PONTIFICIA UNIVERSITAS GREGORIANA FELIX M. CAPPELLO S. I. Prof, in Pontificia Universitate Gregoriana TRACTATUS CANONICO-MORALIS DE SACRAMENTIS Vol. I. De sacramentis in Confirmatione et Eucharistia. Accedit Appendix De iure Ecclesiae Orientalis. Editio sexta emendata et aucta. TAURINI ROMAE I IMPRIMI POTEST Emmanuel Porta S. I.» Praep. Prov. Romanae. Il Imprimatur. Caeali, die 25 Octobris 1952. Can. L. ODDONE, Vie. Gen. Copyright (1952) Marietti Editori Ltd. — Printed in Italy. IU8 PROPRIETATIS VINDICABITUR (5-X1I-52). I Praefatio sextae editionis In hac sexta editione adornanda maximam navavi operam, ut quae ad ius canonicum et theologiam moralem spectant quam accu­ ratissime exponerem. Auctores qui post Codicem editum scripserunt summa diligentia legi eorumque sententias sedulo examinavi. Dicendi perspicuitati pro viribus consului. Complura opportune addenda exi­ stimavi, ut amplior et accuratior fieret doctrinae expositio. In pluribus quaestionibus, re maturius perpensa, recedendum duxi ab opinione antea proposita atque mitiorem sententiam secutus sum. Omnia et singula quae a Sede Apostolica decreta ac lata sunt, studiose collegi eaque fideliter retuli. Faxit Deus ut haec nova editio aucta et emendata in animarum salutem cedat, in utilitatem praesertim eorum qui divinis ministeriis mancipantur. F. M. CAPPELLO S. I. INDEX Praefatio sextae Editionis............................................................................ Introductio................................................................................................... Liber Primus DE SACRAMENTIS IN GENERE Caput I. De natura sacramentorum. Art. Art. Art. Art. I. — De notione, effectu et distinctionesacramentorum................... II. — De materia et forma................................................................. III. — De sacramentorum iteratione................................................... IV. — An in sacramentis ministrandis et suscipiendisliceat sequi opinionem probabilem...................................................... 3 12 23 24 Caput II. De ministro sacramentorum. Art. Art. Art. Art. Art. Art. I. — De ministro in se considerato ............. IL — De iis quae requiruntur in ministro ad validam sacramen­ torum administrationem .............. III. — De requisitis ad sacramenta licite conficienda et ministranda . IV. — De obligatione sacramenta ministrandi.................................. V. — De sacramentis denegandis .................................................. VI. — De sacramentorum simulatione et dissimulatione............... 32 34 43 48 52 59 Caput III. De subiecto sacramentorum. Art. I. — De valida sacramentorum receptione..................................... 82 Art. II. — De licita sacramentorum susceptione...................................... q-/ Art. III. — An minister aliquid percipere possit pro sacramentorum ad. ministrations..................................... 1 — Cappello, 1)c Sacramentis, 1. INDEX vin Caput IV. De sacramentalibus. Art. I. — De natura sacramentalium..................................................... Art. II. — De ministro sacramentalium................................................. Art. III. — De benedictione, consecratione etexorcismis in specie . . Art. IV. — De effectibus sacramentalium................................................. Art. V. — De sacramentalium subiecto, ritibus et usu......................... Art. VI. — De cessatione potestatis circa sacramentalia eorumque effectuum 74 78 82 84 90 92 Liber II. DE BAPTISMO Caput I. De natura Baptismi. Art. I. — De Art. II. — De Art. III. — De Art. IV. — De Art. V. — De notione ac divisione Baptismi...................................... 95 necessitate et effectibus Baptismi...................................... 98 materia remota Baptismi...................................................... 103 materia proxima Baptismi.................................................. 106 forma Baptismi.................................................................... 108 Caput II. De ministro et subiecto Baptismi. Art. I. — De ministro Baptismi.................................................................. 114 Art. II. — De subiecto Baptismi.................................................................. 120 Art. III. — De baptizandis sub conditione, et specialim de haereticis conversis............................................................................ 143 Caput III. De ritibus et caeremoniis Baptismi, de patrinis, de loco ac tempore. Art. I. — Art. II. — Art. III. — Art. IV. — De ritibus et caeremoniis Baptismi.......................................... 146 De patrinis................................................................................154 De tempore et loco Baptismi conferendi................................... 159 De collati Baptismi adnotationc, probatione, testimonio Ba­ ptismi, de taxa ac de mutatione facienda in libro baptizatorum............................................................................... 161 I INDEX IX Liber III. DE COKFIRMATIONE Capüt I. De natura Confirmationis. Art. Art. PagI. — De notione et effectibus Confirmationis................................... 165 II. — De materia et forma Confirmationis............................................167 Caput II. De ministro et subiecto Confirmationis. Art. Art. I. — De ministro Confirmationis II. — De subiecto Confirmationis ...................................................... 175 ...................................................... 185 Caput III. De ritibus et caeremoniis, patrinis, loco ac tempore etc. Confirmationis. Art. Art. Art. Art. I. II. III. IV. — — — — De ritibus et caeremoniis Confirmationis................................ 192 De patrinis..................................................................................193 De tempore et loco Confirmationis conferendae........................ 196 De collutae Confirmationis adnotatione, probatione ac testi­ monio .................................................................................... 197 Liber IV. DE EUCHARISTIA PARS I. De SS. Eucharistia prout est sacramentum. Caput I. De natura et effectibus Eucharistiae. Art. Art. I. — De natura SS. Eucharistiae...................................................... 200 H. — De effectibus Eucharistiae...........................................................212 INDEX Caput II. De materia et forma Eucharistiae. I. — Art. Art. II. — Art. III. — Art. IV. — De De De De materia remota in genere . . materia remota in specie . . materia proxima Eucharistiae forma Eucharistiae Pag. 220 225 248 255 Caput III. De Eucharistiae ministro. Art. Art. — De ministro consecrationis............... II. — De ministro Eucharistiae ministrandae 258 262 Caput IV. De custodia sanctissimae Eucharistiae. 275 Art. — De usu Eucharistiae asservandae in genere............... 280 Art. II. — De custodia sanctissimae Eucharistiae in ecclesiis . . Art. III. — De altari ubi asservatur sanctissima Eucharistia ac de modo 293 eam custodiendi............... Art. IV. — De 317 expositione SS. Sacramenti............... Caput V. De sanctissima Communione. Art. — Art. II — Art. III — Art. IV — De De De De Communione in genere ................................................. tempore et loco quo sacra Communio distribui potest . . obligatione ministrandi Eucharistiam........................... modo ministrandi Eucharistiam...................................... 323 331 342 344 Caput VI. De subiecto Eucharistiae. Art. Art. Art. Art. Art. Art. — De iis qui sanctissimam Eucharistiam recipere possunt . . 361 II. — De requisita mentis discretione seu de aetate primae Commu­ nionis ..................... 370 III. — De obligatione sumendi Eucharistiam.................................. 383 IV. — De dispositionibus requisitis ex parte animae pro Commu­ nione rite suscipienda............... 401 — Brevis conspectus historicus de ieiunio eucharistico 407 — De praecipua dispositione corporis, scii, de ieiunio naturali 414 INDEX XI Art. VIL — De aliis dispositionibus ex parte corporis............................... 443 Art. VIII.— De ritu et caeremoniis servandis in sacrae Communionis re­ ceptione ................................................. 449 Caput VII. De indicio circa puerorum dispositionem ad primam Communionem, de obligatione parentum, confessarii, parochi etc. Art. Art. I. — De iudicio circa puerorum dispositionem ad primum Commu­ nionem ac de iure eos admittendi ad sacram synaxim . 454 II. — De obligatione parentum, confessarii, parochi etc............. 458 Caput VIII. De Communione frequenti et quotidiana, de Communione spirituali et sacrilega. Art. Art. I. — De Communione frequenti et quotidiana..................................... 460 II. — De Communione spirituali ac de communione sacrilega . . 475 PARS II. De SS. Eucharistia prout est sacrificium. Caput I. De natura et efficacia SS. Missae sacrificii. Art. Art. Art. Art. Art. Art. Art. I. — De natura sacrificii eucharistici............................................... 478 II. — De fructibus sacrificii Missae................................................... 499 III. — Dc subiecto fructuum sacrificii eucharistici ............................ 510 IV. — Dc fidelibus hortandis ut Missae frequenter ac devote intersint 514 V. — Dc valore sacrificii eucharistici................................................... 516 VI. — De applicatione Missae............................................................... 524 VII. — De subiecto applicationis Missae ............................................ 537 Caput II. De obligatione celebrandi. Art. Art. Art. Art. Art, — De obligatione celebrandi ratione sacerdotii ............................ 550 — Dc obligatione Sacrum faciendi ratione officii........................ 555 — Dc obligatione celebrandi ratione stipendii................................ 578 — De obligatione celebrandi ratione beneficii, praecepti seu obedientiae, promissionis et voti ............ 611 V. — De transmissione stipendiorum Missarum, de vigilantia et adnotatione.......................................... 618 I. II. III. IV. INDEX xir Caput III. De Missis fundatis, de reductione, condonatione et translatione Missarum. Art. I. — De Missis fundatis....................................................................... 628 Art. II. — De reductione, condonatione et translatione Missarum . . . 633 Caput IV. De iis quae requiruntur ad licitam Missae celebrationem. I. — J)e dispositionibus sacerdotis sive er, parte corporis sive er, parte animi......................................................................... 638 Art. II. — Quoties sacerdos Missam celebrare possit................................ 644 Art. III. — De litteris commendat iHis ac de tara utensiliumpro Missae celebratione......................................................................... 653 Art. IV. — De ministro in Missa ac de presbytero assistente..................... 657 Art. Caput V. De praeceptis liturgicis in celebratione Missae servandis. Art. Art. Art. Art. Art. I. II. III. IV. V. — — — — — De loco remoto celebrationis, seu de ecclesiaet oratorio . . 662 De loco proximo celebrationis seu de altari....................... 671 De tempore celebrationis Missae..........................................692 De sacris utensilibus ad Missae celebrationem necessariis . 703 De ritu, lingua, rubricis, etc...................................................713 APPENDIX De lure Ecclesiae orientalis. Art. I. — Art. II. — Art. III. — Art. IV. — Art. V. — Art. VI. — De Baptismo............................................................................ 731 De Confirmatione......................................................................... 738 De materia et forma Eucharistiae.......................................... 743 De Communione.........................................................................745 De custodia et cultu SS. Eucharistiae....................................... De Missae sacrificio............................................................ ..... Series et Ordo Canonum expositorum.................................................... ..... Index Rerum ordine alphabetic») digestus..................................................... 703 Sacramenta sunt fontes gratiae et salutis, seu inedia a Christo Domino instituta ad animarum sanctificationem; per ea enim, ut egregie docet Trid. Synodus (1), «omnis vera iustitia vel incipit, vel coepta augetur, vel amissa reparatur ». Tractatio de sacramentis non solum pertinet ad theologiam dogma­ ticam, verum etiam ad theologiam moralem, ad ius canonicum atque ad sacram liturgiam. Pertinet in primis ad theologiam dogmaticam, quia principia de sacramentorum origine, natura, effectibus et mi­ nistro, ex S. Scriptura ac Traditione desumpta, a theologia dogmatica referuntur et declarantur. Pertinet ad theologiam moralem, quatenus sacramentorum institutio praecepta quaedam importat, tum eos, qui sacramenta sunt recepturi, tum illos, quibus confectio et administratio est commissa, respicientia: quae praecepta tradere et explicare theo­ logiae moralis est. Pertinet ad ius canonicum, quatenus Ecclesia com­ plures leges sapientissime edidit circa sacramenta conficienda, admini­ stranda, ac suscipienda, praesertim quoad locum, tempus, conditio­ nes etc., ut constat ex ipso Codice iuris canonici (2). Pertinet ad sacram liturgiam, quatenus in sacramentis conficiendis, administrandis et su­ scipiendis accurate servari debent ritus et caeremoniae ab Ecclesia praescriptae: quos ritus et caeremonias sacra liturgia nos edocet. Hinc, principiis mutuatis e theologia dogmatica atque regulis liturgicis probe attentis, nostra tractatio duplici sub respectu, morali et· canonico, sacramenta considerat·. In primis de Sacramentis in genere ac de Sacramentalibus loquemur; dein de Sacramentis in specie. (1) Sosa. VII, Proooin. (2) Lib. Ill, P. I. cc. 731-1113. LIBER PRIMUS DE SACRAMENTIS IN GENERE CAPUT I. DE NATURA SACRAMENTORUM (1) Articulus I. De notione, effectu et distinctione sacramentorum. 1. Definitio. — Sacramentum Novae Legis est: Signum sensibile a Christo Domino perenniter institutum ad sanctificationem hominis si­ gnificandam et efficiendam; vel brevius cum θ. Thoma: « Signum rei sacrae in quantum est sanctificans homines » (2). [ I I ■ f 2. Dicitur: 1° signum, quia, ut verbis divi Augustini utamur (3), praeter speciem quam res ingerit sensibus, aliquid aliud ex se facit in cogitationem venire; 2° sensibile, quia sensu externo percipitur; cum homo, anima et corpore constans, in rerum cognitionem per sensus veniat, sapientissime Deus voluit ut salutis media eiusdem naturae apte congruerent sicque ad spiritualia homo adduceretur per sensibilia signa, quae ex (1) S. Thom., S. thcol., III, q. 60, art. 1 ss.; Suarez, tn III pari. S. Thomae, disp. 1, sect. 1 sa.; Lacroix, Theol. mor., lib. VI, part. 1, n. 2; Bonacina, Opera omnia, vol. I. Traci. de. Sacram.., disp. 1, q. 1, p. 1; Lugo, De Sacram, in gen., disp. 1, sect. 1 s.; S. Alph., 'Theol. mor., 11b. VI, n. 2; Lahoussc, Tractatus de Sacramentis in genere etc. (Brugis. 1900), n. 3 ss.; Do Augustinis, De re sacramcntaria etc. (Romae, 1889), vol. I, p. 8 ss.; Franzelin. Tract, de Sacram. in genere (Romae, 1888), p. 3 ss.; Billot, De Ecclesiae Sacramentis (Romae, 1900), p. 17 S3. I (2) S. thcol., Ill, q. 60, a. 2; Suarez, I. c., sect. 2, n. 7 s.; Lugo, I. c., sect. 2. Cfr. I can. 731, § 1. I (3) De doctr. christ., 11b. 2, c. 1; Suarez, l. c., sect. 1, n. 2 ss.; Bonacina, I. c., n. 6. I I I I I I 4 LEBER I - CAPUT I se internam analogiam cum re significata prae se ferrent eiusque essent symbolica quaedam repraesentatio (4); 3° perenniter, quia sacramenta sunt fundamentalia religionis instituta, media supernaturalia sanctificationis ex opere operato ac praecipue caeremoniae cultus religiosi ordinarii, ideoque necesse omnino est, ut perpetua sint; hinc quamdiu permanebit Christiana religio et erunt homines sanctificandi, tamdiu permanebunt et sacramenta (5); 4° a Christo Domino institutum, quia Christus omnia sacramenta et quidem immediate, non vero mediate tantum seu per Apostolos, instituit; sacramenta vero divinae institutionis esse, non vero humanae, evidens est, nam solus Deus potest signo sensibili vim gratiae confe­ rendae tribuere (6); 5° ad sanctificationem hominis significandam et efficiendam, quia sacramenta non solum sunt signa gratiae, verum etiam causae, qua­ tenus gratiam, quam significant, vere ac proprie continent eam que producunt, seu signa demonstrativa et practica sunt verae sanctifica­ tionis et gratiae a Christo nobis promeritae, qua filii Dei adoptivi no­ minamur et sumus (7). Ex dictis liquet ad constituendum sacramentum N. L. tria requiri: 1° rem sensibilem quae sit gratiae sanctificantis signum; 2° institutionem a Christo stabiliter factam; 3° vim huic signo sensibili tributam causandi gratiam. 3. Numerus. — De fide est, sacramenta N. L. septem esse, nec plura nec pauciora. « Si quis dixerit, sacramenta Novae Legis non fuisse omnia a lesu Christo Domino nostro instituta; aut esse plura vel pauciora quam septem, videlicet: Baptismum, Confirmationem, Eucharistiam, Poe­ nitentiam, Extremam Unctionem, Ordinem et Matrimonium; aut etiam aliquod horum non esse vere et proprie sacramentum: anathema sit ». Ita Cone. Trid. (8). Licet sacramentorum septenarius numerus non sit colligendus ex ipsa rei natura, sed solum ex positiva Christi voluntate, tamen humana ratio e proportione et analogia vitae spiritualis cum naturali facile ostendit, convenientissime factum esse, ut septem instituerentur sacra­ menta. Homini, ad vitam naturalem privatam et publicam, haec se(4) Suarez, disp. 1, sect. 3; Lugo, disp. 1, η. 25 ss.; Bonacina. 7. c.; Billot, 7. c., p. 19 s. (5) Suarez. 7. c., n. 7 ; Sasso, Institutioncs theologicae de sacram. Ecclesiae, vol. I, p. 5 (Fri· burgi BrLsgoviae, 1897); Lahousso, I. c., n. 46. I (6) S. Thom., 7. c., q. 64, a. 2 ss.; Suarez, disp. 12; Lugo, disp. 7. j (7) S. 1 horn., 7. c.; in IX 1). 1, q. 1, a. 1, q. 1 ad 4; Suarez, 7. c., sect. 2, n. 9; Lahousse, I. C.: Billot, 7. c., p. 24 ss. (8) Sess. XII, can. I; S. I hom., *S. Theol., Ill, q. 65, a. 1; Suarez, 7. c., disp. 6; Lacroix, 7. c., n. 3; Do Augustinis, 7. c., p. 97 ss. DE NATURA SACRAMENTORUM 5 piem sunt necessaria generatio,5, corroboratio,*-nutritio,*'recuperatio sanitatis amissae wiriumque post morbum refect ioyconservatio et^ pro­ pagatio. Etiam ad vitam spiritualem septem requiruntur: e) homo debet Christo renasci, et hoc praestat Baptismus; b) divina gratia augeri et roborari, quod tribuit Confirmatio; c) cibo spirituali nutriri ac sustentari, et hoc Eucharistia praebet; d) amissam peccando sanitatem recuperare, et hoc tribuit Poeni­ tentia; e) congruo indiget remedio ad peccatorum reliquias tollendas animaeque virtutes recreandas, quod praestat Extrema Unctio; f) praeterea opus est, ut ministri Ecclesiae, sive ad fidelium regimen sive ad cultus divini exercitium, instituantur, et ad hoc est Ordo; g) tandem necesse est ut filii ad Dei cultum et humani generis conservationem procreentur et religiose educentur, quod fit per Matrimonium (9). 4. Effectus sacramentorum. — Haec sunt praecipua de effectibus principia attendenda: I. Duplex est sacramentorum effectus: alter omnibus communis, scii, gratia una cum virtutibus supernaturalibus et donis Spiritus Sancti; alter proprius Baptismi, Confirmationis et Ordinis, nempe character (10). II. Gratia, quam sacramenta conferunt, est sanctificans et sacramentalis. Gratia sanctificans distinguitur in primam et secundam; ea dicitur prima, qua quis primo iustificatur, i. e. de statu peccati in statum iustitiae transfertur; secunda autem in augmento seu inten­ sione gratiae primae consistit. III. Effectus seu gratia produci potest a sacramentis per se vel per accidens, primario vel secundario. Ille est effectus per se, ad quem producendum sacramentum est institutum, ideoque semper et quolibet in casu producitur; effectus per accidens est ille, ad quem producendum sacramentum institutum non est, ita ut solum in casu aliquo extraordinario producatur. Is dicitur effectus primarius, quem Christus principaliter intendit in sacramenti institutione, et ideo est ratio adaequata sacramenti in­ stituendi; secundarius, quem Christus non intendit principaliter, sed accessorie tantum seu remote, ita ut ratio adaequata sacramenti in­ stituendi non sit. IV. Omnia sacramenta obicem non ponentibus conferunt gratiam sanctificantem, vel primam vel secundam, nempe: sacramenta mortuo­ rum, Baptismus et Poenitentia, per se et primario conferunt gratiam (9) Decret. Concilii Florentini ad Armenios; Catech. Rom.» part. 2, cap. 1, n. IS; S. Thom.» 1. r.: Lacroix. 7. r.. η. I; Lugo, 7. <·., disp. 3, sect. 3. (10) 8. Thom., 7. c., q. 62 et 63; Suarez.. 7. c., (lisp. 7; Lugo. Z. c.. disp. 1 et 6; Sasse, I. c., p. 27 ss.; Franzclin, 7. c., p. 52 ss.; Lahousso, 7. c., n. 67 s.; Billot, 7. c., p. 50 ss. 6 LIBER I - CAPUT I primam; cetera sacramenta, quae dicuntur vivorum, per se et pri­ mario gratiam secundam (11). At sacramenta mortuorum conferunt per accidens in iustis gratiam secundam, in iis scilicet qui, cum ea recipiunt, iam habent gratiam primam; idque certum omnino est. V. Num vero etiam sacramenta vivorum conferant aliquando per accidens gratiam primam, controvertitur. Quamplures theologi cum Angelico (12) affirmant, dummodo bona fide et cum attritione sacramenta recipiantur; proinde, si quis in statu peccati mortalis sacramentum suscipiat, existimans inculpabiliter se esse in statu gratiae sitque attritus, iuxta praefatos theologos, iustificatur. Ratio est, aiunt, quia sacra­ menta semper gratiam conferunt non ponentibus obicem, ut definivit Trid. Synodus (13); porro obex non est ipsum habituale peccatum, sed solum vo­ luntas inhaerens vel actualiter vel habitualiter peccato: actualiter, si homo actu in ipsa sacramenti receptione mortaliter peccat; 'habitualiter, si peccatum commissum per interiorem poenitentiam nunquam retractavit (14). Quidam auctores, veteres praesertim, negant (15). Ad Extremam Unctio­ nem quod spectat, nulla potest esse controversia, cum etiam peccata mortalia remittat, ut dicetur suo loco. Quod ad cetera sacramenta attinet, sententia affirmativa est longo communior et probabilior. VI. Praeter gratiam communiter dictam, quae alias sanctificans vocatur, sacramenta conferunt etiam gratiam sacramentalem, quae, supra gratiam communiter dictam et super virtutes ac dona, addit quoddam auxilium speciale ad consequendum proprium uniuscuiusque sacramenti finem. Singula enim sacramenta ad quosdam speciales ef­ fectus in vita Christiana necessarios ordinantur; ideo opus est ut gratia uniuscuiusque sacramenti aliquid speciale addat super ea quae gene­ raliter inveniuntur in omni iustificatione, secus frustra diversa sacra­ menta essent instituta (16). VH. In specie vero de gratia sacramentdli haec sunt tenenda: 1° Baptismus confert homini auxilium speciale ut concupiscen­ tiam vincat, mundi oblectamenta contemnat, Deum colat eiusque praecepta observet; 2° Confirmatio, ut fidem firmiter teneat, profiteatur ac pro­ pugnet ; (11) Suarez, I. c., sect. 4; Lugo, l. c., disp. 4, sect. 3; Franzclin, I. c., p. 106 ss. (12) Loc. cil., q. 72, a. 7 ad 2; q. 79, a. 3; in IV D. 9, q. 1, a. 3, sol. II; I). 23, q. 1, a. 2, sol. I; Suarez, l. c., sect. 2; S. Alph., I. c., c. 6; Billot, l. c., p. 93 ss. (13) Sess. VII, can. 6. (14) Cfr. S. Alph., I. c.; Exam. Ord., η. 4; Lahousse, I. c„ n. 66; Billot, I. c„ p. 93 ss. (15) V. Lugo, De sacram. Each., disp. 12, sect. 1, n. 3 ss. (16) Lugo, De Sacram, in gen., disp. 4, sect. 3, n. 26; Lahousse, I. c., n. 74; De Augu­ stinis, I. c., p. 275 es.; Saese, I. c., p. 89 ss.; Billot, I. c., p. 80 ss. DE NATURA SACRAMENTORUM 7 3° Eucharistia ut proficiat in caritate et unione cum Christo; 4° Poenitentia, ut relapsum in peccata devitet seu in gratia perseveret ; 5° Extrema Unctio, ut a peccatorum reliquiis purgetur, in in­ firmitate sublevetur, et contra daemonis insidias in ultimo agone ro­ boretur; 6° Ordo, ut minister Ecclesiae digne et cum fructu sacra mu­ nera obeat; 7° Matrimonium, ut coniuges inordinatam concupiscentiam re­ frenent, mutuam fidem servent, prolem religiose educent aliasque status coniugalis obligationes sancte impleant. 5. Quid sit character. — Character est signum spirituale et inde­ lebile in anima impressum (17), quo homo consecratur et configuratur Christo summo sacerdoti, et immutabiliter ad eius famulatura in di­ verso statu et gradu deputatur, quatenus per characterem Baptismi constituitur ovis et membrum Christi; per characterem Confirmationis, miles Christi; per characterem Ordinis, minister Christi (18). 6. Quomodo sacramenta gratiam conferant. — Trid. Synodus (19) expresse definivit sacramenta conferre gratiam non ex opere operantis, sed ex opere operato, seu vi ipsius signi sensibilis secundum Christi institutionem rite adhibiti, ita ut, posita actione sacramentali, infallibiliter gratia conferatur, independenter omnino a dignitate et merito sive ministri sive suscipientis. Sane opus operatum in sacramentis op­ ponitur operi operantis, i. e. operationi meritoriae, qua ipse operans sibi vel alteri aliquid meretur aut impetrat. Quando igitur dicimus sacramenta gratiam conferre ex opere operato, duo significamus, nempe: 1° positive, ipsum signum sensibile iuxta institutionem Christi adhibitum valere ad gratiam conferendam; 2° negative, hanc virtutem habere ipsa sacramenta, et ideo gratiam 7ioa conferri ex opere operantis, quod sit ex parte sive ministri sive suscipientis, seu non ex aliquo actu quatenus meritorio, quo hic suscipiendo, ille ministrando gratiam mereatur (20). Verum praedicta formula non excludit, imo necessario includit actus liberos ministrantis, quia sino his opus operatum nec esse nec intelligi potest; (17) Cone. Trid., I. c., can. 9; S. Thom., I. c., q. 63, a. 2 89.; Suarez, l. c., disp. 11; Lugo, l. c., disp. 6; Lahousse, l. c., n. 94 ss.; Sasse, L c., p. Ill ss. (18) Suarez, l. c., sect. 3; Lugo, Lc., sect. 2. (19) Loe. cil., can. 8; ctr. S. Thorn., L c., q. 62, a. 3; Suarez, L c., disp. 7; Lugo, I. c., disp. 1, sect. 1 et 2. (20) Eranzelin, 1. c., p. 66 ss. ; Lahousse, L e., n. 100; Billot, I. c.. p. 63 ss.; De Augu­ stinis, /. c., p. 69 88. 8 LIBER I - CAPUT I aimulque praesupponit et includit liberos aliquos actus suscipientis adulti, partiin ut ipsum opus operatum valide ponatur, partim ut removeantur impedi­ menta, quae collationi gratiae et ideo actuali exsectioni valoris in opere ope­ rato ad gratiam conferendam obstarent. Sacramenta gratiam ex opere operato conferunt pro ratione dispo­ sitionis, ita ut aequalem gratiam in aequaliter dispositis causent, inaequalem in dispositis inaequaliter (21). Idque tum quia Deus pro suavi sua prudentia exigit in negotio sanctificationis nostram coope­ rationem, cui providentiae consentaneum omnino est, ut sacramenta nobis sanctificationem conferant secundum aliquam proportionem di­ spositionis; tum quia sacramenta operantur ad modum causarum na­ turalium, ut aiunt theologi; porro quo magis subiectum ad causam appropinquat per meliorem dispositionem, eo meliorem etiam exinde recipit effectum. Hinc Concilium Trid. (22) inter causas iustificationis numerans Baptismum tamquam causam instrumentalem, docet, unumquemque iustitiam recipere e suam secundum mensuram, quam Spiritus Sanctus partitur singulis prout vult et secundum propriam cuiusque dispositionem et cooperationem ». 7. Divisio sacramentorum (23). — 1° Sacramenta mortuorum, scii. Baptismus et Poenitentia, per se et primario ad gratiam primam conferendam sunt instituta, seu ad vitam supernaturalem dandam homini spiritualité!· mortuo; sacramenta vivorum, nempe Confirmatio, Eucharistia, Extrema Unctio et Matrimonium, per se et primario sunt instituta ad gratiam secundam conferendam, seu ad vitam supernatu­ ralem gratiae augendam in eo, qui ipsam iam possidet. 2° Sacramenta iterabilia, quae sunt Eucharistia, Poenitentia, Extrema Unctio et Matrimonium, ea dicuntur quae characterem in anima non imprimunt ac ideo saepius recipi possunt; non iterabilia, i. e. Baptismus, Confirmatio et Ordo, quae indelebilem imprimunt characterem, et proinde semel tantum recipi possunt. 3° Sacramenta necessaria necessitate medii ad salutem sunt Baptismus, pro omnibus, et Poenitentia pro iis qui post Baptismum in mortale peccatum sunt lapsi; necessaria tantum necessitate prae­ cepti, Confirmatio et Extrema Unctio, iuxta probabiliorem et com­ muniorem sententiam; quam, attentis cc. 787 et 914, eam ut certam (21) S. Thom., I. c.. q. 69, a. 8; Suarez, l. c., disp. 7, sect. 5; Lugo, l. c., disp. 9, sect. 2; Sasse, I. c., p. 93 s.; Billot, I. c., p. 91 es. (22) Sees. VI, cap. 7. (23) S. Alpb., I. c„ n. 6; Lacroix, I. c„ η. 5; Lahousse, I. c„ n. 66; Lehinkuhl, Thcol. mor., vol. II, u. 9 (Friburgi Brisgoviae, 1900); Noldin, S. thcol. mor., vol. Ill, n. 12 (edit. VIII). DE NATURA SACRAMENTORUM 9 habemus; Ordo et Matrimonium non sunt necessaria pro privatis, sed tantum pro communitate. 4° Sacramentum permanens est Eucharistia, quippe quae in re permanente consistit; sacramenta transeuntia sunt cetera omnia, quae tum solum exsistunt, cum conficiuntur et applicantur. Sub aliquo re­ spectu et sensu lato etiam Matrimonium in facto esse ilici potest per­ manens, ut docet £’. Bellar minus et innuit Encycl. Pii XI « Casti connubii », 31 dec. 1930. 5° Sacramenta formata ea dicuntur, quae gratiam reipsa con­ ferunt; informia, quae valide quidem recipiuntur, sed propter obicem, quem ponit suscipiens, gratiam non producunt. 8. Quae ut probe intelligantur, haec sunt animadvertenda: 1° Sacramentum dicitur* valide conferri et suscipi, quando omnia habentur, quae essentialiter requiruntur ad sacramentum conficiendum. 2° Dicitur* invalide, e converso, quando deest aliquod elementum essentiale, ita ut reipsa nullum habeatur sacramentum. 3° Licite, quando conferens vel recipiens observat omnia quae ex Christi voluntate et Ecclesiae lege sunt observanda. 4° Illicite quoties praescriptiones statutae non servantur, et proinde habetur peccatum mortale aut veniale. 5° Fructuose, cum suscipiens sacramentum, eiusdem effectum reipsa obtinet, i. e. gratiam. 6° Ficte, cum suscipiens caret necessaria dispositione ideoque effectum sacramenti non recipit; dicitur ficte, quia suscipiens quasi fingit se ad effectum sacramenti esse dispositum, dum non est. Porro haec fictio vocatur obex gratiae, et consistit, ut supra fuit declara­ tum, non in culpa gravi, (pia tali, sed in affectu seu adhaesione voluntatis ad peccatum mortale, et potest esse vel materialis vel formalis: materialis habetur, quando defectus dispositionis requisitae hic et nunc est inculpabilis, ex. gr. ob inadvertentiam, ignorantiam etc.; formalis, quando defectus est culpabilis. Fictio seu obex opponitur quidem gratiae, at non impedit quominus vere conficiatur sacramentum et in anima suscipientis imprimatur character. Hinc quaestio solvenda. 9. Quaestio de sacramentorum reviviscentia (24). — Sacramenta ficte seu cum obice recepta, eo sublato, reviviscunt, necne? 1. Certum est, ut communiter docent theologi, Baptismum, cum (21) Cfr. S. Thom., Z. c., q. 69, a. 10; Suarez, L c., disp. 28, sect. 5; Lugo, l. c., disp. 9, sect. 3 as.; S. Alph., /. c., n. 87; Lacroix, Z. c.» n. 199; Do Augustinis, l. c.9 p. 299 ss.; Billot, l. c.t p. 98 es.; Lehinkuhl, l. c., n. 15 s. 10 LIBER I - CAPUT I b fictione sive materiali sive formali receptum, obice remoto, reviviscere; probabilius, imo, nostra aliorumque sententia, certe, id quoque affir­ mandum est de Confirmatione et Ordine, cum iterari nequeant ob impressum characterem. Probabiliter etiam Extrema Unctio et Matrimonium, remoto obice, reviviscunt; ratio est, quia Extrema Unctio in eodem periculo mortis, et Matrimonium, vivente eodem coniuge, iterari non possunt; atqui consentaneum videtur divinae bonitati, ut recipientes haec sacramenta non maneant in perpetuum gratia sacramentali, qua opus habent, privati. 2. Num Poenitentiae sacramentum, quando fictio fuerit tantum materialis, reviviscat necne, pendet ab alia quaestione, an possit esse validum simul et informe (25). 3. Eucharistia non reviviscit, iuxta communem theologorum do­ ctrinam (26), quia, corruptis speciebus et Christi praesentia desinente, cessat res et sacramentum, ita ut nihil in homine maneat quod sit gratiae postea conferendae ratio. Ceterum pro Eucharistia, quae quotidie re­ cipi potest, non urget eadem ratio quae militat pro aliis sacra­ mentis. Quidam dicunt Eucharistiam tum solum reviviscere, cum « removetur obex antequam sacrae species consummentur ·> (27). Nemo est qui non videat, id minus recte affirmari; nam, usque dum sacrae species manent in corpore, manet, inxta omnes, ipsa Christi praesentia, seu verum et proprium sacramen­ tum eucharisticum ; proinde absonum est loqui de reviviscentia theologice sumpta, sacris speciebus adhuc manentibus, cum eadem necessario supponat vi ipsius vocis actionem sacramentalem iam penitus cessasse. 4. Porro ut sacramenta valide sed ficte suscepta reviviscant, ea requiritur et sufficit dispositio, quae in receptione necessaria erat ad gratiam obtinendam (28). Quocirca in sacramentis vivorum, excepta Extrema Unctione, requiritur contritio vel attritio cum absolutione; in sacramentis mortuorum et in Extrema Unctione, sufficit attritio, dummodo commissum non fuerit sacrilegium in susceptione vel pecca­ tum mortale post receptionem, quo in casu, ut evidens est, requiritur attritio cum absolutione vel contritio; seu, brevius, si fictio fuit mate­ rialis, sufficit attritio, modo culpa gravis non fuerit commissa post (25) De huc quaestione fuso disseritur in vol. II, De Poenit., n. 150 ea. (26) S. Thom. in IV D. 4, a. 2, q. 3 ad 3; Lugo, l. c„ n. 108; Suarez, dlap. 63, sect. 8; Lacroix, l. c., η. 197, 200; S. Alph., I. c. (27) Cfr. Marc, Institutiones morales Alphonsianae, vol. II, n. 1397. (28) Suarez, l. c., disp. 28, sect. 5, conci. 1; Vasquez, in 3 p. divi Thomae, disp. 160, n. 21; Coninck, Commentarii ac disputationes in universam doctrinam S. Thomae de Sacra· mentis etc., q. 52, a. 1, dub. VI, n. 92; S. Alph., I. c.; De Augustinis, l. c., p. 300 sa. ■ DE NATURA SACRAMENTORUM 11 sacramentum susceptum; si fuit formalis, requiritur contritio perfecta vel attritio cum sacramental! absolutione. 10. An sacramenta exstiterint in V. L. et quaenam fuerit eorum efficacia (29). — Certum est, etiam in periodo legis naturae seu patriarclialis, exstitisse quoddam remedium, i. e. sacramentum, ad pec­ catum originale in infantibus delendum. Id, attenta voluntate Dei salvifica universali, procul dubio admittendum est. An vero, et quaenam fuerint sacramenta in statu legis naturae, certo non constat. In lege mosaica plura erant sacramenta, scii.: cir­ cumcisio, agnus paschalis, consecratio sacerdotalis, purificationes et expiationes a peccatis, panes propositionis, ablutio manuum et pedum, rasio pilorum, et forte etiam quaedam alia (30). Inter sacramenta V. L. et sacramenta N. L. hoc maximum datur discrimen, quod ea gratiam non causabant; et si quaedam quasi ex opere operato, ex. gr. circumcisio (31), iustificationem conferebant, virtutem tamen causandi gratiam sanctificantem in se nullatenus ha­ bebant; sed Christi passionem eiusque salutares effectus significando, fidei quaedam protestationes erant, quas cum in eorum susceptione homines exhiberent, internam ac spiritualem sanctificationem a Deo accipiebant per futura Bedemptoris merita (32). (29) S. Thom., I-II, q. 101, a. 4; q. 102, a. 5; III, q. 70; in IV D. 1, q. 2, a. 0; Suarez. I. c., disp. 3 es.; Lugo, l. c.9 disp. 5; Bonacina, l. c.9 punct. 3; Lahousse, Z. c.9 n. 11 es.; Franzclin, l. c.9 p. 17 es. (30) Cfr. S. Thom., I-II, q. 102, a. 5; Suarez, Z. c., disp. 5, sect. 2; S. Bellarm.» De Sacram, in gen., 1. 2, c. 17; Sasse, Z. c., p. 18 88· (31) S. Thomas (III, q. 70, a. 1) docet peccatum originale in circumcisione remissum fuisse per gratiae collationem, «non ox virtute circumcisionis, sed ex virtute fidei passionis Christi, cuius signum orat circumcisio ». (32) S. Thom. in IV D. 1, q. 2, a. 4, q. 3; S. theot9 I-II, q. 103, a. 2; III, q. 62. a. 6 ad 3; q. 70, a. 4; Suarez, Z. c.; Lugo, Z. c., sect. 2; Bonacina, l. r., n. 3 68. l)c sensu verborum « salva illorum substantia * egregie disserunt Lennerz in Oregorianum, 1922, p. 385 ss., et d’Alès in Ephcm. Loranicn.. 1921, p. 497 ss. Horum sententiae ipsi ad· haeremus. I - — Cappello, De Sacramentis, I. LIBER I - CAPUT I Articulus II De materia et forma 11. Elementa constitutiva sacramenti. — Eugenius IV in De­ creto pro Armenia (licit: «omnia sacramenta tribus perficiuntur, videli­ cet rebus tamquam materia, verbis tamquam forma, et persona ministri conferentis sacramentum cum intentione faciendi quod facit Ecclesia ». Tria ergo sunt elementa constitutiva sacramenti, quorum duo, scii, materia et forma, sunt obiectiva et intrinseca, et vocantur etiam partes essentiales, utpote quae ad naturam et substantiam sacramento­ rum pertinent; aliud, subiectivum et extrinsecum est (1). luxta Cone. Trid., « materia et forma sacramenti essentia perfi­ citur » (2). Catechismus Romanus docet: «Duo enim sunt, ex quibus quodlibet sacramentum conficitur, quorum alterum materiae rationem habet atque elementum dicitur, alterum formae vim, et verbum communi vocabulo appellatur » (3). Item Angelicus ait: «Quodlibet sacramentum distinguitur in ma­ teriam et formam, sicut in partes essentiae » (4). Voces materia et forma, quoad sacramenta, primum adhibitae fuerunt a Guilelmo Antissiodorensi (Auxerre) circa an. 1215. SS. Patres procul dubio cognoverunt id quod nos appellamus materiam et formam, sed aliis vocabulis denominare solebant, scii, vocabant generatirn materiam signum vel elementum, formam autem verbum. Scholastici secun­ dum philosophiam peripateticam docebant, quodlibet ens creatum sensibile componi ex materia et forma; hinc factum est, ut per analogiam idem affirma­ rent de sacramentis. Materia quippe est pars determinabilis; forma est pars determinans, ea nempe quae determinat materiam ad rem individuam. Ita pariter in sacramentis: res sensibilis, v. g. aqua, est indeterminata; forma, v. g, verba, materiae applicata specialem significationem ipsi tribuit. Inde a saec. xiii ista locutio de materia et forma sacramentorum universaliter recepta est in Ecclesia latina et etiam orientali. Pauci theologi, inter quos eminet Durandus a S. Portiano (5), illam reiecerunt. ■■■ (1) Catecb. Rom., p. 2, c. 1, n. 15; S. Thom., Ill, p. 60, a. 2. (2) Sess. XIV, cap. 2, De sacram Pocnit. (3) Part. 2, cap. 1, n. 15. (4) S. thcol.. III, q. 90, art. 2. (5) In IV, D. 1, q. 3. DE NATURA SACRAMENTORUM 13 De progressu disciplinae theologicae hac de re inde a saec. xni, vide Pourrai, La thcol., chap. 2, § 5. 12. Materia (6). — In genere materia est res sensibilis ad rationem sacramenti per formam determinanda. Duplex est: remota et proxima; remota est ipsa res sensibilis praeexistens, quae adhibetur in sacra­ mento, vel circa quam exercetur actio sacramentalis; proxima est applicatio seu usus materiae remotae in actione sacramentali. Ex. gr. in Baptismo aqua est materia remota, ablutio materia proxima; in Extrema Unctione oleum infirmorum est materia remota, inunctio est materia proxima. 13. Forma (7). — Est pars sacramenti, quae materiam determinat ad effectum sacramentalem producendum; et consistit generatim in verbis a ministro prolatis, vel, pro Matrimonii sacramento, etiam in signis, nutibus, facto, quae verborum locum tenere possunt. 14. Conditiones requisitae (8). — Tres conditiones requiruntur in materiae et formae coniunctione, ut sacramentum valide conficiatur; scii, materia et forma applicari debent 1° ab eodem ministro; 2° circa idem subiectum; 3° simul. Quae conditiones accuratius explicandae sunt. I. Materia et forma uniri debent seu applicari ab eodem ministro, secus una non esset actio sacramentalis nomine Christi ponenda, nec verificarentur verba formae. Ex. gr. si Titius diceret « Ego te baptizo », dum Caius aquam infunderet, Titius falsum proferret. At si plures ministri simul sacramentum conficiant, integram ma­ teriam et formam ponentes, sacramentum est validum certe. Hinc valido baptizatur puer, si duo aut plures aquam infundant ac for­ mam proferant. Exemplum praebet ordinatio presbyterorum, in qua omnes ordinati una cum Episcopo consecrant. Notandum est, ad applicationem mate­ riae quod spectat, sufficere ut minister aliquid externe ponat, ex quo appareat eundem applicare aliquo modo materiam subiecto. , (6) S. Thom., I. c., q. GO. a. 1 et G; Suarez, l. c., sect. 2; Lugo, l. c., disp. 2; Vasquez, I. c., disp. 129, cap. 1 88.; Lacroix, L c., n. 7 83.; Bonacina, l. c., q. 2; Sporer-Bicrbaum, Thcol. moralis, vol. III, n. 75 88.; S. Alph., L c., n. 8 es.; Coninck, L c., q. 60, n. 40; Franzelin, p. 33 83. (7) S. Thom., I. c.; Suarez, L c.; Lugo, L c., sect. 5; Bonacina, I. c., n. 13 ss.; Sasso, I. c., p. 21 S3. (8) Suarez, l. c., v. Sed superest et v. Hinc refellitur; Lugo, l. c.; Bonacina, l. c., p. 2, η. 1 es.; Coninck, l. c.; S. Alph., I. c., n. 9; Bail.-Palm., Opus thcol. moralis, vol. IV, tract. X; De. Sacramentis, n. 6 (edit. II); Génlcot, Institutiones thcol. mor., vol. II, n. 109 (edit. Ill); Noldln, l. c., n. 12 as. 14 LIBER I -fCAPUT I c— Opinio de probabili valoro sacramenti in casu contrario (9), scii, cum non ab uno eodemque ministro posita fuerit materia simul et forma, reiicienda omnino est, ut, ceteris omissis, liquet ex decisione S. C. de disciplina Sacram. 17 nov. 1916 (10). II. Ob easdem rationes supra allatas, materia et forma applicari debent circa idem subiectum, secus nullatenus verba formae verificarentur. Ex. gr. si Titius dicat Caio « Ego te baptizo » et aquam in­ fundat super Sempronium, quomodo verificantur verba formae? III. Materia et forma applicari debent simul, scii, inter materiam et formam talis coniunctio requiritur ut, spectata natura cuiuslibet sacramenti, iuxta communem aestimationem hominum, verba in rem cadere reipsa et cum ea unum signum morale constituere censeantur; secus non una foret sacramentalis actio nec verba formae veritatem exprimerent. Sicut pro corpore physico constituendo materia et forma debent simul uniri, ita etiam in sacramentis. Sed sacramentum est ens morale, ideoque non requiritur ad eius valorem unio perfecte physica: sufficit unio moralis inter materiam et formam. Ista unio moralis censetur adesse, quoties, considerata natura cuiusque sacramenti, secundum aestimationem communem hominum, verba revera afficiunt materiam atque cum ipsa unum signum con­ stituunt. 1° Unio maxima requiritur in consecratione Eucharistiae, quae a non­ nullis dicitur unio physica, seu necessaria est coexistentia, quatenus pronomina hoc et hio demonstrant atque exigunt omnino materiam physice praesentem. 2° Unio minor requiritur ad valorem Baptismi, Confirmationis, Extremae Unctionis et Ordinis, spectata natura istorum sacramentorum, in quibus ex materia et forma unum signum haberi potest etiam sine omnimoda simultaneitate, iuxta communem hominum aestimationem. Unde quaelibet coniun­ ctio vere exsistens inter materiam et formam sufficit ad validitatem. Quare validus certe est Baptismus, si minister aquam fuderit super baptizandum, et quando fluit ultima guttula aquae, statira dicere incipit: Ego te baptizo etc. Si brevissimum intervallum est inter applicationem materiae et formae, theoretice sacramenti collatio est valida, quia habetur requisita unio moralis ideoque unum signum. A fortiori valide conficitur sacramentum si minister incipiat proferre formam, sed totam materiam ponat, antequam integra verba proferat. Ex. gr. si presbyter balbutiens incipiat proferre nomen baptizandi, et priusquam illud proferat cum aliis verbis formae, aquam iam effundat super caput baptizandi, atque illico formam pronunciet, sacramentum valide con(9) Cfr. Suarez, De Bapl., dlsp. 23, sect. 3, n. 14; Noldln. L c.t n. 14 (10) A. -1. S., VIII, p. 478 es. DE NATURA SACRAMENTORUM 15 fertur, (piia unio moralis ex communi hominum aestimatione profecto adest. Ceterum in ipsa forma Baptismi ex Rituali Rom. verba « Ego te baptizo » pro­ feruntur ante infusionem aquae. Si forma immediate sequatur applicationem materiae, aut vice versa, dummodo nullum intervallum adsit, valida est. sacra­ menti collatio. Id liquet: a) Ex decisionibus S. Officii, 12 sept. 1877, 17 mart. 1897, 30 nov. et 14 dec. 1898, quibus valida ordinatio declarata fuit, licet non adfuisset simultaneitas materiae et formae. b) Ex S. Congregatione de Sacramentis, 17 nov. 1916, quae in folio causae Validitatis baptismi haec inter alia adnotanda tradit sub η. III: «Com­ munis doctrina est, ad validitatem Baptismatis non requiri unionem physicam materiae ct formae, sed satis esse unionem moralem, quae habetur tum si fiat ablutio immediate antequam forma absolvatur, tum si fiat immediate post » (11). Licet in casu non agatur de proprie dicta declaratione S. Congrega­ tionis, tamen non agitur de simplici voto consultoris, sed contra de expositione doctrinae in folio causae memoratae, unde manifeste colligitur mens ac do­ ctrina eiusdem S. Congregationis. c) Ratio theologica id evidenter confirmat. Requiritur et sufficit ad va­ lorem sacramentorum unio moralis, quae profecto adest si minister formam incipiat continuo post applicationem materiae, vel e converso. Sane si opus esset ut simul ponerentur materia et forma, vel saltem ut forma inchoaretur antequam materia esset applicata, aut e converso, exigeretur unio physica, non autem moralis. Porro quod sufficiat unio moralis, certum atque indubita­ tum est. Unde S. Alphonsus ait: «Sufficit moralis simultas. Et de hoc videtur non posse dubitari » (12). d) In hoc conveniunt fere omnes theologi, adeo ut S. Ligorius expresse dicat: « Communiter affirmant... » (13). Suarez refellit omnino opinionem Caietani, qrii loquens de Baptismo, requirit ad validitatem sacramenti quod verba inchoentur priusquam ablutio perficiatur, vel e converso (14); eamque improbabilem vocat Lugo (15). e) Argumentum praecipuum quo nituntur quidam recentes auctores, v. g. Priimmer (16), aliter sentientes, desumitur ex Instr. S. Officii diei 2 maii 1858 ad Vicarium apostolicum Abyssiniae. At si verba Instructionis accurate perpendantur, nihil profecto inde colligi potest contra doctrinam superius traditam. Sane Instructio nullatenus exigit ut simul unione physica ponantur materia et forma, nec ut forma inchoetur priusquam materia applicetur, nec ullo modo excludit quod forma immediate praecedat aut sequatur applicatio­ nem materiae. En ipsa Instructionis verba: «È dottrinale cattolico che nell’amministrare i sagramenti debbono simultaneamente applicarsi la materia (11) A. A. S., VIII, P. 4 79. (12) Lib. VI. n. 9. (13) L. c. (11) Loc, cit., sect. 2, n. 4. (15) Itrsp. mor., lib. I, club. 33; De PocniL, dlsp. 7. n. 275. Cfr. Layniann. lib. V. tract. I. cap. 1, η. 5; Antoine, De Sacram,, cap. I. q. 3; Sal niant., Cursus theol, tract. 3. cap. I, n. IL (16) Manuale thcol. mar,, III, n. 17, cd. 4·. 16 LIBER I - CAPUT 1 e la forma. Pertanto ogni qnal volta una venga completamente applicata al suscipiente, e poscia, dopo qualche tempo o notabile interruzionc si pronunzi l’altra, il sagramento sarebbe invalidamente amministrato... Quante volte se ne abbia per risultato un giudizio e criterio fondato e prudente (come insegnano provati autori) che la materia e la forma sieno state distintamcnte e completamente applicate un i dopo Paîtra, allora si dovrà amministrare il Battesimo sub conditione » (17). Igitur Instructio considerat duplicem casum: quando inter materiam et formam adest notabile intervallum, et tunc sacramentum invalide confertur; quando materia distincte ac totaliter separatur a forma, et tunc valor sacra­ menti merito dubius dicitur. Sed ista distincta, plena ac totalis separatio ma­ teriae a forma — « distintamcnte e completamente applicate una dopo Paîtra » — omnino distinguenda ab immediata prolatione formae quae praecedat aut sequatur materiae applicationem. Theologi non conveniunt, quantum intervallum circa unionem materiae et formae reddat sacramentum certe invalidum aut dubium. Plures cum Bil· luart (18) censent moram unius Ave non destruere valorem. «S. Alphonsus (19) cum plerisque affirmat moram unius Pater reddere sacramentum invalidum. In sacramentis Poenitentiae et Matrimonii longe minor unio materiae et formae requiritur, quam in ceteris sacramentis. Sane in Poenitentia quae na­ turam iudicii induit, materia proxima, scii, contritio et confessio, debet qui­ dem praecedere absolutionem, sed sufficit ut contritio virtualiter exsistat, dum sacerdos impertit absolutionem, quae potest differri aliquantisper, etiam per tres vel quatuor horas. In Matrimonio, in quo contractus a sacramento separari nequit (cfr. can. 1012, § 2), requiritur et sufficit ut consensus unius praestetur, dum consensus alterius adhuc perseverat. Forma enim sacramenti Matrimonii est acceptatio consensus alterius partis. Quamdiu perseverat moraliter iste consensus, tamdiu accedere potest acceptatio alterius partis, etiam post plures menses et forte annos, ac tunc tand m aliquando conficitur sacra­ mentum. Id praesertim accidere potest, cum Matrimonium contrahitur per procuratorem aut sanatur in radice, ut in tractatu de Matrimonio fuse expo­ nemus. In praxi vero omnino curandum, ut materia et forma simul ponantur, tum ad licitam sacramenti administrationem, tum praesertim ad vitandum quodeumque periculum circa eiusdem valorem. 15. Materia et forma applicari debent sine ulla mutatione (20). — 1. Duplex est mutatio: substantialis et accidentalis. Mutatio substantialis in materia habetur, quando, secundum communem usum et aestimationem hominum, differt nomine et re ab (17) Collect. S. C. de Prop. Fide, I. n. 1159. (18) Dc Sacram., diss. 1, art. 6, § 3. (19) Loc. cit., n. 9. (20) Suarez, Z. c., sect. 4; Lugo, Z. c.. sect. 6; Lacroix, Z. c η. 10 sa.; Sporer-Bierbaum, I. c., η. 85 es. n. 14 se.; Bonaclna, Z. c. > DE NATURA SACRAMENTORUM 17 ea quam Christus determinavit; accidentalis, quando eadem manet re et nomine ac materia a Christo determinata. Mutatio substantialis in forma contingit, quando sensus verborum non idem manet; accidentalis, cum verba eundem sensum retinent. 2. Mutatio substantialis materiae aut formae, sive fiat ex propo­ sito ac deliberate, sive ex errore vel inadvertentia, semper reddit inva­ lidum sacramentum. Accidentalis, contra, nunquam officit valori sacrainenti; sed solum culpam inducit, gravem vel levem, modo volun­ taria sit, pro mutationis gravitate aut parvitate. 3. Mutatio in materia haberi potest: 1« ob defectum complementi, h. e. si materia nondum sit perfecta, ita ut proprio naturali usui deservire nequeat; ex. gr. panis crudus; II 2° ob corruptionem, si materia pristinam naturam amiserit; panis mucidus vel acetum; 3° ob admixtionem alterius materiae, ita ut ex ipsa rei natura vel ex hominum aestimatione nova quaedam, non vero prior materia haberi censeatur; v. gr. si frumento triticeo magna quantitas hordei admisceatur. 4. Mutatio in forma contingit: 1° additione; ex. gr. si quis dicat: Ego te baptizo in nomine Patris maioris, et Filii minoris, et Spiritus Sancti aequalis; vel: Ego te baptizo in nomine Patris, qui te creavit, et in nomine Filii, qui te rede­ mit etc.; prior, ut patet, est substantialis, quia inducit errorem contra ipsam formam ideoque sensum immutat; posterior accidentalis est; 2° detractione; forma irritatur, si tollantur verba exprimentia actionem sacramentalem aut subiectum; ex. gr.: Ego te in nomine Patris (omissa voce baptizo) etc., vel: Ego baptizo in nomine (omisso te) etc.; 3° corruptione verborum; forma irrita est, si nova vox ex cor­ ruptione in substantialibus inducatur, v. gr. si dicas: Ego te baptizo in nomine Matris et Filii etc.; aliter forma est valida, quia verba cor­ rupta communi usu pro integris accipi et intelligi solent, ex. gr. : Ego te baptizo in nomine Patria Filia et Spiritu Sancta; excipitur tamen casus, quo minister consulto verba corrumpat, ut dicetur infra; 4° transpositione verborum; per se forma non irritatur; atta­ men si sensus corruat vel dubius fiat, etiam forma fit nulla aut dubia: ex. gr. meum est hoc corpus; 5° transmutatione verborum; si verba sint omnino synonyma, et quidem usu communi recepta, forma valet; secus, non; ex. gr.: Ego te mundo a peccatis tuis etc.; 18 LIBER I - CAPUT I 6° interruptione; si unitas orationis moraliter perseverare cen­ setur, forma valida manet; secus, non; ex. gr., si minister, prolatis verbis Ego te, tussi abreptus interrumpat, et statim prosequatur, vali­ dum est sacramentum; aliter foret dicendum, si, iisdem verbis prolatis, psalmum recitaret aut in sacrarium se conferret, et dein absolveret formam. Interruptio syllabarum longe facilius, quam verborum interruptio, sensum immutat, ita ut etiam modica vel nullum reddat sacramentum vel saltem dubium; proinde, in praxi, omnes docent verbum incoeptum esse repetendum, nisi agatur de interruptione modicissima. Quibus attentis, facile dissensus et auctorum controversiae componuntur. 16. An error et intentio ministri influere possint in formam (21). — I. Error ministri, si est mere internus, non irritat formam, modo intentio faciendi quod facit Ecclesia habeatur; si autem error exterius manifestetur, videndum est, num distincta propositione indicetur et verba essentialia formae integra maneant, necne; in priori casu, sa­ cramentum est validum; in altero, invalidum. II. Prava intentio ministri potest inducere mutationem formae substantialem, quando scii, minister consulto verbis substantialiter erroneis aut aequivocis utitur, ut declaravit Zacharias Papa in C. Retulerunt 8G, (list. 4 quoad formam: Ego te baptizo in nomine Patria et Filia et Spiritu Sancta. III. Necesse non est ut verba formae sensum ex se ipsis praeseferant intentum a Christo; requiritur et sufficit ut ex modo quo hic et nunc proferuntur, communi accipiendi ratione, eiusmodi sensum suggerant audientibus. IV. Errores grammaticales, generatim loquendo, mutationem substantialem formae non inducunt, nisi sensus plane diversus inde oriatur, seu nisi verba nedum corrupta, verum et omnino diversa resul­ tent; ex. gr. si dicas: Ego baptizor in nomine Patris etc. Idem valet de corruptione ob linguae defectum aut imperitiam vel praecipitationem. 17. Quomodo forma sit proferenda. — 1. Ad validitatem quod attinet, praeterquam sine mutatione substantiali, ut modo diximus, requiritur: 1° ut, generatim, vocaliter forma pronuntietur; quocirca non sufficit mente dumtaxat eam legere aut oculis percurrere; — 2° ut forma proferatur sine interruptione (n. 15); — 3° ut verba formae (21) Cfr. Suarez, Z. c., sect. 5; Lugo, Z. r., sect. 7; Sporer-Blerbaum, Z. c., π. 89; Génlcot, Z. c., n. 110; Lehmkuhl, Z. n. 20. DE NATURA SACRAMENTORUM 19 proferantur modo consccratorio, non autem historico vel concionatorio aut promissorio. 2. Ad liceitatem quod spectat, requiritur: 1° ut ea reverentia ac devotione forma pronuntietur, quam sanctitas et dignitas sacramen­ torum postulat; 2° ut sine repetitione proferatur. Nisi excuset causa rationabilis, repetitio, ob reverentiam sacramento debitam, est semper peccatum, generatim leve; at potest esse etiam grave, praesertim si fiat ex consuetudine vel cum scandalo fidelium etc. Diximus: nisi excuset rationabilis causa; nam (piando quis certo cognoscit aut probabi­ liter credit se male protulisse formam, non modo potest, sed tenetur eandem repetere. Scrupulosi vero, qui animi anxietatibus et molestiis sunt obnoxii, a pec­ cato excusantur; attamen curaro pro viribus debent ut dubia et perplexitates deponant. 18. Requisita certitudo de valore materiae et formae. — 1. Extra cas uni necessitatis ea materia ac forma adhiberi debet, quae certa sit. Id postulat sive reverentia sacramento debita, sive necessitas aut uti­ litas suscipientis; secus enim periculo nullitatis exponitur sacramen­ tum, quod citra culpam fieri non posse, compertissimum est. 2. Si materia (quaestio, in praxi, reducitur ad materiam) certa haberi nequeat, probabilis eaque tutior semper est adhibenda; nam, cum agatur de valore sacramenti, systemati probabilismi, quod vocant, locus non fit. 3. Deficiente materia certa, debetne quis uti materia dubia, vel solum potest? Sic distinguendum: si adest necessitas administrandi sa­ cramentum, ex. gr., si infans nondum baptizatus in articulo mortis versetur, minister debet uti materia dubia; sacramenta enim propter homines sunt instituta, et ideo licet eadem periculo nullitatis exponere, ut, quoad fieri potest, hominum saluti consulatur: si, e contra, habetur tantum utilitas eaque notabilis suscipientis, non autem proprie ne­ cessitas, minister potest uti materia dubia, sed non tenetur. Ratio est manifesta. 4. Materia vel forma potest esse dubia, sive dubio i uris sive dubio facti, prout dubitatur num haec illave materia aut forma fuerit a Christo instituta ut valida, ex. gr., an materia Baptismi sit humor fluens e vite; vel dubitatur num materia aut forma a Christo instituta, fuerit adhibita, necne; ex. gr., an quis infuderit in Baptismo aquam vel iusculum, an verba formae recte protulerit, aut minus. In utroque dubio traditae regulae serventur. 5. Stante dubio iuris vel facti, forma conditionata adhibenda est in 20 LIBER I - CAPUT I sacramenti confectione, ut ex una parte reverentiae erga sacramentum consulatur, ex alia vero saluti animarum. Necesse non est conditionem verbis exprimere. Vide n. 29. Qui, secluso dubio iuris vel facti, i. e., sine causa sacramentum conficit sub conditione, graviter peccat, ut communiter docent theologi (22). Ratio, quia aut nullum facit sacramentum, aut dubium, aut validum quidem, sed non sine nugacitate in re gravi. f Attamen, in praxi vix non semper deest peccatum saltem mortale; nam subiective potest quis putare causam iustam exsistere sacramentum admini­ strandi conditionate praesertim ob scrupulos, seu animi anxietates, dum revera ne levissima quidem habetur causa; tunc, licet obiective seu materialiter culpa sit forte gravis, subiective seu formaliter erit aut nulla aut levis tantum, iuxta conscientiam ministri conficientis sacramentum. At valde curandum est ut scrupuli et animi anxietates hac in re deponantur. 19. An, quando et quomodo sacramenta, de quorum valore dubi­ tatur, sint iteranda, ex sequenti articulo colliges; an et quando in sa­ cramentorum administratione liceat sequi opinionem probabilem, re­ licta tutiore, vide n. 23 ss. 20. Quae et quanta sit potestas Ecclesiae circa sacramenta. — 1. Certum est Christum D. omnia et singula sacramenta instituisse, et quidem directe ac immediate. Porro quodeumque sacramentum tribus perficitur, scii, persona ministri, materia et forma. Quare, cum asseritur Christum D. sacramenta instituisse, idem est ac dicere Ipsum determinasse et ministri personam et materiam ac formam. Haec autem determinatio potest esse generica et specifica seu in individuo facta, prout consideratur sola ratio alicuius signi sacri sensibilis quo gratia significatur et confertur, vel attenditur certa ac praefinita materia et forma (vel persona ministri, de qua tamen vix quaestio movetur). De Eucharistia et Baptismo nulla dubitatio. Controversia respicit praesertim sacramentum Confirmationis et Ordinis. 2. Quidam docent Christum D. in specie determinasse materiam et formam omnium sacramentorum, Confirmatione et Ordine non exce­ ptis, ita ut Ecclesia nihil mutare aut addere valeat circa valorem eorumdem (23). Alii affirmant Christum ritum essentialem sacramentorum in (22) Suarez, l. c.9 disp. 13. sect. 3. v. Dico 3; Coninck, l. c., q. 64, n. 77, 88; Bonacina, l. c., n. 20; Lacroix. L c., part. 2, n. 82; Busembaum apud S. Alph., I. c., n. 20. (23) Cfr. Suarez, disp. 2, sect. 6, η. 4; Van Rossum, De sacra ordinat., η. 483. ' DE NATURA SACRAMENTORUM 21 specie determinasse, simul tamen dedisse Ecclesiae potestatem addendi ritui essentiali aliquem ritum vel caeremoniam tamquam conditionem sine qua non, adeo ut, tali ritu vel caeremonia non servata, invalida sit sacramenti collatio (24). Alii censent Christum, excepta Eucharistia et Baptismo, in genere tantum materiam ac formam determinasse, adeo ut quaelibet materia et forma rationem signi sacri exhibens, ad valorem sacramenti sufficiat, nulla Ecclesiae concessa peculiari facultate. Multi demum tenent Christum D. in genere tantum instituisse quaedam sacramenta, Ecclesiae vero potestatem dedisse materiam ac formam in specie determinandi. Inter patronos huius sententiae recenseri possunt veteres et recen­ tes: Alexander Alensis, S. Bonaventura, Paludanus, Innocentius IV, Diana, Petrus Soto, Amort, Card. De Lugo, Billuart, Lacroix, Coninck, Sardagna, Sporer, Ballerini-Palmieri, Billot, Harent, Galtier, d’Ales, Hurter, De Guibert, Schmid, Pourrat, Hugueny, et alii (25). 3. Omnibus mature perpensis rationibus hinc inde allatis, aucto­ ritate intrinseca atque cxtrinseca probe considerata, ultima sententia communior ac probabilior est (26). Minime obstat doctrina Concilii Trid.: « Declarat (sacra Synodus) hanc potestatem perpetuo in Ecclesia fuisse, ut in sacramentorum dispensatione, salva illorum substantia, ea statueret vel mutaret, quae suscipientium utilitati seu ipsorum sacramentorum venerationi, pro rerum, temporum et locorum varietate, magis expedire iudicaret » (27). Ad rem egregie Billuart: « Ecclesia non potest mutare materiam sacra­ mentorum, alias mutaret eorum substantiam, quod est contra Trid. Sess. XXI, cap. 2. Ergo. Besp. D. ant. Ecclesia non potest mutare materiam sacramen­ torum form aliter sumptam in ratione signi, et ut a Christo institutam, C. ; (24) Gainmachacus, in III part., de sacram. Ordinis, cap. 4 ct 5; Cabassautius, Notiiia cccl. sac.c. IV, Disp. ct App. ad Cone. Carth. IV, n. 4 ss. (25) Alexander Alensis, Summa. part. IV, q. 5, moinbr. 3, art. 2: S. Bonaventura, in IV Sent. D. 7, art. 1, q. 1 ; Innocentius IV, Comment. Decret, lib. I, cap. Presbyter; Diana, tract. 5, de Ordinc, rcsol. 1; Petrus Soto, De. institutione sacerdotum, lect. 4 de sacramento Ordinis; Amort, Theol. moral, ct schol., de Sacramentis in genere, disp. 2, q. 2; Card. De Lugo, De Sa­ cramentis in gencre, disp. 3, n. SI ss.; Billuart. De Ordinc, disp. 2, art. 1; Lacroix, lib. VI, p. 1, n. 10; Coninck, De Sacramentis, d. 20, n. 65; Sardagna, t. VII, n. 462; Sporer, De Ord., n. 18; Ball.-Palmieri, Opus mor., tract. 5, de Ordine, dub. 1. n. 11 s.; Billot, De Sa­ cramentis, I, th. 2; Harent, La part de l'Eglisc dans la determination du rite sacramentel, in Etudes religieuses, t. 73, p. 315 ss.; d’Ales, in Hechcrchcs de science religieuse, 1919, p. 116 ss.; Hurter, Instil, theol.. Ill, La théologie sacramcntaire, p. 268 ss.. cd. 3·; Hugueny, L’institution des Sacrements, in Reçue des sciences philosophiques et théologiqucs, 1914, p. 236. (26) De hac quaestione abunde disserimus, argumentis et auctoribus citatis, in tractatu De sacra Ordinatione, n. 126 ss. (27) Sess. XXI, cap. 2, de Communione sub utraque specie. 22 LIBER I - CAPUT I materialiter sumptam in ratione rei, N. Sic enim mutaro materiam, non est mutare substantiam sacramenti » (28). 4. Ista quaestione resoluta, alia sponte exsurgit circa potestatis Ecclesiae ambitum, ad sacramenta quod attinet. Nempe: Ecclesia potestne statuere aliam materiam vel formam pro Latinis, et aliam pro Orientalibus? Item: Potestne Ecclesia prius ut validam habere materiam aliquam aut formam, deinceps, alio tempore, ut invalidam? Perspecta amplissima Ecclesiae potestate, salva sacramentorum substantia iuxta Tridentinam Synodum, videtur probabilius affirman­ dum. Quaestio tamen speculativa longe differt a quaestione practica. Haec penitius et accuratius declarabuntur ex iis quae de singulis sa­ cramentis dicenda erunt. 20bis. Principia sedulo attendenda de materia et forma sacramen­ torum. — 1. Sacramenta a Christo D. fuerunt instituta propter homines, et quidem propter homines cuiuslibet aetatis, loci et instructionis, sive civiles sive barbaros, sive excultos sive ignaros. Quare Christus in materia determinanda prae oculis non habuit scientiam chemicam, inventa futura aliaque huiusmodi, sed pro sua sapientissima oeconomia sese accommodavit captui et mtelligentiae hominum eorumque usui atque aestimationi. 2. Hinc est quod in iudicio ferendo de validitate aut invaliditate huius vel alterius materiae, v. g. aquae vel panis, non peritorum do­ ctrina in primis spectanda est, sed hominum aestimatio et vulgaris usus attendendus. 3. Etiam admissa peculiari potestate Ecclesiae tradita a Christo circa sacramenta, valet atque urgendum idem principium: scii. Ec­ clesia semper ac necessario Christi voluntatem sequi tenetur eiusque intentioni in omnibus et fidelissime se accommodare, ut hominum sanctificationi ac saluti provide consulat. (28) Summa S. Thomae, to. IX, dc sacram. Ordinis, dise. 2, art. 1, ob. 1. Cfr. etiam An­ toine, Theol. univ., tract, de sacram. Ordinis, § 2, ob. 4; Sarda^na, op. cit., to. VII, art. 6, controv. II, n. 461. Dc vero sensu verborum Concilii Trid. ·salva illorum substantia », accurate disserunt d’Alcs, Recherches dc science reliqieuse. 1919, p. 182 se.; Cavalier», Le décret du Concile de Trente sur les sacrements en général, in Bulletin dc littérature ecclésiastique, 1914, p. 361; Lonnerz in Gregorianum, 1922, p. 385 es. DE NATURA SACRAMENTORUM 23 Articulus III. De sacramentorum iteratione. 21. Triplex regula. — I. Sacramentum iterare non licet, si dubium de eiusdem valore sit prorsus inane, i. e. omni rationabili fundamento destitutum. Per se grave peccatum est sacramenta iterare sine ratio­ nabili causa; per accidens potest esse leve aut nullum ob conscientiae perplexitatem et animi angustias, prout contingit in scrupulosis. II. Quoties rationabile seu prudens adest dubium de collato sacra­ mento necne aut de collati sacramenti valore, semper licet sacramentum iterare. Sufficit quodcumque dubium, etsi leve aut levissimum, modo non sit manifeste vanum ideoque spernendum (cfr. can. 732, § 2). At non quodlibet placitum seu dubium paucorum theologorum sufficit ad imponendam obligationem repetendi sacramentum, immo ne ad licitam qui­ dem reddendam repetitionem. Ut obligatio iterandi exsistat, necesse omnino est, auctoritas theologorum saltem extrinseca tanta sit, ut ipsorum sententia tamquam vere probabilis haberi queat. III. Si sacramentum, de cuius valore dubitatur, necessarium sit sive absolute sive respective, aut ab eius valore alia pendeant, iteratio fleri omnino debet, quamdiu valor sacramenti moraliter certus non est. Id plane requirit aeterna hominum salus, bonum religionis et pro­ ximorum. Quocirca iterari debet Baptismus, Ordo, absolutio moribundi, unctio moribundi sensibus destituti, et hostiarum consecratio, ne forte idololatriae periculum inducatur. In hisce casibus principium commu­ niter a theologis admissum hoc est: si licet iterare, iterari etiam debet. At aliquando contingere potest, ut sacramenta necessaria licite quidem iterentur, quin tamen repetitio sit praescripta (1); quod locum habet, praecipue ad animi plenam tranquillitatem, cum molesto ac diuturno scrupulo quis ve­ xatur, aut agitur de dubio iuris oborto ex quorundam paucorum sententia, quae vera probabilitate caret, ex. gr. de validitate Baptismi in pectore collati, vel in cuius administrationo aqua immediate post formae prolationem effusa est (2). (1) Cfr. Lugo, Responsa moralia, lib. I, DE MINISTRO SACRAMENTORUM 51 Eadem regula seu duplex memorata conditio valet quoque, con­ grua congruis referendo, ubi agitur de gravi necessitate, ob quam sacramenta ministranda sunt cum periculo gravi et probabili sanitatis aut vitae. Quamplures theologi (ex gr. Scavini, Berardi, Gury, Sabetti, Bucceroni, Noldin, Lohmkuhl, Alberti) docent, freti auctoritate 8. Alphonsi (4), "Paro­ chos tempore pestis teneri parochianis suis peste laborantibus ministrare dumtaxat duo sacramenta ad salutem necessaria, nempe Baptismum et Poeni­ tentiam ». Innituntur autem declaratione S. C. Concilii diei 11 oct. 1576, quam Gregorium XIII probasse contendunt. At declaratio seu decretum S. C. Con­ cilii diei 26 oct. 1576 probante Gregorio XIII editum, statuit Parochos « tem­ pore pestis teneri omnino residere in suis ecclesiis parochialibus; posse tamen per alium idoneum ministrum parochianis suis peste infectis sacramenta Ba­ ptismi et Poenitentiae ministrare» (5). Res itaque est omnino diversa, quia minime dicuntur Parochi teneri, dumtaxat sacramenta Baptismi et Poeni­ tentiae ministrare, ut passim referunt theologi cum S. Alphonso. Agebatur in casu de dubio S. Sedi proposito a S. Carolo Borromaeo, dira peste Mediolani grassanto, cum nonnulli animarum pastores gregem suum desererent et mo­ ribundis sacramentorum administratio negligeretur. 55. An et quando urgeat obligatio personaliter ministrandi sacra­ menta. — Animarum pastores tenentur per se ipsi sacramenta mini­ strare, quantum fieri possit, non autem totum gerendum munus, praesertim sacramentorum administrationem, committere aliis presby­ teris (6). Agitur enim de obligatione personali; idque praecipue locum habet si iidem pastores nominatim a fidelibus requirantur. Controvertitur, an Parochus (scii, animarum curam gerens ex officio) teneatur per se ipso parochianis peste aut alio contagioso morbo laborantibus sacramenta ministrare. Nostram hac in re sententiam sic breviter pandimus: si Parochus ab ae­ grotis parochianis expresse et nominatim advocetur, ipsemet, non alius, acce­ dere debet, nisi legitimo detineatur impedimento; si Parochus expresse et nominatim non invitetur, sacramenta ministraro potest per quemcumque presbyterum idoneum. 56. Obligatio eorum qui non exercent curam animarum ex officio. — 1. Tenentur sub levi, generatim loquendo, sacramenta ministrare ex caritate fidelibus rationabiliter petentibus extra necessitatem, quoties id sine aliquo incommodo facere queant. (4) II. n. 27. (5) Cfr. Fagnan., Comment, in Decretales Greyorix IX, lib. Ill, cap. Clericos, tit. IV, De clericis non resident. eto., n. 38 ss.; Boned. XIV, De Synodo dioec., lib. XIII, cap. 19, n. 6. (6) S. C. C. 16 sept. 1645; 20 iun. 1776. 52 ITBER I - CAPUT II 2. Proximo in gravi necessitate spirituali constituto tenentur sub gravi sacramenta ministrare, si commode possunt, i. e. sine incom­ modo notabili. 3. Fidelibus in extrema aut quasi-extrema necessitate spirituali constitutis debent sub gravi succurrere etiam cum gravi incommodo, imo et cum certo periculo vitae, dummodo constet de vera necessitate simulque spes proximum salvandi sit moraliter certa (cfr. n. 62). 4. Extremae necessitati assimilanda videtur necessitas gravis communis, quae, ex. gr., habetur tempore morbi contagiosi, quia inter multos moribundos non deerunt qui in extrema versentur necessitate; ideoque in communi necessitate spirituali, sacerdos, etiam non curatus, tenetur, aliis deficientibus, absolutionem moribundis impertire cum periculo vitae (7). Articulus V. De sacramentis denegandis. 57. Principia. — I. Nullo in casu, ne sub comminatione quidem mortis, licet ministro sacramenta administrare incapaci, ei scii, qui non est sublectum aptum sacramenti recipiendi; v. g. si Baptismum velit conferri iam baptizato, Confirmationem confirmato etc. Ratio est, quia sacramentum reipsa non conficitur ac ideo habetur abusus rei sacrae intrinsece malus. 58. II. Sub gravi tenetur per se minister sacramenta denegare in­ dignis, iis nempe qui sunt equidem subiectum capax sacramenti, sed nequeunt eiusdem effectum percipere, cum in statu peccati mortalis versentur sine voluntate sese emendandi. Id postulat ipsa sacramentorum dignitas et virtus religionis, ne sacra profanationi exponantur; postulat fidelitas ministri, qui prohibetur sanctum dare canibus et margaritas ante porcos proficere; postulat caritatis lex, no iis, qui indigne sacramenta recipere conantur et audent, minister cooperetur scandalumve praebeat (cfr. can. 855) - (1). (7) S. Alph., I. c., n. 27; Génlcot, l. c.; Bucceronl, l. c., n. 362. (1) S. Thom., I. c., q. 80, n. 6; S. Alph., lib. VI, n. 44; Suarez, l. c., diep. 67, sect. 2; Lacroix, I. c., η. 139 ss.; Conlnck, l. c., q. 80, η. 29; Bonacina, l. c., q. 6, p. 4, n. 13. DE MINISTRO SACRA MENTORUM 53 59. III. Ut minister teneatur sacramenta denegare, non sufficit dubium aut probabilis suspicio, sed oportet ut moraliter certo constet de indignitate petentis sacramentum. Nemo enim, iuxta notum effa­ tum, praesumitur malus, nisi probetur. Minister autem inquirere debet de suscipientis dignitate, non eodem modo quoad omnia sacramenta, sed diverso modo pro diversa cuiusque sacramenti natura. Si agitur de iis sacramentis, in quorum administ ratione sacerdos est vel uti iudex, tenetur de suscipientis dignitate aut idoneitate prudens sibi efformare indicium ex positivis indiciis. Haec vero sacramenta sunt Baptismus adultorum, Poenitentia, Ordo et Matrimonium quoad impedimenta. Si agitur de aliis sacramentis — scii. Con­ firmatione, Eucharistia et Extrema Unctione — minister non tenetur positive indicare de suscipientis dispositione; quilibet fidelis sane praesumitur dignus, et ideo sufficit ministro haec praesumptio, quae tamdiu haberi censetur, quamdiu positive constet sacramenta petentem non esse indignum. 60. IV. Licet ministro ex causa gravissima sacramenta admini­ strare indigne petentibus; tum quia ex una parte cooperatio non est necessario formalis, sed materialis tantum, quae proinde, scandalo re­ moto, licita fit ex causa proportionate gravi; tum quia ex alia parte fidelitas ministri non eo usque protenditur ut denegare debeat, quando maiora mala ex denegatione oriri possint. Causae gravissimae ob quas licet certe sacramenta indignis con­ ferre, ut communiter tradunt theologi, hae praecipuae sunt: 1° ne violetur sigillum sacramentale; 2° ne oriatur grave scandalum; 3° ne proveniat magna perturbatio fidelium, ita ut a sacramentis petendis amoveantur; 1° ne publica fiat indignitas hucusque occulta petentis; quam postremam causam, sedulo animadvertas, passim theologi ad­ mittunt, non ideo ut famae petentis unice consulat ur — de qua re infra dicemus — sed ut incommoda gravissima vitentur, ex denegatione profecto oritura; quocirca manifestum est hanc causam, iuxta prae­ fatos doctores, ad unam aliamve ex tribus praecedentibus reduci (2). Controvertitur, an liceat ministro sacramentum conferre indigno, ob metum mortis aut alius mali moraliter aequivalentis. Pluree negant (3), quia nonnisi ad communia damna vitanda ex denegationc secutura, licet indignis sacramenta ministrare, non vero ad privatum damnum, ut in casu, propulsandum. (2) S. Thom., Z. c.; S. Alph., I. c., n. 50. (3) S. Alph., Z. c., n. 49; Lohmkuhl, Z. c„ n. 59. 54 LIBER I - CAPUT Π Alii affirmant (4), quia, aiunt, « ad conferenda sacramenta indignis videtur sufficere haec ratio ut eorum famae parcatur: quod autem licet ad servandam famam alterius sontis, a fortiori licet ad servandam vitam ministri innocen­ tis » (5). Haec sententia vere probabilis nobis est. Item controvertitur, an sola diffamatio eius, qui sacramentum indigne petit, sit ratio sufficiens ut sacramentum ei conferatur. Sermo est, naviter attendas, de sola diffamatione suscipientis, non autem de communi damno vitando ex denegatione secuturo. Nonnulli auctores negant; alii affirmant (6\ Putamus utramque sententiam recte posse componi, cum alia ab alia verbis, potius quam re, differat. Sane, e publica denegatione sacramenti non modo diffamatio occulli peccatoris sequitur, verum etiam alia incommoda ne­ cessario oriuntur, quae cum famae laesione plus minus cohaerent, scii, timor fundatus fidelium et aversio a sacramentorum frequentatione, quippe quae nimis odiosa facile redderetur. Quod si revera damna communia deessent, hypothetice loquendo, senten­ tiam negativam probabiliorem censemus; idque implicite confirmari censemus can. 855, § 2. 61. V. Numquam licet indigno conferre sacramentum, si petatur in odium fidei aut religionis contemptum, quia eiusmodi administratio esset intrinsece mala. Qua de re nulla est nullaque haberi potest controversia inter auctores. 62. An et quando sacramenta ministranda sint haereticis et schi­ smaticis. — 1. « Vetitum est sacramenta Ecclesiae ministrare haereticis aut schismaticis, etiam bona fide errantibus eaque petentibus, nisi prius, erroribus reiectis, Ecclesiae reconciliati fuerint » (can. 731, § 2). Si agitur de haereticis vel schismaticis formalibus, ut aiunt, i. e. mala fide errantibus, palam est eos esse in statu peccati et quidem per se gravissimi, ideoque tamquam omnino indigni a sacramentis susci­ piendis arceri debent. Si agitur de haereticis vel schismaticis materialibus, de iis nempe qui versantur in bona fide, item arcendi sunt a sacramentis, quia admi­ nistratio sacramentorum a Christo Domino commissa fuit Ecclesiae, ac proinde ii tantum sacramenta recipere valent, qui sunt de corpore ipsius Ecclesiae Christi. lamvero haeretici et schismatici, donec (4) Suarez, l. c., disp. 67, sect. 2 s.; Sporcr-Bierbaum, l. c., n. 188; Bonacina, Z. c., n. 14; Lacroix, Z. c.. n. 138. Ex recentioribus, D’Annibale, l. c., 5 67; Génicot, II, n. 122, n; Noldfn, Z. c., n. 36, 3; Pighi, op. cit., IV, n. 37. (5) Génicot, Z. c. (6) Cfr. D’Annibale, Z. c.; Bull.-Palm., I. c.; Noldin, l. c. DE MINISTRO SACRAMENTORUM 55 reconciliati non fuerint, ad corpus Ecclesiae nullatenus pertinent. Ergo. 2. Quaerunt DD. 1° an sub conditione absolvi possit haereticus vel schismaticus sive materialis sive formalis sensibus destitutus; 2° an possit absolvi conditionate haereticus vel schismaticus materialis in mortis articulo, quamvis non sit sensibus destitutus. Quoad primam quaestionem, animadvertimus ante omnia eam praescripto citati can. 731, § 2 minime dirimi, ita ut etiam iure, quo nunc utimur, licite in scholis agitari queat. Sententia communior negat posse absolutionem dari haeretico vel schismatico formali sensibus destituto. S. Alphonsus (7) haec ad rem habet: « Haeretici enim, etiamsi in eo casu deut signa poenitentiae, non debent absolvi, nisi expresse absolutionem petant, quia tales numquam prudenter praesumi valent ea signa praebere in ordine ad confessionem, a qua summopere abhorrent ». Verba S. Doctoris sedulo sunt perpendenda; ipse enim loquitur de generali praesumptione, quae aliquando cedere potest veritati, et contrariae etiam praesumptioni, in casu particulari. Non desunt quidam theologi, praesertim recentiores, qui affirmant posse probabiliter absolvi conditionate haereticum vel schismaticum publicum et formalem sensibus destitutum (8). Haec sententia, remoto scandalo, vere probabilis est eaque confirmatur resp. S. Off. 17 maii 1916, ad 2. Si haereticus vel schismaticus formalis non sit sensibus destitutus, absolvi nequit, nisi prius, fide catholica suscepta, Ecclesiae fuerit re­ conciliatus. Ubi agitur de haeretico vel schismatico materiali sensibus de­ stituto, theologi communiter admittunt, eum sub conditione posse absolvi; et merito quidem. Quoad secundam quaestionem, scii, an possit conditionate absolvi haereticus vel schismaticus materialis in mortis articulo, licet non sit sensibus destitutus, gravis est inter DD. controversia. Certa ab incertis distinguamus oportet. In primis certum est, hunc moribundum, nondum sensibus destitutum, absolvi non posse, nisi prius excitetur ad contritionem do peccatis suis, et paratus sit facere omnia quae a Deo ordinata sunt ad vitam aeternam consequendam. Si vero contritionem eliciat de suis peccatis, atque paratus sit omnia peragere quae ad salutem aeternam requiruntur, nonnulli theologi censent ab(7) Loc. cit., n. 483. (8) A Vnrcono, Comp. thcol. mor. De PoeniL, a. V; Gury-Ferreres, Comp, thcol. mor., vol II η. 506 7° (odit, hispann, 1902); Gonnarl. Consultationi morali, consult. 58. 56 LIBER I - CA PUT Π solvi posse sub conditione (9). Ratio est, aiunt, quia invaliditas et illiceitas huiusmodi absolutionis nec ex defectu intentionis nec ex carentia actuum poenitentis neque ex defectu fidei catholicae repeti potest. Non ex defectu intentionis, quia etiam in Poenitentia, sicuti in Baptismo, suflicit intentio implicita, quae profecto habetur in sincera et explicita vo­ luntate admittendi et adhibendi omnia media a Deo ordinata ad salutem ne­ cessaria. Non ex carentia actuum poenitentis, quia, cum suiliciat ad validitatem absolutionis confessio tantum in genere facta, haec insinuari potest haeretico vel schismatico moribundo, ita ut rite confiteatur se peccatorem vel peccasse, et dein potat a Deo veniam suorum peccatorum cum spe veniae; tunc adest sive confessio sive contritio necessaria ad validitatem absolutionis. Non ex defectu fidei catholicae, quia haereticus vel schismaticus materialis bene habere potest fidem supernaturalem, ad iustificationem necessariam. 3. Hanc sententiam, omnibus mature consideratis, censemus adhuc sustineri posse non obstante praescripto can. 731, § 2, qui statuit nor­ mam ordinarie ac tuto sequendam, dummodo absit scandalum aliudve grave incommodum. Hac de re attendendum est responsum S. Ofllcii die 17 maii 1916 datum: « 1. An schismaticis materialibus in mortis articulo constitutis, bona fide sive absolutionem sive Extremam Unctionem petentibus, ea Sacramenta conferri possint sino abiuratione errorum. « 2. An schismaticis in mortis articulo sensibus destitutis absolutio et Extrema Unctio conferri possit ». «Ad 1. Negative, sed requiri, ut, meliori quo fieri possit modo, errores reficiant et professionem fidei faciant. Ad 2. Sub conditione affirmative, prae­ sertim, si ex adiunctis conficere liceat, eos implicite saltem errores suos reficere, remoto tamen scandalo, manifestando scilicet adstantibus, Ecclesiam suppo­ nere eos in ultimo momento ad unitatem rediisse ». 63. Regulae quoad sacramenta deneganda. — I. Sacramenta de­ neganda sunt publico peccatori, sive publice sive occulte petat (cfr. can. 855, § 1). Ratio, quia in hoc casu deest causa sacramenta admini­ strandi, quin iinmo scandalum grave praeberetur fidelibus, si eadem administrarentur. Palam est, excipiendum esse ab hac regula sacra­ mentum Poenitentiae, ad quod omnes peccatores rite dispositi possunt ac debent admitti. Is dicitur publicus peccator, cuius indignitas ad communem, moraliter loquendo, notitiam venerit. Attenditur potius notio vulgaris, (9) Lacroix, l. C., part. II. n. 1809; Génlcot, l. c., n. 298; Gury-Ferreres, l. c., 8°; Bucceronl, Casus conscientiae, p. 552 e. (edit. IV). DE MINISTRO SACRAMENTORUM quam iuridica de qua in can. 2197, 1. Ut autem quis revera qua peccator publicus censendus sit, duo per se et ordinarie loquendo requi­ runtur: 1° ut peccatum sit grave·, 2° ut sit continuatum et perseverans vel ratione ipsius peccati vel saltem scandali inde provenientis. Unum peccatum, v. g. blasphemia semel prolata aut omissio auditionis Missae die dominico, non sufficit, etsi culpa sit gravis. Verificatur, contra, in concubinatu aut in homicidio, de quo certo et palam constat. Item in eo qui officia vitae Christianae negligit, v. g. qui tempore paschali praecepto confes­ sionis et communionis non satisfacit, dummodo publice id notum sit. Publicitas autem est absoluta et relativa. Habetur relativa, si multi ex praesentibus aut maior pars delictum eius, qui sacramentum petit, cognoscunt, quin tamen ad communem vulgi notitiam illud pervenerit. Habetur absoluta, si delictum est notorium 1° vel notorietate iuris, i. e. per sententiam iudicis quae in rem indicatam transierit, aut per confessionem delinquentis in iudicio factam; 2° vel notorietate facti, nempe cum delictum publice notum est et in talibus adiunctis patra­ tum, ut nulla tergiversatione celari ac nullo iuris suffragio possit excu­ sari; 3° vel notorietate famae — seu publicum stricto sensu, quatenus distinguitur a notorio — quando delictum iam divulgatum est aut talibus contingit seu versatur in adiunctis ut prudenter indicari possit ac debeat facile divulgatum iri (cfr. can. 2197) - (10). Fatendum est, alios aliter sumere publicitatem absolutam: est quaestio de verbis. Petit publice ille, qui coram aliis sacramenta requirit, sive plures ii sint sive pauci; at non censetur petere publice, qui ex. gr. coram puerulis aut semifatuis vel non advertentibus, quorum scii, nulla sit habenda ratio, requirat. Ad praxim quod attinet, haec sunt notanda: 1° Probabilius non est negandum sacramentum ei, cuius delictum plerique e praesentibus, non autem omnes, cognoscunt, ita ut absolute publica nondum sit indignitas; ratio est, quia talis peccator adhuc famam suam pos­ sidet relate ad omnes qui eius delictum ignorant (11) ; at si indignitas est abso­ lute publica, nequaquam licet peccatori sacramenta administrare, quamvis forte delictum sit aliquibus aut etiam multis e praesentibus occultum. Ratio manifesta: iste peccator ius ad famam iam amisit. (10) Cfr. Bonacina, l. c., q. 6, p. 4; Suarez, l. c., eect. 5; Lacroix, l. c., n. 139 es.; Sporer-Bierbauni, l. c., n. 164 as.: D’Annibale, I, § 290. (11) Suarez, l. c.; Bonacina, l. c n. 13; S. Alph., I. c., n. 45. 58 LIBER I - OAPUT Π 2° Item probabilius sacramentum conferendum est peccatori, si eius peccatum in loco notum non est, licet alibi sit publicum, dummodo non prae­ videatur ibi etiam brevi divulgatum iri; tunc enim, uti manifestum est, ex sacramenti administratione scandalum fidelium oriretur (12). 3° Ubi indignitas ex solo peccato oritur, secluso scandalo amovendo, sufficit, peccatorem publice esse confessum, ita ut brevi eius poenitentia divulgetur; si vero emendatio aut satisfactio vel retractatio sit facienda ad scanda­ lum removendum, puta quia petens sacramenta versatur in proxima occasione peccandi vel impios errores diffuderit, opus est regulariter ut scandalum prius amoveatur per remotionem occasionis, per satisfactionem aut retractationem publicam, vel saltem ita exhibitam, ut brevi evulgari possit, nisi occulte pec­ cator petat, aut alia ratione scandalum praecaveri queat. 4° In dubio do publicitate peccati, potius dandum est sacramentum palam petenti; in dubio autem, posita delicti publicitate, de emendatione vel retractatione, seu de scandalo amoto necne, potius differendum est sacramen­ tum (13). 64. II. Sacramenta deneganda sunt peccatori occulto, qui occulte petit (can. 855, § 2), nisi e sola sacramentali confessione indignitas in­ notuerit ministro. Ratio primi est, quia in casu non habetur nec diffamatio petentis neque scandalum fidelium; ratio secundi, quia sigillum sacrament ale sine expressa poenitentis licent ia numquam potest frangi. Dicitur occulte petere, qui vel coram solo ministro vel coram aliis, quorum tamen nulla sit habenda ratio, uti essent seinifatui, par­ vuli etc., petat (14). 65. III. Non sunt neganda sacramenta peccatori occulto, qui publice petit; tum quia eiusdem fama auferri nequit ob delictum occul­ tum, tum praesertim quia ex denegatione communia damna seque­ rentur, quatenus fideles, timentes ne sibi propter occultum delictum denegentur publice sacramenta, ab iisdem suscipiendis sese retraherent (cfr. can. 855, § 2) - (15). Excipitur tamen casus quo peccator occultus vellet sacramentum, ex. gr. Eucharistiam, recipere ad illud positive inhonorandum seu ob contemptum formalem; tunc, iuxta probabiliorem sententiam, pec(12) Lacroix, (13) (14) (15) S. Alph., L c., n. 46; Lehmkuhl, l. c., n. 56; Génlcot, l. c., n. 122, II. Cfr. etiam L c., n. 140. Lacroix, L c., n. 142; S. Alph., L c., n. 48. Lugo, l. c., dlsp. 8, sect. 10; Bonacina, L c., n. 4; Lacroix, L c,, n. 145. S. Thoin., L c.; Salmant., L c., n. 68 as.; S. Alph., I. c., n. 50. DE MINISTEO SACRAMENTORUM 59 cator repellendus est, tamquam iniustus aggressor honoris sacramento debiti (16). De assistentia et participatione in matrimoniis indignorum, vide De Matrimonio, n. 330 ss. Articulus VI. De sacramentorum simulatione et dissi H ulatione. 66. Simulatio sacramentorum. — 1. Nomine si; II ulationis sacra­ menti venit ficta positio signi, i. e. actionis sacramentalis, quin reipsa conficiatur sacramentum. Quae ficta positio signi seu actionis sacramentalis triplici modo contingere potest: a) applicando materiam et formam sine intentione sacramentum conficiendi; — b) adhibendo ma­ teriam invalidam ob occultum defectum; — c) proferendo super ma­ teriam formam invalidam. Quidam dicunt haberi simulationem sacramenti eucharistici etiam si quis communicaturo praebeat hostiam non consecratam pro consecrata (1 ; at in casu vera ac proprie dicta simulatio sacramenti nequaquam adest, sed solum simulatio administrationis, quae omnino differt a simulatione confectionis. 2. Simulatio est formalis et materialis, prout intenditur deceptio eorum qui putant sacramentum revera confici, vel solum praevisa permittitur. 3. Numquam licet sacramenta simulare seu formaliter seu mate­ rialiter, ne ad mortem quidem vitandam; quia simulatio, etiam mate­ rialis tantum, est intrinsece mala, cum sit mendacium quoddam sa­ crilegum et abusus rei sacrae (2). Ob eandem rationem nullo in casu licita est simulatio improprie dicta, h. e. simulatio administrationis sacramentorum, de qua supra. Hinc merito damnata fuit ab Innocentio XI propositio 29: « Urgens metus gravis est causa sacramentorum administrationem simulandi ». Quocirca, ut sistamus in exemplo allato, minime licet ad sacrilegam com­ munionem vitandam aut mortis periculum avertendum aliudve gravissimum incommodum, porrigere, ne scienti quidem et consentienti, hostiam non con(16) Lugo, L c.. n. 179; Lacroix, l. c., n. 116; Génlcot, l. c., n. 123, IV. (1) Cfr. Mazzotta, De Sacram. in gen., q. 2; Lehmkuhl, L c., n. 61. (2) Bonacina, l. c., n. 11; Lacroix, l. c.; Viva, in prop. 29 Innoc. XI, n. 15; S. Alph., I. c.t n. Ô9. 5 — Cappello, De Sacramenti*, I. 60 LIBER I - CAPUT Π secratam. Haberetur enim inductio ad materialem idololatriam, quam esse intrinsece malam ideoque semper illicitam, compertissimum est. 67. Dissimulatio sacramentorum. — 1. Sacramenti dissimulatio est positio signi seu actionis non sacramentalis — in hoc essentialiter differt a simulatione — in iis circumstantiis, e quibus alii putant sa­ cramentum vere confici aut conferri. Diximus confici aut conferri, quia ipsamet dissimulatio respicere potest sive sacramentorum confectio­ nem sive eorumdem solam administrationem. Multipliciter potest locum habere dissimulatio; ex. gr. si confessarius poenitenti indisposito simplicem benedictionem det aut aliquas preces recitet, ut sic denegatam absolutionem aliis occultet; si mini­ ster conveniat cum communicaturo ut proferat solum verba: Corpus Domini Nostri lesu Christi, et sacram hostiam ei non porrigat, sed statim in pyxidem reponat (3). 2. Ex iusta causa licet sacramenta dissimulare, ut omnes theologi concedunt; nam ex una parte, cum desit in dissimulatione materia et forma, nulla irrogatur sacramento iniuria, et proinde non habetur res intrinsece mala; ex alia vero parte, licet oh iustam causam, scii, ad in­ famiam vel scandalum vitandum, permittere aliorum deceptione circa sacramenta administranda (4). Id contingit praesertim in administratione Eucharistiae, Poenitentiae et Matrimonii. S. Alphonsus (5) censet, confessario licere super indispositum poeuitontem proferre etiam formam absolutionis, interponendo submissa voce non, nempe: Ego te non absolvo a peccatis tuis etc.; item affirmat cum communi sententia non esso illicitum ob gravem metum Matrimonii celebrationem simulare seu dissiimdare, puta si quis impedimenti sibi conscius ficte contraheret (6). (3) S. Alph., I. c., n. 61; Génicot, l. c., n. 124. (i) Viva, l. c., n. Il; Cardenas, Exercit. 15 super prop. 29 Innoc. XI, v. Quia vero. (5) Loc. cil., n. 59. (G) Cfr. Cappello, De Matrimonio, n. 203; Sanchez, De Malriin., lib. I, disp. ΙΓ, n. 2; Lacroix, l. c., n. 162; Conlnck, disp. 28, n. 27 ss. DE SUBIECTO SACRAMENTORUM 61 CAPUT III. DE SUBIECTO SACRAMENTORUM (1) 68. Omnia sacramenta, sola excepta Eucharistia, in aliquo subiecto conficiuntur, ita ut sacramentum conficere idem sit atque admini­ strare. Nullum proinde datur discrimen, Eucharistia excepta, inter confectionem et administrationem. In subiecto sacramentorum sedulo distinguenda atque attendenda sunt requisita 1° ad capacitatem; 2° ad validam susceptionem: 3° ad fructuosam receptionem; 4° ad licitam susceptionem. Subiectum sacramentorum est omnis et solus homo viator, quia sacramenta fuerunt a Christo Domino instituta ad conferendam gratiani primam vel secundam; porro in praesenti oeconomia omnis et solus homo viator est capax gratiae acquirendae: sane nec damnati nec beati in caelis neque animae in purgatorio possunt gratiam eiusve augmentum obtinere, cum, huius vitae exitu, probationis tempus cesset omnino. Haec concinne et adaequate de subiecto sacramentorum dicenda in genere: 1° Pro omnibus sacramentis requiritur in subiecto status viae; 2° Pro omnibus sacramentis, excepto Baptismo, necessarium est istud sacramentum, scii. Baptismus validus aquae; 3° Pro sacramento Ordinis requiritur sexus masculinus (cfr. can. 968); 4° Pro sacramentis Poenitentiae, Matrimonii et Extremae Un­ ctionis exigitur usus rationis (cfr. n. 74); 5° Pro sacramento Extremae Unctionis postulatur infirmitas periculosa vel senium (can. 940, § 1); 6° Pro sacramento Poenitentiae necesse est ut subiectum sit peccator, equidem post Baptismum (cfr. can. 901). Sicuti in ministro quaedam requiruntur sive ad validam sive ad licitam sacramentorum administrationem, ita quaedam postulantur in subiecto ut valide licitcque sacramenta recipiat. (1) S. Thom., .S'. ihcol. III, q. 68, art. 1 es.; S. Alph., VI. n. 80; Lacroix. /. c., n. 160 ss.; Dlcastlllus, tract. 1. De Sacram. in genere, dlsp. 8; Suarez. Z. c., disp. It, sect. 1; Lugo, l. c., disp. 9, sect. 1. 62 LIBER I - OAPUT III Articulus I. De valida sacramentorum receptione. 69. Principia. — I. Ad validam sacramentorum susceptionem nec fides nec probitas requiritur in subiecto, excepta Poenitentia (2). Hinc Ecclesia semper habuit tamquam valide baptizatos vel or­ dinatos haereticos et schismaticos aliosve improbos homines. Diximus excepta Poenitentia, quia ad valide suscipiendum hoc sacramentum requiritur contritio perfecta aut saltem imperfecta seu attritio, eaque ingreditur ipsam sacramenti constitutionem; at ista contritio vel at­ tritio necessario praesupponit fidem, quae proinde omnino requiritur ad validam huius sacramenti exsistentiam (3). 70. II. Ad cetera sacramenta valide recipienda praerequiritur Baptismus. Pro sola enim Ecclesia fuerunt sacramenta instituta, et nonnisi per Baptismum quis fit de corpore Ecclesiae (4). Quocirca inva­ lida omnino esset Confirmatio vel Ordinatio nondum baptizati; item si paganus sumeret Eucharistiam, haec sumptio foret sacramentaliter nulla, seu materialiter tantum reciperet Corpus Christi. 71. III. Ad valorem sacramenti nulla requiritur in subiecto at­ tentio, nec interna nec, ut improprie vocant, externa (5). Proinde distractiones, seu involuntariae seu etiam voluntariae, non (2) Cfr. Suarez, l. c., sect. 2, n. 6. (3) Cfr. Cappello, De Poenitentia, n. 27 8«. Ex dlctia hole et alibi (cfr. n. 40) patet finem superstitiosum seu malum, propter (piem petitur vel confertur sacramentum, minimo illud invalidate. Ad rem prostat responsio S. C. S. Officii 19 sept. 1671 (non 1871, uti ex mendo typogra­ phic) habet Collectanea S. C. de Prop. Fide. vol. I, p. 69, n. 201). Haec dubia proposita fue­ rant: · 1. Quando i turehi fanno battezzare 1 loro flglluoli con uno scopo diverso da quello di farli crisliani, si domanda se, nel caso che questi figliuoli cresoJuti in etù chiedessero il battesimo, debbasi loro novellamente conferire, ovvcro basti il primo battesimo ricevuto. 2. II battesimo ricevuto con fine superstitioso è vero battesimo? Fa duopo conferirlo di nuovo sub conditione? Ecco il caso: Una donna trovandosi ad avere più flgliuole, per non averno altrc ebbe ricorso ad una persona dedita alie superstizioni, la quale dissele di far battezzare 1’ultima flglia; il che venne esegulto dalla donna non intuitu baptismi, ma per superstizione ». S. C. S. Officii dic 19 sept. 1671 respondit: «Ad 1. Non esse iterum baptizandos. Ad 2. luxta primum ». Sane non parentum, sed ministrorum mens est spectanda; hl enim si bona et recta incute voluerunt exsequi quod Ecclesia postulat. Baptismum valide contulerunt. Item, si sacramentum recipiens est adultus, ipsius, non vero parentum aliorum ve mens attendi debet. Cfr. hac do re Litt. Apost. « Postremo mense » Benedicti XIV, 28 febr. 1747. (i) Cfr. Lacroix, l. c., n. 165. (5) Cfr. Suarez, l. c., sect. 2; Sporer-Bierbaum, l. c., n. 157. DE SUBIECTO SACRAMENTORUM 63 impediunt valorem sacramentorum. Ratio est, quia subiectum in rece­ ptione se habet mere passive, ita ut, qua suscipiens, actum humanum minimo ponat; atqui in tantum foret necessaria attentio, in quantum excluderet actionem incompossibilem cum actu humano; sed eiusmodi humanus actus in susceptione, qua tali, non habetur; ergo non requi­ ritur attentio. Sufficit enim intentio saltem habitualis, de qua statim. Ceterum palam est, distractiones sedulo esse vitandas; quae, si voluntariae fuerint, certe a peccato, saltem veniali, excusari nequeunt. 72. IV. Ad valide suscipienda sacramenta, quorum sunt capaces — i. e. Baptismum, Confirmationem, Eucharistiam et Ordinem — nulla requiritur intentio in infantibus et perpetuo amentibus, cum pro­ priae voluntatis actum, utpote rationis usum non assecuti, elicere nequeant. Pro ipsis sufficit voluntas ministri, qua nomine Christi et Ecclesiae agit, ita ut Christus et Ecclesia eorumdem intentionem supplere cen­ seantur (6). 73. V. In adultis, qui habent usum rationis, ad validam sacramen­ torum receptionem requiritur intentio saltem habitualis. Liquido patet, aliquam intentionem requiri in adulto, quia Deus in praesenti ordine providentiae non vult adultos iustificari vel sancti­ ficari sine ipsorum voluntate et consensu. Porro necessarius est con­ sensus aliquis positivus voluntatis, ut omnes theologi docent (7); nam egregie notat Angelicus, intentionem ideo requiri in suscipiente ut removeatur impedimentum voluntatis contrariae respectu sacramenti re­ cipiendi (8); quae voluntas contraria nonnisi per contrarium voluntatis actum, equidem positivum, amoveri potest. At ista subiecti intentio nullum exercet influxum positivum in constitutionem sacramenti, sicut e contrario exercet intentio ministri: requiritur dumtaxat ad removendum prohibens seu obstaculum, ut mera conditio sine qua non. Exinde liquet, invalido eum suscipere sacramentum, qui penitus contra­ dicit; vel sese habet mere passive, i. e. nec volens nec dissentiens; vel ficte (6) S. Thom., I. c., q. 68, a. 9; Suarez, 1. c., n. 1; Lugo, sect. 7; S. Alph., L c., u. 80. (7) Cfr. S. Thom., I. c., n. 7; in IV D. 6, q. 4, a. 2, q. 3; Suarez, l. c., n. 4; Lacroix, l. c., n. 166 ss.; Lugo, l. c., n. 112 88. (8) In IV I). 6, q. 4, a. 2, q. 3. Defectus intentionis ad valorem sacramenti requisitae dicitur improprie obex, et probe distinguitur ab obico proprie dicto, qui consistit in impedimento quoad fructuosam susceptio­ nem sacramenti. Hic dicitur obex gratiae seu accidentalis, illo obex sacramenti seu essentialis. Possim a theologis vocatur etiam fictio. 64 LIBER I - CAPUT III recipit vel serio reluctans; aut per iocuiu aut derisionem suscipit (9), dummodo vere absit seria voluntas. De eo, qui contrarias habeat intentiones, vide n. 75. Nota, metum etiam gravem non auferre voluntarium et ideo non obesse valori sacramentorum, Matrimonio excepto. Non requiritur intentio virtualis neque a fortiori actualis; sufficit habitualis. Etenim, cum agatur de beneficio accipiendo, sufficit libera eiusdem acceptatio, quae continetur etiam in voluntate habituali. Verum quidem est, communiter auctores, praesertim veteres, requirere pro Poenitentia et Matrimonio intentionem actualem vel saltem virtualem (10). At, debita cum reverentia, animadvertimus, praefatos auctores non satis distinguere inter susceptionem sacramenti proprie dictam, eiusque confectionem. Sane dubitandum non est quin pro ineundo Matrimonio necessaria sit intentio saltem virtualis, at non quatenus nupturientes sacramen­ tum suscipiunt, sed solum quatenus, utpote ministri, illud conficiunt; item pro Poenitentia certe requiritur intentio saltem virtualis, si actus poenitentis respiciuntur, quippe qui necessarii sunt vel tamquam ma­ teria vel tamquam conditio praerequisita; at si absolutio sola atten­ ditur, seu susceptio, qua talis, nulla profecto est ratio cur non sufficiat intentio habitualis. Nonne valida est absolutio dormienti aut destituto sensibus data? Qua facta animadversione, seu posita distinctione inter sacramen­ tum conficiendum et suscipiendum, putamus certam esse sententiam, quae affirmat in suscipiente, qua tali, sufficere intentionem habitualem pro omnibus sacramentis. Pro Eucharistia (cfr. n. 74, 3°), quidam theologi docent nullam requiri intentionem. Praedicta autem habitualis intentio potest esse explicita vel solum implicita. Dicitur explicita, si voluntas intendit id quod clare ac di­ stincte apprehenditur; implicita, si id voluntas intendit quod aliquo modo continetur in obiecto explicite cognito et volito, quin tamen illud clare ac distincte apprehendatur. Ex. gr. si promovendus ad subdiaconatum expresse cogitat de caelibatu cumque vult suscipere, habet intentionem explicitant; si, contra, non cogitat expresse de caelibatu, at rite vult sacrum ordinem recipere cum suis adnexis obligationibus, habet intentionem implicitam suscipiendi etiam onus caeli­ batus, utpote contentum in eo quod explicite cognoscitur et intenditur. (9) Innocentius III, cap. Maiores de Baplimno (c. 3, X, III, 12). (10) Cfr. S. Alph.. I. c., n. 82. DE SUBTECTO SACRAMENTORUM 65 Quidam improprie et confuse intentionem habitualem implicitam vocant interpretativam. Consulto diximus improprie et confuse; nam intentio habitualis non habetur nisi reapse fuerit elicita; e converso interprêtaliva numquam elicita fuit, sed solum eliceretur, si cogitatio occurreret. Quocirca, stricte loquendo, datur verum maximumque di­ scrimen inter unam et aliam. 74. Utrum requiratur intentio explicita, an sufficiat implicita. — Hisce praemissis, videndum est an sufficiat intentio habitualis impli­ cita, vel potius requiratur explicita. 1° Pro Baptismo certe sufficit intentio habitualis implicita, quae continetur in voluntate suscipiendi Christianam religionem. Num suffi­ ciat etiam implicita quae habetur in seria intentione faciendi omnia quae sunt necessaria ad salutem, et ideo an satis sit intentio impli­ cita quae continetur in contritione vel attritione aut in recta vivendi ratione, controvertitur. Plures iique graves theologi affirmant (11). Cfr. n. 149 s. Certum est, nonnisi urgente mortis periculo posse quempiam baptizari vi memoratae intentionis implicitae, ac dein, periculo ces­ sante, esse sub conditione rebaptizandum, servatis servandis. 2° Pro Confirmatione, Viatico et Extrema Unctione sufficit in­ tentio habitualis implicita (quae minus proprie a nonnullis interprêtât ira dicitur), iuxta communem doctrinam. Ratio est, quia in voluntate evadendi per Baptismum membrum Ecclesiae et in catholica fide per­ severandi continetur implicite voluntas recipiendi sacramentum Con­ firmationis, quod est veluti naturale Baptismi complementum et Chri­ stianorum perfectio; item in voluntate Christiano more moriendi, quam certe habuisse censetur quilibet catholicus, qui Christiane vixit, inclu­ ditur voluntas recipiendi in articulo mortis Viaticum et Extremam Unctionem. 3° Pro Eucharistia, extra casum Viatici, requiritur, iuxta non­ nullos, intentio habitualis explicita; nam voluntas Christiano more vivendi non continet voluntatem sumendi toties ac tali tempore sacram Eucharistiam; proinde cum in altero obiecto volito haec voluntas non contineatur, necesse est, separarim ipsa eliciatur. Qua ex doctrina in­ ferunt quidam theologi (12), adultum materialiter, non autem sacra(11) Lacroix, l. c., n. 168; Coninck, l.c.t n. 103; Dicaetillus, tract. I, De Sacram. in gcn., disp. 8, club. 4. η. 323 Génicot, l. c., η. 126, III; Lchmkuhl, Z. n. 65; Sasse. Z. c., p. 173 8.; Nbldin, Z. c.9 n. 41, 4; Buceeronl. Casus conscientiae, p. 552(edit. cit.). (12) Loc. cit.9 q. 80. a. 3, ad 3; Suarez, Z. c., dlsp. 70, sect. 3; Lugo, De Euch.> disp. 16, n. 22; Lacroix, I· c., n. 178. 66 LIBER I - CAPUT IΠ mentaliter, recipere Eucharistiam, si eam, praeter casum Viatici, inscius sumat. At plures auctores id merito negant; tum quia, ad validam sacra­ menti susceptionem quod attinet, non videtur distinguendum inter casum Viatici et casum non Viatici, cum huiusmodi distinctio licitam et fructuosam tantum respiciat sumptionem; tum quia Eucharistia est sacramentum permanens, ita ut subiectum capax, i. e. homo baptizatus, numquam invalide eam recipiat, sed solum infructuose (13). Haec sentêntia, omnibus perpensis, vera certa que dicenda. 4° Pro Poenitentia, attenta animadversione superius facta (n. 73), sufficit intentio habitualis implicita, quae continetur in vera contri­ tione aut attritione. 5° Pro Ordine requiritur habitualis explicita. Sane susceptio novi status et peculiarium obligationum, gravium equidem et perpetuarum, non continetur in voluntate Christianae vitae agendae aut in alia gene­ rali intentione; ideo necesse omnino est ut explicite in se concipiantur. 6° Pro Matrimonio, iuxta superius dicta (n. 73), requiritur in suscipiente, qua tali, intentio habitualis explicita; non sufficit implicita, quia, cum agatur de novo statu vitae sumendo, cuius susceptio in ge­ nerali alia voluntate nullatenus continetur, manifestum est, requiri expressam intentionem illum amplectendi. 75. Intentiones contrariae ex parte suscipientis. — Ex iis quae supra diximus de ministro habente contrarias intentiones, facile, con­ grua congruis referendo, patet solutio casus, quo recipiens sacra­ mentum duas habeat aut habere videatur contrarias intentiones. Sa­ cramentum valet vel non, prout haec vel illa intentio praedominatur. Ultra vero voluntas praevaleat, ex animi dispositione colligi debet; si dubitetur, dubius manet valor sacramenti. Id, ex. gr., contingere potest de infirmo Christiano, qui renuat recipere Extremam Unctionem, eo quod putet se in mortis periculo nondum versari. Si eundem sensibus iam destitutum Parochus sacro oleo incipiat inungere et in unctione pergat, licet aegrotus ad se reversus suam displicentiam manifestet, sacramentum validum est, quia praevalet intentio habitualis (14 . (13) Billuart, De Sacram., dissert. VI, art. 1; D’Annlbalo, l. c., § 257, 2. (Il) Cfr. Lacroix, L cM n. 62 ss., 178; Elbol-Bierbaum, Thcol. mor., vol. III, n. 69 (Padcrbonae, 1892). DE SUBJECTO SACRAMENTORUM 67 Articulus Π. De licita sacramentorum susceptione. 76. Conditiones requisitae (1). — Duae sunt conditiones requi­ sitae, generatim loquendo, ut quis licite et cum fructu recipiat sacra­ menta, scii.: 1° ut suscipiat debita dispositione; 2° ut a ministro digno petat. De utraque conditione distincte loquendum est. 77. Debita dispositio. — 1. Qui sacramentum recipere audet, i. e. scienter, sine debita dispositione, grave peccatum sacrilegii committit, quia ritum a Christo institutum tamquam efficax signum gratiae ina­ nem et quodammodo mendacem reddit; quod sane profanationem rei sanctissimae summam que in Christum iniuriam esse, evidens est. Ma­ litia huius peccati gravior ea est, quae habetur in indigna administratione sacramenti; at minor est, quam fictio sacramenti, nam haec abu­ sum magis directum continet, ac praeterea damnum aliorum causât (2). 2. Ad vivorum sacramenta suscipienda debita dispositio est status gratiae. Proinde si quis peccati mortalis conscius sibi sit, tenetur con­ fessionem praemittere (cfr. n. 46), ubi agitur de Eucharistia recipienda (can. 856), vel saltem perfectam contritionem elicere, si agitur de aliis sacramentis; in praxi suadendum omnino est, ut etiam pro aliis sa­ cramentis confessio praemittatur. Si quaeras an et quomodo peccat recipiens sacramenta cum peccato ve­ niali, ita respondemus: Si cum peccato veniali tantum habituali suscipit sacramenta, nullo modo peccat, per se loquendo; si, contra, suscipit cum veniali actuali, quod ipsam susceptionem sacramenti respicit, ex. gr. si rideat seu irreverenter quomodolibet accedat, certe non peccat mortaliter neque ideo fructu sacramenti priva­ tur (3), quamvis impediat intensiorem gratiam, et saltem maiores gratias actuales. At venialiter procul dubio peccat, ut pro certo habemus contra quosdam theologos (4), ob irreverentiam admissam. Nam quaelibet irreverentia volun(1) S. Thom., I. c., q. 79, a. 3; Suarez, l. c., disp. 96, sect. 1: Lugo, i. c., disp. 8, sect, 9; Lacroix, l. c., η. 185 ss.; Bonacina, l. c., q. 6, p. 2; S. Alph., I. c., n. 83 ss. (2) Lehmkulil, Z. c., n. 68. (3) Cfr. Suarez, disp. 7, sect. 4. (4) Cfr. Sporor-Bicrbaum, Z. c., n. 185; Lacroix, Z. c., u. 208. ---------- ——---------------------------------------- 68 LIBER I - CAPUT ΠΙ taria circa res sacras est semper peccaminosa, graviter equidem vel leviter, prout ipsa irreverentia gravis sit aut levis. Si peccatum veniale actuale non rcspiciat ipsam sacramenti receptionem, sed consistat in prava voluntate quam hic et nunc suscipiens habet circa culpam venialem patratam aut patrandam, ex. gr. si cogitet dc mendacio proferendo, putamus, saltem probabilius, haberi peccatum veniale propter irreverentiam, ut supra diximus; dummodo tamen huiusmodi irreverentia advertatur a susci­ piente, secus foret subiective, qua talis, involuntaria. 3. Ad sacramenta mortuorum, scii. Poenitentiam et Baptismum (intelligas de adulto peccatore), licite et cum fructu recipienda, debita dispositio est supernaturalis attritio, quae necessario complectitur actus fidei et spei, sine quibus nec vera attritio concipi potest, neque justificatio obtineri (5). Communiter auctores cum S. Alphonso (6) referunt quosdam casus, saiie rarissimos, in quibus liceret Eucharistiam sumere in statu peccati mortalis; ex. gr. si sacerdos ad altare aut laicus ad mensam communicantium accum­ bens recordaretur peccati mortalis a se patrati, nec posset conteri nisi Missam interrumpendo vel recedendo a mensa cum proprii honoris iactura; item, si hostia consecrata exposita esset periculo profanationis ex parte impiorum, nec suppeteret tempus contritionem eliciendi. Id a fortiori dicendum de aliis sacramentis, si quando in similibus angu­ stiis essent suscipienda. 78. Dignitas ministri. — 1. Illicitum per se est petere vel accipere a ministro indigno sacramenta. Dicitur indignus minister, qui peccaturus praevidetur in iis confe­ rendis. Non sufficit tamen suspicio aut coniectura de ministri indi­ gnitate; requiritur certa cognitio, quia nemo praesumitur malus, nisi probetur. Recte docent theologi (ex. gr. Suarez, Bonacina, Lacroix, S. Alphonsus aliique) licere sacramentum petere ab eo, « qui scitur paulo ante peccasse, quia praesumendus est ipse iam se disposuisse saltem per contritionem»; nisi tamen constet ministrum esse consuetudina­ rium, aut esse in proxima occasione voluntaria peccati (7). Ratio prohibitionis est lex caritatis, quae vetat quominus alteri occasionem peccandi praebeamus aut quomodolibet eius culpae coope(5) Cfr. Cone. Trid., Sees. VI, c. 6; Sees. XIV, c. 4. (6) JCoc. ciL, n. 86; cfr. Lugo, Dc Each.. disp. 14, sect. 1, n. 3; Lacroix, 7. t·., nn. 191 et 514; Bosco, Dc Sacram., disp. 1, sect. 5, n. 54. (7) Suarez, L c., n. 15; Bonacina, l. c., n. G; Lacroix, 7. c., n. 216; S. Alph., 7. c., qui minus recte pro hac sententia allegat Mazzotta, Sporer et Vasquez. I DK SUBIECTO SACRA MENTORUM 69 reinur. Aliquando et aliae rationes accedere possunt, ex. gr. scandalum, periculum perversionis etc. Indignitas autem ministri oriri potest vel e statu peccati, in quo eum versari cognoscitur, vel ex aliqua censura ecclesiastica, puta excommunicatione, quae sacramentorum administrationem ei inter­ dicit. 2. Ex causa iusta caquc ministri indignitati proportionate licet sacramenta petere et accipere a ministro peccatore, censura non ligato. Etenim fas est alterius peccato ex iusta causa materialiter cooperari, cum non agatur de re intrinsece mala; et minister equidem posset sibi licitam reddere, contritione perfecta elicita, administrationem sa­ cramenti; quod si id agere nolit, sibi unice et non ex causa petenti imputet peccatum. Ista causa iusta practice multiplex est moraliter aestimanda. Communiter docent theologi licite a ministro peccatore recipi sacramenta: 1° si agitur de infirmo; 2° si urgeat praeceptum confessionis aut communionis; 3° si ex dilata susceptione immineat periculum lapsus; 4° si alias in statu peccati debeas manere, etiam ad unam aut paucas horas, quia, ut scito notat S. Alphonsus (8), « non est modica utilitas quampri­ mum a peccato liberari»; 5° si, saltem diu, carere debeas communione; 6° si vis lucrari iubilaeum aliamve indidgentiam ; 7° si cupias Sacrum facere, etiam devotionis gratia tantum (9). Nonnulli auctores censent licite semper posse a peccatore occulto recipi sacramenta, quamvis certo cognoscatur ministri indignitas. Nituntur autem auctoritate . Thomae (10), qui dicit: « Quamdiu (minister) ab Ecclesia tole­ ratur in ministerio, ille qui ab eo suscipit sacramentum non communicat pec­ cato eius». At immerito; nam verba Angelici, sicut et alia quae leguntur in Cap. Vestra, 7, de cohab. cleric., intelligi solum debent de lege ecclesiastica, non autem de praecepto caritatis, quo tenemur profecto, independenter a positiva lege Ecclesiae. 3. Si agitur de ministro censura ligato, i. e. excommunicato vel suspenso aut interdicto, haec sunt tenenda: 1° Fideles possunt ex qualibet iusta causa petere ab eodem sa­ cramenta, dummodo non sit vitandus aut censuratus per sententiam condemnatoriam vel declaratoriam. (8) Loc. c»7., n. 89. (9) Cfr. Suarez. I. c., disp. 18, sect. 1; Bonacina. 7. r., p. 5, n. 1; S. Alph.. 7. c. Idem putamus per se ©ese dicendum, si quis devotionis causa cupiat accedor© ad sacram Syuaxim, ex. gr. occasion© alicuius sollemnitatis. (10) Loc. cii., q. 64, «· 6 ad 2. 70 LIBER I - CAPUT III 2° Ab excommunicato vitando aut suspenso vel interdicto, post­ quam intercessit sententia condemnatoria vel declaratoria, fideles in solo mortis periculo (cui aequiparari debet, ut opinamur, gravissimum damnum vitandum, ex. gr. scandalum, infamia, periculum mortis, iactura bonorum etc.) possunt petere absolutionem sacramentalem, etiamsi forte praesto sint alii ministri; quod si hi desint, petere possunt etiam cetera sacramenta (cc. 2261, 2275, 2°, 2284). Idem quoque dicendum est de ministro, qui non censura proprie dicta sit ligatus, sed poena vindicativa, ex. gr. suspensione in perpe­ tuum vel ad tempus praefinitum vel ad beneplacitum Superioris, et eo magis depositione aut degradatione (cfr. can. 2298). Quod si per sen­ tentiam declaratoriam aut condemnatoriam fuerit suspensus, vel depo­ situs aut degradatus, quae supra tradidimus, sunt omnino applicanda, i. e. in solo mortis periculo licet fidelibus sacramenta petere. 4. Si agitur de ministro publice apostata, haeretico vel schisma­ tico, idem per se dicendum ac in casu praecedenti, seu nonnisi in mortis periculo licitum esse ab eo sacramenta recipere. At ratio habenda est scandali et periculi perversionis, eo quod haereticus vel schismaticus facile tentare potest, ut poenitentem ad suam sectam pertrahat, et aliis fidelibus eiusmodi communicatio in divinis facile videri potest falsae sectae professio (11). Hac de causa S. C. S. 0. 7 iul. 1864 declaravit recipi posse sacramentum Poenitentiae a sacerdote schismatico in articulo mortis « dummodo aliis fideli­ bus non praebeatur scandalum, nec sit alius sacerdos catholicus, nec sit pericu­ lum ut fidelis ab haeretico pervertatur, et tandem probabiliter credatur sacerdo­ tem haereticum administraturum hoc sacramentum secundum ritus Ecclesiae ». Non desunt auctores qui censent, in praxi melius esse, ut moribundus, elicita contritione perfecta, divinae misericordiae se committat, potiusquam tanto periculo se exponat (12). 79. Quale peccatum committat recipiens sine causa iusta sacraII entum a ministro indigno. — Regula certa assignari nequit. Plures cum *8. Ligorio affirmant esse peccatum mortale « sine gravi causa petere sacramentum ab indigno ministro parato » (13). Quidam, ut Sotus, Diana, Navarrus aliique apud eundem Ligorium, negant. Haec nobis videntur accurate statuenda: 1° Qui sacramenta suscipit ab indigno ministro sine causa excu­ di) Lehmkuh), I. c., n. 72; Génicot, l. c., n. 130, V. (12) Noldin, l. c., n. 43, 3; Génicot, L c. (13) S. Alph., I. c. DE SUBIECTO SACRAMENTORUM 71 santé proportionata, peccatum gravius vel levius committit, prout maior vel minor est ipsa ministri indignitas. 2° Si quis recipit sacramentum ab apostata aut haeretico vel schismatico sacerdote, numquam per se a gravi culpa excusatur. 3° Idem dicas, si suscipit ab excommunicato vitando vel a censurato per sententiam declaratoriam vel condemnatoriam, cum ve­ titum Ecclesiae admodum grave sit hac de re, attenta ipsa materia. 4° Videtur peccare veniali ter Eucharistiam accipiens a sacer­ dote indigno, qui eam actu aliis ministrat, quia, iuxta communiorem doctrinam, unum tantum est peccatum pluribus Eucharistiam uno actu ministrare. 5° Num, saltem probabiliter secundum ea quae supra tradidi­ mus (n. 48), culpam solum venialem committat etiam ille, qui accedat ad tribunal Poenitentiae, dum minister indignus actu sedit auditque confessiones, iudicent sapientiores. 80. Usus opinionis probabilis. — An et quando suscipiens sa­ cramentum sequi valeat opinionem probabilem, tutiore relicta, vide n. 26 ss. * Articulus III. An minister aliquid percipere possit pro sacramentorum administratione. 81. 1. «Pro administratione sacramentorum minister nihil quavis de causa vel occasione sive directe sive indirecte exigat aut petat, praeter oblationes de quibus in can. 1507 » (can. 736). Haec praescriptio in iure divino fundatur, ratione scii, periculi irreveren­ tiae propulsandi erga sacramenta et scandali ac damni spiritualis fidelium amovendi. Dicitur quavis de causa, ut excludatur quodcumque motivum, ex. gr. defatigationis, horae insuetae etc. Proinde ratione laboris seu in­ commodi extrinscci, quod vocant, nihil omnino per se exigi aut peti potest. Id tamen non prohibet quominus iuste solvantur ministro expensae itineris aut damnum emergens, quot forte ipse patitur, resarciatur. Dicitur quavis... occasione, quatenus emolumenta nequeunt exigi vel peti, non solum praecise intuitu administrationis sacramentorum, 72 LIBER I - CAPUT ΙΠ sed ne alio quidem praetextu vel ratione aut circumstantia, quae ad sacramenti administrationem spectet. Dicitur sive directe sive indirecte, ut modus quicumque penitus amoveatur, scii, sive expresse minister exigat aut petat, sive tacite, sive per se, sive per alios. Ideo non tantum explicita petitio prorsus vetatur, sed quaevis etiam insinuatio, ut aiunt, v. g. si minister prom­ ptum vel tardum sese exhibeat, libenter aut aegre ferat, prout fideles aliquam oblationem tradant necne, pro sacramentorum administratione. Dicitur exigat aut petat, ut significetur ministro licere ea tantum percipere emolumenta seu oblationes, quae sponte omnino tradantur a christifidelibus. Dicitur exigere, qui ex aliquo titulo iuris postulat; dicitur petere, qui, deficiente titulo, postulat ex benevolentia, caritate, etc. Non solum exactio penitus vetatur, sed ipsa quoque petitio ex quolibet motivo facta; v. g. si minister postulet tamquam pauper ex titulo eleemosynae, aut pro egenis vel infirmis alendis; si postulet ex titulo caritatis, aut subsidii privati vel publici, pro actione catholica fovenda aliisve operibus religiosis excolendis. Simplex tamen manifestatio necessitatis aut indigentiae sive pro­ priae sive praesertim alienae minime prohibetur; si quid inde sponte detur ratione eleemosynae vel subsidii aut benevolentiae causa, licite accipi potest, quia erogatio spontanea aut ultronea nullatenus ex­ cluditur. 2. a Praefinire taxas... occasione ministrations sacramentorum vel sacramentalium, in tota ecclesiastica provincia solvendas, est Concilii provincialis vel conventus Episcoporum provinciae; sed nulla vi praefi­ nitio eiusmodi pollet, nisi prius a Sede Apostolica approbata fuerit » (can. 1507, § 1). Duplex igitur conditio requiritur ut minister exigere vel petere possit oblationes seu emolumenta, scii. 1° ut praefinita fuerint in Con­ cilio provinciali vel in conventu Episcoporum provinciae ecclesiasticae; 2° ut recognita et approbata fuerint a S. Sede; secus nihil prorsus potest percipi, exceptis tantum oblationibus ultroneis. Quaeri potest, an, deficiente memorata praefinitione aut ea nondum a Sede Apostolica approbata, percipi possint oblationes iuxta probatam consue­ tudinem. Attento praescripto can. 463, § 1, affirmandum est, non solum quoad Parochum, verum etiam quoad alios ministros ob paritatem rationis, dum­ modo consuetudo sit rationabilis in se ipsa ac legitime praescripta ad normam can. 27 et 28. DE SUBIECTO SACRAMENTORUM 82. 3. Obligatio ne minister aliquid exigat vel petat pro sacramen­ torum adininistratione, est procul dubio gravis, ut clare colligitur cum ex materia tum ex line legis. At dubitandum non est quin culpa ve­ nialis esse possit ob parvitatem materiae. Minister hac in re delinquens peccat contra obedientiam seu legem Ecclesiae et, iuxta plures, etiam contra iustitiam, ita ut quidquid exe­ gerit vel petierit, nullo pacto sibi retinere queat, sed restituere omnino teneatur. Ratio est, quia, cum non agatur de obligationibus ultroneis seu sponte factis vel a competente auctoritate ecclesiastica legitime approbatis, deest titulus quicumque eas recipiendi ac retinendi, atque ideo urget obligatio restitutionis. Id, saltem implicite, confirmatur praescripto can. 463, § 2. 4. Sacramenta Poenitentiae, Eucharistiae et Extremae Unctionis excludunt penitus quascumque taxas. Sacramenta Baptismi et Matrimonii admittunt, at indirecte tan­ tum. Sacramenta Confirmationis et Ordinis pariter excludunt taxas quaslibet ratione administrationis proprie dictae, salva consue­ tudine, ubi viget, tradendi candelam ministro Confirmationis itemque candelam ministro ordinationis et solvendi expensas cancellariae (1). 5. Quae de Sacramentis diximus, dicenda quoque sunt, generatim, de sacramentalium adininistratione. 83. An violans praescriptum can. 736 simoniam committat. — 1. Qui pro sacramentorum adininistratione aliquid exigit vel petit tamquam rei spiritualis pretium, profecto simoniam committit, et qui­ dem iuris divini (cfr. can. 727, § 1), quae est mortalis ex toto genere suo, ita ut venialis fieri nequeat nisi ex imperfectione actus. 2. Qui aliquid exigit vel petit, prava illa voluntate seclusa, contra prohibitionem Ecclesiae sive praescriptum can. 730. committit pariter, iuxta nonnullos, simoniam iuris divini in foro externo; quia, deficiente titulo, quidquid percipitur, censeri debet tamquam pretium rei spiri­ tualis. Alii putant, ad normam can. 727, § 2, committi simoniam iuris ecclesiastici, ob prohibitionem ab Ecclesia latam; quae simonia, aiunt, materiae parvitatem admittit. Alii censent simoniam non haberi, licet adsit violatio legis eccle­ siasticae ideoque peccatum. Ecclesia prohibet in hoc casu aliisve. ut (1) Taxa Innoccnliana, 8 oct. 1678, η. 2 et 11 74 LIBER I - CAPUT IV periculum irreverentiae erga res spirituales avertat (cfr. ce. 1056, 1181, 1303, 1441, 1486 ss., 1927 etc.). Practice quaestio est parvi momenti; nam peccatum idem est, sive una sive altera admittatur sententia. CAPUT IV. DE SACRAMENTALIBUS Articulus I. De natura sacramentalium. 84. Notio. — 1. Si vim nominis spectas, sacramentale dicitur quid­ quid ad sacramentum pertinet, praesertim caeremoniae quae obser­ vantur in sacramentorum administratione. Proprie sumpta sacramentalia sunt « res aut actiones quibus Ec­ clesia, in aliquam sacramentorum imitationem, uti solet ad obtinendos ex sua impetratione effectus praesertim spirituales » (can. 1144). 2. Res sunt aqua benedicta, agnus Dei, cereus paschalis, etc. Prae­ cipuum locum inter res obtinent altaria, templa, vasa consecrata. Actiones sunt benedictio personarum vel rerum, signum crucis, recitatio Confiteor, caeremoniae, etc. Inter actiones eminent caeremo­ niae Missae, benedictio Abbatum, etc. Usus Ecclesiae intelligitur proprie instrumentalis per eius mini­ stros, uti in sacramentis. 3. Ideo dicuntur res aut actiones, quia sacramentalia sunt signa sensibilia, et quidem necessario ex eorundem essentiali conceptu, ita ut, ratione signi deficiente, sacramentale nec haberi nec concipi possit. Porro signa sensibilia, quaecumque ea sint, reducuntur vel ad res vel ad actiones. Palam est, sacra­ mentalia esse signa sacra, quippe quae» adhibentur ad effectus supernaturales obtinendos. 4. Sacramentalia immediate et specifice sunt omnia ab Ecclesia constituta, i. e. a Sede Apostolica, quae sola potest etiam nova sacra­ mentalia constituere, recepta authentice interpretari, ex eisdem aliqua abolere aut mutare (can. 1145). DE SACEAMENTALIBUS 75 Quidam theologi docent, nonnulla sacramentalia, ex gr. orationem domi­ nicain et pedum lotionem, fuisse immediate et in specie a Christo Domino in­ stituta (1); at immerito, nam oratio dominica et lotio pedum habent quidem Christum tamquam immediatum auctorem, sed, qua sacramentalia, nonnisi ab Ecclesia fuerunt instituta. 5. Dicitur Ecclesia uti sacramentalibus in aliquam sacramentorum imitationem, quatenus, sicut ad sacramentum tria requiruntur, ita ad sacramentale constituendum tria sunt necessaria, scii, signum sensibile ab Ecclesia determinatum, effectus supernaturalis, et quidem hic obti­ nendus ex impetratione eiusdem Ecclesiae. Postrema verba definitionis: ad obtinendos etc. tum causam for­ malem tum effectus sacramentalium (cfr. n. 95 ss.) significant. 85. Quomodo sacramentalia differant a sacramentis. — Triplici ratione differunt : 1° Ratione originis, quatenus sacramenta a Cliristo Domino fuerunt instituta; sacramentalia contra ab Ecclesia, ut supra declaravimus. 2° Ratione effectus, quatenus sacramenta immediate ac directe gratiam conferunt, peccata eorumque poenam remittunt; contra, sacramentalia im­ mediate neque gratiam conferre nec peccata remittere valent. 3° Ratione modi operandi, quatenus sacramenta effectum producunt ex opere operato; sacramentalia vero ex opere operantis, i. e. Ecclesiae, ut infra dicetur (n. 95). 86. Divisio. — Sacramentalia multipliciter dividi, notum est; verum auctores discrepant in eorundem divisione tradenda (2). 1. luxta vulgarem partitionem, sacramentalia ad sex genera revo­ cari solent hoc versiculo comprehensa: Orans, tinctus, edens, confessus, dans, benedicens. Orans significat orationem dominicam (3) et ceteras preces, praesertim publicas, ab Ecclesia praescriptas eiusque nomine factas; tinctus aspersionem aquae lustralis et sacras unctiones; edens manducationem esculentorum, quae ab Ecclesia benedicuntur; confessus confessionem generalem, quae lit in Missa, in distributione communionis et in officio; dans comprehendit eleemosynam et alia misericordiae opera ab Ecclesia specialiter commendata; benedicens benedictiones a Papa, episcopis, sacerdotibus sive personis sive aliis rebus impertitas (4). (1) Cfr. Arendt, De Sacramcntalibus, p. 10 (edit. II); Lchmkuhl. L e., n. 5. (2) Cfr. Suarez, l. c„ disp. 15, sect. 3, n. 3 ss.; S. Beilarni., L c., c. 31; Arendt, l. c., p. 10 sa.; Lahousso, I. c., n. 173. (3) V. S. August., Enchirid., c. 7. (4) Lacroix, l. c., n. 218 ss.; S. Alph., 1. c., n. 90; Sasso, l. c., p. 191 ss. Appendix de Sacramentalibus; Arendt, l. c., p. 19. 0 — Cappello, De Sacramentis, I. MM 76 LIBER I - CAPUT IV 2. Sacramentalia dividuntur: 1° Ratione obiecti in res et actiones, prout effectus immediate producitur aliqua actione, v. g. benedictione vel consecratione, aut mediate, nempe mediante re benedicta vel consecrata, v. g. per usum aquae lustralis. I 2° Ratione durationis et usus in permanentia et transeuntia, prout manent in suo esse atque effectum per usum producunt, vel ipsa actione transeunte conficiuntur, eaque posita, non amplius exsistunt. Quare sacramentalia permanentia dicuntur, quando res eo fine benedicuntur vel consecrantur, ut ex earum applicatione vel usu ali­ quod bonum permanenter in hominem redundet vel aliquod malum ab ipso avertatur, ex. gr. aqua lustralis. Nonnullae res, contra, ideo bene­ dicuntur vel consecrantur ut pro aliis sacramentalibus conficiendis inserviant, v. g. sal, chrisma, etc.; proinde eiusmodi benedictiones vel consecrationes non sunt, qua tales, sacramentalia permanentia (5). 