonum commune societatis, ut fusius dicetur sequenti (1) De religiosis Inst. et personis, I, n. 388, 401. (2) Tractatus dogmatici, tom. IX, t. 1, S. μ n. 253. 66 1 & »· Prima Pars. — Viitus Obedicntiae. articulo. Plura tamen habet communia cum jurisdictione, id certissimum est ; sed ut jam contra Vasquez olim notaverat Suarez (n. 9), « non tam ampla in suis actibus » se prodit dominativa potestas. Recte itaque asserit Ferrari (n. 102, H, IV), potestatem dominationis « non posse in sensu proprio vocari jurisdictionem ecclesiasticam, sed potius assimilari potestati patrisjamilias in societate domestica » ; quare nonnunquam domestica vel oeconomica vocatur, vel etiam patria. Subtilius in hanc distinctionem investigans, scribit cl. Wernz (Jus Decret., t. III, n. 689) : « Potestas superiorum... quatenus nititur professione religiosa et limites dominativae potestatis non excedit, continet jus praecipiendi, investigandi, puniendi ; at cum potestas illa non sit jurisdictio ecclesiastica hujusmodi superiores religiosi sive virorum sive monialium non valent veras leges ecclesiasticas condere vel judicia exercere vel graviores poenas corporales vel spirituales imponere, quae potestatem domesticam omnino superant. » Inter has poenas autem quae excedunt limites potestatis dominativae, enumerat Ferrari (n. 102, IV) : « censuras, privationem perpetuam vocis activae et passivae, flagellationem et carcerem, expulsionem ab Ordine. » Dominativam potestatem non sine laude vocat ipse Ferrari : « simplicis regiminis (II) (1). » Illa potestas est potestas quaedam in se completa, et quidem sensu vero et proprio, quamvis strictiori sensu a pluribus aucto­ ribus eo quoque nomine designetur aliqua facultas Superiorum < ob votum obedicntiae habita supra suos subditos ». (Cf. S. Alphonsum, Thcol. mor., 1. IV, c.i, n. 53) (2). Directe autem et per se obligationem gignit in conscientia se submittendi, cum nempe aliquis Superior praecipiat hac innixus auctoritate. Unanimi consensu id tenent theologi, et jure quidem optimo ; praeceptum enim Superioris legitimum habet de sua ratione formali, teste Donato Laynensi, O, P. (Praxis res., t. I, tr. I, q. 31), semper obligare in conscientia. Erit tamen ea obligatio vel gravis vel levis, secundum ipsam materiam subjectam et intentionem Superioris praecipientis aut usum legitimum (Donatus Laynens, q. 29, 30). Valet praeterea Superior stabilire praecepta pure poenalia, quae obligant tamen ad aliquid in conscientia, ut suo loco copiosius dicemus. (1) In Codice juris can. vocatur jurisdictio etiam : potestas regiminis. (Canon 196.) (2) Loquitur S. Doctor. 1. c. de potestate Abbatissae super moniales sibi subditas quoad dispensationem votorum earum. Cap. III. Artic. I. — De potestate dominativa. Origo seu ortus potestatis dominativae. 42. — Unde ortum habeat potestas dominativa, non plane constat apud auctores, quod satis jam innuit cl. Piat, O. Cap. (Praei, jur. reg. q. 737, I.), scribens : « Potestatem autem domi­ nativam oriri dicunt alii ex volo obedientiae, alii vero rectius ex jure naturali hypothetico, supposita nempe tum institu­ tione legitima Congregationis religiosae, tum deditione peracta eorum qui Institutum ingrediuntur. » Sed haec de solis valent religiosis. In abstracto autem vide ur a lege naturali ortum ducere ; in concreto, accedente vi ac dispositione legum aut contractuum, secundum Ferrari (n. 102, II) emanat saepius ex lacto libero associationis et ex libera voluntate ipsorum profitentium, conjunctis cum promissione et obligatione obediendi juxta normas Instituti (cl. Brabandère, jur. can. com­ pendium, 4 ed. I, n. 617). Ex solo etiam contractu oriri poterit, ut apparet ex exemplo auctoritatis heri in suos famulos vel domini in suos voluntarios. Juxta Laurentium (Inst. jur. eccl. 3 ed. n. 38), dominativa potestas haberi potest ex triplici fonte : a) per naturalem originem, ut patria potestas ; — b) ex natura accedente con­ tractu, sicuti mariti in uxorem ; — c) ex contractu solo, ut heri in famulos. — In religione deinde acquirit Praelatus seu Superior potestatem suam dominationis proprie et stricte per professionem suorum religiosorum, cum hi sese subjiciunt Regulae et se tradunt gubernandos ad tramitem juris communis, Constitutionum et probatae consuetudinis. Haec est verissima sententia fere omnium illustrium theologorum, et maxime classicorum auctorum, ut lacile videre est ex Pirhing, Schmalzgrueber (1), Suarez, Donato Laynensi (2), Billuart (3), Pignatello (4), Salmanticensibus, Card. Vivès (5), Aichner-Friedle (6), Berthier (7), etc. T. Ill, P. IV, tit. 35, n. 59. {2} II, tr. VI, q. 12,13. (3) De statu rel. D. IV, a. 2, VI. (4) Vol. Ill, 198, n. 4. (5) Compendium juris canonici, 4 edit. n. 833, VII. (6) § 141, 2, p. 507 (cd. ii). (7) Abrégé de Théologie, n. 3406. Ibi legimus : « Autorité de domination comme un maître à l'égard de son servitçur, qui ne peut lui désobéir sans faute. Cette autorité naît de la tradition que le religieux fait de lui-même dans sa profession, n I I 68 t i *■ Prima Pars. — Virtus Obedientiae. S. Alphonsus expresse liane canid em tradit doctrinam, sicut elucet ex notissima ejus Thcol. morali (1. IV, c. i, n. 46), ubi affirmat probabilius esse, religiosum contra obedientiae prae­ ceptum agentem, « committere duo peccata : aliud contra virtutem obedientiae, quam de se debet religiosus praelato suo ratione promissionis et traditionis factae de seipso in pro­ fessione, ob quam per se etiam sine voto, tenetur legitimo supe­ riori obedire » (cf. notam adjectam a P. Gaude sub litt. b, qua mentem explicat S. Doctoris). Fateor, aliqui ut P. Konings (Thcol. mor. 4 ed. n. 1172), P. Mare (15 ed. n. 2166), aliter referre videntur sententiam alphonsianam, sed ut satis appa­ ret ex ipso contextu, fortasse minus feliciter id fecerunt. Apud Konings haec legimus : « Religiosus igitur Superiori, vere praecipienti inobediens probabilius (n. 46) duplex peccatum facit, alterum contra praeceptum naturale, quod submissionem legitimo Superiori praescribit, et alterum contra votum (1). » — P. Mare vero ita rem declarat : « Religiosus... duo peccata committit : unum contra religionem... alterum contra virtu­ tem obedientiae ; suscipiendo enim \ itae coenobiticac statum, per se, etiam sine voto, tenetur legitimo Superiori obedire (IV, 46). » Apud S. Alphonsum haec verba invenire non potui : « suscipiendo enim vitae coenobiticac statum... » ; nec videtur esse sensus obvius intentus a S. Doctorc, ut ipsa nota a R. P. Gaude adjecta ample demonstrat. Cum ipse S. Alphonsus eo loco testetur se referre doctrinam Salmanticensium, Suarezii, Palai..., videndum est quid praedi­ cent illi auctores. — Salmanticenses scribunt (Tr. XV, c. vi, η. 101) : « Superior non solum habet jus imperandi ratione voti obedientia?, sed etiam ratione traditionis, et promissionis illi factae in professione, uti diximus n. 45 (2). » De mente Suarezii non est-cur dubitemus. Ipse enim asserit (tr. X, L. l\z, c. xii, n. 2) : «Una (potestas) est dominativa, quam acquirit praelatus ex vi professionis religiosae, quatenus traditionem voto obedientiae confirmatam includit. » Idem ab ipso mul­ tis aliis in locis declaratur. Sic non minus quam ter in n. 6tr. VII, 1. X, c. vi, haec affirmat : « potestatem dominativam Praelati fundari in traditione seu promissione superiori (1) Verba : alterum contra praeceptum naturale... » non inveniuntur apud S. Alphonsum. (2) De distinctione inter votum obedientiae et traditionem in pro­ fessione habitam infra loquemur. I I Ί· Cap. III. Artic. I. — De potestate dominativa. (1) Jus can. 1. Ill, iit. 31, S. I, η. 9· (i) jus can. t. Ill, p. IV, tit. 35, n. 59. rn 43. — Sed ulterius quaeritur: temporibus hodiernis cum nulla sit professio nisi simul emittantur expressa vota, eritne haec dominationis potestas Superiori acquisita Per votum obedientiae in professione emissum ; an potius per aliquid aliud ab hoc voto diversum, nempe per traditionem et promissionem, quam semper conjunctam reportes omni professioni? — Quae tra­ ditio, habito respectu ad potestatem Superiorum dominati­ vam, estne formaliter diversa a voto obedientiae? En circa duplicem hanc quaestionem probatissimorum scriptorum responsio. — Traditio, aiunt, quae simul cum pro­ missione obediendi Praelato juxta Regulam, omni professioni censebitur adjuncta, est formaliter diversa a voto obedientiae ; * bibi facta », etc. Castro-Palaus haud dubitavit asserere, votum Deo factum obediendi praelatis (quod tantum fit in professione), habere sibi adjunctam humanam promissionem et traditionem », et ideo in violatione obedientiae malitiam insuper esse « injus­ titiae adversus praelatum, seu religionem, cui est promissione et traditione religiosi jus acquisitum... » (de oblig. rcl. status, tr. 16, D. 4, P. I, n. 1, 2). Jam vero compertum est apud omnes, promissionem hanc et- traditionem non jieri nisi per religio­ sorum professionem. Exinde clare perspicitur, etiam S. Alphon­ sum hanc eamdem referre ac praedicare doctrinam. Iisdem fero verbis hac in re eademque sententia usi sunt classici hi scriptores, qui maxime inter canonistas optimi nomi­ nis elucent : Pirhing nempe et Schmalzgrueber. — En verba Pirhing (1) ; «Duplex potestas considerari potest in praelato, qui religioni pra.est, una gubernativa, et quasi-dominativa seu oeconomica et domestica, per quam praelatus religiosis sibi subditis potest praecipere... quae radicaliter oritur ex eo, quod quis profiteatur in aliqua religione certam regulam seque illi tradat, cum promissione ct obligatione obediendi secundum illam. ». — Apud Schmalzgrueber vero exactissima haec legimus dicta (2) : «... Etsi abbatissae non habeant juris­ dictionem spiritualem, habent tamen in moniales sibi subjectas potestatem dominativam, et domesticam, sibi acquisitam per traditionem sui, a monialibus in professione solemni factam cum promissione obediendi. » Superiores ergo acquirunt domi­ nativam potestatem in religiosos per professionem ipsam, quam hi legitime emittunt juxta Regulam et Constitutiones. 4 7θ Prima Pars. — Virtus Obedientiae. ita quidem ut ipsa obligaret, quamvis non votum aliquod obediendi foret (i). Sufficit igitur haec sola ad creandam, favore Superiorum, eam quam diximus dominativam potestatem. Sane, libentissime id concedendum erit, votum obedientiae religiosae intime esse connexum potestati dominationis, seque ad eam referre. Necessitatem enim obediendi utique consecrat votum tirmatque etiam altiori religionis nexu, ut videre est apud Suarez (de legib. I, c. 8, n. 5), Laurentium (n. 38), etc. Sed hic adverte, non tantum ad dominativam potestatem se posse adjungere votum, verum etiam ad juridictionem spiritua­ lem, ut testantur Schmalzgrucber cum aliis (T. 35, n. 57, 59), Vermeersch (I, n. 296, 388), Génicot-Salsmans (II, n. 104, qui citat De Lugo), Palmieri, etc. Ex alia tamen parte satis certum videtur, nonnunquam apud auctores ipsum venire votum tanquam « obedientiam religiosam » sensu stricto acceptam, qualis oritur e potestate dominativa (2). Itaque inquirendum remanet, utrum solum votum obedientiae Superioribus tribuat dominationem in mona­ chos, ita ut hi ad subjectionem teneantur ; an potius hujus­ modi obligatio obediendi primario et directe resultet ex ipsa traditione tacta in professione? Puto autem votum obedientiae immediate ct directe soli Deo fieri, ita quidem ut obliget ipsi Deo ; sed traditionem de qua agimus, fieri Praelato et Religioni, sicut bene probat Sua­ rez, scribens : « 'fraditio non fit proprie Deo immediate ac in seipso, sed homini, quamvis interdum fiat (ut in Religione fit) homini in ordine ad Deum, seu vice Dei ; quia per tradi­ tionem transfertur dominum, quod non potest transferri in Deum m se, sed in homine, seu per homines. » (tr. VII, 1. X, c. v, n. 6 sq.) Attamen aliqui negant, praceunte Soto (cf. apud Suarez, 1. c. c. vi, n. 1), humanam dari traditionem et promissionem praeter votum obedientiae. Obligatio obediendi, sic aiunt, pro­ venit ex voto solo, quia religiosi non vovent obedientiam Praelato, sed «Deo quod erunt Praelato obedientes ». At bene respondet Suarez (c. vi, n. 1) dicens sententiam istam aperte contra doctrinam D. Thomae esse, qui asserit (2. 2. q. 88, (1) Cf. S. Alphonsum, Homo Apost. tr. 13. c. 1, n. 17 ; Salmant., tr. XV, n. 45, etc. (2) Cf. supra,.cap. τ. a. i, η. 2 ; cap. π, a i, n. 41 ; in «Kirchenlexikon, vol. 5, p. 184 ”, vocatur haec obedientia : der religiose Gehorsam im u technischen » Sinne des Wortes. Cap. Π1. Artic. I. — De potestate dominativa. a. 5 ad 3) votum obedientiae includere vel supponere humanam promissionem factam Praelato, et addere votum quod est pro­ missio facta Deo de implenda promissione facta Praelato. Et sic intelligit « eximius doctor » hanc « Angelici Doctoris » sen­ tentiam, quae interpretatio cum contextu utique,concordat, ut magis adhuc in parte tertia demonstrabimus. 44. Itaque votum et traditio (cum qua conjungitur promis­ sio quaedam humana) formaliter ab invicem sunt diversa, ita ut obediendi obligatio, teste S. Alphonse (Homo Apost. tr. 13, c. i, n. 17), staret pro religiosis « etiam praecise a voto (1) ». Perspicue id explicant Salmanticenses, adducta quoque doc­ trina Aquinatis et Suarczii (tr. 15, c. v, P. IV, n. 45) : ■■ Quam­ vis, aiunt, in promissione simul cum voto obedientiae Reli­ giosus tradatur Religioni, et de facto in professione saltem solemni, haec duo inseparabilia sint ; traditio tamen in voto non consistit, et sic est diversa obligatio, quae oritur ex voto, et quae oritur ex traditione. Nam, ut inquit D. Thomas, q. 88, a. 5 ad 3, Votum soli Deo fit, sed promissio etiam potest fieri homini... Ut si quis voveret Deo eleemosynam dare Petro, et simul promitteret Petro illam, et ab eo acceptaretur : hic duae essent promissiones et obligationes, alia Deo per votum, alia homini per promissionem ab eo acceptatam. Sic Religiosus per votum se Deo obligat ad obediendum homini, et ex vi hujus obligationis jus acquirit Deus, non Religio, ut profitons propter eum homini subjiciatur. Insuper in professione se tradit Reli­ gioni regendum, gubernandum, ab eaque acceptatur, et in hoc includitur promissio exsequendi superioris praecepta, ct ad hunc finem se tradit, et per hanc traditionem jus acquirit ipsa Religio, ut profitons obtemperet praelatorum mandatis, et super eum acquirit dominium, ratione cujus datur potestas dominativa in Praelatis respectu subditorum, quae potestas dicitur aliquando ex voto obedientiae provenire, non quia ab eo immediate proveniat, sed quia provenit ex traditione, quae simul cum eo fit in professione. Sic praeter D. Thomam, Garzia, etc... Suarez, t. 3 de Relig... addens n. 6. votum obedientiac et traditionem religiosam ita comparari inter se, ut votum augeat quajsi intensive obligationem parendi Praelato ex ipsa traditione consurgentem... » (i) In « Istruzionc e Pratica » 6 ed. c. xm, n. 17. scribit hac de re S. Doctor : « ... contro la virtu de TUbbidicnza promessa al Prelato. la quale obliga precisamente dal voto. » 7~ Pruna Pars. — Virtus Obedicntiae. Sententiam hanc egregiam Salmanticensium, quae est doc­ trina D. Thomae, Suarezii, etc., adoptat ipse S. Alphonsus, et eam tanquam probabiliorem proponit ; et hoc quidem non tantum ex citatis ejus verbis quodammodo apparet, sed etiam de facili potest erui ex solutione quam tradit L. IV, c. i, n. 46. Ibi enim impugnat opinionem Soto, etc. quam minus probabilem judicat, ac rejicere cernitur. Praeter auctoritatem autem tantorum virorum accedunt etiam p lures hujus distinctionis solidiores rationes. En prae­ cipuae quaedam : Votum est promissio, ideoque in rigore, ait Suarez (v. n. 5.), respectu ejusdem rei habito, negationem includit traditio­ nis ; sicut futurum ut futurum, includit negationem praesentis seu facti. Traditio enim, quae includitur in professione, revera est aliqua donatio, qua religiosus dominium in actus suos libe­ ros abdicat in favorem Religionis ac Superiorum intra juris tamen et Regulae ambitum. b) Donatio deinde vera et promissio hic legitime ab invicem distinguuntur, quia non fiunt eidem personae, saltem ron immediate. Votum enim immediate fit Deo, non autem traditio quae ad ipsam Religionem et ad Praelatum immediate pertinet. c) Nec iidem sunt utriusque effectus, siquidem per votum Deo jus speciale acquiritur ex voluntate voventis, dum per tra­ ditionem plenum Religioni habetur jus in sodalem professum, secundum regulant ; et per eam traditionem, modo sit a Reli­ gione acceptata, « incorporatur homo, juxta Suarez (1. c.), Reli­ gioni, et unum corpus cum ca efficitur, n — Signa haec sunt satis efficacia ad invehendam distinctionem « formalem n inter duo vincula quibus tenetur religiosus, votum scilicet et traditionem cum promissione conjunctam. § IU De obligatione quae resultat ex potestate dominativa a Superioribus rite adhibita. 45· — Traditio in professione religiosa, quae proprie est radix et origo potestatis dominandi in religiosos, ut modo probatum fuit, se habet per modum contractus seu quasi-contractus, ita ♦ ut a parte profitentis inde specialis obligatio enascatur obe­ dientiam praestandi Praelato secundum Regulam. In hac assertione duplex includi, ur pars, cujus priorem nequaquam licebit infitiari ; et etiam a modernis scriptoribus satis commu­ niter hoc principium solet affirmari. Ita verbi gratia, ut unum Cap. III. Artic. I. — De potestate dominati va. tantum vel alium citem auctorem, scribere haud dubitavit cl. Vermcersch (I, n. 299): «Quamvis inoboediens violet foedus quoddam initum cum religione ct praelato, etc. » Agnoscit ergo aliquod intercedere foedus, sed hoc non fit nisi per traditionem religiosi in professione, ut ipse citatus canonista n. 205 fatetur. Id copiosius adhuc explicat Biederlack Führich (n. 6), dicens « simul cum tribus votis necessariis requiri pro ingressu in sta­ tum religiosum (per professionem) quasi-contractum inter familiam religiosam et ingredienteri· initum . Et postea idem Biederlack incunctatus haec quoque subjungit : « Hic con­ tractus recte vocatur potius quasi-caniractus, quia non expres­ sis verbis fit... Consistit autem hic contractus in traditione sui, quam ingredieris facit, ad coetum religiosum et in acceptatione hujus traditionis a coetu facta. » — Eodem modo asserit Hei­ ner (Kath. Kirchcnrecht, 4 ed. II, p. 367, d) « praeter vota... requiri etiam aliquod externum factum traditionis sui, quo nempe aggregatio ad statum religiosum per contractum habea­ tur externum atque visibilem, idque fieri in professione reli­ giosa. >· - - P. A. Blat, O. P. in recenti suo commentario textus jur. can. non aliam jactitat doctrinam, haec scribendo 1. 11, p. 479 : « Superiores, ait,... potestatem habent dominativam in subditos : scilicet : quae fundamentum obtinet in quasicontraclu profe^ionis religiosae perquam fidelis se tradit guber­ nandum, etc. » Admissis hisce principiis, illud inde sequitur, specialem esse obligationem obediendi Praelato, quando is utitur hac domina­ tionis potestate, quam subditorum professione in cos acquirit. Talis autem obligatio dependet, ut modo diximus cum Blat, a «quasi-contractu professionis religiosae «tanquam fundamento dominativae potestatis ; quapropter plures asserunt auctores tam antiqui (1) quam moderni (2) obligationem eam esse « jus­ titiae strictae ». Sed alii negant, camque referunt ad fidelita­ tem propter promissionem obediendi, quae traditioni adjun, gitur ct quae ab ipsa, juxta Suarez (tr. VII, L. IV, c. vi, n. 3), Ballerini-Palmieri (vol. 4, tr. IX, c. 1, 11.165 ; etc.), realiter non distinguitur. Quare dicunt non pauci cum Soto, Ledesma, Génicot-Salsmans (3), etc. « malitiam inobedientiae seu peccati (1) Cf. Sclunalzgrueber, 7, t. III, p. IV. tit. 35, n. 56. etc. (2) Sic Ferrari, de statu religioso, n. 71 ; Thévenot, Manuel de la vie religieuse, n. 289, etc. (3) Thcol. mor. 6 ed. tr. X, , S. Ill, c. iv, n. 104 ; ipse Génicot dicit : « probabilius ». J 74 i :·*Ρ Prima Pars. — Virtus Obedientiae. quo strictum Superioris praeceptum violatur, non esse nisi unicam contra religionem, scii, contra lidelitatem erga Deum cui principaliter factum est votum » (Génicot-Salsmans, II, n. 104). — S. Alphonsus (Theol. mor., 1. IV, c. 1, n. 46), cum Salmanticensibus (tr. 15, c. vi, n. 99, 100, toi), qui et ipsi citant pro eadem sentemia Caietanum, Lessium, Suarez (1), Pellizarium, Palaum, Garziam, Antonium a Spir. S. etc., pro­ babilius aestimat hoc debitum e quasi-contractu traditionis, transire in debitum ipsius virtutis obedientiae. Itaque, aiunt, religiosus contra obedientiae praeceptum agens, duplex com­ mittet peccatum : unum contra religionem ratione voti, aliud contra virtutem obedientiae, ratione traditionis et promissio­ nis Praelato factae. Haec S. Alphonsi sententia rectior mihi videtur ;ctenim ut ipse jam fatetur de Lugo (Resp. mor., 1. VI, d. 7, n. 9): «. Si (religiosi) obligati essent ex justitia ad opera, quae Praelatus praecipit, maneret postea obligatio ad restitutionem, quicumquc Reli­ giosus violat votum obedientiae, quod tamen nemo unquam dixit, sed omnes condistinguunt etiam in religiosis peccata contra obedientiam a peccatis contra justitiam. » Eodem argu­ mento utitur Génicot-Salsmans (II, n. 104). Logice enim, ait « requireret restitutionem, si quis contra obedientiam peccasset ». 3 Propter alias etiam rationes praedictae opinioni adversatur Biederlack-Fiihrich (de rei. n. 125, 3), quas sic proponere ipsi placet : <·. ... Traditio acceptata, vi cujus professus membrum fit coctus religiosi, etsi veri contractus rationem habet, tamen vi contractus obligationem obediendi ex justitia non imponit. Eo quod quis membrum fit alicujus coetus, contrahit debi­ tum obedientiae et subjectionis, et superiores acquirunt potes­ tatem ab ipso obedientiam exigendi ; haud tamen debitum obedientiae in debitum justitiae transit. Idem etenim in hoc sociali contractu accidit, quod in aliis quoque obtinet. Sic famulus domesticus, qui per famulitium contractum in socie­ tatem domesticam transit, obedientiae quidem obligatio­ nem in his, quae ad ordinem domesticum pertinent, vi con­ tractus suscipit ; si vero expressum etiam heri sui praecep­ tum de ordine domestico datum negligit, non justitiam commutativam laedit, sed tantum obedientiam. > Et revera, (i) Revera Suarez et quidam alii hic citati non videntur idem hac in re sentire, ut in tertia parte hujus operis exponemus. Cap. HI. Artic. I. — De potestate dommativa. quamvis contractus ille prolessionis ad justitiam quoque pertineat, attamen quoad voluntatis subjectionem sub legiti­ mis Superiorum praeceptis, non adest ulla intentio subditorum se ad illam adstringendi vi justitiae commutativae. Praebet fundamentum aliquod causamque exhibet cur plene possit praecipere Praelatus suis religiosis ratione potestatis dominativae proprie dictae ; constituit enim is quasi-contractus spe­ ciale motivum cur possit a subdito exigi obedientia religiosa vere et absolute, ut supra explicavimus. Quamvis autem traditio in se sit aliqua donatio, et ideo religiosus suam voluntatem donet Praelato ad obediendum, tamen non intendit ex justitia stricta ad id se obligare in pro­ fessione, sed ex ea tantum justitia quae « virtuti obedientiae propria sit. Quare debitum illud, ex hac saltem parte, non tran­ sit in debitum justitiae «strictae et commutativae . Equidem scio, veritatem et fidelitatem ratione quasi-contractus exigere ut professus obediat legitimis suorum Superiorum praeceptis, quemadmodum ratione voti obsequium praestare tenetur propter fidelitatem et veritatem erga Deum. Sed hoc ipsum humanum debitum haecque obligatio intimam habent connexio­ nem cum obligatione obedientiae in se spectatae, ad eamque plene constituendam plurimum conferunt ; et ideo recte dicun­ tur transire in debitum obedientiae. Alia vero obligatio specie diversa non inducitur, ut Suarez abundantius probat, agendo de promissione (tr. VII, L. X, c. vi, n. 3 et 4). Quamobrem optimo jure poterit aliquis affirmare, religiosum erga suum Praelatum teneri ad obedientiam propter traditionem et promis­ sionem, quae continentur in quasi-contractu suae professionis. Non ergo sine laude ad sententiam S. Alphonsi modo descrip­ tam haec adjicit doctissimus editor operum moralium S Docto­ ris, R. P. (laude (sub annotatione b), II, 1. IV, c. 1, n. 46 : « Palaus, ait, tertiam malitiam ibi reperit, nempe adversus veritatem et fidelitatem debitam ob promissionem in ipsa traditione inclusam. Quod videtur parum differre (si quidem ab ea differat) a secunda malitia quam exponit S. Alphonsus.w Jam verd, quae est illa secunda malitia?— S. Doctor n. 46 expresse pronuntiat, hanc malitiam esse malitiam inobedientiae, ratione promissionis et traditionis factae in pro­ fessione religiosa. Accurate idipsum exponit Joan. Evang. Rottner, O. S. B. (1), quamvis fortasse nimis intricatis utatur t (1) Margarita coelestis, seu status rclig., q. IX, a. Π, n. 851. * Prima Pars. — Virtus Obedientiae. 76 I r ,ι verbis : « Quamvis, sic scribit, ex allegatis auctoribus aliqui cen­ seant violationem praecepti Superioris esse peccatum injus­ titiae, in quantum est contra traditionem sui in potestatem Religionis et superioris, cum inter praelatum et subditum videatur intercedere pactum vi professionis ; quia vero hoc non est simpliciter nude in dominium, sed in ordine ad regen­ dum et gubernandum ad finem Religionis per praecepta tum Praelati, tum Regulae, aut legitimarum consuetudinum, quod velit obtemperare illis, adeoque traditio fiat in ordine ad obediendum, et jus inde enatum seu acquisitum est ad praecipiendum, ideo videtur potius esse peccatum contra obedientiam. » Exercitium ergo potestatis dominativae proprie dictae, cum strictum detur praeceptum, inducit de s$ obligationem virtutis obedientiae, ratione illius promissionis et traditionis quam de seipso facit religiosus, dum sacram emittit professio­ nem. Articulus II. >» >•1 De potestate jurisdictionis. 46. — Altera potestatis Superiorum species, quae expresse sancitur praescriptis Codicis juris canonici (1), est regiminis auctoritas seu jurisdictio ; et haec est ex divina institutione in Ecclesia (2), ab eaque pluribus communicatur Religionum Superioribus. De hac potestate ecclesiastica tractat etiam in genere ipse Codex, Libro Secundo : de personis, titulo V ; sed speciatim colligere nobis oportebit, quidquid ad potestatem hanc Superiorum religiosorum magis videtur convenire et quasi intime spectare. Idcirco praeter exactam jurisdictionis notionem ac definitionem, exponemus etiam quibusnam juris­ dictio competat Superioribus, et quisnam sit ejusdem usus, quaenam peculiaris efficacia. § I De notione jurisdictionis. Si inquiramus in ipsam vocis definitionem, tunc secundum Forcellini (II, p. 822) qui citat etiam Tullium hac in re, juris­ dictio erit ipse actus juris dicundi seu juris dicendi ; ideoque (1) 501. § J· (2) Canon 196. Cap. HI. Artic. II. — De potestate jurisdictionis. provenit a verbis : jus, dicere. Attamen id perdocto Scbastiano Berardi (Comment, in jus cccl. univ. t. I, d. I, c. I) non adeo videtur certum esse, cum morosius scribat : « Nolo esse solli­ citus de grammaticali nominis derivatione, libenter relinquendo iis, cpii liberiore otio abundant, investigationem, an jurisdictio abs jure dicundo an potius abs jure et ditione dicatur. » Quidquid demum sit de hac vocis origine, constat veteres jureconsultos romanos jurisdictionem appellasse abs jure dicundo, ut ipse fatetur Berardi, quadruplicemque distin­ xisse civilem potestatem, nimirum : majestatem, imperium, jurisdictionem ac notionem. « Majestatem, ut vult Berardi (1. c.), dicebant supremum jus, ceterorum omnium jurium ori­ ginem ac vehit i fontem ; imperium appellabant potestatem coercendi facinorosos homines, alias gladii potestatem ; juris­ dictionem nominabant potestatem cognoscendi, judicandi, judi­ catum exsequendi et judicem dandi ; denique notionem dicebant facultatem cognoscendi et judicandi ; non tamen judicatum exsequendi. » At vero, ut statim addere festinat Berardi, aliter sonat in jure ecclesiastico jurisdictionis nomen ; cunctas enim facultates ambitu suo complectitur, quae Ecclesiae compe­ tant, et quae non sint sacri ordinis. Et sic non indecore ipsa definitur a celebri Francisco Schmier, O. S. B. (Jurisprud. canonico-civil., 1. I, t. V, c. i, s. i, § 4, n. 26, 40) : « Est facultas seu potestas publica actiones subditorum in aliqua societate perfecta ad finem suum efficaciter dirigendi, ac de causis illo­ rum jus dicendi. » · Duplex autem datur pertecta societas : Ecclesia nempe et status ; utraque igitur ea jurisdictionis potestate potitur, de qua diximus in definitione. Utraque subditos suos perducere valebit ad finem societatis proprium, non per consilium tan­ tum et persuasionem, sed per proprie dictum imperium, obli­ gans jussione sua « efficaciter », id est, per sanctiones quae res­ pondeant fini intento, tam in foro interno (piam externo, juxta gravitatem rei et voluntatem praecipientis rite manifes­ tatam. .Jurisdictio recte voca hir etiam potestas regiminis (in Codice juris, can. 196) ; quia maxime ad gubernationem pertinet et ad regimen fidelium tanquam societatis membrorum, imo secun­ dum definitionem superius traditam, ipsum objectum juris­ dictionis est gubernatio seu motio actionum subditorum ad finem societatis proprium. Quamobrem brevius solet definiri : « Est potestas regendi baptizatos in ordine ad vitam aeternam », et tunc valet de potestate ecclesiastica tantum. Hoc sensu a 78 Prima Pars. — Virtus Obedientiae. Berardi (1. c.) apte quoque describitur tanquam universalis quaedam potestas ea gerendi atque gubernandi quae ad com­ modum Ecclesiae pertinent, hac tantum excepta potestate quae ordinis vocatur. Appellatur nonnunquam : clavis jurisdictionis (1), quia pars est essentialis, ut aiunt, potestatis clavium, de qua disserunt . dogmatici (2). Haec jurisdictionis clavis, si de suprema aucto­ ritate agitur, pertinet tum ad doctrinam (inde potestas do­ cendi (3) seu magisterium), tum ad regimen stricte dictum et gubernationem (potestas legislativa seu ministerium, jurisdic­ tio simplex) (4), tum denique ad judicia et poenas (jurisdictio judicialis et cocrcitiva, imperium). Est demum omnis jurisdic­ tio vel fori externi, vel fori interni seu conscientiae, sive sacramentalis sive extra-sacramentalis (5), vel utriusque fori, uti dicunt (6). I Debet omnis jurisdictio necessario auctoritate publica consti­ tui, non autem sufficit auctoritas privata ; tenditque natura sua -primario in bonum commune et publicum. Attamen ut notat Wernz de jurisdictione fori interni (II, n. 3, IV, b), potest nonnupquam directe etiam intendi bonum privatum, verbi gra­ tia ratione fori interni poenitentialis, quod in solo judicio sacra­ menti poenitentiae exercetur. Non reperitur de se jurisdictio nisi, in Ecclesia Dei et tunc est spiritualis, vel in Statu civili. Vi hujus potestatis diriguntur subditorum actiones ad finem utriusque societatis proprium ; et ad jussiones legitimas tenen­ tur fideles in conscientia. Importat jurisdictio,saltem in genere, non tantum potestatem legislativam seu facultatem leges ferendi, sed etiam potestatem coactivam, juxta varia praescripta juris. Declarat enim canon 2221 : « Legislativam habentes potestatem, possunt intra limites suae jurisdictionis, non solum legem a se vel a deces- (1) Laurentius, 3, ed. Inst. jur. eccl. n. 41. q| (2) Cf. v. g. P. Herrmann, C. SS. R. Institutiones Theologiae dogma­ ticae, 4 ed. II, n. 1740 sqq. jfl (3) Bargilliat, 25 ed. I, n. 175 ; Laurentius, n. 39 ; etc. I (4) Franc. Schmier, O. S. B., 1. I, tr. V. c. 1, n. 52 sqq. (5) Canon 196. (6) Bargilliat, I, n. 178 ; Laurentius, n. 43 sq., etc. Ci. etiam Ferraris, Bibliotheca, T. IV, vox . jurisdictio, ubi multae divisiones. Ceterum jurisdictio fori interni vocatur etiam : fori poli, quia ordinat relationes morales hominum ad Deum, dum ca quae regit relationes sociales ad Ecclesiam ut societatem visibilem : forum fori, nominatur (Wernz, T. II, n. 3, IV, b). Cap. III. Artic. II. — De potestate jurisdictionis. 79 soribus latam, sed etiam, ob peculiaria rerum adjuncta, legem tam divinam, quam ecclesiasticam a superiore potestate latam, in territorio vigentem, congrua poçna munire aut poenam lege statutam aggravare » (Cf. quoque can. 2220). Constat autem jurisdictionem non eodem modo in omnibus residere Superioribus, imo nonnullos ex ipsis ea penitus carere. Hinc inquirendum est quinam Superiores jurisdictione donen­ tur, et qua ratione ea fruantur. Superiores quibus competit jurisdictio. 47. — Jurisdictio venit a Christo Deo, auctore duplicis hujus Societatis qua reguntur homines in spiritualibus et in temporalibus, et residet summa in solis ducibus supremis dua­ rum societatum quae sunt perfectae, tum Ecclesiae tum Status. Ab his vero descendit et quasi influit in duces quosdam infe­ riores et subalternos. Sed tunc iterum esse poterit aut ordi­ naria, aut delegata, aut subdelegata : Ordinaria quidem ea est jurisdictio, quae ipso jure adnexa est officio. Ita, verbi gratia, jurisdictio alicujus Superioris pro­ vincialis in Congregatione clericali exempta ordinaria est. Imo hic Superior intelligitur in jure sub nomine Ordinarii, ex can. 19S, § i et 488, 8 ; dum Superiores locales, quamvis juris­ dictionem aliquam habeant ordinariam (juxta canonem 501, § i, in quo sine distinctione asseritur : « Superiores in reli­ gione clericali exempta, habent jurisdictionem cedes, tam proforo interno, quam pro externo »), non veniunt nomine Ordinarii, quia non sunt Superiores majores. Idcirco Superiores locales, ut ait Biederlack-Fiihrich (n. 43, p. 71, nota), « non habent potestatem legislativam (1), nec habent potestatem judicia­ lem in loro externo, cum judex primae instantiae sit Superior provincialis (2) >>, nec videntur habere potestatem coercitivam proprie dictam jurisdictionalem, cum dicat citatus auctor eos non posse praecepta ecclesiastica imponere (cf. can. 659, 2307, 2310 ; 2220, § 1). Habent jurisdictionem juxta Regulam et leges uniuscujusque Religionis’clericalis. Sed ordinaria jurisdictio potest iterum esse aut propria aut vicaria ; quatenus nempe, ut explicat Blat, O. P. (1. II, p. 135), (1) Saepissime nec ipsi Superiores majores leges queunt ferre propter prohibitionem specialem Regulae. (2) Can. 1579, § i. « ... nisi aliud in constitutionibus caveatur, υ So Prima Pars. — Virtus Obedientiae. officio cohaeret principali erga territorium, ejusque personas» res ac negotia ; vel accessorio officio in illud, illas et haec for­ sitan partialiter, quod propterea vices principalis officii gerit. » Ita fit, exempli causa, ut ficarius Generalis, dicatur quoque habere potestatem ordinariam, non quidem « propriam », sed « vicariam ». Jurisdictio deinde delegata ea habetur, quae commissa est alicui personae, sive ad universalitatem negotiorum (can. 199, § i, 3 ; 200, § 1), sive ad actus particulares. — Subdclegata tan­ dem potestas illa est, quae confertur alicui personae juxta modum legitimum et praescripta juris communis, quae accura­ tius referuntur canone 199, § 2, 3, 4, 5. Haec jurisdictio quae ab Ecclesia Superioribus religiosis communicatur, ex ipsa natura sua, est ordinis spiritualis, quamvis non tantum sit fori interni seu conscientiae, sed etiam fori externi (cf. supra, ex can. 196, etc.). Idcirco saepe ab aucto­ ribus vocatur : potestas spiritualis vel etiam jurisdictio spiri­ tualis (1). Jamvero compertum est, « solos clericos posse potes­ tatem sive ordinis sive jurisdictionis ecclesiasticae obtinere », ex can. 118. Ideo laid et a fortiori mulieres, ut communis tenet sententia, jurisdictionis ecclesiasticae spiritualis proprie dictae sunt incapaces, saltem de jure positivo ; quare Superio.res religionum non clericalium, si sint laici, ct Superiorissae omnes spirituali hac potestate nequeunt gaudere (2). Ouid autem dc gradibus jurisdictionis apud religiosos? — Ad quem spectat jurisdictio in non exemptos'·! 48.— Supremam in omnes religiosos jurisdictionis potes­ tatem habet in foro eum interno tum externo Summus Pontifex, cui tradidit Christus claves regni coelorum, ct qui caput est visibile Ecclesiae in terris. Sed et intra Religiones varias, eam quoque participiant diversis modis Superiores majores aut minores (saltem Superiores locales) omnium Institutorum clericalium, quae vel votis donantur solemnibus, vel speciali frumitur exemptionis privilegio (3). Superiores vero majores sunt juxta canonem 488, 8 : « Supremus moderator Religionis ; Superior provincialis ; Abbas Primas, Abbas Superior congre­ gationis monasticae ; Abbas monasterii sui juris licet pertineat (1) Olim Praelati aliqui regulares etiam jurisdictione civili potieban­ tur. cujus nec Abbatissae incapaces erant. (2) Cf. Biederlack-Fuhrich, n. 36. (3) Can. 501. 615, 618, § 1. Cap. III. Artic. II. — De potestate jurisdictionis. 81 ad monasticam congregationem ; deinde etiam horum vicarii, sensu stricto, et alii etsi non vicarii, quocumque nomine appel­ lentur, dummodo sint ad instar provincialium potestatem habentes, v. g. ut dicit Blat (p. 462) : commissarii, visitatores. — Superiores minores utique sunt in congregationibus reli­ giosis : Superiores locales in ordinibus autem eo nomine veniunt priores regularium (1), et fortasse priores quoque claustrales, qui exstant apud Benedictinos et alios regulares (cf. Molitor, O. S. B. n. 470 seqq., 486). — Gcneratim vero Officiales alicujus domus religiosae non censentur esse Supe­ riores, quamvis v. g. Novitiorum magister reputetur « quasisuperior (2) ». Religiosi laici, deinde religiosi congregationum non exemptarum, sive sint juris pontificii, sive juris tantum dioecesani, omnes denique sorores ct etiam moniales, nisi sint hae sub jurisdictione alicujus Superioris regularis juxta .can. 500, § 2 (3),' Ordinarii loci subsunt jurisdictioni ; non tamen quoad omnia. Plurcs ênïm^ântûFéxceptionès in ipso jure nota­ tae, quae maxime respiciunt Religiones juris pontificii, et quibusl Ordinarius loci non poterit sese ingerere, nisi aliud expresse1 caveatur. Pro religionibus laicalibus etiam exemptis, ut afferam quae­ dam exempla, statuit Codex juris canonici (c. 618, § 2, 2 et c. c. 619), ut Ordinarius loci possit et debeat « inquirere num dis­ ciplina ad constitutionum normam vigeat, num quid sana doc­ trina morumve probitas detrimenti ceperit, num contra clau­ suram peccatum sit, num sacramenta aequa stataque frequen­ tia suscipiantur ; et si Superiores de gravibus forte abusibus admoniti opportune non providerint, ipse per se consulat ; si qua tamen maioris momenti occurrant, quae moram non patian­ tur, decernat statim. — In omnibus vero casibus enumeratis,123 (1) Putat tamen Biederlack priores conventuales probabilius esse « Su­ periores majores » (n. 27, nota) ; alii priores autem ct guardiani sunt tantum superiores minores. (2) Illud expresse declarat Vermcersch in q. VII, p. 12, T. IX : Perio­ dica de re can. et morali. « Est pro noviciis quasi Superior (c. 561). In religione ergo ubi Magister legitime non fuerit nisi Pater spiritualis ita ut nullam potestatem forj exterioris seu disciplinae exterioris exer­ ceat... nihil jam impedit quin ipse magister sit ordinarius confessorius noviciorum. Quod responso particulari ipsius Commissionis novimus confirmatum. Inde quoque patet prohibitionem magistro datam minime extendendam esse ad praefectum vel magistrum spiritus qui ex can. 588, § 2, dandus est religiosis qui studiis vacant post vota sua. » (3) Hujusmodi moniales, v. g. Carthnsianae virgines, vocantur exemptae. v d 82 Prima Pars. — Virtus Obedicntiae. poenis coercere possunt iidem Ordinarii loci religiosos renitentes aut graviter delinquentes, ex canone 619 qui generale aliquod statuit principium. — Moniales, si loquaris de iis quae non sunt exemptae nec Praelatis virorum regularium subjectae, omnino sunt sub jurisdictione Episcopi seu Ordinarii loci, ut eruere est cx canone 615. Exinde cum Biederlack-Führich (n. 122, 4) concludere licebit, Episcopum posse eas in vita quoque reli giosa dirigere et de regulari vita legitime praecepta imponere, saltem vi suae jurisdictionis. Attamen secundum approbatas Regulas tenere eas regere, nec propria sua auctoritate ullo modo valebit immutare id quod a S. Sede est sancitum. Difficilior evadit quaestio, si agatur de exemptis monialibus quae subjiciuntur alicui Praelato regulari. Hae enim, quamvis independentes sint a jurisdictione Ordinarii loci, in non pau­ cis tamen ipsi subduntur. Sic ad Ordinarios loci spectat, quinto quoque anno, monasteria harum monialium visitare circa ea quae clausurae legem attinent, et circa alia quoque omnia, si Superior regularis id a 5 annis non egerit (1). Deinde ad Ordi­ narium loci pertinet confessarios approbare, quos praesentat tamen Superior regularis (ex c. 525). Praeterea pro colloca­ tione pecuniae, pro alienatione bonorum monasterii, pro ratione reddenda administrationis saltem semel in anno, et sic porro (2), interventus adsit Episcopi seu Ordinarii loci necessc erit ; simul tamen hae res etiam componendae erunt cum Superiore regulari. Si quaeramus de congregationibus juris pontificii, quae non speciali exemptionis gaudent privilegio, dicendum erit, eas subjacere jurisdictioni Episcopi aut Ordinarii loci, exceptis casibus a jure determinatis. Hi autem casus praesertim sunt : Nequeunt immutari Constitutiones, quia sunt a S. Sede appro­ bandae (3) ; in genere de re oeconomica non valet cognosci, nisi de pecunia agatur dotis professarum, de legato pio deter­ minato, de pecunia paroeciae aut missioni destinata aut de reddenda ratione administrationis bonorum quae dotes con­ stituunt, ex can. 533 et 535, § 2. In regimen autem internum Episcopus non potest sese ingerere, nec in disciplinam Reli­ gionis, nisi occurrat casus in jure expressus, v. g. occasione visitationis praescriptae (can. 512, § 2, 2). (1) Cf. can. 512, § 2, 1. (2) Can. 525 ; 538, §1,1; 534. § ι ; 535· § 1. 1. etc. Cf. etiam Biederlack-Fûhnch, n. 154, 8. (3) Can. 618. § 2, 1. Cap. III. Artic. II. — De potestate jurisdictionis. 83 Regulares ordinum virorum et etiam congregationes religio­ sae quae speciale obtinuerunt exemptionis privilegium, minime subjiciuntur jurisdictioni Ordinarii loci ; eorum enim Superio­ res majores, juxta praescripta juris communis et Regulae, hanc eamdem in suos religiosos obtinent jurisdictionis potes­ tatem, quae Ordinariis loci competeret. In aliquibus tantum casibus datur exceptio hujus privilegii, ut videre est de « domo etiam regularium non formata (1) », quae manet sub peculiari vigilantia Ordinarii loci. Deinde, si illegitime degant regulares extra domum, quamvis sit sub praetextu accedendi ad Supe­ riores (c. 616, § 1), jam subsunt omnimodae jurisdictioni Ordi­ nariorum loci. Etsi c domo legitime exierint et domum reversi fuerint, possunt tamen a loci Ordinario puniri, si extra domum delictum commiserint, nec a proprio Superiore praemonito puniti fuerint (ex can. 166, § 2) ; imo, si in domo regulari aut religiosa etiam exempta, vel in ecclesiis religiosorum abusus irrepserint, et Superior monitus prospicere neglexerit, Ordi­ narius loci obligatione tenetur rem ad Sedem Apostolicam statim deferendi (2). Jurisdictionem autem ad audiendas con­ fessiones saecularium et potestatem praedicandi verbum divi­ num populo tribuit exemptis ipse loci Ordinarius, ut legimus can. 874, 1338, § 2. Et sic alii quidam dantur casus excepti a jure, in quibus jurisdictio Ordinariorum loci ad exemptos quoque pertinet (3). Sed videndum est quisnam sit usus jurisdictionis, quae Supe­ rioribus torte competat, et quaenam ejus sit obligatio. § III De usu ct efficacia potestatis jurisdictionis. 49. - Hic non parva exsurgit quaestio : quandonam utitur Superior sua potestate jurisdictionis, et quaenam tunc erit praecepti legitimi vis et efficacia? (1) Ad domum formatam, ex can. 488. 5, saltern 6 requiruntur reli­ giosi professi, quorum 4 debent esse sacerdotes, si agatur de aliqua reli­ gione clericali. Domus non formata nou caret omni exemptione, sed magis tamen dependet ab Ordinario loci, ut bene infert Biederlack, n. 151, 3. (2) Can. 617, § 1. D. A. Pôschl, Kurzgef. I.chrbuch. p. 271, hunc casum refert tanquam exceptionem ab exemptione ; dum Biederlack (n. 151, 4) de eo scribit : « Propria exceptio ab exemptione non est, quamvis aliquem modum sese ingerendi contineat. » Cf. etiam Prummer Manuale jur. eccl. q. 240 ; Creusen-Vermecrsch, Summa novi jur. n. 128, etc. (3) Cf. Pôschl (1. c.) ; Prümmer, q. 241 ; Bicderlack-Fiihrich, n. 153 sq. ; Creusen-Vermeersch, n. 225-526, etc. 84 Prima Pars. — Virtus Obcdientiae. Ad primani partem quaestionis respondetur : verum est, Superiorem gaudentem potestate tum dominativa tum jurisdict.onali, non semel posse praecipere etiam ratione spiritualis illius jurisdictionis, quae a S. Pontifice ipsi conceditur. Saepe enim ambae potestates unum et idem habere dicuntur objec­ tum materiale, ad quod legitime se extendant ; et hoc quidem affirmandum est de jure quamvis de facto id rarius contin­ gat. Recte enim censet cl. Schmalzgrueber (III, P. IV, tit. 35, n. 57) non esse praesumendum, Superiorem praecipientem uti velle jurisdictione ecclesiastica a Pontifice concessa, « nisi id clare exprimat. » Censebitur autem jurisdictione hac uti : 1) quando imperat statuendo legem ; quia nullus legem ferre potest, nisi jurisdic­ tionem habeat ; 2) quando imperat sub poena excommunica­ tionis, vel alterius censurae ecclesiasticae. « Similiter scribit laudatus Piat, O. Cap. (I., q. 307) de hac jurisdictionis potes­ tate : « Illum, scii. Praelatum, uti jurisdictione, ait, non prae­ sumendum est, sed est probandum ; casu autem quo illa utatur, censendus est non urgere in subditis obligationem ortam ex traditione, sed eam solam, quam ecclesiastica jurisdictio infert. » Suarez (tr. VII, 1. X, c. vi, n. 6) camdem fere proponit doc­ trinam, asserendo « Praelatos Religionis posse leges et prae cepta subditis imponere, ratione jurisdictionis, quam habent ». Deinde tamen et ipse monet, generatim Superiores eo modo non praecipere, imo nec semper posse praecipere, haec statim subjungendo : « Hinc vero addendum videtur, si consideretur Praelatus religionis, quatenus habet jurisdictionem ecclesias­ ticam, sic proprium imponere praeceptum, seu legem quae vim habeat obligandi subditum, juxta varias materias, et motiva virtutum, dando actibus necessitatem illarum ; quod bene attigit Gabr. Vasquez, 1, 2, d. q8, c. ili, eritque verum quando constiterit Praelatum praecipiendo uti tali jurisdictione : nam licet superior illam habeat, potest praecipere non cx illa, sed solum exigendo obcdientiae debitum. Imo, regulariter loquendo, hic videtur esse ordinarius modus praecipiendi Praelatorum religionum, quia materia, circa quam versantur, ordinarie talis non est, ut ex vi solius jurisdictionis ecclesias­ ticae praecipi possit, quia est materia supererogationis vel consilii, et ita solum praecipi potest quatenus cx vi professio­ nis facta est necessaria... Nihilominus tamen, quia Praelati religionum sunt etiam ordinarii pastores suorum subdito­ rum juxta Ecclesiae usum, ideo in materia proportionata Cap. HI. Artic. II. — De potestate jurisdictionis. imponere possunt leges seu praecepta. » Itaque aestimat tandem Suarez, Superiores ordinarie uti potestate dominativa quoad vim directivam (piae est in praecipiendo ; jurisdictione autem, quoad vim coactivam, quando necessaria est ad poenas graviores, v. g. censuras infligendas. Item dicit : « irritando utun­ tur dominio Superiores, dispensando autem jurisdictione (i). <> 50. — Ad secundani autem propositae quaestionis partem, responsio haec erit : si revera Superior in praecipiendo legitime utatur jurisdictionis potestate, tunc supposita obligatione voti duplex saltem orietur culpa seu malitia in transgressione religiosi nolentis obcdire. Haec est doctrina Suarezii, qui ratio­ nem subjungit : « Et resolutio est, ait, si Praelatus tota sua potes­ tate utatur, et materia sit capax utriusque obligationis, trans­ gressionem ejus revera duas malitias habere conjunctas, diver­ sis virtutibus contrarias... jurisdictio autem tota esse posset sine voto ; et votum cum sua obligatione esse posset sine juris­ dictione ; sicut in Abbate saeculari exempto est jurisdictio quasi episcopalis, ratione cujus subditi tenentur obcdire prae­ ceptis ejus, quamvis votum non habeant ; et e converso con­ gregatio vere religiosa posset esse sine jurisdictione cum sola potestate dominativa... solum possunt illa duo, quando sunt conjuncta, sese mutuo juvare, vel augendo vinculum, vel quia una interdum addit quod altera non potest. » Aperte autem hoc loco asserit Suarez, votum obcdientiae ita posse intelligi ut obliget ad servandum praeceptum vi potestat's jurisdictionis datum (cf. tr. X, 1. IV, c. xn, n. 4, 5)) ; et cum simul dicat (n. 4), se id tractasse praecedenti tomo de reli­ gione in communi, haec ultima cl. auctoris resolutio tanquam definitiva ejus sententia accipienda erit. Addit hoc etiam Vermeersch (11.X299, 4) ac monet : non continuo colligi posse eo quod Praelatus praecipiat sub cen­ sura, se in praecipiendo usum esse jurisdictione. Valet enim, sic ait, praecipere cx dominativa potestate ct uti jurisdictione dumtaxat ad addendam sanctionem censurae (2). » Quae P. Vermeersch dicta a Piat quoque referuntur ac probantur (1) Cf. etiam Chr. Pesch, Tractatus dogmat. I, de virt. mor. n. 253. — Biederlack-Fiihrich, n. 36 sq.. 122 sq. ; etc. De hac quaestione adhuc sermo erit in tertia parte libri. (2) Ad Suarez remittit Vermeersch, scribendo : « Cfr. Suarez, tr. 7, 1. X, c. vu, n. 6. » Revera ibidem nihil tale legitur, idcirco forsitan men dosa est haec citatio. Puto c. vi, n. 6, potius sermonem esse de hac quaestione. 86 Prima Pars. — Virtus Obedientiae. (I, q. 307, nota 6), dum Biederlack-Führich (n. 123) affirmare non omittit, Superiores saepe duplici, imo quandoque triplici auctoritate instructos esse, nec raro accidere ut possint unam eamdemque actionem suorum subditorum praecipere vi uniuscujusque potestatis. — Non recte concluderetur in horum praeceptorum transgressione necessario tam multiplicem sem­ per inveniri malitiam. Non enim constat apud omnes auctores (cf. Piat, I. q. 307), Superiorem utentem jurisdictionis potestate, simul urgere velle obligationem ortam ex traditione erga Religionem ; quamvis id videatur affirmare Schmalzgruebcr (III, p. IV tit. 35 n. 57), cum scribat : « Praeceptum (juris­ dictione datum) violans, ultra malitiam sacrilegii et injustitiae, etiam peccat adversus illam virtutem, cujus rectitudinem per actum imperatum Superior procurare intendebat. » Quomodo autem voti adsit violatio, sequenti adhuc dicemus articulo et in secunda parte hujus tractatus. ί Hic speciatim inquirendum est, an semper aliud intercedat peccatum adversus eam virtutem in cujus materia actus impe­ ratus versetur? I Affirmant auctores generatin'!, et recte quidem ; jurisdictio enim vim habet dandi actui necessitatem intra propriam speciem virtutis. Ita, verbi gratia, si imponeret tibi Superior aliquod jejunium aut abstinentiam servandam, et legitime imperaret vi suae jurisdictionis spiritualis, tunc violando illud tui Superio­ ris praeceptum, utique peccatum etiam speciale committeres contra temperantiam. Jurisdictio quippe Superioris in prae­ cipiendo procedere cernitur sicut lex et sicut S. Regula, quae constituunt actum ab ipsis praescriptum in specie illius virtu­ tis formaliter, ut aiunt, ad quam materialiter actus pertinet. Ita etiam violatio praecepti vi jurisdictionis dati, in peccatum formale transit adversus virtutem ad quam pertinet actio praescripta. Communis haec est sententia theologorum, ut eruimus ex Suarez (loc. cit.), Salmanticensibus (tr. 15, c. vi, n. 104), Piat (I, q. 307, 5), Vermecrsch (I, n. 299, 4). Quando ergo Praela­ tus, dicunt Salmantic. (n. 105), simul cum praecepto obedien­ tiae imponit censuras, non solum utitur jure sibi competenti ex voto et motivo illius, sed jurisdictione ecclesiastica per . modum... superioris rem illam, materiam virtutis necessariam constituentis ». Sed non semper censetur Praelatus uti tali jurisdictione, nisi etiam censuras adjiciat ; ita Salmantic. qui citant Laymann, Suarez, Sanchez, Palaum, Pellizarium, Anto­ nium a Spiritu S., De Lugo. j Cap. III. Artic. III. — De potestate ex voto. Certum igitur est, multiplicem dari malitiam in transgressione alicujus praecepti, quod a Praelato vi suae jurisdictionis impo­ nitur, supposita obligatione voti. — Nam primum peccatum adversus religionem erit propter votum ; alterum contra obe­ dientiam, si supponamus aliquem actualem praecepti adesse contemptum ; tertium contra virtutem erit in qua ipsa ver­ satur materia v. gr. contra castitatem, temperantiam, humi­ litatem, etc. » Neque est inconveniens, declarat cl. Schmalz­ gruebcr (n. 56), unicum actum duplicem vel triplicem mali­ tiam continere, si plura jura violet », seu ut perfectius dicit Suarez : « Quando tituli obligationum secundum diversas rationes specificas multiplicantur ». Articulus III. Potestas quae dicitur ex voto. 51. — Potestas illa quae vocatur : ex voto, non videtur esse auctoritas eadem prorsus ratione quam dominativa pot.stas et jurisdictio, de quibus hactenus egimus ; quare nec ipsa ab omnibus sub hoc nomine admittitur scriptoribus, nec de ea idem omnino sentiunt varii auctores. Majoris autem perspicuitatis gratia, in antecessum plura enint delibanda circa existent iam et naturam in genere hujus si qua est, potestatis ; deinde pressius definiemus quid sit, et ad quaenam se extendat objecta ; ultimo demum ejus declarabimus relationem tum ad potestatem dominativam tum ad jurisdictionem. § I De exsistentia alicujus potestatis ex voto. Circa existentiam et generatim circa naturam hujusce potes­ tatis magna potest notari opinionum diversitas apud theologos. Aliqui pauci eam non agnoscere videntur tanquam potestatem proprie dictam ; quia, aiunt, auctoritas jam praesupponitur constituta. Exinde autem arguunt non esse potestatem ex voto, eo quod votum ex se auctoritatem non constituat (1). Plures deinde auctores de ea omnino silent cum instituunt sermonem de varia potestate Superiorum ; quare nec ipsi recen­ sent votum obedicntiae tanquam « auctoritatem specialem » (1) Vide P. Mare, ed. 15, II, n. 2165, b. ; n. 2167, nota 1. y* 1^7 B | ; gj «-7 ,Î c I ‘ 88 Prima Pars. — Virtus Obedientiae. Superioribus tributam (i). Innixi enim principio : votum Deo soli fieri, non autem homini ulli, inde quoque deducebant, Superiorem non posse aliquam specialem potestatem aut auc­ toritatem sibi acquirere ratione voti obedientiae emissi. E contrario nonnulli alii contendebant, Superiores nonnisi per hoc obedientiae votum dominativam acquirere potestatem in religiosos sibi subditos. Ita v. g. P. Schryvers, C. SS. R. (Les principes, p. 319.) Biederlack-Fiihrich (n, 36, 121, 123), etc. Sunt tandem theologi tam antiqui quam moderni, qui expresse admittunt, Superioribus religiosis competere etiam aliquam potestatem voti, seu potestatem ex voto, uti dicunt ; hanc tamen aliqui satis arbitrariam statuere quandoque viden­ tur (2). Inter antiquiores theologos, qui propter votum obedientiae ali­ quam potestatem specialem agnoscunt Superioribus, duo quidem eminent quos etiam hoc loco citare licebit, cum eos magni facere consueverit S. Alphonsus : Salmanticcnses nempe et Castro-Palaus. Salmanticcnses (tr. 15, c. v, n. 46) scribunt : « Ex quo fit ex triplici capite teneri Religiosum obedire Praelatis. Primum ex vi promissionis, Seu traditionis humanae, qua se tradidit voluntati Praelatorum. Secundum ex vi voti, quo se Deo obli­ gavit, homini propter ipsum obtemperandi. Tertium ratione jurisdictionis ecclesiasticae quam a Pontifice habent Praelati super suos subditos, etc. » Eodem igitur modo quo potestas dominationis et jurisdictionis dicitur esse specialis quaedam Superioris potestas, renuntiatur quoque ea quae ex vi voti provenit : haec videtur esse doctrina. Salmanticensium juxta contextum. 1 Castro-Palaus (III, tr. 16, d. 4, n. 4) etiam aperte loquitur de aliqua potestate « voti », qua uti potest Superior, dicens... quia (1) Piat, I. q. 735 : Laurentius, n. 1041 ; Bastien, n. 412 sqq. ; P. Mou­ ton, II, p. 397 seqq, etc. (2) V. g. Pejska, Jus sacrum C. SS. R. p. 180, 184 ; Gautrclet citatus a Craisson (Les communautés religieuses... c. XU, a. I, §3, n. 491) ; Berthier (Abrégé de Théologie, n. 3405, sq.) ; etc. Berthier sçribit : « Plusieurs auteurs peftsent que le religieux pèche contre son vœu, si le supérieur a l’intention de l’obliger en vertu du vœu, quand même il ne se sert pas de ces formules : en vertu de l’obéissance, etc... Il faut bien remarquer que, outre l'autorité qu’a le Supérieur en vertu du vœu, il a aussi une autre autorité de domination... Cette autorité naît de la tradition que le religieux fait de lui-même dans sa profes­ sion. » Cap. III. Artic. III. — De potestate ex veto. 89 non est credendum, etsi fieri possit, superiorem velle duplici potestate et obligatione uti in suo mandato, scilicet potestate jurisdictionis, et voli, cum aequum non sit absque gravi causa occasionem praebere tot malitias multiplicandi... » Ita quidem Castro-Palaus. Sed notum est, Codicem juris canonici duplicem tantum designasse Superiorum potestatem (can. 501, § 1), quarum una ab ipso vocatur : potestas dominativa, altera vero : potestas jurisdictionis. De facili autem pos­ set quis dicere ipsam potestatem voti referri ad eam quae appel­ latur dominativa, uti ex ipso Palao (n. i) satis apparet et innui­ mus supra. 