3° Ratione finis, sacramentalia transeuntia dividuntur in bene­ dictiones et exorcismos, prout adhibentur ad aliquem bonum effectum obtinendum, vel ad compescendam daemonis potestatem. Speciatim infra de benedictionibus et exorcismis (n. 91 ss.). 4° Ratione modi quo fiunt, in benedictiones et consecrationes, prout habetur unctio cum chrismate sive oleo sacro, vel non. 5° Ratione ministri, in reservata et non reservata, prout solum a determinato ministro, vel ab omnibus sacerdotibus indiscriminatim confici possunt. Alia sunt reservata R. Pontifici, ut benedictio pallii, rosae aureae etc.; alia Episcopis, quae duplicis generis sunt, nempe vel ita propriae Episcopis, ut sine induito apostolico sacerdoti nequeant delegari; vel quae in Rituali R. habentur sub titulo: «Benedictiones jaciendae ab Ordinario vel ab eius delegato ». Alia ita sunt reservata, ut nonnisi ex peculiari induito apostolico valeant presbyteri ea conficere. Iluiusmodi sunt benedictiones, quae in Rituali R. ve­ niunt sub titulo: « Benedictiones faciendae a sacerdotibus apostolicum indultum habentibus ». Praeterea habentur « Benedictiones propriae nonnullorum Ordinum regu­ larium seu Congregationum religiosarum a sacerdotibus apostolicum indultum habentibus adhibendae », ut liquet ex Rituali Rom. Quaedam sacramentalia non reservata, quae proinde valide a quocumque sacerdote vi ordinis fieri possunt sine induito aut delega­ te) Cfr. Arendt, op. cil., p. 53 e.; Noldln, l. c., η. 51; Marc, l. c., η. 11 Π. DE SACRAMENTALEBUS 77 tione, sunt de iure paroeciali, ideoque ab alio sacerdote absque licentia parochi fieri nequeunt (cfr. can. 462). 6° Ratione subiecti in realia, personalia et localia, prout sacramentalia respiciunt res (coronas, imagines, calicem, patenam), vel per­ sonas (uti tonsura, ordines minores, benedictio Abbatis, etc.), vel loca (ecclesiam, oratorium, coemeterium). 7° Ratione formae in verbalia et realia, prout solis verbis con­ ficiuntur aut aliqua actione, generatim unctione. 8° Ratione ritus in privata et sollemnia, prout cum pompa et sollemnitate i. e. cum cantu vel campanarum sonitu et populi con­ cursu fiunt, vel potius clam et privatim. 9° Ratione effectus in constitutiva et invocativa. Ea dicuntur constitutiva, quibus res vel personae aut loca perpetuo dicuntur Deo, ideoque, mutata natura seu condicione, efficiuntur sacra et religiosa ex Ecclesiae deputatione. Habetur proinde vera transmutatio, non quidem physica et materialis, sed moralis atque iuridica. Huiusmodi sunt ton­ sura, ordines minores et subdiaeonatus, benedictio Abbatis etc., quoad personas; benedictio paramen torum, salis et aquae, consecratio calicis et patenae etc., quoad res; consecratio ecclesiae et oratorii publici, quoad loca. IIuc spectat quod supra adnotatum fuit. Scii, sacramentalia constitutiva sunt duplicis generis: alia, quibus personae vel res aut loca consecrata vel benedicta deputantur ad cultum divinum, et nonnullae res ad alia conficienda sacramentalia ordinantur, v. g. oleum sacrum; alia, quibus res ideo benedi­ cuntur, ut ex usu vel applicatione earundem aliquod bonum obtineatur vel aliquod malum avertatur, ut aqua lustralis. Dicuntur invocativa illa, quibus rei, personae vel loco imploratur aliquod speciale bonum, quin mutetur eorum status seu condicio. 78 LIBER I - CAPUT IV Articulus II. De ministro sacramentalium. 87. Minister in genere. — 1. Legitimus sacramentalium minister est clericus, cui ad id potestas collata sit quique a competente aucto­ ritate ecclesiastica non sit prohibitus eandem exercere (can. 1146). Sane clericus tantum est persona ecclesiastica, utpote divinis ministeriis mancipatus et in ecclesiasticam hierarchiain cooptatus (cc. 108, 109, 948); ideo ipse solus, et non laicus, auctoritate ac nomine Ecclesiae ministerium exercet. R. Pontifex posset concedere etiam simplici tonsurato, imo et laico, fa­ cultatem v. g. benedicendi vestes et vasa sacra, consecrandi patenas et ca­ lices etc. Ista potestas, quae est iuris ecclesiastici, imitatur ex voluntate Ecclesiae potestatem ordinis iuris divini; ideoque ea fruuntur etiam Episcopi excommunicati, haeretici et schismatici. 2. Non quilibet clericus potest sacramentalia ministrare, sed is solum, qui ab Ecclesia potestatem acceperit; nam plenum atque exclusivum ius quoad sacramentalia uni competit Ecclesiae, uti supra fuit ostensum. Praeterea necesse est, ob eandem rationem, ne clericus, cui potestas sit collata, prohibeatur hanc exercere; eaten us enim potest sacramentalia conficere seu ministrare, quatenus, ut minister Ecclesiae, sit ab ea legitime deputatus. 88. Natura potestatis conficiendi sacramentalia. — 1. Ista potestas a nonnullis vocatur universim potestas ordinis iuris ecclesiastici; a quibusdam dicitur potestas iurisdictionis. Alii distinguentes inter consecrationem et benedictionem, pote­ statem consecrandi appellant potestatem ordinis iuris ecclesiastici, po­ testatem benedicendi simpliciter iurisdictionis potestatem vocant. 2. Accuratius haec videntur dicenda: 1° Potestas ordinis iuris ecclesiastici non est peculiaris quae­ dam potestas, entitative ac specifice distincta a potestate iurisdictionis adaequate sumpta. Ea quippe ab ipsa potestate iurisdictionis procul dubio procedit ad eamque necessario reduci debet, veluti pars ad totum vel species ad genus. 2° Potestas consecrandi, iuxta communiorem loquendi usum, DE BACRAMENTALIBUS 79 vocatur potestas ordinis iuris ecclesiastici. Codex tamen numquam hac voce expresse utitur; concinne verba facit de potestate ista in canone 210 (1). 89. Minister in specie. — Iste, pro variis sacramentalibus, est R. Pontifex, Episcopus sive Ordinarius, sacerdos, diaconus et lector. 1. Quilibet presbyter potest impertire omnes benedictiones, iis tantum exceptis quae E. Pontifici aut Episcopis aliisve reserventur (can. 1147, §2). Patio est, quia in ipsa ordinatione sacerdotali una cum potestate consecrandi confertur presbyteris potestas benedicendi, quam semper ipsi exercere possunt, nisi expresse interdicantur. Quaenam sint benedictiones reservatae, constat ex Pontificali Romano et Rituali. Quae habentur in Pontificali Romano, sunt omnes generatim reservatae. 2. Benedictio reservata quae a presbytero detur sine necessaria li­ centia, illicita est (sub levi per se, secluso contemptu), sed valida, nisi in reservati one Sedes Apostolica aliud expresse statuerit (c. 1147, § 3). 3. Diaconi et lectores illas tantum valide et licite benedictiones dare possunt, quae ipsis expresse a iure permittuntur (can. 1147, § 4). Lectores ex Pontificali R. possunt « benedicere panem, et omnes fructus novos»·, idque sive privatim sive etiam publice. Diaconi ex eodem Pontificali (cfr. can. 741) possunt, tamquam ministri extraordinarii, sollemniter baptizare, et ideo benedictiones et exorcismos facere, qui praescribuntur in ordine Baptismi admini­ strandi (2), et nequeunt salem aut aquam benedicere (3). At si forte deesset sal benedictus, diaconus sollemniter baptizans posset profecto illum benedicere. Item diaconi, quando de Ordinarii loci vel Parochi licentia, gravi de causa concedenda (4), Viaticum deferunt ad infirmos, possunt facere aspersionem aquae benedictae, dicere Misereatur, Indulgentiam, signare infirmum, dicere Dominus vobiscum cum oratione, et benedicere infir­ mum et assistentes cum SS. Sacramento (5). Item diaconus sacram Communionem ad normam can. 845, § 2 (1) Schemata Codicis explicite memorant potestatem ordinis iuris ecclesiastici. « Etiam potestas ordinis iuris ecclesiastici potest esse ordinaria vel delegata » (can. 97, § 2). « Potestas ordinis iuris ecclesiastici nec ordinaria delegari nec delegata subdelegari potest...» (can. 102. § 1). Quod in textu definitivo Codicis id omissum fuerit, et quidem consulto, res est maximi profecto momenti. (2) Rituale Rom., tit. II, cap. 2; cfr. can. 1153. (3) S. R. C. Mariannen.. 10 febr. 1888; n. 3684. (4) V. can. 845, § 2. (5) S, R, C. Tonkini Occidentalis. 14 aug. 1858, ad I; n. 3074. 80 LIBER I - CAPUT IV ministrans, potest et debet, aliter quam olim (6), in fine ritus benedi­ ctionem manu impertire, ut facit sacerdos (Pontif. Comm. Cod. 13 iul. 1930; A. A. S., XXII, 365). Hae sunt benedictiones quae a iure permittuntur diaconis et lecto­ ribus; alia quaecumque benedictio ab ipsis data, illicita et invalida est. Si diaconi vel lectores, praeter eas quae ipsis expresse a iure permittuntur, alias benedictiones dare praesumerent, graviter per se peccarent si revera qua ministri Ecclesiae id facerent; secus, secluso scandalo aut contemptu, proba­ bilius venialiter peccarent. 4. Reservatur Parocho benedictio nuptialis, benedictio baptismatis in Sabbato Sancto et in vigilia Pentecostes, benedictio domorum in Sabbato Sancto aut alia die pro locorum consuetudine, benedictio extra ecclesiam cum pompa et sollemnitate, i. e. cum cantu et sonitu Cam­ panarum atque concursu populi (can. 462, nn. 4, 6, 7); non vero, ut olim docebant auctores (7), benedictio mulieris post partum. 5. Parochus pro ecclesiis et oratoriis in territorio suae paroeciae positis, et rectores ecclesiarum pro suis ecclesiis, benedicere possunt sacram supellectilem quae ad normam legum liturgicarum benedici debet antequam ad usum sibi proprium adhibeatur. Item sacerdotes a loci Ordinario delegati, intra fines delegationis et iurisdictionis delegantis, nec non sacerdotes religiosi a suis respective Superioribus delegati, pro propriis ecclesiis et oratoriis ac pro ecclesiis monialium sibi subiectarum. A fortiori id agere possunt, uti palam est, S. R. E. Cardinales, Episcopi, omnes locorum Ordinarii pro ecclesiis et oratoriis proprii territorii, et Supe­ riores religiosi, etiam non maiores, pro suis ecclesiis et oratoriis (can. 1304). 6. Ex iuris principiis censemus, de licentia parochi vel rectoris ec­ clesiae quemlibet sacerdotem posse benedicere sacram supellectilem. Agitur enim de facultate ordinaria, quae, deficiente expressa prohibi­ tione, ad normam can. 199, § 1 delegari potest, et quidem de pote­ state quae necessario reducenda est ad potestatem iurisdictionis (cfr. n. 88). Idcirco minime obstat praescriptum can. 210. S. R. C., Dubiorum, 13 iun. 1893 (8i declaravit, simplicem sacerdotem sive saecularem sive regularem posse invitatum benedicere privato ritu campos, animalia et similia. Porro ritus privatus, in quantum sollemni opponitur, non excludit superpelliceum et stolam, sed tantum ministros, cantum et sonitum Campanarum et populi concursum. (β) S. R. C. Anartoiwlilana, 11 sept. 1857, ad 9; n. 2951. (7) Cfr. Marc., I. c.. n. 1441, 3° b); Noldln, I. c., n. 45, 3, b. (8) Decreta authentica, ad VI, n. 3801. DE SACRA ΜΕΝΤΑ LIBI'S 81 7. Clausulae, si quae sint circa benedictiones dandas, diligenter attendendae sunt. Clausula « de consensu Ordinarii loci » non est ad valorem. Sufficit autem consensus rationabiliter praesumptus. Prae­ sumi potest, quoties sine aliquo incommodo Ordinarius loci adiri vel interrogari nequeat. Intra parietes domesticos satis est religiosis consensus sui Su­ perioris (9). 8. Nemo qui charactere episcopali careat, valide peragere potest consecrationes, nisi iure vel apostolico induito id ei permittatur (can. 1147, § 1). Iure id agere possunt: 1° Cardinales (can. 239, § 1, n. 20); — 2° Vicarii et Praefecti Apostolici (can. 294, §2); — 3° Abbates et Prae­ lati nullius (can. 323, § 2). 9. Ministri exorcismorum qui occurrunt in baptismo et in conse­ crationibus vel benedictionibus, sunt iidem qui eorundem sacrorum rituum legitimi ministri sunt (can. 1153). Quare peculiaris facultas ad istos exorcismos faciendos minime requiritur. 10. Num et quando minister sacramentalium prohibeatur ob poe­ nam sive medicinalem sive vindicativam ea conficere et administrare, vide n. 78, 3. 90. An et quale peccatum committat conficiens aut recipiens sacramentalia in peccato mortali. — 1. Certum est non peccare mortaliter, nisi forte ex contemptu agat; quo in casu lethale foret praecise ob contemptum, non autem ex alio capite. 2. Utrum committat peccatum veniale, controvertitur. Quidam censent semper committi; alii numquam; alii interdum. Haec sententia vera videtur. Nam eatenus peccatum admittendum est, quatenus adsit revera irreverentia. Atqui haec aut nulla aut minima apparet aliquando, ex. gr. si fidelis recitet Confiteor aut benedictionem in Missa recipiat, vel si minister aliquam benedi­ ctionem det absque ulla sollemnitate; aliquando, e contra, irreverentia quaedam haberi vel saltem existimari potest, v. g. si Abbas recipiat benedictionem vel Episcopus consecret ecclesiam in peccato mortali. (9) Cfr. S. Congr. Indulg. 11 iun. 1901; Cappello, De Poenitentia, n. 963. Articulus III. De benedictione, consecratione et exorcismis in specie. 91. Benedictio et consecratio. — 1. Benedictio generatim innuit, ut liquet ex ipsa etymologia, actionem quae ad genus orationis late acceptae revocari potest. Proprie sumpta, ad mentem Angelici definiri potest: Oratio neces­ sitate disponens ut id quod bonum alicui est, per alium ipsi fiat (1). TSvinrin nniiîrrUnr riiafinnfί-π-nm benedictionis proprietatem, in opi, in eo esse, ut aliquem effectum edictio proinde, qua sacramentale, boni ex Ecclesiae intercessione. ledictio, at peculiaris et sollemnior, 5 seu oleo sacro peragitur. consecratione) ecclesiastica, quae scii, siae, non autem de benedictione laicali, n qui titulum habent in personam aut s eorumque bona, Superiorissa in snb‘calis non est sacramentale, uti maniit instituta neque eiusdem nomine fiat. — 1. Nomine exorcismi intelligitur listinguenda est, scii, directa et inres exercetur per ministerialem colim revocatur efficacia benedictionis ipetratoria. Potestas directa exerJinones imperative compelluntur ne nini imperio cogi possint daemones tivam daemonis adiurationem, scii. )mine eiusdem Dei seu Christi Do­ it. 1, q. 1; Arendt, op. cU., p. 131 rs. . 1; Layinann. lib. V, tract. IX, cap. 13, De nediclionc pttpali cius>iue ritu screando, cap. I, lomac, 1895). uarcz, De religione, tcm. II, tract. IV, lib. 4; , DE SACRAMENTA LIBUS 83 Notandum, adiurationem imperativam posse etiam dirigi ad creaturas irrationales, non utique secundum se, sed prout a daemone forte adhibeantur in nocumentum hominum. Et talis profecto, ut ait Angelicus (4), est modus adiurandi in Ecclesiae exorcismis; ex. gr. benedictio deprecatoria contra mures, locustas, bruchos, vermes et alia animalia nociva. 2. Exorcismus dividitur·: Il 1° in sollemnem et simplicem, prout fit, formula in Rituali Horn. descripta, ad daemonem expellendum, vel ad eius influxum com­ pescendum ne personis rebusve noceat; 2° in publicum et privatum, prout fit a personis ecclesiasticis nomine et auctoritate Ecclesiae, vel proprio exorcizantis nomine. II et quomodo potestatem exorcizandi exercere valeant. 93. Quinam — 1. Nemo, potestate exorcizandi praeditus, exorcismos in obsessos proferre legitime potest, nisi ab Ordinario peculiarem et expressam licentiam obtinuerit (can. 1151, § 1). Id sub gravi praecipi, pro certo tenemus. Heic, uti patet, sermo est de exorcismo sollemni. Quamvis clerico per ordinem exorcistatus potestas exorcizandi conferatur, tamen ex disciplina iamdiu in Ecclesia recepta solus presby­ ter potest de Ordinarii licentia eiusmodi potestatem exercere. 2. Licentia exorcizandi ab Ordinario est concedenda tantummodo sacerdoti pietate, prudentia ac vitae integritate praedito (can. cit. § 2). Ratio est, quia agitur de re quae suapte natura sanctitatem in ministro postulat et circumspectionem maximam, ne incommodum aliquod et forte scandalum fidelium enascatur. Sacerdos, qui ab Ordinario licentiam acceperit, non potest ad exor­ cismos procedere nisi perquam diligenti prudentique investigatione compererit exorcizandum esse revera a daemone obsessum (can. cit.). 3. Exorcismi a legitimis ministris fieri possunt non solum in fideles et catechumenos, sed etiam in acatholicos vel excommunicatos (can. 1152). Nihil interest utrum acatholici sint bapt izat i necne, utrum ex­ communicat! sint tolerati vel vitandi. Exorcismus simplex fieri potest ab omnibus presbyteris, cum ex una parte ipsis ad id collata sit potestas, et ex alia parte nulla exsistat quoad eos prohibitio ecclesiastica ubi agitur de simplici exorcismo, sed tantum quoad exorcistas. Theologi suadent communiter sacerdotibus, ut exorcismum simplicem saepe peragant, memores verbi Domini: « In nomine meo daemonia eiicient»; potissimum super eos, qui vehementi tentâtione vexantur, et super poeniten(4) Loc. cU., «. 3. 81 LIBER I - CAPUT IV tes, qui difficultates experiuntur in peccatis manifestandis aut in dolore eliciendo (5). De ministro vide n. 87. Exorcismus privatus peragi potest ab omnibus fidelibus. Quisque eniin ad tentationes vel daemonis vexationes repellendas, diabulo imperare potest per Deum seu lesum Christum, ne sibi vel aliis noceat (6). Huius exorcismi effectus non derivatur ab auctoritate et precibus Ecclesiae, cum non fiat eiusdem no­ mine, sed solum ex virtute nominis Dei seu lesu Christi. 94. Formula et regulae. — 1. Formula exorcismi sollemnis habetur in Rituali Rom. (7) sub titulo: De exorcizandis obsessis a daemonio. In Rituali (l. c., cap. 3) refertur exorcismus in satanam et angelos aposlaticos, in gratiam Episcoporum et sacerdotum ab Ordinariis suis legitime ad id auctoritatem habentium. 2. Regulae, quae servari debent in obsessis exorcizandis, accurate descri­ buntur in Rituali Rom. (I. c.); attendantur praesertim regulae 5, 7, 10, 12, 14, 19 et 20. Articulus IV. De effectibus sacramentalium. 95. Sacramentale est signum practicum. — 1. Dicitur signum practicum, quia non solum effectus significat, sed vere ac proprie eos producit. Etenim sacramentali inest efficacia seu virtus specialis, in eo consistens quod ipsa actione aut ipsa re benedicta vi collatae be­ nedictionis effectus peculiaris obtinetur. Quocirca, cum sacramental© non vi institutionis, ut sacramentum, sed vi impetrationis Ecclesiae efficax sit, manifesto patet, effectum producere ex opere operantis Ec­ clesiae, non autem ex opere operato. 2. At quamvis efficacia seu virtus sacramentalium non pendeat a merito ministri neque a subiecti, i. e. suscipientis sanctitate, tamen dubitandum non est quin meritum ministri — praescindendo nunc a peculiari charismate intuitu sanctitatis a Deo alicui concesso — in­ fluere possit et reapse influat in ordinarium sacramentalium effectum; simul vero certissimum est, requiri in subiecto debitam dispositionem, (5) Marc, l. c., n. 552, II; Noldin, l. c., n. 53, not. 3. (G) Noldin. L c., n. 53, 4; Marc, l. c. (7) Tit. XI, cap. 2. DE SACRAMENTALIBUS 85 ut effectus percipiatur, sicuti in subiecto item sacramentorum debita dispositio necessaria est ad effectus eorundem obtinendos. Exinde sequitur, effectum sacramentalium eo uberiorem esse, quo dispo­ sitio subiecti scii, fides et devotio perfectior sit. Haec dispositio nec destruit virtutem seu efficaciam intrinsecam sacramentalium nec quidquam ei confert, sed solum conditio est, qua removentur obstacula pro effectu recipiendo (1). 3. Proinde sacramentalibus certissime competit extrinsecus quae­ dam virtus specialis, quae repetenda est tum ex potestate in daemones a Christo Ecclesiae collata, tum ex ipsa crucis et nominis Christi vir­ tute, sub cuius invocatione sacramentalia conficiuntur et adhibentur, tum denique ex peculiari impetrationis virtute qua Ecclesia pollet, utpote dilecta Christi sponsa. Cum vero huiusmodi triplex virtus sit omnino independens a meritis sive administrantis sive suscipientis sacramentalia, dicendum est ea aliquid participare de efficacitate ex opere operato. 4. Attamen effectus sacramentalium magna ex parte pendent a dispositionibus tum ministri tum subiecti eadem suscipientis aut in usu adhibentis (2). 5. Sacramentalia, quae consistunt in benedictione constitutiva seu deputatione ad finem spiritualem, infallibiliter, dummodo adsint condi­ tiones requisitae, efficiunt ut res vel persona sit Deo et cultui divino dicata, v. g. ut scapulare sit benedictum cum favoribus quos huic bene­ dictioni Ecclesia adnectit, etc. Ratio est, quia huiusmodi effectus unice pendent ex voluntate Ecclesiae instituentis. 96. Num effectus sacramentalium sit infallibilis. — 1. Nonnulli auctores negant, quia, aiunt, ipsae quoque preces Ecclesiae secundum communem legem, quam Deus in exaudiendis precibus observat, non habent effectum infallibilem (3); alii affirmant (4), et rectissime. Alia ab alia sententia verbis potius quam re differt, si textus au­ ctorum attente perlegantur. Sane deprecatio Ecclesiae est certe Deo acceptissima, quippe quae in se omnes conditiones complectitur ora­ tioni in genere necessarias ut efficax esse possit ex Christi promissione, si quidem in obiectum dirigatur praedestinationi Providentiae divinae conforme. Proinde, si forte non consequatur auxilium efficax utpote in casu (1) (2) (3) (1) Cfr. Suarez, l. c., sect. 4, n. 5; Coninck, l. c., n. 28. Lnhonssc, l. c. Cfr. Suarez, l. C., n. 7; Snsse, l. c.. p. 104. Noldln, l. c.. n. 50; Arendt, op. cit., p. 257 ss. 86 LIBER I - CAPUT IV individuo illi praedestinationi non respondens, tamen auxilium saltem minus remote sufficiens procul dubio impetrabit, vel aliud gloriae di­ vinae magis consentaneum, omnibus simul a Deo perspectis (5). Ideo, ubi contingat non obtineri ex sacramcntalibus finem determinate intentum, puta sanitatem corporis, id tribuendum est defectui conditionis pro qualibet oratione in genere requisitae ex parte obiecti, ut efficax reipsa sit (6). Oportet enim, id quod petitur sit ad salutem animae, et quidem in ordine divinae Providentiae contentum, scii, res bona et honesta, vere utilis, non solum absolute, sed etiam relative, quatenus maius animae bonum non im· pediat (7). 2. Quare, si per sacramentalia postulatur bonum temporale, ex. gr. sanitas corporis, quod ex Dei praevisione animae saluti non prosit, vel bonum spirituale, cuius concessio haud consentanea sit divinae Providentiae ordini, effectus intentus non obtinetur; sed, ut commu­ nius et verius docent theologi, in utroque casu Deus aliquod aliud beneficium confert. Huc enim recidit doctrina quae de infallibili effi­ cacia orationis traditur passim ab auctoribus (8). 97. Quinam sint effectus sacramentalium. — 1. Effectus sacramentalium, eo ipso quod ex vi impetratoria Ecclesiae obtinetur, non est naturalis, ut manifesto patet, sed supernaturalis (9), qui, licet superna­ turalis ratione originis seu impetrationis, potest referri sive ad bona spiritualia sive etiam ad bona temporalia. At, cum finis Ecclesiae pro­ ximus sit hominum sanctificatio et remotus vita aeterna, evidenter liquet, effectus sacramentalium ex mente ac institutione Ecclesiae esse praesertim spirituales. 2. Certum est sacramentalia vi sua non conferre gratiam sanctifi­ cantem, quod proprium est sacramentorum, nec gratias actuales quae non minus sunt in dominio Dei quam gratia habitualis, sed merito Ecclesiae impetrant tum bonos motus, seu gratias actuales, ad sancte operandum, tum bona temporalia, tum etiam ut vis daemonis com­ pescatur ne noceat in spiritualibus vel in temporalibus, quod fieri solet adjurationibus et exorcismis (10). 3. In specie vero effectus sacramentalium quatuor communiter a (5) Arendt» op. cil., p. 273. (6) Cfr. S. Thom., in IV D. 16, q. 4» a. 1, q. 1, a. 7, q. 3; II-II, q. 83, a. 7. (7) Cfr. Suarez, De religione, tract. IV, lib. I, cap. 23, η. 4 es.; Ball.-Palm., op. ci/., II, tract. VI, sect. I, n. 2 2 88. ’ (8) Cfr. S. Thom., /. c.; Suarez, I. c., n. 2; S. Bellarm., De Sacram, in gen., lib. 2, cap. 31, prop. 3; Ball.-Palin.. I. c. (9) Suarez, I. c.; Arendt, op. ci/., p. 7; NoIdin, Z. c., n. 46; Lchinkuhl, Z. c. (10) Suarez, L c., n. 1 68.; Ball.-Palm., IV, tract. X, De Sacram., eect. I, cap. jy, n. 88. Λ DE SACRA MENTALIBUS 87 theologis numerantur: 1° remissio peccati venialis; 2° collatio gratiae actualis; 3° cohibitio daemonis; 4° largitio boni temporalis. 98. I. Remissio peccati venialis. — Nulla est quaestio de remis­ sione peccati mortalis, quod remitti nequit nisi per gratiae infusionem, cuius proinde remissio propria est sacramentorum. Disputant DI). de modo, quo sacramentalia peccatum veniale remittant. luxta longe communiorem et probabiliorem sententiam, hoc sensu delent peccata venialia, quatenus pios motus excitant, quibus culpae remissio obtinetur (11). Qua de re prae oculis habeatur doctrina A ngelici (12): « Ad remissionem venialis peccati non requiritur novae gratiae infusio; sed sufficit aliquis actus procedens ex gratia, quo aliquis detestatur peccatum veniale vel explicite vel saltem implicite, sicut cum aliquis ferventer movetur in Deum. Et ideo, triplici ratione aliqua causant remissionem venialium peccatorum. Uno modo, in quantum in eis infunditur gratia: quia per infusionem gratiae tolluntur venialia peccata... et hoc modo per Eucharistiam et Extremam Unctionem et universaliter per omnia sacramenta Novae Legis, in quibus confertur gratia, peccata venialia remittuntur. Secundo, in quantum sunt cum aliquo motu detestationis peccatorum. Et hoc modo confessio generalis, tunsio pectoris et oratio dominica operantur ad remissionem venialium peccatorum; nam in oratione dominica petimus: Dimitte nobis debita nostra. Tertio modo, in quan­ tum sunt cum aliquo motu reverentiae in Deum et ad res divinas. Et hoc modo benedictio episcopalis, aspersio aquae benedictae, quaelibet sacramentalis unctio, oratio in Ecclesia dedicata, et si aliqua alia sunt eiusmodi, ope­ rantur ad remissionem peccatorum venialium ». Non tamen, iuxta Angelicum, eodem modo sacramentalia remittunt pec­ catum veniale. « Quaedam vero, ait ipse (13), sunt quae causant remissionem venialis peccati secundum duo praedictorum: non enim causant gratiam, sed ercitant rationem ad aliquid considerandum quod excitat charitatis fervorem; et etiam pie creditur quod virtus divina interius operetur excitando dilectionis fervorem (quatenus scii, pie creditur quod Ecclesia ut Christi sponsa orando semper exaudiatur). Et hoc modo aqua benedicta, benedictio pontificalis et huiusmodi sacramentalia causant remissionem peccati venialis. Quaedam vero sunt quae causant remissionem venialis peccati solummodo excitando chari­ tatis fervorem per modum considerationis, sicut oratio dominica, tunsio pe­ ctoris et alia huiusmodi ». Ratio discriminis est, quia in illis sacramentalibus, ut constat ex ipsa Pontificalis Romani ac Ritualis precandi formula, Ecclesia pro remissione (11) S Thom.. III. (15) Arendt, op. cil., p. 281 sa.; Noldln, l. c., n. 47, 4; Lahousse, l. c. DE SACRAMENTALIBUS 89 Communior et probabilior sententia negat, quia non constat aliqua sacramentalia fuisse in hunc finem instituta et ad hunc effectum tali modo tribuendum, quamquam, ut egregie animadvertit Suarez (16) expresse disserens de hac quaestione, « non est dubium quin sit in Ecclesia potestas ad applicandum ex thesauro suo aliquam satisfactio­ nem, ratione cuius aliqua poena temporalis remittatur ultra meritum et satisfactionem propriam eius cui applicatur ». Angelicus (17) haec ad rem egregie tradit: «Per praedicta tolluntur qui­ dem peccata venialia quantum ad culpam... Non autem per quodlibet praedi­ ctorum semper tollitur totus reatus poenae... Sed reatus poenae remittitur per praedicta secundum, modum fervoris in Deum, qui per praedicta excitatur, quandoque magis, quandoque autem minus ». 103. Notanda. — 1. Singula sacramentalia non omnes supra me­ moratos effectus producunt; sane cum diversa ipsa sunt atque ad finem diversum instituta, sequitur, diversos quoque producere effectus. 2. Quinam vero sit singulorum sacramentalium proprius effectus, cum ex eorum institutione, tum praesertim ex precibus, quibus Ec­ clesia utitur in iis ministrandis, colligi debet (18). 3. Notum est, per benedictiones et consecrationes res vel personas consecrari et ad cultum divinum deputari; ita, ex. gr., consecrantur templa et calices, benedicuntur Abbates, deputantur clerici ad mini­ sterium divinum per tonsuram et ordines minores. lamvero eiusmodi vis constituendi rem aut personam vere sacram et ad cultum divinum deputatam, non est effectus sacramentalium, qua sacramentalium. Etenim benedictiones et consecrationes in tantum sunt sacramentalia, proprie et accurate loquendo, n quantum vim ha­ bent producendi quosdam effectus supernaturales, non vero quatenus constituunt rem aut personam vere sacram et ad cultum divinum deputatam (19). (16) (17) (18) (19) /x)C. c<7., ii. 9. S. Ihcol., III, q. 87» a. 3, ad 3. Suarez, l. c.9 n. 1, 3, 15; Sasse, l. c.9 p. 191. Cfr. Suarez, I. c., sect. 1; Arendt, op. cit.. p. es 90 LIBER I - CAPUT IV Articulus V. De sacramentalium subiecto, ritibus et usu. 104. Ritus servandi. — 1. In sacrament alibus conficiendis seu administrandis accurate servari debent ritus ab Ecclesia probati (can. Π48, § 1). Benedictiones et consecrationes tam invocativae quam constitu­ tivae invalidae sunt, si non fuerit adhibita formula ab Ecclesia prae­ scripta (can. cit. § 2); ita quidem ut nullo modo excuset ignorantia invincibilis seu bona fides. Ratio est, quia tota benedictionum efficacia consistit in Ecclesiae impe­ tratione per suos ministros facta, qui proinde non aliis formulis uti debent, (piam iis, quae ab Ecclesia sunt constitutae; secus deest eiusdem impetratio, cum ministri, alia formula utentes, nomine Ecclesiae nequaquam agant. 2. Benedictiones, quae de praecepto vel publice in ecclesiis vel in oratoriis publicis coram populo ad id congregato fiunt, extra Missam, dandae sunt cum superpelliceo et stola, stando et capite detecto, mani­ bus innetis, cum ministro deferente vas aquae benedictae et aspergillo, et formula in Missali vel Rituali Romano praescripta aut a S. R. C. probata. 3. Ad benedicenda ea, quae specialis benedictio non habetur, potest adhiberi benedictio ad omnia; vel simpliciter potest produci signum crucis super re benedicenda, cum formula: « In nomine Patris, et Filii etc.». Dein res ipsa cum aqua benedicta aspergatur. 4. Ad colorem quod attinet in usu stolae, haec animadvertantur: 1° Rituale non raro colorem indicat: hunc in casu sumendum esse, evidens est. Ita v. g. ad faciendam aquam benedictam, Rituale praescribit usum stolae violaceae; sed si immediate ante Missam aqua benedicitur, sacerdos, secundum Missale, assumit albam cum stola quae officio diei congruit. 2° Si nullus in Rituali color indicatur, tunc: a) licet semper adhibere colorem, quem natura rei postulat, nempe Sanctus vel My­ sterium in cuius honorem benedictio datur; quare, ubi v. g. absolutio vel exorcismus magnam partem formulae constituit, color violaceus sumendus est; b) licet semper adhibere colorem diei, exceptis absolu- e: DE SACRAMENTALIBUS 91 tionibus vel exorcismis, quae colorem violaceum postulant; c) beet etiam album colorem eligere, quando natura rei nullum alium defini­ tum requirat, in dubio de colore praescripto, et generatim extra domum, cum difficile sit stolas omnis coloris secum afferre. 3° Prae oculis habeatur haec regula a Rituali Rom. statuta: « In omni benedictione extra Missam, sacerdos saltem superpelliceo et stola coloris tempori convenientis utatur, nisi aliter notetur » (1). 105. Subiectum. — 1. Benedictiones in primis impertiri debent catholicis; at dari possunt etiam catechumenis, imo, nisi obstet Ec­ clesiae prohibitio, acatholicis quoque, ad obtinendum fidei lumen, vel, una cum illo, corporis sanitatem (can. 1149). Dicitur nisi obstet Ecclesiae prohibitio, quia a iure expresse prohibentur quidam sacramentalia recipere, scii.: a) excommunicati vitandi et etiam tole­ rati post sententiam condemnatoriam vel declaratoriam (can. 2260, § 1); — b) personaliter interdicti (can. 2275, n. 2); — c) catholici qui matrimonium mixtum, etsi validum, sine Ecclesiae dispensatione inire ausi fuerint, donec ab Ordinario dispensationem obtinuerint (can. 2375); — d) omnes qui vindicativa poena privationis sacramentalium mulctati fuerint (can. 2291, n. 6). 2. Praescriptum can. 1149 intelligi debet et iam de sacramentalibus publicis. Proinde admitti possunt catechumeni ad impositionem cine­ rum, traditionem candelarum et palmarum (2). 3. Num et quando fideles licite possint a ministro indigno sacra­ mentalia petere, vide quae tradidimus loquentes de sacramentis (n. 78 ss.). 4. Benedictioni candelarum, cinerum et palmarum, ac generatim aliis functionibus religiosis, acatholici assistere nequeunt. Num aqua benedicta, candelae et palmae benedictae distribui possint acatholicis? Certe publice in ecclesia, aut privatim cum scan­ dalo aut contemptu religionis distribui nequeunt. In aliis casibus, scii, privatim et extra ecclesiam, scandali ac ir­ reverentiae cuiuslibet periculo remoto, non videtur prohibita distri­ butio (3). 5. De subiecto quoad exorcismos vide n. 93. 106. Quomodo tractandae res consecratae vel benedictae. — 1. Res consecratae vel benedictae constitutiva benedictione reverenter (1) Regulae gentralee de Benedictionibus, tit. VIII, cap. 1, n. 6. (2) S. R. C., Vicariat us Apostolici Gaboncn., 8 mart. 1919. (3) Nihil in contrarium erui posse vidotur ox Instr. S. C. do Prop. Fide, ian. (sine die) 1761; Collect. I, n. 438. 7 — Cappello, De Sacramentis, I. 92 LEBER I - CAPUT IV tractari debent; neque ad usum profanum vel non proprium adhiberi possunt, etiamsi in dominio privatorum sint (can. 1150). 2. Culpa hac in re levis per se est; at potest etiam gravis fieri, ex. gr. ratione scandali, contemptus etc., vel si res consecrata aut bene­ dicta ad usum sordidum omnino adhibeatur. 3. Quare non licet uti aqua benedicta ad sitim exstinguendam neque uti candela benedicta tamquam lumine vulgari. Quae, ex dictis, nec mortalia sunt nec sacrilegii arguenda. Ex qualibet causa iusta, etiam levi, facile excusantur. 4. Qui falsam materiam scienter sacramentalibus supponeret, gravis sacrilegii per se reus foret (4). In praxi, ob ignorantiam sive bonam fidem, vix admittendum est peccatum lethale. Articulus VI. De cessatione potestatis circa sacramentalia eorumque effectuum. 107. An potestas conficiendi sacramentalia auferri possit ac revera auferatur. — 1. Cum ista potestas unice pendeat a voluntate Ecclesiae, procul dubio auferri, restringi, coarctari potest, sive quoad durationem sive quoad ambitum sive quoad subiectum et obiectum. 2. Potestas consecrandi et benedicendi, quae ex Ecclesiae prae­ scripto adnexa est characteri episcopali, numquam aufertur aut limi­ tatur, ad validitatem quod attinet; ita ut qui valide ordinationem epi­ scopalem receperit, potestatem conficiendi sacramentalia, v. g. conse­ crandi calices vel patenas, conferendi tonsuram et ordines minores, etc., semper retineat, licet forte suspensus vel excommunicatus fuerit, aut haereticus aut schismaticus vel degradatus sit. 3. Potestas consecrandi et benedicendi, quae adnexa est officio sive muneri, non autem characteri episcopali, intra certos fines coarctatur eaque, cessante officio vel munere, cessat ipso facto. Hoc valet v. g. de Vicariis et Praefectis apostolicis, de Abbatibus et Praelatis nullius, de parochis, de ecclesiarum rectoribus (cfr. can. 294, § 2, 323, § 2, 462, 1304). 4. Tanta est potestas R. Pontificis, ut res vel personas aut loca consecrare vel benedicere, seu eadem consecrata vel benedicta decla(i) Cfr. Vermecrsch, Theoloyia moralis. III, u. 848. DE S A ORAME NTAUB US 93 rare valeat absque ullo ritu et forma, simplici voluntatis actu exterius quomodocumque manifestato. Eodem modo benedictionem vel consecrationem collatam auferre valet quoad canonicos effectus. 108. An et quando res vel personae benedictae aut consecratae amittant benedictionem vel consecrationem. — 1. Sermo est, uti patet, de benedictione vel consecratione constitutiva (cfr. n. 86, 2, 9°). 2. Ecclesia potest profecto auferre effectum benedictionis vel con­ secrationis, qui consistit in deputatione personae vel rei ad finem spiri­ tualem, ita ut, conditione iu ridica inde mutata, res vel persona non amplius sit in esse sacro et religioso, ideoque restituatur in illum sta­ tum in quo erat ante receptam benedictionem vel consecrationem. Quod Ecclesia id agere queat, evidens est; nam effectus sive depu­ tatio unice pendet ex voluntate Ecclesiae, quae, sicuti concedit, ita quoque auferre potest. 3. Ubi agitur de rebus, Ecclesia aufert interdum effectum benedi­ ctionis vel consecrationis (cfr. cc. 1170, 1200, 1305, etc.); ubi agitur de personis, id non agit. Unde v. g. si clericus ad statum laicalem reductus fuerit (cfr. can. 211 ss.), et postea inter clericos denuo admittatur, nec tonsuram nec ordines minores iterum recipere debet aut potest. LIBER II. CAPUT I. DE NATURA BAPTISMI (1) Articulus I. De notione ac divisione Baptismi. 109. Notio. — Baptismus, a ράπτω, βαπτίζω (abluere) derivatus, definiri potest: Sacramentum N. L. a Christo Domino institutum, quo per ablutionem aquae sub expressa invocatione SS. Trinitatis homo spiritualiter generatur; vel brevius cum Catechismo Romano: « Sacramen­ tum regenerationis per aquam in verbo ». Qua definitione non solum indicatur genus, verum etiam specifica differentia, qua Baptismus a ceteris sacramentis essentialiter distingui­ tur, i. e. materia et forma, nec non effectus proprius eiusdem scii, spi­ ritualis regeneratio. Sicuti enim in vita corporali oportet primum, quod per generationem seu nativitatem res aliqua vitam accipiat, ita etiam in vita spirituali necesse primum est, ut quis generetur, quae spiri­ tualis generatio fit per Baptismum (2). Hac de causa Baptismus primum omnium Sacramentorum locum tenet, estque vitae spiritualis ianua; per ipsum enim membra Christi ac de corpore efficimur Ecclesiae. (1) S. Thom., Ill, q. 66-71; S. Bollarininus, I)c sacramento Baptismi, lib. I. cap. Ill ss.; Suarez, disp. 19; Schmalzgr., Ius cccl. univ.9 in lib. Ill Decret-, part. V, tit. 42, n. 1 ss.; La­ croix, 7. c., n. 229 ss.; Bonaclna, 7. c., dlsp. 2; S. Al ph., 7. c., n. 94 ss.; Lahousso, op. oil., de Baptismo, n. 1 ss.; Do Augustinis, 7. c., p. 329 ss.; Billot, 7. c., p. 205 ss.; Sasso, 7. c.9 p. 196; Lépicicr, Tractatus de Baptismo et Confirmatione, Romae 1923; D’Alés, Baptême et Confirmation, Paris 1927. (2) Cfr. S. Thoxn., Summa contra Gent., 1. 4, c. 58. LIRER II - CAPUT I 110. Triplex Baptismus. — 1. Tradita definitio uni convenit Ba­ ptismo fluminis seu aquae, qui solus proprio et stricto sensu nomine Baptismi venit apud theologos. Habetur etiam Baptismus flaminis et sanguinis. Nomine Baptismi flaminis seu desiderii intelligitur actus caritatis vel contritionis perfectae, cum voto sacramenti saltem implicito (cfr. n. 112). «Cor enim hominis, inquit Angelicus (3), per Spiritum Sanctum mo­ vetur ad credendum et diligendum Deum et poenitendum de peccatis ». Eiusmodi Baptismus flaminis valet ad hominem justificandum vice Baptismi proprie dicti, nam, uti dicetur in tractatu De Poeni­ tentia, contritio perfecta citra sacramentum actu susceptum, est per se immediata dispositio ad iustificationem. Baptismus sanguinis est martyrium pro Christo seu fide Christiana toleratum. Tria ad martyrium huiusmodi requiruntur: unum ex parte persecutoris, ut ob causam Christi, quaecumque ea sit, ipse mortem inferat; alterum ex parte martyris, scii, tolerantia mortis, revera se­ cutae; tertium, item ex parte martyris, nempe, si de adulto agitur, tolerantia mortis voluntarie acceptatae ob causam praedictam (4). 2. Tenenda est tamquam certa sententia, quae affirmat martyrium gratiam conferre instar sacramenti, i. e. ratione ipsius operis externi seu veluti ex opere operato (5). Quapropter audiendi non sunt, qui contendunt Baptismum sanguinis catenas iustificare, quatenus caritatem perfectam includat (6). Qua doctrina admissa, Baptismus sanguinis non distingueretur a Baptismo flaminis, nam ratio constituens martyrium in esse Baptismi, seu medii ad iustificationem, esset caritas, non sanguinis effusio; atqui id falsum omnino est, quia tria baptismata distinguuntur per illud unde in unoquoque pendet justificationis offectus, quod est, vel aqua vel flamen, vel sanguis pro Christo effusus (7). At omnes concedunt, in adulto requiri dispositiones obicem gratiae removentes. Argumenta adversae sententiae contra doctrinam traditam, ex opist. I ad Cor. xm, 3 et ex Angelici auctoritate desumpta, egregie solvuntur a Billot (8), ad quem lectores remittimus, cum haec quaestio ad theologiam dog­ maticam spectet. 3. Baptismus flaminis et sanguinis characterem in anima nequa­ quam imprimit, cum, ut liquet ex dictis, nonnisi improprie seu meto(3) S. Ihcol., III. q. GU, a. 11. (4) S. Thom.. II-II, q. 124. a. 5; Suarez, I. c.. disp. 29, sect. 3; Billot, L c., p. 219 8. (5) S. Thom., In IV D. 4, q. 3, a. 3, sol. 3 ad 3; II-II. q. 124, a. 1 ad 1 ; III, q. 87, a. 1 ad 2; Suarez, l. c., sect. I; S. Bellarm., Dc Baplitnno, c. 6; Tolctus, in 3 p., q. ββ, a. 2. (6) S. Alph., Mb. VI, n. 98; Marc. I. c., n. 1452. (7) Lacroix, l. c., n. 238; Lahousse, I. c„ n. 34 s.; Sassc, Z. c., p. 233 ss. (8) Loc. cit. ■Ml DE NATURA BAPTISMI 97 nymice Baptismus appelletur, quatenus non quoad omnes effectus, sed solum quoad effectum iustificationis supplet virtutem Baptismi proprie dicti seu fluminis. 4. Quod attinet vero ad remissionem culpae venialis et poenae temporalis, praeter gratiae collationem, magnum datur discrimen inter Baptismum /laminis et Baptismum sanguinis. Sane prior non semper delet omnem reatum culpae venialis ac poenae temporalis, sed pro intensitate actus caritatis vel contritionis plus vel minus aut etiam ex toto remittit; contra, Baptismus sanguinis omnem culpam et poenam delet sive in infantibus sive in adultis, necessaria dispositione in iis supposita; qui proprius martyrii effectus non est ex opere operantis, sed veluti ex opere operato, i. e. «ex imitatione passionis Christi ·>, ut merito docet S. Thomas (9). 5. Si comparatio fiat inter unum et alterum Baptismum, quoad efficaciam ac dignitatem, hoc erit dicendum: Baptismus fluminis praestat baptismo desiderii, ut palam est, multiplici ratione; praestat etiam baptismati sanguinis dignitate sacra­ menti eiusque modo ac virtute operandi. Sed, uti docet Angelicus, « quantum ad ea quae sunt res sacramenti, excedit Baptismus san­ guinis, quia et gratia in Baptismo sanguinis magis augetur habenti et amplior datur non habenti, si impedimentum non adsit: et remissio peccatorum quamvis non sit plenior, quia uterque omnem poenam et culpam tollit, tamen est in Baptismo sanguinis efficacior et fructuosior, quia secundis maculis non inquinatur, uti Damascenus dicit » (10). S. Gregorius Nazianzenus docet: «Martyrii baptismus eo nomine alios antecellit, quod qui martyrio baptizatus est, sequentis vitae sordes non extimescit » (11 ). Baptismus desiderii seu flaminis infimum oc­ cupat locum, ut ex supra dictis evidenter liquet. Quamvis triplex distinguatur Baptismus, quo obtineri potest iustificatio, tamen asserendum non est tria esso instituta regenerationis media, sed potius unum tantum. Sane Baptismus flaminis, attenta intrinseca eius dependentia a sacramento, unum censetur medium regenerationis constituere cum ipso sa­ cramento. Baptismus autem sanguinis, cum sit omnino extraordinarius et nefariam praesupponat tyranni persecutoris malitiam, non potest dici medium a Christo intentum et ordinatum ad iustificationem. Quare a Trid. Synodo (Sess. VI, cap. 1) inter media ad iustificationem a Deo ordinata non me­ moratur. (9) In IV D. I. Q. 3. a. 3, sol. 3pid 1. (10) In IV D. I. art. 3. q. I. sol. 4. (11) Oral. 39, n. 29; P. G. II. col. 1035. LIBER Π - CAPUT I 111. Quando Baptismus institutus fuerit. — Tres sunt praecipuae sententiae. Prima tenet fuisse institutum, quando Christus Baptismum e inanibus S. loannis in Iordane recepit (12). Secunda affirmat institutum esse, quando Christus mandatum dedit Apostolis docendi et baptizandi (13). Tertia dicit esse institutum in colloquio Christi cum Nicodemo (14). Prior sententia communior et probabilior est. Notandum tamen, institutionem factam ante passionem, nonnisi post mortem et resurre­ ctionem Christi fuisse absolutam et perfectam, quatenus tunc solum ut signum commemorativum passionis ac mortis Christi Baptismus factus est, simulque caelestis gloriae, cuius aditus antea non patebat, signi­ ficatio ac pignus vere ac perfecte idem Baptismus effectus est. Articulus II De necessitate et effectibus Baptismi 112. Necessitas. — 1. Baptismus in re vel saltem in voto neces­ sarius est omnibus tam infantibus quam adultis. Est de fide ex Cone. Trid. (1): « Si quis dixerit, Baptismum liberum esse, hoc est, non neces­ sarium ad salutem, anathema sit ». Sane verba Christi: «Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto, non potest introire in regnum Dei », ita sunt clara et generalia, ut nullus detur ambigendi locus. Duplici ratione autem aliquid potest esse necessarium, scii, necessitate medii et necessitate praecepti. Dicitur necessarium necessitate medii illud, sine quo salus nullo modo obtineri potest; necessarium necessitate praecepti illud est, quod requiritur, ne violetur moralis obligatio, seu quod necessarium est ad vitandum peccatum et ad removendum obicem salutis. Porro cum ea, quae necessaria sunt necessitate praecepti, solum necessaria sint ne peccetur, se­ quitur, omnia adiuncta, quae excusant a peccato, ex. gr. ignorantiam incul­ pabilem seu bonam fidem, efficere, ut haec necessitas desinat; contra, in iis, quae sunt de necessitate medii, eiusmodi adiuncta a peccato excusantia non efficiunt, ut haec media desinant esse necessaria. (12) Matth., Ili, 16 s. (13) Mare., xxvui, 19 (11) Ioan., in, 5. (1) Sees. VII, can. 5; cfr. etiam can. 737, i 1 DE NATURA BAPTISMI 99 Proinde necessarium necessitate medii etiam dicitur, sine quo salus obtineri nequit, etsi inculpabiliter omittatur seu eius omissione non pec­ cetur (2). 2. Baptismus est necessarius omnibus hominibus necessitate medii ad salutem; pro adultis vero est simul necessarius necessitate prae­ cepti, cum hi gravi obligatione teneantur adhibendi media ad finem ultimum necessaria. Quod necessarium est necessitate medii ad salutem, tale potest esse vel ex natura rei vel ex mera positiva ordinatione Dei. Ulterius, quod necessarium est necessitate medii ex Dei positiva ordinatione, potest esse necessarium in se et actu, quatenus suppleri nequeat; vel necessarium quidem, at non ita abso­ lute et simpliciter, cum in eius defectu possit perveniri ad salutem per aliud medium tamquam subsidiarium, quod supplet primarium ab eoque de­ pendet. Porro sacramentum Baptismi est necessarium necessitate medii, non ex natura rei, sed tantum ex positiva Dei ordinatione, et quidem ea ratione ut per aliud medium suppleri queat, nimirum per baptismum desiderii et aliqua ratione etiam per baptismum sanguinis (n. 110). Dicimus aliqua ratione, quia martyrium iustificat et ad salutem ducit independenter a sacramento ac per se absque eiusdem voto, ut manifesto apparet in infantibus martyribus; in adultis martyrium subeuntibus requiritur quidem voluntas suscipiendi sacra­ mentum, sed ratione diversa quam in baptismo desiderii, scii, dumtaxat ad removendum obicem seu impedimentum. 3. Diximus supra, Baptismum necessarium esse in re vel saltem in voto. Habetur Baptismus in re, cum actu suscipitur; in roto, cum adest intentio saltem implicita illuni suscipiendi, quae continetur in actu caritatis vel contritionis, quatenus est generalis voluntas omnia divina praecepta adimplendi et omnia media divinitus instituta tam­ quam necessaria ad salutem adhibendi (3). 4. Cum infantes sint incapaces voti, salvari nequeunt sine Ba­ ptismo (luminis in re aut Baptismo sanguinis; contra, adulti salutem consequi possunt etiam per Baptismum in voto. 113. Parvuli Baptismo praemortui. — Etiam infantes subsunt ne­ cessitati medii, ita ut, secluso martyrio, justificari et salvari nequeant, nisi per susceptionem sacramenti Baptismi. Proinde, si moriantur ante susceptum Baptismum, visione beatifica ac propterea caelesti beatitudine privati manent. (2) Snsse, J. c., p. 225; De Augustinis, l. c., p. 359 88. (3) Cfr. Cone. Trid., Sees. VI, cap. 4. 100 LIBER II - CAPUT I Quidam, v. g. Durandus, Gersonius et Gaietanus, huic doctrinae quoddam temperamentum afferre conati sunt (4). Uniusmodi tentamina, utpote theologico fundamento destituta, omnino derelinquenda sunt. Nam Baptismus est unicum medium, in praesenti oeco· nomia, ad remissionem peccati originalis, quae sine gratiae infusione haberi non potest, ideoque ad iustificationem et salutem consequendam. Non videtur tamen a veritate catholica alienum asserere, infantes, sine Baptismo e vita decedentes, fore a poena ac tristitia immunes, et naturali quadam beati tudine fruituros statui naturae purae proportionata. Nam poena sensus correspondet peccato personali, quod pro­ fecto in infantibus deest; dum privatio visionis beatificae et caelestis beatitudinis correspondet privationi gratiae sanctificantis atque pec­ cato originali (5). 114. Effectus Baptismi (6). — 1. Quatuor sunt effectus Baptismi, de quibus fuse loquuntur dogmatici, scii.: 1° Remissio omnis peccati sive originalis sive actualis, i. e. personalis ante Baptismum commissi; quamvis enim ad originale de­ lendum peccatum Baptismus principaliter ordinetur (7), tamen cum vitae spirituali, qui est finis eiusdem primarius, omnia peccata sint contraria, consequenter delet quoque omnia peccata personalia; secus non haberetur spiritualis hominis regeneratio eiusque perfecta reno­ vatio. Etiam peccata venialia remittuntur ex opere operato, nempe directe et immediate ex sacramenti virtute, non vero mediate atque ex opere operantis. Cone. Trid. docet: « Si quis per I. C. D. N. gratiam quae in Ba­ ptismate confertur, reatum originalis peccati remitti negat, aut etiam asserit non tolli totum id quod veram et propriam peccati rationem habet, a. sit » (8). 2° Remissio omnis poenae, non solum aeternae, uti palam est, quae una cum reatu peccati mortalis semper remittitur, sed etiam poena temporalis, quae, sublata culpa ac poena aeterna, manere adhuc (1) Sententia Calctani (Comment. ad S. Thom., part. TIT, q. 68, art. 2), qui censet in­ fantes parentum fidelium salvari posse in voto parentum suorum, quatenus eorundem fides, aliquo signo externo manifestata, defectui sacramenti Baptismi suppleat, vix non fuit damnata in Concilio Tridentino. S. Plus V iussit eam ex operibus Caietani expungi. (5) Cfr. Bellamy. Sort des enfants morts sans baptême, in Diction, de thiol, caih., II, col. 361 ss.; Sasse. op. rit., p. 227 es.: De Smet. De Sacramentis, n. 268. V' (6) S. Thom.» I. c., q. 69; Suarez. I. c., disp. 26; Lahousse, /. c.. n. 22 ss.; De Augustinis, l. c.» p. 411; Billot, l. c., p. 255 ss. (7) S. Thora., L c., a. 9. (8) Sees. V, de peccato oriffinali, can. 5; Decretum pro Armeniis; Catech. Rom. p. Π, cap. 2, de Baptismo, η. 45. ·» · » DE NATURA BAPTISMI 101 potest divinae iustitiae persolvenda; haec autem poena temporalis per se tollitur virtute Baptismi sine alia suscipientis dispositione praeter eam, quae necessaria est ad culpae remissionem. Quare ista relaxatio est effectus sacramentaliter et ex opere operato directe obtentus, tamquam peculiare beneficium quod exigit res et sacramentum. Decretum pro Armeniis in Bulla Eugenii IV « Exultate Deo », loquens de Baptismate ait: «Huius sacramenti effectus est remissio omnis culpae originalis et actualis, omnis quoque poenae, quae pro ipsa culpa debetur. Propterea baptizatis nulla pro peccatis praeteritis iniungenda est satisfactio; sed morientes, antequam culpam aliquam com­ mittant, statirn ad regnum caelorum et Dei visionem perveniunt ». 3° Collatio gratiae sanctificantis et sacramentalis, habituu II infusorum virtutum ac donorum Spiritus Sancti; haec omnia pertinent ad iustitiam Christianam, et ideo in baptismal! iustificatione neces­ sario infunduntur, nam aliter homo baptizatus plenam perfectamque vitae Christianae iustitiam non assequeretur (9). Gratiae actuales peculiares, abundantiores et intensiores, tempore oppor­ tuno concedentur, in hunc finem, nimirum ut actus vitae Christianae, signanter actus initiales fidei, facilius ac perfectius exerceantur. 1° Impressio characteris, quo homo consecratur in membrum Christi et in civem regni eiusdem Christi, quod est Ecclesia, et capax fit aliorum sacramentorum. Sane in Baptismo, ut in ceteris sacramentis, habetur res et sacramentum, consistens in deputations et potestate ad novam vitam supernaturalem agendam, scii, ad sacramenta suscipienda et ad ponendos actus proprios eiusdem novae vitae, potissimum actus fidei. Quae deputatio charactere signatur ac indelebiliter confirmatur, eaque baptizatus familiae Christi adscribitur tamquam membrum Ecclesiae, immediatam et infallibilem aptitudinem consequitur ad gratiam sacramentalem vere et proprie regenerativam. Huc spectant textus plures S. Scripturae et SS. Patrum. 2. Ad memoratos effectus obtinendos, excepto charactere, requi­ ritur in adulto, qui peccata mortalia commisit, attritio, ut supra dixi­ mus (n. 77, 3°); ita ut, posito obice seu attritionis defectu, gratia con­ ferri, et ideo peccatum remitti nequeat. Ne culpa quidem venialis remittitur sine actu poenitentiae saltem virtualis, quo homo ab affectu eiusdem culpae recedat eamque re(9) Cfr. Cone. Trid., Seas. VI, cap. 7; S. Thom., I. c., a. 5; Summa contra Gentiles, 1. IV, 102 LIBER II - CAPUT I tractet; quocirca evenire potest ut reatus peccati mortalis et poenae aeternae sublatus sit, at propter defectum poenitentiae maneat culpa venialis et consequenter etiam poena temporalis huic culpae respon­ dens. Ubi primum vero attritio seu actus poenitentiae eliciatur, peccata sive quoad culpam sive quoad poenam virtute Baptismi delentur. Peculiaris et propria gratia baptismalis merito dicitur regenerativa, quia ex una parte baptizatus exuit veterem hominem, quatenus perfecte liber effi­ citur ab omni reatu culpae et poenae; ex alia parte induit novum hominem, quatenus per gratiam sanctificantem ornatur nova quasi natura in ordine super­ natural!, per virtutes infusae tam theologicas quam morales recte ordinatur circa finem supernaturalem et potestatem accipit operandi secundum novam participatam naturam, per dona Spiritus S. disponitur ad opera virtutum supernaturalium sub influxu et motione Spiritus S. ponenda, per gratia* actuales consequitur auxilia actualia ad recte, expedite, alacriter operandum. 115. Effectus Baptismi desiderii seu flaminis et sanguinis. — 1. Baptismus flaminis confert gratiam sanctificantem, ex qua pecca­ tum originale et omnia peccata mortalia personalia remittuntur; non inducit rem et sacramentum, seu regenerationem spiritualem proprie dictam non confert, ideoque non constituit membrum Ecclesiae nec capacitatem tribuit sacramenta suscipiendi, non confert ceteros effectus sacramentales Baptismi, perfectam nempe ac totalem remissionem peccatorum venialium et poenae temporalis. 2. Baptismus sanguinis effectum producit vcluti ex opere operato, ad modum circumcisionis in V. L., ita scii, ut gratiam operetur independenter a subiectiva dispositione martyrium subeuntis, sed tantum occas ion aliter, non autem causaliter, in modum sacramenti. Iste Baptismus non inducit rem et sacramentum, sed producit gra­ tiam sanctificantem, et quidem uberiorem quam in sacramento; re­ mittit omnem culpam venialem et poenam; confert etiam aureolam. Non excluditur in martyre meritum ex opere operantis, quemadmodum in adulto suscipiente sacramentum minime excluditur. Licet marty­ rium operetur independenter a subiectiva dispositione personae, tamen in adulto requiruntur profecto dispositiones necessariae ad obicem removendum. DE NATURA BAPTISMI 103 Articulus HI. De materia re ota Baptismi. H 116. Praemittenda. — Materia remota Baptismi potest esse 1° ca­ lida simul et licita; 2° valida quidem, sed illicita.; 3° certe invalida vel certe illicita; 4° dubia multiplici ex capite. Varii sunt casus variaque adiuncta spectanda pro usu huiusmodi materiae. j 117. Materia valida (1). — 1. Materia valida Baptismi est omnis et sola aqua vera et naturalis (cfr. can. 737, § 1). De fide ex Cone. Trid. (2): « Si quis dixerit, aquam veram et natu­ ralem non esse de necessitate Baptismi, atque ideo verba D. N. I. C.: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto, ad metaphoram aliquam detorserit, anathema sit » (3). Verba « aqua vera et naturalis » non sunt synonyma, proprie et accurate loquendo. Aqua est vera, si constat requisitis elementis; natu­ ralis dicitur, quae communiter pro vera habetur et usualis est. Potest esse vel a natura vel arte humana confecta. Aqua chemice confecta procul dubio est materia certa, sive eius elementa immediate in hydrogenio et oxygenio sive potius in plantis cliemice reperta fuerint. Notant communiter et quidem merito theologi, eam aquam habendam esse tamquam materiam validam, quae non tam ex analyst chemicorum, quam ex usu et communi hominum aestimatione ut talis dignoscitur. Sano Christus, cum sacramentorum materiam determinavit, secundum vulgi notiones et sen­ sum communem est locutus. i I 2. Est materia certe valida: 1° aqua fontium, puteorum, fluminum, lacuum, maris, stagnorum, cisternarum ; 2° aqua pluvialis quomodocumque habita vel recepta; 3° aqua resoluta ex nive, glacie et grandine; (1) S. Thom., I. c., Q. 66, n. 1, 3, 4, 7, 8; Suarez, l. c., dlsp. 20; Schmalz) ((5) Cfr. can. 74«. § 2 et 3. S. Alph.. /. c . n. 105 88, ini. ... 1779. 14 T. doc.< 1898. S. OfT., S nov. 1770. 9- --ai i Lugo. JieeponMi moralia, 111»· 1» dub. 1: Aipni., /. c., n. 107. s — Cappello, De Sacramentis. I. 108 LEBER Π - CAPUT I Graeci (omnes Orientales generating per trinam immersionem baptizant, quam adhibere etiam possunt cum apud Latinos commorantur, ut constat ex Const. r. ct/.. n. 10. (7) S. H. C. JMnw/incn., 10 febr. 1888, n. 3684. (8) Cfr. S. Alph., /. r., dub. 3. II 118 LIBER II - CAPUT II 4. Laico vel clerico infra diaconum numquam licet sollemniter baptizare. Si forte iidem ita baptizarent, probabilius fierent irregulares ex can. 985, 7°, cum potestate ad conferendum sollemnem Baptismum careant omnino. Peccatum per se, in casu, grave foret. 138. Minister Baptismi privati (9). — 1. Quilibet homo rqtionis compos, sive vir sive mulier, sive catholicus sive acatholicus, sive baptizatus sive non baptizatus, valide semper confert Baptismum non sollemnem; licite, solum in casu necessitatis seu in mortis periculo (can. 742, § 1, et 759). Valide, inquam, modo servetur debita materia, forma et intentio. Ita ex ipso iure divino, quatenus Christus D., attenta absoluta Baptismi necessitate ad vitam aeternam consequendam, voluit ut po­ testas illum conferendi omnibus competeret, sicque daretur singulis amplissima opportunitas eundem recipiendi. Necessitas conferendi Baptismum privatim, apud nos, ordinarie loquendo, occurrit dumtaxat in periculo mortis; at in locis missionum accidere potest etiam in aliis adiunctis, v. g. propter absentiam sacerdotis, aut magnam diffi­ cultatem illum adeundi. S. C. de Propaganda Fide laudavit consuetudinem iniungendi catechistis vel prudentioribus laicis ut infantes Christianorum cito baptizent, etiam qui bene valeant (10). In nostris regionibus interdum verificari potest necessitas propter iniustas leges civiles. 2. In eiusmodi Baptismo privatim conferendo, adhiberi debent, quatenus fieri potest, duo testes vel saltem unus, quibus Baptismi collatio probari possit (can. 742, § 1). Id ex ipsa rei natura eruendum. In casu non applicatur principium, de quo in can. 1781, § 1, quia minister iste non est persona publica. Aliter dicendum si sacerdos vel diaconus in peri­ culo mortis privatim baptizarent. 3. Patri aut matri suam prolem baptizare non licet, praeterquam in mortis periculo, quando alius praesto non est, qui baptizet (can. 742, § 3), i. e. in solo casu verae necessitatis. Codex, sicut ius vetus, excludit tantum parentes ob manifestam quidem rationem, non autem ceteros consanguineos sive ascendentes sive descendentes, qui proinde licite baptizare valent. (9) S. Thom., I. c., a. 3, 1, 5; Suarez, l. c., sect. 1; Lacroix, l. c., η. 271 ss.; S. Alph., I. c., n. 213. (10) Collect. S. C. de Prop. Fide, I, nn. 593, 674. DE MINISTRO ET SUBTECTO BAPTISMI 119 4. Parochus curare debet ut omnes fideles, praesertim vero obste­ trices, medici et chirurgi, rectum baptizandi modum pro casu necessi­ tatis probe ediscant (can. 743). Agitur enim de re maximi momenti, scii, de vita aeterna, cuius assecutio vel amissio pendet a valida aut invalida Baptismi collatione. 5. Ut quis privatim possit Baptismum licite conferre, non requi­ ritur certitudo periculi mortis; sufficit sola probabilitas, imo et fun­ datus timor. Ratio est evidens (11). Si laieus vel clericus infra diaconum baptizat privatim extra necessitatem, peccat quidem, at irregularitatem nequaquam incurrit; quia, ut supra dictum est, in ordine ad Baptismum privatum ipso iure divino potestate donatur. 139. Ordo servandus inter varios ministros. — 1. Ordo hic est: sacerdos praeferri debet diacono, diaconus subdiacono, clericus laico, vir feminae, nisi pudoris gratia deceat feminam potius quam virum baptizare, vel nisi femina noverit melius formam et modum baptizandi (can. 742, § 3; Rituale Rom., I. c., n. 16). 2. Tradita regula intelligenda est de ministris catholicis; nam haereticis vel schismaticis, etiam clericis, certe praeferri debent per se laici fideles. Huc spectat responsio S. Officii, 20 aug. 1671. Proposito dubio: « Se, assente il parroco, possano i monaci scismatici battezzare i figli de’ cattolici » — responsum fuit: «Non permittat (Episcopus) schisma­ ticis administrare sacramentum Baptismatis nisi in casu necessitatis, et deficiente quacumque alia persona catholica ». Laici fideles sunt praeferendi etiam clericis censuratis vitandis vel post sententiam condcmnatoriam aut declaratoriam. 3. Laieus qui, praesente sacerdote, baptizat, saltem venialiter peccat, nisi insta causa postulet ut Baptismus conferatur a laico, ex. gr. a medico vel ab obstetrice, puta si baptizandus sit infans in utero matris. Nullum est peccatum aut leve, iuxta probabilem sententiam (12), si laieus, praesente diacono, baptizat. A fortiori deest gravis culpa, si traditus ordo in aliis casibus non servetur. (11) Si quaeras quando liceat obstetricibus alilsvc privatis personis Baptismum conferre Bcquons S. C. S. Off. responsio dici 11 Ian. 1S99 attendenda est: ♦ 11 Vescovo N. chicde se lu levat rice quando prevede eho 11 Battesimo abbia a dlfferirsi considerevolmente, possa amnii* nistrarlo subito In aequa al neonato, benchè questi trovisl in buonc condlzioni di salute, anche ad insaputa dl uno o di entrainbi i genitori, tonendono solo avvisato il parroco. R. Urgendum ut Baptismus quam citius administretur; tunc vero permitti poterit ut obstetrix illum c°nferat, quando positive timeatur no puer dilationis tempore sit moriturus ». ( fr. Collect. S. C. de. Prop. Fide, vol. IT, n. 2032. (12) Suarez, disp. 31, sect. 4» n. 8; S. Alph., I. c., n. Ii» dub. 3. s'< te12 120 LIBER Π - CAPUT Π Articulus II. De subiecto Baptismi. 140. Subiectum Baptismi in genere (1). — 1. Subiectum capax Baptismi est omnis et solus homo viator, nondum baptizatus (can. 745, Dicitur a) omnis, quia Baptismus est necessarius omnibus homini­ bus necessitate medii et ideo universi debent Christo spiritualité!· re­ nasci, no ultimum supremumque finem amittant; — b) solus homo viator, quia, ut alibi innuimus, sacramenta sunt instituta pro homi­ nibus tantum viatoribus, non autem pro angelis aut iis qui ex hac vita migrarunt; — c) nondum baptizatus, quia Baptismus nec licite nec valide, cum imprimat characterem, iterari potest. 2. Subiectum Baptismi capax est sive adultus sive parvulus seu infans. Parvuli seu infantis nomine is venit, qui nondum rationis usum adeptus est, eidemque accensetur amens ab infantia (nota verbum) in quavis aetate constitutus; adultus censetur, qui rationis usum habet (can. 745, § 2). 141. Baptismus infantibus catholicorum conferendus. — 1. In­ fantes isti sunt baptizandi semper, necessario et quamprimum: semper, quatenus nulla datur causa excusans nullaque per se ratio eximens a Baptismo conferendo et suscipiendo; necessario, quia urget praeceptum divinum et necessitas aeternae beatitudinis assequendae; quamprimum, quatenus datur vera obligatio Baptismum infantibus conferendi intra breve temporis spatium, ut provide eorundem spirituali bono consu­ latur (cfr. can. 770; Rituale Rom., I. c., cap. 1, n. 49). Imminente vero mortis periculo, Baptismus statim conferendus est. Vox quamprimum de spatio trium vel quinque aut octo dierum ab infantis nativitate passim a DD. intelligi solet (2). Certum est in praxi attendendas esse leges particulares uniuscuius­ que dioecesis, si quae habeantur; at, praescripto citati canonis inspecto, indubitanter putamus dioecesanas leges, permittentes forte Baptismum differri ultra mensem, iuri communi adversari ideoque esse omnino corrigendas. (1) S. Thom., L c., q. 88; Suarez, l. c., disp. 21 et 25; Schmalzgr., I. c.t n. 31 es.; Bonaclna, l. c., p. 6; Lacroix, l. c., n. 2811; S. Alph., I. c., n. 121 ss. (2) S. Alph., I. c., n. 266; Génicot, l. c., n. 194, V; Lchmkuhl, l. c., n. 208. BE MINISTRO ET SUBIECTO BAPTISMI 121 2. Dubitandum non est, quin eiusmodi obligatio gravis sit. Quae­ nam vero dilatio peccatum mortale constituat, non constat, nec facile determinari potest. Hinc plures habentur eaeque maxime discrepantes theologorum sententiae, quas refert Æ. Alph. (3). Attento praescripto can. 770, et attento praecepto cantatis erga se ipsum, censemus gravem culpam haberi, si Baptismus notabiliter diffe­ ratur sine causa iusta; quocirca opinamur probabilem non esse senten­ tiam, quae, posita seria voluntate Baptismi, affirmat dilationem non constituere grave peccatum, nisi periculum mortis timendum sit vel urgeat lex particularis (4). Mos differendi Baptismum numquam in Ecclesia communis fuit, nec umquam ab ea ratus et confirmatus, nec ex peculiaribus factis exemplum aut nonna desumi debet, ut scite monet Benedictus XIV (5). Ceterum periculum mortis saltem remotum plerumque adest vel adesse potest. Praeterea ex Ba­ ptismo quis efficitur membrum Corporis Christi, capax aliorum sacramentorum et complurium bonorum spiritualium. Quomodo graviter non laedat caritatem erga se ipsum qui per diuturnum tempus, forte ad plures annos, differat Ba­ ptismi susceptionem sicque se tot tantisque bonis, nulla excusante causa, nullatenus percipere valemus. 3. Parochi et concionatores frequenter fideles commonere debent de hac gravi eorum obligatione (can. 770), ne forte pueruli ob parentum aliorumve incuriam aeterna priventur beatitudine. 4. Infantes licite et convenienter baptizantur, ut docet Trid. Sy­ nodus (6). Sane infanti nulla infertur iniuria ex eo quod, sine personalis voluntatis consensu, mancipatur Ecclesiae eiusque membrum efficitur: tum quia quisque tenetur sese aggregare Ecclesiae et Christianam reli­ gionem amplecti, in ordine ad caelestem beatitudinem consequendam; tum quia mancipatio Ecclesiae tota ordinatur in bonum baptizati, ut evidenter patet ex Baptismi effectibus, ita ut beneficia complura, potius quam onera inde baptizato obveniant. Eo ipso quod infans constituitur per Baptisma membrum Ecclesiae, eius iurisdictioni obnoxius evadit, ideoque, cum adoleverit, tenetur legibus Ec­ clesiae, independenter a sua voluntate et a promissionibus ipsius nomine factis a patrinis vel ab earum ratihabitione. Vinculum subiectionis erga Ecclesiam semper et necessario oritur ex Baptismo valide suscepto, illudque perpetuo manet, adeo ut ne ipsa quidem Ecclesia possit vinculum huiusmodi solvere seu efficere ut baptizatus non sit subditus, quamvis valeat eximere ab obser(3) (4) (5) (6) Loc. cil., n. 118. Ball.-Palm., L c., n. 745; Génicot, Z. c., n. 146; Noldln, Z. c., n. 65. De Synodo dioec., lib. XII, cap. 6, n. 7. Sess. VII, can. 12 et 13, de Baptismo. 122 LIBER Π - CAPUT II I vantia quarundam legum suarum, sicuti revera baptizatos acatholicos in nonnullis exemptos declarat (cfr. can. 1060, 1070, 1099, § 2). 5. Infantibus aequiparantur perpetuo amentes et perfecte idiotae a nativitate seu quotquot carent usu rationis aut valde imperfecto f ruuntur. f 142. An et quando infantes infidelium sint baptizandi (7). — 1. «Infans infidelium, etiam invitis parentibus, licite baptizatur, cum in eo versatur vitae discrimine, ut prudenter praevideatur moriturus, ante­ quam usum rationis attingat » (can. 750, § 1). Dicitur: a) infans, is nempe qui usum rationis nondum est asse­ cutus eique perpetuo amens aequiparatur; ubi primum usum rationis consequitur, in ordine ad baptismum adultus censetur ideoque sui iuris (cfr. can. 745, § 2); non requiritur tamen usus rationis perfectus; b) infidelium, sensu stricto, quatenus ambo parentes careant Baptismo, ita ut excludantur filii a parentibus haereticis vel schisma­ ticis aut apostatis nati, itemque ii quorum unus parens, pater aut mater, baptizatus sit; c) etiam invitis parentibus, quae verba significant infantes pro­ fecto baptizari posse, si parentes inscii tantum sint, vel unus tantum sit invitus, aut si alii consanguinei dissentiant; d) licite, quia de validitate Baptismi ambigendum haud est, cum sententia Durandi (8), qui Baptismum invalidum dicebat sine pa­ rentum consensu, iamdiu obsoleta dicenda; e) in vitae discrimine, scii, in periculo mortis. Discrimen hic certe sumendum pro periculo, ut liquet evidenter etiam ex collatis §§ 1 et 2 eiusdem can. 750. At discrimen vitae, sicut periculum, sumi potest sensu stricto et lato, latiore et latissimo, quatenus sit proximum et imminens vel plus minusve remotum, certum aut probabile dumtaxat. I Codex non loquitur de periculo mortis proximo aut imminenti, seu de articulo mortis, nec de periculo certo aut probabilissimo aut valde ' probabili. Verba « cum in eo versatur vitae discrimine, ut prudenter praevideatur moriturus, antequam usum rationis attingat » (can. 750, § 1), intelligenda sunt de periculo sensu lato, forte etiam latissimo, seu de quocumque prudenter existimato, omnibus circumstantiis con­ sideratis, etsi mors nonnisi post unum vel alterum pluresve annos se­ cutura praevideatur, v. g. si ageretur de infante vix nato, qui ob mor(7) S. Thom., L c.t a. 10 sa.; Suarez, l. c., disp. 25, sect. 3; Schmalzgr., I. c., n. 36 es. (8) In IV, D. 4, q. 7, art. 13. DE MINISTRO ET SUBTECTO BAPTISMI 123 bum peculiarem aut magnam debilitatem prudenter praevidetur mo­ riturus ante usum rationis, licet mors secutura non praevideatur nisi post aliquot menses et annos. Quare recedendum est a terminologia quam plures tradunt Doctores (9), loquentes de « extremo mortis discrimine a, de « articulo mortis », de « periculo mortis imminenti». Ita ipse Benedictus XIV in Const. «Postremo mense*, 28 febr. 1747 (nn. 8 et 23), et S. C. de Prop. Fide in Instr. 17 april. 1777. Si dubitetur an filius infidelium attigerit aetatem discretionis, Baptismus in periculo mortis conferendus est sub conditione. Cfr. n. 145. 2. Si periculum mortis est certum et proximum, infans parentum infidelium sub gravi baptizari debet, dummodo id fieri possit, quin odium infidelium in Christianam religionem excitetur. Si periculum mortis sit mere probabile, licite quidem baptizari potest, etsi mors proxima non sit, sed longius distet (S. 0.18 iul. 1894); at gravis obligatio baptizandi non datur. Attendendum est periculum mortis proprium illius, qui baptizatur, non autem periculum in genere et commune; quare grassante lue non licet infantes indiscriminatim baptizare, quamvis plures aut plerique morituri praevideantur (S. C. de Prop. Fide, 17 aug. 1777). 143. 3. Extra mortis periculum, dummodo catholicae eorum edu­ cationi cautum sit, licite baptizantur in his duobus casibus: 1° si pa­ rentes vel tutores, aut saltem unus eorum consentiat ; — 2° si parentes, idest pater, mater, avus, avia, vel tutores desint, aut ius in eos ami­ serint, vel illud exercere nullo pacto queant (can. 750, § 2). Ceteris in casibus non licet baptizare infantes infidelium, tum quia violaretur ius parentum, tum ob incommoda facile oritura, praesertim quia fieret iniuria sacramento ob certum aut saltem valde probabile defectionis periculum. Si Baptismus conferri nequeat sive infanti sive adulto, in periculo mortis aut extra illud, quin excitentur in religionem Christianam odia et persecutiones infidelium, potest ac interdum debet differri aut omitti, quia bonum commune religionis Christianae praeferendum est bono privato licet maximo. Practice attendendae sunt etiam leges civiles, vetantes quominus filii, licet baptizati, subtrahantur a potestate parentum et catholicae educationi eorundem consulatur. (9) Ex. gr. Laymann, Sporer, Lacroix, S. Alphonsus, etc. 9 — Cappello, De Sacramentis, I. 124 LIBER Π - CAPUT Π Quamvis parentes infideles consentiant, non licet eorum filios baptizare, si adsit periculum futurae perversionis speciale. Dum e contra licet si adsit periculum commune et ordinarium in huiusmodi adi unctis. Ordinarii loci erit indicium ferre, utrum in casu particulari exsistat probabilis spes Christianae educationis an periculum plus minusve certum perversionis. 144. 4. Licet baptizare infantem, si unus parentum, altero invito aut ille, qui loco parentum paterna potestate utitur (avus paternus, avia materna) infantem baptizandum offert, etiam utroque parente invito; nam illae personae participant de paterna potestate eorumque consensus praevalere censetur pravae aliorum voluntati, simulque talis consensus spem aliquam Christianae educationis praebet (10). In praxi ratio praesertim habenda est matris. Haec, si est catholica, licet pater infidelis vel haereticus aut apostata, consulit plerumque sobolis Chri­ stianae educationi. Quare ordinarie licet baptizare infantem, qui matrem ca­ tholicam habet ipsaque consentiat, cum inde spes probabilis adsit catholicae educationis. 145. Doctrina veterum Theologorum. — 1. S. Thomas provocat ad consuetudinem Ecclesiae non baptizandi filios infidelium, invitis parentibus, eamque duplici ratione niti affirmat (11). « Respondeo dicendum, quod maximam habet auctoritatem Ecclesiae consuetudo, quae semper est in omnibus aemulanda... Hoc autem Ecclesiae usus numquam habuit, quod ludaeorum filii, invitis parentibus, baptizarentur... Et huius ratio est duplex. Una quidem propter periculum fidei: si enim pueri nondum usum rationis habentes, baptismum susciperent, postmodum cum ad perfectam aetatem venirent, de facili possent a parentibus induci ut relinque­ rent quod ignorantes susceperunt: quod vergeret in fidei detrimentum. Alia vero ratio est quia repugnat iustitiae naturali. Filius enim naturaliter est aliquid patris... Antequam usum liberi arbitrii habeat, continetur sub parentum cura... Unde contra iustitiam naturalem esset, si puer, antequam habeat usum ra­ tionis, a cura parentum subtrahatur, vel de eo aliquid ordinetur, invitis pa­ rentibus » (12). Angelicus, proinde, non distinguit inter periculum mortis et extra illud, sed simpliciter et absolute docet infantes infidelium, invitis parentibus, non esse baptizandos; immo expresse affirmat assertum principium valere etiam in periculo mortis. (10) Benedictus XIV. ep. « Probe », 15 dec. 1751. (11) Quodl. 2, art. 7; II-II, q. 10, art. 12; III, q. 68, art. 10. (12) S. theol., II-II, q. 10, art. 12. DE MINISTRO ET SUBTECTO BAPTISMI 125 Ita sane ipse obiicit: «Magis debet homini subveniri circa periculum mortis aeternae, quam circa periculum mortis temporalis. Sed si aliquis vide­ ret hominem in periculo mortis temporalis, et ei non ferret auxilium, peccaret. Cum ergo filii ludaeorum et aliorum infidelium sint in periculo mortis aeternae... videtur quod sint eis auferendi et baptizandi et in fide instruendi ». Sic autem respondet: «Ad secundum dicendum, quod a morte naturali non est aliquis eripiendus contra ordinem iuris civilis... Unde nec aliquis debet rumpere ordinem iuris naturalis quo filius est sub cura patris, ut eum liberet a periculo mortis aeternae » (13). 2. Suarez primus apte distinguit. « Si parvulus, ait, sit in extremo periculo mortis, tunc saltem potest baptizari invitis parentibus, prae­ sertim secrete et occulte » (14). Attendantur verba: extremo et saltem. Duplex affertur ratio ad hanc sententiam comprobandam: altera de extrema necessitate spirituali pueruli, altera de iure moraliter amisso a patre in filium moribundum. Idem sentiunt quoque S. Antoninus et alii cum Dominico Soto. Laymann ait: «Si infans constitutus sit in certo mortis mox eventurae periculo, baptizari potest etiam invitis parentibus, si scandalum absit »(15). Schmalzgrucber docet, infantes baptizari posse, etiam invitis parentibus, «in manifesto mortis periculo... quia salus liberorum iuris patriae potestatis praeponderat » (16). Reiflcnsluel asserit infantem licite baptizari posse in articulo mortis, quia tunc « cessat periculum perversionis ». Nomine autem articuli, ait ipse, « non dumtaxat intelligendus est quasi ultimae vitae spiritus, sed etiam quodvis probabile mortis periculum » (17). 3. Lacroix dicit non solum posse infantem baptizari, sed debere, ideoque habetur verus quidam progressus. « Puer quicumque, ait, morte proximus baptizari debet, etiam invitis parentibus » (18). Ratio est, quia tunc urget praeceptum caritatis, et puer non subtrahitur potestati parentum per baptismum, sed per ipsum periculum mortis. Item Salinanticenses: « Si infans (infidelium) sit in extremo mortis periculo et moraliter desperatus, potest et debet baptizari, saltem secreto, licet parentes renuant » (19). 4. IIuc, tandem, spectat doctrina tradita a Benedicto ΧΙλ' (20) et in variis responsis tum S. Officii, 28 ian. 1637, 24 aug. 1703, 21 ian. (13) .S’. thcol., II-II, q. 10, art. 12, ad 2. (11) In III, q. 68, art. 10. n. 7. (15) Thcol. mor., lib. V, tract. 2, cap. G, η. 10. (16) Lib. Ill, tit. 12, n. 39. (17) Thcol. mor., t. II, tract. 14, (list. 4, n. 10; diet. 9, q. 2, n. 13. (18) Lib. VI, p. I, de n. 305. (19) Loe. ci7., tract. 2, cap. 6, n. 33. (20) Ep. « Postremo mense·, 28 fobr. 17 17, n. 8, 23; ep. < Probe », 15 doo. 1751, § 14; I)c Synodo dioeces., lib. VI, cap. 4, n. 2. 126 LIBER Π - OA PUT Π 1767, 22 iul. 1840, 4 maii 1853, 18 iul. 1894, tum S. Congregationis de Prop. Fide, 13 febr. 1658, 17 a prit 1777, 15 febr. 1781, 13 iun. 1783, 8 sept. 1869, n. 46. 5. An Ecclesia summo iure semper valeat infantes baptizare, in­ vitis etiam parentibus, dummodo Christianae educationi provideatur et absit periculum scandali aliusve gravis incommodi in ipsam religionem Christianam. Scotus affirmative respondet (21). Quoad iustitiam naturalem, seu difficultatem a S. Thoma propositam, ait: «Ad tertium, concedo nihil faciendum esse contra iustitiam naturalem, quando haec non impedit, quin adimpleatur mandatum Superioris Domini, cuius, altiori iure, sunt ea, inter quae versatur humana iustitia. Quoties itaque parentes vetant filios suos baptizari et adimpleri divinum mandatum ad omnes omnino viatores spectans, qui praecavere potest, ne ex adimpletione eius legis sequatur malum (sive physicum sive morale), si cooperetur legi Dei obser­ vandae etiam in praeiudicium humanae justitiae, quae in casu iniustitia verius appellanda est, pie et religiose videtur facturus »>. Huic sententiae, omnibus perpensis, adhaerendum existimamus. Forte ex ipso textu can. 750, § 1 asserta doctrina implicite confirmatur, quatenus ius certum et praesens, de quo loquitur Angelicus cum aliis, cedere dicitur periculo mortis, etsi probabili tantum et juturo. 6. Utrum liceat infantem baptizare, si dubium adsit an revera in eo discrimine vitae reperiatur, de quo in can. 750, § 1. Si dubium sit positivum et probabile, infans licite profecto baptizari potest, quia praevalet eiusdem maximum bonum spirituale et quia in humanis certitudo nec semper nec frequentius haberi potest. 146. An et quando sint baptizandi infantes haereticorum etc. — Quod spectat ad Baptismum infantium duorum haereticorum aut schismaticorum, aut duorum catholicorum qui in apostasiam vel haeresim vel schisma prolapsi sint, generatim servari debent eaedem normae quae circa Baptismum infantium infidelium sunt constitutae (can. 751). Cfr. n. 142. Dicitur generatim, quatenus peculiaria adiuncta, singulis in ca­ sibus inspicienda, adesse possunt quae aliud suadeant. Magnum tamen datur discrimen inter filios parentum infidelium et filios parentum baptizator um, licet acatholici sint. Nam illi non sub­ sunt iurisdictioni Ecclesiae; isti, contra, subsunt etiam quoad matri­ monium et sobolem inde procreatam. Unde summo iure Ecclesia semper (21) Loc. ciL, q. 68, art. 10. DE MINISTRO ET SUBIECTO BAPTISMI 127 per se posset licite sacramentum Baptismi ministrare, etiam invitis parentibus. Id facere non solet ob periculum plus minusve probabile defectionis, si catholicae filiorum educationi cautum non sit. Quare motivum, cur facere non soleat, est mere extrinsecum. 147. An infantes expositi et inventi sint baptizandi. — 1. Si, re diligenter investigata, non constet de Baptismo, infantes expositi et inventi sunt semper baptizandi (can. 749). Agitur enim de sacramento necessario necessitate medii, quod ideo conferendum omnino est, quo­ ties moralis certitudo de collatione eiusque valore non habeatur. At, uti palam est, Baptismus in casu conferri debet sub conditione (can. 749). 2. Num et quando infantes domi in casu necessitatis baptizati sint rebaptizandi, vide n. 163. 148. An et quomodo adulti sint baptizandi (22). — 1. Cum agitur de Baptismo, adultorum nomine omnes ii veniunt, qui rationis usu fruuntur (i. e. circa septennium, sive supra, sive etiam infra), idque satis est ut suo quisque animi motu Baptismum petat atque ad illum admittatur (can. 745, § 2, 2°). Ratio est manifesta. Qui habet usum rationis tenetur eo ipso se rite ordinare in finem ultimum recteque operari. Non requiritur plenus atque perfectus rationis usus. Attento praescripto can. 745, § 2, 2°, adultus petens Baptismum. licite ad eum admitti potest, etiamsi parentes inscii sint aut inviti: nec videtur, in casu, ratio esse habenda periculi educationis a catho­ licae ex parte eorundem parentum. Adulti, qui necessitatem et obligationem Baptismi agnoverunt, tenentur eum suscipere quamprimum commodo possunt. Unusquisque enim tenetur iure divino Ecclesiam visibilem ingredi, ubi eiusdem di­ vinitatem_ cognoverit et * ideo eiusdem characterem obligatorium. Porro nemo in Ecclesiam ingreditur nisi per Baptismum, qui ianua eius est. Iure antiquo habebatur irregularitas ex defectu fidei ratione Baptismi in aetate adulta recepti, vel dilati usque ad extremum vitae. Hinc duplex irregularitas: alia neophytos idest recenter baptizat os in aetate adulta respiciens, alia clinicos, eos nempe qui consulto Baptismum differebant usque ad periculum mortis illumque nonnisi in tali vitae discrimine constituti suscipiebant (23). ’ ' (22) S. Thom., Z. c., a. I es.; Suarez, l. c., disp. 24; Bonacina. Z. c., p. G. η. Ιό; SchinalzgT., Z. c.t n. 31. (23) Cfr. Boned, XIV, De Synodo dioec.. lib. XII, cap. 6, n. 7; Suarez, /)r censuris, disp. 42, sect. 1, n. 5; disp. 43, sect. 3, n. 5 es,; Gaspard. />e sacra ordinatione, I, n. 267 -s. 128 LIBER Π - CAPUT II Hinc evidentius liquet quaenam fuerit mens ac disciplina Ecclesiae circa Baptismi dilationem. 2. Non convenit inter theologos, an et quaenam Baptismi dilatio gravis sit habenda. Nonnulli cum S. Thoma (24) putant dilationem usque ad periculum mortis per se non constituere peccatum mortale, nisi causa oh quam differatur Ba­ ptismus sit graviter mala, ex. gr. contemptus Baptismi vel Ecclesiae odium. Quomodo Doctores isti, posita obligatione ingrediendi Ecclesiam et sibi procu­ randi auxilia supernaturalia, id docere potuerint, percipere non valemus. Alii cum Suarez (25) et Laymann (26) oppositam sententiam tuentur. Ratio est, aiunt, quia incredibile videtur, posse hominem principalem vitae humanae obligationem Deo serviendi ac tendendi in ultimum finem toto vitae suae cursu negligere; eo vel magis quod ex ipsa Christi positiva voluntate homines tenentur in Ecclesiam visibilem ingredi, equidem per Baptismum; quae positiva et expressa Christi voluntas vix non irrisoria foret dicenda, si deesset gravis obligatio Baptismi suscipiendi extra mortis articulum (27). Hanc sententiam, quatenus excludit dilationem usque ad periculum mortis, ut certam habemus, attentis principiis generalibus et attento etiam praescripto can. 179. 149. Conditiones requisitae. — Tres conditiones requiruntur ut adulti baptizari queant, scii, oportet 1° scientes et volentes sacra­ mentum recipiant; — 2° probe sint instructi circa fidei mysteria; — 3° moneantur ut de peccatis suis doleant, i. e. actum saltem attritionis eliciant (can. 752, § 1), si, ut supponitur, peccata actualia commiserint. 1. Non est necesse ut huiusmodi dispositiones, nempe intentio, fides et contritio vel saltem attritio, in adulto requisitae ad valide et cum fructu suscipiendum Baptismum, sint ministro moraliter certae; suf­ ficit ut prudens iudicium sibi efformaverit minister de earundem existentia. Ad necessitatem quod spectat praefatarum dispositionum, maximum datur discrimen inter aliam et aliam. Sane intentio requiritur ad Baptismum valide recipiendum; fides contra, et contritio vel attritio requiruntur solum ad licite sacramentum suscipiendum. Proinde, si desit intentio, neque gratia confertur neque character imprimitur; si, posita debita intentione, desint fides et dolor, character quidem imprimitur, at gratia non confertur (28). (24) Suppi., q. 6. a. 5; Génicot, l. c., n. 149. (25) Loc. ctt., disp. 31, sect. 2. (20) Loc. cU.9 c. 6, n. 8. (27) Cfr. Noldin, L c., n. 72, 1; Lehmkubl. I. c.t n. 101. (28) Cfr. S. Thom.. L c.t a. 8; lu IV, D. 0, q. 1, a, 3, qc. 1, et q. 2. a, 1; D. 9, a. 2 q. 2 ad 2. ’ DE MINISTRO ET SUBIECTO BAPTISMI 129 2. Intentio suscipiendi Baptismum in adultis requiritur tamquam conditio sine qua non. Sufficit profecto intentio habitualis (cfr. n. 73). Utrum requiratur intentio explicita, an sufficiat implicita, controvertitur. Probabilius sufficit intentio implicita, quae continetur in vo­ luntate satisfaciendi Dei beneplacito, adhibendi media quae Deus ad salutem constituerit (cfr. n. 150). Cum ista sententia non sit certa, consequitur, extra urgens mortis periculum, Baptismum non esse mini­ strandum, nisi constet de voluntate explicita recipiendi illum; idque confirmat tenor can. 752, § 1. Urgente mortis periculo, si explicitas voluntatis actus obtineri ne­ queat, v. g. si moribundus sit sensibus destitutus, licet Baptismum mi­ nistrare sub conditione, dummodo ex aliquo probabili signo constet saltem de intentione implicita. Quodsi moribundus convaluerit, et du­ bium de valore Baptismi maneat, sub conditione iterum conferatur sacramentum, praemissa explicita intentione. Cfr. n. 150. 3. Quaenam autem necessaria sit cognitio Christianae religionis, ut adultus licite baptizari possit ac debeat, clare eruitur ex decretis S. O., 25 ian. et 10 maii 1703 (cfr. n. 151). Etiam praevium in moribus Christianis exercitium per aliquod tempus praemitti debet, ut adulti baptizati se ad novam vitam du­ cendam idoneos ostendant. 150. 4. Ut certo constet de valore Baptismi, oportet adultus ex­ presse velit Christianae societati aggregari seu Baptismum suscipere. Num vero in supernatural! attritione seu dolore de peccatis inclu­ datur etiam voluntas recipiendi Baptismi, valde dubitandum est, tum quia non constat generalem voluntatem servandi omnia ad salutem necessaria includi in dolore seu attritione, tum praesertim quia, hoc etiam admisso, propositum suscipiendi Baptismum non est determina­ tum, et ideo sufficiens non videtur. Exinde sequitur, in adulto requiri vel contritionem perfectam vel Baptismum re suscipiendum, postquam eius obligatio cognita fuerit. Requiritur attritio de peccatis mortalibus; idque ex ipsa natura iustificationis, quae ne concipi quidem potest quamdiu affectus ad peccatum lethale retractatus non fuerit. Sufficit attritio habitualis, seu olim habita et non retractata, cum unice requiratur tamquam conditio sine qua non, seu ad obicem remo­ vendum, sine influxu positivo in gratiae collationem, aliter quam in sacramento Poenitentiae. Attritio, ut evidenter patet, peccata personalia respicit eaque tan- I ί 130 LIBER II - CAPUT II tum. Debet esse supernaturalis tum ratione principii, tum ratione motivi ex fide concepti. Ad rem Card. Lugo (29) docet: «Non ergo sufficit sola illa voluntas gene­ ralis contenta in actu attritionis ad valorem Baptismi ei qui nihil unquam de lege Christiana aut Baptismo audivit... Valeret tamen Baptismus, si aliquis religionem christianam corde amplexus esset, licet nihil de Baptismo, aut eius necessitate audisset; hic... baptizaretur valide, quia voluit absolute hanc reli­ gionem amplecti, eiusque ritibus, quicumque illi essent, gubernari ». At quidam theologi habent pro « voluntate Baptismi fortasse sufficienti » attritionem supernaturalem ex fide conceptam (30). Hanc opinionem, ob extrinsecam auctoritatem, improbabilem dicere non audemus; proinde in casu neces­ sitatis, si aliter fieri nequeat, potes ac debes eiusmodi opinione uti ad vitam aeternam moribundi sensibus destituti, quantum in te est, procurandam. Palam est Baptismum esse conferendum sub conditione. 5. Non licet Baptismum conferre adultis, qui sensibus destituti non sint, eos tantum hortando ad dolorem et ad confidentiam in Deum, minime loquendo de nostris mysteriis. Proinde si agitur de homine, qui de fide Christiana et Baptismo audivit, necesse omnino est ut vo­ luntas explicita adfuerit vel adesse prudenter seu probabiliter censeatur. Requiritur fides et quidem explicita in ea quae sunt necessaria necessitate medii; quoad ea quae sunt necessaria necessitate praecepti, sufficit ad fructuosam Baptismi susceptionem, ut baptizandus ea im­ plicite credat seque paratum ostendat ad illa addiscenda. Ad veritates de necessitate medii credendas, certo pertinet exsi­ stentia unius Dei, eiusque remuneratoris bonorum et vindicis malorum; longe probabilius etiam mysteria Incarnationis et SS. Trinitatis. Inde sequitur adultum non esse baptizandum, nisi sufficienter sit instructus circa praedictas veritates. Urgente mortis periculo, meliori quo fieri possit modo consulendum, etsi forte desideretur clara cognitio ac fides explicita SS. Trinitatis et Incarnationis. At extra urgens peri­ culum mortis, minime licet baptizandum in bona fide relinquere circa praefatas fidei veritates, ut pluries declaravit S. Sedes ipsaque rei natura suadet. Hoc dubium propositum fuit S. Officio: «Utrum missionarius conferre possit Baptismum in articulo mortis mahumedano adulto, qui in suis erroribus supponitur in bona fide: 1. Si habeat adhuc plenam advertentiam, tantum illum adhortando ad dolorem et ad confidentiam, minime loquendo de nostris my­ steriis; 2. Quamcumque habeat advertentiam, nihil ei dicendo, cum ex una (29) Loc. cil., disp. 9, sect. 7, n. 130. (30) Coninck, l. c., q. 01, n. 103; Mazzotta, l. c.. disp. 1, q. 3, c. 2; Reuter Thmlnnin moralis, lib. IV, n. 63, 5; et alii apud Lacroix, l c., n. 168. ’ DE MINISTRO ET SUBTECTO BAPTISMI 131 parte supponitur illi non deesse contritionem, ex alia vero prudens non esse loqui cum eo de nostris mysteriis; 3. Si iam advertentiam amiserit, nihil prorsus ei dicendo. S. 0. die 30 mart. 1898, SS.mo approbante, reposuit: « Ad 1. et 2. Negative, i. e. non licere huiusmodi rnahumedanis, de quibus in primo et secundo quae­ sito agitur, sive absolute sive conditional» administrare Baptismum; et dentur decreta S. 0. ad Episcopum Quebecensem sub die 25 lanuarii et 10 Mali 1703, et Instructio S. Officii sub die G lunii 1860 ad Vicarium Apostolicum TcheKiang. Ad 3. De rnahumedanis moribundis et sensibus iam destitutis respon­ dendum ut in decreto S. Officii 18 septembres 1850 ad Episc. Perthensem; idest: Si antea dederint signa velle baptizari, vel in praesenti statu aut nutu aut alio modo eandem dispositionem ostenderint, baptizari posse sub con­ ditione, quatenus tamen missionarius, cunctis rerum adiunctis inspectis, ita prudenter indicaverit. SS.mus adprobavit » (31). 151. Documenta S. Sedis. — Praestat referre citata Decreta et Instructionem, ut exinde mens S. Sedis manifeste appareat sicque ca­ tholica doctrina probe cognoscatur. S. C. S. Officii, 25 lanuarii 1703 - Quebec. «... Quaeritur utrum antequam adulto conferatur Baptisma, minister teneatur ei explicare omnia fidei nostrae mysteria, praesertim si est moribun­ dus, quia hoc perturbaret mentem illius. An non sufficeret si moribundus pro­ mitteret fore, ut ubi e morbo convalescat, instruendum se curet, ut in praxim redigat quod ei praescriptum fuerit ». S. Congregatio respondendum censuit: «Ad 2. Non sufficere promissio­ nem, sed missionarium teneri adulto etiam moribundo, qui incapax omnino non sit, explicare, mysteria fidei quae sunt necessaria necessitate medii, ut eunt praecipue mysteria Trinitatis et Incarnationis » (32). S. C. S. Officii, 10 Maii 1703 - Quebec. « 1. Quaeritur an missionarius possit conferre Baptisma aliaque sacramenta infirmo barbaro cui explicata sunt religionis mysteria, quique pollicitus est observaturum se mandata; missionarius autem certus est quod non promiserit ea servaturum nisi hoc tantum motivo, scilicet, quod nolit ei contradicere. Multae ipsi supersunt rationes dubitandi, num moribundus sit bene instructus, quia missionarius, linguae barbarae rudis fere atque imperitus, non potuit nisi obiter explicaro mysteria sublimia excedentia captum barbarorum, et quamvis moribundus affirmet se omnia capere, exteriora tamen et exiguitas devotionis persuadent id moribundum dicere ex complacentia, ita ut si alius ad eum ac­ cederet qui diceret, quod omnia quae dicta sunt ei nihil sint nisi merae fabulae, etiam sunt jabutae, responderet barbarus complacendi gratia. Hoc autem oriri potest ex duobus principiis: Primum quia capit, quae ei dicuntur; ex gr. animi > (31) Collect. S. C. de Prop. Fide, vol. II, n. 1992. (32) Ibid., vol. I, η. 254. b ] J 132 LIBER II - CAPUT II levitate, ita ut eo ipso momento, quo dicit: credo et faciam, credat revera, et exsequi velit, sed minima ratione contraria sententiam mutabit; quod tamen constat quod barbarus nollet uri in inferno, et sic affirmatio eius possit esse vera et ex intimo cordis, difficultas est, utrum credat esse unum Deum et utrum credat esse infernum, an vero audiat quae dicta sunt ei tamquam historiam sibi narratam, quae vera et falsa esse potest. « 2. An possit baptizari adultus rudis et stupidus, ut contingit iu barbaro, si ei detur sola Dei cognitio, et aliquorum eius attributorum praesertim iustitiae remunerativae et vindicativae, iuxta hunc Apostoli locum accedentem ad Deum oportet credere quia est et remunerator sit, ex quo infertur adultum barbarum in certo casu urgentis necessitatis baptizari quamvis non credat explicite in lesum Christum. « 3. Utrum inissionarius teneatur barbaris adultis baptizatis aut baptizandis omnia praecepta legis positivae divinae intimare, praesertim ea omnia, quibus sese submittere difficultatem haberent, ut eiusmodi barbari securitate con­ scientiae fruantur, licet ea praecepta non observent quae ignorant, eo nitentes iuris axiomate: Lex non obligat nisi fuerit promulgata. « 4. An sit necessarium ut adulto baptizando explicetur Eucharistiae sacramentum. « 5. Utrum missionarius ita teneatur baptizandum adultum ad contritionis vel attritionis actum impellere, ut omisso contritionis vel attritionis actu, iure illum baptizare non possit, etiamsi missionarius instrueret eum tam ad eliciendum actum amoris Dei, quam actum resolutionis seu propositi non reiterare peccata commissa. Multo facilius est missionario, qui discit linguam barbarorum, instruere barbaros ut duos postremos actus eliciant, quam primos; difficilius enim est facere illos exprimere motivum doloris do peccatis com­ missis, quia Deo displicent infinite, et quia infinite bonus est, et quia peccatum meretur infernum. « 6. Utrum baptizari possit barbarus adultus morti proximus, qui plures secum habens mulieres, pollicetur se nonnisi unam servaturum, si pristinae sanitati restituatur, sed qui dimittere non vult alias; an teneatur missionarius compellere, et insistere ut barbarus dicat quam ex omnibus feminam electurus sit in coniugem, vel utrum sufficiat barbarum promittere se nonnisi unam habiturum. « 7. An possit baptizari barbarus adultus, qui permittit, imo qui desiderat, ut medici et parentes adhibeant certas caeremonias superstitiosas ad sanitatem procurandam quae ad minimum vanae sunt et inutiles, sed adhuc ignoratur utrum absolute sint contra religionem catholicam; quaeritur autem utrum missionarius illum baptizare possit, antequam certo sciat quid significent tales caeremoniae et cui dirigantur. ♦ 8. Utrum conferendum sit Viaticum aut Extrema Unctio moribundis adultis, quos aliquando Baptismi capaces credimus, non autem Communionis aliorumque Sacramentorum. ♦ R. Ad 1. Non licere, si missionarius sit moraliter certus, prout in dubio asseritur, barbarum infirmum non sufficienter iuxta proprii captus mensuram DE MINISTRO ET SUBIECTO BAPTISMI 133 intellexisse mysteria religionis Christianae sibi explicata, aut ea sufficienter non credere, et ex solo motive non contradicendi promittere se servaturum mandata eiusdem religionis. «Si vero missionarius prudenter credat infirmum barbarum, quando dicit: vredo et faciam, revera tunc sufficienter credere serioque promittere se serva­ turum, ut supra, debere baptizari. « Si autem de praedictis missionarius dubitet, et tempus non suppetat illum melius instruendi, immineatque periculum mortis, debere itidem bapti­ zari sub conditione. «Ad 2. Missionarium non posse baptizare non credentem explicite in Do­ minum lesum Christum, sed teneri illum instruere de omnibus iis quae sunt necessaria necessitate medii iuxta captum baptizandi. «Ad 3. Teneri omnia praecepta legis positivae divinae intimare. «Ad 4. Quoad adultum extra mortis periculum, per se loquendo, teneri, nisi tale in contrarium urgeat motivum ut expediens prudenti missionario indicetur dilatio post Baptismum. Quoad moribundum, pariter teneri, nisi vel tempus non suppetat, vel tanta praevideatur in eo animi perturbatio, ut a susceptione Baptismi distrahere valeat. « Ad 5. Teneri missionarium inducere baptizandum adultum ad eliciendum actum contritionis vel attritionis. « Ad 6. Non licere si ex illis mulieribus una sit uxor legitima et ceterae concubinae, nisi prius eiectis concubinis; si vero habuerit omnes tamquam legi­ timas uxores, pariter non licere, nisi eiectis omnibus praeter primam, si cum ea valide contraxit, et velit secum cohabitare absque Creatoris iniuria. Si tandem vel omnes simul et unico actu acceperit in uxores, vel omnes habeat ut concu­ binas, non licere nisi eiectis omnibus ante susceptionem Baptismi. « Ad 7. Stante certitudine quod caeremoniae illae ad minimum sunt vanae et inutiles et sub dubio an sint contra religionem catholicam, non licere. «Ad 8. Non esse administrandum Viaticum neophyto moribundo nisi saltem discernat cibum spiritualem a corporali, cognoscendo et credendo in sacra hostia praesentiam Christi Domini. Non esse pariter conferendum sacra­ mentum Extremae Unctionis neophyto moribundo, quem missionarius capa­ cem Baptismi credit, nisi saltem idem habeat aliquam intentionem reci­ piendi Sacram Unctionem in beneficium animae pro mortis tempore ordi­ natam » (33). 152. Instructio S. C. S. Officii, 3 Augusti I860 - (Ad Vic. Ap. Tche- Kiang). « In foliis ab A. Tua ad S. C. de Propaganda Fido transmissis exponebatur quemdam missionarium saepius appellari ad conferendum Baptismum adultis (33) Collect. S. C. de Prop. Fide, vol. I. n. 250. 131 LIBER II - CAPUT II moribundis, qui licet profiteantur propositum sibi Baptismum se libenter recepturos, se vere renuntiare diabolo, credere in Deum, et anteactae vitae poenitere, attamen ex circumstantiis maximum relinquunt dubium circa since­ ritatem huiusmodi dispositionum: supradictum vero missionarium consulere vo­ lentem ex una parte reverentiae sacramenti, et ex altera parte saluti aeternae infirmi iam iam morituri, conferre Baptismum sub hac conditione « si tu es vere dispositus », expresse intendens se non baptizare, sepositis bonis dispositionibus. Jlinc quaeritur: 1. Utrum talis modus conferendi Baptismum licitus sit vel non. — Exponebatur praeterea nonnullos ex illis infirmis, recepto sub huiusmodi conditione Baptismo, postea supervivere, imo et aliquoties e sua infirmitate penitus convalescere, et posse rectius disponi, et quaere­ batur: 2. Utrum, ipsi superviventes, et rectius dispositi, debeant indiscriminatim omnes rursus baptizari saltem sub hac conditione « si non fuisti baplizatus ». « S. Congregatio Supremae et Universalis Inquisitionis, cuius iudicio haec dubia delata fuerunt, maturo super iisdem adhibito examine, sub feria IV 1 Augusti 1860 respondendum mandavit sequenti instructione. « Explorata res est, tres in adulto requiri dispositiones ad Baptismum rite suscipiendum: fidem nempe, poenitentiam et intentionem illum percipiendi. Fides profecto necessaria est, qua adultus debet esse sufficienter instructus, iuxta propriae intelligentiae mensuram, de mysteriis Christianae religionis, et ea firmiter credere; et necessaria item est poenitentia qua debet peccata sua dolerc, et actum elicere vel contritionis vel attritionis; ac tertio necessario re­ quiritur intentio seu voluntas suscipiendi hoc sacramentum, eaque deficiente, non imprimitur in adulto baptismatis character. At enim vero fides et poenitentia in adulto requiruntur, ut licite sacramentum suscipiat, et fructum sacramenti consequatur: intentio vero necessaria est ad illud valide consequendum, adeo ut qui baptizatur adultus sine fide ac poenitentia, illicite quidem at valide bapti­ zetur; et contra qui baptizatur absque voluntate sacramentum suscipiendi, nec licite nec valide baptizatur ». Hisce praemissis facile erit dignoscere, missio­ narium in proposito casu non bene se gessisse quando Baptismum administrans adulto moribundo, eodem calculo habuit dispositiones requisitas ad Baptismum licite administrandum, et eas quae ad illum valido percipiendum necessario requiruntur. In dubio enim utrum adultus morti proximus sufficienter instru­ ctus sit de fidei mysteriis, et ea sufficienter crediderit, atque in dubio utrum ipsum anteactae vitae sincere poeniteat, quum mortis necessitas urgeat, sacra­ mentum absolute administrare ei debet absque ulla conditione. In dubio vero utrum ipse vere intendat Baptismum suscipere, si praevio diligenti examine de hac intentione adhuc dubitetur, Baptismus conferri debet sub conditione dum­ modo sit capax Baptismi. Ne tamen norma quaedam desit huiusmodi missionario, hic adnexum A. Tuae trasmittitur decretum eiusdem Congregationis Supremae et Universalis Inquisitionis latum feria V coram SS.mo die 23 Au­ gusti 1703 super quaestione ab Episcopo Quebec, proposita. Praeterea nec bene se gessit missionarius quando Baptismum conferens sub conditione intendit se non baptizare sepositis bonis dispositionibus in suscipiente Baptismum: nam I DE MINISTRO ET SUBIECTO BAPTISMI 135 in casu missionarius debet tantum intendere se baptizare quatenus suscipiens sit capax Baptismi, idest illum sincere percipere velit (34). «Tandem quoad secundum dubium animadvertendum est Baptismum ne sub conditione quidem passim ac temere esse iterandum, et tunc solum con­ ditione uti licere cum prudens et probans subest dubitatio an quis fuerit valide baptizatus, quemadmodum traditur in Catechismo Romano P. 2 De sacramento Baptismi, n. 57 » (35). 153. De Baptismo conferendo adultis in periculo mortis. — 1. In mortis periculo, si nequeant adulti in praecipuis fidei mysteriis dili­ gentius instrui, satis est ad Baptismum conferendum, ut aliquo modo ostendant se eisdem assentire (ex. gr. si dicant se credere omnes ve­ ritates quas Ecclesia seu Dei minister edocet, aut fideles profitentur, vel quidquid necessarium est ad salutem) serioque promittant se Chri­ stianae religionis mandata servaturos (can. 752, § 2). Quod si adulti, in tali periculo mortis constituti, ne petere quidem possint Baptismum, videndum est utrum antea manifestaverint vel in praesenti statu manifestent aliquo probabili modo intentionem illum suscipiendi, necne. In priore casu, baptizandi sunt sub conditione, ita tamen ut, si dein convaluerint et dubium de valore collati Baptismi maneat, sub conditione rursus sint baptizandi (can. 752, § 3): in altero casu, i. e. si nullo modo intentionem suscipiendi Baptismum manifesta­ verint, baptizari nequeunt, iuxta communiorem theologorum doctrinam. Hic casus respicit missionaries, qui moribundos infideles reperiant sensibus iam destitutos. 2. Quidam auctores, ut Lehmkuhl (36), Génicot (37) et alii, censent eum non esse reprehendendum, qui Baptismum etiam in praefato casu sub conditione conferret (38). Haec doctrina vere probabilis videtur. Documenta S. Sedis (prae­ sertim responsum S. C. S. O., 18 sept. 1850 et 30 mart. 1898), quibus nituntur recentiores patroni sententiae oppositae, non reprobant expo­ sitam opinionem, sed solum agendi normam securiorem commendant, sicuti dicendum est de citato can. 752, § 3. (31) Mens fuit E.morum PP. in praedicta Feria V 1 Aug. I860 ut, in transmittenda hac instructione ad Vie. Ap., Sacra Congregatio de Prop. Fide eum moneret etiam: « Che nelPesaminarsi coloro eho furono battezzati prossimi a morte, sotto condizione che non sarebbero battezzati eo non avessero nô l’intenzione, nè la iede. nè il pentimento dei peccati, debba in­ vestigaret se in quell’atto avevano tutto siffatte dispoelzloni: cd in caso negativo, questi dcvono battczzarsl <11 nuovo; ed in caso di dubblo, sub condition, ■. Cfr. Collect. S. C. de Prop. Fide, vol. I. η. 1198, nota. (35) Collect. S. C. de Prop. Fide, vol. I, η. 1198. (36) Loe. cil., η. 106 es. (37) Loc. cil., n. 150, III. (38) Cfr. Vermeersch, III, n. 243. 136 LIBER Π - CAPUT II At Baptismus conferendus non esset talibus moribundis, si exinde sequeretur periculum contemptus religionis catholicae aut odii apud reliquos infideles. Nonnulli veteres DD. distinguunt, nec immerito quidem, inter iudaeos ct paganos, animadvertentes facilius admitti posse intentionem habitualem im­ plicitam in paganis quoad Baptismum suscipiendum, quam in iudaeis qui ex ipsa sua religione positivam voluntatem Baptismo contrariam ostendunt. 3. In dubio, etiam levissimo, an moribundus infidelis, sensibus destitutus, manifestaverit intentionem suscipiendi Baptismum, non solum potest, sed debet sacramentum sub conditione ministrari. 154. An et quaenam obligatio ieiunii et Communionis in Baptismo adultorum. — Tam sacerdotem, qui adultos baptizaturus est, quam ipsos adultos qui sani sint, decet esse ieiunos; et nisi graves urgentesque causae obsint, adulti baptizati statim Missae sacrificio assi­ stere debent et sacram Communionem percipere (can. 753). Vera obligatio ieiunii nec ex parte sacerdotis baptizantis nec ex parte adulti baptizandi datur, quia can. 753, § 1 dicit tantum « decet », seu conveniens est. Consuetudo ieiunii praemittendi antiquissima est. Dum e contra ex verbis eiusdem can. 753, § 2 « nisi graves urgentesque causae obsint », manifesto patet haberi veram obligationem as­ sistendi Missae et sumendi sacram communionem. Baptizatus ex ritu collationis sacramenti recipit sal; ideoque implicite dispensatur, ut, licet ieiunium naturale forte laeserit, nihilo­ minus tuta conscientia SS. Eucharistiam sumere possit. Rituale Rom. (tit. II, cap. 3, n. 8) ait: « Quare non post epulas aut prandia, sed ante meridiem (nisi ex rationabili causa aliter faciendum sit) eorum Ba­ ptismus celebretur ». Alicubi mos est, ut vespere adultus baptizetur, postridie autem Missam audiat et sacram Communionem recipiat. Qui mos, prudenti Episcopi indicio, licite servari potest. 155. An conditionate baptizatus debeat peccata confiteri. — Gravis adest inter theologos controversia, num adultus, qui Baptismum sub conditione recipit, teneatur ad confitenda peccata mortalia ante hunc Baptismum conditionatum commissa. Rationes sat validae et probati auctores pro utraque sententia habentur. Cum Ball.-Palm. (39), D'Annibale (40), Bucceroni (41), Gé(39) Loc. cit., n. 28. (40) Op. cit.. Ill, n. 301, nota 3. (41) Instil. theol. mor., II, n. 072 (edit. cit.). i DE MINISTRO ET SUBIECTO BAPTISMI 137 nicot (42), et aliis putamus sententiam negativam esse vere proba­ bilem, quotiescumque probabile dubium de collatione vel valore prioris Baptismatis manet. 156. An et quando amentes, furiosi, phrenetici etc. sint baptizandi (cfr. can. 754). — 1. Videndum imprimis est num amentes et furiosi tales sint a nativitate vel ante adeptum rationis usum, necne. Si primum, baptizandi sunt ut infantes, iuxta doctrinam superius tra­ ditam; si alterum, tractandi sunt ut adulti (43). Quocirca triplex hypothesis fingi potest: a) vel habent lucida intervalla, aut minus; — b) vel in periculo mortis versantur, necne; — c) vel inten­ tionem suscipiendi Baptismum manifestarunt, aut non. In priore hypothesi, i. e. si habent lucida intervalla, amentes et furiosi baptizentur, si velint, dum mentis compotes sunt. In altera hypothesi, scii, si immineat periculum mortis, baptizari possunt ac debent, dummodo suscipiendi Baptismi desiderium osten­ derint, antequam insanirent. In tertia hypothesi, nempe si intentionem seu desiderium recipiendi Baptismum nullo modo manifestaverint, baptizari ne­ queunt sive extra mortis periculum sive eo imminente (44). 2. Qui lethargo aut phrenesi laborant, baptizari non possunt, extra mortis periculum, nisi scientes, i. e. vigilantes, et volentes: ubi periculum mortis immineat, baptizari possunt etiam in statu lethargi aut phre­ nesis, si desiderium suscipiendi Baptismi antea aliquo modo ostende­ rint (can. 754, § 4). Quae dispositiones, attenta ex una parte reverentia sacramento debita et ex alia parte Baptismi necessitate, per se urgent sub gravi. 157. An et quomodo infans in utero matris sit baptizandus (45). — Varii casus seu hypotheses faciendae. 1° Infans in utero matris clausus potest baptizari solum in casu necessitatis, i. e. cum nulla probabilis spes est ut rite editus baptizari queat (can. 746, § 1). 2° Si infans caput emiserit et periculum mortis immineat, ba­ ptizari debet in capite et quidem absolute, ita ut postea, si vivus eva­ serit, non sit rursus sub conditione baptizandus. Si aliud membrum, ex. gr. manum vel pedem, emiserit, in illo, si periculum immineat, (12) Loc. cit., n. ‘259. Vide de hac Quaestione Quae fuse tradimus iu tractatu l)c Poenitentia, n. 50. (13) S. Thom., I. c„ a. 12; Suarez, l. c., dlsp. 23, sect. 1; Schmalzgr., I. c„ n. 31 s.; Bonaelna, l. c., n. 1 sa.; Laymann, l. c., n. 4; S. Alph., I. c., n. 121. (11) Cfr. can. 754. (45) S. Thom., in IV, D. 6, q. 1, a. 1, q. 1; D. 23, q. 2, a. 2, q. 1, ad l et 2; III. q. 68, a. 11 ; Sehmalz.gr., I. c., u. 20. 138 LIBER H - CAPUT Π debet conditionate baptizari; sed tunc, si natus vixerit, est iterum sub conditione baptizandus (can. 746, §§ 2 et 3). 3° Fetus in utero semper conditionate, non autem absolute, est baptizandus, et ideo post ortum denuo sub conditione baptizari debet (can. 746, § 5). Ratio est quia huiusmodi Baptismi valor est dubius. Baptismus intra-uterinus, sive propter decentiam sive propter periculum nocendi matri, regulariter a medico vel ab ostetrice est peragendus. Ad praecavendum periculum inficiendi matris uteri, ubi necessitas postulet infantem in utero baptizari, licet uti aqua permixta cum hydrargyrio biclilorato corrosivo, hac solutione, ut aiunt, scii, unius partis chlorati hydrargyrii cum mille partibus aquae, dummodo adsit revera periculum ex parte matris; secus minime licet. Ita ex responsione S. Off., 21 aug. 1901. 158. Operatio caesarea, symphyseotomia etc. — 1. Quaerunt theo­ logi an mater teneatur pati operationem caesaream, symphyseotomiam, aliamve id genus incisionem, ut fetus ex utero extractus bapti­ zari possit. Plures etiam recentiores affirmant, saltem speculative et per se (46), matrem teneri et quidem sub gravi. Probabilior, saltem practice, est sententia negativa (47), sequenti tamen addita animadversione. Ut mater stricte teneretur ad vitam suam temporalem pro vita spirituali prolis exponendam, vel ad subeun­ dam gravem operationem a qua valde abhorret, necessarium foret, moraliter certum esse, ex una parte infantem alio modo salvari non posse, et ex alia parte, operatione facta, salvatum iri; iamvero neutrum moraliter certum est, sed dubium dumtaxat aut mere probabile (48). Dissensus auctorum, ut sedulo legenti patet, est potius specula­ tivus quam practicus. Etenim fautores primae sententiae addunt, nul­ latenus expedire ut mater, quae summopere abhorreat a tali operatione, sub gravi adigatur ad eam subeundam. Ceterum omnes admittunt, huiusmodi operationem esse illicitam, si occisio matris sit moraliter certa; quod tamen, nostris temporibus, fere numquam contingit, ob artis chirurgicae progressus. 2. Mortua matre praegnante, datur per se gravis obligatio extra­ hendi fetum per caesaream operationem, si opus fuerit, aut similem uteri materni incisionem (49). (46) Eschbach, Disputationes physiologico-theologicae de humanae generationis oeconomia, de embryologia sacra, etc., p. 275 (edit. 1884); Gary, op. cil., II, n, 70 ; Bucceroni, l. c., n. 471. (17) Cfr. Marrés, De iustitia secundum doctrinam theologicam et principia turis reccnlioris Hb. 2. n. 281; Lehmkuhl, I, n. 1009; Génlcot, l. c„ n. 114, IV. ’ (48) Génlcot, I. c. (49) Rituale Rom., l.c., n. 20; S. C. S. O., 15 febr. 1780, 13 dec. 1899; cfr. etiam can. 746, 4. DE MINISTRO ET SUBTECTO BAPTISMI 139 Haec obligatio, desumpta e generali praecepto succurrendi proximo in extrema necessitate spirituali constituto, eo maior est, quo maior est spes effectum obtinendi; quare, si morali certitudine constet fetum ante matrem vel cum illa obiisse, aut vix ulla sit spes cum vivum extrahendi, cessat omnino praefata obligatio. Spes nulla aut valde exigua est, ubi matris obitus ante completum quartum praegnationis mensem contingat; completo quarto mense, spes aliqua semper adest, praesertim si mulier praegnans subitanea aut celer­ rima morte fuerit praerepta (50). 3. Tenentur fetum extrahere chirurgi, medici, omnes qui, debita peritia praediti, sectionem sine infantis periculo peragere valent; contra, uti manifestum est, non tenentur rudes seu rerum chirurgica­ rum imperiti, neque sacerdotes, tum propter indecentiam tum propter specialia incommoda, i. e. dicteria et praeiudicia hominum facile oritura. At sacerdotes, praesertim Parochi, enixe curare debent, ut sectio ab aliis perficiatur, nisi forte lex civilis iis, qui medici seu chirurgi non sint, huiusmodi incisionem interdicat. 4. Fetus e sinu matris extractus, si certo vivat, baptizari debet absolute; si dubie, sub conditione (can. 746, § 4). 159. An, quando et quomodo sint baptizandi fetus abortivi (51). — 1. Omnes fetus abortivi, quovis tempore editi, sunt baptizandi (cfr. can. 747). Patio est quia, iuxta sententiam longe communiorem et probabiliorem ob rationes theologicas et philosophicas, quae nobis aliisque videtur omnino certa, fetus humanus a primo conceptionis momento anima rationali informatur. Quidam censent raro locum esse practice fructui fetali baptizando ante tertium mensem finientem; quia, aiunt, aegre conservatur vita in fetu, praesertim (50) Capcllmnnn, op. cil., p· 27; Génicot, l. c., 115, V; Noldin, L c., n. 70. (51) Schmalzgr., L c., n. 32 8.; Bonacina, l. c., n. 4; Lacroix, l. c., n. 291; S. Alph., L c., η. 121 s.; Laymann, l. c., c. 6, n. 13. De fetibus abortivis baptizandis primus late quaestionem tractavit Florentini II. anno 1658. Hic egregio disserit do isto argumento, varias opiniones de vita fetus, do momento quo anima rationalis creatur etc. exponens. Concludit, ex caritatis praecepto, i. c. propter animam rationalem idcoquo aeternam salutem, fetum quocumque tempore editum esso ba­ ptizandum (Florentini Hieronymus, De ministro Baptismi humanis factibus abortivis, Lug­ duni 1658). Deinde A. accurat.Ius et copiosius argumentum pertractavit, aliis disputationibus ad­ ditis, sub titulo: De hominibus dubiis baptizandis pia prothesis, olim sub lugdunensi prelo a. 1658 edita, a nullo prius asserta, unica tunc disputatione, nunc 3 superadditis consistens, Lugduni 1674. Etiam F. E. Cangiamila in opero Sacra Embryologia, Monachi 1764, fuso et accurate disserit. Do momento quo fetus anima rationali informari censetur, copiose atquo erudite tractat A. Lanza in opero La questione del momento in cui ranima rationale è infusa nel corpo, Roma 1939. 11»__ < ■ » ι»ι·ι.·ι T n /M Sfirrainentis. I. 140 LIBER Π - CAPUT II si absque involucris e sinu matris eliciatur, uti contingere solet inde a tertio mense incoepto. Hoc non videtur admittendum: tum quia pro viribus consuli semper debet aeternae saluti hominis, etsi minima tantum affulgeat spes; tum quia, scientia atque experientia teste, non raro fetus abortivus, nondum trimestris aut bime­ stris, excipitur vivens. Quare inconsiderate et absque examine minime proiiciendi sunt fructus, quamvis recentes, a muliere praegnante editi, signanter si ovulum integrum manserit. Diximus omnino certam sententiam de infusione animae ratio­ nalis iam a primo conceptionis momento, variis rationibus mature perpensis atque attento etiam citato can. 747. Sane subiectum capax Baptismi est omnis et solus homo (can. 745); atqui nemo dicitur estque homo, nisi habeat animam rationalem; ergo, si canon citatus praecipit ut omnes fetus abortivi, quovis tempore editi, baptizentur et quidem absolute, si vivant, manifeste supponit, huiusmodi fetus certo anima rationali iam informari. Quidam ad vim eiusmodi argumentationis eruendam, dicunt in praedicto canone contineri normam mere disciplinarem, Legislatorem nequaquam diri­ mere voluisse quaestionem speculativam de momento animationis, quod vocant, nec ullo pacto praefatum canonem doctrinam infallibiliter propositam referre. Esto, quod infallibiliter doctrina non proponatur. Quot sententiae sunt certae atque uti tales habendae, licet nondum sint ab Ecclesiae magisterio propositae ! Gratis asseritur Legislatorem noluisse dirimere quaestionem speculativam. Ipse non tenetur id expresse declarare. Plures sunt quaestiones speculativae resolutae, quin expressa declaratio data fuerit (cfr. 809, 817, 851, 854, 861, 864, etc.). Item gratis asseritur agi de norma mere disciplinari. Agitur, contra, de norma quae natura sua moralis est, utpote quae respicit actus liceitatem. Sane, iuxta principia theologica, eatenus sacramenta conferri possunt absolute, quatenus nullum adsit dubium de eorundem valore; dubio vero exsistente, semper sub conditione sacramenta conferenda sunt. 2. Ex dictis, si fetus certo vivant, sunt baptizandi absolute; contra, si dubie vivant, sub conditione (can. 747). Non una est sententia quoad modum baptizandi fetum qui ovo seu mem­ brana adhuc involutus editur. Nonnulli censent prius in membranis ovi clausi Baptismum esse sub con­ ditione conferendum, et dein, aperto ovo, i. e. membrana, esse iterandum conditionate, quia censent grave nocumentum obvenire embryoni ex aeris inva­ sione, quam necessario mortiferam autumant. Plures medici peritissimi vanum existimant vel saltem valde exaggeratum timorem ne mortifera sit involucri disruptio; idcirco alii theologi, habita ra- DE MINISTRO ET SUBIECTO BAPTISM! 141 tione summae incertitudinis do valore sacramenti super involucro impertiti, cum Oapclbnann (52) suadent, ut Baptismus per immersionem conferatur, « et ita quidem, ut in vel sub aqua (non frigida, sed nonnihil tepida) velamenta disrumpant (baptizantes), bisque disruptis, statim formam Baptismi pronuntient: si vivis, ego etc. Apprehende igitur utriusque manus pollice et indice aliquam ve­ lamenti plicaturam atque ita disrumpe, ut materia ovi effluat, hoc est, ut aqua baptismalis integram ovi materiam bene abluat. Quod si ita fit, etiam vitabi­ tur accedentis aeris appulsus in embryonem, quem nonnulli adeo timent » (53). Recte addunt Lelimkuhl (54), Génicot (55) et alii securius esse ut, dum formam profers, fetum ct immergas in aquam et ex ea extrahas. 160. 3. Parochis gravis obligatio incumbit curandi, ut matres, obstetrices et medici sedulo moneantur de necessitate baptizandi amnes fetus abortivos quocumque tempore editos, ne forte contingat eorum incuria quempiam aeterna beatitudine privari. Maxime cordi sit Parocho ut obstetrices et medici rite sint instructi circa respectiva officia, salutem aeternam parvulorum respicientia, potissimum quod attinet ad rectum baptizandi modum pro casu necessitatis. Opportunum est, imo necessarium, medicis et obstetricibus inculcare principia doctrinae catho­ licae in hac re, praesertim quoad spiritualem circa nonnatos, abortivos et monstra; quorum principiorum vix non ignari plurimi, etiam optimi medici et obstetrices, reperiuntur. In iis erudiendis atque examinandis palam est, summam prudentiam et cautelam esse adhibendam, ne offensio excitetur aliudve incommodum oriatur. Quoad nupturientes, caute et honeste Parochus consulere poterit etiam in examine seu praeparatione ad matrimonium. Matres, obstetrices ceterique moneri debent, ne Baptismus sub conditione omittatur ob aliqua signa, quae mortem fetus indicare vi­ deantur. Signum plane certum mortis non est nisi putrefactio, ut com­ munius et verius docent periti; neque sufficit putrefactio solum inci­ piens, sed vera propriaque putrefactio requiritur, ut ea tamquam certae mortis indicium haberi queat. Certum est fetus abortivos etiam minimos diutius vitam servare posse; post plures quoque dies inventi sunt, qui indubia vitae signa da­ bant. Proinde, si statim baptizati non fuerint, fetus abortivi baptizandi sunt etiam post unum et alterum diem ac ultra, ubi mortis signa in­ dubia non appareant, i. e. ubi de putrefactione certo non constet. Agitur enim de aeterna salute (56). (52) Op. cil., p. 112. nota. (53) Cnpelhnann, i. c.; Do Smet, op. cil., n. 320. (51) Loc. cil., n. 103. (55) Loc. cil., n. 142, II, nota. (56) Cfr. Scavinl, III· n. 83; Capollmanu, l. c.; Lehmkuhl. L c., Ribeinont-Dessaignee, Précis tVobstétrique, p. 720 ss. 142 IC LEBER Π CAPUT Π 161. An monstra et ostenta sint baptizanda. — 1. Monstra et ostenta sunt semper baptizanda saltem sub conditione (can. 748). Ratio est, quia quidquid a muliere vivum editur, homo est. Hodie enim ab om­ nibus iure reiicitur sententia quorundam veterum, qui putabant mu­ lierem e congressu cum bruto concipere et parere posse. Monstra sunt fetus qui formam aliquam praeseferunt, licet abnormalem seu plus minusve ab ordinaria figura humana difformem, et pro varia huiusmodi diiformitate vario nomine vocantur: hemicephali, in quibus scii, facies magis evoluta et cranium cum cerebro plus minusve diminutum est; acardiaci, nempe ventre tantum ac pedibus constantes; geminati, seu habentes duo capita, duo pectora etc. Ostenta nullam peculiarem formam induunt, sed externe apparent tam­ quam massa quaedam informis. In dubio an unus vel plures sint homines, ex. gr. si duo capita ac duo pectora gerat fetus vel solum duo capita aut duo pectora, haec est regula servanda quoad Baptismi administrationem : unus absolute debet baptizari, ceteri sub conditione (can. 748), i. e. si es homo et non es baptizatus, ego etc. 2. Cum fetus acardiaci, qui constant ventre et pedibus tantum, et molae, quae sunt massa carnea informis, e fetu praemature mortuo resultans, non sint humana individua, baptizari per se non possent, uti manifestum est. At dubium non raro adest, utrum fetus an mola sit, ideoque Baptismus sub conditione est conferendus; imo, e peritorum sententia vix certo constat haberi tantummodo molam seu carnem in­ formem; quare in praxi semper Baptismus, equidem sub conditione, conferendus est. 162. Sepultura abortivorum et monstrorum. — Quilibet fetus, si fuerit baptizatus sive in utero sive extra uterum, sive absolute sive conditionate, sepeliendus est in loco sacro, et quidem ritu ordinario; in loco profano, si mortuus sit absque Baptismo. Fetus ex matre defuncta extractus et Baptismo suscepto mortuus, potest vel in sinu matris reponi ut cum ea sepeliatur, vel separatim in loco sacro sepeliri (57). (.57) Cfr. Hit. Hom., Ut. VI. (4). 189. Quandonam Christus Dominus hoc sacramentum instituerit, non constat. Quidam censent fuisse institutum, cum Christus parvulis manus impo­ nebat (5); at quamvis haec manuum impositio praefiguratio quaedam huius sacramenti recte videatur, hoc tamen facto non contineri institutionem sa­ cramenti facile intelligitur. Alii putant Confirmationem fuisse institutam, quando Christus, post re­ surrectionem, tradidit Apostolis plenitudinem potestatis episcopalis (6). Alii docent, sacramentum institutum esse in ultima coena (7). Demum alii verius affirmant, institutionem huius sacramenti fuisse quidem inchoatam in ultima coena, cum Christus Spiritum Sanctum discipulis dandum promisit, at reapse completam esse, seu Confirmationem, (pia sacramentum, proprie fuisse institutam a Christo post suam resurrectionem (8). Sess. VII, can. 1, de Confirm, Autour d’un petit livre, p. 231 S. Matth.» XIX. 13. Ioann., xx, 21 s. Ioann., xiv, 16; xv, 26 s. S. Thom., S. thcol. III, q. 72, a. 1, ad 1; S. Bcllarminue, De sacramento Con· (8) CCr. ' firmalinnis, cap. 2 ss.; Suarez, disp. 23, sect. 2, n. 4t; Sasse, op. cit., de sacram. Confirm.. cap. n, BChol.; De S met, op. ci/., n. 365; Lépicier, op. cit p. 324 88. (3) (1) (5) (6) 4 I DE NATURA CONFIRMATIONIS 167 190. Effectus. — Confirmationis effectus sunt: 1° gratiae sanctificantis et donorum Spiritus Sancti augmentum; cum enim sit sacrament um vivorum, gratiam primam supponit eamque consequenter adauget ; at per accidens produci potest etiam gratia prima, ut supra indicavimus (n. 4, V); 2° gratia sacramcntalis, quae est gratia perficiens et corroborans baptizatum ad intrepidam fidei et vitae Christianae professionem contra omnes fidei hostes et adversus mundi ac. daemonis tentationes; 3° impressio characteris, quo baptizatus militiae Christi adseribitur (9). Articulus II. De materia et forma Confirmationis. 191. Materia remota (1). — 1. Materia Confirmationis remota est chrisma ex oleo olivarum ac balsamo confectum, et ab Episcopo be­ nedictum. Constat tum ex Concilio Florentino in decreto Eugenii IV, tum ex Ecclesiae perpetua traditione et usu. Cfr. can. 781, § 1. 2. Oleum est de necessitate sacramenti, et quidem ex olivis expres­ sum, quia hoc est proprie oleum, per quod significatur gratia Spiritus Sancti, quae a Christo tamquam nostro Capite in nos effunditur. 3. Balsamum, quod bonum Christi odorem et immunitatem a vi­ tiorum corruptela designat, est certe de necessitate praecepti. Num sit etiam de necessitate sacramenti, controvertitur. Plures negant, tum quia ante saeculum vi non repentur documentum, ex quo constet oleo Confirmationis balsamum admixtum fuisse, licet, ante hoc tempus, oleum bal­ samo non admixtum vocaretur chrisma; tum quia Innocentius III, ad quae­ stionem, num iterari debeat Confirmatio administrata oleo sine balsamo, respondit nihil esse iterandum (2). De Innocentii responsione vide quae scite tradit Suarez (3). (9) Do isto sacramento spoclatim attendenda est Instructio S. C. do Sacramentis, 4 iun. 1931, sub titulo « Instructio pro simplici sacerdote sacramentum Confirmationis cjc Sedis Λροslolicac delegatione administrante·. A. A. S., XXVII, p. 11 es. (1) S. Thom., I. c., a. 2; Suarez, dlsp. 33, sect. 1 et 2; S. Bellarminus, De Confirm., c. 8, prop. 2; Bonacina, De Confirm., p. 3, n. 2; Laynumn. i. c., tract. 3, cap. 2; S. Alph., 1. c., n. 102; Sasso, l. c., p. 270 ss.; Billot, l. c., p. 274 ss. (2) Cfr. c. 1, X. De sacramentis non iterandis. I, 10. (3) Loc. cit., sect. 1, n. 13. 168 LIBER ΠΙ - CAPUT I Circa hanc aliasque quaestiones, notandum, probabile esse Christum D. instituisse Confirmationem cum determinatione signi generica tantum, relicta Ecclesiae potestate illud accuratius determinandi atque aliud elementum ad­ dendi etiam sub poena nullitatis. Unde ex documentis antiquis argumentum decisivum pro una vel altera sententia de elementis constitutivis huius sacra­ menti erui nequit. De hac quaestione vide supra n. 189 et quae fuse tradimus in opero De sacra ordinatione, n. 126 ss. 4. Communiter auctores docent Confirmationis sacramentum cum solo oleo, sine balsamo, collatum, dubium esse; et recte inferunt in articulo mortis sacramentum sub conditione conferri posse cum solo oleo, si nequeat haberi chrisma ex balsamo confectum (4). Non requiritur determinata qualitas vel quantitas balsami; sufficit quodcumque balsamum cuiuslibet regionis seu speciei; item sufficit modica quantitas, dummodo tanta sit, ut reipsa balsamum sui odorem effundat, quamvis non misceatur cum singulis olei partibus. 5. Certum est apud omnes, de necessitate praecepti requiri chrisma ab Episcopo benedictum. Utrum eiusmodi benedictio requiratur etiam de necessitate sacra­ menti, certo non constat. Communior sententia affirmat hodie requiri — quidquid olim fuerit — eaque saltem indirecte ac implicite, plu­ ribus traditionis documentis videtur comprobari (5). Disputant theologi, an simplex sacerdos delegari possit a Romano Ponti­ fice ad chrisma conficiendum, sicuti delegatur ad Confirmationem ministrandam. Communius negant DD.; verum sententia affirmans ut vere probabilis, speculative loquendo, habetur a Suarez (6), a S. Alphonso (7) et passim ab aliis theologis (8). Vix dubitari potest quin Eugenios IV, die 28 ian. 1444 vicario (provinciali) fratrum minorum bosnensi potestatem dederit conficiendi chrisma (9). Ipse Benedictus XV die 21 mart. 1916, pro quibusdam regionibus, con­ cessit Administratoribus Apostolicis, Vicariis Capitularibus, charactere episco­ pali destitutis, itemque Vicariis Generalibus, qui dioeceses regebant, a quibus Episcopi aberant, privilegium conficiendi sacra olea (i. e. chrisma, oleum in­ firmorum, oleum catechumenorum), perdurante bello, et per tres menses a pace inita, servatis de iure servandis. Attenta ipsa natura rei, perspectis veteribus documentis et facultate (4) Lacroix, l. c., n. 376; S. Alph., I. c.; Gobat, Exp. thcol.t tract. 2. n. 74 4. (5) Ctr. Suarez» L c., sect. 2; Sasso, Z. c., p. 276. (6) Loc. ctL, n. 15. (7) Loc. cit., n. 263. (8) Lacroix. I. c., n. 238; Bonacina, l. c., punct. 2; Lchmkuhl, l. c., n. 126· Cnnnnlln Dc visit. SS. Liminum, vol. I, p. 240 s. ’ | (9) Ctr. Linz. Quartatschrift. 1904, p. 806 sa.; Noldln, t. c., III, n. 86, 2. i DE NATURA CONFIRMATIONS 169 recentius concessa, sententia affirmativa nedum probabilis aut probabilior videtur, sed certa dicenda. Tamen facultas, quam S. Sedes concedit simplici presbytero admi­ nistrandi sacramentum Confirmationis, semper hac lege limitatur, ut chrisma ab Episcopo benedictum adhibeatur (10). 6. Praeterea necesse est, chrisma speciali benedictione, qua ut materia Confirmationis propria constituitur, sit benedictum. Utrum haec specialis benedictio sit de essentia, necne, non satis constat. Verius negandum. Proinde in articulo mortis, deficiente chris­ mate, Confirmatio potest sub conditione administrari cum materia dubia, scii, cum oleo infirmorum vel catechumenorum (11). 7. Materia licita Confirmationis est chrisma recens seu novum. Quidam censent grave peccatum esse chrisma vetus adhibere, nisi ur­ geat necessitas confirmandi, et novum desit; tunc enim manifestum est licite uti posse chrismate anni praecedentis. Sed minime constat de gravitate peccati, praesertim si chrisma adeo vetus non sit. 192. Materia proxima (12). — 1. Materia proxima Confirmationis est unctio chrismatis in fronte per modum crucis immediate facta per manus impositionem (can. 780, 781, §2). 2. Unctio necessaria videtur ad valorem sacramenti, ut commu­ nius docent auctores. Certum est, unctionem tamquam ritum Confirmationis in usu fuisse ineuute saec. v et quidem ut necessario adhibendam. Id manifesto liquet ex rescripto Innocenta I ad Decentium (19 mart. 416), qui ex­ presse distinguit duplicem unctionem, alteram baptismalem, alteram confirmatoriam. Accedunt plura alia documenta. Quidam censent sufficere solani manus impositionem, attenta praxi Ec­ clesiae antiquissima. Huc spectant quae diximus superius (n. 191, 3). At Sedis Apoetolicae plura documenta, praesertim decretum pro Armeniis, expresse loquuntur de chrismatis unctione (13). (10) Cfr. can. 781, § 1, et Append, prior. Ritualis Rom., · Insir. pro simplici sacerdote sacramentum Confirmationis ex Sedis AposMicae delegatione administrante ·, iteinque Instr. S. C. dc Sacramentis, 1 iun. 1931; Boned. XIV, De Synodo diocc., 1. 7, c. 8, n. 1 s.; Cap­ pello, 7. c. (11) Cfr. Boned. XIV, 7. c. (12) S. Thom.» 7. c., a. 2; S. Bellarminus. 7. c.; Coninck, 7. c., q. 72, n. 50 ss.; Suarez, 7. c., sect. 3; Laymann, 7. c., o. 2, n. 4 s.; S. Alph., 7. c., n. 164. (13) Cfr. Billot, 7. c., p. 275; Lahousse, De Confirm., n. 5; Sasso, Z. r., p. 273. Circa evolutionem ritus Confirmationis non una est Doctorum sententia. Alii censent, primitus manuum impositioni, simul cum invocatione Spiritus Sancti, ac­ cessisse consignationem frontis, quae prius absque unctione, postea vero cum chrismate fleri consuevit. Consignatio et unctio Confirmationis semper fuit et mansit distincta ab unctione 170 LIBER III - CAPUT I Quae unctio facienda est non aliquo instminento, sed ipsa ministri manu capiti confirmandi rite imposita (14); idque ad essentiam sacra­ menti, nam secus deesset vera propriaque manus impositio. Quare Episcopus ita ungere debet frontem confirmandi, ut eodem tempore manum revera imponat, saltem aliqua ratione. Unde si Epi­ scopus ungeret tantummodo frontem, v. g. pollice extenso, quin ma­ num admoveret, et imponeret, collatio sacramenti esset aut invalida aut saltem dubia. Hinc est, quod in Appendice editionis typicae Pontificalis Romani sub titulo « Confirmatio uni tantum conferenda », ritus collationis ita describitur: « Deinde, inquisito confirmandi nomine, et summitate pol­ licis dexterae manus chrismate int incta, Pontifex confirmat eum, dicens: N. signo te signo Cru f cis. Et dum hoc dicit, imposita manu dextera super caput confirmandi, producit pollice signum Crucis in fronte illius, deinde prosequitur: Et confirmo te chrismate salutis: In nomine Pa f tris, et Fi t Hi, et Spiritus t Sancti. R>. Arnen ». Item Instructio S. C. de Sacramentis, 4 iun. 1934, referens ritum servandum a simplici sacerdote sacramentum Confirmationis mini­ strante, fere iisdem verbis utitur: « N. signo te signo Cru t eis, quod dum dicit, imposita manu dextera super caput confirmandi, producit pollice signum crucis in fronte illius, deinde prosequitur: et confirmo te chrismate salutis. In nomine Pa f tris, et Fi f lii, et Spiritus t Sancti. Arnen » (15). Exinde patet in ipsa chrismatis unctione facta manu dextera in fronte, haberi manus impositionem; idcirco res optime componi pos­ sunt et diversae sententiae conciliari valent. 3. Probabiliter ad valorem sacramenti requiritur unctio in fronte, ita ut, si fiat in alia corporis parte ex. gr. in maxilla, in labiis etc., certo valida dici nequeat Confirmatio (1G), ideoque sub conditione iteranda, baptismal!. Hinc progressu temporis eeluncta evasit administratio Baptismi a Confirmationis administrati ono. Alii tenent unctionem baptismalem, usque ad tempora S. Sylvestri (311-355), in Ecclesia occidentali, pertinuisse ad signum sacramentale Confirmationis. S. Sylvester, alunt, hanc mutationem introduxit, scii/quod illam unctionem transposuit post impositionem manuum, et illi novam unctionem substituit caeremonlalem, ritui Baptismi adnexam. De hac quaestione fuse atque erudite disserunt et consulendi sunt, diversa tamen opi­ nantes, GaUier ct Puniet, quorum prior primae sententiae favet, alter secundae. Oaltier, apud Recherches, 1911, p. 350 ea.; ct apud Rev. d'Hist. cccl., 1912, p. 257 88., 467 88.; De Puniet, /κι Liturgie baptismale cto. apud Rev. des quest, hist., 1902, p. 382 ss.; Onction ct Confirmation, apud Rec. d'Hisl. cccl., 1912, p. 150 ss.; in Diction, d'Archéologie et de Liturgie, v. Confirmation, col. 2519 S3. ■ (11) Can. 781, § 2; S. C. S. O., 11 ian. 1885; S. C. de Prop. Fide, 5 iul. 1886: S. R. C. Grossclana, Ί mali 1853, ad 2, n. 3012. (15) Cfr. J. A. S.. X WH, p. 20. (16) Can. 780; Decretum Eugeni i IV pro Armeniis; 8. Thom., I. c., a. 9; Suurez, I. c„ sect. 1. DE NATURA CONFIRMATIONIS 171 Fieri debet unctio per modum crucis secundum fere communem theologorum sententiam. Ite quidem vera ipsa Confirmationis forma signum crucis postulat. 6'. Augustinus (17) hunc modum unctionis ex divina institutione repetere videtur. Nonnulli dubitant aut negant unctionem in fronte et in forma crucis requiri ad valorem, attenta praesertim disciplina antiquissima. Haec opinio nullatenus improbanda videtur. Sed, ut iam animadver­ sum fuit, ex disciplina antiquissima, etsi forte contraria, argumentum decisivum erui nequit. 4. Certe essentialis est manus impositio, quam Apostolos adhi­ buisse aperte testatur Scriptura (18). Tempore apostolieo ac deinceps per plura saecula, in Ecclesia praesertim occidentali, Confirmatio designari solebat per manus impositionem, et revera in ritus descriptione, tamquam principale elementum impositio manus emi­ nebat. Huc spectant: 1° Testimonia Tertulliani (19) et S. Cypriani (20). 2° Testimonia, pro saeculis subsequentibus, S. Hilarii (21), 5. Cyrilli Hierosolymitani (22), (22). Haec doctrina non est admittenda, ita generaliter expressa. Atten­ denda sunt peculiaria adiuncta atque opportunae distinctiones facien­ dae. Si Episcopus commode valeat, v. g. si moribundus, qui petit Con­ firmationem, commoretur prope palatium episcopale, ita ut sine ulla difficultate possit sacramentum ministrari, quis dicet Episcopum ne sub levi quidem teneri illud conferre? Controvertitur, utrum etiam pesto above morbo contagioso laborantibus debeat sacramentum ministrari cum periculo vitae. Benedicius XIV (23) quae­ stionem insolutam relinquit. Quidam auctores affirmant; plerique negant (24). Quamvis Confirmatio non sit sacramentum necessarium nec ideo constet de stricta obligatione illud ministrandi etiam cum periculo vitae, tamen cum Episcopus sit animarum pastor et iisdem bonum exemplum in omnibus exhi­ bere debeat, decet quam maxime ut cum discrimine quoque vitae peste above morbo contagioso laborantibus Confirmationem administret. Dubitandum non est quin per accidens teneatur aliquando id omnino praestare, cum nempe ex denegata sacramenti administratione scandalum vel animorum pertur­ batio sequeretur. 4. Si Episcopus graviter neglexerit sacramentum Confirmationis suis subditis per se vel per alium ministrare, Metropolita debet eum S. Sedi denuntiare, i. e. certiorem facere hac de re Romanum Ponti­ ficem (can. 274, n. 4, et 785, § 4). 5. Eadem obligatione ac Episcopus tenetur presbyter, privilegio a post ol ico donatus, erga illos quorum in favorem est ei concessa facultas (can. 785, § 2). Urget in casu obligatio sive moralis sive iuridiea. 201. Utrum expediat facultatem conferendi sacramentum Confir­ mationis extendi. — Sacramentum Confirmationis ex dictis (n. 188) est perfectio et consummatio Baptismi, quo gratia Spiritus Sancti con­ fertur et robur ad firmiter credendum atque ad fidem strenue profi­ tendam. Unde maximum momentum et peculiares effectus quoad vitam Christianam. Quare opus esset ut magna opportunitas daretur fidelibus reci­ piendi hoc sacramentum. Dum in praxi non raro eius collatio diutius differtur, et forte impossibilis fit ipsa sacramenti susceptio, ob defe­ ctum ministri, quatenus Episcopus propter dioecesis amplitudinem, (22) Lehmkuhl, II, n. 137; Noldin, III, n. 90. (23) Op. CÜ., lib. XIII, cap. 19, n. 0. (24) Cfr. Cappello, De visitai lone, I. p. ‘250. DE MINISTRO ET SUBIECTO CONFIRMATIONIS 183 locorum distantiam, viarum asperitatem etc., nequit se conferre in singulas paroecias, nec fideles illum adire valent. Ex nimio dilata huius sacramenti susceptione incommoda haud levia obveniunt in ordine ad gratiam et fidem profitendam, ut palam est. Gravius adhuc esset damnum, si puer, propter defectum ministri, e vita migraret sine Confirmatione, quia per totam aeternitatem mi­ nori gloria frueretur in caelis. Nam, ut merito docet Æ. Thomas, « pueri confirmati decedentes, maiorem gloriam consequuntur » (25). Qua de causa optandum videtur, ut facultas ministrandi sacra­ mentum Confirmationis largius extendatur, ita ut sive pueruli in mortis periculo constituti sive ceteri omnes fideles commode ac tempestive valeant illud suscipere. Eo vel magis quod presbyteri orientales, paucis exceptis (cfr. n. 195), facultate gaudent Confirmationis sacramentum conferendi. Cur in re tanti ponderis discrimen huiusmodi inter presby­ teros latinos et orientales? Hisce optatis provide satisfactum fuit. 201bis. Recentissima S. Sedis Decreta de ministro extraordinario Confirmationis. — I. S. Congreg. de Sacramentis die 14 sept. 1946 peculiare edidit Decretum a R. Pontifice in forma specifica approbatum. 1. Ex eo facultas ministrandi sacramentum Confirmationis con­ ceditur: 1° parochis universis (cfr. can. 216, 451) proprium territorium cum assignato populo ac determinata ecclesia habentibus; 2° vicariis perpetuis seu actualibus, de quibus in can. 471; 3° vicariis oeconomis, qui scii, paroeciam vacantem regunt (can. 472 s.); 4° sacerdotibus qui praesunt vicariis perpetuis (cfr. can. 1427), iis nempe quibus exclusive et habitualiter commissa est in certo ter­ ritorio et cum determinata ecclesia plene animarum cura cum omnibus parochorum ruribus ac officiis. Sex proinde conditiones requiruntur, ut praefati sacerdotes facul­ tate confirmandi gaudeant. 2. Facultas non competit vicariis substitutis, adiutoribus et coo­ peratoribus (can. 474, 175, 476); nec parochis personalibus vel fami­ liaribus aut gentilitiis (cfr. can. 216, § 2); nec rectori Seminarii aut Superiori religioso aut cappellanis militum; nec cappellanis hospita­ lium, carcerum, piarum domorum. Attamen si in iisdem verificentur praedictae conditiones, sub n. 1° recensitae, praesertim territorium (25) .S’. theol. Ill, q. 72, art. 8. 184 LIBER III - CAPUT Π proprium, determinata ecclesia et plena potestas paroecialis, facultas confirmandi competit. 3. Pro valido et licito usu facultatis, plura attendantur oportet: 1° Facultas exerceri debet personaliter, exclusa quacumque com­ missione aut delegatione; 2° Facultas exercenda tantum in territorio proprio, sive pro sub­ ditis sive pro extraneis etiam in locis exemptis a iurisdictione paroeciali; 3° Iis dumtaxat fidelibus ministrari potest, qui « ex gravi morbo in vero mortis periculo sint constituti, ex quo decessuri praevideantur». Duplex conditio ad valorem requisita; morbus gravis, moraliter aestimandus, non alia causa inducens mortem aut periculum eiusdem; periculum mortis verum, scii, vere solideque probabile, item moraliter aestimandum. 4° Facultas exerceri potest tum in civitate episcopali tum extra, sive sedes sit plena sive vacans, dummodo Episcopus dioecesanus haberi nequeat vel sit legitime impeditus, nec alius adsit Episcopus catholicus qui sine gravi incommodo vocari possit. Id ad liceitatem tantum requiritur. 5° Confirmatio ministranda est gratis quovis titulo, atque prae­ scriptis ritibus et caeremoniis accurate servatis. Excluditur quicumque titulus extrinsecus, ratione incommodi, itineris, etc. 6° Minister adnotare debet collatum sacramentum in libro con­ firmatorum, ac praeterea statim Ordinarium dioecesanum certiorem facere singulis vicibus de eodein a se collato (A. A. S., XXXVIII, 349 ss.). II. Item S. C. de Prop. Fide die 18 dec. 1947, pro locis missio­ num, Decretum tulit de ministro Confirmationis extraordinario. Hoc Decretum, in forma specifica a Summo Pontifice approbatum, sub aliquo respectu latius patet Decreto S. C. de Sacramentis 14 sept. 194G, quatenus in parte dispositiva nulla fit mentio de periculo mortis ex morbo proveniente, ac praeterea Ordinariis locorum facultas con­ ceditur delegandi omnes sacerdotes curam animarum gerentes ad sa­ cramentum Confirmationis ministrandum (A. A. S., XL, 41). Cura animarum consideratur exercenda sive habitualiter sive per modum actus. Facultas exercetur valide tantum intra fines circumscriptionis sjhissionalis. , ' · III. Demum memorandum Decretum S. C. pro Ecclesia Orientali diei 1 maii 1948, de sacramento Confirmationis ministrando etiam fi­ delibus rituum orientalium a presbyteris latini ritus, qui hoc induito Ï1 gaudeant pro fidelibus sui ritus (A. A. 8., XL, 422). UE MINISTRO ET SUBIECTO CONFIRMATIONIS 185 Articulus Π. De subiecto Confirmationis. 202. Principia (1). — I. Omnis et solus homo baptizatus nondum confirmatus est subiectum capax Confirmationis (cfr. can. 786). Constat ex dictis de natura sacramentorum in genere, ex usu et traditione Ecclesiae. Itaque valide confirmantur infantes et perpetuo amentes; nam usus rationis in suscipiente nullatenus ad validitatem requiritur. II. Ut quis licite et fructuose confirmetur, debet esse in statu gratiae constitutus et, si usu rationis polleat, sufficienter instructus (can. 786). Ratio primi, quia Confirmatio est sacramentum vivorum; ratio secundi, quia adultus debet cognoscere rudimenta fidei, ea praesertim quae sunt de necessitate medii, et quae spectant ad sacramentum susci­ piendum. Hinc probe distinguenda valida susceptio a licita et fructuosa. Quare confirmandus, qui in grave peccatum lapsus sit, debet ante Confirmationem, statum gratiae sibi comparare vel per confessionem vel per contritionem perfectam. Valde suadenda est confessio, quae revera ubique praemitti solet. Quod confirmans et confirmandus sint ioiuni, non est nec de praecepto nec do consilio; ideo sententia 5. Alphonsi (l. c., n. 174) et aliorum, saltem attento iure quo nunc regimur, caret fundamento. Cfr. n. 206. III. Parvuli in Ecclesia Latina ordinarie confirmandi non sunt ante usum rationis, i. e. ante septimum circiter aetatis annum (can. 788); cum vero rationis usu pollent, quamprimum, quoad fieri possit, confir­ mentur (2). Usque ad saec. xn mos viguit in universa Ecclesia infantes con­ firmandi statim post Baptismum. Quae consuetudo servata fuit in Ecclesia orientali et nostris quoquo temporibus adhuc viget. IV. Ante usum rationis parvuli possunt licite confirmari etiam in Ecclesia Latina, si in mortis periculo sint constituti, vel ministro id expe­ dire ob iustas et graves causas videatur (can. 788). (1) S. Thom., I. c., u. 8; in IV, D. 7, q. 3, ft. 2, q. 2 ad 3; D. 25, q. 2, ft. 1, q. 2; Suarez, l. c., disp. 35; Conlnck, l. c., q. 72, ft. 8, n. 80 e.; Laymann, l. c., e. 5. n. 1 ss.; S. Alph.t l. c.9 n. 177 88· (2) Boned. XIV, Const. « Eo quamvis » 1 mati 1745; Leonis XIII, litt. 27 iun. 1897 nd Episcopum Massiliensem. 186 LIBER ΠΙ - CAPUT Π Id locum habet, ex. gr., si Episcopus per longum tempus e dioe­ cesi sit discessurus aut legitime impediment um iri praevideatur (3). lure antiquo auctores communiter docebant sufficere causam iustam et rationabilem, non autem gravem requiri. Citatus can. 788 loquitur de causis iustis et gravibus. Putamus gravitatem sumendam esse moraliter et lato sensu, ita ut quaelibet causa rationabilis et vere iusta ex prudenti Episcopi indicio sufficiat. Ex responso Pontif. Comm. Cod. 16 iun. 1931 (A. A. S., XXIII, 353) standum omnino est can. 788, adeo ut in Ecclesia latina sacra­ mentum Confirmationis ante septimum circiter aetatis annum con­ ferri nequeat, nisi in periculo mortis aut iusta et gravi de causa. 203. Nonnullae quaestiones. — I. An Episcopus lege aut generali praecepto statuere valeat ut iis tantum ministretur sacramentum Confir­ mationis, qui primam Communionem iam peregerint. 1. Procul dubio licita est susceptio et administratio Eucharistiae pueris, qui nondum sacramentum Confirmationis receperint. At aliud est praecipere ut prius sacra Communio, postea vero Confirmatio su­ scipiatur: idque praecipere lege aut generali praecepto. Hoc fieri non posse, ex dicendis manifesto patebit. 2. Ipsa natura Confirmationis, habito respectu ad Baptismum et Eucharistiam, seu proprius et nativus ordo inter sacramenta exsistens, postulat ut, per se et regulariter, Confirmatio sacrae Communioni prae­ mittatur. Confirmatio enim est quoddam complementum et perfectio Baptismi. Unde $. Thomas ait: «Manifestum est quod Baptismus, qui est spiritualis regeneratio, est prius; et deinde Confirmatio, quae ordi­ natur ad formalem perfectionem virtutis; et postmodum Eucharistia, quae ordinatur· ad consecutionem finis » (4). Eugenius IV in Decreto pro Armeniis haec docet: « Per Baptismum spiri­ tualité! renascimur; per Confirmationem augemur in gratia et roboramur in Fide; renati autem et roborati, nutrimur divina Eucharistiae alimonia». Item Catechismus Romanus: «Trimus est Baptismus, veluti ceterorum ianua, quo Christo renascimur; deinde Confirmatio, cuius virtute fit, ut divina gratia au­ geamur et roboremur... Tum Eucharistia, qua, tamquam cibo vere coelesti, spiritus noster alitur et sustinetur » (5). Hinc est quod omnes catecheses statim post Baptismum de Confirmatione agunt. 3. Constans et universalis praxis Ecclesiae tum latinae tum orien­ talis ea est, ut ordinarie prius sacramentum Confirmationis, postea (3) Cfr. Boned. XIV, op. cit., lib. VIT, cap. 8, η. 5. (4) S. thcol., Ill, q. 65, a. ‘2. (5) De Sacramentis in genere, n. 21. DE MINISTRO ET SUBIEOTO CONFIRMATIONIS 187 vero sanctissima Eucharistia recipiatur. Antiquitus etiam in Ecclesia latina pueri immediate post Baptismum confirmari solebant. De hac re complura exstant testimonia. Tertullianus: « Egressi de lavacro perungimur benedicta unctione... Dehinc manus imponitur per benedictionem advocans et invitans Spiritum San­ ctum » (6). S. Cyprianus (7): « Quod nunc quoque apud nos geritur, ut qui in Ecclesia baptizantur, Praepositis Ecclesiae offerantur, et per nostrarn orationem ac manus impositionem Spiritum Sanctum consequantur, et signaculo dominico consummentur». Unde Benedictus XIV dicit: «Certum est, olim tam adultos quam pueros statim post Baptismum fuisse confirmatos » (8). Quae disciplina saec. xm, licet nonnihil remissa, nondum tamen penitus obsoleverat in Ecclesia latina (9). Mos ministrandi sacramentum Confirmationis statim post Baptis­ mum etiam hodie viget penes Orientales fere universos (cfr. c. 788) - (10). Praeterea, cum olim in Ecclesia latina (ut alicubi usus adhuc viget in Ec­ clesia orientali) puerulis ministrabatur sacra Communio, haec nonnisi post Confirmationem praeberi solebat; nempe infantes prius Baptismum, deinde Confirmationem, postea sanctissimam Eucharistiam recipiebant. Rituale Rom. (11) huiusmodi ordinem servandum praescribit ubi agitur de adultorum Baptismo. « Si adsit Episcopus, ait, qui id legitime praestare possit, ab eo neophyti sacramento Confirmationis initiantur; deinde si hora congrua fuerit, celebratur Missa, cui neophyti intersunt, et sanctissimam Eucharistiam devote suscipiunt ». 4. Qua de re quaedam prostant documenta S. Sedis. 5. Congregatio Concilii, 10 martii 1S54, ad Episcopum S. Dionysii ita re­ scribendum consuit: « Cum longe minor aetas pro admittendis ad sacramentum Confirmationis requiratur, quam pro admittendis ad primam Communionem... reformari Tibi proponitur iuxta allatam doctrinam art. 22, p. 29 (in Actis Synodalibus), ita prius locus sit Confirmationi, postea vero, opportuno tempore, primae Communioni suppeditandae »( 12). Leo XIII in Litteris ad Episcopum Massiliensem die 22 iun. 1897 datis, laudat et approbat eiusdem Antistitis propositum Confirmationem primae Communioni praemittendi. En verba: «Abrogata, quae toto fere saeculo ino­ leverat, consuetudine, visum Tibi est in mores dioecesis tuae inducere ut pueri, (6) Dc Baptismo, cap. 7 ct 8. (7) Epist. 73, n. 9. (8) De Synodo dioec., lib. VII, cap. 10, n. 3. (9) Cfr. Martèno, De antiquis Ecclesiae, ritibus, lib. I, cap. 2, art. 9, η. 3; Dictionnaire de tlu'oloyic. v. Confirmation, col. 1101. (10) Cfr. Cappello, lus Ecclesiae latinac aim iure Ecclesiae orientalis comparatum, p. 8 8. (11) Tit. II, cap. 4, η. 51. (12) Collect. S. C. de Prop. Fide, I, η. 1105. 13 — Cappello, De Sacramentis, I. 188 LIBER ΙΠ - CAPUT Π antequam divina Eucharistiae epulo reficiantur, Christianum Confirmationis sa­ cramentum, almo inuncti chrismate, suscipiant. Quod utrum Nobis probetur significari Tibi desiderasti: placuit autem de re tam praecipua, medio nemine, ad te praescribere et qua simus mente aperire. Propositum igitur tuum lau­ damus cummaxime » (13). Demum huc spectat responsio S. 0. de Sacramentis diei 30 iun. 1932: « Declarat eadem S. Congregatio, equidem opportunum esse et conformius naturae et effectibus sacramenti Confirmationis, pueros ad sacram Mensam prima vice non accedere nisi post receptum Confirmationis sacramentum... non tamen censendi sunt prohiberi quominus ad eandem Mensam prius admittantur, si ad annos discretionis pervenerint, quamvis Confirmationis sacramentum antea accipere non potuerunt » (14). 5. Accedunt aliae animadversiones maximi momenti. Post ade­ ptum rationis usura, puer gravi obligatione obstringitur satisfaciendi praecepto Communionis; dum e contra de obligatione, praesertim gravi, suscipiendi Confirmationem nullatenus constat, nisi adsit forte alius titulus (15). Praeterea longe mitior est lex ecclesiastica quoad Confirmationem, quam quoad Communionem: non eaedem enim sunt rationes, ex. gr. reverentiae et pietatis, quae pro illa, ac quae pro ista valent. 204. Itaque concludendum: 1° Codex nullam induxit immutatio­ nem circa aetatem Confirmationis, ideoque, ut antea, maior aetas pro illa, quam pro Communione suscipienda, minime requiritur; 2° nullum est peccatum si puer ad sacram Synaxim prius accedat, postea vero Confirmationis sacramentum suscipiat; 3° Episcopus lege aut praecepto generali statuere nequit, ut Confirmatio iis dumtaxat pueris mini­ stretur, qui ad primam Communionem iam admissi fuerint; 4° nihil obstat quominus Confirmatio et prima Communio fere eodem tempore seu aut immediate aut paulo post pueris ministretur: imo valde optan­ dum, ut, pro locorum ac temporum personarumque adiunctis, id fiat. 205. II. An consuetudo ministrandi sacramentum Confirmationis in­ fantibus ante usum rationis servari possit. Consuetudo, quae non sit centenaria vel immemorabilis, procul dubio non sustinetur ad normam can. 5. Dum e contra consuetudo (13) Acta Leonis XIII, vol. XVII, p. 205. (14) Acta A post. Sedis, XXIV, p. 271. (15) Cfr. S. Thom., S. thcol., III, q. 65, art. 4; q. 72, art. 1, ad 3, et art. 8, ad 4; Suarez, in P. Ill, q. 72, dlsp. 38, sect. 2; S. Alph., lib. VI, n. 181; D’Annibale, III, η. 283; Ball.Palm·, Opus thcol., IV, n. 265; Cappello, De Sacramentis, I, n. 211. DE MINISTRO ET SUBTECTO CONFIRMATIONIS 189 centenaria vel immemorabilis servari potest, sed curandum sedulo ut ea paulatim auferatur et legis communis observantia inducatur. Huc spectat responsio S. C. de Sacramentis diei 30 iun. 1932. Proposito dubio: «An consuetudo antiquissima in Hispania et ali­ cubi vigens ministrandi sacramentum Confirmationis infantibus ante usum rationis servari possit»; S. Congregatio respondit: «Affirmative et ad mentem. Mens est ut ubi sacramenti Confirmationis administratio differri possit ad septimum circiter aetatis annum, quin obstent graves et iustae causae, ad normam can. 788, contrariam consuetudinem indu­ centes, fideles sedulo edocendi sunt de lege communi Ecclesiae latinae, praemissa sacrae Confirmationis administration! illa catechesis instru­ ctione, quae tantum iuvat ad animos puerorum excolendos et in do­ ctrina catholica solidandos, prout experientia docet » (16). 206. III. An Episcopus praecipere valeat ut Confirmationi sacramentalis confessio et naturale ieiunium praemittatur. 1. Omnes norunt, ex iure communi praeceptum stricte dictum de confessione sacramentali Confirmationi praemittenda, non exsistere, ne pro iis quidem qui lethalis peccati conscii sint, cum hisce perfecte conteri sufficiat. Pontificale Romanum (11) ait: «Adulti deberent prius peccata confiteri, et postea confirmari; vel saltem de mortalibus, si in ea inciderint, conterantur ». Catechismus Rom. haec habet: « Ex his efficitur, ut qui adulta iam aetate confirmandi sunt... graviora etiam peccata, quae admiserunt, ex animo dolere oporteat. Qua in re elaborandum est, ut peccata etiam prius confiteantur ♦ (18). Instructio S. C. de Prop. Fide, 4 maii 1774, dicit: «Ut confirmandi, qui usum rationis habent, digne hoc sacramentum recipiant, debent esse in gratia, et ideo conveniens valde est, ut illius susceptioni praemittant sacramentalem confessionem ». Ex his duo manifeste eruuntur: ex una parte nullam dari veram et proprie dictam obligationem praemittendi Confirmationi sacramentalem confessionem, ex alia congruentius optandumque esse, ut confirmandi statum gratiae sibi acquirant per sacramentum Poenitentiae. Episcopus potest, imo debet vehementer adhortari pueros, paro­ chos, parentes et tutores, qui curam illorum gerunt, ut Confirmationi sacramentalis confessio praemittatur: at verum praeceptum generale de hac re imponere nequit. In hunc sensum intclligi debent statuta synodalia et praescripta a Conciliis provincialibus vel plenariis lata, quae, licet sub poena peccati praesertim gravis confessionem sacramen(16) Acia A post. Sedis, XXIV, p. 271. (17) Pars II, Dc confirmandis. (18) Dc Confirmatione, n. 19. 190 LIBER ΙΠ - CAPUT II talem confirmandis adultis non imponant, nihilominus ea fideliter religioseque esse servanda palam est. 2. Ad ieiunium naturale quod attinet, Catcchismus Romanus (Z. c.) ait: « Qua in re elaborandum est, ut... pastorum cohortatione ad ieiunia et alia pietatis opera suscipienda incitentur (confirmandi), admoneanturque laudabilem illam antiquae Ecclesiae consuetudinem renovandam esse, ut nonnisi ieiuni hoc sacramentum susciperent ». Instructio S. C. de Prop. Fide, 4 maii 1774, ita monet: « luxta veterem Ecclesiae usum, confirmandi debent esse ieiuni, optandumque propterea esset ut id ipsum in praesenti etiam servaretur ». Etiam Pontificale Rom. (Z. c.) dicit: «Confirmandi deberent esse ieiuni». Codex silet. Nullum existit praeceptum, ut manifestum est, quod confirmandus ieiunus sit; imo vetus consuetudo ubique fere locorum obsolevit. Propterea Episcopus non posset huiusmodi usum iamdiu obsoletum in pristinum vigorem revocare eumque confirmandis stricte i. e. sub poena peccati servandum iubere. Optime servari posset praefata consuetudo, quando Confirmatio mane conferatur; alicubi de facto servari solet in institutis et collegiis, cum sollemnis Communionis occasione Confir­ matio ministratur. 207. Obligatio suscipiendi Confirmationem. — 1. Quamquam sa­ cramentum Confirmationis non est de necessitate medii ad salutem, nemini tamen licet, oblata occasione, illud negligere; imo Parochi curent ut fideles ad illud opportuno tempore accedant (can. 787). 2. Disputant theologi num obligatio suscipiendi Confirmationem gravis sit an levis. Quidam cum S. Alphonso (19) censent eiusmodi obligationem esse gravem, innixi praesertim verbis Benedicti XIV Const. Etsi pastoralis: «Monendi sunt (graeco-itali) eos gravis peccati reatu teneri, si, cum possunt ad Confirmationem accedere, illam renuunt ac negligunt ». Haec verba peculiaria omnino adiuncta respiciunt, scii, sacramen­ tum Confirmationis a presbyteris graecis invalide collatum, ideoque ex iisdem lex universalis colligi nequit (20). Praeterea innituntur Instructione S. C. de Prop. Fide, 4 maii 1774, qua inter alia, de Confirmatione manifeste docetur, illud sacramentum sino gravis peccati reatu respui non posse ac negligi, cum illud suscipiendi opportuna (19) Zxm·. cil., n. 181. (20) Gury-Ball., ComjKndium theol. mor.. vol. II. n. 270 (edit. XV); Ball.-Palm., I. r., sect. 3, de Confirm., n. 25; Sen vini, I. c., de Confirm., cap. 1. q. 2, not.; Noldln, l. c., n. 92* DE MINISTRO ET SURIECTO CONFIRMATIONIS 191 adest occasio. Sed neque ex hoc documento erui potest quaestionis solutio, tum quia Instructiones SS. Congregationum non dirimunt controversias inter theologos vigentes, tum quia in potestate S. C. de Prop. Fide non est ut legem condat pro universa Ecclesia. Plerique theologi recentiores (Scavini, Ballerini-Palmieri, D'Anni­ bale, Ferreres, Billot, Génicot, Noldin, Lehmkuhl, Bucceroni) et fere omnes veteres (S. Thomas, Suarez, Busembaum, Navarrus, Sotus, Laymann, Abbas Panormitanus, Henriquez, Victoria, Coninck, Bonacina, Lacroix, Pdlaus, Sporer, Viva, Elbcl, Salmanticenses, Roncaglia etc.) tenent obligationem per se gravem non esse; ideoque, seclusa praeter­ missione ex contemptu, nonnisi venialiter eum peccare, qui hoc sa­ cramentum recipere negligit. Haec sententia, extrinsece, certe probabilis est. Fatendum tamen vix abesse contemptum in eo qui potest Confirmationem suscipere nullaque causa excusatur, et nihilominus ex mera negligentia recipere omittit. Ac praeterea vix intelligi potest, cur non detur vera obligatio eaque gravis recipiendi sacramentum quod est perfectio et consummatio Baptismi, quodque maximum momentum habet circa fidem strenue profitendam et vitam Christianam rite ducendam. Idcirco prior sen­ tentia intrinsece probabilior dicenda eique adhaeremus. 3. Stante controversia, si quis dubitet num valide sit confirmatus, vel magno pudore deterreatur ab ea petenda in aetate iam satis pro­ vecta, ubi omnes Confirmationem in pueritia accipere solent, non est ei de gravi obligatione sermo inficiendus, sed consiliis potius et adhorta­ tionibus suaderi debet ut sacramentum Confirmationis recipiat (21). Inde minime sequitur parentes gravi obligatione non teneri, ut filios suos data opportuna occasione confirmandos curent; ex pietate enim tenentur spiritualem eorum curam gerere ideoque procurare, ubi possunt, ut liberis ministretur Confirmatio, quae maxime ad vitam spiritualem confert. (21) Cfr. Génicot, l. c., n. 184; Noldln, L c.; Lehmkuhl, l. c., n. 140 s. 192 LIBER III - CAPUT III CAPUT III. DE RITIBUS ET CAEREMONIIS, PATRINIS, LOCO AC TEMPORE ETC. CONFIRMATIONIS (1) Articulus I. De ritibus et caeremoniis Confirmationis. 208. Ritus et caeremoniae in genere. — 1. Ritus servandus ab Episcopo in Confirmationis collatione accurate describitur in Ponti­ ficali Romano. Modus tenendus a simplici sacerdote idem sacramentum ex dele­ gatione Sedis Apostolicae ministrante, traditur in cit. Instructione S. C. de Prop. Fide, 4 maii 1774, quae prostat in Appendice Ritualis Rom. Cfr. n. 191, not. 10. 2. Caeremoniae Confirmationis aliae antecedunt, aliae comitantur, aliae subsequuntur huius sacramenti collationem. Per se obligant sub poena peccati, generatim loquendo; quaedam minoris momenti, ut di­ cetur infra, certe omitti possunt sine gravi culpa. 209. Ritus et caeremoniae in specie. — 1. Ex qualibet insta causa potest Episcopus Confirmationis sacramentum administrare sine mitra et baculo, adhibito rochetto et stola, imo etiam absque rochetto, adhi­ bita tantum stola (2). 2. Lenis tactus seu alapa, cuius loco antiquitus osculum dabatur in signum caritatis et pacis, censetur caeremonia minoris momenti, ideoque ex sententia θ. Alphonsi (3), quem communiter theologi se­ quuntur, profecto sub gravi non obligat; et forte ne sub levi quidem. 3. Fascia, qua frons confirmati ex Pontificali Rom. ligari debet, non obligat sub culpa, modo pars inuncta diligenter abstergatur, ne chrisma defluat; fere ubique mos invaluit eam non adhibendi. (1) S. BeUarniinus, i)c sacramento Conflniuilionis, cap. 13; S. Thom., Z. c., a. 12; Suarez, Z. c., disp. 37; Bonaclna, Z. c.. p. 1; Coninck, l. c., a. 12, p. 113 s.; Lacroix, Z. c., n. 388 s.; S. Alph., l. c., n. 181. (2) S. C. S. O., 13 febr. 1851; cfr. can (3) Loc. cit not. 2. DE PATRINIS 193 Interrogata S. R. C.: «An triplex signum crucis quod ab Episcopo con­ firmante fit super confirmatum dum profert verba: In nomine Patrie etc. fierine debet pollice super frontem confirmati, aut manu simpliciter sine frontis con­ tactu super personam confirmati? » — die 7 maii 1853 ad 2 - (4) rescribendum censuit: «luxta Pontificale, dum frontem chrismate inungit, dicere debet: Signo te signo crucis, signum super frontem ipsam pollice producens; quo facto, manu extensa versus confirmatum, incipit: In nomine Patris etc. ter signum crucis efformans, more solito ». 4. Confirmandi, si plures sint, primae manuum impositioni seu extensioni, etsi ad sacramenti validitatem non necessariae, adsint; nec discedant nisi ritu expleto, i. e. integra functione absoluta. Cfr. can. 789. 5. Presbyter ex delegatione R. Pontificis confirmans, prohibetur insignia pontificalia assumere, sed solum uti debet vestibus sacerdo­ talibus, aut saltem alba (vel etiam, ut opinamur, superpelliceo) et stola; et lingua vernacula suam delegationem populo praelegere ac explicare tenetur, ne catholica doctrina oblivioni tradatur, solum Episcopum esse ordinarium Confirmationis ministrum. Ita ex citata Instr. S. C. de Prop. Fide, 4 maii 1774. 6. In Confirmatione fas est Episcopo, praeter nomen baptismale, aliud imponere (5); imo confirmandi moneri debent ut, si nomen inde­ cens aut mere profanum habeant, curent, sibi novum alicuius Sancti nomen imponi in Confirmationis actu. Articulus II. De patrinis. 210. Obligatio adhibendi patrinum in Confirmatione. — 1. Ex ve­ tustissimo Ecclesiae more, ut in Baptismo, ita etiam in Confirmatione adhibendus est patrinus, si haberi possit (can. 793). Haec obligatio urget sub gravi, iuxta plures theologos (1). Sed multi merito dubitant de gravitate huiusmodi obligationis, ex mitiore disciplina hodie vigente; idcirco attentis verbis can. 793 «si haberi possit », censemus obligationem, saltem practice, levem esse. 2. Patrinus unum tantum confirmandum aut duos praesentare (4) Decreta authentica, n. 3012. (5) S. R. C. laurinen., 20 sept. 1749, ad 7, n. 2404. (1) S. Alph., I. c., n. 185; Gônlcot, l. c., n. 106; Noldln, l. c., n. 95; Lehmkuhl, l. c., n. 138. 194 LIBER III - CAPUT III potest, non plures, nisi aliud iusta de causa ministro videatur (can. 794, § 1). Quaelibet causa iusta et rationabilis, etsi non gravis, sufficit ut quis de licentia Episcopi possit plures, quam duos, eodem tempore suscipere. At, sine speciali induito apostolico, vetitum omnino est, ut unus patrinus omnes indiscriminatini pueros et una matrina omnes puellas praesentet (2). 3. Unus pro singulis confirmandis debet esse patrimis (can. cit. § 2); nec permittuntur, ut in Baptismo, imus et una; idque probabilius sub levi, non autem sub gravi, servandum est. 4. Quis munere patrini fungi valet per procuratorem, ut in Baptismo (n. 177). 211. Conditiones requisitae ut quis valide sit patrinus. — Ex can. 795, ut quis valide sit patrinus, requiruntur istae conditiones: 1° debet esse ipse quoque confirmatus, rationis usum assecutus et intentionem habere id munus gerendi; 2° nulli haereticae aut schismaticae sectae sit adscriptus, nec sententia condemnatoria vel declaratoria sit excommunicatus aut in­ famis infamia iuris aut exclusus ab actibus legitimis, nec sit clericus depositus vel degradatus; 3° non sit pater, mater, coniux confirmandi; 4° a confirmando eiusve parentibus vel tutoribus vel, hi si desint aut renuant, a ministro vel a Parocho sit designatus; 5° confirmandum in ipso Confirmationis actu per se vel per pro­ curatorem physice tangat. Huc spectant quae supra de Baptismo (n. 177) dicta sunt. luxta Pont. Poni, adulti confirmandi debent ponere pedem suum super pedem dexterum patrini sui. Uniusmodi mos plerumque non observatur. Suf­ ficit ut patrinus ponat manum suam dexteram super humerum dexterum confirmandi (3). 212. Conditiones requisitae ut quis licite sit patrinus. — Ad licitum exercitium muneris patrini, ex can. 796 ista requiruntur: 1° qui fungitur huiusmodi munere, sit alius a patrino Baptismi, nisi rationabilis causa, iudicio ministri, aliud suadeat, aut statim post Baptismum legitime Confirmatio conferatur; 2° sit eiusdem sexus ac confirmandus nisi aliud ministro in casibus particularibus ex rationabili causa videatur; (2) S. C. S. o., 16 iun. 1884. (3) S. R. C. laurinam, 20 sept. 1749, ad 6, n. 2404. DE PA TRINIS 195 3° decimum quartum aetatis annum attigerit, item nisi aliud iusta de causa ministro videatur; 4° non sit propter delictum notorium excommunicatus vel ex­ clusus ab actibus legitimis vel infamis infamia iuris, quin tamen sen­ tentia intercesserit declaratoria vel condemnatoria, nec sit interdictus aut alias publice criminosus vel infamis infamia facti; 5° fidei rudimenta noverit; 6° in nulla religione sit novitius vel professus, nisi necessitas urgeat et expressa habeatur venia Superioris saltem localis; 7° in ordinibus sacris non sit constitutus, nisi accedat expressa Ordinarii proprii licentia. Attento praescripto cit. can. 796, 2°, nequit amplius retineri doctrina, quam passim auctores, ex. gr. Bucceroni (4), Noldin (5) aliique tradebant, scii. « si non habetur eiusdem sexus patrinus, praestat nullum adhibere, quam sexus diversi a sexu confirmandi ». Ratio cur patrinus Confirmationis alius a patrino Baptismi sit oporteat, manifesta est: scii, ut, uno deficiente, alius adhuc sit qui curam spiritualem confirmati gerat. Id nonnisi sub levi praecipitur; immo, cum quaelibet causa rationabilis excuset, in praxi culpa fere semper abest. 213. Obligatio patrini. — Patrinus obligatione tenetur confirma­ tum perpetuo commendatum habendi eiusque Christianam educatio­ nem curandi (can. 797). Auctores communiter docent, ex. gr. Bonacina (6), Busembaum (7), Génicot (8), Noldin (9), Pighi (10) aliique, patrinum non contrahere obligationem instruendi confirmatum. Quam doctrinam ita temperat (Z. c.) S. Alphonsus: « si confirmatus non sit instructus et alius desit ». Attentis relati canonis verbis, ambigendum non est quin praefata obli­ gatione patrinus reipsa adstringatur; ideoque AA. doctrina est corri­ genda. Tamen eiusmodi obligatio levis tantum est, et plerumque in praxi, perspectis circumstantiis, deest. 214. Cognatio spiritualis. — Etiam ex valida Confirmatione oritur inter confirmatum et patrinum cognatio spiritualis, ex qua profluit (4) Casus consc., n. 115, 6 (edit. cit.). (5) Loc. cit., n. 96. (6) Loc. cit, n. 11. (7) V. Bail.-Palm., I. c., n. 30, 11°. (8) Loc. cit, n. 166, III, 7. (9) Loc. cit.. n. 95. (10) Op. cit., IV, n. 100, 4. 196 LIBER IU - CAPUT III obligatio dc qua supra (can. 797). Cognatio haec spiritualis, secus ac iure antiquo, impedimentum dirimens matrimonium non constituit (can. 1079). Articulus III. De tempore et loco Confirmationis conferendae. 215. Tempus. — 1. Sacramentum Confirmationis quovis tempore conferri potest; maxime autem decet illud administrari in hebdomada Pentecostes (can. 790). Non agitur, uti patet, de stricta obligatione, sed solum de consilio, equidem, si commode fieri possit, in praxi servando. 2. Convenit ut Confirmatio mane administretur; nam iuxta Pontif. Rom. « confirmandi deberent esse ieiuni ». Sed, ut recte animadvertit <8. Alphonsus (1), usus iam invaluit « quod hoc sacramentum conferri possit etiam post prandium ». Qui usus, cum nec directe nec indirecte reprobatus fuerit in Codice, licite profecto servari potest. 216. Locus. — 1. Proprius Confirmationis administrandae locus est ecclesia; at ex causa, quam minister iustam ac rationabilem indi­ caverit, potest hoc sacramentum in quolibet alio decenti loco conferri (can. 791). Quidam auctores docent, nullum esse peccatum, ne veniale quidem, si, deficiente causa iusta, Confirmatio extra ecclesiam vel oratorium, in loco tamen decenti, conferatur (2); sed communius et verius censent cum 8. AIphonso hoc esse veniale. Dubitandum non est quin ecclesiae nomine, ad Confirmationem ministrandam quod attinet, veniat etiam oratorium publicum et semipublicum ideoque ipsum sacellum palatii episcopalis, ita ut semper liceat inibi hoc sacramentum conferre. 2. Si Confirmatio administretur in loco omnino indecenti, per se grave committitur peccatum, nisi iusta et gravis causa excuset. Ratio est, quia laeditur reverentia sacramento debita. 3. Episcopus infra fines suae dioecesis pleno iure potest Confirma­ tionem ministrare in locis quoque exemptis (can. 792); nec indiget peculiari licentia aut consensu Superioris loco exempti. (1) Zxx?. cil., η. 184. (2) Cfr. S. Alph., I. c. DE CONFIRMATIONIS ADNOTATIONE, PROBATIONE AC TESTIMONIO 1 97 Articulus IV. De collatae Confirmationis adnotatione, probatione ac testimonio. 217. Adnotatio. — 1. Parochus in peculiari libro inscribere debet nomina ministri, confirmatorum, parentum et patrinorum, diem ac locum Confirmationis (can. 798). 2. Adnotatio fieri potest iuxta formam in Rit. Rom. (1) descriptam, aut aliam ab Ordinario loci rite approbatam; eaque latina aut verna­ cula lingua secundum dioecesis consuetudinem vel legem synodalem, ei adsit, aut Episcopi praescriptum, facienda est. Praeterea debet Parochus in libro quoque baptizatorum adnotationem facere de collata Confirmatione (can. 470, § 2; 798). 3. Obligatio, de qua supra, per se est gravis, attento fine eiusmodi adnotationis, et quidem personalis, ut dicimus loquentes de Baptismo (n. 183, 2). 4. Si proprius confirmati Parochus praesens non fuerit, minister vel per se ipse vel per alium tenetur quamprimum eundem certiorem facere de collata Confirmatione (can. 799). 218. Probatio. — Ad probandam collatam Confirmationem, modo nemini fiat praeiudicium, satis est unus testis omni exceptione maior, vel ipsius confirmati iusiurandum, nisi confirmatus fuerit in infantili aetate (can. 800). Huc spectant quae superius tradidimus (n. 184). 219. Testimonium. — Ad testimonium quod attinet seu fidem Confirmationis, vide n. 185, s.; item quoad correctionem seu muta­ tionem faciendam in libro paroeciali confirmatorum, cfr. n. 187. (1) Tit. XII, cap. 3. LIBER IV. DE EUCHARISTIA 220. SS.ma Eucharistia est passionis et mortis Christi Domini perenne vivumque memoriale, testimonium supremum eius infinitae caritatis erga homines, fons uberrimus totius vitae supernaturalis. Duplici sub respectu considerari potest Eucharistia: qua sacra­ mentum et qua sacrificium, i. e. relate ad homines et relate ad Deum. Est sacra mentum, quatenus sub speciebus panis et vini vere ac realiter et substantialiter continetur corpus et sanguis Domini nostri lesu Christi ad spiritualem animarum nostrarum refectionem; est sacrifi­ cium, quatenus, dum sacramentum conficitur, ipse lesus Christus rea­ liter praesens simul vere et proprie Deo Patri offertur (1). Hinc sub duplici memorato respectu mysterium eucharisticuin considerans, can. 801 eiusdem notionem hisce verbis egregie tradit: « In sanctissima Eucharistia sub speciebus panis et vini ipsemet Chri­ stus Dominus continetur, offertur, sumitur ». Ratio sacramenti a ratione sacrificii separari nequit; nam una eademque consecratione et sacramentum conficitur et sacrificium of­ fertur. Sane utriusque considerationis fundamentum ac totius doctri­ nae principium est vera, realis, substantialis praesentia corporis et sanguinis Domini nostri lesu Christi sub speciebus panis et vini. (1) S. Thom., S. theol., Ill, q. 70, a. 5. PARS I. De SS. Eucharistia prout est sacramentum CAPUT I. DE NATURA ET EFFECTIBUS EUCHARISTIAE Articulus I. De natura SS. Eucharistiae. 221. Notio. — 1. Eucharistia est sacramentum N. L., in quo sub speciebus panis et vini continetur vere, realiter ac substantialiter corpus et sanguis Domini nostri lesu Christi ad spiritualem animae refectionem. Haec est veritas de fide (1). Qua tradita notione non solum genus exprimitur, verum et spe­ cifica differentia, qua Eucharistia a ceteris sacramentis omnino distin­ guitur, simulque proprius eiusdem effectus ac finis indicatur, i. e. spi­ ritualis animae refectio. 2. Commune quidem est SS.mae Eucharistiae cum aliis sacra­ mentis, symbolum esse rei sacrae, et invisibilis gratiae formam visibilem, seu esse signum sensibile et practicum gratiae, aliquid nempe sensibile significans et producens gratiam; verum illud in ea excellens et sin­ gulare reperitur, quod reliqua sacramenta tunc primum sanctificandi vim habent, quum quis illis utitur; dum e contra in Eucharistia ha­ betur ante usum ipse sanctitatis auctor (2). Hinc multiplici ratione sacrosanctum Eucharistiae sacramentum a ceteris differt, scii.: 1° quatenus non solum gratiam creatam continet hominibus (1) Cone. Trid., Sess. VII, can. 1; Sess. XIII, can. 1 et 2, cap. 1 ct 2, can. 801. (2) Cone. Trid., Sess. cit., cap. 3. DE NATURA ET EFFECTIBUS EUCHARISTIAE 201 conferendam, sed ipsum omnium gratiarum auctorem, i. e. Christum Dominum; ideoque sacramentum eucharistieum est omnium excellen­ tissimum ; 2° quatenus in Eucharistia id proprium et omnino singulare est, quod sacramentum in ipsa consecratione materiae perficitur, non vero in applicatione materiae ad hominem sanctificandum, ideoque non in solo usu consistit, sed permanens sacramentum est, quia antecedenter ad usum in esse sacramenti constituitur; 3° quatenus Eucharistiae sacramentum non tantum est sacra­ mentum, at simul etiam sacrificium, ut supra innuimus (3). Ex dictis sequitur distinguendum esse a) sacramentum in fieri, nempe eiusdem confectionem seu consecrationem; — b) sacramentum in facto esse, scii, sacramentum permanens; — c) sacramenti administrationem, i. e. distri­ butionem hominibus faciendam. 3. In omnibus sacramentis tria distinguuntur: sacramentum tan­ tum, res tantum, sacramentum et res. Sacramentum tantum est illud quod significat; res tantum est id quod significatur; sacramentum et res est id quod significatur ab uno et significat aliud. Porro in Eucharistia, sacramentum tantum sunt species conse­ cratae, quae significant animae refectionem; res tantum est ipsa refe­ ctio; res et sacramentum est corpus Christi, quod significatur a spe­ ciebus, et gratiam confert (4). 222. Principium I. — Totus Christus vere, realitcr et substantialiter praesens est in Eucharistiae sacramento. Veritas de fide divina et catholica, a Concilio Trid. ita expresse definita: « Si quis negaverit, in SS. Eucharistiae sacramento contineri vere, realiter et substantialiter corpus et sanguinem una cum anima et divinitate D. N. I. C., ac proinde totum Christum, sed dixerit tantum­ modo esse in eo ut in signo, vel figura, aut virtute: a. sit»', « Si quis dixerit, peracta consecratione, in admirabili Eucharistiae sacramento non esse corpus ct sanguinem D. N. I. C., sed tantum in usu dum sumitur, non autem ante vel post; et in hostiis seu particulis conse­ cratis quae post communionem reservantur vel supersunt, non remanere verum corpus Domini: a. sit » (5). (3) S. Thom., I. c., q. 83, a. 1; Suarez., dtep. 73 et 74; Luro, disp. 18, sect. 1; S. Bellaria., lib. V (I. Dc sacrifleio); Franzeliu, I. c., p. 3 s. (4) Billot, l. c., p. 294; Sasse, l. c„ 435. (5) Sees. XIII, can. 1 ct 4, de Eucharistia. 202 LIBER IV - PARS I - CAPUT I Varii Scripturae textus atque documenta Traditionis, quae hanc veritatem luculentissime ostendunt, videsis apud dogmaticos (6). Quod attinet vero ad modum, quo Christus totus iit praesens in augustissimo Eucharistiae sacramento, distinguere oportet inter signi­ ficationem et demonstrationem, seu inter id quod fit praesens vi ver­ borum, seu vi sacramenti, ut loquitur Angelicus (7), et id quod praesens fit per concomitantiam. Ratione rei significatae, i. e. vi verborum, solum corpus fit praesens sub speciebus panis, et sanguis sub speciebus vini, quia verba conse­ crationis, « hoc est corpus meum », « hic est calix sanguinis mei », nihil aliud significant; porro manifestum est verba esse efficacia secundum modum quo significant. Ratione demonstrationis, i. e. per concomitantium, continentur sub speciebus panis et vini ea omnia, quae cum corpore et sanguine signi­ ficato sunt inseparabiliter unita, aut « vi naturalis connexionis et concomitantiae qua partes Christi D. qui iam ex mortuis resurrexit non amplius moriturus, inter se copulantur » (8), aut propter admirabilem unionem hypostaticam divinitatis cum corpore et anima Christi. Proinde sub speciebus panis continetur per concomitantium san­ guis, anima ac divinitas Christi; et sub speciebus vini, corpus et anima atque divinitas eiusdem Christi. Re quidem vera, dum dicitur: hoc est corpus meum, hic est sanguis meus, intelligitur sub speciebus panis esse illud ipsum unum numero corpus, et sub speciebus vini esse illum ipsum unum numero sanguinem, quod tum, quando verba dicuntur, est corpus et sanguis Christi cum omnibus suis perfectionibus insitis, solo modo existendi diverso. H Atqui corpus Christi, dum verba consecratoria proferuntur, est corpus humanum cum suo sanguine, informatum et vivificatum san­ ctissima Christi anima, hypostatice unitum personae Verbi; item san­ guis Christi est sanguis humanus corpori et animae unitus atque etiam Verbo ut hypostasi. Igitur est totus Christus (9). (6) Protestantes docuerunt corpus et sanguinem Christi esse sub speciebus panis et vini solum dum sumitur, non ante vel post sumptionem ; proinde in hostiis seu particulis conse­ cratis quae reservantur aut supersunt post communionem, non remanere verum corpus Christi. Relatus can. I Cone. Trid. hunc absurdum errorem sollemniter proscripsit ct condemnavit sub anathematis poena. Idcirco fide divina et catholica tenendum est, statim a consecratione praesens fleri sub speciebas panis ct vini corpus et sanguinem Christi, atque praesens esso ac remanere sive ante communionem sacerdotis et fidelium, sive etiam in pano et vino con­ secrato quod superest, facta communione. (7) Loc. cit.. q. 7G, a. 1 ct 2. (8) Cone. Trid., Sees. XIII, cap. 1, de Eucharistia. (9) Cfr. S. Thom., I. c.t q. 7G, a. 1; q. 79. a. 1 ad 3; in IV, D. 10, a. 2; Quodlib.. 7, a. 1; Suarez, L c., disp. 51. sect. 1 ss.; Lugo, L c., disp. 8, sect. 3; S. Bellarm., lib. IV, cap. *21; Franzelln, l. c., p. 56 ss.; Billot, L c., p. 131 ss.; Lahousse, op. cil., de Euch., n. 42. DE NATURA ET EFFECTIBUS EUCHARISTIAE 203 Corpus Christi in ultima cocna, quando institutum est Eucharistiae sa©ramentum, fuit mortale, quia reipsa tale tum erat; nunc vero idem corpus Christi, qui ex mortuis resurrexit non amplius moriturus, est in mysterio eu­ charistico iam glorificatum. Si in triduo mortis Apostoli consecrassent, corpus Christi fuisset exsangue, inanimatum, sed unitum hypostasi Verbi; et sanguis fuisset separatus a corpore, qualis tunc erat, item Verbo hypostatice unitus (10). 223. Principium II. — Totus et integer Christus sub utraque specie et. sub quavis parte specierum realiter praesens est. Cone. Trid. definit: « Si quis negaverit, in venerabili sacramento Eucharistiae sub unaquaque specie et sub singulis cuiusque speciei par­ tibus, separatione facta, totum Christum contineri: a. s. » (11). Igitur de fide est totum Christum contineri tam sub specie panis, quam sub specie vini; et, facta separatione, item totum exsistere sub singulis partibus specierum panis et vini. Quod vero etiam ante factam separationem totus et integer Christus sit praesens sub quavis utriusque speciei parte, est doctrina certissima, quamvis non de fide (12). Sane Christus in sacrosancto Eucharistiae sacramento praesens est modo prorsus singulari et ineffabili, quem Angelicus (l. c.) egregie more suo ita declarat: «Corpus Christi est in hoc sacramento per modum substantiae, i. e. per modum quo substantia est sub dimensionibus... Manifestum est autem, quod natura substantiae tota est sub qualibet parte dimensionum sub quibus continetur, sicut sub qualibet parte aëris est tota natura aëris, et sub qualibet parte panis est tota natura panis. Et hoc indifferenter, sive sint dimensiones actu divisae (sicut cum aer dividitur, vel panis secatur), vel etiam sint actu indivisae, divisibiles vero potentia ». Tamen sub speciebus continuis, i. e. ante separationem, semel tantum Christus continetur, sicut i unica anima humana est in toto cor­ pore humano et in quavis eius parte; facta vero separatione, toties Christus adest quot sunt partes in quas facta est specierum divisio (13). (10) Sententia quorundain veterum scholasticorum, qui opinati sunt, sanguinem in triduo mortis non fuisse unitum hypostasi Verbi, est prorsus erronea et merito a DD. reiidtur. Cfr. Vasquez, in 3 part., disp. 36, cap. 4; Suarez, De mystcr., disp. 47, sect. 3, η. 6; Lugo, De incani., disp. 14, sect. 5. Pius II a. 1464 decretum edidit, quo silentium imposuit circa controversiam de sanguine Christi, utrum in passione effusus manserit Verbo hypostatico unitus, necne. (11) Sees, cit., can. 3; cfr. etiam cap. 3. (12) S. Thom., I. c., a. 3; Suarez, l. c., disp. 52, sect. 2; S. Bonav., in IV, D. 10, p. 1, a. 1, > (41); altera censet tot esse sacramenta, quot sunt species panis et vini phy­ sice discontinuae (42); teria tenet, plures species consecratas, etsi di­ scontinuas, unum esse vel plura sacramenta prout species per modum unius proponuntur aut sumuntur, necne, scii, prout adest moralis coniuuctio specierum, vel minus; proinde sacramentum esse unum, si verificetur unitas moralis, ex. gr. dum plures hostiae consecratae ser­ vantur in tabernaculo seu ciborio, aut dum sacerdos plures hostias consecratas sumit; plura, contra, esse sacramenta, si desit unitas mo­ ralis, ex gr. si plures hostiae consecratae in diversis ecclesiis vel taber­ naculis asserventur (43). Haec sententia videtur $. Alphonso (44) probabilior; alii rectius, ut videtur, putant veriorem sententiam Card. Lagonis (45). Fatendum est, verbis potiusquam re aliam ab alia differre senten­ tiam; nam pro diverso modo considerandi sacramentum diversus modus loquendi adhiberi potest. (41) Lugo, I. c., sect. 2, n. 15; cfr. Suarez, l. c., disp. 1, sect. 4; Valentia. tom. IV, dlsp. 6, q. 1, p. 4. (42) Vaaquez, dlsp. 168, cap. 2. (43) S. Bcllarmlnus, I. c.; Busombaum, apud Bull.-Palm., f. c.. n. 1; Salmant., I. c., n. 42 et 46. (44) Loc. cit., n. 190. (45) Cfr. Ball.-Palm., I. c., n. 8; Sasae, I. c., p. 439; Do Augustinis, I. c., p. 611. 212 LIBER IV - PARS I - CAPUT I Articulus II. De effectibus Eucharistiae. 233. Effectus in genere. — Effectus SS. Eucharistiae ita indicantur a Concilio Trid. (1): «Sumi autem voluit (Salvator noster) sacramen­ tum hoc tamquam spiritualem animarum cibum, quo alantur et con­ fortentur viventes vita illius qui dixit: Qui manducat me et ipse vivet propter me, et tamquam antidotum, quo liberemur a culpis quotidianis et a peccatis mortalibus praeservemur. Pignus praeterea id esse voluit futurae nostrae gloriae et perpetuae felicitatis, adeoque symbolum unius illius corporis cuius ipse caput existit cuique nos tamquam membra arctissima fidei, spei et caritatis connexione adstrictos esse voluit, ut id ipsum omnes diceremus, nec essent in nobis schismata ». Et in can. 5 eiusdem Sess. definivit: « Si quis dixerit, vel praeci­ puum fructum SS. Eucharistiae esse peccatorum remissionem, vel ex ea non alios effectus provenire: a. sit ». Eugenius IV in Instruet, ad Armenios haec habet: « Huius sacramenti effectus quem in anima operatur digne sumentis est adunatio hominis ad Christum. Et quia per gratia homo Christo incorporatur et membris eius unitur, consequens est quod per hoc sacramentum in sumentibus digne gratia augeatur; omnemque effectum quem materialis cibus et polus quoad vitam agunt corporalem sustentando, augendo, reparando et delectando, sacramentum hoc quoad vitam operatur spiritualem, in quo, ut inquit Urbanus Papa, gratam Salvatoris nostri recensemus memoriam, a malo retrahimur, confortamus in bono et ad virtutum et gratiarum proficimus incrementum ». 234. Effectus Eucharistiae in specie. — Effectus primarii et ge­ nerales venerabilis huius sacramenti sunt duo, quorum alter ad ani­ mam refertur, alter vero ad corpus. Effectus in specie sunt septem, singuli infra recensendi. Ad animam quod spectat, effectus per se et ex fine proprio Eucha­ ristiae est supernaturalis vitae animae, i. e. caritatis perfectio et con­ servatio per unionem cum Christo eiusque mystico corpore. Christus enim est caput corporis mystici seu Ecclesiae, cui nos tamquam mem­ bra arctissimo fidei, spei et caritatis vinculo adstrictos esse voluit. Sicubi cibus materialis ordinatur natura sua ad vitam corporalem (1) Sees. XIII, cap. 2. DE NATURA ET EFFECTIBUS EUCHARISTIAE 213 nutriendam, conservandam et augendam, ita Eucharistia, per modum spirit ualis refectionis a Christo D. instituta, ordinatur ad conservandam ac perficiendam vitam supernaturalem. Haec autem supematuralis vita conservatur atque perficitur per gratiam, i. e. per unionem cum Christo in caritate. Eiusmodi proprius huius sacramenti effectus ab ipso Christo diserte declaratur (2). Notandum est duplicem unionem cum Christo D. in sacramento eucharistico considerari posse, sacramentalem scii, et spiritualem. Porro ea, dc qua nunc loquimur, non est unio sacramentalis, quippe quae non est effectus sacramenti, sed ipsa applicatio sacramenti; loquimur de unione spirituali per caritatem cum capite et mystico eius corpore, quae significatur et efficitur per sacramentalem unionem. Exinde patet discrimen inter Eucharistiam et cetera sacramenta, quae licet et ipsa quoque gratiam conferant aut primam aut secun­ dam, primo tamen et per se non ordinantur ad perficiendam unionem cum Christo, nimirum ad perfectam caritatem. Ad rem egregie Suarez (3): « Reliqua sacramenta vivorum non ordinantur per se primo et directe ad nutriendam charitatem propter solam maiorem per­ fectionem eius maioremque unionem cum Christo, sed ordinantur ad speciales effectus, propter quos conferunt specialia auxilia et aliquod augmentum gratiae; at vero hoc sacramentum per se primo ordinatur ad perficiendam unionem cum Christo et cum corpore eius iuxta illud 1 Cor. x, 18: Unum corpus sumus, qui de uno pane et de uno calice participamus » (4). 235. 1° Remissio peccatorum venialium. Id clare docet Cone. Trid. (I. c.): «Sumi voluit (Christus) sacramentum hoc... tamquam an­ tidotum, quo liberemur a culpis quotidianis ». Quod ex Ambrosio, Augu­ stino, Gregorio, Bernardo et aliis confirmat Suarez (5), et veluti indu­ bitatum traditur in Catech. Rom. (I. c.) per haec verba: «Remitti vero Eucharistia, et condonari leviora peccata, quae venialia dici solent, non est quod dubitari debeat ». Venialia peccata non solum mediate ex opere operantis, efficaciore equidem modo, remittuntur, quatenus augustissimum Sacramentum suapte natura ac vi ad actus supernaturales caritatis et doloris nos excitat, sed etiam, ut communius et probabilius censent DD., imme­ diate ex opere operato, supposita dispositione quae satis sit ad obicem (2) Ioan, vi, 48 88. (3) Loc. cil., sect. 1. (4) Cfr. S. Thom., I. c., q. 79. a. 1 88.; Luifo, I. c., disp. 12, sect. 1; Franzelin, L c., p. 293 sa.; Gnsparrl, l. c., n. 1188; Sasso, l. c., p. 458. (5) Disp. 63, sect. 10. LIBER IV - PARS I - CAPUT I 211 tollendum, non tamen sufficiens ex sese ad ipsam remissionem ve­ nialium. Ratio est, quia Eucharistia ordinatur ad perfectam unionem cum Christo per caritatem; perfectioni autem huius unionis obsunt peccata venialia, utpote quae malitiam moralem includunt impedientem cari­ tatis fervorem. Ergo tenendum est, hoc sacramentum venialia peccata ex opere operato delere (6). 236. 2° Praeservatio a peccatis mortalibus. Cone. Trid. (I. c.) id expresse habet: «Sacramentum hoc... tamquam antidotum, quo a pec­ catis mortalibus praeservemur ». Eucharistia enim est panis vitae, iuxta illud Christi (Ioan., I. c., v. 50): « ut si quis ex ipso manducaverit, non moriatur», seu instituta est ad perficiendam et conservandam vitam spiritualem; haec autem perfectio et conservatio vitae spiritualis haberi nequit, uti palam est, nisi homo a peccatis mortalibus praeservetur. Hunc effectum Eucharistia tribuit multipliciter, seu negative seu positive, prout egregie exponit Lugo (7). Primo, quatenus confert abundantem gratiam gratum facientem; unde Chri/sost. (8) ait: «Sanguis Christi quamprimum ac repente ani­ mam irrigat, vi quadam magna imbuit, et nobilitatem animae, quam semper irrigat et nutrit, languescere non sinit ». Secundo, quatenus virtute huius sacramenti anima spirituali dul­ cedine delectatur, et quodammodo inebriatur, fitque minus sensibilis ad tentationes. Tertio, quatenus hoc sacramentum fugat daemones, qui inordinatas concupiscentias excitare solent ; Eucharistia enim est signum passionis Christi: quare daemones fugiunt non solum Christum sub sacris spe­ ciebus contentum, sed Christum suam victoriam crucis ibi maxime repraesentantem. Quarto fit haec praeservatio, quatenus qui recipit hoc sacramen­ tum, accipit speciale lumen a Deo; quo lumine mediante, pravi motus ac tentationes minuuntur et sopiuntur. Quinto fit haec praeservatio, quatenus Eucharistia imminuit fomi­ tem, impedit vel debilitat pravos motus carnis, et excitat contrarios. Hinc $. Bernardus (9): «Quis poterit tam efferos motus frangere? quis pruritum ulceris huius ferre queat? Confidite, quia et in hoc gratia (6) (7) (8) (9) Cfr. S. Thom., I. c., a. 4; Suarez, i. c.; Lugo, l. c., sect. 4, n. 82 es. Loc. cit., u. 85 88. Homll. XLV in Ioan. Senn. Dc Cocna Domini. DE NATURA ET EFFECTIBUS EUCHARISTIAE 215 subvenit, et ut securi sitis, sacramenti Dominici corporis et sanguinis, investituram habetis. Duo enim illud sacramentum operatur in nobis, ut et sensum minuat in minimis, et in gravioribus peccatis tollat omnino consensum » (10). 237. 3° Sedatio fomitis concupiscentiae. Hunc effectum Eucha­ ristia producit non solum quatenus gratiam confert ad superandas ten­ tationes, et per caritatis fervorem ad superna elevat mentem, sicque motus concupiscentiae mediate ac indirecte imminuit; sed etiam qua­ tenus directe et immediate concupiscentiam compescit ac minuit. Sane vi eucharisticae communionis corpus nostrum ex intima unione cum carne Christi gloriosa ita sanctificatur atque protegitur, ut Christus tamquam suum illud consideret sibique quadam affinitate coniunctum, et consequenter illud speciali dilectione prosequatur ac defendat et sibi conforme efficiat. Cum vero pravi carnis motus eiusmodi unioni cum Christo sint omnino contrarii, inde sequitur eos ne­ cessario imminui et compesci ex virtute Eucharistiae. Itaque, attentis praesertim SS. Patrum testimoniis, non modo vere probabilem, sed probabiliorem censemus eorum sententiam, qui tenent immediata et directa actione corpus Christi fomitem libidinis in corpore nostro compescere et imminuere (11). Consulto diximus compescere et imminuere, quia fomes penitus non exstinguitur. Ad rem egregie Lugo (12): « Denique circa hunc effectum adverte. S. Thom. art. VI, ad 3 consulto dixisse, hoc sacramento minui fomitem, qui nimirum quantumcumque repetatur huius sacramenti usus, nunquam omnino exstin­ guitur, sed solum minuitur: cum fomes sit ipsa inclinatio naturalis ad bonum sensibile habens annexam deformitatem ad rationem, quae inclinatio in se non perditur, sed in ordine ad actus impeditur per virtutes et auxilia, quae inclinant ad bonum rationis et honestum: eiusmodi autem virtutes et auxilia, cum non operentur cum necessitate, sed cum libera electione voluntatis, con­ sequens est, ut quantumcumque crescant, nisi aliud speciale donum, aut spe­ cialis providentia adsit, non possit omnino impediri illa naturalis inclinatio, quin etiam in actu primo inclinet, et aliquando subrepat et prodeat in aliquem actum, licet possit facilius reprimi per auxilia repetita huius sacramenti ». 238. 4° Pignus et arrha vitae aeternae. Cone. Trid. ait: «Pignus praeterea id esse voluit juturae nostrae gloriae et perpetuae felicitatis » (13). (10) (11) Sasso, I. (12) (13) Cfr. S. Thom., I. c., n. 0; Suarez, l. c.; Lugo. I. c., sect. 1. S. Thom., I. C.: Suarez. disp. 64, sect. 1 ; Lugo, I. c„ sect. 4, η. 87, et sect. 5, η. 100; cM p. 162; Franzolin, I. c., p. 304. Zxx*. ci/., «oct. 4, n. 88. Loe. ci/.; cfr. otiam cap. 8. 216 LIBER IV - PARS I - CAPUT I Sicuti cibus naturalis ordinatur ad perducendum hominem in statum perfectum, ita cibus spiritualis seu eucharisticus ita ordinatur ad aug­ mentum gratiae, ut ex se hominem perducat ad statum perfectum et consummatum per gloriam. Proinde adeptio gloriae non est effectus communis Eucharistiae sicut aliorum sacramentorum, quatenus ea omnia conferunt gratiam et ideo dant ius ad gloriam; sed est proprius ac peculiaris Eucharistiae effectus, quatenus speciali titulo traditur communicanti pignus futurae gloriae, cum Eucharistia natura sua ordinetur sub ratione cibi ad dan­ dam gratiae consummationem. Itaque conservatione et perfectione supernaturalis vitae per unio­ nem cum Christo eiusque mystico corpore, inchoatur per Eucharistiam in hac vita ea unio, quae perficietur in caelis, ubi status perfectus et consummatus per gloriam obtinebitur (14). 239. 5° Praeparatio et oppignoratio gloriosae resurrectionis. Ipse Christus (15) huiusmodi effectum Eucharistiae manifeste indicavit: « Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam, et ego resuscitabo eum in novissimo die ». Quibus verbis, uti palam est, non promittitur absolute gloriosa resurrectio, sed solum conditionate, i. e. debita conditione posita moriendi in gratia Dei. Caro communicantis fit aliquo modo una caro cum carne Christi ob intimam coniunctionem, adeo ut, per contactum cum sacratissima carne Christi, in eius similitudinem transformetur, ut aiunt SS. Patres; quare sicuti corpus Christi gloriosum resurrexit e sepulcro, ita caro communicantis, ipsi conformanda tamquam exemplari, incorruptibilis et glorificata resurget. Proinde ex ipsa Eucharistia, ut a Christo est instituta, oritur in corpore suscipientis peculiaris titulus et congruentia ad eandem Christi resurrectionem (16). Non est tamen cogitandum de qualitate aliqua physica, quae maneat in nostris corporibus instar seminis et sit vehit i radix futurae resurrectionis, ut pauci quidam theologi immerito prorsus opinati sunt. 240. 6° Fervor caritatis. Huius nomine venit excitatio ad spiri­ tualia seu ardor caritatis, quatenus homo attrahitur ad Deum, prompte ac libenter officia vitae Christianae peragit, res mundanas contemnit et sedula cura satagit Deo placere eique fideliter servire non solum in (H) S. Thom., I. c., a. 2; Suarez, disp. 64, sect. 2; Lugo, I. c., n. 89; Franzelin, I. c., p. 302 e. (15) Ioan. VI, 59. (16) Suarez, I, c., ecct. 2; Lugo, I. c., eect. 5, n. 102 kh. DE NATURA ET EFFECTIBUS EUCHARISTIAE 217 necessariis, sed etiam in aliis. Huiusmodi fervorem esse proprium Eu­ charistiae effectum manifesto patet ex ipsa natura venerabilis sacra­ menti, quippe quod ordinatur ad perfectam unionem cum Christo per caritatem (17). 241. 70 Dulcedo et delectatio spiritualis, iuxta illud : « Gustate et videte quoniam suavis est Dominus», et aliud: « Pinguis est panis eius et praebebit delicias regibus ». Sicuti cibus materialis non solum alit, verum etiam delectat et corpori iucunditatem affert, ita cibus spiri­ tualis animam replet dulcedine atque delectatione. In hoc consistit eiusmodi delectatio ac dulcedo ut communicans non solum patienter, sed libenti quoque animo dolores et aerumnas huius vitae ferat, amorem specialem erga Christum anima persentiat, ex quo amore gaudium habeat eoque sancte fruatur. Ex vi sacramenti iste effectus est infallibilis, nisi impediatur ex parte subiecti, scii, negligentia et distractionibus ac temporalibus curis suscipientis. Quandoque per redundantiam in ipsis sensibus percipitur (18). Suarez (l. c.), quem plures DD. sequuntur, docet haud immerito delecta­ tionem non alligari ad illud praecise tempus, quo Christus est in stomacho, sed etiam reservari aliquando ad tempus magis opportunum, si tamen sacra­ mentum in gratia susceptum sit. 242. An Eucharistia remittat poenam temporalem. — 1. Utrum Eucharistia remittat quoque ex opere operato poenam temporalem, contro vertitur. Quidam pauci affirmant (19); plerique cum /S. Thoma (20) negant. 2. Id vero intelligi debet de remissione directa poenae primo et per se; nam « indirecte et secundario, ut scite habet Lugo (Z. c.), provenire potest remissio ab hoc sacramento. Primo, quia si eius virtute remit­ tuntur aliqua peccata venialia, quoad culpam ex opere operato, et immediate directe iuxta communem sententiam, de quo dicemus in materia de Poenitentia; consequens videtur quod simul cum culpa re­ mittatur aliqua pars poenae temporalis pro illo peccato debitae. Se­ cundo, quia sacramentum hoc excitat et movet ad actum dilectionis Dei, cuius virtute remittitur non solum culpa, sed etiam magna pars poenae temporalis debitae post remissam culpam, qui effectus, licet sit (17) (18) (19) (20) n. 98. Cfr. Lugo, l. c., sect. 4, n. 92. S. Thom., Z. c„ a. 1, ad 2; Suarez, l. c., sect. 9; Lugo, I. c., n. 92 ss. Lehmkuhl, l. c., n. 156. Zxx·. cit., a. 5; in VI D. 12, q. 2, a. 2, sol. 2; Suarez, /. c., sect. 10; Lugo. Z. c., 218 LIBER IV - PARS I - CAPUT I ex opere operantis correspondons actui dilectionis, potest tamen me­ diate tribui sacramento Eucharistiae, cuius effectus fuit dilectionis ». Quod vero hoc sensu Eucharistia prosit aliquatenus ad remissio­ nem poenae temporalis, est communis DD. sententia. 243. An peccatu II veniale vel defectus devotionis impediat Eu­ charistiae effectus. — 1. Solum peccatum mortale impedit effectum primarium Eucharistiae, qui est gratiae augmentum; nam sacramenta semper gratiam, primam aut secundani, conferunt ex opere operato obicem non ponentibus. Porro sola culpa mortalis est obex augmento gratiae repugnans, iuxta ea quae alibi tradidimus (n. 4); ergo dispositio per se necessaria et sufficiens ad removendum obicem, et consequenter ad obtinendum primarium Eucharistiae effectum, est status gratiae. Exinde sequitur nullo peccato veniali, etsi forte in ipsa Eucharistiae sumptione commisso, augmentum gratiae sanctificantis impediri (21). 2. Neque ad huiusmodi Eucharistiae effectum obtinendum requi­ ritur actualis devotio iuxta sententiam, quae, ut ait Lugo (22), « com­ munis est iam in schola et omnino vera ». Ratio est, quia defectus actualis devotionis foret impedimentum colla­ tionis gratiae vel praecise ob privationem actus, vel ob culpam, si hic defectus esset voluntarius. Atqui neutrum in casu locum habet. Non primum, ut constat ex infantibus et amentibus, qui, etiamsi nullam habeant actualem devotionem, fructu tamen sacramenti non privantur; non secundum, quia talis culpa, se­ cluso contemptu, non est peccatum mortale. Palam vero est, defectum actualis devotionis impedire abundantiorem gratiam, quae a perfectione dispositionis dependent (23). 3. Defectus actualis devotionis seu debitae recollectionis et affe­ ctus actualis ad venialia (non quicumque affectus, ut plures theologi affirmare videntur) impediunt plus minus fervorem caritatis atque dulcedinem et delectationem spiritualem. Idque, sedulo notandum, locum habet sive defectus devotionis seu recollectionis sit culpabilis sive inculpabilis. Ad omnem enim effectum ex opere operato requiritur carentia di­ spositionis contrariae; atqui mentis divagatio, ex qualibet causa proce­ dat, est impedimentum ad audiendam vocem Dei actu pulsantis cor, adeoque obex est ad fervidos actus qui ex auditione consequuntur (24). (21) (22) (23) Victoria, (21) S. Thom., 7. c., a. 8; Suarez, disp. 63, sect. 3, n. 6, Disp. II, sect. 3, n. 36. Cfr. Suarez, l. c., n. 8; Ledesma, Theologia morali*, q. 20, a. 1, dub. 4 et a. 8 in Summa, n. 66. Cfr. etiam S. Bcllarm., lib. IV, cap. 17, qui egregie disserit Lugo, disp. 12, sect. 4, n. 92 ss.; disp. 11. sect. 3, n. 52; Billot, l. c., p. 511 ss DE NATURA ET EFFECTIBUS EUCHARISTIAE 219 Palam est, multo magis impediri eiusmodi effectum Eucharistiae, si defectus devotionis sit culpabilis, quam si inculpabilis sit. Affectus actualis ad venialia ideo impedit caritatis fervorem, quia, cum peccatum veniale sit praeter, licet non contra, ordinem finis ultimi, non est ad Deum dilectum referibile, et proinde affectus ad culpas ve­ niales « impedit ne ferveat caritas, impediendo ne actu reducat in Deum cuncta quae in homine sunt et procedunt ab homine » (25). Affectus ad venialia non semper impedit ex toto fervorem, sed modo ex toto et modo ex parte, prout sive affectus sive fervor maior aut minor sit; nam, ut docet Angelicus (26), « quamvis sit fervor caritatis quantum ad aliqua, potest tamen esse tepiditas quantum ad alia, et sic non quilibet fervor oppo­ nitur cuilibet veniali ». Hac de re nonnulla supersunt addenda, quae alibi, cum sermo erit de communione frequenti seu quotidiana, exponemus (n. 506 ss.). 244. Num Eucharistia, qua sacramentum, aliis quam su ii entibus prodesse possit. — Certe prodesse non potest directe et ex opere operato, quia Eucharistia instituta est per modum cibi; cibus autem non prodest nisi sumenti. Prodesse potest indirecte et ex opere operantis tum vivis per modum impetrationis tum defunctis per modum satis­ factionis et suffragii, si nempe communicans Deo offerat in eorum gra­ tiam hunc excellentissimum religionis actum. Neque dubitandum est quin preces, quae comitantur et subse­ quuntur immediate communionem, sint Deo magis acceptae quam quae alio tempore funduntur, ut passim docent auctores. Quare S. Congre­ gatio Indicis sub Innocentio X decr. 18 dec. 164G damnavit librum Theophili Raynaudi, cui titulus «Error popularis de communione pro dejunctis », qui impugnaverat morem communicandi pro defunctis (27). Sane opera bona hominis iusti habent vim meritoriam, impetratoriani et satisfactoriam. Sacra communio vero est opus prae aliis excel­ lentissimum et praestantissimum. Porro, dum bonorum operum vim impetratoriam et de congruo meritoriam in alios totam transferre non possumus, quoniam ipsi nos divinae gratiae auxiliis continuo egemus, eaque nobis implorare tenemur; vim satisfact oriam, contra, possumus totam in alios transferre, praecipue in animas sanctas quae in purga­ torio detinentur (28). C25) (2G) (27) (28) Billot, l. c., p. 511. In IV D. 18, q. ‘2, a. 1 nd 2. Permittitur editio correcta iuxta doer. 20 mart. 1601. Cfr. Hurter, Thcol. (loam., HI, n. 235 s.; Lohmkuhl, op. cit., I, n. 370. 15 — Cappello, De Sacramentis, I. 220 LIBER IV - PARS I - CAPUT Π CAPUT II. DE MATERIA ET FORMA EUCHARISTIAE (1) Articulus I. De materia remota in genere. 245. Panis et vinum, utraque materia simul consecranda. — 1. Eucharistiae materia est panis et vinum, ut liquet ex sacris Litteris et universa Traditione (2). Sane Christus D. venerabile hoc Sacramen­ tum instituit sub speciebus panis et vini, atque id ipsum Apostolos et eorum in sacerdotio successores facere expresse mandavit. 2. Utraque materia, panis scii, et vinum, ex ipso iure divino (3) ita necessaria est, ut numquam liceat unam tantum speciem sine altera consecrare, ne in articulo quidem mortis ad viaticum infirmo prae­ bendum (cfr. can. 817 ; n. 283). Ratio est, quia Christus iussit sacerdotes offerre sacrificium sub utraque specie, et prohibuit sacramentum Eucharistiae confici extra sacrificii oblationem. Proinde citatus canon non mere disciplinaris est, sed vere dogmaticus. Cone. Trid. (I. c.) id manifeste docet: « Deus et Dominus noster... in coena novissima, qua nocte tradebatur, ut dilectae sponsae suae Ecclesiae visibile, sicuti hominum natura exigit, relinqueret sacrificium, quo cruentum illud semel in cruce peragendum repraesentaretur, eiusque memoria in finem usque saeculi permaneret... corpus et sanguinem suum sub speciebus panis et vini Deo Patri obtulit, ac sub earundem rerum symbolis Apostolis, quos tunc Novi Testamenti sacerdotes constituebat, ut sumerent, tradidit, et eisdem, eorumque (1) Nomine Eucharistiae venit ipsa incruenta Hostia, in ss. Missae sacrificio oblata, sive Christus sub speciebus panis et vini, quorum substantia per consecrationem in ipsius corpus et sanguinem convertitur, et Patri offertur, principaliter quidem ab ipso Christo, ministe· riallter autem a sacerdote, ut declarat Cone. Trid. Scss. XXII, cap. 1 et 2, Dc sacrif. Miss. Cfr. S. Thom., I. c., q. 83, a. 1; 8. Bellarm., lib. 1, De Miss., cap. 1; Suarez, disp. 77, sect. 1. Dicitur Eucharistia, (pila offertur Deo in gratiarum actionem, vel cum ista offertur ox ipsa institutione Christi, ut liquet ex Matth., xxvi, 27; Mare., xiv, 23; Lue., xxn, 19. V. Suarez, l. c., disp. 58, sect. 2; Laymann, lib. V, tract. 4, cap. 1, η. 6; Schmalzgr., P. V., tit. 41, Dc celebratione Missarum etc., n. 1. (2) Matth., xxvi. 26 ss.; Cone. Flor., Deer, ad Armenios; Cone. Lat. IV, cap. Firmiter, I, 1. 1; Cone. Trid. Sees, cit., cap. 3, ct Sees. XXII, cap. 1; can. 815. (3) Cone. Trid. Sees. XXII, cap. 5. DE MATERIA ET FORMA EUCHARISTIAE 221 in sacerdotio successoribus, ut offerrent praecepit per haec verba: Hoc facite in meam commemorationem, uti semper catholica Ecclesia intellexit et docuit ». 3. Quaerunt DD. utrum ex dispensatione R. Pontificis consecrari possit una tantum species sine altera. Quidam veteres affirmant, imo addunt de facto, dispensatum fuisse; ex. gr. Raphaël Volaterranus (4) refert, Innocentium VIII di­ spensasse cum Nortwergis, ut in sola specie panis consecrarent; idem refert Onufrius Panvinus (5); non desunt qui eiusmodi dispensationem etiam ab Innocentio IV fuisse concessam contendant (6). Communis hodie sententia et omnino vera, negat ob rationem superius allatam, quia nimirum ex Christi institutione potestas con­ secrandi ordinatur ad sacrificium eucharisticum et exinde ad sacra­ mentum, ita ut numquam liceat extra sacrificium, hanc potestatem exercere; porro ad sacrificium eucharisticum requiritur consecratio utriusque speciei (n. 536); quare contra Christi institutionem esset, al­ teram speciem sine altera consecrare (7). Exempla vero dispensationis a RR. PP. concessae, quae referunt Ra­ phaël Volaterranus, Onufrius Panvinus et alii, inter fabellas sunt recensenda, ut historici omnes fatentur. 246. Num valida sit consecratio unius speciei sine altera. — Certe valida est consecratio, si sacerdos consecrans unam speciem non exclu­ dat positive sua intentione alterius consecrationem. Id quotidie verificatur in Missa; species enim separatim consecrantur, et panis est certe consecratus ante consecrationem vini. Quaestio vero DD. huc praecise spectat, nempe an valida sit con­ secratio unius speciei si sacerdos excludat positive consecrationem alterius. Communis sententia tenet, consecrationem unius speciei sine altera esse validam, quamvis gravissime illicitam, quia de facto habentur omnia elementa requisita ad validitatem sacramenti, scii, materia, forma et minister qui eam profert cum debita intentione, quatenus, ut supponitur, vult revera consecrare hanc materiam praesentem. S. Alph. (S) ad propositam quaestionem ita respondet: n Negat Lugo... »; et, licet fateatur Doctores communiter affirmare, tamen ob rationem Card, de Lugo, quae ei « non videtur improbabilis », senten­ tiam affirmantem non habet uti certam aut probabilissimam, sed (i) (5) (0) (7) (8) Lib. VIII Geographiae, cap. 5. Cronic. ad annum 1390. Cfr. Vaequez, disp. 223; Lugo. disp. 19, sect. S. n. 100. S. Alph., /. c., n. 190; Gasparrl, l. c., n. 789. Loc. cit., dub. 3. 222 LIBER IV - PARS I - CAPUT II solum ut valde probabilem. At, debita reverentia, mentem Card, de Lugo aliam esse, ex contextu luculenter apparet. Sane ipse loquitur (9) de eo « qui vult consecrare hostiam solam, ct non offerre sacrificium »; haec quaestio, uti patet, est alia omnino ab ea, de qua nunc loquimur et quam ipsemet S. Doctor (Z. c.) exponit. Quoad quaestionem hanc, doctrina quam proponit Card, de Lugo, nul­ latenus discrepat a communi DD. sententia. Ait enim (10): « Alii ad contra­ rium extremum declinantes, dixerunt... consecrationem ipsam unius speciei fore invalidam. Quam sententiam refert Innoc. IV, de Officio Missae, c. xxni, el omnes reiiciunt, quia absque ullo fundamento contra veritatem verborum id asserit: cum enim consecratio cuiuslibet speciei sit absoluta, statim habet suum effectum, ante consecrationem alterius speciei ». Et alibi (11): «De facto omnes sacerdotes consecrantes sive per errorem, sive ex industria unam speciem sine altera valide consecrant; quia non exclu­ dunt omnino efficaciter intentionem sacrificandi, sed volunt consecraro me­ liori modo quo possunt, atque ideo volunt saltem implicite per consecratio­ nem hostiae, v. gr. inchoare sacrificium taliter, ut quantum est ex se, possit compleri per consecrationem calicis, si apponatur: unde iam habent tunc aliquam intentionem offerendi partialiter in consecratione hostiae ». Lugo (l. c.) docet, sacerdotem invalide consecrare unam speciem sine altera, si non habet voluntatem saltem implicitam offerendi par­ tialiter, seu inchoandi oblationem sacrificii. En ipsius verba: «Ceterum si sacerdos advertens non posse offerri sacrificium absque consecratione utriusque speciei, ct praevidens non posse consecrari utramque, vellet consecrare unam, excludens omnino intentionem offerendi etiam partia­ liter; vel inchoandi sacrificium per illam consecrationem, vel voluntatem omnino efficacem modo explicato: tunc dicimus, quod non consecraret, quia voluntas consecrandi debet esse ad minus voluntas implicita offerendi partialiter, seu inchoandi oblationem sacrificii ». Haec doctrina est verissima, sive attendantur principia generalia alibi exposita (n. 38 ss.) de intentione requisita in ministro ad valide sacramentum conficiendum, sive speciatim attendatur natura mysterii eucharistici, in quo ex Christi institutione habetur ratio sacrificii, et exinde ratio sacramenti. Quare si desit quaelibet intentio etiam implicita offerendi saltem par­ tialiter sacrificium, deest eo ipso debita intentio consecrandi, i. e. faciendi quod Christus instituit et quod fieri mandavit; et consequenter inva­ lida foret consecratio. (9) Disp. 19, sect. 8, n. 104. (10) Loc. cit.t n. 102. (11) Loc. ciL, n. 104. DE MATERIA ET FORMA EUCHARISTIAE 223 247. Quandonam una species sine altera interdum consecretur. — Quandoque per accidens unam speciem sine altera valide et licite con­ st crari contingit. Id verificatur: 1° Si quis aquam vel alium liquorem pro vino consecrasset, et non haberet vinum, aut defectum non adverteret nisi postquam ab altari iam recessit; vel quamvis haberet vinum, non posset tamen illo uti sine gravi scandalo aut irreverentia (puta, si sacerdos defectum advertisset in sacristia, vel alio loco, ubi nulla ara parata est, et vitari non posset aut grave fidelium scandalum aut mysterii eucharistici ir­ reverentia, si vellet sacrificium complere), vel sine periculo mortis (ex. gr. si adest vinum veneno infectum) - (12). 2° Si post consecratam hostiam subitum immineat periculum mortis, ex. gr. ob incendium, vel hostes, aut ruinam templi, secluso scandalo gravi ct fidei contemptu, v. g. si metus mortis incuteretur sacerdoti ad hoc, ut unam tantum speciem consecraret: tunc si presby­ ter pareret minitanti, et in populi scandalum et contemptum fidei id cederet, nullatenus liceret sacerdoti unam speciem sine alia consecrare. 3° Si sacerdos, hostia consecrata, moriatur, aut animo deficiens loquelam amittat, vel in amentiam incidat, nec sit alius presbyter qui possit sacrificium perficere (13). 248. An, quando et quomodo iteranda consecratio. — 1. Rubricae Missalis Romani (De defectibus in celebratione Missarum occurrentibus, de defectu panis, 111, 5-7) haec habent quoad hostiam: « Si celebrans id adverterit post consecrationem (scii, hostiam esse corruptam, aut non esse triticeam), etiam post illius hostiae sumptio­ nem, posita alia, faciat oblationem, ut supra (nempe saltem mente concepta), et a consecratione incipiat, scilicet ab illis verbis: Qui pridie quam pateretur; et illam priorem si non sumpsit, sumat post sumptio­ nem Corporis et Sanguinis, vel alii sumendam tradat, vel alicubi re­ verenter conservet. Si autem sumpserit, nihilominus sumat eam, quam consecravit: quia praeceptum de perfectione sacramenti maioris est ponderis quam quod a iciunis sumatur. «Quod si hoc contingat post sumptionem Sanguinis, apponi debet rursus novus panis et vinum cum aqua; et facta prius oblatione, ut supra, sacerdos consecret, incipiendo ab illis verbis: Qui pridie; ac statim sumat utrumque et prosequatur Missam, ne Sacramentum remaneat imperfectum, et ut debitus servetur ordo. (12) Suarez, disp. 13, sect. I; Bonacina, disp. 1, De Euch., q. 2, p. 3, n. 8. (13) Busemb. apud S. Alph., Z. c.. n. 197; Suarez, Z. c.; Sporer, De Euch., n. 133; Ball.Falm., I. c., n. 20; Gasparri, Z. c., n. 791 63. 224 LIBER TV - PARS I - CAPUT II «Si hostia consecrata dispareat, vel casu aliquo, ut vento aut miraculo, vel ab aliquo animali accepta, et nequeat reperiri; tunc altera consecretur ab eo loco incipiendo: Qui pridie quam pateretur, facta eius prius oblatione, ut supra ». 2. Eaedem Rubricae Missalis Rom. {Dc dejectibus in celebratione Missarum occurrentibus, IV, de dejectu vini, 4-6) haec statuunt quoad vinum: « Si post verba consecrationis advertat vinum non fuisse positum, sed aquam; deposita aqua in aliquod vas, iterum vinum cum aqua ponat in calice, et consecret, resumendo a verbis praedictis: Simili modo etc. « Si hoc advertat post sumptionem Corporis, vel huiusmodi aquae, apponat aliam hostiam iterum consecrandam, et vinum cum aqua in calice, offerat utrumque, et consecret, et sumat, quamvis non sit ieiunus. Vel, si Missa celebretur in loco publico, ubi plures adsint, ad evi­ tandum scandalum, poterit apponere vinum cum aqua, et facta obla­ tione, ut supra, consecrare, ac statim sumere, et prosequi cetera. Differentia, ut patet ex toto contextu, non est repetenda ex diversitate loci ubi Sacrum fit, sed potius ex praesentia fidelium seu ex scandalo quod forte oriturum praevideatur. Quare si nullum adsit scandalum, ex mente Missalis Romani melius est ut sacerdos aliam hostiam apponat, et vinum cum aqua in calice, offerat utrumque, et consecret ac sumat. « Si quis percipiat ante consecrationem, vel post consecrationem, totum vinum esse acetum, vel alias corruptum; idem servetur quod supra, ac si deprehenderet non esse positum vinum, vel solam aquam fuisse appositam in calice ». 3. Obligatio consecrandi, in defectu vel panis vel vini, utramque materiam, etsi una valide iam fuerit consecrata, procul dubio gravis est: agitur quippe de Sacrificio Missae perficiendo. Tamen obligatio consecrandi utramque materiam, in dejectu panis, (piando nempe sacerdos adverterit hostiam esse corruptam aut non esse triticeam, gravius urget quam in defectu vini. Nam in isto casu duplex urget ratio, scii, tum perficiendi Sacrificium eucharisticum, tum servandi debitum ordinem, quatenus prius hostia consecranda est, postea vinum, secundum ipsam insti­ tutionem Christi D. Hinc est, quod Rubricae Missalis, in defectu vini, dicunt, ratione scandali vitandi, fieri posse solam consecrationem vini, omissa consecratione panis denuo facta. Huiusmodi scandalum, etiam si celebretur in loco publico, aut vix adest, aut facile vitari potest. Proinde in praxi utraque materia consecranda est. DE MATERIA ET FORMA EUCHARISTIAE 225 4. Si praesto sit alius sacerdos non ieiunus, et sacerdos celebrans per sumptionem materiae invalidae iam laeserit ieiunium, non ideo ille sacerdos non ieiunus potest perficere Sacrificium Missae, post validam consecrationem unius speciei; sed ipsemet sacerdos celebrans tenetur sub gravi perficere. 249. Quidnam si materia, quae esset apponenda et consecranda, desit? Rubricae Missalis Rom. (I. c., IV, de defectu vini, n. 8) haec ha­ bent: «Si materia quae esset apponenda, ratione defectus vel panis vel vini, non posset ullo modo haberi: si id sit ante consecrationem Cor­ poris, ulterius procedi non debet; si post consecrationem Corporis, aut etiam vini, deprehenditur defectus alterius speciei, altera iam conse­ crata; tunc, si nullo modo haberi possit, procedendum erit, et Missa absolvenda, ita tamen, ut praetermittantur verba et signa, quae perti­ nent ad speciem deficientem. Quod si exspectandum aliquamdiu haberi possit, exspectandum erit, ne Sacrificium remaneat imperfectum ». Quantam temporis exspectandum sit, certa ac determinata regula prae­ finiri nequit. Attendenda sunt peculiaria rerum adiuncta, v. g. utrum in sa­ cello privato, an in ecclesia Sacrum fiat; utrum pauci fideles adsint, an plures; utrum admiratio, offensa, scandalum praevideatur inde oriturum, necne. Articulus IT. De materia remota in specie. 250. Materia Eucharistiae valida. — 1. Materia valida Euchari­ stiae est panis triticeus et vinum de vite. Etenim solus panis triticeus ex communi usu loquendi sive apud hcbraeos sive apud universos populos simpliciter panis dicitur; item solum vinum de vite proprie et simpliciter vinum censetur. Can. 815: «Panis debet esse mere triticeus et recenter confectus ita ut nullum sit periculum corruptionis. Vinum debet esse naturale de {lenimine vitis et non corruptum » (1). 2. Porro materia valida est panis sive fermentatus sive azymus, seu panis cuiusvis qualitatis, coloris, dimensionis etc., dummodo com­ muni hominum aestimatione verus panis triticeus reputetur. Consulto (1) S. Thom., I. c., q. 74, a. 3-5; Suarez, disp. 44. sect. 1 ss.; Lugo, disp. 4, sect. 1; S. Alph., I. c., n. 108 ss. 226 LIBER IV - PARS I - CAPUT Π dicimus communi hominum aestimatione, quia parum interest, ex. gr., utrum panis azymus et fermentatus specie vel chemice differant, ut quidam opinantur; cum Christus sacramenta instituerit propter homi­ nes et in his instituendis eorum captui sese accommodaverit, materia, qua ipse usus est, ex. gr. aqua in Baptismo et panis in Eucharistia, accipi debet inxta communem hominum existimationem. Hinc merito Lugo sequens statuit principium pro solutione dubiorum et quaestionum, quae in praxi facile occurrere possunt: « In universum est obser­ vandum ad huiusmodi quaestiones, non tam debere attendi unitatem vel diversitatem specificam materiae, quam si iuxta communem usum reputatur pro pane talis materia, necne » (2). .3. Triticum non est quodlibet frumentum, sed « nobilissimum fru­ menti genus, radice in fibras sparsa, foliis ternis, aut quaternis, aut quinis, oblongis et angustis, seque mutuo amplectentibus ; culmo qua­ tuor vel quinque nodis discreto, ex quibus singula folia oriuntur: spica in summo aristis munita, vel etiam sine iis, in qua grana sunt glumis involuta » (3). Non constat apud peritos, num triticum habendum sit ut genus, habens sub se plures species, vel ut species, habens sub se plura differentia tantum accidentaliter. Sane sunt, qui in ipso frumento triticeo, quo communiter uti­ mur, tres vel quatuor species distinguunt; alii dicunt, non esse diversas species, sed eiusdem speciei diversitates, constantes tamen in sui reproductione non ac diversae stirpes (ital. razze) in humana specie (4). 251. Quaeri solet a DD. utrum siligo, robus, spelta, far et secale sint frumentum triticeum, et ideo materia valida, an non. Siligo (triticum hibernum), prout accipitur apud Latinos, est certe materia valida, ut docet Angelicus (5). Diximus prout accipitur apud Latinos, quippe qui siliginis nomine non solum designant verum triticum, sed speciem tritici praestantissimam. Plinius ait: «Siliginem proprie dixerim tritici delicias, candor est et sine virtute, et sine pondere... E siligine lautissimus panis, pistrinarumque opera laudatissima ». luvenalis: « Sed tener et niveus (panis), mollique siligine factus » (6). Hinc Forcellini (l. c.) id habet: «Siligo, ούλεγυις, genus tritici levissimi et candidissimi, ex quo laudatissimus panis conficitur ». (2) (3) l. c., n. (4) (5) (6) Loc. cit., n. 6. Forcellini, Totius latinitatis lexicon, v. Trilicum; cfr. Schmalz.gr., I. c„ n. 4; Lugo, 3. Bail.-Palm., I. c., n. 28; Forcellini, l. c. Loc. cit., q. 74, a. 3, ad 2. Cfr. Forcellini, op. cil., v. Siligo. DE MATERIA ET FORMA EUCHARISTIAE 227 Palam est, quosdam Doctores non latinos, qui aliter sentiunt, diversam speciem frumenti hoc nomine designare. Etiam robus est certe materia valida, cum sit genus trilici a colore (flavo) sic dictum, quod, ut habet Columella, pondere et nitore praestat (7). Quoad speltam, plures cum S. Thoma (8) tenent specie a tritico eam dif­ ferre, et ideo negant esse materiam validam. Multi tamen iique praeclarissimi scriptores praesertim germanici, ex. gr. Aroit, Sporer, Struggl, Laymann, Gobât etc., aliter sentiunt. Voit (9) haec habet: « De spelta proprie dicta, alias etiam dicta frumentum svevicum, scriptores germanici Sanct-Gallenses, Tanner, Laymann, Gobat, Hannoldus, Illsung, Leonardelli censent esse materiam validam et licitam; eo quod ex spelta fiat panis usualis, optimus et candidissimus, etiam usitatus in aulis principum et etiamnum sine scrupulo adhibeatur praesertim in Stevia et Helvetia, etiam consciis Nuntiis Apostolicis et Episcopis: adeoque censeri debere panem triticeum ». Item Sporer (10): «Species illa frumenti Svevici vulgo Fesen, vel Kern, et in aliquibus locis Dinkel vocatura et latino communiter Spelta, ab aliis Far (ab Adriano lunio Siligo vel triticum Siligineum vocatur) et panis, ex ea farina confectus, citra controversiam est apta materia Eucharistiae; cum sit vere tri­ ticum ac ad triticum stricte sumptum proxime accedat, imo usu et bonitate excedere dicatur. Quocirca ex eo tritico in iis partibus passim conficiuntur hostiae pro Eucharistia, uti observant DD. passim et nominatim omnes citandi » (11). Huiusmodi testimonium Voit et Sporer atque aliorum est profecto maximi momenti; sane non theoretico speltam vero tritico adnumerant, sed praeterea testantur expresse eam in suis regionibus adhibitam fuisse in Eucharistiae con­ secratione uti materiam validam et licitam, inspectantibus tum Episcopis tum Nuntiis Apostolicis, atque adeo Ecclesia Romana id non ignorante, neque tamen reclamante (12). Apud Latinos tamen nomine speltac non videtur designari verum triticum, ut colligitur ex Forcellini, qui ait: «Spelta... genus frumenti, quod idem pu­ tatur cum Zea » (13). Ex diversa acceptione huius nominis, speltac, oritur profecto dissensus auctorum: alii sane eiusmodi voce intelligunt triticum, alii, contra, genus fru­ menti, quod plus vel minus a tritico differt. Itaque ad praxim quod spectat, non sufficit, neque expedit semper ut ad nomen attendatur, sed inspicienda est qualitas frumenti ita nuncupati, et praeterea consulendum est peritorum (7) Forcellini, op. cil., v. Robus. (S) Loc. cil.; in IV D. 11. q. 2, a. 2. q. 4. d. ad 3: cfr. S. Alph., I. c.. n. 200; Génicot, I. c., n. 1(59: Noldin, I. c., n. 105; Gasparrl, Z. c., n. 799. (9) Op. cit., tom. II, n. 275. (10) Loc. cit., n. 138. (11) Cfr. etiam Struggl, Theologia moralis, tract. X, q. 1, a. 2. n. 1(5. (12) Ball.-l’ahn., Z. c., n. 27; Génlcot, l. c., 3°. (13) Op. cit., v. Spelta, et v. Zea. 228 LIBER IV - PARS I - CAPUT II iudicium atque maxime attendenda communis hominum aestimatio singularum regionum (14). Item de faire controvertitur, aliis affirmantibus et aliis negantibus esso verum triticum; et ratio dissensus eadem est, quam modo indicavimus loquentes de spelta. Equidem Columella quatuor genera farris recenset; et Ponteder, accurate de farris generibus disputans, triplex esso statuit, far nempe Clusinum, τίφην Graecorum, Italorum farro; alterum venuculum, Graecorum όλύραν, Italorum speltone; tertium trimestre, seu halicastrum, Graecorum Ζέαν, Italorum spelta (15). Secale (ital. segala, gall, seigle, germ, roggen, hisp. centeno) est genus fru­ menti aliud a tritico. Plinius haec habet: «Secale Taurini sub ïYlpibus asiam vocant, deterrimum, et tantum ad arcendam jamem utile, fecunda, sed gracili stipula, nigritia triste, sed pondere praecipuum. Admiscetur huic far, ut mitiget amaritudinem, et tamen sic quoque ingratissimum ventri esi »(16). Quare secale, proprio dictum seu ut communiter accipitur, non est materia apta pro Eucharistia. 252. Conditiones requisitae ut panis sit materia valida. — Panis eucharisticus, ut sit materia valida, debet esse 1° ex tritico; 2° aqua naturali confectus; 3° igne coctus; 4° substantialiter incorruptus. 253. Prima conditio. — 1. Panis eucharisticus debet esse ex tritico. Igitur confectus ex avena, oryza, castaneis, pomis terrestribus (ital. pa­ tata), tritico turcico (vulgo mais, granoturco), fabis, pisis, milio, amygdalis aliisque leguminibus et arborum fructibus, est materia invalida (17). Item panis ex tritico simul et ex alia materia confectus in tanta quantitate ut certe non maneat panis triticeus iuxta communem aesti­ mationem, est materia invalida. De pane hordeaceo difficultas est ex loanne, qui referens miraculum mul­ tiplicationis panum a Christo peractae, dicit: «Est puer unus hic, qui habet quinque panes hordeaceos... Collegerunt ergo, et impleverunt duodecim co­ phinos fragmentorum ex quinque panibus hordeaceis » (VI, 9, 13). Hinc patet panem hordeaceum penes turbas seu populum hebraeum usualem fuisse. Porro panis, quem Christus constituit tamquam materiam sacramenti Eucharistiae, nonne est panis usualis? 2. Si panis conficiatur ex farina triticea et modica farina alterius generis vel furfuris, procul dubio est materia valida, quia remanet vere panis usualis. (14) Scavlnl, III, n. 227; Génlcot, Z. c.; Lelunkuhl, l. c., n. ICI; Gasparri, l. c. (15) Cfr. Forccllini, op. cit.9 v. Far. (16) Forccllini» op. cil.t v. Secale. (17) Suarez. I. c.; Lugo. I. c., n. 3 ss.; Bonacina, l. c., q. 2, p. 1, n. 2; Laymann, l. cap. 2, n. 3; D’Annibale, III, 5 251. DE MATERIA ET FORMA EUCHARISTIAE 229 Ad rem S. Thomas (18) id habet: « Modica permixtio non solvit speciem; quia id quod est modicum, quodammodo absumitur a plurimo. Ideo si sit modica admixtio alterius frumenti ad multo maiorem quantitatem tritici, poterit exinde confici panis, quia est materia huius sacramenti ». Hoc in casu, ut scite notat Lugo (19), non solum partes triticeae, sed et aliae simul consecrantur, licet seorsim hae consecrari non possent. Ratio, quia totum illud est vere et proprie panis, constans ex utraque parte, tamquam ex intrinsece ipsum constituente in ratione talis panis, et ideo totum illud com­ positum potest adaequate consecrari. Si dubitetur utrum panis post mixtionem adhuc triticeus sit, necne, materia est dubia; si certo constet communi hominum aesti­ matione panem remanere triticeum, materia erit valida, sed illicita. Paucis, quoad admixtionem, haec attendantur: Si pani triticeo proprie dicto commixta sint alia frumenta aut materiae, ad valorem quod attinet, oportet distinguere. 1° Si modica est admixtio, ita ut multo maior sit quantitas tritici, materia manet valida, quamvis illicita. 2° Si vero magna est admixtio, puta maior aut aequalis, non erit valida. 3° Si notabilis, licet non aequalis aut fere aequalis, materia erit dubia. Huc spectant quae sapienter edixit S. C. de Sacramentis in Instr, diei 26 mart. 1929 (20). Ut supra innuimus, variae sunt tritici species; porro haec varietas nihil interest quoad materiae validitatem, dummodo agatur de vero tritico. In dubio an aliqua frumenti species sit triticum, necne, ma­ teria est dubia. 3. Panis eucharisticus valide confici potest ex granis tritici solum contritis, quin in farinam fuerint redacta. Id clare eruitur ex respon­ sione S. Congregationis S. Officii ad Vicar. Ap. Coimbatur, die 23 iun. 1852 data, SS.mo approbante. « In hac regione difficillimum est conficere panes eucharisticos farina pro­ prie dicta; unde consuetudo orta est (exceptis forsitan locis in quibus facile haberi potest farina ex Europa) panem conficiendi ex granis contritis et per aliquas horas in aquas infusis, non tamen usque ad corruptionem. Quae grana inanibus comprimunt et ex materia alba adveniente panes conficiunt ferro calido, modo in Europa consueto. Aliquod habeo scrupulum de tali confectione. Nam: 1. Si panem conficientes maximam attentionem non adhibeant, triticum (18) Loc. cii.t (|. 74, a. 3, ad 3. (19) Loc. cit.9 sect. 4, n. 64. (20) J. J. S., XXI, P. 621 88. 230 LIBER IV - PARS I - CAPUT II relinquere possunt in aqua usque ad corruptionem, saltem inceptam. 2. Tota substantia tritici non mihi videtur in tali pane contineri. 3. Talis materia mihi videtur appropinquare amiduin, ex quo practice panis eucharisticus confici non debet. Aliunde de farina ex Europa adveniente valde dubitandum est utrum pura sit vel non, cum omnibus notum sit mercatores mixturas innume­ rabiles facere. Unde humiliter quaero: « 1. Utrum licita sit supradicta confectio panis pro Missa. « 2. Si non liceat, quid debeam facere, praesertim cum illa consuetudo vigeat in diversis partibus Indiae. « R. Affirmative; curet tamen, si fieri possit, Vic. Ap. ut frumentum ex quo panis eucharisticus conficitur, non contundatur solummodo, sed apto in· strumento in farinam redigatur, quae deinde cribro exacte purgetur, et panis ex eademcon ficiatur, modo in Europa usitato. « SS.mus D. N. Pius d. p. PP. IX resolutionem E.morum appro­ bavit » (21). Non convenit inter DD. utrum panis ex amido confectus sit ma­ teria valida, an non (22). Quidam affirmant, quia, aiunt, amidum continet adipem farinae. Sed periti negant hanc dignitatem amido, quod per se non nutrit, et potius ea dignitas tribuenda esset glutini, quae est materia azotata ideoque nutritiva, ex quo glutine solo fieri solent panes pro quibusdam infirmis. At etiam hic panis erit saltem materia dubia; quia non est ille, qui in communi aestimatione censetur panis (23). Quare panis ex amido confectus tamquam materia invalida communius et verius habetur. Item controvertitur de hostiis coloratis. Huiusmodi hostiae, quae adhibentur ex. gr. ad obsignandas litteras, sunt certe materia graviter illicita, et etiam certe invalida, si proportionaliter magna sit quantitas cinnabaris (mercurii et sulphuris) vel alterius substantiae colorantis; si quantitas huius mixturae sit modica, item sunt probabilius materia invalida aut saltem certe dubia, quia per illam mixtionem alteratur notabiliter materia et extrahitur a pane usuali (24). 254. Secunda conditio. — 1. Panis eucharisticus debet esse aqua naturali confectus. Farina triticea admisceri debet aquae naturali iuxta communem aestimationem. Si admiscetur quidem aquae, sed non na­ turali, materia erit dubia. Unde Rubricae Missalis (25) haec habent: (21) (22) (23) (24) (25) Colled. S. C. de Prop. Fide, vol. I. S. Thom., I. c., a. 3, ad 4; Lugo, L Ball.-Palm.. I. c.. n 3. Lugo, L c., n. 4; Ball.-Palm., L c., Dc defectibus in celebratione Missae, n. 107C. c., sect. 1, n. 6; D’Annibale, l. c., not. 10. 4°; Gaspard, L c. 5 III, De defectu panis. DE MATERIA ET FORMA EUCHARISTIAE 231 « 2° Si sit confectus (panis) de aqua rosacea vel alterius distillationis, dubium est an conficiatur (sacramentum) ». Si farina admisceatur alii liquori, qui nullatenus ait aqua, ex. gr. vino, lacti, oleo etc., panis non est usualis, et ideo videtur esse materia invalida vel ad minus valde dubia. Idem dicas, si farina misceatur bu­ tyro, ovis, saccharo et similibus, in notabili quantitate; si vero in mi­ nima quantitate, materia erit valida, sed illicita (26). 2. Si una cum aqua naturali admisceatur in modica quantitate aqua non naturalis aliusve liquor (puta oleum, vinum etc.) aut aha substantia (ex. gr. Baccharum vel butyrum), ita ut longe maior sit quantitas aquae naturalis quam alterius liquoris vel substantiae, ma­ teria erit illicita, sed valida. Aqua marina est vera aqua naturalis, ideoque panis ea confectus est materia certe valida (27). Item valida erit materia, si paululum salis additum fuerit aquae naturali, quia ipsi pani communi et usuali con­ ficiendo multis in locis adhiberi solet sal in modica quantitate. 255. Tertia conditio. — 1. Panis eucharisticus debet esse igne coctus. Itaque materia valida non est massa farinae cruda, aut oleo vel butyro frixa, aut aqua elixa, vel sole tantum adusta. Hinc patet adliiberi non posse pro Eucharistia laganum, pultem, massam coctam in aqua aliave materia, aut mere solis radiis exsiccatam. 2. Num hostiae consecrandae vi electrica decoqui possint, controvertitur. Affirmativa sententia nobis certa videtur, quia habetur vera decotio igne peracta. Modus coctionis per ignem alius est pro azymo et alius pro fermentato; imo vel utriusquc decoctio perfici potest diverso modo. Id vero nullatenus per­ tinet ad validitatem, dummodo vere et proprie panis sit igne coctus. Quamdiu massa vel mica panis concotionem non amiserit, manet materia apta. Quocirca si mica panis madefiat, et digitis compressa reducatur ad massam, adhuc est materia valida; alioquin quando hostia maditur, et in ore madefit, amitteret accidentia panis, et per conse­ quens consecrationem (28). 256. Quarta conditio. — 1. Panis eucharisticus debet esse sub­ stantialiter incorruptus. Si panis sit omnino corruptus, adeo ut com­ muni aestimatione hominum non amplius censeatur panis, est materia (20) Cfr. Gloss l. c.; Gaspard, I. c.. (27) S. Alph., I. (28) Lugo, l. c., in can. 2, disl. 2, De consecrat., in Decreto, v. nisi utrumque; Lugo, n. 801; Génicot, l. c., n. 159; Ball.-Palm.. I. c„ 3’. c., n. 199; Diana, l. c., tract. 1, resol. 197, n. 2; Ball.-Palm., I. c., 6°. n. 5. 232 LIBER IV - PARS I - CAPUT II invalida, uti expresse docet Rubrica Missalis (l. c.): «4° Si celebrans ante consecrationem advertit hostiam esse corruptam... aliam ponat, et facta oblatione saltem mente concepta, prosequatur ab eo loco ubi desivit. 5° Si id adverterit post consecrationem, etiam post illius hostiae sumptionem, posita alia, faciat oblationem... et illam priorem si non sumpsit, sumat post sumptionem corporis et sanguinis, vel aliis su­ mendam tradat, vel alicubi reverenter conservet. Si autem sumpserit, nihilominus sumat eam quam consecravit; quia praeceptum de perfe­ ctione sacramenti maioris est ponderis quam quod a ieiunis sumatur ». Eo ipso quod Rubrica praecipit aliam hostiam esse consecrandam, manifeste supponit priorem seu corruptam hostiam materiam invali­ dam fuisse sacramenti Eucharistiae. Si panis partialiter tantum sit corruptus, i. e. incipiat corrumpi, est ma­ teria valida, sed graviter illicita. Ad rem Rubrica Missalis (/. c.): «3. Si coe­ perit corrumpi, sed non sit corruptus... conficitur (sacramentum), sed conficiens graviter peccat » (29). 2. In dubio num panis sit plane corruptus, seu num adhuc cen­ seatur panis communis et usualis, necne, consecratio erit dubia. Fermentatus magis ac citius quam azymus corrumpitur; tamen difficilius in azymo ex visus sensu potest cognosci incepta corruptio (30). 257. Conditiones requisitae ut vinum sit materia valida. — Vinum, ut certo sit materia valida pro consecratione, debet esse: 1° naturale de genimine vitis, et 2° non corruptum seu potabile (can. 815, § 2). 257bis. Prima conditio. — 1. In primis requiritur vinum verum, i. e. succus seu liquor uvarum, secus non est communi aestimatione vinum. Hoc autem debet esse naturale de genimine vitis. Non interest utrum sit album, an rubrum, an ex utroque mixtum; utrum generosum, an debile, huius vel alterius sive regionis sive geniminis : est semper materia consecrationis valida, dummodo sit ex vite. 2. Porro ut vinum sit naturale de genimine vitis, requiritur quod succus uvarum sit maturus et ex uvis expressus. Quocirca est materia invalida: 1° cerevisia; — 2° vinum seu potius liquor ex pomis, meile, piris aliave quacumque id genus substantia expressus, licet cum vino ex vite magnam habeat similitudinem quoad colorem, odorem et saporem; — 3° acetum, quia mutatio substantialis facta est chemica combinatione inter alcohol vini et oxygenium aeris; — 4° liquor mediante aliqua ope­ (29) Cfr. S. Alph., I. c., n. 201; D’Annibalc, l. c.; Génlcot, l. c. sparri. L c., n. 807. DE MATERIA ET FORMA EUCHARISTIAE 233 ratione chemica confectus, quamvis omnia vini elementa contineat; — 5° agrerfa, scii, vinum « de uvis acerbis seu non maturis expressum » (31); — 6<» vinum in offa panis imbibitum, quia non solum est vinum, sed simul etiam panis; — 7° sapa, i. e. mustum decoctum, quia proprie non est materia potabilis, sed potius habet rationem cibi (32); — 8° lora, quae fit aqua expressis racemis seu acinis superfusa (33). 3. Vinum ex uvis silvestribus est materia aut certe invalida, aut valde dubia (34). Vinum, in quo alcohol (spiritus vini) non continetur, est materia invalida, non quia caret alcohol, sed quia non est vere vinum, cum maior aut minor alcoholi quantitas sit elementum vini essentiale. Et sane quantitas minima alcoholi in vino requisita, ut docent periti, est 5 %, maxima 20 % (35). Quid de vino cuius vis evanuerit? Omnes DD. rectissime tenent esse illi­ citum. Num sit etiam materia invalida, controvertitur. Ita distinguendum: vel est valde debile, atque acri aperto ita diu expositum, ut alcohol evanuerit, sicque fere solus humor aqueus remanserit, et time erit materia invalida, cum reapse non sit amplius vinum; secus, manet vinum, et consequenter erit va­ lidum. 4. Si uvis non maturis, i. e. agrestac, addatur saccharum quod uvis decst, materia consecrationis est saltem dubia, quando quantitas sic addita superet eam quae in musto reperiatur; idem dicas si uvis semel A (31) Rubric. Miss., Z. c., IV, Dc defectu cini, 1. (32) Cfr. Suarez, 7. r., n. 9; Forcellini, op. cit., v. Sapa. (33) Cfr. Instr. S. C. do Prop. Fide 10 mart. 1861; Lugo, l. c., n. 8 ss.; Busemb. apud S. Alph., I. c., n. 206; Gaspard, l. c., n. 811; Ball.-Palm., I. c., n. 34; Génlcot» l. c. (31) S. C. de Prop. Fide, 1819 (sino mense et die; cfr. Collect. S. C. dc Prop. Fide, vol. I. n. 732). En dubium propositum: « Sunt in Siamo vites sylvestres; uvae sunt minie magnitudinis (vix credidissem nisi oculis propriis vidissem): potest unus racetnus dare ad minus decem sa­ genas vini. Repeduntur in una stipe viginti. triginta et amplius racemi. Primo tempore quo in Siamuin (ego Vic. Ap.) perveneram, venerunt ad me duos iuvenes super humeros portantes duos istiusmodi racemos; cum multum expressissem, confeci undecim sagenas vini: residuum protect. Non multum quidem confidebam tali experientiae. Post octo et decem annos, volens gustaro de ultima sagena, inveni colorem, odorem et saporem bonum; cum autem defunctus Episcopus noster diceret non caso vites veras, non poteram mordicus contradicere, licet essen­ tiel ipsi non possem. Solam quam invenio differentiam, haec est, quod scilicet grana seu se­ mina uvarum siamensium sunt multo maiore, et alterius formae quam europaearum : sunt eiusdem figurae et formae, eiusdem magnitudinis, ac grana caffaei; fermentat io tlt optime per plures dies. Miserunt ad me hoc anno, viginti sagenas; sumpsi partim propter stomachum et frequentes infirmitates meas, partim dedi libere (ita in Collect., I. c.. ex mendo typographic ; legendum bibere) aliis infirmis, et profuit nobis. Quia vero non maturescunt propter defectum solis, debet immiscere saccharum, quod forte etiam necessarium est ad diutius conservandum. Inveniuntur tamen quibusdam in locis, quae ex se sunt dulces. Enixe peto decisionem, utrum tali possimus uti in celebratione Missae ». Et responsum fuit: « Ex hactenus deductis, non constare liquorem de quo agitur esse verum vinum ; ideoque non liccro eo uti in sacrificio Missae, donec aliter fuerit Judicatum ». (35) Noldin, l. c., n. 107; Génlcot, l. c., 11, n. 160; Venueersch, l. c., III, n. 154. 234 LIBER IV - PARS I - CAPUT II expressis infundatur solutio sacchari, et obtineatur quantitas vini sat maior quam quae ex acinis semel expressis obtenta fuisset. Si paululum sacchari admisceatur, puta ad tollendam vini amaritudinem, materia est valida; item si modicum aquae infundatur. Cfr. n. 273. 5. Est materia valida, sed illicita: 1° vinum acescens, quia, ut infra declarabitur, adhuc manet verum vinum; 2° vinum congelatum; nam ex Rubrica Missalis (30) species vini congelati post consecrationem debent liquefieri admotis pannis cale­ factis et deinde sumi, quippe quod est verum sacramentum; ergo ma­ nifeste supponit sub specie vini congelati adhuc manere sanguinem Christi, et ideo si species consecratae non mutantur substantialiter per congelationem, nec ante consecrationem equidem mutantur; quare $. Alph. (37) merito censet sententiam negantem solida probabilitate carere ; 3° mustum, seu vinum recens ex uvis recenter expressum, non­ dum fermentatum nec defaecatum, ut colligitur e Rubrica Missalis (l. c., 2) « Si mustum de uvis tunc expressum fuerit... conficitur sacra­ mentum »; at mustum in uvis adhuc inclusum certe non esset materia valida (38); at si esset destitutum elemento alcoholico per evaporatio­ nem aut per artem non esset materia valida (cfr. n. 270); 4° vinum ex uvis passis seu exsiccatis est materia valida et licita consecrationis « dummodo ex colore et gustu dignoscatur esse verum vinum » (39). 258. Secunda conditio. — 1. Vinum debet esse non corruptum, i. e. in sua substantia permanens, seu potabile. Ut vinum non sit materia valida consecrationis, necesse est agatur de corruptione plena, i. e. substantiali, qua posita vinum non amplius tale reputetur communi aestimatione; quocirca si corruptio esset tantum accidentalis seu inci­ peret, materia foret quidem per se illicita, at procul dubio valida (40). Vinum corrumpitur, quando fit acetum, et quando ita fit putridum, ut cesset esse potabile. Sola completa acescentia indicat completam corruptionem, et ideo materia est invalida; acescentia solum incipiens significat initium corruptionis, et consequenter materia manet valida, quamvis illicita (41). (36) (37) (38) (39) (40) (41) Loc. cit., § X. n. Loc. ctt.. n. 206. Vasqucz, disp. 74, n. 14; Lugo, I. c.» n. 10. S. C. S. O., 22 iul. 1706, 7 maii 1879, 10 april. 1889. Laymann, L c.9 n. 5 9.; Suarez, disp. 15, sect. 1; Bonarina, l. c., q. 2, p. 2, η 2. Cfr. Ruhr. Miss., i. c.; S. Tbom., L c., q. 74. a. 5, ad 2; S. Alph., L c., n. 227. quacr. 1. DE MATERIA ET FORMA EUCHARISTIAE 235 Item si vinum sit omnino putridum, erit materia certe invalida; si incipiat putrescere, erit materia valida, sed illicita. 2. In dubio num vinum sit acetum, necne, vere putridum, an non, erit materia dubia (42). In praxi quid faciendum sit, ubi sacerdos compererit se Missas celebrasse cum materia invalida aut dubia, alibi dicemus. 259. Conditiones requisitae ut panis sit materia licita. — Panis ut sit materia licita consecrationis, debet esse: 1° certo validus; 2° azymus vel fermentatus secundum proprium celebrantis ritum; 3° ex farina confectus; 4° purus; 5° omnino incorruptus; G° recens; 1° mundus et integer; 8° in figura praescripta confectus. 260. I. Debet esse certo validus, quia materia dubia licite adhiberi potest tantum in casu necessitatis, materia certo valida deficiente. Id ex principio generali de reverentia Sacramento praestanda. 261. II. Panis debet esse azymus vel fermentatus secundum pro­ prium celebrantis ritum. Latini, ad licite conficiendum Eucharistiae sacramentum, azymo pane uti debent, Orientales generatim fermen­ tato pane uti debent; et quidem per se sub gravi. Cone. Flor, in Decreto Unionis sequentem edidit definitionem contra Michaëlem Caerularium, patriarcham constantinopolitanum: « Definimus in azymo sive in fermentato pane triticeo corpus Christi veraciter confici ». Sane Christus, uti Ecclesia infallibiliter interpretatur, licet in solo pane azymo ultimam coenam celebraverit (43), tamen pro materia Eucharistiae non praescripsit panem azymum, sed panem simpliciter, qualis est tum azymus tum fermentatus. Quocirca non ad dogma, sed solum ad disciplinam pertinet, quod azymus vel fermentatus panis adhibeatur (44). Can. 816 haec statuit: «In Missae celebratione sacerdos, secundum proprium ritum, debet panem azymum vel fermentatum adhibere ubicum­ que Sacrum litet ». S. Alph. (45) dicit esso sententiam communem et probabiliorem, ne in casu quidem necessitatis, i. e. pro Viatico infirmo ministrando, lieero sacerdoti (12) Lugo, l. c., n. 11 bs.; Gaspard, L c., c. 819. (43) Mare., xiv, 12; Lue., xxn, 7. (44) S. Bellarm., Hb. IV, cap. 7 ss.; S. Thom., I. c., a. 4; Suarez, I. c., sect. 3; Lugo, l. c., η. 7; Card. Bona, Rerum liturfficarum, lib. I, cap. 23; Laymann, I. c., u. 4; Schmalzgr., I. c.; S. Alph., I. c., n. 202. (15) Loc. ciL, n. 203; cfr. Ball.-Palm., I. c„ n. 31; Génicot, I. c., n. 170; Noldln, I. c., n. 106; Gaspard, I. c., n. 804. 16 — Cappello, De Sacramentis, I. 236 LIBER IV - PARS I - CAPUT Π latino celebrare in fermentato, et sacerdoti graeco Sacrum facere in azymo; quia, aiunt DD., privatae utilitati praevalet bonum commune, propter quod Ecclesia severissime praecipit, ut unusquisque ritum suum servet. Excipitur tamen — idque extra omnem controversiam est — necessitas perficiendi sacrificium, si, consecrato iam vino, panis adhibitus deprehendatur corruptus, neque alius adsit (pro sacerdote latino ; et vice versa) nisi fermentatus. Attenta mitiore disciplina Ecclesiae quoad ritum inducta ex praescripto can. 851 et praesertim can. 866, certum est licere sacerdoti latino celebraro in fermentato (et vice versa orientali, in azymo), ad complendum sacrificium, et etiam in casu extremae necessitatis, nempe ut Viaticum moribundo prae­ beat. Eo vel magis id esse affirmandum opinamur, quia ex una parte urget praeceptum divinum sacrae communionis recipiendae in periculo mortis, ex alia parte vero nullum Codex continet vetitum hac do re, neque exjilicitum neque implicitum; porro legislator, iuxta notam iuris regulam, quod voluit, expressit (cfr. ex. gr. can. 817), quod noluit, tacuit. Per verba citati ean. 816 « ubicumque (sacerdos) Sacrum litet » legislator dirimere voluit quaestionem apud theologos et canonistas iam pridem agitatam, nimirum an latinus in locis graecorum posset celebrare in fermentato, et orientalis in locis latinorum in azymo (46). E quibus verbis manifeste colligitur, sustineri amplius non posse senten­ tiam, quam, ut ait ipse Ligorius (47), « communiter et probabilissime » DD. tenebant, docentes licere sacerdoti latino peregrinanti per loca orientalium, et vice versa, sive in fermentato sive in azymo Sacrum litare. Praescriptum can. 816 urget ubique locorum, sine ulla distinctione ac limitatione. Unde sacerdos ritus latini tenetur celebrare in azymo ubicumque Sacrum faciat, etiamsi celebret in ecclesia et in altari alius ritus (cfr. can. 823, § 2); sacerdos ritus orientalis in fermentato, exceptis non­ nullis orientalibus qui utuntur azymo, ut suo loco dicetur. 262. ΙΠ. Panis debet esse ex farina confectus. Quamvis farina non sit absolute necessaria pro validitate consecrationis (cfr. n. 252, 1°), praescribitur tamen ut triticum non contundatur solummodo, sed apto instrumento in farinam redigatur; quae deinde cribro exacte pur­ getur et panis ex eadem conficiatur (48). Utrum id sub gravi, an sub levi praecipiatur, dissentiunt Doctores. (4G) Cfr. Suarez, l. r.. disp. 44, sect. 3; Antoine, De Euch.t cap. 1, q. 2, v. Nola; Sporer, Z. r. cap. 3, n. 149; ('ont. Tournely, Z. c., cap. 3, a. 1, conci. 2; Billuart, Z. c., disp. 3, a. 2; Z. c., n. 31; Gaspard, Z. c., n. 805. (47) Loc. ctt.t dub. 1°. (48) S. C. S. Officii, 25 iun. 1852. DE MATEMA ET FORMA EUCHARISTIAE ô 237 263. IV. Panis debet esse genuinus seu purus, scii, farina ex qua panis eucbaristicus iit, omnino genuina et pura sit oportet, i. e. sine ulla admixtione alterius substantiae. Quaelibet admixtio etiam in mo­ dica quantitate prohibetur omnino, adeo ut, licet materia sit certe valida, nihilominus, seclusa necessitate, est semper illicita. Vide n. 252. Hodie praesertim cavendum diligentissime est a permultis corruptionibus (piae in tritici farinam solent induci, ex. gr. dum eidem admiscetur farina pomo­ rum terrestrium, gypsum aliave substantia seu mineralis seu vegetalis. Quamvis farina, quae venalis prostat apud publicos mercatores, tamquam valida consecrationis materia haberi possit, ut periti passim affirmant, eo quod aliena substantia nonnisi in parva quantitate com­ misceri solet, exceptis casibus extraordinariis, seu peculiaribus adiunctis temporum, ex. gr. belli, experientia hac nostra aetate id compro­ bante; nihilominus, eorumdem peritorum indicio, serio dubitandum est num huiusmodi farina sit omnino genuina seu pura. Quare vix excusari potest a peccato, per se equidem gravi, sacerdos qui farinam pro Eucharistiae sacramento conficiendo emit indiscriminatim a publico mercatore, quia se exponit periculo aut certo aut valde probabili emendi materiam illicitam; nisi forte publicus mercator sit persona omni exceptione maior, quae nec decipit nec decipere possit (49). Ad rem prostant Litt. encycl. S. C. S. Off., 30 aug. 1901. « Pluries et variis ex locis Supremae huic Congregationi S. Officii dubia proposita sunt circa ma­ teriam (panem et vinum) SS.mi Eucharistici Sacramenti. Cum enim inhone­ storum quorundam mercatorum eo iam malitia pervenerit, ut farinas triticeas aliarum tum vegetalium tum etiam mineralium substantiarum admixtione adulterare, vinoque vel ex toto vel ex parte haud ex genimine vitis conficere passim non vereantur, cumque non raro difficile admodum sit, vel ipsis chemicis peritis, huiusmodi fraudes agnoscere; non immerito dubitatum est, num ad lici­ tam, imo et validam consecrationem, farinae vel hostiae vinaque, quae sunt in commercio, tuto adhiberi valeant. « Cum res, ut patet, maximi sit momenti et, ceterum, de farinarum vino­ rumque frequentibus adulterationibus dubitari nequeat; E.mi DD. Cardinales Inquisitores Generales pastoralem Reverendissimorum DI). Ordinariorum solli­ citudinem excitandam ccnsuerunt ut, accuratis institutis investigationibus, sï quos abusus irrepsisse compererint, funditus convellere satagant, ac diligenter caveant ne quid in posterum in propriis ditionibus fiat quod a latis nedum circa naturam sed et circa conservationem Sacrarum Specierum dispositionibus, quae a probatis auctoribus traduntur, quaeque praesertim in Rubricis Missali Ro­ mano praepositis continentur, quomodocumque sit absonum. Quoties vero de vera venalium farinarum vel hostiarum vinorumque genuinitate rationabile adsit (49) Cfr. Gnsporrl, l. c., n. 826. ο 238 LIBER IV - PARS I - CAPUT H dubium, sacerdotes sibi subditos ab eorum usu in conficiendo SS.mo Altaris Sa­ cramento omnino prohibeant, eosque practical» rationem doceant genuinam ma­ teriam sibi comparandi. Quod demum spectat ad Missas dubia materia antehac forte celebratas, ad S. Congregationem recurrant » (50). Qua de re attendenda sunt monita quae scite tradit S. C. de Sa­ cramentis (Instr. 26 mart. 1929). 264. V. Panis consecrandus debet esse omnino incorruptus. Cor­ ruptio admittit plures gradus. Potest esse plena et totalis, vel par­ tialis tantum, notabilis aut levis dumtaxat. Si esset plena et totalis, materia foret invalida, ut supra iam dictum est. Proinde consulto dicimus: omnino incorruptus, ut excludatur quaelibet corruptio, etiam levis aut levissima, ob reverentiam erga SS. Sacramentum. Sacerdos utens pane qui coeperit corrumpi, licet non sit corruptus, graviter peccat (51); quare non excusatur a culpa per se gravi, qui in Sacro faciendo adhibeat panem mucidum vel aliquantulum mucidum. 265. VI. Panis seu hostia consecranda debet esse recens (52). Hac de re certa firmaque regula dari nequit. Generatim loquendo, hostia consecranda confecta sit oportet non ante viginti dies ad summum, iuxta regulam a 6’. Carolo Borromaeo traditam. Hanc DD. communiter sequuntur atque omnino servandam in praxi edocent, ut quodvis peri­ culum corruptionis et irreverentiae absit. De ista re fusius loquemur cum sermo erit de sacrarum specierum renovatione (n. 340 ss.). Vide Instr. S. C. de Sacramentis, 26 mart. 1929. 266. VII. Hostia consecranda debet esse munda et integra, ita ut absit quaelibet macula et fractura. Id exigit maxima reverentia sanctissimae Eucharistiae praestanda. Num sit peccatum grave an leve consecrare hostiam immundam vel fractam, distinguendum. Si macula est gravis, culpa erit letalis; si levis, erit venialis, dummodo nulla excuset rationabilis causa; nam, posita huiusmodi causa, sacerdos celebrans licite uti potest hostia haud notabiliter immunda. Si hostia non est integra, sed fracta, culpa, dummodo ne adsit contemptus vel scandalum, generatim est venialis tantum. In casu necessitatis, secluso scandalo, potest adhiberi etiam hostia notabiliter seu enormiter immunda aut fracta. (50) Collect. S. C. de Prop. Fide, vol. II, η. 2122. (51) Rubricae Miss., I. c., η. 3°. (52) Can. 1272; Rit. Rom., tit. IV, c. I, de sanctissimo Eucharistiae sacramento, η. 7. e DE MATERIA ET FORMA EUCHARISTIAE 239 Si macula vol fractura deprehenditur post oblationem, et enormis non sit, licito talis hostia consecrari potest, nisi forte scandalum fidelium timeatur (53). b Praeterea hostia consecranda debet esse omnino incorrupta. Sacerdos utens pane qui coeperit corrumpi, sed non sit corruptus, gra­ viter peccat (54); itaque non excusatur a culpa, per se gravi, qui in Missae celebratione adhibeat panem mucidum. 267. VIII. Hostia consecranda confecta sit oportet in figura prae­ scripta. In Ecclesia latina hostia debet esse formae, quantum fieri potest, orbicularis, et quidem maior pro celebrante quam pro communi­ cantibus. Deficiente hostia maiore aut si commode haberi nequeat, licet Missam litare — etiam sola devotionis causa, — cum hostia mi­ nore communicantium; quo in casu, si Sacrum fiat coram populo et adsit periculum admirationis et scandali, fideles certiores fiant de hostiae maioris defectu (55). Hostia maior pro Missae celebratione impressam habere solet imaginem D. N. I. C. Quidam theologi docent, id requiri sub reatu culpae. Sed nullum reipsa adest praeceptum. Hinc S. R. C. interrogata « an liceat Missam celebrare quin in sacra hostia appareat imago lesu Christi cruci aflixi»; in Imolen., die 2G april. 