52. — Quid ergo sentiendum erit in tanta opinionum varie­ tate ? Satis secure, ni fallor, adhaerere licet hac in re sententiae quam proponit Suarez ; ipse enim profundius difficultatem exponit et accurate videtur eam resolvisse. >■ Advertere possu­ mus, sic ait auctor ille classicus (tr. VII, 1. X, c. vm, n. i), in praelato religioso triplicem posse intelligi potestatem ad prae­ cipiendum ; scilicet potestatem jurisdictionis a Pontifice datam, potestatem dominativam, quam habet ex vi traditionis, et potestatem provenientem ex ipso voto. Est enim haec, ut decla­ ravi, distincta ab illis duabus, et absolute et secundum se sepa­ rabilis ab illis, ut patet in puro ac simplici voto obedientiae. Quamvis obedientia religiosa cum illis semper conjuncta sit et fortasse aliquam carum seu actum ejus semper supponat tanquam proximam materiam, quod in sequentibus examinabi­ mus. Nunc illud tantum certum sit, ad obligationem hujus voti obedientiae ex parte potestatis Praelati satis esse quod praeceptum‘valide procedat a quacumque ex dictis potestati­ bus ; nam quaecumque illarum sufficit ut intercedat vera ratio obedientiae ; sed obedientia hujus Praelati absolute et sine distinctione promissa est Deo ; ergo quocumque titulo intercedat vera obedientia, in eam cadit obligatio hujus voti. >■ Juvabit statim ex his dictis cl. theologi illud quoque animad­ vertere, quam caute hoc ab ipso pronuntiatum sit : « ... Quam­ vis obedientia religiosa cum illis semper conjuncta sit, et for­ tasse aliquam earum... semper supponat. » Secundum Codicem enim juris canonici (can. 633, § 1), religiosus transiens ad aliam Religionem, debet denuo instituere Novitiatum, et obliga­ tione tenetur Superioribus novae Religionis (in qua nondum est professus), et ipsi novitiorum Magistro parendi etiam ratione voti obedientiae. Equidem potestatem dominativam proprie 90 i t' A' Prima Pars. — V irtus Obedientiae. dictam non habet Magister novitiorum, ut ex variis hucusque dictis abunde constat ; nec in ipsum transferri videtur aliqua jurisdictio ecclesiastica. Quid ergo sibi vult haec obligatio novitio tacta, « Magistro parendi etiam ratione voti? » — De hoc canone interpretando non concordant scriptores. A. Blat, O. P. (Comment., p. 544, 620), asserit, novitios ex voluntario ingressu in Religionem potestati dominativae Magis­ tri et Superiorum Religionis subessc, tenerique ad obedientiam, at non eadem de causa ob quam professi. Sed cum religiosus « transiens ad aliam religionem <> teneatur obedire novis suis Superioribus et Magistro, etiam ratione voti quod olim in alia emiserat Religione, credendum est novos hos Superiores ipsi ex speciali dispositione SS. Canonum ad hunc finem depu­ tari a Papa, qui est «supremus Superior » religiosorum (can. 499, § 1). Agitur de quasi delegatione a jure, quae tamen juxta Blat, supponeret in hoc casu potestatem dominativam penes Superiorem et ipsum Magistrum ; dicit enim Codex (can. 561, § 2) : « Novitius potestati Magistri ac Superiorum religionis subest eisque obedire tenetur. « In citato autem canone non indicatur, cujusnam speciei sint praedicta potestas et obligatio ; notum est potestatem dominativam proprie dictam in reli­ giosos Superioribus tantum tribui, secundum communem sen­ tentiam auctorum, per subditorum professionem. Ideo asse­ rit Biederlack-Führich (n. 84, 4) : «E contra novitii stricta seu veri nominis obligatione ad regulas et ad praecepta Superiorum Ordinis aut instituti, quatenus ipsa vi potestatis dominativae a Superioribus dantur, non ligantur. » Et tamen religiosus tran­ siens ad aliam religionem, durante novitiatu, ex peculiari legis dispositione tenebitur ad obediendum etiam vi voti (n. 163). Quid igitur ? — A. Poschl (Kirchenrecht, p. 289), haeret anceps, ct inquirit utrum de voto aliquo novo agatur, an de anteriori quod jam emiserat in Religione relicta (1)? Sed non est cur dubitemus ; hic enim agitur de voto quod jam fecerat in prima sua Religione. Tale votum, quamvis sit directum ad Deum, in facie tamen Ecclesiae fieri debet, ct ab Ecclesia vel saltem nomine Ecclesiae acceptatur sub ejusque tutela rema­ net ; est enim votum publicum (cf. can. 1308, § 1). Exinde • autem et hac occasione acquirit Ecclesia aliquod jus, tanquam vicaria Christi, quod jus etiam poterit delegare. (i) Der Ubertrctendc hat im neucn Verbandc das Noviziat zu leisten, und cr 1st deni Obéra, des letztercn und dein Novizcnmeister zu Gchorsam verpflichtet (ratione voti obedientiae, des âlteren?) » Cap. III. Artic. III. — De potestate ex voto. 9i 53. Igitur, ex modo dictis, colligere juvabit, appellationem « potestas ex voto » non esse prorsus rejiciendam, sed tamen rectius explicandam. Non enim eodem plane sensu dicitur potestas specialis ct distincta, quo recensetur jurisdictio aut dominationis facultas ; id tamen maxime in se habet ut ab altero possit legitime speciale aliquod exigi debitum. Jamvero ut supra dicebamus cum Bossio, nomen : potestas est aequivocum, et debet intclligi secundum subjectam materiam. Quare in agitata hac nostra quaestione facile occurrere posset aliqua contentio de nomine, quod non latuit ipsum Suarezitim Is enim, opportunitate facta, sensum suum intime manifestavit, haec latiore scribendo calamo (tr. VIII, 1. II, c. vm, n. 2)) : « Sit ergo certum, posse Praelatum religionis in conscientia obligare subdi­ tum per legem, vel praeceptum suum justum. Hoc est certum et commune apud omnes auctores, quos referre non est necesse, quia res videtur certa de fide, supposito universali consensu Ecclesiae, et vero statu religioso, e jusque institutione et appro­ batione. Itaque duplex est titulus hujus potestatis. Prior est votum obedientiae, et de hoc sufficiunt quae de illo voto dixi­ mus, quia subditum obligari hoc voto, ct superiorem posse ex illo obligare, comparantur sicut actio ct passio ; non enim potest subjectum pati, nisi potestas sit in agente ; ita ergo non posset subditus obligari, nisi esset potestas in Praelata ad obli­ gandum. Ostendimus autem supra, tomo praecedenti, reli­ giosum obligari ex voto ad parendum ; ergo et superior potest illum obligare ; obligatio autem ex voto est in conscientia ; ergo Praelatus potest in conscientia obligare. Contendere autem quis posset tunc non obligare Praelatum, sed votum ipsum; Prae­ latum autem solum veluti explere conditionem, sine qua votum non obligaret. Sed hoc solum est de verbis contendere ; fatemur enim illam obligationem hoc titulo consideratam provenire ex voto ; tamen quia votum ipsum non obligat ad talem actum, nisi medio imperio superioris, ideo merito dicitur superior/wfonr potestatem ita praecipiendi, ut alter in conscientia parere tenea­ tur, sive Praelatus proprie obligationem imponat, sive exhibeat materiam, cui veluti inhaeret obligatio ex voto. » Ita Suarez, et ne quis existimaret sermonem hic esse de potestate dominativa in se, ipse auctor inscripsit haec verba titulo : « de potes­ tate domi nat i va hic non agitur. — Primo, ex titulo voti obe­ dientiae. — Contentio de nomine tollitur. » 92 Piinia Pars. — Virtus Obedientiae. § II De recta definitione et de extensione potestatis ex voto. ■ 54. — Re vera, ut optime innuit cl. Suarez, votum religio­ sae obedientiae est titulus quidam specialis cur possit a Superio­ ribus exigi ut obedientiam praestant subditi. Huic enim debito subditorum vi cujus obedire tenentur, respondet utique jus quoddam, quo satistactio hujus debiti exigatur ; ct illud jus a Superioribus exercetur, et vocatur : potestas ex voto. En recta notio, ni fallor, hujus potestatis, si tamen est potestas, quamvis definitio quam invenis apud Ferrari, Superior. General. Barnabitarum (n. 102), magis videatur esse communis : « Potestas voti ait, illa dicitur quae Superiori competit vi voti obedien­ tiae a subditis emissi. Innititur autem virtute religionis, dum aliae potestates innituntur justitiae.» In qua definitione a Ferrari tradita, .id minus placet, quia aliqua nova potestas Superiori dicitur tribui propter votum, quod ad ipsum dirige­ retur. Sed votum religiosorum non fit directe Superiori, ct jam supponit aliquatenus potestatem quamdam, cui superad- · ditur et quam corroborat, juxta verba cl. Piat, qui votum obe­ dientiae religiosae habet ut « corroborans virtute religionis subjectionem subditi erga Superiorem » (I, q. 737, p. 600). Est ergo potestas ex voto, si tamen hoc nomine velit eam aliquis appellare, potestas sui generis, quod clare apparet cx modo citatis Suarczii verbis. Aptius quidem designaretur tanquam « titulus quidam specialis, inducens pro subdito obliga­ tionem obediendi ». Simili autem modo loquendi non tantum praedictus utitur Suarez, verum etiam non unus ex aliis aucto­ ribus. Adde hunc esse communem sensum omnium fere religio­ sorum, acceptionem ipsius Religionis ac intentionem voventium dum sacram peragunt professionem. Legimus quidem haec apud Cunigliati, O. P. (t. II, c. in, n. 2) : « Religiosus parere tenetur obedientia necessitatis suo superiori triplici titulo ; nempe traditionis titulo (potestas dominativa), titulo voti Deo emissi, et titulo jurisdictionis qua pollet praelatus. » Simili modo inter canonistas recentiores non dubitat cl. Wernz affir­ mare ‘ Qui Superiores proprii ct legitimi, quibus pro facultate praecipiendi non raro ex diversis titulis ipsis propria sive ex ipso voto, sive cx traditione vel potestate dominativa, sive ex jurisdictione spirituali vi voti obedientiae a religiosis parendum est, sunt Romanus Pontifex et Congregationes Romanae et Superiores religiosi proprii instituti » (III, n. 652). Cap. III. Artic. Π I. — De potestate cx voto. 93 55. — Deinde si solam materiam et objecta consideremus ad (piae praedicta voti potestas se extendit, non recte diceremus, eam sub hoc quoque respectu facultatem aliquam esse novam sensu proprio et vero, ab aliis duabus potestatibus omnino distinctam. Ipsa enim, servatis servandis de quibus in secunda operis parte fusius disseremus, superadditur potestati dominativae aut jurisdictional i, ita ut nexu religionis firmet et sanciat obligationem jam alias habitam, quamvis ex fonte diverso. Itaque asserere potuit Lcssius (1. II, c. xlvi, n. 25), < vinculum voti vel juramenti supervenire potestati imperandi, ita ut tenea­ ris obedire non solum lege obedientiae, sed etiam ex voto vel jurejurando. » Sed jam antea idem auctor expresse affirmaverat (c. xli, n. 80), » non formaliter per votum, sed per traditionem sui in jus Religionis ct acceptationem Superioris, fieri mem­ brum illius corporis et subditum : votum autem solum esse conditionem. » Jamvero per potestatem fit aliquis vere Superior, cui sub hac ratione obedire tenentur subditi (1); votum vero, cum sit nonnisi quaedam conditio juxta dicta Lessii, directe non constituit novam aliquam potestatem, nec de se rationem praebet ut aliquis sit Superior. Sed novo tantum praesidio ac munimine fulcire dicitur auctoritatem quam, facta sacra pro­ fessione, in suos subditos acquirunt Superiores, ita quidem ut possint hi etiam ratione speciali virtutis religionis illud jubere quod alio titulo sibi proprio rite praeciperent. Nervose quidem id exprimit Suarez, referens ipsam doctrinam D. Thomae (tr. VII, 1. X, c. iv, n. 2) : « Hoc votum, quatenus est promissio ad Deum, nihil aliud est quam promissio faciendi quod alius voluerit, et aequiparatur promissioni conditionatae : Si alius consenserit, vel ita judicaverit, quae obligat impleta conditione ; hic autem impletur conditio, hoc ipso quod superior voluntatem suam sufficienter significat. » Itaque satis recte aliquis posset dicere cum eodem Suarez (tr. VII, 1. X, c. v, n. 6) et cum Salmanticcnsibus (tr XV, c vi, n. 45), per votum obedientiae quasi specificari et extolli illam traditionem sui ipsius, qua confertur Superiori dominativa potestas in subditos ; hanc enim perficit votum et quasi consummat in ordine ad statum religiosum. Homo namque non teneretur « sacra obligatione ad fidelitatem servandam in ea traditione, ut ait Suarez, nisi ad illam accederet obedientiae votum. » Firmat ergo votum « quasi inten(1) Suarez scribit (de rei. tr. X, 1. IV, c. xiv, n. 14) : « Constituitur autem Superior in ratione Superioris per potestatem dominativam aut jurisdictionis ; nam illa seclusa, homine^ aequales sunt. » 8 Prima Pars. — Virtus Obedientiac. sive hanc eaxndem obediendi obligationem, qua tenetur religio­ sus erga suum Praelatum, et hoc modo, teste eodem Suarezio, - circa idem auget obligationem.» Imo extendit debitum obedicntiae ita ut ab ipso hoc non tantum intensive consolidetur et quasi interne fulciatur, verum etiam quasi ab extero novo et speciali titulo affi­ ciatur. Promissio quippe Deo facta addit debitum religionis, quod sensu proprio ac stricto in traditione de se non contineretur ; cum exploratum sit traditienem fieri directe vel Praelato vel Religioni, eamque acceptari nomine Ecclesiae. Quare votum reli­ giosae obedientiae revera est <■ additio quaedam novae et excellen­ tioris rationis obligationis », ut supra dictum fuit (i), et sub hoc respectu certo certius novum et specialem in se habet titulum, cur obsequium praestet religiosus. 56. — Quamvis igitur nova ex voto addatur quaedam obligatio caque gravioris etiam generis, scilicet fidelitatis ad Deum prop­ ter specialem promissionem directe Ipsi praestitam, tamen quoad objecta quibus applicatur votum, eaedem arctiores vigent obedientiae strictae limites ; et sub hac ratione non licebit aliquam novam adstrucre voti potestatem. Objecta enim haec lege ac necessitate obedientiae express^ continentur, nec plura sunt quam quae ab ipsa proponuntur. Quare ad sola praecepta Superiorum ampliatur votum, non vero ad ea quae sunt con­ silii ac perjeclionis, quae a statu voventium sunt aliena, aut quae directe in conscientia ad obedientiam praestandam non obligant. Quae res est certissima, si de voto loquamur professionis religiosae ; etenim tak votum utique est de obedientia praes­ tanda, objectum autem obedientiae est praeceptum. Quando igitur non adest praeceptum, nec obligatio aderit voti. Optime id demonstrat explicatque Suarez (tr. X, 1. IV, c. xiv, n. 8), hanc proponens objectionem : « Dices : cur non potest intelligi sub materia hujus voti non solum praeceptum, sed quamcumque voluntatem Superioris comprehendi, ita ut promissio non tantum sit de observando praecepto, sed etiam de exsequenda voluntate Superioris, quocumque modo inno­ tescat? » - Prima ratio quam tradit auctor, desumitur ex usu communi et ex facto quodam singulari, nempe institutione religionum, cui se debet accommodare religiosorum voventium intentio. Secunda vero’ ratio inde deducitur, quod < illud invol­ veret repugnantiam » in voto obedientiae, si sub ipso etiam comprehendatur exsecutio alicujus voluntatis Superiorum, (1) De his late tractat Suarez (tr. VII, 1. X, c. vi, etc.) Cap. HI. Artic. III. — De potestate ex vote, 95 quae non strictam imponit conscientiae obligationem. — Sed satis speciosa apparet talis argumentatio, cum supponat tanquam certum,votum fieri de obedientia stricto sensu accepta. En verba cl. auctoris : « Secundo, quia illud involvit repu­ gnantiam ; nam contra praeceptum distinguimus illam volun­ tatem Superioris, quae non inducit rigorosam obligationem ; si autem exsecutio hujus voluntatis etiam esset sub voto comprehensa, necessario induceret obligationem, quia applica­ ret sufficientem materiam voto ; involvitur ergo repugnantia. ■> — Plures alias adhuc profert rationes idem Suarez, quae hoc videntur inniti principio : votum religiosorum eo fit modo ut supponat conditionem aliquam ; et conditio haec est : si vult Superior me ad obedientiam obligare. Quamdiu igitur Superior non, vult obligationem imponere, nec conditio implebitur nec locum habebit usus voti. — Et re quidem vera, votum obedien­ tiae quale occurrit in sacra professione, ad nullum actum deter­ minatum per se et immediate obligat, nisi intercedat prae­ ceptum Superioris circa aliquem actum ; religiosi enim solum se obligant voto « ad obediendum >» Superiori (i). Sub nomine Superioris intendo quoque S. Regulam, juxta usum probatum et intentionem Religionum ac voventium. Recte enim asserit S. Alphonsus (Theol. mor. 1. IV, c. i, n. 41) : « ... Regula non est minus praeceptiva quam vox superioris, et subditus promittens observationem Regulae, eo modo quo ipsa intendit, se obligare censetur. » Concludit autem Suarez, votum quoddam vi cujus aliquis vellet promittere Deo etiam id exsequi quod desiderio aut bene­ placito alterius congrueret, non esse votum obedientiae. Xon enim daretur locus materiae obedientiae, ut in primo capite hujus partis diximus, exponendo doctrinam D. Thomae circa virtutem specialem obedicntiae ; esset ergo tantummodo aliquod votum « talis materiae sub tali conditione , ut notat (1) In hanc rem scribit Suarez (1. c. n. 8) : α Ratio autem a priori est, quia licet obligatio ad obediendum fieret in voluntate voventis, illa tamen secundum se est solum conditionata, scilicet, si Superior voluerit et ideo, quod talis obligatio transeat in absolutam, seu actu exerceatur, pendet ex voluntate Superioris ; quamdiu ergo ipse non vult obligare, votum non potest obligare ; quamdiu autem non prae­ cipit, non vult obligare ; ergo repugnat ut ex illa voluntate Superioris, cpiae praeceptum excludit, oriatur obligatio voti, quia non impletur ejus conditio ; nec potuit subditus velle se obligare etiam cum sola illa voluntate ; alioquin vellet obligari, etiam quando Superior non vult eum obligare, quod repugnat ipsi voto obedientiae. » 96 Prima Pars. — Virtus Obedientiae. Suarez. — Quae profecto vera sunt, si sumamus obedieritjam secundum sensum suum proprium ac theologicum, non vero si virtutem intendamus, quae, teste Lcssio (1. II, c. XLVI, n. 28), « generatim et vulgo obedientia dicitur, cujus ratio praecise in eo consistit, quod quis se voluntati Superioris in operando accommodet, sive praecipiat, sive non.» Juxta hanc igitur distinctionem accipiendum est quod absolute deinde affirmat Suarez (1. c.), scribens : « Quocirca, si ponamus (hoc enim non repugnat) aliquem promittere Deo facere hoc vel illud, si alius voluerit, quamvis voluntas ejus non sit praecipiens, sed tantum consentiens aut desiderans, illud non esset votum obedientiae... votum ergo obedientiae habet pro materia praeceptum alterius ; et ideo quamdiu illud non imponitur, proprie exerceri non potest, nisi tantum in affectu, et praeparatione animi, ut explicavi (1). » · ’ « Ex his Suarezii assertis id quoque fit manifestum, cur aliqua potestas « praecipiendi ex voto » dicatur inesse Superiori, et quomodo talis facultas praecipiendi ex voto non arbitraria et absoluta, sed multis modis circumscripta sit statuenda ac valde limitata, ut fusius in secunda parte declarabimus. 57. Hucusque praesertim egimus de voluntate Superiorum si Superiores considerentur tanquam personae singulares, quam­ vis S. Alphonsus cum Busembaum et aliis, cis simpliciter adjun­ gat S. Regulam. Attamen specialis quaedam difficultas occurrere videtur de S. Regula ; quam obicem tangit I). Thomas, dum affirmat in Quodlib. 1, q. 9, a. 20 : « Est ergo considerandum quid sit illud ad quod religiosus voto professionis se adstringit : et si quidem religiosus profitendo voveret se regulam servatu­ rum, videretur se obligare voto ad singula quae continentur in regula ; et sic, contra quodlibet eorum agendo, peccaret mortaliter... » Ipse deinde S. Doctor enumerat quae continentur in Regula : « Non autem omnia, ait, quae in regula continentur, sunt praecepta : quaedam enim sunt monitiones sive consilia ; quaedam vero ordinationes sive statuta quaedam, ut quod post Completorium nemo loquatur. Hujusmodi autem statuta quae in regula continentur, non habent vim praecepti.» Exinde (1) Suarez scripserat n. 7 : « Neque hic habet locum anticipatio, per quâm dici potest religiosus praevenire praeceptum... et ideo non admit­ tit proprium actum voti in exercitio seu effectu, ut sic dicam ; quam­ vis in affectu et praeparatione animi in co actu ostendatur voluntas promptissima ad observationem voti, si ejus materia poneretur ». Cf. tertiam partem hujus operis. Cap. HI. Artic. 111. — De potestate ex voto. 97 concludere oportebit vim obligandi ex voto quae inest S. Regu­ lae (adaequatur enim haec voci Superioris), se extendere ad statuta quoque ac consilia monihonesque. Ergo datur ex hac sal­ tem parte aliqua potestas ex voto, quae non solum ad praecepta pertinet, verum jetiam ad consilia porrigitur. Nec ipse Suarez negat, id quoad S. Regulam fien posse, imo aperte declarat, non esse dubium « quin praeter votum obedientiae possit intclligi votum observandi regulam, imme­ diate ad hoc obligans, sive in illa observantia intercedat vera ratio obedientiae, sive non... » Sed tale votum aliud esset quam votum obedientiae sensu vero et -proprio ; latius enim pateret et amplum utique videretur esse. Si tamen factum fuisset, revera obligationem adderet specialem etiam iis Regu­ lae partibus, quae non praecepti haberent rationem nec de se obligationem conscientiae imponerent ullam. Ratio vero haec est, quia votum vere et proprie in has quoque caderet Regulae partes, « tanquam in partem materiae suae. ■ Imo ut vidimus, S. Thomas putat hoc casu fractionem cujuscumque regulae peccatum constituere mortale (1). Sed hoc est bene intelligendum, et ut recte interpretatur Suarez (1. c., n. 15), peccatum erit mortale ex genere suo, quod non excludit culpam venialem ex levitate materiae, sicut fit fractione cujusque voti. Votum enim in pluribus per modum legis se habet, quam quisque sibi ponit, ea firmando sacra promissione quae spontanee propria quis amplcxùs est voluntate (2). Haec igitur Supponit D. Thomas de voto servandi Regulam, idque sic fieri posse plane affirmat At de facti , teste Suarezio. tale votum in professione religiosa nunquam emittitur quia solum fiunt « tria vota paupertatis, castitatis et obedientiae Idem sentire quo­ que videtur .1 ngelicus, cum subdat : « Sancti ergo patres qui ordines instituerunt, nolentes hominibus injicere damnationis laqueum, sed magis viam salutis, ordinaverunt talem professionis formam in qua periculum esse non posset ; sicut in ordine Fratrum Prae­ dicatorum est cautissima et securissima forma profitendi... (Quodl. I, a. 20) Eamdem tuetur sententiam Aquinas in Summa. 2. 2. q. 186, a. IX, ad 1 : « Ad Primum ergo dicendum, quod ille qui profitetur regulam, non vovet servare omnia, quae sunt in regula, sed vovet regularem vitam, quae cssëntialitcr censis tit in tribus (1) Quodl. I, a. 20 : « ... et sic contra quodlibct eorum agendo pecca­ ret mortaliter, et ex hoc sequeretur quod religionis status esset religio­ sis in laqueum peccati mortalis, quod vix aut nunquam possent decli­ nare. » (2) Cf. Suarez, tr. VII, 1. X, c. iv, n. 14. 98 praedictis (votis), unde et in quibusdam religionibus cautius ali­ qui profitentur non quidem regulam, sed vivere secundum regu­ lam. » Ita quidem contingit ut saepe saepius nec ipsa statuta seu ordinationes in Regula contentae, materiam praebeant ad quam per­ tinet obligatio ex voto, nisi denuo praecipiantur a persona Supe­ rioris ; et hoc innuit Doctor Angelicus, scribendo (Quodl. I. q. 9, a. 20) : Hujusmodi autem statuta quae in regula continentur, non habent vim praecepti ; sicut nec praelatus statuens aliquid, inten­ dit semper ad peccatum mortale obligare per praeceptum... unde stultum esset putare quod monachus frangens silentium post Completorium peccaret mortaliter, nisi forte faceret hoc contra praeceptum praelati, vel ex contemptu regulae (1). » Supponit autem hic iterum Sanctus Doctor, praeceptum ita obligare ut ejus violatio sit peccatum mortale ; idantur tamen praecepta quae per se reatum tantum peccati venialis inducunt, si migrentur. Porro obligatio Regulae poterit esse sub veniali ; sed de hac quaestione convenientius disseremus in parte altera et tertia operis. t 'i·1 ‘’.I’. '· l· .____ Prima Pars. — Virtus Obedientiae. 58. — Quid demum, si praeceptum detur sub poena tantum­ modo obligans : utrum tale praeceptum est materia ad quam se extendit potestas ex voto, annon? M Praeceptum « mere poenale », ut aiunt, obligat quoque in conscientia, sed non absolute, neque directe ad ipsam rem quae intenditur, sed ad poenam. Habet ergo aliquid de ratione prae­ cepti, quamvis minime sit praeceptum strictum seu absolutum seu rigorosum, quod per se directe in conscientia obligat ad ponendum actum, si exigatur, juxta materiam, vel ad eum omittendum, si prohibeatur. Jam vero notum est plurimas dari Regulas, quibus non paucae continentur praescriptiones « mere poenales ». Quod ipse testatur Divus Thomas, loquens de Regulis sui Ordinis (2. 2. q. 186, a. 9 ad 1) : « ... In aliqua tamen religione, scilicet ordinis Fratrum Praedicatorum, trans­ gressio talis vel omissio ex suo genere non obligat ad culpam neque mortalem, neque venialem, sed solum ad poenam taxa­ tam sustinendam ; quia per hunc modum ad talia observanda obligantur. » * · Similis declaratio habetur pro Constitutionibus Societatis Jesu, ut constat ex 6 part. Constit., c. 5, ubi pronuntiatur « universas Constitutiones, declarationes, aut ordinationes, exceptis tantum Societatis votis, non inducere obligationem ad peccatum mortale vel veniale, nisi addantur expresse signa hujus obligationis, ubi (1) Statuta quae in Regula continentur, possunt diverso modo obli­ gare juxta intentionem legislatoris aut usum receptum, qui optimus est interpres obligationis eorum. Cf. Vermccrsch, I, 228 sqq., 288, 296. Cap. III. Artic. III. — De potestate ex voté. 99 ponuntur haec duo, in nomine Domini nostri Jesu Christi, etc. » Obligant tamen hae Constitutiones, ut ipse fatetur Suarez et unanimis est doctorum sententia, ad poenam sustinendam etiam in conscientia, sive hacc sit taxata, sive a Superiore imponatur (tr. VIII, 1. I, c. n, n. 14). Similis autem conclusio patet ex iis quae S. Alpkonsus delibat circa obligationem S. Regulae in Theol. sua mor., 1. IV, c. 1, n. 10 et 42, uoi legimus : « ... Quia talis regula non continet proprie praeceptum ; sed tantum est ordinatio seu monitum obligans tantum ad poenam, si imponatur. — St. Thomas • Laymann, etc. (1). » Regula cum sit quaedam lex religiosorum, debet saltem ad poenam sustinendam transgressores in conscientia obligare ad instar legis ; nam ut bene notat Suarez (tr. VII, I. X. c. vn, n. 16), in omni lege necessarius est saltem hic modus obliga­ tionis. Quaelibet enim lex, juxta doctrinam S. Thomae et theo­ logorum omnium, obligare debet in conscientia ad aliquid (2). Sit ergo haec conclusio : si poena quaedam a Regula imponatur in conscientia sustinenda, sive hacc sit ratione speciali ab ipsa regula taxata, sive dicatur a Superioribus imponenda et ab his de facto imponatur, jam tunc aderit materia conveniens voto obedientiae, et ideo ex consectariis quoad hanc partem praecipere valebit Regula ex voto. Et ratio est : ibi intercedere poterit verum praeceptum, et idcirco nihil impedit quominus ad usum deducatur ipsa potes­ tas, quae competit Regulae, praecipiendi ex voto. Apertis verbis hanc tuetur sententiam cl. Suarez (1. c. n. 16) : « Si ergo occasione talis regulae et transgressionis ejus, religiosus tandem compellatur poenam sustinere, vel satisfactionem aliquam exhibere pro transgressione Regulae, tunc sicut non potest in conscientia resistere quia ad hoc saltem obligatur ex vi regulae, ita quoad hoc votum obedientiae habet suam obligationem, quia jam ibi habet locum materia ejus. » Quare recte videtur citatus auctor haec per modum conclu­ sionis proponere posse, resolvendo etiam ex integro ipsam dif­ ficultatem initio propositam : num praeceptum ad poenam tantum obligans, sit materia ad quam se extendit potestas ex voto : «Tandem ex dictis, ait loco cit. n. 17, intelligi potest quod, sicut transgressio regulae, etiam quatenus non obligat in conscientia, est imperfectio quaedam virtutis obedientiae, (1) Cf. edit. Gaudé, vol. II, p. 476. (2) Cf. Marc-Gestermann, Inst. mor. I, n. 177, qui dicit id esse de fide quoad leges ecclesiasticas, et esse omnino certum quoad leges civiles. IOO Prima Pars. — Virtus Obedicntiae. quia non se extendit ad id quod est optimum, magisque decens in tali statu, secundum talem virtutem, quale est conformari non tantum praecepto, sed etiam simplici voluntati superioris ; ita etiam eadem transgressio in viro religioso est 'imperfectio intra virtutem religionis et voti, quia licet simpliciter non frangat promissionem, deviat aliquo modo a perfectiori obser­ vatione ejus et disponitur aliquo modo, ut facile possit illam rumpere, saltem in levi aliqua parte ejus. » Quanquam igitur praecepta mere poenalia sint etiam quodam­ modo praecepta, quia saltem disjunctive et alternata condi­ tione aliquid praecipiunt, ut in primo capite dictum fuerat (nempe aut rem faciendam esse omittendamve, aut poenam esse sustinendam) ; attamen cum hujusmodi praecepta revera nec stricta sint nec absoluta respectu ipsius actus ad quem pertinent, ideo per se ad potestatem praecipiendi ex voto se non referent, sed eorum violatio positivam constituet imperfectionem adversus religionis virtutem. Quare donec imponatur aliqua poena (nisi haec ab ipsa Regula taxetur, ut diximus), nulla aderit directa obligatio ratione voti ; et soluta manet proposita difficultas. 59. — Constat ultimo apud auctores fere omnes, potestatem .praecipiendi ex voto se non extendere ad ea opera virtutis, quae sunt « omnino extranea et aliena ab statu voventis, ut loquitur Suarez,’ etiamsi non sint directe pugnantia cum statu voven­ tis (1). « Hoc autem est certum, praesertim cum agitur de voto religioso in professione sacra emisso, ut in secunda parte copio­ sius explicabimus. Sed aliquo saltem modo etiam valet de simplici voto obedientiae privato, nisi alia sit positiva voventis intcn.tio. Exemplum talis voti privati refert Suarez, loquens de viro saeculari, qui promittit obedientiam suo confessario, camque vovet. « Si vir nobilis, asserit ipse (tr. VII, 1. X, c. iv, n. 20), secularis ac dives promittat obedientiam confessori suo, non proptcrca poterit illi praecipere ut vilioribus vestibus utatur, quam deceat statui suo, aut quod viles et abjectas actiones publice exerceat, et sic de aliis. » Ratio autem est prudens interpretatio inten­ tionis voventis ; quia nisi constet de contrario, praesumitur vovens non voluisse aliter se obligare. — Et haec praesumptio generalis est, si agitur de statu religioso ; quia religiosi non (1) Tr. VII, 1. X, c. m, n. 20. Cap. ΠΙ. Artic. III. — De potestate ex voto. IOT vovent obodientiam nisi secundum Regulam, et corum obedien­ tia tota continetur intra limites professionis religiosae. Non semper tamen nec ubique eadem dicenda est conditio eorum qui publicum votum emittunt et privatum, etsi verum sit in genere quod notat Suarez, votum religiosorum opti­ mum esse exemplar voti privati ac simplicis, illudque priva­ tum votum fieri ad quamdam imitationem et participationem status religiosorum (i). Nihilominus non modicum quandoque intercedere' perspicitur discrimen inter utraqui praedicta vota, ut jam insinuavit Lessius hanc exagitando quaestionem (1. II, c. XLT, n. n) : « Dices, possum me alteri subjicere, eli­ gendo illum in Superiorem, cique vovendo castitatem, obe­ dientiam, et paupertatem, etc.? » — Tametsi in responsione quam tradit Lessius, videatur is subobscurus (requirit nempe in omni Superiore ut possit praecipere ex voto, potestatem quamdam spiritualem, scilicet jurisdictionis, huicque soli agnoscit vim « imponendi necessitatem parendi » ) ; at vero distinctionem aliquam ipse indicat inter modos vovendi obe­ dientiam, habita ratione confessarii. Addit enim statim : «... Hu­ jusmodi privata obedientia, ob multa incommoda et pericula plerumque improbatur a sapientibus. Unde etiam in nostra Religione (2) confessariis vetitum est ne eam admittant. · Etenim duplici modo posset voveri obedientia, nempe aut cum promissione obediendi et deditione subjectionis ad aliquem hominem directa, aut cum sola promissione Deo facta id agendi quod alius homo imperaverit, quamvis hic non sit aliunde superior. — In primo casu, non solum quasi applicare potest homo obligationem voti, exhibendo materiam ejus ; sed etiam eam poterit absolute exigere et ad illam cogere, servatis tamen servandis juxta promissionem factam (3). Equidem D. Thomas (2. 2. q. 88, a. 5, ad 3) primum tantum commemorat modum et asserit hac ratione fieri obedicntiae votum : «... Et per hunc modum intelligendum est votum, quo quis vovet aliquid... praelatis ; ut ipsa promissio facta praela­ tis cadat sub voto materialiter inquantum scilicet homo vovet » (i) Cf. Suarez, tr. VII, L. X, c.m, n. 20 ; c. iv, n. 6 et 11 : . Item argumentum, ait, factum de religiosis est valde efficax, quia eorum obe­ dientia est quasi exemplar omnis voti simplicis obedicntiae... » (’) In Societate Jesu ad quam Lessius pertinebat. (3) Suarez, tr. VII, 1. X, c. 11, n. 11 sqq. ; Vermeersch., 1. n. 288 ; n. 290. Ibi expresse loquitur Vermeersch de « potestate 111 virtute s oboe dientiae », quam habgnt Superiores et Superiorissae etiam Congregatio­ nis non exemptae. Prima Pars. — Virtus Obedientiae. I Λ Deo, se impleturum quod praelatis promittit. » — Quamvis autem Soto, O. P. contrarium sentiat, sententiam D. Thomae habet Suarez tanquam probabiliorem, eique adhaeret (i). Similiter S. Alphonsus Suarezium sequitur ac ejus doctrinam approbat (ut supra dicebamus), quoad hanc saltem partem (2). Mens autem S. Thomae non est perperam intelligenda aut explicanda ; ipse enim loco citato non de voto privato, sed magis de voto publico videtur loqui. Alter ergo modus quo potest voveri obedientia, ab ipso nec negatur nec rejicitur, ut notat in verba Aquinatis Suarez (c. 2, n. 13) : « ... Votum obedientiae fieri potest aut in religione aliqua, aut privatim extra religio­ nem ; de priori loquitur specialiter D. Thomas, et de illo proba­ bilius est tale votum adjunctam habere promissionem homini laetam, quia et ex jure et ex consuetudine id satis colligitur, et ex fine seu effectu, quia ex vi talis voti potest vovens cogi a Praelato ad observantiam regularum... De posteriori autem modo vovendi obedientiam, nihil D. Thomas locutus est, nec immerito... » Recurrere enim oportebit, quo accuratius determinetur alter modus, ad ipsam voventis intentionem, quae forte non una semper constabit ratione. Quare in hanc rem non absque laude animadvertit illustris P. Vcrmeersch (I, n. 288) : ... « Observes votum obedientiae esse genere duplex. Possum enim mere, sine obligatione ad alterum hominem, Deo promittere me facturum quoci ille alter jussent : quo pacto alter nullatenus fit meus Superior. Atque haec est melior ratio qua laudabile fit votum obtemperandi con/essario quem elegeris prudentem. Quanquam facultas mutandi Confessarii etiam ab eo servari potest qui sibi Confessarium elegerit in Superiorem. Vel possum promittere Deo obedientiam quam simul, immo in priore rationis signo, debeo alteri qui per se vel ex ultronea mea deditione est mihi legi­ timus Superior. » Deinde, ostendit auctor citatus, quomodo sit aliqua obedientia religiosorum ex exigentia status perfec­ tionis, et etiam propter rationem « coenobiticam » qua hodiedum status religiosus vigere jubetur. Concludit, haec quoque (1) Tr. VII, 1. X, c. n. n. 13, ct c. vi, n. 1 sq. Assent Suarez dicta Soti in hac re sibi non cohaerere. (2) Theologia moralis, 1. IV, c. 1, n. 46. Quamvis S. Doctor cum Salmanticensibus dicat, laedi virtutem « obedientiae », Suarez autem vir­ tutem justitiae strictae designaie videatur, in hoc concordant, id fieri « ratione promissionis et traditionis factae de seipso 111 professione » (S. Alphonsus, 1. c.). Cap. III. Artic. III. — De potestate ex voto. 103 jactitando : « Quia igitur eo spectant substantialia vota reli­ giosorum ut nexu promissionis ad Deum firment statum reli­ giosum, apparet posteriore modo voveri obedientiam a religiosis. · Tandem et ipse Vcrmeersch sententiam amplectitur D. Tho­ mae et Suarezii quoad naturam potestatis ex voto ; addit enim : « Ceterum, eo quod Praelatus regularis exigere valet obedientiam seu voti exsecutionem, manifestum facit obedien­ tiam ipsi deberi. Facultas enim exigendi est argumentum juris. Nec raro idem proditur ipsa voti formula, qua non soli Deo sed ipsi etiam Praelato diserte promittitur obedientia. i» Et revera ut referunt Ballerini-Palmieri et Oietti (1), haec est professionis formula qua utuntur Jesuitae : « Ego professionem facio, et promitte omnipotenti Dei ... et tioi Reverendo Patri N. N. Praeposito Generali Societatis Jcsu, perpetuam paupertatem, cas­ titatem et obedientiam... Insuper promitto specialem obedientiam summo Pontifici circa missiones... » Ex hac formula liquide appa­ ret duplicem adesse promissionem, unam Deo, alteram homini ; sed promissio conjungitur cum aliqua traditione, ut superius latius ostendimus. Facilius nunc cx his declaratis eruere licebit quaenam voti intercedat relatio ad potestatem dominativam et ad jurisdictiorem praecedentibus articulis descriptam. § ΠΙ De relatione potestatis « ex voto » ad potestatem dominationis et jurisdictionis. • 60. — Constans haec videtur fuisse Aquinatis doctrina, quam tenent S. Alphonsus, Suarez et plerique doctores antiquiores, necnon plurimi scriptores recentes haud mediocris valo­ ns (ut Piat, Wernz, Priimmer, Ballerini-Palmieri, Vermeersch, P. Mouton, etc.), ipsam obedientiae promissionem, quam emit­ tunt religiosi in favorem Superiorum suorum legitimorum et qua hi acquirunt potestatem dominativam proprie dictam, religionis voto superaddito corroborari ac sanciri. Ex tali vero 'obedientiae voto enascitur Superioribus competentibus jus strictum exigendi debitum promissionis etiam Deo factae, (1) Synopsis rerum moralium et juris pontificii, ed. 3, vol. 2. p. 2759. — Ballerini-Palmieri (vol. 4, tr. IX, c. 1, n. 165), addit : « ... Nec repu­ gnat idem duobus promitti, si eorum alter alteri est subordinatus, ut Praelatus Deo. » 104 Prima Pars. — Virtus Obedientiae. exercendo quasi potestatem vicariam nomine Dei ; quae potes­ tas sui generis vocatur a quibusdam nec immerito : potestas voti, seu ex voto. Non autem potestas dominativa in potestate voti consistit, ut quidam statuerunt auctores, quos initio hujus articuli citavi­ mus. Namque ut recti? innuit S. Alphonsus, etiam praecise a voto, obligat potestas dominativa quae fundatur in humana quadam promissione ct traditione erga Religionem ct Prae­ latum. Votum autem ad Deum ipsum dirigitur, et non fit homini. Inde potest fieri ut dominativa aliquis Superior gau­ deat potestate, etiamsi non praecipere valeat ex voto. Omnes enim Superiores, juxta Priimmer (Manuale jur. eccl. q. 186), dummodo jure aut vi Constitiuionum veri sint Superiores, dicuntur habere potestatem dominativam (1) ; non eodem tamen modo omnes nec ubique fruuntur potestate praecipiendi vi voti, ut in secunda parte latius exponemus. I r*1 î!t »< 61. Ex alia vero parte nimium esse perspicietur, si divi­ dat quis potestatem Superiorum hac ratione, ut potestas voti arbitraria quaedam dicatur facultas, dependens omnino ab arbitrio Superioris, ac plene semper ad ipsum pertinens non secus quam jurisdictio aut potestas domi nat i va. Exinde plures auctores hodierni deducunt, potestate voti tunc solummodo Superiores uti, quando expresse appellant ad votum, dicendo se jubere vi voti et sub praecepto formali, aut in nomine Domini nostri Jesu Christi (2). Vel adhuc potestatem sic discernunt Superiorum, ut duplici modo eam ortum suum proxime ducere censeant : a)tum ex societate et professione religiosa, b) tum ex collatione Romani Pontificis (3). 1 « Prior, asserit R. Molitor, O. S, B., ordini ab intrinseco nas­ citur, posterior ab extrinscco ei accrescit. Prior dividitur in dominativam, qua · consequitur ingressum in ordinis colle­ gium, et in potestatem simpliciter praecipiendi, quae voto (1) Canon 501, § i, sonat : « Superiores et Capiti la, ad normam consti­ tutionum et juris communis, potestatem habent dominativam in sub* ditos. » I (2) juxta fautores hujus opinionis, id per modum principii generalis ac perpetui esset tenendum ac retinendum, et non tantum per modum et ex vi dispositionis particularis a Constitutionibus introductae ; ut, v. gr., hoc invenitur in « Nonnis », n. 135 : « Vi voti tenetur soror obe­ dire tunc tantum cum legitimus superior praecipit expresse in virtute s. obedientiae.» Cf. «Canoniste contemporain», 1921, p. 105. (3) R. Molitor, Religiosi juris capita selecta, p. 247, n. 153 sq. Cap. Ill Artic. HI. — De potestate ex voto. IOs obedientiae respondet. Unam ab altera probe distinguamus oportet. Fieri enim potest nt praelatus religioso vi potestatis dominativae aliquid imponat, quin simul voto obedientiae et in conscientia eum obligare intendat. Deinde potestas domi­ nativa in novitios est pariter et professos, non item potestas ex voto. E contra actus quosdam superior voto obedientiae innixus praecipere potest, actus v. gr. orationis mentalis, quos vix omni in causa ex mera potestate dominativa exigendi jus habet. Utraque tamen haec potestas immediate oritur ex ingressu in familiam religiosam, idcoque in religione ab intrin­ seco et essentialiter inest. Utriusquc objectum determinatur verbis regulae et fine proprio, si quis est, religionis, sed potestas simpliciter praecipiendi insuper voti materia. » Sed jam antea in extenso et ex professo hujusmodi dicta ad examen revocavimus, et vidimus quid de illis sit sentiendum. De pari autem conditioni professos inter et novitios ratione potestatis dominativae, quam statuit cl. auctor, fusius verba instituemus sequenti articulo, praeter ea quae jam antea fuerant delibata. In genere tamen de praedicta distincticne haec adhuc juvabit quasi per transennam notare : mirum sane est Codicem juris canonici omnino siluisse in canone saepius citato de potestate hac simpliciter praecipiendi, quae juxta auctorem responderet voto obedientiae ; dum tamen constet, ibidem dominativam petestatem et jurisdictionem expresse nominari. Melior erge videtur esse ad generale stabiliendum principium haec declaratio a Vernieersch facta, nullo tamen respectu habito ad casum particularem qui ansam dedit verbis auctoris (i). « Sic se res habent, ait ipse Veimeersch (I, n. p88). Votis suis et nominatim oboedientiae voto, religiesus firmat, religionis sacramento, oboedientiam quae debe­ tur iis qui justo titulo praesunt religiosae disciplinae qua talis. Qui titulus est duplex. Alter, proprius vitae coenobiticae, est herilis seu domestica auctoritas, privi ta e rationis, quae in qualibet domo vel familia requiritur, voluntaria autem religiosi deditione intenditur usque aa servitutem personae (2). Alter est publica potestas, divina missione collata Petro et Ajiostolis ad regendam ipsam Ecclesiam. Hanc dicimus jurisdictionem. Utraque vero ad conditionem personarum aptatur ideoqiu in religiosos se prodibit (1) Senno est de potestate R. Pontificis in religiosos. Jamvero Codex jur. can. ait : « Religiosi omnes tanquam supremo Superiori, sulxluntur Romano Pontifici cui obedire tenentur etiam vi voti obedientiae. » . (C. 499- § I ·) (2) Satis ostendimus potestatem stricte dominativam in religiosos acquiri Praelato per professionem eorum tantum. 106 Prima Pars. — Virtus Obedicntiae amplissimam. »— Secundum hanc sententiam, ut refert BiederlackFührich (n. 36, p. 55), utraque potestas etiam vi voti exerceri potest, quatenus religiosus voto promisit, se velle obedire ex obligatione omni auctoritati in ecclesia legitime circa disciplinam religiosam imperanti, juxta ea quae fuerunt promissa in profes­ sione. Obligatio ergo de se adest obediendi vi voti, quando praecep­ tum religioso imponitur strictum vi potestatis dominativae aut jurisdictionis, ut supra abunde explicavimus. i 62. — Speciale autem occurrit duhium an potestas juris­ dictionis etiam firmetur voto superaddito ; hoc enim non pauci auctores negare videntur. Quare sub tine hujus articuli, quae­ dam liceat hac de re breviter adjungere, cum antea tamen, praecedenti nempe articulo, jam plura exposuerimus huc per­ tinentia. Ita quidem fiet, spero, ut ipsa declaratio circa potesta­ tem voti ex hac quoque parte magis completa evadat. Age vero ! Plures illustris nominis theologi, vel antiqui vel moderni, quos inter discernere lubet Castro-Palaum, Salmanticcnses, Schmalzgrucber, De Lugo, Vermeersch, GénicotSalsmans, P. Mouton, etc., censent usum jurisdictionis eccle­ siasticae firmari obligatione voti respectu religiosi professi, cum agitur de iis quae ad’ statum religiosorum et regularem eorum conversationem pertinent. In specie id maxime fit, cum praeceptis adduntur censurae et aliae graviores poenae, quae nonnisi ex jurisdictionis potestate procedere valent ; item hoc continget cum ipsa S. Regula obligationem imponit vi voti, aut praeceptum in conscientia intimat ad quod religiosi in pro­ fessione sub voto se ligarunt. In genere autem, non censentur Superiores velle jus illud urgere quod habent obligandi suos subditos vi jurisdictionis ecclesiasticae, nisi clare id manifes­ tent ; tunc quidem, si tota sua utantur auctoritate, obligatio­ nem etiam inducent voti. u Et re quidem vera, obedientia religiosa primitus subjectio­ nem dicebat hierarchiae ecclesiasticae in his quoque quae spe­ ciali modo pertinebant ad status perfectionem ; huc enim spectat auctoritas Ecclesiae. Superiores deinde qui participes fiunt spiritualis jurisdictionis ab auctoritate Ecclesiae traditae, ea uti poterunt de se ad conservandam urgendamque discipli­ nam religiosam. Subjectio ergo circa regularem conversatio­ nem quam religiosi vovent in sacra professione, ad hanc quoque potestatem jurisdictionis se poterit referre, nisi tamen certa probetur exceptio. Cap. III. Artic. III. — De potestate ex voto. 107 Imo ulterius progrediens, Card. De Lugo (Tr. de sacramento poenitentiae, disp. 16, η. 172) censet id rePugnarc ut Praelatus imponat praeceptum strictum vi jurisdictionis, quin obliget subditum religiosum ex obcdientiae voto ; quam sententiam De Lugo vocat Génicot-Salsmans veriorem (1). Haec autem est tota argumentatio illustris theologi, quae certo certius non omni destituitur valorc, et quam ex integro retero, quamvis forsitan (ut mea Jfert opinio), nimis absolute res ab auctore decidatur (2). « Deinde, ait, quando constat Praelatum uti velle potestate jurisdictionis, et imponere verum praeceptum, ut cum praecipit sub poena excommunicationis ; tunc, inquam, non censeri eo ipso relictam obligationem ex voto obedicntiae, ut dicebat P. Sanchez, probari potest, quia etiamsi vellet, non videtur posse Praelatus velle obligare graviter praecepto obedicntiae subditum ; et simul velle, quod non violet votum obcdientiae transgrediendo illud praeceptum, sicut non potest velle obligare obligatione justitiae subditum ad non accipiendum librum ex Bibliotheca ; et simul nolle, quod peccet contra votum paupertatis, si illum accipiat. Ratio enim est eadem in utroque casu : quia sicut per votum pauper­ tatis promisit Deo non peccare contra justitiam, accipiendo ex rebus conventus absque consensu Praelati ; et ideo non potest accipere librum invito Praelato, quin eo ipso violet votum pau­ pertatis : sic per votum obedicntiae promisit Deo non violare praecepta Praelati, nec peccare contra obedientiam ei debi­ tam : repugnat ergo, quod violet verum praeceptum Praelati, ct peccet graviter peccato inobedientiae, et quod non violet votum obedicntiae, quo omnem inobedientiam sibi prohibuit. Non est ergo in potestate Praelati, quod inobedientia subditi religiosi non sit contra votum : si vult, quod sit inobedientia gravis, sicut nec potest facere, quod usurpatio rei communis contra justitiam, non sit contra votum paupertatis : quia religiosus non solum prohibuit sibi inobedientiam, quando Praelatus vellet obligare ex voto : sed absolute prohibuit sibi omnem veram inobedientiam. » Post haec dicta, vehementer impugnat eximius auctor P. San­ chez, et argumento ad hominem propriae sententiae veritatem demonstrare conatur. Exemplum enim aptissimum praccepto- (1) Theologiae Moral, Institut. Π, η. 104, VII. (2) Id maxime valet de numero 174, ubi etiam contendit cl. auctor. Superiorem semper uti jurisdictione quando imponit grave praeceptum. io8 Prima Pars. — Virtus Obedientiae. nun, quae nonnunquam in Regulis el Constitutionibus conti­ nentur, in medium adducit, et sic ipse De Lugo egregie probat hoc loco, quod jam supra asserebamus. Quare placeat et illam audire ratiocinationem auctoris: «... Ipse P. Sanchez, ait, fate­ tur, religiosum, qui violat praeceptum regulae obligans sub mor­ tali, contrahere duplicem malitiam : alteram contra votum obe­ dientiae, quo vovit regulam : alteram contra virtutem spe­ cialem, in qua materia illius praecepti versatur : quia regula est lex quaedam constituens materiam praeceptam in ea vir­ tute, ad quam spectat. Ex hoc autem argui potest ad casum nostrum, in quo videtur esse eadem omnino ratio. Nam sicut regula potest obligare utroque modo, sic et Praelatus si velit, ut fatentur ii auctores : item sicut subditus promisit per votum servare regulam (i), sic promisit facere ea, quae Praelatus injun­ geret : ergo, etc... » Ratio autem cx violatione praeceptorum S. Regulae desumpta, perspicitur esse satis valida ; Regula enim per modum legis proponit praecepta, ideoque obligat vi jurisdictionis. Recte itaque haec annotat Vermeersch circa violationem voti obcdien­ tiae (I, n. 299) : « Si praeceptum oriatur cx potestate jurisdic­ tionis, v.gr.si proponatur per regulam, accessio (ad sacrilegium) fit malitiae contra virtutem in cujus materia praeceptum ver­ setur. » — Praesumit tamen De Lugo votum obedientiae fieri a religiosis ratione tam universali, et ideo tanta asseve­ ratione suam affirmat doctrinam ; idque sentit etiam GénicotSalsmans, qui in eadem quam De Lugo manet sententia dum scribit : « Nam per hoc votum (obedientiae) Deo promisit religiosus se non esse transgressurum praelati praecepta : ac proinde repugnat ut violet praelati praeceptum quin simul violet votum obedientiae. » I Sed non omnes auctores concedunt hanc praesumptionem tam legitimam esse certoque niti fundamento. Legimus enim apud Biederlack-Führich (n. 125, p. 216) : « Hinc patet, Supe­ riorem posse obligare subditum suum multipliciter ; utrum vero eum velit obligare, et utrum multiplicem ei obligationem (v. gr. vi jurisdictionis et vi voti) velit imponere, id a sancta ipsius discretione dependet. » Λ Quae verba a Biedcrlack prolata non approbat Vermeersch, lisque non assentit, quamvis ipse (I, n. 288) fateatur « posse sic circumscribi voti vim ». Statim autem haec addit idem (1) Religiosi cautius, ut ait D. Thomas, profitentur non quidem regu­ lam, sed vivere secundum regulam (2. 2. q. 186, ?. 9, ad 1). I Cap. III. Artic. IV. — De potestate sociali. 109 auctor : « Sed existimamus votum potius hac fieri ratione ut religiosus debeat ex voto legitimis Superioribus suis, iis saltem qui intra Ordinent sunt, parere. Nequit tunc Superior sua voluntate obligationem voti a vero suo praecepto separare. » Et hoc modo sententia De Lugo minus absolute erit acci­ pienda, ut in specie adhuc declarabimus in parte secunda et tertia. Articulus IV. De potestate sociali. 63. — Quarta auctoritatis species Superioribus nonnun quam tribuitur, quam varii scriptores appellarunt : potesta­ tem politicam seu socialem seu domesticam, et cui signa inesse verae alicujus auctoritatis censuerunt, contradicenti­ bus tamen pluribus aliis auctoribus. Minim est, hac in re quam diversa ct sibi contraria sit theologorum sententia, aut quae stupenda nominum occurrat varietas quibus solet prae­ dicta facultas insigniri. Inde etiam patet, haud mediocre esse opus de re tam acriter disputata sermonem ita instituere, ut perspicuitate aliqua non careat argumentosa tractatio. Quare ad sermonem hunc ordinatius componendum et quo expedi­ tior evadat totius quaestionis expositio, dicam primo quaenam sit harum sententiarum diversitas, indagando circa varia nomina et circa originem hujus potestatis ; deinde vero de natura ejus et definitione agam in specie, ostendendo simul quomodo auctoritas Superiorum m novitios reducatur ad hanc potesta­ tem ; ultimo demum vim et obligandi necessitatem indicabo, quae facultati huic inesse dicuntur. § I De variis nominibus et origine hujus potestatis. Pluribus a theologis nulla alia Superiorum enumeratur potes­ tas quam illa triplex, de qua abunde superius diximus ; imo ipse Codex juris canonici, ct hoc jam pluries innuimus, nonnisi duplicem commemorat auctoritatis Superiorum speciem, dominativam nempe potestatem et jurisdictionem. De aliis vero quas vocamus : potestatem ex voto et socialem omnino vide­ tur silere. Equidem, potestas voti cum superaddatur potestati dominationis et jurisdictionis, non exsurgit simpliciter nova, et ideo eam specialim et explicite designare non erat necesse. 9 I ΙΟ Prima Pars. — Virtus Obedientiae. quemadmodum constat ex his quae dicebamus. Sed quare Codex de potestate sociali seu domestica non facit ullam men­ tionem? — Id responsi tradit Biederlack-Führich (n. 36) : Codi­ cem hanc potestatem -potius supponere, cum ipsa sit juris naturalis. Eadem fortasse ducti ratione, plurimi auctores hanc prae­ termittunt potestatem, quin eam velint negare. 64. — Si hos attendamus scriptores qui explicite de hac potestate fecerunt verba, haud difficulter perspiciemus eos quandoque voce uti : potestatis politicae, civilis et corporalis. Ita v. gr. Donatus Layncnsis, 0. P. (1), qui sub hoc nomine eam intelligit potestatem, quae ad ordinem domesticum ser­ vandum pertinet, ad politiam, ut ait, stabiliendam in coetu aliquo legitimo, quo plures homines conveniunt propter finem specialem intentum. Necesse enim est ut in quolibet legitimo coetu aliquis primus detur qui sit quasi mensura et regula ceterorum, et cui alii se subjiciant aliqua saltem ratione prop­ ter rectum ordinem et conservationem totius. Secundum nonnullos autem veteres auctores, potestas poli­ tica designat ipsam jurisdictionem civilem et auctoritatem domesticam, quatenus nempe hae potestates naturalem habent originem et sic differunt a jurisdictione spirituali, quam Eccle­ sia Dei Praelatis communicat. Sic Lessius (1. II, c. xli, n. 11, So, etc.) videtur supponere, Praelatum aut Superiorem posse acquirere aliquam auctori­ tatem naturaliter ex eo quod plures in unum corpus unamque communitatem coeant, et ita uni potestatem conferant ad hanc communitatem regendam etiam in spiritualibus. Asse­ rit tamen doctus auctor, eam potestatem non esse spiritualem, sed politicam tantum. Etenim spiritualis haec sola est potestas (piam communicat Ecclesia, et contra eam si peccet religiosus inobediendo Praelato, duplex etiam committit peccatum : unum contra votum, et alterum contra virtutem obedientiae. Sed tantum in praedicto casu diversa erit obligatio, juxta eumdem Lessium (c. xli, n. 80) ; quare illico addit : « Secus si ille (nempe Superior) non haberet jurisdictionem. » (1) Rerum Regularium Praxis resolutoria, tom. II, p. 2, tr. VI, q. 13. n. n : « Quae omnia confirmantur, si notes Praelatos Regulares ex vi Novitiatus coepti non habere super Novitios potestatem spiritualem ecclesiasticam, sed ccrporalcm, civilem et politicam tantum ». Cf. etiam q. n, n. 4 ; q. 12, n. 2. 4. Cap. HI. \rtic. IV. - De potestate sociali. 11 I Praeter potestatem spiritualem agnoscit ergo Lcssius in Superiore aliam naturalem, quae passim ab ipso appellatur : politica, et de qua affirmat (1. c. n. n) : «Qualis est potestas principum saecula­ rium, qui non habent aliam jurisdictionem, quam quae illis aata est a republica. » Manifestum igitur est, Lessium maxime distin­ guere inter jurisdictionem spiritualem ecclesiasticam, et jurisdic­ tionem non spiritualem ; hanc ultimam autem dicit esse naturalem et a republic; datam. Itaque asserere videtur idem eximius °uctor (1. c. n. 80), traditionem religiosi in jus Religionis et acceptationem quibus aliquis membrum fit illius cjrpors ?c perfectus subditus, magis ad potestatem jurisdictionis se referre ; subjungit enim : « Itaque obligatio voti et obligatio parendi Superiori habenti juris­ dictionem, sunt diversae obligationes ». In omni summa quadrupli­ cem tandem enumerat Lessius potestatem imperandi, quae ex tri­ plici pn cedit radice (1 II, c xlvi, n 24 sq.) : unam dicit esse divinam, aliam ecclesiasticam, aliam politicam et quartam demum domesticam. Politica autem potestas, sensu Lcssii, nihil aliud est quam natu­ ralis quaedam et civilis jurisdictio, quae omni communitati libe­ rae convenit j ure naturae, ut possit se regere et omnia sua membra gubernare. Domestica auctoritas, juxta Lessium, ea est quae pro­ venit » ex ratione « gentis ct patientis vel instrumenti », ut dicit ; v. gr. ea quae competit domino in servum quia servus est instru­ mentum domini, vel hero in famulum conductitium, etc. Juxta hanc doctrinam Lcssii differt non parum potestas politica ab e? quae ab ipso nominatur domestica. Politica enim revera est species aliqua jurisd’ctionis, ortum habens ex ratione « totius et partis ; nam pars naturaliter subest toti, sic ait, ct regitur a toto, hoc modo respublica habet auctoritatem in singula membra (1). » Verum hac Lcssii distinctiones satis confusae milii videntur esse ; etenim princeps saccularis de quo adduxit exemplum, uti­ que veram habet ac plenam jurisdictibnis potestatem (2), et non solummodo politicam quamdam auctoritatem ad ponendos actus aliquos gubernationis ; nec a republica tota haec et plena auctoritas ipsi datur, sed potius vi muneris sui eam habet a Deo. 65. — Simili fere modo pronuntiat Billuart, 0. P. (tr. de virtutib. just, annexis, D. II, a 1), diversas esse potestates impe­ randi quas respicit obedientia ; et sic distinguit potestatem unam divinam,· aliam humanam. Deinde quoad auctoritatem humanam iterum discernit aliquam ecclesiasticam et aliquam politicam seu civilem, sub qua intelligit quoque domesticam. (1) L. II, c. xlvi, n. 24. (2) Haec tamen jurisdictio, ut patet, non sc extendit ad spiritualia. Prima Pars. — Virtus Obedientiae. Copiosius autem suam distinctionem explicans, addit, potesta­ tem humanam civilem seu politicam derivari a Deo per natu­ ralem rerum institutionem. Hoc ipso enim, sic ait Billuart, quo Deus condidit singulos homines sui juris, ciquc indidit natu­ ralem inclinationem ad vitam socialem et politicam, censetur dedisse communitati... potestatem se et singulos regendi, natu­ raliter enim ex potestate partium in unum totum coeuntium, re­ sultat potestas totius cui partes naturaliter subsunt, et a quo naturaliter reguntur. — Perspicuum autem est hic auctorem maxime intendisse potestatem jurisdictionis, quae societati civili utpote perfectae ac independenti, omnino convenit, sicut abunde constat ex declaratione S. P. Leonis XIII in Encyclica : Immortale Dei. Ibi enim inter alia legimus : « Utraque socie­ tas (Ecclesia nempe et status civilis) est in genere suo maxima. » Quare juxta hunc sensum interpretanda erit potestas, quam Billuart appellat politicam seu civilem ; apud auctorem vero citatum domestica potestas idem tere sonare videtur quam quod intelligit D. Thomas sub nomine potestatis patriae aut dominativae (2. 2. q. 104, a. 5 ad 1). 'j Antoine,'S. J. (Theol. mor. univ. II, tr. de Oblig. c. n, q. VII, 4) explicite agnoscit Superiori potestatem patrisfamilias in ordine ad politicam domus gubernationem, etiam erga novitios. Sed deinde ad quartum Decalogi praeceptum reducit hanc Superioris auctoritatem, et non clare distinguit ; statim enim subdit : « Habet quoque a Papa jurisdictionem ecclesiasticam > In priore ergo potestate in­ cludit Antoine etiam potestatem dominativam ; haec autem ex pro­ missione et traditione sacrae professionis exsurgit, ut jam decies dictum fuit. p 66. — Nonnunquam direetiva hahetur potestas de (pia in hoc articulo loquimur, quippe quae aptatur ad sodales alicujus coetus dirigendos versus finem societatis ; et sic a « Normis » ipsa potestas magistrae Novitiarum describitur (art. 85) : « Tem­ pore tirocinii, aiunt, novitiae subjiciuntur directioni, correc­ tioni et vigilantiae magistrae novitiarum. » Civilis autem potestas saepius eo quoque accipitur sensu ut obligationem importet civicae obedientiae ; cum nempe in ali­ qua societate retineat quis auctoritatem de jacto, quamvis legi­ time ea non potiatur. Exinde vero, dicit Oietti (Synopsis rerum mor. et jur. pont., II, n. 2874), quia socialem retinet iste auc­ toritatem et jus habet ordinem civicum tuendi, ideo etiam cives debebunt civicam obedientiam ipsi praestare in iis quae spectant ad bonum publicum. Contendit autem Oietti hanc esse cl. Taparelli doctrinam, quam expositam legimus in praeclarissimo i Cap. HI. Artic. IV. — De jiotcstate sociah. 113 opere : Essai théorique de droit naturel vol. I, 1. Ill, c. v, n. 659 sqq. Sed numero 669, Taparelli expresse affirmat, usurpatae huic auctoritati non competere jus ullum in ordine ■politico, at in ordine tamen civili ipsi esse obediendum ratione boni communis societatis (1). Non semel a scriptoribus appellatur facultas de qua agimus : domestica, et fatendum est vocabulum hoc magis rei aptari ac ipsi convenire, quamvis ab auctoribus non paucis saepius adhibeatur in sensu potestatis dominativae. Teste autem P. Schryvers (Les principes de la vie spirituelle, ch. vil, a. 3, p. 319, note 1), domesticam aliquam adstruunt auctoritatem Ferrari, Gautrelct, Mailly ct Rotarius, quasi haec esset potes­ tas quaedam distincta in Superiore. Juxta hos citatos auctores, praedicta facultas nulla alia esse perspicitur, quam quae natu­ raliter ipsi habetur Superiori tanquam capiti familiae religio­ sae seu communitatis (2). P.Lehmkuhl(Thcol. Mor. I, n. 695 ;Comp. Thcol. Mor. n.226), praeter potestatem dominativam ct jurisdictionem, agnoscit quoque Superiori tertiam facultatem ad imperandum, et hanc vocat domesticam. Asserit autem eam competere Superiori in eos qui nondum emiserunt professionem votorum ; dum potes­ tas dominativa est tantum in religiosos professos. Quam Lchmkuhlii sententiam referens, scribit Marc-Gestermann (II, n. 2165, c.) : «Potestas dominativa, ut est a jure naturae con­ cessa, ab aliquibus vocatur potestas domestica; ut est autem con­ sensu Ecclesiae nccnon appellatione ad votum ampliata, nomi­ natur simpliciter dominativa. Cf. Lehmkuhl, I, n. 695-698. - Potestate dominativa-domestica Superior aeque regit novitios (vel famulos) ac professos, potestate simpliciter dominativa solos professos. Potestate dominativa-domestica irritare potest indirecte vota novitiorum vel vota religiosorum ante profes­ sionem simplicem emissa ; potestate vero simpliciter domina­ tiva irritare potest directe vota post professionem emissa. Solam (1) Il ne possède aucune autorité dans l'ordre purement politique. Le peuple doit... lui obéir dans l’ordre civil pour le bien commun de la société, mais dans l’ordre politique, il ne peut en aucune manière... coopérer à l’injustice. » (2) (( Il serait erroné, dit le P. Schryvers, d’admettre dans le supérieur, comme quelques-uns l’ont fait (Ferrari, Gautrelet. Mailly, Rotario, II, II, I, IV, 13) une troisième puissance à l'égard des mêmes sujets, puis­ sance qu’on pourrait appeler domestique et dont il serait revêtu en sa qualité de chef de la famille. Cette puissance est, en effet, absorbée par la puissance dommative. » 114 Prima Pars. — Virtus Obetliertiae. potestatem dominativam-domesticam Superior officialibus inferioribus, pro gradu eorum officii, communicat (1). Hinc patet potestatem domesticam a potestate simpliciter domina­ tiva quandoque absorberi, nunquam vero destrui, Superiorcmque pro libitu illa sola uti posse.»— At vero juxta Lehmkuhl, « relate ad religiosum haec potestas domestica quodammodo absorbetur a secunda dominativa potestate » ; prima enim ad non professos pertinet, altera ad professos. Ideo non duplex exsur­ git potestas, professione religiosa peracta,.sed fit una simpli­ citer dominativa. 67. — Commentons autem novum Codicem juris canonici, P. Brandys, O. F. M. in « Kirchliches Rcchtsbuch », n. 182, triplicem recenset in Superioribus facultatem imperandi, nempe potestatem dominativam, potestatem jurisdictionis et potestatem domesticam. Vi domesticae hujus auctoritatis, speciale jus habet Superior, tanquam caput religiosae suae com­ munitatis, in omnes eos qui pertinent ad hunc coetum, sive stabili aliqua sit ratione, sive per modum tantum transeuntium. Hinc potestas domestica, ait, non adeo est dissimilis huic alii quam exercet pater aut materfamilias in omnes qui sunt de familia. Expresse deinde affirmat Brandys, hanc potestatem non esse potestatem dominativam, quae solum per professio­ nem religiosam Superiori tribuitur (2). Christianus Pesch, S. J. (Praelectiones dogm. IX, n. 253), disserens et ipse de potestate dominationis et jurisdictionis, tertiam quoque enumerat auctoritatis Superiorum speciem, domesticam scilicet potestatem.'Homines enim, sic ait, cum non possint vivere in societate domestica, nisi ordo domesticus ser­ vetur, ideo qui caput est hujus societatis ejusque curam habet, potest .etiam ea praecipere aut prohibere quae se referunt ad domesticum ordinem. Exemplum quoque adducit Pesch sacerdotum saecularium in aliqua communitate viventium sine volis paupertatis vel obedientiae. Imo ipse Vermeersch (1, n. 401) fatetur Superioribus necçssa(1) Ut in secunda parte videbimus, habent officiales alicujus domus religiosae eam tantum auctoritatem de se quae a Regula aut usu legi­ timo ipsis diserte tribuitur. (2) (Sie) ist nicht die sog. dominative Gewalt, weil diese erst durch dic Professablegung eingeràumt wird... — Statum quaestionis exponit quo­ que P. M. Führich (S. J.) in «Theol.-praktische Quartalschrift n, 1919, II, p. 178 ; sed potestatem domesticam vocat : socialem vel oecono­ micam. Cap. III. Artic. IV. — De p Itaque quoad religiosos professos non distinguitur potestas dominativa a potestate sociali ; nam quod insufficiens erat ad rationem verae proprieque dictae dominationis, jam fit perfectum ac completum per ipsam sacram professionem. Addi­ tur ipso facto approbatio Ecclesiae ; et sic aliquo modo sub tutela speciali juris positivi perspicitur esse haec dominativa potestas.Quare de ea statuunt expresse quidem canones Eccle­ siae (1), dum potestatem socialem praetermittunt, quae magis ad praeceptum naturae pertinet (2), ac determinationi legum normarumque ecclesiasticarum minus subjicitur. Illustre habes hujus H-i exemplum in potestate Superiorum in novitios. 70. — Do hac igitur auctoritate quae ante votorum proiessionem, nullo speciali exstante contractu, Superioribus Religionis competere possit in tirones, hic uberiore calamo adhuc remanet tractandum. At vero, quae mira varietas opinionum paulatim apud scriptores de illa re invaluerit, is quidem prompte perspiciet qui nonnulla etiam horum theologorum dicta attente consideraverit. Pauca tantum adducam, ne inutiliter (1) Cf. v. gr. Can. 501, § 1. (2) Positive tamen etiam ab Ecclesia jus affirmatur aliquod Superio­ rum in novitios, sed hoc fit in genere absque alia denominatione potes­ tatis. Can. 561, § 2). EI I. Hi 1)1 ■ I ! 1 1 118 f Prima Pars. — Virtus Obedientiae. tempus teratur ; stante enim declaratione canonis 561, § 2, in novo Codice legum ecclesiasticarum, ad hanc utique erit con­ fugiendum. Illustris Donatus Laynensis, ex ordine FF. Praedicatorum (1), in opere suo : Rerum regularium praxis resolutoria, profun­ dius doctrinam circa Novitiatum de industria exponens, haec inter alia tradit principia (vol. II, P. II, tr. 6, q. 11 sqq.) : Inquirit auctor an Novitii subjiciantur sive statutis et prae­ ceptis Regulae, sive marfdatis Superiorum ac potestati ipso­ rum (1. c. q. 12 sqq.) ; et dicit eos non teneri ex debito justi­ tiae ad statuta et praecepta Regulae, affirmatque hoc esse certum. Ratio vero haec est : obligatio servandi Regulam ex debito justitiae, nascitur in Religione ex voto professionis et ex promissione religiosorum profitentium. Regula quidem, quae est lex, professos obligat ; jamvero Novitii non sunt in lege seu Regula professorum. Non enim proprie sunt religiosi, nec perfecte partes illius Religionis ad quam adspirant, ut docuerat expresse Corpus juris canonici. Ita legimus in Sexto Decreta­ lium (1. V, tit. XI, c. xxi, Religioso, de sent, excom.) : « Quam­ vis autem is qui religionem ingreditur, religiosus censeri cum effectu non possit, donec sit tacite vel expresse professus : si quis tamen violentas manus in eum injiciat, excommunica­ tionis vinculum .ion evadit. » Signum autem et quasi effectus hujus status est facultas quae ipsis datur recedendi et in sac­ culum redeundi, et sic liberi remanent et immunes a praescri­ ptis et praeceptis Regulae hujus Religionis. Id probatur ex capite quoque I de Regularibus (1. Ill, tit. XIV, c. 1 in Sexto). Magis clare patet in Catechumeno, qui cum nondum sit verum Ecclesiae membrum, sed in via ut p<^ baptismum fiat fidelis, potest ab illa recedere, ait Donatus (1. c. n. 3), absque eo quod dicatur apostata ; et hoc ideo, quia legibus Ecclesiae non tene­ tur, donec perfecte per baptismum admittatur in contuber­ nium et societatem ceterorum fidelium. Attamen quamvis novitii non teneantur stride ad praecepta ct statuta Regulae, ex quadam decentia et urbanitate ad ea servanda obligantur. Et hujus rei duplex est ratio : 1) quia Novitiatus annus est probationis, et tironum Religionis pro­ batio id profecto exigit, ut hi probentur in spiritu quo vene­ runt, quod maxime fit, si satis ipsi juxta praescripta et spiritum (i) Donatus Hyacinthus vocatur a Pruinmer (Man. jur. cedes., bre­ vis catal. auctor, p. xxix) « vir consultissimus casuum conscientiae concionatorque insignis, d Cap. III. Artic. IV. — De potestate sociali. iiO Regulae vivant. —2) Convenit deinde ut qui communiter vivant communi quoque utantur disciplina juxta ea quae in Decre­ talibus Grcgorii IX per modum aphorism! statuta inveniuntur, quamvis alia de materia (1) : ... « quia dignum est, ut qui simi­ lem cum aliis vitam suscipiunt, similem sentiant in legibus disciplinam. » Quaestio autem si sit, an novitii etiam mandatis Superiorum Religionis eorumque auctoritati subjiciantur, haec fere ab eximio Donato de hac re datur responsio (l.c. q.12 sqq) : Novi­ tii, quia votum obedientiae nunquam emiserunt, non subdun­ tur praeceptis Superiorum Religionis ex vi obedientiae. Deinde nec unquam se obligarunt ad obediendion, ideoque sensu quo­ dam strictiori inobedientia reperiri non potest in novitiis ; obedientia enim praesupponit obligationem (2). Ratio eadem videtur esse ac supra cum agebamus de praescriptis Regulae ; scilicet : novitii non sunt vere membra Religionis, nec vere religiosi, nec pertecte subditi, usquedum sacram emittant professionem. Quare Superiores non gaudent in eos potestate dominativa absoluta seu illimitata simpliciter ; haec enim per solam eorum professionem ipsis acquiritur. Quae cum'ita sint (3), certum tamen omnino remanet ac inconcussum, novitios suis Superioribus obedire teneri (q. 12, n. 2 sqq.). Prima ratio quasi extera haec est : secus enim status Religio­ nis infra paulum periret (q. 12, n. 2). Sed obligationi obediendi qua forte tenerentur novitii, utique respondebit a parte Supe­ riorum potestas quaedam ad praecipiendum ; sunt enimvero hae duae res, ut aiunt, correlativac sibi. Quare post primam traditam rationem, sapienter statuit Donatus (q. 12, n. 2 sqq), Praelatos naturali jure habere quamdam dominativam potes­ tatem super religiosos sibi commissos. Jamvero ipsi novitii aliqua saltem ratione subjiciuntur ac committuntur Superio­ ribus ; naturaliter scilicet ex vi novitiatus incepti contraxc(1) Alexander Papa III domos religiosas quasdam exhortatur ut Cisterciensium quibus erant aggregatae, teneant etiam mores ususque. (2) Q. 13, n. 3. Etiam q. 14. n. 2, affirmat Donatus ; « quibus ex defectu potestatis Novitii non tenentur respondere ; et non respondendo, neque possunt dici inobedientes... quia non tenentur obedire. » Errare tamen videtur Donatus cum dicat eodem loco, superiorem regularem respectu Novitiorum nullam habere auctoritatem ecclesiasticam spiritualem. De facto cam habet in Novitios Superior Religionis exemptae (cf. Bieder lack-Fiihrich, n. 84, 4 ; p. *14 sq.). (3) Q 13. n. 5. n. 120 Pruna Pars. — Virtus Obedientiae. runt quamdam subjectionem cum Praelatis Religionis aditae. Quare ad obediendum quodammodo tenentur. Valet enim gene­ rale principium : nccessum est ad conservationem totius, ut in omni genere detur unum primum, quod sit regula et men­ sura ceterorum (q. 12, n. 4). Cum ergo consenserint novitii ut vivant in communi sub Praelato, quamvis eorum aggregatio communitati nondum sit absoluta nec stabilis, tamen ad aliquampiam obedientiam praestandam tenentur. — Deinde adde quotidianam quoque praxim, et voluntatem Romani Pon­ tificis (1) qui voluit et vult, Religiones tali modo gubernari (q. 12, n. 5). Haec igitur quaestionis responsio datur a cl. Donato Laynensi, qui fuit Superior Provincialis in Ordine Praedicatorum. 71. — Celeber autem ille Societ. Jesu canonista, Franciscus Sclnnalzgrueher, inquirens in eamdein quaestionem circa novit iorum obedientiam, inter alia etiam haec secum quaerit : An novitius, quamdiu in probatione versatur, obligetur ad obser­ vationem regulae, et praeceptorum datorum a Superioribus regularibus? Et respondet, eodem ferme modo distinguendo quo distinxit eximius Donatus Laynensis : Novitios, per se et directe non teneri ad eorum observantiam, quamvis honestas quaedam et decentia omnino suadeant ut ipsi regulas servent et etiam praecepta communia Religionis in qua probantur. Affirmat dein auctor hanc doctrinam esse admissam a Syl­ vestre, Azorio, Suarez, Sanchez, Castro-Palao, Tamburini, Pirhing, Schmier, et aliis. — Primani responsi sui partem sic conatur probare (2) : Directe et per se novitii non tenentur 'in conscientia ad observantiam regulae et praeceptorum Supe­ rioris, quia non apparet efc quonam capite talis obligatio oriatur in novitio ; votum enim obedientiae nondum emiserunt, et sta­ tus quem amplexi sunt hi tirones, nihil plus exigit, quam ut possit religio cos regere, instruere, corrigere et delinquentes punire. Jamvero id omne obtinetur, etsi novitius ipse ad regulas et Superiorum praecepta observanda in conscientia non obligetur. Quare ne quidem praecipere poterii Praelatus alicui novitio ut regi las observet aut alia, quae de consilio et p^rtectione Religionis sunt. Ratio haec est : quia non perfectioni observandae, sed probandae se novitius tradit, ut asserit (1) Talis Romani Pontificis voluntas describitur quoque in canone 561, § 2, Codicis juris. (2) Jus ecclesiasticum universum, tom. Ill, pars IV, tit. 31, η. 85 sqq. Cap. HI. Artic. IV. — De potestate sociali. 121 etiam Castro-Palaus citatus a Schmalzgrucber, eodem loco (P. IV, Tit. 31, n. 87). Non vult auctor de jurisdictione agere, quam forte propter exemptionem aliqui Superiores haberent in novitios (1. c. n. 88). Secunda vero -pars suae assertionis ita ab auctore stabilitur probaturque. Honestas et decentia suadent, ut novitii obediant ; quia alias regula generalis est, ut qui similem cum aliis tdtam suscipiunt, similem sentiant in legibus disciplinam, ut c. recolentes 3 de statu monachorum loquitur Alexander III. — Praeterea potest dici : novitii nisi regulas ordinis et ,prae­ cepta Superiorum observarent, non satis probarent Religionem quam elegerunt, nec Religio eos. Demum bonus ordo summo­ pere exspostulat ut etiam a no.vitiis servetur regula et mos gera­ tur statutis Superiorum ; ex repetitis enim transgressionibus scandalum, confusio ac perturbatio magna orirentur in ordine. Hinc fit ut hae transgressiones saepe etiam peccaminosae evadant. Cum hac conclusione et principiis a Schmalzgrucber propositis satis concordet doctrina Lezanae, Ord. Carmelit. (Op. reg. L, c. xxiv, n. 2, 3). Novitii, sic affirmat, non tenentur praeceptis communibus regulae et Superiorum ; quia non sunt perfectae partes religiosae communitatis, neque in religiosorum sodalitium per professionem admissi fuere. Ex gravi tamen decentia ad prae­ dicta obligantur, eo quod sint aliquo modo Religioni et Superioribus subjecti. Asserit quoque apertissimis verbis cl. Billuart (Diss. IV, art. II, pet. 5), Praelatos regulares non habere in cos potestatem patriam et dominativam, qualem habent in professos. Et rationem statim addit : quia nondum se novitii absolut? tradiderunt Religioni (1). Affirmat tamni ipse, Praelatis jurisdictionis potestatem competere in novitios ; quia, ait, ita jura concedunt, et id etiam necessarium est ad bonum regimen conventus et novitii. 72. — Contradicunt tamen nonnulli scriptores, qui statuunt novitios stricte teneri ad regulas et ad praecepta Superiorum ser­ vanda, ac aestimant dominativam quoque potestatem compe­ ti) Ex professo id quoque docet Vincentius Candidus. O. Pr. (Disqui­ sitiones mor.. II, D. 24, a. 58, dub. I) : « Dico primo. Novitii qui nondum in Religione professionem emiserunt, non adstringuntur praeceptis et statutis Religionis, et ejus Superiorum, quia nondum in Religiosorum sodalitium sunt perfecte admissi. Tum quia non sunt partes Communi­ tatis Religiosorum sed in via, ut ad eam communitatem per professio­ nem admjttantur... etc. » — Ita etiam Suarez (tr. VII, 1 V. c xvi. n. 1, 2, 18. — Tr. VIII, 1. II. c. viii, n. 17). et alii auctores non pauci. Prima Pars. — Virtus Obedientiae tere Superioribus in suos novitios. Sic, exempli gratia, docet R. Molitor, O. S. B. (Relig. juris capita selecta, n. 154), potes­ tatem Superiorum dominativam esse pariter in novitios et in professos. — A. Blat, O. P. (Comment. Textus, p. 544) hanc eamdem proponit sententiam, dicens novitium ex voluntario ingres..u in domum religiosam subjici potestati dominativam tum Magistri tum Superiorum localis et majorum Religionis, eisque obedire teneri (1). Priimmer, O. P. adhaerendo, ut ipse insinuat, doctrinae cl. Passerini (de statu hom. q. 189, a. 10, n. 18), sententiam Donati, Schmalzgrueber et aliorum auctorum quos supra citavi, rejicere videtur, et docet (Man. jur. eccl. q. 212, 2) : novitii non tantum ex quadam decentia et honestate tenentur observare regulam et constitutiones, sed etiam ex conventione. — Haec conventio, secundum Priimmer, initur a novitio in admissione ad novitiatum. Etenim vehit civis Religionis habetur, et Religio experiri debet ejus voluntatem aptitudinemque ad regulas servandas. Debet igitur novitius eas observare, secus enim nec ipse nec Religio possunt experiri, quid valeant vires et quaenam recta sit ejus voluntas. Idem valere perspicitur de obedientia novitii erga Superiores ; et in Ordine Praedicato­ rum, sic addit Priimmer, expresse dicitur novitiis, ipsos debere obedire Superioribus et observare Regulam. P. Vcrmeersch, S. J. (I. n. 197), putat novitios non quidem directe Regula obligari, sed tamen ei subjacere « ex honestate et decentia ». Ex alia parte affirmat cos subdi potestati dominativae praelati regularis tanquam capitis istius communitatis. Celebres Normae a S. Congregatione Episcoporum et Regu­ larium editae decernunt (articulo 85), novitios tempore tirocinii subjici directioni, correctioni et vigilantiae Magistri novitiorum ; nec aliud quidpiam hac de re addunt. Tandem Codex juris canonici, canone 561, § 2, expresse dicit : Novitius potestati Magistri ac Superiorum religionis subest eisque obedire tenetur. « Hic canon, cum magni sit momenti, speciali cura debet inspici et serio subjici examini. Affirmatur utique expressis et indubiis verbis aliqua potestas Magistri et Superiorum Religionis in ipsos novitios, cum dicatur : « Novi­ tius potestati... subest », sed natura hujus potestatis exactius non describitur. Profecto de potestate dominativa sensu (1) Addit ipse Blat professi. » Non tamen, ut patet, eadem de causa ob quam Cap. III. Artic. IV. — De potestate sociali. 123 proprio haud est sermo ; haec enim in Religione per sacram tantum habetur professionem, ut diximus. Agitur ergo de dominativa improprie dicta et limitata, quae ab auctoribus etiam potestas domestica, quasi-domestica, socialis, etc. vocatur. Haec recte quidem his Superioribus agnoscitur, quippe quae sit necessaria cum ad ordinem domesticum servandum, tum ad rectam novitiorum institutionem perficiendam. Quare hoc canone renovatur antiqua praescriptio Clementis VIII, de qua veteres canonistae loquntur, et quae hisce concepta est verbis (Decretum : Cum ad regularem, 19 Martii 1603) : « Habeat... Magister plenam et absolutam potestatem circa Novitiorum instructionem ac Novitiatus regimen, ita ut in illis nemini (Visitatoribus, ac Superioribus majoribus, vel etiam localibus exceptis) quovis colore se ingerere liceat (1). » Hac igitur ratione ab ipso jure delineata tenentur novitii obedire suis Superioribus, quorum potestas connaturaliter existit cum statu coetus legitimi. Et id patet ex his quae supra dicebamus de hac materia. Concordare videtur illust. H'crnz (Jus Decret. Ill, η. 637), dum scribit de novitiis : « ... in conscien­ tia tenentur ad obedientiam suis Superioribus regularibus exhibendam sive in vim jurisdictionis ecclesiasticae... (in Reli­ gione exempta), sive propter illorum potestatem domesticam, quae ad rectam administrationem alicujus communitatis est necessaria. » De obligatione pro novitiis servandi Regulam Religionis propriam, nihil aliud statuit Codex, quam quod legimus canone 565, § I : « Annus novitiatus debet sub disciplina Magistri hoc habere propositum, ut informetur alumni animus studio regu­ lae et constitutionum... » Nulla igitur positiva ex hoc capite imponitur obligatio, quam quae naturaliter ex ipso novitiatus fine exsurgere valebit. Inde, tametsi non directe teneantur novitii ad observantiam regulae, cum nondum sufficienter ad eam se obligaverint (2) ; debent tamen ex gravi decentia et honestate se subjicere regulae, ut ordo servetur publicus et legitimum vitae religiosae instituatur experimentum : spiri­ tus enim Religionis quo necessario debent novitii imbui, maxime relucet in observantiis Regulae. Quae sententia quadrat cum ea (1) Ex Bu llario Romano, t. V, p. 2, 412 ; ci. Venneersch, Suppi, et Monuni. ed. 1, p. 306 sqq. Invenitur textus in § 9. vel etiam n. 15. (2) Novitiatus est tanquam experimentum regulae ac vitae religiosae. Tiro nonnisi interveniente professione religiosa, proprie et vere se subji­ cere vult Regulae. Prima Pa, ad quam reduximus aliam duplicem : socialem nempe et eam quae dicitur ex voto ; ac deinde aliquam potestatem « jurisdictionis spiritualis seu ecclesiasticae ». Utique haec concordare perspi­ ciuntur cum canone 501, § 1 Codicis juris canonici (1), uti latius ostendimus. Nunc autem, ulterius progrediendo, attente considerabimus quid sit in specie votum obedientiae, quod nonnunquam etiam vocatur simpliciter : obedientia religiosa (2). Nec immerito idipsum dixerit aliquis, cum neo-professus, vi sacrae profes­ sionis quae ex antiquissimo usu semper sibi habet conjunctam publicam votorum nuncupationem, se tradat perfecte Religioni quam ingreditur. Ita fit ut in cum Superiores veram acquirant dominativam potestatem, qua possunt etiam plene ejus ope­ ribus uti in commodum communitatis et Instituti. Siquidem intra limites Regulae, quam quisque amplexus est, et consuetudinis legitimae forte vigentis, abdicatur a reli­ gioso propria voluntas et ab ipso promittitur obedientia ; haec autem nonnunquam etiam debetur Superioribus propter (1) « Superiores ct Capitula, ad nonnam constitutionum et juris com­ munis, potestatem habent dominativam in subditos ; in religione autem clericali exempta habent jurisdictionem tam pro foro interno, quam pro externo ». (2) Scilicet sensu strictori et omnino determinato. Quam obedientiam vocat Suarez (Tr. X, 1. IV, c. xiv, n. 13 et 17) in omni rigore et proprietate sumptam » ; et Kirchenlexikon (V. Gehorsam p. 184) : « im technischen Sin ne des Wortes ». isra Introductio 9 134 1 Introductio. jurisdictionem ecclesiasticam, quae ipsis acquiritur in Religio­ nibus clericalibus exemptis. Utramque deinde subjectionis speciem firmat neo-professus ac nobilitat emissione publica et quodammodo perpetua religiosae promissionis ad Deum ipsum directae quae nuncupatur : votum obedientiae. Etenim solemni quodam, ipsamet quasi aspectante Ecclesia legitime peracto ritu, Deo se omnibus Superiorum jussis stricte dictis necnon Regulae obtemperaturum esse spondet, dummodo praecepta fuerint rite prolata secundum formam et usum in Religione acceptatum, et conformia semper probatis Regulis et Constitutionibus aut Ecclesiae communi juri. Jam facile perspicietur, in tali ac tanto voto sitam esse quasi essentiam omnis vitae religiosae verae et perfectae ; imo votorum quibus religiosorum status, constituitur praestantissimum ac nobilissimum esse obedientiam. Quare ne mireris, si venusta haec et profunda apud S. Bonaventuram legas verba, quibus laudem et praeconium obedientiae evulgavit seraphicus ille Doctor (i) : « Nimirum altissimum est in homine rationalis voluntas ; altissimum ergo est sacrificium eam totaliter Domino consecrare, non tantum ipsi Deo obediendo, sed etiam homini propter Deum. » Atvero jam divus Augustinus, loquens de obedientia, eam appellaverat maximam virtutum : « Quae maxima, sic ipse ait, est virtutum, et ut dixe­ rim, omnium origo, materque. » Haec augustiana verba quasi accommodans statui stricte religioso, S. Thomas non immerito potuit asserere, « obedientiam pertinere ad perfectionem reli­ gionis, eo quod haec perfectio maxime consistat in imitatione Christi, in Christo autem maxime commendari ejus obedien­ tiam » (2). Inde vero concludit, « votum obedientiae esse prae­ cipuum inter omnia religionis vota. » (1) Expositio in Regulam Fratrum Minorum. Caput i. (2) Cf. S. Alphonsum in « Vera sposa di Gcsù Christo, c. vu, § 2, n.3, ubi praeter alia, haec quoque praeclara de obedientia Divini Redemp­ toris scripsit verba : « Molt i faticano c stendano per esentarsi dall’ubbidienza ; non fece cosi il nostro Redentore ; egli per non perdere 1’ubbidienza, si contento di perder la vita. » Ipse deinde S. Alphonsus, eodem numero perpulchra S. Augustini de hac materia citat dicta. Introductio. Triplex videtur dari ratio hujus affirmationis : 1) Quia voto obedientiae bonum hominis maximum, pro­ pria scilicet voluntas, Deo offertur ; nam ut non indecore asse­ rit Suarez (Tr. VII, 1. X, Introductio) : « Paupertas, bona externa, scilicet divitias ; castitas, quasdam corporis volup­ tates ; per obedientiam vero Deo quis offert animam, intellec­ tum ac voluntatem, ac seipsum totum in holocaustum. » Sci­ mus autem hominem tenacius voluntati suae propriae adhaerere ; quare et facillime eam solet maximi facere, caeterisque bonis temporalibus longe anteponere. 2) Quia votum obedientiae sub se continet alia vota Reli­ gionis, nempe paupertatis et castitatis ; se enim rctert ad ipsam Regulam, qua exactius determinatur quaenam sit paupertas servanda, et qualis habenda sit castitas quae vovetur. Summo­ pere igitur hoc votum reputandum erit necessarium quare nec dubitavit R. Molitor, O. S. B. (1) haec per modum conclusio­ nis gravia dicta proferre : « Quapropter vita religiosa, si ex dispensatione Summi Pontificis sine absolutae castitatis flore cum voto conjugalis castimoniae vel cum facultate disponendi de rebus propriis sine pertectae paupertatis lege essentialiter adhuc immutata subsistit, dempto obedientiae vinculo tota corruat necesse est. » Eadem fere ratione prius declaraverat Concilium \zaticanum in schemate : de voto obedientiae (Coli. Lacensis, t. VII, 674) : « Hinc si obedientiae votum negligatur, religiosorum corda veluti terra sine aqua arescunt... ; quin immo religiosae familiae compago disrumpitur. » 3) Quia votum obedientiae se extendit proprie ad actus propinquos fini religionis, scilicet unioni cum Deo per majorem voluntatis humanae submissionem conformitatemque. Dignos­ citur enim in Superioris voluntate dispenente ac praecipiente ea quae suat legitima, ipsa Summi Dei voluntas haec quoque ordinans ac jubens. Inde mi.um non est, Joannem Papam XXII celeberrimam hanc edidisse in Regulam Minoriticam declarationem (Extrav. (1) Religiosi juris capita selecta, c. in. n. 97. 136 ' Introductio. Quorumdam, Joan. XXII, c. 1, de verb, signif.) : « Religio namque perimitur, si a meritoria subditi obedientia subtrahan­ tur. Magna quidem paupertas, sed major integritas : bonum est obedientia maximum, si custodiatur illaesa. Nam prima rebus, secunda carni, tertia vero menti dominatur et animo, quos velut effrenes et libros ditioni alterius humilis jugo pro­ priae voluntatis adstringit (1). » Haec necessitatis summaeque utilitatis ratio, qualis de obe­ dientiae voto describitur, non ad juniores tantum aut debilio­ res spectabit Religionum alumnos, verum etiam ad maturos religiosos omnes ac majores natu, imo ad ipsos Superiores, juxta salutifera praescripta canonis 593 : « Omnes et singuli religiosi, Superiores aeque ac subditi, debent, non solum quae nuncuparunt vota fideliter integreque servare sed etiam secun­ dum regulas et constitutiones propriae religionis vitam ccmpo­ nere atque ita ad perfectionem sui status contendere. » — Perbene cum his congruunt, quae divus Bonaventura apposite delineavit in suo libro : de sex alis Seraphim (c. 11), ubi sermo­ nem agens de praepositis, ait : « Ideo et qui aliis praesunt, ut melius et cautius agant, necesse habent aliis subessc a quibus regantur, usque ad summum omnium Pontificem, qui vice Christi caput est totius Ecclesiae militantis. » Proinde cum hujus voti nobilitas ac praestantia tanta sit, ea qua par est reverentia ct cura, Deo juvante, operam in illud inquirendum discutiendumque impendamus. Quare quo melius intima rei veritas elucescat, dicemus in secunda hac parte de voto obedientiae in se considerato ; et deinde in aliqua tertia parte quae erit ultima, de relatione voti cum virtute homonyma, cujus propriae notiones in prima parte reperiuntur diffusius expositae (2). (1 ) Cf. etiam Schema Concilii Vaticani, de voto obedientiae. ubi plura ex his verbis Joannis Papae XXII referuntur. (2) De sacrae Obedientiae virtute et voto. I. : De virtute Obedientiac. Tractatus canonico-moralis, 1922. SECUNDA PARS De voto obedientiae in se considerato Absque ullo dubio posset aliquis ea ratione hunc instituere tractatum ut proponeret statim \?oti obedientiae definitionem, quam deinde ampliando explanaret : notionibus scilicet histori­ cis, theologicis ac juridicis primum traditis, deinde explicatis va­ riis objectis ad quae se extendit votum, postea enumeratis diver­ sis Superioribus qui etiam vi voti imperare possint ac descripta obligatione inhaerente mandatis Regulae et Praepositorum ; et sic porro. Ingens sane exsurgeret doctrinae aedificium super fundamento hujus vastae synthesis, sed timendum erit ne talis aedificii partes inaequales exstent aut etiam confusae prae nimia molis copia. Idcirco majoris perspicuitatis gratia et pro faciliori methodo liceat paulo aliter propositam distri­ buere materiam, paucis ac satis aequalibus capitibus hac in re notatis. DIVISIO Secunda haec pars quinque complectetur capita, quae sic inscribuntur : Caput I : De origine et historicis progressibus voti obe­ dientiae. Caput II : De notionibus specificis voti obedientiae. Caput III : De ejus materia remota et proxima. Caput IV : De Superioribus quibus obediendum est vi voti. Caput V : De peccatis contra votum obedientiae religiosae. Cactcrac dispositiones pertinentes quodammodo ad votum, accurate suo loco in tertia parte hujus operis referentur. 138 Secunda Pars. — Votum Obedientiae. CAPUT I De origine et progressu historico voti obedientiae. 74. — Duo quidem hic erunt pensanda et explicanda : primo demonstrare oportebit originem evangelicam sacrae obedien­ tiae tanquam consilii perfectionis a Christo Domino propositi, apostolicisque suffragiis speciali ratione muniti ; secunde autem ostendendum erit, obedientiam hanc evangelicam fuisse excultam primis quoque temporibus Christianis, deindeque decursu saeculorum ritu religioso celebratam. Duplex inde enas­ citur articulus. Articulus I. ·' 3 De evangelica et apostolica origine religiosae obedientiae. Etsi haeretici aliqui et falsi nominis reformatores, Lut herus et Calvinus, saeculo xvi, negassent in sancto Jesu Christi Evangelio consilia quoque contineri, fuit tamen constans ct universalis SS. Patrum ac Lotius Ecclesiae doctrina, dari praeter praecepta etiam consilia proprie dicta, sacris Libris inserta et a Christo Domino emanantia ad perfectionem majorem inter christianos provehendam ; ideo jure optimo, propter ipsam originem, « evangelica » haec sunt vocanda. Porro inter plurima consilia quae sancto Evangelio inserta perspiciuntur, tria eminent prae omnibus cacteris, et haec statum religiosum maxime lespiciunt ; quare specialissimo quo­ dam sensu, quasi antonomastice, consilia solent evangelica vocari. Sunt autem paupertas voluntaria, castitas ac obedien­ tia. De prioribus his non est cur disseramus (1), de tertio vero haud mediocres exstant difficultates, quas breviter hic in exa­ men revocabimus. Origo evangelica voti obedientiae tanquam consilii, quamvis de ea ex perpetua traditione et ex testimoniis SS. Patrum abunde constet, non tam facile nec plane potest demonstrari. Putant aliqui hisce verbis S. Matthaei consilium religiosae obe­ dientiae contineri (xix, 21) : « Veni, sequere me (2). » Re qui(1) Cf. Sbnnium, 1. HI, tr. XII. c. 11 sq. ; c. xi. - Suarez de rei. VII, 1. VIII. c. π ; L. IX, c. 1 ; — Schiwietz, I. 1. § 2, p. 7 sqq. ; — Vcrmeersch, I, n. 12 sq.. etc. (2) Cf. Biederlack-Führich, n. 7 ; Marsot, p. 5 ; Ihévenot, n. 4. etc. a- Cap. I. Artic. L — De evangelica origine obedientiae religiosae. i39 dem vera, Dominus Jesus dum eos qui rebus se abdicant terrenis ad perfectam sui sequelam adhortatur, consilium obedientiae dare censetur ; nam Ipse subditus erat et quam perfectissime obediebat non solum Deo sed etiam hominibus. Quamobrem Angelicus Doctor originem consilii obedientiae demonstrat ex « imitatione Christi » et Ejus perfecta, sequela. Ita enim loqui­ tur (1) : « Perfectio religionis maxime consistit in imitatione Christi, secundum illud Matthaei xix : sed in Christo maxime commendatur obedientia, secundum illud ad Philip. II : Factus est obediens usque ad mortem ; ergo videtur quod obedientia • pertineat ad perfectionem religionis. »— Alio dein loco subdit(2) : « Ad primum ergo dicendum, quod consilium obedientiae inclu­ ditur in ipsa Christi sequela : qui enim obedit, sequitur alte­ rius voluntatem. » Eamdem sententiam proponere videtur Suarez (3), dum asserit verbum illud : veni, sequere me, continere obedicntiae consilium. « Non enim solum significat, ait, me sequere, id est me imitare, sed reipsa me sequere, quocumque ego iero et voluero, teipsum mihi dando, ut in omnibus ad nutum meum movearis. » Tandem ex verbis illis Christi : « Abneget semctipsum (4) », concludit Suarez : obedientiam et traditionem sui ipsius, quae peragitur in statu religioso, a divino Redemp­ tore proponi tanquam consilium (5). Haud dissimilem huic adhibuerat argumentationem cl. Sonnius (6), scribens : « Nunc autem dicemus de abrenunciatione propiiae voluntatis quae fit cum per obedientiam fidei et caritatis, tum per eam quae libera est vel omnino, vel saltem in radice voluntatis spontanee voventis perfectam obedientiam. Quali votiva pj omissione acce­ dente, tunc demum fit plena sui ipsius abnegatio. ·.· Non pauci deinde scriptores, testante Vermeersch (7), illud quoque admoverunt argumentum : « Perfecta sui abnegatio tum demum habetur, ex quo quis per obedientiam se suo spo­ liavit arbitrio. » Sed ipsi Vermeersch apparet istud argumentum nonnisi quasi « mancum et inchoatum quodam modo » ; quia ait, his Christi verbis postulatur abnegatio non absoluta, sed ea tantum quae necessaria est ad observantiam praecepto(1) (2) (3) (4) (5) (6) (7) 2. 2. q. 186, a. 5. 1. c. a. 8 ad 1. Tr. VII, 1. III, c. n,.n. 6. Apud Matth. xvi, 24. l.c. n. 5 sq. C. xx. I, n. 14, nota 5. 140 Secunda Pars. — Votum Obcdientiae. rum. Qua de causa alia via conatur originem evangelicam obedientiae demonstrare, et suam methodum adoptarunt non­ nulli alii scriptores (i). 75. — Essentia obcdientiae religiosae, juxta opinionem a Vermeersch propositam, in hoc sita est, ut aliquis publica qua­ dam ratione se subjiciat hierarchiae ecclesiasticae, in iis quo­ que quae ad disciplinam perfectionis spectant, sive haec gene­ ralis sit sive specialis, accommodata scilicet ad genus vitae singulare ab unoquoque electum. Itaque Ecclesia per suos ministros potest etiam religiosum dirigere in suis studiis per­ fectionis, idque reputatur ad ipsam essentiam obcdientiae pertinere. Asserit nempe Divus Thomas (2. 2. q. 186, a. 5 ad 3) : « Ad tertium dicendum quod subjectio religiosorum principa­ liter attenditur ad Episcopos, qui comparantur ad eos, sicut perfectores ad perfectos... : unde ab Episcoporum obedientia nec eremitae, nec etiam praelati religionum excusantur ; et si a dioecesanis Episcopis totaliter vel ex parte sunt exempti, obli­ gantur tamen ad obediendum summo Pontifici, non solum in his quae sunt communia aliis, sed etiam in his quae specialiter pertinent ad disciplinam religionis (2). » Sane quidem Christus Dominus ea ratione instituere voluit suam Ecclesiam, ut dirigeret ipsa praeceptis ac ordinationibus omnes iideles in iis quoque quae perfectiora sunt. Ad hunc enim finem dedit illi potestatem « ligandi atque solvendi » quae­ cumque spectant ad spiritualem ordinem societatis Christia­ nae, quemadmodum et missos habere statuit Apostolos pro­ priis hisce verbis : « Docete omnes gentes ;... docentes eos ser­ vare omnia quaecumquc mandavi vobis ». (Matth., xxvni, 18 sq.) Porro edocere homines valebit Ecclesia, non tantum circa media salutis, verum etiam perfectionis, variisque fidelium sta­ tibus varia adnectere praecepta. Unusquisque autem tenebitur audire Ecclesiam ipsique se subjicere, quamvis de solis consiliis (1) Cf. v. gr. Schiwietz, Das morgenlândische Mônchtum, Bd. I, p. n. Aliam etiam rationem auctor addit : opus extensionis regni Dei, quod utique subest auctoritati Ecclesiae ex voluntate ipsius divini Fun­ datoris. (2) Schiwietz (1. c. p. 11) ait : « Es entwickelte sich also der religiose Gehorsaxn auf geschichtlichem Wege aus zirei Momenten : aus der von Christus den evangelischen Ratschlâgen gegebenen Beziehung... zu der Auigabe seines Reiches auf Erden einerseits und der Übertragung der geistlichen Gerichtsbarkeit an die geistlichen Obern im Interesse des Apostolats seitens der Kirche andercrseits. » Cap. I. Artic. I. - De evangelica origine obcdientiae religiosae. 141 perfectionis agatur publice assumendis ; dixit enim Jesu (Lucas, x, 16) : « Qui vos audit, me audit ; et qui vos spernit, me spernit. » Ex integra observantia et consideratione horum verborum evangelicorum excitur specialis illa obedientia, quae « consi­ lium » nuncupatur, utpote voluntarie capessita. Hanc quidem jam a primordiis religionis christiaaae colebant anachoretae et ascetici viri. Deinde vero, vigente vita coenobitica, rationem habuit obedientia religiosa paulo diversam a primitiva sua forma ; coenobitae enim et monachi potestati subjiciebantur domesticae et quasi paternae praepositorum specialium, qui jurisdictionem quoque decursu temporum adepti sunt (1) Prio­ rem tamen formam religiosi non ex toto abjecerunt, cum horum obedientia per se Ecclesiae hierarchiam respiciat. Quare et ipse Codex juris canonici indicat qua ratione Religiones sub­ mittantur Pastori supremo Ecclesiae aut etiam aliis Praelatis, quibus competit potestas ordinaria vel delegata (ex can. 499, § i sqq.). J76. — Recte igitur Sancti Patres et Theologi catholici una­ nimi ore evangelicam proclamabant originem obedicntiae reli­ giosae : verba ipsa Christi Ejusquc specialia adhortamenta ad perfectam Sui sequelam, divina quae praebuit exempla, demum potestas singularis Ecclesiae facta, iundamentum utique fir­ missimum exhibent hujusce doctrinae. Apostoli morem gesse­ runt dictis et lactis Magistri, statimque, testamibus sacris nostris Libris, quasi Religionis referebant speciem. Relictis enim omnibus, etiam propria et libera voluntate, Christo Redemptori adhaeserunt tanquam Duci ac Praeceptori a quo edocerentur perfectiora (Matth. xlx, 27). Itaque hunc coctum Apostolorum designat Suarez tanquam « apostolicam Religionem a Christo congregatam » (2). Ipse quoque Aquinas praesumit veram aliquam fuisse Apostolorum Religionem, cum scribat (2. 2. q. 88, a. 4 ad 3) : « Ad tertium dicendum, quod Christo secundum se non competebat vovere, tum quia Deus erat... Apostoli autem intelliguntur vovisse pertinentia ad perfectionis statum, quando Christum, relictis omnibus, sunt secuti » (Luc, v, n). Huic sententiae quam praesumit Angelicus et probare intendit Suarez, adstipulantur plures (1 ) Cf. Biederlack-Führich, n. 7, 4 ; Vermeersch, I, n. 39 sq. ; Schi­ wietz, 1. c. (2) Tr. VII, 1. III, c. n, n. 10. 11 142 Secunda Pars. — Votum Obedientiae. auctores asserentes Apostolos, hortante Domino, factos fuisse veri nominis religiosos. Quare, juxta eorum opinionem, primi omnium votum religiosae obcdientiae emiserunt Apostoli. Ipse tamen Bicderlack-Führich (n. 7, 4) latetur, argumenta quae pro hac sententia militant, non videri « omni exceptione majora ». Quidquid sit de professione perfectae obedientiae ab Apostolis peracta, hoc remanet certum, nunquam defuisse in Ecclesia homines altioris perfectionis studiosos qui, evangelica sectando consilia, vitae statum elegerunt communi plane perfectiorem, quamvis forte, ut putat Vermeersch (1), nullum appareat vestigium voti obedientiae. Ast advertere oportet, plura circa disciplinam perfectionis ex primis christianis saecu­ lis nos latere ; quamobrem de usu votorum religiosorum tunc temporis vix aliquid certum proferre valemus (2). Articulus II. De progressu historico, de varietate ct vicissitudine voti obcdientiae. 77. — Obedientia religiosa quam primis temporibus exercebant Christiani sectatores altioris perfectionis, ea videtur fuisse quae praepositis ordinariis in Ecclesia circa obligationes status peculiaris praestabatur. Obcdientiae quidem professionem aliquam emittebant primitivi illi religiosi ; difficile tamen erit dicere quo tempore votis formalibus hanc suam consecraverint professionem. Putat Vermeersch (I, n. 42), nondum in usu fuisse vota formalia initio saeculi quarti, tempore scilicet S. Pakhomii (f 346) ; formulam autem votorum, ait, videtur primus induxisse celeber S. Pakhomii aemulus Schenute. Hic erat abbas in monasterio zktripensi (Atripe) et obiit anno 451 (3). Attamen certissimum est, jam eo tempore monachos vixisse sub auctoritate unius superioris generalis. Plura quidem exstant facta historica, quae demonstrant viros religiosos feminasque sanctas speciali modo fuisse Epis­ copo subjectos, nam obedientiam, etiam peculiari quadam ratione, profitebantur ipsi tanquam « Pharaon i ecclesiastico » id est : Praeposito. Legimus in Regulis brevius tractatis (Migne, (1) Ci. Vermeersch. I, n. 40, Schiwietz, I. p. 186 sq. ; 190. | (2) Vide praesertim apud Suarez, Tr. IX, 1. I, c. 11, n. 1, 4 ; c. X, n. 2 ; L. II, c. i. n. 3 sq. — Ileimbucher, Die Orden u. s. w. Bd. 1, Abschnitt I, das Asketcntum, p. 86 sqq. — Schiwietz, I, § 1 sqq. — Vermeersch, II, Suppi., 1 : De ascetis, virginibus et primis monachis. (3) Cf. Heimbucher, I, p. 113. I Cap. I. Artic. II. — De progressu historico, etc. 143 P.G. xxxi, c. 1079) S. Basilii (t 379), in prooemio. Quapropter necesse est nos quidem (ipse erat archiepiscopus Caesareae), quibus creditum est munus docendi, paratos esse omni tempore et promptos ad instruendas pcrficicndasque animas, et modo publice coram tota Ecclesia contestari, modo privatim permit­ tere unicuique eorum, qui ad nos accesserint, ut suo arbitratu nos seorsim rogare possint quae pertinent et ad sanitatem fidei, ct ad veritatem ejus vivendi ritus qui est cx Evangelio Domini Nostri Jesu Christi, ex quibus utrisque homo Dei constanter perficitur : vos vero nihil otiosum, nihil vobis infruc­ tuosum relinquere^ sed praeter ea quae in communi discitis, etiam privatim de rebus conducibilibus interrogare, etc. · — E quibus basilianis verbis apparet religiosos hos omnimode fuisse sub dependentia sui Pastoris dioecesani. Auctoritatem Episcoporum in religiosos Concilium Chalcedonense, sacculo quinto, affirmavit ; deinde alia Concilia expresse statuerunt de potestate A bbatum in suos monachos. Ordinatio tamen clericorum alicujus monasterii et dedicatio ecclesiae erant Episcopis reservatae (1). Paulatim etiam ad speciales quosdam Religionis superiores pertingebat quasi exclusive obedientia religiosorum, cum nempe ratio eorum vivendi magis formam stricte coenobiticam induxisset. Adde demum singulare et insigne istud lactum, quo multum crevit aucto­ ritas abbatum, quum nempe universis fere monachis impo­ sita fuit Regula, quae jura ct officia tum subditorum tum Superiorum accuratius determinaret. Qualis vero fuerit tunc temporis obedientiae disciplina, maxime cx his Regulis eruendum est. * 78. — Prima, ut videtur, Regula quam moderni quoque scriptores authenticam reputant, ea est quae vocatur a S. Pakhomio (2), ad cujus normas tota cocnobitica vita ordinatur ac regitur. In hac S. Pakhomii sapienti ac celeberrima Regula, quam latine etiam reddidit S. Hieronymus (3), nondum occurrit nobis, saltem non explicite voti obedientiae mentio ; attamen longior sermo instituitur de obedientia monachi erga praeposi­ tos conventus, et poenae indicantur contra religiosos inobedientes. Ita, v. gr. statuitur in « Exordio Praeceptorum », ut qui in fratrum conventum admittitur, non possit arbitrarie (1) Cf. Vermeersch, I, n. 42. (2) Vide apud Heimbucher, I p. 108 sqq. (3) Migne, PP. lat. XXIII, p. 65 sqq. 144 Secunda Pars. — Votum Obedientiae. commutare sedendi locum vel ordinem, donec praepositus domus eum transtulerit ad locum qui ei debetur. In numero 19 explicite sermo occurrit de « praecepto majoris », et numero 24 de « praecepto principis monasterii. » — Institutor S. Pakhomius agit etiam de contemptu praescriptorum Regulae, et sta­ tuit quomodo inobedientes sint corripiendi (1). Pluries autem praesto est haec loquendi forma : nisi praepositus jusserit, nisi imperatus sit, nisi forte Pater monasterii praeceperit (2), aut simile aliquod dictum. Deinde variis in locis hujus Regulae commemoratur et describitur «correptio » praepositi, cui pecu­ liaris tribuitur vis atque eflicacia (3). — Ex proiesso tandem sermo est de « inobediente » in numeris 164, 165, 167..., simulque stabilitur quomodo iste puniri debeat et tractari. — De jure et regimine praepositorum, atque de non contemnendis Regulae mandatis accuratius statuunt numeri 188, 189, 194. 79. — Sub fine saeculi quarti composita fuit a. S. Basilio Magno prima Regula ex iis quae « magnae » nuncupantur : quarum quatuor recensentur in Ecclesia Dei (4). Duplex exstat S. Basilii Regula : una vocatur : « cpoi κατά πλάτος », regulae fusius tractatae, quae constat numeris, 55 ; alia dicitur « δροι κατ επιτομήν » regulae brevius tractatae et complectitur 313 paragraphes (5). Mox eas Rufinus latine transtulit, ita quidem ut e duabus Regulis unam tantum confi­ ceret, quaestiones ducentas et tres totidemque responsa conti­ nentem (6). Non semel tractat S. Ecclesiae Doctor de religio­ sorum obedientia ; loquitur explicite de religiosa aliqua pro­ fessione « έμολογία », dicitque inconstantem et non perseveran­ tem monachum « perinde aspici debere, ut qui in Deum pec­ caverit (7). » — De obedientia severius etiam loquitur (8), eamque maximi facit momenti. « Nam qui se ipse abnegavit, ait in capite : de auctoritate et obdientia (περί αυθεντίας και ύπαζοσή), seque spoliavit omnibus suis voluntatibus, non quod vult, facit, sed quod docetur. Neque vero ratio sinit cum a (1) Regula, n. 103. (2) Cf. in Regula n. 106. 119, etc. (3) Regula, n. 133. 135... (4) Cf. Concilium Lateranense IV, anno 1215 celebratum, a quo qua­ tuor Regulae enumerantur. — Heixnbuchei', p. 273. (5) Migne, PP. gr. XXXI, coi. 905, 1051. (6) Migne PP. lat. CIII. c. 487 sqq. (7) Interrogatio 14, apud Migne, PP. gr. 31, c. 950. (8) Interrog. 28, 41... Cap. I. Artic. II. - De progressu historico, etc. semetipso quod utile est deligere, qui semel semetipsum aliis gubernandum tradiderit, qui ad quodeumque eum in nomine Domini idoneum cognoverint, ad id destinabunt ipsum. » His autem verbis accurate describitur ipsa natura obedientiae reli­ giosae, qua se tradunt professi suis Superioribus ut gubernentur ab ipsis (τω άπας την εαυτού οίζονομίαν έπ'.τρέύαντ'. έτέροις). — In « regulis brevius tractatis v abunde de obedientia neces­ saria et -perlecta loquitur sanctissimus auctor, et saepe exemplum Divini Redemptoris « qui factus est obediens usque ad mortem » prae oculis religiosiorum ponit (1). Simul tamen monet, non in omnibus obtemperandum esse ; scribit enim : « Cum vero aliquid quod contrarium sit mandato Domini, aut id corrumpat aut inquinet nobis ab aliquo prae­ ceptum fuerit, tunc opportune dicemus : obedirc oportet Deo magis quam hominibus. » Sed jam in prima interrogatione fortiter vindicaverat obediendi necessitatem, aiens : « Quare necesse omnino est, aut Deo ex ejus mandato subjici, aut aliis propter mandatum illius (2). » 80. — E quatuor magnis Regulis altera dicitur a S. Augus­ tino (f 430). Re tamen vera Doctor Hipponensis regulam monas­ ticam proprie dictam non exaravit ullam ; materiam vero sup­ peditavit e qua postea exorta est ipsa Regula, quam vocamus : S. Augustini. Huc maxime pertinent scripta Doctoris : de opere monachorum, de moribus clericorum, Epistola 211 seu 109 (3). — Capite sexto Regulae sermo est speciali modo de : obedien­ tia et reverentia Praelatis exhibenda, eorumque conditionibus. » Monentur fratres ut praeposito obediant tanquam patri, statimque additur : « ... multo magis Presbytero, qui omnium vestrum curam gerit. » Declaratur deinde correptionem et correctionem inobedientium praecipue pertinere ad praeposi­ tum, « ... ut ad Presbyterum, cujus est apud vos major authoritas, referat, quod modum vel vires ejus excedit. » — Subse­ quent! capite urgetur observantia quoque mandatorum Regu­ lae (4). Maximus autem et verus Patriarcha monasticae vitae apud (1) Ci. Interrog. 113 sq. 116 sqq. apud Migne, c. 1159 sq. (2) Migne, c. 1082 ; vide quoque Rutinum, Interrog. 13 : Migne, PP. lat. CIII, c. 505 sq. (3) Migne, PP. lat. XXXIII, c. 958 sq. : Heiinbucher, 1. p. 167 ; Vermccrsch, I. n. 48. (4) Ci. Regulam B. Patris Augustini et Constit. Fratrum Servorum, Boniae, 1643. Secunda Pars. — Votum Obedientiae. latinos exstitit S. Benedictus Nurccnsis, qui ineunto saeculo sexto celebratissimam suam conscripsit Regulam.Haec deinde norma fuit et exemplar plurium regularum quae subsecutae sunt, excepta tamen ea quam exaravit S. Cohnnbanus, ut mox dicemus. S. Benedicti Regula ab ipso Patriarcha propria conscripta manu edita fuit Deo inspirante, ut referunt, vel saltem Spiritu Sancto peculiari modo juvante (i). Primo continet aliquem « Prologum » quo adhortatur fratres ad obedientiam : « Aus­ culta, o fili, sic incipit, praecepta magistri, et inclina aurem cordis tui... ut ad eum per obedientiae laborem redeas, a quo per inobedientiae desidiam recesseras » (2). — Deinde sequuntur 73 capita, quorum plura de industria quaestionem obedientiae pertractant. Sic celeberrimum caput quintum agit de obedien­ tia tum necessaria, tum perlecta ; caput l.xviii verba facit de gradu obedientiae heroico’; in capite vero lxxi, postquam de « imperio Abbatis aut Praepositorum » sermo fuit, occurrit haec monitio, ut « omnes juniores, Prioribus suis omni charitate et sollicitudine obediant. Quod si quis contentiosus reperitur, corripiatur. » Novitiatum ingressuros oportebit adhortari, ut lecta Regula, promittant se omnia custodire et cuncta sibi imperata servare, scientes lege Regulae constitutum quod eis ex illa die non liceat de monasterio egredi, nec collum excutere de sub jugo Regulae (3)». Novitius cum ad sacram suscipitur professionem, debet, ex praes­ cripto S. Benedicti sicuti communiter interpretatur, promissionem stabilitatis, conversionis morum et obedientiae firmare voto, quod reapse continetur in actu et intentione ipsa, quibus humanam pro­ missionem coram Deo publice emittit. Per hoc deinde obedientiae votum intendit neo-professus assumere obligationem castitatis et paupertatis, easque promissione aliqua consecrare ad ipsum Deum directa ;sicque disciplina suscipiendorum Fratrum » de qua loqui­ tur beatus Patriarcha, professionem includit cum tribus votis essen­ tialibus, quamvis paupertas et castitas non explicite voveantur, nec expresse fiat sermo de voto aliquo (4). Hac autem ratione ordinatur professio a S. Benedicto : ’< Sus­ cipiendus autem, sic ait, in Oratorio coram omnibus, promittat de stabilitate sua, et conversione morum suorum, et obedientia, Heimbucher, I. p. 217 ; Vcrmeersch, I, n. 44. Migne PP. lat. LXVI, c. 215 , Regula S. Benedicti et Constit. Congreg. S. Mauri, Parisiis, 1770. (3) Regula, c. 58 ; Molitor. O. S. B., n. 15, d. . (4) Vide Heimbucher, 1. p. 216 sqq. ; R. Molitor, 1. c. n. 12, c ; Vermeersch, n. 44. etc. Cap. 1. Artic. II. — De progressu historico, etc. 147 coram Deo ct Sanctis ejus ; ut si aliquando aliter fecerit, ab eo se damnandum sciat, quem irridet. «Ex iis deinde quae illico sequuntur et ex collatione cum capite sequenti (1), luculenter apparet, hic non tantum agi de aliqua promissione Abbati et Sanctis facta, sed de vera publicaque sponsione ad ipsum Deum directa ; proindeque esse votum religiosum proprie dictum. Quare ex verbis citatis perspicitur, ipsam obedientiam quae in vita religiosa debetur, juxta institutum S. Benedicti firmari voto quod emittitur coram Deo et Sanctis ejus 81. — Nondum e terra ad coelum evolaverat anima magni Legiferi ordinum monasticorum, cum ortum haberet in Hibernia celeberrimus Abbas Luxoviensis et Bobiensis, S. Columbanus ( t 615). Jam vero historice certum est, monachos Hiberniae se tempore S. Columbani devinxisse votis religiosis formalibus ; tunc enim passim nobis occurrunt locutiones ad id spectantes, quae omni ambiguitate carere videntur, ut : « Deo se dicare per vota monachorum, perfectionis votum emittere », et sic porro. Nonne S. Gildas, Abbas, cognomento ». Sapiens » (natus 493), in quaerulo suo libro « de excidio Britanniae », increpat infide­ lem istum Maglocunum, monachum, commonendo ipsum de iis quae « coram omnipotente Deo, angelicis vultibus humanisque (... Omnis regni, auri argentique, ct quod majus est, propriae voluntatis distensionibus ruptis) perpetuo vovisti » ... (2) ? — Sanctus autem Columbanus severissimam suam scripsit Regu­ lam sub fine saeculi sexti (3). Regula Abbatis Luxoviensis (Luxeuil) duplex erat ; una voca­ batur Monachorum, altera vero : Regula coenobialis, quae a plu­ ribus scriptoribus vocatur : Liber poenitentialis de quotidianis poenitentiis monachorum (4). Prior ex his Regulis constat 10 capi­ tibus (Migne, PP. lat. LXXX, c. 210), statimque sermo fit de « obedientia» (caput 1).— In regula autem coenobiali inobedientibus speciales imponuntur poenae : < Si quis frater inobediens fuerit, (pro poenitentia) duos dies unum paximatium et aquam. Si quis dicat : non faciam, duos dies unum paximatium et aquam. » (Migne, LXXX, c. 221.) Saeculo undecimo, Carthusiani sibi imposuerunt loco Regulae sic dictas « Consuetudines », quae tandem collectae inerunt ac (1) Caput i.ix : de filiis nobilium vel pauperum qui offeruntur. (2) Migne. PP. lat. LXIX. c. 352 ; Heimbucher, I, p. 193 ; Laux, p. 19. (3) Cf. Laux, der hl. Kohimban... p. 49 sqq. (4) Xon est confundendus cum ■ Poenitentiali seu Libro de mensura poenitentiarum » quem ad usum confessariorum idem scripserat Colum­ banus. Cf. Laux, p. 99. 148 Secunda Pars. Votum Obedientiae. redactae a quinto Priore Majoris Carthusiae sub titulo : Sta­ tuta Guigonis. Postquam vero novae quaedam additiones antiquis his Statutis fuerint junctae, probatae sunt Constitu­ tiones Carthusianorum ab Innocentio XI, nomenque habue­ runt : Statuta Ordinis Cartusiensis (1). Profitentur autem Carthusiani expresso et publfce, professionemque aut ipsi scribunt aut per alios scribere curant. i > i I ···. Formula qua vovent, haec est : « Ego Frater N. promitto Sta­ bilitatem et Obedientiam et Conversionem morum coram Deo et Sanctis ejus, et Reliquiis istius Eremi quae constructa est ad hono­ rem Dei et beatae semper Virginis Mariae, et beati Joannis Bap­ tistae : in praesentia Domini N. Prioris. ■ Qualis autem circa obe­ dientiam praestandam sit vis hujus professionis, edocemur e capi­ tulo 18 secundae Partis, quod inscribitur : de professione novitioruni. Ibi legimus : Professione facta, qui susceptus est, ita se ab omnibus quae mundi sunt intelligat alienum : ut nullius prorsus rei, nec sui quidem ipsius, sine Prioris sui licentia habeat potesta­ tem. Cum enim ab omnibus qui regulariter vivere decreverunt, obedientia magno studio sit servanda, a nobis tamen tanto devo­ tius et sollicitius, quanto asperius, districtiusque propositum subi­ vimus : ne, quod absit, illa (scii, obedientia) defuerit, tanti labores non solum careant praemio ; sed et supplicium damna­ tionis incurrant. « Ex speciali tamen Declaratione Capituli Genera­ lis anni 1679, statutum aliquod Constitutionum cui non adjungi­ tur praeceptum expressum et verum, non obligat per se ad culpam, sed tantum ad poenam. Statim id quoque additur : « Si vero con­ temptus reperiatur, aut grave scandalum ex habitualibus trans­ gressionibus quas quis Corrigere non curat aut contemnit, tunc grave peccatum est (2). 0 82. -Ad Fratres Minores si attendamus, perspiciemus eos distincte et formaliter tria profiteri vota Religionis, videlicet : obedientiae, paupertatis et castitatis ; quare professionis eorum modus luit quasi exemplar rationis profitendi, quae ab aliis Ordi­ nibus et Institutis postea in usum deducta est. Testatur autem Piat Montensis (3) tria vota explicite'fuisse enunciata in formula professionis Fratrum Minorum. Praemit­ tunt etiam Fratres haec alia verba (4) "TVoveo et promitto Deo toto tempore vitae meae servare regulam Fratrum Minorum ». Insuper plures auctores quos citat et approbat Piat (5), aiunt (1) (2) (3) (4) (5) Heimbucher, I. p. 485 ; Nova Collectio Statutorum, Romae... 1688. Nova Collectio Statutorum, p. ro. Praelectiones juris reguL I, n. 172. Rodericus, Quaest. regul, et canonicae, I, q. 26, a. 4. i. q· 325. Cap. I. Artic. II. De progresso historico, etc. >49 « speciale votum obedientiae erga S. Pontificem, Concilia Generalia Congregationesque Romanas a Franciscanis emitti, propter haec verba Regulae : Promittit obedientiam et revelentiam Domino Papae Honorio, ac successoribus ejus canonice intrantibus et Ecclesiae Romanae ». Et recte dicunt ; nam haec leguntur in initio textus Regulae ex originali Bulla Honorii III, capite i quod incipit : « Regula et vita Minorum Fratrum hacc est, scilicet Domini Nostri Jesu Christi sanctum Evangelium observare, vivendo in obedientia, sine proprio (paupertas) et in castitate. » — Post verba supra citata, additur statim : < Et alii fratres teneantur Fratri Francisco et ejus successoribus obedire. » Jamvero S. Bonaventura haec Regulae verba apertius interpre­ tatur de tribus evangclicis consiliis voto firmatis, ac praeterea de speciali « voto » obedientiae S. Pontifici et S Ecclesiae Romanae facto (i). — Item in capite II Regulae haec declarantur : Finito vero anno probationis, recipiantur (novitii) ad obedientiam, pro­ mittentes vitam istam semper et Regulam observare ; et nullo modo licebit cis de ista Religione exire, juxta mandatum domini Papae. » Quae verba profecto de professione ipsa sunt intelligcnda quatenus cum ea junguntur vota ; quare et Seraphicus Doctor sic hunc explanat locum : ■ Haec est tertia pars rubricae, in qua agi­ tur de professione, primo quantum ad sui obligationem votivam ; secundo, quantum ad propositi stabilem perseverantiam. ■ Deinde S. Doctor ait : « In qua promissione sic vovent (Franciscani) totam Regulam, ut... non omni ejus parti se obligatorie astringant. Vovent enim, se totam Regulam pro regula habituros secundum mandantis intentionem, ut quaedam ad observandum omnimode, quaedam ad habendum pro salutaribus hortamentis. Ergo illa ad observantiam inviolabilem sunt vovenda, ista ad cautelam ex voto perenniter sunt habenda. » De ambitu obedientiae haec severissime statuit S. Francisci Regula : « Unde firmiter praecipio eis, ut obediant suis Ministris in omnibus, quae promiserunt Domino observare, et non sunt contraria animae et Regulae nostrae » Quae verba ita interpretatur D. Bonaventura (c. x, n. 3) : « Suis Ministris, id est omnibus prae­ latis Ordinis ; et dicit : suis, ut de Provincialibus et aliis praelatis immediatis se loqui ostendat, qui supra de obedientia ad genera­ lem Ministrum in primo capite est locutus. In omnibus, quae pro­ miserunt Domino observare, supple : explicite vel implicite. Unde subdit : Et non sunt contraria animae, etc. » — Sed modo sufficiant (1) Expositio super Regulam FF. Minorum, c. 1, n. 3, 9, 11 : « Sanc­ tus, sic ait D. Bonaventura, huic debito votum adjicit speciale, sciens voto superveniente fortificari sacri Ordinis vinculum, et mentum gemi­ nari. » (Editio Quaracchi, vol. VIII, p. 396.) I I ? 150 Secunda Pars. — Votum Obedientiae. historicae hae notiones circa formam vovendi obedientiam apud Fratres Minores introductam. 83. — Inspiciamus tandem quid Regulae ct Constitutiones FF. Praedicatorum devoto obedientiae statuerint, saeculo decimo tertio ; quid deinde, saeculo decimo quinto, Constitutiones Ordinis Fratrum Servorum B. Μ. V. Postea pauca dicemus de obedientia in Societate Jesu recepta, saeculo nempe decimo sexto, in Congregatione Canonicorum Regularium Salvatoris Nostri, sub fine saeculi decimi septimi, et in recentioribus Insti­ tutis juxta « Normas S. Congregationis Episcop. et Regul. », ne forte conspectus iste historicus supra id quod intendebamus, protrahatur. Age vero ! In Ordine S. Dominici hoc modo vovetur obedien­ tia (1) :·« Ego, sic ait novitius profitons, (ego) Frater N., iacio professionem, et promitto obedientiam Deo, et B. Mariae, et B. Dominico, et tibi N. Magistro Ordinis Fratrum Praedicato­ rum, et successoribus tuis, secundum Regulam B. Augustini et Institutiones Fr. Praedicatorum ; quod ero obediens tibi tuisque successoribus usque ad mortem. » Non igitur expresse vovent Praedicatores paupertatem et continentiam, attamen eorum intentio se extendit ad praedicta quoque vota, quae essen­ tialia reputantur. Ipsae enim Constitutiones, ut refert Donatus Laynensis, 0. Pr. (2), lepide declararunt : qui promittit Obe­ dientiam, promittit caste et sine proprio vivere. Haec praeterea definiunt Constitutiones circa obedientiam (3) : v Primario ct directe, obedientia quam Praelatis nostris praestare debemus, sese extendit ad ea quae in Regula, aut in Constitutioni­ bus, aut in Ordinationibus Capitulorum explicite determinantur. Secundario et indirecte, tenemur etiam obedirc Praelato in illis, quae, licet in legibus nostris explicite non contineantur, inveniun­ tur tamen necessaria seu valde utilia ad earum observationem, etc. n Deinde affirmatur, ea quae sub speciali titulo continebantur in Constitutionibus, ohm ante Declarationem secundi Capituli Gene­ ralissimi, anno 1236 Parisiis celebrati, revera obligasse sub veniali culpa, quamvis forte non formale aliquod annexum sibi habuissent praeceptum ; postea vero mutatis his dispositionibus, sequens viguisse principium : « Constitutiones (nostrae) et Ordinationes Capitulorum aut Praelatorum, ex se non obligant ad culpam, seu (1) c. xv (2) (3) Constitutiones FF. S. Ordinis Praedicatorum, editio nova, Dist. I ; : Professio. Praxis resolutoria T. II, p. 2. Tr. X, q. 8, n. S. Dist. I, c. xv, Deci. 10 ; c. xvi, Deci, unica ; Prol. Declar. n 1, etc. Cap. I. Artic. II. — De progressu historico, etc. 151 _________ _____ _______________________________________________ ad peccatum, sed tantummodo ad poenam pro transgressoribus in ipsis Constitutionibus aut Ordinationibus taxatam, vel a Praelatis taxandam. » Ex his ct pluribus aliis locis dilucide apparet, disciplinam obedientiae religiosae in Ordine Praedicatorum fuisse mutationibus obnoxiam. Ordo autem Fratrum Servorum B. Mariae Virginis illam habet formulam, dum profitetur aliquis religiosam obedien­ tiam (1) : « Ego frater N. filius N., in saeculo vocatus N., qui detuli habitum no vitiorum in Ordine Fratrum Servorum B. M. Virg. per annum integrum, jam natus annum N., non vi nec metu, aut ullo errore ductus, sed sponte, libere et ex certa scientia facio professionem, et promitto Deo Omnipotenti, et B. Mariae, et tibi Rev. P. Priori Generali Frat. Serv. B. Μ. V., ct successoribus tuis servare Obedientiam, et Castitatem, et vivere sine proprio, secundum Regulam B. Augustini et Cons­ titutiones Servorum... » — Additur deinde : « Facta autem pro­ fessione non relinquatur arbitrio voluntatis suae... » Postea variis in capitibus agit Regula : de levi culpa, de gravi culpa, de graviori culpa, de gravissima culpa (2) : ·■. Sciant Religiosi Praelati, paria non esse peccata, sic aiunt Constitutiones, sed alia levia delicta esse, quaedam gravia, nonnulla graviora, aliqua etiam inter gravissima numerari (3) ». — Porro culpa levis erit : « Si quis in conventum hora qua debet, redire distulerit, si quis ad capitulum conventuale non accesserit, etc. » 84. — Institutum Societatis Jesu plures habet formulas pro fitendi, quas legere est in volumine secundo « Instituti », post Epistolam S. Ignatii : de virtute Obedientiae. Forma autem professionis quatuor votorum haec est : « Ego N., Professionem facio ct promitto Omnipotenti Deo, coram ejus Virgine Matre, 1 et universa coelesti curia, ac omnibus circumstantibus ; et tibi Patri Rev. N., Praeposito Generali Societatis Jesu, locum Dei tenenti, et Successoribus tuis (vel tibi Rev. Patri N. VicePraepositi, etc.) perpetuam Paupertatem, Castitatem ct Obe­ dientiam ; et stcundum eam, peculiarem curam circa puerorum eruditionem ; juxta tormam vivendi in litteris Apost. Soc. Jesu et in ejus Constitutionibus contentam. Insuper promitto specialem Obedientiam Summo Pontifici circa missiones, etc. » (1) Constitutiones, c. vm : de modo professionis, p. 26. (2) C. XXXIII, XXXIV, XXXV, XXXVI. (3) Inter haec gravissima recensetur id quoque : « Qui inobediens fue­ rit Provinciali per mensem, p [<·Ν ||j| HH nU Secunda Pars, — Votum Obcdîentiae. Statuto autem peculiari (c. v sextae partis Constit.) cautum fuit, ut nullae Constitutiones, Declarationes vel ordo ullus vivendi obligationem inducerent ad peccatum mortale vel veniale, « nisi Superior ea in nomine Domini Nostri Jesu Christi, vel in virtute Obedicntiae juberet : quod in rebus, vel personis illis in quibus judicabitur, quod ad particulare uniuscujusque vel ad universum bonum multum conveniet, fieri poterit. « Statutum quidem illud proprie valet de Constitutionibus aut Ordinationibus » ; at eo quoque modo ipsum interpretari solent theologi Societatis ut ad mandata et injunctiones Superiorum id extendant. Ita legitur apud A. Rodriguez, Sanchez, Laymann, Vermeersch, et alios. Animad­ vertit tamen Sanchez: Juxta id decretum (c. v, 6 partis Constit. fine) et usum oportet superiorem amplius explicare suam volun­ tatem, ut censeatur velle obligare ad culpam aliquam. At si exprimeret suam intentionem esse obligare ad culpam mortalem vel venialem, obligaret utique, nisi ratione levitatis materiae, voluntas esset'rationi dissona, quia ea Constitutio non aufert potes­ tatem aliter obligandi, quam utendo illis verbis ; sed illis certam obligandi voluntatem explicat, ut talis non censeatur, quando illis verbis non 'utitur. Quare credo obligaturum sub mortali, quando praeciperet non utens his verbis, sed apposita poena exigenti pec­ catum mortale, ut sub poena excommunicationis, etc. » I J In Congregatione Canonicorum Regularium Salvatoris Nostri quam approbavit Urbanus P. VIII, (anno ,1669), hac ratione obedientiam vovent novitii (1) : « Ego N. professionem facio et voveo Deo omnipotenti, Jesu Christo Salvatori nostro, coram Beatissima ejus matre Virg. Mariae, sanctis Apostolis, Beato P. N. Augustino, et universa cocli curia, et tibi Reverendis­ simo P. N. Piaepos. Generali Congreg. Salvat, nostri... pau­ pertatem, castitatem et obedientiam secundum Regulam sanc­ tissimi P. Augustini, prout in Constitutionibus praefatae Con­ greg. Salvatoris nostri observanda declaratur. » — Cons­ titutiones vero distinguunt inter culpas leves, pro quibus leviores imponuntur poenitentiae ; et graviores v. gr. qui libros reli­ gioni vel bonis moribus contrarios legerit, aut vota sua renovare recusaverit, et alia hujuscemodi (2). Dantur demum «delicta graviora et gravissima », ad quae luenda gravissimae quoque censurae et poenae assignantur (3). 85. — Congregationes recentiores hac fere lege saepissime obedientiam voveat, uti eam descriptam invenies in « Normis (1) Constitutiones, caput x, art. 2. n. 19, p. 99. (2) Cf. § 18, a. 1. (3) Ibid. a. 2. Cap. I. Artic. II. — De progressu historico, etc. î 53 S. Congregat. Episcoporum et Regul. prima vice anno 1901 editis. Capite autem octavo : de emissione votorum, n. 99, haec de professione obedicntiae decernuntur : « Inserenda est in Constitutionibus formula professionis. In ea, demptis omni­ bus superlinis, simpliciter et clare dicendum est, sororem (aut religiosum) Deo vovere tria vota simplicia paupertatis, casti­ tatis et obedicntiae, secundum Constitutiones Instituti. Professio autem dicatur emitti in manus moderatricis aut ejus substitutae, acceptantis nomine Instituti (1). Alia vota non admit­ tuntur (2).In ipsis Constitutionibus exprimendum erit eas per se non obligare sub reatu culpae (3). — Igitur non exacte diceretur. Constitutiones observandas esse vi voti obedientiae, ita ut peccet soror contra hoc votum transgrediendo quodeumque punc­ tum Constitutionum (4). — Erga dispositiones Constitutionum et Superiorum tenetur soror ex virtute obedientiae (5). Vi voti tunc tantum obligabitur, cum legitimus Superior praecipit expresse in virtute s. obedientiae, etc. — Superiores vero locales, praeser­ tim parvarum domorum, se abstineant (6)... Expedit ut formale praeceptum quando datur, in scriptis imponatur, aut coram duo­ bus testibus. Nonnisi raro, caute ac prudenter, ex gravique causa praecipiant Superiores in virtute sanctae obedientiae (7). — Sed etiam secundum Normas generale hocce valet principium : « Per votum obedientiae assumitur obligatio obediendi praecepto legi­ timi superioris in iis quae pertinent ad observantiam votorum et Constitutionum » (S). Nuperrime autem a S. Congregatione de Religiosis denuo publici juris factus est « parvus Normarum codex », qui juxta ipsa verba S. Congregationis (9), nihil aliud est quam sectio prior Nonnarum pro approbandis religiosis Institutis votorum simplicium, quae auctoritate Sacrae Congregationis EE. et RR., anno 1901, in lucem prodierunt, novo tamen Codici univer­ sali juris canonici accommodata. » Secunda sectio Normarum, in qua occurrunt varia prae­ scripta circa vota et virtutes, jam non amplius in secunda hac (1) Vide η. 101. (2) n. 102. (3) n. 320. (4) n. 133. (5) »· ’34· (6) n. 135 et 137. (7) ”· ’36. ' (8) n. 132. (9) Acta Apostolicae Sedis, vol. 13, p. 312 (6 Marti* 1921) ; cf. etiam « Periodica de re canonica et inorali », 1 · X» fasciculus 3, p. 295 sqq. ; Nouvelle Revue théol. 