1834, n. 2714, respondit: «Servetur consuetudo». Nonnulli censent figuram et mensuram hostiae, remoto contemptu et scandalo, non urgere sub culpa. Quae opinio probabilis videtur. In Ecclesia graeca, idque generatim etiam apud alios orientales, panis pro celebratione Missae est quadratus, pro communione fidelium triangularis. 268. Conditiones requisitae ut vinum sit materia licita. — Vinum ut sit materia licita consecrationis debet esse: 1° certo validum; 2° per­ fectum ex facta fermentatione; 3° purum, scii, sine ulla admixtione alie­ nae substantiae; 4° omnino incorruptum; 5° non congelatum. 269. 1. Vinum debet esse certo validum. Id reverentia erga Sacra­ mentum postulat. Solum deficiente materia certo valida, modo urgeat necessitas celebrandi, potest licite adhiberi materia dubia. (53) Lacroix, l. c., n. 432; S. Alph., I. c., n. 204; Scavini, L c., n. 141; Lelnnkuhl, l. c., n. 104. (54) Rubric. Mira., I. c., η. 3». (55) 1’aaqual., De sacrificio Missae, q. 220; Diana, /. c.. tract. XIII, reeol. SO; RoncagUa, tract. XVIII, <1. 1, De Each., cap. 2, q. 6, ΓΟβρ. 3; S. Alph., l. c., η. 205; Gaspard. I. c., η. 800. 2-10 LIBER IV - PARS I - CAPUT II 270. II. Debet esse perfectum ex facta fermentatione. Quare inu­ stum, ut supra innuimus, est materia quidem valida, sed graviter illicita. Ad vini corruptionis periculum praecavendum, seu ut melius ser­ vetur vinum eucharisticum, potius quam addatur modica quantitas spiritus, praeferri debet ut ebulliatur vinum ad sexaginta et quinque circiter altitudinis gradus; at prohibitum non est absolute, ut vino na­ turali addatur parva quantitas spiritus. Cfr. respons. S. O., 4 maii 1887. Licet mustum recens condensare per cooperationem igneam ante quam incipiat fermentare. Sane interrogata S. C. S. Off. « utrum lici­ tum sit ad sanctum Missae sacrificium conficiendum uti vino ex musto obtento, quod ante fermentationem vinosam per evaporationem igneam condensatum est»; die 5 aug. 1896 reposuit ad 2: « Licere; dummodo decoctio huiusmodi fermentationem alcoholicam haud excludat, ipsaque fermentatio naturaliter obtineri possit, et de facto obtineatur ». Eadem responsio confirmata fuit die 22 maii 1901. 271. III. Vinum, ut sit materia licita, debet esse purum, i. e. sino ulla admixtione alienae substantiae. Itaque si vino admisceantur aro­ mata aut aqua aut alii liquores in modica quantitate, materia erit qui­ dem valida, sed illicita, iuxta ea quae alibi tradidimus (n. 257), et quidem graviter vel leviter illicita pro maiore minoreve quantitate aquae seu liquoris additi. Cfr. 273. Extra omnem controversiam est, materiam graviter esse illicitam, si ex alterius substantiae admixtione fiat nedum invalida, sed etiam dubia tantum. Plures DD. censent tertiam partem aquae in duabus tertiis par­ tibus vini, praesertim debilis, aut invalidam aut saltem dubiam red­ dere materiam (56). Certe materia esset invalida, si quantitas addita superaret vini quantitatem. Ad rem Instr. S. C. de Sacramentis, 26 mart. 1929 docet: «Item uti valida materia haberi nequit vinum, seu potius liquor, qui ex pomis aliisque fructibus eductus, vel chimice artis ope elaboratus, quamvis vini colorem, eiusque quodammodo elementa continere edicatur, vel illud vinum, cui aqua maiore vel pari quantitate sit permixta. Imo uti dubia reputanda erit materia, nec proinde adhibenda, si, licet non maiore aut pari quantitate quaecumque alia substantia... vino commi­ sceatur, notabilis tamen quantitas aliena sit ipsi admixta; nefas si­ quidem est tantum Sacramentum nullitatis periculo obiicere ». (56) Cfr. S. Alph., f. c.. n. 210; Gaspard, I. c., n. 821. DE MATERIA ET FORMA EUCHARISTIAE 241 In variis casibus, practice videndum, an uti vinum adhuc cen­ seatur communi hominum aestimatione: huic enim maxime deferen­ dum est. De vini aliusve liquoris admixtione, vide nn. 228, 271. Mustum enecat um quod dicitur, scii, parte alcoholica destitutum sive per artem sive per naturalem evaporationem, non est materia apta. Per processum qui vocatur bagnomaria (Bain Marie), enecantur fermenta, quibus mediantibus Baccharum uvae seu glucosium convertitur in alcohol, iis autem deficientibuH talis conversio locum habere nequit. Notandum tamen, huiusmodi mustum enecatum posse iterum reviviscere, seu fieri naturale, sive per receptionem aliorum fermentorum ex aliis uvis, sive per immixtionem cum musto naturali. Quo in casu, sive ut mustum naturale, sive ut vinum si postea fermentetur, erit materia valida. 272. IV et V. Vinum debet esse omnino incorruptum, quatenus nec foeculentum sit nec acescens vel putrescens; item debet esse non congelatum. De his speciatim (c. 274). 273. An liceat ex iusta causa admiscere vino II odicu II aquae vel sacchari aut alcohol, i. e. spiritus vini. — Consulto dicimus ex iusta causa; nam, ea deficiente, licitum certe non est. 1. Quoad alcohol seu spiritum vini, ob oculos habeantur respon­ siones a S. Oflicio ad rem datae. Haec S. Congregatio die 30 iul. 1890 declaravit nihil obstare quominus ad vinum debile diutius conservandum, ei admisceatur quaedam quantitas spi­ ritus vini (alcohol) « dummodo spiritus (alcohol) extractus fuerit ex genimine vitis et quantitas alcoholica addita una cum ea quam vinum, de quo agitur, naturaliter continet, non excedat proportionem duodecim pro centum, et admix­ tio fiat quando vinum est valde recens». His tribus conditionibus non ser­ vatis, commixtio spiritus vini seu alcohol reddit materiam illicitam. Eadem S. Congreg. die 5 aug. 1896 declaravit licitam esse, in casu speciali, ad conservanda vina generosa et extraordinarie dulcia, additionem quanti­ tatis alcoholicae, quae « non excedat proportionem septendecim vel octodecim pro contum, modo admixtio fiat quando ferment atio tumultuosa, ut aiunt, defervescere incepit ». Spiritum vini seu alcohol esse addendum, potius quam Baccharum ex canna saccharina, respondit S. O. (5 aug. 1896); profecto ne ad­ dantur sine necessitate quae a vite non proveniunt. Cum S. Congregatio declaraverit «loco sacchari extracti e canna saccharina, vulgo canna de assugar, addendum potius esse spiritum al­ cohol... », patet spiritum vini seu alcohol esso quidem praeferendum, et 212 LIBER IV - PARS I - CAPUT Π idco in praxi, ubi necessitas postulet, adhibendum, at non prohiberi omnino saccharum e canna saccharina extractum. Ad suspendendam vel differendam opportuno tempore fermentationem, licet musto addere anydridem sulphurosam aut mctabisulphitum potassicum, dummodo id fiat in musto, non autem in vino iam fermentato (S. Off. 2 aug. 1922). 2. Quoad aquam putamus cum Benedicto XIV (57), Berardi (58) et aliis licitum esse eam in modicissima quantitate (non ultra vicesimam quintam partem, i. e., ad summam 3 vel 5 pro 100) vino admiscere ante fermentationera inceptam aut saltem nondum completam, si ra­ tionabilis causa id postulet, ex. gr. vinum sit nimis generosum vel dulce. Etiam vino non recenti seu post completam fermentationem, cen­ semus ob iustam et rationabilem causam posse admisceri aquam in modicissima quantitate (non ultra trigesimam partem, 3 circiter pro 100), puta si, ut in casu allato, vinum sit nimis generosum vel dulce, et sacerdos non habeat nec possit commode aliud vinum sibi com­ parare. Ratio, cur licitam tunc dicimus admixtionem, haec est: usus vini ita commixti cum alia substantia seu aqua in minima quantitate ve­ tatur sub levi. Porro ex certa theologorum doctrina iusta et rationabilis causa excusat a peccato veniali. Ergo. Idque confirmatur, indirecte quidem at manifeste, doctrina S. Alphonsi, statim alleganda, qui putat, deficiente alio vino, licitum esse usum vini parum acescentis, i. e. haud notabiliter acidi ; quod per se, uti patet, esset materia consecrationis illicita. Nec refert, aiunt, quod substantia addita maneat vino immixta tamquam substantia distincta; nam ex una parte vinum manet certissime materia valida, ex alia parte vero eiusmodi materia, quae per se esset illicita, accedente iusta causa fit licita. Ceterum, quidquid sit de chemica distinctione unius substantiae ab alia, certum est, secundum communem hominum aestimationem quae in re sacramentaria maximi facienda est ex Christi positiva voluntate, aquam in casu praedicto converti in vinum totamque materiam hac ratione commixtam va­ lidam esse in ordine ad consecrationem. 3. Idem dicas de sacchari admixtione in modicissima quantitate (non ultra 30 partem, 2 vel 3 pro 100) iustam ob causam, scii, ad tollen­ dam seu imminuendam nimiam vini acrimoniam, si, ut supra, sacerdos <57> Noti/. LXXVII, n. 7. (58) Praxis confess., Ill, η. 91G (edit. III). f DE MATERIA ET FORMA EUCHARISTIAE 243 nec habeat nec possit commode habere aliud vinum. Cfr. de hac re Instr. S. C. de Sacramentis, 26 mart. 1929 (JL. A. S., XXI, 631). 4. Quae supra (n. 263) diximus dc farinae triticeae emptione apud publicos mercatores, omnia huc spectant; imo potiore ratione snnt ea de vino dicenda; tum quia facilius huiusmodi admixtiones alienae sub­ stantiae seu adulterationes vini contingunt, teste experientia; tum quia valde difficile est, et aliquando impossibile, ipsis artis chemicae peritis dignoscere num vinum sit vere genuinum, necne. 274. Vinum acescens, putrescens et congelatum. — 1. Necesse est, vinum non sit acescens seu acidum. Gravitas culpae pendet e diverso gradu acescentiae; quare usus vini acescentis modo sub gravi, modo sub levi prohibetur, prout maior aut minor sit acescentia. Inde sequitur, non esse materiam aptam vinum, cui acescentia ablata est per bicarb o natum sodicum aut calcicum, aut per turtrolinam, quia in utroque casu elementa vini propria transmutantur in alias substantias extraneas. In praxi tuto sequi possumus doctrinam Ligorii (59), qui cum aliis proba­ bile censet « deficiente alio vino, licere sine scrupulo, prout solent viri probi, adhibere vinum tantum parum acescens, sive non notabiliter acidum »; etsi sacerdos non ex necessitate, sed solum ex devotione celebret. Idem S. Doctor dein refert et non improbat opinionem Sporer et Mazzotta (60), putantium licere, urgente gravi necessitate, uti vino etiam notabiliter acescente, modo sit certe vinum. Haec sententia certa videtur; sane ex una parte nullum est periculum consecrandi materiam invalidam, eo ipso quod materia est certe valida; ex alia parte vero urgens necessitas gravis excusat a sacramenti irreverentia, seu me­ lius tunc prorsus abest irreverentia. Nonne in casu extremae necessitatis licet etiam uti materia dubia f Porro in casu gravis necessitatis cumam haud licebit ubi materia certe valida, quamvis alias illicita! Ubi agitur non de vera acescentia vini quae ex eiusdem incipiente corruptione provenit, sed solum de aliquali acrimonia quae est ex causa naturali ipsi vino, ex. gr. quia uvae non erant perfecte maturae, ma­ teria est licita; neque expedit per se ut haec naturalis vini acrimonia corrigatur, mediante introductione alterius substantiae (61). Putandum non est acescere vinum quod iterata fermentatione labo(59) Loc. ei/., n. 207. (00) Mazzotta, non antis recto allegatur. Ipso enim (tract. V, disp. I. q. 1, cap. 2, § 2, v. Terito), ut fatetur I*. Galdô (Thcol. tuor. S. Alph. Ill, p. 186, not. Λ), non loquitur de • vino adhuc notabiliter acescente», sed in genere do vino acescente. (61) Cfr. resp. S. C. S. O., 27 april. 1892; Gaspard, I. c., n. S18. LIBER IV - PARS I - CAPUT II ret; neque ullus scrupulus habendus, eo quod vinum sit turbidum: id facilius in naturali quam in artefacto contingit, ut passim docent periti. 2. Requiritur quod vinum nullimode sit putridum; nam licet ma­ teria valida adhuc sit quando solum incipit putrescere, nihilominus ob irreverentiam est certe materia illicita, graviter vero aut leviter, prout maior vel minor sit gradus huiusmodi incipientis corruptionis. Huc pertinent quae supra exposuimus (n. 258 s.). π (n. 257, 5) est materia valida quia revera 3. Vinum congelatum non est substantialiter corruptum, quippe quod qualitates et effectus vini retinet omnino. At procul dubio est materia illicita, et quidem, iuxta veriorem sententiam, sub gravi, adeo ut nonnisi in casu necessi­ tatis licite adhiberi queat (62). Si contingat vinum congelari in Missa, ante consecrationem, etiam post factam oblationem, debet vel illud liquefieri, vel aliud assumi, et dein iterum offerri, ac postea consecrari (63). De vino, cuius vis plus minus evanuerit, vide n. 257. 275. Aqua vino admiscenda. — 1. Sacrosanctum Missae sacrifi­ cium offerri debet ex pane et vino, cui modicissima aqua miscenda est (can. 814). Ad rem Cone. Trid. (64) haec habet: « Monet deinde sancta synodus, prae­ ceptum esse ab Ecclesia sacerdotibus, ut aquam vino in calice offerendo misce­ rent, tum quod Christum Dominum ita fecisse credatur, tum etiam quia e latere eius aqua simul cum sanguine exierit; quod sacramentum hac mixtione recolitur, ct, quum aquae in Apocalypsi beati loannis populi dicantur, ipsius populi fidelis cum capite Christo unio repraesentatur » (65). 2. Certum est apud omnes DD. — seposita quorundam veterum sententia, quae iamdiu obsolevit — mixtionem aquae non esse de ne­ cessitate sacramenti, sed solum de necessitate praecepti. Utrum vero ex iure divino requiratur, an potius ex iure tantum ecclesiastico, olim acriter disputabatur; nec desunt vel hodie qui non certo, sed solum probabiliter aut probabilius opinentur, aquam vino esse miscendam ratione praecepti mere ecclesiastici. Attentis prae­ sertim verbis modo relatis Concilii Trid., id ut certum habendum (cfr. infra, 5). Huiusmodi praeceptum sub gravi obligare indubitatum est, atque ita quidem ut Ecclesia numquam dispenset nec ulla necessitas ordinaria (62) S. Alph., I. c.t quaer. 2a; Ball.-Palm., I. r., n. 38; D’Amübalo, l. c., § 252. (63) Buarez, l. cM n. 13; Sporer, i < . n. 169; S. Alph.. i. c. (64) Sees. cit., cap. 7; cfr. etiam Cone. Flor. Instr. ad Armenios. (65) Cfr. Suarez, l. c., sect. 2, qui egregio et eruditissimo disserit. DE MATERIA ET FORMA EUCHARISTIAE 245 per se excuset. Excusat tamen extrema, ut ratio perficiendi sacrificium et verius etiam ratio Viatici ministrandi moribundo (66). 3. Aqua miscenda debet esse naturalis·, quare graviter peccaret sacerdos contra praeceptum non commiscendi aliquid in materiis sa­ cramentorum praeter institutionem Christi et Ecclesiae consuetudinem, si vino admisceret aquam rosaceam aut alterius distillationis. Ita com­ muniter DD. Aqua, dummodo sit naturalis et potabilis, potest esse acida vel gassosa aut alcalina (S. Off. 11 aug. 1904; Λ. S. S., XXXVII, p. 238). 4. Admiscenda est aqua modicissima, ut ait Coneil. Flor. (I. c.) et habet can. cit. 814. Quoad quantitatem, omnes theologi docent debere misceri in parva quantitate, servata proportione ad vini quantitatem; quae vero debeat esse haec proportio, non eodem modo, nec facile explicatur. Certissi­ mum, aquam non debere esse tantam, ut possit corrumpere vinum; item certum est ex praecepto Ecclesiae nonnisi paululum aquae esse infundendum. Per se sufficit una vel altera gutta, dummodo vere sensibilis sit; expedit tamen ut saltem duae tresve seu plures infundantur guttae, ne, si una vel al­ tera tantum infundatur, fortasse contingat eam interius calici adhaerere neque ita ullo modo cum vino commisceri. Quidam Doctores mixtionem licitam extendunt ad octavam par­ tem vini, alii ad quintani, alii ad tertiam, si vinum sit valde gene­ rosum (67). In praxi, ut ait «S'. Thomas (l. c.), « semper tutius est parum de aqua appo­ nere, et praecipue si vinum sit debile »; at probanda non est importuna sollici­ tudo eorum, qui, si elabantur plusquam duae vel tres guttulae, scrupulis et anxietatibus vexantur, nisi aliud vinum infundant. Si casu accidat nimiam aquam infundi, addendum est aliud vinum, quia, uti palam est. magna pars aquae reddit materiam illicitam, et aliquando etiam dubiam, quin et invalidam (cfr. n. 267, 2). 5. Mixtio facienda est non in dolio vel ampulla aut alio vase, sed in ipso calice, et quidem ad altare, tempore ac ritu praescripto, ab ipso sacerdote, et non a ministro, in Missa privata, a subdiacono in Sacro sollemni. (CO) Cfr. S. Thom., I. c.. q. 74, a. 7; Boned. XIV, op. cit., lib. II, cap. 10. n. 8; Lugo, l. c., disp. 4, sect. 2, n. 22;Suarez, L c., n. 5 s.; S. Alph., 1. c., n. 208. (G7) Cfr. Suarez, 1. c., n. 3; Lugo, l. c., n. 38; Sporer, l. c., n. 163; S. Alph., I. c., n. 209 s.; Ball.-Palm., I. c., n. 45. 216 LIBER IV - PARS I - CAPUT II «Si celebrans ante consecrationem calicis advertat non fuisse appositam aquam, statim ponat eam et proferat verba consecrationis. Si id advertat post consecrationem calicis, nullo modo apponat, quia non est de necessitate sacramenti >> (68). Haec verba diserte confirmant quae supra tradidimus (n. 271). Innocentius III (69) ad examen revocat quaestionem num aqua vino ad­ mixta convertatur in sanguinem Christi, et sententiam affirmativam vocat probabiliorem. Hodie omnes DD. eam admittunt post Angelicum (l. c.), qui merito censet oppositam opinionem sustineri non posse. Sed non consentiunt circa modum conversionis. Qua de re fuse atque erudite prae aliis disserunt Suarez (70), Lugo (71) et Vasquez (72). Res videtur satis clara. Vinum c pluribus componitur elementis (inter quae est aqua) in certa proportione. Porro aqua modicissima, (piae in calicem immittitur, convertitur iuxta communem hominum aestimationem, licet non chemice proprie loquendo, in vinum, atque ita per verba consecrationis ipsa quoque convertitur in sanguinem Christi D. Et haec profecto est mens Inno­ centa HI et S. Thomae (l. c.) atque communis theologorum doctrina (73). 276. Quaerunt DD. an gutta aquae in calicem immissa post in­ choata verba consecrationis, convertatur, necne, in sanguinem Christi. Affirmat Vasquez (74), quia, nondum prolata ex integro forma, materia est praesens, atque sufficiens, cum intentio ministri referatur ad instans, in quo fit consecratio, et consequenter extendatur ad totam materiam, quae praesens est ab initio usque ad finem prolationis formae. Negant, et merito quidem, Suarez (75) et Lugo (76). Ratio est, quia, ut consecratio fiat, oportet materia sit praesens, quando prono­ mine hic designatur; nam licet significatio formae referatur ad ultimum instans, tamen tota est in ordine ad species, quae praesentes adesse debent, quando integra forma profertur. II 277. Utrum materia consecranda habeat terminum maximum an minimum. — 1. Quaeritur scii, an detur adeo exigua particula panis aut guttula vini, quae valide consecrari non possit; et, e contrario, an detur materia panis et vini, quae ob magnitudinem sit incapax (68) Rubric. Miss.» I. c., η. 7. (69) Cap. 6 Cum Marthac. Dc celebratione Miss. etc., § QuacfiivMi. (70) Loc. cit.. sect. 4, n. 1 sr. (71) Loc. cit.. sect. 3 et 4. (72) Disp. 128, n. 3 es. (73) Cfr. Calech. Rom.. I. c.. n. 17; Suarez, I. <·., n. 8; S. Bonav., Z. c., a. 1, q. 3; S. Alph., I. c.. η. 209; Gaspard, I. c.t n. 831. (74) Diep. 201, η. 42. (75) Loc. cil.. η. 16. (76) Loe. cit.. sect. 5, η. 71 s». DE MATERIA ET FORMA EUCHARISTIAE 217 consecrationis. Hinc duplex quaestio de quantitate materiae conse­ crandae, alia nimirum de parvitate, et alia de magnitudine. 2. Ad primam quaestionem quod attinet, respondemus panem et vinum consecrari posse in quacumque minima quantitate, quae humanis sensibus percipi queat. Ratio est, quia licet quantitas sit minima, tamen est vere panis aut vinum, et si humanis sensibus percipi queat, potest per formam de­ signari, et consequenter esse signum sensibile. Id autem requiri omnino, palam est. Oportet enim ut materia consecranda demonstretur prae­ sens pronomine hoc, hic. Porro demonstrari nequit per huiusmodi pro­ nomen nisi res praesens in ordine ad sensus: quare si hic et nunc de­ monstrabilis non sit, neque consecrabitis est (77). Iuxta nonnullos materia debet esse sensibilis ipsi consecranti, ut possit adhibere pronomen demonstrativum; sed hoc erroneum est. Sane, eo posito, sequeretur sacerdotem coecum, quippe qui panem et vinum oculis suis videre nequit, invalide consecrare; item validam non esse consecrationem in tenebris factam ob lucis defectum. Utrumque falsum est. Sufficit ergo quod materia sit vere sensibilis in se ipsa. Utrum vero pars panis aut vini, non separata sed in toto existons, possit valide consecrari per se sola, toto pane seu vino non consecrato, non convenit inter theologos. De hac quaestione mere hypothetica et ideo nobis omittenda, videsis Suarez (78) et Lugonem (79). 3. Ad alteram quaestionem quod spectat, duplex est DD. sententia. Quidam docent dari terminum certum in quantitate maxima, quae consecrari potest, quia, aiunt, cum sacramentum Eucharistiae ordi­ netur ad usum, non videtur data potestas nisi ad consecrandam quan­ titatem usui fidelium accommodatam. Hic enim et non alius videtur esse prudens modus institutionis sacramenti; nam dare sacerdotibus absolutam potestatem conficiendi quantamcumque materiam velint, et inutile est, et in gravem iniuriam huius sacramenti cedere posset. Hanc sententiam tenet S. Bonaventura (80) cum aliis a Suarez allegatis (81) eainque probabilem existimat Angelicus (82). Alia sententia, longe communior et probabilior, absolute et sine limitatione negat dari terminum in qu?« «*«»♦·* -»««« <>; infinttn™ procedatur (83). (77) Cfr. S. Thom., L c., q. 74, a. 2; Suarez, L c (78) Loc. cit., sect. 8, n. 5. (79) Loc. cit., n. 88, 94 ss. (80) Dlst. 10, n. 2, q. 4. (81) Loc. cit., sect. 8, n. 2. (82) Opusc. 59, cnp. 5. (83) Cfr. S. Thom., I. c., q. 74, a. 2; In IV D. 11, < Dc Eiich., 2, n. 4; Lcdeema, I. c., q. 41, a. 2; Lugo, 248 LIBER IV - PARS I - CAPUT II Qua in re ita praestat distinguere: aliud est loqui de quantitate panis per se et ex parte magnitudinis tantum, aliud vero ratione prae­ sentiae necessariae ad veritatem formae; nempe aliud est quaerere quanta materia per se seu ex vi formae et potestatis sacerdotalis con­ secrari possit, et aliud est inquirere, an omnis conditio necessaria ad consecrationem possit applicari ad quantamcumque materiae quanti­ tatem. Ita egregie eximius Suarez (l. c.). Porro per se, et ex vi formae ac potestatis, quae est in ministro, potest consecrari quantacumque materia sine ullo magnitudinis termino. Idque probatur primo, quia Christus dedit sacerdotibus potestatem con­ secrandi panem et vinum; ex sacris Litteris vero, aut ex Traditione vel alio principio minime constat, huiusmodi potestatem fuisse limitatam ad certum terminum, sed potius simpliciter ac indefinite fuisse concessam. Ergo. Probatur secundo ita argumentando. Determinatio quantitatis non potest sumi ex usu, ut probe ostendit S. Thomas (l. c.), quia ipse usus indefinitus est: neque ex forma, quia illa optime cadere potest in quantamcumque materiam: neque ex intentione ministri, quia etiam haec potest extendi ad omnem magni­ tudinem; nec demum ex inutilitate aut iniuria sacramenti, quia hoc pertinet solum ad liceitatem, i. e. ad bonum vel pravum usum, qui validitati sacramenti nullatenus adversatur, si cetera necessaria concurrant (84). At si magnitudo materiae tanta sit — hypothetice loquimur — ut nequeat tota simul fieri moraliter praesens, tunc certe non potest unica forma conse­ crari ; equidem non propter nimiam quantitatem, sed ob defectum praesentiae omnino atque absolute necessariae ad validam consecrationem (85). Articulus III. De materia proxima Eucharistiae. 278. Nomine materiae proximae alii usum materiae requisitae in ipsa consecratione, i. e. panis et vini, intelligunt; alii materiam re­ motam iam consecratam seu species permanentes (1). 279. Conditiones requisitae ad validam consecrationem. — Duae conditiones requiruntur: 1° ut materia consecranda sit vere et proprie praesens; 2° ut sit certa ac determinata. (84) Cfr. S. ThomM Z. c., ad 2; Suarez, Z. c.t n. 4. (85) 8. Thoin., opusc. 59, cap. 5; Suarez, l. c., η. 5; Lugo, Z. c.; Durandus, dlst. 11, q. 6; Victoria, in Summa n. 57; Paludanus, dlst. 10, a. 7, q. 1. (1) Busemb. apud S. Alph., Z. c., n. 194; Génicot, Z. c., n. 168; Gury, Z. c., n. 281; Noldiu, Z. c., n. 109. i DE MATERIA ET FORMA EUCHARISTIAE 249 1. In primis requiritur ut materia sit vere ct proprie praesens sacerdoti consecranti, independenter a circumstantiis et a quovis alio nutu vel signo. Ratio est, quia Christus consecravit materiam praesen­ tem, et Apostolis non contulit potestatem faciendi nisi quod ipse fe­ cerat; id praeterea clare liquet ex ipso pronomine hoc, hic, quo tantum res praesens demonstratur (2). Haec praesentia necessaria ad validitatem consecrationis a non­ nullis dicitur physica, ab aliis moralis. Satis non est praesentia intelle­ ctualis, qua solum verbis vel mente materia praesens sistatur; at simul non requiritur ut actualiter aliquo sensu percipiatur (n. 277, 2). Requiritur et sufficit, iuxta communem loquendi modum, ut per pronomina hoc et hic materia sufficienter ut praesens demonstrari possit. 280. Hinc: 1° Valide consecrantur hostiae in ciborio clauso, aut in calice congestae, etsi inferiores videri non possint; item vinum in calice cooperto. Iuxta enim loquendi communem usum, sufficienter demonstratur contentum per rem quae ad id continendum destinatur (3). 2° Invalide consecratur materia, etiam sciente sacerdote, posita post parietem, et etiam, ut communius et probabilius affirmant DD., a tergo conse­ crantis, post altare aut post tabulam, quae canonis dicitur; quia non est ita praesens ut per pronomen hoc, hic demonstrari possit (4). Id tamen hoc sensu videtur intelligendum, quatenus absit unio moralis cum aliis hostiis forte consecrandis, et nullo modo sacerdos videat v. g. hostias consecrandas post tabulam positas. 3° Ob eandem rationem invalide consecratur materia procul distans. Quanta vero distantia valori non obsit, morali hominum aestimationi relinquendum. Alii censent consecrationem esse invalidam, si materia distet ultra 50 passus; alii assignant distantiam 30 passuum; alii 20, et quidam 10 (5). S. Alph. (I. c., 2°) dicit: « Putant Lugo et Gabriel apud Salmant., consecra­ tionem in viginti passus esse certam »; quibus verbis non pauci auctores fue­ runt decepti ob auctoritatem Card. Lugonis. At Lugo non bene citatur. Ipse enim (l. c.) nullam distantiam determinat; imo expresse ait: ♦ Certe, ego nullam firmam regulam invenio, nisi eam quae ex communi modo loquendi hominum desumitur » (6). 4° Si hostia lateat sub corporali vel mappa aut in missali, sub cussino vel sub pede calicis, probabilius — speculative loquendo — consecratio est (2) S. Thom., in IV D. 11, q. 2, n. 1; Suarex, l. c., sect. 5; Lugo, l. c., n. 121 88.; S. Alph., ex Busemb., I. c., n. 211 hs. (3) Suarez, l. c., n. 5. (1) S. Alph., I. c., n. 213; Génlcot, 1. c., n. 173; Lehmkuhl, l. c., n. 166. (Λ) Cfr. Suarez, l. c., n. 3 8.; Lugo, L c.. n. 125; 3. Alph., L c.; Noldin. L c.. n. 10. b. (6) V. Salmant., tract. 4, cap. 4. η. 115; D'Annibale, I. c., 5 255. 250 LIBER IV - PARS I - CAPUT II valida, si sacerdos praemonitus fuerat de ca consecranda; practice tamen ha­ benda ut dubia, stante DD. controversia (7). 5° Item nulla aut saltem dubia est consecratio hostiae in tabernaculo clauso positae (8); quod si tabernaculum esset apertum, consecratio foret pro­ babilissime valida. 281. 2. Insuper ad validam consecrationem requiritur ut materia sit certa et, per intentionem actualem vel virtualem ministri, in in­ dividuo determinata; quia pronomine hoc, hic designari nequit res inde­ terminata (9). Quare valide consecrantur duae hostiae invicem adhae­ rentes, etsi sacerdos unam tantum adesse putet; neque valori obest error de numero hostiarum, quae in corporali vel ciborio fuerint appo­ sitae. Etenim voluntas manet consecrandi omnes hostias praesentes, quam, tamquam Ecclesiae consuetudini conformem, quisque censetur habere saltem implicite (10). Item valida est consecratio, si sacerdos plures hostias ad altare tulerit aut adverterit ab alio deferri a se consecrandas, vel ante sacrifi­ cium monitus fuerit de consecrandis in altari iam positis, quamvis ex­ presse earum non meminerit dum consecrabat, aut ciborium tempore oblationis vel consecrationis non detexerit; intentio enim praecedens respectu illarum virtualiter perseverasse merito censetur (11). Invalide consecraret qui vellet solum tertiam vel dimidiam partem hostiarum consecrare, quae in aliquo ciborio continentur, nullis in in­ dividuo designatis. Valida, contra, est consecratio, si sacerdos intendat consecrare ex pluribus hostiis praesentibus quatuor aut quinque tantum, eas expli­ cite et perspicue determinando, vel omnes, praeter infimam et supre­ mam cumuli, vel omnes pares, ex. gr. secundam, quartam, sextam, si sint ordine collocatae, et determinetur, unde numerandi initium sumi debeat (12). Si hostiae non consecratae admisceantur consecratis, totus cu­ mulus i. e. omnes hostiae sunt consecrandae sub conditione, cum aliae ab aliis distingui nequeant (13). Hostiae, inscio sacerdote appositae, non consecrantur, ob defe­ ctum, uti patet, intentionis. Eae tamen, quae in corporali positae sunt, (7) Salmant., L c., n. 116; Lacroix, Z. c., n. 455. (8) S. Alph.. Z. r. (9) Suarez, I. c., sect. 6; Lugo, l. c., η. 129 ss. (10) Busemb. apud S. Alph., Z. c., n. 216, 2°; Suarez, l. c., η. I; Conlnck, q. 74, n. 35 ss Bonacina, l. c., q. 2, punct. 5, n. 3. (11) Busemb., Z. c.; Génicot, l. c., n, 171. (12) Busemb., Z. c.; Suarez. I. c.. n. 5; Lugo, l. c.t n. 129 s. (13) Lugo, Z. c., n. 136; Salmant., Z. c., n. 129; S. Alph., Z. c. DE MATERIA ET FORMA EUCHARISTIAE 251 consecrarentur, si sacerdos elicuisset intentionem consecrandi omnes hostias in corporali positas; quae intentio semel pro semper est eli­ cienda, ad quaevis dubia praecavenda, ideoque in praxi huiusmodi intentio adfuisse censetur (14). luxta ea quae supra diximus (n. 277), magna quantitas materiae, dummodo tota sit consecranti praesens, potest valide consecrari. Unde /S*. Thomas (l. c.) validam dicit consecrationem quae fieret totius panis qui in foro venditur, vel totius vini quod est in dolio. Materia, quae sensibiliter praesens non est, seu quae adeo minima est, ut humanis sensibus obiici nequeat, invalide consecratur. Si ciborium ex oblivione relictum fuerit extra corporale dum consecratio peragitur, valet consecratio, quando habita fuerit intentio consecrandi hostias in ciborio contentas. Si dubitetur, num adfuerit ista intentio, consecratio est dubia. 252 LIBER IV - PARS I - CAPUT Π intendit, disputant auctores. Practice iuvat extergere purificatorio guttas illas, ante offertorium. Expedit semel pro semper elicere inten­ tionem eas non consecrandi, ut quodeumque dubium praecaveatur (19). Micae panis, tempore consecrationis ab hostia divulsae eique ta­ men adhaerentes, probabilius, at non certe, consecratae non sunt, quia sacerdotis intentio videtur restringi ad materiam quae est per modum unius continui. Micae, quae separatae exsistunt in corporali aut in ciborio, non censentur consecratae, nisi sacerdos expresse intenderit eas consecrare; huiusmodi enim intentio, utpote minus rationabilis, nullatenus est praesumenda. Practice, etiam quoad micas panis, praestat semel pro semper eli­ cere intentionem eas non consecrandi. 283. Conditiones requisitae ad licitam consecrationem. — Tria sunt accurate attendenda circa licitam materiae consecrationem: I. Regula generalis semper atque sub gravi servanda est haec: « Nefas est, urgente etiam extrema necessitate, alteram materiam sine altera aut etiam utramque, extra Missae celebrationem, consecrare » (can. 817). Cfr. n. 245. Verba « extra Missae celebrationem » non sunt intelligenda de Missa prout sensu vulgari et communi accipi solet, sed contra de sacrificio Missae essentialiter considerato. Quare, urgente extrema necessitate, liceret sacerdoti Sacrum incipere ab offertorio aliasve preces, quae nullatenus pertinent ad essentiam et integritatem sacrificii, omittere. Cfr. n. 246. II. Requiritur generatim loquendo, 1° ut non sit maior quantitas, quam quae opportuno tempore possit absumi, quia secus esset peri­ culum ne species putrescerent; 2° ut celebrans ab usu Ecclesiae, prae­ sertim in Missali praescripto, non recedat. Ita communis theologorum doctrina. III. In specie vero, ut Ecclesiae ritualibus praeceptis satisfiat, quatuor requiruntur. Scii, materia consecranda, tempore consecra­ tionis, debet esse 1° super altari; 2° in corporali; 3° super lapide conse­ crato, quantum fieri potest; 4° pyxis seu ciborium particulas conse­ cratas continens debet esse discoopertum (20). Contra Gasparri (l. c.) et alios censemus non requiri sub mortali, ut ma­ teria consecranda sit in lapide consecrato; quia ex una parte deest formale (19) S. Alph., L c., n. 215; Lacroix, l. c.9 n. 459; Génlcot, l. c., 6°. (20) Cfr. Bened. XIV, l. c., n. 139; Suarez, l. c., disp. 81, sect. 5; Gaspard, l. c., n. 835. DE MATERIA ET FORMA EUCHARISTIAE 253 Ecclesiae praeceptum sub gravi, ex alia parte non videtur adesse gravis ir­ reverentia. Sufficit ut calix et ciborium quoad maiorem partem in petra sacra con­ sistant. Et quamvis per se omnis materia consecrata usque ad communionem sacerdotis consistere debeat in sacra petra, tamen, si, propter angustiam eiusdem petrae, calix et ciborium simul consistere nequeant, sufficit ut conse­ crationis tempore ciborium ponatur in petra sacra, et postea parum removeatur ut locum cedat calici consecrando. Particulae consecrandae, si plures sunt, in pyxide generatim ponantur; si paucae, poni possunt super corporale. Ciborium in altari, excepto momento oblationis et consecrationis, debet esse coopertum, sed (saltem post oblationem) sine velamine (21). 284. Si parvae hostiae pro populo communicando afferantur paulo post jactam oblationem, licite consecrantur, suppleta mentaliter obla­ tione. Canone iam incoepto, ita distinguendum: si plures sine commu­ nione remanerent, licet consecrare; si unus tantum remaneret sine communione, DD. plerique docent non licere; et addunt, ob iustam causam, ex. gr. si communicaturo diu foret expectandum, fas esse partem magnae hostiae ei porrigere. At, non solum ubi agatur de Viatico infirmo ministrando, sed etiam de communione iusta de causa danda uni alterive fideli, tenen­ dam censemus sententiam, quae affirmat licite consecrari particulam canone iam incoepto allatam, potius quam ex hostia sacerdotis pars detrahatur (22). Post consecrationem Missae peractam, nullo in casu licet super pyxidem seu particulas allatas verba consecrationis denuo pronuntiare; esset enim sacrilege Missae sacrificii essentiam secundo peragere, idque imperfecte: quod nefas omnino est (23). Quidnam, si v. g. occasione peculiaris sollemnitatis adsint plures fideles communicandi et celebrans obliviscatur particulas consecrare, idque animad­ vertat post factam iam consecrationem? Si praesto sit alius sacerdos, qui Sacrum facere queat, ipse Missam ce­ lebret et particulas fidelibus distribuendas consecret. Si alius sacerdos praesto non sit, et fideles possint sino gravi incommodo aut offensione S. Communio­ nem differre, haec profecto differenda est. Si, contra, ex omissa Communione gravis populi offensio aut murmur ori­ retur in sacerdotem, v. g. si ageretur de prima puerorum sollemni Communione, (21) Gnsporrl, Z. c.; Patroni, op. cit., II. p. 252. (22) Cfr. Lacroix, I. c., n. 450 Ball.-Pahn., I. c.. n. 63; Noldin, l. c., n. 118. (23) Cfr. can. 817; Lchmkuhl, Z. c., n. 169; Génlcot, Z. c., n. 175. 254 LIBER IV - PARS I - CAPUT II ita distinguendum: si sacerdos statim post consecrationem panis advertit omissam fuisse hostiarum consecrationem, iuxta probabilem sententiam potest eas illico consecrare, ante vini consecrationem, quia essentia sacrificii Missae nondum est perfecta; si illud advertat post consecrationem utriusque speciei, nullo pacto licet novam peragere consecrationem. In ista gravissima necessi­ tate, sacerdos statim post Missam expletam aut etiam immediate post sacra­ rum specierum sumptionem, posset aliam Missam celebrare pro consecrandis hostiis fidelibus distribuendis. 285. Quidnam in casu dubiae consecrationis. — 1. Si celebrans, facta consecratione, dubitet serio de validitate consecrationis materiae ipsius sacrificii eucharistici, panis aut vini, debet necessario verba con­ secrationis conditionate repetere. 2. Si dubitet sacerdos de validitate consecrationis hostiarum, quae sunt fidelibus distribuendae, et urgeat gravissima necessitas communi­ candi, quidam (v. g. Noldin, l. c.) censent licere sacerdoti, ante sumptio­ nem sacrarum specierum, i. e. ante absolutum sacrificium, sub condi­ tione verba consecrationis iterare, quia, aiunt, essentia Missae, stante dubio, non iteratur et conditionata verborum repetitio licita efficitur ob gravissimam causam. 3. Si huiusmodi necessitas seu causa distribuendi hostias fidelibus desit, non licet in casu verba consecrationis repetere. Quare istae hostiae dubie consecratae in alia Missa sub conditione rursus consecrandae sunt, vel a celebrante ante purificationem sumendae, aut distincto vasi inclusae reponendae sunt in tabernaculo ibique relinquendae, donec corruptae fuerint (24). 4. Graviter illicitum foret, propter idololatriae materialis peri­ culum, hostias dubie consecratas distribuere fidelibus communicaturis aut adorandas proponere. (21) Lugo, L c., n. 136 ss.; S. Alph., I. c., n. 216; D’Annibale, l. c., § 255, not. 33. DE MATERIA ET FORMA EUCHARISTIAE 255 Articulus IV. De forma Eucharistiae. ' 286. Forma sacramenti Eucharistiae sunt verba, quibus Christus Dominus augustissimum hoc sacramentum instituit. Sacerdos enim Missam celebrans in nomine et in persona Christi loquitur et ope­ ratur (1). a consecrationis panis. — Verba consecrationis panis sunt verba Christi D.: Hoc est (enim) corpus meum. Illud hoc in forma consecrationis significat: Hoc ens quod est in meis manibus, vel: Hoc ens quod continetur sub his speciebus, et semel prolato ultimo consecrationis verbo, per mirabilem conversionem, sub speciebus panis non est amplius substantia panis, sed corpus Christi, et ita propositio: Hoc est corpus meum, vera est (2). Scotus (3), cui alii quoque adstipulati sunt, censet, etiam verba: Qui pridie etc., ad validam consecrationem requiri, non quod sint forma aut pars formae, sed quia requirantur tamquam conditio ut sacerdos significet se in persona Christi loqui. Haec sententia solido caret fundamento et rectissime a DD. communiter reficitur (4). Vox enim certe non est essentialis; eius omissio peccatum veniale iuxta quosdam, nullum iuxta alios, constituit. Si consecrationis verba sint repetenda postquam celebrans iam longius progressus est, solummodo ex praecepto Ecclesiae resumi de­ bent a verbis: Qui pridie etc., quo congruentius ad ipsam consecratio­ nem deveniatur. Si vero statim inter consecrationem error sit corri­ gendus repetitione formae, necesse non est ut resumantiu- illa verba: Qui pridie etc., sed sola ipsius consecrationis forma (5). Valida, sed graviter illicita foret consecratio, si sacerdos diceret: Hic cibus, haec res, contentum sub his speciebus est corpus meum, vel: Hoc est corpus meum quod dc Virgine sumpsi, vel: Hoc est meum corpus. E contrario invalida esset consecratio, si diceret: Hic (adverbialiter) est ’ 1 I (1) Eugenius IV, Instr. ad Armenias. (2) S. Bcllarm., De sacramento Eucharistiae. lib. IV, cap. 12. (3) In IV Dist. 8, q. 2, n. 4. (4) Lugo, disp. XI. eoct. 3. n. 39; Gaspard, l. c.. n. 830; Lehiukuld, l. c., n. 173: Billot, L c., p. 488 88«; Siisse, l. c., p. 448. (5) S. Bellarm., I. c.; Lchmkuhl, l. c.; Gaspard, L c. 256 LIBER IV - PARS I - CAPUT II corpus meum; vel: Hoc corpus est meum; vel: Hoc fit corpus meum; vel: Ecce corpus meum; vel: Hoc sit corpus meum; vel: Hic panis convertitur in corpus meum; vel: Hic ponitur substantia mea; vel: Hoc corpus meum, omisso est (6), nam licet τά est ex aliis verbis adiunctis quandoque satis intelligatur, hic tamen non habentur alia adiuncta quae denotent verbum istud subaudiri (7). Dubia est consecratio, si sacerdos dicat: Illud est corpus meum; vel: Haec est caro mea; vel: Hoc meum est corpus; postremam hanc formam plures ut validam habent, quia textus graecus (8) eundem ordinem refert (9). Licet mutatio accidentalis formam non reddat invalidam, nihilomi­ nus graviter illicita plerumque est: in hoc enim tanto sacramento fere omnis voluntaria formae mutatio sub gravi cavenda est (10). Ex negligent^ pronuntiatione, sine prava voluntate, corrumpere est in es, corpus in opus, meum, in meu (item, calix in colis, sanguinis in sanguis), a veniali peccato excusari nequit. Plerumque tamen culpa abest, quia negligentia culpabilis non exsistit. Qui sive inculpabiliter ob lapsum aut vitium linguae, sive culpabi­ liter ob negligentiam in pronuntiatione formam consecrationis accidentaliter tantum mutavit, nihil repetere debet. Consecratio enim est certe valida. 288. Forma consecrationis vini. — Haec est: Hic est enim calix sanguinis mei, novi et aeterni testamenti, mysterium fidei, qui pro vobis et pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Verba: Hic est (enim) calix sanguinis mei, sunt certe essentialia. Quidam auctores censent etiam cetera verba: Novi et aeterni testamenti etc., ad essentiam pertinere. Quam sententiam ipsemet S. Thomas (11) sequi vide­ tur (12), licet nonnulli theologi (13) aliique arbitrentur Angelicum aliter reipsa sentire. Quidquid sit de opinione S. Doctoris aliorumque theologorum, sen­ tentia opposita est communis et moraliter certa (14). In praxi certe graviter peccaret qui ea verba omitteret, et si prima tan­ tum dixisset, integram formam sub conditione repetere deberet. Quidam (15) tenent licere quidem formam conditionate repetere, at eiusdem repetendae (6) Gasparri, l. c., n. 831. (7) S. Alph. ex Busemb., I. c., n. 221; Gasparri, L c. (8) Ctr. I Cor., xi, 24. (9) Bonaclna, I. c., q. 3, punct. 1, n. 8 ss.; Laymann, l. c., cap. 3, n. 2, v. Quintum; Génlcot, l. c., n. 177, V. (10) Gaspard, l. c.; Noldin, L c., n. 121. (11) Loc. cit., q. 78, a. 3; in IV D. 18, q. 2, a. 2, sol. 1. (12) Billot, I. c. (13) Sotus, IV, dlst. 11, q. 1, a. 3; BiUuart, De Euch., dissert. V, a. 3, § 2. (14) Lugo, L c„ n. 09; Gaspard, I. c.. n. 833; Lchmkuhl, L c., n. 171; Billot, l. c.; Do Augustinis, l. c., p. 614 ss. (15) Lchmkuhl, l. c„ n. 172; Gury, Casus, II, n. 20; Noldin, I. c., n. 119, DE MATERIA ET FORMA EUCHARISTIAE 257 obligationem statui non posse, « cum consecratio videatur moraliter certo va­ lida ». Id speculative admittimus; practice vero, ob dissensum DD., formam esse omnino repetendam arbitramur. Valide, sed graviter illicite, consecraret sacerdos latinus dicens: Hic est sanguis meus, qua forma graeci utuntur; item sacerdos tum latinus tum graccus dicens: Hic potus, hic calix est sanguis meus; vel: Contentum sub his speciebus est sanguis meus; vel: Hic est sanguis meus infiniti valoris; vel: Hoc est sanguis meus. E contrario invalide consecraret, dicens: Hic sanguis est meus; vel: Ecce sanguis meus; vel: Hoc fit, hoc sit sanguis meus etc. (16). Dubia est si dicat: Iste, ille est sanguis meus; et, iuxta Gasparri (17) et alios: Hic sanguis meus; vel: Hic calix sanguinis mei. Illud hic refertur ad calicem continentem et per ipsum ad vinum contentum; et sensus est: Hic potus est sanguis meus. Semel prolato ultimo consecrationis verbo essentiali, substantia vini conversa est in sanguinem Christi, ita ut in calice sub speciebus vini iam non sit sub­ stantia vini, sed sanguis Christi (18). Quod spectat ad mutationem, culpam et repetitionem, vide quae supra diximus (n. 16 ss.). 289. Quomodo verba sint pronuntianda. — Verba consecrationis non solum recitative, i. e. materialiter dicenda sunt, sed etiam signifi­ cative seu formaliter, quatenus sacerdos consecrans non tantum id referat quod Christus dixerit, sed praeterea, ea verba proferens, inten­ dat affirmare quod ipsa sonant, scii, hoc esse revera corpus et sangui­ nem Christi. Palam est hanc intentionem haberi ab omni sacerdote qui conse­ crare intendat (19); proinde tranquillus quisque sit nullaque anxietate vexetur. Ad praecavendos errores et scrupulos consulendum est, ut cele­ brans in omnibus intendat quod vult et intendit Ecclesia. 290. Monitu II . — Prae oculis semper habeatur Rubrica Hfissalis (20): «Si celebrans non recordetur se dixisse ea quae in consecra­ tione communiter dicuntur, non debet propterea turbari. Si tamen certo ei constet se omisisse aliquid eorum quae sunt de necessitate sacra(16) (17) (18) (19) η. 120. (20) S. Alph. ox Busomb., I. c.; Gasparri, l. c.; D'Atmibale, l. c„ n. 254. Loc. cit., n. 833. Suarez, disp. 75, sect. 7. Cfr. Lugo, l. c., sect. 5; Géuicot, l. c., η. 176, II; Marc, I. c., η. 1530; Noldin, l. c., De defect, in celebratione Missarum occurrentibus. V, 2. 238 LIBER IV - PARS I - CAPUT III menti... resumat ipsam formam et cetera prosequatur per ordinem. Si vero valde probabiliter dubitat se aliquid essentiale omisisse, iteret formam, saltem sub tacita conditione. Si autem non sunt de necessitate sacramenti, non resumat, sed procedat ulterius ». CAPUT III. DE EUCHARISTIAE MINISTRO 291. Cum Eucharistia sit sacramentum permanens, duplex actio ministri in eo distinguitur, scii, confectio sacramenti, et eius applicatio ad usum seu dispensatio. E contra in aliis sacramentis confectio et applicatio ad usum, quae in ipsa sacramenti dispensatione consistit, sunt unum et idem. Inter has duas actiones hoc maximum intercedit discrimen, quod sacramenti confectio pendet a ministro, ut sit valida; dispensatio vero, quippe quae sacramentum iam confectum supponit, non potest ex parte ministri esse irrita ac invalida, sed solum illicita; ideoque solum ad liceitatem dispensatio certum ac determinatum postulat ministrum. Articulus I. De ministro consecrationis. 292. Minister consecrationis est sacerdos. — In ministro consecra­ tionis ad valide sacramentum eucharisticum conficiendum requiritur potestas Ordinis, et quidem presbyteralis. Hinc de fide est, solos sa­ cerdotes esse ministros Eucharistiae conficiendae (1). Sane illi soli Eucharistiam conficere possunt, quibus Christus hanc potestatem prorsus supernaturalem concessit. Atqui Christus, teste Scriptura, huiusmodi potestatem solis Apostolis eorumque in sacer­ dotio successoribus contulit per verba illa: « Hoc facite in meam comme­ morationem ». Hoc sensu profecto, ut ait Cone. Trid. (I. c.), verba Christi ca(1) Cono. Lat. IV, cap. Firmiter; Cone. Flor, in Decreto pro Armeniis; Cone. Trid.. SC88. XXII, cap. 1 et can. 2; can. 802. r L' DE EUCHARISTIAE MINISTRO 259 tholica Ecclesia semper intellexit atque intelligenda esse docuit. Porro eadem est actio, qua conficitur augustissimum altaris sacramentum, et qua Eucharistia, ut est sacrificium, immolatur; sed munus pro­ prium solius sacerdotis est sacrificare; ergo (2). Potestas per ordinationem presbyteralem valide recepta, ut pote quae cum sacerdotali charactere cohaeret, perpetua ac omnino indele­ bilis est; quare omnes et singuli sacerdotes, semel valide ordinati, sunt semper ministri Eucharistiae conficiendae, licet forte excommunicat! vel suspensi aut interdicti vel etiam depositi aut degradati sint. 293. An et quanam ratione possint plures ministri eandem ma­ teriam consecrare. — 1. Id aliquando locum reipsa habere, omnibus compertum est. Sane apud Ecclesiam Orientalem mos olim fuit et est quoque hodie ut alter sacerdos consecret cum altero, qui primi celebrantis personam gerit, vel, adhuc frequentius, ut unus pluresve presbyteri consecrent cum Episcopo. Quae praxis non solum ab Apostolica Sede haud improbatur, sed omnino servandam esse praecipitur, ut expresse constat ex Benedicti XIV Const. « Demandatam », 14 dec. 1753, § 9, et Const. « Allatae », 26 iul. 1755, § 38. 2. Ad Ecclesiam Latinam quod spectat, id locum habet duplici tantum in casu, nimirum in Missa ordinationis presbyterorum et in Missa consecrationis Episcoporum secundum Pontificale Bom. (3). Extra hos casus, id sub poena gravis culpae vetari, pro certo habemus, sive considerata natura ipsius ritus, sive probe attento praescripto can. 803. Quod vero praedicta praxis sit prorsus licita, indubitatum est, eo ipso quod Apostolica Sedes per tot saecula eandem servari permiserit atque suprema sua auctoritate approbaverit non solum implicite, verum etiam explicite (4). Quae doctrina adeo certa est ut citra scelus nemini liceat eam inficiari vel in dubium revocare; equidem, posito facto et Ecclesiae approbatione, tamquam omnino vera habenda est. Quare sententia quorundam veterum I)D. (5), qui putabant illam consuetudinem esse malam, simpliciter loquendo, falsa ac temeraria prorsus est, ideoque silentio praetereunda (6). 3. Cum tot sint Missae, quot sunt sacerdotes concelebrantes, se­ quitur singulos recipere posse eleemosynam pro Sacri applicatione (cfr. n. 640). (2) Cfr. S. Thorn., I. c., q. 82, n. 1 et 3; In IV D. 13. q. 1. n. 2. q. 1; D. 17. q. 3, a. 2, q. 1: Suarez, In 3 p. I). Thorn., q. 82, a. 1; S. Bellann., I. c.. cap. 16; S. Alph., I. c., n. 232. (3) Cfr. part. I, De ordinatione presbyteri. De consecratione electi in Episcopum. (I) Pontificale. Hom.; can. 803. (5) Durandus, diet. 13, q. 3; Pisan., verb. Euch. 3; Gabriel., loot. 6 in can.; Angel., Euch., 2. § 3, et alii apud Suarez, I. C., disp. 61, sect. 4, n. 5. (6) Cfr. Lugo, I. c., disp. 11, sect. 8, n. 162. 260 LIBER IV - PARS I - CAPUT III 1. De validitate consecrationis unius eiusdem que materiae a plu­ ribus ministris simul peractae, nulla est controversia. Huc spectant quae alibi diximus (n. 14). 294. Quoad rationem vero et modum, quo plures formae possint efficere consecrationem eiusdem materiae, et consequenter quomodo pre­ sbyteri noviter ordinati (idem dicas de Episcopis in Missa consecrationis) concurrant cum Episcopo ordinante ad consecrandum, controvertitur. Γη primis certum est, plures ministros non posse concurrere ad conficiendum hoc sacramentum eucharisticum, veluti causas partiales ex parte formae, ita ut alter unam partem formae proferat, et alter aliam; tunc enim neuter reapse profert formam, et ideo sacramentum confici nequit. Item certum est, plures presbyteros non posse eandem materiam consecrare, si alter prius altero absolvat verba formae; ratio est, quia integra forma consecrandi cadens super debitam materiam, cum pri­ mum absolvitur, conficit sacramentum; ergo forma, quae dein pro­ fertur, non conficit neque conficere potest sacramentum, eum ex vi prioris formae sit iam confectum. Demum, si plures formae simul absolvantur, omnes efficiunt sacramentum, ut palam est (7). In specie quod attinet ad rationem ac modum consecrationis, plures sunt DD. sententiae. Quidam censent, solum Episcopum proferre verba animo conse­ crandi, neo-presbyteros nonnisi recitative ac materialiter, quasi ut ab eo discant, quibus verbis postea celebraturi et consecraturi sint. Haec opinio est manifeste erronea; nam Pontificale Rom. expresse declarat sacerdotes noviter ordinatos celebrare, seu concelebrare cum Episcopo; quod evidentissime supponit, eosdem formam proferre animo conse­ crandi, non autem recitative et materialiter tantum, i. e. vere ac pro­ prie sacramentum conficere. Alii dicunt, ex omnibus presbyteris una cum Episcopo fieri unum ministrum et unam formam totalem ex pluribus partialibus, ita ut, quamvis alii aliis prius absolvant, sacramentum non conficiatur, nisi quando verba formae omnes protulerint. Quomodo vero hoc fiat, varie explicant. Nonnulli affirmant, singulos habere intentionem tunc solum con­ secrandi, cum et ceteri absolvant, non antea. At id nullatenus potest admitti, quia non est in potestate proferentis verba sacramentalia supra debitam materiam suspendere eorum effectum. (7) Suarez, l. c>t n. 2 ss. DE EUCHARISTIAE MINISTRO 261 Quidam rem explicant hoc modo: sacerdotes, qui cum Episcopo celebrant, proferunt quidem formam cum intentione consecrandi, ita tamen ut suam in­ tentionem referant ad illud instans, in quo Episcopus, minister principalis, eam absolvit, et hac ratione omnes consecrant, sive prius sive posterius verba absol­ verint. Eiusmodi explicatio item reiicienda est; quia, ceteris omissis, verba sunt de praesenti, nec possunt nisi variata significatione referri ad aliud in­ stans; praeterea, si haec relatio sufficeret, non esset cur tantopere curaret Ecclesia et praeciperet ut omnes eodem momento verba absolverent (8). Iuxta alios (9), presbyteri debent habere intentionem consecrandi conditionatam, ita scii, ut si absolvant verba cum Episcopo, consecrent quidem, et hoc sedulo curare tenentur; si vero non absolvant illo in­ stanti, sed prius, vel posterius, non consecrent. Neque haec sententia potest iure sustineri, quia opponitur com­ muni praxi Ecclesiae, quae non admonet ordinatos de tali intentione conditionata non consecrandi, si formam absolvant prius quam Epi­ scopus, sed potius communiter monentur, ut habeant veram intentio­ nem consecrandi. Praeterea, admissa huiusmodi conditionata inten­ tione, non ideo vitantur inconvenientia aliarum opinionum: nam in primis adhuc manet moraliter certum, quod plures inaniter proferent verba sive ante sive post ultimam prolationem Episcopi. Quod autem habeant intentionem conditionatam, parum refert; etenim prolatio verborum conditionata super materiam iam consecratam, est intrin­ sece mala et prohibita (10). 295. Rectius tenendum, presbyteros noviter ordinatos habere in­ tentionem absolutam, non vero conditionatam, consecrandi, sine rela­ tione sive ad Episcopum sive ad alios consecrantes. Nec obstat incon­ veniens, quod forte unus vel alter proferat ultimum verbum formae super materiam consecratam, cum valde difficile sit, imo fere impossi­ bile, omnes simul verba absolvere; nam in particulari nemini constat moraliter certo, quando profert ultimam syllabam, materiam esse iam consecratam. Hinc est quod omnes conantur simul formam proferre, et sedulo monentur ut id omnino curent; proinde singuli, quando proferunt verba, possunt serio intendere consecrare, cum materia sit ad minus dubie consecrata. Porro malitia reiterationis formae super materiam consecratam stat in eo, quod proferantur verba sacramentalia sine ulla spe sui effectus, et cum inten­ tione effectus impossibilis; in nostro casu autem nemo profert verba sacra­ is) Lugo, l. c., n. 107j Suarez., I. c., η. 7. (Il) Suarez, Z. c., n. 9; (,’aietanus. q. 82, a. 2; Victoria, in Sumui., n. 88. (10) Lugo, Z. c., n. 1C8. 262 LIBER IV - PAILS I - CAPUT III mentalia sine aliqua spe consecrandi, cum moraliter certo nullatenus constet materiam esse iam consecratam, et ideo singuli consecrantes ex mente Ecclesiae eam vel tamquam non consecratam vel ad minus tamquam dubie consecratam habent, et consequenter iure formam proferunt cum intentione eandem con­ secrandi. Ergo ex hoc capite nullum est inconveniens (11). 296. Corollarium. — Ex dictis facile elucet quaenam sit regula neo-presbyteris stricte servanda in Missa ordinationis: singuli debent habere intentionem consecrandi, et quidem independenter ab aliis; sedulo curare debent ut simul cum Episcopo formam absolvant (12). Articulus II. De ministro Eucharistiae ministrandae. 297. Minister ordinarius administrationis Eucharistiae. — 1. Mi­ nister ordinarius sacrae communionis est solus sacerdos (can. 845, § 1). Sane vi ordinationis presbyteralis sacerdos habet potestatem con­ secrandi et sumendi corpus et sanguinem D. N. I. C.; quare etiam po­ testatem dispensandi sanctissimum Eucharistiae sacramentum habere debet, quia si plus potest, i. e. consecrare, a fortiori potest minus seu dispensare. Ad rem Concilium Trid. (1) docet: « Semper in Ecclesia Dei mos (11) Cfr. Lugo, l. c., n. 172; Bencd. XIV, op. cit., lib. Ill, cap. 16, n. 10. (12) Quare admittenda non videtur doctrina, quam una cum S. Alph. (Z. c.) plures au­ ctores tradunt: « Praeterea habere debent (sacerdotes noviter ordinati) intentionem consecrandi tunc tantum quando in eodem tempore cum Episcopo formam absolvunt ». Uniusmodi intentio neque explicite neque implicite eruitur o Pontificali Romano. Haec sano habet Pontificale: « Qui tamen (Pontifex) bene advertat, quod secretas morose dicat et aliquantulum alte, ita ut ordinati sacerdotes possint serum omnia dicere, et praesertim verba consecrationis, quae diei de­ bent eodem momento per ordinatos, quo dicuntur per Pontificem ». Admonitio haec prorsus inutilis foret, si eliceretur intentio praefata; quia vel aliquid relpsa operatur Intentio, vel non: si primum, parum refert utrum eodem momento, aut di­ verso, verba proferantur; si alterum, ipsam intentionem inutilem esse evident issimum est, cum nihil operHur. Accedit communis et certa theologorum doctrina, in sacramento Eucharistiae requiri simultatem physicam inter formae prolationem et materiae applicationem, ita ut in potestate ministri consecrantis minime sit effectum sacramentalem suspendere, id est confectionem sacramenti huic vel illi Instanti quasi pro lubitu alligare. Ipse S. Doctor ad rem docet (Z. c., n. 9): « Praeter Eucharistiam, quae omnino requirit simultatem physicam.,. ». Porro simultas physica, admissa memorata intentione, non semper habetur neque haberi potest. Unde unum vel aliud ex duobus his necessario sequitur: aut sacerdotes noviter ordi­ natos non consecrare, si formam non absolvant una cum Episcopo, sed antea; aut eos etiam tunc consecrare quando forte desit simultas physica. Atqui neutrum ex dictis potest admitti. Ergo. (1) Scss. XIII, cap. 8. BE EUCHARISTIAE MINISTRO 263 fuit, ut laid a sacerdotibus communionem aedperent, sacerdotes autem celebrantes se ipsos communicarent; qui mos tamquam ex traditione aposlolica descendens iure ac merito retineri debet ». Sacerdos enim consecrat in persona Christi; Christus autem sicut consecravit corpus suum in coena, ita et aliis sumendum dedit; proinde sicuti ad sacerdotem pertinet consecratio corporis Christi, ita ad eum pertinet dispensatio. Praeterea sacerdos constituitur medius inter Deum et populum; unde sicut ad eum pertinet offerre Deo populi dona, ita ad ipsum spectat dona sanctifieata divinitus populo tradere (2). Haec potestas Eucharistiae dispensandae, cum sacerdotibus com­ petat vi ipsius ordinationis presbyteralis, est de iure divino, non autem mere ecclesiastico. 2. Quamvis sacerdos quilibet vi suae ordinationis habeat potesta­ tem dispensandi Eucharistiam, tamen ad licitum usum huius pote­ statis requiritur etiam iurisdictio. Ad pastorem enim spectat pascere oves suas nec, eo invito aut inscio, potest alius licite mittere falcem in messem alienam (3). Itaque, praeter ordinis potestatem, necessaria est potestas iurisdictionis in eos, quibus sacramentum administratur, vel facultas ab eo obtenta qui talem iurisdictionem habet. Sane, ut manifeste colligitur ex doctrina alibi (n. 49) tradita, sacramentorum administratio, quippe quae est unam e praecipuis mediis oves pascendi, ad eos iure proprio ac officio spectat qui curam animarum gerunt. 298. 3. Quare ii omnes et soli possunt iure proprio Eucharistiam licite dispensare, quibus competit potestas ordinaria aut quasi-ordinaria (consulto utimur hac voce, ut ii quoque comprehendantur, quibus ordinaria stricto sensu potestas non competit) in fideles. Hi vero sunt: 1° Episcopus residentialis, Vicarius Generalis, Vicarius Capitularis, Administrator Apostolicus, Abbas vel Praelatus nullius, Vicarius et Prae­ fectus Apostolicus, omnes nimirum qui in iure nomine Ordinarii intelliguntur (can. 198). 2° Superiores maiores in religionibus clericalibus, sive exemptis sive non exemptis (cfr. can. 845, § 1 et can. 514, § 1). 3° Superiores locales, item in religione clericali, non solum quoad pro­ fessos ac novitios, verum etiam quoad eos (pii in religiosa domo diu noctuque (2) <1. 1 ot /. c., n. (3) S. Thom., 1. c., q. 82. n. 3: in IV D. 11. q. 2. a. 1. q. 1. ad 3; D. 13, q. I, n. 3. 2; Suarez, dlsp. 72. sect. 1; Lugo, l. c., disp. 18, sect. I: S. Alph.. I. e.; Lueroix. 109 sa.; Ball.-Palm., /. c., n. 83; Gaspard, /. c., n. 1009. Lugo, I. c., n. 36; Suarez. I. c., sect. 2, n. 2. 2G4 LIBER IV - PARS I - CAPUT ΙΠ degunt causa famulatus aut educationis aut hospitii aut infirmae valetudinis (can. cit. 514, § 1). 4° Parochus non solum quoad illos, qui habent domicilium aut quasidoinicilium paroeciale (cfr. can. 92, § 3), sed etiam quoad ceteros omnes qui actu commorantur intra fines paroeciae, nisi iure communi aut particulari sint subducti a parochi iurisdictione; idcirco potestas parochi extenditur quoque ad sodales religionis laicalis a iure non exemptae, si Episcopus religiosam fa­ miliam speciali decreto non subduxerit a parochi cura (can. 514, § 3). 5° Rector Seminarii quoad omnes qui in Seminario sunt, non solum tyrones, sed ceteros etiam familiares (cfr. can. 1368). 6° Quasi-parochi, scii, qui partibus vicariatus apostolici ac praefecturae apostolicae tamquam rectores animarum praesunt (cfr. can. 216, § 3, 451, 7° Vicarius actualis ad normam can. 471 constitutus, i. e. qui, paroecia pleno iure unita domui religiosae vel ecclesiae capitulari aut alii personae morali, actualem in ea curam gerit animarum. 8° Vicarius oeconomus, qui nempe regimen paroeciae, ea vacante, su­ scipit ad normam can. 472. 9° Vicarius substitutus, qui ad normam cc. 465, §§ 4, 5, 1923, § 2 con­ stituitur, si tota animarum cura ad ipsum spectet, i. e. si Ordinarius loci vel parochus aliquid non exceperint, puta, in casu nostro, Eucharistiae administrationem (cfr. can. 474). 10° Vicarius adiutor, si in omnibus suppleat parochi vicem (can. 475). 11° Ordinarius monialium confessorius vel qui vices eius gerit (can. 514, § 2). 12° In religione laicali parochus loci, vel cappellanus quem Ordinarius parocho suffecerit ad normam can. 464, § 2, quippe proinde religiosae familiae aut piae domus curam spiritualem, loco parochi, gerat (cfr. can. 514, § 3). 13° In communitate, sive religiosa sive non, quomodocumque a parochi iurisdictione exempta (cfr. can. 464, § 2, 673 ss.), idem ius competit Superiori vel cappellano aut confessario, pro diversitate casuum, sacerdoti nempe qui spiritualem curam communitatis gerit. 299. Licentia pro aliis sacerdotibus. — Omnes alii sacerdotes, praeter memoratos, ut licite possint Eucharistiam distribuere, indigent licentia seu facultate. Haec licentia seu facultas potest esse: 1° explicita et implicita; 2° tacita et praesumpta; 3° generalis et specialis; 4° ab ipso iure com­ muni et ab iis, quibus ordinaria seu quasi-ordinaria competit potestas, concessa. 1. In casu verae necessitatis, licet non extremae, quilibet sacerdos habet a. iure facultatem dispensandi fidelibus eucharisticum sacra­ mentum. Iu casu magnae utilitatis sive publicae sive etiam privatae, ut pro DE EUCHARISTIAE MINISTRO 265 certo tenemus, cuivis presbytero est facultas rationabiliter praesumpta Eucharistiam distribuendi. 2. Ex iure communi quilibet sacerdos potest intra Missam et, si privatim celebrat, etiam proxime ante et statim post, sacram commu­ nionem ministrare (can. 846, § 1); quod valet etiam si Missa celebretur in oratorio privato, dummodo loci Ordinarius, iusta de causa, in casu particulari non prohibuerit Eucharistiae distributionem (can. 869). Cfr. n. 374. Verba si privatim celebrat ita sunt intelligenda, ut excludatur Missa sive sollemnis sive cantata sive conventualis; et verba proxime ante et statim post ita intelligi debent, ut sacerdos iam indutus sacris vestibus Sacrificii possit communionem distribuere (4). Cum haec facultas sit a iure, satis constat eam nec a parocho, puta tempore paschali aut occasione missionum vel extraordinariae alicuius festivitatis, nec a loci Ordinario posse per se auferri aut coarctari. Quod sedulo est attendendum, ad praxim praesertim quod attinet, ne ius commune violari contingat ob hunc illumve inanem praetextum. Quaeri potest an sacerdos in Missis sollemnibus sive cantatis de Requie possit sacram communionem distribuere fidelibus petentibus. Ratio dubitandi est, quia ex decreto S. R. C. de Queretaro, 28 nov. 1902 (n. 4104), «in Missis sollemnibus sive cantatis de Requie, iuxta praxim Urbis, communio distribui non solet». Attento can. 846, § 1, putamus sacram communionem distribui posse, atque ad id nullatenus requiri peculiarem aliquam causam, sed omnino sufficere rationabilem unius alteriusve fidelis petitionem. Penitus sublata est, et merito equidem, prohibitio ne regulares in suis respective ecclesiis sanctissimum Sacramentum dispensent die Paschatis et, Romae, feria V in Coena Domini. 3. Etiam extra Missam quilibet sacerdos potest Eucharistiam di­ stribuere ex licentia saltem praesumpta rectoris ecclesiae, si sit extra­ neus (can. 846, § 2). Eatenus fit locus huic facultati, quatenus adsit licentia saltem praesumpta rectoris Ecclesiae; quae, si certo deest, presbyter, prae­ sertim extraneus, nequit sacram communionem distribuere. At ubi manifesto constet parochum seu rectorem ecclesiae irrationabiliter li­ centiam denegaro, sacerdos potest tuta conscientia Eucharistiam di­ stribuere, remoto tamen scandalo aut alio incommodo. (I) S. K. C. in una Ord. FF. Min. Prov. Apulae. 19 lan. 1906, n. 4177. 266 LIBER IV - PARS I - CAPUT HI 300. Ius peculiare parochi et aliorum. — Parocho competit du­ plex ius: 1° quoad publicam Eucharistiae delationem ad infirmos; 2° quoad sacram communionem per modum Viatici moribundis. 1. Sacram communionem publice ad infirmos etiam non paroecianos deferre extra ecclesiam, pertinet ad parochum intra suum terri­ torium (can. 848, § 1). Ista enim publica communionis administratio inter functiones paroeciales recensetur (can. 462, 3°). Dicitur publica; nam privatim sacerdos quilibet potest deferre communio­ nem ad infirmos, de venia saltem praesumpta sacerdotis, cui custodia san­ ctissimi Sacramenti commissa est (can. 849, § 1). Dicitur praeterea extra ecclesiam, quia sacerdos quilibet, ex dictis, potest in ecclesia Eucharistiam deferre ac distribuere fidelibus, non solum publice, sed etiam magna cum pompa ac sollemnitate. Delatio publica, de qua in can. 848, § 1, ea non est, quae fit in domo pia vel religiosa, etiam non exempta, cum ordinario apparatu iuxta leges liturgicas. Ceteri sacerdotes Eucharistiam publice deferre possunt ad infirmos solum in casu necessitatis, quamvis non extremae, ut supra innuimus, aut de licentia saltem praesumpta parochi vel loci Ordinarii (c. 848, § 2). Iure praesumitur haec licentia si parochus sit absens, infirmus, impeditus etc. Cfr. n. 390 ss. 2. Item parocho exclusive competit deferre sive publice sive pri­ vatim communionem per modum Viatici ad moribundos (can. 850), salvo iure Superioris in religione clericali, Rectoris Seminarii, confessarii monialium, et cappellani qui, loco parochi, spiritualem curam gerat familiae religiosae aut piae domus (cfr. n. 298); et salvo quoque iure spectante ad dignitates et canonicos secundum ordinem praece­ dentiae ministrandi sanctissimum Eucharistiae sacramentum Episcopo decumbenti (can. 397, 3°). Verba can. 850 « per modum Viatici » sunt intelligenda de prima vice seu de Viatico proprie sumpto. Quare si constitutus in periculo mortis Eucharistiam devotionis causa quotidie aut frequenter sumat, eius administratio non reservatur exclusive parocho. 301. An et quomodo peccet sacerdos communionem distribuens sine facultate. — 1. Plures docent graviter peccare sacerdotem, qui communionem distribuat sine ulla facultate, quia ius pastoris violat in re gravi (5). Haec sententia nimis rigida videtur. (5) Sporer, /. c.. cap. 5, n. 309; Laymann, lib. V, tract, i, cap. 7, n. 3; Coninck, q. 82, n. 29; Bonaciuo, disp. 4, q. 5. p. 1, n. 0; S. Alph., I. c., n. 234; Suarez, Le., η. 3; Gôuleot, L <·., n. 181; Marc, I. c.» n. 1536. DE EUCHARISTIAE MINISTRO 2. In praxi, praesertim ubi non agitur de Eucharistia publice defe­ renda ad infirmos, aut sive publice sive privatim per modum Viatici, culpa est nulla aut venialis tantum, quia de facto numquam aut fere numquam abest bona fides aut licentia rationabiliter praesumpta; idque eo magis affirmandum putamus, quia ex iure communi, at­ tento praescripto can. 816, longe mitior facta est Ecclesiae disciplina hac in re. Diximus: praesertim ubi non agitur de Eucharistia publice deferenda ad infirmos, aut sive publice sive privatim per modum Viatici; nam in utroque casu res natura sua gravior est, et ideo iure magis invitus censetur pastor, potissimum si de Viatico ministrando agitur. Attamen etiam in hoc casu peccatum mortale plerumque deest, nisi fiat ex contemptu contra expressam voluntatem parochi nullaque causa excuset. Si urget necessitas ministrandi Viaticum, et parochus absit, aut praesens irrationabiliter administrare nolit, quilibet sacerdos, et in eius defectu etiam diaconus, licite posset ad moribundum Viaticum deferre; imo id agere teneretur. 302. Scholion. — Iure antiquo excommunicatione simpliciter re­ servata Sedi Apostolicae plectebantur regulares praesumentes clericis aut laicis, extra casum necessitatis, sacramentum Extremae Unctionis aUt Eucharistiae per Viaticum ministrare phsann nnrnohi lirantia /fil Haec censura ex Codice non amplius viget 303. Minister extraordinarius sacrae cc extraordinarius est « diaconus, de Ordinari gravi de causa concedenda, quae in casu n mitur » (can. 845, § 2). Diaconus vi suae ordinationis constit sacerdotis ad inserviendum eidem in rebus muni locum tenet profecto Eucharistiae dis] quando Eucharistiam distribuit, id facit i quatenus a sacerdote assumitur tamquam < ad hoc munus exercendum; dum sacerdos vi sacerdotii ex potestate a Christo accept; rali sanctissimum sacramentum distribuit ( 2. Certissime constat, antiquitus usum (6) Cfr. Const. · A post. Sedis ·, scr· 2, n. 14. (7) Suarez, l. c.. sect. 1, n. 2 se.; Lugo. I. c.. n. 7 ss ad 1 ct ad 3. 18 — CaI’PELLO» Dc Sacramentis, I. 268 LIBER IV - PARS I - CAPUT III f communicabant sub utraque specie, ut diaconus calicem eisdem prae­ beret. Sacerdos enim offerebat corpus Christi, diaconus, qui sequebatur, sanguinem (8). . jfl Imo ex antiquissima traditione scimus diaconos aliquando ministrasse fidelibus utramque speciem. « Ubi desiimus precari, ait N. Justinus M. (9), panis affertur et vinum et aqua; et qui praeest, preces et gratiarum actiones totis viribus emittit et populus acclamat: amen; et eorum, in quibus gratiae actae sunt, distributio iit et communicatio unicuique praesentium, et absen­ tibus per diaconos mittitur ». Id praesertim locum habebat in casu necessitatis de licentia sacerdotis. 3. Ut diaconus licite possit fidelibus dispensare corpus Christi, obsoleta iamdiu in occidentali Ecclesia communione sub specie vini, duplex conditio requiritur: necessaria nempe est tum causa gravis, tum licentia Ordinarii loci vel parochi. Nomine parochi intelligendi sunt omnes, qui iure proprio possunt Eucharistiam distribuere (cfr. n. 298). 1° Requiritur et sufficit causa gravis lato sensu. Habetur causa gravis: a) si deferendum sit viaticum ad infirmum, et sacerdos absit, vel nequeat commode illud afferre; — b) si fideles velint ad sacram synaxim accedere, et desit sacerdos, puta quia absens aut infirmus; idque, sedulo fac animadvertas, etiamsi ex mera devo­ tione fideles communicare cupiant, ut pro certo habemus; — c) si parochus sit « occupatus in magno aliquo festo », ut expresse docet 8. Alphonsus (10); — d) si communio sit distribuenda magnae fide­ lium multitudini et sacerdotes ad id sufficientes desint; — e) si pa­ rochus seu sacerdos sit aliis curis detentus, ex. gr. si praedicationi aut confessionibus audiendis vacet, ita ut fideles communicaturi diu exspectare alias deberent (11). DE EUCHARISTIAE MINISTRO 269 sumpta (12). Probabilius dicendum, in tali casu licere diacono Eucharistiam distribuere loco sacerdotis, dummodo publica sit censura aut poena canonica. Post sententiam declaratoriam aut condemnatoriam, adest procul dubio gravis causa, seu deesse censetur sacerdos qui Eucharistiam dispenset. f 1 Quaeri potest num gravis causa tunc habeatur, cum fideles petunt sacra­ mentum Eucharistiae, et solus adsit parochus seu sacerdos excominunicatus vel suspensus aut interdictus. Attentis praescriptis cc. 2261, 2274 et 2284, ita respondendum: ante sententiam condemnatoriam vel declaratoriam, causa gravis nonnullis exsistere non videtur, quia fideles possunt ex qualibet iusta causa petere sacramenta ab excommunicato vel suspenso vel personaliter in­ terdicto, et quidem ad id suflicit, ut videtur, etiam petitio rationabiliter prae(8) Cfr. S. Cyprian., De laps., e. 25; Const. Apoet., lib. VIII, c. 13; Suarez, l. e., n. 2; Lugo. I. c. j (9) Apolog., lib. I, cap. 07. 1 (10) Hom. apost., tract. 15, η. 9, cum communi. I (11) Cfr. Suarez, I. c., n. 8; Lugo. I. c., n. 27; Ball.-Palm., I. c., n. 84; Gasparri I c n. 1079. 2° Praeter causam gravem, requiritur etiam licentia vel Ordi­ narii loci vel parochi, i. e. illius ad quem iure proprio spectat commu­ nionem fidelibus distribuere. Eiusmodi licentia per se debet esse ex­ plicita; at aliquando sufficit quoque praesumpta, modo sit rationa­ biliter praesumpta, puta si parochus nequeat commode adiri, et vere urgeat ministrare eucharisticum sacramentum. In casu necessitatis, palam est licentiam legitime semper praesumi (can. 815, § 2); adeo ut, hypothetice loquimur, si loci Ordinarius vel parochus esset forte invitus, diacono liceret nihilominus communionem distribuere, quia irrationabiliter denegaretur licentia, et ideo ex ipso iure communi seu ab Ecclesia eandem tunc diaconus reciperet. Quidam DD. opinantur, sufficere quamlibet iustam causam, licet non gra­ vem, ut diaconus possit Eucharistiam ministrare; imo nonnulli docuerunt ad id satis esse praeceptum Episcopi vel parochi, etiamsi nulla adsit causa. S. Al­ phonsus (13) refert utramque sententiam, nec improbat. Attento praescripto can. 845, § 2, neutra sententia per se potest hodie sustineri. At prior sententia facile admitti potest, quia illi DI), loquuntur de causa gravi sensu stricto, et dicunt sufficere causam iustam etiam levem, quae fere eadem est ac causa gravis sensu lato, ut supra expli­ cata. 304. Iuxta plures, graviter peccat per se diaconus, qui sine causa gravi aut sine licentia Eucharistiam dispenset, non solum quia violat ius pastoris in re gravi, sed etiam quia, aliter ac sacerdos, vi suae ordi­ nationis nonnisi secundario concurrere debet ad sanctissimum sacra­ mentum distribuendum, i. e. tamquam organum seu instrumentum sacerdotis ubi necessitas sive stricta sive saltem lata postulet diaconi adiutorium. Item, aiunt, ob eandem rationem Ordinarius vel parochus, qui committeret diacono distributionem Eucharistiae sine gravi causa, per se a letali peccato excusari non posset. In dubio utrum causa sit gravis necne, omnes concedunt licere diacono sacram communionem di­ spensare. Probabilius non constat in praedictis casibus de gravitate culpae (12) (’appello. De censuris. nn. 148, 157. (13) Lor. c/Λ, n. 237, quaer. 1°. 270 LIBER IV - PARS I - CAPUT ΙΠ neque ex verbis legis neque ex fine eiusdem. Quare dicendum, dia­ conum non peccare mortaliter si, contemptu et scandalo remoto, Eu­ charistiam distribuat sine causa gravi aut sine debita licentia. Nec graviter peccare censetur Ordinarius vel parochus qui sine gravi causa licentiam diacono tribuat. Non convenit inter DD., num irregularitatem contrahat diaconus, qui Eucharistiam illicite, i. e. sine causa gravi et licentia, ministret. Communior sententia affirmat (14); probabilior negat (15). Hanc senten­ tiam negantem, attento praescripto can. 985, 7°, certa videtur dicenda. « Nam defectus, egregie ait Suarez (l. c.), qui ibi intervenit magis pertinet ad defectum iurisdictionis quam ordinis: diaconus enim ex vi suae ordinationis recipit pote­ statem ministrandi hoc sacramentum a presbytero confectum, ac proinde cum subordinatione ad ipsum, apud quem est propria potestas in corpus Christi verum et mysticum. Haec autem subordinatio ad quendam modum iurisdi­ ctionis pertinere videtur; nam quod est ordinis ex vi characteris habetur. Et ideo diaconus, dispensans Eucharistiam sine facultate presbyteri, exercet proprie actum sui ordinis, neque id est separabile a tali actu, etiamsi absque competenti iurisdictione fiat ». Paucis: diaconus vi suae ordinationis est minister extraordinarius Eucha­ ristiae dispensandae; ergo, licet sine causa ac licentia distribuat communionem, non contrahit irregularitatem statutam contra eos « qui actum ordinis, clericis in ordine sacro constitutis reservatum, ponunt,... eo ordine carentes » (can. 985, 7°), quia ipse revera ordine non caret. 305. Num clerici diacono inferiores et laici possint aliquando Eu­ charistiam ministrare. — 1. Certum est clericos diacono inferiores vi ordinationis potestatem ministrandi Eucharistiam ne secundario qui­ dem obtinere, ut e monumentis totius Traditionis manifeste liquet atque implicite confirmatur can. 845, § 2, ubi solus diaconus dicitur minister extraordinarius sacrae communionis, non autem subdiaconus ueque alius a fortiori clericus inferior (16). 2. Quaestio est apud DD., an subdiaconus aliusve clericus, imo vel laicus possint, urgente extrema necessitate, sanctissimum sacramen­ tum administrare; et ulterius, an in casu affirmativo, necessarium sit ad id Episcopi mandatum. Plures, praesertim veteres, negant licere laicis ipsisque clericis inferioribus sacram communionem ministrare in casu extremae neces­ sitatis, i. e. ubi desit sacerdos aut diaconus qui Viaticum moribundo (14) S. Alph.» I. c., n. 234; Marc, l. c., n. 1535. (15) Suarez, De censum, disp. 11, sect. 3, n. 24; Gaspard, L c.; Tractatu# canonicus de sacra ordinatione, n. 311. (10) Cfr. Suarez, L c., n. 10; Lugo, L c., n. 21 sa.; Gaspard, Dc Euch.. n. 1080; G6nlcot, l. c.; Ball.-Palm., I. c.» n. 90. DE EUCHARISTIAE MINISTRO 271 praebeat; tum quia, aiunt, hoc est contra universalem Ecclesiae con­ suetudinem, tum quia « receptio huius sacramenti non est necessi­ tatis » (17). Alii affirmant, maxime si infirmo nec Poenitentia nec Extrerna Unctio ministrari possit (18); et hanc sententiam ut probabilem habent recentiores fere omnes auctores (19). Quae sententia non improbatur a S. Alphonso (L c.). Ea uti certa habenda est, ob sequentes rationes: 1° Urget obligatio ex iure divino Viatici suscipiendi in periculo mortis. 2° Si administratio per clericum aut laicum esset mala, id foret vel propter contactum cum sacris speciebus seu reverentiam, vel propter sacra­ menti usum, vel ob specialem prohibitionem; atqui, non propter contactum, quia fideles solebant olim hoc sacramentum manibus accipere; non propter sacramenti usum, quia supponitur, ex parte recipientis, et necessitas et dispo­ sitio suiliciens, ct ex parte dantis, reverentia debita et etiam necessitas, cum desit alius, qui ministret (20); non ob specialem prohibitionem iuris divini, quia nullatenus de ea constat ex sacris Litteris vel Traditione, et, illa admissa, usus do quo infra, explicari non posset; neque adest specialis prohibitio iuris ec­ clesiastici, sive vetus disciplina probe consideretur (imo contrarium inde elucet), sive Codex inspicia!ur, quo nunc utimus. 3° Immerito adversarii opponunt consuetudinem Ecclesiae; ea enim, ut scite notat eximius Suarez (l. c.), « cum ad summum habeat vim legis posi­ tivae, eandem recipit interpretationem, praecipue, quia hic casus tam rarus est, ut de illo non possit dici consuetudo introducta; nam, si quando occurrit, etiam interdum legitur datum sacramentum a laico ». 4° Neque opponi potest scandalum ex parte fidelium: si enim abfuit olim, profecto abesse potest etiam hodie; populus rite doceatur, et ubi non desit congrua reverentia, putatitium hoc scandalum cessabit. 5° Ex monumentis venerandae antiquitatis comperimus, consuetudinem prioribus saeculis viguisse, ut laicus deferret Eucharistiam ad infirmos; cuius consuetudinis vestigia perdurarunt usque ad saeculum decimum (21). Si quaeras, utrum, admissa hac sententia affirmante, requiratur explicitum mandatum Episcopi, prout videntur asserere quidam auctores (22), an potius sufficiat etiam licentia praesumpta sive loci Ordinarii sive parochi, sic (17) S. Thom., In IV D. 13, p. 1, a. 3, sol. 1, ad 3; Lugo, l. c., n. 22; Tournely (Contin.), De Euch., cap. 5, a. 2, conci. 4, quaer. 1. (18) Suarez. I. c.; Valentia, in 3 P„ disp. 6, q. 1, p. 1; Escobar, Z. c., lib. 20, n. 131; Diana, part. Ill, tract, i, resol. 47; Mazzotta, Z. c., cap. 3, § 1; Laymann, tract. 4. cap. 7, n. 0; cfr. S. Alph., Z. c„ n. 237, quacr. 3. (19) Scavini, Z. c., III, n. 132: Bail.-Palm.. Z. c., n. 91; Gaspard, Z. c.; Gênicot, Z. c.; Lehinkuhl, Z. r., n. 183; Gury-Fcrreres. Z. c., n. 291, not. a; Noldin, Z. c., n. 124, 3; Marc, Z. c.. n. 1535; Bucccroni, Z. c., n. 527; Pighi, op. cit., IV, n. 121, quaer. 2. (20) Cfr. Suarez, Z. c., n. 10. (21) Cfr. Martène, De antiq. Ecclesiae ritibus, lib. I, cap. 5. art. 2, n. 2; Bona, op. cit., lib. II, cap. 17, n. 5. (22) Cfr. Gosparri, Z. c., n. 1080. 272 LEBER IV - PARS I - CAPUT III breviter et perspicue respondendum censemus: certe requiritur ex supra dictis (n. 303, 2°) licentia pastoris, ubi sine difficultate haberi possit; nam si ea ne­ cessaria est diacono, ut licite possit Eucharistiam ministrare, a fortiori ne­ cessaria est clerico inferiori et laico; non requiritur tamen explicit um mandatum Episcopi, nisi ad hoc forte, ex. gr. tempore pestis, ut Episcopus veram ne­ cessitatem, omnibus circumstantiis verificatis, adesse recognoscat; in casu extremae necessitatis, quando scii, ex una parte desit sacerdos vel diaconus qui praebeat moribundo Viaticum, et ex alia parte deficiat Ordinarius vel parochus a quo facultas obtineri queat, sufficit licentia praesumpta, ut palam est. 306. 3. Clerici diacono inferiores, qui, extra hunc necessitatis casum, Eucharistiam ministrent, certissime irregularitatem contrahunt ob exercitium potestatis ordinis non receptae (can. 985, 7°). Si privatim et secreto sibi ministrent, non videntur irregularitatem contrahere. De laicis iure antiquo, utrum fierent irregulares necne, gravis aderat DD. controversia. Plerique negabant, quia rubrica tituli erat: De clerico etc. (c. 1, 2, x, de clerico non ordinato ministrante, V, 28), et ideo censebant irregularitatem ad clericos esse restringendam (23). Alii affirmabant, quia in nonnullis editionibus legebatur: De non ordinato ministrante, prout reipsa notabatur in margine editionis corporis iuris, quae in scholis adhiberi solebat (24). Sententia negativa probabilior erat ipsi fih Alphonso (Z. c.); ad praxim vero quod spectabat, etiam patroni sententiae affirmantis concludebant, ir­ regularitatem, utpote dubiam dubio iuris, esse nullam (25). Iure novo dubitandum non est, attento praescripto can. 985, 7°, quin laici irregulares fiant, si extra causam necessitatis audeant sacram communionem fidelibus distribuere. Si privatim et secreto sibi ministrent, probabilius effugiunt irregularitatem, ut supra di­ ctum est. 307. An et quando sacerdos, diaconus, clericus inferior aut laicus possint Eucharistiam sibi ministrare. — 1. Sacerdos, qui Missam non (23) Schmalzgr., Ius eccl. unie., lib. V, tit. 28, n. 3; ReifTenat., /i/s can. unir., lib. V. tit. 27, n. 10 s.; Laymann, lib. I, tract. 5, part. 5, cap. 3, η. 3; Pithing, Ius canonicum in quinque libros Decretalium distributum, lib. V, tit. 27, η. 4; S. Alph., lib. VII, η. 359; Bo­ nacina, disp. 7, Dc irrcguL, q. 3, p. 6, n. 1; D’Annibale. I. § 411, not. 23. (21) Suarez. I. c., disp. 12, sect. 4, η. 2 ss.; Engel,Collegium univ. iur. can., lib. V, tit. 28, n. 1; Giraldi, Ejrpositio iur. ponlif., I, sect . 805; Wcmz, Ius Dem talium, vol. II, n. 381. (25) Ctr. G OS parti, Tract, can. de sacra ordinatione, n. 334; D’Anntbulc. I. c.; Lega, Dc iudiciis, lib. II. vol. Ill, n. 221. DE EUCHARISTIAE MINISTRO 27.3 celebret, potest, remoto scandalo, etiam citra mortis periculum ex sola devotione Eucharistiam sumere e ciborio, si desit alius minister seu sacerdos. Triplex igitur conditio requiritur: 1° ut Missam non celebret, quia explorati iuris est, sacerdoti litanti intra Missam per se esse communi­ candum; 2° ut desit alius minister seu sacerdos, quia ex dictis constat eatenus licere presbytero Eucharistiam sibi ministrare, quatenus nullus adsit sacerdos qui eam ipsi praebeat; 3° ut removeatur scandalum, ad quod vitandum omnes equidem lege divina tenemur; facile vero scan­ dalum vitari potest, sive monendo fideles adstantes, sive privatim omnino seu occulte hostiam consecratam e pyxide sumendo. Quod autem etiam ex sola devotione liceat sacerdoti seipsum com­ municare, ut probabile habent plures veteres (26) theologi, et omnes recentiores (27) (ne unum quidem invenimus, qui id neget); quare practice hoc tamquam certum tenendum. Nec probabilius uecesse est, ut sacerdos nequeat Missam celebrare. Si potest Sacrum facere, ex­ pedit quidem ut illud celebret; nihilominus facultate communicandi non privatur. , ; i An et quinam ritus in casu servandus? Cum Eucharistia sumi debeat privatim, ritus ordinarius administrandi Communionem omittendus est. Sacerdos induere debet cottam et stolam. Potest convenienter praemittere gcnuflexus ad gradum altaris Confiteor, Misereatur et Indulgentiam. Pie ac devote sumat hostiam consecratam, omissis precibus quae in Missa et in administratione communionis recitari solent. Etiam extra periculum mortis potest diaconus, si desit sacerdos communicans, Eucharistiam, probabilius ex mera quoque devotione, sibi ministrare. Quoad ritum, idem ac supra de sacerdote dicendum. Utrum sacerdos, praesente diacono, possit seipsum communicare, an potius ab eodem Eucharistiam recipere debeat, controvertitur. Quidam, ex. gr. Suarez (28) et Durandus (29), dicunt sacerdotem debere propriis manibus se communicare. Alii, ex. gr. Fagandez (30), aliter sentiunt. Ex praescripto can. 845, § 2, ad ius novum quod attinet, dicendum, sacerdoti, qui ex sola devotione communicet, non posse Eucharistiam a diacono ministrari, quia gravis causa, a legislatore expresse requisita, tunc reipsa deest. I I ' I J I I I I I I (26) Suarez, Z. c., sect. 3, n. 3; Lugo, I. c., n. 28; Coninck, Z. c.. q. 82, n. 24; Buscmb. apud S. Alph., lib. VI, n. 238; Escobar, tract. VII. exam. 6, η. 37; Bonacina. disp. 4. q. 5. p. 1, n. 13. (27) Ball.-Palm., I. c., n. 93; D’Annibale. Z. c., 5 27 i ; Gônicot, Z. c.; Marc, Z. c.; Lehmkuhl, Z. c., n. 183, 2; Gasparri, Dc Each., n. 1081; Pighi, Z. c„ n. 121, quaer. 3. (28) Lor. ci/., sect. 3. n. 3. (29) Loc. cit., dlst. 13, q. 4; cfr. etiam Lugo. Z. c., n. 28. (30) In praecepta Decalogi, de 3° pracc. Eccl., lib. 3, cap. 3, n. 7. LIBER IV - PARS I - CAPUT ΓΠ 271 2. Subdiaconus, deficiente sacerdote, procul dubio potest seipsum communicare in periculo mortis. Qua de re, sive i ure antiquo sive praesertim iure novo, nulla est controversia. 308. 3. An clerici inferiores et laici possint, urgente necessitate, Eucharistiam per seipsos sumere, non convenit inter DD. Pluies veteres affirmant (31) quia « nullo praecepto divino vel ecclesiastico id apparet prohibitum; imo notum est quod olini fideles laici Euchari­ stiam in suas domos deferebant, et seipsos propriis manibus communi­ cabant; et hoc quidem propter necessitatem permittebatur. Cur autem, eadem necessitate occurrente, aliquando permitti non poterit? » (32). Multi vero auctores antiqui clericis id licere negant et plerique laicis (33), ob easdem fere rationes, quas supra retulimus et refuta­ vimus (n. 305). Omnes Doctores recentes, superius allegati (n. 305, not. 19), do­ cent sive clericos sive laicos licite posse, saltem probabiliter, se ipsos communicare in illis circumstantiis iisque tantum, in quibus aliis Eu­ charistiam ministrare valent, idest urgente necessitate: clericos ni­ mirum, deficientibus presbyteris et diaconis; laicos vero, deficientibus presbyteris, diaconis et clericis. Iuxta ea quae supra tradidimus (n. 305), hanc sententiam ut practice certam amplectimur, remoto scandalo et seclusa qualibet irre­ verentia: tum quia ex documentis historicis constat, olim permissum fuisse fidelibus, ut saevientibus persecutionibus, Eucharistiam in pro­ priis domibus asservarent eamque singulis diebus, uti moris tunc erat, et praesertim instante persecutione sumerent (cfr. n. 310); tum quia id reipsa licere, in casu necessitatis, expresse declaravit S. C. de Prop. Fide, 21 iul. a. 1811 [non 10 aug. 1841, ut quidam referunt, ex. gr. Baîl.-Palm., I. c., n. 90, et Gasparri, l. c. (31)], in responsione ad Vic. Apost. Tunk. Occid. (31) Suarez. Z. c.; Catetanus, Comment. in Maith. xxvi, 26; Escobar, l. c., n. 156; Diana, Z. c., reeol. 17; S. Alph., Z. c., quaer. 2, qui licet non explicite, implicite tamen hanc sententiam corte approbat. (3 i ' ! J I S. Alph., Z. C. (33) Lugo, Z. c., n. 24, qui tamen (Z. c., n. 23) probabilem habet etiam sententiam con­ trariam: Gonet, op. ci/.. lib. V, tract. 1, De Euch., disp. 10, n. 19; Bonaclna, Z. c., q. 5, p. 1, n. 6; Tournely (Contln.), Z. c. S. Alph. (Z. c.) allegat pro hac opinione negante etiam Sà, Victoria. SH vestrum. Paludanum, Possevinum et Sotum. At minus recte. Nam Sii (v. Eucharistia, n. 32) haec tantum ha­ bet: « Posse ct luicum itidem quidam putant, alii negant»; Victoria (Sumin., n. 89), Silvester (v. Eucharistia, III, n. 5) ct Paludanus (in IV D. 13. q. 1, a. I. conci. 3. n. 18) loquuntur do Eucharistia a clericis interioribus vel n laicis ministranda aliis; Possevinus (de offlc. curati, cap. 8, n. 21) refert factum reginae Scotiae, quae sibi, ut fertur, Eucharistiam ministravit, et sublit: «factum forsitan de Summi Pontificis licentia processisse »; Sotus (In IV D. 13, q. 1, a. 3, v. Tertium autem) loquitur do sacramentorum admlnistratioue in genere. (34) Cfr. Collect. S. C. de Prop. Fide, vol. I, n. 928. j DE CUSTODIA SANCTISSIMAE EUCHARISTIAE 275 Sequens dubium propositum fuit: « 3. An permitti potest in hoc perse­ cutionis tempore ut fidei confessores ad mortem propter fidem damnati, et quibus in carcere defertur SS. Euchar. sacramentum occulte, possint illud suis manibus accipere et sese occulte communicare, ne sacerdos illos more ordinario communicans a persecutoribus agnoscatur et prehendatur; vel satiusno est in illo casu ab illis confessoribus communicandis abstinere, maximo cum illorum animae detrimento? ». Et S. Congregatio die 21 iul. 1841 reposuit: «Ad 3. Affirmative quoad primam partem, dummodo nullo irreverentiae aut conculcationis periculo tan­ tum Sacramentum exponatur ». CAPUT IV. DE CUSTODIA SANCTISSIMAE EUCHARISTIAE ARTICULUS I. De usu Eucharistiae asservandae in genere. 309. Mos Eucharistiae asservandae licitus et rationabilis est. — 1. Contra haereticos, qui acriter impugnarunt consuetudinem asser­ vandi sanctissimam Eucharistiam, venerabile hoc sacramentum in usu tantum consistere affirmantes, iure meritoque Patres Tridcntini catho­ licam doctrinam diserte asseruerunt et vindicarunt hisce verbis: «Con­ suetudo asservandi in sacrario sanctam Eucharistiam adeo antiqua est, ut eam saeculum etiam Nicaeni Concilii agnoverit. Porro deferri ipsam sacram Eucharistiam ad infirmos, et in hunc usum diligenter in eccle­ siis conservari, praeterquam quod cum summa aequitate et ratione coniunctum est, tum multis in conciliis praeceptum invenitur, et vetu­ stissimo catholicae Ecclesiae more est observatum. Quare sancta haec Synodus retinendum omnino salutarem hunc ct necessarium morem sta­ tuit » (1). Et dein in can. 7 expresse definivit: «Si quis dixerit, non licere sacram Eucharistiam in sacrario reservari, sed statim post consecrationem adstantibus necessario distribuendam... a. sit ». 2. Argumenta, quibus adversarii nituntur ut morem asservandi (1) Sees. XIII, Dc Eucharistia, cap. 6; cfr. c. 93. 1). II. De eous.; e. 10, X, Dc cclcbr. Miss., III, 41 (Honor. Ill); Cone. Nic. L c. 13 (c. 6, C. XXVI. q. G). 276 LIBER IV - PARS I - CAPUT IV Eucharistiam impugnent, nullius equidem valoris sunt. Id, aiunt, alie­ num est a facto D. N. I. C., qui, teste Origene seu Oyrillo (2), « panem, quem discipulis dabat, non distulit, nec differri iussit in cra­ stinum ». Praeterea, addunt, huiusmodi mos videtur contrarius disciplinae antiquae; nam prioribus saeculis sanctissimum Sacramentum non cu­ stodiebatur; sed, Missae sacrificio peracto, omnes species consecratae consumebantur. Quare S. Clemens (3) praecipit « ut tot ponantur in altari holocausta, quot populo sufficere videantur; si quid autem su­ persit post communionem, non servetur in crastinum ». Demum in cap. presbyter 1. de celebr. Miss. (c. 1, X, III, 41), sta­ tuitur, quod presbyter, si voluerit, exeat ad opus rurale ieiunus, ut sci­ licet, quemadmodum DD. explicant hunc textum, iterum celebrare, et sic necessitatibus infirmorum succurrere possit (4). Ad haec argumenta responsio facile occurrit. Ad 1. Multa sunt quae Christus D. per se non iussit et quae postea per Apostolos disposuit, ut docet S. Augustinus (5). Origcnes non dicit Eucharistiam conservari haud posse, sed cum fideles edocere velit sacrificium laudis recens et novum ac spirituale, et non vetus, Deo placere, ideo utitur exemplo Domini, qui Eucharistiam a se consecratam continuo manducari iussit, ut exponit S. BeUarniinus (6). Adde, in homiliis Origenis et Cyrilli, Rufinum, qui eas vertit, plura adiicere ac demere, ut vel ipse testatur; proinde non sino fundamento dubitari potest de genuino ver­ borum sensu. Ad 2. Antiquitus Eucharistiam publice custodiri vetitum erat, ne saevien­ tibus persecutionibus periculo irreverentiae quoquo modo exponeretur. Ad 3. Olim desiderabatur ieiunium non solum in celebrante Missae sacri­ ficium, et recipiente corpus Domini, sed etiam in ministrante; idcirco, etsi Eucharistia servaretur pro infirmis, tamen ut rite illis administrari posset, Patres Cone. Agath. iusserunt, presbyterum seu parochum esse ieiunum (7). 310. Usus retinendi Eucharistiam apud se et secum in itinere de­ ferendi. — 1. Tempore persecutionum mos invaluit, ut, cum in locis abditis sacra peragebatur synaxis, qui ad eam conveniebant non solum de oblatis participarent, sed particulas a sacerdote acceptas secum etiam deferrent et domi reverenter custodirent, ut quia quotidie vitae (2) HomiL 5 in Levit., cap. 5. (3) Epist. 2. (4) Cfr. Schmalzgr., I. c., tit. 44, n. 2. (5) Epist. 118. (6) Lib. IV, De Euch., cap. 5. (7) Gonzales, Commentaria perpetua in singulos textus Quinque librorum Decretalium Grc· Qorii IX, lib. III, tit. 44, n. 7; Schmalzgr., Z. c., n. 5. DE CUSTODIA SANCTISSIMAE EUCHARISTIAE 277 periculum eis imminebat, quotidie possent sacra communione ad cer­ tamen se praeparare (8). Innumera sunt testimonia hac de re. Tertullianus (9) haec habet: «Non sciet maritus, quid secreto ante omnem cibum gustes; et si sci­ verit panem, non illum credit esse, qui dicitur ». N. Cyprianus (10): «Cum quaedam mulier arcam suam, in qua Domini Sanctum fuit, manibus indignis tcntasset aperire, igne inde surgente deterrita est, ne auderet attingere ». S. Gregorius Nazianzenus (Orat, in funere sororis suae Gorgoniae) narrat, eam apud se in cubiculo reconditum habuisse corpus Christi, et fusa ante ipsum oratione a gravi morbo liberam evasisse. S. Basilius (11) ita diserte loquitur de hac consuetudine: « Hi omnes qui per eremos vitam monasticam instituunt, ubi copia non suppetit sacerdotis, cum habeant domi communionem, de suis manibus illam percipiunt. Alcxandriae autem et per Aegyptum unus­ quisque etiam de plebe ut plurimum habet domi suae communio­ nem » (12). 2. Reddita Ecclesiae pace, minime obsolevit praefata consuetudo asservandi Eucharistiam in domibus privatis, licet complures latae fuissent particulares prohibitiones. Praesertim apud monachos et mo­ niales eam perseverasse constat, uti refert ac probat Martène (13) pluribus allatis scriptorum testimoniis. Saeculo x hic usus adhuc vigebat, saltem alicubi; nec desunt vestigia etiam saeculis posterio­ ribus (1-1). 3. Olim moris etiam fuit, ut fideles peregre profecturi secum Eu­ charistiam deferrent. Scriptor vitae S. Laurentii Dublinensis (1δ) tradit, huiusmodi consuetu­ dinem adhuc viguisse temporibus ipsius viri sancti, qui obiit anno 1181. Narrat enim quatuor sacerdotes, deferentes secum augustissimum Sacramentum, inci­ disse in latrones, qui sacra dona irreverenter tractantes, eos spoliarunt, et mox iniuriam Deo ulciscente, suspendio interierunt. Confirmant eundem ritum, quae de Satyro fratre navigante refert S. Am­ brosius (16); de Maximiano episcopo Syracusano S. Gregorius (17); de monachis (8) Bona, op. cit., lib. II, cap. 17, n. 4; Schmalzgr.. I. c., n. 3; Gonzales. I. c., n. 3 ss. (9) Lib. II Ad uxorem, cap. 5; cfr. etiam lib. De orat., cap. 14; Aligne. P. L., t. I., coi. 1296. (10) Lib. II, Dc lapsis, n. 92; Aligne, P. L., t. IV, col. 4S6. (11) Epist. 93 ad Caesariani patriciam; Aligne, P. G., t. XXXII, coi. 486. (12) Cfr. Hleronym., opist. 50 ad Pammachiuin; Baron., ad an. 57, n. 151, et ad an. 570. (13) Op. cil., lib. I, cap. 5, a. 1. (14) Many, Praelectiones de Missa, Paris, 1903, p. 270 s.; Gaspard, l. c., n. 971. (15) Apud Surium, dio 14 nov. (16) De excessu fratris sui Satyri, lib. I, n. 43. (17) Lib. Ill, Dialoy., cap. 36. 278 LIBER IV - PARS 1 - CAPUT IV Constantinopolim navigantibus loannes Diaconus in vita Gregorii (18); do S. Birino episcopo Dorcestriensi Anonymus (19). Hic usus a monachis graecis servatus fuit ad posteriora usque saecula. Etiam Romanus Pontifex, cum extra Urbem longe proficiscebatur, Eucha­ ristiam deferre solebat, quae cum magnifico et religioso comitatu ipsum praece­ debat: «de qua re, ait Card. Bona (20), eruditum commentarium edidit An­ gelus Rocca apostolici sacrarii Praefectus, ubi originem refert ad hunc priscum morem, de quo agimus ». 4. A longo iam tempore consuetudo sive Eucharistiam asservandi in domibus privatis sive eam secum deferendi in itinere sublata est, ita ut neutrum hodie licitum sit absque Sedis Apostolicae speciali induito. Qua de re plura S. Sedis documenta prostant; ex. gr. Bened. XIV Const. « Etsi pastoralis », 26 maii 1742, § VI, n. 7 ; S. C. de Prop. Fide, Litt. encyel. 25 febr. 1859; Instr, ad Vic. Apost. Indiar. Orient. 8 sept. 1869; Instr. 31 iul. 1902, η. 6 (21). Idque expressis verbis in Codice statuitur: « Nemini licet sanetis· simam Eucharistiam apud se retinere aut secum in itinere deferre » (can. 1265, § 3). Haec prohibitio est procul dubio gravis; quare a culpa letale per se non excusaretur, qui, etsi ad brevissimum tempus, apud se retineret sacras species (nisi forte, ut palam est, ratione irreverentiae vitandae aut iusta de causa hoc faceret), aut qui secum in itinere deferret, extra periculum mortis saltem lato sensu acceptum. Non videtur tamen reus peccati mortalis et forte nec venialis, qui domi in sacello privato maxima reverentia, cum lampade, sanctissimam Eucharistiam, ad breve tempus, aliqua iusta causa, custodiret. 311. Causae asservandi Eucharistiam. — Ad causas vero quod attinet, propter quas Eucharistia asservari solet, distinguendum est inter veterem et recentem seu hodiernam disciplinam. Causae, ex disciplina antiqua, erant sequentes: 1° ut fideles semper frui possent Christi D. praesentia eumque devote venerari in sua divinitate ac humanitate, atque ita satisfacere ipsius Christi desiderio, qui ait: « Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos »; 2° ut peregre profecturis augustissimum Sacramentum praebe­ as) (19) (20) (21) 2149. Lib. I, cap. 33. Apud Surium, dic 3 dec·, cap. 1. Λχκ». ci/., η. 6. Cfr. Colled, S. C. de Prop. Fide. vol. I, nn. 338, 081. 1052. 1079; vol. 11, nn. 1365. DE CUSTODIA SANCTISSIMAE EUCHARISTIAE 279 retur in viaticum; hinc Ambrosias narrat (Z. c.) fratrem suum Sa­ tyrum, ex Africa redeuntem, orta in mari tempestate, sacram Eucha­ ristiam a Christianis, qui erant in navi, petiisse; 3° ut deferretur ad monachos et ad moniales, vitam solitariam in eremis agentes, teste £. Basilio (22); 4° ut fidelium vita functorum ori aut pectori imposita cum eisdem sepeliretur; quod fiebat tum ad fugandos ab eorum sepulcris daemones, tum ad ritum extirpandum gentilium qui defunctorum ori inserebant trientem Charonti pro naulo; 5° ut presbyteri et diaconi neo-ordinati species consecratas per 40 dies a sua ordinatione sumendas haberent (23); 6° ut iis diebus, quibus Missae sacrificium non celebratur, ex. gr. tempore quadragesimae, fideles divinis epulis frui possent; 7° ut petentibus posset ministrari, et praesertim deferri ad in­ firmos 8° ut in altari publicae fidelium adorationi exponi et in proces­ sionibus deferri posset (24). Attenta hodierna disciplina, nonnisi prima, septima et octava ex his causis manent, et aliquo sensu quinta pro Missa Praesanctificatorum feria VI in Parasceve. 312. Num admittenda suspicio de haeresi. — Quaerunt DD. an tamquam suspectus de haeresi is haberi debeat, qui Eucharistiam apud se retineat vel secum deferat (25); et ulterius, attento iure novo, quaerere possumus utrum contrahat, necne, excommunicationem spe­ cialissimo modo Sedi Apostolicae reservatam. Si verba can. 2320 perpendantur, responsio facillime patet. Titius est suspectus de haeresi et plectitur praefata excommunicatione, si species consecratas ad malum finem apud se retineat; secus, non: puta si ex simplicitate aut mera devotione, quamvis indiscreta, vel a for­ tiori, ex line bono id agat (26). (22) (23) (21) (25) (26) Epist. ad Caesar iam patriciam. Halllerins, De sacr. cicci., cap. 7, art. 2, § 3. Gonzales, Z. c.; Schmalzgrr·, !· c.» n. G es. Pet ra, Comment, ad Const. A post., tom. III, fol. 299, n. 9; Schmalzgr.. I. c., n. 9. Cappello, De censuris, n. 201 ss. 280 LIBER IV - PARS I - CAPUT IV Articulus IT. De custodia sanctissimae Eucharistiae in ecclesiis. 313. Mos Eucharistiam asservandi in ecclesiis. — 1. A primis Ecclesiae incunabulis pia apud Christianos invaluit consuetudo, ut non solum in privatis domibus custodiretur augustissimum Sacramentum, sed etiam in ecclesiis, et quidem praesertim in iisdem, nisi forte ne­ cessitas seu reverentia Sacramenti aliud suaderet. Adsunt plura testi­ monia eaque non obscura. Optatus Milevitanus narrat Donatistas ecclesiam catholicorum invasisse ac inaudito scelere sacram Eucharistiam ibi repertam tradidisse canibus, qui tamen sacramentum non tetigerunt, sed rabie accensi illos homines impios dente vindice laniarunt (1). .S’. Cyrillus Alexandrinus eos redarguit, qui dicebant Eucharistiam in se­ quentem diem servandam non esse (2); exinde sat manifeste colligitur usum tunc viguisse asservandi venerabile sacramentum in ecclesiis post Missae sacrificium. 2. Aliquando etiam pretiosissimus Domini sanguis asservatus fuit in ecclesiis, ut liquet, ceteris omissis, ex epistola S. loannis Chrysostomi, qui refert, in tumultu Constantinopoli exorto, milites ecclesiam invasisse atque omnia turbasse: «Quin et sanctissimus Domini San­ guis, sicut in tali tumultu contingit, in praedictorum militum vestes effusus est » (3). 3. Mos custodiendi SS. Sacramentum in ecclesiis certe saeculo iv ineunto iam vigebat, cumque diserte supponit can. 13 Concilii Nicaeni, quo praecipitur moribundum numquam esse privandum sacro Via­ tico (1). Hinc iure meritoque Patres Tridentini dixerunt (l. c.), con­ suetudinem asservandi Eucharistiam in sacrario adeo antiquam esse, « ut eam saeculum Nicaeni Concilii agnoverit ». Antiquitus SS. Sacramentum non semper fuit asservatum in all ari, et numquam in tabernaculo proprie dicto. Custodiri solebat in sacrario, aut in aliquo ecclesiae altari, vel in armariolis positis ad cornu, frequentius dexterum, altaris. Vasa autem, in quibus continebatur, erant communius vel turres seu (1) De schismate Donalislarum, lib. II, n. 19; Mlgne, P. L., t. XI. coi. 872. (2) Epist. ad Calosyrium. Haec epistola locum prooemii tenet ante librum Adversus An· Iropomorphilas; Migne, P. G., t. LXXVI, coi. 1075. (3) Eptet. ad Innocentium, Romanum episcopum; Migne, P. G., t. LI, coi. 553. (4) Cfr. Bruns, Concilia, t. I, p. 18; Many. /. r., n. 144. » DE CUSTODIA SANCTISSIMAE EUCHARISTIAE 281 turriculae, vel columbae; turriculae deponi solebant super altare, columbae suspendi (5). 314. In quibusnam ecclesiis sanctissima Eucharistia sit asser­ vanda (G). — Attento praescripto can. 1265, § 1, 1°, Eucharistia cu­ stodiri debet: 1° In ecclesia cathedrali, quae est veluti paroecia totius dioe­ cesis; porro ea dicitur cathedralis ecclesia, in qua sedes seu cathedra Episcopi adest. In iure passim vocatur sponsa antistitis, quia spirituali quodam vinculo ei copulata exsistit, ita quidem ut nulla cathedralis haberi queat sine Episcopo et dioecesi, nullusque Episcopus ac dioe­ cesis absque ecclesia cathedrali (7). 2° In ecclesia principe Abbatiae vel Praelaturae nullius; sicuti Abbas vel Praelatus nullius vices Episcopi gerit, atque easdem pote­ states ordinarias easdemque obligationes cum iisdem sanctionibus habet, quae Episcopo residential! competunt in propria dioecesi (can. 323, § 1), ita suam ecclesiam, cathedralis instar, habere debet, in qua functiones pontificales peragat, cum throno equidem et baldachino (can. 325). Hinc patet quaenam dicenda sit ecclesia princeps: ea ni­ mirum est, in qua Abbas vel Praelatus nullius propriam sedem habet, scii, thronum cum baldachino pro divinis officiis pontificali ritu ce­ lebrandis. 3° In ecclesia, item principe, Vicariatus et Praefecturae A postolicae; sane Vicariatus et Praefectura Apostolica censentur veluti dioe­ ceses pro iis territoriis quae non sunt erecta canonice in dioeceses proprie dictas; quapropter Vicarius et Praefectus Apostolicus iisdem iuribus et facultatibus in suo territorio gaudent, quae in propria dioe­ cesi competunt Episcopo residential!, nisi quid Sedes Apostolica re­ servaverit (can. 291). Proinde quae diximus de ecclesia principe Ab­ batiae vel Praelaturae nullius, huc spectant. •1° In ecclesia paroeciali, sive inamovibilis ea sit sive amovibilis, sive mere familiaris sive personalis tantum ad normam can. 216, § 1. Id pro certo habemus, quia can. 1265, § 1, 1° dicit expresse «in qualibet ecclesia paroeciali»; porro vox «qualibet» consulto a legisla­ tore adhibita omnem dubitandi rationem penitus excludit. 5° In ecclesia quasi-paroeciali; cum quasi-paroecia sit pars Bonn, Z. c., n. 6; Mabillon. Liturgia yallicana, lib. I, cap. 9, n. 26; Martène. Z. r., n. 5 (0) Petra, Z. c., fol. 300, n. 15 88.; Schmalzgr., Z. cr., n. 16 ss.; Wernz, Ius Decretalium, Romae 1901, IU. n. 548 as.; Santi, Draclectiones iuris canonici, Ratisbonac. Romae, etc. 1905, lib. Ill, tlt 44 pag. 113 s.; Gaaparrl. Z. c., n. 973 ss.; Many, Z. c., n. 146 ss. (7) Cappello. De visitatione SS. Liminum, Romae. Puatet, 1912, vol. I, p. 715 88. Appen­ dix II, De ecclesia cathedral i. p 282 LEBER IV - PARS I - CAPUT IV Vicariatus vel Praefecturae Apostolicae, cui peculiaris rector est assi­ gnatus, aequiparatur in omnibus, quod attinet ad curam animarum, paroeciae (can. 216, § 3). Hinc est quod quasi-parochus eadem iura et obligationes habet, quae parocho competunt (can. 451, § 2, 1°), et speciatim, ad casum nostrum quod spectat, ius et officium ministrandi Eucharistiam. 6° In ecclesia adnexa domui religiosorum exemptorum sive vi­ rorum sive mulierum. Aliter ac iure antiquo (8), necesse non est ut religiosi vota sollemnia nuncupent, dummodo, si vota solum simplicia emittant, vere privilegio exemptionis fruantur; ratio est quia religiosi, eo ipso quod sunt exempti, parocho loci nullatenus subsunt, et ideo eorum ecclesiae merito censentur quasi paroeciales pro tota familia religiosa. Parum interest utrum religio sit clericalis vel laicalis, utrum domus reli­ giosa actu sit formata (in qua sex saltem religiosi professi degant, quorum, si agatur de religione clericali, quatuor saltem sint sacerdotes, ut decernit can. 488, 5°), vel non formata. Si religiosi exempti careant ad tempus ecclesia proprie dicta, et oratorio publico vel semi-publico utantur, in eo asservari potest Eu­ charistia etiam sine speciali facultate, quia in casu oratorium locum tenet ecclesiae v. g. aedificandae aut reparandae. Utrum religiosi possint ex iure communi asservare Eucharistiam etiam in oratoriis et in grandis, dicetur infra (n. 317, 5). Sedulo animadverte discrimen inter ius antiquum et novum. Iure antiquo sanctissimum Sacramentum asservari debebat in omnibus ecclesiis paroecialibus. In ecclesia vero cathedrali (item in ecclesia principe Abbatiae vel Praelaturae nullius), nisi curam animarum adnexam haberet, et in ecclesia regularium ac monialium poterat quidem Eucharistia custodiri, at eiusdem asservatio non praecipiebatur (9). Iure novo, contra, in praefatis ecclesiis non solum potest, sed debet as­ servari augustissimum Sacramentum. 315. Haec obligatio servandi Eucharistiam in ecclesiis paroecia­ libus est certe gravissima, iuxta communem DI). sententiam, ob Via­ ticum iure divino ministrandum. Neque ab eiusmodi onere liberantur aut ex contraria consuetudine quae corruptela esset dicenda, aut ex propinquitate ecclesiae quae pariter sanctissimum Sacramentum habeat. (8) Wcrnz, l. c., n. 549; Vcrmeerech. De rcliuiosis institutis d personis, Brugie 1907, n. 505; Gasparri, l. c., n. 978. (9) Gasparri, L c., n. 978; Many, l. c., n. 147 h. DE CUSTODIA SANCTISSIMAE EUCHARISTIAE 283 Si ecclesia paroecialis tanta paupertate laboret, ut expensas pro decenti custodia necessarias sustinere nequeat, ipsi parochiani in sub­ sidium cogi possunt; et si neque reditus paroeciales, neque populus pares vires habeat, Episcopus potest transferre parochiam ad matri­ cem aut ad aliam ecclesiam (cfr. cc. 1186, 1187). Sed antequam Episcopus hoc medio utatur, S. Congreg. Concilii in Spoletana, 12 aug. 1604, expedire duxit, quod « Eucharistiae sacra­ mentum quando in omnibus parochialibus Montanae Regionis asser­ vari pro tenuitate redituum nequit, Episcopus decernere debet ut in singulas ternas quaternasque vicinas parochiales id onus distribuatur, ut in una ex eis habeatur augustissimum Sacramentum et ad impen­ sam lampadis et huiusmodi ceterae vicinae contribuant, iliaque, ubi se casus obtulerit, perinde uti rectores possint ac si in propria parochiali illud asservaretur» (10). Censemus hodie alio modo consuli posse, et revera consulendum, scii, per facultatem adhibendi luce electrica, loco lampadis ex oleo olivarum. Quod si in paroeciali ecclesia nequeat decenter asservari Eucha­ ristia, puta quia, temporum iniuria seu vetustate collabens, repara­ tione indigeat; aut quia communis sit catholicis et acatholicis, ser­ vanda est Instructio S. C. de Prop. Fide die 23 aug. 1852 data. Proposito dubio: « Quando missionarius non potest decenter servare Eu­ charistiam quia in ecclesia non sunt nec ianuae nec fenestrae, quaeritur utrum possit vel debeat servare Eucharistiam, sint infirmi vel non »; — S. C. re­ posuit: « Detur instructio ad Helvetios, 3 aug. 1803 ». Haec autem Instructio ita se habet: « Ad impedire qualunque irriverenza dello cose sacre, la S. C. non ha giudicato opportuno che dai cattolici si ritenga nella sacrestia, comune ai protestant!, Polio santo, il santo erisma e la san· tissima Eucaristia; ma vuolo che siano conservate in luogo dei tutto separato dagli acattolici, e quando altro non ve ne sia proprio, si conservino piuttosto, con lutta la possibile decenza, nella casa dei parroco o di altro cattolico sa­ cerdote » (11). Gravis per se est obligatio servandi Eucharistiam etiam in ecclesia cathedrali, in ecclesia principe Abbatiae vel Praelaturae nullius, in ecclesia principe Vioariatus et Praefecturae Apostolicae, et in ecclesia adnexa domui religiosorum exemptorum; at non adeo gravis est haec obligatio ac pro ecclesiis paroecialibus, dummodo ne ipsae sint ecclesiae quoque paroeciales (cfr. can. 415). (10) Schmaizgr., I. c., n. 27. (11) Collect. S. C. de Prop. Fide, vol. I, n. 751. 19 — Cappello, De Sacramentis, I. 284 LIBER IV - PARS I - CAPUT IV 316. Conditiones requisitae pro asservanda Eucharistia. — Ut san­ ctissimum Sacramentum in ecclesia asservari possit, necesse omnino est ut — a) adsit qui eius curam habeat, et — b) regulariter sacerdos semel saltem in hebdomada Missam in ea celebret (can. 1265, § 1). Primum sub gravi requiri compertissimum est. Alterum quoque per se urget sub gravi. Verum si una aut alia vice, praesert im ex aliqua causa iusta, omitteretur in hebdomada Missae celebratio, non esset peccatum mortale, immo nec veniale. Citatus can. 1265, § 1 consulto dicit « regulariter », i. e. ordinarie, non autem absolute et rigorose. Proinde Missa, ex qualibet causa rationabili, differri potest v. g. ad 10 vel 15 dies. Custodia Eucharistiae nullatenus committenda est laico, sed pre­ sbytero, qui prope ecclesiam resideat, quique per se vel per alium Sacrum faciat et communionem fidelibus distribuat. Iure antiquo Missa quotidie erat celebranda (12) et nonnisi ex speciali gratia indulgebatur, ut pluries tantum aut semel saltem in hebdomada Sacrum fieret (13). Item induito Sedis Apostolicae opus erat, ut presbyter habitualem residentiam prope ecclesiam non servaret (14). Putamus Episcopum hodie iusta de causa id permittere posse. Haec profecto applicantur etiam ecclesiae adnexae domui reli­ giosorum exemptorum sive virorum sive mulierum. Quare in ecclesia quae pertinet ad religionem exemptam laicalem aut ad moniales sororesve, custodia Eucharistiae competit rectori ecclesiae (15), qui potest huic gravi officio satisfacere sive per se ipse sive per prudentem et omnino probam ac vigilem personam, ex. gr. per sodalem religiosum, per monialem vel sororem. Id valet praesertim de custodia clavis ta­ bernaculi, ut suo loco dicetur (n. 333 ss.). 317. Quaestiones. — Quaeri potest an ex iure communi augustis­ simum Sacramentum debeat, vel saltem possit asservari in ecclesia concathedrali, in ecclesia filiali, in ecclesia quae actu et mere ad tempus sit paroecialis utpote adnexam habens animarum curam, in oratoriis religiosorum exemptorum et eorum grandis, seu domibus ruralibus, in ecclesiis quae actu non administrantur a religiosis. 1. In ecclesia concathedrali, quippe quae, iuxta iuris principia, est vera ac propria cathedralis, Eucharistia potest et debet custodiri. (12) (13) (14) (15) S. R. C. Firmana, 1C mart. 1833, n. 2700; Papicn., 23 nov. 1880. ad III, n. 3525. 8. C. C. Fulden., 17 febr. 1883; S. R. C. Baionen., 14 inaii 1889. ad 2. n. 3700. Wernz, i. c., n. 551; Gaaparrl, I. c., n. 900 s. S. R. C. Oriolcn., 8 mati 1880, ad 3, n. 3302. DE CUSTODIA SANCTISSIMAE EUCHARISTIAE 285 Sane, cum episcopalis cathedra non exstinctive, sed cumulative trans­ fertur ab una in aliam ecclesiam, concathedrales dicuntur hae ecclesiae. Porro in iure non censentur tamquam duae cathédrales distinctae, quibus distincta ideo competant privilegia ac praerogativae; sed con­ siderantur vel uti una dumtaxat cathedralis, ita quidem ut canonici utriusque ecclesiae unum corpus constituant. Id ad essentiam concathedralis omnino requiruntur (16). 2. Attento iure antiquo, plures DD. iique graves (17) docebant, sanctissimam Eucharistiam asservari posse in ecclesia filiali, cum haec sit « quodammodo ecclesiae parochialis prolongatio ». Ius novum non restrinxit vetus, sed potius illud ampliavit; quare si olim erat licita asscrvatio Eucharistiae in filiali ecclesia, saltem a paritate, quin di­ camus a fortiori, etiam hodie licita est. Verum, sedulo animadverte, in praefata ecclesia, aliter ac in paroeciali, potest quidem venerabile Sacramentum custodiri, at id non praecipitur. 3. In ecclesia, quae actu et mere ad tempus sit paroecialis utpote adnexam habens animarum curam, potest, ut pro certo tenemus, as­ servari Eucharistia; imo et debet, si necessitas fidelium, praesertim infirmorum, hoc postulet (18). 4. In oratoriis, quaecumque ea sint, publica vel semi-publica aut privata seu domestica (can. 1188), religiosi etiam exempti ac voto­ rum sollemnium, qui suas habeant ecclesias, nequeunt sanctissimum Sacramentum custodire, non secus ac iure antiquo, sine speciali Sedis Apostolicae induito aut licentia Ordinarii loci (cfr. n. 320. 3) - (19). Ratio est, quia can. 1265, § 1, 1° expresse loquitur de ecclesia et per­ spicue distinguit inter ecclesiam et oratorium etiam publicum aut semipublicum. Cfr. n. 314, 6°. 5. In ecclesiis granciarum seu domorum ruralium, ad regulares pertinentium, non poterat iure vetere Eucharistia asservari, ut com­ muniter docebant canonistae (20), attenta potissimum responsione S. C. C. in Ulyssiponen. 3 sept. 1707. Iure novo arbitramur aliter esse dicendum. Legislator enim inter domum religiosorum ruralem seu granciam et aliam domum nullo modo distinguit; (piare si ecclesia sit vere adnexa domui reli­ giosae exemptae, Sacramentum altaris certe custodiri potest. Vtrum vero et debeat asservari, ita distinguimus: si asscrvatio Eucharistiae sit necessaria, praesertim ob infirmos (pii forte in grancia degant, custodiri debet; secus, non. (16) (17) (18) (19) (20) Cappello, l. c., p. 719. Gaspard, Z. c., n. 976; Santi, l. c. Schnialsgr., I. c., n. 16; Gaspard, l. c., n. 973. Santi, l. c.; Gaspard, l. c., n. 978; Many, Z. c., n. 148; Verniecrsch. I. c.. a. 505. Petra, Z. c., n. 23; Schmalzgr., Z. c., n. 20; Gaspard, Z. c.; Many, Z. c., 2°. 286 LIBER IV - PARS I - CAPUT IV 6. In ecclesiis, quae olim erant adnexae domibus religiosorum exemptorum et quae nunc ab iisdem non amplius administrantur, puta quia sponte eas deseruerunt aut ob iniuriam inviti fuerunt ex­ pulsi, certum est, Eucharistiam de iure communi asservari non posse, uti declaratum fuit a S. C. pro negot. eccl. cxtr. 5 nov. 1901. Ratio est manifesta. Eatenus siquidem custodiendum est augustissimum Sacramentum in ecclesiis religiosorum, quatenus sunt paroeciales respectu so­ dalium in domo religiosa degentium; iam vero si religiosi ibi non amplius ha­ bitent, ecclesia domui adnexa non est actu paroecialis, et ideo cessat ratio asservandi Eucharistiam. De aliis quaestionibus vide n. 320 ss. 318. Praescriptu H can. 1267. — Iste canon decernit: « Revocato quolibet contrario privilegio, in ipsa religiosa vel pia domo sanctissima Eucharistia custodiri nequit nisi vel in ecclesia vel in principali oratorio; nec apud moniales intra chorum vel septa monasterii » (21). Sequens dubium propositum fuit circa interpretationem huius ca­ nonis: « 1. Canon 1267, quo statuitur in religiosa vel pia domo SS. Eu­ charistiam custodiri non posse nisi vel in ecclesia vel in principali oratorio, intelligendusne est ita, ut prohibeatur eam custodiri praeter­ quam in publica ecclesia pro commoditate fidelium, etiam in princi­ pali oratorio, in quod sodales conveniunt ad exercitia pietatis com­ munia? «Et quatenus negative ad primum. « 2. An idem dicendum sit, quando ecclesia clausa ordinarie ma­ neat et fidelibus non pateat. « 3. An idem dicendum sit de pluribus oratoriis in eadem pia domo pluribus sodalium classibus destinatis (duobus, tribus, etc., pro no vitiis ex. gr., fratribus laicis, studentibus, sacerdotibus), ita ut unaquaeque classis suum distinctum habere possit oratorium cum SS. Sacramento; an potius hoc coarctandum ad ecclesiam et oratorium pro tota com­ munitate destinatum ». Pontificia Commissio ad Codicis canones authentice interpretandos in plenariis coetibus dierum 2-3 iunii 1918 respondendum consuit: « Sensus canonis 1267 hic est. Si religiosa vel pia domus adnexam ha­ beat publicam ecclesiam eaque utatur ad ordinaria et quotidiana pie­ tatis exercitia explenda, SS. Sacramentum in ea tantum asservari potest; secus in oratorio principali eiusdem religiosae vel piae domus (21) Cone. Trid. Sesa. XXV, Dc regularibus, c. 10; S. C. Ep. et Reg. Cracovien., 23 april. 1610; S. C. C. Granaten·, 0 mali 1775. DE CUSTODIA SANCTISSIMAE EUCHARISTIAE 287 (sine praeiudicio imis ecclesiae, si quod habet); in coque tantum, nisi in eodem materiali aedificio sint distinctae ac separatae familiae, ita ut formaliter sint distinctae religiosae vel piae domus » (22). Distinctae familiae censentur: 1° plures communitates ad diversas religiones pertinentes, quae sepa­ rativi, alia ab alia seiuncta, vivunt; 2° plures communitates eiusdem religionis, quae tamen distinctum Superiorem habent ac vitam communem seorsum ducunt; 3° familiae, quae licet sint eiusdem religionis et distinctum Superiorem forte non habeant, peculiari tamen operi sive ministerio incumbunt, ex. gr. orphanotrophii, scholarum etc. curam gerunt; quo in casu duplex familia seu communitas considerari potest, alia religiosa, alia orphanorum, tyronum, etc.; 4° item familiae, quae etsi religionis eiusdem sint ac eundem habeant Superiorem, tamen communitates aliqua ratione distinctas efformant, quarum unaquaeque suum habet peculiare oratorium, in quo spiritualia pietatis exer­ citia peraguntur, v. g. aliud pro sacerdotibus, aliud pro sodalibus alumnis, aliud pro novitiis vel famulis. 319. Ecclesia sacramentalis fidelibus patere debet. — 1. Ecclesiae in quibus sanctissima Eucharistia asservatur, praesertim paroeciales, quotidie per aliquot saltem horas fidelibus pateant (can. 1266). Ratio huius praescripti manifeste liquet ex fine propter quem SS. Sacramen­ tum asservatur (cfr. n. 311). Hinc ecclesia debet habere portam quae ad extra pateat; secus requiritur indultum apostolicum, ut declaravit S. Congreg. Rituum in Baionen., 14 maii 1889 (23). Sub gravi per se necesse est, ut per aliquot diei horas aditus pateat fidelibus sanctissimam Eucharistiam visitare cupientibus; idque, si fa­ cultas peculiari induito concedatur, praecipi solet tamquam conditio sine qua non pro eiusdem asservatione, uti patet ex declaratione S. R. C. in Compostellana, 15 nov. 1890 (24). 2. Quamvis can. 1266 loquatur de ecclesia, tamen idem principium valet quoque de oratorio publico ad normam can. 1188, § 1, 1° et 1191, § 1, si sanctissima Eucharistia in eo asservetur. S. Poonit. decreto 12 april. 1935 peculiares indulgentias concessit fidelibus, qui SS.inum Sacramentum visitent, nempe « toties quoties indulgentiam par­ tialem quinque annorum... plenariam... semel in hebdomada », suetis conditio­ nibus (Acta Apost. Sedis, XXVII, p. 169). (22) Acta Apost. Sedis, vol. X, n. 8, p. 346 s. (23) Decreta atdh., n. 3706. (24) Ibid., n. 3739. U 288 LIBER IV - PARS I - CAPUT IV 320. An et quando Episcopus seu loci Ordinarius permittere possit SS. Sacramenti asservationem. — 1. Episcopus seu loci Ordinarius (Vi­ carius Generalis, Vicarius Capitularis etc.) permittere valet (can. 1265, § 1, n. 2) ut Eucharistia custodiatur: 1° in ecclesia collegiata; 2° in oratorio principali domus piae; 3° in oratorio principalis domus reli­ giosae; 4° in oratorio principali collegii ecclesiastici. 1° In ecclesia collegiata (quae, ut supponitur, non sit paroecialis), cuius nomine venit ecclesia, in qua de venia R. Pontificis col­ legium quoddam habetur ex clericorum coadunatione et congregatione coalescens. Discrimen inter ecclesiam cathedralem et collegiatam (inter capitulum, consequenter, cathédrale et collegiale) in eo est, quod illa est propria Episcopi ecclesia, utpote quae habet eiusdem sedem seu cathedram, dum e contra haec non est propria ecclesia Episcopi; et licet quaevis ecclesia cathedralis etymo­ logice nuncupari possit collegiata, non tamen vicissim quaelibet collegiata dici potest cathedralis, cum reipsa, ut ex dictis patet, alia ab alia distinguatur (25). 2° In oratorio principali sive publico sive semi-publico domus piae; illud dicitur principale, in quo celebrari solent consueta divina officia seu persolvi pietatis exercitia. Pia domus vero ea intelligitur, quae instituta est ad cultum religionis quomodolibet fovendum vel ad caritatem Christianam in proximum exercendam, ex gr. hospitale, orphanotrophium, brephotrophium etc.; necesse non est, attentis verbis canonis, ut huiusmodi domus sit erecta ab auctoritate ecclesia­ stica aut ab eadem stricte dependeat, vel ut eius cura sit concredita clericis saecularibus aut religiosis. 3° In oratorio, item principali sive publico sive semi-publico, domus religiosae. Parum refert utrum domus pertineat ad religionem laicalem an clericalem, utrum sit virorum an mulierum, exempta an non exempta; id unum requiritur et sufficit, nimirum quod domus sit religiosa. Si domus pertineat ad societatem sive virorum sive mulierum in communi viventium sine votis (cfr. can. 673 ss.), ut sunt ex. gr. Filiae Caritatis S. Vincentii a Paulo etc., huic iuris praescripto procul dubio (quamvis non sit domus vere religiosa) fit locus; ceterum haec domus, vix non semper, si non est reli­ giosa, est pia, et ideo Ordinarius hac ratione potest permittere asservationem Eucharistiae. 4° In oratorio, item principali sive publico sive semi-publico, collegii ecclesiastici quod a clericis saecularibus vel a religiosis re(25) Cappello, l. C., tlt. 62, eect. II, Dc ecclesia collegiata, p. 692 es. DE CUSTODIA SANCTISSIMAE EUCHARISTIAE 289 gatur. Ecclesiasticum collegium heic, uti patet ex contextu, sumi debet lato sensu, i. e. pro quolibet instituto quod ab ecclesiastica auctori­ tate dependeat, licet forte ab eadem erectum non fuerit, et quamvis privatorum sumptibus vel ex publico aerario sustineatur. Cfr. n. 321, 4. 2. Ut loci Ordinarius permittere valeat in praefatis casibus cu­ stodiam Eucharistiae, omnino requiritur quod satisfiat duplici condi­ tioni supra memoratae (n. 316), scii. 1° ut adsit qui curam habeat san­ ctissimi Sacramenti; 2° ut regulariter sacerdos semel saltem in hebdo­ mada Missam celebret. Palam est, Ordinarium dispensare non posse a duplici hac conditione iure communi praescripta. 3. Ordinarius loci potest permittere ut in aliis quoque ecclesiis vel oratoriis publicis (non vero per se in semi-publicis vel privatis; cfr. tamen infra, 5) custodiatur Eucharistia, sed solum per modum actus et ex iusta causa (can. 1265, § 2). Verba « per modum actus » ita sunt intelligenda, ut licentia concedi possit in hoc vel illo casu particulari seu pro hac illave circumstantia, eaque tantum­ modo perdurante, ex. gr. occasione alicuius extraordinariae festivitatis aut sacrarum supplicationum aut precum triduanarum vel novemdialium. Nec est necessario restringenda ad unum vel alterum vel paucos dies, sed potest pro­ trahi etiam ad octo vel decem aut plures dies, non tamen ad mensem et ultra, generatim loquendo, nisi, eadem circumstantia manente, nova licentia, item per modum actus, concedatur. Quae licentia iterum atque iterum concedi potest. Ex qualibet causa iusta, etsi non gravi, sive publica sive etiam privata, huiusmodi licentia tribui potest. Cfr. n. 321. 4. In aliis ecclesiis seu oratoriis, extra praefatos casus, SS. Sacra­ mentum nequit asservari sine induito apostolico (can. 1265, § 2), quod conceditur a S. C. de disciplina Sacramentorum, a S. C. de Religiosis et, pro locis missionum, a S. C. de Propaganda Fide. 5. Si quaeras, an loci Ordinarius permittere possit ut Eucharistia ad breve tempus aut saltem per modum actus custodiatur in oratorio privato, aut semi-publico non pertinente ad domum piam vel reli­ giosam aut ad collegium ecclesiasticum, praestat distinguere. Per se, i. e. regulariter, non potest nec ad breve tempus nec per modum actus, cum legislator expressis verbis (can. 1265) determina­ verit quae et quanta sit facultas hac in re competens Ordinario. Per accidens potest id permittere sive ad breve tempus, sive a for­ tiori per modum actus, si adsit causa iusta, praesertim si non suppetat tempus recurrendi ad S. Sedem (cfr. can. 81). Imo ad paucas horas aut paucos dies ex qualibet causa rationa­ bili permittere posse videtur. 290 LIBER IV - PARS I - CAPUT IV 320bis. Indultum asservandae SS.mae Eucharistiae in sacellis pri­ vatis. — S. Sedes profecto concedere valet huiusmodi indultum, et aliquando revera iustis de causis concessit atque concedit. De hac re attendenda est Instructio S. C. de Sacramentis diei 1 oct. 1949, in qua traduntur normae pro postulando induito apostolico quoad Eucha­ ristiam asservandam in privatis sacellis (zl. „1. £., XLI, 493). Hodie S. Sedes rigidius procedit in hac re. 321. An consuetudo asservandi Eucharistiam in ecclesia aut ora­ torio continuari possit, licet iuri contraria. — 1. Attento iure antiquo, auctores distinguere solebant inter consuetudinem inductam cum ti­ tulo et sine titulo. Vel enim constat ab initio fuisse asservatam (Eucharistiam) ex sola li­ centia Ordinarii, consequenter titulus infectus productus est, vel non fuit productus titulus infectus. « Si primum, et possessio innitatur licentiae Ordinarii, ea non suffragabitur possidenti; quia possessio non suffragatur, nisi quia praesumere facit licentiam Sedis Apostolicae; quae praesumptio cessat, dum constat de licentia Ordinarii; Petra, toni. 3, comment, jol. 304, n. 32 et fuit resolutum in cit. Neapolitana (an. 1690) apud Genuensem, et in eadem Neapolitana Conservatorii, ubi ad­ ducebatur possessio ultra saeculum, et tamen, cum producta fuerit licentia Vicarii, et decretum Cardinalis Archiepiscopi successivum, ut non molestaretur conservatorium pro asservatione sanctissimi Sacramenti, possessio haec canonizata non fuit. « Si secundum, possessio inducet praesumptionem tituli, et privilegii apostolici. Dubium tamen est, quanti temporis debeat esse illa possessio. Ad quod Vincent. Petra, l. c., jol. 304, n. 32 et tribus seqq. putat non sufficere tempus quadragenarium sine titule, sed requirit titulum saltem putativum inducentem bonam fidem, et hoc deficiente, possessionem immeraorialem vel centenariam ». Ita Schmalzgrueber (26). 