1921, n. 8, p. 424 sqq. 154 Secunda Pars. — Votum Obedientiae. editione continetur. In ipso documento quod die 6 martii 1921 promulgatum fuit, ratio hujus rei satis manifestatur : « Secunda enim sectio Normarum, post Codicis promulgationem, jam non videtur necessaria, cum constitutionum scriptores et prae oculis habere debeant canones, qui religiosos respiciunt, et consulere possint probatos auctores, qui de religiosis, post editas praefatas Sacrae Congregationis EE. et RR. Normas scripserunt. » Inter probatos auctores qui hac in re prudenter consuli possunt, enu­ merat P. Creusen speciatim Battandier, Vcrmeersch, Bastien, quorum testimonium pluries nos quoque adduximus (Cf. Nou­ velle revue théologique, année 1921, η. 8, p. 425 ; item Perio­ dica de re canonica et morali, nov. 1921, p. 302, ubi cl. Creusen haec quoque addit : « Promulgato Codice, novae Normae confi­ ciendae erant ; in pluribus enim Codicis canonibus aliae ac Nor­ marum praescriptiones sunt. Atque jam schema novarum Normarum erat confectum. Sed Codicis liber II, p. III, de reli­ giosis, alteram sectionem Normarum fecit inutilem... »). I1 Ex his factis historicis lucidius constat, qua ratione pedetentim, decursu saeculorum, se evolverit disciplina subjectionis religiosae, simulquc professionis quae cum voto obedientiae intime est con­ nexa. Inde quoque perspicitur quomodo non pauci scriptores religiosi ac doctorcs, hac formularum professionis varietate quasi praeoccupati, subobscure nonnunquam de illa voti obedientiae materia disseruerint. Principiis magis generalibus et normis juris in hac re nobis deinceps erit adhaerendum, quin tamen eas prorsus praetermittamus a lege communi exceptiones, quae forte nonnullis faverent institutis. CAPUT II De notione voti obedientiae. 4 86. — Iis omissis quae in hoc genere jam olim dicta fuerunt (1) (cum egimus de potestate Superiorum praecipiendi ex voto), hic in specie inquirere nobis oportebit qua ratione votum obe­ dientiae sit definiendum, et quo jure aliqua distinctio habenda inter votum solemne et simplex. Quam ob causam duplex hujus rei occurret articulus ; inquiremus nempe : a) Quaenam sit adaequata voti obedientiae definitio. (1) Ci. de virtute Obedientiae, 1. c. ni, a. 3. Cap. II. Artic. I. — Definitio voti obedientiae. 155 b) Quomodo votum istud distinguatur in aliquod solemne et in aliquod simplex. De voto autem -privato obediendi, v. gr. coniessario, quem quisque sibi elegerit, jam antea dicebamus in prima parte, nec est ratio cur multum immoremur. fl Articulus I. Definitio voti obedientiae. Cum non omnes auctores concordent in definiendo hoc voto, juvabit analytice potius quam synthetice in illud inqui­ rere ; quare referemus primo varias theologorum detinitiones, colligendo ex eis elementa magis communia ; deinde peculiare aliquod stabiliemus principium, ad rectam hujusce rei intelligentiam non parum faciens ; ultimo demum propriam statuemus de finitionem, quam, paucis tantum additis verbis accuratius explicabimus. 87. — Aliqui scriptores non tradunt proprie dictam defini­ tionem voti obedientiae, sed potius asserunt ratione quadam generali, « ex voto obedientiae religiosum obligari ad omnia quae Superior praecipit secundum Regulas et Constitutiones Ordi­ nis ». Ita quidem cum Busembaum S. Alphonsus (1), Sporer (2), Cunigliati (3), H. Tournely (4) et alii. Nec desunt auctores moderni, qui vix alio hac in re utuntur loquendi modo. Ita Bargilliat (II, n. 1160) quando scribit : « Ex voto obedientiae, solum tenetur unusquisque Religionis obedire Praelato juxta professionem suae regulae, id est, intra limites suae regulae. » Sic etiam loquuntui : «Ballerini-Palmieri (IV, tr. IX. c. 1, § 3) ; Gury-Ferreres (II, n. 168) ; Laurentius (n. 1001) ; Priimmer (1 ed. Man. jur. eccles. II, q. 106, 2) ; Card. Vivès (Fr. Calasanctius, comp. Theol. mor. p. 285) ; Meynard (Réponses cano­ niques, II, η. ιρι) ; Sagmüller (t. Ill, § 189, VI). Imo ne ipsae quidem Normae aliter descripserunt obedientiae votum ; legi­ mus enim n. 132 : « Per votum obedientiae (religiosus) assumit (1) Theol. Mor. L. IV’, c. i, n. 38. (2) Th. mor. Suppl. Dec. c. n, n. 161. (3) H, p. 361 : « Votum obedientiae in eo positum est quod homo offerat Deo proprium arbitrium, ipsique promittat se obtemperaturum suis Superioribus quoad omnia quae juxta propriam Regulam juste jube­ bunt. » (4) Continuatio praei, theol. T. V, p. 2. c. 11, a. 3. Secunda Pars. — Votum Obedientiae. i » I obligationem obediendi praecepto legitimi Superioris in iis quae pertinent directe vel indirecte ad vitam Instituti. » Cum voti haec descriptio terminis contineatur generalibus, ideo varias perpessa est interpretationes, ut inspicienti cuique facile patebit (cf. Marc-Gestermann, II, n. 2166). Deinde plures etiam canonistao ac theologi tam antiqui quam recentes ita definiunt votum obedientiae, ut sit quaedam promissio Deo facta servandi hanc ipsam obedientiam, quae ad religiosos in peculiari eorum statu necessario pertinere dici­ tur. « Votum obedientiae, ait Joan. Εν. Rottner, O. S. B., est promissio Deo facta, qua religiosus propriam subjiciens volun­ tatem Praelato regulari se obligat ad parendum in omnibus, quae cadere possunt sub virtute obedientiae (1). Hanc eamdem definitionem proponunt Caietanus de Alexandris (2), L. Fer­ raris (3) et alii. Imo non dubitavit Ferraris de illa definitione apodictica haec proferre verba : « Est in re communis », quam tamen suam assertionem omisit probare ; nam prosequitur : « Obedientia enim dicitur quasi ab audientia, sive ab audiendo praeceptum superioris, ut recte notat Donatus... et alii. » Inter scriptores modernos definitionem similem tradunt Piat (4), Victorius ab Appeltern (5), Mouton (6), Vermeersch (7), etc. Vermeersch ait : « Votum obedientiae religiosorum est promissio Deo facta obedientiae quae debetur in vita reli­ giosa. » Ipse tamen postea traditam definitionem restringit, asserendo praecepta nonnisi stricte talia pertinere ad obe­ dientiae votum (I, n. 296). ' itaque a theologis optimi nominis adhuc magis circumscri­ bitur voti obedientiae notio, ejusque definitio limitatur cum Laymann (IV, tr. V, c. ix, q. 1) ad « ea quae Superior prae­ cipit (religioso) cum voluntate eum obligandi sub culpa » ; vel cum Pichler (I, 1. Ill, T. 35, dico 3) ad « omnia praestandi quae Superior (religioso) praecipit cum voluntate obligandi sub culpa, modo praecipiat justa... Item ad observationem Regula­ rum, quae sub peccato ex intentione Fundatoris obligant. » — Ratio, quam supponunt hi auctores, eadem prorsus videtur ( 1) Margarita coelestis seu status relig. q. 9, a. e, n. 840. (2) Confessarius Moniahuin, c. vi, § 1, q. 1. (3) Prompta biblioth. 7, votum a. 2, n. 10 ; ci. Canoniste cont. 1921, p. 104. (4) I, q. 307· (5) Compend, praei. q. 182. (6) II, ch. vu, p. 400. (7) I, n. 288. Cap. II. Artic. I. — Definitio voti obedientiae. esse ac supra, scilicet : « Religiosus hoc ipsum vovet, velle se Superiori praecipienti obedire in omnibus quae justa sunt et Regulae conformia ; quare iit transgressor voti, si obedire recuset. » Sic explicite argumentatur citatus Laymann (n. 2), et idem affirmat Pichler (1. c.). ^Rocentiores sunt aliqui scriptores, qui censent illud votum respicere tantummodo praecepta sic dicta « formalia , quae nempe dantur expresse in virtute s. obedientiae, quando appel­ latur explicite, ut aiunt, ad ipsum votum (1). Haec autem ratio definiendi votum obedientiae praesupponit necessario gravem esse obligationem subjectionis, cum intercedit promissio Deo facta (2). Etenim formulae istae : in virtute s. obedientiae, sub praecepto formali utique denotant grave aliquod obedientiae praeceptum, ut suo loco fusius declarabimus. 88. — Agedum, quamvis praedictae auctorum definitiones in quibusdam videantur discrepare, in pluribus tamen commune aliquid exhibent, quod sequentibus magis adhuc determina­ bimus : a) Obedientiae votum utpote sacra promissio ad religionem pertinens, directe nonnisi Ipsi Deo fit, non vero proprie ali­ cui homini. Quare nec homo in tale votumhabere poterit ullam directam potestatem, nisi ratione potestatis vicariae nomine Dei; ratione autem dominationis in religiosos, homo potestatem acquirit directe in voluntatem ac intentionem voventium juxta terminos professionis, non tamen ultra intentionem voven­ tium, ut aperte declarat Suarez (3). Totum enim pendet ex limitatione voti, ut affirmat idem Suarez, extra quod nullus homo potest praecipere ex vi obedientiae, et haec est etiam sen­ tentia S. Bonaventurae, qui posuerat obedientiae religiosae terminum ct mensuram « juxta magnitudinem voti emissi (4). » (1) Ci. Ferrari, c. x, p. 171 ; Haring, § 215, III, b. etc. Jain Bessombes scripserat (Moral, christ. II, de stat. rcl. c. vu, a. 4) : Quando legiti­ mus Superior praecipit aliquid in virtute s. obedientiae. Religiosus pro­ fessus tenetur sub peccato sacrilegii obedire legitimo Supenori in his omni­ bus quae sunt secundum Regulam. > I t refert Craisson (des communautés rei. p. 50, 242 sqq.) eamdem doctrinam proponere conabatur Gautrelet, S. J., sola fisus auctoritate Pellizarii, cujus liber in Indicem est relatus. (2) Ami du Clergé, 35, p. 280 ; Thévenot, η. 282 sq. 288. Cf. Canoniste cont. 1921. p. 100, sq. (3) Tr. VII. 1. X. c. viu, n. 10. Ibidem refert doctrinam quoque S. Bernardi et S. Thomae. (4) In 2 librum Sentent, d. 44. a. 3, q. 2. Conclusio (edit. Quaracchi, t. II, p. 1013). 12 158 Secunda Pars. — Votum Obedientiae. b) Voti obedientiae exsecutio eo modo a legitimis Superiori­ bus potest exigi quo jus commune et particulare id praescri­ bant vel permittant. Quamvis enim promissio haec facta sit Deo. necessario tamen se refert ad aliqua exsequenda, quae juberi possunt a Superiore competente, servatis legitime servandis. c) Non indistincte nec arbitrarie valet Superior voti exsecu­ tionem urgere ; intra limites enim tum vitae religiosae, tum Regulae approbatae, totum continetur obedientiae votum. Posita vero ejus materia requisita et necessaria, statim exsurget obligatio voti, et eam tunc Superior intentione sua sola nec excludere poterit, nec minuere, nec ultra terminos professionis usu praescriptos extendere. d) A parte Superioris requiritur ut adsit praeceptum expres­ sum et verum, seu stricto sensu, quo conscientia subditi directe sub peccato ligetur ; non autem sufficit simplex desiderium aut jussio quaedam inefficax ad inducendam tantam obliga­ tionem : votum enim hoc emittitur sensu vero et proprio, non sensu vulgari et minus stricto obedientiae. { 89. — Jure quidem merito principium hoc universale licet sta­ tuere: Etsi omnibus Religionibus idem secundum se sit obedien­ tiae votum, spectata nempe intima ejus natura ; attamen exten­ sio aut obligandi vis quam habet, poterit esse major m in orve secundum accidentias varias, ad voluntatem voventis prae­ sertim pertinentes necnon ad materiae proportionem gravi­ tatemque praeceptorum. Sane quidem, priori quadam ratione, ab ipsa voluntate voven­ tium pendet vis voti obedientiae ; sub hoc igitur respectu in nonnullis amplitudo ejus obligationisve mensura variare poterit. Namque communis haec est conditio cujusque voti, ut intentio voventis possit strictius aut minus stricte modum determinare quo se obligare velit, vel materiam designare circa quam versetur promissionis efficacia, salva semper voti sub­ stantia. Recte asserit Angelicus Doctor (2. 2. q. 88, a. 1 ad 2), votum a voluntate accipere nomem «quasi a primo movente » ; quia voluntas hominis movet rationem « ad promittendum aliquid circa ea, quae ejus voluntati subduntur. » Votum ergo habendum est ad instar legis, quae dimanat ab hominis volun­ tate, et quam quisque sibi ponit, ut ait Rodericus (1) ; et Aqui(1) Quaestiones regul. ct canonicae, II, q. 101, a. 8 (p. 300) ; cf. Besornbes, de rei. c. nr, § 5 ; Tambunni, de praec. Decal. 3, c. 10, n. 1. Cap. II. Artic. I. Definitio voti obedientiae. IS? nas aperte declarat illuni qui vovet, statuere sibi legem (1). Ita doctrinam Angelici intelligunt quoque Salmanticenses (tr.XVII, I, n. 109) : «Votum, aiunt, est lex quaedam particularis, quam vovens sibi imponit, dicente D. Thoma... » Optime inde deducunt plures auctoies, ea posse satis aequa lance voto applicari, quae de lege et ejus obligatione commu­ niter statuuntur. De causis agens quae excusant ab obligatione voti, haec scribit Suarez (tr. VII, 1. X, c. IV, n. 14) : « Obser­ vanda sunt quae de excusatione legis humanae in propria materia tradi solent, nam, licet haec obligatio non sit proprie ex lege humana, sed ex voto, tamen quatenus per voluntatem humanam, ct suo modo praeceptivam applicatur, eisdem fere regulis quoad hanc partem mensuranda est. » Ideo non immerito de voto potuerunt dicere Fr. Schmier, 0. S. B. ct Wiestner, S. J : Effectus voti est obligatio quae suam mensutam quoad modum, qualitatem et sic porro, potissimum ab intentione voventis desumit, licet ceteroquin obligationis gravitas aut levitas, ex gravitate vel levitate objecti mensurari dicatur (2). 90. — Quamvis ita sit, probe tamen notare oportet, non ad nutum uniuscujusque emitti posse votum Religionis ; est enim votum publicum, in facie Ecclesiae et sub ejus tutela juxta canonicas leges tactum, servatis praescriptis Religionum ac legitimae consuetudinis. Hinc etiam quasi ab extero accipit suam mensuram ac normam ; scilicet saltem mediate desumun­ tur ejus extensio et obligatio ab ecclesiasticis legibus, ab inten­ tione Religionum Regularumque aut ex usu legitimo, quibus singularis voventium intentio se debet accommodare. Porro unusquisque religiosus ea profitetur ratione, qua profitendum ac vovendum est in propria sua Religione, nec aliter interpre­ tanda erit ejus voluntas. Quocirca si false judicet de obligatione quae habetur in suo Ipstituto, intendens alio modo vovere, v. gr. sub gravi se obligare ratione voti, quando ipsa Regula decernit non adesse nisi levem culpam, tunc praevalebit inten tio Religionis quae est conformis Regulae, nec de facto sub mor­ tali tenebitur iste religiosus. Equidem subjective, ut aiunt, grave poterit committere peccatum propter erroneam suam conscient i am, sed illud generali jam continetur principio Theo­ logiae moralis (3). (!) 2. 2. q. 88, a. 10. (2) Cf. Schmier, Jurisp. II. 1. lll,t . I, p. 1, c. m, n. 220, etc. (3) Vide apud Marc-Gcstermann, I, Trac, de conscientia, n. 21 sq. i όο Secunda Pars. — Votum Obedientiae. Concordant omnino Salmanticenses, eamdem propugnantes doctrinam, ut constat ex tr. XV, c. iv, n. 58. Postquam enim statuerint illud principium : In Regula aut Constitutionibus si sit expressum regillam solum obligare ad veniale, nunquam obligabit ad mortale, nisi contineat alicjuid jure divino vel ecclesiastico imperatum vel prohibitum, vel praeceptum ali­ quod formale contineat... in reliquis autem solum obligat sub veniali etiamsi sint res gravissimae : statim subjungunt Salmanticenses (1) : « Addimus dicta hoc numero intelligenda esse, etiamsi quis in professione intenderet se obligare ad obser­ vationem totius regulae sub mortali vel veniali, ex errore judi­ cans esse de essentia professionis cum illa intentione vovere, quia talis semper intendit professionem emittere secundum modum quem tenet illa Religio, et sic aliam obligationem sibi imponere involuntarium est, quia procedit ex illo erroneo judicio et sic non se obligavit amplius, quam reliqui reli­ giosi modo ordinario profitentes. » Nec desunt alii auctores qui eamdem tuentur opinionem, quare optima cernitur esse ratio, quam saepe saepius Suarez adducit ad confirmandas quaestio­ num solutiones : « Respondeo id constare ex communi usu et institutione Religionum, cui accommodatur intentio voven­ tis (2). » Sit ergo haec firma conclusio : Voti obedientiae amplitudo ac obligatio mensuranda sunt tum juxta capacitatem ipsius materiae, tum juxta intentionem voventis ; intentio vero voven­ tis se debet accommodare legibus Ecclesiae, praescriptis Regu­ lae, legitimo usui illius Religionis in qua fit professio. 91. — His praemissis, definitur votum obedientiae : Est promissio Deo publice facta et a competente auctoritate accep­ tata qua neo-professus propriae renuntians voluntati, se guber­ nandum tradit suis Superioribus legitimis, seque subjicit appro­ batae Regulae, ita ut juxta usum et acceptionem Instituti debeat etiam sub reatu speciali contra religionem obtempe­ rare in omnibus praeceptis strictis, quae'circa vitam reli­ giosam imponuntur (3). Haec definitio statim his -paucis potest adumbrari, plenius tamen illustrabitur ex iis quae capite sequenti continebuntur. (1) (2) (3) a. 3 ; L. cit. sermo videtur esse de peccato veniali contra votum. Cf. v. gr. in tr. X, 1. IV, c. xiv, r. 8, etc. Cf. Salmanticenses, tr. XV, c. vi, n. 40 ; Zitelli, Apparatus, c. vn, Piat, I, q.307 ; Sagmiiller, § 186, etc. Cap. II. Artic. I. — Definitio voti obedientiae. 161 Jamvero dicimus votum obedicntiae : «promissionem Deo pu­ blice factam », quia emittitur in facie Ecclesiae et ipsa professio acceptatur a legitima auctoritate nomine Ecclesiae ; proinde votum illud sub tutela speciali ecclesiasticae auctoritatis cons­ tituitur (can. 1308, § 1). Subjungitur in definitione : « propriae renuntians voluntati... » quia, ut aiebant veteres, nolle et velle jam non amplius habet religiosus professus, cum in voluntariam servitutem se redi­ gens, submittatur jugo dominationis potestatis legitimae. Deinde dicitur : «seque subjicit approbatae Regulae , quo­ niam nulla datur hodiedum Religio, quae non habeat suam ab Apostolica Sede approbatam Regulam. Olim non erat necessa­ ria explicita quaedam approbatio. Alia verba quae subduntur : « juxta usum et acceptionem Ins­ tituti » jam tacta fuerunt in praecedentibus et quoad praxim magni sunt ponderis. Quamvis enim, ut diximus, idem sit in omnibus Institutis votum, secundum ea quae essentialia et intrinseca videntur (1) : attamen aliquando etiam, ex parte saltem objecti ct extensive, plus aut minus late patere perspi­ citur. Insuper obedientia religiosa perfectior vel minus per­ fecta erit, ut ostensum fuit in prima parte (c. 11). Adde, Cons­ titutiones ipsas non eadem semper ratione assignare extensio­ nem, ambitum vel modum hujus voti vel Superiores quibus jus competit exigendi ejus debitum (2). Lubet quaedam hujus rei afferre exempla : apud Carmclitas requiritur omnino ut praeceptum « obligans sub mortali » detur in scriptis, et sub certa quadam verborum serie feratur (3). Apud Jesuitas autem, quamvis Superior hac forma utatur : stricte praecipio, non ade­ rit obligatio subjectionis ratione voti, neque in re gravi neque in re levi, ut-supra dicebamus. Apud Franciscanos, jubente Superiore sub eadem forma, exsurget obligatio etiam reatus gravis, vi voti, ut dicunt plures auctores (4). De Normis earumque praescriptis, quae praesertim numeris 135,136 et 137 conti­ nentur, jam supra mentionem habuimus. Tandem hisce verbis perficitur definitio modo tradita : « in omnibus praesccptis strictis, etc.» Dantur enim etiam praecepta minus stricta, quae non sunt rigorosa, nec absoluta, aut quibus (1) (2) (3) (4) Salmanticenses, 1. c. c. v n. 56 ; Meynard, II, n. 208. CI. Ami du Clergé, 1913. η. 36, p. 741. Sahnantic., XV, c. v, n. 48. Piat, I, q. 320 ; Biederlack-Führich, p. 211, nota. 102 Secunda Pars. — Votum Obcdientiae. Superior non vult directe et expresse obligare sub peccato (i). Quando Superior praeceptum proprie non intimat, nec cense­ bitur velle exigere praecise voti hujus obligationem ; quia necessaria conditio alicujus praecepti veri et expressi jam non impletur. Sub tali autem conditione, ut declaravimus in prima parte (c. m, a. 3), facta est promissio erga Deum, et non aliter. Patet demum strictum hoc praeceptum spectare debere ipsam vitam religiosam seu « regularem conversationem », ut loquitur Aquinas (2. 2. q. 104, a. 5, ad 3) ;hanc enim unice inten­ dit votum religiosorum. Articulus II. Dc voto obedicntiae simplici et solemni. < 92.—Non una datur voti obedicntiae distinctio. Si conside­ remus votum stricte religiosum, facile discernemus aliud per­ petuum, aliud vero temporarium ; \Otum deinde perpetuum aut solemne aut simplex erit. Perpetuum est votum obedicntiae, quod de se stabilitate aliqua satis perfecta donatum, perdurat toto vitae decursu, nisi legitime tollatur vel per saccularizationcm, vel per dispen­ sationem vel per alium modum juridicum. Temporarium illud dicitur esse obcdientiae votum, quod nonnisi ad tempus emittitur, ita ut ex hac parte fruatur sta­ bilitate minore. Imo ex plurium canonistarum placitis non sufficeret de se ad constituendum aliquem professum in statu vere'religioso, eo quod deficeret, juxta Vcrmeersch (I, n. 30), perennitas servitutis. Atvcro hodiedum ratione quadam uni­ versali provisum fuit ab Ecclesia ut temporaria vota perpetuis praecederent, ex cc. 572, § 2 ; 574, § 1. Simul declaratum fuit temporaria illa vota, elapso tempore renovanda, ad id sufficere ut constituatur Religio ; proinde cum ipsis etiam verus exsistere poterit status religiosus (c. 488, 1 et 7). Non absque laude scribit hac de re Biederlack-Führich (n. 9, p. 14, nota 2) : « Videtur ergo ad rationem status religiosi secundum mentem Ecclesiae suf­ ficere, ut obligatio stricta quidem ad tempus tantum contra­ hatur, intentio vero tum voventis tum religionis adsit, ut sodales in perpetuum in religione maneant, ita ut egressus per non renovationem votorum semper exceptionem importet. » (i) Cf. Suarez, 10, 1. IX'. c. xiv, n. sq. ; Schnorrcnberg, Instit. canon, de regular. § 5. p. 239, etc. Cap. II. Artic. II. De voto obedicntiae simplici et solemn). 163 93. —Voti obedientia·· alia distinctio in aliquod solem n e et simplex est omnium celebratissima, ansamque dedit acrioribus theologorum disceptationibus. Hic vero breviter quaedam dicenda occurrunt ad quaestionem istam satis implicatam pertinentia, sive in genere sive etiam in specie. In genere statuere licet juxta ipsum Codicem juris, ea \rota esse solemnia quae emittuntur in Ordine per professionem ut aiunt « solemnizatam », cum nempe Ecclesia eam uti talem agnoscit (c. 1308, § 2). Simplicia autem vota sunt ea quae per professionem non solemnizatam emittuntur in quacumque Religione (praesertim in Congregationibus juxta c. 488,2). Cen­ sebant olim plures theologi, praefatam distinctionem de jure esse divino ita ut ne Summus quidem Pontifex posset dispensare in voto solemni (1). Quam sententiam ea saltem ratione proba­ vit Divus Thomas, ut assereret in 2. 2, q. 88, a. 11 juxta Salmanticenses (2) : « Posse Pontificem dispensare cum sacerdo­ tibus in voto solemni castitatis, non vero cum religiosis. Atta­ men nequit infitiari, alio loco eumdem Angelicum haec decla­ rasse (in 4, dist. 38, q. 1, a. 4, q. 4 ad 3) : « Et ideo alii dicunt probabilius, si communis utilitas totius Ecclesiae, aut unius regni vel provinciae exposcerent, posse convenienter et in voto continentiae et in voto religionis dispensari, quantumcumque esset solemnizatum... » Ad salvandam doctrinam Aquinatis adducit P. Prümmer (3) non minus quam triplex explanationum genus : 1) Dicitur cum Caietano, Donato aliisque : Papa non potest dispensare, ut mona­ chus remanens monachus ducat uxorem (4). Ista explicatio, dictitat (1) Pro hac opinione citantur a Salmanticens. Albertus Magnus Armilla, de Soto, Silvester et alii. Plures autem, ut Sylvius, Gonet, Billuart, Bellarminus, Toletus, etc., teste Prümmer (q. 172, nota 6) dicebant ratione voti distinctionem essentialem existere inter votum solcniny et simplex. (2) ~De facto legimus apud S. Thomam : « Unde videtur, quod per Eccle­ siam possit dispensari in voto.contmcntiae solenmizato per susceptionem sacri ordinis... In eodem loco dicit : « Papa non potest facere quod ille qui est professus religionem, non sit religiosus ; licet quidam juristae ignoranter contrarium dicant, u Sub fine ait : « In \oto solenmizato per professionem religionis non potest per Ecclesiam dispensari. » (3) Jus reg. speciale. II, q. 72, p. 82. (4) In aliqua nota addit Prümmer : u Doctrina Angel. Doctoris non tantum valet pro voto castitatis, ut quidam autumant, sed pro omni voto .solemni. Nam non tantum per votum castitatis homo consecra­ tur Deo, sed per omne votum solemne. » Et revera Aquinas in 2. 2. q. 186, a. 8 ait « Papam in voto obcdientiae » non posse cum religioso dis- 164 Secunda Pars. — Votum Obedientiae. Prüminer, non placet. — 2) Cum Franc. Ferrariensi : Papa non potest quidem dispensare, scd potest authentice declarare votum solemne in tali casu non esse servandum. Est explicatio probabi­ lis.— 3) «Papa non potest dispensare, id est penitus exstinguere votum solemne rite emissum, bene tamen potest obligationem voti suspendere pro aliquo casu, remanente vinculo voti. Est expli­ catio praeferenda >. Quare sic intelligit Priimmer sententiam Aqui­ natis : Vota solemnia juxta Angelicum Doctorem, prorsus sunt indispensibilia, hoc est, non possunt unquam penitus aboleri, ita ut nihil obligationis supersit ; possunt tamen ad certum effec­ tum dumtaxat ex gravibus causis a Summo Pontifice quoad solani obligationem suspendi. Et re quidem vera, ipse Card. A. Bizarri, in celebri quadam causa cui interfuit tanquam defensor validitatis professionis (Collectanea in usum Secretariae... p. 622 sqq.), hanc dedit interpretationem mentis D. Thomae : ■ Silentio praetereo, ait, S. Thomam, nonnullosque alios Doctores docere : in voto solemnizato per professionem Religionis non posse per Ecclesiam dis­ pensari : 2. q. 88, art π.» Audacius adhuc loquitur BiederlackFührich, rejiciendo omnino doctrinam quam declarat fuisse ab Angelico propositam : « In eam, ait, descendit S. Thomas opinio­ nem, quod voti solemnitas in eo ritu (scii, religioso ac sacro) con­ sistat, atque rationes affert, cur in his tantum votis, non vero in aliis solemnitas externa adhibeatur... Nullatenus quidem con­ cludi potest, s. Doctorem solemnitatem votorum formaliter in · ritibus et caeremoniis externis ut talibus collocare ; at neque ex altera parte dici potest, eum sub solemnitate intelligcre ipsum effectum rituum et caeremoniarum, qui in dedicatione et man­ cipatione ad servitium divinum consistit (1)... Attamen s. Thomae sententia certo rejicienda est. Hoc ex eo maxime "patet, quod illa vota religiosa habentur solemnia, in quibus talis exterior ritus consecrationem aut benedictionem personae ejuque dedica­ tionem ad servitium divinum exprimens nullus fit. Talia sunt vota solemnia in Societate Jcsu emissa (2). 1 [Aliter alii opinantur auctores ; imo jam Caietanus in suo commentario dicebat, « opinionem istam de mdispensabilitate voti solemnis Religionis, non esse Auctoris absolute, sed cum duabus limitationibus. » Salmanticenses vero duplici via declarare tentant sensum hujus textus (3) ; ct ex eo aliquod deducunt argumentum, quia insinuat Angelicus nonnullos pensare, sed eum posse eximere ab inferioris praelati subjectione. Quod non est in voto dispensare » (ad 3). (1) Haec verba habet Biederlack-Fuhrich in subjecta aliqua nota, p. i6t. {2) n. 38· (3) L. c. n. 45. Cap. II. Artic. II. — De voto obcdientiae simplici et solemni. 165 tantum jurisperitos insipienter sensisse de hac quaestione (i). Deinde reccntiores scriptores, ut L. Pastor (2), contendunt votorum solemnitatem a D. Thoma habitam fuisse tanquam essentiale aliquid religiosi status ; quoniam vota simplicia, sic aiunt, non erant tempore S. Doctoris nisi privata aliqua vota. Quidquid tamen senserit hac in re magnus Aquinas, incon­ cussa remanet Declaratio Bonifacii VIII (c. unie, de voto, III, 15 in 6) cui adhaesit Codex juris can. (c. 1308, § 2), decernendo votorum solemnitatem non de jure esse divino, sed ecclesias­ tico ; ipsa enim « ex sola constitutione Ecclesiae est inventa ». 94. — In specie nunc inquirimus, quaenam sit ratio ïormalis atque integra discriminis inter votum solemne obedientiae et simplex ; quae inquisitio valere sane debebit pro voto quocum­ que publico. Multiplex autem datur hujus quaestionis solutio ; quare, saltem quatuor excutere nobis oportebit sententias : Prima sententia docet cum Vermeersch et pluribus illustris nominis theologis (3), vota aliqua ideo esse solemnia, quia plene authentica habentur in facie Ecclesiae ; simplicia vero vota non censeri nisi semiplene authentica ; cetera omnia per se esse secreta (I, n. 84 ; II, suppi. 2). «Authentia itaque ista, scribit Vermeersch, erit formalis solemnitatis ratio, quae materialiter continetur apparatu non vulgari illo qui externam addit speciem seu pompam, sed juridico, id est modo legitimo, qui observan­ dus est ut Ecclesia perfecte votum agnoscat. » — At sententia ista nec rem satis videtur explicare, nec sufficientem exhibet intrinsecam discriminis rationem. Quare non bene inde cognos­ cimus, cur vota perpetua in Congregatione clericali exempta minus sint authentica in facie Ecclesiae, quam vota Ordinum laicoruin ; vel, ut objiciebat Priimmer (4), qua de causa « vota solemnia post triennium in quibusdam religiosis institutis emissa sint magis authentica quam vota simplicia in iisdem institutis emissa. » Porro severius cl. Wernz de hac scribit opinione : « At si ulterius quaeratur, cur Ecclesia haec vota (1) Cf. etiam Joannein a S. Thoma (ed. Vivès), vol. VII, p. 832, 8S3 sqq. ~ Wernz, III, n. 654. nota 433 ; Vermeersch, Supplem. Il, de solemnit. votorum ; Pejska, Jus sacrum, p. 10. (2) Geschichte der Pàpste, 8 Bd. p. 203 : « Thomas v. Aquin betrachtete (die Feierlichkeit der Gelubde) ais wesenthch fiir den Ordensstand. » Cf. quoque Biederlack-Fuhrich, n. 38 et « Revue thomiste » année 1922, p. 403. (3) Juxta Vermeersch adstipulantur huic doctrinae Vasquez, San­ chez, Laymann, Pellizarius, Palmieri, Nilles, Mélot, De Buck. (4) Manuale Juris ecclesiastici, 2 edit. q. 172. 166 Secunda Pars. Votum Obedientiae. dicat solemnia ; alia vero simplicia, ista sententia quoad reni [ipsam nihil explicat aut in meram incidit tautologiam (i) » Secunda sententia quam communiter amplexi sunt thomis­ tae (2), tenet votorum solemnitatem consistere in spirituali aliqua consecrat ion cj‘t traditione sui, qua perfecte et irrevoca­ biliter neo-professus servitio Dei perpetuo fit legitime addictus. Probabilitate olim haud destituebatur sententia illa, modo non contenderetur, irrevocabilis hujus consecrationis efficaciam qua certae inhabilitates annexae votis solemnibus inducuntur, de jure ess.c divino ; id autem affirmare non dubitarunt plurcs thomistac. Ex hac parte, ut bene notat Wernz (3), doctrina eorum « indubitanter falsa » est reputanda. Idem enim Wernz in specie ostendit, quomodo inhabilitates quae competunt votis solemnibus, non sunt de jure divino, quod maxime patet etiam ex solemni voto obedientiae. Namque huic voto haud major inest vis irritandi vota privata religiosorum, quam voto sim­ plici obedientiae ; siquidem universalis viget lex Ecclesiae (c. 1312, § 1) : « Qui potestatem dominativam in voluntatem voventis legitime exercet, potest ejus vota valide, et, ex justa causa, etiam licite irrita reddere, ita ut nullo in casu obligatio postea reviviscat. « Constat autem, tum per professionem solemnem tum per simplicem votorum emissionem, acquiri Superiori­ bus potestatem dominativam in subditos (4) ». Hinc, ait Wernz, omnes hujusmodi inhabilitates tandem aliquando legibus ecclesiasticis sunt constitutae ». Non ergo habendae sunt tan­ quam « jure divino » stabilitae. I Proinde distinxerunt aliqui thomistae cum Priimmer (q. 172), inter votorum solemnitatem « accidentalem » et « essentialem » ; priorem tantum ex institutione Ecclesiae provenire dicunt, quia « in conditionibus et qualitatibus consisteret de jure positivo requisitis ut quis posset emittere solemne votum (v. gr. aetas...) ; eo tandem sensu explicant verba Bonifacii VIII, « voti solem­ nitatem ex sola constitutione Ecclesiae esse inventam ». Essen­ tialis vero solemnitas, aiunt, in perpetua quadam spirituali (1) 111, n. 654, v. — Piat tamen (I, q. 261) dc sententia Vermeersch ait . « Alii rectius docent », et eam satis admittit cum Marc-Gestcrmann, n. 2129 et Molitor (p. 109 sqq.), qui tandem dicit : Authentia voti non est ipsa solemnitas, sed... solemnitatis effectus. » (2) Juxta Prummer (Manuale 2 ed. q. 172) ita loquuntur thomistae « communiter » ; sed hanc sententiam tenent etiam Greg, a Valentia (3, d. 6, q. 6, p. 5), Lehmkuhl (I, ςοο). Pejska (p. 10) et alii. I (3) L. c. IV. -fl (4) Vide in prima parte, c. HI, a. 1. 4 Cap. II. Artic. II. — De voto obedientiae simplici et solemn). 167 consecratione et irrevocabili traditione sui consistit, quae pro­ ducit natura sua effectus inhabilitatis in profitente religioso. — Ast non facile intelligct quis, Codicem jur. can. in descri­ bendo voto solemni (1), de « accidentali » tantum fuisse locu­ tum solemnitate, essentiali prorsus neglecta. Praeterea si ab Ecclesia solum accidentalis votorum solemnitas provenit, qui fieri potest ut lege stabili, juxta praescripta Codicis, omnis sublata sit quoad vinculi firmitatem differentia, cum agitur de forma processus pro dimissione religiosorum a votis solemnibus aut a votis simplicibus e Congregatione clericali exempta (c. 654 sqq.) ; vel etiam cum iisdem conceditur indultum saecularizationis (c. 640, § 1, 2)? Tertia sententia, quae vulgo a Suarezio accepit nomen et (piam multi sequuntur recentiores, inter quos Bouix et Wernz, docet votorum solemnitatem consistere in his duobus : a) ut vota habeant vim inhabilitandi personam ad effectus quosdam morales, irritos declarando actus contrarios ; b) ut praedicta vota conjuncta sint traditioni absolutae ct immutabili ex parte u traque, nempe tum Religionis tum religiosi. Duo igitur elementa simul, scii, efficacia votorum ad inhabilitandam personam, et traditio absoluta ac perfecta utrimque, id efficient ut in se constituatur solemnitas voto­ rum. Causa quidem efficiens extrinseca ïïl 1 imo et remote est lêx ecclesiastica. — Sane hoc verum est, vota solemnia tantos producere effectus, cum ipsisque conjunctam esse traditionem satis absolutam ; at quaestio haec est an formaliter m ipsis consistat votorum solemnitas. Constat enim nonnunquam ea existera absque praedictis effectibus. Sicv. gr teste Piat (I, q.269) iterum atque iterum a SS. Pontificibus sublata fuit incapacitas acquirendi ac possidendi bona temporalia, quae annexa est voto solemni paupertatis, incolumi tamen remanente ipsa voto­ rum solemnitate (2). Quamvis igitur votum solemne hos effec­ tus habeat sibi conjunctos, non formaliter solemnitas ipsa in his consistit, cum etiam sine his esse potest. Praeterea sententia illa non satis videtur solvere nodum quaestionis, cum semper liceat ulterius inquirere qua de causa hos effictu^ sibi habeat votum solemne adjunctos. Utique tunc erit recurrendum ad (1) Can. 130«. § 2.. (2) Ea ratione actum fuit cum S. Francisco a Borgia, deinde etiam tempore gallicanae perturbationis ; item cum regularibus Belgii et Hol landiae (Kesc. 31 Julii 1878). ι68 Secunda Pars. — Votum Obedientiae. legem ecclesiasticam et absolutam traditionem, quibus decla­ ratur solemnitas voti in fieri, ut ait Wernz (i). 95. — Magis mihi arridet quarta aliqua sententia, quam proponunt plures illustres theologi ct canonistae saeculorum praeteritorum, ut Reiffenstuel, Pirhing et alii ; hanc quoque tenet Biederlack-Führich (2). Aptius adaequat quarta hacc sententia difficultates non parvas quibus laborare videntur opiniones modo expositae. Ipsa autem admissa, jam melius perspicitur ad formalem constitutionem solemnitatis votorum duo simul concurrere, perfectam nempe voventium traditio­ nem et agnitionem Ecclesiae. « Unde non ex eo votum solemne differt a voto simplici, ait Reiffenstuel (3), quod hoc sit factum privatim, illud publice, cum econtra possit accidere ; sed ex eo, quod votum solemne solemnizetur per susceptionem or­ dinis sacri vel professionem religiosam, ratione cujus aliquis inagis se ponit in potestate Ecclesiae, quantum ad materiam voti : hoc quippe non fit in voto simplici. » Exinde ista traditio in Ecclesiae potestatem a parte voventis videtur major, cum consentiat ipse juxta ordinationem legitimam ad sui inhabilitatem quoad bona temporalia possidenda etc. Sciens ct volens haec quoque includit in promissione Deo facta, modo perpetuo et indissolubili, saltem spectata lege ordinaria et seclusa dis­ pensatione pontificia (4). Quare non in eo, teste Pirhing (5), dicunt doctores « votum solemne a simplici differre quod per illud jure ecclesiastico dirimatur matrimonium subsequens, non autem per votum simplex. Verum hic est effectus voti solemnis... adeoque supponit jam votum solemne constitutum... Itaque vota Religionis solemnia sunt, quae sub certa Regula, a Sede Apostolica approbata, emittuntur juxta ritum ab eadem Regula praescriptum, cum traditione et acceptatione ex utraque parte perpetua, ct via ordinaria indissolubili. » In conjunctione ergo votorum cum hujusmodi traditione, quae fit quam perfectissime, sub dependentia tamen Regulae approbatae et juxta arbitrium Sanctae Ecclesiae, solemnitas votorum sistit essentialiter. Sane quidem voventium intentio hac tunc fertur ratione ad absolutam et irrevocabilem abdicationem (1) Loc. cit. VII. ■ (2) N. 97. — Non adeo differt ab ea sententia quain habet Vine. Mer­ cier, O. P. in « Revue thomiste » 1922, p. 398 sqq. (3) Theologia moralis, Tr. VI, Dist. 3, q. 1, n. 9. (4) Pirhing, S. J., jus canonicum, L. 3, Tit. 34, § 1, n. 5 sq. (5) L. c., n. 6. Cap. II. Artic. II. — De voto obedientiae simplici et solemni. 169 et servitutem ; ita ut ad Ecclesiam semper pertineat hanc tra­ ditionem sub modo determinato agnoscere, illique juridicos effectus speciales adnectere. Itaque verissimum est quod affirmat cl. Reiffcnstuel : « Ra­ tione voti solemnis aliquis se magis ponit in potestate Eccle­ siae quantum ad materiam voti » ; consentit enim in id ut pro arbitrio Ecclesiae ad omnes actus inhabilitetur contrarios votis, aut saltem ad quosdam eorum. Non videtur posse subsistere votorum solemnitas absque his effectibus, quamvis eorum unus vel alter ex speciali dispositione S. Sedis deesse queat. Ex eadem deinde ratione major firmitas convenit solemni voto ; id exigere videtur ipsa voventium intentio ab Ecclesia et Religione probata atque acceptata. Nonne D. Thomas (1) fatetur, in voto solemni esse completam vim obligandi, cujus obligatio in nullo casu libere dissolvi potest? En propria magni Doctoris verba : « Virtus autem voti est obligatio : quae quidem virtus complete est in voto solemni, cujus obligatio nullo casu irritari potest ... Et deinde subjungit Aquinas : « Sed votum quod obligat per id quod ab homine est, non habet perfectam vim obligandi nisi debita solemnitate adhibita, et ideo votum distinguitur per solemne et non solemne. » Imo paulo post haec scribit Angelicus : « Ad tertiam quaestionem dicendum, quod votum, ut dictum est, dici­ tur solemne ex hoc quod habet completam vim obligandi. Ea enim ad solemnitatem rei pertinere dicuntur quae ei completum esse tribuunt (2). » Conjunctio ergo promissionis erga Deum cum contractu supra descripto, quem vovens intendit et Ecclesia agnoscit acccptatque per ministerium Religionis, solemnitatem pro­ fessionis proprie efficit ; vota autem ad quae efficacia ejus­ modi traditionis de se ex consensu Ecclesiae protrahitur, formalitcr ut solemnia habenda erunt, secus non. Et sic apparet qua de causa declaratum fuerit in Codice juris (c. 1308, § 2) : < \rotum est solemne, si ab Ecclesia uti tale fuerit agnitum ; secus, sim­ plex. » 96. — Ad votum solemne obedientiae quod attinet, ipsi adseribebatur olim vis directe irritandi vota privata neo-proiessi et alias obligationes ab ipso susceptas ; quaesitum tamen est ab (1) In 4 Sent. dist. 38, q. 1, a. 2, q. 2,rcorp. ; q. 3. corp. (2) Cf. Salmanticenses, tr. XV, c. 1, n. 37; L. von Pastor scribit etiam (8, p. 202) : « Feierliche Gelübde unterscheiden sich von den einfachen (lurch ihrc fast unlôsbare Festigkeit ;... feierliche Gelübde... werden fast nie gelôst, auch nicht beun Austritt aus déni Orden. Ausserdem smd an die feierlichen Gelübde einige besondere Rechtswirkungen geknüpft.» i/o Secunda Pars. — Votum Obcdientiae. auctoribus quonam ex fonte absolutum id jus emanaret, quod voto solcmni, non autem simplici, competere dicebatur. Card. Gennari(i) reponebat hujusce discriminis causam in effi­ caciam absolutam traditionis, qua neo-professus se ex toto subjicit voluntati sui Superioris. Hisce verbis conatur suam stabilire sententiam : Per votum solemne, ait, religiosus propriam suam voluntatem absolute et in totum subjicit Praelato, ita ut ne valide quidem possit quidpiam agere contra ejus voluntatem. Quare dum sive Deo sive homini spondet aliquid, semper hanc clausulam sup­ ponere debet promissioni suae : modo Superiores consentiant ; secus non valebit sponsio. Id probatur ex capite : si religiosus, 27, de elect, in 6, et ex canone : non dicatis, n, causa 12, q. 1. De voto simplici secus est dicendum ; ... ibi enim non habetur plena et per­ fecta traditio sui erga Institutum. Quare cum professus a votis simplicibus aliquid faciendum promittit sive Deo sive hominibus valide quidem agit, quamvis fortasse illicite ; indirecte autem poterit haec promissio irritari, quando materia ipsa sub auctori­ tate Superioris est constituta. Sed professus a votis solemnibus cum sua Religione quasi contractum init quo propriam suam volun­ tatem Praelato submittit et tradit, ita ut quaecumque promissio ab ipso sine Praelati licentia facta, inefficax sit ; haec est conditio sub qua recipitur in Ordine ab eoque assumitur tanquem filius. Contractus hic (2), cujus normae ab Ecclesia determinantur, de jure naturali praebet fundamentum hujus inhabilitatis, et non reperitur cum iisdem conditionibus in professione votorum sim­ plicium... qua non radicitus abjicitur proprium velle et nolle. » Exinde haec concludit etiam Card. Gennari, votxxra solemne obcdientiae non posse assimilari simplici, quia, ait, ratione prioris, omnes actus contrarii voluntati Superioris erunt nul­ lius valons, dum ratione alterius, iidem actus, quamvis forsitan possint reputari illiciti, non tamen erunt invalidi. His dictis Card. Gennari obstat omnino P. Vermeersch (I, n. 289) et rem sic exponit : « Excepto contractu matrimo­ niali, asserit, ille qui solcmni voto tenetur, nulli peculiari obnoxius est inhabilitati. Quare communis utriusque efficacia huc spectat ut, in his in quibus debet Religiosus parere, nequeat firmam contrahere obligationem. Immo possit Superior jam in antecessum vetare actum, qui tunc erit ab initio nullus. Simi(1) Questions canoniques, II, q. 469, p. 238, traduction de Msgr. Boudinhon. (2) Vide quoque apud Suarezium (tr. VII, 1. II, c. xm, n. 8), qui scribit : « Licet religiosus possit valide naturaliter obligari, non tamen firmiter neque irrevocabiliter, quia potest a Praelato ejus obligatio irritari, sicut de votis religiosorum docuit S. Thomas et nos cum illo. » Cap. II. Artic. 11. — De voto obcdientiae simplici et solemni. 171 liter vota religiosi per se valent, sed infirmari possunt a Prae­ lato. Id tamen potius ex ecclesiastica ordinatione habetur. > P. Wernz autem qui, ut ipse fatetur, sententiam Suarezii refert (III, n. 652, scholion ; 654, VII), et cui assentire videtur Aichner-Fricdle (p. 476), hanc proponit doctrinam : « Ex solo voto obcdientiae in superiore religioso nulla consequitur facul­ tas irritandi ; ex voto traditioni conjuncto tantum obtinetur jus quoddam indirecte irritandi ; ergo generalis facultas directe irritandi tales obligationes... nonnisi ex ordinatione Ecclesiae est repetenda. » Alio loco (1), non minus expresse declarat : « Vis solemni voto obcdientiae religiosae conjuncta, ob quam Superior regularis promissiones suorum subditorum... directe irritare potest, non oritur ex solo voto obcdientiae neque ea perfectione ex sola traditione, quae tantum indirectam et limitatam potestatem efficit. Hinc omnes hujusmodi inhabilitates tandem aliquando legibus ecclesiasticis sunt consti­ tutae. » E thomistis denique, ut unum tantum audiamus hac in re, statuit Priimmcr (2) cum Passerini, q. 186, a. 8, n. 11, quatuor reperiri differentias inter votum solemne et simplex obcdientiae: a) Votum simplex potest esse promissio soli Deo facta ; votum solemne semper continet promissionem homini scii. Praelato et Religioni factam (3). b) Votum simplex est tantum promis­ sio ; solemne est etiam traditio et donatio, qua vovens se tra­ dit Religioni propter Deum (4). — c) Votum simplex omnes con­ tractus sine licentia Praelati initos, reddit tantum illicitos ; solemne facit cos invalidos. — d) A voto solemni non potest dispensari, solus S. Pontifex potest illud relaxare, scii, obliga­ tionem suspendere, remanente vinculo voti. A voto simplici potest dispensari. Sed pace illustrium horum scriptorum, certum videtur etiam voti solemnis dispensationem posse concedi ab Ecclesia, ita ut nec voti vinculum remaneat ullum. Sapienter Wernz (111, n. 652, IV) : « Dispensatio quoque, ait, ita super voto simplice vel solemni obcdientiae religiosae ab Ecclesia concedi potest, ut simul cum voto etiam status religiosus tollatur. » (1) N. 654. IV. (2) II. jus regularum speciale, q. 113. (3) Non est confundendum votum « simplex » cum voto < privato », ut supra cum Reiffenstuel notavimus. (4) Revera in omni professione « religiosa » habetur aliqua traditio, (piae tamen minus est perfecta in simplici professione, ut diximus. Secunda Pars. — Votum Obedientiae. Id ipsum affirmare cernimus Codicem juris canonici, cum statuat can. 640, § 1, 2, omnes saecularizatos a votis liberatos manere ; nec ullo modo excipiuntur ab hac lege professi votorum solemnium, quod « novum est ut canonica norma », fatetur ipse P. A. Blat (L. II, p. 625) textum sic interpretando : « Uno verbo : ad religionem non tenetur (saecularizatus). sicut ante ingressum in eam, econtra debet obligationes servare ordina­ torum in sacris vel laicorurii, eo quod respective in unum vel alium statum transeat. » Explicitius votis solemnibus applicat P. Veimeersch (1) hanc juris praescriptionem, cum sci ibat : >< Saecularizatus autem professus votorum solemnium, (olim) separabatur quidem ab Ordine suo, sed, per se, manebat regu laris, voto oboedientiae erga Oidinarium domicilii sui ligatus. Magna nunc juris mutatio facta est, cum ipsa votorum solemnitas tam facile ipso jure tollatur. » μ .* it >4 C· ' it c · Ç: ** $ *1» •Vi 97. — Ad eliminandam autem dubitationem circa voti solemnis efficaciam et circa jus Superiorum iiritandi vota privata aut obligationes subditorum, Codex jur. can. plurimos edidit canones, quorum unus principium magis generale statuit in hac re, alii vero solutiones continent specialium difficultatum. Principium generale sonat : « Simplex professi—.. actus votis contrarios reddit illicitos, sed non invalidos, nisi aliud expresse cautum fuerit ; professio autem sollemnis, si sint irritabiles, etiam invalidos.» (c. 579). Omni sane perspicuitate verbis istis magnum indicatur dis­ ci imen inter voti solemnis et simplicis effectus, ut jam supra diximus cum Card. Gennari ; de novo ergo singularis haec efficacia votorum lege ecclesiastica evulgatur ac sancitur. Etiam ad votum obedientiae censemus principium istud satis posse applicari (2). Itaque nequit ullus professus a votis soleninibus obligationem aliquam valide contrahere contra inten­ tionem ac voluntatem Superioris sui, est enim incapax talis tirmitatis in contrahendis obligationibus. Quascumque obli­ gationes ab hoc religioso susceptas irritare poterit Superior, si velit, etiam sine causa ; attamen quando Superior eas non vult irritare, utique tenebitur subditus ad has implendas. Econtrario nulla cernitur esse incapacitas in eo religioso qui (1) Epitome juris canonici, I, n. 643. (2) Vide Bicderlack-Fuhrich, n. 124 ; contrarium tamen insinuare videtur Vermeersch (Epitome, I, n. 587, 6). : Cap. Π. Artic. II. — De voto obedientiae simplici et solemni. 173 dicitur professus a votis simplicibus. Si nonnunquam sus­ ceptas obligationes irritet Supei ior, tunc id erit potius indirecte, et solummodo ad eas se extendet quae praejudicant juri alias acquisito (i). Duplex hac in re perspicitur esse casus ab ipsa lege singula­ riter determinatus : unus quidem irritationem votorum spectat quae privatim emissa fuerint a religioso professo ; alter autem agit de -responsabili ex contractu. 98. — De votis privatis religiosorum statuit canon 1312, § 1 : «'Qui potestatem dominativam in voluntatem voventis legi­ time exercet potest ejus vota valide » t, ex justa causa, etiam licite irrita reddere, ita ut nullo in casu obligatio postea revi­ viscat. » In Religionibus autem cum votis simplicibus Supe­ riores, ad nonnam Constitutionum, habent potestatem dominativam in suos subditos (2) ; quare et ipsi, sicut Praelati Ordinum, directe possunt exstinguere vota privata suorum subditorum. Nullum hic perspicitur esse discrimen inter voti solemnis et simplicis effectus, quamvis in hac re aliter sensissent plures clari auctores (3). Hoc igitur canone quasi exceptio continetur generalis illius principii, quo vota distinguuntur. Nequeunt tamen Superiores irritare vota novitiorum suorum, quia isti nondum sensu stricto ad obedientiam religiosam obli­ gantur, ut diximus in prima parte sub fine (4). Indirecte qui­ dem poterunt etiam horum votorum dimovere obligationem, eam suspendendo ; quod aliqui auctores (5) designant nomine irritationis indirectae, cum scilicet habeatur legitime potestas in voti materiam. Sed obligatio reviviscit, si votorum adimplementmn jam cesset afferre praejudicium (6). Ceterum per professionem religiosam rite factam suspendun * tur vota antea emissa, et hic effectus est communis profes­ sioni tum solemni tum simplici : lex enim non distinguit (7). (1) Biederlack-Fùhrich, n. 124 : Priimmer, Man. jur. eccles. q. 197. (2) Can. 501, § 1 ; Marc-Gestermann, I. n. 638. (3) V. gr. Card. Gcnnari, ut retulimus supra ; idem tenebant Card. Vivès y Tuto et alii. (4) Etiam Vermeersch, nuperrimo suo opere (Epitome, I. n. 564, 3, 6) id tandem concedit. (5) V. gr. Marc-Gestermann. I, n. 637, 639. (6) Cf. can. 1312, §2 ; Marc-Gestermann, 1 n. 639 ; Prummer . Manuale jur. eccles. q. 400, 2, etc. (7) Vide c. 1315 ; Biederlack-Fùhrich, n. 41. 13 174 Secunda Pars. — Votum Obedientiae. ’ U i 'ï i 99. — Altera exceptio quam innuebamus, respicit responsabiles cx contractu ; in qua re non paucae apponendae erunt distinctiones (1), cum etiam ex voto paupertatis tota quaestio sit dijudicanda. Religiosus enim disponere nequit de bonis temporalibus nisi certis sub conditionibus ; praesertip legitima requiritur Superioris licentia qua deficiente, jam actus contrarius aut inva­ lidus aut saltem illicitus erit. Quapropter speciatim hic quae­ ritur, quisnam sit responsabilis, supposito aliquo contractu, an scilicet religiosus ipse, an Superior cui subest, an domus ad quam pertinet, an provincia aut Religio? — Cum satis diffi­ cilis hactenus evaderet responsio antiquo vigente jure (2), ideo peculiares aliqui inserti fuerunt in Codice canones, qui dein­ ceps cuilibet hac in re haesitationi praecluderent viam. Haec est summa doctrinae, quae ibidem continetur : a) Praemittitur distinctio inter personam moralem, quae est domus, provincia et Religio, et personam physicam quae perspi-. citur esse ipse religiosus votorum solemnium aut simplicium. Agedum ! si contraxerit persona moralis etiam de licentia Superio­ rum, ipsa tenetur de contractu respondere, non vero Superior qui dedit licentiam. Attamen, ut bene notat Priimmer (q. 197,1) si ex jure particulari alicujus Religionis nonnisi ipsa Religio capax sit proprietatis, tunc standum erit juri particulari. b) Si religiosus aliquis votorum solemnium contraxerit, videre oportet an id egerit de licentia suorum Superiorum necne. In priore casu, ipse non tenebitur respondere de debitis et obligationibus susceptis, sed respondere debet persona moralis cujus Superior licen­ tiam dedit; sic v. gr. Provincia, si Superior provincialis permisit (3). Ratio est obvia : nam vi suae professionis solemnis abdicavit reli­ giosus ex toto facultatem libere disponendi et agendi ; quare non suo nomine, sed nomine personae moralis init contractum — At si contraxerit absque legitima licentia Superioris, invalide egit, quo­ niam incapax est per se ineundi aliquem firmum contractum. Itaque in hoc casu, neque persona moralis debitis satisfaciendis obligatur, neque vi contractus invalidi ipse religiosus, quia erat inhabilis. Et tamen Codex jur. can. affirmatu ipsum religiosum » respondere debere (c. 536, § 3). Quid igitur est sentiendum? Canon iste significat: Tenetur hic religiosus pro viribus et pro(1) Ci. Priimmer, Man. jur. cccl. q. 197 ; Canoniste Contemporain, 1919, p. 203 ; Leitner, III, p. 355 ; Biederlack-Fiihrich, η. 57 Pôschl, p. 200, etc. (2) Cf. apud Leitner (III, p. 357) quae ibi enarrantur de aliqua famosa decisione Commissionis specialis Cardinalium Gasparri, De Lai et Pom­ pili. (3) Canon 536, § 1, 2. Cap. HI. — De materia seu objecto voti obedientiae. 175 prio suo labore damnum reficere quod aliis ex sua actione obvenit, et ut asserit Priimmer ■> melius est in praxi ut res ex aequo et bono componatur cum creditore... et regularis puniendus est a Supe­ riore. » Actio vero potest institui adversus eum in cujus augmen­ tum aliquid egerit persona religiosa ex inito contractu, ita quidem ut queat creditor vel a persona morali vel a persona physica in cujus rem (sunt verba Codicis c. 536, § 4), aliquid cx inito contractu versum est », jus suum repetere (1). Sic, verbi gratia, si res ali­ qua, propter invalidum contractum a regulari hoc modo initum, in commodum cesserit alicujus commun itatis, jure potest repeti ab ea communitate. . Eaedem prorsus normae vigent, cum sermo de religioso occur­ c) rit qui votis simplicibus detinetur ; una tantum datur exceptio, quae hunc respicit casum quo religiosus negotium suum proprium gesserit de licentia Superiorum (c. 536, § 2). Tunc enim, ut diximus, si de aliquo « regulari » agitur, persona moralis cujus Superior licentiam dedit, tenetur ipsa respondere ; si autem de « religioso cum votis simplicibus », non responsabilis censetur persona moralis. Itaque nisi religiosus (cum votis simplicibus) negotium suae Religionis de licentia Superiorum gesserit, ipsemet debebit respondere de suis debitis et obligationibus ; dominii enim adhuc est capax, et cum proprie non egerit nomine Religionis responsabilis ipse remanet, quamvis in rem consensissent Superiores (2). % Hacc sunt in quibus reapse differre videntui vota solemnia et simplicia, quatenus ad rem nostram id pertinet. Communis­ sime vero affirmant hodierni theologi, hujusmodi differentiam in eadem specie esse secundum plus vel minus tantum ; quam doctrinam vocat ipse quoque Priimmer « meliorem et inter modernos auctores communissimam » (3). CAPUT III De materia seu objecto voti obedientiae. Si de materia seu objecto voti obedientiae quaeramus, facile perspiciemus dari aliquam materiam remotam ad quam votum se poterit extendere, et aliquam Proximam in quam (1) Cf. Leitner, HI, p. 356 ; Biederlack-Führich, η. 57 , Prvunmer, q. 197, 2 ; Vermeersch-Creusen, Epitome I. n. 111 ; etc. (2) Vide Leitner, p. 356, vi ; kBicderlack-Fiihrich, n. 57 ; — Prummer q. 197, 2, parum indicat hoc discrimen satis notabile. (3) Manuale, q. 172, nota 6. 176 Secunda Pars. — Votum Obedientiae. fertur quasi directe et immediate. Articulus autem obvius erit duplex de duplici hoc objecto. Articulus I. e De materia remota voti obedientiae. 1 s -v « ‘ ™ Uh 100. — In genere, materia remota obedientiae erit id omne in vita religiosa, circa quod ipsa promissio Deo publice facta potest versari, sive haec’ sit solemnis sive simplex. Quare dicunt Salmanticenses (tr. XV, c. v, n. 55), objectum remotum obedien­ tiae necessitatis seu id ad quod ex vi voti obedientiae subditus obligatur, esse « omnes res mandabiles », quae in generali pos­ sunt cadere sub Praelatorum mandatis. Uno autem verbo Doctor Angelicus indicat ad quaenani objecta votum religio­ sorum se extendit (2. 2. q. 104, a. 5, ad 3) : « Ad tertium dicen­ dum quod religiosi obedientiam profitentur quantum ad regu­ larem conversationem, secundum quam suis praelatis sub­ duntur ; et ideo quantum ad illa sola obedire tenentur, quae possunt ad regularem conversationem pertinere. » Abundantius deinde idipsum declarat S. Alphonsus (1) scribens cum Busembaum : « Religiosus, ex voto obedientiae, obligatur ad omnia quae superior praecipit secundum regulas et constitutiones ordinis, sive directe et expresse, sive indirecte et implicite. » Ultima quidem verba : secundum regulas, etc. apprime deno­ tant materiam remotam voti, ut apparet ex iis quae citatis verbis Patritius Sporer addidit (2): « Qualia sunt illa omnia, ait, quae ad regulae observantiam sunt necessaria. Ratio est, quia ad haec omnia se obligavit religiosus eo ipso, quo professionem emisit secundum regulam et ad obediendum se voto obstrin­ xit ». Tandem Lucius Ferraris (3) confirmat doctiinam modo traditam, quam « communem » vocat, eamdem prorsus repe­ tens rationem cui illa praeterea adjungit verba : « Cum profi­ tendo regulam implicite etiam se obligavit (religiosus) ad ea omnia, sine quibus regula commode observari non potest (4). » Imo ipsae Normae simili utuntur dicendi ratione, numero­ que 132 tanquam materiam remotam voti designant « ea quae (1) Theol. Moralis. L. IV, c. i, dub. IV, n. 38. n** • (2) Theol. mor. Suppi, c. 11, s. 4, n. 161. (3) Prompta Bibi. 7, votum, a. II, n. 13. (4) Id quoque exprimere videtur Vermeersch (Epitome, I, n. 595) : α quatenus, ait, ad observantiam regulae saltem valde sint convenientia.» Cap. 111. Artic. I. — De materia remota voti obedientiae. 177 pertinent directe vel indirecte ad vitam Instituti, hoc est ad observantiam votorum et Constitutionum, η Exinde deduco, posse aliquem satis secure decernere cum Salmanticensibus (i), limites obedientiae necessitatis vote fir­ matae esse « regulam et vota », ita ut coarctetur obedientia religiosa his terminis, nec latius se extendat. Id quidem congruit celebri doctrinae D. Bernardi, quam hisce proponit in suo opere, de dispens. et pracc. (fol. 5 ap. Salmant.) : - Is qui pro­ fitetur, spondet quidem obedientiam, non tamen omnimodam, sod determinate secundum Regulam, nec aliam, quam S. Bene­ dicti, ut oporteat eum, qui praeest, non frena suae laxare voluntati super subditos, sed praefixam ex Regula sibi scire mensuram ; et sic demum sua imperia moderari circa id solum, quod rectum esse constiterit, nec quodlibet rectum, sed id tantum, quod praedictus Pater instituit, aut certe quod sit secundum quod instituit. » Haec autem cum sint in genere dicta, speciali indigent explanatione. 101. — In specie examinare oportet, quid sibi velit norma illa, quam S. Alphonsus et doctores communiter tradunt : Religio­ sum ad ea tantum obligari posse quae directe et expresse, aut indirecte et implicite in Regulis contineantur. Directe in Regulis continetur, quidquid sensu aperto et obvio in iisdem declaratur ac ordinatur. Expresse autem seu explicite dicitur aliquid inessc Regulis, quando ab eis promulgatur « expressis verbis >, sub aliqua formula, ut sunt v. gr. praecepta et excommunica­ tiones in Instituto Societ. Jesu. Indirecte demum aut implicite ea in Regulis contenta dicuntur quae nexu quodam necessita­ tis vel etiam magnae peculiarisque convenientiae naturalis his debent adjungi, per modum complementi, quae apertius expri­ muntur ; ex. c., teste Vermecrsch (Epitome, I, n. 595) : mutua obsequia, congrua poena delictorum. Non sine laude ita rem aperit Ferraris (1. c. n. 14) : « Illa autem dicuntur, en ejus verba, directe et explicite contineri in regula, quae clare et expresse in regula ipsa habentur, et illa dicuntur in ea contineri indirecte et implicite, quae ad regulae observantiam sunt necessaria, et sine quibus regula proprii ordinis in suo vigore conservari non potest. » Deinde asserit cl. auctor hanc explicationem tradi a Làymann, Lessio, Busembaum, Vasquez, Lezana et aliis passim. (1) Tr. XV, c. 5, n. 44. 17« 4 · Secunda Pars. — Votum Obedientiae. Speciali autem modo et constanter id docet S. Alphonsus, haec tamen addens (i) : « Porro, quae indirecte pertinent ad regulam, Silvester et quidam alii ampliant ad illa quae faciunt ad pleniorem ejus observantiam. Sanchez tamen arctat ad res valde necessarias, sine quibus regula commode servari nequit ; alioqui -enim Superior quasvis corporis macerationes praecipere posset : ordinantur enim ad pleniorem observationem regulae, » Ex his satis apparet, S. Doctorcm non plane admit­ tere « ampliationem » a Silvestro ct aliis propositam. Quare in omni rigore, haec ad minimum valebunt quae proponuntpr a Salmanticensibus (2), doctrinae, ut ipsi dictitant, Angeli Scholae inhaerentibus : « Ea autem dicuntur implicite vel indirecte in regula vel Constitutionibus contineri, quae sunt necessaria ad regularem observantiam, quae, licet antequam a Praelato praecipiantur, non teneatur religiosus ea exsequi. » Et ratio quam afferunt, haec est « Nam qui vult et promittit finem, etiam velle et promittere media necessaria ad illum, censetur. Sic cum D. Thoma (2. 2. q. 104, a. 5, et in 2 dist. 44, q. 2, a. 3) communis tenet sententia. » < 102. — Itaque, ex hac parte, religiosus minime tenebitur praestare obedientiam necessitatis voto firmatam, quamvis eam Praelatus praecepto et expressis verbis imponere velit : 1) Quando his de rebus agitur, quae clare adversae sunt Regulis ct Constitutionibus (3), nisi in aliqua regula possit Praelatus dispensare, et simul (quod probe notandum est) adsit legitima dispensandi causa. Haec est sapientissima S. Alphonsi doctrina (4), quam optimi quoque tradunt theologi. Refero ipsa verba S. Doctoris : « Non tenetur subditus obedire in iis quae sunt, vel contra regulam (nisi superior in ea possit dispensare, et legitima causa dispensandi subsit). Hinc cons­ tandum est, Praelatum dispensare sine causa, ut non tenearis obedire ; prout Salmant. cum Pellizario, Peyrino et communi. » Eamdem videtur tueri sententiam D. Thomas, cum scribat in Quodlib. 10, a. 10 (in corpore) : « Quod enim religiosus non teneatur Praelato obedire in his quae sunt contra Deum vel (1) Theol. mor. 1. IV, c. 1, dub. 4, 11. 39. (2) Tr. XV, c. vi. n. 71. (3) Hic non amplius sermonem instituimus de mandatis Superiorum contrariis sive legi Dei, sive legi Ecclesiae, sive legi aut mandato Supe­ rioris majoris... De his enim diximus in prima parte, c. n, a. 2. § 1. (4) Theol. mor. 1. c. n. 40. Cap. HI. Artic. I. — De materia remota voti obedientiae. 179 contra regulam, vel quantum ad ea in quibus Praelatis dis­ pensatio non committitur, omnes communiter dicunt ; quod etiam in his quae sunt arctiora quam regula, obedire non teneatur, sed sic obedire sit obedientiae perfectae, item ab omnibus dicitur. » Jamvero rationem addunt Salmanticenses et exemplis deinde egregie propositam illustrant doctrinam (1) : « Nec etiam, sic loquuntur, tenetur subditus obedire Praelato praecipienti aliquid contra Regulam : quia hoc excedit Prae­ lati facultatem et subditi subjectionem, cum ipse promiserit solam obedientiam secundum Regulam, nisi alias Praelatus possit in Regula dispensare, et non constet non habere causam : si enim constaret subdito causam non habere, non teneretur obedire, cum nullus Praelatus possit sine causa in Regula dis­ pensare. Praecipit (v. gr.)