2. Quidnam iure novo? Quoad consuetudines praeteritas, quae scii, vigebant tempore promulgationis Codicis, standum est praescripto ca­ nonis 5, quo statuitur centenarias et immemorabiles tolerari posse, si Ordinarii pro locorum ac personarum adiunctis existiment eas pru­ denter submoveri non posse; ceteras suppressas haberi, nisi expresse Codex aliud caveat. Porro ne verbum quidem habet Codex de huiusmodi consuetudine asservandi SS. Sacramentum; proinde si centenaria vel im­ memorabilis sit, tolerari potest; secus, omnino suppressa haberi debet. 3. Quod attinet vero ad consuetudines futuras, seu introducendas (26) Loc. cil., n. 23 s. Cfr. etiam Glrnldl. Expositio iuris pontificii, part. I, sect. 620, p. 447; CavaUeri, Commentaria in decreta S. Rit. Congrcg., t. IV, c. 6 nd decretum Urbani VIII, n. 1, p. 91; Gaspard, I. c., i\. 981; Wernz, l. c.; Many, L c., n. 149. DE CUSTODIA SANCTISSIMAE EUCHARISTIAE 291 post Codicem promulgatum, et praecise a die 19 maii 1918, quo vim obligatoriam Codex obtinuit, certum est centenarias et immemorabiles legitime induci posse, sicuti iure antiquo, ut constat, ceteris omissis, ex Benedicti XIV Const. « Quamvis iusto », 30 april. 1749, § 24, et ex decreto Urbis et Orbis S. R. C., 10 dec. 1703, approbato in forma spe­ cifica a Clemente XI die 12 ian. 1704 (27). Si quaeras num admitti possit etiam consuetudo ordinaria, nempe per annos quadraginta continuos et completos praescripta, affirma­ tive respondemus, attento praescripto can. 27, dummodo agatur de vera ct proprie dicta consuetudine. Ratio est, quia iuxta praescriptum citati can. 27 eae omnes possunt induci consuetudines contra legem, quae sint rationabiles et legitime praescriptae. Porro quod consuetudo asser­ vandi Eucharistiam non sit in se ipsa irrationabilis, ex eo patet quod immemorabilis vel saltem centenaria ut legitima habetur; praeterea ex § 2 citati canonis « consuetudo quae in iure expresse reprobatur, non est rationabilis»; sed praefata consuetudo nullibi in Codice expresse reprobatur. Ergo habenda non est tamquam irrationabilis. Quod vero sufliciat consuetudo quadragenaria, item colligitur ex praescripto can. 27. Etenin solum requiritur centenaria aut immemo­ rabilis, quando lex continet « clausulam futuras consuetudines prohi­ bentem »; atqui huiusmodi clausula in casu nostro deest; ergo. Diximus supra: dummodo agatur de vera et proprie dicta consuetudine; nam non raro confunditur consuetudo cum praescriptione, et quidam DD. hac de re aut minus accurate aut saltem obscuro loquuntur. Consuetudo induci nequit nisi a communitate quae legis ecclesiasticae recipiendae capax est (can. 26); quare si ab immemorabili, puta, in aliqua ecclesia, asservetur SS. Eucharistia, non adest semper et necessario vera consuetudo, quia ecclesia per se non con­ stituit communitatem (ex. gr. dioecesim) legis ecclesiasticae recipiendae ca­ pacem. Idcirco praefatus usus certe non sustinetur qua consuetudo proprie dicta, sed solum ad normam can. 63, § 2 qua praesumptio induit i apostolici ab initio concessi; ita ut, iuxta doctrinam communiter traditam a DD. et confirmatam a Benedicto XIV in citata Const. « Quamvis iusto», si constaret aut nullum haberi titulum aut esse infectum, usus custodiendi SS. Sacramentum sustineri non posset. 4. Ordinarius, attenta immemorabili consuetudine, potest licen­ tiam dare asservandi Eucharistiam in curatis ecclesiis, quamvis non stricte paroecialibus, sed subsidiariis. Ita Pont if. Comm. Codicis die 20 maii 1923 (28). (27) Cfr. De.crda aulh.9 vol. I, n. 2123, p. 473. (28) Λ. A. S., XVI, p. 115. 292 LIBER IV - PARS I - CAPUT IV Ex dictis, peculiaris licentia, proprie loquendo, in casu non requi­ ritur, eo ipso quod habetur immemorabilis consuetudo. 322. Utrum Ordinarius religiosus, de quo in can. 198, § 1, licen­ tiam asservandi Eucharistiam concedere valeat. — 1. Can. 1265 expresse loquitur de Ordinario loci, cuius nomine profecto non venit Superior maior religionis clericalis exemptae seu Ordinarius religiosus (can. 198, §2). Quare ipsi tribuenda non est facultas quae a Codice loci Ordi­ nario tribuitur. 2. Tamen in casu particulari non videtur eidem deneganda fa­ cultas ad normam can. 81, si causa gravis urgeat ac tempus non sup­ petat recurrendi ad S. Sedem vel saltem ad loci Ordinarium. 3. Ex privilegio Apostolico Superior maior peculiaribus solet gau­ dere facultatibus. 323. An et quale peccatum sit asservare Eucharistiam sine debita licentia. — 1. Dubitandum non est quin aliquod peccatum adsit, eo ipso quod habetur legis ecclesiasticae violatio; et cum, attento fine et materia, huiusmodi violatio per se rem gravem respiciat, item du­ bitandum non est quin peccatum in genere suo sit mortale. 2. Itaque si ad longum tempus asservaretur absque licentia SS. Sa­ cramentum in ecclesia aut oratorio, culpa, nisi excusaret bona fides, esset certe letalis. Si ad breve tempus, v. g. ad unum aut alterum diem, foret venialis tantum, secluso tamen contemptu et irreverentia; ex insta aliqua causa, nulla esset culpa. At semper recurrendum est ad loci Ordinarium, si tempus suppetit. Ad praxim quod spectat, sedulo cavendum, ne in re tanti momenti abusus irrepant. 3. Quaeri potest, utrum aliquando sufficiat licentia praesumpta. Per se non sufficit in re tanti momenti; per accidens in casu aliquo par­ ticulari et extraordinario satis est, dummodo sit revera rationabiliter praesumpta, nimirum si causa insta exsistat ac tempus non suppetat recurrendi ad S. Sedem vel saltem ad Ordinarium. 323bis. Tria S. Sedis documenta de custodia SS. Eucharistiae re­ center lata. — Habetur Instructio S. C. de Sacramentis diei 26 maii 1938 de SS.ma Eucharistia sedulo custodienda (A. A. S., XXX, 198). Insuper Hortatio eiusdem S. Congregationis, 10 febr. 1941, de praedicta Instructione studiosius servanda (A. A. S., XXXIII, 57). Demum Epistola eiusdem S. Congregationis, 15 sept. 1943, de custodia et protectione SS.mae Eucharistiae adversus bellicos incursus (A. A. S., XXXV, 282). DE CUSTODIA SA NOTISSIMAE EUCHARISTIAE 293 Articulus III. De altari ubi asservatur sanctissima Eucharistia ac de modo eam custodiendi. 324. Altare. — 1. Ex disciplina nunc vigente Sanctissimum Sa­ cramentum custodiri debet in altari. Id autem sub gravi praecipi ma­ nifestum est. Episcopus nec habitualiter nec per modum actus indulgere valet ut Eu­ charistia asservetur extra altare, salvo praescripto can. 1269, § 3, de quo infra; tantummodo in aliquo casu extraordinario, urgente gravi causa, hoc permit­ tere posset ad breve tempus, praesertim si recursus ad S. Sedem sit impos­ sibilis aut difficilis, ad normam can. 81. Attentis vero legibus liturgicis, opinamur legitimam consuetudi­ nem induci non posse contra disciplinam asservandi in altari venera­ bile Sacramentum. 2. « Sanctissima Eucharistia continuo seu habitualiter custodiri nequit, nisi in uno tantum eiusdem ecclesiae altari » (can. 1268, § 1) - (1). Hoc praescriptum per se obligat certe sub gravi; at sedulo notanda est vox continuo seu habitualiter, quae manifeste significat vetitum non esse asservari SS. Sacramentum in duobus simul altaribus eiusdem ecclesiae, si id fiat aliquando dumtaxat, hac illa ve occurrente peculiari circumstantia. Unica datur exceptio. Si in altari maiore adest perpetua expositio SS. Sacramenti, ut fit in ecclesiis Sanctimonialium Adoratrieuin, potest imo debet custodiri Eucharistia etiam in alio altari pro communione fidelibus distribuenda; nam, uti dicetur suo loco (n. 387, 7), communio, sine peculiari induito apostolico, ministrari nequit in altari, ubi SS. Sa­ cramentum expositum est. Sane S. R. C. in Gandaven. 18 maii 1878 (n. 3449), ad dubium III: «Si in altari maiori adest expositio perpetua SS. Sacramenti, veluti iit in ecclesiis Sanctimonialium Adoratrieuin, requiriturne ut in alio altari laterali ponatur tabernaculum in quo extet SS. Eucharistia pro Communione fidelibus distri­ buenda? » — reposuit: « Affirmative ». (!) S. K. (’. Augustae Praetoriae 21 iul. 1696, ml 3. n. 1916; Sancti lacobi //< Cite, II mart. 1861, ml XIII, η. 3101; Gandaven.. 18 mail 1878, ml 111, n. 3119; Papicn.. 23 nov. 1880, ml IV, n. 3525; Cancan., 2 iun. 1883, ad VI, n. 3576. 291 LIBER IV - PARS I - CAPUT IV Iure antiquo non poterat ex consuetudine augustissimum Sacramentum in pluribus altaribus custodiri. Nam S. R. C. in Sancti lacobi de CHlc, 14 mart. 1861 (n. 3104), proposito dubio: «XIII. Utrum ferri possit consuetudo plu­ rium ecclesiarum huius archidioeceseos, et praesertim Regularium, assentandi SS. Eucharistiam in duobus aut tribus altaribus; et nonnumquam occa­ sione novendialis aut alicuius festivitatis transferendi etiam in aliud altare diversum ab illis, in quibus ordinarie asservatur»; — reposuit: «Ad XIII: Negative ». Neque iure novo, perspectis principiis generalibus iuris et attento praescripto can. 2, contraria consuetudo sustineri potest. 3. SS. Sacramentum custodiri debet « in praecellentissimo ac nobi­ lissimo ecclesiae loco ac proinde regulariter in altari maiore, nisi aliud venerationi ct cultui tanti sacramenti commodius et decentius videatur, servato praescripto legum liturgicarum quod ad ultimos dies hebdomadae maioris attinet » (can. cit. 1268, § 2). Dignitas atque excellentia Eucharistiae, seu D. N. I. C. vere et realiter ac substantialiter exsistentis sub speciebus panis, postulat omnino ut in loco ecclesiae praecellentissimo ac nobilissimo asservetur; et cum huiusmodi locus communiter sit altare maius, ideo in eo cu­ stodiri debet regulariter Eucharistia. Dicitur regulariter, ut significetur id non requiri semper et neces­ sario; nam in aliqua ecclesia, puta ob specialem structuram aut aliam quamcumque causam, potest haberi aliud altare, quod venerationi et cultui augustissimi Sacramenti sit commodius ac decentius; tunc eadem ipsa ratione modo allata, hoc altare praeferendum est maiori (2). Sanctissima Eucharistia potest ab altari maiore, ubi custodiri solet, in aliud transferri, occasione alicuius festi, tridui, aut mensis maii vel iunii etc. Id liquet ex responsione S. R. C. in Comen. 2 iun. 1883, ad VI (n. 3576). Hoc dubium sane propositum fuit: « VI. Num occasione alicuius festi, tridui, novendialis aut mensis v. gr. Maii B. Μ. V. dicati, Iunii in honorem SS. Cordis lesu, liceat SS. Eucharistiam ab altari maion' super quo asservatur, ad altare transferre in ecclesiae lateribus erectum, ut in festo sive per triduum, novemdiale, mensem, et sacra Communio in iis distribuatur et populo bene­ dictio impertiatur! » S. R. C. reposuit: «Ad VI. Affirmative: dummodo tamen Sanctissima Eucharistia in duobus altaribus continuo non asservetur ». Neque Ordinarii loci licentia opus est, ut licite id fiat. (2) S. R. C. Oandavcn., 18 maii 1878, ftd I. II. n. 3449; Anaelopolilann, 26 aprU 1901 ad III, n. 1071. DE CUSTODIA SANCTISSIMAE EUCHARISTIAE 295 325. De asservatione Eucharistiae in hebdo ada maiore. — Quod II attinet ad ultimos dies hebdomadae maioris, attentis rubricis Missalis Rom. et variis S. R. C. decretis, haec sunt animadvertenda: Feria V in Coena Domini. 1° Parari debet locus aptus, Reposi­ torium, in quo calix cum hostia consecrata in crastinum asservanda sol­ lemniter reponatur. Hic locus nonnisi improprie Sepulcrum appellatur, quia uti patet ex tota liturgia, expositio SS. Sacramenti, quae hac die post Missam fit, introducta est ad celebrandam memoriam institutionis augustissimi Sacramenti; et non­ nisi ex populi errore simul et devotione videtur factum, ut per eam intelligatur repraesentata etiam sepultura Domini, ut hodie de facto est (3). Si consuetudo adsit ut sepulcrum nominetur, hoc nomen retineri potest (4). Et proposito dubio: «I. Utrum in altari, in quo, feria V et VI maioris hebdomadae, publicae adorationi exponitur et asservatur sanctissimum Eucha­ ristiae Sacramentum, repraesentetur sepultura Domini, an institutio eiusdem augustissimi Sacramenti »; S. R. C. in Romana, 1.5 dec. 1896 (n. 3939), reposuit: «Ad I. Utrumque». 2° Huiusmodi locus parandus est in altari vel sacello intra eccle­ siam, distincto ab altari maiore, ubi Missa celebratur. Ornari debet quo pulchrius et magnificentius fieri potest cum velis seu cortinis albis, floribus et multis luminibus. 3° Tolerari nequit, ut altare maius ecclesiae sit altare sepulcri, nec quod in ipso altari sepulcri ornatus causa exponantur ostensoria, calices et ciboria (5). 4° Hostia consecrata reservanda in diem crastinum pro Missa Praesanctifieatorum non potest patenter exponi (6). Imo vetitum etiam est, eam recondere in arca, quae non sit undequaquo clausa; sed, licet clavi obseretur, habeat tamen hostioluni crystallo munitum, ita ut calix velo coopertum oculis adorantium appareat (7). A fortiori prohi­ bitum est exponere Hostiam consecratam in ostensorio; quocirca a mane feriae λΓ in Coena Domini usque ad mane Sabbati Sancti interrumpenda est expositio SS. Sacramenti pro Oratione XL horarum (S). 5° Nec permittitur, ut post Missam lectam, in ecclesia monialium, in qua die insequenti non peragitur functio, SS. Sacramentum e taber­ naculo extrahatur, illudque in calice aut pyxide velo cooperta patenter (3) Piller, n. 1244. (4) S. R. (5) S. R. (6) S. R. (7) S. R. (8) S. R. Manuale Rituum, p. 446, Parisiis, 188i; Ojetti, op. cit., v. Coena Domini, C. C. C. C. C. Xarnicn.. 7 dee. 1844, ad 2, n. 2873. Colimen., 12 iul. 1901, ad X, n. 4077. in una Ord. Capucc. Galliae, 14 febbr. 1705, ad 6, n. 2148. Vallisolclana, 30 inartii I860, nd I, n. 3660. in una Urbis, 12 mart. 1061, n. 1190. 296 LIBER IV - PARS I - CAPUT IV collocetur, nt per totam diem a monialibus et ceteris fidelibus ado­ retur (9). Tamen, ubi nulla habetur functio foria V, potest sacra pyxis in suo altari custodiri usque ad solis occasum, ut fideles, loco sepulcri, ad sanctissimam Eucharistiam adorandam accedere possint (10). 6° In arca seu sepulcro non potest reponi praeter Hostiam in era] stinum reservandam etiam pyxis cum particulis consecratis (11). 7° Capsula interius exteriusque eleganter elaborata cum suo ostiolo et sera ad recondendum in ea calicem cum Hostia consecrata pro Missa Praesanctificatorum, in medio altaris poni debet, in loco equidem emi­ nenti, inter sex candelabra cum cereis albis. 8° Prohibitum est, ut ad ornatum altaris, ubi asservatur SS. Sa­ cramentum, adhibeantur quaecumque indumenta nigri coloris, tam intra quam extra cappellain seu sacellum, in quo fit expositio (12); item prohibitum, ut apponatur sigillum in ostiolo arcae, in qua SS. Sa­ cramentum reconditur (13). 9° Pariter vetitum est, ut ad exornandum altare adhibeantur statuae et picturae, ex. gr. B. Μ. V., S. loannis Evangelistae, S. Mariae Magdalenae, militum, custodum etc. (1-1). Attamen Episcopi possunt, ubi viget antiqua consuetudo, huiusmodi repraesentationes tolerare, at omnino curare debent ne novae consuetudines hac in re introducan­ tur (15). Porro eatenus praefatae repraesentationes tolerari possunt, quatenus nihil praeseferant, quod sit contrarium historiae cvangelicae; secus enim, uti palam est, Episcopus debet eas prorsus impedire, et coercere valet etiam regulares ne eas admittant (16). S. Poenit. decreto diei 20 maii 1935 fidelibus, qui visitent SS. Sacramen­ tum, in sic dicto sacro Sepulcro reconditum, peculiares indulgentias concessit, scii. « partialem quindecim annorum indulgentiam toties quoties, plenariam vero semel una et altera die », suetis conditionibus (Acta Apost. Sedis, XXVII, p. 277). 326. Feria VI in Parasceve. 1° Post expletam sepulcri caeremo­ niam, SS. Sacramentum asservari debet in tabernaculo posito super altare alicuius remotioris cappellae in ecclesia, vel, quod congruentius, (9) S. R. C. Ruthencn., 30 nov. 1889, n. 3710. (10) S. R. C. BMuncn., 1 febr. 1895, nd III, η. 3842. (11) S. R. C. Comen., 9 dec. 1899, ad 4, η. 4049. (12) S. R. C. Laudcn.. 21 lan. 1002, n. 1223. (13) S. R. C. Narnien., 7 dec. 1841, ad I, ». 2873. (14) S. R. C. SaUcn., 26 eept. 1868, ad I, n. 3178. (15) S. R. C. Romana, 15 dec. 1896, ad II, n. 3939. (16) S. R. C. Sallen., 26 sept. 1868, ad I et II, n. 3178. DE CUSTODIA SANCTISSIMAE EUCHARISTIAE 297 in sacristia (17). Imo si aliquae particulae consecratae necessario con­ servandae non sint, ex. gr. in ecclesia paroeciali, ut infirmis inopinato periclitantibus Viaticum ministretur, potest etiam non asservari Eu­ charistia. 2° Non licet publicae fidelium adorationi proponere hac feria VI SS. Eucharistiae Sacramentum (18). Ratio est, quia, ut scite ait Gar(lellini (19), « haud congruit triumphalis SS. Eucharistiae expositio iis diebus in quibus, deficientibus Hostia et Sacrificio, Ecclesia versatur in tristitia, amaritudine et luctu ». 3° Tamquam abusus est eliminanda consuetudo feria VI in Para­ sceve de sero in ecclesia et ad proprium altare collocandi SS. Sacra­ mentum (20). 327. Ubi asservanda Eucharistia in ecclesia cathedrali, collegiata vel conventuali. — Can. 1268, § 3 statuit: « In ecclesiis cathedralibus, collegiatis aut conventualibus in quibus ad altare maius chorales fun­ ctiones persolvendae sunt, ne ecclesiasticis officiis impedimentum afferatur, opportunum est ut sanctissima Eucharistia regulariter non custodiatur in altari maiore, sed in alio sacello seu altari ». Vox opportunum significat id equidem expedire, at non esse rigorose praeceptum; et vox regulariter indicat hoc non semper requiri, sed tantum de regula generali, ita ut nonnullis in casibus liceat, imo et fortasse expediat, ex. gr. occasione alicuius festi, SS. Sacramentum in altari maiore custodiri. Quod non habeatur verum et proprie dictum praeceptum, mani­ festum est, attentis relati canonis verbis. Hinc admittenda hodie non est sententia DD., qui ex declaratione S. C. EE. et RR. in Casertana, 28 nov. 1596, et ex decretis S. R. C. in Casalen., 16 maii 1708 ac in Sebenicen., 6 febr. 1875, plus minusve explicite docebant, asservationem Eucharistiae in altari maiore esse vetitam om­ nino (21). Ex allegatis responsionibus non constat agi de stricto praecepto, seu de vera prohibitione (22); et dato etiam, sed non concesso, quod praefatae respon(17) Piller. I. c., p. 159; Gasparrl, l. c.. n. 986. (18) S. R. C. Comen., 9 dee. 1899, ad III, n. 4049. (19) Ad Instr. Clement., § 33, η. 3. (20) S. R. C. Tridentina, 12 mart. 1836, ad IV, n. 2740. (21) Cfr. Gaspard, l. c., n. 987. (22) S. C. EE. et RR. in Cascrtana, 28 nov. 1596, declaravit: « Tabernaculum SSmi Sa­ cramenti in cathedralibus non debet esse in altari maiori propter functiones pontificales quae fiunt versis renibus ad altare ». S. R. (-. in Casalen., 16 maii 1708, ad dub. 72um: « An sit removendum tabernaculum, ubi asservatur Venerabile, ab altari maiori et transferendum in aliquo sacello pro fixu custodia 298 LIBER IV - PARS I - CAPUT IV sionee verum praeceptum olim significassent seu prohibitionem, hodie tamon hac in re standum omnino Codici. Si Eucharistia, iusta et rationabili de causa, asservetur in altari maiore, in aliud transferenda est, dum Episcopus vel alius sollemniter est Missam seu Vesperas celebraturus, ne propterea ritus et ordo cae­ remoniarum, qui in huiusmodi Missis et Officiis servandus est, tur­ betur. Ita Cacrcmoniale Episcoporum (23). Altare, ubi regulariter custoditur SS. Sacramentum in ecclesiis cathedralibus collegiatis aut conventualibus, in commodum fidelium communicantium non debet esse e conspectu chori. Hinc S. R. C. in Romana, 14 iun. 1845 (n. 2903) declaravit: « Iuxta Decreta alias edita et praescriptum Caeremonialis Episcoporum, reponatur in casu Sanctissimum Eucharistiae Sacramentum pro commoditate communicantis populi in alterutra ex lateralibus Aediculis, quae non sit e conspectu Chori ». 328. Ornatus altaris ubi asservatur sanctissima Eucharistia. — Can. 1268, § 4 decernit: « Curent ecclesiarum rectores ut altare in quo sanctissimum Sacramentum asservatur sit prae omnibus aliis ornatum, ita ut suo ipso apparatu magis moveat fidelium pietatem ac devotionem ». Ratio huius praescripti evidens est. In Eucharistia praesens vere adest Christus in sua humanitate ac divinitate; et ideo cultus, qui ei tribuitur, est per se, et non per accidens, latriae et non duliae vel hyperduliae, absolutus et non relativus. Quare, cum homo, anima et corpore constans, rebus sensibilibus excitetur ac moveatur, necesse est ut al­ tare, in quo sanctissima Eucharistia custoditur, sit prae omnibus aliis ornatum, ita ut ex eiusdem apparatu fideles magis excitentur et mo­ veantur ad pietatem ac devotionem erga tantum Sacramentum. Hinc patet tamquam abusum esse reprobandum morem alicubi vigentem adornandi floribus, luminibus etc. aliud altare, ex. gr. S. An­ tonii vel S. Francisci aut B. Μ. V., prae altari SS. Sacramenti; ex quo fit ut ex errore seu falsa omnino devotione hic vel ille Sanctus, saltem quoad cultum externum, praeferatur ipsi Eucharistiae seu Christo Domino. Id autem non solum incongruum, sed absonum quo­ que esse, nemo est qui ignoret. eiusdem Venerabilis omni qua decet reverentia ♦* reposuit: · Affirmative per Episcopum cum consensu Capituli»· Hoc decretum decst in novissima Collect. aulh. (cfr. vol. II, p. 6). S. il. C. in Scbenicen.. G febr. 1875, n. 3335, nd dubium: « 1. An attenta peculiari stru­ ctura cathedralis Sebenieen. et saeculari consuetudine In eadem vigente, retineri possit SSmum Eucharistiae Sacramentum in altari maiori, eo vel magis quod id non vetetur α Cac· remontait Episcoporum, sed solum uti minus opportunum id prohibeatur»; reposuit: «Ad 1. Negative ». (23) Lib. 1, cap. χιι, n. 8. DE CUSTODIA SANCTISSIMAE EUCHARISTIAE 299 329. Tabernaculum. — 1. « Sanctissima Eucharistia servari debet in tabernaculo inamovibili in media parte altaris posito » (can. 1269, § D - (24). Custodia SS. Sacramenti in tabernaculo est de praecepto; neque Episcopus dispensare valet hac in re (salvo praescripto § 3 huius can. de (pio infra n. 332), neque ulla contraria consuetudo sustineri potest, etsi forte centenaria aut immemorabilis. Hoc eruitur tum ex prae­ scripto generali tum ex epistola S. R. C. ad episcopum Limburgensem die 21 aug. 1863 missa nomine Summi Pontificis (25). Tabernaculum debet esse inamovibile ut omne removeatur peri­ culum irreverentiae seu profanationis, et in medio altaris positum. Si quaeras utrum ex consuetudine possit asservari Eucharistia in tabernaculo ad latus altaris vel alibi posito, negative respondendum, attentis legibus liturgicis. 2. « Tabernaculum sit affabre exstructum, undequaque solide clausum, decenter ornatum ad normam legum liturgicarum, ab omni alia re vacuum, ac tam sedulo custodiatur ut periculum cuiusvis sacrilegae pro­ fanationis arceatur » (can. 1269, §2). Ipsa reverentia augustissimo Sacramento debita exigit omnino ut tabernaculum sit eleganter constructum. Forma vero et materia non est determinata. Quidam auctores veteres affirmant tabernaculum ex ligno esse conficien­ dum. At minus recte, quia nec iure antiquo nec iure novo id praecipitur; et responsio S. C. E E. et RR. 26 oct . 1575 (26), cui praefati auctores innituntur, non est ad rem. Quare tabernaculum confici potest sive ex ligno, sive ex mar­ more, sive ex metallo aut alia materia solida. Si ligneum sit, debet esse exterius deauratum, vel saltem eleganter depi­ ctum; et nonnisi ex concessione S. Sedis, seu S. C. EE. et RR. 13 iul. 1659. IT. Capuccini retinere possunt tabernaculum ligneum, affabre elaboratum, quod rudi coloro est depictum (27). Paucis abhinc annis novum quoddam tabernaculum ex metallo fuit constructum a societate quam vocant « The Rauwald Ecclesiastical Art Mfg. Co. Licet praeseferat speciem externam omnium tabernaculorum, quae ubique in ecclesiis communiter inveniuntur, tria haec potissimum commoda et utilitates exhibet eiusmodi tabernaculum, nempe: quod bene defensum sit contra incen­ dia; robustis enim laminis metallicis constat, interiectis simul parietibus ex compositione amianti; quod tutissimum sit etiam contra fures, etenim ingenio­ sissimo modo obcluditur, non per ostiolum more solito super cardines, sed per (24) tui 5, n. (25) (26) Cfr. S. C. dr Prop. Fide, cicer. 13 apr. 1807, η. HI; S. R. C. Effitanicn., 10 iun. 1602, 96; Rituale Rom., Ut. IV, cap. 1, n. 5. Cfr. Gnsparri, op. cil., n. 993. In novissima editione Decret. auth., decst. Cfr. OJctti, op. cit., v. Tabernaculum, n. 3906. S. K. C. Ordinis Min, Capucc., 1 dec. 1888, nd XIII· n. 3697. 20 — Cappello, De Sacramentis, I. __ 300 LEBER IV - PARS I - CAPUT IV internum parietem opportune se volventem in gyrum, ita ut aperiri nequeat nisi in promptu habeatur apposita clavis; quod ex hoc novo modo tabernaculum concludendi, pulvis et insecta in illud permearo non possint (28). Proposito dubio : « An satisfaciat regulis liturgicis descripta forma ostii semicircularis, quod globulis impositum sine cardinibus volvitur, ita ut ex hac parte nihil obstet quominus ab Episcopo sacerdotibus commendetur, vel debeat tabernaculum instrui ostio vel ianuis, quae cardinibus adhaereant, atque ita volvantur»; S. R. C. in Superioren., 8 maii 1908, reposuit: «In casu, per se nihil obstare; de cetero ad R.um Episcopum » (29). 3. Tabernaculum debet esse interius deauratum vel panno serico albo aut aureo vel argenteo contectum (30). 4. Necesse est ut conopeo, seu velo ad instar tentorii, operiatur (31). Conopeum vero potest confici ex panno contexto ex gossypio, vel lana, vel canabe aut alia materia, et esse coloris albi vel coloris convenientis Officio (32). At si color Officio conveniens sit niger, ex. gr. die 2 No­ vembris seu in Commemoratione omnium fidelium defunctorum aut in exsequiis adultorum, conopeum debet esse coloris violacei (vel albi, ut supra diximus), non autem nigri (33). In expositione et repositione SS. Sacramenti, si fiat immediate ante vel post Missam seu Officium, et celebrans ac ministri ab altari non recedant, conopeum (sicuti et cetera altaris paramenta) potest esse coloris, qui respondet Officio diei currentis (34), i. e. eiusdem co­ loris ac paramenta ministrorum, dummodo ne sint nigra. Tolerari nequit, loco conopei, ad ostium tabernaculi, in quo asservatur SS. Sacramentum, tabula ex metallo vel ex tela acu picta vel ex moderni temporis charta dicta oleographia, in qua apparent symbola SS. Eucharistiae, vel SS. Nomen lesu, vel B. Μ. V. imago (35). Quamvis tabernaculum SS. Sacramenti sit argento vel auro aut alia pretiosa materia confectum, debet nihilominus conopeo tegi (36). Solum excusat physica aut moralis impossibilitas habendi aut reti­ nendi huiusmodi ornamentum (37) vel peculiaris eiusdem structura, (28) Ephemerides liturgicae, an. 1908, p. 20*5. (29) Ibid., p. 201, 291. Hoc decretum lu novissima editione Decret, auth. non reperitur. (30) S. R. C. Sancti lacobi de Cilet 28 apr. 1866, n. 3150; Urgcllcn., 7 aug. 1871, ad VII, n. 3254; Calven., 5 iun. 1889, n. 3709; Romana, 20 iun. 1899, ad IV, n. 4035. (31) S. R. C. Briocen., 21 iul. 1855, ad X, n. 3035; Sancti lacobi dc Cite, 28 aprll. 1866» n. 3150; Aurilana, 7 aug. 1880, n. 3520. (32) S. R. C. Briocen., decr. cit. 21 iul. 1855, ad X, n. 3035; S. R. C., Sancti lacobi de Cile, decr. cit. 28 aprll. 1866, n. 3150 (33) S. R. C. Nesqualien., 1 dec. 1882, n. 3562. (34) S. R. C. Annccien., 1 deo. 1882, n. 3559. (35) S. R. C. Mexicana, 10 sept. 1898, ad I, n. 4000. (36) S. R. C. Anxitana, 7 aug. 1880, n. 3520. (37) S. R. C. Vicariatus Apostolici utriusque Guineas. 27 iul. 1878, n. 3456. DE CUSTODIA SANCTISSIMAE EUCHARISTIAE 301 non vero, saltem per se et habitualiter, alia quaevis causa. Hinc cor­ rigendi sunt nonnulli auctores etiam recentes, qui contrarium docent. Obstant enim decreta S. Rituum Congregationis. Quaerunt DD. utrum contraria consuetudo hac in re sustineri possit. Quidam negare videntur (38), quidam affirmare (39). Dicimus videntur, quia non clare et absolute suam proferunt sententiam. Mature perpensis legibus liturgicis, certa videtur sententia negans, dum­ modo agatur de vera consuetudine contraria; nam si consuetudo non operiendi tabernaculum conopeo ideo invaluerit, quia forma aut structura tabernaculi reddat impossibile conopei appositionem, aut, attentis peculiaribus loci circum­ stantiis, id exigat decor et reverentia erga SS. Sacramentum, tunc adest impos­ sibilitas physica vel moralis habendi aut retinendi conopeum, i. e. causa iusta excusans; proinde consuetudo hac ratione eaque sola inducta non est con­ traria iuri liturgico. 330. 5. Tabernaculum debet esse ab omni alia re vacuum, ita ut praeter ciborium seu vas continens actu sanctissimam Eucharistiam et vasa sacra quae eam continuerunt et nondum sunt purificata, nihil aliud in eo asservari queat. Itaque in tabernaculo sub culpa, saltem levi, una cum SS. Sacramento custodiri nequeunt vasa vacua et puri­ ficata, sacra olea, reliquiae sive Sanctorum sive sanctae Crucis, et multo minus purificatoria, claves aliaque id genus (40). 6. In parte exteriore tabernaculi nihil praecipitur, nisi conopeum; tamen a lateribus, hinc et inde, poni possunt reliquiae, imagines, flores etc. (11). At imagines Sanctorum vel reliquiae, etiam sanctae Crucis, nullo modo possunt poni super tabernaculum, ita ut tamquam basis ipsum inserviat; id enim expresse prohibuit veluti abusum prorsus eliminandum S. Rituum Congregatio (42). Tabernaculum eum parvis fenestris confectum, ita est obtegendum ut vas in quo SS. Sacramentum asservatur, a circumstantibus nullo modo videri possit (43). Ostiolum tabernaculi cum insculpta imagine Domini Nostri tegi nequit vase florum; sed hoc ponendum est in humiliore et decentiore loco (44). Item reliquiae aut pictae imagines Sanctorum nequeunt exponi (38) (39) Many, l. (40) (41) (42) (13) (44) Gaspard, 1. c., n. 995. Do Hordt, Sacrae liturgiae praxis, pars VI, n. 179; Lehmkuhl, l. c., n. 177, not. 7; c., n. 152. S. C. EE. et RR., 3 mali 1693. Many, Z. c., 4°; Filler, L c., p. 294. Decr. gen., 31 mart. 1821, ad III, n. 2613; Tridcntina, 12 mart. 1836, ad I, n. 2740. 8. R. C. Toletana, 20 sept. 1806, ad II. n. 2564. S. R. C. Congregationis Montis Coronae, 22 ian. 1701, ad X, n. 2067. 302 LIBER IV - PARS I - CAPUT IV ante ostiolum tabernaculi, etiam die qua festum alicuius Sancti reco­ litur; et contraria consuetudo, licet immemorabilis, tamquam abusus eliminanda est (45). 7. Tabernaculum ita poni debet in media parte altaris, ut ali­ quantulum emineat, et reliquiae ac flores, si qui hinc et inde collo­ centur, sint veluti res secundariae atque solum ad eiusdem tabernaculi ornatum. 8. Superimponi potest tabernaculo parva crux. An etiam maior crux cum crucifixi imagine, quae inter candelabra eminere debet, col­ locari possit super tabernaculum, non satis constat. Melius est ut extra collocetur; at, cum desit decretum id prohibens, censemus posse maiorem crucem super tabernaculum poni, praesertim si altare ita confectum sit ut crux nonnisi super tabernaculum possit commode collocari (46). 331. An tabernaculum benedicendum sit. — 1. Quod tabernacu­ lum benedici queat, nulla est controversia inter DD. Utrum vero be­ nedici debeat disputatur. Communior sententia negat, contendens id quidem maxime convenire, sed non rigorose praescribi (47); imo Gasparri dicit absolute: «Tabernaculum proprie dictum... non benedi­ citur » (48). Attento decreto S. II. C. in Romana, 20 iun. 1899, ad IV (49), haec opinio nequit hodie sustineri. Nam proposito dubio: «Utrum sacrum Tabernaculum in interiori parte deauratum esse debeat, vel saltem albo serico contectum; et utrum sit benedi­ cendum, priusquam Sacra Eucharistia in illo recondat ur » ; S. Rituum Congre­ gatio respondendum censuit: «Affirmative ad utramque partem». 2. Forma benedictionis ea est, quae in Rituali Romano (50) inscri­ bitur: Benedictio tabernaculi seu vasculi pro sacrosancta Eucharistia conservanda. Huiusmodi benedictio, iure quo nunc utimur (can. 1304), potest dari etiam a parocho et ab ecclesiae rectore, ut suo loco diximus (n. 89, 5). 332. An et quando SS. Sacramentum extra altare possit asservari. — 1. Sanctissima Eucharistia, gravi aliqua suadente causa ab Or(15) (46) (47) (48) (49) (50) S. R. C. Sancti Angeli in Vado, 0 sept. 1845, n. 290G. Cfr. Gafiparri, l. c., n. 1003. Piller, L c.; De Hcrdt, l. c., n. 180, 9. Loc. cit., n. 1008. Décret, auth., n. 4035. Tit. VIII, cap. 23. DE CUSTODIA SANCTISSIMAE EUCHARISTIAE 303 (linario loci probata, potest nocturno tempore asservari extra altare, super corporali tamen, in loco tutiore et decenti, dummodo una saltem lampas coram ea continenter luceat (can. 1269, § 3, 1271). Sex conditiones sedulo attendendae requiruntur ut venerabile Sacramentum custodiri possit extra tabernaculum et altare: 1° ut adsit causa iusta et quidem gravis; id generatim fit ad praecavenda sacrilega furta aut impiam direptionem sacrarum hostiarum; 2° ut causa fuerit praevie a loci Ordinario recognita ac probata; 3° ut huius­ modi asscrvatio fiat dumtaxat tempore nocturno, non autem diu: 4° ut Eucharistia collocetur super corporali; 5° ut custodiatur in loco tutiore ac decenti, qui plerumque est sacrarium seu sacristia; 6° ut lampas saltem una continenter colluceat coram SS. Sacramento. Hic traditur norma, sedulo animadvertas, in ordinariis circum­ stantiis iisque tantum servanda. Huiusmodi praxis asservandi noctu Eucharistiam, iure antiquo alicubi iam vigebat (51) eamque valde conformem textui iuris (c. Statuimus, 1, De custodia Eucharistiae) dicit Many (l. c.). 2. Custodiri debet in capsa solidissima et optime clausa. 3. Potestne Episcopus praecipere eiusmodi asservationem Sacra­ menti tempore nocturno? Affirmat absolute Many (Z. c.): «Ergo, prae­ cipientibus Ordinariis, hoc ius extraordinarium servandum est ». Perpensis verbis can. 1269, § 3, dicendum, Episcopum lege seu statuto dioecesano in ordinariis adiunctis id iubere non posse. In aliquo casu peculiari et extraordinario, gravi de causa, i. e. ra­ tione furti praecavendi seu sacrilegae profanationis vitandae, aëreae incursionis tempore belli, id procul dubio praecipere valet. Hoc ius ad normam can. 81 competit etiam Ordinario religioso. Imo, urgente necessitate, v. g. occasione incursionis aëreae, non solum tempore nocturno, sed etiam diurno potest, et aliquando debet, sanctissima Eucharistia extra altare in loco tuto ac decenti custodiri. Item in casu necessitatis sufficit profecto licentia praesumpta ut per modum actus SS. Sacramentum extra altare asservetur. 333. Clavis tabernaculi. — 1. « Clavis tabernaculi, in quo sanctis­ simum Sacramentum asservatur, diligentissime custodiri debet, onerata graviter conscientia sacerdotis qui ecclesiae vel oratorii curam habet » (can. 1269, § 4). Obligatio custodiendi diligentissime tabernaculi elavem est gravis, (51) Cfr. Gasparr!, l. c., n. 993; Many, l, c., n. 101, 5°. 304 LIBER IV - PARS I - CAPUT IV ut liquet tum ex fine legis, tum ex ipsis verbis modo relatis. Quare mortaliter peccat sacerdos, ad quem de iure spectat custodia, si hac in re delinquat. 2. Sacerdos, cui ius et officium ordinarie et per se competit cu­ stodiendi elavem, est rector ecclesiae vel oratorii; qui eam custodire potest sive apud se, sive in sacrario, sub alia clavi. Ita declaravit S. C. EE. et RE. in epist. encyclica, iussu Innocentii XIII, ad omnes locorum Ordinarios ac superiores Regulares die 8 ian. 1724 missa, nec non et in epistola, quam eadem S. Congregatio, mandante Benedicto XIV, die 9 febr. 1751, dedit. Reprobanda omnino est consuetudo relinquendi elavem taber­ naculi in ipso tabernaculi ostiolo, vel super altare, vel in sacrario omnibus obviam. 3. Sacerdos, cui clavis committitur custodienda, potest eam cu­ stodire sive per se sive per alium, ita tamen ut ipsi incumbat onus ipseque respondere teneatur coram Deo et Ecclesia. Si rector ecclesiae discedat, potest ac debet, pro tempore absentiae, com­ mittere custodiam alii sacerdoti; et si elavem in sacrario retineat sub alia clavi, potest hanc committere aedituo, pro tempore quo ipse praesens non est, et clavis tabernaculi necessaria esse queat; quod praxis ubique recepta manifeste confirmat (52). Sane legis fini in casu probe consulitur, quatenus praecavetur ne clavis in manus alienas transeat cum periculo profanationis SS. Eucharistiae. Huc spectat Instructio S. C. de Sacramentis diei 26 maii 1938, in qua normae sapienter statuuntur pro SS.ma Eucharistia se­ dulo custodienda (A. A. S., XXX, 198). 4. Expedit elavem tabernaculi esse duplicem; nam si una fortasse amittatur, alia praesto sit. Convenit praeterea elavem esse auream vel argenteam, aut si ex ferro aliave materia sit confecta, deauratam vel deargentatam. In nonnullis locis statuta dioecesana vel provincialia utrumque praeci­ piunt, i. e. ut duplex sit tabernaculi clavis, ac insuper ut sit aurea vel argentea, aut saltem deaurata vel deargentata. 5. Si agitur de ecclesia monialium seu religiosarum clavis custodiri debet non a monialibus intra septa monasterii, sed a cappellano (53); qui tamen non prohibetur elavem diligenter custodiendam moniali seu religiosae tradere. Si agitur de ecclesia paroeciali, clavis custodienda est a paro(52) Gasparri, I. c., n. 1000; Many, L c., n. 152, 3». (53) S. R. C. Societatis /esu, 11 maii 1878, ad VI, n. 3448. 4 DE CUSTODIA SANCTISSIMAE EUCHARISTIAE 305 eho (51). Si ecclesia cathedralis aut collegialis simul sit paroecialis, ad Capitulum spectat custodire sanctissimum Eucharistiae sacramentum, et altera tabernaculi clavis apud parochum servari debet (55). 6. Ad parochum pertinet exclusivum ius retinendi elavem taber­ naculi, etsi in ecclesia paroeciali erecta sit confraternitas; idque indu­ bitanter affirmamus, attento iure antiquo et novo. Verum equidem est cl. Gasparri aliter sentire. Ipse enim haec habet (56): «Quod si in altare Sanctissimi parochialis ecclesiae erecta sit confraternitas, ius retinendi elavem tabernaculi spectare tum ad parochum tum ad confraternitatis cappellanum, reposuit eadem (scii. Rituum) S. C. in Eugubina, 7 aug. 1717, ad 16'1U1 ». Haec lapsui calami seu merae inadvertentiae sunt adseribenda. Sane dubium propositum et resolutum a S. R. C. nullatenus respicit elavem taber­ naculi, sed elavem sacrarii. En ipsissima verba: « 16. An ius retinendi elavem Sacrarii dictae parochialis ecclesiae, privative spectet ad dictam Confra terni tatem, vel potius possit retineri etiam a dicto parocho»; et responsum fuit: «Ad 16. Spectare ad utrum que » (57). 334. 7. In ecclesiis non paroecialibus clavis custodiri debet a cappellanis seu rectoribus, numquam a laicis, etiamsi patroni sint (58). Etiam in piis seu religiosis domibus mulierum, si Eucharistia ibi asservetur, necesse est ut clavis tabernaculi custodiatur a cappellano. Si desit cappellanus seu sacerdos oratorio addictus, imo etiam si adest cappellanus, clavis custodiri solet a sorore in sacrario. Quae praxis, cum attentis circumstantiis sit valde rationabilis, et aliquando neces­ saria, nequaquam est improbanda. Etiam in domibus privatis, in quibus ex apostolico induito asser­ vatur SS. Sacramentum, clavis tabernaculi custodiri solet in sacrario, plerumque cura familiae, potius quam cappcllani; nam eo ipso quod agitur de domibus privatis, cappcllani proprie dicti desunt, et cura sacelli ipsi familiae committitur (59). Sine induito apostolico nequeunt per se laid nomine et iure pro­ prio elavem tabernaculi retinere. Utrum id possint ex consuetudine, saltem centenaria aut imme­ morabili, controvertitur. (51) S. R. C. Asculana, 25 iun. 1689; Neapolitana, It nov. 1693. Haec décréta In novis· eima edit. Décret, auth. desunt. (55) Cfr. can. 415. § 3, 1°; S. R. C. Baionen., 13 sept. 1879. ad II. n. 3505. (56) Loc. cit., n. 998. (57) Decreta authentica, n. 2243, vol. IIT, p. 28. (58) Schmalzgr., I. c., n. 28. (59) Cfr. Gasparri, 1. c.. n. 999. 306 LIBER IV - PAILS I - CAPUT IV Affirmat expressis verbis Schmakgrueber (60) : «Excipitur, si adesset ge­ neralis ac immcinorialis consuetudo in aliqua provincia, ut claves ad Sanctis­ simum essent penes laicos; tunc enim hoc tolerandum esset, modo persona, penes quam claves sunt, sit honesta et gravis; Pignatell., I. c., n. 9 et 10. Petra, torn. 3 comment, fol. 306, η. 44, qui notat id servari in ecclesia S. Jacobi hispanorum in Urbe, et fere etiam in Hispania, et in regno Siciliae, ac etiam in neapolitano ». Quidnam iure novo dicendum hac de re? Attentis tum verbis can. 1269, § 4, tum regulis liturgicis, dicendum, consuetudinem, qua talem, sustineri non posse, modo agatur de custodia clavis nomine ac iure proprio. Aliud sane est, quod tabernaculi clavis custodiatur a laico nomine rectoris ecclesiae atque sub eius immediata et exclusiva depen­ dentia, et aliud, profecto, quod nomine ac iure proprio ipsemct elavem retineat. Primum concedendum, et hoc sensu admittenda est consue­ tudo a Schmalzgr. memorata; alterum negandum, secluso apostolico induito. 335. Quae huc usque diximus, repetenda sunt etiam de sepulcro, in quo feria V maioris hebdomadae asservatur SS. Sacramentum. Clavis arcae seu tabernaculi non potest tradi laicis, cuiuscumque dignitatis sint, non obstante contraria consuetudine; sed tradenda est sacerdoti in crastinum celebraturo (61) seu rectori ecclesiae aut religiosae, si agitur de ecclesia aut oratorio religiosarum. Tolerari tamen potest, ut praeter veram elavem capsulae traden­ dam omnino sacerdoti in crastinum celebraturo, alia symbolica clavis adsit, quae tradatur Gubernatori provinciae seu civitatis (62). 336. Pyxis seu ciborium. — « Particulae consecratae, eo numero qui infirmorum et aliorum fidelium communioni satis esse possit, per­ petuo conserventur in pyxide ex solida decentiquc materia, eaque munda et suo operculo bene clausa, cooperta albo velo serico et, quantum res feret, ornato » (can. 1270). Antiquitus nomine ciborii vocabatur tota illa custodia, quae altare protegebat, per modum tecti super illud exstructa atque columnis fulta; ex medio illo tecto pendulum erat sacrum vasculum in modum columbae vel turriculae confectum, quod SS. Eucharistiam continebat. Paulatim factum est, ut in ipso altari tabernaculum construeretur, (G0) (61) burtina. n. 2830; (62) Loc. cU., n. 29. 1 S. R. C. H impair n.f 22 nov. 1636. n. 635; Calagurilana, 13 sept. 1612. n. 813· Τί· 7 dec. 1737, n. 2335; Mclitrn., 22 mail 1841, n. 2833; Corci/rcn.. 22 maii 1841 Narnien.. 7 dec. 184 1, η. 2873; .\ eapolilana. 14 iun. 1845, n. 2904. ’ S. R. C. HispaUn., 7 auff. 1880. n. 3518. DE CUSTODIA SANCTISSIMAE EUCHARISTIAE 307 atque ciborium vocaretur sacrum illud vas, quod in tabernaculo inclu­ sum Eucharistiam contineret (63). Non raro in ritualibus libris pyxis seu ciborium dicitur etiam tabernaculum lato sensu (64). Pyxis pro sanctissimo Sacramento asservando per *e necessaria est rnih gravi, ita ut, sine induito apostolico (cuius perpauca habentur exempla), ne­ queat custodiri Eucharistia in corporali tantum involuta, ne in eum quidem finem, ut periculum sacrilegi furti amoveatur (65), nisi id fiat ad brevissimum tempus. 2. Pyxis confici debet ex solida decentique materia. Quaenam haec sit, expresse non determinatur. Maxime convenit ut pyxis sit aurea vel argentea, aut saltem, si ex aurichalco, aut stamno vel cupro confecta, exterius sit deargentata et interius inaurata (66). Consulto diximus maxime convenit, quia non constat de vero inauratioms prae­ cepto pro pyxide, sicuti constat pro calice et patena (67). Quare non satis recte quidam auctores loquuntur, urgentes inaurationem tam­ quam omnino obligatoriam (68). Sane eatenus admittendum est prae­ ceptum, quatenus de eo certo constet, uti manifestum est ex iuris principiis; iam vero neque ex Codice neque ex aliis liturgicis legibus constat de praecepto; ergo. Materia decens non videtur ferrum, plumbum, aes, ebur, saxum; nec decens nec solida materia est lignum, charta crassa (vulgo eartone, earton), vitrum; neque solida est alluminium, nisi per inaurationem solidius efficiatur (69). Interrogata S. R. C. : «An uti posset (Episcopus) pyxide vitrea ad servan­ dam et administrandam sacram Synaxim locis sylvestribus ac imperviis, ubi latrones, metalli amore capti, pyxides furantur, horrendum sacrilegium per­ petrantes»; in Mindonien. die 30 ian. 1880 reposuit : « Negative » (70). 3. Pyxis debet esse munda. Td exigit reverentia erga sanctissimum Sacramentum, cum Eucharistia sit in immediato contactu cum pyxide. Haec proinde intus cooperienda non est velo albo ad instar corporalis, super quod ponitur SS. Sacramentum (71). 4. Praeterea nccesse est, pyxis sit suo operculo bene clausa. (63) (64) (65) (66) (67) (68) (69) (70) (71) Bonger, Pastoralth., § 78; Lchmkuhl, L c., n. 176, not. 1; Gasparri, L cM n. 1001. Cfr. RUuaU Item., tit. VIII, cap. 23; can. 115, S 3. 1θ. S. R. C. JZ/onen., 17 febr. 1881, n. 3527. S. R. C. Sancti Hippolyti. 31 aug. 18G7. ad VI. n. 3162. Cfr. Gasparri, L c., n. 1005; Many, /. c., n. 153, 2°. Piller, L c., p. 294; Do Ilerdt, l. c., n. 173. Ephemerides Ulurfficae. an. 1908, p. 603. Decreta authentica, n. 3511. Gasparri, I. c., n. 1007. 308 LIBER IV - PARS I - CAPUT IV Proinde non sufficit eam cooperire palla vel corporali aut alio modo, nisi in casu necessitatis atque ad breve tempus dumtaxat. 5. Demum pyxis debet esse cooperta albo velo serico et, quan­ tum res ferat, ornato. A velo adhibendo non excusat paupertas eccle­ siae aliave causa, nisi forte ad brevissimum tempus ac iusta aliqua de causa. Quod pyxis cooperiatur velo, nonnisi sub levi requiritur; quod autem velum sit album, sericum et ornatum, probabilius ne sub levi quidem praecipitur. 8. Alpbonsus quaerit, an pyxis debeat consecrari (72), et duas refert sen­ tentias hisce verbis: « Affirmat Trullench, apud Croix. — Sed verius et commu­ niter negant... ». Hinc passim theologi, auctoritate n. 37; vol. XV, p. 275, n. 47. Synopsis etc., v. Sabbatum Sanctum, _n. 3570. Loc. cit., n. 167. DE SANCTISSIMA COMMUNIONE 335 distribui potest sacra Communio? »; — die 28 april. 1914 respondit: «Iuxta praxim et decreta, praesertim decr. n. 2561 Tifernaten. 22 mart. 1806, licet in Sabbato Sancto inter Missarum sollemnia sacram Eucha­ ristiam fidelibus distribuere, et etiam expleta Missa » (Λ. A. S., VI, p. 196). Decretum aequi valenter est generale et praescindit omnino a con­ suetudine aliisque peculiaribus adiunctis. Communio, uti patet ex re­ latis verbis can. 867, § 3, inter Missarum sollemnia vel continuo ac statim ab iis expletis distribui potest. Ratio, quia Sabbatum Sanctum est dies sub aliquo respectu aliturgicus etiam in ritu latino; et si Missa celebratur, hoc non fit nisi per anticipationem illius Missae, quae antiquitus in vigilia celebrari solebat noctu in memoriam Resurrectionis Dominicae. Verba « continuo ac statim ab iis expictis » ita sunt intelligenda, ut requiratur et sufficiat coniunctio moralis inter Missarum sollemnia et Eucharistiae distributionem; quae moralis coniunctio deesse non cen­ setur, etsi alius sacerdos, non ipse celebrans, sacram communionem ministret, aut si pauca minuta iam transierint ab expletis sollemnibus. Ceterum praefata verba non videntur veram et strictam prohibitio­ nem continere, vel ad summum levem dumtaxat continent, ita ut ex qualibet iusta causa, ex mera quoque devotione fidelibus pie petentibus SS. Eucharistia licite distribui possit etiam post expleta sollemnia. Nec deest profecto ratio; nam tempus tristitiae ac moeroris cessat per cantum Alleluia totaque Ecclesia maxima gaudet laetitia. Porro ut fideles de huiusmodi gaudio participare queant ac spiritualiter frui Paschali sollemnitate, opportuna iisdem facultas concedenda sanctissi­ mam Eucharistiam sumendi; secus deesset omnino, saltem pro nonnul­ lis, plena spiritualis laetitia plenumque gaudium. Quod videtur esse contra ipsius Ecclesiae mentem (19). Ante Missam sollemnem potestne communio distribui? Plures af­ firmant, si adest iusta et rationabilis causa, v. g. si exercitia spiritualia (19) In schemate Codicis an. 1913, canon 139, qui coirospondet can. 867, ita concinnatus erat: «§ 1. Omnibus diebus licet sanctissimam Eucharistiam distribuere. 2. Feria tamen VI hebdomadae maioris solum licet Viaticum ad infirmos deferre; sacra autem communio ministranda non est, niai privatim ct graves ob causas ab Ordinario probatas. « § 3. Sacra communio lis tantum horis distribuatur, quibus Missae sacrificium ofterri potest, nisi aliud rationabilis causa exigat, salvo praescripto can. 129, § 2». Ut patet, nulla limitatio aut restrictio quoad Sabbatum Sanctum. In alio schemate eiusdem anni 1913, can. 867 ita redactus reporitur: ·§ 1. Omnibus diebus licet sanctissimam Eucharistiam distribuere. « § 2. Feria tamen VI maioris hebdomadae solum licet Viaticum ad infirmos deferre. « § 3. In Sabbato Sancto sacra communio potest fidelibus ministrari inter Missarum Bolemnia, ct diam expleta Missa ». Mens legislatoris indo manifesto patet. 336 LIBER IV - PAILS I - CAPUT V terminentur et piae personae nequeant exspectare Missam sollemnem pro communione facienda, vel si hora nimis incommoda seu tarda fiant sollemnia et negotiorum causa aut infirmae valetudinis quis exspectare non valeat (20). Haec sententia vere probabilis videtur. Etiam in iis ecclesiis vel oratoriis Eucharistia distribui potest, ubi legitime asservatur, in quibus functio sollemnis non peragitur, dum­ modo iusta et rationabilis causa illud suadeat. 370. An Episcopus communionem vetare possit. — Episcopus nequit prohibere quominus iis diebus, quibus ius commune permittit Eucharistiae distributionem, sacra communio ministretur, nisi in casu aliquo particulari ob iustam et gravem causam. Ratio primi est, quia Episcopus ageret contra ius commune seu pontificium, quod profecto facere non potest. Ratio secundi, quia per modum exceptionis in casu speciali atque extraordinario, illud agere valet propter bonum publicum, cum eiusdem tutela sicut recta legum ecclesiasticarum observantia Episcopo urgenda committatur ad normam can. 336, § 1. Proinde lex dioecesana aut decretum generale de huiusmodi referri non potest. Nec eadem ratione Episcopus indulgere valet ut, contra praescri­ ptum can. 867, distribuatur sacra communio, ex. gr. feria VI in Parasceve. Quidnam in casu gravis necessitatis, extra periculum mortis? Si revera adsit ista necessitas, Ordinarius potest permittere etiam feria VI distributionem Eucharistiae, remoto scandalo, v. g. pro militibus vel iter diuturnum aggressuris, qui alia occasione communicare non pos­ sent. Imo in his adiunctis censemus Ordinarii positivam permissio­ nem non requiri. Quod autem dicitur de feria VI in Parasceve, a fortiori dicendum de Sabbato Sancto. ■ 371. Consuetudo Romae vigens. — Romae ex usu satis antiquo non pote­ rant regulares in suis ecclesiis vel oratoriis distribuere Eucharistiam feria V in Coena Domini. Quaeri potest, an iure quo nunc utimur, adhuc maneat huiusmodi prohi­ bitio. Negative respondemus, tum quia relata Codicis verba sunt generalia prorsus atque explicita, adeo ut nulla supersit solida ratio dubitandi; tum quia ex eodem Codice (can. 859) motivum praefatae prohibitionis cessavit plane, eo ipso quod sublata fuit obligatio satisfaciendi praecepto paschali in propria paroecia; cessante vero motivo, sponte corruit ipsamet prohibitio. Huiusmodi praxis, attenta praesertim mente Ecclesiae circa comniu(20 Ctr. Ferre ree, II, n. 297; Mare, II, n. 1540; Vernieerech, III, n. 420. D E SA N CTISSIΜ Λ CO Μ M U N10 X E 337 nioneni faciendam, caset potius in dainnum, quam in bonum fidelium; idcirco toleranda non videtur ad normam can. 5. Cfr. n. 367. Ita in praecedentibus editionibus. Nunc laeti accipimus ex declaratione Vicariatus Urbis memoratam praxim non amplius urgeri eamque penitus esse sublatam. 372. Utrum legitima consuetudo possit induci. — Quaeri potest, an consuetudo legitime induci valeat contra praescriptum can. 867, sive extensiva ea sit sive restrictiva. Si agitur de consuetudine extensiva, ex. gr. ut feria V in Coena Domini, post sollemnia expleta, aut feria λ7! in Parasceve Eucharistia fidelibus distribuatur, censemus eam legitime posse induci, saltem si centenaria aut immemorabilis sit; neque obstat praescriptum can. 818. Consuetudo restrictiva, puta ne feria V aut in Sabbato Sancto quis communicet inter Missarum sollemnia, aut aliis per annum temporibus nequit induci. Ratio, quia huiusmodi consuetudo minus rationabilis videtur, utpote quae communioni frequenti seu quotidianae ab Ec­ clesia tantopere commendatae opponitur. Praeterea, ubi agitur de actibus mere jacultativis, qui scii, ad li­ bitum poni vel omitti possunt, uti est communio in Sabbato Sancto aut feria V in Coena Domini aliisve diebus, omissio actuum, etsi per longissimum tempus protracta, consuetudinem non inducit, nisi « scien­ ter a communitate cum animo se obligandi » (can. 28) omittantur. Quae intentio obligationis inducendae numquam praesumitur, et valde diffi­ cile demonstratur. 373. Hora distribuendi sacram communionem. — 1. « Sacra com­ munio iis tantum horis distribuatur, quibus Missae sacrificium offerri potest, nisi aliud rationabilis causa suadeat » (can. 867, §4). Ratio huius praescripti est, quia tempus normale, et sacrae anti­ quitati maxime consentaneum, ministrandi sanctissimam Euchari­ stiam, est tempus ipsius Missae; et olim nonnisi perquam raro distribui solebat communio extra Missam. Proinde, attento can. 821, § 1, quo tempus Missae celebrandae determinatur, Eucharistia ministrari nequit citius quam una hora ante auroram vel serius quam una hora post meridiem. Ex qualibet iusta causa, etsi levi, potest communio distribui sive ante sive post praefatum tempus. Huiusmodi causa esset, praeter im­ possibilitatem physicam vel moralem, quodeumque incommodum ali­ cuius momenti, iter suscipiendum, maior commoditas vel devotio etc. Causa attendi potest tam ex parte communicantis, quam ex parte mi- 338 LIBER IV - PARS I - CAPUT V nistri. Qua causa exstante, nil vetat quominus Eucharistia ministretur noctu aut sub vesperis, et quo citius ante auroram vel serius post meridiem distribuatur, eo vel maior quoque, uti patet, requiritur causa. Quidam DD. iure vetero tenebant nulla opus esse causa, ut licite sacra communio distribueretur hora insueta, i. e. ante auroram vel post meridiem. Hodie ex legislatoris expressa declaratione, aliqua rationabilis causa requiritur, etiam forte minima, ut Eucharistia licite ministrari queat extra tempus a iure praefinitum. S. Alph. (21) haec habet: «Intempesta nocte puto cum Salmant. et Bo­ nacina, non licere (communionem distribuere) nisi in solo casu necessitatis». Cum praescriptum cit. can. nullam hac in re ponat limitationem, dicen­ dum omnino est, etiam extra casum necessitatis, posita causa iusta, per se licitam esse noctu Eucharistiae distributionem, ut supra innuimus. 2. « Sacrum tamen Viaticum quacumque diei aut noctis hora mini­ strari potest » (can. 867, § 5). Principium generale hisce verbis statuitur, ut spirituali infirmo­ rum saluti, quoad fieri potest, consulatur. Nulla causa ad id requiritur specialis, seu ipsum mortis periculum est causa iusta et urgens. Fac animadvertas, hoc valere etsi ex medicorum indicio aliisve indiciis constet communionem posse differri, seu ministrari horis diurnis; ratio est, quia in Codice non habetur ulla restrictio et probe consulitur scru­ pulis et anxietatibus propulsandis. 3. Nocte Nativitatis Domini, in ecclesiis vel oratoriis, in quibus ex iure (cfr. can. 821, § 2 et 3) aut ex speciali induito Sedis Apostolicae (cfr. c. 869) licet Missam celebrare, sacra communio petentibus mini­ strari potest. Id authentice hodie confirmatur responso Pontif. Comm. Codicis. Sane proposito dubio: «An can. 867, § 4, collatus cum can. 821, § 2, ita intelligendus sit ut sacra communio distribui possit in Missa, quae sive iure sive apostolico induito celebratur, media nocte Nativi­ tatis Domini »; — die 16 mart. 1936 Pontif. Comm. Codicis respondit: « Affirmative, nisi loci Ordinarius, iustis de causis, in casibus particu­ laribus, id prohibuerit ad normam can. 869 » (22). Ordinarius nec lege dioecesana nec generali decreto vetare potest quominus sanctissima Eucharistia distribuatur in ecclesiis vel oratoriis publicis aut semi-publicis sive saecularibus sive religiosis, in Missis quae celebrantur media nocte Nativitatis Domini, aliisve diebus aut horis. (21) Lib. VI. n. 252. (22) A. A. S., 1936, p. 170. DE SANCTISSIMA COMMUNIONE 339 Solum in casu particulari, iusta de causa, v. g. pro tali loco vel persona, numquam generatim et universim, prohibere valet. Cfr. n. 374. 4. Si quis, extra horam a iure determinatam, sacram communio­ nem fidelibus ministret sine ulla prorsus rationabili causa, peccat; sed, secluso contemptu, nonnisi venialiter. Practice causa aliqua saltem levis vix abest, ideoque culpa fere numquam admittenda. An consuetudo extensiva aut restrictiva legitime possit induci hac in re, vide, congrua congruis referendo, quae supra tradidimus (n. 372). 374. Locus communionis distribuendae. — « Sacra communio di­ stribui potest ubicumque Missam celebrare licet, etiam in oratorio pri­ vato, nisi loci Ordinarius, iusta de causa, in casibus particularibus id prohibuerit » (can. 869). Omnibus constat iure antiquo vetitam fuisse Eucharistiae distri­ butionem in oratoriis privatis, sine apostolico induito, relate ad extra­ neos fideles Sacro adstantes; sine Ordinarii licentia, relate ad indultarios (23). Sane interrogata S. R. C.: «I. An liceat sacram communionem in ora­ toriis privatis, de Ordinarii tantum licentia, indultariis ministrare. II. Utrum non tantum indultariis, sed etiam fidelibus Sacro adstantibus in praedictis ora­ toriis sacra communio ministrari possit»; die 10 febr. 1906 reposuit: «Ad I. Praesnpposito induito apostolico pro concessione oratorii privati, affirmative. Ad II. Negative, nisi adsit indultum apostolicum » (24). Ex citato can. 869 solum in casu particulari, et quidem iusta de causa, loci Ordinarius prohibere valet sanctissimae Eucharistiae distri­ butionem in oratorio privato aut etiam semi-publico aut publico, necnon in ecclesiis. Itaque per modum actus dumtaxat potest id vetari; et ideo non lege dioecesana vel statuto seu praecepto generali, sed tantum particulari praecepto, ob hanc illam ve circumstantiam aut oc­ casionem, et solum ob iustam et per se gravem causam eaque tantum perdurante. Ordinarius prohibere nequit quominus intra Missam sacra com­ munio distribuatur, cum fideles adstantes ius habeant Eucharistiam sumendi ideoque propius participandi Sacrificio Missae. (23) Cfr. Gasporri, Z. c., n. 1092. (21) Ephemerides liturfficae, on. 1907, p. 193. Hoc decretum omissum fuit in novissima editione Decret, auth. Imo, etiam ante editum Codicem, disciplina llturgiea line in re plane Immutata fuorat per dccr. Urbis et orbis, S maii 1907, quo · SSmus D. N. Plus Ραρα X... sta­ tuere ac declararo dignatus est, ut induitis oratorii privati intclllgatur inclusu facultas sacram communionem distribuendi iis omnibus christlfldclibus, qui sacrificio Missae adslstuut..... Contrariis non obstantibus qulbuscumquo » Decreta auth., n. 4201. 340 LIBER IV - PARS I - CAPUT V 375. Huc spectant responsa data a S. C. de Sacramentis. Propo­ sitis dubiis: « I. An fideles in montanis pagis habitantes, quoties ad infirmos sacra Eucharistia deferatur, possint sacra synaxi refici in loco sacro, vel etiam, cum agatur de re tam sacra, in loco decenti et honesto qui in itinere extet, non valentes ea dic ecclesiam petere; « II. Num sacra communio et Confessionis sacramentum admini­ strari possint iis qui in domo infirmi versantur; « III. An administrari debeant in enunciatis circumstantiis iis, qui aetate sunt provecti vel morbo laborant»: S. Congregatio die 5 ian. 1928 in Montis Regalis in Pedemonte respondit: « Ad. I. Affirmative, ad normam can. 869, iuncto canone 822, § 4, seu dummodo Ordinarius loci id concedat ad normam citatae prae­ scriptionis, scilicet pro singulis casibus et per modum actus. « Ad II et III. Quoad communionem, provisum in primo » (25). Ad genuinum sensum percipiendum harum responsionum — quae profecto canonum praescripta nec authentice interpretari nec a for­ tiori restringere valent — haec naviter attendantur: 1° Fideles, qui in domo infirmi versantur, possunt et ipsi SS. Eu­ charistiam recipere, quoties ea ad infirmum defertur; neque ad id peculiaris licentia Ordinarii requiritur. 2° Occasione delationis SS. Eucharistiae ad infirmum vel in­ firmos, potest sacerdos plures particulas consecratas secum deferre, ut eas in ecclesia seu loco sacro distribuat, servatis servandis, fidelibus qui ad ecclesiam ubi asservatur augustissimum Sacramentum nequeant ea die se conferre; neque Ordinarii venia ad id opus est. Quae venia, contra, requiritur pro distribuenda communione, in praefatis adiunctis, extra ecclesiam seu locum sacrum, in loco quidem honesto ac decenti. Aliquando sufficit licentia rationabiliter praesumpta. 3° Ordinarius iusta et gravi causa potest prohibere in casu par­ ticulari Eucharistiae distributionem in praedictis circumstantiis. 376. « Sacerdoti celebranti non licet Eucharistiam intra Missam di­ stribuere fidelibus adeo distantibus ut ipse altare e conspectu amittat » (can. 868). Attendenda sunt decreta S. R. C. Florentina, 19 dec. 1829, ad I; lanuen., Ί dec. 1844; Ordinis Minorum Capuccinorum. S. Francisci, 24 mart. 1860, ad I; Societatis lesu, 11 maii 1878, ad VIII (26). (25) Ada Apost. Sedis, XX, p. 79. (26) Dccrda auth., nn. 2672, 2885, 3099, 3448. DE SANCTISSIMA COMMUNIONE 341 Iuxta ista decreta praescriptum can. 868 ita est intelligendum ut liceat Eucharistiam distribuere intra Missam, si fideles communicantes sint in oratorio privato aut semi-publico aut in ecclesia, ubi Sacrum fit, quamvis forte longe distent ab altari, aut sacerdos, puta ob structu­ ram architectonicam, altare non videat; e contra non licet, si commu­ nicantes, ex. gr. aegroti, sint extra oratorium seu locum ubi Missa celebratur, etsi parum distent. 377. Distributio Eucharistiae extra locum sacrum. — Id iusta de causa semper fieri potest, servatis servandis. Generatim, extra casum infirmi, attendendus est locus ubi Missa celebratur. Quare si extra ecclesiam vel oratorium fiat Sacrum ad normam can. 822, § 4, dubitandum non est quin licite ministrari possit sacra communio, iuxta ea quae supra (n. 375) dicta sunt. 378. An et quanam ratione distribui possit Eucharistia in loco interdicto. — 1. Iure antiquo sacramentum Eucharistiae, extra mortis articulum, recipi non poterat in loco interdicto ne ab ipsis quidem innocentibus neque ab iis qui interdicto personali generali subessent (27). 2. lure novo (cfr. can. 2276) qui subsunt interdicto locali, dum­ modo eidem causam non dederint, nec alia censura prohibeantur, possunt, si rite sint dispositi, Eucharistiam recipere, sine absolutione ab interdicto aut alia satisfactione. Si fuerit interdictum altare vel sacellum alicuius ecclesiae, com­ munio nequit ibi distribui, cum nullum sacrum officium seu ritus sacer in eisdem possit licite peragi (can. 2272, § 1). Si interdicta fuerit ecclesia capitularis aut paroecialis. Eucharistia potest distribui, dummodo decretum interdicti aliam ecclesiam pro in­ terdicti tempore eidem non substituat; idem dicas, si fuerit interdicta ecclesia, quae unica sit in oppido seu pago aut villa (cc. 2271, 2°, 2272, 1° et 2°). Cum vero effectus interdicti localis non sint omnes et singuli a iure ex­ presse determinati, sed arbitrio Praelati interdictum ferentis relinquatur eo­ rundem extensio vel restrictio, iuxta praescriptum can. 2271, ideo in praxi inspiciendum est decretum interdicti, et videndum, num sacra communio sit vetita, necne; quae si expresse prohibita non sit, tamquam permissa haberi debet, ad normam iuris (28). (27) Cfr. Suarez, De censuris, disp. 30, sect. 1; Schmalzgr., lib. V, tit. 39, n. 331 s.; Cap­ pello, De censuris, n. 408, not. 10. (28) Cfr. Cappello, Dc censuris, n. 408 es. 312 LIBER IV - PARS I - CAPUT V 3. Distributio Eucharistiae in loco interdicto, praesertim si fiat iusta aliqua causa et privatim, irregularitatem, de qua in can. 985, 7°, probabiliter non secumfert. 4. Plures censent Eucharistiae distributionem in loco interdicto semper vetari sub gravi. Alii id nonnisi sub levi vetitum affirmant. Haec sententia probabilis dicenda, dummodo absit contemptus et scandalum; imo ex causa iusta licita est Missae celebratio. 379. Utrum sub gravi an sub levi attendenda sit circumstantia loci circa Eucharistiae distributionem. — Circumstantia loci profecto spectanda est, cum ipsa reverentia erga augustissimum Sacramentum exigat ut sancte ac devote custodiatur et ministretur. At, secluso scan­ dalo et contemptu, circumstantia loci quoad sacram communionem urget sub levi tantum, non autem sub gravi, rei natura perspecta et legis fine considerato. Inde sequitur causam iustam quamcumque ex­ cusare. Articulus III. De obligatione ministrandi Eucharistiam. 380. Tum ex generali officio caritatis, tum ex speciali officio, quod vi muneris habent, qui curam animarum exercent, facile eruitur quae et quanta sit obligatio sanctissimam Eucharistiam distribuendi (1). Praeter ea quae diximus (n. 52 ss.) de obligatione in genere mini­ strandi sacramenta, pauca supersunt addenda. 381. Principia. — I. Parochi et alii sacerdotes, qui curae animarum exercendae sunt praepositi, tenentur ex iustitia Eucharistiam ministrare suis subditis, non modo quando hi ex necessitate communicare debent, sed etiam extra necessitatem, quoties rationabiliter petunt. Cfr. n. 53. Haec obligatio fidelibus satisfaciendi est potius severius quam laxius interpretanda. Attamen per se grave peccatum non est, raro alicui petenti non satisfacere, licet fiat sine iusta causa; per accidens aliquando grave evadere potest. Ab omni peccato excusatur parochus, si petitio sine causa fit im­ portuna sive ex se sive ob alia parochi negotia. Multo minus peccat, si denegat frequentiorem communionem iis, qui non sunt rite dispositi: (1) Suarez, disp. 72, sect. 3: Salmant.. Lc., disp. 12, dub. i, n. 23; Lehmkulil, 7. c.. n. 184 DE SANCTISSIMA COMMUNIONE 343 at publice id facere non licet, nisi publice constet de ilia indispositione (2). 382. II. Pastores animarum tenentur praecipue Viaticum praebere moribundis. Sedulo investigare debent de periculo ovium suarum, et curare ut infirmi plene sui compotes illud recipiant (can. 865). Ad rem haec Rituale Rom. tradit: «Parochus in primis meminisse debet, non postremas esse muneris sui partes, aegrotantium curam habere. Quare cum primum noverit, quempiam ex fidelibus curae suae commissis, aegrotare, non exspectabit, ut ad eum vocetur, sed ultro ad illum accedat: idque non semel tantum, sed saepius, quatenus opus fuerit... Ubi vero periculum immineat, parochus monebit aegrotum, ne daemonum astutia, neque medicorum pol­ licitationibus, neque propinquorum aut amicorum blanditus se ullo modo decipi sinat, quo minus ea, quae ad animae salutem pertinent, opportune pro­ curet, et qua par est devotione et celeritate, sancta sacramenta, dum sana mens est, integrique sensus, religiose suscipiat, citra fallacem illam, ac perni­ ciosam procrastinationem, quae plurimos ad aeterna supplicia perduxit, in diesque, fallente diabolo, perducit » (3). De visitatione infirmorum, cfr. resp. S. C. Concilii, 23 mart. 1879. 383. III. Parochi curare debent, ut pueri usum rationis assecuti et sufficienter dispositi quamprimu II divinis epulis reficiantur (cc. 854, § 5, 860). Hoc declarabitur infra cum loquemur de aetate primae commu­ nionis (n. 505, 5). 384. IV. Ceteri sacerdotes non habentes curam animarum, diaconi, ct ipsi parochi non-parochianis solum in casu necessitatis tenentur ex caritate Eucharistiam ministrare. Gravis obligatio habetur certe in periculo mortis: tunc, quilibet sacerdos, qui praesto sit, debet aegroto succurrere, etsi infirmus hoc sacramento non indigeat tamquam medio salutis necessario. Attamen si minister grave damnum subire debeat, alienus sacerdos multo fa­ cilius, quam parochus, excusatur (4). Sane regula, quam communiter tradunt theologi, haec est: alienus sacerdos in necessitate tenetur mi­ nistrare, si possit sine incommodo relative gravi. Etiam extra mortis periculum potest aliquando haberi gravis obli(2) Lacroix, l. c., part. I, n. 133; Salmant., I. c.,· S. Alph., I. c., n. 58, 253; Lchxnkuhl, l. c. (3) Tit. V, cap. 4, n. 1 ot 10. (4) S. Alph., lib. VI, n. 233; Lehmkuhl, I. c., n. 185; Maro, l. c., n. 1538; Pigbi, l. c., st Bl j HB 344 LIBER IV - PARS I - CAPUT V gatio ministrandi fidelibus Eucharistiam, puta, si occasione alicuius sollemnitatis, sive ordinariae sive extraordinariae, plures cupiant san­ ctam communionem sumere, et desit minister, qui ex officio eam mi­ nistrare teneatur, ita ut si alius sacerdos praesto sit isque petitioni fidelium non satisfaciat, graves murmurationes, dicteria, scandalum aliaque incommoda oriantur. Id a fortiori valet, si tempore paschali desit rector in aliqua pa­ roecia ex inopinato aliquo eventu, et nondum ab Ordinario designa­ tus fuerit sacerdos qui vices parochi gerat (5). Cfr. n. 56. Articulus IV. De modo ministrandi Eucharistiam. 385. Sacra communio sub specie panis tantum fidelibus prae­ benda. — Can. 852 statuit: « Sanctissima Eucharistia sub sola specie panis praebeatur ». Hoc praescriptum grave profecto est. Proinde fideli communicanti praebere sacram communionem sub specie vini in Ecclesia latina num­ quam licet. Plerique docent ne in necessitate quidem Viatici sumendi id li­ cere; quia, aiunt, rationes ob quas prohibetur communio sub utraque specie, adeo sunt graves et generales, ut in casu particulari nequaquam cessent. Sane «leges latae ad praecavendum periculum generale, ur­ gent, etiamsi in casu particulari periculum non adsit » (can. 21). At, his non obstantibus, putamus licite praeberi moribundo Eucha­ ristiam sub specie vini, secluso quolibet periculo irreverentiae ac defi­ ciente omnino sanctissimo Sacramento sub specie panis. Ratio, quia in periculo mortis fideles sacrae communionis recipiendae praecepto di­ vino tenentur. Enunciatum principium valet quidem de legibus mere ecclesiasticis; sed, cum agitur de iure quoque divino sin inique desint incommoda ad quae vitanda lex ecclesiastica opportune lata est, videtur non tam rigorose esse accipiendum memoratum principium. Palam est huiusmodi casum esse fere hypotheticum. Praecipuae rationes, cur Ecclesia prohibuerit communionem sub utraque specie, hae sunt: 1° periculum irreverentiae in SS. Sacramentum; 2° penuria vini in multis regionibus et paupertas fidelium; 3° cautio, ne multi ab Eucha­ ristia suscipienda arceantur, qui abhorrent a vino gustando, ab eodem cum (5) Cfr. Suarez, l. c.; Lacroix, l. c.. n. 134; Vusqnoz, dlsp. 209, n. 50 es. DE SANCTISSIMA COMMUNIONE 345 aliis calice participando; 4° protervia haereticorum totum Christum sub una­ quaque specie praesentem esse negantium, quos Ecclesia sua ipsa praxi con­ futat. De calice laicis non concedendo praeclaram habuit orationem in Con­ cilio Trid. P. Laynez S. L 386. Normae generales circa sacram communionem ministranda II — 1. Minister accurate servare debet ritus et caeremonias quae in ri­ tualibus libris ab Ecclesia probatis praecipiuntur (can. 733, § 1) - (1). 2. In primis sacram communionem distribuere debet pane azymo vel fermentato, secundum proprium ritum. Ubi vero necessitas urgeat nec sacerdos diversi ritus adsit, licet sacerdoti orientali, qui fermentato utitur, ministrare Eucharistiam in azymo, vicissim latino aut orien­ tali, qui utitur azymo, ministrare in fermentato; at quisque suum ritum ministrandi servare debet (can. 851). — Id sub gravi praecipi manifestum est. 3. Sub specie panis danda non est hostia maior, quali utitur sa­ cerdos in celebratione, neque plures hostiae parvae sunt uni tradendae. Hoc enim expresse prohibuit Innocentius XI per decretum S. C. Concilii, 12 febr. 1679. Exinde tamen non sequitur illicitum esse plures particulas uni dare oh causam rationabilem, ex. gr. ut citius particulae remanentes consuman­ tur. Nam, quamvis decr. cit. absolute loquatur, tamen ex Benedicto XIV (2) patet id fuisse prohibitum solum, quatenus fieret ad fovendam falsam devo­ tionem, quae vigebat in quibusdam monialium monasteriis Galliarum (3). 4. In casu necessitatis, ubi scii, particulae consecratae non ha­ beantur pro numero fidelium communicantium, parvae hostiae dividi possunt in duas, tres aut etiam quatuor partes iuxta earundem ho­ stiarum magnitudinem, sed cavendum sedulo est ne particula nimis parva evadat et vix sensibilis in ore communicantis. 5. R. C. in Veronen. 16 mart. 1833 expresse declaravit, servari posse con­ suetudinem « dividendi consecratas particulas, si adsit necessitas » (4). Etiam ex hostia maiore sacerdoti celebranti reservata potest particula detrahi pro uno aut altero communicaturo, qui aliter diutius exspectare de­ beret, licet ex mera devotione communicet (5). Non convenit inter DD., an grave peccatum sit plures hostias parvas uni communicanti tradere. Irreverentia per se non apparet, sed solum defectus non servati praescripti ritus; porro, cum huiusmodi (1) (2) (3) (i) (5) Cfr. Rituale Rom., Ut. IV, cap. 1 ss. Oil. cit., lib. Ill, cap. 20, n. 1. Génlcot, l. c., n. 189, V; Noklin, l. c., n. 130, 5; Gaspard, Z. c., n. 1097. Decreta aitlh., n. 2704. S. Alph., Z. c., n. 245; Lehmkuhl, l. c., n. 180; Gaspard, Z. c., u. 1098. 346 LIBER IV - PARS I - CAPUT V defectus non sit natura sua gravis, culpa ex se nonnisi venialis videtur, et forte nulla ex bona fide aut aliqua causa (6). Item veniale aut nullum peccatum est, parvas hostias absque necessitate in plures partes dividere, aut ex hostia unam aliamve particulam detra­ here (7). 5. Communio ministranda est cum veste sacra, i. e. cum superpelliceo et stola (extra Missam, nec immediate ante vel post), cum lumine, ac recitatis precibus quae antecedunt et quae subsequuntur. Id requiri sub culpa, manifestum est, nisi agatur de casu necessitatis. Sola enim necessitas excusat ab una aliave caeremonia seu ritu adhi­ bendo, aut etiam ab omnibus, si urgeat necessitas, ex. gr. si Viaticum praeberi debeat aegroto, qui versatur in articulo mortis. Opinio quorundam veterum theologorum id negantium (8), sive iure antiquo (9) sive a fortiori iure novo, est improbabilis omnino. Ministrare Eucharistiam sine stola et superpelliceo per se, i. e. nisi aliqua causa excuset, est peccatum grave; ministrare cum sola stola aut solo superpelliceo, vel sine lumine, aut sine recitatione precum sive antecedentium sive subsequentium, est peccatum leve, si fiat sine ulla causa excusante (10). 6. Sacerdos distribuere debet Eucharistiam pollice et indice manui dexterae. Quaerunt DD., utrum sacerdos laborans infirmitate pollice et in­ dice, possit Eucharistiam distribuere aliis digitis. Multi, quorum sen­ tentiam ut probabiliorem tenet 8. Alph. (11), censent id licere tantum in casu extremae necessitatis, nempe si alias aegrotus sine Viatico esset moriturus. Alii putant, id probabiliter licere quoties causa iusta adsit, seu quoties sacerdos nequeat ob quodcumque motivum uti pollice et in­ dice. Ratio, quia tota manus est consecrata, et videtur tantum levis obligatio ut minister in distribuenda Eucharistia utatur pollice et in­ dice; ideoque non apparet quare ob iustam causam aliis digitis uti nefas sit (12). Haec sententia, quam probabilem habet ipse Ligorius (l. c.), tuta est eaque tenenda. (6) Cfr. BaU.-Palm., I. c., n. 108. (7) S. Alph., I. c. ■ (8) Cfr. S. Alph., I. c., n. 241. (9) S. C. de Prop. Fide, 20 dec. 1739 et 9 dec. 1822; S. R. C. Vicarialus A postotici Dc Dania, 4 iebr. 1871, n. 3234. (10) S. Alph., I. c., n. 241; D’Annibalc, l. c., § 274; Génlcot, l, c„ u. 187, 1; Lehm­ kuhl, l. c., n. 187. (11) Loc. cit.f n. 214. (12) Lacroix, /. c.. n. 190; Ball.-Palm., L c., n. 104 et ad Gury, II, n< 290; Génlcot, l. c. DE SANCTISSIMA COMMUNIONE 347 Item quaerunt theologi, an iusta de causa, v. g. tempore peetis, Eucha­ ristia porrigi possit aliquo decenti instrumento, ex gr. cochleari. Plures merito affirmant; neque improbabile id putat S. Doctor (l.c.) - (13). Quam sententiam, saltem implicite, approbavit S. Officium. Nam ad dubium: » Utrum SS. Eucharistiae sacramentum administrari possit lue infectis non immediate manuum porrectione, sed oblonga aliqua virga in cuius extremi­ tate adsit lunecula aurata ex argento, quae post infusam in os infirmi parti­ culam igne purificetur o; S. C. die 11 iul. 1754 respondit: » Potranno codesti missionarii regolarsi nolle maniore ed usi altre volte praticati nelle occasioni di peste in cotesti paesi tanto frequenti, purchè si faccia colla dovuta decenza e si cerclii di scansare ogni inconveniente che potesse in qualsivoglia modo esporre alia irrivercnza un’azione si sacrosanta » (14). Quidam auctores docent, aegroto, qui non valet aut nonnisi cum magna difficultate traiicere hostiam, posse eam praeberi impositam cum aqua (potiusquam cum vino, ut ipsi affirmant, ne citius species consecratae corrumpantur) in cochleari (15). Quae sententia vera est eaque practice sequenda, ut infirmo apte consulatur. De ritu servando in sacrae communionis receptione dicetur infra (n. 494 ss.). 387. Ritus communionis distribuendae in ecclesia. — 1. In Ec­ clesia Occidentali sacra communio intra Missam ministranda est iuxta ritum praescriptum in Missali Rom. (16) et in Rituali Rom. (17); extra Missam, et immediate ante vel post, iuxta ritum praescriptum in Rituali Rom. (18). 2. Sacerdos, «lotis prius manibus», ut habet Rituale (l. c., n. 1), ministrare debet Eucharistiam extra Missam. Controvertitur, num sub culpa eiusmodi lotio requiratur, necne. Pro certo habemus, non requiri sub culpa, nisi manus sint immundae; quo in casu, ratione irreverentiae, peccatum est leve aut grave, prout manus sunt plus minusve immundae. At culpa letalis non est, nisi tanta sit manuum immundities ut gravis profecto irreverentia cen­ seatur, iisdem non lotis, sanctissimam Eucharistiam distribuere. 3. In sacra communione ministranda adesse debet minister, qui recitet Confiteor et sacerdoti respondeat. Necesse non est ut sit cle(13) D’Annibale, l. c., § 274, not. 9; Gasparrl, l. c., n. 1099. (1-1) Collect. S. C. de Prop. Fide, vol. I, n. 391. (15) Praepositus, Comment, in 3 P. S. Thom., q. 80, a. 5, dub. 6; Diana, l. c., tract. 4, rcsol. 10-1. (16) Ritus celebrandi Missam, X, 6. (17) Tit. IV, cap. 2, n. 1 ss. (18) Loc. cit., n. 13. 23 — Cappello, De Sacramentis, I. 348 LIBER IV - PARS I - CAPUT V ricus, prouti expresse liquet ex Rituali Rom. (Z. c.); verum mas tantum, non autem femina, hoc munere fungi potest. Si desit mas, ita praestat distinguere: vol communio ministratur monialibus aut sororibus, vel non. Si primum, consuetudine receptum est, ut monialis seu soror ipsa munus ministri adimpleat; quae consuetudo, cum reprobata numquam fuerit a S. R. C. (19), legitima videtur; sed etiam in hoc casu potest sacerdos ipse dicere Confiteor ac respondere. Si alterum, ipse sacerdos, non vero mulier, dicat atque respondeat; at si pia mulier ab altari distans reci­ taret, nullum foret peccatum. Si adest idoneus minister, ipsemet, non autem sacerdos, recitare debet Confiteor (20). Ex dictis superius (n. 386, 5) liquet recitationem Confiteor requiri sub levi. 4. In communione administranda extra Missam, stola potest esse coloris Officio convenientis iuxta Rituale (Z. c.), vel etiam coloris albi, prout valde convenientis sacramento Eucharistiae (21). 5. Bursa cum corporali adhiberi debet, iuxta Rituale Rom., in Eucharistia extra Missam distribuenda; quae rubrica Ritualis, qua­ tenus respicit usum corporalis, est vere praeceptiva (ideo obligat sub peccato, levi equidem, non autem gravi); nec sufficit loco cor­ poralis palla super altare posita (22). Quaelibet tamen causa iusta excusat. Decet ut sacerdos ipse, sanctissimam Eucharistiam ministraturus, bursam cum corporali ad altare deferat (23). Bursa vero debet esse eiusdem coloris ac stola a sacerdote deferenda (24). Id tamen ne sub levi quidem obligat, cum desit praeceptum seu rubrica, aut generale S. R. C. decretum. 6. Sacerdos vestibus Missae indutus, qui in alio altari Sacrum fecit aut est facturus, potest in casu necessitatis (sensu lato, intelligas, ideoque etiam in casu utilitatis fidelium petentium) transeundo ad altare, in quo asservatur SS. Sacramentum, communionem distri­ buere (25). Practice id semper licitum est, quoties fideles communicare velint, (19) Imo s. R. C., Lincien., 6 febr. 1892, ad XIV (n. 3761), et Firmana, 13 lun. 1893 (n. 3800), huiusmodi consuetudinem implicite approbavit. (20) S. R. C., Dc Zacathccas, 31 mart. 1879, ad III, n. 3188. (21) S. R. C., Tridcnlina, 12 mart. 1836, ad XII, n. 2740. (22) S. R. C., Conarcualionia Clericorum Rcffularium Sanctissimae Crucis et Passionis D. N. I. C., 27 febr. 1847, ad I, II, III et IV, n. 2932. (23) S. R. C., Neapolitana, 24 sept. 1842, ad III, n. 2850. (24) S. R. C., Figlevanen., 11 lun. 1880, ad I, n. 3515. (25) S. R. C., Tridcnlina, 12 mart. 1836, ad XI, n. 2740. DE SANCTISSIMA COMMUNIONE 349 et praesto non sit alius sacerdos aut iidem exspectare nequeant sine aliquo incommodo. 7. Sacra communio ministranda non est a sacerdote sacris vestibus Sacrificii induto, ante vel post Missam sollemnem aut cantatam vel convcntualem (26). Excusat tamen quaelibet iusta causa. In Missis de Requie sollemnibus vel cantatis, iuxta praxim Urbis, di­ stribui non solet communio. Licite tamen semper fieri potest. Ubi ex aliqua rationabili causa distribuenda sit, diaconus ipse debet di­ cere Confiteor alta voce, non cantando; alias in Missis sollemnibus Confiteor dicatur alta voce vel cantetur, iuxta consuetudinem. At in Missa pontificali cani debet ex praescripto Oaeremonialis Episcoporum, lib. I, cap. 9, n. 6; et lib. II, cap. 29, n. 3 (27). 8. Non licet sine speciali privilegio communionem ministrare in altari, ubi SS. Sacramentum expositum est (28). 9. Antiquitus sacerdos Eucharistiam praebebat dicens: Corpus Christi, et accipiens respondebat: Amen; qua voce suam fidem in realem Christi I). praesentiam sub illis speciebus consecratis profite­ batur. Hodie formula ministrandae communionis simplicis et ordina­ riae, iuxta Rituale Rom., est: Corpus D. N. I. C. custodiat animam tuam in vitam aeternam. Arnen. In communione ordinandorum adhiberi debet formula Pontifi­ calis Romani: Corpus D. N. I. C. custodiat te in vitam aeternam. Qui­ libet respondet: Anien. Haec formula adhibenda est non solum in communicandis pro­ motis ad ordines maiores, verum etiam pro iis qui promoti fuerunt ad ordines minores et ad primani tonsuram (29). Hinc corrigenda est doctrina, quam tradit una cum aliis De Amicis (30). In communicandis neo-presbyteris in Missa ordinationis omit­ tuntur sive formula sive alia verba: Ecce Agnus Dei, Domine non sum dignus (31). Haec verba Ecce Agnus Dei et Domine non sum dignus nequeunt (26) S. R. C., Ordinis Fratrum Minorum Provinciae Apuliae, 19 ian. 1906, n. 1177; cfr. etiam can. 816, § 1. (27) S. R. C., Dc Queretaro, 28 nov. 1902, ad II, n. 4104. (28) S. R. C., Societatis Icxu, 11 mali 1878, ad I, n. 3448; Marianopolitana, 17 april. 1919; 27 iul. 1927. (29) S. R. C., Marsorum, 12 nov. 1831, ad XVI, n. 2682 (v. Index generalis rerum occur­ rentium in Decretis S. 7?. C., p. 110, v. Communio intra Missam); Orosselana, 7 mail 1853, ad III, n. 3012; Tlascalen., 26 sept. 1868, n. 3186. (30) II ccri moniale completo, III, p. 269 (Roma, 1906). (31) S. R. C., Lcricn.. 11 febr. 1702, ad IV, n. 2089; Syrcn.. 31 ang. 1872. ad II, n. 3274; ihirlrmcn., 17 ian. 1890. ad I et II, n. 3721. Etiam quando Cardinalis communicat in forma sollemni, omittitur confessio, absolutio. Ecce. Agnus Dei. Catalanus, Cacremoniale Episcoporum, Ifb. II, cap. 29. § 6. 350 LIBER IV - PARS I - CAPUT V recitari lingua vernacula; et contraria consuetudo est prorsus elimi­ nanda (32). 388. 10. Ex praescripto Ritualis Rom. ed. typ. (33), sacerdos, di­ stributa communione, debet recitare antiph. O sacrum convivium. Proinde huius antiphonae recitatio non amplius, ut antea, de con­ silio est, sed omnino de praecepto. Tempore vero paschali oratio Spi­ ritum nobis, Domine, concludenda est longiore conclusione; demum, ut in Missa, sacerdos « elevatis oculis, extendens, elevans et iungens manus caputque Cruci inclinans » dat benedictionem (34). Unde corrigenda sunt ea, quae docent plures sacrae liturgiae au­ ctores (35) contra communiorem et iure quoque vetere longe proba­ biliorem sententiam. Sacerdos preces post communionem praescriptas recitare debet infra ablu­ tionem et cxtersioncm digitorum, non vero antequam pyxidem cooperiat ac digitos abluat (36); et nonnisi precibus absolutis debet Sacramentum in ta­ bernaculo reponere. 11. Distributa sacra communione, sacerdos debet benedicere po­ pulo manu dextera, non vero cum pyxide (37). Improbandus omnino est mos, alicubi vigens, osculandi pyxidem antequam in tabernaculo reponatur. 12. Minister Missae, sive clericus sit sive laicus, ceteris praeferri debet in Eucharistiae distributione; cauto tamen, ut laico inservienti praeferantur clerici, et clericis minoris ordinis alii in maiori ordine constituti, aut personae quae superiore polleant dignitate liturgice at­ tendenda per se (uti regum, principum etc.), vel per accidens (uti spon­ sorum in Missa pro benedicendis nuptiis) - (38). 13. Si Eucharistia sit distribuenda monialibus, sacerdos, post reci­ tatum Confiteor a ministro vel ab ipsis monialibus, deponere debet py­ xidem ad fenestellam chori et ibi ad moniales conversus dicere Mise­ reatur etc., aliaque de more peragere usque ad benedictionem inclusive. Id vero locum habet tantum in casu, quo solis monialibus, non autem inservienti aliisve fidelibus, sit communio distribuenda, et (32) S. R. C., Ordinis Minorum Capuccinorum Provinciae Helvetiae, 23 maii 1835, ad V, n. 2725. (33) Decr. S. R. C., 11 iun. 1913. (34) Tit. IV, cap. 2, n. 0 ea. (35) De Amicis, op. cit., I, p. 212; Ephemerides lilurgicae, an. 1909, p. 192 not 2 (36) S. R. C., Parisien., 14 iun. 1898. nd III, q. 1, n. 3975. (37) S. R. C., Urbinaten., 26 iun. 1793, n. 2513; Ordinis Minorum Capuccinorum Provin­ ciae Helvetiae, 23 mali 1835, ad I. n. 2725. (38) S. R. C., Romana, 30 iun. 1915; cfr. Acia A post. Sedis, vol. VII, p. 71 s. DE SANCTISS] 9 Λ [A COMMUNIONE 351 quando chorus vel retro post altare situs est vel ab altari distat; ce­ teris in casibus omnia consueto modo debent persolvi (39). 14. Communio administrari potest infra presbyterium et in hora suppedanei altaris laico Missae inservienti, etiamsi non sit indutus ha­ bitu clericali (40). 15. Si diaconus, accedente gravi causa, de Ordinarii loci vel pa­ rochi licentia (cfr. n. 303 s.) sacram communionem in ecclesia distri­ buit, dicere debet Misereatur etc. aliaque de more peragere, non ex­ clusa benedictione in fine. Nam interrogata Pontif. Comm. Cod. « An diaconus, sacram communio­ nem ad normam can. 845, § 2 ministrans, possit et debeat in fine ritus bene­ dictionem manu impertire iuxta Rituale Rom. tit. IV, cap. n, n. 10»; die 13 iul. 1930 respondit: « Affirmative » (41). Agitur de typica editione Ritualis Rom. post Codicem, ubi nova de hac ro addita rubrica reperitur. 389. Ritus servandus in emittendis aut renovandis votis religiosis. — Quoad praxim, apud Ordines et Congregationes religiosas rece­ ptam, instituendi, immediate ante communionem, votorum professio­ nem aut renovationem, haec servanda sunt: «Celebrans profitentium vota excepturus, sumpto sanctissimo Eucharistiae sacramento, abso­ luta confessione ac verbis quae ante fidelium communionem dici solent, sacram Hostiam manu tenens, ad profitentes sese convertet: hi vero singuli, alta voce, professionem suam legent, ac postquam quisque le­ gerit, statim SS. Eucharistiae sacramentum sument. In renovatione autem votorum, celebrans ad altare conversus exspectet donec reno­ vantes votorum formulam protulerint; qui, nisi pauci sint, omnes simul, uno praeeunte formulam renovationis recitabunt, ac postea ex ordine SS. Corpus Domini accipient » (42). Hoc decretum obligat omnes Ordines et Congregationes religiosas, ubi vota nuncupantur vel emittuntur intra Missam (43), non tamen sub gravi, nec profecto ad valorem professionis aut renovationis eiusdem. Proposito dubio: «An resolutiones S. C. EE. et RR., sub die 18 iul. 1902 ad I, et 15 ian. 1903 ad I et II, circa modum servandum in emittenda simplici et sollemni Monialium professione post editum De­ cretum Perpensis diei 2 maii 1902, vigeant post inductam a Codice (39) (40) (11) (42) (13) S. R.C., Linden., 6 fobr. 1892, nd XIV, n. 3764; Firmana, 13 iun. 1893, n. 3800. S. R.C., Baionen., 8 iun. 1911, nd I, n. 4271. Acta Apost. Sedis, vol. XXII, p. 363. Decr.gen. S. R. C., 14-27 nug. 1894, n. 3836 S. R.C., Dubium, 6 iun. 1896, n. 3912 352 LIBER IV - PARS I - CAPUT V luris Canonici professionem votorum temporaneorum, quae votis sol­ lemnibus praemitti debeat ». S. C. de Religiosis, die 10 iul. .1919, respondendum censuit: «Ne­ gative, et ad mentem. Mens est ut professioni sollemni reserventur ritus illi omnes et caeremoniae quae ad perpetuitatem status referuntur; ad professionem vero temporaneam sufficit ut, ad normam can. 577, § 1, n. 6, a legitimo Superiore secundum Constitutiones per se vel per alium recipiatur » (44). 390. Communio extra ecclesiam, seu infirmorum. — 1. Eucha­ ristia deferenda est ad infirmos iuxta ritum praescriptum in Rituali Rom. (45). 2. Sacra communio ad infirmos publice deferri debet, nisi iusta et rationabilis causa aliud suadeat (can. 847). Ad rem haec statuit Rituale (46) : « Deferri autem debet sanctum Sacra­ mentum ab ecclesia ad privatas aegrotantium domos decenti habitu, super­ posito mundo velamine, publice atque honorifice, ante pectus cum reverentia et timore, semper lumine praecedente... « Parochus igitur processurus ad communicandum infirmum, aliquot Cam­ panae ictibus iubeat convocari parochianos, seu confraternitatem SS.mi Sacra­ menti (ubi fuerit instituta) seu alios pios christifideles, qui sacram Euchari­ stiam cum cereis, seu intorticiis comitentur, et umbellam, seu baldachinum, ubi haberi potest, deferant. Praemoneat, ut aegri cubiculum mundetur, et in eo paretur mensa, linteo mundo cooperta, in quo SS.mum Sacramentum decenter deponatur. Parentur luminaria, ac duo vascula, alterum cum vino, alterum cum aqua. Praeterea linteum mundum ante pectus communicandi ponatur, atque alia ad ornatum loci, pro cuiusque facultate ». Cfr. n. 392. 3. Ob quamlibet causam iustam et rationabilem, etsi levem, seu non solum ad vitandum periculum irreverentiae, sed etiam in maius commodum infirmi aut familiae vel ipsius ministri etc., omnis sacerdos potest privatim sanctam communionem ad infirmos deferre, de venia saltem praesumpta sacerdotis, cui custodia sanctissimi Sacramenti commissa est (can. 849, § 1). Quo in casu reverentiae ac decentiae tanto Sacramento debitae sedulo consuli debet, accurate servatis normis a Sede Apostolica praescriptis (can. 849, § 2). Normae autem sunt sequentes. S. Congregatio do Sacramentis, Romana et aliarum, 23 dec. 1912, (44) Arta Apost, Sedis, vol. XI, p. 323. (45) Tit. IV, cap. 4. n. 6 ss. (46) Loc. cit. DE SANCTISSIMA COMMUNIONE 353 ad III (47), iuesit servari ritum propositum a Benedicto XIV in decreto Inter omnigenas, 2 febr. 1744, § 23: «Sacerdos stolam semper habeat propriis coo­ pertam vestibus; in sacculo seu bursa pyxidem recondat, quam per funiculos collo appensam in sinu reponat; et nunquam solus procedat, sed uno saltem fideli, in defectu clerici, associetur ». 4. Sacerdos sacram communionem administrans in ecclesia, semper dicere debet in plurali, etsi unus tantum sit communicandus, Mise­ reatur vestri... etc., Indulgentiam... vestrorum, tribuat vobis etc.; dum e contra communicaturus infirmum, dicit in singulari: Misereatur tui... etc., Indulgentiam... tuorum, tribuat tibi etc., sive aegrotus accipiat Viaticum, sive communicet ex devotione, aut ad implendum praece­ ptum paschale (48). Si agitur de Eucharistia ministranda per modum Viatici, haec formula ex praescripto Ritualis Rom. adhiberi debet: Accipe frater (soror) viaticum Corporis D. N. I. C. qui te custodiat ab hoste maligno et perducat in vitam aeternam. Arnen. 5. In communione infirmis ministranda, recitari debet Ps. Mise­ rere per viam; deinde V Pax huic domui et ïXntiphona Asperges etc. cum W et Oratione Exaudi in cubiculo infirmi, et data communione alia Oratio Domine sancte etc. (49). Preces quae in Rituali Rom. describuntur in ipsa administrations, sunt de praecepto; reliquae in eundo et redeundo, scii, psalmi, hymni etc. (Rit. Rom. tit. IV, cap. iv, η. 13, 23) sunt de consilio. 6. Diaconus deferens ad infirmos sacram communionem, integrum ritum servare debet, scii, facere aspersionem aquae benedictae, dicere Misereatur ac Indulgentiam, signare infirmum vel seipsum, dicere Do­ minus vobiscum cum Oratione et benedicere infirmum et assistentes cum SS.mo Sacramento (50) et in ecclesia benedicere populum cum pyxide iuxta ritum praescriptum (51). Hodie sane mutata est antiqua disciplina de hac re (52). 7. In sanctissima Eucharistia ad infirmos deferenda non potest tolerari mos ut parochus eam deferat, comitante magno numero non confratrum, sed mulierum, quae umbellam et intortitia ferant, tintin­ nabula pulsent; sed parochus adhibere debet aliquos saltem adole(47) Acta Apost. Sedis, vol. IV, p. 725. (48) S. R. C., Eremitarum Camatdulcnsium Conor. Montis Coronae. 16 nov. 1906, ad IV, 1°, n. 4193. (49) S. R. C., Uracllcn.. 19 febr. 1892, ad II, n. 3769. (50) S. R. C., Tunquini Occidentalis. 14 aug. 1858, ad I, n. 3074. (51) Pontif. Comra. Cod. 30 iul. 1930. (52) S. R. C., AnadopolUana. 11 sept. 1847, ad IX, n. 2951. .354 LIBER IV - PARS I - CAPUT V scentes pro umbella, campanula et luminibus; mulieres vero, si velint deferre lumina, sequantur sacerdotem (53). 391. 8. Sacerdos in valetudinario deferre potest sacram commu­ nionem in pyxide ad infirmos sine velo humerali et a duobus tantum candelas accensas deferentibus comitatus, etiam ad infirmos in aliqui­ bus cubiculis, ex quibus, etsi altare non videatur, tamen vox sacer­ dotis celebrantis audiri possit; dummodo tamen in delatione SS.mi Sa­ cramenti umbella omnino adhibeatur; adstantes vero, dum Eucha­ ristia distribuitur, recitare possunt aliquas preces (54). « Quando sacra communio distribuitur pluribus infirmis, qui in eadem domo, vel in eodem hospitali, sed in distinctis cubiculis degant, sacerdos vel diaconus ministrans in primo tantum cubiculo recitet plurali numero omnes preces ante communionem infirmorum dicendas iuxta Rituale Rom., tit. IV, cap. rv; in aliis autem cubiculis dicat tantummodo preces: Misereatur tui... Indulgentiam... Ecce Agnus Dei... semel (in singulis cubiculis distinctis, non pro singulis communicantibus); Domine, non sum dignus... Accipe frater (soror)... vel Corpus Domini nostri lesu Christi...; et in ultimo cubiculo addat: Dominus vobiscum cum suo responsorio et cum sequenti oratione plurali numero di­ cenda: Domine sancte...; ibique, si qua particula consecrata superfuerit, bene­ dictionem eucharisticam impertiatur, ac tandem reliquas preces praescriptas in ecclesia de more persolvat» (S. R. C. 9 ian. 1929; A. A. S., XXI, 43). Haec norma servari potest etiam in ceteris domibus piis et religiosis, quoties Eucharistia defertur ad infirmos, praesertim si urgeat necessitas aut iusta causa illud suadeat. Interrogata S. R. C. : « An pyxis in qua proprio velo cooperta defertur SS.mum Viaticum infirmis, debeat etiam cooperiri extremi­ tatibus veli oblongi humeralis, etiamsi SS.mum Viaticum cum sol­ lemnitate deferatur»; in Bergomen., 21 febr. 1G99, reposuit: «Decere (ideo non praecipitur) deferri pyxidem coopertam etiam extremitatibus veli oblongi humeralis » (55). 392. Quaestiones. — I. An sacerdos indigeat venia Ordinarii loci, ut privatim deferre possit Eucharistiam ad infirmos. Resp. Sacerdos non indiget per se venia seu licentia Ordinarii loci, ut valeat privatim deferre Eucharistiam ad infirmos. Agitur quippe de facultate concessa ab ipso Codice seu a iure communi, quae pro­ fecto restringi aut coarctari nullatenus potest a Praelato inferiore. (53) S. R- C., Cotronen., 11 dec. 1903. n. 4127. (54) S. R. C., Ordinis S. loannis dc Deo, 7 febr. 1874, ad I, II et III, n. 3322. (55) Dccrda auth.9 n. ‘2017, I>E SANCTISSIMA COMMUNIONE 355 Codex enim de huiusmodi requisita venia nullam facit mentionem imo eam expresse excludit, cum diserte statuat: «Communionem privatim ad infirmos quilibct sacerdos deferre potest, de venia saltem praesumpta sacerdotis, cui custodia sanctissimi Sacramenti commissa est »> (c. 849, § 1). Unde quoties iusta et rationabilis causa revera exsistit ad nonnam can. 847, toties licet sacram Communionem privatim ad aegrotos deferre. Nec per se, proprie et accurate loquendo, indicium de exsistentia iustae et rationabilis causae soli Ordinario competit: tum quia Codex de hac re nihil dicit, tum quia minus congruum et forte impossibile interdum illud foret. Nec obstat responsio S. C. de Sacramentis diei 5 ian. 1928, cir­ cumstantiis attente consideratis. Proposito dubio : « An index causae iustae et rationabilis, prout ex Codicis I. C. can. 847 requiritur ut sacra Communio privatim ad infirmos deferatur, sit quilibet sacerdos ministrans vel tantum Ordinarius loci»; — die 5 ian. 1928 in Romana et aliarum respondit: « Negative ad primam partem; affirmative ad secundam, addita tamen mente, quae sequens est: Si ex communi experientia et opinione nullum in dioecesi aut in aliquo particulari loco adsit inconveniens pro privata delatione sacrae Communionis ad infirmos, ab Ordinario cavendum est ne per regulas nimis praefinitas aut generales praecipientes publicam dela­ tionem, vel per reservationem sibi factam dandi veniam in singulis casibus deferendi privatim sacramentum Eucharistiae, praepediatur infirmis solatium Communionis etiam quotidianae» (A. A. S., XX, p. 81). Non obstat, inquam, haec responsio; quia S. Congregatio de Sa­ cramentis canones Codicis authentice interpretandi potestate minime gaudet, cum ea uni competat Pontificiae Commissioni Codicis ad id reapse institutae. Proinde responsio praefata sensum genuinum can. 8G7 nec restringere nec coarctare valet. Idcirco intelligenda est iuxta superius dicta. S. Congregatio, con­ troversiis et quaestionibus in nonnullis dioecesibus ortis, praeficam re­ gulam tradere opportune voluit, ut ex una parte abusus amoverentur, ex alia observantiae ecclesiasticae disciplinae et spirituali aegrotorum bono apte per loci Ordinarium consultum foret. Id ex ipso episcopali munere, ut statim dicetur, sponte profluit. 393. II. An loci Ordinarius privatam Eucharistiae delationem pro­ hibere valeat. Resp. Ordinarius loci privatam delationem Eucharistiae prohibere non valet per legem synodalem aut generale praeceptum. Ratio 356 LIBER IV - PAILS I - CAPUT V evidens: agitur de facultate seu beneficio a iure communi seu ab ipso R. Pontifice per Codicem concesso. Nec potest idem Ordinarius lege aut generali praecepto sibi re­ servare indicium de exsistentia iustae et rationabilis causae et conse­ quenter facultatem concedendi veniam in singulis casibus pro Eucha­ ristiae privata delatione. Dum e contra Ordinarius potest: 1° vetare ne in hac aut illa paroecia seu pago sacra Communio privatim deferatur ad aegrotos; 2° prohibere tempore paschali aut hac illave occasione Eucharistiae privatam ad infirmos delationem; 3° particulari praecepto sibi reser­ vare facultatem concedendi veniam pro Communione privatim defe­ renda in casu peculiari, ubi agitur v. g. de hoc aut illo sacerdote, aut in certis determinatis adiunctis, vel pro certo determinato infirmo. Ratio est, quia Episcopo ius et officium competit urgenti obser­ vantiam legum ecclesiasticarum, advigilandi ne abusus circa ecclesia­ sticam disciplinam irrepant eosque prudenter amovendi, atque oppor­ tuna monita ac praecepta in hunc effectum ferendi. Quibus monitis ac praeceptis hac de re latis ab Episcopo religiosi etiam exempti subsunt·. 394. III. An et quando sacerdos deferens Eucharistiam ad infirmos incedere valeat cooperto capite, aut currere, aut uti equo, curru etc. Resp. Quod sacerdos deferens publice Eucharistiam ad infirmos incedere debeat nudo capite, certissimum est, tum quia reverentia tanto Sacramento debita id omnino postulat, tum quia Rituale hoc expresse tradit (56); et S. R. C. in Toletana, 31 aug. 1872, ad II (57), contrariam consuetudinem probavit. Sin autem privatim deferatur sacra communio, sacerdotem posse capite cooperto incedere, palam est. Si urgeat necessitas (ex. gr. ob nimium frigus aut imbrem), simulque desit tempus petendi licentiam, potest sacerdos, etiam publice deferens Eucharistiam, caput cooperire, quia lex ecclesiastica cum tanto incommodo non obligat. Eo vel magis quod pro dioecesi Coloniensi a S. R. C., 13 nov. 1862, indiscriminatim concessum est, ut sacerdotes Viaticum delaturi incedant, tempestate praesertim hiemali, capite obtecto laneo pileolo, qui exigente necessitate potest esse tantae ma­ gnitudinis, ut aures quoque cooperiat (58). Hinc merito DD. non pauci tenent, in casu verae necessitatis, quando saltem moraliter impossibile est recurrere ad Superiorem eccle­ siasticum, posse sacerdotem uti epikeia et incedere capite cooperto; (56) Loc. cil., n. 9. (57) Dccrcia auth., n. 3276. (58) Lehmkuhl, I. c., n. 183. DE SANCTISSIMA COMMUNIONE quo in casu, addunt, attenta memorata facultate, pileolum potest esse laneum ac tantae amplitudinis, ut aures etiam cooperiat (59). Reverentia augustissimo Sacramento debita postulat, ut sacerdos decenter incedat; ideoque, per se ac generatim loquendo, currere nequit, quamvis possit festinare. At urgente necessitate, certe licet sacerdoti etiam currere, quia tunc ex una parte deest irreverentia, ex alia vero abest, patente causa, scandalum fidelium. Sententia quorundam veterum DD. (60) opinantium id non licere, caret, iusta causa exsistente, solida probabilitate. Card. Gasparri (61) haec habet: « Hinc in genere (sacerdos) non debet cur­ rere... Sed S. Alphonsus, VI, n. 242, cum aliis probabiliter putat sacerdotem posse etiam currere, dummodo absit scandalum ». Doctrina Ligorii non satis recte traditur; ipsa enim plane concordat cum doctrina modo exposita, et quam communiter tradunt AA. « Sed probabile est, ait S. Doctor (1. c.), posse sine irreverentia currere in necessitate ». Ex causa iusta, scii, ratione infirmae valetudinis aut distantiae vel asperitatis viarum, potest sacerdos uti equo in deferendo Viatico ad infirmum: id Rituale ipsum admittit (62). Oportet equus mansuetus sit, ut absit periculum lapsus sicque reverentiae tanto Sacramento debitae, quoad fieri potest, consulatur (63). Eadem de causa potest sacerdos uti curru, cuiuslibet quidem ge­ neris, vel etiam via ferrea, aut aërea, si privatim Eucharistia deferatur. Urgente gravi necessitate uti potest quoque peculiari vehiculo, vulgo biciclctta, motocicletta, etc. Ob debitam reverentiam augustissimo Sacramento praestandam, id in casu urgentis gravisque tantum neces­ sitatis licitum est. Proinde iure merito quaedam Concilia provincialia et Synodi dioecesanae peculiaribus normis huiusmodi Eucharistiae de­ lationem moderantur. In praxi tamen — sedulo fac animadvertas — potiusquam sa­ cerdos publice deferat ad infirmos Eucharistiam, et utatur pileolo, equo, curru, via ferrea, aut currat, multo melius est quod privatim deferat SS. Sacramentum ad normam can. 849. 395. IV. An et quando laico tradi queat pyxis deferenda. Resp. Numquam, seclusa gravissima necessitate, potest sacerdos (59) Lehmkuhl, /. c.; Génicot, Z. c., ii. 186; Gasparri, Z. r., n. 1111. (60) Sahnant., tract. IV, cap. 9, η. 25. cit., n. 1113. (61) (62) Loc. cil., n. 10. (63) BuRomb. apud S. Alph., Z. c., n. 243; Elbel, ron/rr. 13—de ministro Euch.. n. 7 i ; D’Annibale, Z. c., $ 274; Lehmkuhl» Z. c.; Génicot, L c.» n. 186, IX. 358 LIBER IV PARS I - CAPUT V dare pyxidem portandam laico, quamvis sit fatigatus; sed potius, uti tradit Rituale (l. c.), bursam, in qua pyxis includatur, collo suspensam deferat. In casu gravissimae aut etiam valde gravis necessitatis id licere, pro certo habemus; nam si licet laico, urgente praefata necessitate, tangere manu ac praebere moribundo sanctissimam Eucharistiam, a fortiori licet eandem deferre in pyxide positam. 396. V. An Episcopus valeat in praedictis dispensare. Resp. Plures DD. cum £. Alphonso (64) docent, Episcopum posse dispensare, ut sacerdos operto capite Viaticum publice deferat extra civitatem seu oppidum, i. e. in villis et pagis. « Censet etiam Pasqualigo, ait Ligorius (Z. c.) apud Croix, quod Episcopus potest dispensare, ut deferatur Viaticum cum pileolo in villis et pagis ». Pasqualigo non tribuit simpliciter et absolute, ut videtur asserere S. Doctor, facultatem Episcopo dispensandi, sed tantum « si adsit causa iusta» (65); atque ita profecto citatur a Lacroix (66). Huiusmodi potestas iure antiquo non competebat per se Episcopo, ut liquet, saltem implicite, ex decretis S. R. C. in Lauden., 23 ian. 1740, in Bisinianen., 23 mail 1846, in Molinen., 12 sept. 1857, in Oriolen. seu Alonien., 22 april. 1871, quibus S. C. commisit Episcopo ut pro suo arbitrio et prudentia permitteret parochis in peculiaribus circum­ stantiis capite pileolo obtecto Viaticum ad infirmos deferre. Ergo non­ nisi ex facultate obtenta a S. R. C. poterat Episcopus id permittere. Neque iure novo competit per se Episcopo huiusmodi potestas ad normam can. 81; imo ea inutilis videtur, cum expediat potius iusta de causa sanctissimam Eucharistiam privatiin deferri, quam publice operto capite, ut supra fuit animadversum. Quidam tribuunt Episcopo facultatem permittendi ut sacerdos deferens SS. Sacramentum ad infirmos utatur equo vel curru etc. Quae modo diximus, attento iure antiquo et novo, huc quoque spectant, scii, nulla per se Episcopo competit facultas proprie dicta dispensandi in hac re. Si adest vera et urgens necessitas, peculiari venia opus non est; si deest necessitas, Episcopus nequit facultatem ad id concedere. Ad summum dici potest quod Episcopus prudens et auctoritativum indicium proferre poterit de vera necessitate necne. De ritu servando in sacrae communionis receptione dicemus suo loco (n. 494). (04) Loc. cit., n. 241; Πότη. Apost., tract. XV, n. 12; Scavinl, III, n. 245- D’Annibak· I. c.. not. 8; Gury-Ball., I. c., n. 118; Marc, l. c., n. 1544. ’ (65) De Sacrif. Miss., q. 833, n. 3. (66) Loc. cit., n. 614. I DE SANCTISSJ •ù IA COMMUNIONE 359 397. Nonnulli casus, qui in praxi occurrere possunt. — 1. Si con­ tingat in distributione Eucharistiae hostiam consecratam in terram dilabi, reverenter ea colligi debet; locus vero est abluendus, et aqua ablutionis in sacrarium inficienda. Idem dicas si, extra corporale, cadat in mappam seu linteum (67). Lex ablutionis non obligat sub gravi (68), nisi forte hostia sancta deciderit in locum, qui alias pedibus calcatur. Quare cum obliget sub levi tantum, quae­ libet causa rationabilis excusat; et ideo quoties ablutio magnam admirationem excitaret, licite omitti potest. 2. Si hostia consecrata decidat in vestem aut visum vel barbam viri ablutio potius est omittenda ob allatam rationem, ne scii, abstan­ tium excitetur admiratio; aliter dicendum, si ceciderit in manum; tunc vir in sacristia manum lavet et aqua in sacrarium immittatur. Quod si hostia decidat in vestem aut visum vel pedum mulieris, ablutio omittitur; « decet autem, ait Benedictus XIV (69), ut non sa­ cerdos, sed ipsa femina particulam vel fragmentum quaerat et suis ipsa manibus sibi in os inficiat », aut, addimus, sacerdoti porrigat. At videndum an forte, salva decentia, particula ab ipso sacerdote fa­ cile apprehendi possit, ne frustra mulier perturbetur (70). Si species consecrata in manum mulieris ceciderit, ipsa mulier in sacristia aut alio loco manum lavet, si commode fieri possit; secus ablutio omittatur. Idem dicas si hostiam in vestem aut pectus di­ lapsam mulier suis manibus tetigerit. Si gutta vini consecrati in terram vel tabulam deciderit, lingua sorbeatur, si fieri potest; locus ipse radatur quantum satis est, abrasio comburatur, ct cinis in sacrarium proficiatur. Si ceciderit super lapi­ dem altaris, stilla sorbeatur a sacerdote, et locus bene abluatur; aqua vero ablutionis in sacrarium est immittenda. Si ceciderit super lintea altaris, corporale, vestes sacerdotis, vel tapete, ista ter sunt abluenda, supposito calice, et ablutio in sacrarium proficienda (71). Abrasio sub gravi fieri debet; item ablutio. Non convenit inter DD. utruin trina ablutio a rubrica Missalis praescripta sit sub gravi, an una tantum. Probabilius dicendum aliquam ablutionem sub gravi esse faciendam; at non requiri trinam, sed unam sufficere ut quis excusetur a peccato letali et fortasse etiam a peccato veniali, dummodo una ablutione locus seu mappa aut cor­ porale etc. plane mundetur. (67) Ruhr. Miss., De defect., X, n. 15. (68) S. Alph., Z. c., n. 250. (69) Op. cit.. lib. 3, cap. 20, n. 7. (70) Génloot, Z. c.. n. 189, VI. (71) Ruhr. Mtss., Z. c., n. 12; cfr. S. Alph., Z. c.; Lacroix, Z. c., n. 484; Gury-Ball., 1. c., n. 107; Lehmkuhl, Z. c., n. 191. 360 LEBER IV - PARS I - CAPUT V 3. Si ex oblivione sacerdos, qui debebat pyxidem purificare, puri­ ficationem calicis iam sumpserit, potestne, ieiunio naturali sic fracto, fragmenta in pyxide inventa colligere et sumere? Ita distinguimus: vel purificatio ciborii urget, quatenus eo opus est pro aliis hostiis consecrandis, vel non, puta quia adsunt aliae py­ xides aut consecratio hostiarum differri potest. Si primum, sacerdoti licet reliquias in ciborio inventas colligere ac sumere, siquidem haec sumptio per modum unius cum sacra communione computatur (72). Si alterum, potest nihilominus sacerdos absolute loquendo pyxidem pu­ rificare; at expedit, ubi commode fieri queat, ut purificatio ad aliam Missam vel ad diem sequentem remittatur, nisi forte aliqua rationa­ bilis causa aliud suadeat. Quod si non agatur de fragmentis, sed de hostia integra, eam su­ mere non licet, nisi ad periculum irreverentiae vitandum, ut infra dicetur. 4. Si fragmenta inveniantur· a sacerdote ante vel intra Mis­ sam, priusquam ablutionem sumpserit, nulla est difficultas; sumpto sanguine, quaslibet particulas, etiam integras hostias, consumere potest. 5. Si post ieiunium per ablutionem laesum sacerdos inveniat frag­ menta ad suum Missae sacrificium spectantia, ea sumere tenetur, si adhuc est ad altare, vel etiam, ut communius docent AA. cum Bene­ dicto XIV (73), si in sacristia iam sit, at nondum sacras vestes depo­ suerit. Imo si sacerdos iustam causam habet particulas pro fidelium communione consecratas distribuendi post suam Missam potius quam intra illam, idque non ex pyxide, sed ex patena, Benedictus XIV (l. c.) absolute concedit, ut etiam tunc sacerdos fragmenta sumat. G. Si vero fragmenta non sint de eodem sacrificio, aut sint quidem de eodem sacrificio, sed inveniantur a sacerdote sacris vestibus iam exuto, sumi nequeunt, iuxta plures, nisi adsit periculum irreverentiae, nempe si post ultimam Missam inveniantur et a) vel desit taberna­ culum, aut locus mundus ac decens, ubi conserventur, — b) vel par­ ticulae ita minutissimae sint, ut sine periculo ne ad tabernaculum quidem deferri queant aut in loco decenti asservari. Alii rectius censent in quolibet casu fragmenta sumi posse; quia non apparet solida ratio cur distinguendum sit inter fragmenta et fragmenta, inter sacerdotem vestibus sacris indutum et iisdem exutum. Haec sententia probabilior est. (72) Tamb<, De methodo Comm·, c. 2, n. 37; Lehmkulil, l. c·, n. 192. (73) Loc. cit., De defectibus, X, n. 3 sa. DE SUBIECTO EUCHARISTIAE 361 Quod vero do fragmentis dicitur, non potest intelligi de integra hostia, aut tali parte, quae commode distribui possit in fidelium communione; nam ut haec sumi queat a non ieiuno, requiritur, ut post ultimam Missam desit locus decens, quo sacra hostia asservetur, simul vero ut sine graviore incom­ modo ad alium locum deferri non possit. Sub his conditionibus etiam integra hostia post ablutionem sumenda est, ut ipsa Rubrica Misealis praescribit (74). CAPUT VI. DE SUBIECTO EUCHARISTIAE Articulus I. De iis qui sanctissimam Eucharistiam recipere possunt. 398. Principium generale. — « Quilibet baptizatus qui iure (intelligas, sive divino sive ecclesiastico) non prohibetur, admitti potest et debet ad sacram communionem » (can. 853). Omnis homo baptizatus iure divino est capax Eucharistiae sacramentaliter et spiritualité!’, seu cum fructu, recipiendae, nisi per letale peccatum obicem ponat gratiae. Sane venerabile hoc sacramentum pro omnibus fidelibus est institutum ; proinde universis rite dispositis potest prodesse, iuxta Christi verba: « Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam » (1). Etiam infantes et perpetuo amentes sunt capaces sacrae commu­ nionis. Olim quidam theologi, Alex. Palud., Maior, Petrus Soto, Caietanus et alii apud Vasquez (2), docebant sumptionem Eucharistiae non esse sacramentalem et fructuosam parvulis. Hanc sententiam veteres DD. communiter reiiciebant, et contrariam, tamquam omnino veram, profitebantur (3). « Praecipuum fundamentum, ait Lugo (Z. c.), desumitur ex usu antiquo Ecclesiae dandi parvulis Eucharistiam, qui corte usus licitus non fuisset, si in eis non posset suum effectum habere; sicut nec liceret dare illam catechumeno, etiamsi sit in gratia, propter eandem rationem, nec homini mortuo aut bruto, (74) Cfr. Boned. XIV, l. c., n. 3 ss.; S. Alph., Z. c., n. 251; Lehmkuhl, Z. c.; Marc, Z. c., n. 1542, q. 5°. (1) Ioann. vi, 55. (2) Loc. cit., disp. 212, c. 2. (3) Cfr Vasquez, Z. c.; Suarez, Z. c., disp. 62, sect. 4; Lugo, Z. c„ disp. 13, sect. 2, u. 10. 362 LIBER IV - PARS I - CAPUT VI quia id esset fraudare sacramentum suo effectu: supponebant ergo Patrea antiqui parvulos esse capaces fructus huius sacramenti ». Huiusmodi usus praebendi Eucharistiam infantibus « apud Graecos et Orientales adhuc perseverat », uti refert Decretum « Quam singulari » S. C. de disciplina Sacramentorum, 8 aug. 1910. Rectius, de iure adhuc perseverat apud Graecos, exceptis Italo-Graecis; de facto fere ubique obsolevit. Quod infantes (et eis aequiparantur perpetuo amentes) sint ca­ paces Eucharistiae recipiendae, hodie certissimum est apud omnes; quae doctrina diserte confirmatur, licet implicite, a Cone. Trid. Sess. XXI, can. 4 et cap. 4. 399. Quinam iure divino sint incapaces sacrae communionis. — Ut clare deducitur ex tradito principio, non sunt subiectum capax SS. Eucharistiae: 1° Angeli, animae a corpore separatae aut corpori post universale indicium unitae. Sacramenta enim sunt pro hominibus viatoribus in­ stituta, maxime hoc sacramentum quod per veram manducationem et potationem recipitur. Si quis, olim capax, per miraculum a mortuis resurgens inter viatores rursus constitueretur, certe esset capax; et sententia contraria, quae placuit nonnullis theologis veteribus, utpote prorsus erronea reficienda est. 2° Inter homines viatores, omnes non baptizati Baptismo aquae. Etenim Baptismus aquae est ianua sacramentorum, et ideo etiam sa­ cramenti Eucharistiae; praeterea cum hoc sacramentum significet visi­ biliter nutritionem spiritualem, supponit iam visibiliter genitum eum, cui confertur; idque fit per Baptismum aquae. Quare catechumeni sunt incapaces; et revera Ecclesia eos numquam admisit ad sacram synaxim (4). Innocentius III in cap. 3. De presbytero non baptizato (c. 3, X, de presb. non bapt. III, 43) videtur affirmare catechumenos, seu non baptizatos Ba­ ptismo aquae, qui tamen per fidem et caritatem perfectam cum Baptismi voto gratiam sanctificantem iam receperunt, posse ad Eucharistiam admitti; et hoc sensu Glossa, l. c., v. a non baptizatis, intclligit verba Pontificis. At di­ cendum, Innocentium (L c.) hanc sententiam referre historice tantum ac disputando, quin eam ullo pacto probet; Glossam vero esse omnino in hac re deserendam (5). Dubie baptizati suntne capaces sacrae communionis? In primis curandum sedulo, ut dubium deponatur; quod si fieri id nequeat, puta(4) Cfr. Bona, op. cit., lib. I, cap. 16; Suarez, I. c., sect. 3. (5) Suarez. I. c., n. 5; Lugo, I. c., sect. 1, n. 7; Gosparri, I. c., n. 1118. DE SUBIEOTO EUCHARISTIAE 363 mus, stante dubio, non esse privandos eiusmodi baptizatos iure susci­ piendi sanctissimam Eucharistiam. Sane cum agatur de privatione iuris, equidem certi, eatenus fit locus huic privationi, quatenus certo constet Titium iure reapse carere; sed, posito dubio, moralis certitudo ad id requisita deest; ergo. Sed naviter attendendum: aliud est quaerere utrum dubie baptizati siut privandi Eucharistia, aliud quaerere utrum revera sint capaces. Hoc alterum pendet ex obiectiva rei veritate, ut patet, scii, utrum reapse valide sint baptizati, necne. 400. Quinam iure ecclesiastico sacram communionem recipere valeat. — 1. Quamvis omnis homo baptizatus sit iure divino subiectum capax Eucharistiae, exinde tamen non sequitur iure etiam ecclesiastico quemlibet baptizatum licite posse communionem recipere. Nam Chri­ stus D. sacramentorum administrationem commisit Ecclesiae, quae propter irreverentiae periculum et alias rationabiles causas prohibere et de facto prohibuit aliquibus, iure divino utcumque capacibus, sa­ cram communionem praeberi (6). 2. Prohibentur Eucharistiam recipere: 1° omnes usu rationis de­ stituti; — 2° quotquot eadem die eam receperint, nisi urgeat mortis periculum aut necessitas impediendi irreverentiam in sacramentum aliave iusta et gravis causa (cfr. can. 854, § 1, 857, 858, § 1). 401. Usu rationis destituti. — Ex hoc capite, loquendo in specie, nequeunt recipere communionem: 1° infantes; 2° nientccapti a nativitate; 3° fatui a nativitate; 1° surdi-muti-coeci simul a nativitate; 5° surdi-muti; 6° surdi vel muti aut cocci tantum; 7° delirantes; 8° sensibus destituti; 9° epileptici et phrenetici; 10° obsessi, interdum prohibentur recipere Eucharistiam, interdum non. De singulis nonnulla dicenda. 401bis. Infantes seu parvuli qui nondum usum rationis attigerunt. Gravissima olim erat DD. controversia circa aetatem, qua pueri ad sacram mensam possent ac deberent admitti. De hac quaestione infra (n. 411). 402. Mentecapti a nativitate, qui circa omnia insaniunt, seu plene ac totaliter amentes, arcentur a sacra communione. Ratio est, quia infantibus hi vere aequiparantur (can. 88, § 3). (6) Cfr. S. Thom., i. c., a. 9; Suarez. I. c., disp. 70, sect. 1; Lugo, l. c., sect. 4, n. 1 ss. 21 — Cappello. De Sacramentis, I. 364 LIBER IV - PARS I - CAPUT VI Utrum mentecapti a nativitate, insanientes circa unam aliamr' rem tantum, in his quae» ad eorum dementiam non spectant, aequiparentur infantibus necne, et ideo num possint Eucharistiam recipere, controvertitur. Si dementia sit praecise circa SS. Sacramentum, negative respondendum; secus, affirmative. Sane eatenus excludendi sunt a communione, quatenus desit cognitio et gustus tanti Sacramenti, vel, in periculo mortis, ea mentis discretio qua Corpus Christi a cibo communi discernatur, illudque reverenter adoretur; quare si vere adsit huiusmodi cognitio et gustus seu mentis discretio, nulla equi­ dem est ratio cur admittenda non sit capacitas ad normam cit. can. 854. Proinde sententia contraria (7) caret probabilitate, saltem iure quo nunc regimur. Quaerunt DD. utrum amens circa omnia aut in materia Euchari­ stiae, possit in lucido intervallo SS. Sacramentum recipere. Si nullum indignitatis periculum adsit, et amens sufficientem habeat discretionem ac mysteriorum fidei cognitionem iuxta ea quae modo tradidimus, certe potest divinis epulis refici; imo, urgente praecepto paschali vel mortis periculo, debet. Sane posita dispositione requisita ad rite sa­ cramentum suscipiendum, quonam iure esset repellendus? Quidam aliter sentiunt; at eorum dissensus non respicit praecise doctri­ nam, sed factum. Dicunt enim memoratos mentecaptos ne in lucido quidem intervallo posse habere tantam discretionem ut rite sanctissimam Eucharistiam recipere valeant. Haec quaestio, cum sit mere facti, non est ad rem; nam ex­ posita doctrina supponit factum iam demonstratum, et eatenus hanc doctrinam uti certam habemus, quatenus factum sit omnino certum. Praeterea quaerunt DD. an privandus sit sacra communione is qui in amentiam inciderit post adeptum rationis usum (8). Si habet lucida intervalla, repetenda sunt quae modo diximus. Secus, ita praestat distinguere: vel ante amentiam nullam omnino habuit intentionem ne implicite quidem (quam quisque pie ac reli­ giose vivens habere censetur) recipiendi Eucharistiam, aut, si habuit, eam expresse revocavit, quod minime supponendum est; vel habuit huiusmodi intentionem saltem implicite eamque non revocavit. In priore casu, prohibetur ipso iure divino sacram communionem recipere, quia aliqua intentio sacramentum suscipiendi in adultis est omnino necessaria (n. 73). In altero casu, cum requisita intentio habitualiter perseveret, amens potest iure divino SS. Sacramentum recipere, dum­ modo absit omne irreverentiae periculum, et probabiliter sit in statu (7) Cfr. Gasparri, l. c.t n. 1123. (8) Suarez, disp. 69, sect. 2; Lugo, L c., sect. 3; S. Alph., I. c., n. 3Q2. DE SUBIECTO EUCHARISTIAE 365 gratiae, puta quia Titius ante amentiam pie vixit, aut sacramentalem confessionem peregit, aut saltem confessarium petiit (9). Quidnam iure ecclesiastico? Auctores, attentis verbis Ritualis Rom. (10), docent communiter, huiusmodi amenti non esse praebendam sacram communionem extra mortis periculum (11); contra, in periculo mortis posse ac debere amenti in casu praeberi Viaticum plerique affirmant cum 8. Thoma (12), modo pie vixerit (tunc enim censetur habuisse intentionem implicitam communicandi saltem in discrimine vitae) et periculum irreverentiae absit; nam tanta est dignitas huius Sacramenti ut quodvis probabile periculum irreverentiae, etiam materialis, sit prorsus arcendum. Attamen nonnulli DD. contrarium tenent, scii, ne in periculo quidem mortis esse praebendam Eucharistiam; tum quia Rit. Rom. (I. c.) amentes absolute removet a communione, tum quia, ad praxim quod attinet, aegre dignosci potest num plene amentes valeant sanctissimam Eucharistiam re­ verenter suscipere (13). Quaenam verior sententia iuxta Codicem iuris canonici? De hac quaestione non agit expresse legislator; at implicite saltem huc spectat praescriptum can. 851, § 2; porro, mature perpensis verbis huius para­ graph! ac Ritualis Rom. (Z. c.), veriorem putamus primam sententiam, nempe Viaticum praeberi posse praefatis amentibus, si periculum irre­ verentiae absit. 403. 3. Fatui (stupidi aut idiotae) a nativitate, si adeo careant ra­ tionis lumine, ut sacramenti eucharistici cognitionem et gustum non habeant, sunt certe repellendi a sacra communione. Si vero a nativitate tales non sint, sed post adeptum rationis usum in idiotismum inci­ derint, applicanda sunt quae modo exposuimus (n. 402). De semifatuis, controvertitur. Communior sententia cum S. Alph. (14) tenet, communionem ipsis dandam esse tantum in articulo mortis et in Paschate. « Respondetur, ait Ligorius (l. c.), quod semifatuis, semper ac sciant distinguere hunc coelestem cibum ab aliis, tantum in articulo mortis et tem­ pore praecepti communio danda est. Hohmann, Laymann, Wigandt, et 8aimant. cum Palao, Hurtado, Diana, Henriquez; contra Sanchium et Leandrum, qui concedunt toties quoties ». (i») Salmant., tract. IV, cap. 7. n. 9; Bonacina, l. c., disp. 4, q. 6, p. 1, n. 5; Laymann, lib. V. tract. 4, cap. 4, η. 4; Gaspard, l. c., η. 1124. (10) Tit. IV, cap. 1. n. 10. (11) Suarez., I. c., dub. 3; Lugo, I. c., n. 24 es.; Laymann, I. c.; Salmant., I. c., n. 11; S. Alph., I. c. (12) Loc. cit.. q. 80, a. 9. (13) Gaspard, l. c.; Génlcot, I. c., n. 190, II, 2·. (11) Loe. Cit., n. 303. 366 LIBER Π’ - PARS I - CAPUT VI Auctores non satis recte allegantur a S. Doctore; nam Laymann (15), Wigandt (16), Henriquez (17) docent, raro, seu ordinarie aut minimum praebendam esse semifatuis communionem in Paschate et in articulo mortis; prae­ terea iidem una cum aliis theologis citatis (18) loquuntur aut saltem loqui vi­ dentur do iis semifatuis qui adeo exiguae sunt discretionis ut solum sciant Corpus Christi a communi cibo discernere illudque reverenter adorare, quin pleniorem cognitionem doctrinae christiano et accuratiorem praeparationem habere valeant. Quare eorum doctrina ab illa quam exposuimus nullatenus differt. 404. 4. Surdi-muti-coeci simul a nativitate arcentur a sacra com­ munione, quia infantibus merito aequiparantur. Quidnam, si sint instructif Eos etiam in hoc casu repellit a sacra Synaxi Card. Gasparr i (19). Rectius ita videtur distinguendum: vel adeo sunt instructi, ut SS. Sacramenti cognitionem et gustum habeant, vel non. Si hoc alterum, certe privandi sunt communione. Si primum, contra, iidem recipere valent Eucharistiam, tam in periculo mortis quam etiam extra, pro diverso gradu discretionis diversaque cogni­ tionis mensura, iuxta superius tradita. Quod vero surdi-muti-coeci simul a nativitate, attentis experi­ mentis et progressibus nostra aetate factis, possint revera instrui, du­ bitandum non est; hinc ne in ordine quidem ad matrimonium con­ trahendum ipsi absolute inhabiles dicuntur (20). S. Alph. (21) haec ad rem habet: «Verum mutis, surdis et simul coecis a nativitate, omnino neganda est communio: cum Wigandt ». At Wigandt (22), quem unum allegat S. Doctor, non dicit omnino esse negandam commu­ nionem, sed ordinarie: porro huiusmodi vox clare significat praefatos miseros homines non esse absolute habendos tamquam incapaces Eucharistiae su­ scipiendae. 5. Surdi-muti a nativitate repellantur a communione, si sufficien­ ter non sint instructi; secus, non. 6. Surdi tantu II vel muti tantum, vel coeci tantum usum ra(15) Loc. cit., n. 4. (16) Tract. 12, exam. 4, η. 36. (17) Lib. Vin, cap. 12, η. 3 es. ■ (18) Cfr. Holz.mann. Dc praec. EccL, n. 45; Salmant., I. c., n. 12; Palans, tract. 21, punct. 10. u. 8; Diana, part. 2, tract. 14, resol. 79; Hurtado Gasp., Dc sacramentis cl censuris de Euch., disp. 9. diff. 20. (19) Loc. cit., n. 1123. ■ (20) Cfr. Cappello, De Matrimonio, n. 650 s.; Wemz, Ius Decretalium, IV. lus matrimo­ niale Ecclesiae catholicae, η. 93, II (Prati, 1911); Olfers, Pastoralmed., p. uj (Paderbonae, (21) Loc. cit., n. 303. (22) Loc. cit., n. 38. DE SUBTECTO EUCHARISTIAE 367 tionis satis evolutum habent, quamvis ordinarie tardius, ideoque non arcentur (23). 405. 7. Delirantes eatenus valent Eucharistiam recipere quatenus communicare possint absque irreverentiae periculo; proinde exclusio eorum non est per se, sed tantum per accidens. Ita communiter DD. Optima praxis est, ut detur infirmo antecedenter particula non consecrata, et sic appareat, an decenter communicare possit (24). In praxi, si dubitetur an periculum absit irreverentiae, consultius erit SS. Eucharistiam non praebere. 405bis. 8. Quoad sensibus destitutos idem dicas ac de iis qui post adeptum rationis usum in amentiam vel idiotismum labuntur, aut delirio laborant. 406. 9. Epileptici et phrenetici, dum sunt sui compotes, certe pos­ sunt sacram communionem recipere; dum sui compotes non sunt seu in statu paroxysmi, nequeunt extra mortis periculum sanctissimam Eu­ charistiam suscipere; in periculo mortis potest eis communio praeberi, modo periculum irreverentiae absit ac de praecedenti intentione reci­ piendi hoc admirabile Sacramentum satis constet (cfr. n. 402) - (25). 406bis. 10. Obsessis neganda est communio, dum sui compotes non sunt; secus concedenda. Imo valde expedit, ut hi saepius commu­ nicent iuxta prudens indicium confessorii, quia Eucharistia est spe­ ciale remedium ad fugandos daemones (26). Quidam, ex. gr. Laymann (27), merito dicunt, numquam eis denegandam communionem, ne, iuxta notam Cassiani sententiam, magis magisque inimicus insultet obsesso cum eum a caelesti medicina viderit segregatum. 