... Regula a carnibus abstinere : jubet Praelatus mihi ut carnes comedam, scio ipsum nulla justa causa ad hoc moveri, non teneor, immo non possum obe­ dire : sed cum ipse in hoc ex justa causa possit dispensare, si mihi non constet absque illa dispensare, teneor obedire. » Firmantur haec asserta ipsis -praescriptis Codicis juris cano­ nici : canon enim 593 explicite jubet ut non tantum subditi, verum etiam Superiores eadem prorsus ratione ac subditi, adamussim servent vota, Regulas ac Constitutiones propriae Religionis (2). Porro quando Regulae Constitutionesve adi­ munt Superioribus facultatem aliquid mandandi contra prae­ scriptiones earum, tunc certo certius ex parte subditi non datur locus obedientiae legi. 2) Quando res quae praecipiuntur, aut supra Regulam sunt, aut extra Regulam, aut infra Regulam, juxta dicta cl. Wemz (III, n. 652) asserentis : « In iis tantum obedientia stricta obligatione exigi valet, quae sint secundum Regulam, saltem implicite et indirecte, non in iis quae sint supra, contra, infra Regulam. » Rationem subjicit : «Subjectio a religiosis libere suscipitur, ergo ultra promissionem datam quae fit secundum Regulam non extenditur. » Quare ea omnia quae non sunt inclusa in Regulis, nec vere et intime ad earum observantiam pertinent, non sunt obedientiae materia ne quidem remota. (1) Tr. XV. 1. c. n. 72. (2) « Superiores aeque ac subditi, debent, non solum quae nuncupa­ runt vota fideliter integreque servare, sed etiam secundum regulas et constitutiones propriae religionis vitam componere atque ita ad per­ fectionem sui status contendere.» A fortiori nequit Superior aliquid prae­ cipere contra canones Codicis juris. Ratio est manifesta. ι8ο Secunda Pars. — Votuin Obedientiae. Ceterum id non uno loco praedicaverat Angelicus (i), aperte confiions : « Si tamen aliqua sunt quae nullatenus ad Regulam reducuntur, videtur esse verior opinio, quod obedire in hujusmodi non sit de necessitate obedientiae, sed de perfectione, ut Bernar­ dus manifeste dicit in libro : de praec. et disp. ; et hoc ideo quia obedientia non se extendit ultra potestatem vel jus praelationis, quae quidem secundum regulam limitatur, υ Porro nervose D. Ber­ nardus scripserat de delicatiori hac questione (2) : « Quamobrem, ait, quisque professus in quovis genere salutiferae vitae, nec ultra obedientiae lege cogendus, nec citra est inhibendus, quam sua ipsius videtur complecti professio... Ergo praelati jussio vel pro­ hibitio non praetereat terminos professionis. Nec ultra extendi potest, nec contrahi citra. Nil me praelatus prohibeat horum quae promisi, nec plus exigat quam promisi. Vota mea nec augeat sine mea voluntate, nec minuat sine certa necessitate... Ponant ergo Praepositi metam obedientiae subjectorum ex votis labiorum ipsorum, non suorum desideriorum : monentes cos non cogentes ad celsiora ; condescendentes eis, cum necesse fuerit, ad remissiora ; non cadentes cum cis. » —Alio dcin loco, subtilem hanc dilucidat quaestionem mellifluus Doctor : < Proinde si professo, inquirit, secundum illam regulam Abbas meus mihi aliud forte imponere tentaverit, quod non sit secundum regulam, aut etiam quod non sit secundum ista instituta, verbi causa, Basilii, Augustini, Pacomii, ' quaenam mihi, quaeso, in hac re necessitas imminet obsequendi? Solum quippe id a me posse exigi arbitror, quod promisi. » Ratio haec quam adducit Bernardus, est « a priori », ait Suarez (3), Etenim votum obligat quidem juxta formam et intentionem voventis ; at in singulis Religionibus non absolute et illimitate vovetur obedientia, sed secundum regulam ; ergo hujus voti materia non amplius extenditur. Ad hanc rationem S. Bernardi plura alia argumenta superaddit Suarez, quae etiam ab ipso desumuntur e testimoniis et exemplis variarum Reli­ gionum ; doctrinamque traditam firmat auctoritate D. Tho­ mae, S. Antonini et « Scholasticorum, tam Theologorum quam Canonistarum. » 1 · 103. — Itaque conclusiones hac in re legitimae videntur sic posse apte proponi : ig a) Religiosus nequit obligari a suis Superioribus ad praes­ tandum aliquid supra eam Regulam quam ipse est professus ; (1) Cf. 2. 2. q. 88, a. 12, ad 2 ; 2. 2. q. 104, a. 5 ad 3 ; praesertim Quodlib. 10, a. 10, m corpore. , " (2) Migne, PP. lat. 182, p. 867 (de praec. et disp. c. v, n. 11). (3) Tr. VII, 1. X, c. vin, n. 6. 1 I Cap. III. Artic. I. — De materia remota voti obedientiae. 181 hoc expresse tenet S. Alphonsus et communiter docent auc­ tores, vestigiis Angelici Doctoris inhaerentes. Supra Regulam profecto id esset quod « heroicum » reputatur, et ita est arduum ut jure merito accipiendum sit tanquam aliquid « extraordina­ rium ». Attamen, si contineatur in Regula, potest a Superiori­ bus etiam praecipi. Juvabit citare ipsius S. Alphonsi verba, remque selectis quoque exemplis illustrare. « Non tenetur subditus obedire, ait zclantissimus Doctor (n. 40, 1), in iis quae sunt supra regulam, ut essent magnae macerationes (nisi in poenam, vel ad obligationem votorum necessariae), vel ut acceptet episcopatum. Ita Salmanticenses cum communi. Vel ut acceptet beneficium curatum aut simplex (Salmant.) ; vel ut eat ad infideles cum manifesto periculo aut servitutis (Salmanticenses cum aliis). Tenetur tamen acceptare munus intra ordinem, si praelatus praecipiat (communiter Salmant.) : etiamsi praecesserit pactum in contrarium, quia pactum reji­ citur tanquam turpe ; ut de Alexandria cum S. Thoma, Diana et alii sex. » Quamvis D. Thomas qui hic citatur, reapse nonnisi rationem aliquam affirmandi praebeat, dicit enim votum obedientiae ad religionem pertinens se extendere ad dispositionem totius humanae vitae (1) », ad ea nempe quae continentur in regula ; attamen sententiam hanc in extenso invenimus prolatam tum a Caietano de Alexandrie, tum ab aliis auctoribus (2). Alia exempla passim apud auctores legimus (3). Sic aiunt Sal­ ma nticcnses (1. c. n. 73) : « Denique non teneor obedire Praelato aliquid suprg. Regulam praecipienti, ut... a carnibus abstinere, quando talis abstinentia in Regula non praescribitur, vigilias vel jejunia nova imponere, quae in Regula non habentur. » Prummer (4) illud hic refert exemplum : « Si Prior conventualis in Ordine Prae­ dicatorum vellet obligare subditos ad cubandum semper noctu super nudam tabulam. » Sed in iis Institutis quorum sodales sacrae praedicationi et missionibus incumbunt, mittere potest Superior subditos ad terras longinquas, etiam ad paganos, quamvis non mediocre adsit vitae periculum, idque pro Dominicanis recens capi­ tulum generale Abulense, teste Prümmer (q. 100, p. 114. nota 1), explicite declaravit. (1) Vide 2. 2. q. 186. a. 5 ad 4, et alibi. (2) In opere : Confessarius monialium (c. vi. § 1. q. enuntiatur ipsa quaestio : « An abbatissa possit cogere acceptandum et exercendum aliquod inunus... etc.? o (3) Cf. Cabassutnim, I. 21, n. 14 : Ferraris, 7, votum, a. Sporer, tr. I prooem., c. m. s. 4. n. 38 ; Meynard, II, n. 209 I, n. 291. (4) Jus reg. sp. q. 106. 10) perspicue . monialem ad 2, n. 17 sqq. ; ; Vermeersch, Ι82 Secunda Pars. — Votum Obedientiae. Hoc loco solent auctores celebrem aliquem proponere casum : An scilicet religiosus obedire teneatur Praelato praecipienti ut infirmis assistat inorbo contagioso infectis (i)? — Distinguendum est cum S. Alphonso (n. 40) : Cum agitur de aegrotis saecularibus aut ex­ traneis, nequit obligari religiosus, nisi deesset qui sacramenta neces­ saria ipsis ministrarefet religiosus non sit ex his qui « monachalem » profitentur vitam (2) ; stricte autem potest obligari, si infirmi sint religiosi ejusdem monasterii vel ordinis, quoniam id pertinet ad bonum commune ipsius communitatis et est omnino secundum Regulam. Prummer tamen addit : « In praxi ut plurimum non expedit istud strictum jus exercere, nisi subditus libenter acceptet mandatum tam grave et actus istos heroicos voluntarie praestet.» 9!* r' Recte deinde ajfirmat Cardinalis Vives (3), non teneri reli­ giosum obedire, si Superior praecipiat rem impossibilem vel graviter sibi noxiam ; quod videtur etiam Aquinas indi­ care cum scribat (4) : « Ad tertium dicendum, quod nullus obligatur ad impossibile ; et ideo si tot praelatus aliquis inge­ rat seu injungat, quod subditus ea implere non possit, excusa­ tur a peccato. » Idem sentiunt Suarez ct alii auctores non pauci. Ideo quae leguntur in Regula S. Benedicti, capite 58 : « Si Fratri impossibilia injungantur » et quae habet S. Ignatius sub fine suae celebratae de obedientiac virtute Epistolae (n. 18), de perfectione obedientiae erunt intelligenda, non de necessitate, quamvis Piat (I, q. 322) et Bicderlack-Führich (n. 121, 7) putent tunc saltem serium conatum rei injungi (5). b) Non potest subditus sub obedientia adigi ad ea exercenda, quae sunt extra Regulam, sive sint vana et ridicula, sive sint ad utilitatem solam temporalem Superioris ejusvc intimorum aut propinquorum destinata, sive demum pei tineant ad saecu­ larium negotia et sint praeter Regulam. De his indifferentibus agere perspicitur Angelicus scribens in 2. 2. q. 186, a. 5 ad 4 : « ... Quorum quidam (actus) ad religionem non pertinent, quia non sunt de rebus pertinentibus ad dilectionem Dei et proximi ; sicut confricatio barbae, vel levatio festucae de terra et similia, quae non cadunt sub voto nec sub obedientia. » Idem affirmat Aquinas aliis locis. Quare non immerito cum Lezana possu­ (1) Sporer, Suppi, c. 11, s. 3, n. 163 ; Ferraris, 1. c., n. 23 ; Vermeersch, I, n. 291, c, etc. (2) Cf. Ferraris, 1. c. n. 25 ; Piat, I, q. 313. (3) Comp. Theol. mor. 6 ed. n. 509. (4) 2. 2. q. 105, a. i ad 3. (5) “ Quod impossibilia... attinet..., praesumendum est eorum cona­ tum potius quam exsecutionem injunctam fuisse. » Cap. III. Artic. I. — De materia remota voti obedientiae. 183 mus concludere, omne id quod est vanum ct impertinens, nul­ loque pacto ad Regulam spectans, sub obligatione voti obe­ dientiae non cadere (1). Excipere oportet casum quo Superior praecipiat aliqua quae vana quidem et inutilia videntur, ex causa tamen speciali imponun­ tur Regulae conformi, v. gr. ut obedientia exerceatur. Ita quidem S. Alphonsus cum Busembaum (n. 40), et hoc admittere videtur etiam Piat (I, q. 322), quamvis ipse fateatur alios auctores negati­ vae adhaerere sententiae ct sub fine addat : « Quomodo autem sub­ dito apparere possit Praelatum nullo bono fine praecipere, non perspicimus. » Requiritur ut positive constet de speciali intentione Superioris, agitur enim de casu aliquo exceptioni obnoxio, ut innui­ mus. Concordat Vermeersch (I, n. 291, d), sed ipse insinuare non omisit haec quoque pertinere ■ regulariter ad obedientiam perfec­ tam potius quam ad necessariam » (2). · c) Non tenetur religiosus in his obedire quae infra Regulam sunt constituta ; scilicet, ut dicunt Salmanticenses (n. 71), quae sunt laxiora quam quae Regula jubet, quae forent absona nec satis congruentia. Nonnunquam tamen causa justa secun­ dum Regulam haberi poterit, ut actus isti qui videntur esse infra Regulam, praecipiantur, quando nempe Praelatus arbitratur cos ad majorem securioremquc Regularum observantiam con­ ducere. Nec desunt exempla hujvs rei ab auctoribus tradita. Sic potest Praelatus praescribere subdito religioso ambulatio­ nem, honestam recreationem..., si hoc judicet expediens, ut ille vegetior resurgat ad observationem Regulae. Causa enim haec est secundum Regulam et actus praescriptus supponitur non esse contra Regulam ; quare tenetur subditus obedire. Idem affirmat Piat de rebus minus congruentibus, hoc exemplum etiam allegando : si praecipiat Superior suo subdito, ut aridum lignum affusa aqua per multos dies irriget (3). Ipse quidem fatetur plurcs theologos obstare huic assertioni et docere, non teneri reli­ giosum in talibus obedire Praelato ; ita Passerini, Antonius de Corduba, Politius, imo juxta eumdem Piat (1. c., nota 2) Angelus Scholae in 2. 2. q. 186, a. 5 ad 4. Porro cum res nec adeo clare nec salis certe innotescat, licebit generale hocce statuere principium : Quidquid est infra Regulam nequit a Praelato stricte imponi, nisi appareat Superiorem praecipere ex causa speciali, quae sit secundum Regulam, et res praecepta non sit adversus Regulam neve juri naturae contraria exsistat. (1) (s) (3) n. 18 L. I, c. iv, n. 3 sq. ; Sanchez, L. VI, c. n, n. 4, 15. Caute scribit de hac re Biederlack-Führich, n. 121. I, q. 322 ; cf. S. Ignatiuin in Epistola : de virtute obedientiae, ; P. Mouton, II, p. 413, etc. i 184 Secunda Pars. — Votum Obedicntiae. Ex alia parte, Praelatus coarctare non valebit nec restringere libertates a Regula, concessas, et hoc certissimum est, si ipsa Regula expresse Superioribus deneget facultatem id agendi, ut nonnunquam contingit (i). Si vero ejusmodi desit Regulae declaratio, tunc saltem valde cauti se gerere debebunt Superio­ res in restringendis his libertatibus, nec sine gravi justaque causa procedant : in hoc ipso concordant auctores omnes (2). Quid autem de jure stricto? Aiunt aliqui scriptores, ut Poli­ tius (3), Albertus a Bulsano..., Superiores posse restringere libertates ; negant vero plures alii, inter quos Sanchez, Passerini et Antonius a Spiritu Sancto. Re quidem vera, haud bene perspicitur quomodo tale jus ipsis competat, si tamen princi­ pium retineamus superius cum 5. Bernardo celebratum : « Nihil me Praelatus prohibeat horum quae promisi, nec plus exigat quam promisi. » Idcirco si ratione quadam absoluta et non tantum conditionata subditis a Regula concedantur libertates, jus potius subditis favet quam Superioribus ; quare, cum emittant religiosi votum professionis secundum Regulam, restrictio harum libertatum quae expresse conceduntur a Regula, esset quasi violatio Regulae et contraria ipsi. Testa­ tur vero Passerini : « Praelatus subditus est Regulae et non est supra illam, sed illius custos, nec immunitates aut libertates a Regula concessas potest aut tollere aut restringere. » Exci­ piuntur casus ubi non absolute sed conditionate tantum pro­ ponuntur quaedam libertates, vel ubi legitima dispensatio juxta prius dicta intercedere potest. Tres speciales quaestiones hic inserere nccesse est, cum arctis­ sime hae ad propositam materiam pertineant ; nempe : de acti­ bus internis, an spectent ad obcdientiae votum ; de reforma­ tione disciplinae collapsae ; de sensu praescriptionis quae in Constitutionibus quandoque occurrit, « obediendum esse in omnibus ubi non cernitur peccatum. » De his igitur singillatim dicetur. I I. De actibus internis. 104. — Quaeritur hie num interni actus cadant sub voto obedicntiae ? Est enim haec quaestio inter theologos valde (1) Speciale exemplum affert Prümmer ex Regula FF. Praedicato­ rum (Jus reg. spec. q. 111). (2) Ci. Piat, I, q. 318. (3) Politius, teste Piat, excipit tamen tres libertates quas limitare nequit Superior. Cap. III. Artic. I. — I) De actibus internis. 185 disputata, de qua paucis nunc agemus. Proponitur autem primo loco doctrina ipsius D. Thomae, deinde placita etiam referentur aliorum auctorum illustrium, admotis rationibus ; sub fine demum insinuabitur quid sit sentiendum. Doctrina Angelici Docturis quam insertam legimus articulo V quaest. 104, in corpore, hisce potest verbis enuntiari : Inferior non stricte tenebitur suo Superiori in his obedientiam praestare in quibus ei non subdatur ; jam vero, testante Seneca, servitus non in totum descendit hominem, excipitur enim mens quaesui est juris. Quare sic concludit Aquinas : in internis motibus non tenetur homo homini obedire, sed solum Deo. Ideo in hac obedientiae materia non omnia possunt Superiores quae potest ipse Deus ; nam Illi subjicitur homo «. simpliciter quantum ad omnia, et inteiiora, et exteriora », dum Superioribus, subjectus est « quantum ad aliqua determinate, non quantum ad omnia (1) ». Quamobrcm tenetur homo homini obedire in his quae exte­ rius per corpus sunt agenda. Ex his Aquinatis dictis generale hoc eruitur principium, quod enuntiatum invenies apud Rodericum (2) et Ferraris (3), citantes pro eadem sententia Azorium, Sanchez, Portel, Reiffenstuel, Sporer et alios : Tunc possunt Praelati praecipere actus internos ac tenentur subditi obedire, cum interni hi actus connexionem habent cum actibus externis. Sub hoc quidem respectu, quasi per accidens et indirecte, subsunt actus interni judicio humano. Plura tradunt citati auctores exempla, quae confirmantur etiam declaratione Sacrae Congregationis. Possunt itaque Superiores religiosi per praeceptum aliquod adigere suos sub­ ditos intra limites Regulae et usus legitimi, ut ad determinatam intentionem offerant sacrificium Missae. Posito tali praecepto, sane non jubetur applicatio Missae ut est motus simpliciter internus animi, sed praecipitur applicatio S. Sacrificii ut con­ juncta actui exteriori celebrationis. Quaestionem sibi proposi­ tam sic resolvit S. Congregatio de Religiosis, die 3 Maii 1914, reformato dubio tertio : « 1) An Sacrum facere ad intentionem praefixam a Superiore proprie actum internum constituat, qui minime subest voluntati Superiorum? — Respond. Provide­ bitur in tertio. — 2) An Religiosus votorum simplicium, vi suae professionis teneatur ex justitia, aut solum ex caritate (1) S. Thomas, 1. c. ad 2. (2) Compendium Resolutionum, q. 102, p. 759. (3) Prompta Bibliotheca, vol. 7. votum, a. 2, n. 27 186 Secunda Pars. — Votum Obedientiae. ad celebrandum juxta intentionem a Superiore praefixam, sibi reservata facultate celebrandi juxta propriam intentionem in limitibus in Constitutionibus admissis? — Rcsp. Providebitur in tertio. — 3) An possint Superiores obligare sodales subditos in virtute s. obedientiae ad celebrandum juxta praescripta a Constitutionibus? — Rcsp. Reformato dubio : An Superiores religiosi praecipere possint subditis suis etiam in virtute s. obc­ dientiae ut ipsi celebrent secundum intentionem a Constitu­ tionibus praescriptam vel ab ipsis Superioribus statutam, salvis exceptionibus a Constitutionibus vel a legitima consuetudine sancitis?... Affirmative... » (1). De hac igitur exceptione nullum adest dubium. I' i* c •y ,,’S 105. — Atvero plures theologi vel antiqui vel praesertim hodierni (2), asserunt indistincte Superiores praecipere posse actus mere internos. Ratio quam afferunt, haec esse videtur : Religio est societas supernaturalis ad animarum perfectionem instituta, quare fini et indoli talis societatis omnino consona videtur praedicta potestas. Imo contendit Molitor, O. S. B. speciali modo ad actus internos se extendere potestatem voti Superiorum, non semper tamen potestatem dominationis ; placuit enim cl. auctori, ut dictum fuit in I. parte (c. in, a. 1), discernere Superioris potestatem ab intrinseco in aliquam dominativam ct aliquam simpliciter praecipientem, quae est potestas voti. Distinctio haec satis mira videtur (3). Cautius igitur salebrosa hac de re scribunt S. Alphonsus et P. Wernz, S. J. S. Alphonsus in sua Theol. mor. (L. IV, c. 1 n. 45) ait : «Etsi consuetum non sit nec consultum, ut praelati sub peccato praecipiant actus internos : probabile tamen est fieri posse... — Ratio, quia verisimile est quod aliqui icligiosi ad id Se obli­ gare intendant, cum se quasi holocaustum Deo tradant. » Wernz autem (III, n. 652) sic loquitur: « Nec indiscriminatim atque generaliter asseri potest Superiores religiosos esse com­ petentes ad praecipiendos actus mere internos. » Ratione deinde quadam magis universali affirmat MarcGestermann (4), ecclesiasticum legislatorem actibus mere inter­ nis dominari posse in exercitio potestatis dominativac, quae in (1) Acta A. S., VI, p. 231. (2) Laymann, IV, 5, c. ix, n. 4; Schmalzgrueber, IV, 35,11.67,dicit id non esse ·< improbabile » ; Lehmkuhl, I, n. 537 ; Piat, 1, q. 312: AertnysDamen, I, n. 143, 20 ; Biederlack-Fuhrich, n. 121,8; Prümmer (q. 231) etc. (3) P· 247· (4) I, n. 156. Cap. III. Artic. I. — I) De actibus internis. 187 ordinibus religiosis multum valet ; at ipse simul declarat D.Thomam et De Lugo (1) oppositum sentire (1. c. nota 1). His ultimis illustribus doctoribus assentit Vermeeisch (I, n. 293) corumque sententiam « meliorem » praedicat, addita ratione : « Cum obe­ dientia, en ejus verba, quae homini debetur qualis est religioso­ rum, non videatur excedere posse mutuam hominum conversa­ tionem, quae externis actibus circumscribitur. » Concedit tamen cum De Lugo, actus internos posse tanquam materiam obedien­ tiae minus rigorosae reputari ; quare quamvis non subjaceant hi actus voto, ita dicunt, tamen objectum sufficiens praebebunt ad exercendum actum virtutis obedientiae circa illa opera (2). Consideratis hisce variorum theologorum assertis cum adjunc­ tis rationibus, quaenam tandem erit conclusio? En paucis quid sentiendum. Nullum quidem dubium occurrere potest quin divinum -praeceptum attingere queat actus mere internos. Sancta Dei Ecclesia deinde circa hos actus subjectionem mentis exigit in rebus fidei et in his quae generatim pertinent ad mores ins­ truendos (3) : summum enim magisterium accepit a Christo Domino et potestatem docendi. Etiam in judicio sacramental! actus regit internos vi potestatis fori interni, ut constat apud theologos. Quid ergo de Superioribus religiosis et de eorum potestate in actus internos? Standum esse puto doctrinae S. Alphonsi, quae a pluribus doctissimis viris insinuatur (4). Sic autem enuntiare licet sententiam illam : « Quamvis non expediat ut Superiores sub peccato praecipiant actus internos, nihilominus id si faciant, stricte tenebuntur obedire subditi professi in his saltem Religionibus ubi se hoc modo obligarunt ; non vero tenebuntur stricte ubi se non speciali ratione obli­ garunt, nec est contentum in Regulis aut receptum legitimo usu, nisi sit aliqua connexio actus interni cum externo, juxta supe­ rius dicta. Ex una enim parte, non repugnat ut religiosi ad id se obligent, cum ad meliorem observantiam Regularum hoc possit conferre ; ex alia parte, auctores passim affirmant, « non esse improbabile, quod religiosi saltem aliquarum Religio­ num, ad talem obediendi severitatem se obligent >. Satis igitur patet nostra conclusio. (1) Resp. Mor. VI, c. vn, n. 11. (2) R. Molitor contradicere videtur ; scribit enim (religiosi juris capita sel. p. 247) : E contra actus quosdam superior voto obedientiae "innixus praecipere potest, actus v. gr. orationis mentalis, quos vix omni in cau§a ex mera potestate dominativa exigendi jus habet. >< (3) Marc-Gestermann, I, n. 156. (4) Cf. Sporer, Suppi., c. n, n. 162, etc. 188 Secunda Pars. — Votum Obedicntiae. II. Dc reformatione Regulae et disciplinae. 106. — Non semel factum est ut mitigaretur primaeva Regula, ita quidem ut sub disciplina relaxata postea religiosi professio­ nem emitterent. Quaeritur autem an compelli possint religiosi isti ad deserendam mitigatam hanc Regulam, et teneantur Superioribus obcdire reformantibus collapsam disciplinam? — Praemittendae sunt quaedam notiones. Duplici modo relaxari potest rigor primaevae Regulae : a) Per dispensationem a-postolicam, ut aliquoties factum fuit, et hoc casu omnis abest difficultas. — b) Per desuetudinem seu consuetudinem contrariam, quae tractu temporum legitima evadere poterit. Etenim Regulae Religionum ad instar legum ecclesiasticarum aestimantur esse ; quare et ipsae mitigari et relaxari queunt juxta eadem circiter principia, quae communi­ ter valent circa relaxationem et abrogationem legum Eccle­ siae (i). « Quamvis primi religiosi, sic ait hac de re S. Alphonsus (2), peccaverint, secundi tamen non tenentur eam observare ; ut fuse probant Salmanticenses et docent Sanchez... ac de Alexandris cum Caictano, Turrecremata, Palacio, etc. » Sed non in omnibus Regulae praescriptis potest consuetudine talis mitigatio introduci, ut recte notat Biederlack-Führich (3) ; tantum in iis « sine quibus tam vota quam aliae obligationes quae­ cumque, sive religiosis... sive fidelibus omnibus incumbentes, commode servari possunt », datur desuetudo, v. gr. in variis afflic­ tationibus corporis, in speciali rigore circa usum paupertatis, in servandis jejuniis, etc. Igitur his praemissis, ad quaestiones superius propositas ita placet respondere : 1) Vi voti compelli nequeunt religiosi professi ad derelin­ quendam observantiam legitime mitigatam, nec possunt cogi ad assumendam reformatam Regulam, dummodo secundum collapsam Regulam emiserint professionem (4). « Forte pro­ babilius », ait S. Alphonsus, non obligantur eo in casu religiosi ad obedientiam : et citat pro hac opinione Palaum, Laymann, (1) Ci. Biederlack-Führich, n. 128. (2) L. IV, c. i, n. 44. In « Homo Ap. » (tr. XIII, c. 1, n. 17), scribit : « Notandum quod non peccant religiosi non observando primitivam regu­ lam, postquam introductus est usus contrarius. » (3) L. c. Hinc 3. (4) Wernz, III, n. 652, n ; Vermeersch, I, n. 294 ; Biederlack-Führich, n. 129, etc. Cap. ill. Artic. I. — II) De reformatione regulae ct disciplinae. 189 Sporcr et Tournely (Contin.) (1). — Ratio tradita haec est : is qui emittit professionem, censetur potius juxta praesentem statum profiteri Regulam quam juxta pristinum institutum. Quare haec verba scripserat S. Alphonsus, innixus dictis Busembaum (n. 43): «Addunt Laymann et Sanchez ex Silvestro, et Azor, Lessius, nec Pontificem posse religiosos cogere ad arctio­ rem vivendi rationem quam instituti prima forma postulat. Quia obligatio obediendi etiam Pontifici, provenit ex voto quod factum fuit secundum proprium regulae institutum. » Inde satis patet quaenam proprie sit ratio propter quam S. Alphonso praedicta opinio quodammodo probabilior videbatur. Eam sic evolvit Biederlack-Führich (2) : « Ratio hujus, ait, in generali principio est sita, secundum quod contractus a con­ sensu legem accipiunt, seu contractus ultra contrahentium intentionem non obligant. Ex eo igitur, quod professus ingressus est coetum religiosum his regulis mitigatis hacque mitigata vivendi norma instructum, sese subjecit auctoritati juxta hanc regulam coetum dirigenti atque obedientiam vovit versus Superiores, quorum potestas jubendi intra certos terminos ita restricta sit, ut quae supra hanc regulam huneque vivendi et ad perfectionem tendendi modum sunt, in conscientia impo­ nere nequeant (3). » 2) Ea autem quae sunt necessaria ut ipsa vota serventur, vel ut disciplina adhuc vigens tueatur, atque scandalum sae­ cularium devitetur consuetudinesque ob quemcumque defec­ tum illegitime introductaeexpungantur, omnibus possunt imponi ab auctoritate competenti. Quare fas erit non tantum Summo Pontifici, verum etiam Capitulo generali aut provinciali juxta Regulam novum ferre statutum utile Religioni, quod non sit Regulae difforme, ut asserit S. Alphonsus (4). Censetur enim unusquisque ea vovisse quae requiruntur ad conservationem (1) Sporcr (Suppi, c. n, n. 161) et Tournely (Contin. de statu, c. 2, a. 3, quaeres 3) id non docent, quamvis ad Laymann referant. « Ita 1 ccmnuinis apud Laymann », ait sub fine Sporer. Et Tournely : α Ita contra paucos sentiunt Sylvester, Laymann ». Adest confusio, nam icvera concordant Laymann et S. zMphonsus hoc loco. (2) L. c. 4. (3) Vermeersch dicit : « Non autem videntur ii qvi secundum mitio­ rem observantiam professi sunt cogi posse ad scverioicm tenorem vitae qui ad substantiam religiosi status non pertineat. > Adverte S. Alphonsum designasse postea sententiam contrariam tanquam probabiliorem (Homo Ap. 13, c. i, n. 17), quin tamen definitive pronuntiasset suum judicium ; prosequitur enim : « Caeterum...» etc. (4) Theologia Mer. L. IV, n. 43 ; Homo Ap. 13. n. 17. 14 190 Secunda Pars. — Votum Obedientiae. sui Ordinis : quibus praetermissis, vix poterit fieri ut fine suo non frustretur relaxata Religio. Adde, consuetudines contra primaevum rigorem vigentes, revera nullum constituere posse jus nec ullam habere vim, si irrationabiles inveniantur aut repugnantes sive directe sive indirecte legi naturali vel divi­ nae (1). 3) Superiores rite exigere quibunt ut peculiaria quaedam Regulae puncta quae forte negligantur, iterum strictius ser­ ventur. Id quippe pertinet ad Praelatos nec supergreditur con­ suetam eorum « vim praeceptivam », ut loquitur Vermeersch (2). « Similiter, ait ille auctor, fas erit tollere licentias quasdam de se revocabiles, v. gr. habendi peculium, praesertim cum vita communis nunc speciali modo sit praescripta ab ipso Codice jur. can. (3). 4) Summus deinde Pontifex Superioresque ab eo deputati aliquando etiam ulterius valebunt progredi, non quidem directe ratione voti obedientiae, sed « vi jurisdictionis ecclesiasticae » ut putat Wernz, et facultas eorum major est quando bonum Ecclesiae id postulat. Summi enim Pontificis potestas non ad ea coarctatur quae aliquo contractu sunt constituta (4) ; quare ipsi licebit omnibus Ecclesiae membris et etiam reli­ giosis ea injungere quae ad comniune bonum necessaria sunt, dummodo ne nimis sint heroica (5). J Quousque tandem se extendat haec obligatio suscipiendi refor­ mationem a parte religiosorum qui professionem emiserint per­ petuam, non facile erit in specie decernere, cum teste Wernz (nota 419), ipsa S. Congregatio Episc. et Regul. hoc dederit res­ ponsum in faciliore aliqua reformatione: « Hortandos esse». Satis igitur placet quod habet hac in re Aichner-Friçdle (§ 141) : « Con­ tendunt, sic ait, quidam auctores ad observandam eam refor­ mationem, quae facta est Pontificis auctoritate, etiam antea professos obligari posse. Attamen experientia docet, Summum Pontificem ex prudentia talem obligationem raro ad illos extendere. Hinc etiam episcopis, qui in visitatores apostolicos assumpti sunt pro reformatione conventuum Austriacorum, hoc tantum injunc­ tum est ; Cum junioribus incipiens fundamenta ponat... reliquos vero aetate provectiores... invitet. · Ita quidem apud Aichner(1) Cf. Biederlack-Fûhrich, 1. c. ; Vermeersch. I, n. 294 ; AichnerFncdle, § 141, etc. ,S (2) L. c. 2. (3) C. 594■ (4) Biederlack-Fûhiich, 1. c. 5. (5) Vermeersch, 1. c. ς ; cf. etiam S. Alphonsum, Thcol. mor. 1. IV, n. 43· Cap. 111. Artic. I. — 111) De praescript. obcdiendi in omnibus. 191 Friedle ; sed cum de bono communi Ecclesiae agitur, aut de conser­ vatione alicujus Ordinis in eo perfectionis gradu qui convenit sta­ tui religioso, vix ullum senum oriri potest dubium circa jus stric­ tum Summi Pontificis. Quare sub hoc saltem respectu iis quoque religiosis qui professionem emiserunt mitigata aut relaxata sub regula, imperare poterit strictioris regulae observationem (1). III. De praescriptione religiosis nonnumquam facta obediendi in omnibus. 107. — Non unae sunt Regulae in quibus legitur, ■ Superiori obtemperandum esse in omnibus ubi evidens adesse peccatum non cernitur » ; exempli gr. Regula Fratrum Minorum id vide­ tur praescribere, item Constitutiones Societ. Jesu simile quid continent. Hic ergo inquirimus circa vim et efficaciam declara­ tionis illius solemnioris, ab ipsa Regula factae? Duplex est variorum auctorum responsio sibi contraria. Audiatur primum illustris Patritius Sporer, O. F. M. (2), qui refert ac commentatur verba suae Regulae, dicens : Enim vero obedientia in ea usque eo vovetur, ut non tantum in iis, quae expresse praecipiuntur in Regula, sed etiam in omnibus aliis sine ulla exceptione obedire teneatur Franciscanus, nisi aliquid praecipiatur, quod est contra Deum aut peccaminosum vel positive contra Regulam, uti patet ex cap. 10 Regulae, ibi : Praecipio firmiter eis, ut obediant suis Ministris (id est Superioribus, quos S. Pater appellat Ministros) in omnibus, quae promiserunt Domino observare, et non sunt contraria animae suae et Regulae nostrae. —■ Ut proin illud D. Bernardi locum non habeat in Religione Franciscana : nihil mihi praeci­ piat Praelatus, quod non vovi. » — Vix aliter hac in re se expri­ mit Piat (3) asserens unum id esse a Fratribus Minoribus inspi­ ciendum, num res praecepta sit contra animam vel contra Regulam. Si neutri adversetur, tenebitur subditus obedire, quantumvis res agenda dura videatur et ardua. Janivero in Constitutionibus Societatis Jesu (4) plurima hujusce(1) Biederlack-Fiihrich (1. c. sub fine) scribit : « Si Ecclesiae bonum vere id exigat, in casu extraordinario Summus Pontifex etiam actus vere heroicos injungere potest. » Cf. quoque Wernz, III, n. 652, nota 419. (2) Lector erat in proxincia Argcntoratensi ; Supplementum ad ipsius Theol. moralem confectum est a P. Kiliano Katzenberger. Cf. c. n, n. 164. (3) b <1· 322, 4. (4) Institutum, Constit. cum Declaiationibi s, 3 pars, c. 1. § 23 ; 6 pars c. T, § i. 192 Secunda Pars. — Votum Obcdientiae. modi leguntur, quae vix aliter sonare videntur. Inculcant enim principium istud « Voluntatem ac judicium suum cum eo quod Supe­ rior vult et sentit, in omnibus rebus ubi peccatum non cerneretur omnino conformantes, proposita sibi voluntate ac judicio Superioris pro regula suae voluntatis et judicii. » — Et alio loco dicunt : «Quam quidem (obedicntiam) omnes plurimum observare et in ea cxtellere studeant ; nec solum in rebus obligatoriis, sed etiam in aliis, licet nihil aliud, quam signum voluntatis Superioris, sine ullo expresso praecepto, videretur... ita ut omnibus in rebus, ad quas potest cum charitate se obedientia extendere, ad ejus vocein perinde ac si a Christo Domino egrederetur... quam promptissimi simus, re quavis, atque adeo littera a nobis inchoata necdum perfecta relicta, etc... » Porro quoad ultima haec verba quae ex Cassiano desumuntur, fatetur Suarez ea dicta fuisse « cum exagge­ ratione ' ; sed de vi ac robore praescriptionis modo citatae quae inserta reperitur Constitutionibus Societatis Jesu, nec ipsi concor­ dant doctores Jesuitae, ut bene notat Priimmcr (i). Aliqui enim, dum interpretantur hos textus, severiorem tenent sententiam, fere eo sensu quo superius dictum fuerat de quibusdam francisca­ ins doctoribus Regulam Minoriticam explanantibus. Exemplo sit Lessiusqui.L. II, c. xli, n. 75 (2), haec severissime scripsit: «In Cons­ titutionibus Societatis Jesu praecipitur ut obediant in omnibus, in quibus non cernitur manifestum peccatum. Itaque omnia supradicta, quando justa causa praecipiendi subest, censentur secundum Regulam praecipi, et subditus tenetur ex vi voti obedire. In aliis Ordinibus obligatio obediendi non tam late patet »... Praeterea plures auctores, imo ipse S. Ignatius de Loyola in Epistola : de obedientia, affirmare non dubitant, Deum etiam miraculis osten­ disse quantum hujusmodi obedientiagrata sibi exstiterit. «Quodobedientiae genus, ait S. Ignatius, ipsis interdum miraculis divinitus comprobatum videmus. Nam (ut alios taceam, quos ipsi non ignora­ tis) Maurus, sancti Benedicti discipulus, mandato Superioris lacum ingressus, nec mersus est : alius quidam a Superiore jussus leaenam ad se ducere, illam cepit, atque perduxit » (3). 108. — En igitur prima aliqua responsio quorumdam auc­ torum, qui utique non mediocri gaudent auctoritate ; sed venia illustrium horum virorum, jam derelinquenda mihi videtur talis opinio utpote nimis rigorosa. Et re quidem vera, oppositam sententiam omnino tenet S. Alphonsus (4), consentiuntque (1) Manuale jnr. eccl. q. 231, 2, b. (2) Xuctores citant plerumque ex Lessio numerum 77 (sic Bieder· lack-Fûhrich et Vermeersch) ; at in hoc numero non occurrit sermo nisi de castitatis \oto. (3) Cf. quae supra diximus de obedientia hujusce rationis (Pars I, c. n, n. 30 sqq). (4) L. IV, c. I, n. 40. Cap. 111. Artic. I. — III) De praescript. obediendi in omnibu*. 193 ipsi non tantum celeberrimi doctores antiqui, quales sunt Sanchez, Laymann, Busembaum, Suarez, Salmanticenses, Schmalzgrueber ; verum etiam fere omnes moderni theologi. En S. Alphonsi verba : « Nec refert quod regulae jubeant in omnibus obedire ; id enim non de obligatione voti, sed obedientiae pcrjectione intelligitur. » Itaque quoad Regulam S. Francisco nonnulli scriptores franciscani, Antonius de Corduba (1), Peyrinus, Mart, a S. Joseph et alii affirmant, haec quae dicuntur de rigore obcdientiae et obliga­ tione illius, deberi intelligi cum ista limitatione : dummodo non excedant limites Regulae, quamvis quoad perfectionem obedientiae sint accipienda uti sonant. Idem omnino asserunt Salmanticen­ ses (2) de simili declaratione quae in Carmelitarum continetur Constitutionibus. Societatem Jesu quod attinet, sufficiat referre testimonia duo­ rum praeclarorum theologorum Sanchez et Suarez, rationesque proponere quae in assertis eorum patefiunt. Sanchez, postquam adduxit severiorem Eessii sententiam, haec demum affirmat (3) : >( Sed hoc non credo », statimque tres in contrarium profert solidas rationes. Primo, ait, quia vitae institutum esset impossibile. — Secundo, quia S. Ignatius loco citato non de rigore obedientiae a subditis debitae ex vi votorum loquitur ; sed de perfectissima obe­ dientia quam totis viribus niti debent servare omnes religiosi Societatis Jesu. — Tertio, quia alias, possent religiosis Societatis Jesu imponi quaevis austeritates quantumvis rigidae, et notabili­ ter excedentes suum institutum. — Suarez vero haec declarat (4) : κΐη hac re dicendum censeo, materiam quidem hujus voti in Socie­ tate esse amplissimam ; nihilominus tamen in rigore praecepti ali­ quam admittere regulam et limitationem, quamvis ex consilio sola illa spectanda sit, ut quod praecipitur non sit malum. Per partes deinde hanc suam probat auctor resolutionem. Quare et recentiores Societatis theologi, puta Palmieri. Lehmkuhl, Vermeersch, assentiunt suarezianae interpretationi ; addit tamen Vermeersch (I, n. 292) : « ... etsi verba tam gravia (Constitutionum) aliquid plus sonare videntur. » Doctrinae autem a S. Alphonso propositae tuto adhaerere possumus, quam nervose sic etiam enuntiat Aertnys-Damen (5) : « Talis Regula intelligenda est de obedientia perfecta, non de obedientia necessaria ; quia votum obedientiae solum exten­ (1) Expolitio Regula*' Seraph. P. S. Francisci, c. 10, q. 2, p. 1 (apud Sanchez et Salmanticenses). (2) L. c. c. v, n. 56. (3) L. VI. c. n. n. 16. (4) Tr. X, 1. IV. c. xii, n. 10. (5) 1, n. 1212, 2. 194 Secunda Pars. — Votum Obedientiae. ditur ad ea quae in Regula continentur », et asserit ita commu­ niter docere theologos, non exceptis S. Bernardo Divoque Thoma (1). Articulus II. De materia proxima voti obedientiae. I *.> : i'* 1'! hi r“·' tr1 Ί Μ » i · 4 ♦ 109. — Materia proxima, seu objectum proximum voti obe­ dientiae a pluribus auctoribus vel modo generali vel ratione speciali solet indicari, nonnunquam vero sensu quodam vago et minus determinato, aut etiam nimis restricto. Equidem theologi quasi ccrtatim affirmant praeceptum Superioris esse proximam materiam voti obedientiae. Ita Salmanticcnses (2), ut unum tantum citem illustre exemplum, haec scribunt : « Objectum proximum est praeceptum Superioris mandantis vel prohibentis, sine quo non potest dari formalis obedientia secundum ejus rationem specificam. » Porro mulli scriptores aiunt illud omne esse proximam mate­ riam voti : quod jubetur a Superiore vel a Regula, aut etiam : quod mandat, quod praecipit Superior, quod debetur ex vir­ tute obedientiae et his similia. Exemplo sit dictum aliquod Caietani de Alexandris, qui pronuntiat « religiosam per votum obedientiae se obligare ad parendum in omnibus, quae possunt cadere sub objecto virtutis obedientiae. » Eodem circiter modo loquuntur Ferraris, Antonius a Spiritu Sancto et alii quos capite praecedenti, articulo primo, commemorati sumus. Alii vero scriptores asserunt, objectum proximum voti obe­ dientiae praecepta esse « stricte talia (3) », vel praecepta « stri­ cta » (4) aut « rigorosa » (5). Imo moderni aliqui aiunt « sola praecepta quibus directe appellatur ad votum », seu quae dantur in virtute sanctae obedientiae et quae propriissime formalia vocantur (6), mate­ riam esse proximam obedientiae voti.1 23456 (1) Hoc quidem valet de generalibus principiis, non directe tamen de casu particulari, cum tempore S. Bernardi probabiliter, nondum Regula aliqua similem ediderat declarationem. (2) XV. c. V, n. 53. (3) Vcrmeersch, I, n. 296. (4) Génicot-Salsmans, II, n. 104. (5) Suarez, 7, 10. c. vn, n. 18 ; De Lugo, Resp. Mor. L. VI, c. vu, n. 11 ; etc. (6) Ferrari, n. 102, etc. Cap. III. Artic. II. — De materia proxima voti obedientiae. 195 no. — Quamvis autem isti modi loquendi satis sint ab invi­ cem diversi, tamen, re intime perspecta, non semper quoad rem ipsam adeo discrepare videntur. Ad casum fere applicare pos­ sumus verba notissima D. Thomae, quae ille de materia simili scripsit (Quodl. 10, a. 10) : « Quae quidem... opiniones, ait, etsi multum differre videantur quantum ad vocem, tamen quan­ tum ad rem parum vel nihil differre inveniuntur. » Sed non omnibus id congruit. Porro cum sententiam suam auctores magis explicent, ex his multi in hanc doctrinam conspirare perspiciuntur : Proxima voti obedientiae materia tunc censebitur adesse, cum Superior legitimus, servatis iis quae de jure aut ex Regula sunt servanda, tota sua in praecipiendo utitur auctoritate vi professionis reli­ giosorum sibi competente, obligando scilicet sub peccato juxta materiae capacitatem. Haec est norma quaedam generalis, quae non omni rigore accipienda erit. Porro non « quodeumque praeceptum » Superioris reputare licebit tanquam materiam proximam voti, sed tantummodo praeceptum rigorosam seu absolutum seu strictum. Bene enim advertit Tournely (Contin. 5, de statu, P. 2, c. 11, a. 3, q. 1) : « Transgressio voti praeceptum rigorosum supponit ». Porro quando praeceptum aliquod non est satis expressum, vel non est nisi sub sola poena intimatum, nequit praeceptum absolutum seu rigorosum seu strictum vocari ; tunc enim minus proprie est praeceptum. Quare eo in casu de se non reputabitur materia proxima voti, ut in prima parte (c. HI, a. 3) latius ostendimus. Deinde addidimus : juxta materiae capacitatem, et hoc satis ab auctoribus probatur ; quia, sic ait de Alexandras (1), <« recta ratio dictat, quod praeceptum accommodetur exigentiae mate­ riae, quare si materia est levis, non potest praecipi sub mortali. » Sic etiam se obligasse censetur religiosus, dum emiserit votum obedientiae ; nec arbitrario hoc egit aut ad proprium suum nutum hac in re disposuit, sed juxta praescripta Regulae et suae Religionis id fecit. Itaque multi testantur probati aucto­ res (2), Superiorem, dum in materia levi praecipit « quantum potest », jubendo nempe expresse sub peccato, revera intimare rigorosum seu absolutum praeceptum, et sic voti obedientiae inducere obligationem. Equidem haec obediendi necessitas (1) Confessar. Monial, c. vi, § i, q. n. (2) Cf. S. Alphonsum, 1. c. n. 38 ; Homo Ap. 13. n. 16. Suarez, Tr. VII» 1. X, c. vn, n. 11 ; c. iv, n. 9 ; Salmanticcnses, Lessium, Ferraris, Bouix, Canoniste contemporain, année 1921, p. 103. 196 Secunda Pars. — Votum Obedientiae. levis tantum erit ; constat tamen, in genere, tum mortali sub reatu tum sub veniali contra votum, religiosos se obligasse juxta materiae exigentiam et intentionem Religionum ac legi­ time praecipientium. Valet igitur principium superius stabilitum de materia sive gravi sive levi. Apertissime id docent Suarez et Bouix, ut duos tantum comme­ morem clariores theologos. « Si Superior, scribit Suarez (7, 10, c. iv, n. i, 9), obliget quantum potest et tota sua auctoritate utatur in materia undequaque levi, non inde exsurgit obligatio mortalis contra votum, sed tantum venialis. ■ Deinde Bouix, citando eumde»i Suarez, declarat (1) : « Neque cum probabile est quod quidam dicunt, si Superior obliget quantum potest semper obligare sub mortali, etiamsi res praecepta minima sit. Hoc enim falsum constat ex generali principio quod peccata fiunt levia (venialia) ex levitate materiae ; nulla enim est ratio cur haec materia excipiatur. » Modus igitur iste loquendi quo persaepe utuntur classici auctores ad significandam obligationem voti : «Si obliget Superior quantum potest >, hunc habebit sensum juxta Craisson (2) : « Quando jube­ tur sub mortali aut veniali prout materia est gravis aut levis. » 1 ni. — Auctores vero illi pauciores qui statuunt tunc soliimmodo intercedere religiosae obedientiae votum, cum expresso Superior «appellet ad votum», praecipiendo in virtute s. obe­ dientiae..., in non parvas impingent difficultates, si tamen velint hanc normam per modum principii generalis stabilire. Per se enim, stante illa norma, omnis levitas materiae excluderetur in violatione voti, nisi forte diceres solemnem hanc formulam aptari quoque reatibus peccati venialis, nec denotare inten­ tionem obligandi sub gravi ; vel nisi contenderes non posse dari parvitatem materiae in laesione voti obedientiae. Sed talia asserta utique reputanda sunt falsa, ut constat ex iis quae diximus et ut magis patebit ex ipsa explanatione formularum quibus imponi solet obedientia religiosa. His formulis intime perscrutatis, declarandum nobis erit quomodo etiam sub levi inducatur obligatio voti, v. g. urgente aliquo piaecepto rigoroso seu absoluto circa rem levem. Formulae solemniores et usitatiores quibus obedientia religiosa solet intimari, hae sunt : In nomine D. N. Jesu Christi, in virtute s. obedientiae, sub obedientia formali, sub formali praecepto, sub peccato mortali, sub poena excommunicationis vel sub censura injungo tibi, sub obtestatione divini judicii, sub poena maledictionis (1) De jure regular. II, p. 6, c. in, n. 1. (2) Manuale juris canon. II, n. 2813. Cap. III. Artic. II. — De materia proxima voti obedientiae. 197 aeternae, etc. (1) quae juxta usum et acceptionem juris aut Consti­ tutionum aut consuetudinis legitimae passim occurrunt. Quisnam ergo est verus et genuinus sensus harum formularum? Aliqui cen­ sent iis locutionibus contineri et exprimi « praecepta formalia », quae vi potestatis voti nomine Dei a Superiore intimantur. Ita Ferrari, qui ait (n. 71, 102...) : « Cum Superior nomine Dei et in virtute s. obedientiae praecipit, tunc formaliter praecipit, et ad hoc tantum votum obligat. » Sed ut supra innuimus, minus exacte hoc diceretur. Formulae enim istae solemmores, id innumeri affirmant auctores, >< sunt ad explicandam obligationem sub mortali (peccato) quantum est ex modo praecipiendi (2) · ; nempe Superior, quando adhibet illas formulas, censetur habere intentionem obli­ gandi subditum sub reatu culpae gravis. Jamvero talis intentio a parte praecipientis praesupponit necessario materiam gra< em, sive in se, sive per accidens ratione adjunctorum specialium. Quamobrem nequit Superior isto modo praecipiendi uti, nisi materia sit gravis ; alioquin, tametsi solemniores formulas adhibeat, non obtinebit intentum finem. Ratio quam communiter tradunt theo­ logi, hacc est : In materia undequaque levi, nequit Superior obli­ gare sub gravi, quamvis id velit. Significant igitur hae formulae, Superiorem velle in materia gravi imponere obligationem gravem in conscientia ; quae significatio satis fundatur in ipsa proprietate verborum, et usu est recepta. Ab hoc autem usu non est receden­ dum, quod etiam ex sequentibus facilius patebit. Non semel adhibitae fuerunt praedictae formulae iis quoque in casibus ubi nullatenus sermo potuit esse dc voto religiosae obedientiac (3). Sic in Decreto S. Congregationis Consilii circa · Missarum stipendia », quod incipit his verbis : Vigilanti studio (25 mail 1893). grave continebatur obedientiae praeceptum sub formula simili ; et tamen laicis quoque intimabatur (4). Quare dicit Vermeersch (5) : « Hujusmodi praecepto exigitur quaevis debita obedientia modo dc re gravi agatur ct usus talis potestatis rite factus fuerit Superiori. Aliud exemplum praebet ipse Codex juris canonici. Cardinales utique non voto tenentur, sed tantum juramentum emittunt obe­ dientiae canonicae dum creantur (6). Haec tamen legimus in Docu­ mento I, « \racantc Sede Apostolica », n. 35 : <· Omnibus autem Car­ dinalibus in virtute sanctae obedientiae praecipimus et mandamus, ut... indictionis litteris obtemperare, et ad locum eisdem dcsigna(1) Cf. praesertim cl. Sanchez, qui refert et examinat singillatnn varias formulas quae in hac materia occurrere possunt (1. VI. c. iv. n. 29 sqq) (2) Suarez, 8, 1. II, c, vin, n. 26, etc. (3) Cf. Vermeersch, I n. 290, Piat, I, q. 307, 2. (4) Cf. Acta S. Sedis, 26, p. 56 sqq. (5) L· cit. (6) Cf. Haring, § 66, I, 3, nota 2. 198 Secunda Pars. — Votum Obedientiae. tum pro perficienda Pontificis electione statim se conferre debeant.» Cum ea certa sint, nescio quo jure haec potuerit scribereLehmkuhl, ulterius progrediendo (i) : « Contingere potest ut Superior, licet utatur solemnioribus formulis : in nomine Domini nostri Jesu Christi, nolit stricte ex vi voti obligare. » Id assertum cl. auctoris non auderem probare, quamvis verum esse possit quod legimus apud Cabassutium (2), scilicet » formulam : in virtute s. obedien­ tiae, cx se non significare sufficienter tantum onus, cum possit horum verborum vis exponi quoque pro exhortatione ad opus per­ fectionis et supererogatoriae obedientiae. » Addere tamen festinat idem Cabassutius : « Sed usus invaluit, ut his verbis intelligatur aliquid mandari sub obligatione mortali delicti. » Originem tandem ac finem harum formularum ita adumbrat citatus auctor : « Ubi­ cumque lex sive Regula sive Superior praecipiens aliquid, non inten­ dit ad mortale peccatum obstringere inferiorem, is qui simpliciter citra grave scandalum vel contemptum transgreditur, non plus quam venialiter delinquit ut constat ex S. Bernardo et D. Thoma. Praelatus autem non censetur cum tanto onere praecipere, nisi suis verbis hanc tam strictam obligationem se intendere manifestat, ut si excommunicet, aut si in virtute sanctae obedientiae jubeat, quae est communis in coenobiis formula. » Etenim ut praeceptum Superioris obliget sub mortali, ait Felix Potestas Panormitanus (3), « duo simul requiruntur, nimirum Superioris intentio, qua intendat sub mortali obligare, et gravitas materiae. » Unde facile deduces praeceptum sic dictum « formale » Supe­ riorum, cum in virtute s. obedientiae, in nomine Christi aut simili forma imponitur, supponere aliquam materiae gravitatem. Supposita deinde hac gravitate, nondum urgebit pro subdito religioso obligatio gravis obediendi, nisi Superior clare mani­ festet intentionem suam ita obligandi : hoc fit per formulas solemniores de quibus nunc agimus. Testantur hanc doctri­ nam innumeri auctores, inter quos S. Alphonsus, S. Antoninus, Salmanticenses, Sanchez, Suarez, Sporer, Tournely, Pellizarius, Donatus, Fr. Schmier, Ferraris, De Alcxandris, Antoine, De Lugo et alii. Omni perspicuitate declarat S. Alphonsus in « Homo Apost. 13, c. i, n. 16, » religiosis tunc solummodo imponi sub gravi obligationem obediendi, quando solemnioribus his formulis Supe­ rior utitur, dicendo : in virtute s. obedientiae, etc.—Quae verba S. Doctoris cum maximi sint in hac quaestione momenti, simulque contineant, ut ipse testatur, communem theologorum (1 ) Compendium Theol. mor. n. 225. (2) L. I, c. xxi. n. 13. S. Alphonsus vocat eum « auctorem classicum ». (3) Examen ecclesiasticum, T. I, p. 4, n. 3714. Cap. HI. Artic. II. — De materia proxima voti obedientiae. 199 doctrinam, ex integro hic referuntur : « Attamen quocumque modo, sic ait, imponatur obedientia, dicunt communiter doctores Suarez, Sanchez, Vasquez, Medina, etc., non obligaro sub gravi, nisi dicatur : in virtute s. obedientiae, aut in nomine Jesu Christi, aut poena excommunicationis ipso facto. Haec quidem valent ratione ipsius praecepti, et eo in casu patet Superiorem tota sua uti potestate praecipiendi, expressisque verbis obligare quantum potest. Votum autem obedientiae religiosae, ut diximus, pertinet ad subjectionem a religiosis pro­ fessis necessario praestandam ; quare absque dubio hisce for­ mulis et verbis expresse exigitur debitum voti, scilicet juxta dicta Suarezii (7, 10, c. rv, n. 12) » non poterat clarioribus verbis, aut formalitas obedientiae exprimi, aut debitum ratione voti exigi (1). » 112. — Praeter hanc obligationem sub mortali de qua egimus, potest esse alia sub veniali, in qua ratio quoque obedientiae ex voto intervenit (2) ; votum enim, ut diximus (3), fit de obedientia absolute, et ideo comprehendit totam hanc materiam, sive de re gravi sive de re levi agatur, dummodo praeceptum aliquod strictum, juxta exigentiam materiae subjectae intimetur. Ad rem bene Suarez : « Debitum voti obedientiae, ait, potest exigi a Superiore vel expresse per verba : in nomine Domini Nostri, etc, (tunc erit sub gravi) ; vel minus expresse : praeceptum abso­ lutum sub peccato statuendo (tunc erit sub veniali). Sic'enim censetui religiosus se obligasse. » Ex professo etiam hanc quaestionem pertractat Card. De Lugo, et plurcs demum stabilit conclusiones omni considera­ tione dignas (4) : Verba illa, in virtute s. obedientiae, etc. non restringunt obligationem ad solum debitum ex voto obedien­ tiae, constat ex usu Summorum Pontificum, qui passim in suis bullis praecipiunt omnibus fidelibus in virtute s. obedien­ tiae, quibus verbis non exigunt ab illis obedientiam debitam ex voto, sed ex mera subjectione ad praecepta legitimi Superio­ ris ; imo in rigore obedientia semper respicit Superiorem poten­ tem piaecipere : cur ergo verba illa magis significabunt volun(1) Alio loco Suarez ait (7, 10, c. vil, n. 9) : « ... quando Praelati volunt sub mortali obligare, ut certior sit obligatio, addunt illam parti­ culam, in virtute s. obedientiae, per quam exigunt debitum ex voto. » (2) Sunt ipsa Suarezii verba. (3) I Pars, c. in, a. 3. (4) De sacramento poenit. D. 16, n. 171 sqq. 200 Secunda Pars. — Votum Obedientiae. tatem obligandi ex voto, quant ex vero et proprio praecepto. » — Deinde affirmat De Lugo apertissime id quod jam prima in parte (i) notavimus, scilicet : cum religiosus emittit votum professionis, de se absolute sibi prohibet omnem veram inobedientiam. Quate tunc non amplius erit in potestate Praelati « quod inobedientia subditi religiosi non sit contra votum ». — Demum impugnat sententiam a Sanchez propositam, qui docebat Praelatum utentem potestate jurisdictionis non sem­ per exigere debitum voti, et concludit his verbis (n. 173 sq.) : « Ut inobedientia sit contra votum, non requiritur, quod Prae­ latus dicat se velle obligare ex voto sed solum, se velle obligare et praecipere : quo praecepto posito, statim consurgit obligatio voti. » Simili quadam ratione salebrosam hanc quaestionem examini subjicit Antonius a Spiritu Sancto, Carmelita (2), et eanidem pro­ bat doctrinam quam exposuit De Lugo ; erronee tamen putat in contrarium citari Sanchez et Dianam, eorumque opinionem ab ipso De Lugo haberi tanquam probabilem (3). Auctores enim isti, ut inspicienti patebit, sententiam contrariam non proponunt, sed agunt vel de jurisdictione vel de unica malitia peccati contra votum obedientiae (4). Censet autem Antonius a Spiritu Sancto, eam sen­ tentiam esse probabiliorem, quae affirmat Praelatum non posse temperare praeceptum suum verum subdito rite intimatum, exclu­ dendo obligationem ex voto. En quomodo ille theologus assertiones suas, forsitan non sine aliqua exaggeratione, evulgat : Ratio fun­ damentalis, ait, est quia religiosus per votum obedientiae omnem inobedientiam in quacumque materia secundum regulam sibi prohibuit : ergo implicat quod violet verum praeceptum Praelati praecipientis, et quod non peccet contra votum. Et ratio, est, quia sicut implicat, quod religiosus usurpet rem gravem absque viola­ tione voti paupertatis... sic philosophari debet in voto obedien­ tiae, impossibile enim est, quod quis faciat contra votum quin peccet contra Praelati praeceptum. Nam violatio voti obedien­ tiae esse non potest, nisi ubi datur praeceptum Praelati, debet enim dari materia voti violata ut detur violatio voti... ; sed materia voti obedientiae, est actus obedientiae, qui habet pro objecto praeceptum Praelati. Ergo dari non potest violatio voti obedien(1) C. ni, a. 3. (2) Directorium Coniessariorum, T. II, de Sacramento Poenitentiae, tr. 5, Disp. 8, n. 398 sqq. (3) Sanchez et De Lugo loquuntur 1. cit. speciatim de praecepto imposito vi jurisdictionis ; Diana citans Ledesma et Perez (Tr. VII, sol. 16 ; Tr. IV, res. 67' ; in resol. 16 loquitur tantum de unica vel duplici malitia. (4) Cf. Salmanticenses. Tr. XV, c. vi, n. 100 ; S. Alphonsum, n. 46, etc. Cap. IV. — De Superioribus quibus obediendum est vi voti. 201 tiae, sine praecepto violato, nec etiam e contra dari potest violatio praecepti, sine violatione voti. Nam religiosus per votum obedien­ tiae omnem inobedientiam in quacumque materia secundum regu­ lam sibi prohibuit : ergo implicat quod violet verum praeceptum Praelati praecipientis, et quod non peccet contra votum ; quae adeo vera sunt, ut existimet Dicastillus (1), haec duo non posse etiam divinitus separari, manente statu religioso, qualis nunc est. ■ Non obstat praescriptum Normarum (n. 135), siquidem, ut diximus, votum professionis fit secundum Regulas ; Regulae autem quae juxta Normarum praescripta obligant, hanc spe­ cialem quoque continebunt dispositionem numero 135· expres­ sam, cui aptatur ipsum votum (2). Eodem fere modo hac in re argumentatur cl. Craisson, disse­ rendo contra Gautrelet, S. J. (3), qui oppositam tueri videba­ tur opinionem. Luculenter id quidem apparet ex iis quae scrip­ sit Craisson in opere : Les communautés religieuses à vœux simples, ch. xii, a. 1, § 3, n. 491. Doctrinam a se propugna­ tam et quam hucusque nos quoque exposuimus, vocat Craisson « communem auctorum sententiam ». Legitime igitur conclu­ dere possumus, formulam esse retinendam quam superius expressimus et abunde explicavimus, nempe : praecenta rigorosa seu stricta materiam suppeditare proximam voti religiosae obedientiae. CAPUT IV De Superioribus quibus obediendum est vi voti. 113. — Cum votum obedientiae superaddatur strictae obtem­ perandi obligationi, quae a religioso, emissa professione, contra­ hitur erga legitimos suos Superiores, Superioresque ipsi sint vel extra Institutum positi vel interno Religionis regimini praepositi ; quare hic loquendum erit de utroque horum Supe­ riorum genere, et inspiciendum quibusnam obedientiam praes­ tare teneatur religiosus vi voti.« Duplex enim, ait S. Bonaven(1) Erat canonista Hispanus e Societate Jesu. (2) « Vi voti tenetur... obedire tunc tantum cum legitimus Superior praecipit expresse in virtute s. obedientiae, etc. » (3) Traité de l’état religieux. Prdvocat ad auctoritatem Pellizzarii, sed hic relatus est in « Indicem t». Confer « Nouvelle revue théologique >■. 202 Secunda Pars. — Votum Obedientiae. tura (Sermo super regulam S. Francisci, n. 28), est obedientia, scilicet ad praelatos qui sunt extra Ordinem, et ad praelatos qui sunt intra Ordinem (1). Exinde articulus assurgit duplex : unus de Superioribus extra Ordinent, alter de Superioribus intra Ordinem. ' Cap. IV. Artic. I. — De Superior, religiosorum extra Ordinem. 203 ex formula professionis, sive ex usu ct acceptione votum reli­ giosum se extendit, in tantum etiam ipsis se subjicere tenentur religiosi in virtute voti emissi. De singulis autem haec breviter notare juvabit : § i. De Summo Pontifice. Articulus I. De Superioribus religiosorum extra Ordinem. Praepositi qui religiosorum Superiores aut sunt aut saltem esse possunt, habentur extra Ordinem ex ipsa ecclesiastica hierarchia, ad quam pertinent tanquam duces summi, medii aut etiam infimi. Institutor autem sacrae hujus hierarchiae est Dominus Jesus Christus, Caput invisibile Ecclesiae. Commu­ nis vero tenet sententia, religiosos non vi voti adstringi ad praecepta Christi, nisi denuo haec imponantur sive a Constitu­ tionibus modo speciali, sive a Superioribus, tanquam propria religiosorum (2). Ratio haec est : Non censentur religiosi se aliter obligasse respectu divinorum praeceptorum quam ceteri fideles, et teste Suarezio, votum obedientiae, quamvis sit Deo factum, respicit tamen specialiter « quoad suam exsecutionem »: aliquos homines, scilicet Superiores. Summi autem duces hierarchiae ecclesiasticae visibiles sunt Summus Pontifex, ad quem referendae sunt Sacrae Romanae Congregationes ; deinde Concilia Oecuineiica. Sed non omnia eorum praecepta inducunt obligationem voti ; nam plura non pertinebunt speciali ratione ad vitam regularem statumque perfectionis ; communia enim sunt et saecularibus et religiosis viris. Quare etiam non obligabunt vi voti, nisi internum respiciant regimen Religionum aut regularem conversationem sodalium. Duces medii et infimi in sacra hierarchia sunt : Primates, Archicpiscopi, Episcopi, Ordinarii, quibus nonnunquam addi­ tur Cardinalis Protector. Hos autem si cçnsideres, ipsis non immerito generale applicabis principium, quod legere est apud A^ermeersch (3) : In quantum hi dare possunt praecepta circa disciplinam internam Religionum, et ad eos sive cx lege, sive (1) (2) Disp. (3) Opera omnia (ed. Quaracchi), vol. 8, p. 445. Cf. Suarez. 7, 1. X, c. xi, n. 2 ; Antonium a Spir. S. Direct, reg.Ill, 6, η. 25 ; Biederlack-Führich, η. i22 ; Meynard, II, n. 193. I. n. 290. 'sfl 114. — « Certum est, ait Schmalzgrueber (i), omnes utriusque sexus religiosos ex voto obedientiae teneri Ipsi obedire, si hic praecipiat ea, quae regulae conformia sunt. > Comprobat deinde hoc assertum, adducendo testimonium Navarri, Suarczii, Laymann et aliorum, haneque addendo rationem : « Neque enim ab hoc Religiones aliter approbantur, quam ut esset supremus carum praelatus. » Idem affirmat S. Alphonsus (2), loquendo de monialibus ; et de Alexandria (3) expresse hoc tenet quoad omnes religiosos, dicens : « Tenentur igitur (moniales) parere Abbatissae in his quae spectant ad regulam, in quibus etiam ex vi voti tenentur parere Summo Pontifici, tanquam supremo omnium Religionum capiti, et cui per religionis votum omnes subduntur religiosi. «Maximam huic doctrinae contulit auctori­ tatem recentis Codicis juris canon 499, § I : « Religiosi omnes tanquam supremo Superiori, subduntur Romano Pontifici cui obedire tenentur etiam vi voti obedientiae. » Aliqui autem scriptores negabant vi voti deberi obedientiam Summo Pontifici, inter quos citandus est Ballerini-Palmieri (4), quem nec ipse Ojetti in sua Synopsi rerum moral, et canon. (5) satis improbare videtur. Contendebant, obedientiae votum fieri solis Praelatis Peli g ion is, non autem S. Pontifici, addebantque : « Nemo forte unus ex religiosis profitentibus putat se obligari Romano Pontifici, quando professionem emittit. >» Haec ratio omni robore caret, quia, ut supra dicebamus, votum obedientiae emitti debet juxta intentionem, acceptionem et for­ mam, quae in ipso Instituto sunt jure recepta aut de facto ibidem legitime vigent. Quare religiosus ad id revera se obligare intendit, quod intendere debet secundum usum vovens in sua Religione (6). Ad rem aptissime Suarez (1. c.) : Cum tota potestas Praelatorum pendeat a Summo Pontifice, non est conveniens ordo, ut religiosi (1) (2) (3) (4) (5) (6) Jus eccles. universum. P. IV, Tit. 35, n 58. Theol. inor. 1. c. n. 51 ; Homo Apost. 1. c., n. 21. Coni, monial, c. vi, § 1, q. 5. Opus theol. mor. 4, n. 180. Vol. 2, obedientia. n. 2875. Suarez, 7, L. X, c. xi, n. 13. 