407. An ratione peculiaris morbi aliusve defectus corporalis aut peccati quis arceatur a sacra communione. — 1. Quaerunt DD. an quis repelli possit ac debeat ab Eucharistia recipienda, ratione pecu­ liaris morbi aliusve defectus corporalis. (23) Cfr. Lnyniann, 7. c., n. 5; Salmant., 7. c., n. 13; S. Alph., I. Gasparri, 7. c. (21) Salmant., 7. potest differri sacra communio, nonne eadem ratione potest etiam anticipari? Negamus paritatem, quia eatenus de consilio proprii sacerdotis (parochi seu confessarii) potest differri communio, quatenus eiusmodi dilatio ex indicio proprii sacerdotis videatur Titio necessaria aut utilis, omnibus circumstantiis ac praesertim animi dispositionibus attentis; quod profecto locum non habet in praefato casu. Dicimus: omnibus circumslantiis attentis, quia determinatio temporis paschalis, ut supra animadversum fuit, est dispositio mere ecclesiastica, et ideo quodeumque notabile incom­ modum i. e. causa gravis ab ea excusat (38). 4. Causa gravis non solum a paschali, verum etiam ab annua communione excusat; at certe gravior causa requiritur pro omittenda communione annua, quam pro ea extra tempus paschale recipienda. 5. Quidam ordines et congregationes religiosae clericales peculiari gaudent induito apostolico, ex quo omnes fideles, qui exercitiis spiri­ tualibus aut missionibus ab iisdem traditis interfuerint, quovis anni tempore praecepto paschali satisfaciant per Eucharistiae sumptionem. 430. Communio feria V hebdomadae maioris. — « Expedit ut feria V maioris hebdomadae omnes clerici, etiam sacerdotes qui ea die a Sacro litando abstinent, sanctissimo Christi Corpore in Missa sollemni seu conventuali reficiantur » (can. 862). Vox « expedit » aperte significat non agi de praecepto, sed tantum de consilio; proinde nulla stricte dicta datur obligatio, ne sub levi qui­ dem, communicandi feria V in Coena Domini; salva tamen exceptione, de qua infra. Nomine clericorum in iure ii omnes et soli veniunt, qui divinis mysteriis per primam saltem tonsuram sunt mancipati (can. 108, § 1). Ratio praefati consilii manifesta est. Maxime decet ut feria V hebdomadae maioris in memoriam quod Christus D. manu sua Apo­ stolos communicavit, clerici ipsique sacerdotes non litantes communio­ nem recipiant de manu Episcopi vel alterius celebrantis. Imo expedit ut non solum clerici, sed omnes etiam fideles hoe sollemnissimo die sacram communionem sumant. (38) S. C. de Prop. Fide, 12 sept. 1646; Collect. S. C. de Prop. hide, vol. I, n. III. 26 — ('appello. De Sacramentis, I 396 LIBER IV - PARS I - CAPUT VI Iure antiquo, attentis decretis S. Rituum Congregationis, plures AA. docebant Communionem in Coena Domini esse obligatoriam, et non tantum de consilio, pro clericis ecclesiae cathedrali, vel collegiatae addictis, nec non in genere pro omnibus clericis qui essent addicti ecclesiae in qua celebraretur Missa sollemnis seu conventualis (39). Iure novo tenemus esse obligatoriam solum pro clericis ecclesiae cathedrali addictis, non autem pro aliis. Dicimus: 1° esse obligatoriam, quia Caeremoniale Ep. expresse loquitur et dantur nonnulla decreta S. R. C., infra alleganda, quae de huiusmodi obligatione dare loquun­ tur; porro cum haec decreta liturgica non fuerint in Codice expresse correcta, recte dicendum, attento praescripto can. 2, omnem vim suam adhuc retinere; 2° obligatione teneri dumtaxat clericos ecclesiae cathe­ drali addictos, et non ceteros, quia memorata decreta non hos, sed illos tantum praecepto obstringunt. S. R. C. in Civitaien., 27 sept. 1G08, declaravit « servandam esse regulam praescriptam in Caeremoniali, quae universalis Ecclesiae consuetudini con­ formis est: ut scilicet feria V in Coena Domini in memoriam quod D. N. I. C. manu sua propria omnes Apostolos communicavit, omnes presbyteri, tam di­ gnitates quam canonici et mansionarii, Communionem sumant de manu Epi­ scopi vel alterius celebrantis » (40). Item proposito dubio : « An attento quod in cathedrali consueverunt cano­ nici feria V in Coena Domini Missas celebrare, et ex eis neminem ad Commu­ nionem, quae iit ab ipso Episcopo inter Missarum sollemnia, accedere; Episco­ pus eosdem possit ad observantiam contentorum in Caeremoniali, lib. 2, c. 23(41), compellere»; — S. R. C. in Seguntina, 19 sept. 1654, ad 1, repo­ suit: « Omnino servandum esse Caeremoniale Episcoporum, et pro eiusdem observantia posse ab Episcopo cogi Canonicos, et alios quoscumque de gremio ecclesiae » (42). Proposito iterum dubio : « An feria V in Coena Domini canonici, qui non celebrant, possint cogi ad susceptionem Eucharistiae de manu Episcopi»; S. R. C. in Cortonen., 19 sept. 1701, ad 16, respondit: « Debent» (43); seu non solum posse, sed debere canonicos cogi ad recipiendam Communionem de manu Episcopi. Demum sequens dubium propositum fuit: « Quum ex rubrica feriae V in Coena Domini pateat omnes de clero dicta die Communionem sumere debere de manu celebrantis, nihilominus nonnulli sacerdotes non dubitant asserere (39) Benedictus XIV, Inst. Eccl. XLl', n. 10; Gasparri, l. c., n. 1159. (40) Decrcla auth., n. 2489. (11) Caeremoniale Episcoporum (l. c., n. 3 et 6) haec statuit: « Praeparetur... vas argen­ teum, seu aureum cum multis particulis consecrandis, pro communicandis Canonicis ct Clero... deinde antequam purificet, communicat primum diaconum, et subdiaconum, deinde omnes Canonicos paratos et alios sacerdotes de ecclesia ». (42) Ibid., n. 970. (13) Ibid., n. 2079. DE SUBIECTO EUCHARISTIAE 397 haec dicta esse ob merum consilium, non vero de praecepto. Hinc quaeritur: An revera omnes de clero inservientes Missae Pontificali, et praesertim sacer­ dotes, diaconi et subdiaconi sacrorum Oleorum consecrationi assistentes, te­ neantur sacram communionem sumere de manu celebrantis»; — S. R. C. in Mutinen., 23 sept. 1837, ad I, reposuit: « Affirmative; et iam provisum per generale decretum (44) diei 27 septembris 1716, atque per decretum in Seguntina, diei 19 septembris 1654 in responsione ad dubium primum » (45). Obligatio huiusmodi, qua tenentur clerici ecclesiae cathedrali addicti, est levis tantum, adeo ut quaelibet causa rationabilis excuset. Auctores, qui censent omnes clericos addictos ecclesiae in qua cele­ bratur Missa sollemnis seu conventualis teneri sacram communionem recipere, innituntur praesertim decreto generali S. B. C., diei 12 [27] sept. 1716. Sed hoc decretum respicit directe et immediate «prae­ ceptum audiendi Missam et abstinendi a servilibus » si contingat fe­ stum SS.mae Annuntiationis incidere in feriam V maioris hebdomadae, et nonnisi per accidens loquitur de communione suscipienda a clero inore laicorum. Porro ex can. 1247, § 1 constat festum Annuntiationis non esse amplius diem festum de praecepto, et ideo cessat vis iuridica praefati decreti; praeterea decretum loquitur in genere de omnibus clericis, quin distinguat inter addictos ecclesiae et non addictos, et hoc sensu certe ne iure quidem antiquo sacram communionem tamquam obliga­ toriam pro universis clericis praecipiebat; demum — dato etiam et non concesso — quod veram obligationem statuerit quoad omnes clericos in genere, palam est eandem, stante praescripto can. 862, quem expendimus, hodie non exsistere, seu a legislatore fuisse re­ vocatam. 431. Obligatio communicandi pro ordinatis. — « Omnes ad maiores ordines promoti obligatione tenentur sacrae communionis in ipsa ordi­ nationis Missa recipiendae » (can. 1005) - (46). Praeceptum communicandi, et quidem in Missa ordinationis, ob­ stringit solum promotos ad ordines maiores, non vero eos qui vel ad primani tonsuram vel ad minores ordines promoti fuerint. Decet tamen quam maxime ut etiam hi sacram communionem recipiant. Ita sane fert usus universalis, menti Ecclesiae apprime conformis; et plura (44) Ibid., n. 2240. (15) Ibid., n. 2769. (46) Cfr. Pontificale Horn., tit. Dc sacris ordinibus in genere; tit. Dc ordinatione pres­ byteri. 398 LIBER IV - PARS I - CAPUT VI dantur S. R. C. decreta quae huiusmodi praxim communicandi respi­ ciunt (47). Neo-presbyteri tenentur sub gravi Eucharistiam sumere, quia sacra communio requiritur ad integritatem sacrificii (n. 535); diaconi et subdiaconi, verius, sub levi. 432. Communio in Viaticum suscipienda. — I. « In periculo mortis quavis ex causa procedat, fideles sacrae communionis recipiendae prae­ cepto tenentur» (can. 864, § 1). Periculum mortis significat « illud rerum discrimen, in quo cum quis constitutus est, ipsum, et superesse, et occumbere posse, utrumque est vere graviterque probabile; sive periculum immineat ab intrinseco, ut puta ex morbo, vulnere inflicto, partu difficili, extrema senecta; sive ab extrinseco immineat, velut ex bello, navigatione periculosa etc. Hoc amplius: si quis versetur in periculo incidendi in perpetuam amentiam, perinde habetur ac si versaretur in periculo mortis » (48). Articulus mortis autem adest quando mors proxime instat et moraliter est certa, et fere inevitabilis. In iure tamen periculum et articulus mortis eodem sensu accipiuntur. Omnes fideles qui versantur in periculo mortis — ex quacumque causa procedat, seu intrinseca seu extrinseca, seu physica seu morali — tenentur sub gravi ex praecepto divino (n. 420 s.) Viaticum sumere. Id valet etiam pro iis qui nondum ad primam communionem admissi fuerint, dummodo sciant Corpus Christi a communi cibo discernere illudque reverenter adorare (can. 854, § 2; cfr. n. 401). Hinc «detesta­ bilis omnino, ait Decr. Quam singulari, η. VIII, est abusus non mini­ strandi Viaticum... pueris post usum rationis ». In dubio de pueri discretione, parocho non est stricta obligatio tribuendi Viaticum, sed libera facultas, qua laudabilius utetur; nam, deficiente certa prohibitione, potius eligendum est quod puero magis prosit (49). 433. II. « Etiamsi eadem die sacra communione fuerint refecti, valde tamen suadendum, ut in vitae discrimen adducti denuo communicent » (can. 864, § 2). Hoc praescriptum dirimit quaestionem inter DD. diu agi­ tatam. (47) S. R. C., Marsorum, 12 nov. 1831, nd XVI, n. 2682; Grossdana, 7 mati 1853, ad III, n. 3012; Briocen., 11 mart. 1861, ad II. n. 3105; Tlascalcn., 26 sept. 1868, n. 3186; Syren.. 31 aug. 1872, ad II, n. 327 1; llartcmcn., 17 Ion. 1890, ad I et II, n. 3721. (18) D*Annibale. I. c., I, n. 38; cfr. S. Alph.. I. c., n. 561; Bail.-Palm., Z. c.t V, n. 590; Cappello, op. cit., η. 31, II, not. 1. (49) Génlcot, Z. c., n. 211, I; Gaspard, l. c., n. 1167. DE SUBIECTO EUCHARISTIAE 399 .S'. Alphonsus (50) ita varias opiniones refert: «Dubitatur 3°, An qui inane communicavit ex devotione, teneatur aut possit Viaticum sumere. — Adsunt tres sententiae. Prima sententia affirmat teneri; quia tunc suscipiendum est Viaticum ad implendum praeceptum divinum. Hanc tenet Diana cum Hur­ tado, Turriano, Ochagavia, et cum Pellizzario, Leandro, Dicastillo etc. (51). Secunda sententia dicit non teneri, sed posse communicare... Tertia sententia... dicit nec teneri nec posse communicare... Ceterum probabilior mihi videtur sententia Lugonis (52), qui distinguit inter morbum naturalem et violentum. — Et ait quod si quis fuerit vulnere percussus vel ex alto ceciderit, potest com­ municare (imo tenetur, iuxta nostram sententiam in praecedenti Dubio, v. Se­ cunda, allatam); quia hic revera non accepit Viaticum in mortis periculo con­ stitutus. — Secus vero, si quis iam in aegritudine positus mane ex devotione communicaverit; tunc enim bene potest dici moraliter in periculo mortis com­ municasse, cum morbus ille iam erat in se periculosus, etsi non adhuc notus. Et idem puto dicendum... si morbus fuerit repentinus, puta apoplexia, vel quid simile; nam huiusmodi morbi indicantur iam prius in suis causis dispositi existere, licet ignorentur ». Ex praescripto cit. can. 864, § 2 sequitur: 1° Titium, qui mane ex devotione communicavit, non teneri iterum Eucharistiam sumere eadem die, si contingat in vitae discrimen adduci ob morbum repentinum aliamve causam; 2° Titium posse communicare, imo valde suadendum, ut rursus communicet; 3° primam ac tertiam sententiam a 5. J.L phonso relatam sustineri hodie non posse; 4° item sustineri non posse distinctionem inter morbum naturalem et violentum ab eodem S. Doctore propositam. Ulterius quaerunt theologi an, superveniente mortis periculo, teneatur denuo sacram communionem recipere, qui paucis ante diebus ex devotione communicaverit. Communior sententia negat, tum quia praeceptum divinum communicandi est iam substantialiter impletum per communionem prius per­ ceptam; tum quia ideo tenetur homo communicare in periculo mortis, ut hoc sacramento se praeparet ad transitum ex hac vita: porro dicendum videtur satis se iam praeparasse qui paulo ante communicavit (53). (50) Loc. cit., n. 285, dub. 3. (51) Non recte allegantur DD. — Diana (part. 6, tract. 6, resol. IS, ct part. 10, tract. 11, resol. 40) dicit posse iterum communicare. Turrianua (S. ΖΛγόΖ. mor., part. 2, cap. 58. dub. 2, n. 3), ct Ochagavia (de Euch., tract. 2, qu. 14, n. 7), loquuntur generalius, scii. non satisfieri praecepto divino communicandi, si ante articulum scu periculum mortis Eucharistia sumatur. Pellizzarius (tract. 5, cap. 3, η. 70) dicit posse. sed negat teneri. Leander (de Euch.. disp. 2. qu. 6) ait: « Aequo probabiliter respondeo: posse. imo et de­ bere ». Dicastlllus (disp. 10. dub. 3, n. 56) dicit probabile caso quod possit iterum communicare; imo paulo ante. n. 48. id quoque negaverat. Ex Λ A. igitur a S. Alphonse pro hac sententia allegatis unus manet Hurtadus! (52) Sententia Card. Lugonis non est haec. Cfr. disp.16, sect. 3, n. 53 ss. (53) Suarez, Z. c., n. 3; Lugo, L c., n. 39; Laymann, Z. c., cap. 5, n. 4; Bonacina, q. 7» p. 1, n. 2; Coninck, q. 80, a. 11, n. 98. LIBER IV - PARS I - CAPUT VI 400 Alia sententia, quam probabiliorem dicit S. Alphonsus (54), negat, quia « hoc divinum mandatum ex interpretatione Ecclesiae praecise obligat instante periculo mortis, ut contra hostes hoc divino praesidio muniamur; ergo non impletur per communionem ex devotione susceptam » (55). Prima sententia, attento praesertim can. 864, § 2 praescripto, probabilior est; et manifeste patet, a fortiori hoc in casu valde suadendum esse, ut Titius iterum communicet. 434. III. « Perdurante mortis periculo, sanctum Viaticum, secundum prudens confessarii consilium, pluries, distinctis diebus, administrari et licet et decet » (can. 864, § 3). Quod liceret sacram Communionem iterum ministrare infirmo non ieiuno, qui iam Viatico esset munitus, vera et communis erat etiam olim DD. sententia (56); idque non solum, ut communius et verius af­ firmabatur, si novum recurrat periculum, sed etiam si idem perduraret. Quodnam temporis spatium inter unam et aliam communionem debet intercedere? « Communior sententia, ait £. Alphonsus (57), censet distare debere octo diebus circiter... Sed non improbabiliter Laymann, Escobar, et Roncaglia cum Hurtado, dicunt quod infirmus assuetus saepius ex devotione communicare, pene possit altero die statim post Viaticum sumptum suscipere communionem non ieiunus. — Idque in singulis diebus admittunt Palaus, et Armilla ac Dicastillus, apud Croix, et probabile putat Tamburinius ». Attento praescripto cit. can. 864, § 3, certissimum est, perdurante mortis periculo, non solum licere sanctum Viaticum pluries admini­ strari, sed expedire seu decere, scii, opportunum et congruum esse; et quidem, ut palam est, etiam quotidie. Viaticum repetitum non est parocho reservatum. Cfr. n. 300. 435. IV. « Sanctum Viaticum infirmis ne nimium differatur; et qui animarum curam gerunt, sedulo advigilent ut eo infirmi plene sui com­ potes reficiantur » (can. 865). Haec obligatio, qua tenentur pastores animarum, est in genere suo gravis. Qua de re vide quae opportune tradit Rituale Rom. (58). (54) Loc. cit,, dub. 2. . £ (55) S. Alph., L c.; Vaequez, disp. 211, cap. 2. n. 13; Concilia, Dc Euch., cap. 9, n. 14; Palaus, tract. 21, p. 14, n. 7; Touraely (Contin.), Dc Euch., cap. 7, a. 2, sect. 2, v. Quaeres 1 an viatici. (56) Suarez, disp. 68. sect. 5, n. 3; Lugo. disp. 15. sect. 3, n. 64; Laymann. L c., cap. 6, n. 20; Benedictus XIV, Dc Synodo diocc., lib. 7, cap. 12, η. I; S. Alph., 7. c., n. 285. (57) Loc. CÜ.» dub. 1. (58) Tit. IV, cap, 4, n. 1; tit. V. cap. 1. n. 10. DE SUBJECTO EUCHARISTIAE 101 Articulus IV. De dispositionibus requisitis ex parte animae pro Communione rite suscipienda. 436. Tres sunt dispositiones quae in subiecto requiruntur ex parte animae, scii. 1° intentio; 2° status gratiae; 3° et, aliquo sub respectu, immunitas a censura et a poena vindicativa prohibente susceptionem Eucharistiae. De singulis quaedam sunt exponenda. 437. Intentio. — 1. In adultis post adeptum rationis usum requi­ ritur iure divino intentio recipiendi Sacramentum saltem habitualis, aut explicita, praesertim extra periculum mortis, aut saltem implicita, ex. gr. in periculo mortis pro Viatico recipiendo. Hac de re, ne dicta repetamus, vide n. 73 ss. 2. Cum vero intentio sit actus voluntatis, supponens actum in­ tellectus, sequitur ad sacram communionem cum fructu recipiendam requiri in adultis cognitionem et gustum huius Sacramenti (1). Cfr. n. 410. 438. Status gratiae. — Nemo quem conscientia peccati mortalis gravat, quantumcumque etiam se contritum existimet, sine praemissa sacramentali confessione ad sacram communionem potest accedere; quod si urgeat necessitas ac copia confessarii illi desit, tenetur prius elicere actum perfectae contritionis (can. 856). Id expressis verbis a Cone. Trid. definitum est (2). Vide n. 77. Ratio autem desumitur ex ipsa essentia huius sacramenti, quod cum institutum sit per modum cibi et potus, ordinatur ex sua institu­ tione et per se non ad generandum aut vivificandum, id enim cibo aut potui non competit, sed ad nutriendum, atque ideo ex sua institutione praerequirit in sumente vitam spiritualem, alioquin redderetur falsa eius significatio, qua significatur augmentum vitae per nutritionem spiritualem (3). Quaerunt DD. utruin praeceptum praemittendi confessionem sit humanum an divinum. Communior et, nostro indicio, verior sententia tenet, hoc praeco­ ci ) Can. 851. Cfr. Suarez, disp. 70, sect. 1; Goeparri, /. c., n. 1133. (2) Hess. XIII, can. 11: cfr. etiam cap. 7. (3) Lugo, disp. 11, sect. 1, n. 2: Suarez, disp. CO, sect. I; S. Bollarm., I. c„ cap. 17. 402 LIBER IV - PARS I - CAPUT VI ptuin esse divinum (4). Hoc videntur innuere Patres, ex. gr. .S. Leo Papa (5), »S. Augustinus (6) et S’. Cyprianus (7). Dicimus videntur, quia non clare omnino constat. An ex verbis D. Pauli : « Probet autem seipsum homo etc. » (8) id eruatur, non satis constat. « Deinde existimo, ait Lugo (9), Paulum in verbis illis: Probet seipsum homo, licet non excludat confessionem, de illa tamen specialiter non agere, neque ex illis verbis cum illa generalitate prolatis potuisse obligationem confessionis colligi ». 439. Duae conditiones copulative requiruntur, ut, non praemissa sacramentali confessione, recipi possit Eucharistia: scii, ut desit copia confessarii et simul necessitas sit communicandi. 440. Deest copia confessarii: 1° Si nullus confessarius adsit in loco, absens vero adiri nequeat sine magna difficultate. Quanta distantia requiratur, non potest regula certa definiri. Plures putant excusare distantiam duarum horarum aut unius alteriusve leucae. At melius ex variis circumstantiis diiudicandum est, nempe ex debilitate, aetate et negotiis personae, item ex viarum asperitate, ex aeris inclementia, ex temporis brevitate aliisve rerum adiunctis (10). 2° Si is qui adest sacerdos confessionem audire nolit ex malitia aut ignorantia, vel nequeat ob carentiam iurisdictionis, ob censuram, ob idioma poenitentis ignoratum. 3° Si sacerdoti praesenti confiteri nequeas sine gravi damno alieno, puta quia peccatum accusare non potes sine complicis manife­ statione. Probabiliter, iuxta quosdam, ut dicimus in tract. De Poenii. poenitens licite peccatum reticet, quod manifestare nequit sine gravi infamia complicis. 4° Si confiteri nequeas sine gravi damno tuo, ex. gr. scandali, infamiae etc. Certe non sufficit abesse confessarium tuum ordinarium, vel alium cui confiteri malles. Satis probabilis videtur eorum sententia, qui censent excusare verecundiam extraordinariam et vere invincibilem, puta si soror apud (4) Suarez, l. c., sect. 3, n. 9; Lugo, 1. c., acet. 4, n. 6» ss.; Vasquez, disp. 205, c. I; S. Alph., L c., n. 256. (5) Epist. XCI, c. 2. (6) Epist. CXVIII, c. 3. (7) Lib. III EpMar.t epist. XIV. '‘W| (8) I Cor., XI. 28. (9) Loc. ei/., n. 72. (10) Suarez, l. c., sect. 4. n. 3 as.; Lugo, l. c., sect. 5, n. 83; Busemb. apud S. Alph., L C., n. 264; Lacroix» l, c.9 n. 534. H 1 403 fratrem, pater apud filium deberet confiteri peccatum valde probro­ sum (11). Ratio est, quia ex una parte incommodum liuiusmodi, utpote ex­ traordinarium, non videtur intrinsecum confessioni, ex alia parte vero difficillimum esset confessionem instituere in talibus adiunctis; porro si ΛΛ. excusationes admittunt ob causam non ita gravem, puta unius alteriusve leucae, a fortiori videtur per epikeiam excipiendus casus iste humanae infirmitati durissimus. Si forte scandalum seu periculum ruinae spiritualis vel sigilli violatio saltem materialis et indirecta timeretur ex parte confessarii in peculiaribus adiunctis, procul dubio poenitens excusaretur. Abusus tamen praecavendi sunt et maxima circumspectio adhibenda. Iure antiquo controvertebatur, utrum is — (pii incidisset in casum reser­ vatum, neque alium haberet confessarium quam carentem facultate absol­ vendi a reservatis — teneretur necne apud eundem confiteri, ut posset, urgento necessitate, communicare (12). Iure novo, attentis cc. 900 e 2254, dicendum est, confessionem esse in­ stituendam, sive agatur de casibus reservatis sine censura, sive de reservatis cum censura, sive Titius habeat simul peccata letalia reservata et non reservata, sive nullum aliud mortale habeat nisi reservatum. Ratio, quia tunc quilibet confessarius potest absolvere directe ab omnibus censuris et peccatis, servatis servandis. I | j| 441. Necessitas communicandi debet esse gravis et urgens. — Cen­ setur verificari praesertim in hisce casibus: 1° Si adsit periculum mortis, et nequeat confessio institui vel absolutio obtineri ob quamcumque causam. 2° Si non possit omitti sacra communio sine gravi scandalo vel infamia, ex. gr. si laicus iam scamno communionis assideat et recordetur alicuius peccati mortalis nondum remissi. 3° Si confessio ob angustiam temporis perfici nequeat (13), simulque urgeat vera necessitas communicandi. Id tamen vix locum habet, cum sufficiat in casu confessio forma­ liter, et non materialiter, integra. De sacerdote Missam celebraturo dicemus n. 691. Ubi desit copia confessarii et urgeat necessitas communicandi, (11) Berardi, Praxis confessoriorum, vol. IV, n. 05 (edit. Ill); Gdnlcot, l. c.. n. 183, IV, 4e; Pighl, Z. c., n. 142; Damen, II, n. 145. (12) Cfr. Suarez, l. c., n. 5; Lugo, Z. c., n. 87; Bonacina, l. c., n. 31; Elber, confer. 14, tic sub. Euch., n. 102; S. Alph., I. c„ n. 265; Ball.-Palm., Z. c„ n. 124; D’Annibale, Z. c.. n. 275. (13) Cfr. Lugo, Z. c., n. 107 sa.; Suarez, Z. c., n. 8 sa.; Coninck, Z. c„ q. 80, n. 15; S. Alph., l, c., n. 260. Ί j I ■ ■ I I |1 M UBER IV - PARS I - CAPUT VI 404 elici debet non solum ex praecepto Ecclesiae, sed e.v iure divino actus contritionis perfectae. Non defuerunt olim theologi, qui ausi fuerint do­ cere, sufficere attritionem. Eos merito carpit et confutat Suarcz (14) catholicam doctrinam ita enuncians: «Haec assertio (scii, quod requi­ ratur contritio) tam certa est, ut contraria nec probabilis sit, nec sine temeritate defendi posse videatur ». Si quis post confessionem recordetur alicuius peccati mortalis inculpabi­ liter obliti, non adstringitur obligatione illud confitendi ante communionem (15). Ratio, quia quisquis in confessione oblitus est peccati mortalis, hic iustificatus est (si, ut supponitur, contritio seu dolor universalis fuerit) non per solam contritionem, sed per sacramentalem confessionem, etsi indirecte, atque adeo probavit se ea probatione, quam Cone. Trid. et praescriptum cit. can. 856 exigit. Addimus, nec teneri ad eliciendum actum contritionis. Etenim homini iam iustificato necessaria non est alia iustificatio. Ergo con­ tritio non requiritur ex natura sua. Neque aliunde adest de hac re ullum positivum praeceptum. Proinde suadenda quidem est ex consilio tum contritio tum etiam, si commoda sit, confessio; at sincere decla­ randum est, haec non esse stricte necessaria (1G). Si quis ante communionem dubitat num in peccato mortali versetur, debet in primis curare ut dubium deponat. Hoc plerumque tolli poterit praesumptio­ nibus deductis ex habituali statu conscientiae, prout scii, is, de quo agitur, sit timoratae conscientiae nec soleat letaliter peccare, vel non, prout sit scrupu­ losus aut minus. Quod si maneat dubium fundatum, non tenetur confiteri ante commu­ nionem; nam praeceptum adstringit eum dumtaxat qui est sibi conscius pec­ cati mortalis. Valde tamen ipsi suadendum est, ut vel sacramentalem recipiat absolutionem, vel saltem actum contritionis elicere studeat. De his sermo est in tract. De Poenit. Quaerunt DD. an sit gravius peccatum sumere Eucharistiam cum pluribus aut gravioribus peccatis, quam cum paucioribus aut le­ vioribus mortalibus. Quidam contendunt, maiorem aut minorem gravitatem peccato­ rum praecedentium parum referre ad aggravandam vel minuendam culpam Communionis indignae; nam culpa haec consistit in eo, quod impediatur fructus et effectus sacramenti: hic autem aeque impeditur 442. (14) Loc. cil., sect. 5, n. 2 ss. (15) S. Alpho Z. c., n. 257; Ball.-Palm., I. c,9 n. 122; Noldln, l. c.t n. 140; Génlcot, l. c.9 n. 192, II; D’Annibale, l. c., not. 1. VI (16) S. Alpho l. c., quaer. 3°; Bull.-Palm., L c.; Lohmkuhl, L c.t n. 205; Noldln, L c. BE SUBIECTO EUCHARISTIAE 405 sive per unum sive per plura peccata; quolibet enim peccato mortali tollitur gratia habitualis, quae requiritur ad fructum Eucharistiae percipiendum. «Communis tamen, ait Lugo (17), et vera sententia affirmat, ag­ gravari hoc peccatum ex pluribus et gravioribus peccatis praeceden­ tibus; .... quia nimirum potissima ratio malitiae in sumptione indigna consistit in eo, quod reddat falsam significationem praecipuam sacra­ menti, quod significat nutritionem spiritualem; haec autem redditur magis falsa in habente plura et graviora peccata » (18). 443. Immunitas a censura et a poena vindicativa prohibente re­ ceptionem Eucharistiae. — Accurate loquendo, immunitas ista non est dispositio proprie dicta ex parte animae ad suscipiendam Eucha­ ristiam, cum agatur de vinculo inducto ab Ecclesia quod respicit prae­ sertim forum externum (cfr. can. 63). Tamen, cum poena sive medici­ nalis sive vindicativa praesupponat semper et necessario culpam gra­ vem, immunitas illa respicit profecto etiam animam ideoque reductive merito censetur ad requisitas animae dispositiones pertinere. Excommunicatus non potest sacram communionem recipere, nisi prius fuerit a censura absolutus; nam excommunicatio, inter alios effe­ ctus, secumfert etiam privationem usus passivi sacramentorum (can. 2260, § 1). Idem dicas de personaliter interdicto (can. 2275, 2°) - (19). Aliter dicendum de clerico suspenso, dummodo sit rite dispositus. Prohibitio ne excommunicatus vel personaliter interdictus sacra­ menta recipiat, et, in casu nostro, Eucharistiam, per se obligat sub gravi, iuxta communem theologorum doctrinam, nisi forte ignorantia, periculum scandali vel infamiae aliud ve incommodum grave excuset. II 444. Praeparatio remota. — Remota praeparatio consistit pri­ mario in statu gratiae, secundario in ea animi puritate, qua studeat homo sese a qualibet etiam veniali culpa praeservare, imo quantum possit a moralibus etiam imperfectionibus, quamvis ad rationem pec­ cati non pertingant. Ista puritas animi est maxime utilis, quin et necessaria, ut fructus uberes huius SS. Sacramenti percipiantur (20). (17) (18) (19) (20) Loc. cit., sect. 1, n. 6. Cfr. etiam S. Thom., I. c., q. 80. a. 5. ad 2. Cappello, De censuris, n. 147. Cfr. Scavini, I. c., n. 143; Gaspard, Z. c., n. 1141. 406 LIBER IV - PARS I - GA PUT VI 445. Praeparatio proxima. — 1. Praeter remotam praeparatio­ nem, requiritur etiam proxima, ut ex sacro convivio uberrimi fructus percipiantur. Nam quo maior est haec praeparatio et gratiarum actio post Eucharistiam receptam, eo abundantiores sunt etiam fructus, qui ex sanctissima Communione obtinentur. 2. Praeparatio proxima consistit in actualis exercitiis devo­ tionis. A.d eam pertinet praecipue: 1° fides viva, qua credimus et confitemur sub specie panis contineri vere, realiter et substantialiter Christum D.; 2° humilitas profunda, ita ut cum Centurione ex animo dicamus: «Do­ mine, non sum dignus ut intres sub tectum meum etc. »(21); quo enim minus de nobis invenit Deus, ut aiunt Sancti, eo magis de suis nos replet; 3° desiderium vehemens recipiendi Eucharistiam, ita ut clamemus cum Propheta: « Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus » (22); sane vivum desiderium de aliqua re mire nos inflammat et accendit erga illam (23). 3. Praeparatio facienda est « iuxta uniuscuiusque vires, conditionem ac officia », ut habet decr. « Sacra Trid. Synodus », n. 4. Proinde perfe­ ctior exigitur a sacerdotibus, clericis, monialibus et sororibus; minus perfecta a laicis, praesertim mercatoribus, operariis, pueris. 4. Defectus cuiuslibet praeparationis irreverentiam sapit in san­ ctissimam Eucharistiam, et ideo excusari nequit per se a veniali culpa. Letalis ex hoc capite certe abest; imo, potissimum in rudibus et in pueris, non raro deest etiam culpa levis, ob animi levitatem aut igno­ rantiam, quae tamen a parocho et a confessario pro viribus corri­ genda est. 446. Gratiarum actio. — 1. Curandum omnino, ut communicans post sumptam Eucharistiam in gratiarum actione immoretur. Id pa­ rochus fideles doceat in catechesibus et in homiliis atque instantissime commendet: id confessarius poenitentibus enixe inculcet. Nihil profecto iucundius et utilius animae hac gratiarum actione ! Preces recitandae nullae sunt determinatae. Rituale Rom. (24) docet: « Moneantur praeterea communicantes ut, sumpto Sacramento, non statim ab ecclesia discedant, aut colloquantur, ne statim (21) (22) (23) (24) Matth., vin, 8. Pe. xxi, 1. Scavini, l. c., n. 146; Gaspard. I. c., n. 928, 1185. Tit. IV, cap. 1, n. 4. ! DE SUBIECTO EUCHARISTIAE 407 vagis oculis circuinspiciant, aut cxpuant, neque de libro statim orationes reci­ tent, ne Sacramenti species de ore decidant; sed, qua par est devotione, aliquan­ tisper in oratione permaneant gratias agentes Deo de tam singulari beneficio atque etiam do sanctissima passione dominica in cuius memoriam hoc my­ sterium celebratur et sumitur ». 2. Quoad durationem certa ac determinata regula pro omnibus indiscriminatim communicantibus statui nequit. Etenim variae sunt attendendae circumstantiae. Huc spectant quae diximus de praepara­ tione (n. 445). Certum est, generatim loquendo, longiorem et accuratiorem requiri gratiarum actionem, quam proximam praeparationem: id sane po­ stulat realis Christi D. praesentia. luxta S. Ligorium (25) «gratiarum actio ordinarie per integram horam durare deberet; fiat saltem per dimidiam, in qua anima in amando et petendo se exerceat ». Plures (26) hanc regulam ex S. Doctore pro universis fidelibus proponunt. At non recte, quia S. Alph. (I. c.) loquitur de directione animarum spiritualium. Valde suadendum est ut communicans, etiam laicus, in gratiarum actione devote ac reverenter maneat saltem per quadrantem. 3. Omissio sine causa cuiuslibet gratiarum actionis culpa levi non vacat. Recole quae de praeparationis defectu exposuimus (n. 445, 4). Articulus V. Brevis conspectus historicus de ieiunio eucharistico. 447. Antiquitas disciplinae. — 1. Quonam tempore usus ieiunii eucharistici initium habuerit in Ecclesia, controversum est. Certe Chri­ stus D. instituit Eucharistiae sacramentum illudque distribuit disci­ pulis post coenam (1). S. Paulus, scribens ad Corinthios, qui solebant suam coenam, exemplo Christi, praesumere, non usum hunc, sed tan­ tum abusum damnat (2). Nonnulli censent usum ieiunii eucharistici institutum fuisse ab (25) Proris confess., n. 155. (26) Scnvini, op. cit., III. ». 151. 3; Right, l. c., n. 146. not. 6. (1) Matth., XXVI. 26; Mare., XIV. 22; Luo., xxn. 14-20. (2) I Cor.. XI. 20-22. 408 LIBER IV - PARS I - CAPUT VI ipsis Apostolis; alii tenent referendum esse ad apostolieas traditiones; alii putant serius originem habuisse (3). Probabilius usus referri debet ad apostolieas traditiones. 2. Primum testimonium, quoad Ecclesiam occidentalem, de ieiunio eucharistico occurrit, iuxta plures, penes Tertullianum, qui agens de convivio Dominico, seu coena eucharistica, et alloquens uxorem viri infidelis, ait: «Nonne sciet maritus quid secreto ante omnem cibum (justes? Et si sciverit panem, non illum credit esse qui dicitur ?» (4). Ex quo testimonio manifeste patet morem ieiunii eucharistici, iam saeculo u exeunte, saltem in quibusdam locis viguisse, ac deinde in alias regiones diffusum esse. Recenter quidam Auctores aliter opinati sunt de testimonio Tertulliani, de primaeva origine ieiunii eucharistici (cfr. Frochisse J., A propos des origine» du jeûne eucharistique, in Revue d'histoire ecclésiastique, XXVIII, 594-609; Dechant C., leiunium eucharisticum, in Pastor Bonus, XXXI, 446-457 ; XXXII, 106-115). 3. Usus de eucharistico ieiunio firmatus repentur in Concilio Hip­ ponensi an. 393, can. 28, qui refertur in Cone. Carthaginensi III an. 397, can. 29, hisce verbis: «Ut sacramenta altaris non nisi a ieiunis hominibus celebrentur, excepto uno die anniversario, quo coena Do­ mini celebratur. Nam si aliquorum poineridiano tempore defunctorum sive Episcoporum seu clericorum sive ceterorum commendatio fa­ cienda est, solis orationibus fiat, si illi qui faciunt iam pransi inve­ niantur » (5). 448. 4. In ecclesia orientali, certe saeculo iv, usus iam vigebat, vere obligatorius sive pro celebrante sive pro communicante. S. Basilius dicit: «Neque enim fieri potest, ut absque ieiunio audeat (sacerdos) ad sacrum ministerium accedere, non tantum in mystico horum temporum vero cultu, verum etiam in eo qui iuxta legem (mosaicam) in fi­ guris peragebatur » (6). S. Gregorius Nazianzenus ait: « Ille (Christus) paschalis mysterium discipulis in coenaculo tradidit, et a coena, et unico ante passionem die; nos, in templis, et ante coenam, et post resurrectionem » (7). (3) Cfr. Bona, Rerum Ulurgicarum, lib. I, cap. ‘21, 5 3; Suarez, Dc Eucharistia, disp. 68, sect. 3, n. 3; Chardon, Histoire des sacrements, lib. I, sect. 3. cap. 7; Isidores Hispalensis, De ecclesiasticis officiis, lib. I, cap. 18, n. 3; Boned. XIV, De Synodo dioec., lib. VI, cap. 8, n. 10 ss. (4) Ad uxorem, lib. II, cap. 5; P. L., I, 1296. (5) Bruns, Concilia, I, p. 127. (6) Homii. I de ieiunio, n. 6; P. G., XXXI, 171. (7) Oratio 10, in sanctum baptisma, n. 30; P. G., XXXVI, 402. DE SUBIECTO EUCHARISTIAE 400 S. loanncs Chrysostomus inquit: «Tu vero, antequam percipias quidem (sacramentum), iciunas, ut quomodocumque dignus videaris » (8). Et alibi: «Aiunt (detractores) me post epulas quibusdam communionem impertiisse; hoc si feci, de Episcoporum libro nomen meum expungatur, nec in orthodoxae fidei volumine scribatur; quoniam ecce, si quidquam eiusmodi perpetravi, Christus a regno suo me abiiciat » (9). Inde colligitur gravitas obligationis et diffusio huiusmodi usus. 449. Testimoniu Ii S. Augustini. — Maximi momenti est S. Augu­ stini testimonium. Januarius quaesierat a S. Doctore: «Quid per quintam feriam ultimae hebdomadis quadragesimae fieri debeat? An offerendum sit mane, et rursus post coenam, propter illud quod dictum est: Similiter postquam coenatum est? An ieiunandum, et post coenam tantummodo offerendum? An etiam ieiunandum, et post oblationem, sicut facere solemus, cocnandum? ». S. Augustinus, inter alia, respondit: «Liquido apparet, quando primum acceperunt discipuli corpus et sanguinem Domini, non eos accepisse ieiunos. Numquid tamen propterea calumniandum est uni­ versae Ecclesiae quod a ieiunis semper accipitur? Ex hoc enim placuit Spirit ui Sancto, ut in honorem tanti sacramenti in os Christiani prius Dominicum corpus intraret quam ceteri cibi; nam ideo per universum orbem mos iste servatur » (10). Igitur, aetate S. Augustini, saltem in Ecclesia occidentali, mos ieiunii eucharistici universaliter vigebat. Tamen, tempore S. Augu­ stini, excipiebatur feria V in coena Domini, teste eodem S. Doctore, qui (Z. c.) dicit: «Sed nonnullos probabilis quaedam ratio delectavit, ut uno certo die per annum, quo ipsam coenam Dominus dedit, tamquam ad insigniorem commemorationem, post cibos offerri et accipi liceat corpus et sanguinem Domini ». Testis quoque est moris eucharistici ieiunii S. Ambrosius (11). 450. Ecclesia Romana. — Inde a saeculo ni, Romae vigere coepit idem usus; isque progressu temporis confirmatus atque extensus fuit. Ita rigorose urgebat, ut quando R. Pontifex una die duas Missas cele­ braturus erat, ipse post primam Missam os abluere non poterat, ne ieiunium laederet. Id constat ex Sacramentario Gregoriano, sub rubrica: Vigilia SS. Petri et Pauli, ubi legitur: « Quando Apostolicus duas Missas celebrat una die, inter (8) In I Cor. homil. 27, n. 5; P. G.t LXI, 231. (9) Epiât. 125 ad Cyriacum; P. Λ, LI-LII, G83. (10) Eplst. 54, ad Januarium, n. 7 bs.; P. L., XXXIII, 203 r. (11) In ps. 118 expositio, n. 48; P. L., XV, 1311. 410 LIBER IV - PARS I - CAPUT VI eas non lavat os, nisi post officium; sed absque intervallo, finita priore, incipitur altera » (12). Nicolaus I in responsis ad Bulgaros, c. 65, legem ieiunii memorat atque praecipit expressis verbis: «Tunc recte non licet cuilibet communionem Christi percipere, quando gulae deditus non invenitur ieiunus, adeo ut, mysticam mensam parvipendens, prius cibi laici sumptu ieiunium solvisse videatur, Christique venerandum corpus ac pretiosum sanguinem a ceteris non discer­ nens alimentis, non praeposuisse omni humanae refectioni, sed postposuisse noscatur » (13). 451. Disciplina vigens in Hispania et Gallia. — 1. Initio saec. iv mos praedictus etiam in Hispania introductus fuit, et saeculo vi et vn certe ubique receptum fuisse Concilia demonstrant. Concilium Bracarense II, an. 572, can. 10, statuit: « Si quis presbyter post hoc edictum nostrum amplius in hac vesania fuerit reprehensus, ut nec ieiunus, sed quocumque iam cibo praesumpto, oblationem consecraverit in altari, con­ tinuo ab officio suo privatus a proprio deponatur Episcopo » (14). Cone. Toletanum VI, an. 646, can. 2, mandat: «Nullus post cibi potusve quemlibet minimum sumptum Missas facere praesumat; si quis haec temerarie praesumpserit, excommunicationis sententiam sustinebit » (15). Isidorus Ispalensis iisdem fere verbis S. Augustini utitur: « Primum disci­ puli corpus et sanguinem Domini non acceperunt ieiuni. J.b universa Ecclesia nunc a ieiunis semper accipitur. Sic enim placuit Spiritui Sancto per Apostolos, ut in honorem tanti sacramenti in os christiani prius Dominicum corpus intraret quam ceteri cibi, et ideo per universum orbem mos iste servatur » (16). 2. Idem usus vigebat quoque in Gallia, saeculo iv vel v inductus. Cone. Antissiodorense (circa an. 578), can. 19, praecipit: « Non licet presbytero aut diacono aut subdiacono, post acceptum cibum vel poculum, Missas tractare aut in ecclesia, dum Missae dicuntur, stare »(17). Cone. Matisconense II, an. 585, can. 6, statuit: «Decernimus, ut nullus presbyter confertus cibo aut crapulatus vino sacrificia contrectare aut Missas privatis festisque diebus concelebrare praesumat; iniustum est enim ut spiri­ tuali alimento corporale praesumatur; sed si quis hoc attentare curaverit, dignitatem amittit honoris » (18). Gregorius Turonensis narrat miraculum, quasi in divinam approbationem disciplinae ieiunii eucharistici: «... Nec dubitat miser, vino madefactus, appe­ tii) Mlgno, P. L., LXXXVIII, 123. (13) Mlgne, P. L.. CXIX, 1004. (14) Bruns, Concilia, II, 42. (15) Bruns, Concilia, I, 262. (16) De ecclesiastici# officii#, lib. I, cap. 18, n. 3. (17) Bruns, Concilia, II, 239. (18) Bruns, Concilia, I, 251. ,J DE SUBIECTO EUCHARISTIAE 411 tere quod ieiunus quisque non sine rnetu potest terrente conscientia expli­ care » (19). 452. Disciplina Ecclesiae orientalis. — 1. Etiam in Ecclesia orien­ tali disciplina eucharistici ieiunii, inde a saec. iv iuxta relata testi­ monia (n. 448), universalis paulatim evasit. Episcopus Palladius (def. circa annum 431), in Historia Lausiaca, cap. 9, refert vitam ac mores cuiusdam abbatis, nomine Or, eiusque monachorum, in monte Nitriue; ac testatur eos nonnisi ieiunos Eucharistiam sumere, addens: « Viris enim magnis mos est, nihil carnis admittere, priusquam spiritale ali­ mentum animae tradiderint: haec autem est Christi communio » (20). Referens vero idem Palladius (Z. c., cap. 52) vitam abbatis Apollo, in The­ baide, narrat eius monachos ieiunos communicare: « Qui cum ipso erant fratres, alimentum non prius accipiebant, quam Eucharistiae Christi communicassent : hoc autem faciebant hora nona diei »(21). Socrates testatur usum ubique vigere, at simul contrariam consuetudi­ nem alicubi servari : Aegyptii qui Alexandrinis vicini sunt, et ii qui Thebaidem incolunt, sabbato quidem collectas celebrant; non tamen sicut mos est Chri­ stianorum sacra mysteria percipiunt; postquam enim epulati sunt, et omni ciborum genere saturati, sub vesperam oblatione facta communicant » (22). Opus ignoti auctoris, cui titulus Testamentum D. N. lesu Christi (lib. II, cap. 20), haec habet: « lubeat Episcopus proclamari, ne quis quidpiam gustet, donec sacrificium expletum fuerit, et universum Ecclesiae corpus novam escam suscipiat... Si quis, antequam communionem eucharisticam suscipiat, aliquid manducaverit, iit reus, et nequaquam ipsi imputabitur (in meritum) ieiunium quod ieiunavit ». Paulo infra (cap. 25) addit: «Sit semper fidelis sollicitus, ut antequam cibum sumat, fiat particeps Eucharistiae... ». 2. Cone. Trullanum, an. 692, can. 29, usum ieiunii eucharistici confirmavit pro omnibus Missis, nulla excepta (23). 453. Missa feriae V in Coena Domini. — 1. Concilium Cartha­ ginoise III, ut supra relatum est, a lege ieiunii excepit Missam istam; idque S. Augustinus minime improbat. Imo Cone. Matisconense II expresse ratam habet huiusmodi consuetudinem. 2. At paulatim obsolevit. Cone. Bracarense I, an. 563, can. 16, diserte abrogavit: «Si quis quinta feria paschali, quae vocatur Coena Domini, hora legitima post nonam ieiunus in ecclesia Missas non tenet, (19) (20) (21) (22) (23) De gloria martyrum, cap. 87; P, L., LXXI, 782. Migne, P. G., XXXIV, 1029. Migne, P. G„ XXXIV, 1149. Migne, P. G., LXVII, 635. Bruns, Concilia, I, 46. 27 — Cajteixo. De Surra mentiti, I. 412 LIBER IV - PARS I - CAPUT VI sed, secundum sectam Priscilliani, festivitatem ipsius diei ab hora tertia per Missas defunctorum soluto ieiunio colit, a. sit »(24). 3. Saeculo ix practica exceptio penitus desiisse videtur. Nam Walafridus Strabo (800-849) testatur legem ieiunii suo tempore vigere etiam pro Missa feriae V in Coena Domini (25). Amalarius (m. an. 837) tamquam rem miram atque insuetam refert reli­ giosum quemdam nonnisi post coenam in feria V hebdomadae maioris com­ municasse (26). S. Paschasius Radbertus (mort, circa an. 860) testatur ieiunium semper servari, nullo die excepto (27). 454. Missae pro defunctis. — 1. Consuetudo invaluerat tempore Concilii Carthaginensis III, an. 397, ut, si quis fidelis moreretur horis pomeridianis, Missa celebraretur etiam a sacerdote non ieiuno, ad eius animae citissime subveniendum. Concilium praefatum, can. 29, abu­ sum improbavit. Cone. Bracarensc II, an. 572, can. 10, prohibitionem confirmavit atque innovavit. 2. Sed cum abusus iste in nonnullis regionibus Galliae, v. g. in dioecesi Rhemensi, adhuc vigeret, Hincmarus praecepit, ut presbyter parochialis usque ad horas pomeridianas ieiunus remaneret, ad suc­ currendum necessitatibus defunctorum (28). 3. Praedictus abusus manebat, licet moderate, penes Cistercienses; nam si quis frater post meridiem moreretur, Missa pro eo celebrari solebat etiam per sacerdotem qui, in sua Missa matutina, ablutiones sumpsisset. Qui abusus saeculo xm cessavit omnino (29). 455. Lex generalis scripta. — 1. Innocentius III (1204) expresse vetat ne sacerdos, bis celebraturus, ablutiones sumat in priori Missa (c. 5, X, De celebratione Missarum etc. Ill, 41). 2. Cone. Constantiense, Sess. XIII (15 iunii 1415) sequens tulit decretum: «Declarat, decernit et diffinit, quod, licet Christus post coenam instituerit et suis discipulis administraverit... hoc venerabile sacramentum, tamen, hoc non obstante, sacrorum canonum aucto­ ritas laudabilis et approbata consuetudo Ecclesiae servavit et servat, (24) Bruns, II, 32. (25) De rebus ecclesiasticis, cap. 19. (20) De ecclesiasticis officiis, lib. I, cap. 12. (27) De corporc ct sanguine Domini, cap. 20; P. L., CXX, 1330. (28) Capitulare, an. 852, cap. 9 (P. L., CXXV, 775). Quod iussum refertur in Deer. Gm· tinni (c. 2 D. XCI), ex Concilio Nannetcnsi; sed revera auctor huius capitis est Hincmarus Rhcmensis, inter capitula, c. 9. Cfr. Decrcium Gratiani, ed. Friedberg, col. 316. (29) Robertas Sala, Cisterciensis, Annotationes ad Bona, op, cit., Mb. I, cap. 21, § 2 nota 3. DE SUBIECTO EUCHARISTIAE 413 quod huiusmodi sacramentum non debet confici post coenam, neque a fidelibus recipi non ieiunis nisi in casu infirmitatis, aut alterius neces­ sitatis, a iure vel Ecclesia concesso vel admisso » (30). Hoc decretum expresse ac specialiter confirmatum fuit a Mar­ tino V, Const. «In eminenti», 21 febr. 1418. Casus excepti generation isti duo habebantur: 1° casus infirmi, qui sacrum Viaticum sumere potest etiam non ieiunus; 2° necessitas perficiendi sacri­ ficium, si presbyter post consecrationem decedat vel aliter impediatur ne pergat, alii sacerdoti, licet non ieiuno, fas est sacrificium perficere. 3. Missale Rom. statuit: «Si quis non est ieiunus post mediam noctem... non potest communicare nec celebrare » (31). 4. Hodie accedunt can. 808 et 858, quorum prior sacerdotes li­ tantes respicit, alter fideles communicantes. De iis suo loco. 456. Quando incipiat ieiunium eucharisticum. — 1. Antiquitus variis modis inchoatio ieiunii attendi solebat, nimirum vel a meridie, vel ab ortu solis, vel a media nocte, vel frequentius ab occasu solis, iuxta morem seu diem liturgicum. In Ecclesia Romana primum mos invaluit supputandi initium diei a media nocte. Iste mos deinde uni­ versalis evasit, lege communi firmatus (32). 2. Tempore £. Thomae Aquinatis (m. an. 1274) disciplina prae­ fata constans et firma nondum erat. Sane ipse ait: «Licet principium diei secundum diversos diversimode sumatur, nam quidam a meridie, quidam ab occasu, quidam a media nocte, quidam ab ortu solis, diem incipiunt; Ecclesia tamen Romana diem a media nocte incipit; et ideo, si post mediani noctem aliquis sumpserit aliquid per modum cibi vel potus, non potest eadem die hoc sumere sacramentum; potest vero, si ante mediam noctem » (33). 3. Rubricae Missalis (L. c.) expresse loquuntur de inedia nocte; item citati canones 808 et 858. Quare lex universalis hodie vigens sta­ tuit ieiunium sive pro Missa celebranda sive pro sacra Communione sumenda a media nocte esse inchoandum. Utrum de hac re opportuna videatur aliqua mutatio, temporum ac personarum perpensis pecu­ liaribus adiunctis, dicetur infra (n. 457 ss.). (30) Mansi, Concilia, XXVII, 727. (31) Rubricae generales, de defectibus, tit. IX, η. 1. (32) Do ielunfo eucharistico et hora Missae erudite disserit Itobeyils D. A., Jeûne eucha­ ristique et heure, de la Messe, in Les questions liturgiques et paroissiales, Louvain. XXIC, 1948, 70-97. (33) P. III, O- 80. art. 8. ad 5. 414 LIBER IV - PARS I - CAPUT VI Articulus VI. De praecipua dispositione corporis scii, de ieiunio naturali. 457. Principium I. — « Qui a media nocte ieiunium naturale non servaverit, nequit ad sanctissimam Eucharistiam admitti, nisi mortis ur­ geat periculum, aut necessitas impediendi irreverentia in sacramentum » (can. 858, § 1). Sedulo distinguendum est ieiunium naturale seu eucharisticum a ieiunio ecclesiastico seu mortificationis. Illud consistit in carentia a media nocte cuiuslibet cibi et potus recepti in stomachum vel in via ad stomachum; istud, contra, in unica per diem comestione (can. 1251, § 1). Agitur de praecepto ecclesiastico, quod natura sua grave dicen­ dum est. 458. Principium Π. — Ieiunium eucharisticum est iuris ecclesia­ stici (1). Quare dubitandum nullatenus est quin R. P. ab eo dispensare valeat; et de facto dispensat, iusta interveniente causa, per S. C. S. Officii si agitur de sacerdotibus Missam celebrantibus (can. 247, § 5), per S. C. de disciplina Sacramentorum si agitur de laicis vel de pre­ sbyteris more laicorum communicantibus; per S. C. negotiis religioso­ rum sodalium praepositam si agitur de religiosis sodalibus (2) (firmo praescripto cit. can. 247, § 5); per S. C. de Propaganda Fide si agitur de iis regionibus, ubi, sacra hierarchia nondum constituta, status mis­ sionis perseverat; per S. C. pro Ecclesia Orientali si agitur de fidelibus ritus orientalis (cfr. cc. 251, 252, 257). Cardinales non subsunt iurisdictioni Congregationum. At se sponte subiicere valent, atque ideo dispensationem recipere. Rationes praecipuae propter quas ieiunium eucharisticum praecipitur, sunt istae: 1° ut vitentur prorsus et praecaveantur abusus, quos vehementer increpabat S. Paulus (I Cor. xi, 20 ss.); 2° ut maiori cum reverentia ac de­ votione SS. Sacramentum colatur; ieiunium enim fovet piam animi recolle(1) S. Thom., I. c., a. 8; II-II, q. 147, a. 6; in IV D. 8, q. 1, a. 4. q. 1. et 2; Snarer, disp. 68» sect. 3; Lugo, disp. 15, sect. 2. jlM (2) Cfr. Cappello, Summa iuris canonici. I, n. 153. DE SUBIECTO EUCHARISTIAE 115 * ctionem, pietatem, castas cogitationes; quare omnino convenit ut huiusmodi praeparatione sacerdotes et fideles se disponant ad sacra mysteria celebranda; 3° « ut in honorem tanti Sacramenti, iuxta relata verba S. Augustini (n. 449), in os christiani prius Dominicum corpus intret quam ceteri cibi ». Quamvis lex ieiunii eucharistici sit mere ecclesiastica, fundamen­ tum tamen proximum et immediatum habet in ipso iure divino-naturali, quod maximam profecto postulat reverentiam erga Eucharistiae sacra­ mentum sive quoad animi nitorem sive quoad corporis decentiam. Etiam pueri nondum septennes, usum rationis tamen assecuti, lege de ieiunio eucharistico tenentur. Contraria sententia quavis caret solida probabilitate. Verum quidem est, eos non obligari legibus mere ecclesiasticis, nisi expresse aliud iure caveatur (can. 12). Sed praedicta lex ieiunii eucharistici non est mere disciplinaris: ea fundatur imme­ diate ac proxime in ipso iure divino, quatenus Eucharistia maxima reverentia a quocumque fideli, etiam a puero nondum septenni, suscipi debet. Praescriptum can. 12 respicit leges mere disciplinares et quidem ordinis privati. Talis profecto non est lex de qua agitur, cum referatur ad debitum cultum et reverentiam erga sanctissimam Eucharistiam, ut generatim sunt leges respicientes sacramenta, sacramentalia, sacras functiones, Dei cultum etc. Huiusmodi leges, quae non sunt mere disciplinares et ordinis privati, quibus proinde subest etiam puer nondum septennis rationis usum assecutus, complures exsistunt: v. g. lex de communione semel tantum in die facienda, non pluries; lex de Eucharistia sumenda sub una dumtaxat specie, et quidem sub specie panis, non autem sub utraque, etc. Quis diceret pueros nondum septennes, usum tamen rationis assecutos, licite posse sacram communionem pluries in die recipere, aut sub utraque specie, quamvis utraque lex id vetans sit ecclesiastica tantum! 459. Principiu II III. — Quatuor conditiones requiruntur ad ieiu­ nium laedendum, scii.: 1° ut aliquid sumatur ab extrinseco; 2° ut in stomachum traiiciatur; 3° ut sumatur per modum comestionis aut po­ tationis, non autem per modum salivae aut aspirationis; 4° ut id quod sumitur habeat rationem cibi vel potus aut medicinae (3). 460. 1° Omne id ab extrinseco sumi dicitur, quod in os uno aliove modo ab extra immittitur seu recipitur. Hinc: Ieiunium non frangit qui deglutiat, etsi ex industria, sanguinem (3) S. Thom., Z. c.. q. 8<·. a. 8; In IV ]>. S. q. 1, a. I, q. Z. c., n. 23 ss.; S. Alph., Z. c., n. 280 es. buarrz, l. r., sect. I : Lugo. 416 LIBER IV - PARS I - CAPUT VI e gengivis, lingua, dentibus, naso interius defluentem, vel humorem manantem e pustula in ore rupta; contra laedit qui sanguinem e labiis exterioribus vel digito aut naso exterius defluentem, vel sudorem e capite, aut lacrimas ex oculis manantes déglutit. Excipitur, si paucae tantum guttae praeter intentionem in stomachum descendant: su­ muntur enim per modum salivae. Non laedit ieiunium traiectio reliquiarum cibi, sive involuntaria sit, quod certum est, sive voluntaria, quod vere probabile est. Ratio, quia Jiubr. Miss. (4) universim dicit: « Si reliquiae cibi remanentes in ore transglutiantur, non impediunt communionem, cum non transglu­ tiantur per modum cibi (5), sed per modum salivae ». Si reliquiae cibi, casu remanentes in ore, fortuito et praeter intentionem deglutiantur, procul dubio non laedunt ieiunium. Si quis, contra, huiusmodi reliquias sciens et volens deglutiat, multi dicunt violari ieiunium, quia Ru­ bricae Miss, loquuntur de reliquiis per modum salivae absorptis. Plures tamen censent ieiunium non solvi, quia huiusmodi reliquiae non recipiuntur ab extrinseco ea die qua communicatur, sed moraliter reputantur partes come­ stionis diei praecedentis (6). Aliud profecto dicendum, si quis, instante media nocte, cibum, ex. gr. frustulum carnis vel panis aut sacchari, in os immittat, et post mediani noctem traiiciat: haec enim non foret reliquia cibi, sed con­ tinuata comestio (7). Si quid sumitur quoquo modo cum intentione illud deglutiendi, rationem semper habet comestionis vel potationis. Hinc patet cur et qua ratione influat intentio in ieiunii laesionem, ut infra explicabitur. 461. 2° Traiectio in stomachum ita est intelligenda, ut non suf­ ficiat aliquid in os recipi seu transmitti, sed necesse sit ut deglutio re­ apse interveniat. In tantum enim quis dicitur comedere vel bibere, in quantum cibum aut potum revera in stomachum recipit, quia in stomacho, non autem in ore, perficitur ea rei transmutatio quae in casu necessaria est. Hinc: Non laedit ieiunium qui lac, aquam aut aliam rem in os recipit et statim in terram proficit, quin deglutiat. E contra frangit ieiunium qui Baccharum (idem dicas, uti patet, (4) De defect. etc.. IX. 3. ·' (5) S. Thomas (in IV D. 8, q. 1, a. 4, q. ‘2, nd 3) satis claro hanc doctrinam profitetur; neque in contrarium, ut facit Ligorius (L c., n. 279), allegari possunt verba eiusdem Angelici in III. q. 80, a. 5, ad 4. (6) Suarez, L r.. n. 6; Lugo, L cM n. 60; BalL-Palm., L r., n. 154; Génieot, L c., n. 200, II; Noldln, l. c.9 u. 150. (7) Suarez, L c., n. 7; S. Alph., L c., n. 279; Hall.-Palm., L c., nota. i DE SUBIECTO EUCHARISTIAE 417 de qualibet re solubili) in os immittit, et ore solutum cum saliva traiicit. De nonnullis casibus, qui in praxi occurrere possunt, dice­ mus infra. 462. 3° Nomine comestionis et potationis intelligitur actio vitalis, qua in stomachum aliquid deglutiendo (sive edendo sive bibendo) traiicitur. Quae actio vitalis habetur etiam in eo qui casu seu inadver­ tenter agit; item in dormiente. Excluditur sumptio per modum salivae et per modum respira­ tionis. Sumitur aliquid per modum salivae, quando cum saliva insepa­ rabiliter est permixtum et cum illa praeter intentionem deglutiatur, sive inadvertenter sive advertenter; id autem fieri non potest, nisi res sit minimae quantitatis. Sumitur per modum respirationis, quod cum aere respirando in os intrat ac praeter intentionem in stomachum traiicitur. Idem dicendum, si pastillam quis sumpserit ante mediani noctem, et mane eandem ex integro aut ex parte in ore adhuc retineat, non potest sine laesione ieiunii eam deglutire. Frangit ieiunium qui ex inadvertentia frustulum panis aut sac­ chari comedit, vel noctu aquam in somno bibit. Non laedit, contra, qui lavando os, stillam aquae déglutit, dum­ modo sit in parva quantitate et praeter intentionem, seu non apposite in stomachum traiiciat (8). Quod etiam valere videtur de stilla aquae quae nondum sit omnino coniuncta salivae; nam quae omnino salivae iam commixta est, dummodo a saliva separari nequeat, etiam voluntario deglutiri potest ex regula tradita a Rubrica Missalis (l. c.) - (9). Quare qui os lavat non obligatur ad saepius ex­ spuendum: id enim, ut scite animadvertit Inigo (10), iudaicam potius super­ stitionem, quam cbristianam libertatem redoleret. Idem dicas de guttulis iusculi aut vini degustati similisve rei. Ieiunium solvit qui guttas aquae, vini aliusve liquoris in magna quantitate traiicit, licet inadvertenter omnino; item qui guttas in mi­ nima quantitate déglutit advertenter seu apposite. Ratio, quia non cen­ sentur sumi per modum salivae. Sane ut aliquid dicatur sumi per modum salivae, requiritur, ut res traiecta sit minima quantitas cum saliva inseparabiliter commixta, et non assumpta eo fine ut deglutiatur, (8) Ruhr. Mise., I. c,: Benedictus XIV. op. cit., lib. Ill, cap. 12, n. 6; Quarti. Rubr. Wta.·». comin., in pracd. rubr. dub. 2; S. Thom.. III, q. 80. n. 8. ad I; S. Alph.. I. c., n. 279. (9) Lchmkuhl, l. c., n. 218; Génieot, l. c. (10) Loc. cit., n. 34. 418 LIBER IV - PARS I - CAPUT VI sed aut ex alio fine (ad gustandum et dein exspuendum, ad os lavan­ dum), aut casu in os immissa (11). Quidquid forte respirando traiicitur, ut pulvis, musca, pluvia, floccus nivis etc., non frangit ieiunium; quia id non fit per modum co­ mestionis, sed per modum aspirationis. At si quis haec ex proposito in os assumeret, et dein deglutiret, certe ieiunium laederet (12). Manet ieiunus qui guttulam sanguinis e naso defluentem vel pelliculam a labiis avulsam inadvertenter cum saliva sorbet; qui tabacum per nares sumit, etsi casu aliquid in stomachum traiiciatur; qui fumum tabaci haurit, licet voluntarie in stomachum traiiciat; siquidem ipse fumus neque cibus neque potus est, neque per modum cibi aut potus sumitur; qui folia tabaci vel aro­ mata dentibus conterit et phlegmata exspuit, quamvis modica pars succi, sa­ livae permixta, casu in stomachum demittatur. Imo S. Alphonsus (13), monet, non habendum solutum ieiunium ex eo, quod traiiciatur cum saliva aliqua foliorum particula, quae insensibiliter fuerit salivae permixta. Huiusmodi manducatio ante communionem, si nulla prorsus sit rationa­ bilis causa, i. e. si unice fiat voluptatis causa, nequit, ob indecentiam, a veniali excusari; secus vero si aliqua subsit iusta causa, sive ratione sanitatis sive ratione purgandi alitum. Iniectiones subcutaneae, licet fiant ad corpus roborandum ac nu­ triendum, non frangunt ieiunium; deest enim ratio sive comestionis sive potationis. Clysterium nutritivum non laedit ieiunium, ob rationem modo allatam. Hac de re olim vehementer disputatum fuit inter DD. Verum hodie communis et certa est sententia negans (14). Utrum lavamen artificiale stomachi ope antliae gastricae, vulgo pompa gastrica, solvat ieiunium an non, controvertitur. Card. Ga­ sparri (15) absolute affirmat; Card. Gennari (16), Ojetti (17), Pighi (18), Many (19) et alii verius negant, etiamsi modica aquae pars in stomacho maneat, quia per modum potus deglutiendo nihil reipsa traiicitur. Probabiliter ieiunium non laeditur, etsi antlia gastrica seu tu­ bulus sit unctus oleo aliave simili materia. Huic sententiae non opponitur responsio S. C. S. Off., 23 april. (11) S. Thom., I. c., a. 8; S. Alph., L c., n. 280; Sporer, III, tract. VIII, n. 466; Lchm­ kuhl, l. c. (12) S. Alph., I. c.; Many, l. c., n. 176, 3°; Noldin, l. c, (13) Loc. cit., dub. 3. Cfr. etiam BQluart, Summa, De Euch., diet. 6, a. 4, § 2; Ball.-Palm., I. c., n. 157; Lchmkuhl, l. c.; Gasparri, l. c., n. 430; Many, l. c., d. I (14) Capellmann, l. c., p. 128. (15) Loc. cit., n. 431. (16) Consultazioni morali, p. 501 ss. (17) Op. cit., v. Ieiunium, n. 2344. (18) Loc. cit., n. 151. (19) Loc. cit., f. DE SUBIECTO EUCHARISTIAE 419 1890 (20); tum quia non solvit dubium tlieoreticum, quod non fuerat S. Officio propositum, turn quia, ut omnibus constat, saepe conce­ duntur induit a ad sedandos scrupulos (21). 1 , Lavaminc oris et gutturis, ital. gargarismi, non laeditur ieiunium, quamvis una vel altera aquae guttula involuntarie deglutiatur. Frangiturne ieiunium si ope alicuius instrumenti os, guttur vel stomachus inungatur oleo, butyro, adipe aut alia simili materiat Inunctio oris certe non frangit ieiunium, dummodo nihil omnino in stomachum traiiciatur. Aliter dicendum de gutturis ac stomachi unctione, quippe quae natura sua habere videtur rationem cibi vel potus, et ideo aliqua comestio vel potatio. Res tamen incerta est. Si quis ope alicuius canalis lac aut ius aliumve liquorem sorbeat in nutri­ mentum iterumque statim reiiciat, laedit ieiunium, quia nihil deest ad ra­ tionem potationis. Sin autem liquor sumatur ad stomachum mere lavandum, non vero ad illud nutriendum, quidam censent, non dari discrimen inter aquam et alium quemcumque liquorem relate ad lavamen stomachi artificiale, seu non frangi ieiunium, ut supra dictum fuit de antlia gastrica. Hanc sententiam sequi non possumus, quia in praxi, ex communi usu medicorum, aqua dumtaxat solet adhiberi ad stomachum lavandum, et uon alius liquor, cuius sumptio proinde et traiectio in stomachum haberi debet ex hominum aestimatione tamquam vera et proprie dicta potatio. Lugo (22) et Diana (23) cum aliis merito reficiunt eorum doctrinam, qui tenent, ieiunium naturale non frangi, si quis prolapsus in flumen, violenter ghitiat et traiiciat aquam in stomachum, aut deglutiat casu vel violenter glo­ bulum sacchari aliudve cibi vel potus sibi dormienti vel non advertenti in os apertum aut guttur ab alio immissum, cum in his adhuc interveniat actio vi­ talis traiiciendi ab extrinseco sumptum. 463. An et quo sensu intentio influat in laesionem ieiunii. — Ex iis quae tradidimus videretur denegandus huiusmodi influxus; nam ad rationem comestionis vel potationis nil refert utrum res casu, an de industria sumatur. At contra, ut scite notat Lugo (24), « multum refert intentio, vel casus, ut aliquis dicatur comedisse, vel non come­ disse ». Sane intentio aliquando ita influit in actum, ut rationem co­ mestionis vel potationis, qua secus careret, ipsi tribuat. 1 (20) Sacerdos .V. N. exposuit 60 medicorum consilio qualibet die stomachum artificia­ liter lavare. Prims post celebrationem Missae lavabat; sed cum ipsi visum fuisset quasdam specicrum sacram entai Ium nondum corruptarum partes inter detritus distinguere, licet la­ vamen duabus horis a Missa celebrata perficeret, abstinuit. Sed eum ex alia parte ipse nequiret post Missam diu exspectare, petiit ut stomachum ante Missam lavaro eidem permit­ teretur. S. C. S. Oftlcii dic 23 april. 1870 reposuit: «Supplicandum SS.mo pro gratia, iuxta preces». Cfr. Gennari, l. c., p. 504; Gasparri, l. c„ n. 431. (21) Many, l. c. (22) Loc. cit., n. 32 ss. (23) Loc. eit., rcsol. 49. (24) Aoe. cit., n. 27. 420 UBER IV - PARS I - CAPUT VI Porro id contingit solum relate ad modum salivae et respirationis. Si quid enim cum saliva vel respirando ex industria seu intentione su­ mitur, intentio efficit ut cesset ratio salivae vel respirationis, et sumptio fiat voluntaria deglutio, i. e. vera propriaque comestio aut potatio (25). 464. 4° Id quod sumitur debet habere rationem cibi vel potus, quamvis per modum medicinae sumatur (26), sive nutriat, sive non, modo sit digestibile (27). Hinc si res prorsus digeri nequit, ieiunium non censetur laesum, ut expresse docet S. Ligorius (l. c.) cum plerisque. Si vero res aliquo modo digeri potest, sufficit ad ieiunium laesum; neque excusat vomitus statim secutus, quia praesumitur, aliquid mi­ nimum saltem a stomacho retineri. In praxi critérium ut dignoscatur utrum aliquid habeat rationem cibi vel potus necne, duplex est: communis hominum aestimatio (praecipuum quidem, ac ideo maxime attendendum) et peritorum indicium seu chemica scientia. Porro haec scientia eatenus est critérium, quatenus demonstrat num aliqua substantia in stomachum recepta converti seu digeri possit, vel minus. Quoties discrepantia adest inter communem hominum aestimationem et chemicorum placita, haec servetur regula: si chemica scientia ostendit, ali­ quam rem in stomacho alterari non posse, quamvis aliter vulgus putet, ie­ iunium tamquam non laesum habeatur; contra, si communis aestimatio reiu aliquam ut digestibilem non habeat, tamquam cibus vel potus laedens ieiu­ nium nequit ipsa censeri ex eo quod chemicorum doctrina ostendat, eandem in stomacho convertibilem esse. Quare in praxi mitior sententia tuto servari potest et communis hominum aestimatio in hac re praeferenda est chemicorum doctrinae. 465. An laedatur ieiuniu H ex auro, argento etc. — Quaerunt DD. utrum sint digestiva, et ideo utrum laedant ieiunium, aurum, argentum, plumbum, saxum, terra, palea, vitrum, lignum, capilli, un­ gues, cera, filum, gumma, charta, ossa fructuum et animalium. (25) S. Thom., I. c.; Lugo, l. c., n. 24 ss.; Sporor, Z. c. (26) Quidam AA., attentis verbis Rubricae Missalls (Z. c., quae dicit: «... per modum diam medicinae... », tres rationes seu modos tamquam distinctos recensent, scii, rationem cibit potus et medicinae. At minus recto. Nam medicina, quae in stomachum trai icitur, necessario habet rationem vel cibi vel potus, et nonnisi propter finem distinguitur, quippe quae aliter ac cibus et potus non sumitur ad famem sedandam vel sitim exstinguendam, sed, contra, ad infirmam valetudinem curandam. Quare Rubrica Missalls non inducit tertium modum, quo sumi possit aliquid ad fran­ gendum Ieiunium; sed solum, no forte excluderetur a ratione elbi et potus sumptio medici­ nalis, addidit expresso: « per modum diam medicinae ». Cfr. S. Thom., Z. c., ad 4, a quo auctor Rubricarum totum hunc locum mutuatus est. (27) S. Thom., Z. c.; Suarez, l. c.. n. 5; S. Alph., Z. <·., n. 281; Gasparri, Z. c., n. 132; Génicot. Z. c.; Lehmkuhl, Z. c., n. 219; Noldin, Z. c., n. 148. DE SUBIECTO EUCHARISTIAE 421 De singulis pauca dicemus: Aurum, argentum, plumbum aliaque metalla, iuxta communem theologorum doctrinam, ieiunium non frangunt (28). Attamen si per modum medicinae metallum in pulverem resolu­ tum aut chemice dilutum sumatur, pro certo tenemus ieiunium laedi. De saxo cuiuslibet speciei et de vitro idem dicas ac de metallo. Terra seu creta probabilius frangit ieiunium, « cum in ea aliquid inveniatur a stomacho alterabile et nutritivum » (29). Communiter docent AA., paleam solvere ieiunium; et merito pro­ fecto, nam sive ex hominum aestimatione sive ex peritorum sententia manifesto constat paleam esse digestivam ac nutritivam. Sparer (30), Salmant. (31), Noldin (32) aliique contendunt, lignum non frangere ieiunium. Nonnulli, praesertim e recentioribus, aliter sen­ tiunt. Neutra sententia nobis placet. Remur ita esse distinguendum: si agitur de ligno viride e cuius masticatione humor quidam profluat in stomachum traiiciendus, affirmative respondemus; secus, si agitur de ligno plane sicco seu quovis humore carente. Qui capillos déglutit, manet ieiunus. Ita omnes DD. Quoad ungues, fere omnes veteres et recentiores non pauci (33) tenent, eas ieiunium non violare, quia, aiunt, ex communi hominum aestimatione non videntur habere rationem cibi. Alii aliter opinantur, ex. gr. Lehmkuhl (34) et Pighi (35), ex eo quod, iuxta peritorum do­ ctrinam, ungues digeri ac in organismi substantiam converti possint. Prima sententia verior est. Quoad ceram, item controvertitur. Alii affirmant laedi ieiu­ nium (3G); alii negant (37). Etiam heic sic videtur consultius distinguendum: si agitur de cera apum vel de cera ex adipe aut simili materia obtenta, censemus procul dubio frangi ieiunium, quia huiusmodi cera est materia vere proprieque digestibilis; aliter putamus si agitur de cera alterius speciei, i. e. de ea quae nullo modo in sto­ macho digeri seu converti potest. (28) Lugo, I. c., n. 32; S. Alph., I. c.; Gaaparri, Z. c.; BuJl.-Puliu., I. c„ n. ICO; Pighl, Z. <·., n. 151; Many, Z. c. (29) Lacroix, Z, c., n. 562: Mazzotta. tract. V, disp. 4. q. 1, cap. i. § 3. v. Primo; Esco­ bar, lib. 20, η. 335; Lugo, Z. c.; S. Alph., Z. c. (30) Loc. cit.. n. 467. (31) Loc. cit., cap. 7. n. 72. (32) Loc. cit., n. 148. (33) S. Alph., Z. c.; Gasparri, Z. c.; OJctti, Z. c., n. 234 1 ; Génicot, Z. c., 3"; Noldin, Z. c. (34) Eoe. cit., n. 219. (35) /.oc. cit., 3°. (36) Mazzotta, Z. c.; Viva, De Euch„ q. 4, a. 8, n. 5; S. Alph., Z. c.; Gosparri, Z. c.; Noldin, Z. c.: Pighi, Z. c. (37) Cotonlus, Summa Diana, v. Communionis dispositio, n. 43; Bernai, disp. 43, n. 7; Ojetti, Z. c. ίθ·> LIBER IV - PARS I - Ο’ΛΙ’ΓΤ VI Ad filum quod attinet, tres sunt DD. sententiae. Quidam tenent frangere ieiunium; plures negant; alii distinguunt inter filum ex lino et filum ex serico vel lana, et dicunt, lineum filum laedere ieiunium, non autem sericum aut laneum: siquidem, aiunt, illud est substantia digestibilis, non item hoc (38). Tertia sententia est longe communior et probabilior, saltem spe­ culative loquendo. Gumma, quaecumque ea sit, digestibilis est, et ideo laedit certe ieiunium. Communius AA. tenent frangi ieiunium ab eo qui deglutiat char­ tam, ob rationem modo allatam (39). Quidam verius, nostro iudicio, negant (40). Quoad ossa fructuum, ita distinguendum: si sunt depurata, com­ munis est DD. sententia, ieiunium non violari; secus, si non sunt de­ purata. Quod autem frangatur ieiunium per manducationem medullae, ut aiunt, ossorum, seu globuli interius occlusi, nulla est controversia. Item dubitandum non est quin ossa animalium laedant ieiunium, tum quia non raro masticari solent per modum cibi, tum quia digeri et in organismi nutrimentum converti reipsa possunt. 466. Monitum. — Ob oculos habeatur animadversio peropportuna, quam habet Card, Lugo (41): «Parum autem referret, ait ipse, quod aliquis propter stomachi debilitatem non posset concoquere aut alte­ rare aliquem cibum; de facto enim aliqui moribundi nec frustum panis possunt alterare, sed tamen ille est cibus, et violat ieiunium, quia per se est alterabitis virtute stomachi, licet per accidens hic et nunc non possit ad hoc stomacho alterari ». 467. Principium IV. — Lex ieiunii eucharistici urget a media nocte, quae computari potest sive ex tempore locali, tam vero quam medio, sive ex tempore legali, tam ordinario quam extraordinario (cfr. can. 33, § 1, 858, § 1). Tempus verum seu solare aut astronomicum illud est, quod ex apparenti motu solis determinatur; medium est illud, quo dies, qui se­ cundum tempus verum essent inaequales, omnes finguntur aequales. Porro tempus medium norma quaedam moderatur seu meridianum, (38) Cfr. Lugo, L c.9 n. 32; Mazzotla, l. c.; S. Alph., L c.; Gaspard, L c.; Génlcot, L c.; D’Anni bale, l. c., n. 277» not. 29. (39) S. Alph., I. c.; Tamburini, Method. exped. Comm., cap. 2, n. 19 h.; Viva, l. c.; Ga­ spard, l. c. (40) Ball.-Palm., L c.; Ojctti, l. c.; et alii. (41) Loc. cit, n. 32. DE SUBTECTO EUCHARISTIAE 423 et distinguitur in medium locale et legale. Dicitur tempus medium locale, si habet meridianum proprium; si contra habet meridianum alterius regionis vel huiusmodi meridianum non habet et per legem determinatur hora publice retinenda, dicitur legale, et potest esse sive ordinarium sive extraordinarium, v. g. tempore belli. Tempus locale medium notabiliter varium est iuxta locorum diver­ sitatem, prout haec nempe recedunt aut accedunt ad meridianum pro­ prium. Tempus locale verum, cum obnoxium sit irregularibus oscilla­ tionibus in decursu anni solaris, diversum quoque est iuxta diversita­ tem temporum in anno. Quandoque coincidit, sed raro (generatim quater in anno), cum aequatione media, sed plerumque hanc sequitur, ita ut saepius multa minuta adhuc maneant, superveniente iam media nocte tum legali tum media. His minutis durantibus licet comedere et bibere ad normam can. 33, § 1, quin Titius prohibeatur mane sacram communionem recipere. Itaque media nox, ad ieiunium naturale quod spectat, supputari potest vel ex tempore solari proprio illius meridiani, in quo quis ver­ satur, vel ex tempore a publicis horologiis signato, sive hoc sit me­ dium locale sive legale. Si diversa horologia diverso modo mediam noctem indicant, licet sequi illud quod posterius horas designat, nisi constet de horologii errore. Ita communiter AA. (42). Tempus mediae noctis non morali ter, sed physice accipi debet. Hinc videndum, utrum primus an ultimus horologii ictus horam de­ signare dicatur, et ideo num communicare possit qui cibum déglutit post primum ictum mediae noctis, sed ante ultimum. Communior sententia tenet, primum horologii ictum horam in­ dicare, ct consequenter a primo ictu incipere legem eucharistici ieiu­ nii (43). Salmanticenses (44) cum aliis apud Lacroix (l. c.) et nonnulli recent iores aliter sentiunt. Prima sententia est probabilior; sed etiam secunda vere probabilis videtur ct in praxi tuta, quia certo non constat, saltem semper et quoad omnia horologia, mediam noctem iam esse expletam ad primum horologii ictum. Ceterum patroni prioris sententiae concedunt non dari obliga­ tionem exspuendi quod in ore quis habet, si inter comedendum vel bibendum primum pulsum horae duodecimae audiat (45). (42) Logo, l. c., n. 15: Lacroix, l. c., n. 581; Sporer, l. c., n. 471; S. Alph., Z. c., n. 282; GasparrI, Z. c., n. 417. (43) Lugo, Z. c., n. 37; Lacroix, Z. c., n. 580; Coninck, Z. c., q. 80, n. 49; S. Alph., Z. c. (41) Loc. cit., cap. 7, n. 09. (45) Ball.-Palm., Z. c.. n. 163; Lehmkuhl, Z. c., n. 216. j I] ! q | I 1 ' LIBER IV - PARS I - CAPUT VI 424 Plures affirmant non prohiberi, puta in Italia, eum mane communicare qui paulo post indicatam a publicis horologiis inediam noctem aliquid cibi vel potus sumpserit: siquidem publica horologia, ex. gr. in Italia, reguntur (prae­ cisione nunc facta a tempore legali extraordinario) tempore zonario Europae centralis, quod tempus pluribus minutis antecedit tempus solare. Haec sententia speculative considerata, non solum probabilis, sed, at­ tento praescripto can. 33, § 1, certa est. Etiam practice tamquam probabilis ac tuta haberi debet, modo sequentes adsint conditiones; 1° ut certo constet horologia eo tempore zonario regi, quod tempus solare revera antecedat; 2° ut tempus solare verum stricte servetur, seu ut nonnisi pauca mi­ nuta, plura aut pauciora equidem numero pro diversitate regionum, transeant ab hora signata a publicis horologiis iuxta tempus zonarium Europae centralis; 3° ut usus huius sententiae vix aut ne vix quidem fidelibus, maxime rudibus, insinuetur vel ipsorum arbitrio relinquatur, ne abusus facillime oriantur. In dubio, utruin transacta sit, necne, media nox, utrum post me­ diam noctem aliquid sumpseris, necne etc., potes communicare, quia lex dubia non obligat (46). Pro casu dubii negativi sententia est com­ munis et certa; pro casu dubii positivi, cum quis scii, non leves habet rationes opinandi se vere post mediam noctem comedisse aut bibisse, eadem sententia affirmativa est, ni fallimur, vere probabilis et practice tuta (47). Sane, stante dubio, obligatio non est certa, et ideo lex ieiunii nequit urgeri. 468. Principium V. — « Infirmi tamen qui iam a mense decumbunt sine certa spe ut cito convalescant, de prudenti confessarii consilio sanctis­ simam Eucharistiam sumere possunt semel aut bis in hebdomada, etsi aliquam medicinam vel aliquid per modum potus antea sumpserint » (can. 858, § 2). 1. Hoc praescriptum est late, an potius stricte interpretandum? Praescriptum plura continet, v. g. conditiones requisitas ut in­ firmi frui valeant favore benigne iisdem concesso a R. Pontifice, quid aegrotantes sumere possint ante communionem, scii. « aliquam medi­ cinam vel aliquid per modum potus », etc. Idem praescriptum, proinde, considerari potest ac revera considerandum est sub variis respectibus. Sub uno aliove respectu, ex. gr. quod attinet ad verba « semel aut bis in hebdomada », item ad verba « etsi aliquam medicinam vel aliquid (46) Laymann, l. c., cap. 5. n. 36; Sporer, Z. c., n. 474; S. Alph., I. c.; Gasparrl, l. e., n. 447; Génicot, Z. c., n. 201, III. (47) Cfr. Ballcrlni nc. cil. — S. Doctor pro sua sententia immerito allegat Suarez, Aversa, Quarti et Dlcaetlllum; qui, ut patet ex praecedenti nota, oppositam profitentur doctrinam. (57) Gônlcot, Z. c., n. 201, IV. (58) Oénlcot, Z. c.; Capellmann, Z. c., p. 120 8. 438 LIBER IV - PARS I - CAPUT VI tallis vel permagnis fabricis in fodinis addicti, qui per notabiles anni partes, nocturno tempore laborare adstricti sunt, semel vel bis in mense ante SS. Eucharistiam aliquid sumant per modum potus (S. C. de Sa­ cramentis, 10 ian. 1939). 2. Facultas tributa sacerdotibus quovis titulo ad exercitum perti­ nentibus 1° admittendi milites ad praelium vocatos ad sacram Com­ munionem per modum Viatici, i. e. quacumque diei et noctis hora, cum dispensatione a lege ieiunii eucharistici; 2° dispensandi infirmos ad exercitum pertinentes, ut SS. Eucharistiam quotidie sumere possint non ieiuni, licet mortis periculum absit (S. C. de Sacramentis, 30 aug. 1939). 3. Facultas concedendi infirmis ut SS. Eucharistiam quotidie reci­ pere possint, etiamsi aliquid per modum potus vel aliquam medicinam antea sumpserint (S. C. Consist. 8 dec. 1939). 4. Facultas dispensandi a lege ieiunii eucharistici fideles, qui non imminenti iam praelio sunt expositi, sed versantur vi mobilisationis, tempore praeparationis et instructionis ad bellicas operationes, ita ut aliquid etiam per modum cibi solidi sumere valeant ante SS. Euchari­ stiam, servato ieiunio a quatuor saltem horis ac remoto quovis scandali et admirationis periculo (S. C. de Sacram. 22 april. 1940). Eadem facultas concessa pro fidelibus in castris captivorum con­ gregatis, itemque pro iis qui exercent labores usui militari destinatos, licet in conditione civili permaneant. 5. Facultas ut iuvenes et puellae, qui, expleto scholarum cursu, laborare tenentur in operibus communi bono publico culturae populi destinatis, ad sacram Synaxim, diebus dominicis et festis de praecepto, accedere valeant, etsi aliquid sumpserint etiam per modum cibi solidi, hora quoque pomeridiana, servato ieiunio a quatuor vel saltem a tribus horis (S. C. de Sacramentis, 12 iun. 1940). Facultas permittendi militibus Italiae ceterisque, ut SS. Euchari­ stiam suscipere valeant, qualibet die et quacumque diei hora, servato ieiunio per quatuor saltem horas (S. C. de Sacram. 12 aug. 1942). 6. Facultas, occasione incursionis aereae post mediam noctem, su­ mendi aliquid per modum potus, exceptis liquoribus alcoholicis, et nihilominus accedendi mane ad sacram Synaxim (S. C. de Sacram. 15 april. 1943). dS? Liquor alcoholicus non censetur vinum debile aut mixtum cum aqua. Aliquid per modum potus sumi potest sive durante incursione sive ea finita. Sumptio per se non semel tamen, sed etiam bis seu pluries fieri potest. 7. Militibus qui ad exercitum Germaniae pertinent, facultas facta DE SUBIECTO EUCHARISTIAE 439 est sumendi SS. Eucharistiam qualibet die et hora, ubique locorum servato ieiunio ab una hora (S. C. de Sacram. 23 nov. 1943). 8. Etiam post bellum, ob peculiaria adiuncta, ampla concessa fuerunt indulta pro Gallia, Belgio, Germania, Hungaria ete., sive pro fidelibus communicantibus sive pro presbyteris Sacrum facientibus (cfr. Monit. Eccles. 1947, 111 88.; 1948, 76 ss.; Nouv. Rev. Théol., 1948, 150 ss. ; La Semaine religieuse de Paris, 1947, 1410 ss.). 479. An opportuna videatur aliqua mutatio circa legem ieiunii eucharistici. — 1. Ad privatos minime spectat, sed unice ad S. Sedem, indicium ferre, utrum, omnibus perpensis circumstantiis et peculia­ ribus attentis temporum rerumque adiunctis, expediat necne aliquam mutationem inducere circa eucharisticum ieiunium. 2. Pius XI anno 1925, occasione dubii propositi Pontificiae Com­ missioni Codicis de genuino sensu can. 867, § 4 ab eaque resoluti die 16 mart. 1936, mandaverat ut quaestio examinaretur, an expediret immutationem aliquam introducere circa initium ieiunii eucharistici, ita ut non a media nocte supputaretur, sed potius certus horarum numerus (quatuor, quinque vel sex) praefiniretur post cibum aut potum sumptum, antequam sacra fieret Communio. 3. Hoc critérium revera practice servatum fuisse manifesto patet ex peculiaribus induitis tempore belli concessis (cfr. n. 478, 5). Nec deest profecto aliqua congruentiae ratio. Nam, ex una parte, abusus omnino vitari possunt, certo praefinito tempore a ieiunio servato ante Eucharistiae sumptionem; ex alia parte, non videtur solida ratio cur Titius, v. g. qui una hora ante mediam noctem cibum sumpsit, licite valeat post duas vel tres horas, atque etiam citius, Sacrum facere aut sacram Communionem recipere, dum Caius, qui nonnisi hora decima aut undecima Missam celebrare valet aut Eucharistiam sumere, ieiu­ nium eucharisticum servare cogatur per decem et plures horas. Postremis annis, in pervigilio Nativitatis Domini, praedicta fa­ cultas tributa fuit, ita ut sive sacerdos sive fideles Sacrum facere aut sacram Communionem sumere possent, ieiunio a quatuor saltem horis servato. 4. Haec dicta sint, salvo prudenti Sedis Apostolicae indicio, quae sapienter leges fert ad temporum conditiones et hominum necessitates congruenter accommodatas. 480. Causae excusantes a naturali ieiunio. — Causae, certae aut plus minusve probabiles, quae ab eucharistico ieiunio excusant, sunt istae: 1° necessitas perficiendi Sacrificium Missae; 2° periculum gravis -X- — 440 LIBER IV - PARS I - CAPUT VI scandali aut infamiae; 3° incommodum gravissimum; 4° necessitas impe­ diendi irreverentiam; 5° periculum mortis; 6° necessitas ministrandi 7taticum moribundo; 7° necessitas satisfaciendi praecepto paschali; 8° ritus Baptismi adultorum. De singulis nonnulla accurate tradenda. 481. Necessitas perficiendi Sacrificium Missae. — Excusat in primis necessitas perficiendi Sacrificium Missae: siquidem maior est obligatio praecepti divini de Sacrificio complendo, quam praecepti ec­ clesiastici de ieiunio ante communionem servando (59). Quae ratio Sacrificii perficiendi hisce in casibus contingit: a) Si sacerdos ad altare litans recordetur post consecrationem unius vel alterius speciei se non esse ieiunum, tenetur perficere Sacrificium; e contra si id ante consecrationem animadvertat, Missam interrumpere debet, dummodo ex interruptione nullum oriatur scandalum vel infamia; quod vix tamen abesse, palam est. Quocirca in praxi numquam aut fere numquam, excepto casu quo Sacrum privatim omnino fiat, adest obligatio Missae interrum­ pendae. b) Si sacerdos post sumptionem advertat alterutram materiam inva­ lidam adhibuisse, tenetur aliam materiam validam consecrare, eamque, etsi non ieiunus, sumere. c) Si sacerdos post consecrationem repentino morbo abripiatur ita ut Sacrificium complere nequeat, alius presbyter, quamvis non ieiunus, debet illud perficere. d) Si post ablutionem sacerdos deprehendit reliquias aliquas conse­ cratas, tenetur eas sumere, sive parvae sint sive magnae, quia pertinent ad idem sacrificium. Idipsum faciendum, si inveniuntur etiam quando sacerdos iam in sacristiam rediit, sive vestes sacras exuerit, sive non. Cfr. n. 397. 482. Periculum gravis scandali aut infamiae. — Altera causa excusans a ieiunio est periculum gravis scandali vel infamiae, tum quoad sacerdotem Sacrum facientem tum quoad fideles communicantes (60). Id contingit praesertim in sequentibus casibus: a) Si ante consecrationem sacerdos recordetur se non esse ieiunum, et nequeat Missam interrumpere sine infamia aut scandalo, potest Sacrificium complere. Idem dicas de laico qui communicaturus ad aram iam assidet et (59) Rubricae Missalis, part. Ill, tit. III. η. 5; tit. IV, η. 5; tit. VII, η. 2 et 3; tit. X, η. 3; Quarti, In Rubricas Missalis, part. II, tit. X, in dub., sect. 2; Suarez, I, c., n. 1; Lugo, I. c., n. 75; Lacroix, I. c.t n. 545; Laymann, Z. c., n. 3; Salmant., Z. c., n. 80; S. Alph., I. c.t n. 288. (60) Suarez, Z. c., sect. 6, n. 1; Lugo, I. c., sect. 3, n. 70; Laymann, Z. c,, n. 21; Lacroix, Z. c., n. 583; Bonacina, Z. c., q. 6, p. 1. n. 10; S. Alph., Z. c., n. 287; Salmant., Z. c., n. 79. DE SUBTECTO EUCHARISTIAE 441 recordetur se ieiunium solvisse, potest non ieiunus communicare si ab altari vel a transenna nequeat recedere sine scandalo vel infamia. 6) Si parochus aut alius quilibet sacerdos sive inadvertenter sive advertenter violaverit ieiunium die dominico seu festo, et nequeat Missae celebra­ tionem absque infamia vel scandalo omittere, potest Sacrum facere. Attamen non excusat a ieiunio sola ratio ut die festo fideles praecepto Missae audiendae satisfaciant, uti expresse declaravit S. Off., 2 dec. 1874 (61), nisi offensio fi­ delium inde oriatur, ut fere semper accidit. Haec doctrina non solum profecto valet si agitur de die dominico seu festo de praecepto, verum etiam de alio quocumque die, ubi constet ob pe­ culiares loci vel temporis aut personarum circumstantias infamiam vel scan­ dalum oriri ex omissione Missae. 483. Incommodum gravissimum. — Praeter infamiam et scan­ dalum stricte dictum, excusat a ieiunio eucharistico damnum gravissi­ mum, ex. gr. populi offensio, animarum perturbatio, dicteria, suspicio­ nes, et alia id genus incommoda, quae minus recte a plerisque theo­ logis referuntur indiscriminatim ad scandalum et ad infamiam. Huc spectat in primis metus mortis, v. g. si cogatur sacerdos sub necis comminatione Missam celebrare vel hostias consecratas sumere, potest et Sacrum facere et communicare, dummodo in religionis con­ temptum id non exigatur. Praeterea huc spectat etiam casus de neo-presbytero, qui inadver­ tenter laeserit ieiunium. Iuxta plures DD. potest primitias celebrare, si ea concurrant adiuncta in quibus eas differre nequeat sine gravis­ simis aut saltem valde gravibus incommodis, puta si consanguinei undique convenerint, si publice notum sit eum hodie primitias esse celebraturum, praesertim si occulta manserit ieiunii laesio (62). Attamen ne in re tanti momenti ansa praebeatur abusibus, scias, memoratam legem strictam exigere interpretationem. Si publica scu notoria sit laesio, non licet per se neo-presbytero primitias celebrare ieiunio iam violato. Idem dicas de alio sacerdote in simili casu. Ratio est, quia, posita notorietate ieiunii laesi, scandalum ex celebratione Missae facile oritur vel saltem oriri potest. Liceret tamen ad incommodum averten­ dum de quo supra. Huc spectat quoquo casus pueruli ad primam Commu­ nionem admittendi, qui ex inadvertentia ieiunium laeserit. 484. Necessitas impediendi irreverentiam. — Excusat a ieiunio necessitas impediendi irreverentiam in SS. Sacramentum. Hinc, v. g., (61) Cfr. Gasparri, L c., n. 435. (62) Lacroix, /. c.; Ball.-Palm., n. 153. L c., n. 173; Génicot, L c., n. 202, 4·; Noldin, l. c., 442 LIBER IV - PARS I - CAPUT VI si immineat ruina ecclesiae ob incendium vel aquarum inundationem aut terraemotum, potest sacerdos et etiam laicus non ieiunus Eucha­ ristiam sumere, ne ea irreverentiae exponatur. Idem dicas si periculum sit, ne sacrae species ab irruentibus ho­ stibus vel ab haereticis aut schismaticis aliisve sacrilegis male tra­ ctetur (63) - (cfr. can. 858, § 1). 485. Periculum mortis. — Alia causa excusans a ieiunio eucha­ ristico est periculum mortis (can. 858, § 1) - (64). Tria sunt haec de re animadvertenda: a) Excusantur’ a ieiunio non solum aegroti, sed ii etiam qui in mortis periculo degunt ob causam extrinsecam, ex. gr. capite damnati, milites pugnam inituri etc., modo commode exspectare nequeant ut sequenti die communicent ieiuni. b) Qui versantur in periculo mortis, non tenentur servare ieiunium, licet possint sine gravi incommodo (65). c) Si prudenter dubitetur num Titius sit revera in periculo mortis, necne, sacra Communio, laeso etiam ieiunio, potest ac debet ministrari; Titius vero eam recipere tenetur (66). 486. Necessitas Viatici ministrandi. — Probabilius excusat (re­ moto scandalo) etiam necessitas Viatici administrandi. Id locum habet quando nulla adest hostia consecrata et in periculo mortis Titius versa­ tur. Tunc ne is careat divinis epulis, sacerdos non ieiunus potest, ut multi iique graves DD. affirmant, Sacrum facere. Haec sententia vera videtur, saltem speculative loquendo, quia lex divina de Viatico su­ mendo praevalet legi ecclesiasticae de ieiunio ante celebrationem ser­ vando. Verum quidem est plures, ex. gr. Suarez, Lugonem, S. Alphonsum, Gasparri et Many, oppositam sententiam amplecti; at etiam alteram ut vere probabilem habent (67). Hinc Lugo (l. c.) ait expresse: «Negari non potest hanc esse sententiam probabilem propter auctoritatem eorum doctorum »; quos ipse allegat. Imo S. Alphonsus (l. c.) praefatam sententiam tamquam certam habet (63) Lugo, l. c.t n. 87; S. Alph., I. c.; Suarez, Z. c., n. 7; Salmant., L c.t n. 78; Noldin, Z. c., n. 152; Many, l. c., n. 181; Ball.-Palm., I. c., n. 170; Gasparri, Z. c., n. 1129. (64) Cfr. Rituale Hom., I. c., cap. 4, n. 4; Cone. Constant., Se«s. XIII. (65) Billuart, Z. c.; S. Alph., I. c., n. 285, dub. Ill; Ball.-Palm., I. c., n. 168; et etiam Ballcrini ad Gury, II, n. 334; Gaspard, l. c., n. 1128; Many, Z. c., n. 178. (66) Viva, l, c., q. 4, a. 8, n. 9; Salmant., Z. c., n. 82; S. Alph., I. c., n. 289; Gasparri, l. c., n. 437. (67) Suarez, Z. c., n. 5; Lugo, L c., n. 67; 8. Alph., Z. c., n. 286: Gaspard, Z. c., n. 434; Many, Z. c., n. 179. DE SUBLECTO EUCHARISTIAE 443 in his circumstantiis (vix practicis), scii. « si moribundus non posset sacra­ mento Poenitentiae vel Extremae Unctionis muniri; nam eo casu Eucharistia poterit esse sacramentum necessitatis, ut ille ex attrito fiat contritus » (68). 487. Necessitas satisfaciendi praecepto paschali. — Probabile est, fideles, qui ieiunium naturale servare nequeunt, posse tempore paschali non ieiunos communicare, cum praeceptum de communione annua tempore Paschatis recipienda sit determinatio iuris divini atque ideo praecepto mere ecclesiastico longe praestantius (69). Haec sententia solide probabilis et practice tuta habenda est. Cfr. n. 424. Cavendum tamen ne scandalum et abusus oriantur. 488. Ritus Baptismi adultorum. — Demum Rituale Rom., refe­ rens ordinem Baptismi adultorum (70), indicat alium casum quo non ieiunus sacram Communionem recipit. In os catechumeni immittitur sal benedictum, quo naturale ieiunium solvi certum est; expleto autem ritu administrationis Baptismi, Rituale (71) ait: «Deinde si hora con­ gruens fuerit, celebratur Missa, cui neophyti intersunt, et sanctissi­ mam Eucharistiam devote suscipiunt ». Ergo, attentis verbis Ritualis Rom., neophytus, licet sumpserit sal benedictum seu ieiunium laeserit, potest communicare. Articulus VII. De aliis dispositionibus ex parte corporis. 489. Reverentia externa. — 1. Ius divinum naturale et ecclesia­ sticum districte iubet ut sacra Communio devote seu reverenter accipia­ tur. Idque non solum intelligendum est de interna reverentia ac devo­ tione, sed etiam de externa, uti palam est. Quare ad sanctissimam Eu­ charistiam rite suscipiendam ea requiritur corporis et vestium honesta compositio, quae signum sit internae devotionis et reverentiae. (68) Cfr. Laymann, l. c., n. 21; Lacroix, /. c., n. 611; Fiiliucc., t. I, tract. IV, n. 242; Major, in IV, dist. 9. q. 3; Zanard.. Direct, confess.. part. I. tract. de Eitch.. cap. 7; Fer­ nandez do Heredia, Disp. mixl. de Sacr.. tit. dc Each.. diet. 2, j>. 8, dub. 2, n. 8; Lehmkuhl, I. c.t n. 222. (69) D’Annlbale, I. c., § 278; Gaspard, /. c., n. 1129; Génicot, Z. c., n. 202; Noldin, I. c.; Pighi, /. c., n. 153, q. 4. (70) Tit. II. cap. 4, n. 15. (71) Lor. cil., n. 52. Cfr. Instr. S. C. dc Drop. Fide, 16 febr. 1806. 29 — Cappello, Dc Sacramentis, I. 444 LIBER IV - PARS I - CAPUT VI Scite animadvertit Génicot (1), hanc reverentiam externam varia ratione pro variis regionibus et personarum conditionibus exhiberi solere, et ideo nullum vestitum vel agendi modum in communicante arguendum esse peccati, etiam venialis, nisi, in his concretis adiunctis, communiter aestimetur debitae reve­ rentiae contrarius. 2. Mulieres accedere debent ad sanctam Communionem habitu modesto ac decenti et capite tecto. Si quae vestes modestiae ac decentiae minus conformes induant, a sacra Synaxi arcendae sunt; a fortiori, si indecenter, ex. gr. denudato pectore, se sisterent sacrae Mensae, com­ munio esset eis neganda, cum debitis quidem cautionibus, ad scandala, quantum fieri potest, praecavenda. Huc spectant variae instructiones et decreta a S. Sede opportunissime de hac re lata, praesertim In­ structio S. C. Concilii, 12 ian. 1930 (2). Satagat parochus seu rector ecclesiae huiusmodi abusus penitus auferre, ne incommoda eaque gravia in animarum perniciem inde oriantur. Vir nudo capite communicare debet. Quare pileolum gestare ne­ quit; id tamen culpam venialem non excedit, et omni peccato vacat si rationabilis adsit causa simulque desit scandalum. Quod et de mulie­ ribus, velatum caput non habentibus, dicendum est (3). Reverentia postulat ut milites SS.mam Eucharistiam recipiant armis depositis; «ceterum communicare gladiatum, ait I/igorius (l. c.), nulla lege est vetitum per se loquendo »; hinc qui ius habent ensis gestandi, possunt illum et momento sacrae Communionis per se licite retinere (4). S. Alphonsus (l. c.) subdit: «Milites vero S. loannis Hierosolymitani om­ nino decet cum gladio accedere, quia hoc signo ipsi profitentur zelum pro tuenda fide ». Id tamen in praxi servari non solet. Idem de laicis chirothecas deferentibus dicendum. 3. Demum reverentia erga tantum Sacramentum exigit ut fideles cum vestibus et calceis non sordidis ac dilaceratis, sed mundis atque integris accedant; imo vestitu decentiore ac honestiore, quo per eos licet, communicent. At, cum nulla lege id sit praescriptum, sacerdos neminem exinde debet aut potest a sacra mensa repellere. Id maxime curandum quoad mulieres, ut supra dictum est. 4. In Ecclesia Omentali viget disciplina ut quisque stans Missae assistat et communicet. (1) (2) (3) n. 157. (4) Loc. cU., n. 203, VI. A. A. S., 130, p. 20 ss. Cfr. S. Alph., I. c., n. 275; Marc, l. c., n. 1502; Gaspard, I. c., n. 1132; Pighi, l. c., Benedictus XIV, /ne/. Eccl., XCIX, n. 5; Gaspard, l. c. DE SUBIECTO EUCHARISTIAE 445 Etiam in Ecclesia Latina antiquitus eadem vigebat alicubi disci­ plina (5). Desunt tamen certa documenta hac de re, et quidem au­ ctores aliter opinantur. At iamdiu receptum est, ut in ecclesia vel oratorio omnes commu­ nicent genibus flexis; idque expresse statuit Rituale Rom. (6). Sacerdos celebrans et diaconus in Missa sollemni Romani Pon­ tificis tantum communicant stantes. R. P. sollemniter celebrans, com­ municat sedens. Quaelibet causa rationabilis, ex. gr. si quis ob infirmitatem ne­ queat genua flectere, excusat, remoto scandalo, ab hac lege recipiendi sacram Communionem utroque genu flexo. 490. Vitium corporis eiusque macula. — 1. Per se nullum vitium corporis nullaque eius macula prohibet, sub gravi aut sub levi, sacram Communionem. Ratio est, quia huiusmodi defectus corporalis per se non pertinet ad honestatem morum, neque proinde continet malitiam moralem (7). Tamen reverentia Sacramenti et proximi aedificatio postulat, ut sanctissima Eucharistia recipiatur corpore mundo, sine aliqua macula notabili, externa et delebili. Si, contra, macula sit levis, vel occulta, aut perpetua, uti lepra, fistula etc., nullatenus impedit. Ita omnes DD. Quod si macula sit notabilis et externa, sed temporanea, consulendum est, generati ni loquendo, ut communio per aliquot dies suspendatur, vel privatim fiat; at praecipi id non potest. Quocirca fidelis eiusmodi defectu corporali labo­ rans, qui communicet, ne venialiter quidem peccat, ut pro certo tenemus contra quosdam theologos aliter sentientes. Sane aliud est loqui de convenientia omittendi per aliquod tempus Communionem, aut privatim eam recipiendi, et aliud est loqui do stricto praecepto, cuius transgressio peccatum mortale aut veniale inducat; porro in casu nostro nullatenus constat de hoc praecepto. Ergo. 2. Sacerdos, qui laboret lepra aut alio morbo horrorem afferente, prohibetur celebrare publice, ad vitandam populi abominationem. Atta­ men privatim potest celebrare, dummodo ne sit irregularis ex defectu, ad normam can. 984, 2°, seu ita corpore vitiatus ne sit, ut decenter propter deformitatem ministerio altaris defungi non valeat. (5) (6) (7) Z. c., n. A. Catalanus, Comm. in Caercmoniale Episcoporum, lib. II, c. 29, 5 3. Tit. IV. cap. 1, n. 3. Suarez, Z. c„ sect. 2, n. 2; S. Alph., Z. c., n. 275; Lnymann, Z. c., n. 11; Ball.-Palm., 139 s.; Noldln, Z. c., n. 144. 446 LIBER IV - PARS I - CAPUT VI 491. Pollutio. — 1. Pollutio involuntaria, quae, natura se exone­ rante, accidit praesertim in somno, minime impedit Communionem, si absque specie inhonesta in phantasia vel prava commotione in sen­ sibus acciderit. Est doctrina communis et certa (8). Si contra evenerit cum turpi cogitatione aut prava sensuum com­ motione, dispiciendum, num adhuc maneat eiusmodi perturbatio, vel non. Si manet, debet sub levi aut specialis diligentia adhiberi ad eam excutiendam aut differri Communio. Haec obligatio — fac sedulo ani­ madvertas — non urget praecise ratione pollutionis vel mentis pertur­ bationis, ut complures DD. affirmare videntur, sed ideo solum urget, quia quisque in sanctissima Eucharistia recipienda tenetur quantum in se est devotionem ac reverentiam ostendere, et consequenter nullum positivum et voluntarium defectum admittere debet. Sane eadem obli­ gatio profecto urgeret, si mentis perturbatio non ex pollutione, sed ex alia causa quacumque orta esset (9). Si perturbatio cessaverit omnino, sacra Communio nullatenus vetatur. · . 2. De pollutione quae e causa venialiter culpabili proveniat, idem dicas ac de involuntaria; proinde quae modo tradidimus, omnia huc spectant (10). 3. Si pollutio fuerit mortaliter mala (idem dicas de fornicatione aliove peccato luxuriae consummato), communius docent AA., sub ve­ niali esse omittendam ea die Communionem propter reverentiam tanto Sacramento debitam, excepto casu quo ob scandalum aliam ve iustam causam differri nequeat (11). Verius putamus, voluntariam pollutionem aliud ve peccatum non impedire per se sacram Communionem, quando, debitis positis condi­ tionibus, culpa iam remissa fuerit per sacramentalem absolutionem (12). Quod si pollutio effectum pravum reliquerit, ex. gr. turpem cogitatio(8) Suarez, l. c.: Lugo, L c., sect. 1; Laymann, lib. V, tr. 4, cap. G, η. 11; S. Bonav., in IV D. 12, p. 2, a. 2, q. 3; S. Alph., I. c., n. 272; Ball.-Palm., I. c., n. 143. (9) Cfr. Bail.-Palm., I. c.. n. 143 ss.; Génicot, L c. (10) Cfr. Suarez, l. c.; Salmant., tract. 4, cap. 7, η. 60; Coninck, l. c., q. 80, a. 7, η. 41; Η»-nriquez, lib. VIII, cap. 51, η. 3; S. Alph., I. c. (11) 8. Alph.. I. c.; Bonacina. disp. 4, de Euch., q. 6, p. 2, n. 3; Viva, l. c.t a. 8, n. 3; Mine. L <·.. n. 1561. Llgorius (/. c.) ait: « Ita Lugo (qui oppositam opinionem vocat falsam)..... ». Non recte, Lugo (Z. c., η. I) vocat falsam sententiam loannis Sanci i opinantis in genere, eum tantum indigne accedere, qui sibi conscius peccati mortalis non praemittit sacramentalem confes­ sionem. Neque cx verbis D. Thomae (in IV D. 9, q. 1, a. 4, sol. 2, ad 2), quao allegat idem Ligorlufl, potest erui veni ac proprie dicta obligatio, et ideo culpa saltem venialis. Nam Angelicus dicit: «Non esset consulendum alieni...»; porro aliud est consilium, et aliud equidem prae· cepium. (12) Cfr. Salmant. I. c., n. 57; Azor, Insiihilûmes morales, part. I, lib. 10, cap. 31, quacr. 14; Coninck, l. c., η. 42. J DE SUBIECTO EUCHARISTIAE i 417 nem aut carnis commotionem, ut supra diximus (η. 1), debet sub levi vel specialis diligentia adhiberi ad huiusmodi effectum pravum repellendum, vel ipsa Communio differri. Iu praxi sequenda omnino est regula, quam statuit Rubrica MiMalis (13), scii, rem indicio confessarii relinqui, cuius erit proinde, attentis circumstantiis et praesertim dispositionibus poenitentia, declarare quid eiusdem spirituali utilitati magis sit profuturum. 492. Illusiones, somnia inhonesta et menstruatio. — 1. Certum est illusiones et somnia inhonesta per se minime impedire quominus eadem die sanctissima Eucharistia recipiatur. Quod si mentis vel animi perturbatio inde exorta adhuc perseveret, quae diximus de pollutione, heic a fortiori sunt repetenda. 2. Item certum est mulieres tempore menstrui posse licite commu­ nicare. Plerique DD. cum S. Alph. (14) dicunt esse de consilio ut absti­ neant. At ne consilium quidem, simpliciter et absolute loquendo, admittimus, si debitae dispositiones pro sacra Communione suscipienda adsint. Ligorius (l. c.) ait: «Sentit Suarez quod si ipsae (mulieres) com­ mode differre possunt, tenentur differre sub veniali ». Suarez hoc di­ serte nullatenus affirmat: dicit solum generatim, in feminis men­ struatis posse interdum esse culpam venialem (15). 493. Actus coniugalis. — 1. Theologi docent communiter, coniugi reddenti debitum esse a sacra Communione abstinendum ratione con­ silii, non autem strictae obligationis, ita ut nullo modo peccet, si ac­ cedat ad sanctam Synaxim, quamvis necessitas aut alia peculiaris causa desit. Ratio, quia debitum reddere est actus virtutis, et ideo non est cur hominem a Communione impediat (16). Quod vero cesset consilium, si urgeat necessitas aut causa quae­ libet iusta, ex. gr. periculum incontinentiae, omnes DD. concedunt, et rectissime profecto. At, nostro indicio, memorata communis theologorum doctrina, debita cum discretione est accipienda, seu opinamur, ex una parte red­ ditionem debiti, utpote virtutis actum, ne ratione quidem consilii per se i. e. natura sua impedire Communionem, sed tantum per accidens seu (13) Loc. cit., n. 5. (14) Loc. cit., u 275. (15) Loc. cit., n. 2; Ball.-Palm., 7. c n. 140. (16) S. Thom Z. c.t a. 7. a9. Alphonsus cum communi (20); quia est actus iustitiae seu virtutis. Petere debitum, contra, plures tenent esse veniale ob quamdam indecentiam, nisi iusta subsit causa; sed communius censent DD. id esse tantum consilii, non autem obligationis (21). Quod nullum sit peccatum, certum est ex dictis, ideoque con­ traria opinio caret probabilitate. Articulus VIII. De ritu et caeremoniis servandis in sacrae Communionis receptione. 494. Ritus. — 1. De usu iamdiu in Ecclesia Occidentali inducto ut laici et clerici non celebrantes recipiant communionem sub unica tan­ tum specie panis, vide n. 422. 2. Aliter ac iure antiquo (1), nunc «omnibus fidelibus cuiusvis ritus datur facultas ut, pietatis causa, sacramentum eucharisticum quolibet ritu confectum suscipiant » (can. 866, § 1). Verba « pietatis causa » ita sunt intelligenda, ut unicuique liceat (20) Loc. cit., n. 274. Cfr. Sanchez, Z. c., n. 16. (21) S. Alph., Z. c.; Hom. Apost., tract. 15, n. 57; Sanchez, Z. c.; Ball.-Palm., Z. c n. 150 es.; Génlcot, Z. c., n. 204, VIII. (1) Cfr. Benedict. XIV, Const. « Etsi pastoralis 26 mail 1762, § VI, n. 12 s. 450 LIBER IV - PARS I - CAPUT VI sacram Communionem recipere in azymo vel in fermentato non solum quando urget necessitas seu causa gravis, sed etiam sola devotionis gratia, i. e. absque ulla peculiari ratione (2). « Suadendum tamen ut suo quisque ritu fideles praecepto Commu­ nionis paschalis satisfaciant » (can. 866, § 2). Merum consilium est, et non praeceptum, adeo ut ne sub levi quidem obliget. « Sanctum Viaticum moribundis ritu proprio accipiendum est; sed, urgente necessitate, fas esto quolibet ritu illud suscipere » (can. 866, ξ 3). Hic agitur de vero praecepto, uti palam est. Sive attento fine sive perpensis relatis verbis, putamus eiusmodi obligationem per se gravem esse. Ratio cur Viaticum ritu proprio accipiendum sit, duplex est. Primo, quia administratio Viatici competit parocho proprio moribundi ad normam can. 850; secundo, quia sicut fidelis per sacramentum primo receptum seu Baptismum ritum proprium sortitus est (can. 98, § 1) atque inde externam vivendi rationem Christianam ordinavit, ita necesse est ut per ultima sacramenta, Viatici et Extremae Unctionis, nisi excuset necessitas, proprium ritum suaeque Ecclesiae aggregatio­ nem externe palam que profiteatur. 495. Locus. — Ad locum quod attinet Communionis in ecclesia recipiendae, haec est regula: soli clerici possunt communicare intra sanctuarium seu presbyterium, ad gradus altaris, quia ipsi tantum possunt ibidem consistere; laici extra presbyterium, i. e. ad presbyterii cancellos seu transennam (vulgo balaustra, balustrade), Communionem suscipere debent, viris quantum fieri potest a mulieribus separatis (3). Quaelibet causa rationabilis excusat. Sequens dubium propositum fuit: « Utrum occasione indulgentiarum vel simili qua fideles magna cum frequentia ad sacram Synaxim accedere solent, ne sese penes altaris cancellos turmatim obtrudant, possit iisdem sive per ecclesiam sive extra illam in genua provolutis eucharisticus panis distribui, an potius debeat tantummodo distribui penes cancellos linteo mundo contextos sive ad gradus altaris ». S. R. C. in Tarnovien., 26 mart. 1859 ad II (4) reposuit: « Praestare in casu, ut plura genuflexoria sive scamna linteo mundo contecta hic inde a cancellis circulatim seu in quadrum intra ecclesiam ordinentur, et in extre(2) Hanc facultatem concesserat Plus X Const. * Tradita ab antiquis », H sept. 1912; et antea, saltem in certis casibus, Leo XIII per decretum S. C. de Prop. Fide, 18 aug. 1893, et Const. « Orientalium », 30 nov. 1891. Ad rem spectat etiam declaratio Commissionis ponti· flciae pro Ecclesiarum reunione, die 14 febr. 1890, probante Leone XIII data. (3) Rituale Rom., tit. IV, cap. 1, n. 4. Cfr. Gasparri, l, c., n. 938 et 1179. (4) Decreta authentica, n. 3080. . Γ' DE SUBIECTO EUCHARISTIAE raitatibus interfecti «patii duo saltem candelabra disponantur quae perpetuo colluceant, dum fidelibus circum adgeniculatis sacra communio distribuitur ·. Vox praestare consilium denotat, non autem praeceptum, ut quidam immerito sunt interpretati. I Laico Missae inservienti, etiamsi non sit indutus habitu clericali, potest ministrari Communio intra presbyterium et in ora suppedanei altari (5). Cfr. n. 388, 12. 496. Superpelliceum et stola. — 1. Clerici communicantes deferre debent superpelliceum, et super illud diaconi stolam transversam, sa­ cerdotes stolam e collo pendentem, etsi privatim communicent (6). 2. Certum est, superpelliceum per albam, et stolam per pluviale aut casulam suppleri posse pro canonicis paratis in Communione ge­ nerali communicaturis, itemque stolam per dalmaticam pro diacono assistente calicem de manu Episcopi accepturo in processione feriae V in Coena Domini, ut declaravit S. R. C. in Aiolinen., 12 sept. 1857, ad XXII (7). Eadem regula valet etiam pro aliis presbyteris, et pro aliis quoque casibus praeter memoratos. 3. Stola sacerdotis vel diaconi communicantis debet esse eiusdem coloris ac stola ministri, qui Eucharistiam distribuit, vel coloris albi. Ita declaratum fuit a S. R·. C. in Antibaren. et Scodren., 4 iul. 1879, ad I (8). Interrogata eadem S. C. « An canonicus sacerdos in feria V Coenae Domini ad Communionem generalem super almutiam stolam a collo pendentem habere debeat, vel solum super cottam »; reposuit in Bracharen., 10 sept. 1796, ad III: «Servandam esse locorum consuetudi­ nem » (9). S. Alphonsus (7. c.) docet venial iter peccare sacerdotem (idem dicas de diacono), qui sine stola extra Missam communicet; at, debita cum reverentia, dicendum quodvis abesse peccatum, cum nullatenus constet rubricam esse praeceptivam. Quoad ordinem Communionis recipiendae, vide n. 388. (5) S. R. C., Raioncn., 8 lun. 1911, ar Sacramentis, I. 460 LIBER IV - PARS I - CAPUT VIII confessionem instruatur seu rite disponatur ad Eucharistiam suscipiendam: tunc pocnitens statim debet breviter instrui ac disponi. 4. Dein obligatione praedicta tenentur institutores, ii omnes nimi­ rum qui puerorum curam habere debent : quo nomine veniunt magistri, domini, praeceptores. Patrifamilias ius et officium est liberos recte instituendi. Cum vero multiplici de causa huic iuri et officio per se ipse nequeat satisfacere, alia persona eius loco id praestat; quae non­ nisi delegatum seu adventitium ius acquirit et officium, utrumque pa­ tris nomine atque auctoritate exercendum. Quare sicuti paterfamilias tenetur consulere liberorum officiis religiosis, ita institutor eadem adstringitur obligatione. 5. Tandem obligatio recidit in parochum, qui merito vocari solet ac est pastor seu pater spiritualis, cum animarum cura exercenda sub Ordinarii loci auctoritate sit ipsi commissa. Hinc vi officii curare te­ netur parochus ut pueri usum rationis adepti rite instruantur et suffi­ cienter dispositi sacram Communionem quamprimum recipiant. Nomine parochi intelliguntur, praeter parochos proprie dictos ad normam can. 451, § 1, etiam quasi-parochi, vicarii actuales, vicarii oeconomi, vicarii adiutores et vicarii substituti (cfr. n. 297). caput vm. DE COMMUNIONE FREQUENTI ET QUOTIDIANA, DE COMMUNIONE SPIRITUALI ET SACRILEGA Articulus I. De Communione frequenti et quotidiana. 506. Praemittenda. — 1. Communio frequens ea dicitur, quae fit pluries in hebdomada; quotidiana, quae fieri solet singulis diebus, licet uno vel altero die aliquando omittatur. 2. Sive saeculis elapsis, praesertim post propagatos sectae iansenisticae errores, sive nostra hac aetate gravissima orta est controversia inter DD. circa dispositiones requisitas ad frequentem et quotidianam communionem. Hinc contentiosae disputationes eaeque non exigui momenti habitae sunt. DE COMMUNIONE FREQUENTI ET QUOTIDIANA 461 Communius theologi cum S. Alphonso (1) docebant frequentem communio­ nem posse permitti et etiam consuli iis fidelibus, qui, licet debiles, officia tamen boni christiani servarent, tum Deum amare, coiero et orare gestirent, tum ora­ tioni mentali, cum possent, aliquod tempus libenter quotidie tribuerent, neque in culpas deliberatas saepius laberentur; quotidianam vero esse concedendam iis tantum, qui carerent affectu etiam in culpas leves, et malas cupiditates maiore ex parte superarent, atque serio tendere conarentur ad christianam perfe­ ctionem (2). 507. Doctrina Ecclesiae. — 1. Certissimum est communionem frequentem et quotidianam semper in Ecclesia optatissimam fuisse. Id liquet: 1° ex communi SS. Patrum suffragio, qui fidelibus enixe eam semper commendarunt; 2° ex Cone. Trid. (3): «Optaret quidem sancta Synodus ut singulis Missis fideles adstantes non solum spirituali affectu, sed sacramentali etiam Eucharistiae perceptione communicarent, quo ad eos sanctissimi huius Sacrificii fructus pro­ venirent... »; 3° ex Catéchisme Romano, iussu Concilii Tridentini edito, qui parochos monet, ut fideles crebro hortentur ad Eucharistiam frequenter suscipiendam (4) ; 4° ex decreto « Cum ad aures » S. C. Concilii, 12 febr. 1679, quod iubente et approbante Innocentio XI publicatum fuit (5); 5° ex unanimi DD. suflragio, qui una cum N. Thoma ita docent: « Hoc sacramentum est cibus spiritualis, unde sicut corporalis quotidie sumitur, et hoc sacramentum quotidie sumere laudabile est » (6). 2. Ecclesia numquam docuit, ad communionem frequentem seu quotidianam requiri extraordinarias dispositiones, i. e., praeter statum gratiae, necessarias esse quasdam perfectiores dispositiones, quae in multis fidelibus desiderantur, et ideo quosdam alicuius peculiaris status gradus seu conditionis non esse admittendos ad eiusmodi communio­ nem. Imo contrarium Ecclesia sua disciplina tenuit ac per supremam Sedis Apostolicae auctoritatem docuit. Sane : 1° Decr. « Cum ad aures », modo citatum, reprobat prohibitionem fre­ quentis communionis in nonnullis dioecesibus factam propter abusus, qui ex (1) Praxis Confess., n. 148 ss. (2) Cfr. S. Thom., /. r., q. 80, a. 10; Suarez, disp. G9, sect. 4; Liuro, disp. 17. scot. 1 ct 2; Frassinetti, Coinjycndio (hila tcoloyia morale, tratt. XV, dissert. X (Genova. 1898); Gasparri, l. c.t n. 1137 ss.; Gury-BalL, l. c., n. 150; Génieot. I. c., η. 195; Noldin. Z. e., n. 158 ss.; Mare, l. c., n. 1575; Lelnnkuhl, I. c., η. 211. (3) Scss. N X 11. cap. G. (4) Pars II, c. 4. q. 58. (5) Cfr. Collect. 6’. C. dc Prop. Fide, I, η. 219. (G) Loc. cit., q. 80, a. 10, ad 1. rtr- 462 LEBER IV - PARS I - CAPUT VIII quotidiana communionem irrepserant, et expresse edicit nec statum negotia­ torum nec statum coniugalem impedire per se frequentem communionem. 2° Decretum « Sacra Tridcntina Synodus » S. C. Concilii, 20 dec. 1905, iussu et auctoritate Pii X editum, mentem Ecclesiae de frequenti et quotidiana communione apertissime exprimit atque declarat (cfr. n. 508). 3° Accedit responsum S. C. Concilii dio 15 sept. 1906 probante SS.mo datum, et decr. « Quam singulari» S. C. de Sacramentis, 8 aug. 1910 (n. VI); utrumque allegabitur infra (n. 520). 4° Adde Foedus sacerdotale eucharisticum, praecise ad promovendam inter fideles quotidianam communionem institutum, quod a Sede Apostolica indulgentiis et privilegiis ditatum fuit. 5° Codex demum haec statuit ad rem : « Excitentur fideles ut frequenter, etiam quotidie, pane Eucharistico reficiantur ad normas in decretis Apostolicae Sedis traditas; utque Missae adstantes non solum spirituali affectu, sed sacramentali etiam sanctissimae Eucharistiae perceptione, rite dispositi, communi­ cent » (can. 863). 3. Ex his evidenter sequitur, contra mentem Ecclesiae agere sive sacerdotes, qui omnibus indiscriminatim fidelibus frequentem dene­ gant communionem, sive parochos, qui sacram communionem non distribuunt nec distribui permittunt nisi diebus dominicis et festis, sive confessorios, qui ad frequentem et quotidianam communionem exigunt tantam animi puritatem, ut vix ullum poenitentem ea dignum iudicent (7). 508. Decretum « Sacra Trident. Synodus ». — Haec sapientissime statuit decretum de frequenti et quotidiana Communione: « I. Communio frequens et quotidiana, utpote a Christo Domino et a catholica Ecclesia optatissima, omnibus Christifidelibus cuiusvis ordinis aut conditionis pateat; ita ut nemo, qui in statu gratiae sit et cum recta piaque mente ad sacram Mensam accedat, pro­ hiberi possit. « II. Recta autem mens in eo est, ut qui ad sacram Mensam accedit, non usui aut vanitati aut humanis rationibus indulgeat, sed Dei placito satisfacere velit, ei arctius caritate coniungi, ac divino illo pharmaco sui infirmitatibus ac defectibus occurrere. « III. Etsi quam maxime expediat ut frequenti et quotidiana communione utentes, venialibus peccatis, saltem plene deliberatis, eorumque affectu sint expertes, sufficit nihilominus ut culpis mortalibus vacent, cum proposito se numquam in posterum peccaturos; quo sin­ ui Lehmkuhl. I. c.; Noldln, /. c., n. 158, not.; Gennari, Sulla com unione frequente, p 13 (Napoll, 1900). kb. DE COMMUNIONE FREQUENTI ET QUOTIDIANA 163 cero animi proposito fieri non potest, quin quotidie communicantes a peccatis etiam venialibus, ab eorumque affectu sensim se ex­ pediant. « IV. Cum vero Sacramenta N. L., etsi effectum suum ex opere operato sortiantur, maiorem tamen producant effectum quo maiores dispositiones in iis suscipiendis adhibeantur, idcirco curandum est ut sedula ad sacram Communionem praeparatio antecedat, et congrua gratiarum actio inde sequatur, iuxta uniuscuiusque vires, conditionem ac officia. « V. Ut frequens et quotidiana Communio maiori prudentia fiat uberiorique merito augeatur, oportet ut confessarii consilium inter­ cedat. Caveant tamen confessarii ne a frequenti seu quotidiana Com­ munione quemquam avertant, qui in statu gratiae reperiatur et recta mente accedat. « VI. Cum autem persr* — * x’ S. Eucharistiae sumptione ui vitam uberius ali, animam vi citatis pignus vel firmius sue et concionatores, iuxta probata c. 63) Christianum populum usum crebris admonitionibus « VII. Communio frequ Institutis cuiusvis generis pro decretum « Quemadmodum » d RR. latum. Quam maxime q nariis, quorum alumni altaris omne genus ephebeis. « VIII. Si quae sint Institi quorum in regulis, aut constitui aliquibus diebus affixae et in iis i directivae, non tamquam praecep munionum numerus haberi debe Idcirco frequentior vel quotidiar eisdem patere debebit, iuxta r utriusque sexus religiosi huius singularum domorum moderato: lingua in communi legatur, intr; « IX. Denique post proi scriptores a quavis contentiosa d et quotidianam communionem a 464 LIBER IV - PARS I - CAPUT VIII 509. Conditiones necessariae et conditiones utiles. — 1. Decretum luculenter distinguit inter conditiones necessarias et conditiones utiles ad Communionem frequentem seu quotidianam. Conditiones necessariae sunt duae: status gratiae et recta mens i. e. intentio, quae, fac naviter attendas, si requiritur in omnibus gene­ ratim operibus bonis, a fortiori requiritur pro sacra Communione, quae opus sanctissimum et praestantissimum est. Item conditiones utiles sunt duae: immunitas a peccatis venialibus saltem plene deliberatis, et immunitas ab eorum affectu. Positis conditionibus necessariis, nemo a sacra Communione etiam quotidiana potest retrahi, licet desit praefata immunitas seu maior per­ fectio et puritas. Haec sane expedit quidem, at nullatenus requiritur tamquam dispositio re existens necessaria (8). Ceterum, ut scite animad­ vertit decretum, fleri non potest, quin recta mente quotidie communi­ cantes a peccatis etiam venialibus ab eorumque affectu sensim se ex­ pediant. Itaque regulae pro frequentioris vel quotidianae communionis dispositione quas passim DD. tradebant (9), in primis etiam S. Franc. Salcsius (10) et S. Alpbonsus (11), considerari et haberi nequeunt ut regulae necessitatis. Sive enim agatur — fac sedulo attendas — de Communione rarissima, aut etiam paschali, sive agatur de Communione frequenti et quotidiana, conditiones necessariae sunt semper eaedem. Et in hoc praecise reponendus est error vete­ rum DD., quippe qui putabant aliam dispositionem necessariam esse pro Com­ munione non frequenti, et aliam pro Communione frequenti seu quotidiana. Hinc iis omnibus, quibus licita est Communio hebdomadaria vel menstrua aut paschalis, licita quoque est Communio quotidiana; siquidem opus est, ut omnes sint in statu gratiae et recta mente accedant ad sacram Mensam (12). 2. Ex decreto patet, peccata venialia non remissa, imo ipsum affe­ ctum ad venialia, ne sub levi quidem per se reddere illicitam Commu­ nionem; id contra plerosque theologos ut certum nunc retinendum est (13). Verba decreti debent intelligi de peccato veniali eiusque affectu habituali, non vero actuali, ut quidam minus recte, ex. gr. Pighi (14), interpretati sunt. (3) Lehmkuhl. Z. c., n. 211 es.; Lintelo, Le décret sur la communion quotidienne cl les de­ voirs des prédicateurs cl des confesseurs, p. 12 ss., Tournai, 1907. (9) Cfr. Scavinl, l. c., n. 149; Génlcot, Z. c., n. 195; Noldin, Z. c., n. 158. (10) Introd. à la vie dév., part. 2, chap. 20. (11) Praxis confess., n. 148 ss. (12) Ferreras, La comunion frccucnle y diaria scyùn las enseflaneas y prcscripciones de Pio X, p. 15 ss., Barcelona, 1907; Arato, La Ss. Comunione eucaristica, p. 45 ss. (ediz. V). (13) Hoc expresse et perspicue docuerat eximius Suarez, culus doctrina authentico con­ firmata nunc est. Cfr. disp. 60, sect. 1, n. 8. (14) Loc. cit., n. 140, q. 4. DE COMMUNIONE FREQUENTI ET QUOTIDIANA 465 Leviter certe peccat qui sanctissimam Eucharistiam recipit cum culpa veniali actuali, quae ipsam susceptionem Sacramenti respiciat (cfr. n. 77); ratio est, quia irreverentia committitur in tantum Sacramentum, et ideo culpa abesse nequit. Qui communicat cum peccato veniali actuali, quod non respiciat ipsam Eucharistiae receptionem, sed consistat in prava voluntate quam hic et nunc suscipiens habet circa culpam venialem patratam aut patrandam, peccat, saltem probabilius, venialiter, ob irreverentiam in sanctissimum Sacramen­ tum. Quae diximus de peccato, valent quoque, propter eandem rationem, de eius affectu (15). 3. Minus recte nonnulli (16), attentis verbis decreti (η. IV), docent, debitam praeparationem et congruam gratiarum actionem non perti­ nere ad Communionis liceitatem vel illiceitatem, sed solum ad ube­ riores fructus percipiendos. Maior vel minor praeparatio et gratiarum actio perlinet quidem ad fructum, maiorem aut minorem, percipien­ dum; sed aliqualis sive praeparatio sive gratiarum actio requiritur ratione ipsius reverentiae tanto Sacramento debitae, adeo ut per se excusari nequeat ab irreverentia, et proinde a peccato, qui omnem praeparationem et gratiarum actionem omittat (17). 4. Ad vitandum peccatum mortale in receptione SS. Eucharistiae requiritur et sufficit status gratiae; ad vitandum peccatum veniale requiritur ea interior attentio ac reverentia, quam ex natura sua talis actus sacer et religiosus postulat. Excusabitur tamen communicans ab huiusmodi culpa veniali, si fortasse ex naturali tantum distractione attentionem necessariam omittat; quia tunc voluntaria non est, et ideo neque imputabitis (18). 5. Recta mens seu intentio, quae, praeter statum gratiae, requiritur et sufficit tamquam conditio necessaria ad Communionem frequentem seu quotidianam, quaedam importat positive et quaedam negative. Exigit positive ut eatenus quis communicet, quatenus — 1° velit placito Christi satisfacere, qui non obscure ardens desiderium manife­ stat, ut fideles panem cucharisticum crebro manducent (19): — 2° velit eidem Christo arctiore caritatis vinculo coniungi; — 3° velit sacra Communione uti tamquam divino pharmaco, quo suis infirmitatibus ac defectibus occurrere valeat. Necesse non est, ut haec simul copu­ lative intendantur. Exigit negative, ne quis communicet — 1° ob usum seu consuetu(15) (10) (17) (18) (19) Suarez, disp. 63, sect. 3; disp. 66. sect. 1; Lugo, disp. 14, sect. 2, n. 22 ss. Cfr. Pighl, L c. Lugo. L c., n. 28. Cfr. Suarez, disp. 66, sect. 1, u. 9. Ioan., vi, 54 as. 466 LIBER IV - PARS I - CAPUT VIII dinem, puta quia alii id faciunt, vel quia ita ex more iam pridem su­ scepto agere solet; — 2° ob vanitatem seu vanam gloriam, ex. gr. ut communicans laudetur, tamquam pius ac devotus a videntibus existi­ metur etc.; — 3° ob humanas rationes, quaecumque eae sint, licet non intrinsecus malae, sed indifferentes; puta, si quis per sacram Com­ munionem sibi procurare intendat eleemosynam, officium etc. 510. Nonnulla speciatim attendenda. I. Recta intentio, non aliter ac in quolibet opere bono, non re­ quiritur explicite: sufficit implicite. Proinde, nisi positive et explicite excludatur, semper praesumitur et revera adest saltem implicite et in confuso. Quae, licet minus perfecta, satis est. Dicimus minus perfecta, non quatenus includat culpam aliquam aut impediat spiritualem ani­ mae refectionem seu « actualem spiritualis dulcedinis refectionem » — ut verbis ipsius D. Thomae (L c.) utamur; — sed solum quatenus de­ notat ex parte communicantis minorem animi dispositionem ad tan­ tum Sacramentum rite suscipiendum. II. Defectus totalis redae intentionis peccatum constituit, inter­ dum mortale (20), quoties impeditur effectus sacramenti; nam frustraneam sacramenti receptionem voluntarie admissam, grave esse sacri­ legium, omnibus constat. Loquimur de rectae intentionis defectu presse sumpto, quatenus nempe explicite et positive excludantur fines proprii Eucharistiae. Hinc emendanda sunt quae nonnulli auctores recentes hac de re tradunt. Per accidens habetur peccatum mortale etiam ex alio capite, nimirum quoties contingat Communionem or­ dinari ad finem graviter malum. III. Tres fines, a Decreto memorati, sunt intrinseci ac proprii et veluti essentiales sacrae Communionis; nam Christus D. ob id praecise sub speciebus panis et vini sese praebet animabus in cibum et potum. Praeter hos fines, dantur et alii, extrinseci et accidentales, qui, modo sint boni, nullatenus excluduntur: ex. gr. beneficium temporale, libe­ ratio animao in purgatorio degentis etc. (21). IV. Ut usus, vana gloria et humanae rationes excludant penitus rectam mentem seu intentionem, oportet Titius communicet unice propter hoc, i. e. excludat positive memoratos fines, ob quos Christus SS. Eucharistiam instituit, ita ut ne implicite quidem et in confuso eos velit. Quod in praxi raro contingit, ut palam est. (20) Cfr. Suarez, l. c., u. 3 ss. ; iuverna, La vita crisliana c la Comunione frequente c Quo­ tidiana, p. 54, Rimini, 1916. (21) Cfr. Tavema, op. cit., p. 52 s. DE COMMUNIONE FREQUENTI ET QUOTIDIANA 167 V. Eo ipso quod fidelis accedit ad sacram Synaxim cum actuali devotione, ostendit se habere rectam mentern; nam actualia devotio, dummodo vera sit, saltem implicite denotat certe rectam intentionem. VI. Si quis communicet ex usu, i. e. ex habitu seu consuetudine, sumptio eucharistica fit moraliter mala ob quandam inordinationem seu irreverentiam. Secluso contemptu, dummodo scii, ne excludat praefatos fines Communionis, peccatum est veniale. Si ex vana gloria vel humana ratione (piis communicet, sumptio est mora­ liter mala; per se culpa levis est. Cum vero sumptio eucharistica sit intrinsecus bona ac proprius eiusdem finis non excludatur, et culpa sit venialis tantum, bonitas actionis non corrumpitur, et ideo communio suos producit effectus, quamvis et fructus et meritum imminuatur (22). Num vero, praeter peccatum vanae gloriae vel humanae rationis, adsit quoque peccatum veniale irreverentiae in SS. Eucharistiam, vide n. 77 et 509, 2. ·' π 511. Indicium seu consilium confessarii. — 1. Fideles, qui fre­ quenter vel etiam quotidie sacram Communionem recepturi sunt, iudicium seu consilium confessarii exquirere debent. Sane decretum S. C. Concilii « Cum ad aures », 12 febr. 1679, haec statuit: « Frequens ad sacram alimoniam percipiendam accessus, confessarionim, se­ creta cordis explorantium, indicio est relinquendus; qui ex conscientiarum puritate et frequentiae fructu et ad pietatem processu laicis, quod prospicient eorum saluti profuturum, id illis praescribere debebunt ». Id confirmat, quoad Instituta religiosa, decr. « Quemadmodum » S. C. EE. et RR., 17 dec. 1890 (η. V s.), ac universim, i. e. pro omnibus in genere, ut iam vidimus, decr. « Sacra Trid. Synodus » (η. V). 2. Consilium seu iudicium confessarii potest esse explicitum et im­ plicitum. Non requiritur semper explicitant; saepe sufficit implicitum. 3. Facultas, quae competit confessario, concedendi, permittendi, prohibendi Communionem plus minus frequentem iis qui habent dispo­ sitiones ad licitam Communionem requisitas, non est auctoritas iurisdictionis seu imperativa, sed tantum auctoritas declarativa vel directiva seu consilii (23). Loquimur, sedulo attendas, de fidelibus qui habent dispositiones requi­ sitas ad licitam communionem ; nam si agitur de iis qui non versentur in statu gratiae aut careant recta intentione, confessorius iure atque officio ex munere sibi commisso iubet, mandat, prohibet, nomine Christi et Ecclesiae, quod ipsa (22) Cfr. S. Thom., De malo. q. 2, a. 4. ad 2; Suarez. IX bon. ct malitia act. hum.. disp. 8, sect. 1; Billuart. dissort. IV, De actibus humanis. art. 4, η. 2; Bull.-Palm., ομ. cit., I, η. 98; Noldin, ομ. cit., I. n. 77; Lchmkuhl. ομ. cil., I. η. 109 8. (23) Palmieri ad Gury, I. c., u. 15G *; Gennaii, Quest. mor., n. 650; Pighi, I. c., 145. 468 LIBER IV - PARS I - CAPUT VIII lex divina et ecclesiastica iubet, mandat, prohibet. Haec auctoritas non est vere imperativa, sed solum, in quantum seiungitur a remissione vel retentione peccatorum, declarativa. Quod confessario non competat auctoritas iurisdictionis seu imperativa, est res apertissima: siquidem jurisdictio ad confessorium spectat quatenus est index: porro index ipse est tantum in remittendis vel retinendis peccatis et in poenitentia imponenda; in ceteris doctorem agit, illud docens quod lex praecipit vel ratio bene consulta suadet (24). Vi auctoritatis declarativae confessarius fideli, etiam habenti per se dispo­ sitiones requisitas ad licitam communionem, edicere valet ei esse ab ipsa absti­ nendum, puta, quia obstat aliqua censura, vel scandalum reparandum, aut occasio peccati removenda, vel restitutio facienda. Ubi sermo est de iudicio seu consilio confessarii quoad Communio­ nem, non attenditur, generatim loquendo, auctoritas declarativa, sed solum directiva. Vi huius auctoritatis confessarius, omnibus circum­ stantiis mature perpensis et in primis statu conscientiae poenitentiis, iudicat num Communio frequens aut etiam quotidiana sit profutura, necne, et ideo num commendanda vel suadenda sit, an minus. Huiusmodi indicium est auctor itativum, at, qua tale, ne sub levi quidem per se obligat, quia est mere directivum. Fac sedulo animadvertas, alterutro sensu auctoritatis declarativae vel directivae usurpari in hac materia verba consueta: Communionem praecipere, imponere, permittere, concedere etc.; aut: prohibere, denegare, vetare etc.; quae verba, ut ex dictis liquet, non significant verum prae­ ceptum vel permissionem aut concessionem stricte sumptam, neque veram prohibitionem aut vetitum proprie dictum. 