204 Secunda Pars. — Votum Obedientiae. magis obligarentur ex voto ad obediendum aliis praelatis, quam Summo Pontifici. Unde ad rationes in contrarium respondetur, quidquid sit de simplici voto obedientiae extra statum religiosum facto, de quo supra dictum est, in religione non fieri hoc votum, nisi hoc modo et intentione, quam non oportet esse in singulis religiosis ita expressam, sed satis est ut in ipso instituto religionis continea­ tur, cui generatiin accommodatur intentio voventis. » Jamvero, ut ostendimus, doctissimi viri et ipse Codex juris declarant accep­ tionem Ecclesiae et Religionum hanc esse, ut se extendat voti obli­ gatio ad ea quae jusserit S. Pontifex religiosis qua talibus circa eorum statum peculiarem. Id quoque pronuntiatum fuerat in Con­ cilio plenario Americae latinae, anno 1899 in Urbe celebrato (1) : « Votum obedientiae, ait Concilium, per se et principaliter fit Romano Pontifici, a quo pendet omnis potestas religiosarum Fami­ liarum et Institutorum seu Congregationum ecclesiasticarum. » P. Vermeersch, quamvis non neget vi voti religiosos teneri erga S. Pontificem (2), asserit tamen hanc Papae potestatem in religiosos non esse dominationis, sed tantum jurisdictionis. Im­ pugnat cl. auctor Suarezium, qui cum aliis multis theologis sta­ tuerat, Papae competere quoque potestatem dominativam ; scribit enim Vermeersch (3) : « Natura sua, potestas ista est jurisdictionis ; nec, cum pluribus, gratuito fingenda est domi­ nativa seu quasi-domestica. Cfr. Palmieri contra Suarez. Poste­ rior dicendi modus, quem improbandum arbitramur, videtur natus ex confusione. » Itaque aliter rem explicat cl. auctor ; ipsum autem sequitur Ojetti (Synopsis, obedientia, 1. c.), nec Biederlack-Führich novam hanc rejicit explicationem (4) : « Sic se res habent, ait Vermeersch. Votis suis ct nominarim obedien­ tiae voto, religiosus firmat, religionis sacramento, obedientiam quae debetur iis qui justo titulo praesunt religiosae discipli­ nae qua talis. » — Hic titulus quoad S. Pontificem erit, juxta Vermeersch, ipse jurisdictionis titulus, qui deinde firmatur voto, et ad regularem refertur quoque conversationem, « quam ipsa (1) Tit. III, c. xvi, n. 331. (2) S. Thomas haec dicit (2. 2. q. 186, a. 5 ad 3) : « Si a diocesanis Episcopis totaliter vel ex parte sunt exempti, obligantur tamen ad obediendum S. Pontifici, non solum in his quae sunt communia aliis, sed etiam in his quae specialiter pertinent ad disciplinam religionis. » (3) I, n. 388. . (4) « Facilius etiam pateret, sic ait. quomodo Romanus Pontifex vi voti imperare possit religiosis (c. 499, § 1) et tamen non dicatur habere potestatem dominativam in religiosos (c. 501, § 1, solum agit de Supe­ rioribus religiosis) ». Alio loco, nempe num. 122, 3, contrarium videtur insinuari ab auctore. f Cap. IV. Artic. I. — De Superior, religiosorum extra Ordinem. 205 professione religiosa aliam in alio Ordine religiosi conceptis verbis vel tacite admiserunt (i). » Huic autem sententiae praeferenda est doctrina a Suarezio propugnata, quam apertissime ab ipso » doctore eximio » expositam legimus in tr. VII, 1. X, c. xi, n. 13 : « An Papa, sic quaerit, habeat potestatem dominationis »? — Respondet cum Soto et Emman. Roderico : affirmative. < Est enim, inquit Soto, sicut Generalis Magister, et sicut Provincialis, et sicut Prior » ; additque Suarez : « Ipse est qui traditionem et vota religiosorum principaliter acceptat, et ideo vult sibi principalitei fieri traditionem, et promis ionem obedientiae, ergo quamvis hoc non exprimatur specialitei in ipso voto, ita nihi­ lominus intelligendum est. » Non pauci scriptores iique illustriores tam antiqui quam moderni dictis Suarezii adhaerent. Audiatur Passerini, Ο. P. apertius haec declarans (2) : « Tam ex intentione voventium, quam ex intenttione Pontificis, et ex natura ordinis religiosi in se ct in ordine ad Deum, votum profitentium religionem se ad S. Pontificem extendit tanquam ad primum Praelatum, cum quo religiosus init pactum et sub cujus gubernio se tradit. » Idem legimus apud Antoine, S. J. (3) : « Papa, ait, est primus ac supremus omnium Religionum Praepositus generalis, unde religiosi tenentur vi voti obedientiae ei primario obedire in omnibus, in quibus tenentur suis Praelatis regularibus. Nam hoc votum per se. primo ac principaliter fit Summo Pontifici tanquam supremo omnium Religionum Praeposito. » Non aliter Tamburini, qui scribit (4) : « Nomine autem Superioris in se veniunt. Primo, Summus Pontifex : quilibet enim religiosus per votum obedientiac ipsi tanquam capiti omnium religioso­ rum subjicitur. » Deinde ipse Tamburini clare ostendit, Sum­ mum Pontificem irritare posse directe vota religiosorum, prop­ ter potestatem dominativam : « Directa irritatio, ait, semper est actus dominativae potestatis.... (5) » Nec recentiores desunt theologi, qui in eamdem inclinant !ιι.5· (1) Idem docet Vermeersch in recentissiino suo opere : Epitome juris canonici, I, n. 470. (2) De stat. hom. I, q. 186, a. 8, n. 42, apud Meynard, II, n. 194. (3) Tr. de obligat, c. n, q. 7, 6. (4) Explic. Decal. 1. Ill, c. xvi, § 3, n. 2, 29, 33. (5) Eamdem doctrinam tradit Sanchez, 2, 1. VI, c. 1, n. 8. 15 206 Secunda Pars. — Votum Obedicntiae. sententiam ; ita v. gr. Meynard (1), Marc-Gcstcrmann (2), Aertnys-Damen (3), Prümmer (4), Leitner (5), Stutz (6), Berthier (7) et alii (8). Idem videtur insinuare textus canonis 499, § 1, qui expresse affirmat religiosos subdi Romano Pontifici « tanquam supremo Superiori ». Jam vero ex canone 501, § 1, generale depromitur principium : « Superiores... potestatem habent dominativam in subditos ». Cur exciperetur « supremus Superior » religio­ sorum, nempe Papa? Quare nescio quo jure canonem 499, § 1, sic interpretetur Blat (Comment, textus, L. II, p. 477) : «... tan­ quam supremo Superiori ex primatus vi dato, subduntur Romano Pontifici ». Puto autem religiosos ipsos, cum in ali­ qua profiteantur Religione ab Ecclesia approbata, promittere obedientiam S. Pontifici tanquam « supremo eorum Superiori » in his quoque quae pertinent ad statum perfectionis. Favent proprietas verborum, et auctoritas tantorum theologorum, de quibus supra diximus. 1 1 .27 4 X Summus Pontifex tum praecipue censetur uti velle hoc suo jure, cum aliquid praecipiat sub formali praecepto circa obser­ vantiam regularem, cum imponat praeceptum particulare alicui religioso, vel etiam omnibus membris alicujus Religionis, sub poena gravi, v . gr. sub censura... (9). Ita factum est, exempli causa, ut per Decretum : In audientia, Superioribus ab Ipso daretur praecep­ tum vi voti in re confessionum subditorum (10). Speciali modo religiosus qui renuntiatus est Cardinalis aut Epis­ copus sive residentialis sive titularis, eximitur a potestate Superio­ rum intra Ordinem, et vi voti obcdientiae, ut dicit canon 627, § 2, uni Romano Pontifici manet obnoxius (11). H i i tk ' ;’ K (1) II, n. 194. (2) I, n. 2166, II. (3) I. n. 1211, III. (4) Manuale jur. eccles. q. 183. (5) ΙΠ, § 5. II, p. 276. (6) Der Geist des Codex, p. 246. (7) N. 3406, p. 702 : « Le Pape -st le premier supérieur de tous les religieux et de toutes les religieuses, de telle sorte, qu’il possède non seulement une juridiction générale, mais encore le pouvoir de domina­ tion sur tous les instituts, ce qui lui permet de commander en vertu du vœu d’obéissance. » (8) Ci. Canoniste contemporain, année 1919, p. 198 ; Pôschl, § 51, II, etc. (9) Cf. Wernz, III, n. 652 ; Prümmer, q. 183, etc. R· (10) Die 5 Aug. 19’3· m Actis A. S., 5, p. 431. (11) Cf. Biederlack-Führich, n. 159. Cap. IV. Artic. I. — De Superior, religiosorum extra Ordinem. 207 § 2. De Concilio Oecmnenico. 116. — Quoad Concilium generale idem videtur affirmandum esse, quod superius diximus de Papa, scilicet religiosos teneri etiam vi voti ad obedicndum Concilio Oecumenico in his quae circa religiosam disciplinam stricte imponuntur. Rationem hanc afferunt Passerini et Meynard (1) : Concilium Oecumenicum necessario habere debet Summum Pontificem tanquam caput, quod constat ex constanti Ecclesiae doctrina et ex canone 222 sqq. Codicis juris. Quare participat specialem ejus auctoritatem in religiosos, et parum interest, quod Papa solus vel cum Concilio decernat res ad bonum regimen discipli­ namque Religionum spectantes. § 3. De Congregationibus Romanis. » Non unus est auctor, teste Vermeersch (2), qui contendit votum obcdientiae minime extendi ad Romanas Congregationes proindeque religiosum erga eas non teneri vi voti emissi. Ratio autem ex co videtur peti, quia S. Congregationes nonnisi jurisdictionali, non autem dominativa potestate regerent Familias religiosas. Hac de re quasi dubitans, scribit Blat, in suo Commentario textus Codicis jur. (1. II, p. 477) : « Summo Pontifici religiosi obedire tenentur etiam vi voti obcdientiae ; quod nullibi asseritur erga S. de Religiosis Congregationem, etsi pateat quod tali organo ad hanc obedientiam exigendam uti possit Romanus Pontifex. « Haud dissimiliter pronuntiat Biederlack-Führich (3) : « Eamdem vero potestatem (in vim voti praecipiendi) competere S. Congregationi, quae Romanum Pontificem in dirigendis religiosis adjuvat, potius negant (auc­ tores).» Statimque ratio adjungitur : «.... quia ipsi Papa potes­ tatem suam dominativam, ut aestimant auctores, non commu­ nicavit. » Sed contrariam sententiam proposuit Concilium plenarium Americae latinac (4), eamque tenent multi auctores tam vete­ res quam reccntiores. En verba ipsius Concilii : « Item ex vi voti obcdientiae tenentur Superiores et subditi eorumdem Institutorum obedire S. C. Episcoporum et Regularium, quae (1) (2) (3) (4) II. n. 195. I, n. 290. N. 122· Tit. III, c. XVI, n. 331. 208 » hn >> Secunda Pars. — Votum Obedientiae. instituta fuit a Sixto V in supremum tribunal omnium Regula­ rium : et idipsum respective dicendum est de aliis sacris Con­ gregationibus, praesertim de Propaganda Fide et pro Negotiis Ecclesiasticis Extraordinariis, quando aliquid alumnis Insti tutorum Regularium praecipiunt. » Doctriman hanc videtur Concilium desumpsisse ex dictis I.. Ferraris, qui scribit in sua Bibliotheca ( 7, votum, a. 2, n. 29 sqq.) : « Item ex vi voti obe­ dientiae tenentur religiosi obedirc S. Congregationi super regu­ lares, quia dicta Congregatio fuit instituta a Sixto V in supre­ mum ac summum tribunal omnium regularium... »— Deinde addit idem Ferraris, hoc tribunal censeri esse « intra Ordinem » et posse praecipere omnibus regularibus auctoritate ordina­ ria, dependenter a Papa. Pro hac sententia citat ipse Donatum Laynensem, O P., Lezanam, Thomam a Jesu ct alios. Tandem potestatem eamdem agnoscit S. Congregationi super disciplina regulari (nunc suppressa) ; et asserit de Sacro Collegio Cardina­ lium, tempore Sedis vacantis, illud posse juxta similem ratio­ nem religiosis praecipere, cum succedat eo tempore quasi in locum Papae. Stant pro sententia modo exposita plurimi auctores recentioris aetatis, ut Meynard (n. 196) ; Cotel-Jombart (n. 112, note 1) ; Marc-Gcstcrmann (II, n. 2166, II) ; Vermeersch (1) ; Thévenot (2) ; Marsot (3) ; Stutz (4) et alii. Hoc mihi videtur probatum, S. Congregationem de religio­ sis, quae ipso jure habet potestatem in religiosas personas qua tales exigeie debitum voti, cum praeceptum imponat rigorosum circa vitam regularem et monasticam disciplinam. Ete­ nim sive praeceptum hoc dirigatur ad unam personam religio­ sam, sive ad aliquod Institutum, potestas mandata a S. Ponti­ fice censebitur haberi ad imperandum etiam vi voti. Imo, quando omnibus religiosis circa vitam regularem imponitur praeceptum in virtute s. obedientiae, credendum est S. Congre­ gationi non defuisse facultatem ad tantum praeceptum inti­ mandum. 'Mi (1) I, n. 389 ; Epitome, I. n. 471. e Potestas porro, ait, est jurisdic­ tionis : parere autem debent religiosi vi voti, in iis quae spectant ad regu­ larem disciplinam, n j (2) N. 277, 279. Ipse hanc dat rationem : « Car c’est au nom du Pape que la Sacrée Congrégation commande, n 3 (3) N. 608.— Canonem 251 memorat in quo enumerantur jura et offi­ cia S. Congreg. de lelig. (4) p. 246, n. i i. < Cap. IV. Artic. I. — De Superior, religiosorum txtra Ordinem. 209 Non semel ex ipso usu ci acceptione Religionum constabit, quous­ que se extendat debitum ex vi voti erga Romanas Congregationes. Nonnulli enim religiosi, ut 1'ranciscani et Jesuitae, speciale quoque emittunt obedientiae votum erga Romanum Pontificem et Eccle­ siam Romanam », sicuti legere est apud Piat (1). Teste autem eodem Piat, sub voce Ecclesiae Romanae, etiam intelliguntur Con­ gregationes quae nomine et auctoritate S. Pontificis definitiones vel decreta edunt, aut omnes fideles obligantia, aut omnes religiosos aut saltem Fratres Minores. » £ § 4. De Cardinali Protectore. [117. — Abhinc temporibus Innoccntii XII, Cardinalis Protec­ tor nulla speciali 1’ruebatur jurisdictione in religiosas Familias sibi commissas ; nunc autem authentica quoque intercessit declaratio Codicis jur. (can. 499, § 2). Itaque de jure communi neque in Institutum neque in sodales aliquos ulla potitur aucto­ ritate ; non potest se interiori immiscere disciplinae aut admi­ nistration!, nec jubere aliquid valebit vi voti, nisi expresse aliud fuerit cautum in casu particulari. Sed ad ipsum pertinebit bonum Religionis suis consiliis et interposito suo patrocinio promovere, maxime apud S. Sedem. Hoc quidem ad tramitem juris (2). § 5. De Metropolitis et Episcopis. Quoad Primates, Archiepiscopos, et Episcopos aliosque Ordinarios locorum, olim Suarez inquirebat utrum religiosi tene­ rentur etiam vi voti se ipsis submittere tanquam suis Praela tis ordinariis, annon? — Magnam quidem hac de re opinio­ num diversitatem notabat apud plurimos auctores (3). Nonne et recentissimus Biederlack-Führich (4) gravem illam quaes­ tionem satis dubiam relinquit? Postquam enim dixerit auctores non esse unius sensus in determinanda potestate·dominativa episcoporum, concludit obligationem quidem non-exemptorum religiosorum se submittendi episcopis minime esse dubiam, sed id tantum remanere incertum, « utrum etiam in vim voti (1) E q- 329· (2) Cf. Blat, II, p. 478 ; Prümmer, q. 183 ; Vermeersch, I.n. 39S sq.. Epitome, I. n. 473 ; Berthier (Abrégé de Theolog. n. 3406) scribit : Les communautés doivent aussi obéissance à la Congrégation des Evêques et Rég. et au Cardinal protecteur, dans les limites de leurs attributions. » (3) 7. 1. X, c. xi, n. 14. (4) N. 122, 4. 210 I 1 Secunda Pars. — Votum Obedientiae. obedientiae » praecipere possint Ordinarii illi. Porro haec sta­ tuerat Concilium Americae latinae (i) : « Tenentur tandem obcdire (religiosi), in vim ecclesiasticae jurisdictionis, Ordina­ riis locorum, tenore sacrorum Canonum et Constitutionum Apostolicarum. » Textus quem insertum invenimus Codici jur. (can. 500, § 1) non satis videtur solvere omne dubium ; locutio­ nes enim : « Subduntur quoque religiosi Ordinario loci » sunt generales, et forte de sola jurisdictionis potestate possent accipi. At quis ignorat celebrata D. Thomae verba circa obedientiam religiosorum Episcopis debitam (2)? «Ad tertium,ait,dicendum, quod subjectio religiosorum principaliter attenditur ad Epis­ copos, qui comparantur ad eos sicut perfectores ad perfectos, ut patet per Dionys. ubi etiam dicit, quod monachorum ordo Pontificum consummations virtutibus mancipatur, et divinis eorum illuminationibus edocetur ; unde ab Episcoporum obe­ dientia nec eremitae, nec etiam praelati religionum excusantur.» Ea Angelici verba utique ad hos tantum referenda sunt reli­ giosos, qui non eximuntur a potestate Episcoporum (3). 118. — Ilis igitur praemissis, ita resolvi potest difficilis illa quaestio : a) Religiosi qui exempti dicuntur, non subjiciuntur Ordinario locorum vi voti obedientiae ; nullatenus enim, ut bene notat, Biederlack-Fiihrich (4), cos potest Episcopus in vita regulari dirigere. Expresse a dominatu Episcoporum illos eximere voluit canon 500, § i, ipsisque fere aequiparantur moniales, «quae sub jurisdictione Superiorum regularium ex praescripto Consti­ tutionum sunt. » (Can., 500, § 2). i b) Cum a jure subjectionis oriatur obligatio parendi (5), ideo religiosi illarum domuum quae episcopali jurisdictioni subsunt, tenentur ex voto obedientiae parere Episcopo, modo valeat iste suis praeceptis etiam regularem eorum conversatio­ nem dirigere ac moderari (6). Non tamen adeo frequens videtur esse hic casus, quamobrem asserit Wernz (III, n. 652, II), non (1) N- 331· ■ (2) 2. 2. q. 186, a. 5 ad 3. ■ (3) Id manifestum fit ex contextu : «Et si a dioécesanis Episcopis tota­ liter vel ex parte sunt exemptio,obligantur tamen ad obediendum S. Pon­ tifici. » |H (4) N. 122, iv ; cf. etiam Vermeersch, n. 397 ; Prümmer, q. 183... (5) Ita de Alexandras. Coni, monial, c. vi, § 1, q. 5. (6) Apud Ferraris, Biblioth. 7, votum, a. 2, n. 32 ; Vermeersch, I, n. 290, etc. Cap. IV. Artic. I. — De Superior, religiosorum extra Ordinem. 211 deberi vi voti obedientiam Episcopis « nisi in casibus jure excep­ tis ». A jure autem speciali modo excipiuntur sequentes casus : 1) Cum indultum exclaustrationis impetraverit religiosus a S. Sede, tunc iste Ordinario loci ubi commoratur subditur tanquam vero Superiori, etiam ratione voti obedientiae (can. 639). — 2) Religiosus professus a votis perpetuis, quam­ vis demittatur a sua Religione, tamen de se manet votis reli­ giosis adstrictus ; quare videtur hoc casu subjici peculiari modo Ordinario dioecesis ubi ipsi commorandum erit (can. 669, § i ; 671, 4). — 3) Idem dicitur valere de fugitivis et apostatis (can. 645), et de casu quo graves abusus extirpandi sunt in aliqua domo non formata, quantumvis exempta (c. 617, § 2). Vide Marc-Gestermann (1). c) Deinde puto religiosos adhuc teneri obligatione se submit­ tendi Ordinario in vim voti, cum agitur de Institutis dioecesanis, ubi cx intentione voventium et acceptione legitima profitentium aeque ad Episcopum dirigitur traditio promis­ sioque cum ca conjuncta. Tunc enim fit Ordinarius loci venis Superior religiosorum, quamvis etiam alius Superior aut Superiorissa praesit interno Instituti regimini, cui parendum erit ex vi voti. Sed haec obedientia Episcopo debita, magis intra limites Constitutionum continebitur aut pactionis cuius­ dam specialis, ut recte notant auctores (2). d) Congregationes autem « juris pontificii » non exemptae, in omnibus potestati Ordinarii subducuntur quae disciplinam ac internum regimen respiciunt, idque innotescit ex Constitutione : « Conditae a Christo », et ex canone 61S, § 2, 2. Quare voluit S. Congregatio Episc. et ReguL, ut refert Meynard (3), haec verba deleri in regula aliqua Sororum juris pontiticii : « Sorores tenentur ad praestandam obedientiam episcopo in vim ipsius obcdientiae voti (4) ». e) An etiam Moniales non exemptae obcdire teneantur Epis­ copo vi voti, alii affirmant, alii negant. Propter auctori­ tatem D. Thomae, qui in 2. 2. q. 186, a 5 ad 3 potius id videtur asserere dum statuit generale principium, deinde propter testi(j) I. n. 2166, II. 3 ; Biederlack-Fûhrich, n. 151, 3. (2) Cf. Meynard, II, n. 197... Restringunt magis Vermeersch, I, n.290, 397 ! Thévenot, n. 280 ; Berthier, n. 3409. Hic ait : « Quant aux commu­ nautés non reconnues de Rome, les évêques ont-ils l’autorité de régime sur elles? Cela dépend des Constitutions, n (3) H, n. 197, 2. (4) Analecta, IX, 1. LXXXI, c. 893, n. 5 ; ci. Zitelli, Appar. c. vu, a. IV, Appendix... 212 Secunda Pars. — Votum Obedientiae. monium S. Alphonsi (i), Suarezii (2) et multorum insignium theologorum, quales sunt Layiriann, Sanchez, de Alexandria, Castro-Palaus, Ferraris et alii, censeo quidem partem affirman­ tem seria probabilitate non carere, modo ea conditio adsit.de qua Schmalzgrueber agit, scribens (n. 58, 3) : Certum est quod moniales non exemptae, quae Ordini non subsunt, sed obedien­ tiam vovent Episcopo, teneantur huic obedire, eique magis quam Abbatissae, Priorissae, etc., si ille praecipiat conformia Regulae ; quia hic non minus est proprius illarum praelatus, quam exemptarum Abbas, vel alius Superior regularis. » Cum autem hac in re nihil sit explicite a Codice juris canonici inno­ vatum, nec suppressa fuerit extensio voti obedientiae apud moniales non exemptas, ideo probabiliter etiam nunc ad Epi­ scopos jus illud pertinet juxta legitimam acceptionem et usum antiquum probatum. 9 hi’ at»» Articulus II. De Superioribus religiosis intra Ordinem seu Institutum. • ♦n 119. — Superiores interni regiminis quibus nonnunquam tene­ tur professus obedire vi voti, varii esse possunt; supremi nempe, medii et infimi. Deinde dantur non solum singulares aliqui Supe­ riores, puta Praelati, verum etiam alii potestate collegiati praediti, qui communiter « Capitula » vocantur. Demum memorandi erunt quasi-superiores et praepositi subalterni, ad quos reducere licebit sic dictos « officiales ». M § i. De Capitulis Generalibus Religionum. {Capitula Generalia seu Congregationes Generales, ut aliquo ties appellantur, in iis praesertim Religionibus inveniuntur, ubi Superiores in diversis constituuntur hierarchicis gradibus ; scilicet quando singulae domus non sunt ab invicem independentes, sed conjunguntur in provincias quae Praeposito Generali subjacent, aut saltem directe in aliquam unitatem constituuntur qua omnes ejusdem Religionis congregantur sodales (3). (1) Theol. mor. n. 51, Homo Apost. XIII, n. 21. (2) Tr. VII, L. X» c. xi, n. 15, sq. (3) Cf. de Religionum regimine apud Biederlack-Fuhrich, n. 26 sq. — Vcrmeersch, I, n. 400 sqq. Ipse loquitur de aliqua hierarchia exteriore et interiore Religionum, Cap. IV. Artic. II. — De Superioribus religiosis intra Ordinem. 213 Capitula generalia, ut ipsa vox indicat, universalem habent potestatem in omnem Religionem, ac dominationem exercent ad nonnam juris et Constitutionum ; sed non semper jurisdictione proprie dicta, gaudent. Expresse enim definit canon 501, § I : « Capitula ad normam Constitutionum et juris communis, potes­ tatem habent dominativam in subditos ; in religione autem clericali exempta, habent jurisdictionem ecclesiasticam tam pro foro interno, quam pro externo. » Certum igitur est, Capitula saltem generalia potestatem habere dominativam, qua prae­ cepta rigorosa ferre possunt voti obligationem inducentia (1). Sub gravi autem praecipiunt, cum in virtute s. obedientiae imperant aut forma simili utuntur, vel etiam cum imponunt vi jurisdictionis spiritualis poenas graves et censuras, ut excommunicationem, suspensionem (2)... « Ordinationes » Capitulorum Generalium rationem legum aut praeceptorum imitabuntur, quare diversam obligandi vim obti­ nere possunt intra limites juris communis aut particularis. Enimvero saepe saepius potestas legislativa suprema non competit Praeposito Generali Religionis, sed Capitulis seu Congregationi­ bus Generalibus solet reservari. Deinde fieri poterit ut non tantum novas condat leges Capitulum Generale, verum etiam Constitu­ tiones ante habitas immutet aut abroget. In his vero Regulis et Constitutionibus quae a S. Sede fuerint in forma specifica appro­ batae, ex. gratia per Bullam aliquam pontificiam aut Breve aut Decretum S. Congregationis clausulis ad id facientibus rite muni­ tum, nec ipsum Capitulum Generale aliquid valebit immutare vel abrogare, nisi specialis ipsi facta sit facultas. Exempla hujus rei dedimus plura in capite I, n. 10 sqq. ubi locuti sumus de Ordine FF. Praedicatorum, FF. Minorum, etc. Porro Fratres Praedicatores, ut diximus, reguntur Regula S. Augustini, quae nequit a Capitulis Generalibus immutari ; deinde etiam pro­ prias habent Constitutiones, ad quas accedunt Ordinationes Capitu­ lorum. Novae autem Constitutiones auctoritate conficiuntur trium Capitulorum Generalium immediate sibi succedentium et habita ratione inchoationis et confirmationis alicujus Constitutionis, vel auctoritate unius Capituli Generalissimi quod tribus Generalibus Capitulis continuis aequipollet Nec Ordinationes Capitulorum Generalium sunt exsecutioni mandandae ante confirmationem in tertio Capitulo, nisi forte earum inchoatio facta fuerit per modum ordinationis ope specialis formulae (3). Valorem perpetuum obti(1) Vide Tourncly (Cont.) 5,P. 2, c. 2. a. 3, q. 6 ; Meynard, II, n. 198 ; Vermcersch, 11. 410. (2) Apud Pejska, Jus sacrum, p. 281 sqq. (3) Vide Constitutiones FF. Praedicatorum, edit. Poussielgue, 1886, p. 13 sq. ; 23 sqq., etc. 214 Secunda Pars. — Votum Obedientiae. nent Constitutiones, et praecepta carum censuraeque obligant semper ; abrogantur vero eodem modo quo conditae fuerunt. Ordi­ nationes Capitulorum Generalium sicut et ordinationes Magistri Generalis Ordinis perdurant usquedum revocentur ab alio Capi­ tulo aut Magistro Ordinis ; praecepta tamen vel censurae ipsis adne­ xae exspirant ipso facto, vigente novo Capitulo aut fungente alio Magistro (1). § 2. De Praeposito Generali. 120. — Absque ullo dubio tenebitur religiosus vinculo voti obedientiae erga Superiorem Generalem totius Religionis ; imprimis I enim ipse dicitur esse Superior legitimus et proprius religioso­ rum intra Ordinem. Proinde ad illum porrigitur obedientia pro­ missa in sacra professione, Deique loco votum emissum ipse acceptat ejusque exsecutionem exigere valebit (2). Itaque supremus Moderator suis subditis ubique terrarum praecipere valebit in virtute s. obedicntiae, accedenie materia congruente, sive solus, sive una cum sua consultatione (3). Omnino tamen tenetur servare formam a Regula praescriptam, quae juxta varietatem Religionum poterit esse diversa. Apud Barnabitas, v. gr. exigitur ut praeceptum formale in scriptis tradatur. In Ordine FF. Praedicatorum haec formula praescribitur : Prae­ cipimus in virtute sanctae obedientiae (4). Quaerunt doctores utrum usus talis formulae sub poena nullitatis requiratur, annon potius sufficiat aequivalens aliqua formula, puta : sub formali praecepto, in virtute Spiritus Sancti? Ledesma et Sanchez aIfirmantem tenent partem, ut refert Billuart (5), dicuntque praeceptum sub alia formula datum, valore suo non destitui. Econtra absolute negant alii, ut Passcrini, qui textum Constitutionum Ordinis FF. Praedic, sic interpretatur : a) Lex ista, ait, non est affirmativa sed negativa concepta per voces : « Praeceptum autem nullum contineri volumus et declaramus », etc..., quae universalissimam impor­ tant negationem et significant ordinationem Praelati sub qua­ cumque alia forma verborum conceptam non esse praeceptum rigorosum, nec habere effectum ita obligandi. — b) Deinde vult illa Constitutio ut in Ordine Praedicatorum nulla alia (1) Constitutiones, p. 25. (2) Suarez. 7, 1. X, c. n, n. 10-13, citans quoque D. Thoinam. (3) Ferrari, n. 71. (4) Constitutiones, Prologus, V, p. 12. (5) Tr. de statu rei. Dis. I, a. 7 sub fine. Cap. IV. Artic. II. — De Superioribus religiosis intra Ordinem. 215 verborum forma aequivalcat huic ; quia ambiguitatem, diffi­ cultatem et scrupulum tollere voluit Constitutio, ita quidem ut omnino omnibus manifestum sit quando Praelati praeceptum urgeat. Quare lex omnia alia verba reddit insufficientia ad imponendam praedictam obligationem. Rationes has a Passerini adductas non improbat ipse Billuart (I. c.), quamvis dicat eas forte non plene convincere ; ideo adhortatur Praelatos ut « non omittant in suis praeceptis haec verba : in virtute s. obedientiae.» Inde quoque patet quam reli­ giosissime servandae sint hac de re praescriptiones, quae in variis Institutis dicuntur vigere. Quamvis autem Praepositus generalis instituere valeat delega­ tum ad talia praecepta ferenda, tamen Assistentes seu Consiliarii ejus, aut generalis Procurator vel Visitator (1) de se tali non fruuntur potestate ; hi enim dignitarii sunt qui ex se omni destituuntur potestate dominativa aut jurisdictione spirituali Visitator vero generalis, ubi est, plerumque mittitur tanquam Delegatus Praepo­ siti generalis, a quo facultatem tunc accipit praecepta ferendi sub voto obligantia. § 3. De Capitulis provincialibus. 121. — De his capitulis pauca tantum sunt notanda : non enim in omnibus reperiuntur Religionibus constituta, et saepe auctoritatem nonnisi restrictam habent (2). Potestate legislatitiva fere semper ea carere perspiciuntur ; ordinationes tamen statutaque emittere valebunt, ac per se etiam casus reservare in tota provincia (3), nisi hoc specialiter sit ipsis interdictum. Quando praecepta et censurae adnectuntur ordinationibus, ut fit in Religione FF. Praedicatorum (4), tunc utique haec prae­ cepta vi voti obligant in universa provincia saltem usque ad tempus praefinitum a Constitutionibus. Quare in genere cum Tournely potest dici (5), parendum esse ex voto obedicntiae (1) Ferrari, n. 71. (2) In Congicgatione v. gr. SS.Redemptoris nihil aliud perficere pos­ sunt quam electionem vocalium, qui mittantur ad Capitulum Generale. In aliis vero quibusdam Ordinibus majori pollent potestate, ita ut eli­ gere et deponere possint etiam Superiores provinciales et locales ; sic X'ermeersch (I, n. 405). — Biederlack-Führich ait : « Capitula provincialia de jure, quod communiter observatur, possunt ea pro provincia, quae Capitula Generalia pro tota Religione possunt » (n. 37). (3) Vermeersch, I, n. 405. (4) Prologus, p. 25. (5) 5, p. 2, c. π a. 3, q. 6. 216 Secunda Pars. Votum Obedientiae. « Capitulo tum Generali, tum Provinciali » ; quia iis competit jure ordinario facultas praecipiendi. Hoc autem non eadem ratione asserendum est de Capitulis localibus, nisi forte ipsa per devolutionem acquirant jura Praelati, sede vacante (1). § 4. De Provinciali Superiore. Erga Superiorem provincialem tenebitur religiosus simili fere modo, quo vi voti erga Praepositum Generalem obligatur. Atvero haec potestas Provincialis nonnisi ad sodales ipsius Pro­ vinciae se extendit, et quidem juxta usum et consuetudinem uniuscujusque Instituti. Sensu proprio et stricto Ordinarius effectus est religiosorum clericalium exemptorum (canon 198, § 1), et a Codice juris enumeratur inter « Superiores majo­ res » (can. 488, 8). Abbas quoque qui pracest alicui conventui sui juris, inter Superiores majores habetur et « Ordinarius » voca­ tur, haud secus ac Praepositus provincialis (can. cit.). § 5. De Superiore locali. I Localis Superior, sive Prior appelletur ut apud Praedica­ tores, sive Guardianus ut apud Franciscanos, sive Rector ut apud Redemptoristas, etc., etsi non amplius sit «Ordinarius», verus tamen et legitimus est suorum religiosorum Superior ; proindeque, nisi obstent Constitutiones, de facto in suos sub­ ditos ’ potestatem tum dominationis, tum jurisdictionis (in religione clericali exempta ) obtinet. Nullum quippe a Codice juris stabilitur discrimen inter Superiores et Superiores in hoc ipso canone 501, § 1 jam saepius citato, ubi de potestate Superiorum et Capitulorum est sermo. Quare praecipere valebit Superior localis etiam in virtute s. obedientiae, quoties a Constitutionibus aut acceptione legitima non prohibetur. In his quidem Institutis quae juxta «Normas » reguntur, facile evenire potuit ut hac potestate destitueretur. Legimus enim n. 137 :« Superiorissae locales, praesertim parva­ rum domorum, ab imponendis formalibus praeceptis se absti­ neant. » Quamvis igitur hac Normarum declaratione non adi­ matur jus ulhnn Superiorum stricte loquendo, tamen stabilire valent ipsae Constitutiones quid hac in re agendum sit praepo(i) Cf. Vermeersch, n. 406 ; Biederlack-Führich, n. 46. Sede vacante, vel Prior reget conventum, vel Capitulum eliget administratorem. Nihil est de jure communi speciatim praescriptum. Cap. IV. Artic. II. — De Superioribus religiosis intra Ordinem. 217 sitis domorum. Non semel autem facultas praecipiendi ex voto a Constitutionibus horum Institutorum reservatur vel Modera­ tori Generali vel saltem Provinciali (1). Porro legitimis praeceptis sui Praepositi tenetur religiosus se submittere, nisi Superior sit intrusus aut excommunicatus (saltem post sententiam condemnatoriam vel declaratoriam), aut suspensus fuerit a suo officio simpliciter, nulla adjecta limitatione (2).\ C § 6. De Abbatissa et Priorissa. *.'^ 122. Specialis occurrit difficultas circa abbatissas, priorissas et generatim superiorissas monialium ac sororum ; quaeritur enim an hae praecipere possint in virtute s. obedientiae? Acris quidem olim inter theologos hac de re fervebat discep­ tatio, quam indicat S. Alphonsus (3) scribens : « Quoad obedien­ tiam debitam abbatissae: magna illa quaestio hic occurrit. Ete­ nim aliqui auctores tenuerunt partes negantes, hac ducti ra­ tione : Feminae cum sint incapaces spiritualis jurisdictionis, ea tantum queunt praecipere quae pertinent ad gubernationem oeconomicam monasterii.Jamvero praeceptum datum in virtute s. obedientiae supponit aliquod exercitium spiritualis jurisdic­ tionis. Quam argumentationem satis admittere videtur ipse Schmalzgrueber (4), quin tamen neget sorores etiam vi voti obligari ad obediendum suis superiorissis. Nam non requiritur, sic ait, ut superiorissae in virtute s. obedientiae aliquid valeant praecipere ; sufficit ut vi voti obedientiae moniales teneantur iis Superioribus parere, quibus se per tale votum submiserunt. Atqui subjectio sub auctoritate abbatissae, etsi non habeatur nisi ex potestate dominati va et domestica, videtur sufficiens ad obligationem voti inducendam. Ita quidem cl. Schmalzgrucber ; ast melior est sententia a S. Alphonse proposita una cum de Alexandras (5), Pasqualigo et undecim aliis auctoribus, quam tenet etiam de Angelis cum Gonzalez Tellez (6) et fir­ mant tum Normae (7), tum communis hodiernorum scriptorum (1) Cf. Thévenot, n. 284. (2) Canones 2266, 2279, § 1 ; Ferraris, 7, votum, a 2, n. 37. Si personali­ ter fuerit interdictus Superior, non privatur sua potestate (c. 227;). (3) L. IV, n. 52. (4) *Γ· 4. 35. «· 59· (5) Conf. Monial, c. vi, § i, q. 7· (6) Q. Décret, vol. I, tit. 33. (7) N- 136. 218 •i ••■i & <·■ .hn i ··< 4 ! Secunda Pars. — Votu in Obedientiae. consensus : haec autem sententia affirmat abbatissam posse praecipere in virtute s. obedientiae. En quomodo S. Alphonsus hanc quaestionem resolvit (1. c.) : « Licet abbatissa, ait, jurisdictionem non possit exercere, ut certum est et commune ; potest tamen, saltem tanquam ministra, exigere obedientiam per votum promissam circa res quae a regula sunt praeceptae, vel quae ad profectum monialium juxta regulam conveniunt. » Demum concludit S. Doctor, asserendo affirmantem senten­ tiam esse « absolute probabiliorem », quia ad observantiam regularem sustinendam talis obedientia videtur esse omnino necessaria et praxis universalis suffragatur in monasteriis observantibus. Nec ad tale praeceptum ferendum requiritur jurisdictio ecclesiastica proprie dicta, seu potestas, ut dicit Ferraris (1. c. n. 41) « spiritualis spectans ad claves (i) » ; suf­ ficit enim potestas dominativa et praeceptiva, quae a nonnullis auctoribus vocatur etiam « jurisdictio », sed sensu non stricto (2). Ceterum de his fusius disseremus in parte tertia, capite primo. Praeter abbatissam vel priorissam possunt quoque Superiores regulares quibus pleracque moniales exemptae subjiciuntur, praecepta indicere monialibus in virtute s. obedientiae. Constat enim eos habere in moniales exemptas sibi subjectas camdem prorsus auctoritatem quam in religiosos ejusdem Ordinis, « quan­ tum tamen, addit de Alexandris (3), patitur conditio sexus feminini, et quantum ad ea quae statui monialium esse possunt proportionata ». Moniales igitur quae ex praescripto Constitutionum, ut ait Codex jur. can. (4), sunt sub « jurisdictione Superiorum regula­ rium », tenentur parere Praelatis Ordinis et quidem eo pacto quo tenentur religiosi ejusdem Religionis, cum in utrisque, teste eodem de Alexandris (5), « votum obedientiae sit idem ». Haec est S. Alphonsi sententia, quam clare enuntiat his verbis : « Moniales ratione voti tenentur obedire, si sint exemptae, Prae­ lato Ordinis, eodem modo quo sui religiosi illi obediunt » (n. 51). In casibus autem jure expressis, v. gr. ratione visita(1) V. gr. ut subdit Ferraris, « potestas censuras ferendi, absolvendi et hujusmodi ». (2) Ex articulo 136 Nonnarum constat hujusmodi potestatem compe­ tere posse etiam laicis. (3) C. vi, § 3. q. 2. i] (4) C. 500, § 2 : haec jurisdictio videtur esse ordinaria in praeposito generali et provinciali Ordinis, et tantum delegata in locali superiore,juxta de Alexandris (§ 3, q. 1). * M (5) § i. q· 5· H Cap. IV. Artic. II. — De Superioribus religiosis intra Ordinem. 219 tionis clausurae (c. 512, § 2, 1), etc., Ordinario loci subduntur, non secus ac moniales quibus nulla competit exemptio : lex enim distinctione non utitur (1). § 7. De superioribus subalternis et officialibus. 123.— Saltem ex usu et acceptione communi (2), non est ullis superioribus subalternis aut officialibus ex voto parendum. Nonnunquam tamen fit ut ex dispositione Regulae etiam vicesgerentes Superiorum localium ferre possint praecepta proprie dicta ex voto obligantia ; semper autem habebitur respectus ad subjectionem debitam Superiori altioris ordinis (3). Non pauci scriptores distinctionem invehunt inter superiores subalternos et officiales, dum alii hanc negligent (4). 1 >emum ipse Vermeersch fatetur (5) : « Officiales sunt omnes qui aliquo titulo regunt personas vel res. Interdum vox de iis tantum intelligitur qui ex officio praesunt personis, i. e. de superioribus. > Praepositi vero locales nunquam « Officiales » vocantur, quia revera sunt caput alicujus communitatis. Qui inferiores sunt praeposito locali, recte nominari queunt : superiores subalterni vel officiales, gaudentque, ni fallor, ea tantum auctoritate quae ipsis tribuitur a Regula aut Constitutionibus. Exceptionem tamen possumus admittere, si agatur de : Priore in aliquo monasterio sui juris ; ete­ nim, ut in prima parte diximus, inter Superiores majores connume­ randi sunt Abbas et Prior conventualis. Quapropter, habita ratione tum Constitutionum tum usus, potest Prior potius haberi ad modum Superioris alicujus localis. Deinde cum vel minister vel supprior dicuntur posse dare praecepta (6), non est id proprio sensu accipiendum, sed juxta tenorem Regularum ac Constitu­ tionum. Itaque ratione quadam generali licet affirmare, superiores subalternos per se nullam habere auctoritatem, nisi aliquam (1) Olim, ut notat Biederlack-Fuhrich (n. 153), duplex distingue­ batur hac in re subjectio religiosorum : una propter jurisdictionem ordi­ nariam, altera propter delegatam (tanquam delegatus Sedis Apostolicae). Haec distinctio non amplius invenitur in Codice, sed casus spe­ ciales enumerantur, qui vocantur α casus jure expressi ». (2) Cf. Vermeersch, de relig. I, n. 290. (3) Vide Ferrari, n. 71 ; Mcynard, II. n. 207, qui scribit : u Une supé­ rieure subalterne (assistante ou autre officiêre) peut le faire cependant, si elle est spécialement déléguée à cet effet par la supérieure en chef... ou bien encore si des règlements particuliers l’y autorisent dans l'insti­ tut. » (4) Vermeersch, I, n. 411 ; Pejska, p. 301 ; Meynard, etc. (5) L· c. 3· (6) Pejska, p. 301, 2. 220 Secunda Pars. — Votum Obedientiae. acceperint aut a dispositione Regularum, aut ab usu legitimo, aut ab ipso Superiore quatenus Constitutiones id ferant. Igitur, excepto casu speciali de quo supra, horum officialium praescrip­ tiones non inducunt voti obligationem. Contra votum erit, si adjungatur transgressioni contemptus auctoritatis perfectus. Sic accipienda erunt verba cl. Passerini (i) : « Et licet, ait, verum sit posse subditos peccare mortaliter non obediendo hujusmodi Officialibus, hoc non est ex vi praecepti illorum, sed vi alicujus alterius legis et praecepti superiorum. Ut si quis ex contemptu nolit eis obedire (2), vel sit aliqua lex specialis obligans sub mortali ad faciendum quod Officialis petit. » Suarez vero cujus doctrina in hac materie non semper omni perspicuitate ac diligentia ab auctoribus exposita fuit, omne tollit dubium, si rem accurate consideremus. Inquirit enim ex professo num subalterni superiores et officiales praecipere queant vi voti obedientiae, et respondet (3) : « In quo nihil aliud dicere possumus, nisi jure communi et ordinario non esse necessariam hanc potestatem in his inferioribus vicariis. Nam pro uno loco satis est quod sit in uno capite ; imo per se loquendo videtur melius, ne contingat multiplicari praecepta sine neces­ sitate. Quocirca, ex vi muneris seu officii non videtur esse... in his omnibus officialibus talis potestas... quamvis hujusmodi officiales possint simpliciter ordinare aut praecipere absque propria obligatione in conscientia (4), non tamen directe imponere hanc obligationem in virtute voti. Et ideo votum obedientiae proprie non respicit hujusmodi personas. » Quae verba Suarezii clare indicant, votum obedientiae se non referre ad praedictos superiores subalternos officialesve. CAPUT V De peccatis contra obedientiae votum. 124. — Cum votum obedientiae religiosae sive ad Regulam se extendat, sive ad praecepta stricta Superiorum pertineat, ideo seorsim a nobis est considerandus duplex ille respectus, (1) (2) (3) (4) Apud Mcynard, II, n. 207. Pruner. I, n. 406. Tr. VII. 1. X, c. xi. n. 19. Quaenam sit haec obligatio infra dicemus in tertia parte. Cap. V. Artic. J. — De obligatione voti ratione Regulae. 221 distinguendo obligationem voti ex sacra Regula ab illa quae provenit ex rigorosis Superiorum praeceptis ; hinc duplex etiam articulus. Articulus I. De obligatione voti ratione sacrae Regulae. De sacra Regula et de ejus relatione ad votum obedientiae jam plura diximus in prima parte (c. III, a. 3). Quamvis enim sit verum quod asserere cernitur Suarez, dicens votum obedien­ tiae non immediate obligare ad servandam Regulam, tamen subjectio promissa a religioso professo ad Regulam utique se extendit, nec minus praeceptiva habenda est vox Regulae quam vox Superioris. Itaque recte statui potest generale hoc principium a D. Thoma (1), S. Alphonso (2) et plurimis doctoribus (3) admissum, atque a Tournely sic expressum : « Quisquis vovet obedientiam, vovet se pariturum iis quae sibi a Superio­ ribus praecipiuntur , atqui Superiores non praecipiunt solum personali mandato, sed etiam fixo et stabili, quale est ipsius Regulae mandatum (4) ». Idipsum autem alii negare videntur scriptores, censentes religiosum professum tantummodo ex virtute obedientiae teneri ad praescripta Regulae, falsumque esse dicere : Regulas et Constitutiones obligare vi voti (5). Quam opinionem Nonnae aliqua saltem ratione commendare visae sunt in articulo 133, qui sic sonat : « Non exacte diceretur, Constitutiones Instituti observandas esse vi voti, ita ut soror peccet contra votum obedientiae quotiescumque agit contra aliquod punctum Cons­ titutionum. » Porro articulus ille Nonnarum non uno modo a variis auctoribus explanatur. Piat scribit : « His verbis (Normarum) non negatur in Constitutionibus vera inesse posse praecepta, quae referenda sunt ad virtutem obedientiae » (6). Econtra Vermeersch rem alia via (1) 2. 2. q. i86, a. 9 in corp. (2) N. 41. (3) Laymann, 4, tr. V, c. ix. n. 6 ; Sanchez. 6, c. IV. n. 23 ; CastroPalaus, 3' tr. XVI. d. 4, I. n. 4 ; Pellizzarius, de monial, c. tv, s. 3, n. 125 : Ballerini-Palmieri, 1. c., n. 170 ; Pruner, I, n. 403 ;Piat, I. q. 309 ; Victorius ab Appelteru, P. 3. c. n. n. 184 : Génicot-Salsmans, I, n. 100 ; Berthier, p. 703. (4) 5, p. 2, c. ii. a. 3. (5) Cf. apud Pejska. p. 180 ; Gury-Ferreres, II, n. 168, nota a. (6) 1. q. 309, nota 3 ; citat Vermeersch (II, 147), sed alius est sensus hujus loci. 16 ■&] . ' ngl ’ |JR 3 { 222 Secunda Pars, — Votum Obedientiae. conatur patefacere : Nec cum improbatur dictum, ait. Consti­ tutiones vi voti esse observandas, negatur in Constitutionibus vera inesse posse praecepta, sed occurritur errori satis vulgari, quo religiosi laici defectus contra Regulam, quasi in votum peccarint, accusant » (i). Sensus Normarum probabilius liic perspicitur esse : Vi articuli 320, Constitutiones eorum Institutorum quae Nor­ mis reguntur, non obligant directe sub peccato, quare nec religiosus aliquis offendens in aliquod punctum Constitutionum peccabit contra votum, nisi tamen propter praeceptum strictum factum a Superiore urgeatur obedientia religiosa, aut nisi adsit contemptus qui dicitur formalis (2). Non semel igitur sub sola poena obligabunt Regulae et Cons­ titutiones, ut ipse magnus Aquinas de Constitutionibus sui Ordinis abunde testatur (3) : « In aliqua tamen Religione, sic ait, scilicet Ordinis Fratrum Praedicatorum, transgressio talis vel omissio ex suo genere non obligat ad culpam... sed solum ad poenam..., quia per hunc modum ad talia obser­ vanda obligantur. » Simili quadam ratione obligare censentur Constitutiones Societ. Jesu et Congreg. SS. Redemptoris, ut vult J. Pejska (4). — Apertissime id declarant Nonnae, cum sta­ tuant art. 320 : « Exprimatur in Constitutionibus,eas per se non obligare sub reatu culpae ». Porro aliqui theologi, ut Palmieri (6) et Génicot-Salsmans (5), asserere videntur religiosum etiam vi voti teneri ad subeundam poenam, quando a Regula aliquid praescribitur sub poena. Contrarium tamen insinuant non pauci auctores, v. gr. Tournely (7), Priimmer (8), Sagmüller (9) et alii, statuuntque transgressiones Regulae obligantis sub poena, non contra votum esse. Sed forsitan duplex haec opinio potest sibi conciliari. Ita sane loquitur S. Alphonsus cum Busembaum, citans D. Thomam et Laymann (10) : «Si Regula sub peccato non obligat, transgressor illius non peccat contra votum obedientiae. Ratio, quia talis Regula non continet pro­ prie praeceptum ». Hac eadem ratione usus fuerat Tournely, sententiam suam sic proferens (1. c.) : «Transgressio voti prae(1) II. Suppi, n, n. 78. (2) Id continetur in secunda parte articuli 320. (3) 2. 2. q. 186, a. 9. (4) P· 138. (5) 4. T. 9, c. I, n. 170. (6) Vol. 2, n. 100. (7) 5, p. 2, c. ii, a. 3, q. I. (S) Man. jur. eccl. q. 231. (9) § ’86. (10) N. 42· Cap. V. Artic. I. — De obligatione voti ratione Regulae. 223 ceptum rigorosum supponit ». Ex hoc igitur capite dicere possumus : Nonnisi ea quae rigoroso aliquo praecepto ab ipsa Regula exiguntur, voti obligationem inducent. Atvero, quid in casu ubi Regulae contra transgressores poenas statuant sive graves sive leves? Puto generatim religiosos omnino teneri ad eas subeundas, et quidem in ipsum votum offendent si obedire renuant, dum vi declarationis Regulae Superior eas subeun­ das imponat. Imo nonnunquam id solum requiritur, ut taxata habeatur a Regula poena quaedam specialis ; tunc ipso lacto urget obligatio voti, v. gr. si sit poena excommunicationis latae sententiae aut suspensionis ipso facto incurrendae. His in adjunctis nulla opus erit declaratione Superioris aut peculiari ejusdem praecepto (1). 125. — Itaque his distinctionibus circa relationem inter Regu­ lam ac votum obedientiae praemissis, communem tandem inquirimus normam, quae posset tuto statui de obligandi vi Regulae et Constitutionum ; hanc autem libenter mutuati sumus a cl. H'ernz : « Illud, sic loquitur (III,11.655, IV), omnibus Ordini­ bus religiosis commune est, quod non omnes et singulae Regulae vi voti obedientiae sint servandae, sed tantum illae, quibus obligatio voti verbis satis expressis imponitur, v. gr. in virtute obedientiae praecipitur omnibus. » Equidem eo casu nullum suboriri poterit dubium circa voti efficaciam. Apte sic etiam Aquinatis doctrinam interpretari licebit de « transgressionibus ·> contra Regulam (2. 2. q. 186, a. 9, in corp.) : « Aliorum autem transgressio non obligat ad mortale : nisi vel propter contemp­ tum Regulae... vel propter praeceptum, sive ore tenus a Praela­ to factum, sive in Regula expressum ; quia hoc esset facere contra obedientiae votum ». Non alia est mens Suarezii hac in re, si tamen attente conside­ remus verba quae ultimo loco de hac quaestione proposuit (2). Postquam enim varios indicasset modos quibus posset alicujus Regulae excogitari obligatio, haec demum addidit : « In particu­ lari potuerunt institutores religionum eligere unum vel alium modum obligandi. Propter quod graves Doctorcs difficile putant (1) Vide quae diximus 111 prima parte, c. 111, a. 3 ; cf. etiam Billuart. O. P. 5, Tr. de statu rei. D. I, a. 7, qui citat, hac in re Constitutiones sui Ordinis. Apud Praedicatores autem sufficit declaratio Superioris compe­ tentis ad incurrendas graviores quasdam poenas in Constitutionibus taxatas (1. cit.) (2) Tr. VIII, J. I, c. ii, n. 7. 224 Secunda Pars. — Votum Obedientiae. » - — ------------------ ---------------------- ---- ■ ---------- definire de regula religiosa, quomodo obliget. Verumtamen in communi loquendo (ut dixi), nihil aliud respondere possumus, nisi obligare aliquo ex tribus modis, et ad nullum eorum necessa­ rio determinari. In quo est advertendum, votum obedientiae non obligare immediate ad servandam regulam, nisi regula ipsa verbis satis expressis exigat voti obligationem. » Porro idem Suarez, paulo post (i), de Regulis sui Ordinis asserit eas ex intentione expressa S. Ignatii nullam obligationem ad culpam aut mortalem aut venialem extra vota inducere, nisi « Superior in nomine Domini Nostri Jesu Christi, vel in virtute obedientiae jubeat » ; sicut legi­ tur in c. v, p. 6 Constitutionum (2). Sub nomine autem Superioris potest intelligi ipsa Regula ; quare in Instituto Societ. Jesu plurima praecepta gravissima promulgantur, quae hisce propo­ nuntur verbis : « In virtute s. obedientiae praecipitur, in virtute s. obedientiae teneatur, » Haec sane obligant sub voto. Omnibus igitur Religionibus communis est norma modo tra­ dita ; ast praeterea· in variis Ordinibus magis adhuc se exten­ dere videtur voti obligatio, quamvis forte praecepta in Regula contenta non solemnioribus exhibeantur formulis, de quibus supra dictum fuit. Ita Regula Carmelitarum discalceatorum, ut exemplum habeas in promptu, obligat in omnibus suis par­ tibus vere ■praeceptivis sub peccato veniali contra votum obe­ dientiae, ut constat ex Salmantic. (3) et Antonio a Spiritu S. (4). De regula autem S. Francisci quae obligat in pluribus sub mortali, in aliis vero levioribus sub veniali, acriter disputant ipsi doctores franciscani, an sub voto obliget semper : negati­ vas partes potius amplectitur Emmanuel Rodericus (5), sed ipse Piat adhuc anceps haeret (6). Porro Vermeersch censet hoc alterum adjici posse princi­ pium primo isti quod stabilivimus cum Wernz : « Regulam qui negligit, ait (I, n. 288, 296), sub peccato praescriptam,erit vel non reus violati, cx modo quo ex Instituti usu, existimatur votum vel non existimatur ad Regulam quoque referri. Acce­ dere enim potest obligatio voti ad obligationem pactionis ple­ niore vel minus plena ratione ». Simile principium jam Suarez insinuare nitebatur cum varios referret modos quibus inten- (1) Tr. X, I. IV, c. xn, n. >3. ■ (2) Cf. Institutum Societ. Jesu, vol. I, p. 414. (3) Tr. XV, c. IV, n. 56, 58. (4) Directorium regularium, de obligat. Tr. Ill, D. 6, S. 2 sqq. (5) Quaest. iregul. I., q. 26, a. 4 : « Multi existimant, sic ait, universa praecepta regulae Patris nostri Francisci esse vota solemnia. » (6) I, q. 327. 2. J Cap. V. Artic. I. — De obligatione voti ratione Regulae. 225 dunt se obligare religiosi in ordine ad Regulam. Suffragatur ratio quam tradit S. Alphonsus ad fulciendam suam propriam sen­ tentiam (1. c.) : «Censentur enim religiosi se hoc modo obligasse.» Nihilominus inconcussa remanet doctrina tradita in hac re a D. Thoma (1) ; asserit nempe in genere : « Ille qui profitetur Regulam, non vovet servare omnia, quae sunt in Regula. > Simul tamen Aquinas non omittit severius indicere, omne praeceptum in Regula expressum obligare vi voti. Quare normae a S. Alphonso constitutae satis adhaerere pos­ sumus : Vox Regulae non minus praeceptiva est quam vox Superioris ; quamvis restrictioni a Vermeersch propositae aliquo modo faveamus. Ceterum recte affirmare videntur Laymann (2) et Lehmkvhl (3) per haec verba : sub peccato, quae in praescriptis Regularum occurrere solent, debitum voti obedientiae satis indicari, nisi de contrario certissime constet. 126. — Ore unanimi fatentur auctores,contemptum formalem perfectum Regulae peccatum esse gravissimum contra obedien­ tiae votum, etsi Regula non directe obliget sub culpa (4). Rationem legimus apud Aquinatem (1. c. in corp.) : Quia hoc directe contrariatur professioni, per quam aliquis vovit regularem vitam. » Quid intendat S. Doctor per « professionis votum », non injucunde a Sanchez aperitur, cum dicat (6, c. iv, n. 9) : « Observandum autem est D. Thomam eodem articulo 9. corpore, appellare haec vota simul sumpta, vota professionis ; non tamen eo quod sit aliquod peculiare professionis votum distinctum ab illis tribus : quare ipse se statim explicat, dicens in votum professionis tria illa principaliter cadere ; nempe pau­ pertatem, castitatem et obedientiam. Cum autem dicat illa principaliter cadere, insinuat aliquod aliud minus principa­ liter cadere nempe vitam regularem, quae, teste D. Thoma, ibidem, ad trium illorum votorum observationem ordinatur. ·» Cum Valentia censet Sanchez, « vitam regularem cadentem in votum professionis tanquamcircumstantiam materiae votorum», non consistere in actuali Regularum observatione, quia tunc quaevis Regulae transgressio laederet votum, sed in eo consis(1) 2. 2. q. 186. a. 9 ad i ; cf. Quodlib. 1, a. 20 in corp. (2) 4, Tr. V, c. IX, n. 6. (3) 1, n. 534. ad. II, 3. (4) Vide Lessium. 1. II, c. xi.i, n. 74 ; Tournely, 5, de statu et obbg. P. 2, c. n. a. 3. q. i not. 2 ; citat verba quoque D. Bernardi ; de praec. et dispens. c. xiv ; Cabassutium, n. 11 et 12, etc. 226 t I Hill hin 1 ». '•'C i · Secunda Pars. — Votum Obedientiae. tere quod « religiosus sit Regulae subjectus ». Quando autem Regulam abjicit ex contemptu formali perfecto, jam non vult esse subjectus suae Regulae secundum promissionem in sacra professione peractam, et hoc peccatum erit contra votum emis­ sum. Non omnis contemptus Regulae, etsi materialem hunc excedat qui invenitur in quocumque peccato, pertingit ad culpam mortalem (1) ; contrarium enim aperte docet Vermeersch (I, n. 232) de formali loquens Regulae contemptu : « Formalis contemptus, ait, si universam rcspiciat Regulam, qua velis te quasi solutum profiteri, erit mortalis superbia ; venialis contra erit, si cadat in unam vel alteram regulam quam minoris facias, vel cujus, ex aliqua vanitate, repudies indicationem ». Deinde rursus idem affirmat citatus auctor, expresse distinguendo inter contemptum formalem et materialem. Juxta hanc autem distinctionem intelligenda sunt verba a S. Alphonso in hac materie prolata, quibus S. Doctor affirmat Regulae violatio­ nem ex contemptu esse peccatum grave (4, c. 1, n. 10) Intendit enim designare contemptum formalem perfectum, ut eruere lice­ bit ex adjecta verborum explanatione et ex auctoribus adduc­ tis. Scribit nempe S. Alphonsus : « Tunc autem religiosus cen­ setur regulas praetermittere ex contemptu, quando illas trans­ greditur animo non subjacendi illis vel praelatorum praeceptis. Ita Busembaum (supra n. 9) cum Sanchez, et Lessius, Salmant. cum Lczana ». — Busembaum (ad 3, 1) dixerat : « Hinc peccat, per contemptum Regulae, hoc est, si nolit subjici » ; quam doctrinam hauserat ex Sanchez, ut ipse notat. Porro Sanchez (1. cit. 6, c. 5, n. 6) de hujusmodi contemptu pronuntiaverat cum Valentia : : « ... hunc contemptum esse vehit quamdam religiosi a suo statu apostasiam. » Inde apparet hic de contemptu agi formali perfecto. Tandem ex Lessio quoque quem citat S. Al­ phonsus, manifestum fit sermonem tantum esse de contemptu formali perfecto vel de re omnino gravi ; Lessius enim explicite concedit contemptum formalem (non perfectum nec in re gravi) venialem tantum inducere reatum (L. II, c. XLI, d. 9, n. 74 ; et c. XLVi, d. 6, n. 45, 46). (1) Cf. in I parte, c. 1, a 2. Ut jam monuimus, non satis accurate in hac difficili quaestione distinguunt auctores, et mos invaluit adncctendi locutionibus : contemptus formalis, ex contemptu... hunc sensum « con­ temptus formalis perfecti » quo certo certius semper reatus habebitur peccati mortalis. '-M· Cap. V. Artic. II. — Deoblig. voti ratione praecept. Superioris. 227 127. - Exceptis igitur his transgressionibus adversus ipsum obedientiae votum, Regula potius rationem exhibebit propriam legis ; haec est sententia quam proponit Suarez (i), quamque amplectuntur Bouix (2), Bargilliat (3) et alii. Simul autem censenda est apta quaedam ordinatio regularis vitae, teste Vermeersch (4). Quaenam sub hoc duplici respectu reputari debeat vis obligandi Regulae, hic non inquirimus, quoniam ad nostram quaestionem minus pertinet et plerumque ex vario usu Institutorum eruitur. In omni tamen casu (et hoc maxime est a nobis retinendum), voti obligatio aderit si ipsa Regula verbis satis expressis eam exigat (5), ex. gr. dum additur : in virtute s. obedientiae aut quid simile ; tunc enim, ut optime advertit Suarez (6), <■ expresse significatur actum illum constitui intra propriam et rigorosam materiam voti obedientiae, seu exigi a religioso proprium obe­ dientiae debitum. » Idem omnino erit dicendum, cum in Regula additur poena excommunicationis ipso facto incurrendae, aut alius gravis censurae vel poenae, juxta ea quae superius de hac materia diximus. Articulus II. De obligatione voti ’ratione praeceptorum Superioris. De praescriptionibus'editis a Superiore tanquam persona sin­ gulari, animadvertit Sanchez (7) eas esse dijudicandas juxta normam quae convenit praescriptis Regulae. Itaque, quemad­ modum nec omnes leges sub peccato aliquo obligant ad rem faciendam omittendamve, ita nec omnia Religionum statuta aut mandata Superiorum directe inducent reatum culpae. Audiamus Sanchez : « Nec enim omnia praecepta oretenus a Superioribus imposita obligant ad mortale, nec ad culpam, sed quandoque ad mortalem, quandoque ad venialem, quandoque (1) Tr. VIII, 1. I, c. n, n. 7 : « Propria obligatio regulae, ut sic, non ex voto obedientiae, sed ex propria ratione legis et ex principiis ejus colligenda est », (2) II, p. 6, c. IV, § 2, 3. (3) II, n. 1164. (4) I, n. 232. (5) Suarez, 1. c., n. 7. (<«) N. 10. (7) L. 6, c. IV, 11. 69. 228 Secunda Pars. — Votum Obcdientiae. vero ad nullam,sicut numero praecedenti diximus de Regula»(i). Quare hodiedum haec doctrina satis communis effecta est, quam sic exprimit Bargilliat, paucis adhibitis verbis (II, n. 1162): « Praeceptum superioris, sic ait tractans de obligationibus ex voto obcdientiae, obligat sub gravi vel sub levi, aut sub poena tantum. Sub gravi non obligat personale Superioris praeceptum, nisi adsit materia ex se gravis, et Superior jubeat in virtute s. obedicntiae, etc. Sub levi autem obligat, si alia forma remissiori utatur ... Sub poena subeunda obligat, quin ulla sit obligatio conscientiae (2), quando ita res communiter accipi­ tur ex usu recepto in Ordine. » Vix aliter interpretari licebit quod de praecepti obligatione scripserat S. Alphonsus (L.IV, c. i, n. 38 : de voto obcdientiae) : « Et quidem si (superior) prae­ cipiat in virtute s. obcdientiae... tenetur obedire sub mortali, quia intendit obligare quantum potest ; sub veniali autem, si aha forma utatur ; vel sub nullo : quod consuetudo in Societate Jesu approbavit. » Inter auctores citatos ipse deinde adducit Sanchez de quo retulimus doctrinam. Sensus igitur intentus satis manifestus apparet (3). Proinde in specie nunc declarare oportebit quandonam gra­ vis sit voti ex hac parte violatio, quandonam vero levis, aut etiam nulla. Duplici id perficietur sectione. Η ·>ί § i. Do gravi violatione voti obcdientiae. 128. — Ratione praecepti a Superiore impositi graviter offen­ det religiosus in obcdientiae votum : I) Si non obtemperet alicui praecepto Superioris legitime facto in materia gravi, et subdito lite intimato sub debita forma, scilicet per formulas quae ex acceptione communi vel de jure speciali Religionis voluntatem Superioris manifestant obli­ gandi sub mortali. Formulae usitatae, quae frequentius occurέ ’ (1) Idem Sanchez, n. n, plura adduxerat exempla Regularum quae ex mente explicita institutorum, « ad nullum prorsus culpam obligant ». Citat « regulas Fratrum Praedicatorum, ubi dicitur sic : nolumus obligare ad culpam. Idem in regulis Fratrum Minimorum, ut refert Passarellus... et in regulis Societatis lesu, ut habetur 6. part. Const., c. v. » — Latius deinde probat Sanchez suum assertum, et dicit hanc esse sententiam D. Thomae et S. Antonini cum aliis doctonbus. (2) Fr. Schmier, O. S. B. (I, p. 54) latius ostendit quomodo adsit tantum obligatio sub poena. Ci. etiam Sanchez (n. 11). (3) Hic agitur dc obligatione in conscientia ad rem ipsam faciendam omittendamvc, ut supra dicebamus. Cap. V. Artic II. — § I. De gravi violatione voti. 229 runt, hae sunt, teste de Alexandris (1) : -< In nomine Dom. Nostri Jesu Christi, vel in virtute Spiritus Sancti, vel in vir­ tute obcdientiae. » Hoc idem valet, quando tale praeceptum intimatur sub poena excommunicationis latae sententiae, sub poena suspensionis a divinis, interdicti personalis, privationis vocis activae et passivae, privationis officii ac dignitatis, aut sub poena inhabilitatis ad quaedam munia ; v. gr. ut dicit Piat (I, q. 321, ad munus concionandi, confessiones audiendi, lectoratum exercendi et similium. Sedulo notandum est, Superiori non licere formulis his uti nec talium poenarum comminatione, nisi gravi ex causa et cum agitur de re graviori sive in se sive per accidens. Hi enim prae­ cipiendi modi denotant Superiorem revera mentem habere ac intentionem obligandi in materia proportionata sub mortali, non tantum sub veniali ; introductus enim fuit usus talium formularum, quo certius sciant subditi hic et nunc aliquod grave urgere praecepiion. Perperam igitur et omnino illicite agerent Superiores dum in re tantum levi solemniori forma prae­ cipiendi uterentur ; eorum conatus etiam irriti forent ac vani, quia in materia levi nequeunt sub gravi imperare, quamvis totis viribus id velint. Communis est haec et verissima senten­ tia, quam hisce verbis refert Ferraris (Biblioth. 7, votum, a. 2, n. 42) : « Quamvis possit (Superior) quandoque praecipere rem gravem sub culpa levi, nunquam tamen rem levem sub culpa gravi, cum non possit legislator materiae capacitatem excedere, et materia levis sit incapax obligationis gravis. » Magis explicite adhuc id stabilivit Antonius a Spir. S. (Dir. Reg. de oblig. tr. III, d. 6, n. 89 sq.) ; scribit enim : « Dico primo : Praeceptum formale de materia levi secundum se, non potest subditos obligare ad mortale, etiamsi Praelatus praeci­ piens explicet se habere intentionem obligandi sub mortali, non enim potest Praelatus id quod suapte natura lethalis culpae incapax est, praecepto suo reddere capax. Ita Salas, Sanchez, Azor, Suarez, Reginald, quos refert et sequitur Tamburini et alii communiter... Unde maxime reprehendendi sunt Praelati qui obligare volunt subditos sub mortali propter solam violatio­ nem silentii, v. gr. tali aut tali tempore..., et talibus Praelatis potest applicari illud Salvatoris, Matth. 21 : Imponunt onera gravia et importabilia. » At ipse Antonius deinde fatetur, nonnunquam propter circumstantiam graviorem ex accidenti (i) C. vi, § 1, q. 13. 230 Secunda Pars. — Votum Obedientiae. rei adjunctam, materiam in se levem Posse jieri obligationis sub mortali capacem (n. 91). De tali autem circumstantia graviori debet omnino constare, ne perturbationes injiciantur conscien­ tiis. Sapientissime ac severissime hac in re statuunt Normae (n. 136 sq.) : « Raro, caute ac prudenter (superiores) praeci­ piant in virtute s. obcdientiae, et nonnisi cx gravi causa. — Superiorissac locales, praesertim parvarum domorum, ab imponendis formalibus praeceptis se abstineant. » Juxta Normas expedit ut in scriptis imponatur formale praeceptum, vel saltem coram duobus testibus. In aliquibus vero Religionibus, v. gr. apud Carmelitas discalceatos ct apud Barnabitas, necessario requiritur ut in scriptis detur formale praeceptum, ut supra dicebamus. Recte ait S. Alphonsus (1), asserendo nullam esse obliga­ tionem obediendi sub gravi, nisi Superior formula solemniori utatur aut poenam addat excommunicationis ipso facto... Materia autem capax esse debebit tantae obligationis, et omnia sunt servanda quae in casu a jute particulari exigi solent. 