512. Quaestiones. — I. An confessarius possit prohibere directive sacram Communionem aut determinare eiusdem frequentiam? Resp. Confessarius nec debet nec potest per se a frequenti seu quo­ tidiana Communione avertere poenitentes, qui in statu gratiae reperiantur ac recta intentione accedant, seu qui sincerum foveant deside­ rium in dies magis proficiendi atque Deo arctius adhaerendi. Id clare eruitur e decreto « Sacra Trid. Synodus » (η. V), et ex principiis supra enunciatis (n. 509) - (25). Per accidens potest ac debet prohibere communionem frequentem, si ex ea aliquod incommodum sequatur, puta si fidelis nequeat frequenter aut quo­ tidie communicare sine detrimento rei familiaris, ex. gr. educationis liberorum, curae infirmorum, negotiorum gestionis etc.; paucis, quoties communicans a (24) Génicot, l. c., n. 197, III: Falmieri, L c.; PlRhi, l. c., 3». 125) Tavcrna, I. c., p. 62 88.; Ferrcrce, l. c., nn. 193, 225. DE COMMUNIONE FREQUENTI ET QUOTIDIANA 469 domesticis aliisve officiis exsequendis praepediatur. Ratio, cur valeat confessa­ rius hoc in casu vetare communionem, est quia ipsa communio fit per accidens illicita, ob incommoda scii, ex ea oritura (26). ie sit consilium, ut 513. II. An quotidie communicantibus dandum uno alterove die abstineant a Communione? Resp. Nonnulli, praesertim veteres, censent cum S. Alphonse (l. c.) maius bonum spirituale obvenire communicanti ex omissa bis aut semel in hebdomada Communione; alii, commentatores potissimum decreti « Sacra Trid. Synodus », aliter sentiunt (27). Certa ac determinata regula nequit dari. Id relinquitur prudenti confessarii iudicio, cuius erit, omnibus attentis, declarare num omissio sacrae Communionis sit poenitenti profutura necne. 514. III. An deneganda frequens Communio iis qui saepe labuntur in peccata venialia aut affectum habent ad huiusmodi peccata? Resp. Frequens aut etiam quotidiana Communio denegari nequit iis, qui saepe labuntur in peccata venialia, licet deliberata, aut affectum habent ad huiusmodi peccata, dummodo recta mente seu intentione accedant. Hac de re nulla hodie potest esse controversia. Sed, animad­ vertas sedulo, aliud est denegare, aut hortari vel consulere. 515. IV. An sit deneganda frequens Communio iis qui in mortale interdum labuntur, aut affectum ad mortalia habent? Resp. Communio frequens vel quotidiana non est illis neganda, qui interdum in mortalia labuntur, modo hic et nunc sint in statu gratiae et cum recta piaque mente sanctissimam Eucharistiam recipiant. Haec recta piaque mens importat, saltem implicite, ut culpas commissas detestentur ac propositum habeant se numquam in posterum peccaturos. Quod attinet vero ad eos, qui affectum habent ad mortalia, sic praestat distinguere: si nomine affectus intelligitur prava voluntas inhae­ rens vel habitualiter vel actualiter peccato letali, certe Communio negari debet, quia eiusmodi voluntas est graviter mala; si vero nomine affe­ ctus intelligitur inclinatio seu propensio ad mortale ex fragilitate humanae naturae profluens, Communio non est deneganda hac sola ratione, cum talis inclinatio seu propensio non sit ex se ipsa culpabilis. (26) Quae habet hac do ro Pighi (Z. c., n. 146, q. 5°), nobis videntur vel minus exacte vel obscure exposita. (27) Cfr. Gonnarl, Z. c., p. 28; Ferrores, Z. c., p. 38 ss. 470 LIBER IV - PARS I - CAPUT VIII 516. V. Num peccet poenitens qui iudicium seu consilium con­ fessarii non sequatur? Resp. Poenitens, qui non sequitur indicium seu consilium confessarii quoad Communionem frequentem aut quotidianam, certe non peccat mortaliter, eo ipso quod agitur de consilio, non autem de prae­ cepto; sicuti graviter non peccat qui directionem confessarii in regi­ mine vitae spiritualis non servat. Peccatne saltem leviter? Per se, non; siquidem consilium, ut omni­ bus constat, ne sub levi quidem obligat; per accidens potest peccare ratione imprudentiae, quatenus sese exponit periculo errandi, nisi certus omnino sit, se consilio confessarii non egere; quod in praxi tamen, ubi agatur de laicis, vix admittendum est (28). 517. VI. An eadem dispositio requiratur in laico, qui communicat, et in sacerdote celebrante? Resp. Non requiritur eadem dispositio seu animi puritas in laico <ρύ frequenter vel quotidie communicat, et in sacerdote quotidie Sa­ crum faciente. Sane, quando agitur de sacra Communione frequenti vel quotidiana laicorum, attendi debet tam ad privatam utilitatem com­ municantis quam ad reverentiam SS. Sacramento debitam; ubi, contra, agitur de sacerdotibus, qui ex munere suo mediatores sunt inter Deum et homines, quorum preces et sacrificia toti corpori Ecclesiae tanto­ pere prosunt ex opere operato, attendi debet potius ad communem Ecclesiae utilitatem. Quare a culpa veniali irreverentiae longe facilius sacerdos celebra­ turus excusatur quam homo laicus; imo propter publicum munus ad communem Ecclesiae utilitatem, quod sacerdos gerit, ei suadendum omnino est, ut potius celebret quam ut Sacrum omittat, dummodo tamen pro sua parte aliquatenus incumbat in puritatem non a solis mortalibus, sed etiam a culpis levioribus conservandam aut quantocius sibi restituendam (29). 518. VII. An et quodnam sit signum practicum rectae intentionis eiusque defectus quoad Eucharistiam frequenter suscipiendam? Resp. Signum practicum rectae mentis seu intentionis est augmen­ tum puritatis et immunitas a levioribus etiam peccatis paulatim cre­ scens; c contrario relapsus semper iidem in peccata deliberata etsi ve(28) Gury-Ball., I. c.; Pighi, l. c., n. 116, 532. IV. Missa non est sacrificium a sacrificio crucis plane distin­ ctum, sed secundum quendam respectum unum cum illo, secundum alium respectum sacrificium distinctum dici debet. Gone. Trid. (I. c.) docet: «In divino hoc sacrificio, quod in Missa peragitur, idem ille Christus continetur et incruente immolatur, qui in ara crucis semel se ipsum cruente obtulit... Una enim eademque est hostia, idem nunc offerens sacerdotum ministerio, qui se ipsum tunc in cruce obtulit, sola offerendi ratione diversa ». — Evidens est, hos duos modos offerendi specie inter se differre, ut omnes theologi docent: num vero ob hanc differentiam ipsa sacrificia specie ab invicem differant, DD. in diversas abeunt sententias. Uti patet, haec quaestio est potius de modo loquendi. Rectius dicuntur simpliciter diversa sacrificia; potius quam unum idem que absolute, seu unum et idem sacrificium secun­ dum quid dici debet (21). Praeter hoc discrimen, aliae sunt diversitates accidentales, quibus sacrifi­ cium eucharisticum a sacrificio crucis differt. Victima est eadem numero; sed in cruce erat Christus adhuc passibilis et mortalis, dum in Missa Christus im­ passibilis ct immortalis offertur. In cruce Christus solus erat sacerdos se offerens visibiliter; sacrificium eucharisticum per sacerdotes ministros Christi %visibiliter offertur. In sacrificio crucis finis et effectus est meritum ac satisfactio ad opus redemptionis complendum, in sacrificio Missae est applicatio meriti et satisfa­ ctionis in cruce consummatae. Demum sacrificium crucis est sacrificium sim­ pliciter absolutum, utpote quod ad nullum aliud sacrificium refertur tamquam signum eius ac repraesentatio; sacrificium eucharisticum, contra, est relativum essentialiter ad sacrificium crucis eiusque repraesentatio (25). (23) Cone. Trid., Sess. cit., cap. 2. (24) Suarez, disp. 76. sect. 1; Lacroix. 7. c., η. 9; Sporer, 7. c.. n. 72 s.; Franzclln, 7. c., p. 417; Sasse, 7. c., p. 513; Billot, 7. c., p. 551 s. (25) Si Missae sacrificium, quod a sacerdotibus ministris Christi offertur, cum sacrificio a Christo in ultima coena oblato comparetur, facile intelltgitur, utrumque esse idem specie sacrificium. At plures habentur differentiae accidentales. non solum ratione loci, temporis et caere­ moniarum, sed etiam 1° ex parte offerentis, cum in ultima coena sacerdos visibilis fuerit Chri­ stus, qui per se ipsum sacrificium offerebat, nunc vero sacerdos visibilis sit homo minister Christi; 2° ex parte victimae oblatae, quae in ultima coena erat mortaUs, nunc autem est im- 484 LIBER IV - PARS Π - CAPUT I 533. Essentia sacrificii eucharistici. — 1. Variae fuerunt olim DD. sententiae hac de re. Quidam putarunt sacrificium consistere in sola communione sa­ cerdotis (26). Alii docuerunt, essentiam Missae esse reponendam in quacumque actione, quae inter consecrationem et communionem circa sacramen­ tum exercetur, scii, vel in elevatione, vel in oblatione verbali quae fit statim post consecrationem, vel in fractione hostiae et commixtione specierum (27). Alii cum S. Bellarmino (28), cum Lugone, saltem aliquo sensu (29), et S. Alphonso (30), dixerunt sacrificium eucharisticum constare tum consecratione tum sumptione sacerdotis. Alii aliter opinati sunt. Plerique censuerunt solam consecrationem ad essentiam sacrificii Missae pertinere, communionem vero nonnisi ad eiusdem integritatem et perfectionem extrinsecam requiri. Haec sententia, quae olim erat communior (31), hodie communis est apud AA. Sane unum vel alterum dumtaxat invenimus auctorem ex recentioribus, quos diligentissime singulos perlegimus, ab hac do­ ctrina recedentem (32). Fatendum, sententias istas non esse plane diversas atque oppositas, cum theologi non semper iisdem verbis utantur caque eodem sensu accipiant. V. g. aliud est, proprie et accurate loquendo, quaerere de essentia sacrificii eucha­ ristici, aliud quaerere de necessitate eiusdem, ut disserunt 5. Bellarminus, Lugo aliique. mortalis; 3° ex parte significationis mysticae, quatenus sacrificium in ultima coena reprae­ sentabat mortem Christi futuram, dum sacrificium eucharisticum repraesentat perenniter in Ecclesia mortem Christi praeteritam; 4° ex parte meriti in Christo principaliter offerente, quatenus sacrificium in ultima coena ut opus Christi operantis crat meritorium; nune vero sacrificium ex parte Christi offerentis non est meritorium, cum Christus non sit amplius in statu merendi, sed solum valet ad applicanda merita Christi in cruce consummata. Cfr. Suarez, l. c., sect. 1, n. 2 s. (26) Cfr. Suarez, disp. 75, sect. 4, n. 1. (27) Cfr. Ioan, a S. Thoma, De Euch., disp. 32, a. 1. (28) Loc. cit.» cap. 27. (29) Loc. cit., sect. 5, n. 72 ss. Sententia Lugonis eo sensu differt a sententia S. Bellar· mini, quatenus ipso asserit sumptionem simul cum consecratione concurrero ad rationem oblationis, ita tamen ut in sola consecratione seorsum considerata iam inveniatur quidquid per se sufficeret ad victimae destructionem. (30) Loc. cU.9 n. 305. (31 > S. Alph. (Z. c.), quamvis sequatur opinionem S. Bellarminl ct aliorum ut probabi­ liorem, tamen hanc vocat valde probabilem et communiorem. (32) Omittimus veteres DD., quod videsis apud Suarez (Z. c., sect. 5, n. 3) et S. Alph. (Z. c.). Recentes tantum allegamus sive dogmaticos sive morallstas: Franzelin, Z. c., p. 418; Do Augustinis, Z. c., p. 753 ss.; Billot, Z. c., p. 569 ss.; gaeso, Z. c., p. 517 ss.; Lahousse, Z. c., p. 765 ss.; Ilurter, Z. c., III, n. 419; Pesch. Z. c., n. 897 ss.; Ball.-Palm., Z. c., n. 228; D’Annibale, Z. c., 5 258; Gury-Ball., Z. c., n. 151; Gury-Ferrcres, Z. c., n. 349; Génicot, Z. c., n. 213; Lehmkuhl. Z. c.. n. 229; Noldin. Z. c., n. 163; Gasparri, Z. c., n. 23; PJghi, Z. c., n. 164. De genuino conceptu sacrificii eucharistici valde erudite disserit M. de la Taille In egregio opere Mysterium Fidei, p. 319 ss» DE NATURA ET EFFICACIA SS. MISSAE SACRIFICII 2. Ultima ex memoratis sententiis, quae affirmat essentiam sacri­ ficii Missae in sola consecratione consistere, ut vera certaque habenda est. Sane: 1° Essentia sacrificii in ea actione consistere debet, quae nomine Christi exercetur, siquidem Christus ut principalis sacerdos actionem essentialiter sa­ crificalem exercere debet; atqui consecratio est ac ea sola, quae strictissimo sensu nomine Christi exercetur. Ergo. 2° In ea actione essentia sacrificii Missae reponenda est, cui notae essen­ tiales cuiuslibet sacrificii conveniant. lamvero in sola consecratione omnia per­ fecte habentur, quae ad essentiam sacrificii requiruntur. Ergo. Sane in conse­ cratione Deo offertur res sensibilis a proprio ministro iuxta legitimam institu­ tionem per destructionem hostiae ad supremum Dei dominium agnoscendum. Adesse et essentialiter compleri destructionem in consecratione, ex infra dicendis patebit (n. 538), sive Lessii, sive Vasquez, sive Lugonis theoria spectetur. 3° Haec doctrina est conformior modo loquendi S. Scripturae, liturgiarum, SS. Patrum et Doctorum (33). Tlodie accedit expressa confirmatio ex Pii XII Encycl. « Mediator Dei ct hominum», 20 nov. 1947 (A. A. S., XXXIX, 521). Quod vero communio sacerdotis ad integritatem et perfectionem extrinsecam sacrificii requiratur, evidens est. Nam Christus ponitur sub speciebus eucharisticis per modum cibi et potus, et ideo communio seu sumptio specierum necessaria prorsus est, quatenus sacrificium eucharisticum ex propria ratione ordinem includit ad participationem victimae. Proinde haec ad integritatem sacrificii pertinet, non quasi sit de essentia eius, sed quatenus est « extrinseca quaedam perfectio et consecutio cuiusdam finis intenti in ipsa re consecrata et sacrifi­ cata » (34). Authentice id confirmatur a Pio XII in Encycl. « Mediator Dei ct hominum ». 534. Consectaria. — Ex hac doctrina nonnulla consectaria pract-ici momenti sequuntur: 1° Applicatio Missae necessario fieri debet ante consecrationem, adeo ut postea facta tamquam nulla et prorsus invalida habenda sit. 2° Qui consecrationi interfuit, sacrificio Missae quoad substan­ tiam interfuit et fructuum eiusdem particeps fit; quamvis Ecclesiae praecepto audiendi die festo Sacrum non satisfaciat, cum integra Missa praecipiatur. (33) Suaroz, L c.; Snase, l. c.; Billot, L c., p. 572 88.; Gasparrl, l. c., n. 24. (31) Suaroz, L c., n. 10. 486 LIBER IV PAILS ΤΙ - CAPUT I 3° Celebrans semper tenetur de suo sacrificio communicare, nec ullo modo ei licet sumere hostiam in alia Missa vel ab alio sacerdote consecratam, et hostiam a se consecratam reponere ex. gr. in pyxide vel in ostensorio. 4° Eadem hostia, quae simul cum calice consecrata fuit, et non alia, debet frangi et a celebrante sumi; siquidem liturgica fractio hostiae est praeparatio ad manducationem. 5° Ipsa hostia modo consecrata, et non alia antea consecrata, per se elevari debet, ut adoretur; imo omnes caeremoniae Missae per se in una eademque hostia peragi debent: id sane postulat integritas plena et perfecta sacrificii (35). 6° Sine causa gravissima non licet particulas in Missa conse­ cratas sumere de altari ante communionem celebrantis, ut distribuantur fidelibus communicaturis: siquidem ex eodem sacrificio prius sacerdos celebrans, dein fideles communicare debent. Diximus sine causa gra­ vissima, quae occurrit, ubi agatur de viatico ministrando, et desint aliae particulae consecratae. Pariter hostiae in Missa consecratae non sunt prius reponendae, sed usque ad peractam communionem relinqui debent super altari, quia pertinent aliqua ratione ad sacrificium quod communione ab­ solvitur. * 535. Utrum iure divino, an mere ecclesiastico teneantur commu­ nicare sacerdotes litantes. — Theologi communius docent, et recte qui­ dem, iure divino necessariam esse communionem celebrantis. Ratio, quia sacrificium eucharisticum, sicuti ex divina institutione ordinem habet intrinsecus ad sumptionem, ita vi institutionis haec sumptio ad eius integritatem et perfectionem exigitur. Quod autem exigitur vi institutionis, iure divino id requiri palam est. Porro quod necessarium est ad integritatem et perfectionem sacrificii, ab ipso sa­ cerdote offerente praestari debet. Ergo sacerdos offerens iure divino tenetur ad participationem sacrificii. Hanc obligationem ex intima natura sacrificii non obscure derivat Concilium Toletanum XII; et ipsum Concilium Trid. (36) innuere vide­ tur, sacerdotes celebrantes obstringi praecepto divino ad Eucharistiam sub utraque specie sumendam (37). (35) S. Alph., lib. III, n. 205; Noldln, I. c., n. 163. -B (36) Sees. XXI, cap. 1. (37) Cfr. S. Thom., I. c·, q. 82, a. 1; Suarez, l, c»9 n. 16; Sasso, Z. c., p. «520; Lalioussc· L c., n. 214. DE NATURA ET EFFICACIA SS. MISSAE SACRIFICII 487 536. An consecratio utriusque speciei necessaria sit ad essentiam sacrificii eucharistici. — Quidam theologi docuerunt, aut saltem pro­ babile existimarunt, alterutram consecrationem per se solam ad es­ sentiam sacrificii sufficere (38). At communissima DD. sententia est, ad essentiam sacrificii Missae requiri, consecrationem utriusque speciei. Sane : 1° Eatenus sacerdotes peragunt sacrificium, quatenus id, quod Christus fecit, ipsi quoque in eius commemorationem faciant, iuxta illud: « hoc facite in meam commemorationem ». Atqui Christus in ultima coena obtulit sacrificium in utraque specie. Ergo consecratio utriusque speciei est necessaria omnino, ut ratio sacrificii habeatur; secus sacri­ ficium non constaret essentialiter iis quae Christus fecit et quae ab Apostolis fieri iussit. 2° Christus voluit ut sacrificium eucharisticum expresse reprae­ sentaret mortem cruentam crucis. Atqui hoc requirit consecrationem utriusque speciei; nam, licet quaelibet consecratio aliquatenus reprae­ sentet mortem Christi (cum Christus in statu cibi constituatur, et cum species panis vi verborum nonnisi corpus, species vini nonnisi san­ guinem repraesentet), tamen consecratio unius speciei sine altera non expresse repraesentat mortem Christi cruentam, passionem, sanguinis effusionem; quae sanguinis effusio in sacrificio eucharistico in eo cer­ nitur, quod duplici consecratione ponitur distinct-ini corpus Christi sub speciebus panis et sanguis sub speciebus vini. Ergo. 3° Christus tum oblatione sacrificii in ultima coena, tum sacri­ ficium eucharisticum iugiter offerens in nostris altaribus, est sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech. Atqui Melchisedech pa­ nem et vinum obtulit. Ergo ut typo respondeat antitypus, oportet es­ sentia sacrificii Missae complectatur consecrationem utriusque spe­ ciei (39). S. Alphonsus (Z. c.) putat contrariam sententiam non carere probabi­ litate. Génicot (l. c.) haec habet: « Nihilominus aliqui AA. etiam recentes proba­ bilem dicunt sententiam quae alterutrius speciei consecrationem ad essentiam sacrificii sufficere autumant: quod tamen non videtur admittendum ». (38) Colitin. Tourncly. Dr. Euch., part. 2, cap. 3, art. 2, sect. 3, conci. 2: Adrianus. iu IV quacst. dc Euch., § Viso do impedimento, v. Pro responsione; Bonacina, De Euch., disp. 4, . Plures negant, tum quia citata verba canonis eo sensu rectius sunt intel* ligenda, quod offerentes sive pro se sive pro universo coetu fidelium offerre velint, iuxta mentem ac intentionem Ecclesiae; et sane non dicitur, pro se vel pro suis omnibus, sed pro se et suis omnibus, et quidem non pro uno vel altero in particulari, prout reipsa exigeret applicatio, sed pro suis omnibus; tum quia, theologice loquendo, nulla videtur ratio, cur hic fructus, prout est ex opere operato, sit alteris applicabilis. Attamen prima sententia, saltem cxtrinsece, probabilis est. Qua admissa, sequitur duplici sensu posse fideles, ex. gr., pro alio Missam audire, tum qua(24) Cfr. Suarez, Z. c., n. 3, disp. 78, sect. 2. n. 3; Sporer, l. c., n. 21(1 ss.· Ball.-Palm., I. c., n. 239; Noldln, Z. c.; Génicot, Z. c.. IV; Lehmkuhl, Z. c., n. 210. (25) Cfr. S. Thom., Z. e., q. 79. a. 5; Suarez, disp. 79, sect. 8, η. 3; Lugo, Z. c., n. 231· Sporer, l. c.. n. 250 fie»; Génicot, Le. (20) C’tr. Sporer, L e., n. 253; Lacroix, L c.. n. 60. 9 DE NATUB.A ET EFFICACIA SS. MISSAE SACRIFICII 507 tenue fructum ox opere operantis percipiendum et alteri applicabilem ei donant, tum quatenus fructum specialem ex opere operato ei applicant. Quaerunt theologi, utrum qui eodem tempore pluribus Missis as­ sistit, de fructibus omnium participet, an unius tantum. Nonnulli cen­ sent participare de fructibus omnium, quia nil vetat quominus prae­ sentia atque attentio requisita tamquam conditio ad fructum perci­ piendum, pluribus Sacris simul exhiberi possit; alii negant. Primae sententiae, utpote communiori et probabiliori, adhaeremus. 559. 3° Fructus specialissimus seu personalis est, qui sacerdoti ex ipsa oblatione sacrificii digne peracta provenit. Sane nullum est du­ bium, quin sacerdos non solum ratione sacramenti Eucharistiae per­ cepti, sed etiam ratione sacrificii oblati omnium fructuum ex opere operato particeps fiat. Quare iste fructus est impeiratorius, propitiato­ rius et satisfactorius, ut merito AA. communiter docent; et oritur independenter a voluntate ipsius celebrantis, adeo ut percipiatur, etsi sacerdos de eo non cogitet neque illum sibi acquirere in­ tendat (27). Plures dicunt, hunc fructum, ex eo quod sacerdos offerens in Sacro faciendo tam prope ad Christum accedit et tam arcte cum eo coniungitur, non esse fructu ministerial! multo inferiorem (28) ; imo alii censent eundem excedere ipsum fructum ministerialem (29). Cer­ tum est, excedere fructum generalem et specialem; negamus excedere fructum ministerialem; eo tamen paulo esse minorem indubitanter tenemus, quia sacerdos celebrans eflicaciter, directe ac immediate operatur nomine Christi et Ecclesiae tamquam minister. Quaerunt theologi, an iste fructus possit aliis applicari. Quidam, ut Diana (30) et Filliuccius (31) affirmant, et addunt sacerdotem pro applicatione huius fructus stipendium percipere posse. Haec opinio, prout asserit, stipendii perceptionem licitam esse, falsa est, uti liquet ex prop. 8a damnata ab Alexan­ dro VII, quae ita sonat: « Duplicatum stipendium potest sacerdos pro eadem Missa licite accipere applicando petenti partem etiam specialissimam fructus ipsimet celebranti corrcspondentem, idque post decretum Urbani VIII » (32). Longe probabilior et communior est sen tentia, quae negat fructum spe· (27) S. Thom., I. c., q. 79. a. 5 et 7; Suarez, Z. c., n. 1 s.; Lugo, Z. c., n. 232 ss.; Sporer, Z. c., n. 255; D’Annlbalo, Z. c.; Gasparri, Z. c., n. 35; Lahousse, Z. c., n. 280; Noldln, Z. c.; Lehmkuhl. Z. c., n. 239. (28) Sporer, Z. c.; Filliuccius, tract. 15, cap. C. n. 15; Noldin, Z. c. (29) Cfr. Lahousse, Z. c. (30) Op. cit., Tract, dc celebratione Missar., re sol. 7. (31) Loc. cit., n. 151. (32) Decret. S. C. S. O., 24 sept. IG05; cfr. De nzinger, op. cit.. n. 1108. 33 — Cappello, Dr Sacramentis, I. 508 LLBER IV - PARS II - CAPUT I cialissimum esse alteri applicabilem (33). Haec sententia, in quantum conten­ dit, non posse lotum fructum in alios transferri, certa videtur. 560. 4° Fructus ministerialis (ab aliis specialis vel medius vocatus) ille dicitur, qui, ex determinata sacerdotis intentione, alicui personae vel fini applicatur. Est impetratorius, propitiatorius et satisfactorius, modo requisitae conditiones adsint. Ut iste fructus percipiatur, ne­ cessaria omnino est intentio seu applicatio ex parte celebrantis, eaque posita, infallibiliter ei confertur, cui a sacerdote applicatur, dummodo nullus sit obex (34). 561. An et quonam sensu fructus sacrificii eucharistici sit infal­ libilis. — 1. Qua satisfactorius, fructus est vere ac proprie infallibilis, si debitae conditiones adsint in subiecto. Dicimus est vere ac proprie infallibilis, non solum quia producitur ex opere operato, sed praecise quia ex parte obiecti nullum habetur et haberi potest impedimentum, ideoque ultimus effectus semper obtinetur. Dicimus si debitae condi­ tiones adsint in subiecto, quia effectus sacrificii eucharistici, sicuti effectus sacramentorum, quamvis sit ex opere operato, eatenus produ­ citur, quatenus obex non adsit. Quare conditiones in subiecto ideo requiruntur, ut amoveatur obex. Quantitas maior minorve fructus i. e. remissionis poenae, si agitur de vivis, pendet tum a Dei liberalitate tum a subiecti dispositione; si agitur de animabus purgatorii pendet a liberalitate Dei, iuxta taxationem a Christo factam de institutione sacrificii eucharistici. Hinc Concilium Trid. (35) docet, has animas (3). Hinc merito pseudo-synodi Pistoriensis doctrina, negans in arbitrio esse sacerdotis applicare fructus sacrificii cui vult, damnata est a Pio VI in Const. «Auctorem fidei», 28 aug. 1794, sub n. 30, tamquam «falsa, teme­ raria, perniciosa, Ecclesiae iniuriosa, inducens in errorem alias damnatum in Wicleffo » (4). (1) Suarez, l. c., sect. 10, n. 11; Sporer, 7. r., n. 256; Ball.-Palm., 7, c., n. 277 ss.; D’An· ni balo, l. c.t n. 495; Gaspard, 7. c., n. 466; Noldin, 7. r., n. 171; Lehnjkuhl, 7. c., n. 255. (2) Suarez, Z. c., sect. 9, n. 7; Lugo, 7. r., n. 210 ss.; Busembauin, apud S. Alph., I. c., n. 334. (3) Ctr. can. 802 ct 809. 1 (4) Error in Wicleffo alias damnatus habetur in prop. 19*. quae ita sonat: «Speciales orationes, applicationes uni personae per praelatos vel religiosos non plus prosunt eidem, quam generales, ceteris paribus ». Cfr. Denzinger, op. ct/., nn. 599, 1530, DE NATURA ET EFFICACIA 89. MISSAE SACRIFICII 525 Cum potestas offerendi et applicandi fructus insit characteri sacer­ dotali, manifestum est sacerdotem semper valide offerre et applicare, etsi fortasse illicite, ex. gr. si id agat contra voluntatem superioris. Proinde contraria sententia paucorum veterum, utpote omnino falsa, silentio praetereunda est (5). 573. Quaenam conditiones requirantur ad validitatem applicationis Missae. — Ut valida sit applicatio Missae, tria requiruntur: 1° fieri debet a sacerdote celebrante per intentionem saltem habitualem et impli­ citam; 2° fieri debet ante consecrationem; 3° debet esse ad certam perso­ nam vel ad certum finem explicite vel saltem implicite determinata. 1° Fieri debet a sacerdote celebrante per intentionem saltem habitualem et implicitam. Quod fieri debeat a sacerdote celebrante, evidentissime colligitur ex supra dictis (n. 572, 2); ipsi enim, et non alteri, tradita est a Christo potestas offerendi sacrificium eucharisti­ cum, et consequenter applicandi eiusdem fructus. Quod vero sufficiat intentio habitualis, i. e. aliquando habita et non revocata, licet hic et nunc neque actu neque virtute exsistat, patet ex eo quod applicatio Missae fit per modum donationis; porro donatio semel facta manet, donec revocetur (6). Immerito quidam veteres, ut Vasquez (7), dicebant requiri intentionem actualem vel virtualem ad Missae fructum applicandum, sicuti requiritur ad consecrandum. Non datur paritas inter consecrationem et applicationem. In sacramentis ideo requiritur intentio actualis vel virtualis, quia ipsa efficit sacramentum; contra, in applicatione Missae intentio non efficit fructum illius, qui dc se oritur ex celebratione sacrificii, sed solum huic vel alteri illum dis­ pensat (8). Intentio interpretativa non sufficit, cum numquam fuerit elicita; ideoque applicatio mere interpretative facta, ut prorsus nulla habenda est. Non requiritur intentio saltem habitualis explicita, sed sufficit etiam implicita, ea scii, quae continetur in alio, i. e. ex cognitione generali et confusa (cfr. n. 39, 2). (5) Cfr. Suarez, L c.; Lugo, I. c.; Laymann, 1. c.. tract. 5. cap. 3. η. 11; Diana, part. II. tract. 14, resol. 72. (6) Boned. XIV, Dc sacros. Missae sacri/., lib. Ill, cap. 16, n. 5; Lugo, Dc sacram. in gcncre, disp. 8, sect. 6, n. 93; Suarez, disp. 13, sect. 3, n. 5; Lacroix. L r.t n. 205; Elbel, J. c., n. 171; Bonacina, I. c., q. 3. p. 2, n. 11; S. Alph., I. c., n. 335; Sporer. I. c.. n. 340; Ball.-Palm., I. c. Cave no confundas intent ic quae vel actualis vel saltem v: (7) Loc. cil., disp. 138, ca] (8) Lugo, I. c., n. 94 88.; 526 LIBER IV - PARS II - CAPUT I Quamvis intentio tantum habitualis implicita satis sit, tamen in praxi, quoad fieri potest, curandum, ut intentio explicita et quidem actualis vel saltem virtualis habeatur. Absint tamen scrupuli et anxietates in hac re, cum ex hoc capite vix applicatio nulla sit. 574. Quaerunt DD.: a) an valida sit intentio habitualis ante rece­ ptum sacerdotium habita, ex. gr. si diaconus, qui post unam vel alte­ ram hebdomadam sacrum presbyteratum est recepturus, dicat: Intendo primam Missam applicare pro matre vel sorore mea; — b) an intentio habitualis extendi queat ad plures menses et annos; — c) an valida sit haec intentio: Sacrum facio pro eo, cui illud applicat Deus vel B. Virgo; — d) an valida sit applicatio facta contra voluntatem Su­ perioris. a) Validitati applicationis nullatenus obest circumstantia, quod intentio habita fuerit ante receptum sacerdotium: dummodo elicita re­ vera sit et numquam retractata, recepto presbyteratu adhuc perseve­ rat, et consequenter nihil impedit quominus ex ea determinetur Missae applicatio (9). b) Certum est, applicationem fieri posse longe antea, ut commu­ niter docent AA. Hinc si sacerdos initio hebdomadae vel mensis Missas applicare intendit per integram hebdomadam vel mensem, puta, pro animabus in purgatorio detentis, quamvis postea de hac re non amplius cogitet, valide applicat ex intentione habituali, modo mutata seu re­ vocata non fuerit. Id autem licet sine ullo scrupulo. Quod etiam ad plures menses extendi queat intentio, indubitatum est, ut liquet ex ipso eius conceptu. An quoque ultra annum, imo ad plures annos! Quidam vel absolute negant, vel dubitant (10). Nobis sic videtur clarius distin­ guendum: si certo constet intentionem semel elicitam, numquam revocatam fuisse, pro certo tenemus eam perseverare etiam post plures annos (11), ideo­ que valide ex ea applicari sacrificium; si certo constet fuisse revocatam, deest intentio habitualis olim elicita, et Missae applicatio ex ea facta erit nulla; si dubitetur num revocata sit, necne, intentio habitualis est dubia, et ideo dubia erit etiam applicatio Missae. Valde suadendum, ne ad tempus nimis diuturnum, ex. gr. ultra annum, extendatur applicatio. Ad praxim quod attinet, sacerdos curet, ut circa tempus Sacri faciendi renovet saltem implicite intentionem antea habitam. (9) Cfr. Lugo, l. c„ n. 97 ; Gasparrl, I. c. (10) Noldln, I. c., n. 177, 1; Lohmkuhl, I. c., n. 250, 2. (11) Lacroix (l. c., n. 205) ait: « Etiam eufUelt intentio habitualis, idest Intentio semel posita et uon revocata, quamvis ante 10 annos praecesserit ». Cfr. etiam Sporer, l. e., n. 345. y i DE NATURA ET EFFICACIA SS. MISSAE SACRIFICII 527 c) Haec intentio: Sacrum facio pro eo, cui illud applicat Deus vel B. Virgo, est nulla, quia ex Christi institutione sacerdotis est, et non Dei vel B. Virginis, sacrificium applicare (12). Cfr. n. 578. d) Applicatio facta contra Superioris voluntatem procul dubio est valida, quia eiusdem valor unice pendet a celebrantis voluntate; sed illicita est, ut patet. « I 575. 2° Applicatio Missae fieri debet ante consecrationem. Certa ab incertis sunt distinguenda hac in re. Si applicatio fiat post Missam expletam, aut post communionem, est certissime nulla. Nonnulli ve­ teres cani validam dixerunt, quos merito carpit et egregie confutat Suarez (13). Item nulla est, si fiat post consecrationem calicis, sed ante communionem; et quidem non solum probabilius est nulla, ut quidam censent (14), sed certe, iuxta ea quae alibi tradidimus (n. 533 ss.). Ratio, quia sacrificium, perinde, ac sacramentum, effectum suum ex opere operato producit, dum conficitur et actu exsistit; neque in po­ testate ministri est effectum suspendere et postea alicui applicare. Essentia enim sacrificii consistit in consecratione utriusque speciei. Si fiat ante consecrationem panis, licet immediate ante, applicatio est certe valida, quia omnes actiones et preces quae praecedunt, sunt praeparatoriae ad sacrificium, quod certe nondum oblatum est. Si fiat ante consecrationem calicis, sed post consecrationem panis, item est valida: siquidem consecratione panis sacrificium inceptum quidem est, sed nondum oblatum. Quare percipere non possumus cur Card. Gaspard (l. c.) dicat: « Quoniam vero non desunt graves auctores contrarium docentes, dicendum applicationem in casu dubiam esse ». Ne unum quidem invenimus auctorem, qui contrarium expresso doceat. Tmo Sporer (15) diserte ait: «Etiam post consecrationem hostiae, ante consecrationem calicis, adhuc sacerdos potest applicare fructum sacrificii, secundum omnes ». Et sane omnes, qui de hac re loquuntur, vere ita sentiunt aut explicite aut implicite, sive veteres sive recentes (16). Nec aliter profecto sentiri potest; nam iuxta quamlibet sententiam de vi et essentia sacrificii (n. 533 ss.) certum est, sacrificium ante consecrationem calicis nondum esse absolutum; quare certum est, nostra sententia, valide applicari sacrificium ante calicis consecrationem. (12) Sporer, Z. c., n. 279; Tamburini, l. c., cap. 2, § 9, n. 17. (13) Loc. cil., n. 6. (14) Cfr. Gaspard, I. c., n. 470. (15) Loc. cil., n. 349. (16) Lacroix. Z. c., n. 207; Pasqualigo, l. c., q. 163; Busombaum, Dc sacram., n. 125; Sporer, l. c.; S. Alph., I. c qui refert doctrinam Busembaum, quin Improbet; Elbel, Z. c., confer. XVII, n. 110 Laymann, Z. c., cap. 2, n. 12; Boned. XIV, Z. c., n. 9; Ball.-Palm., l. c., n. 282; D’Annibale, 1. c § 200, not. 18; Gury-Ferreres, Z. c., n. 355; Noldin, Z. c.; Gé· nicoL l. c n. 219; Marc, Z. c., n. 1598; Lchmkuhl, Z. c.; Pighi, Z. c., n. 172. i i I i 528 LIBER IV - PARS Π - CAPUT I Expedit omnino ut sacerdos determinet applicationem antequam Sacrum incipiat, i. e. in ipsa praeparatione ad Missam (17). 576. 3° Applicatio Missae debet esse ad certam personam vel ad certum finem explicite vel saltem implicite determinata. Etenim sa­ cerdotis est Missae fructum applicare, quem Deus nonnisi ad inten­ tionem celebrantis confert. Quare si nullam personam aut nullum finem sacerdos determinavit, non est ratio, cur uni potius quam alteri fructus Missae applicetur, et ideo nulli applicatur. Necesse tamen non est, ut huiusmodi determinatio personae aut finis sit explicita; sufficit implicita ac generali termino expressa, ut ex dicendis patebit, nam etiam in hoc casu est vera propriaque determi­ natio; idque requiritur et sufficit ad valorem applicationis (18). 577. Nonnulla speciatim animadvertenda. 1. Oportet, persona, cui applicatur sacrificium Missae, sit certa ac determinata (explicite aut implicite) saltem momento consecrationis. Si esset incerta ac indeterminata, applicatio foret nulla. Hinc invalida est applicatio pro uno vel altero ex communitate. Item invalide applicat sacerdos, qui, receptis decem Missis a decem personis, intendit eas celebrare pro offerentibus indeterminate, i. e. ce­ lebrare non pro eo qui illam Missam obtulit, aut pro omnibus decem, sed pro uno ex decem offerentibus indeterminate, quia hoc in casu, uti patet, persona pro qua offertur, est plane incerta. Si, contra, sacerdos applicet singulas Missas pro singulis aut decem Missas pro omnibus illis decem personis, singulis applicando decimam partem uniuscuiusque Missae, applicatio est valida suaeque obligationi celebrans satis­ facit (19). In praxi tamen melius est atque suadendum, ut singulae Missae pro singulis decem offerentibus determinate applicentur. Vide n. 585. 2. Missa potest gradatim pro pluribus applicari, quatenus, ex. gr., si non prosit huic, prosit illi; si quantum obligor, acceperit Titius, re­ liquum habeat Caius, etc. (20). 3. Ad validitatem applicationis necesse non est applicare nominatim pro Titio vel Caio. (17) Bened. XIV, l. c.; Clericatus, Dc sacrii. Missae, decis. 36, n. 17; Bona, Dc sacri/. Missae, cap. 1, j 5. I (18) Lacroix. I. c„ n. 207 ss.; Sporcr, L c., n. 279 sa.; S. Alph., I. c„ quaor. 2; Pa· squaligo, l. c., q. 184 ss.; Gasparri, L c., n. 473 as. (19) S. Alph., L c.; Bonacina, l. c., q. 8, p. 7, 5 3, n. 1; Roncaglia, Dc sacri f Missas cap. 7, q. 9, resp. 2. Cfr. etiam Lacroix, L c., n. 210. ’ ‘ ’ (20) Pasqualigo, l. c., q. 173; Lacroix, L c., n. 213. DE NATURA ET EFIHCACIA HS. MISSAE SACRIFICII 529 Hinc validae sunt istae applicationes: ad mentem superioris; ad inten­ tionem dantis stipendium seu petentis Missam; ad intentionem in libello no­ tatam; pro eo, qui primus eleemosynam dedit; secundum ordinem, quo sti­ pendia data sunt; pro quo exigit fundatio; pro quo teneor applicare; pro anima purgatorii ceteris magis derelicta; pro maximo peccatore; pro anima graviore tentatione afflicta; pro illo cui Deus desiderat Missam a me applicari. In his et similibus casibus persona, pro qua Missa applicatur, est certa ac determinata obiective seu coram Deo (21). 4. Si Missa applicatur ad aliquem finem seu causam particularem, oportet ut haec causa tempore consecrationis obtineri queat. Hinc foret invalida applicatio, ex. gr., ad obtinendam Titii sanitatem a tali infir­ mitate, vel ad obtinendam Sempronii liberationem a carcere, senten­ tiam favorabilem in tali causa, si Titius iam convaluit, aut mortuus est, si Sempronius iam a carcere liberatus est, aut sententia seu favo­ rabilis seu contraria iam est prolata. Quod si causa pro qua Missa applicatur, nunc quidem non exsistit, sed exsistet in posterum, Missae applicatio non est inutilis, quia non re­ pugnat ut gratia obtineatur nunc pro tunc, seu nunc impetretur gratia, quae tamen a Deo concedetur, postquam causa exstiterit·, hinc, ex. gr., nihil prohibet quominus Missa nunc applicetur ad impetrandam Titio liberationem ab infirmitate quam primo habebit (22). 578. Applicatio ad mentem Dei vel B. M. Virginis. — Quaerunt DD., an valida sit applicatio ad mentem Dei vel B. M. F. Ita distin­ guendum: applicatio est valida, si sacerdos ipse personam vel finem, cui applicare intendit, saltem implicite determinat, puta si dicat: applico pro eo, pro quo Deus vel B. Jf. F. vult me applicare; secus, non valet. Hinc invalida foret haec applicatio: offero pro eo, cui Deus vel B. M. F. applicat vel applicare voluerit, ut supra diximus (n. 574). Aliud quippe est quod ipsemet sacerdos applicet ad mentem Dei vel B. M. Virginis aut Sanctorum, et aliud quod Missae applicatio facienda dicatur a Deo vel a B. M. Virgine etc. Iuxta vulgarem loquendi usum, offerre sacrificium eucharisticum ad mentem Dei vel B. M. F. significat pro eo applicare, pro quo Deus vel B. Μ. V. vult, ut applicetur; qua significatione admissa, dummodo talis revera sit, ap­ plicatio est certe valida, quia ipse sacerdos determinat personam, in cuius utilitatem cedere debet fructus Missae (23). (21) Pasqualigo, Z. c., q. 169 ss.; Sporer, L c.; Tamburini. I. c.9 n. 15 ss.; Gaspard, Z. c.. n. 475; Noldin, l. c., n. 177, 3. (22) Cfr. Sporor, l. c.9 n. 282; Gaspard, I. c., n. 474. (23) Cfr. Suarez, disp. 43, sect. 6; Pasqualigo, L c., q. 169; Tambur. Z. c., n. 17; Sporcr, Z. c., n. 279; Gaspard, Z. c.9 n. 473. 530 LIBER TV - PARS IL - CAPUT I 579. Applicatio pro petente in futurum aut pro II orituro. — 1. Sa­ cerdos, rigorose loquendo, valide applicat pro eo, quem scit de facto velle petere Missam, licet nondum petierit. Excipe, nisi sciret, eum petere velle pro aliquo effectu, ad quem necdum iuvaret sacrificium eucharisticum (2-1). At confundenda non est validitas cum liceitate. 2. Quaeritur, an valida et licita sit Missae applicatio pro eo, quem Deus novit esse primo petiturum ac stipendium daturum. Huiusmodi applicatio est illicita omnino, uti constat ex decreto S. Congr. Concilii, 15 nov. 1608, quod Paulus V suprema sua auctoritate comprobavit atque litteris datis ad omnes Episcopos promulgavit (25). Id expresse confirmat Codex can. 825, 1°: « Numquam licet... Missam applicare ad intentionem illius qui applicationem, oblata eleemo­ syna, petiturus est, sed nondum petiit, et eleemosynam postea datam re­ tinere pro Missa antea applicata ». Consuetudo Missam applicandi pro iis, qui postea sint petituri, ideo re­ probatur tamquam illicita, quia, ut merito notat decretum S. C. C., 15 nov. 1608, est pluribus nominibus periculosa, fidelium scandalis et offensionibus obnoxia, atque a vetusto Ecclesiae more nimis abhorrens. Estne etiam invalida? Quidam affirmant; quidam negant (26), Alii, ut S. Alph. (I. c.) et Lacroix (l. c.), censent probabilius applicatio­ nem in casu esse irritam, si causa pro qua Missa applicatur, nondum exsistit; ex. gr., si primus stipendium offerens postulavit Missam pro liberatione a carcere, ab infirmitate etc.; tunc enim effectus Missae suspensus remanere deberet: quod, aiunt, non videtur credibile. Nostra sententia est, applicationem certe validam esse, si causa iam exsistit; si causa nondum exsistit, item validam censemus applicationem, quia, ut supra diximus (n. 572), Missa applicari potest ad obtinendam, v. g., sanitatem ab infirmitate futura, neque Missae effectus tunc suspensus remanet, sed potius gratia nunc pro tunc obtinetur (27). S. Alph. (I. c.) docet: « Bene tamen advertit (Contin.) Tournely cum Vasquez, Aversa et Quarti, quod si sacerdos praevideat quod postulabuntur Missae pro aliquo defuncto, bene potest eas nunc offerre, et deinde stipendium perci­ pere; quia hoc casu iam offerrentur pro persona determinata». Haec doctrina, attento praescripto cit. can. 825, 1°, quatenus referatur ad veram intentionem applicandi Missam ad mentem offerentis, sustineri non potest, generatim loquendo. (24) Paequaligo, I. c., q. 167; Lacroix, L c., n. 220. (25) Lacroix, L c., n. 222; Lugo, Dc poenll., disp. 13, sect. 5, n. 137 ss.; Sporer, L c., n. 281; S. Alph., 1. c., n. 337; Ball.-Palm., I. c., n. 285 s.; Gasparri, l. c., n. 537. (26) Lacroix, I. c.; Sporer, L c., n. 282; Vasqucz, disp. 234, cap. 3, n. 22; Lugo, L c.; Laymann, L c., tract. 5, cap. 2, η. 14. (27) Lugo, Dc Euch., disp. 19, sect. 10, n. 209 in One; Gasparri, l. c. DE NATURA ET EFFICACIA SS. MISSAE SACRIFICII 531 3. Quaeritur, an valeat applicatio pro eo, qui primus sit moriturus. Nonnulli negant (28). Sed perperam; nam eatenus applicatio Missae foret nulla, quatenus persona non esset ullo modo determinata. Porro quisnam dicet personam, quae prima est moritura, non esse certam ac determinatam ? Quare huiusmodi applicatio, ut opinamur, valida est (29). 4. Si v. g. parochus sciat aliquem obiisse, et certo cognoscat pro ipso Missam a familia per eundem parochum celebrandam postulari, valida foret applicatio Missae statim facta, ante petitionem familiae. Λη etiam licita? In hisce adiunctis probabiliter affirmandum, cum obstare non videtur in casu praescriptum can. 825, 1°. 580. Num valida et licita sit applicatio Missae sub conditione. — 1. Applicatio sub conditione de praeterito, ex. gr. applico pro Titio, si mortuus est, est valida, si tempore consecrationis conditio iam impleta est, quamvis sacerdos ignoret eius implementum; intentio enim sacer­ dotis vere exsistit, et Deus cognoscit re ipsa exsistere. Contra, est in­ valida, si tempore consecrationis nondum est impleta. Huiusmodi conditio per se est licita. 2. Applicatio sub conditione de praesenti, ex. gr. applico pro Titio, si adhuc vivit, item per se est licita ; valida vero aut invalida est, prout consecrationis momento exsistit, necne. 3. Applicatio sub conditione de futuro necessario, ex. gr. applico pro Caio, si cras orietur sol, est illicita, utpote iocosa; est autem va­ lida, quia conditio pro non adiecta habetur et ideo applicatio censetur inconditionata, nisi sacerdos suam intentionem revera alligatam vo­ luerit implemento conditionis. 4. Applicatio sub conditione de futuro contingenti, ex. gr. applico pro indice, si sententia ab eodem crastina die proferenda erit mihi fa­ vorabilis, est invalida, si sacerdotis intentio alligata est facto verificationis futurae conditionis, quia intentio hoc in casu non exsistit quando Missa celebratur, et effectus sacrificii non potest suspensus remanere. Cum sit invalida, patet esse etiam illicitam, dummodo sacerdos cogno­ verit invaliditatem huiusmodi applicationis. 5. Applicatio sub conditione de futuro impossibili, ex. gr. applico pro Sempronio, si coelum digito tetigerit, est valida, si, ut supponitur, conditio non est serio apposita; secus, est nulla. Per se est semper illicita (30). (28) Cfr. Laymann, L c.; Sporer, l. c.; Gaspard, L e., n. 477. (20) Lugo, l. c., et De sacram. Poenil., disp. 13, sect. 5, n. 13G; Gasparri, L c. (30) Suarez, L c., n. 7; Laymann. L c., n. 13; Busembaum apud S. Alph., L c.t n. 337; Sporer, L c., n. 280 s.; Gasparri, L c., n. 471. 532 LIBER IV - PARS II - CAPUT I 581. Num error circa aliquam circumstantiam excludat intentio­ nem, et ideo invalidam reddat Missae applicationem. — 1. Simplex error circa aliquam circumstantiam nullatenus excludit intentionem; et consequenter applicationem per se non reddit invalidam. At si non agitur de simplici errore, sed potius de conditione, i. e. si appli­ catio facta fuerit sub vera et proprie dicta conditione illius circum­ stantiae, aliter omnino dicendum. Huc sane spectant quae supra tra­ didimus (n. 580). 2. Error circa aliquam circumstantiam ne tunc quidem excludit intentionem, cum dat causam applicationi. Etenim applicatio determi­ natur ex intentione quae hic et nunc habetur: intentio autem, posito simplici errore, est absoluta et non conditionata. Sacerdos equidem, co­ gnita veritate, non habuisset talem intentionem, sed haec voluntas mere interpretativa, quae in rerum natura non exsistit, et ideo nihil operatur. 3. Id nonnullis casibus particularibus applicari potest. Valet Missae applicatio, si sacerdos Sacrum fecit pro Titio, putans ipsum esse sa­ num, dum est infirmus, quamvis, cognita Titii infirmitate, sacerdos pro eodem non applicavisset; item, e contrario, si applicavit pro Titio, putans eum esse infirmum, dum est sanus, nisi applicaverit praecise ad obtinendam liberationem Titii ab infirmitate. Pariter valet appli­ catio, si sacerdos applicavit pro Caio, putans ipsum esse vivum, dum est mortuus, etsi, cognita eius morte, sacerdos pro Caio non applica­ visset (31). Si forte sacerdos applicavit pro Titio, putans esso mortuum, dum est vivus, estne valida applicatio? Quidam, ut Buscmbaum (32), Gury (33), Mare (34), negant applicationem hoc in casu validam esse. Nos, re mature perpensa, putamus huiusmodi appli­ cationem valere, quia, licet accidentaliter obligationi susceptae seu contractui non fuerit satisfactum, substantialiter tamen fuit certe satisfactum, ut statim dicetur. 582. Num Missarum applicatio in vita, an post mortem, praefe­ renda sit. — Ex Missae sacrificio vivus percipit uberiorem ac certio­ rem fructum, quam defunctus, quatenus non solum percipere valet fructum satisfactorium, sed etiam alios fructus, quorum defuncti tan(31) Pasqualigo, l. c., q. 184; Sporer, l. c., n. 282; Gasparrl, Z. c., n. 472. (32) Apud S. Alph. (I. c.), qui cum hanc sententiam non improbet, suam implicite facit. (33) Loc. cit., n. 170. (34) Loc. cit., n. 1601, quacr. 8°. Etiam Noldin (I. c., n. 179, 3) censet sacerdotem ita applicantem suae non satisfecisse, iuxta rigorem iuris, obligationi. Sed concludit, non impro­ babiliter supponi eum, qui dedit stipendium, nolle adamussim urgere Jus suum DE NATURA ET EFFICACIA SS. MISSAE SACRIFICII tum secundum aliquam rationem et probabiliter vel probabilius, non vero certe, capaces sunt. Cfr. n. 564, 3°. Hinc multorum usus, maxime laudandus, qui hoc praesidium sibi sollicite quaerentes, praestitutas a se Missas vel omnes vel magna ex parte praemittere satagunt, dum in vivis degunt (35). Diximus praefatum usum esse maxime laudandum, tum quia, prae­ ter dicta, magis meretur qui vivens stipendiis Missarum se privat, quam qui ea solvenda post mortem relinquit, cum scii, iisdem non amplius frui valet; tum quia fructus ex opere operantis maior est vel esse potest ; tum demum quia celebratio Missarum certior est, iugi teste experientia. Oneribus enim Missarum, quae sint post obitum adim­ plenda, vel ex legum civilium iniuria vel ex heredum aliorumve, quo­ rum interest, incuria aut malitia, saepe non satisfit. Quae doctrina expressis verbis Benedicti XV diserte confirmatur: « Considerandum praecipue est, ait Pontifex, fructus qui ex Sacro per­ cipiuntur hominibus longe uberius vivis prodesse quam vita functis, cum iis, bene animatis et dispositis, magis directe, certius atque abun­ dantius, quam his, applicentur » (36). 583. Quaenam intentio habenda sit ut valida, si sacerdos duas aut plures diversas fecerit. — 1. Valet prima intentio, nisi per subsequentem censeri debeat revocata. Quare: a) Si sacerdos prioris intentionis memor aliam fecit, posterior intentio certo praevalet; — h) sin autem immemor prioris intentionis eam in aliam mutat, idem per sc dicendum est, licet memor illius mutationem non fecisset; — c) si priorem intentionem ita elicuit, ut voluerit eam prorsus va­ lere, quamvis forte ex oblivione eam mutaturus sit, praevalet prior (37). 2. Saepe dubium est, quaenam intentio valeat; hoc in casu practice sufficit, ut sacerdos alia vice intendat Missam ei applicare, pro quo nondum applicavit: alterutra enim, etsi sacerdos ipse id diiudicare nequeat, valida certo erit (38). 584. Num fructus ministerialis maneat in thesauro Ecclesiae, an potius obveniat celebranti, si Missa nulli applicetur aut applicetur in­ capaci. — 1. Si Missa nemini applicatur, quidam dicunt fructum mini(35) Cfr. Baller, ad Gury, Z. c., not.; Ball.-Palm., Z. c.. n. 2S7 ; Gasparri, Z. c.; Gennari, Consult. I. Cons. mor. CXXXIV; Pighi. Z. C., n. 172. q. 4*. (36) Epist. sodalitate a bona morte. 31 mali 1921; A. J. S.» ΧΠΙ. p. 344. (37) Quae habet Gasparri (Z. r., n. 468). recedens a solutione, ut ipse ait. data a {/ravis­ simis auctoribus, nobis non probantur. (38) Lugo, De sacram, in genere, disp. 8, sect. 8. n. 121 ss.; Sporer, Z. c., n. 285; Gasparri, l. c.; Lcmkuhl. Z. c., n. 256. 534 LIBER IV - PARS II - CAPUT I sterialem in thesauro Ecclesiae manere. Ratio patet ex dictis (n. 572); quia fructus ministerialis sacrificii eucharistici huic vel alteri in parti­ culari obvenire nequit sine intentione sacerdotis celebrantis, qua de­ ficiente, fructus manebit necessario in thesauro Ecclesiae una cum aliis satisfactionibus et meritis superabundantibus Christi et Sanctorum. Dicitur fructus manere potius quam reponi in Ecclesiae thesauro, « quia fructus ille non est de novo comparatus, et a Deo acceptatus, sed est pars aliqua infiniti fructus passionis Christi, qui iam totus est in thesauro Ecclesiae, et in acceptatione divina, et ideo quando efficaciter non applicatur, manet quidem in thesauro Ecclesiae, nihil tamen illi thesauro additur ex vi talis sacrificii, quod spectat ad fructum satisfactionis... quia in illo sacrificio, ut in persona Christi fit, nulla est nova satisfactio » (39). Quidam opinantur fructum ipsi celebranti obvenire: quisque enim habet generalem intentionem, seipsum per sua opera iuvandi quantum potest. Addunt, sacerdotem celebrantem semper hanc confusam, gene­ ralem, implicitam voluntatem gerere, ut si ex inadvertentia aut obli­ vione aliave causa desit applicatio, sibi fructus ministerialis obve­ niat (40). Quaenam sententia tenenda? Quaestio est facti: vel sacerdos cele­ brans habet revera huiusmodi intentionem generalem, confusam, impii1 citam, quae saltem habitualis sit {interpretativa enim non sufficit), vel non habet, puta, quia de hac re numquam cogitavit. Si primum, Missam certe sibi applicat et fructum ministerialem obtinet; si alterum, Missam certe non sibi applicat nec ideo fructum consequitur. Quare sacerdos, si velit Missae applicatione in casu gaudere, debet semel efformare illam intentionem eandemque deinceps non revocare (41). 2. Si Missa applicetur incapaci, utpote pro anima iam beata vel damnata, plures dicunt fructum ministerialem, prout in casu praece­ denti, remanere in thesauro Ecclesiae. Alii opinantur obvenire ipsi celebranti. Alii distinguentes inter Missas gratuitas et Missas debitas ex stipendio, dicunt in Missis quidem gratuitis fructum obvenire sacerdoti celebranti, in Missis vero debitis ex stipendio fructum applicari propinquis illius, qui stipendium dedit. Ratio est, aiunt, quia sacerdos semper habet saltem implicitam inten­ tionem, ut fructus Missae sibi obveniant, nisi alteri applicentur; fideles vero petentes aut fundantes Missas censentur semper habere hanc in­ (39) Suarez, Z. c., n. 6; Vasquez, disp. 231, sembaum apud S. Alph., Z. c., n. 330. (40) Lugo, Z. c., n. 225 ss.; Laymann, Z. c.t Ball.-Palm., Z. c., n. 283 s.; Lehmkuhl, Z. c., n. (41) Cfr. Gaspard, Z. c., n. 169; Lchmkuhl, cap. 3, n. 10 e.; Sporer, Z. c 535 DE NATURA ET EFFICACIA S3. MISSAE SACRIFICII n. 283; Bu- n. 11 ; Sporer, *· c.: Génlcot, Z. c., n. 220; 255. Z. c. tentionem, ut si Missae ipsis non prosint, prosint iis, quibus aliqua ra­ tione coniuncti sunt (42). Demum nonnulli censent fructum a Deo applicari animabas magis indigentibus (43); et huic opinioni favet S. Thomas (44). Etiam hic, ut supra, ita distinguimus: vel ex parte sacerdotis et offerentis adest revera praefata intentio saltem habitualis, vel non. In priore casu, censemus fructum obvenire aut sacerdoti aut stipendium danti aut aliis, pro diversa eorundem intentione; in altero casu, nega­ mus, et consequenter tenemus fructum ministerialem, qua talem, in thesauro Ecclesiae manere. Non diffitemur tamen huiusmodi fructum (satisfactorium) posse a Deo applicari animabus magis indigentibus, sed non prout est fructus ministerialis sacrificii eucharistici, qui necessario indiget applicatione ex parte sacerdotis celebrantis. Hinc est quod a nonnullis theologis ultima sententia ita coarctatur et proponitur, ut eatenus Deus animae indigenti fructum concedat, quatenus talem intentionem sacerdos prae­ vie elicuerit (45). Quo sensu intellecta haec sententia, nullatenus differt a doctrina, cui ipsi adhaeremus. In praxi omnino suadendus est mos sub conditione explicite applicandi fructum ministerialem vel sibi ipsi vel alteri, si quando dubitetur, an capax sit ille, pro quo Sacrum offertur. In Missis gratuitis fructus applicari potest sub hac similive conditione: si non sit capax; in Missis debitis ex stipendio, pacto, fundatione offerentis: si absque praeiudicio cis, cuius interest, fieri possit, aut si nulli debeatur (46). Quidam ut BiUuart (47) et Gury (48), affirmare videntur (49), sacerdotem semper teneri determinatam intentionem in celebrando facere, ne fructus mi­ nisterialis maneat in thesauro Ecclesiae et sic minus utilis evadat. Haec obli­ gatio, saltem stricto sensu accepta, neque ex iure divino neque ex iure eccle­ siastico eruitur. Argumenta, quae affert Billuart, solida non apparent. 585. Quomodo deter inata sit applicatio, quando stipendia a multis ignotis dantur, et quando conflata sint ex pluribus parvis elee .osynis II — 1. Sufficit ut sacerdos tot Missas applicet ad intentionem dantis, quot sunt stipendia percepta; neque ad valorem applicationis requi(12) Cfr. Suarez, Z. c.; Lugo, Z. c.; Laymann. Z. r.. n. 11 ss.; S. Alph.. Z. c.; Lacroix. Z. r., n. 1330; Sporer, Z. c., n. 284; Ball.-Palm., Z. c.; Noldin, Z. c.; Maro, Z. c., n. 1601. quaer. 10°. (43) Rubens apud Dian·, part. IX. tract. 2. resol. 2; Pasqualigo, Z. r.. q. 86. (44) In IV D. 45, q. 3, ad 2. (45) Cfr. Lacroix, Z. c.; Pasqualigo. Z. c. (46) Lugo, Z. c., n. 227 ss.; S. Alph., Z. c.; Sporer, Z. c. (17) Dc almo Euch. sacramento, disp. 8, a. 4. (48) Loc. cit., n. 166. (49) Dicimus videntur, quia non satis constat, utrum dc vern ac proprio dicta obligatione loquantur, an potius de consilio seu de obligatione late sumpta. 536 LIBER IV - PARS Π - CAPUT I ritur, ut habeat intentionem applicandi singulis iuxta ordinem tem­ poris, quo stipendia dederunt. Haec regula valet non tantum in casu, quo idem sacerdos est satisfacturus omnibus obligationibus, sed etiam in casu, quo plures sacerdotes intentiones accipiunt ex arca in ecclesia ad colligendas eleemosynas Missarum posita, vel ex cumulo stipendiorum per sacristiam a diversis personis collecto (50). 2. Si Missarum stipendia conflata fuerint ex pluribus parvis elee­ mosynis, quas diversi offerentes deposuerint, puta, in capsulis pro defunctis, ad altare B. Μ. V. etc., sacerdos, ut supra, tot Missas applicet ad intentionem dantis, quot sunt stipendia. Singuli offerentes acci­ piunt pro rata stipendii: Deus enim, qui omnia novit, ita certe distri­ buit fructus Missae, ut nullius offerentis intentio fraudetur (51). 586. An fructus Missae dividi possint. — 1. Communis et certa sententia est, fructus dividi posse, adeo ut, ex. gr., satisfactorius ani­ mae purgatorii, impetratorius aegroto sanando applicetur. 2. In Missis gratuitis, sacerdos potest, pro libitu, fructus dividere. In Missis debitis ex obedientia vel fidelitate potest aliis intentionibus ap­ plicare fructus, qui non tendunt directe in finem praescriptum. Hinc, v. gr. si Missa pro gratiarum actione sit celebranda, fructum satisfactorium et impetratoriuin pro libitu applicare potest. Opinamur, contra nonnullos AA., idem non esse dicendum de fructu impetratorio, quando pro defuncto celebrandum est: nam et iste fructus tendit directe ad finem praescriptum. In Missis ex stipendio debitis, huiusmodi divisio non est licita, (at valida semper foret), cum totus fructus ministerialis danti stipendium applicandus sit: illius mens supponenda est ut Missa ipsi prosit quan­ tum potest. Idque obtinet, etiamsi stipendium tribuens solum petierit ut in gratiarum actionem de aliquo beneficio celebraretur; nisi, uti palam est, offerens expresse renuntiaverit iuri suo (52). I !■ 5 H I (50) S. Alph., I. c., n. 335; Gasparri, Z. c., n. 475; Noldln, Z. c., n. 179, 4; Génicot, Z. c., n. 219. (51) Cfr. resp. S. Poenit. 7 dec. 1892. (52) Lugo, Z. c., n. 222; Diana, Z. c., rcsol. 8; Tnmburini, Z. c., n. 41; Sporer, Z. c., n. 292 88.; Struggl, Z. c., q. 2, n. 60 ss. DE NATURA ET EFFICACIA SS. MISSAE SACRIFICII 537 Articulus VIT. De subiecto applicationis Missae. 587. Pro quibusnam Missa applicari potest. — 1. In genere sacri­ ficium Missae applicari potest pro omnibus seu vivis seu defunctis, qui non prohibentur vel ex ipsa rei natura, quia nempe constat in foro externo esse incapaces cuiuscumque fructus, vel ex positivo Ecclesiae praecepto. Can. 809 statuit: «Integrum est Missam applicare pro quibusvis tum vivis, tum etiam defunctis purgatorii igne admissa expiantibus, salvo praescripto can. 2262, § 2, n. 2 ». Praescriptum autem can. 2262, § 2, n. 2 ita se habet: « Sacerdotes Missam privatim ac remoto scandalo pro eo (excommunicato) applicare (non prohibentur); sed, si sit vitandus, pro eius conversione tantum». 2. Fructuum Missae capaces non sunt: 1° Beati in coelo; 2° damnati in inferno; 3° defuncti sine Baptismo qui in limbo exsistunt. Omnes alii tam vivi quam mortui aliquem fructum percipere pos­ sunt ex Missae sacrificio. Quare pro his omnibus, licet sint peccatores, infantes, obsessi, catechumeni, haeretici, schismatici, infideles, Missa offerri et applicari potest, nisi obstet Ecclesiae prohibitio, i. e. salvo praescripto can. 2262, § 2, n. 2, de quo infra (n. 592). 588. Missa applicari nequit ex ipsa rei natura pro Beatis in coelo, pro iis nempe quos constat in foro externo esse in coelis. Hinc non possumus Missam applicare pro infantibus baptizatis, qui ante usum rationis mortui sunt, pro B. Μ. V., pro aliis Sanctis vel Angelis, pro Deo, pro SS. Trinitate aut aliqua eiusdem Persona (1). Idcirco nonnisi improprie dicitur sacrificium Missae offerri et ap­ plicari pro B. Μ. V. aut pro aliquo Sancto. Sensus est, sacrificium Deo offerri ad finem latreuticum, eucharislicum et impctratorium. In finem latreuticum, quatenus in memoriam et honorem ac nomine Sanctorum Deum colimus cultu supremo latriae; in finem eucharisticum, quatenus Deo gratias agimus tum pro donis gratiae et gloriae ipsis Sanctis concessis, tum pro beneficiis Sanctorum intercessione et intuitu a (t) Suarez, disp. 78. sect. 3, η. 5 ss.; Lugo, I. c„ n. 192; et De Incarnat., dlsp. 29, sect. 2; Sporer, I. c.t n. 272; Lticroix, I. c.t n. 38. 538 LIBER IV - PARS II - CAPUT I Deo nobis coibitis; in finem impetratorium tam nobis, quam Sanctis ipsis aliquo sensu. Nobis, quatenus per merita et intercessionem Sanctorum impetramus a Deo bona sive spiritualia sive temporalia: Sanctis ipsis aliquo sensu, non utique ratione alicuius gloriae essentialis vel accidentalis absolute impetrandae in coelis, cum ibi sint in suo termino, sed ratione alicuius gloriae accidentalis respective impetrandae in terris, rogantes nimirum Deum virtute sacrificii, ut eorum cultum longe lateque propagetur, pro impetranda a Deo canoni· zatione alicuius Beati etc. (2). Potest Missa offerri et applicari pro iis qui mortui sunt in odore sanctitatis vel in lesu Christi confessione martyrii palmam acceperunt, donec Sedis Apostolicae decretum de pretiosa eorundem morte ac­ cesserit. Id constat etiam ex declaratione S. C. de Prop. Fide ad Vicarium Apostolicum Tunkini Occidentalis, die 6 aug. 1840 data. Hoc sane dubium propositum fuit: « In Tunkino sive Orientali sive Occi­ dentali adest, inter missionaries et sacerdotes indigenas utriusque vicariatus, conventio, qua, adveniente morte alicuius ex illis, omnes alii sacerdotes utrius­ que vicariatus tres Missae pro illius anima celebrare debent. Talis conventio pariter exstat inter omnes Missionaries Seminarii Missionum ad exteros, ubique terrarum degant. Porro, occasione harum, exortum est dubium inter missio­ narios, an scilicet praedictae tres Missae debeant celebrari pro illorum anima, quos persecutores in odium fidei trucidaverunt; vel, si non praecise pro illorum anima, saltem debeant celebrari pro solutione debiti circa has Missae erga eos dum viverent contracti, relinquendo divinae voluntati, ut quibuslibet necessi­ tatibus vel animabus voluerit, illarum Missarum fructus applicet. Et in casu quo praedictae Missae sint dicendae, an sint dicendae de Requie vel de die». S. Congregatio reposuit: « Licet Innocentius III in cap. Martha, De eelebr. Missarum, dicat: Iniuriam facit martyri, qui orat pro martyre, id tamen ex Benedicto XIV (De Serv. Dei beatif., lib. II, cap. 2, n. 13 et 14, et lib. III, cap. 15, n. 8) intelligendum est de martyre vindicato, seu postquam do ipsius pretiosa morte Summi Pontificis indicium accesserit. Ante indicium igitur, vel certe ante Apostolicum inquisitionem super martyrio, possunt celebrari suffragia seu Missae iuxta consuetudinem vel conventionem de qua supra et ad libitum de die vel de Requie » (3). Missa applicari potest etiam pro defunctis, qui sunt Venerabiles, saltem si de iis agitur, qui iuxta ius vetus tali titulo decorantur (4). (2) Suarez, I. c., n. 8; Lugo, I. c.; Lacroix, I. c., n. 38; Pasqualigo, l.c., q. 100; Sporer, loco cil. (3) Collectanea S. C. de Prop. Fide, vol. I, n. 900. (1) Olim eo ipso quod alicuius causa beatlûcationls ex consensu S. Sedis introducebatur, poterat Servus Dei vocari Venerabilis. Post decretum S. R. C. 26 augusti 1913, quod in Co­ dice confirmatum fuit (can. 2115), Servus Dei nuncupari potest Venerabilis solum postquam, DE NATURA ET EFFICACIA SS. MISSAE SACRIFICII 539 An quoque pro Beatisf Quamvis beatificatio non sit supremum, defini­ tivum et ultimum Sedis Apost olicae de sanctitate Beati iudicium (5), tamen putamus ex mente Ecclesiae Missam applicari non posse; idque confirmatur, licet implicite, relatis verbis Innocentii III et citata de­ claratione S. C. de Prop. Fide. Nam attento iure tum antiquo tum novo (cfr. cc. 2102-2216, 2134), quis potest esse martyr vindicatus estque de facto, licet Sanctorum numero nondum sit adscriptus (6). Pro parvulis post Baptismum defunctis, qui statim in coelum evo­ larunt, quique beati iam sunt, sacrificium, ut supra, offerri non potest nisi in finem latrent icuin et eucharisticum, ut colatur Deus eique gra­ tiarum actio tribuatur, quod illi per redemptionis mysterium sine pro­ priis meritis vitam aeternam consecuti sint. Utrum etiam in finem impetratorium? Auctores, qui hac de re loquuntur, nullam mentionem faciunt de huiusmodi fine (7). Certum est, sacrificium Missae offerri posse pro parvulis etiam in finem impetratorium, quatenus eorum intuitu beneficia spiritualia vel temporalia a Deo impetremus. Exinde sequitur pro istis parvulis dicendam non esse Missam de Requie, sed vel de die vel, si ritus permittit, de Angelis, aut Missam quidem de Requie, at pro omnibus defunctis applicandam. Ita communiter DD. 589. Item ex ipsa rei natura Missae sacrificium nequit offerri et applicari pro damnatis, in inferno, pro iis nempe qui cum peccato mortali personali defuncti poenas gehennae patiuntur, et pro par­ vulis in limbo degentibus, pro iis scii, qui cum solo peccato originali in parvulorum limbo degunt. Ipsis sacrificium Missae nullo modo prodest. Quare ii tantum, ex dictis, a participatione Missae penitus excluduntur. At aliud est verba facere de subiecto incapaci applicationis, qua­ tenus in se et obiective consideratur, aliud est loqui de applicatione, quatenus procedit a voluntate sacerdotis, qui non semper cognoscit nec valet profecto cognoscere utrum subiectum capax sit applicationis necne. I mandante Sanctissimo, exaratum fuerit a Secretario Sacrae Congregationis decretum, quo, nomine Summi Pontificis, authentice declaratur Servi Del virtutes omnes in gradu heroico vel martyrium bene osse probata. Titulus Venerabilis nullam publici cultus permissionem im­ portat. (5) Cfr. Bened. XIV, op. cit.. lib. I, cap. 43; Billot, Tractatus dc Ecclesia Christi, II, p. 93; Wilmore, De Christi Ecclesia, n. 256. (G) Gasparri (L c., n. 482), hanc quaestionem insolutam relinquit hisce verbis: < Num applicari queat pro defuncto qui est Beatus, cum solum in canonizat tone (ex mendo typo· graphico dicitur sanctificatione) iudicium Sedis Apostolicae sit definitivum et irrevocabile, alii videant ». (7) Sporcr, L c., n. 273; Pusqualigo, L c., q. 159; Noldin, l. c., n. 175. 35 — Cappello, Dc Sacramentis. I. 540 LIBER IV - PARS Π - CAPUT I Quidam putarunt posse eisdem prodesse, vel ut careant poenis usque in diem iudicii, vel ad levamen aliquod, si essent damnati ob crimina non in­ gentia, vel ad consolationem in patiendo, vel saltem ad solatium, si resciant viventes adhuc eorum esse memores (8). Haec sententia est omnino falsa (9). Card. Gasparri (10) statuit hoc principium: Missa applicari non potest «pro illis quos constat in foro externo esse damnatos»; exinde vero deducit, ex. gr., offerri non posse pro fidelibus baptizatis, qui in actu peccati decesse­ runt absque positivis et probabilibus signis poenitentiae. Istud principium cum magna discretione est accipiendum, ut infra (n. 593) dicemus. Pro catechumenis ante Baptismum defunctis Missa applicari potest. Cfr. n. 587, 2. 590. An et quanam ratione Missa applicari queat pro haereticis, schismaticis et infidelibus vivis. — 1. Sacrificium eucharisticum offerri potest pro haereticis et schismaticis vivis, non solum ad eorum con­ versionem impetrandam, quod iure antiquo omnes admittebant·, sed etiam, attento iure novo, ad alias quoque eorum intentiones, accepto, si libet, stipendio. Proposito dubio : « Utrum possit aut debeat celebrari Missa ac percipi eleemosyna pro graeco-schismatico, qui enixe oret atque instet ut Missa ap­ plicetur pro ipso sive in ecclesia adstante sive extra ecclesiam manente »; S. C. S. Officii, die 19 april. 1837 reposuerat: «Iuxta exposita non licere, nisi constet expresse eleemosynam a scliismatico praeberi ad impetrandam con­ versionem ad veram fidem »(11). Auctores communiter docebant iure vetere Missam pro haereticis et schismaticis, nonnisi ad impetrandam eorum conversionem, ap­ plicari posse (12). Iure novo indubitanter putamus sacrificium eucharisticum pro iisdem posse offerri etiam ob alios fines, scii, ad beneficia impetranda seu spiritualia seu temporalia. Eatenus enim id ut vetitum haberi debet, quatenus peculiaris exsistat Ecclesiae prohibitio. At huiusmodi prohibitio plane deest: siquidem can. 2262, § 2, 2° solum pro excom(8) Cfr. Suarez. Z. c., n. 2 ss.; Lacroix, l. c.t n. 36; Pasqualigo, I. c., 116. (9) Petavius (De Auff.9 III, 8, n. 16 s.) censet, nonnullorum Patrum fuisse sententiam, supplicia damnatorum sicut aliis vivorum suffragiis, ita virtute sacrificii eucharistici miti­ gari. Egregius theologus fallitur. Testimonia SS. Patrum, scii. S. Augustini (Enchir., c. 110 e.; Migne, 10, 283), ct 8. loannis Chrysostom! (Homil. 3 in Phü., n. 4), quibus ipse innititur. Intclllgonda sunt de animabus, quae in purgatorio detinentur, non vero do damnatis. Cfr.. Suarez, Z. c., n. 3; Saese, l. c., p. 576. * (10) Loc. at., n. 479. (11) Collectanea S. C. de Prop. Fide, vol. I, n. 858. (12) Noldin, l. c., n. 176; Mare, Z. c., n. 1601, quacr 2°. Cfr. Rail.-Palm.. Z. c., n. 240; Gasparri, Z. c., n. 484. DE NATURA ET EFFICACIA SS. MISSAE SACRIFICII 541 municato vitando, non vero pro ceteris, decernit Missam applicari posse dumtaxat ad conversionem impetrandam. 2. Cum haeretici et schismatici sint iure excommunicat! (cfr. can. 2314, § 1, 1°), sacrificium Missae, attento praescripto cit. can. 2262, § 2, 2°, privatim ac remoto scandalo pro eis offerri debet. Quid signi­ ficet Missam privatim applicari, dicetur infra (n. 592). 3. Sacrificium eucharisticum offerri potest pro infidelibus vivis, tam generatim pro omnibus quam speciatim pro singulis, non tantum ad eorum conversionem impetrandam, sed etiam ad peculiares eorum intentiones, ex. gr. ad beneficia spiritualia vel temporalia obtinenda, dummodo absit scandalum et constet nihil mali aut erroris aut super­ stitionis subesse. Sacerdos celebrans vero potest, si velit, stipendium Missae accipere. Id etiam iure antiquo certum erat (13), attenta praesertim respon­ sione S. C. de Prop. Fide, diei 11 mart. 1848, et alia S. C. S. Officii, die 12 iul. 1865 data. Interrogata S. C. de Prop. Fide: «Se possa un missionario ricevere la liinosina della Messa ed applicarla secondo la mente o intenzione di un obla­ tore gentile che abbia per iscopo di ottenere la guarigione da malattia o la liberazione dal carcero o dalla pena capitale che gli sovrasta » (14); die 11 mart. 1848 reposuit: « Affirmative ». Item S. C. S. Officii interrogata: «Utrum liceat sacerdotibus Missam ce­ lebraro pro Tureorum aliorumque infidelium intentione et ab iis eleemosynam pro Missae applicatione accipere»; die 12 iul. 1865 respondit: « Affirmative, dummodo non adsit scandalum ac nihil in Missa specialiter addatur; et quoad intentionem, constet nil mali aut erroris aut superstitionis in infidelibus elee­ mosynas offerentibus subesse » (15). Iure quo nunc regimur id omnino licere, extra controversiam est. Flue sane spectant quae supra diximus de haereticis et schismaticis. Rationes, cur sacrificium Missae, qua impetratorium, possit offerri pro infidelibus, egregie exponunt eximius Suarez (l. c.) et Card. Lugo (Z. c.). S. Paulus in Epist. I ad Tim., n, 1 ss. vult fieri obsecrationes, postulationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus, pro regibus et qui in sublimitate sunt. Plures Patres Graeci et Latini, quos videsis apud Suaresium et Lugo(13) Suarez, l. c., disp. 78, sect. 2, n. 7 8.: Lugo, l. c., n. 173 ss.: Lacroix, l. c., n. 29: Pasqualigo, l. c., q. 150 88.; Sporer, l. c., n. 274; S. Bcllann., I. c.. lib. VI, cap. 6; Laymann, Z. c., tract. 5, cap. 2, η. 9; S. Alph., Z. c., n. 309, dub. 2°; Gasparri, Z. c., u. 486. (14) Collectanea S. C. de Prop. Fide, vol. I, u. 1028. Latine: Num possit mlssionarius recipere eleemosynam Missae haneque applicaro Iuxta mentem, seu intentionem gentilis offe­ rentis, qui vult obtinere liberationem a morbis, vel a carcero, vel a poena capitali sibi im­ pendenti. (15) Ibid., n. 1274. 542 LIBER IV - PARS Π - CAPUT I nem, (16), verba D. Pauli intelligunt de obsecrationibus per Missae sacrificium. Porro tunc temporis reges et pleriquo homines erant infideles. 4. Etiam pro infidelibus Missa celebrari debet privatim et remoto scandalo. Missae sollemnes nonnisi pro principibus regnantibus celebrari permittuntur, et quidem sub eo solum respectu quod fiant pro re­ gnante et pro reipublicae prosperitate. 591. An pro haereticis et schismaticis atque infidelibus defunctis Missa applicari queat. — Huc usque de haereticis et schismaticis atque infidelibus vivis locuti sumus. Pro iisdem defunctis potestne Missa ap­ plicari? Nostra sententia iure Codicis attento haec est: 1° Si infidelis mortuus sit absque signis positivis conversionis ad fidem Christianam vel saltem contritionis, non potest pro eo sacri­ ficium Missae publice offerri. 2° Quod si memorata signa adfuerint, putamus saltem condiiionate, i. e. si et quatenus in statu gratiae decesserit sitque hoc coram Deo acceptum, posse Missam privatim applicari. 3° Si haereticus vel schismaticus ante mortem aliqua dederit poenitentiae signa, sacrificium eucharisticum certe potest pro eo offerri et quidem publice; ratio est, quia tunc ad ipsam quoque sepulturam ec­ clesiasticam admittitur (can. 1240, § 1, 1°). 4° Si poenitentiae signa non dederit ante mortem, Missa cele­ brari potest, sed solum privatim et remoto scandalo: nulla enim adest expressa prohibitio Ecclesiae applicandi sacrificium pro tali haeretico vel schismatico. 5° Pro infideli, qui obierit sine positivis signis conversionis vel saltem contritionis, Missa applicari potest solum indirecte, accepto, si libet, etiam stipendio, quatenus nimirum sacerdos Sacrum faciat pro omnibus fidelibus defunctis, cum intentione subveniendi etiam animae illius defuncti, si hoc acceptum sit Deo (17). Si agitur de infideli, aut do schismatico vel haeretico qui signa poeni­ tentiae ante obitum non dederit, potestne celebrari Missa de Requic cum ora­ tione liturgica pro tali defuncto? Lehmkuhl (1. c.) putat esso omittendam sive Missam de Rcquie sive ora­ tionem liturgicam. Noldin (l. c.) censet abstinendum esso tum a publicatione Sacri pro tali (10) Chrysost., homil. 5 et 77; Tertull., lib. ad ScapuL, cap. 1; Euseb., lib. I Demonel., cap. ult.; Prosper., lib. De vocatione Gent., cap. 4; Augustin., optet. 59. (17) Cfr. Oaeporri, I. c., n. 489; Marc, l. c„ n. 1601, quacr. 2°; Lehmkuhl, /. c. n, 243’ Noldin, l. c., n. 176, 4; Génlcot, L c., n. 221. DE NATURA ET EFFICACIA SS. MISSAE SACRIFICII 513 anima offerendi tum a speciali oratione pro hoc defuncto recitanda, qualis in Missa pro die obitus vel inter orationes diversas pro defunctis habetur. Ratio est, aiunt, quia ad publicam communionem id pertinet. Quod publicatio Sacri pro tali anima offerendi omitti debeat, manifestum est, ne scandalum inde oriatur; quod vero dici nequeat Missa de Tïequie, cum speciali oratione liturgica, ex iure non constat. In praxi consultius erit ut hac Missa cum speciali oratione pro tali de­ functo semper omittatur. 592. Num et quanam ratione possit Missa applicari pro excom­ municatis. — 1. Pro excommunicatis vivis, potest sacrificium Missae privatim et remoto scandalo offerri, cum hoc tamen discrimine inter toleratos et vitandos, quod pro toleratis applicari potest etiam ad eorum mentem seu intentionem, i. e. ad quemcumque finem hone­ stum; contra, pro vitandis nonnisi ad impetrandam ipsorum conver­ sionem (can. 2262, § 2, 2°). 2. Quid significat Missam privatim celebrari? Plures cum 8. Al­ phonse censent sacerdotem eatenus « offerre Missam privatim, quatenus est opus proprium suae privatae personae, non autem nomine Eccle­ siae, vel ut minister Christi » (18). Haec sententia, prout affirmat sacer­ dotem celebrantem non offerre sacrificium Missae qua ministrum Christi, nullo modo sustineri potest, ut clare liquet ex alibi dictis (n. 542); prout asserit Sacrum a sacerdote fieri nomine proprio, non autem nomine Ecclesiae, item, nostro indicio, sustineri nequit. Iuxta alios DD., tunc sacerdos dicitur Missam privatim celebrare, cum quasi secreto seu occulte applicat, exclusa, nimirum, qualibet pompa, i. e. sollemnitate externa. Quare privata celebratio opponitur publicae seu sollemni, scii, cum aliqua pompa seu sollemnitate. Haec sententia, attento praescripto can. 2262, § 2, 2°, ut certa habenda est (19). Vide n. 547 ss. 3. Quod ad excommunicatos defunctos attinet, haec teneas: a) si ante mortem aliqua dederint signa poenitentiae, Missa pro eis, sive tole­ ratis sive vitandis, celebrari potest etiam non privatim, i. e. cum po­ puli concursu et sollemnitate, eo ipso quod ad sepulturam ecclesiasti­ cam admittuntur (can. 1240); — b) etsi decesserint sine poenitentiae signis, dummodo excommunicari non fuerint per sententiam condemnatoriam vel declaratoriam, Missa eodem modo pro ipsis celebrari potest, ob eandem rationem, scii, quia non privantur ecclesiastica se(18) S. Alph., I. c.. n. 30S. (19) Accurato loquendo, idem non est Missa privata et Missa privatim celebrata, ut qui­ dam censent. Can. 2262, 32, § 2° consulto utitur voce « privatim ». 544 LIBER IV - PARS II - CAPUT I pultura (can. 1240, § 1, 2°); — c) pro excommunicatis per sententiam condemnatoriam vel declaratoriam, qui ante mortem signa poeniten­ tiae non dederint, Missa applicari potest, sed tantum privatim et re­ moto scandalo. 593. Num sacrificia II Missae offerri possit pro iis qui decesserunt in actu seu statu peccati, nempe pro peccatoribus. — 1. Si delictum, ex. gr. adulterium, est occultum, sepultura ecclesiastica non est de­ neganda (can. 1240, § 1, 6°); consequenter Missa exsequialis, anni­ versaria et alia publica officia funebria permittuntur, et ideo Missa potest semper et quidem publice applicari. Hoc valet, etiamsi decursu temporis i. e. post exsequias persolutas delictum, quod antea erat oc­ cultum, fiat publicum seu notorium (20). 2. Si delictum est publicum seu notorium, et reus signa poeniten­ tiae dederit ante mortem, sepultura ecclesiastica est ei concedenda (cit. can. 1240): quare Missa pro eodem potest etiam cum populi con­ cursu et aliqua sollemnitate celebrari. 3. Quod, si publicus et manifestus peccator decesserit sine poeni­ tentiae signis, sepultura ecclesiastica privandus est (can. cit.). Proinde Missa pro eo offerri potest, sed solum privatim; idque certum ex dictis habemus, contra Gasparri (21) et alios. 4. Diximus, prout habet can. cit. 1240, § 1, 6°, publicus et manife­ stus peccator. Ut quis talis censeatur, sufficitne unum delictum? Per se negandum est, nisi agatur forte de delicto continuato aut valde gravi. Quare plures circumstantiae sunt prae oculis habendae. Hinc, ut id casui particulari applicemur, si Titius, tamquam vir probus commu­ niter existimatus, peccat et in actu peccati, ex. gr. furti aut fornica­ tionis, moritur, et huiusmodi factum criminosum divulgetur, censerine debet publicus et manifestus peccator, adeo ut, ad normam relati can. 1240, § 1, 6°, sit ecclesiastica sepultura privandus? Verius, nega­ tive respondendum est. Hoc autem sedulo animadvertimus contra A A. negantes simpliciter et absolute Missam applicari posse pro iis, qui in actu peccati decesserunt absque ullis positivis et probabilibus poenitentiae signis ante mortem, e cum pro foro externo, aiunt, certum sit eorum animas esse in inferno » (22). Haec certitudo de statu damnationis ne in foro quidem externo ita absolute enunciari debet, quia secretiora sunt divinae bonitatis ac misericordiae mysteria. Quare pu(20) Nota discrimen inter delictum publicum et notorium, a Codice (can 2197) oxnresso indicatum. Cfr. n. 63. '* (21) Loc. cit., n. 479. (22) Gasparri, l. c. DE NATURA ET EFFICACIA SS. MISSAE SACRIFICII Lamus applicationem Missae pro huiusmodi defunctis numquam ex ipsa rei natura esse denegandam. 594. Norma practice servanda. — Tuta certaque regula, ad praxim quod spectat, haec est: 1° Si a iure canonico permittitur sepultura ecclesiastica, permittitur quoque pro defuncto publica celebratio et applicatio Missae, non solum equidem occasione funeris, sed toties quoties, i. e. semper. 2° Si e contrario denegatur sepultura ecclesiastica, prohibetur eo ipso etiam sacrificii Missae publica, i. e. cum aliqua pompa seu sollemnitate, oblatio. 3° Vetita sepultura ecclesiastica et ideo publica Missae celebratione, non inde sequitur prohiberi quoque privatam celebrationem. 595. Quanam ratione prosit defunctis Missae sacrificium. — 1. De fide est, animas in purgatorio detentas fidelium suffragiis, i. e. ora­ tionibus, ieiuniis aliisve piis operibus, iuvari (23); item de fide est, posse ac deberi sacrificium Missae applicari etiam pro defunctis, et quidem utiliter offerri (24). Est doctrina theologice saltem certa, animas purgatorii iuvari posse non tantum ex opere operantis, sed etiam ex opere operato; id enim ex usu indulgentiarum et ex sacrificio Missae, « quo potissimum eas iuvari » Patres Tridentini docent, certo colligitur (25). 2. Animae baptizatorum in purgatorio detentae iuvantur Missae sacrificio per fructum satisfactorium, per fructum propitiatorium seu placatorium, et per fructum impetratorium. Cfr. n. 564, 3°. Quoad animas non baptizatorum, quae in purgatorio detinentur, vide n. 564, 3°. 3. > (28). Haec confirmari videntur tum quibusdam privatis Sanctorum re­ velationibus, tum praxi et sensu Ecclesiae. Interrogata S. C. Indulg., quid per indulgentiam altaris privilégiât! intelligatur, die 28 iul. 1840 respondit: « Per indulgentiam altari privilegiato ad­ nexam, si spectetur mens concedentis et usus clavium potestatis, intelligendam esse indulgentiam plenariam, quae animam statim liberet ab omnibus purga­ torii poenis: si vero spectetur applicationis effectus, intelligendam esse in(27) Loc. cit., n. 153; Ball.-Palm., 1. c. (28) Op. cit., II. n. 218. I)E NATURA ET EFFICACIA SS. MISSAE SACRIFICII 547 dulgentiam, cuius mensura divinae misericordiae beneplacito et acceptationi respondet » (29). Scii, propter propitiationem seu placationem nondum comple­ tam, fieri non raro potest, ut applicationis effectus vel mancus vel nullus sit. Ex his patet cur et quanam ratione animae in purgatorio detentae capaces sint fructus propitiatorii seu placatorii, et cur aliquando plura suffragia, sive opera satisfactoria personalia, sive indulgentiae et Mis­ sarum satisfactiones requirantur, ut certa anima e purgatorii poenis liberetur. 596. An Missa infallibiliter prosit animae pro qua applicatur. — Quamvis Missae sacrificium in genere prosit infallibiliter defunctis, tamen non constat, an fructus eiusdem applicetur revera illi animae in particulari, pro qua Missa offertur: fieri enim potest, ut iustitia divina ob occultas rationes impediat, quominus fructus ei obveniat. Id ex dictis consequitur. Item non constat, qua mensura fructus Missae ei applicetur. Potest quidem sacrificium eucharisticum poenam temporalem ex toto remittere, sed potest etiam ex parte tantum. Quantitas poenae tem­ poralis remittendae determinatur a divina sapientia et iustitia; id pendet praesertim a sanctitate defunctorum, dum vitam agebant, et consequenter ab exsistentia vel defectu obstaculi in animabus, prout nempe remissioni poenae temporalis obstet, necne, magis aut minus, decretum divinae iustitiae nondum placatae (30). Hinc merito DD. notant, certum minime esse ditiores pro quibus offeruntur plures Missae, citius semper liberari a purgatorio, quam pau­ peres, quia pauperes forte habent minores poenas luendas et forte in vita fuerunt sanctiores. 597. An ex fructu impetratorio poena remittatur immediate. — Controvertitur, utrum ratione fructus impetratorii animae purgatorii igne cruciatae consequi valeant immediate remissionem poenae tem­ poralis, an mediate tantum, impetrando scii, gratias efficaces, quibus fideles moveantur, ut pro iisdem animabus orent et opera satisfactoria offerant. Communior sententia tenet, poenam remitti solum mediate (31). At pia et probabilis opinio est, etiam immediate per sacrificium Missae, qua impetratorium, remitti defunctorum poenas. Vide n. 564, 3°. (29) Dccrcta authentica. n. 283. (30) Cfr. 8. Thom., In IV D. 45, q. 2, a. 3, ad 3; Suarez, 7. c.t n. 4 ss.; Lugo, 7· c., sect. 9, n. 13 3 88.; Paaqualigo, L c., q. 72. (31) Cfr. Gobât, Z. c.; Gaspard, 7. c., n. 29; Noldiu, Z. c., n. 175; Saeso, l. c.t p. 575; Génieot, 7. r., τι. 222, VII; Lehmkuhl, 7. c., n. 247, 3. 548 UBER IV - PARS II - CAPUT I 598. Utrum Missa de Requie prosit defunctis magis quam Missa de Sanctis. — Angelicus (32) ita respondet: «Ex parte sacrificii oblati aequaliter prodest defuncto, de quocumque dicatur; sed ex parte orationum magis prodest illa, in qua sunt orationes ad hoc determi­ natae; sed tamen iste defunctus recompensari potest per maiorem de­ votionem vel eius qui dicit Missam, vel eius qui iubet dici, vel iterum per intercessionem Sancti, cuius suffragium in Missa imploratur». Varia dubia et quaestiones suo loco exponentur (n. 661). Π 599. An utilius et fructuosius sit Missam audire, quam dicendam sibique applicandam curare. — Id pendet praesertim a dispositione illius qui Missam audit vel qui eam sibi applicandam curat. Generatim hoc statui potest: fructus impetrationis facilius et uberius perci­ pitur ab eo, qui Missam sibi applicandam curat, quam ab eo qui eidem assistit; item fructus satisfactorius et propitiatorius maior est ex oblato sacrificio Missae, quam ex sola assistentia. Proinde si agitur de utilitate pro defunctis, certe melius est, ut quis Missam pro iis applicandam curet, quam ut Missae pro iisdem assistat, licet divina misericordia etiam in hoc casu supplere et com­ pensare possit ac reapse aliquando compenset. Id ipsum valet quoque pro vivis, re obiective et in se spectata (33). H 600. An et quomodo sacerdos peccare queat circa Missae appli­ cationem. — Peccat sacerdos graviter: 1° Qui intentionem non facit applicandi Missam ad mentem dantis stipendium, nec ullo modo, uti patet, oneri suscepto satisfacit. 2° Qui Missam pro stipendium offerente applicat post consecra­ tionem utriusque speciei; quia huiusmodi applicatio, ut diximus, est prorsus invalida. 3° Qui dubitans utrum prior an posterior intentio praevaluerit, aliam Missam intentione conditionata non celebrat, ut oneri Sacri fa­ ciendi ex oblato stipendio satisfaciat; ratio, quia obligationi certae non satisfit per incertum adimplementum, praesertim quando sine incom­ modo id fieri potest. 4° Qui habitualiter Missam applicet inter unam et aliam conse­ crationem, quia eo ipso quod ex habitu hoc facit, tum negligentiam DE OBLIGATIONE CELEBRANDI 549 quandam in re tanti momenti sat manifeste ostendit, tum maxime quia periculo omittendi applicationem Missae voluntarie se exponit. 5° Qui Missam stricto sensu applicet sciens et volens pro hoc vel illo Sancto, pro parvulo baptizato ante usum rationis defuncto, peccat mortaliter, nisi excuset bona fides; huiusmodi applicatio stricto sensu numquam supponitur nec supponenda est, utpote minus rationabilis. 6° Qui Missam sollemniter celebrat pro haeretico vel schisma­ tico aut excommunicato. 7° Qui pro iisdem celebrat privatim quidem, at cum scandalo gravi fidelium; si scandalum esset leve, culpa per se foret venialis tantum. 8° Qui Sacrum facit ad intentionem excommunicati vitandi, et non pro eius dumtaxat conversione. 9° Qui Missam cantatam seu sollemnem applicat pro iis, qui se­ pultura ecclesiastica privati fuerunt. 10° Qui stipendium accipit ad Missam celebrandam pro fine peccaminoso, ex. gr. pro furto patrando. 11° Qui utcumque finem malum in Sacro faciendo intendit (34); et quidem peccatum est mortale, si finis est graviter malus; veniale, si finis est leviter malus. CAPUT II. DE OBLIGATIONE CELEBRANDI 601. Obligatio celebrandi ex variis titulis oriri potest, quorum quinque communiter a DD. recensentur, scii.: 1° ratione sacerdotii; 2° ratione officii curam animarum habentis; 3° ratione stipendii a fidelibus accepti; 4° ratione praecepti seu obedientiae; 5° ratione promissionis ct voti. Dc singulis erit nobis loquendum. (31) Cfr. Suarez, disp. 86, sect. 1; Sporer, l. c., n. 332; S. Alpb., L c., n. 314 ss. (32) Suppi., q. 71, n. 9, nd 5. (33) Cfr. Tninburint, I. c.t cap. n. 251: Lchmkuhl, l. c.t n. 254. bl iW*· Lugo, Z. c., nect. 11, n. 234; Sporer, l. c 550 LIBER IV - PARS Π - CAPUT II Articulus I. De obligatione celebrandi ratione sacerdotii. 602. An et quaenam sit obligatio celebrandi ratione sacerdotii. — 1. Christus D., eo ipso quod Eucharistiam instituit ut sacramentum et sacrificium, atque Apostolos eorumque successores suos fecit sacerdotes, dicens: «Hoc facite in meam commemorationem», non merum consi­ lium dedit, sed verum ac proprium mandatum et praeceptum tradidit, ut divinum hoc sacrificium in altari Deo mactetur, nec uni quam in Ecclesia deficiat (1). Igitur de fide est, praeceptum aliquando celebrandi a Christo im­ positum fuisse universali Ordini sacerdotali (2). Siquidem sacerdotes vi ordinationis presbytcralis ideo in publico munere constituuntur, ut publicae utilitatis curam gerant; hinc obligationem contrahunt inser­ viendi pro sua accepta potestate communi fidelium bono, ne tantum sacrificii eucharistici thesaurum sibi commissum quasi in terra de­ fossum servent et abscondant. 2. Quod omnes sacerdotes tenentur pluries in anno Sacram facere, nunc certissimum est, ex praescripto canonis (805): «Sacerdotes omnes obligatione tenentur Sacrum litandi pluries per annum » (3). 3. De hac obligatione quaeri potest, utrum sit ex iure divino, an ex iure ecclesiastico; utrum gravis, an levis; et ulterius, quoties in anno sacerdos celebrare teneatur, ut suae obligationi satisfaciat. Plerique DD. tam veteres quam recentes tenent cum S. Thoma (4), cum Suarez (5) et S. Alphonso (l. c.), obligationem quandoque celebrandi esse gravem (1) Cone. Trid., Sess. XXII, cap. 1. Cfr. S. Thom., S. thcol., III, q. 82, a. 10; et in IV D. 12, q. 3, a. 2, q. 1 ; .Suarez, disp. 80, sect. 1 ; Lugo, disp. 20, sect. 1 ; Vaequez, disp. 232, cap. 1; Coninck, l. c., q. 82, a. 2, dub. 1; Laymann, L c.. cap. 3, n. 1; Bonacina, l. c., q. 8, p. 7, n. 1; S. Alph., I. c., n. 313; Benedictus XIV, l. c., lib. Ill, cap. 1; Schmalzgr., lib. III, tit. 51, n. 36. (2) Cone. Trid., Z. c., et can. 2. MO (3) S. Alph. (Z. c.) refert e Monncclli (Formuler., part. 1, tit. 5, formal. 9, n. 15) sequens decretum S. C. Concilii, edito menso nov. 1696: Qui sine causa ter vel quater in anno non celebraret, cum peccet mortaliter, posset ab Episcopo ..... puniri ». Utrum authentica sit haec declaratio, P. Gaudô (in h. 1. not. p.) dubitat, quia Pallottini (Collectio omnium conclusionum el resolutionum etc., v. Missa, § 7, n. 39) hanc refert declarationem: · Verum sacerdotes legi­ time non impediti non possunt cogi ab Episcopo per censurae vel alias poenns ad celebrandum, sed tantum hortari ». Putamus utramQUO declarationem esse authenticam, nec alteram alteri adversari. Sane aliud est loqui dc sacerdote, qui no ter vel quater quidem in anno celebrat, et aliud est loqui In genero de sacerdote non celebranto, puta, singulis diebus festis. Cfr. n. 604. (4) Loc. cil.; et in IV D. 13, q. 1, n. 2. (5) Zxx·. cit., n. 3 s. DE OBLIGATIONE CELEBRANDI 551 et oriri ex iure divino, i. e. ex ipsa ratione sacerdotii suscepti. Ratio est, « quia, ut habet Angelicus (6), unusquisque tenetur uti gratia sibi data, cum fuerit opportunum, secundum illud (II ad Cor., cap. νι): Exhortamur ne in vacuum gratiam Dei recipiatis. Opportunitas autem sacrificium offerendi non solum attenditur per comparationem ad fideles Christi, quibus oportet sacramenta ministrari; sed principaliter per comparationem ad Deum, cui consecratione huius sacramenti sacrificium offertur ». Sacerdos qui non celebrat, potestatem divinitus acceptam suo fine fru­ strat: quae profecto est gravis inordinatio (7). Alii theologi cum S. Bonaventura (8) negant sequi ex iure divino seu ex suscepto sacerdotio gravem obligationem; at simul affirmant sacerdotem gra­ viter peccare ratione scandali, si per tempus valde diuturnum sine manifesta causa non celebret, cum id signum sit vel malae conscientiae vel cuiusdam contemptus (9). Ratio huius sententiae est, quia non constat de praecepto divino. Sane, aiunt, patroni prioris sententiae illud eruunt ex verbis Apostoli (ad Hebr., cap. v): « Omnis namque Pontifex ex hominibus assumptus, pro hominibus con­ stituitur in iis quae sunt ad Deum, ut offerat dona et sacrificia pro peccatis »; et ex verbis Christi (Luc., xxii, 19): «Hoc facite in meam commemorationem ». Porro neuter textus, dicunt, gravem ostendit obligationem celebrandi. Nam praeceptum: Hoc jacite etc., non est singulis sacerdotibus datum, sed ipsorum communitati, nempe ut curent ne in Ecclesia Dei desit oblatio sa­ crificii eucharistici. In textu autem Apostoli: Omnis namque pontifex etc., ex­ primitur solum potestas quam singuli sacerdotes habent sacrificandi, non vero obligatio. Ad rationem Angelici respondent, ex ea non inferri praece­ ptum, sed consilium tantum (10). Haec solida non videntur. Quare, omnibus perpensis, prima sententia omnino praeferenda. 4. Ex praescripto can. 805 quilibet sacerdos debet pluries in anno celebrare. Haec vox ita est accipienda, iuxta communem loquendi usum, ut saltem ter vel quater celebretur. Itaque certa facta est sen­ tentia, quam communius DD. iure antiquo profitebantur (11). Requiriturne, ut sacerdos celebret ter vel quater in anno, in festis sollemnioribus, an sufficit ut Sacrum litet ter vel quater in anno qui­ buslibet diebus? Quidam dicunt sacerdoti Sacrum esse faciendum in (0) N. thcol., III, q. 82, a. 10. (7) Benod. XIV, l. c.. n. 3; S. Antoninus, in 3 part., tit. 13, cap. 6, 5 12. (8) In IV D. 12, part. 2, a. 2. q. 1. (0) Lugo, 1. c., n. 13, Cfr. etiam Suarez, l. c., n. 4; S. Alph., I. c.; Salmant., Z. c., cap. 5, η. 44. (10) Cfr. Benod. XIV, Z. c., n. 3 s.; Lugo. Z. c., n. 2 ss.; S. Alph., Z. c.; Palatu». Z. <·., tract. 22, p. 12, n. 2. Ilie auctor (Z. C., η. 1. i. f.) refert opinionem Caiotani sentientis non peccare graviter sacerdotes qui numquam celebrant, iussu S. Pii V ex eius commentario ex­ punctam fuisse. (11) Suarez, Z. c„ n. 5; S. Alph., Z. c., dub. 2; Laymann, Z. c.; Bonacina, Z. c.. η. 2ί Navurrus, Man., cap. 25, η. 88; Elbel, Confer. 18, De oblifj. celebrandi, η. 195. '* IV 552 LIBER IV - PARS Π - CAPUT Π festis sollemnioribus. Alii cum Suarez (l. c.) et Card. De Lugo (12) cen­ sent sacerdotem suae obligationi satisfacere, si ter vel quater in anno quibuslibet diebus celebret. Hanc sententiam, quae vere probabilis est S. Alphonso (l. c.), probabiliorem putamus, imo vix non certam: nam fructus Missae, unice in casu spectandus, idem est sive in festis sollem­ nioribus sive aliis diebus Missa celebretur; et quidem ob hanc ipsam rationem, sive id fiat diebus continuis sive diuturna servata distantia inter unam et aliam Missam, remoto tamen scandalo. S. Alph. (I. c.) probabilem habet praefatam sententiam « modo servetur debita distantia prout dictum est in fine primi dubii». Scii.: « Immo Suarez hoc merito sentit (scii, non excusari a peccato gravi ratione scandali) etiam de sacerdote non celebrante per diuturnum tempus, puta per sex vel per octo menses; ut dicunt Palaus et Salmant. Ex quo tandem concluditur sententiam oppositam, saltem propter scandalum, vix esse practice probabilem ». Ita Ligorius in fine primi dubii. Debita cum reverentia erga S. Doctorem et alios, animadvertimus rem cum re nullatenus esse confundendam. Aliud est loqui de obligatione cele­ brandi ratione sacerdotii suscepti, et alius ratione scandali. Sunt res omnino diversae. Ratio scandali, ad quod vitandum ipso iure divino tenemur, semper urget. Hic quaestio presse sumpta considerari debet in se, i. e. ratione sacer­ dotii, non vero attentis circumstantiis, seu per accidens, i. e. ratione scandali. Nam, posito scandalo, sacerdos, ut illud evitet, Sacrum facere tenetur non solum ter vel quater, sed decies et vicies, etc. Exinde patet argumentationem istorum DD. aequivocam esse. Nequaquam admittenda est sententia eorum (13) qui censent gra­ viter peccare sacerdotem Missam diebus dominicis et sollemnibus cele­ brare praetermittentem. Sane qui scripserunt post Synodum Tridentinam, expendentes vocem illam decere, ubi S. Synodus de subdiaconis et diaconis, ac verbum illud curet, ubi de presbyteris loquitur, conclu­ dunt, vocem decere vim consilii, curet vim praecepti habere. Sed hoc si verum sit, non inde quidquani aliud consequitur, quam sacerdotem peccare, si praedictis diebus Massam sine causa non celebret, non tamen graviter peccare (14). j 603. 5. Quamquam stricta obligatione non tenetur, decet tamen ut sacerdos quotidie vel fere quotidie celebret, vel saltem diebus dominicis aliisque festis de praecepto. Hinc can. 805 addit: « Curet autem Episcopus vel Superior religiosus ut Udem (sacerdotes) saltem singulis diebus do­ minicis aliisque festis de praecepto divinis operentur ». I (12) Loc. cil., n. 13. (13) Solus, in IV I). 13, q. 2, a. 10; Sylvester, Summa, v. Missa, n. 7. (14) Cfr. Bened. XIV, l. c., n. 9; Suarez, l. c., n. 5. DE OBLIGATIONE CELEBRANDI 553 Vix a peccato veniali excusatur sacerdos, qui, cum possit, raro celebrat; imo si legitime non impeditus, i. e. sine iusta causa, Sacrum omittat per longum tempus, etiam secluso scandalo, veniali ter certe peccat. Nimia enim incuria est nec ab omni peccato immunis, Deum tanto honore, hominem tantis bonis privare, quae tanta facilitate prae­ stari possunt a sacerdote, qui speciale hoc munus a Deo accepit (15). Nam recte S. Bonaventura (16) ait: « Sacerdos, qui non celebrat, quantum in ipso est, privat Trinitatem laude et gloria, Angelos laetitia, peccatores venia, iustos subsidio et gratia, in purgatorio exsistentes refrigerio, Ecclesiam Christi speciali beneficio, seipsum medicina et remedio contra quotidiana peccata et infirmitates ». Ilinc verius putamus, contra nonnullos AA., sacerdotem, qui nulla rationabili causa ductus celebrationem omittit, venialiter pec­ care per se, et non per accidens tantum, i. e. ratione motivi minus recti quo forte in omittenda celebratione ducatur. Ubi vero ex ra­ tionabili motivo non celebret, ex. gr. incommodi, maioris praepara­ tionis adhibendae etc., omissio non solum omni culpa vacat, sed quan­ doque, nisi bonum animarum vel Superioribus praeceptum aut con­ silium aliud suadeat, potest esse etiam laudabilis (17). Id confirmatur exemplo quorundam Sanctorum, ex. gr. S. Ignatii, qui plus quam integrum annum a sacerdotio suscepto praeparationi ad primitias dignius offerendas impendit. Rectissime Suarcz monet: « Unde etiam de viris sanctis interdum legimus ab huius sacrificii celebratione abstinuisse, ut Durand, etiam et alii referunt, quamquam hoc non debet in exemplum adduci; nam multa interdum operantur Sancti ex speciali Spiritus Sancti motione, praeter communem legem, quae nobis imitanda non sunt» (18). 604. An Episcopus obligare possit sacerdotes ad celebrandum. — Quaeri potest, an Episcopus adigere valeat sacerdotes ad celebrandum singulis diebus dominicis aliisque festis de praecepto. Ita distingui­ mus: vel publicum animarum bonum id postulat, vel non. Si primum, puta si fideles nequeant secus ob penuriam sacerdotum praecepto Sacri audiendi satisfacere, pro certo tenemus, attento iure quo nunc utimur (cfr. can. 127 et 128), Episcopum urgere posse etiam sub poenarum comminatione, ut presbyteri dioecesani, quoties et quam(15) Cfr. Suarez, Z. c., n. 2; Benedict. XIV, Z. c., cap. 2; Ledesma, l, part. L q. 23. art. 10; Victoria, in Summ. q. 82, a. 12; Lehmkuhl, L r., τι. 260; Noldin, Z. c.. n. 180; Gasparri, l. c., n. 412 s. (16) Dc praeparatione ad Missam, cap. 5. (17) Lugo, l. c., n. 12; S. Alph., Z. c., n. 359; Génlcot, Z. c., n. 224; Marc, Z. c., n. 1603. (18) Loc. cit., n. 4. 554 LEBER IV - PARS II - CAPUT II diu necessitas Ecclesiae id exigat, celebrent diebus dominicis et aliis per annum festis do praecepto: siquidem bonum animarum suprema lex esto. Si alterum, negative respondendum (19). 605. Monita. — Si existimet sacerdos sibi non convenire quotidie celebrare ob defectum puritatis animi, de qua alibi (nn. 46-48, 691), haec cum Lehmkuhl (20) observari praestat: 1° Verum quidem est, Missae celebrationem per se non mino­ rem, imo maiorem potius animi puritatem requirere, quam Euchari­ stiae sumptionem, adeo ut sacerdos, qui se imperfectiorem reperit iis, quos ad quotidianam Communionem admittat, iustam causam habeat dolendi, sese humiliandi ac defectuum sese accusandi; at exinde non sequitur, eum debere potius a frequentiore celebratione abstinere. 2° Etenim sacerdoti cum pari dispositione facilius convenit Sa­ crum facere, quam laico communicare, quia defectus puritatis in sacer­ dote compensatur publico munere et maiore obligatione, quam ex officio habet, offerendi sacrificium, modo sit in statu gratiae; puritas et sanctitas Ecclesiae, cuius nomine et auctoritate agit sacerdos prout minister, eius defectum quodammodo compensat atque ipsum Deo magis acceptum reddit (21). 3° Verum sacerdos facilius quam laicus deponere valet defectum dispositionis, cum a saecularibus curis ex ipso suo statu separatus sit atque rebus divinis intentus, et ideo praeter statum gratiae piam rectamque mentem, quae sola pro quotidiana Communione exigitur (n. 509), vel habet vel sibi comparare potest. 4° Quod si nihilominus oriatur ex frequenti celebratione pericu­ lum irreverentiae ac teporis, optimum est consilium, ut per aliquot die­ rum secessum, celebratione etiam seposita, sacerdos se colligat atque ad maiorem reverentiam ac devotionem se disponat. (10) Cfr. PasqualiKo, i. c., q. 844, n. 11; Oiraldl, II, sect. 504; Gaaparrl, l. c., n. 413; Wernz. III. n. 535. (20) Loc. cit., n. 260. (21) Lugo, disp. 17, sect. 2, u. 45. DE OBLIGATIONE CELEBRANDI DDO Articulus II. 606. Obligatio in genere. — 1. Omnes qui officium pastorale susce­ perunt, tenentur pro populo sacrificium offerre. Haec sane est pars officii pastoralis. Qua de re nulla est apud DD. controversia, cum sit doctrina certissima (1). 2. Obligatio Sacrum faciendi pro populo potest considerari in ge­ nere et in specie seu in concreto. Si spectetur in genere, est iuris divini sive naturalis sive positivi: natu­ ralis, quatenus inter pastorem et populum quasi contractus adest, ex quo officium natura sua pastori incumbit omnia praestandi quae animarum inter­ sunt: positivi, quatenus ipse Christus D. vult et mandat, ut sacrificium Missae pro spirituali populi salute ab eo offeratur, cui eiusdem cura est commissa. Hinc Concilium Tridentinum (2) dicit: «Cum praecepto divino mandatum sit omnibus, quibus animarum cura commissa est, oves suas agnoscere, pro his sacrificium offerre etc.». Si obligatio consideretur in specie seu in concreto — scii, quinam revera teneantur Missam appficare, quando, ubinam et quomodo — est iuris eccle­ siastici. Quare lex de Missa pro populo applicanda est divino-ecclesiastica (3). 3. Consulto dicimus Missam applicare, et non tantum celebrare, quia praefata obligatio in eo est, ut non solum pastor animarum curet per se vel per alium Sacrum fieri in eorundem commoditatem, si adsistere velint, sed in eo praecise est, ut fructus ministerialis Missae ap­ plicetur populo commisso (4). te facere 607. Utrum solum pro vivis, an etiam pro defunctis Sacrum teneantur pastores. — Quaerunt DD., utrum Missa applicanda sit pro vivis tantum, an etiam pro defunctis. Communior et hodie certa sententia est, nonnisi pro vivis Sacrum esse applicandum ex stricta obligatione. Ratio est, quia pastor tenetur (1) Suarcz, disp. 86, sect. 1, n. 3; Laymann, l. c., tract. 5, c. 3. n. 3: Coulnck, l c.. q. 83, a. 1, n. 199; Barbosa, Dc offic. et potest. Episc.. alleg. 24, n. 23; Lugo, disp. 21, sect. 1. n. 19 es.; Salmant., I. c., cap. 5, n. 50; Boned. XIV, l. c., cap. 3; S. Alph., I. c., n. 313. (2) Scss. XXIII, de reform., cap. 1. (3) Cfr. Gasparri, l. c., n. 406 se.; Wernz. I. c.; Van de Burgt. 1. c.. p. 33 ss.; Many. I. c., n. 87 se.; Lehmkuhl, l. c., n. 261 ss. (4) Cfr. Barbosa, De offic. et potest, parochi, alleg. 25, n. 5 ss.: Bouix, De parocho, p. 580 ss. 556 LIBER IV - PARS Π - CAPUT Π sacrificium offerre pro ovibus suis, pro populo sibi commisso. Atqui de­ functi non amplius pertinent ad oves suas et ad populum sibi commis­ sum. Ergo. Decet tamen ut conditionate intentio extendatur etiam ad defun­ ctos. Dicimus conditionate, quatenus id fieri queat sine praeiudicio vi­ vorum, qui ad integrum fructum sacrificii ministerialem ius habent ex mente Ecclesiae. 608. Quinam teneantur Missam pro populo applicare. — 1. Te­ nentur : 1° R. Pontifex, non quidem ex iure ecclesiastico, sed tantum ex iure divino, et ideo, aliter ac Episcopi et parochi, solum aliquoties; 2° Cardinales ad sedem suburbicariam promoti et alii qui sunt Episcopi alicuius dioecesis non suburbicariae, in eiusdem possessionem canonice immissi (cfr. can. 240); 3° Episcopi residentiales, post captam sedis possessionem (can. 339, § 1; cfr. n. 622); 4° Abbates vel Praelati nullius, item capta canonice possessione (can. 323, § 1); 5° Vicarii et Praefecti Apostolici (item Superiores missionum sui iuris) cum restrictione tamen quoad dies (n. 613), ut infra dicetur (can. 306); 6° Administratores Apostolici, postquam ad normam can. 313 canonicam administrationis possessionem inierint, dummodo permanenter sint constituti; si ad tempus, non tenentur (can. 315); 7° Vicarii Capitulates (can. 440); 8° Parochi, post captam possessionem (c. 466, § 1; cfr. n. 622); 9° Vicarii actuales, qui actu paroeciam regunt, quando cura ha­ bitualis est penes personam moralem (can. 471, § 4); 10° Vicarii oeconomi in paroecia vacante constituti, a die iuiti officii (can. 473, § 1); 11° Quasi-parochi, cum restrictione ut Vicarii et Praefecti Apostolici (can. 466, § 1; n. 613). 2. Non tenentur obligatione applicandae Missae pro populo: 1° Episcopi Coadiutores et Auxiliares; 2° Vicarii Generales; 3° vicarii substituti et vicarii adiutores, etsi forte in omnibus suppleant paro­ chorum vices (cc. 475, § 2, 476, § 6); 4° neque a fortiori vicarii coope­ ratores: siquidem obligatio est personalis (cfr. n. 623). 3. Decet ex caritate, citra tamen obligationem, ut aliquando etiam Episcopi titulares sacrificium Missae pro sua dioecesi applicent (can. 348, § 2). Si id omittant, certe minus recte agunt, sed ne venialiter quidem DE OBLIGATIONE CELEBRANDI 557 peccant. Vox aliquando significat octo vel decem circiter vices in anno, adeo ut plene satisfiat si pro dioecesi Sacrum applicetur in praecipuis sollemnitatibus. 4. Vicarius oeconomus qui plures paroecias tempore vacationis regit, unam tantum Missam pro populis sibi commissis applicare debet diebus dominicis aliisque festis (5). 5. Sacerdos qui praeest territorio in vicariam perpetuam erecto ad normam can. 1427, attentis principiis generalibus iuris canonici, non tenetur Missam pro populo applicare. Nam quamdiu vicaria in novam paroeciam canonice non fuerit erecta, ipsa censetur et est revera pars paroeciae, eiusque territorium iuridiee avulsum a territorio pa­ roeciae minime est, attento can. 216. Proinde Missa quae applicatur a rectore paroeciae, valet etiam pro populo vicariae, seu pro tota et integra paroecia. S. Congregatio Concilii optat, et interdum ob peculiaria adiuncta iubet, ut rector vicariae perpetuae Sacrum applicet pro fidelibus sibi commissis. At obligatio de iure communi non exsistit profecto. 609. Huc spectant nonnullae decisiones: 1° Consuetudo applicandi per turnum Missam pro populo, v. g. in civitate aut oppido ubi plures exsistunt paroeciae, non sustinetur; sed singuli parochi tenentur Sacrum pro populo sibi commisso ap­ plicare (S. C. Concilii, Conseniina, 9 febr. 191S; A. A. S., X, p. 285). 2° Parochus qui, praeter propriam paroeciam, alteram aut plures alias in administrationem habeat, tenetur Sacrum facere pro populo non solum die festo suae paroeciae, sed etiam in festis Patronorum alterius vel ceterarum (S. C. Concilii, Blosen. 12 nov. 1927; A. A. XX, p. 84). 3° Animarum curatores in diasporis ad instar parochorum, non autem curatores ad instar vicariorum cooperatorum, tenentur Missam applicare pro populo (S. C. Concilii, Wratislavien. 3 iul. 1918; A. A. 5., XI, p. 46). 4° Vicarii perpetui eatenus debent Sacrum pro populo facere, quatenus plena potestate paroeciali sint praediti; secus non tenentur (S. C. Concilii, Principis Albertcn. et Saskatoonen. 5 mart. 1932; A. A. XXV, p. 436). Notandum, istas decisiones nec esse authenticas declarationes nec vim legis proprie dictae habere. (5) Pontif. Comm. Cod. 11 iul. 1922. η. VI; .4. .4. S.. XIV, p. 528. 558 LIBER IV - PARS Π - CAPUT Π 610. Discrimen inter Episcopos et ceteros animarum pastores circa onus Sacri faciendi. — Ad obligationem quod attinet Missae pro populo applicandae, magnum datur discrimen inter Episcopos et ceteros animarum pastores (6). Nam Episcopis obligatio incumbit ex iure divino absoluto; aliis, contra, ex iure divino hypothetico, nempe posito facto Ecclesiae curam animarum committentis. Quod de Epi­ scopis diximus, a fortiori valet de Romano Pontifice, cui totius Ec­ clesiae cura pastoralis concredita est. Sane munus episcopale est iuris divini, et ex iure ipso divino ple­ nitudinem pastoralis officii habet, adeo ut Ecclesia hanc pastoralem curam ab episcopatu seiungere vel auferre nequeat. Qui plenam curam pastoralem habent, pro parte gregis sibi commissi tenentur absolute sacrificium eucharisticum offerre. Parochi e contrario et alii omnes, praeter Episcopos, sunt institu­ tionis ecclesiasticae. Quare ipsis ea competit pastoralis cura, quam Ecclesia cum eorum munere coniunxit, i. e. cum paroecia, abbatia vel praelatura nullius etc., et tamdiu quidem, quamdiu non seiungat. Proinde cum hi nonnisi dependentor ab ecclesiastica institutione te­ neantur lege divina ad offerendum sacrificium post officium pastorale susceptum, quatenus curam animarum, cui adnexa est iure divino Missa pro populo, habent ex lege ecclesiastica, recte dicuntur adstringi iure divino hypothetico. Ita sapientissime Leo XIII in Const. « In suprema », 10 iun. 1882, § Quapropter mirum. 611. An Superiores religiosi et cappellani monialium, carcerum etc. Missam applicare teneantur. — 1. Nonnulli (7) censent Praelatos re­ gulares seu Superiores religiosos teneri aliquoties Missam pro suis subditis applicare, non quidem lege ecclesiastica, sed iure divino hypo­ thetico, ut supra; neque, aiunt, satis consultum videtur, ad solam commemorationem seu secundam intentionem officium illud restringere. Quod iure ecclesiastico non teneantur Superiores Sacrum applicare pro suis subditis, extra controversiam est, quia Codex silet omnino; nec iure antiquo huiusmodi obligatio umquam exstitit. Ad ius divinum quod attinet, putamus, omnino quidem decere, ut Superiores religiosi aliquando Missam applicent pro suis subditis, at nullatenus constare de stricta obligatione, ideoque sub vinculo peccati per se non adstringi. Ad rem sequens dubium die 15 mart. 1710 propositum fuerat S. C. Con­ cilii pro opportuna solutione: «An Pater Generalis Ordinis Eremitarum S. Au(C) Gaeparri, I. c., n. 197; Lehmkuhl, I. c.; Many, l. c. (7) Lchmkuhi. l. c.. n. 206. Cfr. Gassner, Manuale theologiae nastoralis n S1V MfiM. baucr. Thesaurus resolutionum, I, n. 1017. ’ °14· niuuI DE OBLIGATIONE CELEBRANDI 559 guBtini, Vicarius Generalis, ac omnes et singuli Provinciales ac Priores seu su­ periores locales et conventuales eiusdem Ordinis, teneantur sacrificium Missae parochialis seu pastoralis pro eorum ovibus, scilicet pro eorum regularibus subditis, offerre et applicare ». S. Congregatio resolutionem distulit, et num­ quam postea eam dedit (8). 2. Item quidam olim docuerunt, cappellanos monialium, carcerum, nosocomiorum, hospitalium, collegiorum etc., teneri ad Missam appli­ candam pro ovibus sibi commissis. Haec sententia iure veteri proba­ bilis non erat. Tam S. C. Concilii in Dublinen., Missa pro populo, 2 iun. 1860 (9), quam S. R. C. in Qucbecen., 7 sept. 1844 (10), non dari obli­ gationem Missae applicandae declaraverat. Ratio, quia praefati cappellani non sunt parochi. Id valet a fortiori iure novo. 612. An onus Missae applicandae incumbat rectori paroeciae fa­ miliaris vel personalis, cappellanis militum etc. — Quaeritur, an Missam applicare teneantur: I. pastores, qui praesunt paroeciis mere familia­ ribus vel personalibus; II. cappcllani militum; III. sacerdotes qui curam pastoralem exercent in religiosas familias vel pias domos a parochi iurisdictione subductas, ad normam can. 464, § 2; IV. rector Seminarii, utpote qui officium parochi obit, cum Seminarium exemptum sit a paroeciali iurisdictione, iuxta praescriptum can. 1368. Ad I. Cum paroeciae mere familiares aut personales vel gentilitiae etc. sint vero proprioque sensu paroeciae, attento praescripto can. 216, § 4, indubium est pastores, qui eisdem praesunt, obligatione Missae pro suis subditis applicandae teneri. Ad II. Iure antiquo controvertebatur, utrum cappcllani militum adstringerentur, necne, onere Missae applicandae. Ture novo ita distinguendum: si habent iurisdictionem vere paroecialem, adeo ut tamquam parochi censeantur, debent per se, i. e. nisi aliter a S. Sede cautum fuerit, Sacrum pro militibus applicare; secus, non. Id liquet ex can. 451, § 3. Utrum vero parochis aequiparentur, an non, peculiaria Sanctae Sedis praescripta sunt inspicienda, uti expresse habet cit. can. 451, § 3. Quare pro singulis statibus seu nationibus, circa militum cappellanos sive maiores sive minores, standum est peculiaribus Sedis Apostolicae praescriptis. (8) Cfr. Girakll, op. cil., part. II, sect. 85; Gasparri, l. c.. n. 506; Many, 1. c., n. 90. (9) Lingen-Reuss, Causae selectae, etc., n. 468. (10) Hoc decretum in novissima editione non reperitur. 560 LIBER IV - PARS II - CAPUT II Ad III. Sacerdotes, qui curam pastoralem exercent in religiosas familias vel pias domos e parochi iurisdictione subductas, ad normam can. 464, § 3, non sunt parochi, uti evidentissime colligitur, ceteris omissis, ex praescripto can. 451, et ideo ad Missam applicandam nul­ latenus tenentur. Ad IV. Quamvis rector Seminarii officium parochi obeat pro omni­ bus qui in Seminario sunt, tamen non est parochus, ut liquet cum ex cit. can. 451, tum ex can. 1368, qui expresse decernit Seminarium non esse a iurisdictione paroeciali exemptum quoad materiam matrimo­ nialem. 613. Dies in quibus Missa pro populo applicari debet. — 1. Di­ stinguere oportet inter Vicarios ac Praefectos Apostolicos et quasiparochos, atque alios omnes. Vicarii et Praefecti Apostolici, quibus aequiparantur Superiores missionum sui iuris, et quasi-parochi sacrificium Missae pro populis sibi commissis applicare debent saltem in his sollemnitatibus: Nativi­ tatis D. N. I. C., Epiphaniae, Paschatis, Ascensionis, Pentecostes, san­ ctissimi Corporis Christi, Immaculatae Conceptionis et Assumptionis B. Μ. V., Sancti loseph eius sponsi, Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli, et Omnium Sanctorum (cc. 306, 466, § 1). Omnes alii pastores animarum, scii. Episcopi residentiales, Vicarii Capitulares et parochi, debent Missam pro populo applicare omnibus dominicis aliisque festis diebus de praecepto, etiam suppressis (cc. 339, § 1, 466, § 1). 2. Quare Missae applicatio, praeterquam in dominicis totius anni, facienda quoque est in aliis omnibus festis, sive adhuc sint de prae­ cepto sive suppressa fuerint; nihil sane hac in re per Codicem iuris canonici immutatum est a disciplina huc usque vigente, uti clare liquet ex verbis cit. can. 339, § 1; idque confirmatum fuit a Pontificia Com­ missione ad Codicis canones authentice interpretandos, die 17 febr. 1918, ad II. 614. Catalogus horum festorum exhibetur ab Urbano ΛΠΕΙΙ in sua Const. « Universa >>, 13 sept. 1642; (index vero festorum in universa Ecclesia suppressorum publici iuris denuo factus est a S. C. Concilii, 28 dec. 1919). Sunt autem: 1° Nativitatis D. N.; 2° Circumcisionis; 3° Epi­ phaniae; 4° Resurrectionis cum duabus sequentibus feriis; 5° Ascen­ sionis; 6° Pentecostes cum duabus feriis sequentibus; 7° SS. Trini­ tatis; 8° Sollemnitatis Corporis Christi; 9° Inventionis S. Crucis; DE OBLIGATIONE CELEBRANDI 561 10° Purificationis; 11° Annuntiationis; 12° Assumptionis; 13° Nativi­ tatis B. Μ. V.; 14° Immaculatae Conceptionis B. Μ. V. (11); 15° De­ dicationis S. Michaelis; 16° Nativitatis Sancti loannis Baptistae; 17° Ss. Petri et Pauli; 18° S. Andreae; 19° S. lacobi; 20° S. loannis Ev.; 21° S. Thomae; 22° Ss. Philippi et lacobi; 23° Sancti Bartholoinaei; 24° S. Matthaei; 25° Ss. Simonis et ludae; 26° S. Matthiae; 27° Sancti Stephani protomartyris; 28° Ss. Innocentium; 29° S. Lau­ rentii; 30° S. Silvestri; 31° S. loseph; 32° S. Annae; 33° Sollemnitatis Omnium Sanctorum; 34° Patroni regni seu status; 35° Patroni sive dioecesis, sive civitatis vel oppidi seu loci, non vero Titularis paroeciae. Eatenus Missa est pro populo applicanda in festis patronorum regni, aut dioecesis, vel civitatis, quatenus fuerint legitime assumpti. Porro ad legitimam eiusmodi patronorum constitutionem, requiritur tum electio a populo facta, tum praesertim Sedis Apostolicae assensus. Si alicubi festum aliquod particulare de praecepto celebretur ex concessione Sedis Apostolicae, certum est Missam pro populo esse inibi applicandam. 615. An Missa applicanda sit in nonnullis festis peculiaribus hodie suppressis, itemque in iis quae a locorum Ordinariis statuuntur. — 1. Quaeri potest, an Sacrum applicari debeat pro populo in festis, quae olim [dicimus olim, quia hodie standum est praescripto can. 1247 (12)] erant de praecepto, non ex Const. Urbani VIII, sed vel ex consuetu­ dine, vel ex decreto Episcopi, vel ex voto populi, vel ex peculiari Sedis Apostolicae decreto; quae nunc suppressa sunt. Cum ex consuetudine nequeat festum esse stricte de praecepto, ut declaravit S. R. C. lanuen., 11 mart. 1719 (13), sive consuetudo prae­ cedat Constitutionem Urbani VIII, sive sit ea posterior, manifeste consequitur nullam exsistere obligationem applicandi Missam pro populo. Idem dicas si agitur de festis ex decreto Episcopi statutis, quia ne Episcopus quidem nova festa instituere potest, uti declaratum fuit a S. R. C., Concordiae, 23 iun. 1703 (14). (11) Festum Immaculatae Conceptionis B. Μ. V. additum fuit a Clemente XI decreto 6 dee. 1708. (12) Ex responso Pontificiae Commissionis ad Codicis canones authentice Interpretandos dio 17 febr. 1918 (ad III) dato constat, festa quae non enumerantur In can. 1247, § 1, ipso facto ipsaquo lego nullibi esso amplius do praecepto, etiamsi in aliqua natione, dioecesi aut loco antea fuerint de praecepto ex particulari lego vel consuetudine etiam centenaria loci, aut ex speciali concessione Sanctae Sedis, ndco ut iis diebus non amplius Adell's urgeat duplex obligatio audiendi Missam et abstinendi ab operibus servilibus. (13) Decreta authentica, n. 2261. (14) Ibici., n. 2113. > 562 LIBER IV - PARS II - CAPUT II Neque urget obligatio in festis, quae olim ex voto populi celebra­ bantur. Huiusmodi enim festa ex voto personae tantum voventes te­ nentur observare, iuxta declarationem S. R. C. De festorum observa­ tione, 18 april. 1643 (15); nec Episcopus, ut declaravit eadem S. C. Concordiae, 23 iun. 1703, ad II (16) valet festa praedicta confirmare, adeo ut diutius perdurent atque obligatoria sint etiam pro non vo­ ventibus. In praedictis casibus ne iure quidem vetere exsistebat obligatio Sacrum pro populo applicandi. Ratio ex dictis manifesta: dies festi de praecepto revera non erant. 2. Aliter dicendum de vero festo de praecepto, licet particulari pro determinata dioecesi aut natione. In huiusmodi festo peculiari, quod olim erat de praecepto et nunc suppressum est, pastores animarum tenentur Sacrum applicare pro populo. Huc spectat etiam responsum S. C. Concilii, Toletana et Aliarum, 1930. Interrogata: «An obligatio applicandi Missam pro populo diebus festis sup­ pressis, olim ex iure particulari de praecepto, exsistat in casu»; respondit: « A ffirmative » (A. A. S., XXII, p. 521). 3. Disputatur, si agitur de festis dimidiatis, scii, ita suppressis, ut fideles possint quidem incumbere operibus servilibus, sed Missam au­ dire teneantur. Quidam censent adesse obligationem applicandi, at­ tenta Const. « Cum semper oblatas » Benedicti XIV, in qua hic Pontifex expresse decrevit Sacrum esse applicandum etiam in festis dimidiatis; idque iure quoque novo tenendum esse existimant, ex praescripto can. 6, 3° et 4°. Hanc sententiam in praecedentibus editionibus ipsi secuti sumus. Re maturius perpensa, ab ea recedimus, quia Benedictus XIV in citata Const. « Cum semper oblatas » non loquitur specifice et universim de praefata obligatione, ideoque allegari nequit praescriptum can. 6, 3° et 4°. Festa dimidiata, iure Codicis, non amplius exsistunt. Ubi olim erant et nunc suppressa evaserunt, obligatio applicandi pro populo non datur. 4. Item quaeri potest, an Missa sit applicanda in festis ex voto populi, quamdiu exsistant voventes seu perduret obligatio voto sa­ tisfaciendi. Quidam affirmant, ut De Angelis (17) et Berardi (18), quia, aiunt, ex praxi et ex principio communiter admisso, iis diebus quibus tenetur populus Missam (15) (16) (17) (18) Ibid., n. 834. Ibid., n. 2113. Praelectiones iuris canonici, 111). Ill, tit. XXIX, η. 5, Romae 1879 Theol. Pastoralis, η. 81 (edit. III). ’ * DE OBLIGATIONE CELEBRANDI 563 audire, tenentur quoque parochi Missam pro populo ipso applicare. Haec ratio, saltem iure quo nunc utimur, non valet. Tum ex principio quod obligatio non est imponenda nisi de ea certo constet, tum ex ipsis verbis can. 339, § 1, clare liquet, Missam non esse applicandam. 5. Cum Ordinarii locorum, ad normam can. 1244, § 2, possint indi­ cere, per modum actus, peculiares suis dioecesibus seu locis dies festos, quaeritur, an his diebus Sacrum pro populo applicari debeat. Ob ratio­ nem modo allatam, negative respondemus. Sane can. 339, § 1 decernit Missam applicandam esse « omnibus dominicis aliisque festis de prae­ cepto, etiam suppressis»; porro dies festi peculiares ab Ordinariis locorum indicti non sunt stricte de praecepto ad normam iuris seu canonis praefati, ideoque non exsistit obligatio Missam pro populo offerendi. 616. Applicatio Missae in occurrentia et translatione festorum. — 1. In festo Nativitatis Domini, et si quod festum de praecepto in diem dominicam incidat, satis est ut Missa una pro populo applicetur (can. 339, § 1). 2. Si festum ita transferatur ut in die ad quem non solum fiat officium cum Missa festi translati, sed serventur quoque obligationes audiendi Missam et abstinendi a servilibus, Missa pro populo appli­ canda est in die ad quem; secus in die a quo (can. 339, § 3). Quare in die propria Missa applicanda est: 1° quando transfertur sola festivitas, sicut accidit ex. gr. in Gallia, ubi multa festa de prae­ cepto ad sequentem dominicam transferuntur, officium autem cum Missa suo die remanet; fac sedulo animadvertas huiusmodi translatio­ nem fuisse a Codice servatam (can. 1247, §3); 2° quando transfertur solum officium cum Missa, festivitas autem suo die celebratur, sicut i v. gr. quando festivitas Annuntiationis B. Μ. V. (quae tamen hodie, aliter ac antea, non est de praecepto) cadit in fer. V hebdomadae maio­ ris (19); si olim incidisset in feriam VI maioris hebdomadae vel in Sabbatum Sanctum, ipsa festivitas una cum officio et Missa transfe­ rebatur in feriam secundam post dominicam in Albis (20). Idem dicas de alio festo, ex. gr. patroni. Id generatim locum habet in translatione cuiuslibet festi suppressi, eum nonnisi officium et Missa transferantur; proinde translato festo suppresso, Sacrum pro populo applicari semper debet in die a quo. Ita iure antiquo et iure novo (21). (19) S. R. C. Linponcn., 5 dec. 1868, nd I, η. 3189; Scpusicn., 18 aug. 1879 ad III, η. 3503. (20) S. R. C. Deer. pen., 12 febr. 1690, n. 1822. (21) Cfr. S. C. C. Trevirtn., Missat pro populo, 24 april. 1875. 564 LIBER IV - PARS Π - CAPUT II Si festum Annuntiationis B. Μ. V. vel festum patroni incidat in feriam VI maioris hebdomadae, cessat obligatio applicandi Missam pro populo. Ratio est, quia Missa applicanda foret dicta feria VI in Parasceve; sed cum feria VI in Parasceve prohibeatur cuiuslibet Missae ce­ lebratio, praeter Missam Praesanctificatorum, quae vera Missa non est, concludendum, onus applicandi eo in casu cessare. De hac quaestione fusius. 617. An et quando Missa pro populo celebranda, si Annuntiatio B. Μ. V. incidat in feriam V, VI, vel Sabbatum hebdomadae maioris. — Quatuor puncta videntur accurate et perspicue perpendenda, ut quaestio penitus tractetur et resolvatur, scii.: I. utrum quaestio, de qua agitur, sit liturgica, an canonica; II. quaenam fuerit disciplina ante Codicem; III. utrum Codex disciplinam antiquam mutaverit, necne; IV. quaenam conclusio eruenda. 618. Utrum quaestio, de qua agitur, sit liturgica, an canonica. 1. Magnum profecto est discrimen inter unum et alterum, ad rectam resolutionem tradendam quod attinet. Nam si quaestio est li­ turgica, nullum dubium quin resolvenda sit iuxta normas et leges liturgicas atque attendenda sit auctoritas rei liturgicae scriptorum eisque deferendum; si, contra, quaestio est canonica, necessario ea resolvi debet secundum principia iuris canonici, scii, ad normam Codicis, et canonistarum auctoritas serio attendenda. 2. Porro nullatenus confundi debet quaestio de translatione Missae vel Officii divini cum translatione oneris Missae pro populo applicandae. Translatio Missae vel Officii divini est quaestio mere liturgica eaque proinde iuxta leges liturgicas decernenda faciendaque est. Dum e contra quaestio de applicatione Missae pro populo est vere et proprie canonica. Agitur quippe de interpretatione et applicatione can. 339 et 466, qui canones expresse diserteque loquuntur non solum de obligatione in genere Missae applicandae pro populo, quae incumbit pastoribus ani­ marum, sed praeterea iidem canones praefiniunt quoque dies, in quibus urget praedicta obligatio. Proinde, quaestio de applicatione Missae pro populo, de qua hic agitur, est quaestio canonica, non autem liturgica. 619. Quaenam fuerit disciplina ante Codicem. 1. S. Rituum Congregationi hoc dubium propositum fuit: «Anno 1869 festum Annuntiationis B. Μ. V. incidet feria V in Coena Domini et iuxta Rubricas Officium et Missa deponendum est in feria II post DE OBLIGATIONE CELEBRANDI 565 dominicam in Albis. Quaeritur autem: An Missa. pro populo debeat ap­ plicari feria V in Coena Domini, vel e contra feria II post dominicam in Albis? Ratio dubitandi est, quia in Gallia per concordatum diei 2 aprilis 1802 (22) sublata est obligatio abstinendi ab operibus servi­ libus et Sacrum audiendi in festo Annuntiationis ». S. R. C. in Lingonen., die 5 dec. 1868, respondit: «Ad I. Affirma­ tive, ad primam partem; negative, ad secundam » (Decreta auth., n. 3189). Eidem S. Congregationi sequentia dubia proposita fuerunt: « L — An incidente feria V in Coena Domini in diem 25 martii, festum suppressum Annuntiationis B. Μ. V. celebrandum sit eodem die quo antea, quando erat de praecepto? « II. — An ideo Missae privatae sint permittendae in paroeciis ad fidelium commoditatem ? « III. — Et quatenus negative in hoc secundo casu, an... parochus Missam privatam pro populo celebrare et applicare debeat? « IV. — An praefatum festum Annuntiationis, quoad sacras functiones, Missae applicationem pro populo etc., transferendum sit, prout transfertur Officium, in feriam II post dominicam in Albis f ». Porro S. Rituum Congregatio in Segusien., die 18 augusti 1879, rescri­ bendum consuit: «Ad I. Affirmative. Ad II. Negative: et detur Decretum in Viglevanen., diei 26 sept. 1868. Ad III. Parochus unicam Missam conventualem diei ce­ lebrans, eam applicare debet pro populo... et detur Decretum in Lingonen. in responsione ad primum diei 5 decembris 1868. Ad IV. Negative in omnibus» (Decreta auth. n. 3503). Duo inde apertissime colliguntur maximi momenti, ad quaestionem no­ stram quod attinet: 1° Festum suppressum Annuntiationis B. Μ. V. — prout hodie ex Co­ dice suppressum exsistit, attento can. 1247, § 1 — si forte incidat in feriam V hebdomadae maioris, celebrandum est ipsa die 25 martii. 2° Applicatio Missae pro populo non est transferenda, prout Officium, in feriam II post Dominicam in Albis; sed parochus ipsa feria V in Coena Do­ mini Missam celebrans, « eam applicare debet pro populo ». Quid clarius quidvo accuratius expressum postulari posset in favorem nostrae aliorumque sententiae? 2. Praeterea eadem S. Rituum Congregatio in Monopolitana, 20 mart. 1706, et in Barcinonen., 10 dec. 1773, declaravit, incidente festo de praecepto in feriam VI hebdomadae maioris, illud esse transferen­ dum, sed tantum quoad Officium et Missam, non autem quoad obliga(22) Sic in textu, sed pro Concordato dici debuit: Decretum Card. Caprara. Reductio festorum in dioecesibus Galliarum, Bull. Rom., Prati, t. VII, p. 1, pag. 282. 566 LIBER IV - P,1RS II - CAPUT Π tionem audiendi Sacrum et abstinendi ab operibus servilibus (Decreta auth., nn. 2164, 2305). In casu, tamen, non agebatur de festo Annuntiationis B. Μ. V., sed de peculiari festo Patroni. 3. Ex Decreto generali S. R. C. diei 12 febr. 1690, occurrente festo Annuntiationis B. Μ. V. Sabbato Sancto, illud transferendum est in feriam II post dominicam in Albis, una cum praecepto audiendi Missam et vacandi ab operibus (Decreta auth., n. 1822). Quo in casu, ut patet ipsa obligatio Missae applicandae pro populo transfertur in diem ad quem, seu in feriam secundam post dominicam in Albis. 