129. — II) Mortaliter peccabit religiosus contra votum obe­ dientiae, si auctoritati Superiorum in genere se subducere conetur, arripiendo fugam, procurando suam dimissionem et alia hujuscemodi (2). Ratio haec est : infelix religiosus iste jugum sublectionis quod susceperat in sacra professione votoque consecraverat, nunc absolute respuit; quod est pecca­ tum utique grave adversus votum, utpote directe illi contra­ rium. Serius quoque conatus ad hanc inobedientiam perpe­ trandam, jure merito habetur ab auctoribus tanquam reatus gravis et sacrilegus ; participial enim malitiam actus ipsius. III) Graviter pcccat contra obedientiae votum, qui contemnit formaliter et absolute Superioris auctoritatem. Asserunt theo­ logi (3) ejusmodi contemptum jam haberi, si respondeat sub­ ditus : Nolo facere, nolo obedire, non faciam... Et revera censetur tali responso subditus contemnere absolute auctori­ tatem sui praepositi. (1) Homo Apost. 13, c. 1, n. 16. (2) Vermeersch, I, n. 298. Aliqui auctores, v. gr. Piat (I, q. 319) reponunt hoc peccatum in seriem eorum delictorum quae directe adver­ santur ob'igationi tendendi ad perfectionem et perseverandi in statu, sed revera in hoc peccato violatio quoque voti obedientiae continetur. Infringitur enim haec subjectio quae promissa est erga Religionem et Superiores. (3) Piat, I, q. 319 ; Vermeersch, I n. 298. " I Cap. V. Artic. II. — § j. De gravi violatione voti. 231 Huc contingit non eo tantum casu quo praeceptum impo nat Superior explicite, verum etiam quando non proprie prae­ cipit (1). Id aperte docet S. Alphonsus cum agit de contemptu Regulae ; etenim scribit (n. 10) : « Peccat graviter (religiosus) quando regulas, etsi ad culpam venialem tantum vel nullam obligantes, ex contemptu transgreditur. Est commune cum S. Thoma, Salmantic., etc. » Porro Aquinas, teste Suarezio (2), de Regulis quoque sui Ordinis loquens, quae non obligant sub aliqua culpa sed tantum ad poenam, prohibitionem contemnendi Regulam fundat in ipso « voto, quod religiosus facit, regularis vitae ». Exinde concludendum erit : cx mente summorum horum Doctorum habendus est contemptus formalis absolutus Superioris (qui est juxta Angelicum quasi Regula animata), tanquam gravis violatio voti obcdientiae ; idque locum habe­ bit, quamvis actu non stricte praecipiat Superior. Haec est etiam, sententia D. Bernardi, qui ait religiosum non posse excusari a peccato mortali, quando ostendit se Praelatum pro nihilo ducere ; tunc autem maxime votum respectu Praelati seu Religionis intenditur, id est votum obedientiae (3). Placitis consentit Card, de Ltigo, expresse agens de contemptu erga Superiorem qui non proprie praecipit ; et ipse testimonium quoque affert S. Antonini asserentis : « Resistere Superiori, etiam non stante praecepto obedientiae, si sit cum contemptu, est propriissimum peccatum inobedientiac, et mortale gravissi­ mum. Eodem modo, sic prosequitur Cardinalis, loquuntur recentiores theologi : P. Salas... Reginaldus, Emmanuel Roderiquez et alii communiter. » Tandem ratione id demonstrat : « Opponitur directe debito obedientiae, qui hanc subjectionem et reverentiam quam Praelato, ut Praelato, debet, contemnit : nam, sicut obedientia amat illam subjectionem, ita iste odit eamdem subjectionem et destruit illam. Quare Theologi dicunt, hanc esse magis formalem ct propriam inobedientiam, quam violare praeceptum » (De Sacramento Poenitentiae, D. 20, s. 4, n. 51 sq.). Contemptus igitur Praelati ut Praelati simpliciter, pecca­ tum grave contra votum obedientiae constituit. Imo contemp­ tus auctoritatis ut sic in quovis superiore, quamvis ille non possit praecipere in virtute s. obcdientiae, mortalis arguitur (1) Vide apud Suarez, qui explicatD.Bcrnardum.Tr.VIII.l. Ι,ς. ιν,η.22. (2) Tr. VIII, 1. i, c. IV, n. 1. Apud D. Thomam, 2. 2. q. 186, a. 9 in cor. ad 1 et 3. (3) Cf. apud Suarez, 1. c. n. 22. Secunda Pars. — Votum Obedientiae. piaculi, dummodo absolutas sit ac perfectus (1). Peccatum istud adversari voto obedientiae docent de Lugo (1. c. n. 54), Salmantic. (15, c. vi, n. 54), Passerini (I, q. 186, a. 8, n. 60), Meynard (II, n. 207), Vcrmeersch (I, n. 298) et alii. Haec autem videtur hujus rei esse ratio : quia quicumque superior auctoritatem participat aliquam, qua rejecta ac in toto con­ tempta, jam ipsa destruitur subjectio. « Etiamsi res levis aga­ tur, ait Vcrmeersch, aut responsum detur illi qui non potest proprie praecipere sub peccato... (contemptus iste) inducit mortalem reatum (contra votum)... quia gravitas desumitur ex contemptu auctoritatis, quae aeque in re parva atque in magna, in delegato atque in Superiore ipso contemnitur. » »1 * hit C t*§ *! * 11 *1 4 · Hic contemptus absolutus ac perfectus saepius ab auctoribus contemptus formalis » simpliciter vocatur, ut jam pluries monui­ mus ; de quo valent verba notissima Aquinatis (2. 2. q. 186, a. 9 ad 3) : « Ad tertium dicendum, quod tunc committit aliquis, vel transgreditur ex contemptu, quando voluntas ejus renuit subjici ordinationi legis vel regulae : et ex hoc procedit ad faciendum contra legem vel regulam. » IV) Mortaliter demum contra votum obedientiae peccat reli­ giosus, qui resistens mandatis justis Superiorum non sub peccato intimatis, vehementer alios religiosos scandalizat, ad inobedientiam inducit et grave communitati infert damnum. Quamvis peccatum istud potius ex caritatis vel justitiae lae­ sione videatur procedere, ut tenet Piat (q. 319,nota 2), induit tamen culpae gravis contra votum specialem naturam, cum per pravum exemplum alii ad violationem voti inducantur (2). Quare saltem indirecte offendet religiosus in votum obedientiae, imo Priimmer citans Passerini (3), contendit religiosum semper graviter peccare contra votum, quando ex sua ratione agendi in praedictis adjunctis sequitur grave scandalum aliorum vel aliud incommodum haud mediocris momenti. Cap. V. Artic. II. — § 2. De violatione non gravi voti. 233 petentis, sub reatu quoque speciali contra religionem in casu inobedientiac (i). Porro Superioris praeceptum poterit esse sub levi, juxta materiae capacitatem ; imo in materia gravi, sub levi peccato praecipere valebit Superior. In materia vero levi nequit aliud conscientiae onus imponere quam sub levi. Hic igitur inquirimus quandonam contra votum obedien­ tiae -peccet quis sub levi. Nihil dicendum erit de hac specie venialis peccati, quod natura sua est mortale et nonnisi ex defectu su f Ii cientis advertentiae, ut aiunt, a parte intellectus, aut pleni consensus a parte voluntatis fit reatus venialis ; commune enim hoc est omni peccato cujuscumque generis (2). Potest in universum illud statui hac de re principium: Quo­ ties aliquod praeceptum strictum, a Superiore competente rite subdito intimatum, obediendi necessitatem non inducit sub gravi, toties exsurget obligatio religiosae obedientiae sub levi, ratione voti. Haec est doctrina certa fere omnium scrip­ torum, maxime vero scriptorum classicorum ut Suarezii, Salmanticensium, Schmalzgrueber, Ferraris, etc. quos citat et approbat S. Alphonsus ac sequuntur plerique moderni auctotores. Scribit v. gr. Priimmer (Manuale, q. 231) : < Votum obe­ dientiae obligat sub gravi vel sub levi secundum quantitatem materiae (3). Itaque ut voti obligatio sub veniali urgeat, omnino requi­ ritur a parte Superioris verum ac expressum praeceptum subdito sub peccato impositum. Tunc quidem directe vi praecepti liga­ bitur conscientia religiosi ad rem jussam faciendam aut ad rem prohibitam omittendam ; et stante tali praecepto, obliga­ tionem voti exsurgere necesse erit sub levi, dummodo Superior sit competens ad imponenda praecepta hac ipsa ratione. § 2. De violatione non gravi voti obedientiae. 130. — Religiosus, per votum obedientiae, assumpsit obliga­ tionem parendi praeceptis rigorosis ac legitimis Superioris com- Contingere autem poterit ut Superior propter errorem aut immoderatam passionem sub gravi praecipiat in materia ex omni parte levi, adhibendo formulas quae gravem obligationem denotant, v. gr. in nomine D. N. J. Ch., etc. Finis intentus a Supe­ riore tunc quidem efficacia frustrabitur, ut ostendimus art. prae­ cedenti ; sed non semel fieri poterit, ut adhuc sub levi supersit aliqua obediendi obligatio, nisi ipsa Regula ususve legitimus satis (1) Vide quae diximus in 1 parte c. 1, a. 2. Hic praeterea inquirimus an sit contra votum obedientiae. (2) Meynard (I, n. 205) scribit : « Cependant si, par son mauvais exemple, une religieuse entraînait une de ses compagnes à manquer au vœu d’obéissance en matière grave, il y aurait aussi pour elle-même un péché mortel contre le vœu... » (3) Jus regul. speciale, q. 112, 3. I (1) Cf. Normas, 132. (2) \ ide v. gr. Marc-Gcsterniann, I, 11. 336 sqq , Aertnvs-Damen. 1. n. 234 sqq. (3) Explicite id docet etiam Vcrmeersch, 1. n. 297. — Sententiam S. Alphonsi magis ex professo exponemus in speciali dissertatione sub fine partis sequentis, n. 161 sqq. 334 Secunda Pars. — Votum Obedientiae. declarent jussum Superioris, propter abusum potestatis praeci­ piendi, omni destitui effectu (i). 131. — Magna hic occurrit quaestio : Quid erit casu quo Superior non praecipiat secundum totam exigentiam materiae, sed tamen vere praecipiat ; v. gr. imponendo in re graviori prae­ ceptum sub levi tantum peccato obligans? Cum responsio auctorum ad quaestionem propositam non una sit et ipsa res difficultate non careat accuratius statum quaes­ tionis primum exponam, et deinde plures rationes referam quae ad ejus solutionem pertinere videntur. Sic autem se habere perspicitur quaestio. Ut subdito religioso voti obligatio sub mortali possit imponi, requiritur, praeter materiae gravitatem, etiam voluntas Superioris graviter obli­ gandi. Nisi haec voluntas Superioris rite manifestata per usum formularum aut comminationem poenarum accedat, non urge­ bit necessitas obtemperandi sub gravi (2). Porro nonnnunquam eveniet, ut Praepositus in materia graviori voluntatem suam non manifestet praecipiendi sub mortali, et tamen in hac eadem materia praeceptum explicite imponat, ita ut praecipiat qui­ dem, sed non sub gravi. Ad rem apposite Suarez (3) : « Alterum autem membrum (propositionis), ait, nonnullam difficultatem habet ; aut enim verbo simplicis praecepti Superior revera praecipit, vel non ; si praecipit et materia est gravis, necessario subsequitur obligatio gravis, quia jam illa pertinet ad religio­ nem, et ex vi voti ; ergo est juxta exigentiam materiae ; si autem non praecipit, tunc nec peccatum veniale erit non obedire, etiamsi materia sit gravis ; quia nullo modo agitur contra votum. Quod tamen videtur esse contra communem sensum, et aestimationem religiosorum, quam declaravit Bernardus, libro de Praecepto et dispensatione, c. xiv. » Viam autem mediani indagamus inter obligationem sub mortali et nullam obliga­ tionem in tali materia. De jure particulari quarumdam Reli­ gionum omnino hic volumus silere ; declarationibus enim in Constitutionibus insertis standum est 'ac legitimae earum interpretationi. Quid vero si nulla specialis adsit declaratio aut interpretatio? Censent plerique doctores hoc casu urgere votum obedientiae (1) Ci. Suarez, Tr. VII, 1. X. c. iv, n. 9 ; c. vn, n. 10, etc. ; vide quo­ que Antonium a Sp. S. (1. c. Ill, d. 6, n. 89 sq.) (2) S. Alphonsus, Homo Apost. 13, n. 16. (3) Tr. VII, I. X, c. iv, n. 12. Cap. V. Artic. II. — § 2. De violatione non gravi voti. 235 sub levi ; stante etiam materia gravi peccatum tantum leve com­ mittetur contra votum ratione praecepti quod sub levi intimavit Superior. Hanc sententiam tenent Tournely (1), Lessius (2), Salmanticenses (3), Cunigliati (4), Antonius a Spiritu S. (5), Ferraris (6), Meynard <(7) et alii. Consonat S. Alphonsus, scribens (8) : « Notandum quod, nisi Praelatus mandatum explicet, v. gr. dicens : jubeo, praecipio, etc., subditus non tenetur obedire. Ita Salmanticenses... Et dicente praelato : jubeo, praecipio, etc., nec etiam tenetur subditus obedire sub gravi, ut docent Sanchez cum Medina, Vasquez, etc... nisi addatur : in nomine D. N. Jesu Christi... » Haec doctrina occurrit etiam in « Homo Apostol. 13, n. 16 » ; imo severius subjungit ibidem S. Doctor : « Sed addo ego, oportere distin­ guere consuetudinem uniuscujusque Instituti ; nam in aliquibus Superiores pro jubeo solent dicere, oro, placeat Reverentiae Vestrae, etc. » Nonne hisce verbis satis clare statuere videtur S. Alphonsus, subditos religiosos semper teneri sub veniali reatu contra votum, quando Superior ipsis intimat aliquod praeceptum obligans sub veniali peccato? — Id ipsum suadet quoque ratio : tale nempe praeceptum est verum jussum, sub­ dito intimatum ac directe obligans in conscientia ad ipsam rem faciendam omittendamve. Deinde etiam exterius exprimitur ver­ bis sufficienter hanc necessitatem indicantibus. Ideo urget Supe­ rioris praeceptum, et subditus respuendo illud, revera actualiter id contempsisse censebitur, quamvis imperfecte tantum. Hoc autem plane sufficere videtur ad constituendum peccatum contra votum obedientiae. 132. — Obstat doctrina quorumdam auctorum, maxime vero Suarezii, LehmkuhI et aliorum, tum veterum tum recentiorum ; quod examini subjiciemus, brevi in singulos hos scripto­ res disquisitione adhibita. Suarez quidem, per totum aliquem paragraphùm (9) (si textui fidimus), contrariam sententiam apertissime enuntiat acriter• (1) (2) (3) (4) (5) (6) (7) (8) (9) Contin. 5. p. 2, c. n, a. 3, q. 1. L. II, c. xu, n. 74. Tr. XV, c. vi, n. 44. 49. II, Tr. XVI, c. ni. § 3, III. Dir. legul. Tr. III, d. 6, n. 3, 5, 11. Vol. 7, \otum, a. 2, n. io. 42. II, n. 200. L. IV, n. 38. Tr. VII, 1. X, c. iv, r. 13. 136 Secunda Pars. — Votum Obedientiae. que defendit. En summa doctrinae ibidem propositae : In materia, ait, gravi et stante simplici aliquo praecepto, non potest dari medium ex vi talis praecepti inter praeceptum obligans ad mortale vel nullum praeceptum. Quare in tali materia non datur obligatio ex voto ad veniale ; sed vel nul­ lum erit peccatum, vel aliud aliquod peccatum veniale ab extrinseco proveniens, v. gr. ratione scandali, affectus pravi, etc., vel tandem poterit esse culpa venialis contra humanam illam conventionem et promissionem, quae intervenit inter talem subditum et Superiorem, et quae sufficit in tali materia ad obligandum ad veniale, non tamen ad mortale, nisi exigatur obligatio voti. Magni sane ponderis esset talis declaratio, si fuisset revera ab eximio illo viro Suarezio prolata. Sed mihi facta inspectione, dubia videtur authenticitas hujus numeri 13, ubi praefatam sententiam expositam reperimus. Id non uno tantum argu­ mento manifestum fit, quamvis recens aliquis auctor B. Ojetti, S. J. textum uti genuinum citet ipsique saltem de facto, vim probandi tribuat (1). H Praecipuum argumentum est genere suo extrinsecum et ad criticos maxime pertinet ; numerus enim 13 plane deest in Lugdunensi editione originali (2), si tamen assertis recentioris editoris operum Suarezii, C. Berton, credere velimus (3). Jamvero loco praedicti numeri haec alia leguntur verba : « Caeterum (de) hac difficultate latius dicendum temerata (i. e. tomo) sequenti, et tractatu ultimo de Societate, ubi praedicta objectio dissolvetur. » In editione autem « Venetarum » quae centum fere annis post « Lugdunensem » est facta, legitur quidem textus numeri 13, uti eum supra retulimus ; ast editor criticus Berton secum quaerit, an forsitan hic numerus non sit habendus veluti interpolatio quaedam, ad auctorem Suarezium nihil pertinens. In responso dando haeret anceps, cum ipsi hac de re nulla alia suppetant documenta (4). . (1) Synopsis renim mor. et jur. pontif. 2, obedientia, n. 2877, c. (2) R. de Scoraille (François Suarez, II, p. 386 et 403) asserit hanc editionem Lugdunensem fuisse anno 1624 apudCardonem excussam; eam vero Venetarum, an. 1740. De ultima hac sci ibit : Secus tamen erit dicendum, si communiter non habeatur tanquam Superior ; quoniam melior evadit conditio subditi suam libertatem possidentis. Haec est doctrina S. Alphonsi, Lessii, Cabassutii et aliorum. Lessius (1. c.) ait : « Hic locum habet secundum argumentum : melior est conditio possiden­ tis ; subditus enim per se ab hujus obedientia liber est. Ergo non debet ei subjici, nisi moraliter constet esse Superio­ rem. » c) Denique dubium exoriri poterit circa ipsam rem quae praecipitur : utrum nempe ea honesta sit ac licita, necne ; an excedat limites potestatis vel sit supra Regulam ; utrum demum Superior causam justam habeat dispensandi, annon (4) ? Ad hasce quaestiones nonnulli auctores responsum dant aut falsum aut saltem ambiguum, ut videre est ex his verbis Thomae Tamburini (5) : « Si ambigas primo, ait, utrum res tibi a superiore praecepta licita sit an illicita, secundo, an legitimus sit superior ; tertio, cum sit certus superior, an nunc excedat in praecipiendo limites suae jurisdictionis, necne, te non obligari obedire docent Vasqucz, Rodriquez (6), in Summa, v. Obedientia ; quia nemo est in potestate praecipiendi ea, de quibus dubitatur an sint honesta etc., praevalet ergo tunc subditi libertas. » (1) Th. mor. 1. IV, c. 1, n. 47. (2) I, n. 157, 2. (3) L. II, c. xtl, n. 76. (4) Apud S. Alphonsum, 1.I, n. 100 ; I. IV, n. 47 ; Homo Ap., 13. r». 17; Lessium, 1. c. n. 76 ; Lezanam, I, c. iv, n. 24 ; Sporei, Tr. I. p. 3, s. 6, p. 38, Suppi., c. 11. n. x6i , Rodericum, Comp. resol. 102, n. 5, 7 ; Anto­ nium a Sp. S.. I. c. n. 83. 108, 126 ; Pellizzarium, de monial., 1· c. q. 27. u. 131 ; Piat, I, q. 315 ; Vermeersch, 1. n. 295. Pnimtnei, II, q. 108 ; Meynard, II, n. 212, etc. (5) L. I, c. m, Subditus. (6) Alio fortasse sensu possunt explicari \crba a Vasqucz et Rodri­ quez prolata, ut insinuat S. Alphonsus. n. 47, quaeritur 1. 258 Tertia Pars. — Relatio inter virtutem et votum. 142. — Itaque hac de re sententiam communem et certam exposuit S. Alphonsus, iis utendo verbis : Praesumptio stat pro Superiore, quare cum melior sit conditio ejus qui possidet, tenetur subditus eo casu dubium deponere, et sic potest ac debet obedire. Innumeri alii theologi ididem sentiunt cum S. Doctore, inter quos eminent S. Bernardus, S. Bonaventura, S. Thomas, S. Antoninus, B. Humbcrtus, B. Diony­ sius Carthusianus, Medina, Silvester, Soto, Sanchez, Passcrini Tournely, Azor, Cabassutius, Castro-Palaus, Sporer, Elbel, Sahnanticenses, Navarrus, Toletus, Molina, Valentia, Lezana, Pellizzarius, Antonius a Sp. S., Piat, Meynard, Craisson, MarcGestermann, Aertnys-Damen, Vermeersch et alii moderni non pauci ; insuper Regula Fratrum Minorum et Constitutiones So­ cietatis Jesu quarum verba apud S. Alphonsum referuntur. Imo ipse Ballerini-Palmieri (1) huic S. Doctoris doctrinae assentit, rationes quoque in ejus favorem exponit ac addit : « Confer Suarez, tr. X, 1. IV, c. xv, optime, more suo, haec et cetera, quae huc faciunt, declarantem. » « I / Lessius etiam ab ipso Alphonso pro sententia affirmante citatur, dum Vermeersch eumdem Lessium adducit pro parte negante (2). Re quidem vera, cl. ille auctor Lessius (n. 76) post verba : « Dico tertio « rem affinmare, et post haec alia : « Dico quarto » rem videtur negare. Intendit forsitan in priore casu dubia negativa, et in secundo casu dubia positiva significare. Sed recte scribit de utroque casu Passcrini (3) : ■< In dubio enim praeceptum Superioris justum praesumi debet cap. 2 : de major, et obed. et alii communiter. Et hoc est verum nedum in dubio negativo, sed etiam in positivo, si de justitia praecepti sint probabiles opiniones contrariae. » Triplex vero datur hac in re exceptio : 1) Si res praecepta valde difficilis sit et molesta. Stante : enim dubio aliquo serio de liceitatc actionis, censetur gravis illa difficultas praevalere juri possessionis quod est penes Superiorem. Ita S. Alphonsus cum aliis theologis plurimis. 2) Si obediendo, se vel alium subditus exponeret periculo gravis incommodi, sive circa vitam, famam aut honorem,sive circa spiritualia et temporalia. Cum ipso S. Alphonso id docent plures illustres auctores, quos etiam citat S. Doctor, hanc * < (1) 4. tr. IX, c. i, n. 188. Excipit cum Sanchez casum hunc satis rarum, ubi noscit subditus Superiorem ipsum dubitare an liceat agere id quod praecipitur. Adducit quoque testimonium Lessii. (2) I. n. 295, 2. (3) Tribunal regulare, 2. 28, a. 2, n. 46. Cap. II. Artic. II. — De du bus circa obedientiam. 259 subjungendo rationem : Subditus non tenetur se privare certo suo jure circa talia bona magni momenti, ne privetur Superior sua possessione, quae fit aliquatenus incerta ratione dubii. 3) Tertiam aliquam limitationem apponunt Lehmkuhl (1) et Vermeersch (2), de qua nihil habet S. Alphonsus. De dubio agens quod versatur circa extensionem potestatis Superiorum, haec scribit Lehmkuhl : « Si vero valde gravis ratio suadet in hoc rerum genere Superiorem nihil posse praecipere, etsi non demonstretur ad evidentiam, dici nequit, subditum sub peccato eoque gravi ad praeceptum adstringi (3) ». Quae senten­ tia uti exprimitur, quodammodo potest admitti, quia, stante ratione illa valde gravi, saepe sa pius periculum quoque aderit incommodi haud mediocris vel occurret specialis dif­ ficultas ad rem ipsam spectans. Quare tertia haec exceptio plerumque ad primam aut secundam poterit referri, de quibus supra agebamus ; eo magis quia Superior, juxta Lezanam (4) nullatenus dominium habet supra Regulam, et subditus non­ nisi secundum Regulam professus est.. 143. — Magna tamen hic advolvitur objectio : In dubio, sic aiunt, de liceitate rei praeceptae non licet operari ; nemini enim fas est se exponere periculo aut dubio peccati praesertim lethalis sine causa urgente et sufficiente. Ergo nec potest nec debet obedire subditus, stante praedicto dubio. Sed obicem istum luculenter removet S. Alphonsus, dum dicit (5) : « Subditus, dubio perseverante, non potest obedire, cum omnino sit illicitum operari cum dubio practico. At potest et debet deponere suum dubium, et sic obedire tenetur. > Dc qua doctrina a S. Doctore propugnata jam aiebat Azorius S. J. (6) « hanc sententiam esse omnium communi consensione recep­ tam ». Imo ipse D. Alphonsus asserebat (7) : « Praecisa quaes­ tione, an subditus de honestate rei praeceptae teneatur vel non, prius inquirere ab aliis rei veritatem, communis est senten­ tia omnium theologorum tam recentium quam antiquorum. (1) Theol. mor., I, n. 537. (2) I, n. 295. (3) Quamvis auctor lectorem remittat ad Theol. mor. S. Alphonsi (L. I, n. 100 ; L. 4. n. 44. 47). non tamen praedicta limitatio ibidem reperitur expressa. (4) L. sup. cit.,n. 27. Cf. etiam canonem Cod. juris 593. (5) Th. mor., 1. c. n. 47. Vide quoque 1. I, n. 100, q. 3. (<4 P. 1, 1. II, c. xix, q. 9. Cf. etiam Gaudé, 1. c. n. 47? sub littera b. (7) L. I, n. 100. 260 » Cii .hiif to' Γ* Μ Cap. II. Artic. III. — De justitia poenae impositae. Tertia Pars. — Relatio inter virtutem et votum. qui docent in obscuris esse obediendum Superioribus, ubi non est certum peccatum.» Testimonia affert S. Doctor innumera ad hanc suam respon­ sionem fulciendam, maxime ex Sacris Scripturis, ex dictis sanc­ torum virorum ac theologorum clarissimorum, deinde ex prae­ scriptis plurium Regularum a SS. Pontificibus approbatarum. Praeterea rationes proponuntur praesertim tres : a) Cum ipse Superior supponatur esse in possessione facul­ tatis praecipiendi, ab ea non est spoliandus ratione proba­ bilitatis de inhonestate rei. Etenim adest quoque probabili­ tas de honestate rei, et insuper pro Superiore stat legitime praesumptio, quia erat possidens. Quare hoc in casu profecto melior evadit conditio Superioris quam subditi ; priori cer­ tum favet jus possessionis. b) Ratio deinde boni communis et ordinis in communitate id postulat. Nam ut sapienter animadvertit S. Alphonsus : si in cunctis dubiis de bonitate actionis praeceptae se eximere possent subditi a jugo obedientiae, utique nulla communitas bene regi et consistere valeret. Itaque jam Passerini de hoc rerum genere scripserat (1) : « Quia in his quae pertinent ad gubernium publicum, Principis est decernere, quae opinio amplecti debeat, et illi est obediendum ». De opposita vero doctrina ait cl. Piat (2) : « Nata est perturbationem inducere in familias religiosas. » c) Suffragatur demum ratio quaedam a Pellizzario tradita (3), quam uno ore laudant ceteri quoque scriptores ; « prudentia nempe et religio, qua solent Superiores pollere et auxilium divinum, quod ipsis adesse merito sperari potest in regendis et dirigendis subditis, praesertim in dubiis ». Jure igitur merito subditum admonet Lessuis (4), « prudentis esse non suo judicio in rebus propriis confidere, sed potius alterius, et maxime Superioris, quem loco Dei habet. » Articulus III. 261 praecepto ipsi legitime imponuntur eae poenae quae sive a jure sive ab homine feruntur vi potestatis dominativae aut jurisdictionis, ut in prima parte diximus (1). Quare si depre­ hendatur subditus fecisse, ut aiunt, contra praeceptum, tunc de se et in loro externo puniri poterit a legislatore vel a Supe­ riore competente ; quia, teste Antonio a Sp. S. (2), non tenetur Superior credere bonae illius fidei, alioquin posset identidem ab iniquis decipi, qui semper allegarent se bona fide processisse : non çnim occulta cordium et secreta conscientiae cognoscit Superior. Punitio igitur, ut explicat Reiffenstuel in sua theo­ logia morali, non potest quidem fieri sine causa, sed tamen sine culpa, intellige, morali ; saepe enim sufficit juridica quae constet in foro externo (3). Porro non semel exsurget dubium de justitia poenae inflictae, vel etiam inquiritur an teneatur aliquis revelare delictum ali­ quod secreto commissum, et demum movetur quaestio an appellare liceat ad Superiorem majorem, casu quo gravatum se existimet quis a suo Superiore minore? I. — Si religioso alicui subdito dubia appareat justitia Supe­ rioris in poenis infligendis, haec generalis norma ab ipso erit tenenda : Sententia quae data fuit servato ordine juris, quam­ vis gravem poenam contineat, habenda est tanquam justa (4), nisi de contrario constet (5). Quando poena aliqua publice sub­ eunda injusta videatur, erit tamen sustinenda, saltem ex cari­ tate, dummodo ordo juris sedulo fuerit servatus ; quia, ait Piat (1. c.), data est in aliorum exemplum et omitti nequit sine scan­ dalo. At privatim potest de se negligi, secluso scandalo. Econtra si ordo juris non fuerit servatus et poena appareat injusta, ad eam sustinendam religiosus nequit obligari, ut bene advertunt auctores. « Jure enim naturali, scribit Prümmer (1. c.), quilibet injuste aggressus potest se defendere : porro in casu religioso injusta aggressio infertur (6). « Haec quidem in rigore juris sunt accipienda ; sapientissime tamen notant Rotarius (7) et Piat, cum agunt in genere de De poenis justis aut injustis a Superiore impositis. 144. — Generatim valet illa affirmatio, subditum religiosum ad poenas subeundas teneri in conscientia, quando speciali aliquo (1) (2) (3) (4) Tribunal legular. Quaestio 28, a. 2, n. 46. I, q. 315, nota 3. De nionialibus, c. tv, q. 27, n. 131. L. Π, c. XLI, n. 76, Dico tertio. (1) (2) (3) culpa dolus (4) (5) (6) (7) C. m, a. 2. — Cf. Piat, I, q. 316. Direct, regni., t. Ill D. 6, n. 163. Vide apud Passerini (Trib. regul. 2, 28, a. 1. n. 5 sqq.) quontedo distinguatur a peccato, quid sit culpa juridice sumpta, quid sit delinquentis... Cf. quoque de his can. 2199 ln Codice jur. Passerini, 1. c. a. 2, n. 47. Piat, I,q.3i6; Prummcr, II,q. 109; item Codex juris; can.2219,§2. Cf. etiam Piat, 1. c. II, II. I. jo, 6; citatur a Piat. 262 ♦ ι< Tertia Pars. — Relatio inter virtutem et votum. obligatione subeundi poenas a Superiore statutas : « Sanius, aiunt, agit qui innocentiam suam probare non valens, imi­ tando Christi 'patientiam, poenam humiliter subit, et sic melius sibi providet ; nam quum nihil sit occultum quod non mani­ festetur, si Superior deprehendat poenam occulte fuisse decli­ natam, durius in eum animadvertet, et novam poenam addet.» Sed sedulo notandum est, hic non agi de obligatione aliqua stricta ; potius sermo est de obedientia perfectionis, quam requi­ runt prudentia ac humilitas. Superioribus autem minime licet quaslibet in subditos suos ferre poenas ; nam si ipsis tantum potestas dominativa competat, nequibunt nisi leviores ordinariasque imponere muletas. Jurisdictione vero si polleant etiam in foro externo, non raro graviores poterunt statuere sanctiones. Semper tamen in hac poenarum materia ratio erit habenda praescriptorum generalium sacrorum canonum (1), ac statutorum consuetudi­ nisque variarum Religionum (2). Hic ergo inquirere solent auctores, utrum \'aleant Superiores, necne, reducere aliquem religiosum choro deputatum ad'statum fratris conversi seu laid, saltem in poenam criminis commissi? De hac re satis insolita paucis dicam (3). Certum est id nullo modo a Superioribus fieri posse, si obstent Constitutiones vel si religiosus jam sit in sacris, ut docent auctores (4). Ratio est quia clericus major ad statum laicalcin non redigitur nisi rescriptoS. Sedis, vel sententia ad normam can. 214 Codicis jur., vel demum poena degradationis, quae nequit ferri nisi propter delictum in jure expressum. Religiosus vero si sit in minoribus constitutus et ante professionem consenserit aliquo modo in status sui mutationem, sicuti tempore Suarezii (5) id solebat fieri pro « classe indifferen­ tium », jam major inde provenit Superiori potestas ; praescripta tamen juris sarta tecta debent conservari (6). (1) Codex juris canonici, 1. V, p. 2, dc poenis. (2) Apud Dominicanos Piior conventualis censuras ferre valebat, ut apparet ex Constitut. FF. Praedicatorum, Prologus, n. 27, et n. 586. sq. — Tamburini dicebat, a Abbates et Praelati regulares suos monachcs excommunicare pessunt » (cf. Biederlack-Fiihrich, n. 43) ; Antoine idem affirmare videtur (Tr. de oblig. c. 2, q. 7), sub fine. Prümmcr (Man. q. 564) autumat, «Praelatos regulares nequire subditos punire poena excommunicationis, n (3) Cf. Sanchez, 1. VI, c. vn, n. 79 ; Piat. I, q. 783 ; Pejska, Jus sacrum, 1. Ill, t. IV, c. v, 3. (4) Cf. canonem 2305. '3 (5) R. de Scorraille, Fr. Suarez, I, p. 46. « (6) « In religionibus in quibus duae sunt sodalium classes, novitiatus pro altera classe peractus, pro altera non valet, a (Canon 558). Cap. II. Artic. III. — De justitia poenae impositae. 263 Ceteros religiosos choro deputatos posse reduci a Praelatis regu­ laribus ad statum laicalem affirmant quidam auctores, negant alii, ut legere est apud Sanchez, Piat et Pejska (1 c.). Pro affirmante sen­ tentia haec fere afferuntur argumenta : Praelati etiam graviores olim infligere valebant poenas, ex. gr. carceris perpetui, triremium ; deinde substantialis.R'eligionis status non visus est immutatus. — Pro sententia negante, ea sufficiebatur ratio : contractus saltem implicitus intervenit in professione ut religiosus qui choro depu­ tatur, in statu clericali permaneat ; hunc autem contractum irri­ tum facere nequit Superior (1). Quare Normae haec quoque sta­ tuebant articulo 50 : « Post professionem non datur transitus a pri­ ma ad alteram classem, nec viceversa. < Nec usquam a Codice juris can. talis Superioribus data est potestas in subditos (2). Exceptio quaedam potest forsitan e canone 2386 erui, in quo sermo est de religiosis fugitivis : « Religiosus fugitivus... cum redierit, punia­ tur secundum Constitutiones, et si Constitutiones nihil de hoc caveant. Superior major pro gravitate culpae poenas infligat ». De religioso apostata a Religione simili quadam ratione statuit canon 2385 : «... Si redierit, perpetuo caret voce activa et passiva, ac praeterea aliis poenis pro gravitate culpae a Superioribus puniri debet ad normam Constitutionum. » Hisce igitur forte exceptis casibus, ad poenam talem sustinendam non videtur cogi posse reli­ giosum, %nisi Constitutiones aliter decernant (3). 145. — II. Celebris tractanda nunc occurrit quaestio : an teneatur religiosus praecipienti Superiori revelare delictum aliquod a se vel ab aliis commissum (4)? Duplici quidem modo competens Superior procedere valebit : vel more paterno, vel more judiciali. Attamen juridice interro­ gare ipsi non licebit, nisi denuntiatio praecesserit et accusatio legitime facta, aut saltem adsit fundata suspicio ac infamia delinquentis. Superiori autem juridice riteque interroganti tenetur subditus veritatem fateri, ut docent auctores communi­ ter cum D. Thoma (5), et ita statuit Codex juris canonici (c. 1743 1750 sq., 1940 sqq.). Addit Rciffenstuel (6) : ut reus teneatur (1) Vide Navarrum citatum apud Sanchez, Piat (1. clt.) et Pejska, 1. IV, t. VIII, c. i, i. (?A Irtter poenas vindicatives clericorum non recensetui in hoc genere nisi degradatio, ex canone 2298. (3) De superioribus religiosis non /alet canon 211, § 2, quo conceditur Oidinariis facultas <■ decreto justa de causa lato « reducendi clericum mi­ norem ad statum laicalem ; expresse enim sermo est de « Ordinal iis loci ». (4) Cf. Antonium a Sp.S. de oblig. relig. Tr. Ill, D. 6, n. 146 sqq.;de Alexandris, c. vi, § 1, q. 9 ; Piat, 1. q. 317 ; Prummer, jusreg. q. 110. etc. (5) 2. 2. q. 69, a. 1. (6) L. II, t. XVIII, n. 162. 264 Tertia Pars. — Relatio inter virtutem et votum. de delicto commisso respondere, ipsi probandum est, quod jam habeatur semiplena probatio. Imo ex jure hodierno nequit in criminalibus reus cogi ut confiteatur delictum a se patratum, nec possunt Superiores sub praecepto formali ab accusato extorquere veritatem (i). Si non praecessit delin­ quentis infamia nec denuntiatum fuit delictum, non valebit Superior juridice interrogare, et nullus tenetur de crimine pro­ prio vel alieno respondere, nisi ex suo silentio grave toti commu­ nitati immineret damnum. Communis est haec sententia doc­ torum, ut ostendit Piat (1. c.), testimonia adhibendo Suarczii, Rotarii, Lezanae, Antonii a Sp. S., Donati ct aliorum. Quare etiamsi tunc Superior vellet cum juramento cogere subditum ad se vel alium prodendum, non tenebitur subditus respon­ dere. Haec autem est ratio : Nemo in casu tenetur sc diffamare aut revelare alterius delictum occultum, quia Superior nequit juridice interrogare, nisi servetur ordo juris. Paterno more si inquirat Superior, id est ad paterne tantum corrigendum reum, nec in rigore obligabitur delinquens ad manifestandum proprium suum delictum ; sed, teste Priimmer (2), « fere semper multo perfectius et etiam consultius erit candide fateri veritatem Superiori interroganti. » Quando autem agitur de alieno delicto, videndum est an delinquentis praecesserit emendatio aut talis legitime sperari possit, vel non. In priore hypothesi, quamvis praecipiat Superior ut illi saltem tanquam patri denuntietur delinquens, non est obediendum, asserit Antonius a Sp. S. cum Roderico, Vcga, Navarro et pluribus aliis theologis. Secus tamen dicendum erit in alia hypothesi ; quia delinquens neque est emendatus neque probabilis emendationis spes affulget. Quare, urgente Superioris praecepto, tenetur subditus delictum istud ipsi tanquam patri revelare (3). j De secreto naturali et commssio (extra tamen confessionem) similis quaedam servanda est ratio. Ergo quando urget Superioris praeceptum, secretum patefacere tenebitur subditus, si aliter damnum eveniret monasterio, vel alii tertio vel ipsi Superiori, ex. gr. si vitae, famae aut honoris fieret nocumentum (4). Ratio haec (1) Prûmmer, Jus reg., q. no; Mar., q. 493.— Canon 1743, § 1 statuit : « ludici legitime interroganti partes respondere tenentur ct fateri veri­ tatem, nisi agatur de delicto ab ipsis commisso. » (2) Jus regul. q. lio. (3) Antonius a Sp. S., 1. c. n. 155 ; Piat, I. q. 317, 2. (4) S. Alphonsus, Theol. mor., 1. IV, c. 1, n. 49; Antonius a Sp. S., l.c. n. 152. Cap. II. Artic. III. — De justitia poenae impositae. 265 esse videtur : quia jam tunc obligatio manifestandi rem secretam de se aderit etiam absque ullo praecepto, modo de gravi agatur damno sive temporali sive spirituali, ut expresse docet Aquinas (1) cum aliis. Secus autem nullo modo obligari potest subditus ad pro­ denda secreta, ne « ex praecepto Superioris », ut aperte declarat idem D. Thomas (1. c.). 146. — III. Circa appellationem apud Superiores majores ins­ tituendam, notare juvat, in jure dari appellationem unam judi­ cialem seu proprie dictam, qua de se sententia judicis inferio­ ris ita suspenditur ut interea effectu careat, aliam vero exlrajudicialem, quae melius nomine recursus designatur (2). Id sibi proprium habet recursus, ut res controversa non in sus­ pensive, sed saepius in dcvolutivoad majorem Superiorem defe­ ratur (3). Quaeritur igitur hoc loco utrum possit religiosus appellare, annon? Ad rem apposite cl. Passerini, 0. P. (4), subtiliter distinguendo. Primo enim generale statuit principium : Appellationem esse prohibitam legularibus, non tamen singulis eodem modo, tum cx lege et jure communi, tum ex diversis privilegiis con­ cessis pluribus Ordinibus regularium ; tum etiam ex statutis regularium, et praecipue in Ordine Praedicatonim. — Postea exponit auctor, quomodo talis prohibitio sit intelligenda ; saepe enim hisce dictis refertur ab auctoribus (5) : « Pareant religiosi et deinde recurrant. » En explicatio Passerini : <■ Con­ siderandum est quod a correctione quantumvis rigorosa, si sit secundum Regulam, non potest regularis appellare, ut habetur cx capite : Ad nostram... Sed ubi est excessus in corrigendo, et infertur injustum gravamen, appellare licet. » Attamen cum ipsum Passerini non lateret, controversiam fervere circa natu­ ram hujus appellationis « a correctione », ideo distinctiones apponere minime omisit (n. 30) : « Verum cum duplex, ait, sit effectus appellationis, scii, devolvere et suspendere, ubi adest gravamen, si regularis appellet, appellatio valet universaliter quantum ad devolutivum, sive gravamen sit illatum extrajudicialiter, sive in judicio. »— Non autem prudens foret dicere, quamcumque appellationem regularium habere etiam effectum (1) 2. 2. q. 70, a. i ad 2. Citatur ipse a S. Alphonso (n. 49). . (2) Cf. Pnunmer, Man. juris eccles., q. 522. (3) Cf. Ballerini-Palmieri, vol. 4, Tr. IX, c. i, n. 189 sub fine. (4) Tribunal rcgul. Q. 32, art. unie., n. 28 sqq. (5) Vide apud Bizzani, p. 379 sq. Decretum Julii 1754 ; Piiimmer, jus 1 eg., q. 175. 266 Cap. III. Artic. I. — De dissimilitudine quoad interna. Tertia Pars. — Relatio inter virtutem et votum. •------------- -■ ■■-■ ■— ------------ — ■ ■ - ------------------- ---- -- --------- ----------------- ■ — ■ ■ N 267 ■ f mm· .· /AUl Oi,^ ‘♦M »«u 'n; ··* .1 ii devolutivum ; daretur enim ansa abusibus multis, de quibus vehementer Concilia ac Romanae Congregationes conquesta sunt (1). « Tota ergo difficultas est, sic prosequitur Passerini (n. 31), ut videatur quando appellatio'interposita a subdito regulari suspendat jurisdictionem. » Ad id dignoscendum iterum distinguit cl. theologus, decla­ rando excessum correctionis seu gravamen illatum a praelato inferiori esse aut manifestum et certum, aut incertum ct dubium licet probabile. Postquam deinde has distinctiones latius evol­ verit, audacter concludit (n. 32) : « Est ergo communis senten­ tia, quod a gravamine injusto certo et manifesto licet appellare quantum ad utrumque effectum, quia subditus, non tenetur obedire Superiori, dum manifeste contra aut supra Regulam indubitate praecipit, ut patet ex communi sententia Doctorum quos retuli (de homin. stat. q. 188, toto art. 8). Tum quia pro­ hibitio appellationis faveret injustitiae, si iniquitatem judicis manifeste injustam non suspenderet. Et haec suspensio in hoc casu est de jure naturali et divino, ex quo judici illicitum est, vel injustam sententiam exsequi vel ad ulteriora gravamina procedere. » Ex his et aliis dictis Passerini, cui concordant Suarez (2), Ballerini-Palmieri, Piat, Priimmer, Vermeersch (3), etc., id licebit eruere, non posse a praeceptis et correctionibus Superiorum appellari appellatione proprie dicta cum effectu suspensivo (4) ; ordo enim et pax domestica nimis inde turba­ rentur. Quam ob causam antiquitus, ut constat ex Regula S. Columbani (5), severissime quidem prohibebatur talis appel­ latio a religiosis facta, ipsisque imponebatur jejunium per dies 50. Atvero cum enormis est ac manifestus excessus in corri­ gendo, seu ut ait Priimmer (1. c.), cum de poena agitur acerba vel infamante, et sententia certe est injusta, nequit auferri sub­ sidium necessarium appellationis. Teste enim Ballerini-Palmieri (1. c.), talis prohibitio non expediret bono communi Ordinis. De se igitur contra obedientiam non molitur religiosus, qui gravatus a suo Superiore, recurrat quaerelae causa ad altiorem Superiorem, scilicet ut refert Lezana (n. 34), a Priore ad Provin­ cialem et sic porro ; quia potestas minoris Superioris est subordi- Decisio S. Congieg. Ep. et Regul. 6 Julii 17S4 (apud Prûmmer.l.c.), Γγ. VIII, 1. II, C. XI. (3) I, n. 298 : nota bene. (4) Cf. Vivès y Tuto. Cornp. juris can. n. 1358, nota 1. (5) Lanx, der hl. Kolumban, p. 69. nata majori illique subjecta. Sed duo semper consideranda erunt, si fiat recursus: a) Causa adesse debebit proportionata. — b) Recursu interposito, interim rem jussam generatim oportebit praestare, imo a religioso sustinenda erit poena imposita, exceptis his in casibus de quibus modo abunde egimus. CAPUT III De iis in quibus differunt virtus et votum obedientiae. 147.—Non indecoro licebit hocce statuere principium circa ambitum virtutis et voti obedientiae (i) : Si utriusque ad invi­ cem instituatur comparatio, perspicietur virtus obedientiae religiosae se extendere ad plura quam votum. Ea quoque Suarezii est doctrina (2) : « Latius enim, ait, patet materia virtu­ tis quam voti, non enim vovet homo servare omnia praecepta naturalia vel positiva, divina vel humana, sed solum obedire praeceptis talium Praelatorum, et ideo plures actus, praeser­ tim internos, potest elicere propria virtus obedientiae, quam sint per votum promissi. » Sed recte haec sunt intelligenda ; quare olim cautius statuerant Nonnae (3), ut distinctis capi­ tum inscriptionibus discriminis ratio haberetur inter virtu­ tem et votum. De qua distinctione sermo non amplius occurrit in nova Normarum editione, propter amandationem secundae sectionis ; hic vero, sub fine operis, quaedam sunt declaranda circa totam illam quaestionem. Majoris perspicuitatis gratia, tractabimus primo loco de dissimilitudine virtutis et voti quoad interna, deinde quoad magis extera, et tertio dicemus speciali modo de merito ct exercitatione utriusque ; inde triplex habetur articulus. Articulus I. De dissimilitudine quoad interna. Novimus ab Aquinate discerni obedientiam in aliquam materialem vel generalem, et in aliquam formalem vel specialem. Prior concurrit cum actibus omnium aliarum virtutum, ut in (3) N. no et Caput xn. 268 Tertia Pars. — Relatio inter virtutem et votum. prima parte ostendimus ; sed ipsa non specialis est aliqua virtus nisi accedat id quod formale est in obedientia. Requiritur nempe, ut optime advertit Angelicus (1), « quod impleat ali­ quis actum justitiae vel alterius virtutis, intendens implere praeceptum ». Inde conclude : virtutis obedientiae actus qua­ tenus est specialis ac distinctus ab actibus ceterarum virtutum, se referre debebit ad rationem praecepti per intentionem for­ malem agentis ; nam si respiciat tantum exsecutionem « cujuscumque quod potest cadere sub praecepto ex alia intentione », ut verbis Magistri utar, non erit proprius actus obedientiae. Scimus praeterea votum religiosae obedientiae promissionem esse factam implendi praecepta stricta legitimi Superioris circa regularem vitam. Ulterius tamen hic inquirimus, utrum pro implendo tali voto necessarius sit actus formalis obedientiae a religioso eliciendus, an potius sufficiat exsecutio mere externa rei praeceptae, ex qualibet intentione peracta? Juvat autem distinguere inter ea quae ex parte intentionis et internae submissionis requirit votum obedientiae, ct ea quae expostulat virtus homonyma. I. — Ad votum obedientiae religiosae servandum juridice seu in foro canonico externo, requiritur ct sufficit mera rei praeceptae exsecutio, quanquam haec nonnisi materialis sit, ac proveniat ex metu poenarum vel intentione perversa. In externo enim foro nuda praecepti exsecutio praesumitur tanquam legitima impletio voti obedientiae ; quare sufficit ea ad effugiendas quascumque juridicas poenas. Hoc igitur sensu et non alio intelligcndi sunt auctores, qui affirmant externam rei praeceptàe exsecutionem sufficere ad id ut votum obedientiae non laedatur, nempe juridice. Ratio autem perspicitur esse, quia de internis non judicat praetor, uti aiunt. Amotum enim obedientiae religiosae se habet per modum aliorum praeceptorum humanorum, asserit Lczana (2) cum Suarezio et Lcssio ; sed hoc tantum valet, si rem juridice consideremus. Aliter dicendum erit de toro interno seu conscien­ tiae ; votum enim laedi poterit, quamvis materialiter res man­ data exsecutioni detur (3). Re quidem vera, si positive intendat religiosus, urgente praecepto, nolle se voto satisfacere, tunc (1) 2. 2. q. 104, a. 2 ad 1. (2) I, c. iv, n. 6 ; ipse citat Suareziuni et Lessium. (3) Cf. Marc-Gestcrmann, I, n. 212 sub fine ; S. Alphonsus id insinuat (L. IV, n. 176, I). Cap. III. Artic. I. — De dissimilitudine quoad interna. 269 violat illud, quamvis materialiter jussa efficiat. Etenim votum est promissio pertinens ad voluntatem propriam, quare si expresse vult religiosus huic promissioni non satisfacere, reapse in foro interno non satisfaciet, peccabitque contra votum (i). Eodem fere modo contra votum aget religiosus iste, qui interius absolute actus desiderat quibus obedientia Supe­ rioribus stricte debita externe detrectetur (2) ; aut qui interne sibi proponit obedientiam externam legitimo Superiori debitam recusandi data occasione et urgente praecepto. Itaque refert Antoine, S. J. (3), hanc fuisse sub Innoccntio XI damnatam pro­ positionem Michaelis de Molinos : Praepositis obediendum est in exteriore, et latitudo voti obedientiae religiosorum tan­ tummodo exterius pertingit. Non tamen videtur ad voti impletionem necessarium, ut actus positus a religioso sit etiam ex parte intentionis virtuosus. Juxta Suarezium (4) sufficit voluntas implendi quod jube­ tur, etiamsi alioquin voluntas illa sit ex quocumque imper­ fecto motivo, vel etiam peccaminoso, quia res promissa sol­ vitur, ait, et id satis erit ad votum. Nec ullo modo requiritur ut subditus, dum obedit, attendat ad motivum formale obe­ dientiae ; sufficit vero ut simpliciter obediat (5). Assertionem hanc sic probant auctores : Non promittit religiosus obedire Deo et Praelato propter Deum ex motivo aliquo speciali et determinato ad ipsum votum pertinente, sed spondet se eo modo submittendi quo subjectio stricto sensu a Superiore exigitur ; haec autem ab ipso non expostulatur ex motivo speciali ac determinato. Ultro tamen conceditur, specialem illam intentionem obediendi ex motivo formali, optimam esse multumque conferre ad perfectionem actus, et ideo valde eam commendant theologi (6). 148. — II. — Circa virtutem solani obedientiae si jam inqui­ ramus, certum est etiam dari speciem aliquam obedientiae quae (1) Marc-Gestermann (I. c.) ait de « voto, promissione, donatione... Hic omnia a voluntate promittentis pendent. » (2) Priimmer (Manuale, q. 222) dicit hanc doctrinam proponi a Sua­ rezio, Passerini ct multis aliis. (3) I de oblig., c. II, q. 7. — ' (4) Tr. X, 1. IV, c. XIV. n. 6. (5) Lezana, 1. c. n. 6 ; Piat, 1, q. 324, qui citat Sanchez, Passerini, Pellizzarium, Rotarium, Donatum, Antoniuir a Sp. S. et alios ; Prfun­ nier, Manuale, q. 231, 4. (6) Priimmer, Manuale, 1. c. 19 270 Tertia Pars. — Relatio inter virtutem et votum. « canonica obedientia » vocatur et quae magis ad forum externum ecclesiasticum pertinet. Ex hac igitur parte, nuda rei exsecutio sufficiens reputabitur, ita ut effugiat quis poenas forte statutas contra inobedientes, et dicatur non infregisse praeceptum ecclesiasticum ; quare hoc casu, quidquid de interno sit assensu, nequit ulla adversus cum moveri actio, ut docent canonistae communiter (i). Atvero actu solo externo nequaquam efficitur virtus obedien­ tiae necessariae. De substantia enim hujus est voluntas ali­ qua, ut apprime declarat Suarez (2), et ea non tantum ad perfectionem actus sed etiam ad ejus necessitatem pertinet. Quod deinde latius ostendit idem theologus, statuendo «obe­ dientiam dicere moralem actum et humanum, ac de se studio­ sum », quare repugnans videtur esse ut sit sine voluntate. Omnis enim actus hominis proxime a voluntate id habet ut dici possit moralis et humanus (3). Juxta Suarez duo adhuc distinguere nobis oportebit in actu obediendi : nempe primo substantiam ipsius actus, ut est labor quidam determinatus qui debet praestari et sic porro ; secundo ordinem ad voluntatem Superioris, scilicet quod sit praeceptus. «Jam vero, asserit cl. auctor, ad substantiam obedientiae non satis est quod talis actus a voluntate procedat quoad substantiam suam (nempe ut praestetur v. gr. materialis labor) ;scd etiam quatenus sub­ stat Superioris voluntati » (4). Exinde licebit eruere, hunc ipsum voluntatis motum in rem injunctam tanquam in objectum mate­ riale, scilicet, ut addit Suarez (5), « secundum propriam latio­ nem ejus, quae solet appellari a philosophis ratio formalis quae », omnino esse necessarium, si velit subditus immunis fieri a peccato. Quocirca religiosus iste qui, urgente legitimo praecepto, murmurat in corde voluntatem suam non submit­ tendo interius, imo quasi interne protestando se coacte tantum morem gerere jussioni, is utique peccabit, quamvis exterius impleat praeceptum (6). Ad rem S. Alphonsus (7) : « Si quis quasi repugnans ac murmurans, ait, obedit, culpam potius admittit (1) Cf. Dictionnaire de Droit canonique, obéissacce. (2) Tr. X, 1. IV, c. xiv, n. 2 sq. (3) Vide Donat, Summa philos, christ, vol. 7, η. 114. (4) Cf. Ami du Clergé, an. 1913, p. 281 : Lexikon der Pâdagogik, B. 2, S. 196. (5) L. c. n. 3. (6) Ferrari, n. 71 ; Marc-Gestermann, n. 2168 ; P. Mouton, II, p. 407 ; Thévenot, n. 292. (7) Vera Sposa, c. vu, § 5, n. 5. jl Cap. III. Artic. II. — De dissimilitudine quoad externa. 271 quant actum virtutis obedientiae, Dicit enim D. Bernardus : si coeperis dijudicare praelatum, si murmuras in corde, etiamsi exterius impleas, non est virtus, sed velamentum malitiae. Quare qui murmuras dum tibi impositum fuerit aliquod prae­ ceptum, etsi jussa facias, non virtutis opus perfecisti, sed velamen super tuam malitiam extendisti... et reapse peccasti respuendo obedientiam in corde tuo (1). » Peccatum hoc in genere non erit nisi peccatum veniale, teste Marc-Gestermann (n. 2168, 2) ; nisi fallor, poterit pecca­ tum quoque lethalc fieri propter iram, superbiam gravem aut propter periculum proximum votum infringendi in re graviori auctoritatemve Superiorum formaliter contemnendi. Quae a sanctis Patribus Religionumque institutoribus severius hac de re dicta fuerunt, potiori jure intelligenda sunt de externa murmuratione cum fratrum scandalo habita (2). Ad specialem demum virtutem obedientiae exercendam, oportebit ut subditi voluntas in actum, quatenus a Superiore fuerit injunctum, feratur tanquam in proprium motivum ; intendere enim debet impletionem praecepti (3), secus non actus proprius et specificus obedientiae exercebitur. Quanquam igitur ad actum virtutis specialis obedientiae requiratur ut pareat quis jussioni Superioris ex formali motivo subjectionis, tamen nullatenus culpae arguendus erit, si motivum hoc negligat. Articulus II. De dissimilitudine virtutis a voto quoad magis extera. * 149. — Si demum de actibus magis externis nunc inquiramus, aestimabimus cum S. Alphonse (1. IV, n. 46 ; Homo Ap. 13, 17) in violatione voti obedientiae religiosae probabilius duplicem contineri malitiam specie distinctam : unam contra religionis virtutem ratione voti quod laeditur, alteram contra virtutem specialem obedientiae, ratione subjectionis debitae violatae ; siquidem parere teneatur religiosus legitimo suo Superiori evi (1) « In verità pecchi disprezzando queU’ubbidienza nel tuo cuoie.» (2) Cf. c. 71 Regulae S. Benedicti (Migne, P. 1. CHI. p. 824) :« Alienus sit a fratrum unitate qui murmurat, et opus ejus abjiciatur. » — In Regula S. Columbani (c. 1) legimus : α Si quis xeio murmuraverit, et ipse tanquam non cx voto obedi ens, inobediens putandus est. Idcirco opus ejus abjiciatur, donec illius bona voluntas cognoscatur. » (3) « Intendens implere praeceptum ». ait S. Thomas, 2. 2. q. 104» a. 2 ad i ; vide quoque Suarezium, 1. c. r. 3. Tertia Pars. — Relatio inter virtutem et votum. Λ 4 $W ’3.· hn/ III I' traditionis et promissionis factae in professione. Nonnunquam aliae quoque subjungi possunt malitiae, puta si usus fuerit Supe­ rior potestate jurisdictionis ; tunc enim propter transgressionem praecepti stricti addetur peccatum contra eam virtutem intra cujus speciem actus imperatus versabitur. Item speciale pecca­ tum occurrere poterit, si scandalum detur fratribus aut extra­ neis, et sic porro. Omnes autem theologi facile concedunt, specialem adesse malitiam adversus virtutem religionis, si laedatur votum ; minime vero constat utrum sit peccatum sacrilegii proprie dicti seu in sensu stricto. Opinionum diversitatem hisce verbis refert S. Alphonsus (1. III, c. n, n. 47) : « An violatio voti sit sacrilegium? — Negant Tamburinius cum Suarez et Palaus : dicunt enim esse peccatum perfidiae, seu contra fidelitatem Deo debitam ; ut Croix cum Tamburinio. Affirmat vero S. Thomas (1), et sequuntur Salmanticenses. » Juxta Prümmer, idipsum asserit quoque Caietanus, dicens laesionem cujuslibet veri voti esse verum sacrilegium : quia res voto promissa fit sacra. Deinde tamen addit Prümmer (2), communem senten­ tiam in partes ire negantes, et concludit «, hanc controversiam esse litem de nomine. Sive enim laesio voti cujuslibet dica­ tur sacrilegium, sive non, semper adest laesio virtutis religio­ nis, eaque gravis aut levis secundum gravitatem materiae et intentionem voventis. » Auctores vero frequentissime voce : sacrilegii, utuuntur, cum agunt de voti obedicntiae viola­ tione ; aut etiam simplicius aiunt, transgressionem hujus voti esse sacrilegam (3). Alia deinde inest malitia, quae mihi videtur esse contra specialem obedicntiae virtutem, ut in prima parte (c. III, a. 1) innuebam. Non injucunde hac in re statuit Toumcly (4), « eum qui praeceptum Superioris... transgreditur, duplex spe­ cie peccatum committere, aliud quidem contra votum Deo factum, aliud contra obedientiam quam Superiori debet. Ratio est, quia Superiori debetur obedientia non solum ratione voti Deo facti, sed etiam ratione traditionis, qua inferior suam eidem personam commisit, quae quidem traditio etiam (1) In 2. 2. q. 99, a. 3 ad 3 agit Angelicus de violatione veti castitatis et continentiae : etiam aliis in locis idem affirmat. Cf. Gaudé, vol. 1, p· 395· 47. a(2) Theol. mor.. II, n. 403. (3) Apud S.AJphonsum, 1. IV, n.41 ; Billuart.de statu rel.D. 1,a.6,etc. (4) Cont. 5, de statu et oblig. rei., c. 11, a. 3, q. 4, Cap. III. Artic. II. — De dissimilitudine quoad externa. 273 independenter a voto subsisteret. » Hanc igitur sententiam admittit S. Alphonsus, eamque probabiliorem habet cum Caietano, Billuart, de Lugo, Lessio, Salmantic. et pluribus egregiis auctoribus antiquis et recentibus (i). Alii tamen scrip­ tores, ut Suarez Schmalzgrueber, Antonius a Sp. S., BalleriniPalmieri (2)..., putant hoc aliud peccatum esse contra justi­ tiam commutativam ratione contractus violati. Tandem ipse Suarez (3), cui adhaerent Piat (4), Ballerini-Palmieri (5), Ver­ meersch (6) et Bastien (7) declarat « illam obligationem quae oritur ex professione ac voto obcdientiae, per modum unius reputari, eo quod tam votum quam traditio principaliter Deo fiat ». Sed ratio non perspicitur esse sufficiens. Religiosus enim status universe servitio Dei deputatur, ita quidem ut teste Vermeersch (I, n. 1), religiosi recte haberi possint tanquam « viri Dei » et famulatui divino penitus addicti. Inde tamen ne concludas, causam religiosam hujus addictionis id efficere ut malitiae reatus qui in prava religiosorum actione repentur, per modum unius reputentur, quoties simul laesio adsit vir­ tutis religionis. Quo igitur jure alia valebit conclusio, quando agitur de violatione voti obcdientiae? Nonne debitum obedientiac ex promissione traditioneque humana revera diversum est ab illo quod exsurgit ex promissione soli Deo in specialem sui honorem ac cultum facta? Nec utriusque ratio eadem per­ spicitur esse, cum promissio humana superaddatur obliga­ tioni naturali subjectionis erga praepositos. Ergo non immerito contendit S. Alphonsus, duplicem in violatione obcdientiae religiosae inveniri malitiam specie distinctam ; opposita vero sententia non ipsi visa est vere probabilis (8). Dicit quidem Vermeersch (9), sermonem esse apud S. Alphonsum de virtute obedicntiae, non quatenus haec specialis est virtus sed quatenus re eadem est ac humilitas. Parum convincit talis interpretatio doctrinae alphonsianae; ex toto enim contextu liquide (1) Craisson, des communautés relig., n. 500: Manuale, II, n. 2S01 ; Mare, n. 2166 ; Biederlack, n. 125, etc. (2) Cf. in prima parte, 1. c. (3) (4) I. q. 3°7(5) Vol. 4. tr. IX. 165 sq. (6) I, n. 299. (7) N. 271, roto 4. (S) Marc-Gestermaun, I. n. 109, 6 : de modo quo S. Alphonsus enuntiat suas sententias. (9) I, n. 299, 2. 274 apparet, hic de propria virtute obedientiae agi, quae sane diversa reputanda erit ab humilitate, si consideremus humilitatem sub ratione sua formali. Nec rationes desunt, cur specialis obedientiae virtus hic laedi aestimetur. Etenim vi ipsius praecepti expresse subdito impositi, manifestat Superior se facultate praecipiendi uti sensu vero ac proprio. Religiosus igitur professus, detrectando obedientiam, eo ipso et in actu ostendit se parvi ducere exercitium potestatis Superioris ; quare actualiter contemnit praeceptum legitimum, contemptu saltem imperfecto sed formali, ut in prima parte (c. 1, a. 2) diximus. Talis vero praecepti stricti violatio suffi­ cit ad inducendam malitiam inobedientiac sensu speciali, prout apparet ex tradita doctrina D. Thomae, Caietani, Billuart, et alio­ rum, quidquid aliqui auctores minoris splendoris in contrarium dicere videantur (1). «Μ· ,'ΊίΙ |UI| PIHI ::■<· .-i Tertia Pars. — Relatio inter virtutem et votum. hn/ Γ*' Ιί ν' •b? Μ 150. — Recensitis malitiis poterunt quidem, sed per accidens tantum, plurcs aliae malitiae se adjungere, propter scandalum, inflationem superbiae, crimen odii, etc. — Deinde si jurisdic­ tione utatur Superior in praecipiendo, puta si comminetur poenam censurae aut aliam graviorem, tunc, supposito peccato sacrilegii et inobedientiac, tertia se addet malitia adversus eam virtutem ad quam actus per se pertinet : contra tempe­ rantiam, caritatem, castitatem et sic porro. Jurisdictio enim non secus ac lex, id habet sibi proprium, ut actum aliquem constituat in ea specie virtutis ad quam is materialiter se referre dicitur. Generatim praeceptum sub tali ratione imposi­ tum multo gravius erit. Censent autem Vermeersch (2) et Bastien (3) violari quoque virtutem humilitatis per inobedientiam, sed hoc minus constat. Sane verum est, superbiae quamdam notam inesse cuilibet peccato, quemadmodum diximus inveniri contemptum ali­ quem generalem seu materialem in quavis culpa ; sed inde non exsurgit specialis quaedam malitia. Quare valet adagium : absque necessitate non sunt multiplicanda peccata. Virtus autem specialis humilitatis si quando laeditur, per accidens id fieri aestimandum est. 151. — Malitia peccati inobedientiac in se sumptae, parti­ bus potentialibus justitiae adversatur, et de se minor est mali­ tia sacrilegii. Virtutem eam solam violat religiosus etiam plu(1) Cf. v. gr. Antonium a Sp. S., « Directorium Confessariorum ». T. II, de sacramento poenitentiae, Tr. V, d. 8, n. 400. (2) I, n. 299. (3) N. 271. Cap. III. Artic. II. — De dissimilitudine quoad externa. 275 ribus in adjunctis ubi illius obligatio perspicitur urgere absque voti necessitate. Sic in communibus legibus, sive hae ab auc­ toritate eccelsiastica emanent, sive proveniant a potestate civili legitima. Religiosus enim, haud secus ac fideles saeculares, ad obedientiam ipsis praestandam tenebitur, nisi in quibusdam sit exemptus. Idcirco, contemnendo actualiter talia praescripta, absque dubio peccabit contra virtutem obedientiae etiam absque malitia sacrilegii. Religiosi deinde violantes ordina­ tiones ac statuta Regulae, quae nullum contineant strictum praeceptum et tamen sub culpa veniali obligent (1), peccant ; sed non erit de se nec necessario contra votum, nisi absolute ab ipsis contemnatur Regula. Peccatum istud contra illam tunc erit virtutem, ad cujus speciem actus ipse pertinebit ; eadem enim fere ratione ac statutum legis obligabit hoc in casu Re­ gula. 152. — Tandem erga « officiales seu superiores subalternos inferioresque vicarios », uti passim a variis auctoribus nuncupantur (2), non tenentur religiosi ad obedientiam vi voti praestandam, nisi speciali modo officiales delegentur a Superioribus competentibus juxta Constitutiones et probatum usum (3). Porro affirmant scriptores, obtemperandum esse ex virtute obedientiae jussis talium officialium in iis quae pertinent ad officium illorum ; sed valde disputatur inter eos, an de obedientia necessaria agatur vel de -perfecta tantum, an culpa adsit in transgressione sive mortalis sive venialis vel solum poena sit subeunda ; an potestas competat ipsis per par­ ticipationem auctoritatis Superiorum localium, vel unice ex dispositione Regulae? Ut ex ordine procedam in hac re satis intricata, dicam primo, officiales aliquorum Ordinum ab ipso institui Abbate, ct cos per se nullam aliam habere jurisdictionem nec aliam administrativam potestatem, nisi quam Abbas delegando cis concesserit. Ita de Benedict inis aperte declarat Molitor, O. S. B., Abbas S. Joseph in Guestfalia (4) ; rationemque hanc (1) Vide S. Thomam, 2. 2. q. 186, a. 9 ad 1, ct aliis locis ut mox dice­ mus. (2) Ci. Suarez, Tr. VII, 1. X, c. xi, n. 19 ; de Alexandns, Conf. monial, c. xi, § 2 sqq. ; Craisson, Man. II, n. 3017, des communautés relig. n. 89 sq., Molitor, n. 415. 4S5 sqq. Vermeersch, I, n. 411. (3) Suarez, 1. c. n. 18 ; Ferrari, n. 71 ; Vermeersch. I, n. 290. (4) N. 415, 486. 277 Tertia Pars. — Relatio inter virtutem et votum Cap. HI. Artic. II. — De dissimilitudine quoad externa. adducit : omnis ordinatio monasterii penes Abbatem est. Concordat, uti referunt, ipsa S. Benedicti Regula (c. XLix) : « Cum voluntate Abbatis omnia agenda sunt » ; et (c. xli) : «Abbas omnia temperet atque disponat » (1). Exin concluditur, officialium jussiones his in Religionibus eam solani habere vim, quam tribuit eis auctoritas Abbatis juxta institutionis tenorem aut receptam consuetudinem. Quid ergo valeant, ipsi judicabunt ; recte tamen notat Suarez, « non esse bonum ut multiplicentur praecepta sine necessitate ». In plerisque autem Religionibus non ita res se habet. Insti­ tuuntur enim officiales vi ipsius Regulae, ac eorum potestas plerumque etiam in minimis a Constitutionibus aut statutis circumscribitur. Nominatio illorum utique ad Superiorem et ad Capitulum pertinebit. ribus, seu ministris, vel praepositis ex ipsorum parte praecipienti­ bus, cum tunc sit eadem auctoritas quae mandatum injungat. > In subjecta aliqua nota asserit Ballerini, haec verba Gury intelligenda esse de sola virtute obedientiae, non autem -pertifiere ad ipsum votum (1). Idem clarius explicat P. Mouton (2), dum plura exempla ex aliqua Regula adducit, quae jubet ut fratres laici pareant oeco­ nomo seu ministro conventus, et missionarii, n praeposito laborum apostolicorum ». Censet autem, non inveniri ullam culpam contra votum in inobedientia erga hos officiales, sed potius peccatum adesse contra virtutem obedientiae. — Ratione quadam generali asserunt Meynard (3) et Aertnys-Damen (4) religiosos teneri ex virtute obedientiae ad servanda mandata officialium, quia hoc exi­ git bonus ordo familiae religiosae. Subdit Aertnys-Damen (1. c., n. 1212), obedientiam necessariam eam essequae ad votum pertinet, votum autem non se extendere ad jussiones officialium. Vcrmeersch tandem hanc tradit normam (5) : « Usus potius est ut iis qui non praesunt domui non sit stricte ex voto obtemperandum. Eorum tamen jussiones qui Superiores esse possunt, rationem imitabuntur regularum quae per se non obligant sub peccato. » 76 Sed quid tunc de obligatione quam horum officialium jussa impo­ nunt? Pellizzarius (2) et de Alexandrie (3) censent eam posse usque ad lethalem pertingere culpam si res praecepta sit ex objecto gra­ vis, et « modus illam praecipiendi indicet intentionem praecipientis esse obligare sub culpa gravi » (4). Uterque tamen omne peccatum contra votum excludi volunt et de solis praeceptis « Vicariae monas­ terii seu subpriorissae » agunt. Ratio: quia ipsi competit, aiunt, potestas civilis et politica. Gautrelet (5) vocat potestatem quorum­ cumque officialium « dominativam », ac videtur contendere, prae­ scripta eorum sub peccato directe obligare, quin tamen ad votum pertingant. E contra affirmat Pejska (6) : «Officiales sunt, qui nec jurisdictionem nec dominativam potestatem possident... » Caute ad rem Suarez (7) : « Quamvis, sic ille, hujusmodi officiales possint simpliciter ordinare aut praecipere absque propria obligatione in conscientia, non tamen directe imponere hanc obligationem in vir­ tute voti. Et ideo votum obedientiae proprie non respicit hujus­ modi personas, quanquam postea virtus obedientiae inclinet ad obtemperandum illis juxta superius dicta. » Ex his autem Suarezii verbis concludit Craisson (8), officiales generatim non gaudere facul­ tate obligandi in conscientia. Gury (9) dicit : « Obediendum est non tantum superioribus ipsis majoribus, sed omnibus etiam inferio(1) Molitor, n. 414. (2) De monialibus, c. iv, s. 3, q. 9. (3) Conf. monial., c. xt, § 2, q. 2. (4) Pellizzarius addit : « Ita docti neoterici a me consulti » (1. c.)· (5) Traité de l’état religieux, Π. p. 30, 34, uti citatur a Craisson. Manuale, II, n. 3017, des communautés rei. n. 89. 1 (6) Jus sacrum, p. 302. (7) Tr. VII, 1. 10, c. xi, n. 19. (8) Des communautés religieuses, η. 89 sq, 92. (9) Compendium, II, n. 172. Pro explorato autem habemus, officialium auctoritatem in casu a Regula seu Constitutiqnibus provenire. Agedum, variis modis variae obligant Regulae. Porro nulla jam remanebit hujus quaestionis difficultas, si Regula aliqua declaret quaenam sit pro religiosis necessitas obtemperandi jussis officialium. Silente Regula, accipiendus erit usus certus ac legitimus ; eo autem deficiente, videndum est quomodo in genere Regulae obligent. Jam vero saepius Regulae, praesertim modernae (b), non obligabunt nisi sub poena, et tunc quidem haud majorem inessc vim jussis officialium non negamus. Auctoritatem enim, ut diximus, habent hi officiales a Regula, nec ipsi sunt caput communitatis. Sed quando Regula, ut nonnunquam fit, obligationem impo­ nit sub peccato, strictior etiam poterit esse necessitas parendi mandatis officialium ; attamen ut reatus culpae gravis incur­ ratur, debet expresse id per Regulam statui in speciali aliquo (1) Cf. apud Craisson, 1. c. n. 91. (2) II, p. 407. (3) II, n. 207. (4) I, n. 1211, III. (5) I. n. 290. In recenti «Epitome juris can. » I, n. 595, 3, scribit : « Veium usus potius habet ut praesente saltem Superiore domus, huic soli (vel maiori) sit ex voto obtemperandum. In subordinate tamen offi­ ciali contemni possit auctoritas ipsius Superioris, ac sic votum violari. Λ (6) Cf. Normarum articulum 320. Tertia Pars, — Relatio inter virtutem et votum. casu. Ratio : quia Regula ipsa de se non obligabit sub mortali, quamvis materia sit gravis, nisi tanta obligatio diserte induca­ tur. Vigente itaque tali Regula, verae jussiones officialium necessitatem quidem obediendi generare poterunt, sed solum ex virtute obcdientiae atque sub levi ; quae sententia satis concordat cum dictis P. Marc-Gestermann (i) : « Peccat vero, ait, plerumque leviter contra virtutem, quando renuit obe­ dire Superioribus inferioris gradus, penes quos non est potestas praecipiendi ex voto. » Praerequiritur sane jussio proprie dicta de rebus ad officium eorum pertinentibus. ,·»> Articulus III. J'IIJ De merito et exercitatione voti et virtutis obedientiae. «*όιΐ I |U>tl (WJ hnf •’M '·< I ( :’£ * 153. — Notissima sunt gravia illa Angelici verba : « Nullus obligatur ad impossibile ; et ideo si tot praecepta praelatus aliquis ingerat seu injungat, quod subditus ea implere non possit, excusatur a peccato ; et ideo praelati abstinere debent a multitudine praeceptorum» (2)-. S. quoque Alphonsus in epis­ tola ad Venerabilem Sportclli C. SS. R., qui factus erat praeses Capituli Generalis suae Congregationis, haec notaverat : « Mul­ titudo enim decretorum ruina esset Congregationis » (3). Idem sapiebat Divus Ignatius, cum statueret in quinto capite sextae partis Constitutionum Societatis Jesu, « nullas Constitutiones, Declarationes vel ordinem ullum vivendi, posse obligationem ad peccatum mortale vel veniale inducere nisi Superior ea in nomine D. N. Jesu Christi, etc. juberet : quod in rebus vel per­ sonis illis in quibus judicabitur, quod ad particulare uniuscu­ jusque, vel ad universale bonum multum conveniunt, fieri potuit : et loco timoris offensae, succedat amor et desiderium omnis perfectionis. » Severius demum prohibuerant Normae, ne saepius, imprudentius ac sine causa gravi praeceptum for­ male daretur ; imo haec statuebant in art. 137 : « Superiorissae locales, praesertim parvarum domorum, ab imponendis forma­ libus praeceptis se abstineant ». Idem affirmandum de Supe­ rioribus religiosis ; raro igitur continget ut praecepta stricta imponantur a Superioribus, sicque debitum voti expetatur. (1) II, r. 2168. (2) 2. 2. q. 105. a. I ad 3. 4 (3) Corrisp. gener, n. 75. Traduction Dumorticr, I. p. 143 : « Car la multiplicité des déciets serait à son tour la ruine de la Congrégation. » Cap. III. Artic. III. — De merito et exercitat, voti et virtutis. 279 Scimus tamen exercitium hujus voti esse omnium nobilissimum ac praestantissimum, fidamque voti custodiam mirificis ditari coelestium bonorum thesauris necnon copiosis gratiarum aug­ mentis. Idcirco quam maxime interest ut religiosi saepius meritum saluberrimae hujus exercitationis sibi comparent, qua dona superna affatim obvenient sibi. Triplex autem erit sectio ultimi istius articuli, prout scilicet inquirimus vel de merito voti vel de merito virtutis, vel de peculiari quadam obe­ dientiae exercitatione. Accedit tandem summarium aliquod doctrinae S. Alphonsi circa votum et virtutem obedientiae. § i. De ratione acquirendi meritum voti. 154. —Non una ratione haberi poterit in vita religiosa meri­ tum voti obedientiae, et summopere laudandus est ille perfec­ tionis studiosus, qui eo tendere non cessat ut frequentius particeps fiat tanti meriti vel effective vel saltem affective. Inde tamen non licebit eruere, id Superioribus quoque cordi esse debere ut saepius vi voti aliquid subditis jubeant, ne hi priventur merito virtutis religionis. Unanimi enim ore oppo­ sitam agendi rationem commendant scriptores (1), ne subdi­ torum mentibus per talia praecepta nimiae anxietates et per­ turbationes ingerantur, indeque maximum enascatur offensae Dei periculum ac denique detrimentum observantiae. Quare magis proderit spiritus amoris ac suavitatis quam timoris, ita ut animus religiosus quasi sponte sub influxu gratiae convolet ad exercitium virtutum perfectionisque studium (2). Effective autem tunc religiosi ex voto operabuntur et hujusmodi meri­ tum directe acquirent, quando propter motivum virtutis morem gerunt alicui praecepto stricto legitime ipsis juxta Regulam imposito. « Neque, sic ait Suarez (3), hic habet locum anticipatio per quam dici potest religiosus praevenire prae­ ceptum, contentus sola voluntate Superioris, quia haec anti­ cipatio... etiam excludit substantialem materiam voti, et ideo non admittit proprium actum voti in exercitio seu effectu, ut sic dicam.» Hanc quoque rationem proponit idem auctor: ubi non intervenit obligatio voti, non potest haberi peculiaris illa honestas quae est in observatione voti, cum haec duo sint (1) Mcynard, II, n. 201 : Vermeersch, I, n. 300 ; Thcvenot. n. 2S3, (2) Cf. Suarez, Tr. X. I. IV, c. xiv, n. 9 ; Vermeersch, 1. c. (3) L. c. n. 7. I 28ο Tertia Pars. — Relatio inter virtutem et votum. correlativa, et unum sine alio nequeat poni. Nonne ob hanc forte causam solebat S. Francisais Xaverius crebrius impo­ nere formalia praecepta, ut fervidiores religiosi possint effec­ tive sibi comparare meritum voti? Sed nimis rigida videtur esse modo exposita sententia ; quare et ipse Suarez eam temperat, statim subjungendo, « illud meritum suppleri posse per voluntatem obedientis, tum propter magis liberam et spontaneam voluntatem, quae osten­ ditur praeveniendo praeceptum, tum propter intentionem et praeparationem animi ad idem libentius exsequendum, si adjungeretur praeceptum ; tum denique quia etiam... potest fieri ex religione in cultum Dei ; imo etiam ex intentione operan­ tis referri potest ad observationem voti, atque ita ejus hones­ tatem participare, quatenus in his etiam non praeceptis obe­ dire vult, ut longissime distet a transgressione voti et ad ejus perfectissimam observantiam assuescat. » Idcirco melius adhuc dicemus cum Meynard (i) citante Passcrini (2) ac Sylvium (3), cum Vermeersch (4) et aliis theo­ logis, meritum voti « reduplicative talis » posse acquiri, quam­ vis non stricte praecipiat Superior, dummodo votum revera causa sit actus subjectionis a parte religiosi ; in eo enim pera­ gendo tunc quasi tacite agnoscitur et confirmatur votum. Sane quidem non parum interest, ut saepe religiosi sodales ejusmodi eliciant actus, quibus intendant promissionem Deo sacra in professione factam magis tutari. § 2. De merito virtutis obedientiae. 155. — Non indecore affirmaret quis, meritum virtutis obedientiao ab eo religioso comparari, qui legitimae voluntati Superiorum sibi rite manifestatae obtemperat ex motivo debi­ tae subjectionis; vel ut ait Vermeersch (5), « eo consilio ut in necessaria obedientia confirmet animum.» Teste eodem auctotore, « ipsum beneplacitum Superioris, si consideretur ut inchoatio praecepti, expleri potest ex formali intentione oboe­ dientiae (6). » Peifectior tunc quidem evadet virtus, quia (1) (2) (3) (4) (5) (6) II, n. 201 sq. De stat. hom. I, q. 186, a. 8, n. 22, 24. Commentarium, q. 104, de obedientia, a. 2. I, n. 300, 2. N- 287. N. 300, 4. Cap. HI. Artic. III. — De merito et exercitat, voti et virtutis. 281 1 d promptior ad praeveniendum praeceptum strictum, modo tamen honestum sit ac legitimum Superioris beneplacitum (1). Quando religiosus morem gerit stricto alicui praecepto cum intentione adimplendi praeceptum, exercet sensu proprio verum et formalem actum obedientiae, quippe qui implet necessariam obedientiam ex motivo speciali hujus virtutis. Deinde meritum obedientiae simpliciter sibi acquiret, si cum subjectionis inten­ tione id dat exsecutioni quod sub poena tantum sed non stricte sibi fuerit impositum ; scilicet quando praecepta « mere poe­ nalia » quae alternata conditione, non vero absolute quoad rem aliquid statuunt, religioso intimantur. Paratus autem esse debet sustinendi poenam, rem si negligat ac poena ipsi imponatur. Si se subjiciat ex animo obediendi, vere quidem ac proprie meritum reponet virtutis specialis obedientiae. Ergo requiritur ut intercedat quodammodo motivum formale hujus virtutis, non ad praecavendum peccatum inobedientiae (nemo enim cogitur se submittere ex ratione speciali illius virtutis) ; sed ad eliciendum directe actum aliquem formalem obedien­ tiae (2). Porro facilius continget ut in rebus gratis ac prospe­ ris, etsi praecipiantur, nulla aut minor obedientia dicatur occurrere, major vero habeatur in rebus amaris et adversis. Fallit tamen nonnunquam haec regula, ut accurate exponit Aquinas (3). « Proprium, ait, objectum obedientiae est prae­ ceptum, quod quidem ex alterius voluntate procedit ; unde obedientia reddit promptam hominis voluntatem ad implen­ dam voluntatem alterius, scilicet praecipientis : si autem id quod ei praecipitur, sit propter se ei volitum, etiam absque ratione praecepti, sicut accidit in prosperis, jam ex propria voluntate tendit in illud, et non videtur illud implere propter praeceptum, sed propter voluntatem propriam : sed quando illud quod praecipitur, nullo modo est secundum se volitum, sed est secundum se consideratum propriae voluntati repu­ gnans, sicut accidit in asperis, tunc omnino manifestum est, quod non impletur nisi propter praeceptum ; et ideo Grego­ rius dicit... quod obedientia quae habet aliquid de suo in prosperis, est vel nulla, vel minor ; quia scilicet voluntas propria non videtur principaliter tendere ad implendum prae­ ceptum, sed ad assequendum proprium volitum : in adversis autem vel difficilibus est major ; quia voluntas propria in (1) P. Mouton. II. p. 412 sqq. — Cf. quae mox dicemus (§ 3, n. 157). (2) Cf. Marc-Gestermann, I, n. 212, Mouton, II, p. 405 sq. 3) 2. 2. q. 104, a. 2 ad 3. r Tertia Pars. — Relatio inter virtutem et votum. nihil aliud tendit, quam in praeceptum. Sed hoc intelligendum est secundum id, quod exterius apparet : secundum tamen Dei judicium, qui corda rimatur, potest contingere, quod etiam in prosperis obedientia aliquid de suo habens non propter hoc sit minus laudabilis, si scilicet propria voluntas obedientis non minus devote tendat ad impletionem praecepti. « 156. — Docent eximii ascetici viri (r), obedientiam merito­ riam modo supernaturali tunc solum reputari quum a parte intentionis procedat ex motivo non mere naturali, sed virtuoso seu sanctifico seu supernaturali. Motivum enim naturale de se nonnisi meritum naturale gignere valebit, et « subjectio, ait P. Dosda (2), quae innititur motivis prorsus alienis a ratione primaria virtutis obedientiae, vitiato laborat fundamento perducctque animas ad ruinam spiritualem. Ideo non vere obedientes sunt, qui jussa Superiorum exsequuntur ex habitudine prorsus naturali et motione quasi mechanica, sive ex affectu propensionis erga ipsam tantum personam praecipientis, prop­ ter qualitates nempe ejus ac dotes naturales, sive ex humana et terrena decentia (3) ». Obediendi vero motiva optima haec sunt: Divina auctoritas, quae refulgere perspicitur in potestatibus legitime constitutis, juxta oraculum Sacrorum Librorum (Rom., 13, 1) : « Non est potestas nisi a Deo » ; beneplacitum Divinae Providentiae, quae statuit homines ab hominibus regi ac dirigi in hac vita ; exemplum Salvatoris Nostri Jesu Christi, qui voluit obediens fieri erga Joseph et Mariam, ut discamus et nos sincere propriam voluntatem submittere legitimis nostris, Superiori­ bus (4). (j) S. Alphonsus, Vera Sposa, c. vir, § 2, 3 ; A. Rodriguez. Exercit'. Perfect, p. 3, t. V, vide quoque de hac quaestione Mcynard, II. n. 222.; Dosda, II, ch. x, p. 68 ; Revue d’ascétique et de mystique, I, p. 50 sqq. (2) p- 70. (3) Dcsda (p. 69) scribit : « On < n voit qui obéissent par routine, par convenance, par sympathie pour la personne de leurs supêrieuis sans élever plus haut leurs pensées : ces gens-là n’ent pas la vraie vertu d’obéissance, dont le caractère essentiel est la soumission au supérieur, à cause de son commandement et non pas à cause de ses qualités. » (4) Cf. P. Mouton, II. p. 419 sqq. et 558 sqq. Etiam G. Wundcrle scribit in vol. 5 p. 302 operis : Lexikon der Pàdagogik : « Wenr schon dem Kinde aer lesvsknabe als das gôtthche Vcrbild des Gehorsams vorgehaltcn women ist, so win’ dem Hcranwachsenden... Jesus, dessen Speise es war den Willen seines Vaters zu tun, als Ideal dcr pilichtmassigen und gefreuen Folgsamkeit erscheinen. » Cap. III. Artic. HI. — De merito et exercitat, voti et virtuti 283 § 3. Do exercitatione speciali obedientiae. 157. — Quo possit obedientia effecte exerceri, requiritur gene­ ratim, praeter motivum proprium hujus virtutis, etiam debita materia; qua deficiente, jam nonnisi ex interno quodam affectu poterit actus ad obedientiam referri, scilicet quia fit intuitu honestatis propriae hujus virtutis. Sic ea intelligimus quae exponit Suarez (1), de hac quaestione, atque asserere possumus cum laudato auctore : « Hic actus, eo ipso quod fit in ordine ad majorem perfectionem obedientiae in observatione prae­ ceptorum, saltem in proxima praeparatione aut dispositione iit intuitu honestatis propriae specialis obedientiae : ergo, » — Interius seu affective poterit quidem ea ratione specialis obedientia exerceri. Sed hic ulterius inquirimus, an simplices injunctiones Superiorum, quae non rigorosum sibi adjunctum habent praeceptum, ejus sint rationis, ut aliquo saltem modo directe peccet religiosus, eas infringendo? Ad responsionem quod spectat, non parva notanda est confusio ac dissensio inter auctores ; negant enim aliqui, affir­ mant alii ; alii obligationem agnoscunt ab exlrinseco et per acci­ dens ; alii demum eam habent sub poena et correctione, vel etiam sub voto (2). Quamobrem statum quaestionis juvat primo exponere, deinde in specie de re decernere. Variis modis valet Superior sensum suum manifestare circa rem aliquam faciendam aut omittendam. Non semel consilio tantum ac suasione utetur in componendis rebus, idque patet ex usu quotidiano. Tunc quidem habendus est ipse tanquam amicus et prudens ad consulendum ; subditus autem nullo modo tenetur morem gerere his consiliis, nisi ex causa exte­ riore, propter caritatem aut aliam virtutem (3). Econtra nonnuuquam rigorose aliquid praecipiet Superior, ita ut obligatio sub­ dito imponatur expresse sub peccato, sive mortali sive veniali ; hoc in casu urgebit votum obedientiae, ut saepius diximus. Praeterea valet Superior imponere praeceptum sub poena tantum obligans, quod obligabit in conscientia non quidem absolute ad rem ipsam, sed ad rem vel ad poenam disjunctive (1) !.. c. n. 16. (2) Cotei-Jombart, p. 100 (cf. infra n. 158). (3) Ideo aliquam objectionem quam ponit D. Thomas (de veritate, q. 23, a. 8) : « Praelato tenemur sici t Deo obedire, etc. », ipse respondet : 11 Ad tertium dicendum quod voluntas praelati non est regula nostrae voluntatis sicut divina voluntas, sed praeceptum ejus ». I 284 Tertia Pars. — Relatio inter virtutem et votum. et alternata conditione, sicuti supra exposuimus ; praecep­ tum ejusmodi vocatur « mere poenale », nec praesumitur ea ratione factum, nisi ex Regula, ex usu aut ex verbis praeci­ pientis id satis constet. Tandem solent praepositi frequentius etiam simplices edere injunctiones seu ordinationes, quibus voluntatem suam manifestant, obligationem tamen non intimant per modum praecepti stiicti. Quo melius id valeat intelligi, provocare hic licebit cum D. Thoma et Suarezio ad comparationem praescriptorum Superioris cum praescrip­ tis Regulae. Vix claudicat haec nostra comparatio ; ait enim Angelicus (1) : « Est autem praelatus quasi quaedam regula animata », quam sententiam repetit de Lugo ciim dicat (2) : « Praelatus qui est Regula viva ». Simili prorsus ratione scri­ bit Suarez (3) : « Exemplum accommodatum videri potest in regulis religionis » ; imo Sanchez, postquam egit de obligatione Regulae,haec apertissime addidit (4) : « Deducitur idem dicen­ dum esse, ac eisdem regulis utendum, ad dijudicandum, an prae­ cepta oretenus a Superioribus imposita obligent ad culpam, et qualem culpam. » Circa ea quae in Regula habentur, statuit Angelicus subti­ liter distinguendo inter « praecepta », et « ordinationes sive statuta » et « monita sive consilia» (5). Ubi religiosi profiten­ tur obedientiam secundum Regulam, ct hoc satis commune vide­ tur, professioni non contrahatur « nisi id quod est contra praeceptum Regulae » ; quare transgressio Regulae in his quae per modum praecepti proponuntur, sacrilega est votumque professionis laedit. « Transgressio vero, vel omissio aliorum (sci­ licet ordinationum sive statutorum) obligat solum ad peccatum veniale », ait Aquinas ; nec erit talium transgressio vel omissio contra votum professionis, ut ex contextu et ex ipsis verbis potest erui. Non enim est contra aliquod « praeceptum » in sensu restricto, de quo pronuntiat D. Thomas in eodem arti­ culo (in corp.) : « \rel propter praeceptum, sive oretenus a Prae­ lato factum, sive in regula expressum, quia hoc esset facere contra obedientiae votum». Tandem ex iis quae sequuntur,eadem erui potest conclusio ; exceptionem enim statim adducit Aqui(1) Quodiib. I, a. 20 in corp. (2) De sacram. Poenitent. 16, n. 174. (3) Tr. X, 1. IV, c. XIV. n. 17. (4) L. VI, c. iv, n. 69. Non idem sentire videtur ac Suarez circa obli­ gationem Regulae. (5) Quodiib., 1. c. ; 2. 2. q. 186, a. 9 ad .1 Cap. III. Artic. III. — De merito et exercitat, voti et virtutis. 285 nas, agens de Regula sui Ordinis : « In aliqua tamen religio­ ne, scii, ordinis FF. Praedicatorum, transgressio talis, vel omis­ sio ex suo genere non obligat ad culpam... sed solum ad poenam taxatam sustinendam ; quia per hunc modum ad talia observanda obligantur ». Haec profecto non referuntur ad ea quae cadunt sub voto ; scimus enim speciales apud Dominicanos praescriptas esse formulas ad inducendam obligationem voti, ut pluries ex professo demonstravimus. Ergo agitur de alia obli­ gatione, quae non est sub voto et quae per modum exceptionis hic reducitur ad obligationem sub sola poena ; inde non parum roboris acquirit explicatio, quam supra circa Aquinatis tex­ tum dedimus. Ceterum in Quodl. I, art. 20 (in corp.) nonne S. Doctor simplicius declarat : « Caetera vero quae non conti­ nentur in Regula sub praecepto, non cadunt directe sub voto»? De consiliis sive monitionibus quae praeceptis aut ordinatio­ nibus misceri consueverunt, nihil remanet dicendum ; patet enim consilia per se nullatenus obligare (1). • 1 ' ! I I ‘ I p j Simili iere modo de ordinationibus et statutis Regulae haec statuit Suarez (2), commemorando doctrinam Aquinatis circa « consilia » quae in Regulis misceri solent : « Ideo verisimile est, ubi expresse non excluditur haec obligatio (sub veniali), induci per propria statuta et constitutiones Regulae. Dico autem, per propria statuta, propter distinctionem D.Thomae quae valde notanda est... quia in Regulis misceri solent alia, quae sunt pura consilia, quae ex omnium sententia, nullam obligationem inducunt ». Sententia vero quam in hac quaestione tenet Suarez, alia non est, quidquid in contrarium velit aliquis adducere ; et sic eam intellexit ac retulit Vermeersch (3), disserens de obligatione Regulae çt inquirens : « Qualis sit obligatio (ejus) per se? » Responsio cl. auctoris haec est : « Porro, ubi neque ex scripto legis neque ex usu aliud colligitur, « existimat Suarez regulae obligationem esse venialem. » Ergo ipse Vermeersch, loco citato, aperte declarat hanc esseSuarezii senten­ tiam, nec eam explodit. Age vero ! Inspiciendum nunc est quid sentiant aucfores circa simplices injunctiones seu ordinationes Superiorum, quae possunt etiam vocari : mandata ordinaria et commu­ nia, voluntatem efficacem Superiorum indicantia de aliqua re (1) Cf. Vermeersch, I, n. 231 ; Suarez, Tr. VIII, 1. I, c. ni, n. 8. (2) L. c. n. 8. (3) I, n. 229. Citat expresse locum ubi Suarez hanc doctrinam profert, nempt : de religione, tr. VIII, liber I, c. in, n. 8. Idem cum Suarezio sentire videntur Bouix (de jure reg. II, p. 575 sq.) et Craisson (des com­ munautés relig., p. 239). 20 286 Tertia Pars. — Relatio inter virtutem et votum. facienda vel omittenda, citra omne praeceptum expressum (1). Proinde supponitur casus ille frequentior, ubi Superior aliquid revera mandat, quin tamen exprimat et intimet subdito prae­ ceptum strictum vi suae jurisdictionis aut potestatis dominativae proprie dictae. Ad rem Suarez (2) : «...Superior, dum ali­ quid simpliciter mandat, ut nolit sua propria potestate juris­ dictionis, vel etiam dominativa, quatenus voto confirmata est uti (sic enim hactenus locuti sumus, etc... » (3). Id quoque indicare videtur D. Thomas, quando scribit (4) : « Hujusmodi autem statuta quae in regula continentur, non habent vim praecepti, sicut nec praelatus statuens aliquid intendit semper ad peccatum mortale (vel veniale contra votum, ut explicant commentatores) obligare per praeceptum. Est autem praela­ tus quasi quaedam regilla animata... » f 158. — Transgressio autem simplicium harum injunctio­ num non est contra votum (5), ut eruitur ex ipsis verbis Aqui­ natis modo citatis et ex assertis plurimorum auctorum, qui praxim religionum referunt aptasque exhibent rationes. Sic v. gr. scribit Suarez (1. c. n. 17) : « Quia vero illud praeceptum magis est naturale quam hominis, etiamsi supponat aliquam voluntatem hominis, ideo, licet ille actus seu voluntas parendi possit esse ex propria virtute obedientiae, non tamen ex voto obedientiae ; latius enim patet materia virtutis quam voti ». Et titulo ipsius articuli id ipsum jam innuerat : « Hic tamen modus ait, non ad votum, sed ad naturale praeceptum spectat. » Mastrius, O. F. M. (6) haec habet : « Nec etiam tenetur religio­ sus ex vi voti exsequi id, quod scit suum Superiorem velle ut faciat, nisi haec voluntas aliquo praecepto, vel intimatione ei manifestetur ; quia ex vi voti non obligatur, nisi ad obedien­ dum et exsequendum mandata sui Superioris ; voluntas autem Superioris rationem praecepti non habet, nisi sit intimata. » Aud (1) Cum Superior, v. gr. mittit missionarium ad habendam concio­ nem vel ad audiendas confessiones laboresvc apostolicos suscipiendos... (2) Tr. X. 1. IV, c. xiv, n. 17. (3) Non loquitur hic auctor de casu quo velit Superior omne exclu­ dere peccatum ; tunc enim revera veibum Superioris obligationem directam ad rem ipsam tollit. (4) Quodlib. I, a. 20 in corp. (5) Scripserat Cotel-Jombart, S. I. (Catéchisme des vœux, p. 100) : « Dans certains instituts, les simples injonctions des Supérieurs (com­ mandements qui ne sont pas fait- en vertu du vœu) obligent, sous peine de péché véniel (probablement cont.e le vœu). » (6) D. 14. q· i. a. 3, n.25. Cap. III. Artic. III. — De merito et exercitat, voti et virtutis. 287 ■■ - ■- ■■■ — ■ -■ ■ — . ......................... -■■■ ■ — diamus Caietanum de Alexandras (1). Petit enim : An moniales ex vi voti obedicntiae teneantur exsequi id, quod sciunt, velle Superiorem, voluntas tamen illius nullo praecepto est mani­ festata? —■ Non teneri..., ait. Obligant ir igitur (vi voti) solum, quando praeceptum est intimatum, sive orctenus, sive scripto, sive alio modo. » Schnorrenberg (2) his utitur verbis : « Reli­ giosus ad ea quae suum Superiorem velle noscit, ut subditus faciat, nisi haec voluntas aliquo praecepto intimetur, vi voti non tenetur.» Et Sanchez (3) affirmat : « Secundo est certum, quoad praecisam voti obedicntiae obligationem, non teneri religiosum obedire, licet norit voluntatem sui Praelati esse, ut aliquid faciat ; sed oportet adesse praeceptum illius, quod bene docent D. Thomas (4), Sylvester, Toletus, Vasquez, etc. 159. — Ast eritne iu conscientia directa aliqua obligatio propter injunctionem Superioris simplicem, etsi, ut dictum est non urgeat ulla voti necessitas? Plures auctores, praesertim hodierni, quamcumque conscientiae directam obligationem ad rem faciendam omittendamve negare videntur. Meynard, O. P. (5), haec declarat circa simplices injunctiones Superio­ rum : «i Simplex injunctio per se non obligat sub aliqua culpa ; ast saepissime eveniet qua per votum in professione regulares consecrantur ». Attamen recte addunt (3) : « Quamvis in professione simul cum voto obedientiae religiosus tradatur Religioni, et de facto in pro­ fessione saltem solemni haec duo inseparabilia sint, traditio tamen in voto non consistit, et sic est diversa obligatio quae oritur ex voto et quae oritur ex traditione. » Salmanticenscs igitur a priori statuunt, obedientiam neces­ sitatis eam tantum esse quae provenit ex ipso voto ; et id clare patet ex eorum dictis quibus objectum remotum obedientiae reli­ giosae describunt (4) : « Obedientia autem necessitatis, aiunt, seu id ad quod ex vi voti obedientiae subditus obligatur, non sunt omnia quomodolibet licita, sed illa dumtaxat quae continentur in regula. » Ergo juxta mentem Salmanticensium obedientia necessi­ tatis ultra votum non se extendit, quod plenissime confirmatur verbis Antonii a S. Joseph in « Compendio Salmanticensi » ubi legimus (5) : « Ideo haec obedientia dicitur necessitatis, quia ex vi voti necessaria est ; et etiam est sufficiens, quia amplius non promittitur in voto. » Minime tamen negant Salmanticenses duplicem ex obedientia religiosa oriri obligatio­ nem ; e contra sententiam affirmantem strenue propugnant et contendunt « duplex peccatum committi a religioso frangente (1) (2) (3) (4) (5) Tr. XV, c. v, n. 44 sq. N. 44. N. 45· 55· Vol. Il, Tr. XXXVIII, n.89. Tertia Pars. — Relatio inter virtutem et votum. Cap. III. Artic. III. — Expositio doctrinae S. Alphonsi. Superioris praeceptum, unum contra Religionem, alterum contra virtutem obcdientiae » (1). His autem Salmanticensium principiis satis adhaesisse videtur S. Alphonsus, cum eos et frequentius citet et illorum opinionibus libenter indulgeat ; cautius tamen procedit, dum definitionem voti obedicntiae a Salmanticensibus traditam respuat, atque generalem tantum hanc proponat a Busembaum excogitatam. aliquod praeceptum exprimit, uti sunt : ■ Jubeo, praecipio >. Quoties Superior hac stricta forma non utitur in praecipiendo, minime urgebit votum, ne quidem sub veniali. Ab hac ipitur sua sententia nusquam deinde recessit S. Doctor, ne quidem cum eam magis explicans, scripsit in « Istruzione e Pratica per li confessori » (1) et in « Homo Apostolicps » (2) : ^Notandum 1, quod si Praelatus non exprimit praeceptum, dicendo : impono, jubeo, etc., non inducitur praecise obligatio obediendi (sub voto) ; ita Salmanticenses cum Suarezio et Pelliz. Sed addo ego, oportere distinguere consuetudinem uniuscujusque Insti tuti ; nam in aliquibus Superiores pro : jubeo solent dicere : oro, placeat Reverentiae Vestrae, etc. » Censet S. Alphonsus, et hoc patet ex ipso contextu, etiam tunc votum aliquo modo obligare posse, scilicet sub veniali, quamvis de facto desint formulae jubeo, praecipio. Etenim in casu de quo agitur, sensus verborum alius est quam verba ipsa materialiter indicant. Desu­ mitur vera latio hujus rei ex consuetudine legitima quae opti­ ma est interpres talium formularum. Itaque cum praeceptum aliquod detur verum et satis expressum, etsi verba per se minus praeceptiva videantur, haberi adhuc potest istud praeceptum tanquam « strictum », ex consuetudine et quasi per accidens ; quare per ipsum sensum qui formulis illis adnectitur, talia verba « praeceptiva », redduntur. Busembaum igitur referendo et interpretando, sic doctrinam circa votum obcdientiae enuntiat S. Alphonsus : a) Votum obedientiae se extendit ad omnia praecepta quae stricte a Supe­ rioribus imponuntur juxta Regulas et Constitutiones. — b) In materia etiam gravi, quocumque modo imponatur obedien­ tia, nulla erit pro religioso professo obligatio gravis obediendi, nisi praeceptum detur in virtute s. obcdientiae, aut in nomine D. N. Jesu Christi, aut sub forma simili, aut demum sub poena graviori excommunicationis ipso facto' (3). c) In quacumque materia sive gravi sive levi, voti obligatio non erit nisi levis, si praeceptum strictum detur sub alia forma, quae tamen sit vere praeceptiva sive ratione ipsorum verborum sive saltem ratione consuetudinis ita statuentis, juxta superius dicta. — d) Ubi deficit praeceptum strictum, nullum erit pec­ catum contra votum obedicntiae. 294 I * ;ί.· ί» P. i"1 i» M M/ ni M U 163. s— Porro textus quem habet Busembaum in sua Medulla (2) et quem probavit S. Alphonsus (3), hic est : « Reli­ giosus, ex voto obcdientiae, obligatur ad omnia, quae Superior praecipit, secundum Regulas et Constitutiones Ordinis, sive directe et expresse, sive indirecte et implicite. Et quidem, si praecipiat in virtute s. obedicntiae, in nomine D. N. Jesu Chi·., vel simili forma, tenetur obedire sub mortali, quia intendit obligare quantum potest: sub veniali autem, si alia forma utatur, vel sub nullo, quod consuetudo in Soc. Jesu approbavit. Vide S. Thomam, 2. 2. 8.104 (4), Sylv., Sanchez, Lessium, Laymann. » Hic statim D. Alphonsus, interposita littera f, annotatiuncu­ lam adjecit. « Notandum est, ait, quod nisi Praelatus mandatum explicet, v. g. dicens jubeo, praecipio, etc. subditus non tene­ tur obedire. Salmant... Et, dicente Praelato, jubeo, praeci­ pio, etc., nec etiam tenetur subditus obedire sub gravi, ut docent Sanchez, Suarez ; nisi addatur : in nomine Dom. Jesu Christi, vel in virtute obedicntiae, vel nisi addatur poena excom­ municationis, non solum ferendae, sed etiam latae sententiae, ut dicunt Navarrus, Vasquez et alii... (5). » Explanationes quas tradit S. Doctor circa textum a Busem­ baum adhibitum, opportunae videbantur. Etenim varia mem­ bra hujus propositionis : « sub veniali autem (id est sub peccato veniali contra votum tenetur obedire), si alia forma utatur ; vel sub nullo (scilicet peccato contra votum), quod consuetudo in Soc. Jesu approbavit », nec adeo sunt clara, nec omnimodo accurata apparent. Quare rectius distinxit S. Alphonsus, affir­ mando non « quamcumque aliam formam » inducere obligatio­ nem sub veniali contra votum, sed illam tantum quae strictum1 2345 (1) N. toi. (2) L. IV, de praeceptis particularibus, dub. 4, lesp. 3. (3) Ex prima editione Theologiae moralis, p. 444 sq. (4) Non bene perspicitur quid sibi velit numerus 8.104. Quaestio enim citata sex tantum habet articulos. Legendum est : q. 104, ut habet La Croix (I, p. 347)· (5) i ed. p. 446. f (1) (2) (3) n. 16 295 C. XIII, p. i et 2, dello stato rei. Ill, n. 16. Tr. XIII, n. 16. Theol. mor. L. IV, n. 38 (ed. Gaudé) : Homo Apostolicus, Tr. XIII, ; etc. 20 “i τ J,,,l i? Μ 1 Tertia Pars. — Relatio inter virtutem et votum. 164. — Mu Itum firmatur haec S. Alphonsi interpretatio, si oculis perlustremus cos auctores quorum testimoniis Busembaum, utitur ad doctrinam suam fulciendam. Praeter Aquina­ tem ac Sylv. sunt praesertim tres Jesuitae : Sanchez, Laymann et Lessius. De S. Thoma et ejus commentatoribus nihil spe­ ciale est hic addendum (i).Inspiciamus igitur quid hac in re senserit Sanchez (2) : Asserit objectum voti obedientiae esse «solum praeceptum obligans ad mortale, sive veniale »; sive illud imponatur a Superiore, sive sit in Regula expressum (3). Demonstrat deinde, easdem prorsus vigere normas quoad praecepta Superiorum ac gravitatem transgressionis voti obe­ dientiae quam circa legum violationem ; proindeque statuit, obligationem certo adesse sub mortali peccato, si praecipiatur « virtute jurisjurandi praestiti aut voti facti, quia perinde exigitur obedientia vi illius vinculi sub mortali obligantis debita (4) ». Aliae autem si adhibeantur formulae praecipiendi (auctor plus quam decem enumerat), videndum est, ait San­ chez (5), an verum praeceptum importent et cujusnam generis sit obligatio inde proveniens. Nonnunquam levis tantum erit obligatio vel etiam nulla « ad culpam, et solum ad poenam ». Haec Sanchez. Vix aliter docet Laymann (6) ; hac enim ratione sententiam suam profert : « Votum obedientiae violat religiosus, si non praestet ea quae Superior ipsi praecipit, cum voluntate eum obligandi sub culpa, dummodo quae praecipiuntur mala non sint... Ratio autem assertionis est manifesta : quia religiosus hoc ipsum vovit, velle se Praelato praecipienti obedirc in omni­ bus quae justa sunt... Ergo est transgressor voti, si obedire recuset. » Indicat postea (n. 2) quandonam Praelatus censeatur sub culpa obligare sive mortali sive veniali, et agit demum de consuetudine Societatis Jesu. Lessius haec statuit circa votum obcdientiae (7) : « Ratione voti obedientiae tenetur religiosus, 1) ad praecepta Regulae. (il Sylvius distinguit inter peccata mortalia ct venialia contra obedien­ tiam religiosam, et scribit (Comment, in 2.2.q. 186, .1.9) : « Nam quod non omnis inobedientia sit peccatum moi tale generaliter tiadidit B. Thomas q. 105, a. i. — Apud Busembaum « Sylv. » videtur esse « Silvester » O. P. (2) I.. VI, c. I, n. 5. (3) C. iv, n. 23 sqq. 29 sqq. (4) I- c. (5) N· 32 sqq, (6) L. IV, Tr. V, c. IX, n. 1 sqq. (7) L. II, c. XU, d. 9, n. 74 sqq. Cap. III. Artic. III. — Expositio doctrinae S. Alphonsi. 297 2) Tenetur non agere contra Regulam aut mandatum Superioris ex contemptu... 3) Tenetur ad omnia quae Superior juxta regu­ lam seu institutum praecipit, et quidem si praecipiat in vir­ tute s. obedientiae, tenetur obcdire sub peccato mortali... Si autem hac forma praecipiendi non utatur, non videtur velle obligare sub peccato mortifero nisi id aliunde constet : videtur tamen obligare sub veniali, si aliquo modo mandet... >> Antea affirmaverat Lessius, « valde probabile esse Superiorem posse suam potestatem suumque praeceptum ita moderari ut solum ad ‘Peccatum veniale obliget, etiamsi alioquin materia sit gravis. Demum adhuc haec addit : Si tamen (Superior) ita praeci­ piat ut non intendat absolute obligare pro conditione mate­ riae, probabile est subditum non obligari sub aliqua culpa, sed solum sub poena et correctione regulari, quo modo ipsae regulae obligant. » Admittit ergo ipse Lessius aliquam par­ vitatem materiae respectu voti obedientiae, aut saltem pec­ cata venialia contra obedientiam religiosam, quamvis de ejus mente non plene constet circa obligationem quam imponunt simplicia mandata Superiorum (1). 165. —■ Quid senserit I). Alphonsus in materia obedientiae, ex iis deinde patet quae, duce Busembanm, de Regulae trangressione effatus est. Haec enim nervose scripsit ; <· Si obligat (Regula) sub peccato, ejus transgressio erit contra votum et sacrilega (2). — Si non obligat sub peccato, transgressor illius non peccat contra votum obedientiae (3). — Talis Regula non minus praeceptiva est quam vox Superioris, et subditus promittens observantiam Regulae, eo modo quo ipsa intendit, se obligasse censetur (4). — Ex sententia autem S. Doctoris, cum vigeat in aliqua Religione Regula non obligans sub pec­ cato ratione manifestae intentionis legislatoris, tunc nec votum urgebit, nisi in ordine ad poenam sustinendam, si imponatur. Manifestus fit sensus ex citatis testimoniis Angelici ct Lay­ mann (5) : « Tales regulae... obligant tamen ad poenam susci­ piendam, si ob transgressionem regulae imponantur, uti docet S. Thomas 2. 2. q. 186, a. 9 ad 1 et 2. Bene tamen admonet λ’αίβη(1) (vol. 1921, (2) (3) (4) (5) Cf. apud Tournely, quomodo ipse intelligat sententiam Lessii 5 Praelcct. mor. p. 158) ; vide etiam Canoniste contemporain, p. 109. L. IV, n. 41. N. 42. L·. c. L. IV, Fr. V, c. ix, n. 7. Λ? ,β W · to ». ' M *■ Μ •ί Ό ■ μ tia... Praelatum inferentem poenam, non semper sub culpa obli­ gare ad suscipiendum,quamvis possit ita praecipere tunc vero subditi contra obedientiae votum peccabunt, si ex verbis vel cir­ cumstantiis colligere debeant, Praelatum poenam decernere cum obligatione proprie dicti praecepti, et tamen non obtemperent.» Itaque locis citatis agit S. Alphonsus de ipsa voti obligatione ; quaestio enim alia de necessitate quae per se inest Regulae absque speciali respectu ad votum, jam in dubio tertio a S. Doctore soluta fuit. Ibi haec quoque legimus (i) : « Si ex remissione animi, et sine ullo justo titulo, per directam ihtentionem, velit aliquam Regulam non servare, erit saltem levis contemp­ tus, et peccatum veniale. » Remittitur lector explicite ad Suarezium, qui eamdem sententiam propugnat. Addit autem S. Alphonsus, interjecta littera A : « Pro majore hujus puncti intclligentia... Ideo transgredi Regulas in rebus parvae materiae, etiam .ex consuetudine, veniale non excedit, ut Salmanticcnses ibidem cum Lczana, etc., cum S. Thoma 2. 2. q. 186, a. 9 ad 3. » Cum esset tamen conscius majoris aut minoiis obligationis quae ex intentione speciali Fundatorum Religionum resultare poterit, cl. Auctor haec subjungere properat : « Sed vix unquam transgressio a veniali excusabitur, etiamsi Regula ad nullam culpam obligaret, ut recte notat de Alexandris, c. 1 cum S. Thoma loc. cit. ad 1.» Videtur ergo S. Alphonsus affirmare : Peccatum erit veniale, si Regula violetur his in statutis ubi nullum expressum est praeceptum ; et quidem tale peccatum per se inerit ejusmodi transgressioni, si non Positive excludatur quaevis obligatio sub culpa. Stante vero positiva hac declara­ tione, per accidens frequenter aliquod peccatum saltem veniale se adjungere poterit transgressionibus Regulae voluntariis. Id magis explicat ac probat B. Alphonsus in opere suo ascetico : Vera Sposa di Gesù Christo. En ejus verba (2) : « Quaedem religiosae excusationem afferunt, dicentes Regulam non obligare sub culpa. Sed erronee ita loquuntur... Etenim quamvis Regula non sub culpa obliget, communis tamen sententia doc­ torum tenet, quamlibet transgressionem Regulae etiam in puncto aliquo minimo, si sit voluntaria ac legitime non coho­ nestetur causa excusante, saltem veniale fore peccatum. Hoc jam D. Thomas declaraverat (2. 2. q. 186, a. 9 ad 1) ; loquens enim de Regula sui Ordinis, quae non obligabat sub peccato, (1) Prima editio, p. 440 (ed. Gaudé, TV, η. 9). (2) Capo 7, § 4, η. 7. Cap. III. Artic. III. — Expositio doctrinae S. Alphonsi. 299 ait : Transgressio aliorum (quae scilicet ponuntur extra vota) obligat solum ad peccatum veniale. — Dixi : peccatum id esse saltem veniale, quia transgressio haec, si afferat communi­ tati damnum grave aut moveat scandalum haud mediocre, ... sibi adjunctam habere poterit culpam quoque gravem. » Equi­ dem suborta est quaedam confusio in adducenda sententia D. Thomae, ingenue id fatendum est ; citata enim verba, juxta textum, non de Regula Dominicariorum valent, sed de Regula eorum generatim qui « profitentur obedientiam secundum regulam, ita quod professioni non contrariatur,. nisi quod est contra praeceptum regulae » (cf. D. Thomam, 1. c.). Hoc non obstante, summae utilitatis est notare quid S. Alphonsus sen­ tiat circa celebratum textum Aquinatis : « Transgressio... alio­ rum obligat solum ad peccatum veniale ». Aliorum (« fuori dei voti »), sic ait S. Doctor, interpretans mentem D. Thomae ; scilicet : « Transgressio vero vel omissio aliorum (quae sta­ tuuntur et ordinantur in Regula quin pertineant ad vota) obligat solum ad peccatum veniale ». Ideo juxta S. Alphonsi interpretationem, agit Angelicus unice de peccato aliquo veniali, quod non contra votum sit (1). Conclusio haec est : Tria distinguere licet in Regula, 1) prae­ cepta, quae ratione voti obligant sub mortali aut sub veniali ; — 2) ordinationes simplices seu statuta, quae per se imponunt tantum obligationem sub veniali, et quidem hac ratione ut non sit contra votum ; — 3) monita et consilia, quae per se proprie non obligant. Adverte, legislatorem posse obligationem Regu­ lae ita determinare, ut non adsit directe parendi necessitas sub culpa sed sub poena tantum ; idque fecit pro Regula FF. Prae­ dicatorum. 166. — Ultorius progrediamur, et tandem inquiramus quid doceat S. Alphonsus circa simplices injunctiones seu ordina­ tiones Superiorum, quae rationem praecepti stricti non habeant? Equidem ut monui, non ex professo, in libris suis theologicis, distinguere voluit S. Doctor ea quae sunt voti ab eis quae se referunt ad virtutem obedientiae ; doctrinae enim Salmanticensium videtur magna saltem ex parte annuisse, quamvis cautius procedat quam illi auctoies. In opere suo ascetico citato : Vera Sposa, diutius deinde immoratur in explananda obedientia, et praesertim de obedientia loquitur quam « perfec(1) Haec est doctrina D. Thomae ct Suarezii. quam exposuimus supra et in ephemeride « Nouvelle revue théol. » 1922, p. 71 sqq. 300 Μ ;ί·; /’U h’ hiu • M kv Utl, l X’ n/ .J 'I., Η Η Tertia Pars. — Relatio inter virtutem et votum. tam » dicit (i) : De’ quattro gradi dell’ubbidienza perfetta. Perbelle totam asceticam doctrinam tradit circa varios gradus peifectionis in obediendo, eos his paucis resumendo verbis : « Bisogna che ubbidisca una religiosa con prontezza, con esattezza, con allegrezza e con semplicità ». Re attentius considerata, perspicitur S. Doctorem nonnun­ quam eo loco agere de obedientia quadam necessaria, non qui­ dem sensu Salmanticensium, qui aiunt ipsam obedientiam necessitatis esse obedientiam ex voto, sed eo sensu quo sta­ tuitur aliqua obligatio sub veniali per se et directe, quin inter­ cedat obedientiae votum. Ut exemplum referam, sit numerus quintus in quo sermo est de tertio gradu : ubbidire con alle­ grezza. « Qui voluntate renitente.ait S. Alphonsus, et cum mur­ muratione obedit, hic potius deficit a virtute quam eam exerceat. Dicit S. Bernardus : Si coeperis dijudicare praelatum, murmurans in corde, etiamsi exterius impleas, non est virtus, sed velamentum malitiae... Itaque non erit actus virtutis id quod agis ; sed tu extendis quasi vestem supra malitiam tuam. Obedis enim ut videaris obediens ; re autem vera 'peccas, res­ puendo obedientiam in corde tuo (2). » Hinc satis apparet non agi tantum de aliqua perfectione virtutis, sed revera de condi­ tione necessario implenda, quamvis voti obligatio non urgeat. Fortasse simili quadam ratione haec intelligenda erunt verba S. Alphonsi (3) : « Sunt, ait, qui tametsi voluntatem Superioris noscant circa rem faciendam omittendamve, nihil­ ominus ad libitum proprii sensus se gerunt, dicuntque non fuisse sibi in contrarium impositum praeceptum aliquod (scii, sti ictum). Porro non ita suam agendi rationem componunt veri obedientes, ut testatur B. Albertus Magnus scribens (4) : Verus obediens nunquam praeceptum exspectat ; sed, solum voluntatem praelati sciens vel credens, exsequitur pro prae­ cepto. —■ Hoc modo aliquis perfecte obedit, nam ut docet D. Thomas (5), voluntas Superioris quocumque modo intel­ lecta, est praeceptum tacitum, cui oportet obedire (6) ». Liben­ ter fateor, quasdam editiones sub fine habere verba : « cui perfecte obediens tenetur obedire ». Sed paium refert, videtur (1) (2) (3) (4) (5) (6) Capo 7, § 5. « Ma in verità pecchi disprezzando quell’ubbidienza... 0 De virt. e. in. 2. 2. q. 104, a. 2. Trad. Hugues, Ratisbonac, 1844. Cap. HI. Artic. III. — Expositio doctrinae S. Alphonsi. 301 enim S. Doctor ad obedientiam perfectam aliquo modo redu­ cere quidquid ad votum non pertinet. 167. — Ex dictis jam securius quoque interpretari valebimus asserta S. Alphonsi, quae expressa leguntur tam in sua Theo­ logia morali (1) quam in « Homo Apostolicus » (2) : < Notandum quod, nisi piaelatus mandatum explicet, v. gr. dicens : jubeo, praecipio, etc. subditus non tenetur obedire » ; seu ut habet Homo Apostolicus : « Non inducitur praecise obligatio obediendi. » Hic agitur unice de voti obligatione, et recte a cl. Auc­ tore negatur, per simplicem injunctionem Superioris induci voti necessitatem. Attamen hoc loco ipse nullatenus asserere intendit, his mandatis Superiorum omnem deesse vim obli­ gandi per se, ne quidem sub veniali, ratione alius tituli. Huic nostrae illationi non parum roboris inde quoque accedit, quia constanter a S. Alphonso eo ipso loco auctoritas Suarczii alle­ gatur, sive in Theologia morali, sive in n Homo Apostolicus >■. Suarez autem, et hoc est sole clarius, expiesse docet simpli­ cibus Superiorum injunctionibus vim per se inesse obligandi subditos sub peccato veniali ; peccatum tamen istud, sic ipse declarat, non erit contra votum. Deinde etiam de mente D. Thomae in hac quaestione, sal­ tem quoad Regulae obligationem, egregium testimonium exhi­ buit jpse S. Alphonsus, textum Aquinatis interpretando sensu suo obvio quem diximus U Quare vix notam aliquam temeritatis incurremus, si conclu­ dere audeamus, doctrinam alphonsianam circa votun et vir­ tutem obedientiae non adeo discrepare ab ea qua n indicavit magnus Aquinas, quamque amplexus est ac vindicavit doctor «eximius et pius ». Distinctiones opportunas minus quidem urget S. Alphonsus, propter auctoritatem Salmanticensium, et aliorum theologorum quibus favebat S. Doctor ; et inde quoque quia intentio legislatoris forte expressa in ipsa Regula ac consuetudo legitima saepissime magis determinant, quae­ nam aestimanda sit obligatio injunctionum S. Regulae et Superiorum. (2) I'r. XIII, η. ιό. notandum ι. INDEX RERUM ALPHABETICUS {Numeri qui indicantur sunt marginales) Abbatissa, priorissa et superiorissa quanam auctoritate pol­ leant, Π. 122. Aj.phonsus S. de Lignori, exponi­ tur doctrina ejus de obedientia perfecta, n. 33. — de obedientia caeca, n. 34, 38. — Circa dubia in re obedientiae, n. 141 sqq. —Circa virtutem et votum obedieutiae, n. 161 sqq. Apostatae a Religione, n. 118 Appellatio religiosorum an et quando liceat, n. 146. Benedictus S. — Ejus Regula, n. 80. Busembaum, quid senserit de obe­ dientia, n. 163. Caeca obedientia. ejus nctio ; n.34 — quomodo dicatur pertinere ad judicium ; n. 35 — ad volun­ tatem ; n. 36 — honesta est, sancta ac perfecta, n. 38. Canonica obedientia, ejus defini­ tio ; n. 22 — extensio quoad ob­ jecta et personas, n. 23 . Capitulum generale religiose rum, n. 119 — provinciale, n. 121. Carthusiani, .·». 81. Choristae, an possint reduci ad statnmfratrum laicoium? n. 144. Clerici, quomodo obligentur ad obedientiam erga S. Pontificem et Ordinarios, r. 23. Concilium oecumenicum, ipsi de­ betur obedientia religiosa, n. 116. Conflictus inter varias potesta­ tes, n. 139 sq. Congregationes romanae, an ip­ sis obedientia debeatur vi voti? n. ii6. Contemptus actualis praecepti vel praecipientis, quid? n. 12 | — gravitas ; n. 13 — perfectus et imperfectus ; n. 14 sqq. — formalis perfectus Regulae ; n. 126. — praecepti Superiorum, n. 129. Delictum occultum, au debeat revelari Superiori interroganti? n. 145. Desideria an sint centra votum quoque obedientiae? n. 147. Dominativa potestas, ejus varia nomina : n. 40 — definitio ; n.41 — ortus ; n. 42 — differt a voto obedientiae ; n. 43 sq. — de ejus obligatione et usu, n. 45. Dubia circa obedientiam, n. 141 sqq. Episcopi vide : Ordinarii locorum. Exercitatio obedientiae, n. 157. Formulae praecipiendi solemniores, n. III. Fugitivi religiosi, n. 11S. Hierarchia ecclesiastica, quae­ nam subjectio debeatur ipsi? n. 113. Hospites, cuinam subjiciantur? n. 140. Ignatius S. de Loyola, ejus doc­ ti ina de caecitate obedientiae exponitur, n. 37. Injunctiones simplices, ad quid obligent? n. 15S sq. — cui vir­ tuti opponitur viclatio earum ; n. 160 — quid de eis S. Alphonsus? n. 166 sq. Inobedientia, ratio ejus formalis ; n. 12 — quid est peccatum vepiale inobedientiae? r. 15 — poenae statutae in mobedien· tes, n. 26. Intentio implendi praeceptum non cxigitui speciali modo, n. 29. 304 <- < kj C. * «> » 'Ί %' Index rerum alphabeticus. Interni actus, an cadant sub voto? n. 104 sq. Itinérantes religiosi, n. 140. Jurisdictio, ejus definitio et species ; n. 46 sq. — quibusnam Superioribus cempetat ; n. 47 sq. — quandonam ea utitur Superior? n. 49 — de ejus vi et efficacia ; n. 50 — an iiimetur voto? n. 62. Justitia, pars ejus potentialis est obedientia ; 11. 17 — quaenam laedatur, praecepto Superioris non servato? n. 45. Malitia saltem duplex in viola­ tione voti obedientiae, una con­ tra religionem, altera contra obe­ dientiam ; n.· 45, 149 — per accidens superaddi possunt aliae malitiae, n. 150. Meritum voti obedientiae ; n. 154 — virtutis obedientiae. n. 155 sq. Minores Fratres, eorum Regula, n. 82. Murmuratio, est peccatum ve­ niale contra virtutem, n. 148. Normae et parvus Normarum Codex, n. 85, 134, 137. Novitii, quomodo ad obedientiam teneantur, n. 70 sqq. Obedientia generalis, n. 4 — spe­ cialis ; n. 5 sqq. — de \aria la­ tione obedientiae ; 21, 27 — de ejus origine evangelica ; n. 74 sqq. — de progressu historico et varietate veti, n. 77 sqq. Obedire, variae significationes ; n. 2 — de praescriptione ali­ quarum Regularum obediendi in omnibus, n. 107 sq. Observantia quid sit? n. 19. Officiai es generatim non censen­ tur esse Superiores ; n. 48, 123 — quaenam ipsis debeatur obe­ dientia, n. 132. Ordinarii locorum, quid xaleant in religiosos et moniales?n. 48 n. 48 — an ipsis ex voto debea­ tur obedientia? n. 117 sq. Papa supremam habet jurisdictio­ nem in religiosos ; n. 48 — debe­ tur ipsi obedientia cx voto ; n. 114 — est primus Superior Religionum, η. ιις. Passerini, ejus doctrina circa jus appellandi religiosorum expo­ nitur, n. 146. Perfecta obedientiaquid ?n. 30 — potest tumex objecto tum exinodo fieri perfecta ; n. 3 : — varii gradus obedientiae perfectae ex­ ponuntur juxta doctrinam sanc­ torum ; n. 32 — S. Alphonsus quatuoi indicat gradus, n. 33. Poenae justae vel injustae impo­ sitae a Superioribus, n. 144. Potestas, quid? n. 39 — patria potestas, domestica et civilis, quid? n. 21. Praeceptum, expressum, tacitum seu interpretativum, quid? n. 9, sqq. — differt a ccnsilio ; n. n — praeceptum canonicum quid? n. 24 — ejus obligatio; n. 25 — 'Strictum seu absolutum, quid? n. 110 — formale ; n. 111 — violatio praecepti gravis ; n. 128 — levis, 130 sqq. Praedicatores Fratres, eorum Regula et Constitutiones, n. 83. Protector (Cardinalis) an juris­ dictione gaudeat in personas re­ ligiosas? n. n 7. Reformatio Regulae et discipli­ nae collapsae, n. 106. Regula, de ejus obligatione ra­ tione voti, n. 57 sq. 124 sqq. — Regula S. Pakhomii ; n. 78 — S. Basilii Magni ; n. 79 — S. Au­ gustini ; n. 80 — S. Columbani ; n. 81— quid senserit S. Alphon­ sus de Obligatione Regulae, n. Religiosorum obedientia sv if ι­ οί en s quid? n. 27 — necessaria ; n. 28 — ex objecto necessaria et ex modo, n. 29. Responsabii.is ex contractu, n.99. Salmanticensium doctrina circa votum obedientiae. η. x62. Salvatoris SS., canonici regula­ res, eorum Constitutiones, r. 84. Servi E. M. Virginis, eorum Cons­ titutiones. n. 84. Servilis obedientia, n. 37. Index rerum alphabeticus. Socialis potestas, ejus nomina, n. 64 sqq. — origo ; n. 68 — defi­ nitio ; n. 69 — de ejus vi et efficacia, n. 73. Societas Jesu, ejus Constitutio­ nes, n. 84. Superior generalis Religionum, n. 120 — provincialis, n. 121 — localis, n. 121. Superiores majores et minores Religicnum, qui sint? n. 48 — subalterni, n. 123. Systemata de relatione inter •vir­ tutem et votum obedientiae, n. 134 sqq. Thomas S. Aquinas, ejus doctrina circa obedientiam specialem, n. 6 sqq. — circa votorum so· lemnitateir ; n. 93 — circa rela­ tionem virtutis et voti obedien­ tiae, n. 138. Traditio in religiosa professione, 305 differt formaliter a voto obedien­ tiae, n. 44 ; se habet per medum contractus aut quasi-contractus, n. 45· Vanae res et ridiculae, impossi­ biles, etc. an cadant sub obe­ dientiae votum? n. 103. Votum, potestas ex voto quid? n. 51 sqq. 60 — de extensione hujus potestatis : n. 55 sqq. — definitur votum obedientiae ; n. 87 sqq. — species ejus ; n. 92 — votum solemne et simplex ; n. 93 — ratio formalis discrimi­ nis ; n. 94 sq. — effectus voti solemnis ; n. 96 sq. — materia re­ mota voti ; n. 100 sqq. — mate­ ria proxima ; n. 109 sqq. — vio­ latio voti gravis ratione piaecepti Superiorum ; n. 128 — ra­ tione contemptus ; n. 126, 129 — violatio levis, n. 1 30 sqq. INDEX SYNOPTICUS Pag. VII PRAEFATIO AD LECTOREM DIVISIO OPERIS...................... XIII TITULI OPERUM...................... PARS I Virtus Obedientiae in se considerata. !* 4 Introductio CAPUT I. Notio obedientiae............................................. .............. 2 Art. I. Definitio generalis obedientiae..................................... 3 II. Virtus specialis obedientiae................... Art. 7 CAPUT II. De varia ratione ac specie virtutis obedientiae......... 28 Art. I. Obedientia canonica...................................................... 28 1. De obedientiae canonicae notione et origine........... 29 2. De extensione canonicae obedientiae......................... 3° 7. De propria obligatione obedientiae canonicae, et de praecepto sensu canonico ................ 33 § 4. De poenis statutis contra inobedientes ..................... 36 A RT. II. Obedientia religiosa........................................................ 37 § i. De obedientia necessaria............................................... 40 § 2. De obedientia perfecta et caeca................................... 43 Sectio I. De obedientia perfecta................................. 43 Sectio II. De obedientia caeca....................................... 49 CAPUT III. De auctoritate seu potestate Superiorum ................ 62 Art. I. De potestate dominativa................... § i. Definitio potestatis dominativae................................. <>5 § 2. Origo seu ortus potestatis dominativae..................... 67 § 3. De obligatione quae resultat ex potestate dominativa a Superioribus rite adhibita.................. Art. II. De potestate jurisdictionis ........................................... 76 § i. De notione jurisdictionis............................................... § 2. Superiores quibus competit jurisdictio...................... 79 § 3. De usu et efficacia potestatis jurisdictionis................ 83 \rt. III. Potestas quae dicitur ex voto....................................... 8/ § i. De exsistentia alicujus potestatis ex voto................... 87 Index synopticus. a § 2. De recta definitione et de extensione potestatis ex voto........................................................................... § 3. De relatione potestatis ex voto ad potestatem domi­ nationis et jurisdictionis................................. 103 Art. IV. De potestate sociali.......................................................... § i. De variis nominibus et origine hujus potestatis......... § 2. De vera notione potestatis socialis et de ejus usu in Religionibus praesertim quoad novitios................. § 3. De vi et efficacia potestatis socialis............................. 307 Pag, 92 109 109 116 124 PARS II De Voto Obedientiae in se considerato Introductio..................... ·...................................................................... 133 Divisio...................................................................................................... 137 CAPUT 1. De origine et progressu historico voti obedientiae... 138 Art. I. De evangelica et apostolica origine religiosae obe­ dientiae ................................................. 138 Art. II. De progressu historico, de varietate et vicissitudine voti obetientiae..................................... 142 CAPUT II. De notione voti obedientiae........................................ 154 Art. I. Definitio voti obedientiae............................................ 155 Art. II. De voto obedientiae simplici et solemni................... 162 CAPUT III. De materia seu objecto voti obedientiae.................... 175 Art. I. De materia remota voti obedientiae......................... 176 1. De actibus internis......................................................... 184 2. De reformatione Regulae et disciplinae....................... 1S8 3. De praescriptione religiosis non nunquam facta obediendi in omnibus.......... ........................................... 191 Art. II. De materia proxima voti obedientiae........................... 194 CAPUT IV. De Superioribus quibus obediendum est vi voti.... 201 1. De buperioriDus religiosorum extra urennem.......... Art. § i. De Summo Pontifice....................................................... 203 § 2. De Concilio Oecumenico................................................ 207 § 3. De Congregationibus Romanis...................................... 207 § 4. De Cardinali Protectore................................................ 209 209 De Metropolitis et Episcopis.......................................... Art. II. De Superioribus religiosis intra Ordinem seu Insti tutum § i. De Capitulis GeneralibusReligionum......................... 212 § 2. De Praeposito Generali............................................... 214 § 3. De Capitulis provinciolibus......................................... 215 § 4. De Superiore Provinciali.............................................. 216 3o8 Index synopticus. Pag. § 5. De Superiore locali.......................................................... § 6. De Abbatissa et Priorissa............................................... §7. De superioribus subalternis et officialibus................... CAPUT V. De peccatis contra votum obedientiae......................... Art. I. De obligatione voti ratione sacraeRegulae................. Art. II. De obligatione voti ratione praeceptorum Supe­ rioris .......................................... ’............. § i. De gravi violatione voti obedientiae........................ § 2. De violatione non gravi voti obedientiae................... 216 217 219 220 221 227 228 232 PARS III De mutua relatione inter Votum et Virtutem Obedientiae. Introductio............................................................................................ Divisio...................................................................................................... CAPUT I. Schema variarum opinionum circa relationem virtutis I et voti obedientiae........................................................ Art. I. Expositio systematum..................................................... Art. II. Variarum opinionum examen......................................... CAPUT II. De iis quae simili ratione advirtutem et votum per­ tinent Art. I. De conflictu inter varias potestates..................... Art. II. De dubiis circa obedientiam praestandam................ Art. III. De poenis justis aut injustis a Superiore impositis.. CAPUT III. De iis in quibus differunt virtus et votumobedientiae. Art. I. De dissimilitudine quoad interna................................ Art. II. De dissimilitudine quoad magis extera...................... Art. III. De merito et exercitatione obedientiac...................... § i. De ratione acquirendi meritum voti............................ § 2. De merito virtutis obedientiae...................................... § 3. De exercitatione speciali obedientiae.......................... § 4· Appendix : Declaratio summaria doctrinae S. Α1phonsi circa votum et virtutem obedientiae......... Index rerum alphabeticus.............................................. Lugduni.__ Typis Enunanuclis Vitte, iS, via dicta Quarantaine. 241 242 242 242 245 250 251 256 260 267 267 271 278 279 280 283 291 3°3