4. Quod principium de festo suppresso non transferendo quoad Missae applicationem pro populo, sed tantum quoad Officium divinum et Missam, i. e. liturgice, confirmatur quoque variis decisionibus S. Con­ gregationis Concilii. Ita v. g. in Trcviren., 24 april. 1875. In folio huius causae legitur : « Quando una cum festivitate transferuntur Officium et Missa, tunc applicatio Missae pro populo fit in die translationis, idest in die, ad quem transfertur. At quando transferuntur tantummodo Officium et Missa, tunc applicatio Missae pro populo fit in ipso die festo impedito » (Acta S. Sedis, VIII, p. 604). Item in Burgi S. Sepulcri et aliarum, 12 dec. 1913. Sane proposito dubio: « An quando festum aliquod suppressum incidat in diem dominicam aut im­ peditam festo maioris ritus, curam animarum gerentes teneantur applicare Missam pro populo, die in quam idem festum transfertur! ». Sacra Congre­ gatio respondit: « Negative » (Acta Apost. Sedis, VI, p. 9). 5. Itaque disciplina ante Codicem vigens apte enucleari potest hisce principiis: 1° Si festum alicui diei affixum ab alio impediatur festo maioris ritus aut dignitatis, Missa pro populo applicanda est in die ad quem transfertur festivitas, scii, obligatio audiendi Sacrum et abstinendi ab operibus servilibus, Officium et Missa. Dum e contra Missa pro populo celebranda et applicanda est in ipso die impedito, si Officium et Missa tantum transferantur, non vero festivitas. 2° Si festum Annuntiationis B. Μ. V. incidat in feriam V hebdo­ madae maioris, Missa pro populo applicanda est in die propria, i. e. die 25 martii. 3° Si idem festum Annuntiationis B. Μ. V. vel aliud festum de praecepto incidat in feriam VI hebdomadae maioris, illud transferen­ dum est tantum quoad Officium et Missam. 4° Si festum Annuntiationis B. Μ. V. non sit suppressum ideoque dc praecepto celebrandum, et incidat in Sabbatum Sanctum, transferen- DE OBLIGATIONE CELEBRANDI 567 dum est in feriam secundam post dominicam in Albin non solum quoad Officium et Missam, verum etiam quoad praeceptum audiendi Sacrum et abstinendi ab operibus ac propterea Missa pro populo applicanda est in die ad quem seu translationis. 620. Utrum Codex disciplinam antiqua: II mutaverit, necne. 1. Praemittimus: correctio iuris antiqui natura sua odiosa est, ideoque eatenus admittenda, quatenus de eadem certo constet. Sane « in dubio num aliquod canonum praescriptum cum veteri iure discre­ pet, a veteri iure non est recedendum » (can. 6, 4°); et «in dubio revo­ catio legis praeexsistentis non praesumitur » (can. 23). 2. Hodie attendendum est praescriptum can. 339. § 3 et praescri­ ptum can. 1247, § 1. Can. 339, § 3 expresse et clare statuit, an et quando onus appli­ candi Missam pro populo sit transferendum. Verba perspicua sunt: « Si festum ita transferatur ut in die ad quem non solum fiat Officium cum Missa festi translati, sed serventur quoque obligationes audiendi Missam et abstinendi a servilibus, Missa pro populo applicanda est in die ad quem; secus in die a quo ». Haec verba plane confirmant disciplinam antiquam. Igitur duae conditiones requiruntur, attento praescripto citati can. 339, § 3, ut onus Missae applicandae pro populo transferatur in diem ad quem, scii. 1° ut fiat translatio Officii et Missae; 2° ut, praeterea, fiat transla­ tio quoque obligationis audiendi Missam et abstinendi a servilibus. Si desit, quacumque de causa, haec altera conditio, onus Missae pro populo applicandae non transfertur, sed manet affixum diei a quo. Verba Codicis adeo sunt perspicua et certa, ut nullus videatur esse locus limitationi et dubitationi. 3. Quare, si olim, occurrente festo Annuntiationis in feria λ' hebdo­ madae maioris, Officium et Missa tantum in feriam II post dominicam in Albis transferri debebant, ut supra dictum fuit, hodie procul dubio viget eadem disciplina, quia Codex nullam de hac re mutationem in­ duxit. Immo a fortiori ex iure Codicis id affirmandum; nam ex prae­ scripto can. 1247, § 1, hodie festum Annuntiationis B. Μ. V. non est amplius de praecepto. 4. In iure antiquo, ut iam diximus, et nunc ex can. 339, § 3, fit locus translationi Missae pro populo applicandae, si et quatenus transfe­ ratur, una cum Officio et Missa, ipsa quoque obligatio audiendi Sacrum et abstinendi a servilibus. Porro si festum Annuntiationis B. Μ. V. incidat in Sabbatum Sanctum, translatio obligationis audiendi Sacrum et abstinendi a servilibus deest omnino, eo ipso quod huiusmodi fe- 568 LIBER IV - PARS II - CAPUT II stum est suppressum ex can. 1247, § 3: idcirco Missa pro populo ap­ plicanda est in die propria scii, in Sabbato Sancto. 5. Si festum praefatum Annuntiationis B. Μ. V. occurrat in fe­ na AT hebdomadae maioris, Officium et Missa sunt quidem transfe­ renda. Sed quo iure et titulo quis diceret ipsam quoque obligationem Missae pro populo applicandae esse transferendam? Ubinam Codex praecipit huiusmodi translationem? Cumam a regula generali expresse et perspicue statuta in c. 339, § 3 esset eximendum festum Annuntia­ tionis incidens in feriam VI maioris hebdomadae? Missa esset applicanda ipsa feria VI in Parasceve. Sed cum cele­ bratio Missae in Ecclesia latina (aliter apud nonnullas Ecclesias orien­ tales) prohibeatur praedicta feria in Parasceve, consequitur cessare in casu, per accidens, ob leges liturgicas, onus Sacri faciendi pro populo. Urgebis forte: nisi admittatur translatio, populus eo anno privabitur Missa, seu omittenda dicitur Missa pro populo. Quid inde? Nihil profecto. Omissio sane est per accidens, et nonnisi eo anno. Nonne populus privatur Missa etiam si festum aliquod de praecepto vel suppressum occurrat in die dominico, quatenus non duae Missae applicantur, alia ratione dominicae et alia ratione festi de praecepto vel suppressi, sed una tantum? 621. Quaenam conclusio eruenda? Ex dictis manifesto patet quaenam sit conclusio. 1. Si festum Annuntiationis B. Μ. V. incidat in feriam V hebdoma­ dae maioris, certum est, attento iure antiquo et perspectis canonibus, 6, 2° et 4°, 23 ac 339, § 3, onus Missae pro populo applicandae non transferri, sed Missam applicandam esse ipso die a quo, i. e. die 25 martii. 2. Idem dicendum, si festum Annuntiationis incidat in Sabbatum Sanctum. Notandum, Missam cum benedictione fontis baptismalis hodie, aliter ac olim, celebrandam esse in quavis ecclesia paroeciali, quia « quaelibet paroecialis ecclesia, revocato et reprobato quovis con­ trario statuto vel privilegio vel consuetudine », fontem baptismalem habere debet (can. 774, § 1). Benedictio autem fontis baptismalis in Sabbato Sancto inter functiones parocho reservatas recensetur (can. 462, 7). 3. Si praedictum Annuntiationis B. Μ. V. festum incidat in fe­ riam VI in Parasceve, tum attenta veteri disciplina tum attento iure Codicis (can. 6, 2® et 4°, 23 et 339, § 3), Missa pro populo transferenda non est; idcirco eo anno obligatio Sacri pro populo faciendi cessat. 622. An duae seu plures Missae sint celebrandae ab iis qui prae­ sunt duabus seu pluribus dioecesibus vel paroeciis, aut a parocho ca- DE OBLIGATIONE CELEBRANDI 569 nonico seu capitulari. — 1. Ex Leonis XIII Const. « In suprema », 10 iun. 1882, Episcopus qui duas regit dioeceses unam tantum Missam applicare tenetur. Id autem confirmat et clarius determinat can. 339, § 5: «Licet Episcopus duas vel plures dioeceses aeque principaliter unitas regat aut, praeter propriam dioecesim, aliam vel alias in administrationem habeat, obligationi tamen satisfacit per celebrationem et applicatio­ nem unius Missae pro universo populo sibi commisso ». 2. Hoc iuris praescriptum valet etiam, aliter ac antea (23), pro pa­ rocho, uti expresse decernit can. 466, § 2: «Parochus, qui plures forte paroecias aeque principaliter unitas regat aut, praeter propriam paroe­ ciam, aliam vel alias in administrationem habeat, unam tantum debet Missam pro populis sibi commissis diebus praescriptis applicare ». Si diversae paroeciae, quae uni rectori concreditae sunt, diversos habeant patronos, tot Missae applicari debent pro populo, quot sunt patroni, dummodo eorum festa distinctis diebus recolenda occurrant; si e contra eadem die occur­ runt, v. g. festum SS. Fabiani et Sebastiani (20 ian.), una Missa satisfit obli­ gationi, cum onus Sacri pro populo applicandi sit diei determinatae affixum (cfr. n. 625). 3. Parochus, qui sit quoque canonicus seu capitularis, si eodem die urgeatur onere utri usque Missae et pro populo et conventual!, non satisfacit per applicationem unius Missae tantum, sed tenetur omnino duas applicare: scii, conventualem eo ipso die celebret et applicet per se, aliam vero pro populo vel per alium vel per se die sequenti (can. ■119, § 2). Quaelibet causa iuxta excusat ut celebratio differatur, modo intra hebdomadam obligationi satisfiat; imo si per unum vel alterum diem dumtaxat differatur, putamus ne veniale quidem esse, quamvis absit causa insta dilationis. 623. Natura oneris Missae pro populo applicandae. — Onus Missae pro populo est: 1° reale; 2° personale; 3° locale; 4° affixum diei deter­ minatae (24). 1° Reale, quatenus adhaeret ipsi paroeciae, dioecesi, abbatiae vel praelaturae nullius, ita ut pastor, qui ipse ex iusta causa, ex. gr. ob infirmitatem, applicare non potest, aut per alium aut alio die obli­ gationi satisfacere debeat. (23) S. O. C. in caus. Lucen., 12 mart. 1774, in causa Mindonicn., 29 iulil 1854. V. Lingon-Rcuss, l. c., p. 786 ss., 799 s. (24) 9. Alph., I. c.. n. 326; Bouix, l. c., p. 587 es.; Gaspard, l. c., n. 523 ss.; Lchmkuhl, I. c., n. 263; Berardi, Z. c., n. 850 ss.; Noldin, l. c., u. 182. 570 LIBER IV - PARS Π - CAPUT Π 2° Personale, quatenus pastor, quicumque is sit, per se ipse Missam applicare tenetur, nisi legitimo detineatur impedimento. Dixi­ mus quicumque is sit, nam iure antiquo controvertebatur, num etiam Episcopis onus esset personale (quoad parochos nulla erat contro­ versia), aliis negantibus, aliis longe probabilius affirmantibus. Codex diserte statuit : « Episcopus Missam pro populo diebus supra indicatis per se ipse applicare debet; si ab eius celebratione legitime impediatur, statis diebus applicet per alium; si neque id prae­ stare possit, quamprimum vel per se ipse vel per alium applicet alia die » (can. 339, § 4). Id, sicuti iure vetere, valet pro parocho, attento praescripto can. 466, § 1 ; et valet quoque pro omnibus aliis, qui onere Missae pro populo adstringuntur (cfr. cc. 306, 315, § 1, 323, § 1, 440). Impedimentum legitimum est infirmitas, obligatio celebrandi Mis­ sam conventualem, si parochus simul sit canonicus (n. 622), et legitima absentia a paroecia (can. 466, §5). Idem dicas si Episcopus sit etiam parochus. S. C. Concilii declaravit non esse causam iustam, quae parochum ab hac obligatione excuset, a) consuetudinem contrariam (25); — b) exsequias persol­ vendas (26); — c) Missam pro sponsis celebrandam (27) ; — d) Missam pro certo die fundatam, quae in diem festum de praecepto incidat (28); — e) con­ suetudinem Missam pro populo sollemniter cum cantu et Evangelii explica­ tione celebrandi, accedente firma fidelium persuasione quod haec, et non alia, sit Missa pro populo, ac propterea ad eam audiendam libenter fideles con­ fluunt (29). Ad normam cc. 6, 2° et 4°, 23, pro certo tenendum praefatas declarationes S. C. Concilii etiam hodie esse omnino attendendas; eo vel magis quia obli­ gatio Missae pro populo est divino-ecclesiastica, et ideo hae declarationes non solum ius mere ecclesiasticum attingunt, sed etiam ipsum ius divinum. Sane ipsa lex divina personalem per se obligationem imponit, quia officium sacer­ dotale mediatoris quod per oblationem sacrificii exercetur, munus personale est; ex quo fit ut pastor, qui alia munera potest quidem per alium implere, nequeat per alium universim satisfacere oneri Missae pro populo. Romanus Pontifex non valet ita a personali obligatione dispen­ sare, ut persona obligata numquam per se applicet, et semper applicare possit per alium. At certe R. P. potest hoc onus personale mitigare, ~ (25) (26) (27) (28) (29) S. S. S. S. S. C. C. C. C. C. C. C. C. C. C. Mcehlinien., 25 sept. 1847. Fesulana. 27 Ian. 1771. Castri Albi. 18 iul. 1789; Sylvae Duris. 11 niait 184*1 Milsmtana, 9 april. 1892. (sine indicatione dloecctria), 19 april. 1881. Cfr m,, q o >· . ,Γ· Λαα S. Sedis, vol. XIV, DE OBLIGATIONE CELEBRANDI 571 scii, permittere valet (n. 629) ut sacerdos, ad applicandum pro populo obligatus, aliquando per alium applicet. Lucidi (30) censet parocho non licere « sine gravissima causa » Missam pro populo alteri celebrandam committere. Sed contra, certum videtur quam­ libet causam iustain sufficere, quin requiratur gravissima aut gravis. Idem Lucidi (31) docet, duplici in casu consuetudinem posse parocho favere: primo quando agitur de sacerdotibus, quorum munus est, iuxta ere­ ctionem aut quemvis alium legitimum titulum, coadiutricem operam in exer­ cenda animarum cura eidem parocho praebere, adeo ut ex consuetudine tncissim cum parocho Missam pro populo coadiutores applicent; secundo quando cura habitualis est penes aliquem sacerdotum coetum, veluti canonicorum aut beneficiatorum, actualis vero penes vicarium, et consuetudo obtinuerit, ut vicarius et canonici vel bénéficiât! Missam pro populo in orbem offerant. Consuetudo ad priorem casum quod attinet, approbata fuit a S. C. Con­ cilii, liipana, 15 dec. 1725; Verulana, 12 dec. 1829; Spoletana, 14 maii 1831. Ad alterum casum quod spectat, confirmata fuit ab eadem S. C. in Camerinen., 16 dec. 1820. Quaerimus, an huiusmodi consuetudo sustineatur etiam iure novo. In primis si centenaria vel immemorabilis non sit, attento praescripto can. 5 tamquam suppressa haberi debet; si centenaria vel immemora­ bilis sit, ex eodem canone tolerari potest, ubi Ordinarius pro locorum ac personarum adiuuctis existimet eam prudenter submoveri non posse. Ita quoad consuetudinem praeteritam. Quoad juturam seu in­ troducendam, censemus nihil obstare quominus, servatis de iure ser­ vandis, i. e. ad normam can. 26 ss. legitime inducatur, non solum equi­ dem immemorabilis vel centenaria, sed etiam quadragenaria. 624. 3° Locale, quatenus parochus Missam pro populo applicare debet in ecclesia parocciali nisi rerum adiuncta Missam alibi celebran­ dam exigant aut suadeant (can. 466, § 4). Uti patet, onus Missae pro populo est locale solum pro parochis, non autem pro ceteris. Hinc Epi­ scopi et Vicarii Capitulares atque Administratores Apostoliei minime tenentur ad Sacrum applicandum in ecclesia cathedrali; neque Abbates vel Praelati nullius in ecclesia abbatiali seu in ecclesia principe Abbatiae vel Praelaturae; imo nec tenentur celebrare in dioecesi vel Abbatia aut Praelatura. Patio discriminis inter parochum et alios manifesta est. Pastor Missam celebrare et applicare debet in commodum populi sibi commissi; porro id quidem praestare valet parochus in ecclesia paroeciali, non autem Episcopus alius ve in ecclesia cathedrali vel abba(30) De visitatione SS. Liminum, I, n. 370 (edit. III). (31) Loc. cit., n. 375. 37 — Cappello, De Sacramentis, I. 572 LIBER IV - PARS II - CAPUT II tiali; co magis quod Ecclesia optat ut fideles Sacro pro ipsis applicato, quantum fieri potest, intersint ac verbum Dei a parocho explicatum audiant. Hinc alia est parochorum, alia Episcoporum ratio, uti expresso docet Leo XIII in cit. Const. « In suprema ». Exinde patet, huiusmodi obligationem, prout est localis, esse iuris ecclesiastici tantum (32). Rerum adiuncta, quae Missam extra ecclesiam paroecialem celebrandam exigunt aut suadent, sunt haec praecipua: a) si parochus legitimo absit, ut statim dicetur; — b) si alibi, ex. gr. in ecclesia filiali, peculiaris aliqua festi­ vitas celebretur in dominica aut in festo de praecepto vel suppresso, puta Titularis, ibique parochus Sacrum litet; — c) si expediat ut parochus alibi celebret pro maiore fidelium commoditate; — d) si agatur de festo suppresso et populus ad Missam in ecclesia paroeciali audiendam non concurrat; — e) si parochus diebus ferialibus applicet pro populo, ut omissionibus suppleat. Olim DD. disputabant, utrum parochus absens posset committere alteri sacerdoti applicationem Missae pro populo in ecclesia paroeciali, vel potius ipse per se applicare deberet in loco in quo degeret. Plures docebant, Missam applicandam esse a parocho et non a sacerdote qui eiusdem vices in paroecia gereret (33). Codex quaestionem authentice ita resolvit : « Legitime absens pa­ rochus potest Missam applicare vel ipse per se in loco in quo degit, vel per sacerdotem qui eius vices gerat in paroecia » (can. 466, § 5). Ut autem absentia sit legitima, necesse est, parochus absit ad normam can. 465, et non aliter. Quod dicitur de parocho, valet etiam de quasi-parocho, in locis missionum, scii. Missa celebranda est in ecclesia propria quasi-paroeciae. Quoad paroecias personales vel familiares aliasve, de quibus in can. 216, parochus Sacrum facere debet, nisi aliud constet ex apostolico induito, in proprio familiae aut gentis seu fidelium sacello vel ecclesia, in commodum nempe eorundem. 625. 4° Affixum diei determinatae, quatenus Missa pro populo celebrari debet ipsis dominicis aliisque festis de praecepto, etiam sup­ pressis, non autem aliis diebus. At loci Ordinarius iusta de causa per­ mittere potest ut parochus Missam pro populo celebret alia die ab ea qua iure adstringitur (can. 466, § 3). Causa iusta, ex. gr., est Missa exsequialis, pro sponsis, fundata, in die tertia, septima et trigesima, in die anniversaria obitus vel depositio­ nis, atque etiam, ut opinamur, Missa manualis pro urgenti causa oblata. (32) Bouix, I. c., p. 590; Gtwparri, I. e., n. 533; Van de Burst l c η 9i - ί-Α„«ΛΛ» l. c., u. 227; Berardi. I. c.. n. 98; Wernz. Z. c. ’ P* 21 ’ G0n,cot’ (33) Reductores ephemeridis Acta S. Sedis, cap. VII, p. 192; Berardi le η 97 DE OBLIGATIONE CELEBRANDI 573 626. An detur aliqua causa excusans a Missae pro populo cele­ bratione. — 1. Nulla causa excusat a Missa pro populo celebranda, nec redituum tenuitas, nec paupertas pastoris animarum, neque con­ suetudo etsi centenaria vel immemorabilis, nec alia causa. Katio est, quia agitur de onere in ipso pastorali officio comprehenso. Idque valet, etiamsi de solis festis suppressis agatur. Haec omnia clare eruuntur ex Bulla « Nuper j> Innocentii XII, ex Const. « Cum semper » Benedicti XIV, ex Const. « Amantissimi Redem­ ptoris » Pii IX, ex Const. « In suprema » Leonis XIII. Id confirmat ex­ presse Codex per verba « omni exiguitatis redituum excusatione aut alia quavis exceptione remota » (can. 339, § 1). 2. Hinc est, quod si Episcopus vel parochus aliusve oneri Missae pro populo non satisfecerit, ex. gr. ob infirmitatem, inadvertentiam, penuriam sacerdotum aut aliud legitimum impedimentum, scii, quam­ vis sine ulla culpa, non ideo excusatur, sed quam citius tot Missas ap­ plicare debet pro populo, quot omisit (can. 339, § 6). 3. Si urgeat causa gravissima seu vere gravis, puta exiguitas redi­ tuum, potest recurri ad Sedem Apostolicam, quae, ut infra dicetur (n. 629), attentis peculiaribus circumstantiis obligationem applicandi Missam mitigabit. 627. An et quaenam circumstantiae sint attendendae circa Missam pro populo applicandam (34). — 1. Loquimur, uti patet, de Missa quam parochus (alii non comprehenduntur, cum onus quoad ipsos locale non sit, ex dictis n. 624) applicare tenetur pro ovibus sibi com­ missis. Quaeri potest: a) an requiratur ut Missa pro populo ea sit quae paroecialis dicitur quaeque diebus festis in commodum fidelium cele­ bratur; — b) an huiusmodi Missa celebrari debeat cum cantu; — c) an in eadem Missa Evangelium sit explicandum; — d) an Missa paroe­ cialis dicenda sit de officio diei, necne. a) Parochus debet quidem, nisi iusta causa excusetur, Missam applicandam pro populo in commodum paroecianorum celebrare; at id districte non praecipitur, cum alio modo possit ac debeat fidelium com­ modo consuli, puta si parochus sit absens vel infirmus. Quare si pa­ rochus non celebrat Missam paroecialem, sed privatim, ipse applicare debet, non vero sacerdos qui Sacrum paroeciale facit. b) Ex dictis clare liquet Missam pro populo, cum privatim cele­ brari possit, nec ratione praecepti nec ratione consilii per se esse canen(31) Bouix, l. c., I». 591; Wernz, l. c., not. 81; Many. Z. c., n. 91. 574 LIBER IV - PARS IT - CAPUT Π dani. In praxi mos vigens in unaquaque paroecia attendendus est isque servandus. Iure particulari parochus obligari potest ad Missam sol­ lemnem celebrandam (35). c) Plures AA. iure antiquo docebant in Missa pro populo horniliam habendam esse seu Evangelii explanationem. Verum id minus recte ex lege generali affirmabatur, cum revera nullum exsisteret prae­ ceptum hac de re. Ad ius novum quod spectat, negandum omnino. Siquidem can. 1344, § 1 decernit, diebus dominicis ceterisque per an­ num festis de praecepto teneri parochum ad consuetam homiliam ha­ bendam praesertim intra Missam in qua maior esse soleat populi fre­ quentia. Proinde non ratio Missae pro populo attendenda dicitur, sed solum ratio, equidem praesertim, maioris populi frequentiae. d) Missa paroecialis dicenda est de officio diei etiam in dominicis in quibus fit sollemnitas festorum translatorum, ut pluries declaravit S. R. C., ex. gr. in Baionen., 27 maii 1911, ad 8, in Aegitanien., 22 mart. 1912, ad 1, et in decreto generali super Motu proprio « Abhinc duos annos », 28 oct. 1913, tit. I, n. 2. Item Missa, quae in festis suppressis celebranda et applicanda fuisset pro populo, quaeque ex apostolico induito pro peculiari aliqua intentione applicari potest, celebranda est de die occurrente. Ita decla­ ratum fuit a S. R. C., Dubium, die 8 iul. 1910, n. 4256. Hodie tamen mitior facta est disciplina in hac re ex rubricis novi Missalis, ita ut nulla detur stricta obligatio celebrandi Missam de officio diei occurrentis. 2. Ex consuetudine potestne induci, ut Missa pro populo celebretur cum cantu, cum homilia aut certa aliqua hora? Quidam, ex. gr. Be­ rardi (36), affirmant. Verius ita distinguendum: vel agitur de consue­ tudine vere ac proprie dicta, ad normam can. 25 ss., vel potius de consuetudine improprie dicta seu de more iamdiu a parochis servato sine intentione sese obligandi. In priore casu, quem tamen vix possi­ bilem esse censemus, consuetudo sustinetur; in altero casu palam est non agi de vera consuetudine, et ideo nulla ex ea inducitur obligatio. Hoc valet quoad usum celebrandi Missam pro populo cum cantu. Relate ad Missam cum homilia, mos potest esse irrationabilis, puta si Missa pro populo, addita homilia, celebretur quando minor sit paroeeianorum concursus; quare huiusmodi mos, utpote irrationabilis, cor­ rigendus est tamquam abusus et corruptela. Quoad Missam certa aliqua hora celebrandam, addimus, parochum posse quidem ad id obligari non ex consuetudine, ut modo diximus, (35) Wcniz, t c.t not. 81; Génlcot, l. c., IV, 4°. (36) Loc. cit, n. 92· Cfr. Bouix, t c., j>. 591. DE OBLIGATIONE CELEBRANDI 575 sed ratione communis paroedanorum utilitatis, quam vi officii pasto­ ralis omnino procuraro tenetur; puta si desint alii sacerdotes qui ce­ lebrent in commodum fidelium parochus ipse celebrare debet hora venienti et fixa seu quae magis apta sit ad populi frequentiam. An loci Ordinarius possit ac debeat horam Missae paroecialis de­ terminare; an vetare queat ne ante eiusdem celebrationem aliae Missae celebrentur, dicemus suo loco (n. 745). 628. An et quale peccatum sit oneri Missae pro populo applicandae II II non satisfacere, ac circumstantias huiusmodi oneris non servare. — 1. Certum est, onus Missae pro populo obligare sub gravi, adeo ut omissio celebrationis et applicationis constituat procul dubio culpam mortalem, etsi agatur de unica tantum Missa. Obligatio vero, equidem gravis, manet quousque satisfactum non fuerit. Cfr. n. 626. 2. 2. Quoad circumstantias, scii, quod personaliter applicetur diebus festis et non aliis, quod parochus celebret in ecclesia paroeciali, omnes DD. tenent, peccatum esse mortale si frequenter hae circumstantiae negligantur. Si semel tantum vel raro id fiat, controvertitur. Triplex est sententia. Quidam censent omnes circumstantias toties quoties esse sub gravi servan­ das; alii distinguunt inter unam et aliam, et dicunt esse mortale, si persona­ liter non applicetur aut diebus praescriptis ; veniale, si parochus non celebret in ecclesia paroeciali; iuxta alios demum, culpa est solum venialis, si una aliave vice dumtaxat seu raro praefatae circumstantiae non serventur, citra ratio­ nabilem causam aut legitimum impedimentum. Ita sentiunt Lehmkuhl (37), Génicot (38), Gasparri (39) et alii. Haec sententia vere probabilis est. 3. Si Missa sit quidem applicata, at non personaliter, vel non die propria, debetne alia Missa celebrari? Nequaquam. Principali obliga­ tioni iam satisfactum est: siquidem iam celebratum fuit pro populo Sacrum eiusque fructus applicatus; consequenter applicatio alterius Missae non requiritur. 4. Si Episcopus vel parochus non applicet Missam pro populo, peccat contra iustitiam, cum agatur de obligatione quae ex officio pastorali profluit, et ideo ex quasi-contractu. Cfr. n. 626. Quare pro rata omissionum debet ipso iure naturali fructus mensae seu beneficii restituere, iis tamen deductis qui correspondent obligationibus rite adimpletis. (37) Loc. cit., n. 26L (38) Loc. cil., n. 227. (39) Loc. cil., nn. 521, 523. 576 LIRER IV - PARS II - CAPUT II 629. Dispensationes quoad Missam pro populo (40). — 1.8. Se­ dem Apostolicam posse dispensare gravi de causa non solum a circumstantiis quae Missam pro populo applicandam respiciunt, sed etiam ab ipsa obligatione redii seu ab onere applicationis, certissimuni est. At distinguendum inter Episcopos residentiales et alios. Absoluta potestate Romanus Pontifex potest ceteros animarum pastores,.praeter Episcopos residentiales, ab onere applicandi Missam pro populo to­ taliter eximere, seu ita obligationes eorum determinare, ut munus vere pastorale non habeant, et ideo neque applicationis onus. Ratio, quia (cfr. n. 610) ex iure ecclesiastico et simul iure divino ’hypothetico hi Missam applicare pro ovibus suis tenentur; porro quod R. P. possit totaliter eximere aliquem ab obligatione inducta per le­ gem ecclesiasticam, evidens est; quod ulterius valeat etiam eximere plene ab onere proveniente a iure divino hypothetico, item manife­ stum est, si munerum naturam ita Pontifex immutet, ut cesset ipsum divinum ius, quod, cum sit hypotheticum, ex aliquo facto dependet eique obnoxium est (41). Hinc iure vetere Vicarii Capitulares, Vicarii ac Praefecti Apostolici et quasi-parochi (42) obligatione Missae pro populo non tenebantur. Ceterum ad parochos quod attinet, Romanus Pontifex numquam eos plene seu totaliter dispensavit ab onere applicandi, nec umquam, ut opinamur, dispensabit. Contra, ius divinum absolutum nequit a Romano Pontifice relaxari seu remitti. Quare Pontifex non potest secum aut cum Episcopis ita dispensare, ut numquam pro populo Sacrum faciant. Ius ecclesiasticum tantummodo relaxare valet, et ideo dispensationes concedere circa de­ terminationes praecepti quas ipsamet Ecclesia induxit. 2. Exempla huiusmodi dispensationum plura habentur sive iure antiquo sive iure novo. Si agitur de dispensatione a reali obligatione seu ab onere applicandi, quatenus reducatur numerus Missarum cele­ brandarum, requiritur, generatim loquendo, causa gravis, ex. gr. te­ nuitas redituum, magna paupertas sacerdotis etc. Si agitur de dispen­ satione super circumstantiis, requiritur et sufficit quaelibet causa iusta (40) Cfr. Acta S. Sedie, vol. VIII, p. 33 et 101; Berardi, l. c., § 6. (41) Acta S. Sedis, vol. I, p. 389 bs.; Lehmkuhl, l. c., n. 261; Gasparri, L c., n. 513. (42) Vicarii Apostolici aliique misslonarii in locis, in quibus nondum dioeceses canonicae erectae erant, non tenebuntur ad Missam pro populo. Id pluris declaraverat S C de Prop. Fide. v. gr. 16 ian. 1803. 23 mart. 1863, 18 aug. 1866. 26 febr. 1875. Solum declaratum fuerat decere cx charitate, citra tamen obligationem; ut aliquando pro populo applicaretur In locis e contrario, in quibus sedes episcopales et paroeciae canonicae erectae erant nnnllnnM do bebat. Ita expresse S. C. de Prop. Fide, 23 mart. 1863. Cfr. Collect. S. C rf/pj am 1238, 1296, 1436. * 7 ‘ r uu’ nn* DE OBLIGATIONE CELEBRANDI 577 et rationabilis pro dispensatione ab onere diei determinatae aut. quoad parochos, ab onere locali. Facilius et frequentius dispensatio conceditur pro festis suppressis, iusta causa occurrente; non raro generales etiam tribuuntur dispensationes eum in finem eaquo sub conditione ut in festis suppressis Missae applicentur pro aliis intentionibus, et eleemosynae perceptae tradantur Episcopo sive pro Semi­ nario sive pro aliis piis operibus. Si parochus stipem ultra taxam dioecesanam accepit pro Missae applicatione, non potest Episcopo tradere eleemosynam ordinariam sibique excessum retinere; neque ad Episcopum spectat facultas id permittendi (43). Verum haec generalis regula suas patitur exceptiones, non quidem ex titulo ipsi Missae intrinseco, sed ex aliis titulis ipsi celebrationi extrinsecis. Porro inter hos titulos nedum iura congruae vel stolae paroecialis accensentur, sed etiam maius incommodum vel labor extraordinarius aut industria personae; ex. gr. si Missa celebretur cum cantu aut in ecclesia filiali dissita aut hora omnino insueta, vel morali certitudine constet (deficiente morali certitudine, minime licet) excessum traditum fuisse intuitu personae (cfr. can. 840, § 1), scii, ratione amicitiae, paupertatis etc. (44). Quoties unus aliusve ex titulis extrinsecis adsit, parochus potest tradere Episcopo dioecesanam eleemosynam tantum, excessu sibi retento. 3. Dispensatio conceditur a S. C. Concilii pro parochis, a S. C. Consistoriali pro Episcopis, Vicariis Capitularibus et Administratoribus Apostolicis, a S. C. de Propaganda Fide pro Vicariis ac Praefectis Apo­ stolicis et quasi-parochis. Id pro foro externo. Pro foro interno semper et ab omnibus recurrendum est ad S. Poe­ ni tentiariam. Reducitur Missarum numerus etiam pro festis de praecepto, prae­ sertim in favorem Seminarii; at dispensationes omnino generales, ita ut nulla Missa applicetur pro populo, non conceduntur. 4. Quoad Missas quae applicari pro populo debebant, et applicatae non fuerunt, necesse omnino est, ut vel iisdem suppleatur (cfr. can. 339, § 6), vel sanatoria a Sede Apostolica impetretur. Id valet pro quolibet casu, sive omissiones fuerint culpabiles sive inculpabiles i. e. bona fide acciderint, adeo ut nulla causa excuset et nullus casus sit excipiendus. 630. Sanationes quoad Missas pro populo. — 1. Pro sanatoria obtinenda iusta causa requiritur, et quidem gravis vel gravissima prout (43) 'S. C. C. Sancti Dcodali, 27 febr. 1905, ad 2; S. C. Cone. 15 nov. 1937. (44) S. C. C. Treviren., 23 mail 1861; Lugdunen., 31 lan. 1880; Hambergen., 17 lun. 1905; Annecicn., 21 mart. 1906; Paderbonen., 10 nov. 1917. Cfr. Acta S. Sedis, vol. I. p. 15. vol. XIII. p. 256, vol. XXXVIII, p. 211; Acta Apost. Sedis, vol. X, p. 370 ss. 578 LEBER IV - PARS Π - CAPUT Π agatur de maiore aut minore remissione oneris, prout mala aut bona fide Missarum applicatio fuerit omissa. 2. Pro foro interno recurri debet, reticitis nominibus, ad S. Poenitentiariam; pro foro externo ad unam vel aliam ex praedictis (n. 629, 3) Congregatio nib us. 3. Sedes Apostolica numquam solet totalem sanatorium pro omni­ bus Missis nondum celebratis concedere, sed aliquot celebrandas, imam saltem vel alteram, semper imponit. 4. Si animarum pastor diem supremum obierit, quin oneri Missa­ rum pro populo satisfecerit, tenenturne heredes satisfacere, aut recurrendumne est ad S. Sedem pro sanatoria impetranda? Cum onus Missae pro populo sit reale, certum est, nostra sententia, heredes universales per se teneri ad satisfaciendum, quia in iura et obligationes defuncti succedunt, ideoque debita quae realiter afficiunt hereditatem solvere debent; per accidens, attentis practice omnibus circumstantiis, raro contingit quod huiusmodi obligatione heredes teneantur. Recursus ad S. Sedem pro sanatoria obtinenda, scii, ut dc thesauro Ec­ clesiae Missis non celebratis suppleatur, necessarius non est. Etenim paritas non datur inter Missas manuales vel fundatas, pro quibus certe recurrendum est (cfr. n. 681 s.), et Missas pro populo. Sane per mortem parochi exstinguitur obligatio applicandi Sacrum pro populo; dum e contra, ubi agitur de Missis manualibus vel fundatis, obligatio manet, etiam defuncto parocho seu sacerdote, donec eisdem fuerit satisfactum. Articulus III. De obligatione celebrandi ratione stipendii. 631. Notitiae historicae circa oblationes (1). — 1· Antiqua eccleelasticae traditionis monumenta aperte testantur duplex genus oblationum olim in usu fuisse. Aliae nimirum quae ad ipsum sacrificium celebrandum erant destinatae, et aliae quae in ministrorum usum ce­ debant. Priores offerebantur tempore offertorii, scii, post Missam catechu­ menorum; aliae vel ante Evangelium, vel ante Missam, et solebant aut deponi in loco sacrificii aut deferri ad domum Episcopi. (1) Benod. XIV, L c., cap. 2, n. 1 ss.; Thomasslmia, Edus et nova Ecclesiae disciplina part. Ill, lib. I, cap. 7, n. 8; Martèno, Dc antiquis Ecclesiae ritibus, lib. I, cap. 1 art. 6· Do Berlendls, De oblationibus ad altare, f 1 ks.; Devoti, Instit. canon., lib If fit ii „ ·/ . Schmalzgr.. lib. Ill, tit. 30 n. 80. ’ ' n> 3 88- W»· ■m·1^ DE OBLIGATIONE CELEBRANDI 579 Oblationes prioris generis dicebantur communes, quia omnes fideles, qui Missae intererant, eas offerebant, ut in communi participes fierent fructuum sacrificii, et pars quaedam cederet in communem usum cleri. Huiusmodi oblationes, proprie loquendo, confundendae non sunt cum oblationibus specialibus seu stipendiis, quae ex disciplina serius inducta et hodie vigente tribuuntur ob applicationem fructus ministerialis Missae spe­ cialiter et expresse factam a sacerdote celebrante in favorem alicuius deter­ minatae personae. 2. Praefatae oblationes vetustissimae sunt, cum ex documentis certo constet iam prioribus Ecclesiae saeculis in usu fuisse. Constit. Apost. (2) haec habent: «Eulogias quae in mysticis oblationibus supersunt, diaconi ex voluntate Episcopi aut presbyterorum, distribuant clero ». Eulogiae, seu panis benedictus, dicebantur partes oblationum, quae consecratae non fuerant. S. Cyprianus (3) reprehendit matronam divitem, quae nihil offerebat ad altare: «Locuples et dives es, et dominicum celebrare te credis, quae Corban omnino non respicis, quae in dominicum sine sacrificio venis, quae partem de sacrificio, quod pauper obtulit, sumis ». Theophilus, episcopus Alexandrinus, dicit: « Quae in sacrificii rationem offeruntur, post ea quae in mysteriorum usum consumuntur, clerici divi­ dant » (4). De his oblationibus mentio non occurrit apud Patres Apostolicos, nec in Doctrina duodecim Apostolorum, neque apud S. lustinum. Hinc, deficientibus documentis, disputant AA., utrum primo saeculo vel initio secundi fuerint in usu oblationes (5). 3. Ordinarie offerri solebat panis et vinum, nempe materia sacri­ ficii. Dein tertio vel quarto saeculo mos invaluit, at non generalis, ut fideles, praeter materiam sacrificii, alia quaepiam offerrent ad altare. Huiusmodi mos limitationem obtinuit per canones apostolicos et concilia. Nam can. apost. 3 non tolerat offerri ad altare, praeter panem et vinum, nisi frumentum, uvas, oleum et incensum (6). Cetera omnia, iuxta can. 4, deferri debebant ad domum Episcopi (7). Concilium Carthaginense (an. 397), c. 24, permittit offerri ad altare, praeter materiam sacrificii, uvas tantum et frumentum. Serius permissum fuit, ut omnia alia offerrentur in ecclesia, sed ante Missam, vel saltem ante Evange­ lium. Ita ex Reginone (8). (2) (3) (4) (5) (0) (7) (8) Lib. VIII, c. 31; Aligne, P. G., I, coi. 1128. Dc opere et eleemosyna, XV; Aligne, P. L., IV, coi. 612. Canones Thcophili, can. 7; Aligne, P. G., LXV, coi. 42. Boned. XIV, l. c., n. 3; De Berlendls, I. c., part. 2, 5 2; Devoti. I. c., n. 3. Devoti. I. c., n. 4; Schmalzgr., I. c., n. 83. Bruns, Concilia, I, 1, 126. De eccl. discipl., lib. I, Zn^imiho, n. 73 s.; Aligne, P. L., CXXXII, coi. 190. 580 LIBER IV - PARS II - CAPUT II 4. Oblationes non poterant fieri indiscriminatim ab omnibus, sed solum ab iis qui ius offerendi habebant; quo iure carebant excomnuinicati, catechumeni et poenitentes. Ius offerendi maximi fiebat, tum quia erat signum communionis, tum quia soli offerentes censebantur par­ ticipes fructuum sacrificii. 5. Clerici offerre solebant ad altare; laici suis locis in ecclesia. Quare mos erat ut sacerdos circumiret cum clericis per varia loca ecclesiae ad colligendas laicorum oblationes. Alicubi, ex. gr. Romae, sacerdos recipiebat panem, diaconus vinum (9). Receptae oblationes deponeban­ tur super altare; ex eis pars seligebatur quae in corpus et sanguinem Christi convertenda erat; reliqua in usum ministrorum cedebant (10). 6. Primis saeculis, oblatio fiebat quoties Missa celebrabatur; ad finem vergente saeculo vi, fervor fidelium in his oblationibus faciendis coepit imminui pluribus in locis; hinc usus invaluit ut solum diebus dominicis fieret. Postea, saeculo septimo, cum populus nonnisi raris­ sime communicaret, oblatio panis et vini, quae necessaria amplius non erat, oblationi pecuniae, saltem quibusdam in dioecesibus, locum cessit, vel a clericis tantum fieri solebat (11). 632. Notiones historicae circa Missarum stipendia. — 1. Certum est saeculo vm stipendia Missarum in usu fuisse. Id clare constat ex testimonio S. Chrodegangi, Episcopi Metensis (743-766), in Regula Canonicorum, c. 42: «Si aliquis uni sacerdoti pro Missa sua... aliquid in eleemosyna dare voluerit, hoc sacerdos vel clericus a tribuente accipiat, et exinde quod voluerit faciat » (12). 2. Plures primam stipendiorum originem ad medium saeculum vni referunt, vel ad eius initium (13). Alii ab altiore aetate repetunt huius­ modi usum (14); nec desunt profecto documenta quae hanc sententiam confirment. Venerabilis Beda, in Historia Anglorum, lib. IV, c. 22 (15), agens de anno 679 circiter, loquitur de fidelibus qui extra Missam dabant presbyteris pecu­ niam, ut hi celebrarent Missam ad impetrandum a Domino aliquod bonum spirituale vel temporale pro ipsis fidelibus. S. loannes Eleemosy narius, Episcopus Alexandrinus (610-616), accepta (9) Ordo Rom. I. n. 13; Mlgne, P. L., I,XXVIII, coi. 913. (10) Bcned. XIV, l. c., n. 2; Dc Berlendis, L c., 5 2, n. 4 ss.;. Martène, I. c., n. 5. (11) Cfr. De B*τ1»·π<Ηη, I. c.. Regino, op. cit lib. II. cap. 5, n. 89; Martène, I. c., n. 6. (12) Mlgne, P. L.. LXXXIX, coi. 1076. (13) Mabillon. Acta Sanctorum O. S. B.,, sacc. Ill, part. I, pracf. n. 02; Thomaasinus, op. cit., part. Ill, lib. I. c. 71, η. 8; Van Espen, Jus reel, unit) part. II, tit. 5, c. 5, n. 3 8. (14) Dc Berlcndifl, l. c., part. II, § 3, n. 7 H9., < << oinrs, /je antiquis Missae ritibus, lib. Ill, c. 30. (15) Mlgne, P. L·., XCV, col. 205-207. DE OBLIGATIONE CELEBRANDI 581 pecunia a quodam patre ut Sacrum faceret pro reditu filii sui in patriam, Sa­ crum petitum felici exitu celebravit. Ita in eius Vita (16). Regina UUrogotha, uxor regis Childeberti, quae an. 558 mortua est, ad sepulcrum S. Martini, « mane oblalis muneribus multis, in honorem beati con­ fessoris, Missae expetiit celebrari » (17). 3. Post saeculum vm usus stipendii pro Missae celebratione com­ munior evasit, adeo ut Concilium Eomanum, an. 826, sub Eugenio II, et an. 853, sub Leone IV, sacerdotes monuerit, ne omnium ad se con­ currentium in quibuslibet sacris locis oblationes ad Missarum sollemni­ tates reciperent (18). Et cum presbyteri quidam « pro pecuniis aut adu­ lationibus saecularium una die praesumerent plures facere Missas », Alexander II (1061-1073) hunc gravissimum abusum damnavit (19). Saeculo xn usus stipendiorum universalis erat, ut omnes eruditi concedunt (20). 4. Stipendia seu eleemosynae Missarum locum tonent oblationum quae olim in sustentationem ministrorum (n. 631) tribui solebant, occa­ sione celebrationis Missae, ita ut iure affirmari possit huiusmodi obla­ tionibus eleemosynas ex consensu Ecclesiae suffectas esse. 633. Liceitas ac legitimitas eleemosynae pro Missa (21). — 1. « Se­ cundum receptum et probatum Ecclesiae morem atque institutum, sacer­ doti cuilibet Missam celebranti et applicanti licet eleemosynam seu sti­ pendium recipere » (can. 824, § 1). 1° Inde a saeculo vm usus invaluit, ut sacerdotes eleemosynam seu stipendium perciperent pro Missa celebranda; quem usum Ecclesia non solum toleravit, sed positive approbavit, quatenus de huiusmodi sti­ pendio leges ac decreta complura edidit. Porro neminem latet, Eccle­ siam in sua disciplina generali nihil statuere posse quod iuri divino sive naturali sive positivo contrarium sit. 2° Confirmatur iure naturali. Fideles adstringuntur obligatione (16) Bollandus, Acta Sanet., 23 ian., Vita S. loannis Ekem., c. 9, n. 50. (17) Gregorius Turononsls, De Miraculis S. Martini, lib. I, c. 12; Migne, P. L., LXXI, coi. 926. Affertur etiam testimonium S. Epiphani!, iuxta quem (Ilacr. XXX, n. 6) patriarcha quidam Judaeorum, ad fldem Christianam conversus et baptizatus circa an. 347. « vim quon­ dam auri non mediocrem tenens, hano Episcopo porrexit, et: Pro me, inquit, offerto, πρόσφερΓ ΰτΖρ Ζ/ιου ». Hoc factum Do Berlendls (Z. c., p. 295 ss.) et Thomassinus (I. c., c. 70. n. 2) exponunt de Missae petitione. (18) Mansi, Concilia, XIV, col. 494, 1005. (19) Cfr. c. 69 et c. 73. D. 1, De consecratione; Bened. XIV, I. c., n. 5; Mabillon. praefat. ad part. I, sect. 3; Devoti, I. c.» n. 4. (20) De Berlendls, I. c., ξ IV, n. 8; Thomossinus, Z. c.; Wernz, Z. c., n. 537, II; Many, Z. r., n. 37. (21) Bcned. XIV, Z. c., n. 6; De synodo diocccsana, lib. V, cap. 8; Suarez, Z. c., sect. 2; Lugo, Z. c., η. 1 es.; Gobât, Z. c.> n. 560; Lacroix, Z. c., n. 133. 582 LIBER IV - PARS II - CAPUT II sustentandi ministros, qui spiritualia eis praebent, cum nemo teneatur curam aliorum gratis gerere. Huic autem officio fidelium corresponde! in ministris ius petendi sustentationem. Proinde sacerdotes, qui Mis­ sam celebrando praestant fidelibus bona spiritualia, possunt petere ab eis bona temporalia ad suam sustentationem, i. e. eleemosynam seu stipendium pro Missis. 3° Iure quoque divino-positivo id confirmatur. D. Paulus (22) ait: «Quis militat suis stipendiis umquam? quis plantat vineam, et de fructu eius non edit? Quis pascit gregem, et de lacte gregis non man­ ducat? Si nos vobis spiritualia seminavimus, magnum est si nos carnalia vestra metamus?... Nescitis quoniam qui in sacrario operantur, quae de sacrario sunt, edunt, et qui altari deserviunt, cum altari participanti Ita et Dominus ordinavit iis qui evangelium annuntiant, de evangelio vivere ». Dominica ordinatio, cui alludit S. Paulus, continetur in his verbis Christi: « Dignus enim est operarius cibo suo... mercede sua » (23). Itaque iure merito a Pio VI in Const. « Auctorem fidei » doctrina Synodi Pistoriensis, quae velut turpem abusum notabat praetendere eleemosynam pro celebrandis Missis, proscripta fuit tamquam « falsa, temeraria, ecclesiastici ac pastoralis iuris laesiva, in Ecclesiam eiusque ministros iniuriosa ». Stipendia Missarum duplici ex capite impugnata fuerunt a AVicleffo, sive quia Missa applicata uni non prodest ei plus quam Missa omnibus applicata; sive quia huiusmodi stipendia ex se sunt simoniaca. Hunc errorem Wicleffi damnavit Concilium Constantiensc, proscribens duas eiusdem propositiones (19ara et 25am) - (24). Etiam Protestantes, duce Calvino, impugnant usum recipiendi eleemosy­ nam pro Missae applicatione. Synodus Pistoriensis, de qua supra, vehementissime improbat Missarum stipendia, cuius duae propositiones (30* et 54*) a Pio VI cit. Const, fuerunt proscriptae. Addunt adversarii, etiam viros catholicos impugnare Missarum stipendia. At facile respondetur, aliud esse damnare in se haec stipendia, et aliud damnare abusus ex iisdem ortos. Hoc quidem tribuendum est catholicis, et rectissime; non alterum (25). Ilinc leges complures ab Ecclesia editae, sive ad abusus praefatos auferendos sive ad impediendum ne in posterum inolescerent. (22) Ep. I Cor. ix, 7 8. (23) Matth. x. 10; Lue. x, 7. (24) Mansi, Concilia. XXVII, coi. 633; Boned. XIV, De Sacrif. Miss.. L c > n 7; Gft. (25) Bened. XIV, l. c„ n. 8 s.; Devoti, l. c., lib. II, tit. I, n. 65· Dn ,«u » n. 5. § 4, n. 5 ss., pas. 280 88. ’ Do ««riondis, l. c., DE OBLIGATIONE CELEBRANDI 583 2. Nulla adest simonia in Missarum stipendiis. Sane simonia iuris divini est studiosa voluntas emendi vel vendendi pro pretio temporali rem intrinsece spiritualem, vel rem temporalem rei spirituali adnexam, ita ut res temporalis sine spirituali nullo modo esse possit, aut res spiritualis sit obiectum, etsi partiale, contractus (can. 727, § 1). Simonia, contra, iuris ecclesiastici est, dare res temporales spirituali adnexas pro temporalibus spirituali adnexis, vel res spirituales pro spiritua­ libus, vel temporales pro temporalibus, si id ob periculum irreverentiae erga res spirituales ab Ecclesia prohibeatur (can. 727, § 2). Atqui in Missarum stipendiis non habetur simonia iuris divini, quia pecunia non recipitur pro Missa ipsa, aut pro labore in ea impen­ dendo, et ideo tamquam pretium eiusdem, sed solum pro sacerdotis cele­ brantis sustentatione; hinc titulus stipendii non est valor seu pretium Missae, sed tantum sustentatio ministri, qui, ipso Apostolo docente, habet ius accipiendi temporalia ab iis quibus spiritualia ministrat (26). S. Thomas (l. c. ad 2) ait: << Sacerdos non accipit pecuniam, quasi pretium consecrationis Eucharistiae; hoc enim esset simoniacum, sed quasi stipendium suae sustentationis ». Quibus positis, ut rem clarius explicemus, Missa seu fructus ministerialis eiusdem gratuito applicatur, nam sustentatio non est pretium boni spiritualis i. e. Missae applicandae, sed est solum conditio requisita ut minister possit bonum spirituale conferre, scii. Sacrum facere atque ita fructum ministerialem in fidelium utilitatem applicare. Quomodo sane posset sacerdos vivere et Mis­ sam celebrare, nisi sustentaretur? Hinc palam est, inter alia necessaria ad bo­ num spirituale ministrandum, primum locum obtinere ministri sustentationem. Proinde si bonum spirituale ministratur in favorem alicuius personae, minister, sine ulla simonia iuris divini et gratuito praebens bonum spirituale, potest ab eadem persona aliquid petere et exigere pro sua sustentatione; per­ sona vero quae bonum accipit, aliquid promittens pro ministri sustentatione, id tribuere debet ex virtute iustitiae, sicut minister qui aliquid pro sua susten­ tatione obtinuit sub promissione boni spiritualis, hoc praestare debet ex vir­ tute iustitiae. Card. Lugo (27) hanc doctrinam ita perbelle tradit et explicat: «Commu­ nior ergo et facilior explicandi modus est, quod stipendium non detur ut pre­ tium, sed ad sustentationem ministri, sive totalem sive partialem. In quo autem differant, dare ut stipendium ad sustentationem, et dare ut pretium, omissis aliis modis, possumus hac via declarare exemplo pictoris, v. gr. qui nollet vendere suas operas aut picturas, sed vellet gratis depingere in obse(26) Cfr. S. Thom., S. theol., II-II, q. 100, a. 2. ct In IV D. 25, q. 3, a. 2, q. 1; Suarez. I. c., sect. 2 et 3, ac praesertim De religione, lib. IV, De simonia, cap. 21: Lugo. I. c., ubi per Integram sectionem fuse atquo egregie more suo hunc quaestionem pertractat: Lesslus. De iust. et iur., lib. II, cap. 35. dub. 8, η. 87. c. 43; S. Alph., I. c.. n. 320, dub. 4°. (27) Loc. cit., n. 13 s. 584 LIBER IV - PARS II - CAPUT Π quium Ecclesiae: et votum de hoc fecisset. Non esset tarnen contra hoc votum, si peteret ab Ecclesia illa sumptus necessarios ad colores, ad tabulam, et alia omnia: adhuc enim diceretur depingere gratis; imo si ipse ad laborandum cibo vel potu peculiari indigeret, illud totum computaretur inter sumptus necessarios ad picturam, et posset dici in rigore gratis et non pro pretio fecisse illud opus, si solum acciperet necessaria ad pingendum. Rursus ponamus, aliquem habere virtutem supernaturalem et gratiam gratis datam ad curandum aliquod morbi genus; si hic accerseretur a principe, ut eum curaret, propositis magnis praemiis, posset dicere, gratis accepi, gratis dabo, nolo pretium, et hoc, licet peteret necessaria ad iter illud agendum, et licet, dum esset in principis curia, aleretur principis expensis: haec enim non sunt pretium, sed necessaria ad hoc, ut posset exsequi illic suum ministerium. « Si ergo sacerdos, ut minister evangelicus, non facit contra praeceptum Christi, gratis dandi quod gratis accepit, si ab illis quibus ministrat, accipiat necessaria ad ministerium exsequendum, v. gr. si accipiat panem, vinum, ceram, et alia necessaria ad ipsum sacrificium. Inter illa autem, quae necessaria sunt ad sacrificium, unum et potissimum est ipse sacerdos, qui sicut non potest sine ministro, sine cera, sine vino etc. celebrare, ita nec potest sine se ipso susten­ tato et bene disposito. Sicut ergo cera ad alimentum ignis necessarii in sacri­ ficio exigi potest, sic etiam poterit cibus necessarius ad alimentum sacerdotis oblaturi, qui sine victu offerre non potest sicut nec ignis lucere sine cera et ali­ mento. Quamvis ergo haec accipiat sacerdos a petente Missam, adhuc dicetur in rigore gratis offerre sacrificium pro ipso, quia nihil aliud petit, nisi quae necessaria sunt ad ipsum sacrificium quod petitur, et dum haec a sacerdote petuntur, debentur ex iustitia, non ut pretium, sed ut necessaria ad sacri­ ficium quod petitur ». Neque exsistit simonia iuris ecclesiastici, quia morem iamdiu rece­ ptum percipiendi eleemosynam pro Missarum celebratione Ecclesia suis legibus etiam in Codice contentis (cc. 824-844) approbat, confirmat et moderatur. Cfr. can. 730. 634. An simoniacus sit, qui praecise intuitu stipendii celebret. — Quaeri potest, an saltem ille sacerdos sit reus simoniae, qui celebrat intuitu stipendii, alias non celebraturus. Certe hic sacerdos improbandus omnino est; at simoniae crimen non committit, nisi stipendium habeat tamquam pretium Missae. Sane tunc solum adest simonia, quando per­ mutatur Missa cum pecunia; quod in casu revera locum non habet. Nam sacerdos movetur quidem ad celebrandum ex stipendio, propter animi socordiam, sed Missam cum pecunia reapse non mutat. Nec obstat prop. 4G damnata ab Innocentio XI; «Dare tempo­ rale pro spirituali non est simonia... etiamsi temporale sit principale motivum dandi spirituale, imo etiamsi sit finis ipsius rei spiritualis sic ut illud pluris aestimetur, quam res spiritualis ». ’ -· DE OBLIGATIONE CELEBRANDI 585 In hac propositione motivum principale idem est ac pretium rei spiritualis; porro sine pretio non consistit simonia seu studiosa vo­ luntas emendi aut vendendi spirituale; ergo si detur pecunia non tam­ quam pretium, sed tamquam motivum secundarium, simonia decli­ natur. Ita Viva (28). 635. An sacerdos exigere valeat Missae elee H osynam ab eo qui Sacrum sibi applicandum postulat. — Licet sacerdoti nedum accipere eleemosynam sponte oblatam, verum etiam eandem exigere: agitur enim de iure ex parte celebrantis, cum officio correlativo ex parte fide­ lium Missae applicationem petentium; porro ius importat essentialiter facultatem exigendi id quod est debitum. Hoc ex supra dictis manifeste consequitur. At nonnisi eleemosyna legitime praefinita seu consueta, de qua infra (n. 645), peti vel exigi potest. II 636. Quaestiones. — I. Utrum praeferenda sit vox eleemosyna an stipendium. Resp. Nonnullis magis placet vocabulum eleemosyna, quia, aiunt, haec vox videtur magis conformis traditioni ecclesiasticae, et efficacius in mentem revocat eam puram intentionem, qua sacerdos celebrare debet divina mysteria (29). Alii praeferendum existimant verbum stipendium, cum a D. Paulo (30) adhibeatur. Utrumque vocabulum stipem Missarum rectissime exprimit; proinde potest promiscue usurpari, sicuti promiscue usurpatur reipsa a legislatore in Codice. 637. II. An sacerdos dives recipere valeat eleemosynam pro Missa? Resp. Communiter DD. tam veteres quam recentes iure tenent, sacerdoti etiam diviti licere eleemosynam pro Missa celebranda reci­ pere. Ratio est, quia titulus, ex quo oritur legitimitas stipendii Missae, valet pro quolibet sacerdote, sive sit inops sive locuples (31). Haec sententia, attento praescripto cit. can. 824, § 1, est certis(28) Theses damnatae ad theolofficam trutinam revocatae, in prop. 46am Innoc. XI. n. 13. Cfr. etiam S. Alph., Z. c., n. 54 8.; Lehmkuhl, l. c., n. 268; Gaspard, Z. r.. n. 54 4. (29) Many, Z. c., n. 39. (30) Ep. I Cor. IX, 7. (31) S. Thoin., Quodl., G, a. 10; Suarez, Z. c., sect. 3, n. 1 ss.; Lugo, Z. c., n. 18; Lessius. Z. c., cap. 35, dub. 8, η. 48; Salmant., Z. c., n. 21; S. Alph., Z. c., n. 317; Gury Ball.. Z. c., n. 185, quacr. 12; Lehmkuhl, Z. c., n. 268, 4; Génicot, Z. r., n. 228; Gaspard, Z. c., n. 154; Many, Z. c., n. 41. 586 LIBER IV - PARS II - CAPUT U sima. Dicitur enim: «sacerdoti cuilibet Missam celebranti et applicanti licet eleemosynam seu stipendium recipere ». 638. III. An, quando plures concelebrant, possint singuli Missae eleemosynam accipere? Resp. Quando plures concelebrant (cfr. n. 293), singuli possunt eleemosynam accipere; nam singuli offerunt sacrificium, et ideo tot sunt Missae seu sacrificia quot sunt sacerdotes celebrantes. Hinc neo· presbyter pro Missa quam celebrat cum Episcopo in ipsa ordinationej eleemosynam recipere valet (32). Haec sententia certa est. Sane id vetitum deberet dici vel ex ipsa rei natura, vel ex lege Ecclesiae. Atqui ex rei natura, id non est vetitum, quia singuli sacerdotes revera Missam celebrant et offerunt sacrificium, atque ideo ad certam determinatam intentionem possunt fructum ministerialem sacrificii applicare. Hoc autem confirmatur disciplina Ecclesiae Orientalis. Apud Orientales, sicut olim, ita etiam hodie viget concelebratio, vi cuius, praeter Episcopum aut alium principaliorem celebrantem, unus vel plures alii in eodem altari eandem hostiam atque eundem calicem consecrant, quibus omnes dein parti­ cipant. Ili sacerdotes concelebrantes eleemosynam percipiunt, non aliter ac si celebrarent separatim singuli singulas Missas; quam praxim, ex. gr. quoad Melchitas, ratam habuit et confirmavit Benedictus XIV in Const. « Deman­ datam», 24 dec. 1743, § 9 s. Ergo ex rei natura vetita non est perceptio eleemosynae pro Alissarum concelebratione, secus, ne Orientales quidem possent eandem percipere. Neque ex lege Ecclesiae dici potest prohibita, cum reipsa huius­ modi lex desit omnino. Quare dubitandum non est quin neo-presbyteri pro Missa ordina­ tionis eleemosynam percipere queant. Idem dicas de neo-Episcopo pro Missa consecrationis. 639. Utrum eleemosyna importet Missae tantum celebrationem, an etiam eiusdem applicationem. — 1. Qui eleemosynam tribuit sa­ cerdoti intendit explicite vel implicite ut fructus ministerialis Missae obveniat sibi aliive iuxta mentem suam. Quae intentio ex parte offe(32) Bened. XIV, Dc sacrif. Missae, lib. Ill, cap. 16, n. 10; Gobât l c n 117. α *ini, lib. VI, n. 829; Gaaparri, l. c., nn. 360, 547. ’ ’ n’ 1I7' b· Alph DE OBLIGATIONE CELEBRANDI 587 rentis, quamvis expresse nihil dicatur, semper adesse censetur, nisi certo constet de contrario. Porro cum fructus ministerialis Missae pendeat ex voluntate cele­ brantis i. e. ex applicatione, manifestum est requiri ut sacerdos reipsa celebret et applicet sacrificium eucharisticum ad mentem offerentis. Ipsius enim voluntas seu explicita seu implicita fideliter impleri debet. 2. Tamen nihil vetat quominus stipendium pro sola Missae cele­ bratione, exclusa applicatione, quis offerat sacerdoti. Quandoque enim Missae celebratio separatur ab eius applicatione, cum scii, fidelis, dato stipendio, petit tali die, hora, loco, solam Missae celebrationem, relicta sacerdoti applicationis libertate. Tunc, uti palam est, sacerdos potest pro Missae applicatione aliud stipendium accipere. Nam sicuti liceret Titio eleemosynam ex animi liberalitate huic vel alteri tradere, nullo imposito onere, ita eidem Titio licet eleemosynam sacerdoti offerre pro sola Missae celebratione, quin exigatur applicatio. Hoc in casu, uti patet, nulla iniuria infertur oblatori, cum adamussim servetur eius voluntas. Quae voluntas num­ quam praesumitur, ideoque eatenus est admittenda, quatenus expresse manifestetur (33). It 640. Obligatio orta ex recepta eleemosyna. — 1. Sacerdos, qui stipendium acceperit, tenetur ex iustitia ad Missam celebrandam et applicandam. Agitur de obligatione iustitiae, cum oriatur ex contractu, licet innominato et virtuali, inter sacerdotem et oblatorem. Offerens enim dat sacerdoti stipendium sustentationis, ut hic ipsi ministret spi­ ritualia celebrando Missam; quam obligationem adimplendam sacer­ dos acceptat (34). Etiam fidelis, ad cuius intentionem Missa applicata fuerit sub promissione eleemosynae, hanc tradere debet sacerdoti celebranti ex iustitia; et iuxta quantitatem eleemosynae promissae, obligatio est gravis vel levis, sicuti in materia furti. 2. Haec iustitiae obligatio est certe gravis, quando eleemosyna data vel promissa materiam gravem constituit. Ita omnes. 3. Si eleemosyna levem materiam constituat, controvertitur utrum sacerdos sub gravi, an potius sub levi tantum Missam celebrare te­ neatur. Quidam negant exsistere gravem obligationem, quia, aiunt, gra­ vitas materiae non est pensanda ex fructu spirituali Missae, sed ex (33) S. C. C. 13 lun. 1630. Cfr. Suarez, l. c., sect. 3, n. 3; Lugo, l. c., n. 24. (34) Suarez, I. c., sect. 1; Lugo, l. c., η. 14; S. Alph., I. c., u. 315 ss. 38 — Cappello, De Sacramentis, I. 588 LIBER IV - PARS Π - CAPUT II damno illato, quod in casu grave non est, eum stipendium traditum sit materia levis (35). Plerique veteres probabilius affirmant, et communiter recentiores. Ratio est, quia gravitas materiae hic mensuranda est non in ordine ad stipendium, sed in ordine ad fructum Missae quo privatur stipendium offerens, cui ex huiusmodi privatione certe damnum grave infertur (36). Haec sententia ut certa tenenda. Siquidem Ecclesia districte iubet, tot celebrandas et applicandas esse Missas, quot stipendia etiam exigua data et acceptata fuerint (can. 828). Eo ipso enim quod sacerdos sti­ pendium acceptavit, licet exiguum, onus suscepit Missam celebrandi iuxta obligationem, quae ex ipsa rei natura et communi fidelium sensu inde oritur. Aliter foret dicendum si stipendium exiguum traderetur sacerdoti, quin ipse eius quantitatem cognosceret et ideo deesset ac­ ceptatio. Falsitas contrariae sententiae vel exinde eruitur quod, si gravitas culpae e materia stipendii eruenda esset, quandoque viginti et amplius Missarum omissio levis foret: quod vix non absurdum est (37). Proinde indubitanter putamus, ex quolibet recepto stipendio legi­ timo (cfr. n. 645) gravem oriri obligationem applicandi Missam ad men­ tem offerentis, quamvis huiusmodi stipendium in se consideratum gravem materiam non constituat (38). 4. Certum est obligationem tunc sub levi urgere, quando' eleemo­ syna oblata adeo sit exigua, ut magis gratis promisisse videaris: siqui­ dem promissio per se obligat sub veniali tantum (39), nisi promittens expresse intenderit se ex iustitia obligare, ut quidam affirmant. 641. An sacerdos, qui non potest aut non vult Missam celebrare, teneatur sub gravi restituere eleemosynam? Resp. Quaerunt DD. an sacerdos, qui non potest aut non vult Sa(35) Gobât, I. c., n. 589; Sporer, l. c„ n. 353; Elbel, confer. 18, n. 217; Palaus, tract. 22, punet. II, n. 2; Pelllzzarius, l. c., cap. 9, n. 20; Salmant., I. c., cap. 5, n. 39; Billuart, l. c,, diSS. VII1, art. G, petit. 7. (36) Lacroix, Z. c., n. 154; Roncaglia, L c., q. 10, reap. 1 ; Holzmann» l. c., n. 366; Passe­ ri mis. dc stalib., q. 187, a.‘4, n. 1263; Navarra, Dc Restilui. t lib. 2, cap. 2, n. 382; S. Alph., Z. c., n. 317; D’Annibale, L c., J 496; Palmieri in nota a*»*> DE OBLIGATIONE CELEBRANDI 603 longius vel brevius temporis spatium plus rninusve, iuxta Missarum numerum. Et S. C. C. Leopolien., 27 febr. 1905, ad I declaravit, sequentes terminos persohitionis statui posse: usque ad 10 Missas unum mensem, usque ad 20 duos menses, usque ad 40 tres menses, usque ad 60 quatuor menses, usque ad 80 quinque menses, usque ad 100 sex menses; et sic deinceps pro quibuslibet 20 Missis unum mensem addendo. Etiam iure novo modicum tempus intelligi debet intra mensem. Norma vero a S. C. C. in Leopolien. proposita, quamvis non praeceptiva, optime servari potest pro maiore aut minore Missarum numero; imo suadendum, ut in praxi servetur (64). Tradita regula intelligenda est relate ad singulos offerentes, non autem cumulative quoad omnes. Proinde si 30 oblatores eleemosynas tradant, quisque pro una Missa, sacerdos accipiens tenetur omnes 30 Missas celebrare intra mensem; e contra si a 3 offerentibus easdem eleemosynas recipiat, nonnisi intra 3 circiter menses satisfacere debet. 3. Si oblator arbitrio sacerdotis tempus celebrationis expresse reli­ querit, sacerdos poterit tempore quo sibi magis placuerit, eas celebrare, at saltem intra annum (can. 834, § 3). Dicimus saltem intra annum, quia nemini beet tot Missarum onera per se celebrandarum recipere quibus intra annum satisfacere nequeat (can. 835). Eiusmodi prohi­ bitio deest si presbyter Missas recipit ea conditione ut aliis celebrandas committere possit; quae conditio semper praesumitur, nisi oblator contrarium declaraverit. Annus computandus est a die suscepti oneris, si agitur de Missis manualibus, non autem, ad exitum mensis decembris. 4. In ecclesiis in quibus ob fidelium peculiarem devotionem Missa­ rum eleemosynae ita affluunt, ut omnes Missae celebrari ibidem debito tempore nequeant, fideles moneri debent, per tabellam in loco patenti et obvio positam, Missas oblatas celebratum iri vel ibidem, cum commode poterit, vel alibi (can. 836). 5. Applicatio, ante vel post tempus ab oblatore praescriptum, est invalida quoties vel tempus determinatum fuerit tamquam conditio sine qua non, puta si eleemosyna tradita fuerit pro Missa celebranda et applicanda in tali ecclesia die festo in populi commoditatem, vel finis intentus ex applicatione non amplius obtineri queat, ex. gr. si Missa sit applicanda pro infirmo et sacerdos celebret postquam aegro­ tus convaluit aut mortuus est (65). (61) Sententia initior a gravibus auctoribus dilationem per bimestre, sustineri hodie nequit· n. 537, not. 113; Ferreros, 7. c., n. 11 ss. (65) Cfr. Boned. XIV, l. c.t n. 6; Lugo, dlsp. quaer. II; Sporor, /. c., n. 355; Lacroix, l, c., n. 39 — CAPPICLLO, Sacramentis. I. olim admissa, quae pro vicis concedebat Cfr. S. Alph., I. c., n. 317; Wens, L c., 21. sect. 2, n. 4 1; S. Alph., L c., n. 317, 158; Gaspard. L c., n. 591. 604 LIBER IV - PARS Π - CAPUT Π Quod si fidelis, tempus celebrationis determinans, principaliter vo­ luerit Missae celebrationem et solum secundario celebrationem tali tempore, celebratio anticipata vel postposita est semper valida ac sufficiens ad obligationem implendam. Quoad culpam, haec teneas: 1° Quoties applicatio Missae est invalida, culpa per se est letalis. 2° Si offerens determinaverit quidem tempus, at sine speciali ratione, anticipatio vel modica dilatio generatim est licita; si id egerit ob specialem rationem, ex. gr. si designaverit sabbatum in honorem B. Μ. V., probabiliter est peccatum, sed per se leve, praesertim, ut ait Lugo (66), « si cum causa, vel non multum frequenter » hoc fiat. 3° Dilatio etiam modica celebrationis Missae pro causa urgenti pecca­ tum mortale constituere potest. 4° Ceteris in casibus, dilatio modicissima, ex. gr. ad duos vel tres dies ultra mensem, nullum est peccatum; dilatio modica, ex. gr. ad octo vel decem dies ultra mensem, veniale certe non excedit; dilatio diuturna, ex. gr. ad plures menses, mortale constituit. Haec regula generatim prae oculis habeatur: gravitas dilationis minuitur ex numero Missarum ab eodem offerente susceptarum, augetur ex numero earum, quarum celebratio differtur. Unde si quis v. g. 100 Missas celebrandas ab eodem fideli acceperit, et celebrationem paucarum ex iisdem differat per unum aut duos menses ultra semestre utile, non peccat graviter; secus, si numerus Missarum, quarum celebratio differtur, sit magnus, aut si dilatio esset valde diuturna. 6. Anniversaria determinatis diebus celebranda ex fundatoris vo­ luntate, tunc tantum possunt postponi in diem proxime sequentem non impeditam, quando habeatur physica vel moralis impossibilitas suo die ea celebrandi (67). 7. Si fundator statuit, Missam celebrandam et applicandam esse quotidie, aut qualibet feria V vel VI aut sabbato, Sacrum, ex prae­ sumpta eius voluntate, omittitur feria V et VI ac sabbato hebdomadae maioris, neque alia die suppletur. At, si sacerdos, qui Missas acceptavit, celebrat his diebus, pro fundatore applicare debet (68). Iuxta quosdam AA. (69), si fundator petit quotidianam Missae applica­ tionem pro anima sua, sacerdos, ex eiusdem praesumpta voluntate potest ad (G6) Loc. cit., n. 43 ss.; Boned. XIV, l. c., n. 8. Idem Lugo, l. c., n. 45, ait: · Undo regulariter ille cui datur eleemosyna ut celebret In i festivitate hodierna pro tali persona satisfacere poterit celebrando dic sequenti, vel intra aut etiam post octavam ». nisi, ut addit, Missa petatur « pro aliqua necessitate praesenti et nunc urgente ». (67) S. R. C. Décret, ociter., 2 deo. 1891. ad I, n. 3753. (68) Lugo. I. c., n. 46; Pasqualigo. i. c., q. 857; Gasparri, l. c.., n. 593. (69) Cfr. Bened. XIV, l. c., n. 9; Aversa, De Euch., sect. 18, q. 11 ·* Pasqualigo l c q. 1134. ’ ’ ’ " DE OBLIGATIONE CELEBRANDI 605 mentem suam interdum applicare. Non tenetur, aiunt, in die commemorationis omnium fidelium applicare pro fundatore, sed celebrare potest pro omnibus defunctis. Haec opinio hodie sustineri nequit, attenta facultate omnibus sa­ cerdotibus concessa tres Missas die 2 Novembris celebrandi (n. 694). Missae quotidianae a fundatore praescriptae satisfit in die Nativitatis Domini per unius celebrationem et applicationem, nisi expresse fundator declaraverit, tres Missas esse celebrandas et applicandas. Id non solum pro­ babile aut probabilius, uti nonnullis videtur, sed certum putamus. De Missis gregorianis vide n. 722. An et quando sacerdos, ad quotidianam celebrationem Missae adstrictus, eam interrumpere valeat, vide n. 662. 8. Beneficiatus, qui ex tabulis fundationis debet applicare pro fundatore singulis diebus festis, ad id tenetur etiam diebus festis sup­ pressis (70). 658. Locus celebrationis. — 1. Si loci circumstantia a sacerdote celebrante non servatur, applicatio generatim est valida et obligationi satisfit. Dicimus generatim, quia excipiendus est casus in quo eiusmodi circumstantia adposita fuerit ab offerente tamquam conditio sine qua non. 2. Quoad Missam celebrandam in altari privilégiât©, quae, contra, in alio celebratur, controvertitur. Si sacerdos gaudet privilegio perso­ nali altaris privilegiati, certe satisfacit sive celebret in altari privilegiato sive in alio quocumque; ratio, quia lucratur indulgentiam altaris pri­ vilegiati (71). Si careat praedicto privilegio, disputant DD. num satis sit ad obligationem implendam ut sacerdos lucretur indulgentiam plenariam, ex. gr. recitando post Missam orationem En ego etc., aut visitando stationes viae crucis, eamque applicet animae defuncti. Tres dantur sententiae. Quidam tenent quolibet in casu satis­ fieri (72); plures negant (73). Alii ita distinguunt: si bona fide sacerdos errorem commisit, quo impeditus est quominus indulgentiam altaris privilegiati lucraretur, ad restituendam eleemosynam non tenetur, sed potest ac debet supplere lucrando aliam indulgentiam plenariam pro defuncto cui Missam applicavit (74); si mala fide, aliter dicendum. Prima sententia nequit sustineri, quia obstat responsio /S. C. (70) S. C. Ep. ct Tlcg., 15 dcc. 1856. (71) S. C. Indulg., 16 febr. 1852; Decreta aulh., n. 351. (72) S. Alph., I. c., n. 329, cuius tamen sententia satis clara non videtur; Elbel, confer. 18, de. oblig. celebrandi, n. 210; Roncaglia, l. c., cap. 7, q. 7, reap. 2; Lehmkuhl, l. c., II, n. 271; Bucceronl, l. c., n. 624. (73) Lugo, l. c., n. 39; Gasparri, l. c., n. 590; D’Amiibale, l. c., § 69, qui addit: «nisi postea (sacerdos) lucretur indulgentias In alio altari privilegiato ». (74) Many, l. c., n. 57; Génicot, l.c., n. 233; Bcringer, Indulgences, Paris 1890,1, p. 462 ss.; Noldln, l. c., n. 184, 2. 606 LIBER IV - PARS Π - CAPUT Π Indulg., 16 febr. - 2 maii 1852 (75), qua declaratum fuit eum qui al­ taris privilégiât! indulgentiam non lucratur, suae obligationi satisfa­ cere non posse applicando aliam indulgentiam plenariam defunctis, pro quibus ad altare privilegiatum celebrare debebat. Ratio theologica huius doctrinae manifesta est: indulgentia altaris privilégiât!, cum sit adnexa celebrationi divini sacrificii in tali altari, non pendet, secundum communem doctrinam, a dispositionibus sacerdotis; hinc certiorem profecto quam ceterae indulgentiae plenariae habet effectum, quippe quae multum pendent a dispositionibus illius qui eas lucrari in­ tendit. Neque altera sententia admitti potest; nam S. C. Indulg. in Briocen., 22 febr. 1847, ad 3 (76) declaravit, sacerdotem, qui tenetur appli­ care defuncto indulgentiam altaris privilégiât! et eam bona fide non lucratur, satisfacere suae obligationi si lucretur et applicet aliam indul­ gentiam plenariam. Hanc responsionem minime sustulit seu correxit responsio posterior an. 1852 supra citata. Haec enim statuit ius, prior continet benignam concessionem in favorem bonae fidei; ita ambas re­ sponsiones conciliat ipsa S. Congregatio in resp. 24 iul. 1885 (77). Quocirca tenenda est tertia sententia. De conditionibus requisitis pro lucranda indulgentia altaris privilégiât!, vide n. 719 ss. Quaeri potest an bonae fidei aequiparari queat causa gravis, seu physica seu moralis, qua sacerdos impeditur quominus celebret in altari privilegiato. Videtur affirmandum, quia rationabiliter praesumitur, nisi aliud constet, obla­ torem consentire. Si Missa celebrari nequit in templo vel altari ab offerente indicato, ex. gr. quia est interdictum, sacerdos potest ac debet, ex praesumpta oblatoris vo­ luntate, alibi celebrare (78). Loci circumstantia non urget, si ratio propter quam apposita fuit, penitus cessavit; puta si fidelis petiit Missam in tali ecclesia vel altari ob commodi­ tatem familiae quae iam exstincta est aut alibi commoratur. 659. An et quale peccatum sit loci mutatio. — Culpa circa mu­ tationem loci aliquando nulla est, plerumque venialis, raro mortalis. Nulla est, quoties oblatoris intentio aeque vel melius adimpletur per celebrationem in alio templo aut altari; ex. gr. si fidelis voluit Missam pro defuncto in tali altari privilegiato, unice quia est privile­ giatum, sacerdos licite celebrare potest in alio altari pariter privile(75) Decreta auth., n. 357. (76) Ibid., n. 339. (77) Acta S. Sedte., vol. XVIII, p. 94. Cfr. Beringer, l. c., p. 409 8.. Many τ c (7 8) Lugo, l, c.. n. 12; S. Alph., I. n, n. 329; Elbcl-Blerbauin, conf. 18 dc oblia cclr· brandi, n. 449; Salmant., I. c., eap. 5, n. 18 S8.; Lacroix, lib. IV, n. 823 es * giato; item si petita fuit Missa pro defuncto in altari non privilegiato, celebrari potest in altari privilegiato (79). Venialis est, si offerens petat Missam celebrari in determinato loco ob specialem rationem, sed levis momenti; quaelibet causa rationabilis tunc excusat a peccato, puta si sacerdos egressus e sacristia videat altare ab alio occupatum (80). Mortalis per se, si locus determinatus fuerit ob causam gravem adhuc perdurantem, ex. gr. ob commodum populi vel familiae, ob specialem cultum alicuius Sancti etc. Ubi agitur de Missis fundatis, peccatum letale non erit, nisi mutatio saepius fiat; quare venialiter, seclusa causa, peccabit sacerdos, qui semel vel bis in mense alibi celebret (81). if ■ S ■ iB M fl 'B ■ dl 660. An Episcopo competat facultas dispensandi. — 1. Quaerunt 9 DD. utrum Episcopus dispensare valeat circa diem vel locum Missae celebrandae. Quidam affirmant generatim sive quoad Missas manuales sive quoad fundatas, dummodo iusta sit causa et dispensatio ad tempus et raro concedatur. Alii tribuunt hanc facultatem Episcopo solum relate ad Missas fundatas. Vera ac propria facultas dispensandi Episcopo minime competit. Id certum omnino est ex cc. 1517, 1551, nisi fundator seu offerens expresse eam tribuerit. Ratio, quia agitur de commutatione piae voluntatis, quae fieri non potest nisi a suprema auctoritate ecclesiastica. Episcopus declarare tantum valet, auctoritative equidem, in hoc vel illo casu haberi causam iustani excusantem; hinc expedit in praxi ut, quantum fieri potest, res indicio Ordinarii deferatur. At, ubi agitur de dispensatione seu commutatione, semper recurrendum est ad S. Sedem. Hinc sententia, quam refert N. Alphonsus (82), nonnisi sensu praefato i. e. cum debita restrictione admittenda est. '■ An Ordinarius ex can. 81 in casu gravis et urgentis necessitatis, quando recursus ad S. Sedem sit impossibilis aut difficilis, dispensare valeat! Praescriptum can. SI respicit leges mere ecclesiasticas et dispensationes proprie dictas. In casu, contra, agitur de re haud parum diversa, ut ex dictis liquet. Proinde, speculative loquendo, videretur negandum. Nihilominus, si revera verilicentur conditiones de quibus in can. 81, censemus ob quamdam analogiam aut epikeiam Ordinarium dispensare seu commutareposse. B (79) Lugo. /. r.. n. 36 S. Alph., I. c.; Gasparri, L <*., n. 590. (80) Lugo, Z. c.. n. 38, 10; Lacroix, Z. c·, n. 824; S. Alph.. L c. (81) Lugo, /. r., n. 36 ss.; Lacroix. Z. c.. n. 823 s.; S. Alph., Z. c.;Many. Z.r.. n. 65. (82) Loc. cit.; Lacroix. Z. c.. n. 824, lib. VI. part. II. n. 120; Barbosa, Zte offic. ei potest. Episc., alleg. 24, n. 36. I ■ 1 || :l Ί ■ I j B B B B B B B ■ B ■ B 1· ■ I I |· ■ 608 LIBER IV - PARS Π - CAPUT II 2. Missae manuales quae in ecclesiis seu sanctuariis ob fidelium peculiarem devotionem cumulantur, posita tabella, de qua n. 657, 4, alibi celebrari possunt sine ullius permissione, quia praevius consensus oblatorum adest. Si tabella, contra 'praescriptum can. 836, posita non sit, Episcopus non potest sua ordinaria potestate permittere, ut Missae quae in ec­ clesia seu sanctuario celebrari nequeunt, alibi celebrentur. Potest, contra, si praescriptum cit. can. 836 non urgeat, et speciali aliqua dc causa Missae in tali ecclesia celebrari nequeant debito tempore, dum­ modo ne obstet expressa voluntas offerentium. 661. Qualitas Missae. — 1. Si fidelis petit Missam pro defuncto, sacerdos satisfacit per applicationem cuiuslibet Missae, etiamsi non sit de requiem. Hoc certum est si Missa applicetur pro defuncto die festo duplici, ut constat ex decreto S. R. C., 5 aug. 1662 (83), licet benefa­ ctores petierint Missam de requiem. Pro certo id habemus etiam si Missa de Sancto vel de feria applicetur pro defuncto die festo semiduplici aut simplici, in quo potest celebrari Missa dc requiem, nisi offerens hanc Missam expresse petierit. Siquidem rationabiliter praesumitur — nisi aliud constet — oblatorem petiisse solam Missae ap­ plicationem et non ritum, atque ideo voluisse se conformare usui univer­ sali Ecclesiae applicandi Sacrum pro defunctis, etiam in paramentis non nigris. Aperte id confirmatur declaratione S. C. Indulg., II april. 1840. Proposito dubio: « Utrum sacerdos satisfaciat obligationi celebrandi Missam pro de­ fundo, servando ritum feriae, vel cuiuscumque Sancti, etiam si non sit semiduplex aut duplex»; responsum fuit: « Affirmative » (84). Quidam allegant pro sententia negativa Decr. S. R. C. in Aquen., 3 mart. 1761, ad 7; sed immerito, quia decretum manifeste supponit expressam volunta­ tem offerentium de celebranda Missa pro defunctis, et quidem de requiem (85); quo in casu, ut supra diximus, voluntas oblatoris certe impleri debet. 2. Si fidelis petierit expresse Missam de requiem, et sacerdos, qui eam acceptavit, celebret Missam de Sancto aut de feria, satisfacitne suae obligationi? Plures censent sacerdotem satisfacere quoad applica­ tionem Missae, sed non quoad ritum. Proinde, aiunt, nec tenetur aliud Sacrum applicare pro defuncto, nec stipendium restituere offerenti, (83) Decreta authentica, n. 1238. (84) Decreta authentica, n. 281. Nonnulli, ex gr. Gasparri (l. c., n. 595), citant etiam re­ sponsionem S. R. C. in Brugcn., 12 sept. 1840, ad 7. Haec responsio in novissima editione Decretorum auth. non refertur. Cfr. vol. II, p. 193, n. 2811. (85) Cfr. Decreta auth., n. 2461. DE OBLIGATIONE CELEBRANDI 609 sed tantum debet celebrare Missam de requiem, applicando eius suf­ fragia pro anima defuncti (86). Verius ita videtur distinguendum. Si fidelis expresse et quidem sub conditione sine qua non, quod numquam praesumi debet, petierit Missam de requiem, sacerdos per celebrationem Missae de Sancto aut de feria, procul dubio non satisfacit obligationi susceptae, ideoque tenetur aut eleemosynam offerenti restituere aut Missam de requiem ad eius intentionem celebrare. Si fidelis postulaverit quidem Sacrum de requiem, non tamen sub conditione expressa sine qua non, sacerdos per celebrationem Missae de Sancto vel de feria oneri suscepto satisfecit, nihilque ulterius agere tenetur. Practice sacerdos studiose curet, ut voluntas offerentis eleemosy­ nam, quantum fieri potest, adamussim impleatur. 3. Si offerens petit Missam pro vivis, sacerdos satisfacit per cele­ brationem cuiuslibet Missae, etiam de requiem, dummodo expresse et consulto petita non fuerit Missa in paramentis alterius coloris praeter nigrum. Ratio primi, quia petitio Missae pro aliquo vivo importat solum per se applicationem fructus ministerialis, non autem ritum; porro fructus ministerialis idem est in omnibus Missis; ratio secundi, quia expressa oblatoris voluntas, si rationabilis sit, adimpleri debet (87). 4. Si oblator velit Missam votivam alicuius Mysterii vel Sancti, sacerdos diebus festis duplicibus satisfacit celebrando et applicando Missam conformem Officio, cum petitam Missam ritus diei non permit­ tat; licet, uti patet, consultius sit, quantum fieri potest, ut intentioni erogantis eleemosynam satisfiat per Missam votivam. Id explicite decla­ ratum fuit a S. R. C. in Plurium Dioecesium, 13 iun. 1899, ad IV (88). Illud intelligas, dummodo oblator expresse et sub conditione sine qua non Missam votivam non petierit: quod practice vix umquam sup­ ponendum. In semiduplici aut simplici, item si petita fuit Missa votiva, idem dicendum ac supra (n. 1 et 2). II vel sollemnem, i. e. eum dia­ 5. Si fidelis petit Missam cantatam cono et subdiacono, sacerdos applicans Missam lectam, valide quidem applicat, sed non satisfacit suae obligationi, uti aperte declaravit (86) Cfr. Gasparri. I. c.; Many, L c., n. 52, 2°; Lehmkuhl, l. c., n. 271 s. (87) Dccr. S. R. C., 13 oct. 1856 a nonnullis AA. allegatum decet in noviss. edit. De­ cretorum auth. Cfr. vol. II, p. 393. Declaratio S. C. C. Romana, 27 aug. 1895 (cfr. Acta S. Sedis, p. 125). a quibusdam citata pro sententia affirmativa, non est praecise ad rem» atque ideo ex ca nil certi erui potest. (88) Decreta authentica, n. 4031. Cfr. S. Thom., in IV Dist. 45, q. 2, a. 3, q. 1, ad 5; Lacroix, Z. c.. n. 371; S. Alph., Z. c., n. 422. 610 LIBER IV - PARS II - CAPUT II S. C. do Prop. Fide, 8 iun. 1844 (89); et ideo tenetur ad Missam can­ tatam vel sollemnem celebrandam, at sine applicatione fructus mini­ sterialis pro ipso fideli. E contrario, sacerdos abunde satisfacit, si offerens petierit Missam lectam, et ipse celebret Missam cantatam, aut si petierit Missam cum cantu sine ministris, ipse autem celebret Missam sollemnem. Mutatio in qualitate Missae non excedit, generatim loquendo, cul­ pam venialem, dummodo applicatio sit valida. Si id grave valde sit oblatori, aut frequenter fiat, potest esse etiam mortale. 662. Personalis celebratio Missae. — 1. Sacerdos in genere potest Missam celebrandam et applicandam alii sacerdoti committere, quia non praesumitur oblatorem voluisse personalem celebrationem et ap­ plicationem illius sacerdotis cui eleemosynam primo tradidit. 2. At si explicite vel implicite offerens significavit se velle perso­ nalem celebrationem et applicationem, quia, ex. gr., sacerdos est prae­ ditus singularis pietatis fama, hic alium sacerdotem sibi substituere nequit; secus peccat venialiter (et forte etiam mortaliter, si oblator id graviter ferat), nisi sacerdos substitutus sit magis aut aeque pius, vel causa iusta excuset (90). Si presbyter, voluntate offerentis non servata, Missam tradiderit sacer­ doti, quem scit minus pium, aut cuius pietatem ignorat, in alia Missa quain celebrat, tenetur, iuxta nonnullos (91), ut suae obligationi plene satisfaciat, applicare oblatori fructum particularem, quem Missa ob devotionem sacer­ dotis ex opere operanti» producere solet. De hac obligatione tamen non constat. Si personalis celebratio Missae petita fuerit ab offerente ut conditio sine qua non, sacerdos committens alii presbytero Sacrum faciendum oneri suscepto minime satisfacit; idcirco tenetur aut eleemosynam oblatori restituere, aut ipsemet aliam Missam celebrare. (89) Collect. S. C. dc Prop. Fide, n. 883. (90) Lacroix, lib. VI. n. 132; S. Alph., I. c., n. 321; Pasqualigo, 7. c., q. 976. (91) Gasparrl, l. r., n. 598. DE OBLIGATIONE CELEBRANDI 611 Articulus IV. De obligatione celebrandi ratione beneficii, praecepti seu obedientiae, promissionis et voti. 663. Obligatio celebrandi ratione beneficii. — 1. Haec obligatio est iustitiae, et respicit non solum Missam vel quotidie vel aliquibus tantum diebus ex fundatoris voluntate celebrandam, sed etiam cir­ cumstantias celebrationis ab eodem fundatore praescriptas, ex. gr. locum, tempus, num Missa sit lecta vel cantata etc. Cfr. can. 1475, § 1. Ad circumstantias quod attinet, vide n. 656 ss. 2. Beneficiarius tenetur Missam celebrare et applicare ad mentem fundatoris, nisi aliud omnino constet. Quare non potest Missam ad aliam intentionem, pro stipendio recepto, applicare. Dicimus omnino constet, quia praesumitur fundatorem velle tum celebra­ tionem tum applicationem Missae, uti pluries declaratum fuit a S. C. Concilii, ex. gr. in Tincn., 18 aug. 1668 (1). Quod si omnino constet fundatorem petiisse solam Missae celebrationem, beneficiarius potest eam applicare, uti patet, ad mentem dantis eleemosynam. 3. Non tenetur per se ipse beneficiarius Missas celebrare, sed potest alii sacerdoti celebrandas committere, nisi fundator expresse petierit personalem celebrationem (2). 4. Si beneficiarius, qui habet onus Missae quotidianae, non tenetur per se ipse celebrare, his diebus quibus non celebrat, curare debet ut per alium celebretur (3). 5. Ubi personalis celebratio imposita fuerit, certe beneficiarius te­ netur per alium celebrare, quando ipse non celebrat, st fundator expresse id expresserit. Quod si onus Missam quotidie celebrandi per se ipsum imponitur pure et simpliciter beneficiate, ex praesumpta fundatoris voluntate huiusmodi onus personale admittit aequitatem canonicam, uti iure antiquo constabat ex decretali Alexandri III (c. 11, x, de praeben(1) Cfr. Bcnod. XIV, l. c., cap. 9, n. 2; Pallottlnl, tom. XIII. v. Missa. § 1 ; S. Alph., I. c., n. 332; Gasparri, l. c., n. 622 88.; Many, l. c., n. 54; Noldin. i. c., n. 195; Wernz, l. c., n. 536. (2) Boned. XIV, l. c.; Lacroix, lib. IV, η. 817; Pasqualigo, l. c.. q. 965; Gasparri, Z. c.. n. 621; Many, Z. c., n. 84. (3) S. C. Concilii Collcn., 18 sept. 1683, ad VI; Ipporeffien., 24 febr. 1872, etc. Cfr. Thesaur., t. CXXXI, p. 169 ss.; Acia S. Sedis, vol. VII, p. 181 ss. 612 LIBER IV - PARS II - CAPUT II dis etc., in, 5), adeo ut beneficiatus possit aliquando Missae celebra­ tionem interrumpere, quin teneatur per alium celebrare (4). 6. Quoties beneficiatus potest licite a celebratione vacare? Distin­ guendum est inter varias causas vacationis. Communiter hae recen­ sentur: honestas seu devotio, infirmitas, impedimentum. 1° Si causa vacationis sit honestas seu devotio, de qua loquitur Alexander III, i. e. defectus devotionis vel dispositionis, ratio humilitatis ac reverentiae, quidam tenent, beneficiatum vacare posse etiam una die per hebdomadam, quin teneatur supplere per alium (5); alii dicunt nonnisi una vice singulis mensibus posse vacare (6). Diebus vero quibus licet sacerdoti vacare a Missa, nullatenus potest Sa­ crum ab eo applicari pro stipendio accepto; nam sola ratio, cur applicationem Missae possit omittere, est, quod ipse a Missa dicenda vacat. Ita expresse declaratum fuit a S. C. Concilii in cit. Collen. ad IV (7). S. Alph. (Z. c.) admittit posse aliquando, sed raro, puta quater aut quin­ quies in anno, sacerdotem pro se vel pro suis gratis celebrare iis diebus, quibus alias licite vacet: sed S. C. C. in cit. Collen. proposito dubio (ad III), respon­ dendum censuit: « Negative ». Hinc sententia S. Doctoris et aliorum sustineri nequit (8). 2° Si causa est infirmitas, et fundator expresse dispensaverit benefi­ ciatum seu capellanum a celebratione hanc ob causam, toto infirmitatis tempore potest sacerdos vacare a celebratione, quin teneatur per alium supplere. Quod si nihil a fundatore de casu infirmitatis cautum fuerit, et haec ultra quindecim circiter dies non duret, certe beneficiatus non tenetur per alium ce­ lebrare, ut pluries declaravit S. C. Concilii, v. gr. in Romana, 4 iun. 1689, et 17 nov. 1695; idque ex praesumpta fundatoris voluntate, nec non ex ipsa ca­ nonica aequitate. Plures ad unum mensem extendunt hanc concessionem (9); imo quidam apud S. Alph. (Z. c.) extendunt, at improbabiliter, ad duos menses. Putamus secundam sententiam esse probabilem neque ei adversari declarationes S. C. Concilii. Si beneficiatus ob infirmitatem impotens omnino sit ad celebrandum, et aliunde non habeat unde vivat atque ad titulum beneficii seu capellaniae ordi­ natus fuerit, tunc, toto tempore impotentiae, non tenetur per alium satisfacere, ut eadem S. C. declaravit, v. gr in Pistorien., 5 febr. 1650, et in Patavina, 24 (4) S. C. Concilii Collen., 18 sept. 1683. ad 1 et 2. (5) Barbosa. I. c., n. 31; Lacroix, I. c., n. 830; Monacclll, part. Ill, Λρρ. IslruzioM 5, n. 11; S. Alph., I, c., n. 332 ex Busembaum ; Ferraris, v. Missa, art. 3, n. 19; D’Annibale, Z. c., Ill, § 69, not. 55; Lehmkuhl, I. c. n. 273, not. 1. (6) Giraldi. op. cit., part. I, sect. 366. Huie sententiae favere videtur Many Z c η. 85. Cfr. etiam Gaspard, l. c., η. 626. ‘ »..,·· (7) Cfr. Lacroix, Z. c.; Pasqualigo, Z. c., n. 1194. (8) Cfr. Gaspard, l. c.; Many, Z. c., n. 86 (9) Laymann. Z. c., tract. 5, cap. 3, η. 7 ;S almant.. I. c., cap. 5, n, 35; S. Alph., I. c., η. 333; D’Annibale, Z. c.; Many, Z. c.t 2°, 4 DE OBLIGATIONE QELEBBANDI 613 april. 1655. Id valere censemus etiam si beneficiatus non fuerit ordinatus ad titulum beneficii, dummodo sit vere impotens et nihil alias habeat unde vivat. 3° Si causa est impedimentum, et quidem rationabile, ex. gr. iter, bene­ ficiatus potest vacare a celebratione Missae per unum aut alterum diem, quin teneatur per alium supplere; imo si impedimentum est diuturnum, ex. gr. iniusta detentio in carcore, repeti debent, probabilius, quae de infirmitate dicta fuerunt. 664. Missa conventualis. — Nonnulla breviter de hac Missa sunt exponenda. 1. Ratione beneficii omnia Capitula (patriarchalia, metropolitana, cathedralia et collegiata) debent quotidie Missam applicare pro benefa­ ctoribus in genere (cc. 413, 417). 2. Consuetudo etiam immemorabilis, qua Capitulum Missam non celebret, aut non applicet pro benefactoribus in genere, est corruptela, ut docet Benedictus XIV in Const. « Cum semper oblatas », 19 aug. 1754. 3. Capitulum indiget induito apostolico, ut eximatur ab onere Missae conventualis. Aliquando S. Sedes indulget ut ratione pauper­ tatis Missa conventualis locum habeat tantum diebus festis; sed ab ea penitus dispensare non solet. 4. Omnes, qui choralia beneficia in Capitulo possident, tenentur ad Missam conventualem celebrandam et applicandam, adeo ut Episcopus eximere nequeat aliquem capitularem ab huiusmodi onere (10). 5. Missa conventualis cum cantu celebrari debet; tunc solum licet hebdomadario hanc Missam sine cantu celebrare, cum in Ecclesia, pon­ tificali ritu vel alius loco Episcopi celebrat (can. 413). Secus requiritur indultum apostolicum; nec suffragatur contraria consuetudo. 6. Celebranti Missam conventualem dari debet eleemosyna. Porro servari potest consuetudo hanc eleemosynam desumendi vel ex cumulo distributionum vel ex reditibus omnium praebendarum per contribu­ tum (can. 417, § 3) - (11). 7. Capitularis infirmitate detentus non tenetur eleemosynam prae­ bere sacerdoti capitulari, qui ipsius vicem supplet in Missae conven­ tualis celebratione et applicatione, nisi statuta capitularia vel parti­ cularis consuetudo aliud ferant (can. 417, §2). 8. Si quis eodem die urgetur onere Missae sive pro populo sive conventual!, hanc ipse celebrare et applicare debet per se, illam per alium aut per se die sequenti (can. 419, § 2). (10) S. C. Concilii Albint/ancn., '21 april. 1844. (11) S. C. C. Lucana, 28 febr. 1750; S. Severini, 24 mart. 1764; Aesina, 9 sept. 1843; Monastcricn., 10 ian, 1846. 61 1 LIBER IV - PARS ΓΙ - CAPUT 1Γ 9. Ad horam et ordinem quod spectat celebrandi Missam conventualem, Rubricae generales Missalis, § XV, servari debent. Nulla hac in re consuetudo, licet immemorabilis, prodesse potest (12). Aliae Missae, praeter conventualem, quae cum assistentia choralium olim celebrari debebant, hodie extra chorum legi debent, post propriam horam canonicam. Excipiuntur tamen ab hac regula Missae in Litaniis maioribus et minoribus, in festo Nativitatis Domini, in anniversariis creationis et corona­ tionis Summi Pontificis, electionis et consecrationis Episcopi, nec non in anni­ versario ultimi Episcopi defuncti, et omnium Episcoporum aut canonicorum; et omnes Missae ex fundatione (13). 665. Obligatio celebrandi ratione praecepti seu obedientiae. — 1. R. Pontifex praecipere potest omnibus sacerdotibus, tam saecularibus quam religiosis, Missae celebrationem cum applicatione. Hoc est certis­ simum. Sufficit in mentem revocare ea quae de Missa pro populo cele­ branda et applicanda diximus (n. 606 ss.). 2. Haec potestas verius competit etiam Episcopo relate ad sacer­ dotes dioecesanos saeculares. Nonnulli id negant; alii dubitant. Sedes Apostolica, cum in aliquibus gravibus circumstantiis Missae celebra­ tionem iubet, non solet exigere eiusdem applicationem; expedit ut etiam Episcopi hanc S. Sedis prudentiam imitentur, et nonnisi raro sacerdotibus imponant Missae applicationem (14). 3. Sententia negans quoad R. Pontificem, falso nititur fundamento, et caret probabilitate. Ecclesia, aiunt, nequit praecipere actum inter­ num; atqui Missae applicatio est actus internus; ergo. Ecclesia, bre­ vissime respondemus, potest praecipere actum internum; et a fortiori actum mixtum, i. e. actum partim internum et partim externum; iamvero applicatio Missae est actus internus vel saltem mixtus; ergo. 4. Superiores regulares praecipere valent suis subditis etiam in virtute sanctae obedientiae ut celebrent secundum intentionem a con­ stitutionibus praescriptam vel ab iisdem Superioribus statutam, salvis exceptionibus a constitutionibus aut a legitima consuetudine san­ citis (15). Haec sunt notanda: a) Sacerdotes religiosi tenentur ex iustitia Sacrum applicare ad intentio(12) S. R. C. Λιιαηιιη, 16 febr. 1630, ad I, n. 525; Conarcualionis Montis Coronae, 22 ian. 1701, n. 2067; Venusina, 9 aug. 1760, n, 2159; Satullarum, 29 uov 1856 ad I n 3039· Saelcn., 22 mail 1871, ad II, n. 3250. ’ ’ ’ ’ (13) Rubricae ad normam Bullae · Divino afflatu », tit. XII. (14) Gasparri, l. c., n. 638; Lchmkuhl, Z. c.. n. 282; Noldin, Z. c n. 196. (15) S. C. dc Religiosis, Suessioncn. d aliarum, 3 maii 1911 Cfr. Ada A post. Sedis, vol. VI, p. 231. DE OBLIGATIONE CELEBRANDI 615 nem praescriptam a Superioribus, si stipendia Missarum ab iisdem Superioribus accipiantur eo pacto, ut per subditos Missas celebrari curent; tenentur ex obedientia, si vi potestatis dominativae, qua in subditos pollent Superiores, Missae applicationem ipsi iniungant, aut vi constitutionum Missas praescri­ bant, quae ab bis exiguntur ad certam intentionem. b) Si religiosi contra praeceptum Superiorum agunt, valide ad aliam intentionem applicant, sed illicite; et quidem si ex iustitia tenebantur Missam celebrare et applicare, certe peccant graviter; si ex obedientia, graviter vel leviter aut nulla ratione peccant, prout Superior sub gravi vel sub levi aut nullatenus sub peccato intendat subditos obligare. c) Constitutiones Missas iniungentes plerumque sub peccato non obli­ gant, at nihil sub obligatione regulae praescribitur quod etiam sub peccato praescribi non possit (16). d) Si Superior iniungit Missam simpliciter ad suam intentionem, sa­ cerdos nequit alios fructus pro libitu applicare. At Superioris praeceptum non extenditur ultra finem ab eo intentum. Quare si ex sola obedientia, seu ex praecepto Superioris aut ex constitutionibus, Sacrum fieri debeat, sacerdos potest sibi vel aliis applicare reliquos fructus, qui directe non conferunt ad finem intentum; ex. gr. si Missa exigitur ad impetrandam sanitatem alicuius infirmi, ceteri fructus praeter impetratorium possunt aliis applicari. e) Si Missa iniungitur pro rivis, potestne fructus satisfactorius appli­ care defunctis! Quidam affirmant, sed merito dubitat Gasparri (17) cum aliis, quia fructus satisfactorius etiam viventibus prodest. Item si Missa iniungitur pro dejuncto, nequit sacerdos fructum impetratorium et propitiatoriuin vi­ ventibus applicare, cum hi fructus etiam defunctos iuvent aut iuvare possint (16) Gasparri, l. c., n. 637; Lchmkuhl, l. c., n. 283. Quoad sacerdotes Societatis lesu haec teneas: 1° Religiosi S. I., qui Missas (idem valet dc precibus) iniunctas non celebrant, per se loquendo non peccant, quia nullum stricte imponitur praeceptum, nec alia est obligatio, nisi ex regula, quae per sc non obligat sub peccato. 2° Attamen peccant Superiores, si ex negligentia non curant, ut designentur qui Missas celebrant vel orent praesertim pro fundatoribus et benefactoribus. Ita responsum est Romae, ann. 1601. Non satisfacit regulae, qui Missas celebrandas per alium celebrat, quia est onus personale. Sic responsum Pror. Rheni, ann. 1634. 3° Satisfacit illo, qui alium rogat, ut vice sua hodie vel hac hebdomada celebret, alio die vel alia hebdomada ipse compensaturus. Item satisfacit, qui praevidens difficultatem pro hebdomada sequenti, Sacra in hebdomada, quae praecedit, anticipat. i ° Missae pro defunctis Societatis iniunctae non obligant sub peccato, sive determi­ nentur per generales constitutiones Ordinis, sive ex regulis particularibus, sive ex praescripto Superiorum. Ratio est, quia, nisi decedat praeceptum obedientiae, haec habent rationem sim­ plicis mandati. 5° Missae affixae tempori, ex. gr. quae legi debent qualibet hebdomada vel quolibet mense, si hoc tempore celebrari non potuerint ob impedimentum vel morbum, postea non sunt necessario supplendae, sed omitti possunt. Sic responsum est Prov. Rheni, anu. 1585. E contrario si omissae fuerint ex negligentia, postea suppleri debent. Ita responsum est Prov. Tolosanae, ann. 1629. 6° Si Missae (vel preces) inlungantur ad tempus indefinitum, satis est eas dicere ad duos vel tres menses. 8ic responsum est Prov. Neapol., a. 1603. Cfr. Lacroix, lib. IV, n. 136 ss.; lib. VI, part. II, n. 146; Oswald, Commentarius, n. 825; Bucceronl, Z. c., n. 632 s.; Gury-Ball., L c., n. 180 ss.; Noldin, l. c., n. 681. (17) Loc. cit., n. 640. 616 LIBER IV - PARS II - CAPUT Π 5. Confessarius potest Missae applicationem sacerdoti poenitenti iniungere pro poenitentia sacramental!; et nisi aliud expresse dixerit, praesumitur exigere Missae applicationem distinctam et separatam, non autem aliis communem. Idem dicas de Missa iniuncta a Superiore fori externi, quicumque is sit. 666. Obligatio celebrandi ratione pro H issionis et voti. — 1. Ali­ quando ex promissione improprie dicta non oritur obligatio celebrandi et applicandi Missam, quia promittens non intendit veram obligatio­ nem assumere, quia non est vera promissio. Quo in casu, uti patet, sa­ cerdos omittens applicationem Missae, nullum peccatum committit (18). 2. Si agitur de vera promissione, i. e. serio et cum animo sese obli­ gandi facta, sacerdos tenetur stare promissis vel ex fidelitate vel ex iustitia, prout ex fidelitate aut ex iustitia intenderit sese obligare (19). Obligatio ex fidelitate per se levis est, etiam in re gravi. Hinc sacerdos, Missam non applicans, per se leviter tantum peccat, iuxta communem DD. sententiam. Dicimus per se, quia culpa foret gravis in his casibus: a) si ex­ presse sacerdos voluerit se obligare sub gravi; — b) si Missam ei pro­ miserit, qui sub gravi celebrare tenebatur, ex. gr. ratione voti, eleemo­ synae receptae etc., ut eum ab obligatione liberaret. In praefatis casibus obligatio potius ex iustitia esset, quam ex fi­ delitate, eaque per se gravis est. 3. Quaerunt DD.: 1° an sacerdos, qui pluribus Missam liberaliter promisit, possit per applicationem unius Missae his omnibus gratuitis obligationibus satisfacere; 2° an possit pro oblatore Missam applicare prima intentione, pro promissario autem intentione secunda; 3° an unum aliumve fructum sacrificii applicare queat promissario, reliquos vero sibi aut aliis. Ita respondemus: Ad 1. Si expresse sacerdos promisit singulis Missam distinctam, per applicationem unius Missae certe non satisfacit omnibus obligationibus. Si expresse promisit unicam Missam, certe satisfacit. Quod si promit­ tens non cogitavit de Missa distincta aut unica, vel nescit aut dubitat quonam modo promiserit, item satisfacit, quia in dubio promissio gratuita ita est intelligenda, ut sit promittendi quam minime onerosa, ex l. 99 fi., de verb, signif. Ad 2. Ut alibi diximus (n. 571), unica Missa satisfieri potest tum obligationi iustitiae erga fidelem qui stipendium dedit, tum obligationi (18) Gury, L c.. n. 370; Noldin. L c., n. 197; Gasparri. I. c., n. 642. (19) Luro, Dr iustitia ct iure, disp. 23. n. 90; Sporer, trnet. 6, can ”·> n nn. c lib. ΠΙ, n. 720; BaU.-Palm., tract. 8, part. Ill, cap. 2, η. 121 ss. ’ ’ ’ λι,,ι, P ’ DE OBLIGATIONE CELEBRANDI 617 fidelitatis erga promissarium, dummodo Sacrum applicetur pro fideli prima intentione, pro promissario intentione secunda (20). At si promittens intenderit serio sese obligare ad Missam appli­ candam iuxta vulgarem loquendi usum i. e. prima intentione, non satisfacit in casu praedicto; secus satisfacit, quia titulus in ordine ad Missae applicationem non est diversus ac distinctus omnino, cum di­ stinctam applicationem non exigat, sed unicam admittat, licet diversa intentione. Proinde ex mente promittentis res pendet; in dubio praesu­ mitur sacerdotem ita promisisse, ut quam minime promissio sit onerosa. Huc spectant quae alibi dicta fuere. Ad 3. Si sacerdos unum tantum Missae fructum promiserit potest reliquos fructus aliis applicare. Hinc si, ex. gr., uni promisit Sacrum in gratiarum actionem pro accepto beneficio, alteri ad impetrandam sanitatem, unica Missa utrique promissioni satisfacit, dummodo — fac sedulo attendas — integram Missae applicationem non promiserit. Hoc sensu, et non aliter, videtur admittenda doctrina quorumdam Do­ ctorum (21). 4. Si agitur de promissione onerosa, quae naturam habet contractus bilateralis, obligatio iustitiae inde exorta, iuxta communiorem et pro­ babiliorem sententiam, gravis est. At opinio, quae negat obligationem esse gravem, vere probabilis est, nisi expresse constet promittentem voluisse sub mortali se obligare. Huic obligationi satifieri debet per certam Missae applicationem cum omnibus suis fructibus. Exemplum est in pia sacerdotum associatione, cuius statuta praecipiunt ut pro socio defuncto Missa a sociis viventibus applicetur. Uti patet, socii vi­ ventes non ex sola fidelitate, sed ex iustitia ratione quasi-contractus tenentur Sacrum applicaro socio defuncto, habituri vicissim post mortem Missae ap­ plicationem a sociis viventibus (22). Missa vi promissionis onerosae debita non potest ad aliam intentionem pro recepto stipendio applicari. 5. Missa debita ratione voti obligat sub gravi vel sub levi, prout vovens intenderit se obligare sub gravi aut levi (23). Id clare liquet ex doctrina de voto (24). (20) Ballorini ad Gury, l. c., n. 352; D'Annibale. I. c., n. 496, not. 1°; Gasparri, n. 613; Many, l. c., n. 57. (21) Sporer-Biorb., tract. 8, part. II, η. 298; Gobât, l. c., tract. 3, n. 144; Luro. disp. 19. sect. 10, n. 193; Noldln, l. c., n. 197. (22) Gasparri, l. c., n. 611, qui censet omittentes applicationem Missae non peccare mor· taliter; Many, 7. c., 3". (23) Lacroix, lib. VI, part. II, n. 162-166; Pasqualigo, I. c., q. 871 ss. (21) S. Alph.. lib. Ill, n. 211 ss.; Laymann. lib. IV. tract. 4, cap. 3, n. 2 ss.; Salmant,. tract. 17, cap. 1, n. 106 ss.; Sanchez, Decal., lib. IV, cap. 12. n. 5; Ball.-Palm., tract. 6, sect. 2. cap. 3, n. 42 ss. 618 LIBER IV - PARS Π - CAPUT H Articulus V. De transmissione stipendiorum Missarum, de vigilantia et adnotatione. 667. Missa alteri sacerdoti celebranda tradita. — 1. Si sacerdos Missam celebrandam acceperit cum certa eleemosyna, et hanc Missam, alteri celebrandam committat, integram eleemosynam tradere debet adeo ut ne minimam quidem eius partem sibi retinere possit, nisi «) aut oblator expresse permittat aliquid retinere, &) aut certo constet excessum supra taxam dioecesanam datum fuisse intuitu personae (ex. gr. ratione amicitiae, necessitatis, recompensationis etc.) - (can. 840, §1). Ratio est, quia sacerdos stipendium pro Missa celebranda reci­ piens, ipsum stipendium non acquirit nisi titulo obligationis, quam as­ sumit, Sacrum celebrandi. Proinde si committit alteri sacerdoti Missam celebrandam, eo ipso renuntiat susceptae obligationi, et consequenter titulo retinendi stipendium. Nec refert quod alteri sacerdoti tribuat stipem consuetam, et sibi retineat excessum dumtaxat stipendii. Nam fidelis, qui tribuit eleemo­ synam supra taxam dioecesanam, cam totam praebet intuitu Missae ce­ lebrandae, ideoque tota debetur sacerdoti qui de facto celebrat. Igitur sacerdos qui sibi retinet partem eleemosynae, id agit contra volunta­ tem offerentis, et sine ullo titulo, nisi certo constet de contraria eius­ dem voluntate, ut diximus in memorata exceptione. 2. Sacerdos retinens sibi partem stipendii peccat contra justitiam. Id manifeste eruitur ex dictis, quatenus scii, deest titulus retentionis, et ius ad integram eleemosynam ex voluntate oblatoris competit ce­ lebranti. Hanc sententiam uti certam habemus, re mature perpensa, et oppositam censemus solida probabilitate carere (1). Peccatum in casu est in genere suo grave, sed parvitatem materiae admittit; quare applicanda sunt quae de furti gravitate dicuntur. Sacerdos, qui partem stipendii sibi retinuit, tenetur, ut palam est, eam restituere. Restitutio autem, iuxta communiorem et probabiliorem sententiam, fieri debet celebranti, si inveniri possit sine gravi incommodo, non autem, ut (1) Cfr. Lacroix, l. c., n. 135; Sporcr, I. c., n. 369 s.; S. Alph., I. c., n. 322· Do \ngeli8 lib. III, tit. 41, n. 6; Bucccron’, l. c., n. 62 i ; Gasparri, l. c., n. 601; Many, l. c' n. 91- Arendt’ De laesione iusliliae commulalivae... hist, et erit., p. 5 ss. ............. ’ * DE OBLIGATIONE CELEBRANDI 619 quidam opinantur, oblatori: siquidem translato in celebrantem onere, etiam ius ad integrum stipendium ex offerentis voluntate in eum transfertur (2). Si celebrans inveniri nequeat, et sacerdos qui partem eleemosynarum retinuit, eam in opera pia adhibuit, S. Poenitentiaria solet eam condonare cum monitione ut in posterum a similibus abstineat; si adhuc eam habet, aut in proprios usus consumpsit, praecipere solet ut illa vel aequivalens in pia opera impendatur. 3. Sacerdoti ne eo quidem fine licet partem stipendii retinere ut in pios usus impendatur: siquidem de iure tertii agitur. Hoc non semel declaratum fuit a S. Sede (3). 4. Sacerdos, qui alteri Missas celebrandas committit, ne collybum quidem, vulgo aggio, ex pecuniae permutatione provenientem, retinere potest. Batio est quia secus integra eleemosyna non datur, cum ipse collybus seu foenus ex permutata pecunia proveniens sit pars eleemo­ synae a fideli pro Missa celebranda traditae. I I | I | i I I I | | Quare si Titius plura Missarum stipendia extra Italiam, ex. gr., collegerit et Missas in Italia celebrari curet, non potest sacerdoti in Italia celebranti tantum tradere stipendii, quantum pro unaquaque Missa celebranda ipse extra Italiam accepit, sed tenetur ei tradere etiam lucrum quod fortasse accepit, exteram pecuniam in italicam permutando (4). 5. Qui Missarum stipes ad alios transmittit, potest certissime retinere expensas necessarias pro expeditione. 6. Si sacerdos Missam celebraturus partem stipendii sponte cedat, dubitandum non est quin licite retineri seu acceptari pos­ sit (5). 7. Oblator, seu qui stipendium pro Missae applicatione dat, potest permittere ut sacerdos illud ad alium transmittens, aliquid sibi reti­ neat: offerens enim, cum sit dominus stipendii, de ipso, uti vult, salva iustitia et lege canonica, disponere valet. 1 | Sacerdos, qui transmittit, potest rogare ut recipiens stipendium partem oblati remittat. At requiritur ut sponte omnino recipiens eleemosynam remittat, secus deesset ratio libcralitatis. Necesse non est, aliter ac olim, ut non rogatus remittat, dummodo absit quaevis importuna petitio directa vel indirecta aliudve incommodum. Antiqua disciplina ex praescripto Codicis paulisper mutata est. (2) Cfr. S. Alph., i. c.; Sporer, t. c.; Marc, l. c., n. 1611; Gasparri. I. c. (3) Decr. « Ut debita», n. 11; S. C. C., 19 lan. 1869, 25 lui. 1874, 24 aprll. 1875. Cfr. Acta S. Sedis, vol. IV, p. 537 s.; vol. VIII, p. 108; vol. XXVI, p. 57. (4) S. C. C., 21 nov. 1898. Cfr. Acta S. Sedis, vol. XXXI, p. 623 s.; Many. I. c., n. 96; Ojetti, op. cit., v. Stipendium, n. 3846. (5) Lugo, disp. 21, sect. 2, n. 32; S. Alph., I. c., n. 321; Gasparri, l. c„ n. 599; Many, I. c„ 95. 40 — Cappello, De Sacramentis, I. I I j 620 LIBER IV - PARS II - CAPUT II 8. Ubi agitur de stipendiis ad instar manualium (cfr. n. 644), legitime retinetur excessus supra taxam dioecesanam, nisi obstet mens fundatoris; quare satis est remittere ad sacerdotem celebraturum solam eleemosynam manualem dioecesis in qua Missa celebratur (aliter ac antea; cfr. Decr. « Ut debita », n. 15), si pinguis eleemosyna locum pro parte teneat dotis beneficii aut causae piae (can. 840, § 2). Porro, nisi aliud constet, semper praesumitur pingue stipendium locum pro parte tenere beneficii, capellaniae etc. 9. Si Missarum eleemosynae ad iura parochialia pertinent, vel qua­ tenus locum tenent congruae parochialis, vel quatenus ex statuto aut legitima consuetudine dioecesis ad iura stolae referuntur, ex. gr. in exsequiis aut benedictione nuptiali, parochus easdem Missas alii cele­ brandas committens nonnisi stipendium ordinarium tradere tenetur, et quidem, attento praescripto cit. can. 840, § 2, ob paritatem rationis, iuxta taxam dioecesis in qua Missa celebratur (6). 10. Qui Missas per alios celebrandas habet, eas quamprimum di­ stribuere debet (7), firmo praescripto can. 841 (n. 673); sed tempus legitimum pro earundem celebratione (n. 657) incipit a die quo sa­ cerdos celebraturus easdem receperit, nisi aliud constet (can. 837). Haec verba « nisi aliud constet » duplicem exceptionem admittunt, scilicet: 1° si agitur de Missis pro urgenti causa oblatis; 2° si offerens tempus celebrationis expresse determinaverit et Missa acceptata fuerit tali tempore celebranda. Iste can. 837 per se urget sub gravi et respicit administratorem causae piae vel heredem aut exsecutorem testamenti, qui, ut primus oblator, Missas distribuendas habet; non vero eum, ex. gr. Superiorem, qui obligationem cele­ brandi per se vel per alios in se iam suscepit. Ille enim arbitrio suo nequit differre distributionem atque ita tempus legitimum augere. 11. Ordinarii locorum et Superiores religiosi, qui forte nimia copia Missarum interdum gravantur, onere eas transmittendi ad alios non tenentur; ex quo fit ut iisdem cito satisfacere nequeant. Onus strictum (6) S. C. C. Monacen., 28 febr., 28 mart., 22 aug. 1871; Colonien., 25 iul. 1874, ad V; IIildesicn., 21 ian. 1898; decr. « Ut debita·, n. 15; Paderboncn., 10 nov. 1917. Cfr. Acta S. Sedis, vol. VIII, p. 75, vol. XXXVI, p. 672; Acta Aposl. Sedis, vol. X, p. 368 es. (7) Ex decreto « Cum plures » S. C. do Prop. Fide, 15 iul. 1908 (cfr. Acia S. Sedis, vol. XLI, p. 146; Ferreros, op. cil., p. 130 as.) non licet Missarum celebrationem committere directe presbyteris orientalibus, neque Superioribus Congregationum religiosarum orienta­ lium. imo nec Praelatis orientalibus, qui vel Episcopi titulares sint, vel simplices Vicarii patriarchales; sed, ubi agitur do Ecclesiis rituum orientalium, Missae tradendae sunt per S. C. pro Ecclesia Orientali (cfr. can. 257) vel per Delegatos Apostolicos in regionibus orientalibus constitutos, aut per Antistites iurlsdictionem ordinariam in Oriente habentes sed solum pro necessitatibus sacerdotum iis sublectorum. Hoc decretum, quatenus est lex pro latinis non amplius urget post Codicem. * DE OBLIGATIONE CELEBRANDI 621 urgendi celebrationem quamprimum non imponitur, sed mere mo­ nentur ut id « curent pro viribus » (can. 844, § 1). 12. Qui habent Missarum numerum de quibus sibi liceat Ubere disponere, possunt eas tribuere sacerdotibus sibi acceptis, dummodo probe sibi constet a) vel eos esse omni exceptione maiores, — b) vel testimonio proprii Ordinarii esse commendatos (can. 838). Alterutra conditio ex ipsa rei natura postulatur. 668. An Episcopus prohibere possit quominus Missarum eleemosynae ad alios sacerdotes transmittantur. — 1. Ordinarius loci nequit id vetare lege synodal! aut generali decreto, quia prohibere non valet quae a iure communi expresse permittuntur: ageret quippe contra ipsum ius commune. Nam can. 838 expresse permittit ut Missae, quarum sacerdotes liberam habent dispositionem, aliis sacerdotibus celebrandae committantur. Libera dispositio consideratur ex parte offerentis. Istae Missae, de quibus libere disponere quis valet, tradi possunt, etiam inscio Episcopo, sacerdotibus tum dioecesanis tum extradioecesanis. Item lege dioecesana aut generali decreto nequit Episcopus prae­ cipere ut Missarum transmissio vel receptio nonnisi de consensu Or­ dinarii seu per Curiam episcopalem fiat. Huiusmodi enim praescriptio limitaret facultatem iure communi concessam. Quandoque S. Sedes, i. e. S. Congregatio Concilii, peculiarem facul­ tatem tribuit Episcopis vetandi huiusmodi Missarum transmissionem ad alios sacerdotes praesertim extradioecesanos, ad tempus dumtaxat et gravibus de causis. In casu particulari et extraordinario Episcopus ob grave mot i cum potest vetare ne Missae tradantur huic vel alteri sacerdoti, utpote suspecto aut suspenso; item prohibere ne imprudenter tradantur sacer­ dotibus extradioecesanis non probe cognitis. Pariter praecipere valet, iu iisdem rerum adiunctis, ut transmissio vel receptio Missarum fiat per loci Ordinarium seu Curiam episcopalem. 2. Peculiare ius competit Episcopo quoad Alissas 1° fundatas; 2° ad instar manualium; 3° alicui sanctuario seu ecclesiae saeculari oblatas; 4° cx piis voluntatibus celebrandas; 5° manuales intuitu causae piae, aut in favorem pii operis etc., datas. 1° Si agitur de Missis fundatis in ecclesiis saecularium, Episcopus prohibere potest ne, Ordinario loci inconsulto, aliis sacerdotibus celebrandae tradantur; itemque vetare valet ne extra dioecesiin mittantur sine Ordinarii consensu. Ratio est, quia loci Ordinarius habet ius et officium sedulo advigilandi ut piae fundationes religiose atque fideliter impleantur. i ; I | I | | | | ,| [ 622 LIBER IV - PARS II - CAPUT II Huc spectat decisio S. C. Concilii diei 19 febr. 1921. Proposito dubio: e An et quomodo dispositio Concilii provincialis N. (quae prohibet Missas cele­ brandas dare extra uniuscuiusque dioecesis ambitum, absque Ordinarii permis­ sione) sustineatur in casu »; die 19 febr. 1921 in Dioecesis N. respondit: « Quoad Missas fundatas, vel ad instar manualium, vel manuales datas in· tuitu causai piae: Affirmative; in reliquis servetur can. 838 C. I. C. » (8). 2° Idem dicas de Missis ad instar manualium, secundum ipsum earundem conceptum (can. 826, §2; n. 644), cum ex piis fundationibus proveniant. 3° Si agitur de Missis oblatis alicui sanctuario seu ecclesiae saeculari, Episcopus vi iurisdictionis in illud sanctuarium seu eccle­ siam vetare potest, tum ne Missae, inconsulto Ordinario, sacerdotibus dioecesanis tradantur, tum a fortiori ne extra dioecesim mittantur. Ratio est, quia Episcopus in praedictam ecclesiam habet veram iurisdictionem et quoad huiusmodi Missas peculiare ius atque officium vi­ gilantiae et inspectionis. Si ageretur de ecclesia regulari, seu de ecclesia exempta a iurisdictione Episcopi, ipsi praefata potestas non competeret, ut evidens est. 4° Si agitur de Missis ex piis voluntatibus celebrandis, Episco­ pus, qui est piarum voluntatum exsecutor ad normam can. 1515, prae­ cipere potest ne, inconsulto loci Ordinario, Missae celebrandae commit­ tantur sacerdotibus extraneis. Non posset tamen vetare absolute et universim, quominus praefatae Missae aliis sacerdotibus, sive dioece­ sanis sive extradioecesanis, tradantur ad normam can. 838. 5° Si agitur de Missis manualibus, quae tamen datae fuerint intuitu causae piae, in favorem pii operis, in finem religiosum vel caritativum attingendum in hac aut illa paroecia, intra fines dioecesis et quidem in eius favorem etc., Episcopus ea omnia praecipere ac ve­ tare potest, quae necessaria vel opportuna videantur ad fideliter im­ plendam voluntatem pii oblatoris simulque ad procurandum bonum causae piae, pii operis etc. 669. An et quamdiu onere Missarum teneatur qui aliis eas tradi­ derit. — 1. Qui Missas a fidelibus receptas aut quoquo modo suae fidei commissas aliis celebrandas tradiderint, obligatione tenentur usque dum (aliter ac antea; cfr. decr. « Ut debita », n. 6) acceptatae ab eisdem obligationis et recepti stipendii testimonium obtinuerint (can. 839). 2. Haec addenda: 1° testimonium sive oretenus sive scripto sive per testes fides dignos haberi potest ; — Γ2° suflicit epistola per publicos tabelliones more ordinario transmissa; — 3° expedit tamen ut mit(8) Acta Apost. Sedis, XIII, p. 228. DE OBLIGATIONE CELEBRANDI 623 tatur epistola cum fide exhibitionis et receptionis, italice lettera con ricevuta di ritorno; — 4° si ex furto vel incuria aut quasi alia etiam fortuita causa stipendia Missarum in manus sacerdotis celebraturi non perveniant, sacerdos committens non liberatur. Ut cesset obligatio ex parte transmittentis eaque recidat in al­ terum sacerdotem, requiruntur tria: scii, ut una cum onere Missarum mittantur quoque correspectivae eleemosynae, ut alter sacerdos ac­ ceptet revera huiusmodi onus, ut eleemosynae pervenerint in manus acceptantis; quibus positis, obligatio Missarum gravat hunc sacerdotem acceptantem, sed transmittens non liberatur de facto ab onere nisi post habitum testimonium de acceptata obligatione et receptis eleemosynis. Quamvis stipendium acceptum statim in dominium sacerdotis transeat, et sacerdos tradens liberetur a sua obligatione, expedit tamen ne pecunia tradatur, antequam Missae celebratae fuerint. Aliquando verum praeceptum de hac re haberi potest, sive ex voluntate offerentis sive ex peculiaribus adiunctis. De transmissione Missarum ad Ordinarium vide n. 673. 670. An ex Missarum elee II losynis aliquid retineri possit in utili­ tatem sanctuarii seu ecclesiae, aut pro expensis sacrorum utensilium, vel pro collatiuncula celebranti danda. — 1. Sine speciali Sedis Apostolicae induito nequit ex Missarum stipendiis aliquid retineri ut con­ sulatur decori et ornamento ecclesiae seu sanctuarii, etsi reditus desint, nisi expresse habeatur consensus oblatorum. Episcopi ulla facultate pollent id permittendi. S. Congregatio Concilii ad dubium: «An liceat Episcopis, sine speciali S. Sedis venia, ex eleemosynis Missarum, quas fideles celebrioribus sanctuariis tradere solent, aliquid detra­ here, ut eorum decori et ornamento consulatur, quando praesertim ea propriis reditibus careant»; die 25 iul. 1874, ad VII, respondit: «Negative, nisi de consensu oblatorum » (9). Hoc confirmatum fuit ab eadem S. C. decr. « Ut debita », n. 11. Iure quoque novo id vetitum esse, evidens est. 2. Si rector vel administratores ecclesiae sacerdotibus committant Missas celebrandas, nihil omnino retinere possunt de stipendiis earundem, si ecclesia sufficientes habeat reditus; si vero ecclesia adeo sit pauper ut celebrationis expensas ferre nequeat, retineri potest pars stipendii, quae nullatenus debet excedere valorem expensarum, quae pro ipsomet tantum Missae sacrificio sunt, necessario subeundae. Ita ex Innocentii XII Const. « Nuper », 23 nov. 1697, in qua referuntur (0) Acta S. Sedis, vol. VIII, p. 108 s, - -n- 624 LIBER IV - PARS Π - CAPUT II et confirmantur decreta S. C. Concilii de celebratione Missarum, 21 iun. 1625, 23 nov. 1697. Duo igitur requiruntur: 1° ecclesia debet esse pauper omnino, scii, impar expensis celebrationis ferendis; 2° retineri potest ex eleemosynis Missarum portio stricte correspondons impensis celebrationis, et nihil amplius. Imo Innocentius XII (l. c.) addit: «Et nihilominus eo etiam in casu curandum (est), ut ex pecuniis quae supersunt, expensis ut supra deductis, absolute tot Missae celebrentur, quot praescriptae fuerint ab offerentibus eleemosynae ». Haec omnia adhuc vigere, certum est. Disputant AA., utrum in praefato casu ex Missis fundatis tantum possit retineri pars stipendii, an etiam ex Missis manualibus (10). Sive attentis relatis verbis decreti S. C. Concilii (ad VII) sive attenta ipsa ratione, quae profecto militat pro utroque casu, probabilius, et vix non certum censemus, id esse intelligendum tam de Missis fundatis quam de manualibus. An et quando pro expensis sacrorum utensilium exigi possit ali­ quid a sacerdote celebrante, vide n. 701. Gasparri ( 11 ) hoc habet: «At si celebranti datur collatiuncula, e. g. cafeum, licite potest retineri ex Missae eleemosyna iustum pretium, nisi de col­ latiuncula praebenda, praeter eleemosynam, conventum tacite vel expresse fuerit ». Id, nostra sententia, tunc solum admitti potest, cum celebrans ipse sponte et libere omnino consentit ut ex Missae stipendio pretium collatiunculae detrahatur, et non eo inscio vel aegre consentiente. 671. Num qui Missarum stipendia pro aliis colligit possit ex iisdem mercedem sui laboris retinere. — Plures affirmant cum S. Alphonso (12), si quis in procurandis seu colligendis Missarum eleemosynis pro aliis quasi ex munere sit deputatus, et labor vere mereatur mercedem; alii negant (13). Attenta resolutione S. C. C. in Tarraconen., 8 mart. 1905, tenemus, collectori non licere sine consensu expresso ac libere praestito oblato­ rum et celebrantium, vel sine induito Sedis Apostolicae, aliquid ex stipendiis retinere pro huiusmodi incommodo seu labore (14). (10) Cfr. Bencd. XIV. Instil, eccl., 56, η. 13; De Synodo dioec., lib. V, cap. 9, η. 3; Dp Alberti, Dc sacris utensilibus, cap. 13, η. 12; Gasparri, l. c., η. 674; Many. I. c., η. 136 s. (11) Loc. cit., n. 608. (12) Imc. cit., n. 322, dub. 3; Lehmkuhl, l. c., n. 281, 7; Gasparri, Z. c., n. 609. (13) Piat, Comment, in Consi. Ap. Sed., p. 125; Fcrrores, op. cit., p. 105, n. 177. (11) En facti species in Tarraconen., Renumerationis pro collectione Missarum: « Ex diu­ turno tempore in arehidioeccsl Tarraconensi quidam sacerdos, Ordinarii auctoritate, ma­ nuales Missas colligit ac sacerdotibus distribuit sibi retinendo quinque pro centum in retri­ butionem laboris, in emptionem librorum rationum atque in damni compensationem si forte / DE OBLIGATIONE CELEBRANDI 625 i H 672. An et quando R. P. permittere possit ut ex Missarum sti­ ( pendiis aliquid retineatur. — 1. Quod R. Pontifex permittere valeat, pro suprema qua pollet in Ecclesia auctoritate, ut ex Missarum elee­ mosynis aliquid detrahatur in pios usus impendendum, extra, contro­ versiam est (15). 2. S. Sedes numquam aut fere numquam permittere solet ut pars eleemosynae retineatur in privatam utilitatem, sed solum ob utilitatem ecclesiae vel piorum operum. Cum agatur de iure tertii, eatenus R. Pontifex id permittere potest, quatenus causa iusta adsit; secus concessio foret illicita (16). Causa iusta, generatim loquendo, est paupertas seu necessitas. S. Sedes non solet concedere indultum perpetuum, sed solum ad tempus, puta ad quinquennium vel decennium, et quidem cum debitis atque opportunis cautelis ad praecavendos quoscumque abusus. De reductione, condonatione et translatione Missarum, vide n. 681 ss. 673. Onera Missarum Ordinario tradenda. — 1. « Omnes et sin­ guli administratores causarum piarum aut quoquo modo ad Missarum onera implenda obligati sive ecclesiastici sive laici, sub exitum cuiusli­ bet anni, Missarum onera quibus nondum fuerit satisfactum, suis Or­ dinariis tradant secundum modum ab his definiendum » (can. 841, § 1). « Hoc autem tempus ita est accipiendum ut in Missis ad instar ma­ nualium obligatio eas deponendi decurrat a fine illius anni intra quem onera impleri debuissent; in manualibus vero, post annum a die susce­ pti oneris, salva diversa offerentium voluntate » (can. 841, § 2). Id statutum iam fuerat in decr. « Vigilanti », 25 maii 1893, con­ firmatum atque explicatum in decr. « Ut debita », n. 4. 2. Haec, quoad sensum praescripti citati can. 841, sunt notanda: 1° Nomine Ordinarii intelligitur pro sacerdotibus saecularibus et laicis Ordinarius loci, pro religiosis, eorum Superior maior, dummonetas adulteratas aliquando recipiat. Huiusmodi collector singulis annis pro I.S50 circiter Missis collectis Archlopiscopo rationem reddit, qui praeterea dioecesano Missarum acervo ob stipendii penuriam pro Missis celebrandis non parvas pecuniarum summas, quibus ipse libere uti potest, applicat. Modo actualis Missarum collector, ob decretum H. S. C. De obser­ vandis et evitandis, 11 mail 1904, anxietate affectus, saltem ad tempus postulat facultatem retinendi dictam stipendii partem; quod Archioplscopus enixis precibus commendat ». S. C. C., re mature discussa, dio 8 mart. 1905, respondendum consuit: Pro oralia ad Quinquennium, retinendi tria pro centenis, facto verbo cum SS.mo. (15) S. C. C. Societatis SS. Salvatoris, 27 febr. 1903, ad IV; decr. < Ut debita·, n. 11. (16) Cfr. Suarez, Dc Icqibus, lib. II, cap. 14; lib. X, cap. 6; De virtute et statu rtliu., tract. VI, lib. VI, cap. 9; tract. VU. lib. VI, cap. 16; Lugo, De iustitia el iure, disp. 22, sect. 1» n. 2; disp. 23, sect. 1, n. 14; disp. 24, sect. 13, n. 312; Schmalzgr., lib. I, tit. 2, n. 5G s. 626 LIBER IV - PARS IT - CAPUT Π modo pertineant ad religionem exemptam, secus etiam pro ipsis Or­ dinarius proprius est Ordinarius loci. 2° Annus intelligitur civilis, ita quidem ut Missae ad instar ma­ nualium tradantur Ordinario sub exitum mensis decembris illius anni intra quem celebrari debuissent, Missae vero manuales post 12 menses completos a die oneris suscepti. 3° Huiusmodi tempus non mathematice, sed moraliter accipien­ dum est. 4° Si quis, in fine anni, habeat plura Missarum onera, pro qui­ bus adimplendis, ex ipsa offerentium voluntate, supersint ex. gr. adhuc duo vel tres menses, non tenetur ea tradere Ordinario, quia praevalet offerentium voluntas: idque a fortiori dicendum est, si ex oblatorum voluntate Missae celebrandae sint in tali ecclesia vel altari. 5° Sacerdos, ne careat eleemosynis Missarum, potest aliquas Missas, in fine anni, tuta conscientia sibi retinere (17). 3. Hoc praeceptum urget sub gravi, at parvitatem materiae non excludit, tum attento exiguo numero Missarum, tum attenta brevi dilatione. 4. Missae, quae deinceps aliis sacerdotibus celebrandae commit­ tentur, satis erit ut ad intentionem Ordinarii celebrentur. 674. Vigilantia exercenda circa Missarum onera. — 1. « Ius et officium advigilandi ut onera Missarum adimpleantur, in ecclesiis sae­ cularium pertinet ad loci Ordinarium; in religiosorum ecclesiis, ad eorum Superiores » (can. 842). Quod attinet ad Superiores religiosorum, huc spectant quae supra diximus (n. 673). 2. Huiusmodi ius et officium respicit Missas tum fundatas tum manuales, cum discrimine tamen inter has et illas, iuxta alibi dicta (n. 668, 2). Quoad Missas pure et simpliciter manuales — quae scii, in aliqua ecclesia collectae non fuerint, aut datae non sint intuitu causae piae aut in finem religiosum vel caritativum pro certo ac deter­ minato loco aut opere — Ordinarius nonnisi vigilantiam generalem exercere valet; dum pro Missis fundatis aliisque aequiparatis vigilan­ tiam et inspectionem specialem exercet. Obligatio advigilandi, uti patet, gravis est. Vigilantia exerceri potest sive in visitatione, sive extra, sive ad instantiam partis, sive ex officio (18). (17) Cfr. Many. I. c., n. 110; Ferreree, l. c., p. 29 se.; BargUllat. Les honoraires des Messes, Paris 1905, p. 33. (18) Cfr. Const. « Nuper » Innocent!! XII, 9 23. DE OBLIGATIONE CELEBRANDI 627 675. Adnotatio Missam . — 1. « Rectores ecclesiarum aliorumque II piorum locorum sive saecularium sive religiosorum in quibus eleemo­ synae Missarum recipi solent, peculiarem habeant librum in quo ac­ curate notent Missarum receptarum numerum, intentionem, eleemo­ synam, celebrationem » (can. 843, § 1). « Ordinarii tenentur obligatione singulis saltem annis huiusmodi libros sive per se sive per alios recognoscendi » (can. 843, § 2). 2. Praeceptum habendi librum in eoque accurate adnotandi nume­ rum, intentionem, eleemosynam et celebrationem Missarum receptarum urget sub gravi. Quinam nomine Ordinarii intelligantur, vide n. 673, 2. 3. Episcopus in canonica dioecesis visitatione nequit sibi vindicare ius inspiciendi libros Missarum manualium (aut fundatarum) in ec­ clesiis religiosorum exemptorum etsi paroeciales sint (19). 4. « Ordinarii quoque locorum et Superiores religiosi, qui propriis subditis aliisve Missas celebrandas committunt, quas acceperint Missas cum suis eleemosynis cito in librum per ordinem referant curentque pro viribus ut quamprimum celebrentur » (can. 844, § 1). Nulla opus est explicatione, cum verba clarissima sint. 5. « Imo omnes sacerdotes sive saeculares sive religiosi debent accurate adnotare quas quisque Missarum intentiones receperit, quibusve satisfecerit » (can. 844, § 2). Hoc positivum praeceptum in iure antiquo deerat. Ratio ipsius evidens est, scii, ut vitetur periculum quod ex incuria vel lapsu memo­ riae aliave causa Missarum oneribus non satisfiat. Haec obligatio, at­ tento fine, per se urget sub gravi. Huiusmodi libri mere privati non subsunt canonicae inspectioni Ordinarii. Optandum tamen, ut sacerdotes sponte eos subiiciant exa­ mini et inspectioni Ordinarii. (19) S. C. Ep. ct Reg., 11 mali 1904; cfr. can. 842 et 1550 i LIBER IV - PARS II - CAPUT III 628 DE MISSIS FUNDATIS 629 677. Quomodo facienda Missaru II fundatio. — Ut rite peragatur CAPUT III. DE MISSIS FUNDATIS, DE REDUCTIONE, CONDONATIONE ET TRANSLATIONE MISSARUM Articulus I. De Missis fundatis. 676. Quid sit fundatio Missaru: II . — 1. Quaenam sint Missae fun­ datae, diximus n. 644. Nomine autem fundationis Missarum intelligitur constitutio dotis in aliqua ecclesia vel instituto aut loco pio, ut quotannis in perpetuum vel in diuturnum tempus una Missa vel plures celebrentur (cfr. can. 1544, § 1). 2. Missarum fundatio fieri potest, sicuti aliae piae fundationes, per actum inter vivos, per actum ultimae voluntatis sive in testamento sive in legato, et etiam viva voce. Quolibet in casu fundatio, etsi sola viva voce facta, scripto debet consignari, et quidem alterum tabularum exemplar in Curiae archivo, alterum in archivo personae moralis, ad quam fundatio spectat, tuto asservandum est (can. 1548). Quamvis actus, quo bona temporalia quis relinquit personae morali eccle­ siasticae, careat sollemnitatibus iuris civilis, obligat in conscientia. Quapropter opinio Card. D'Annibale (1) et quorundam paucorum recentiorum existiman­ tium non esse inquietandos eos qui, extra ditionem pontificiam, non praestant relicta ad causas pias in testamento irrito iure civili, attento praescripto can. 1513, § 2 et responso diei 17 febr. an. 1930 Pontii. Comm. Cod., nullo modo sustineri potest. 3. Si cappellania sit laicalis, seu constet Missis non proprie fun­ datis, sed a privata aliqua persona curandis, et certa eleemosyna pro unaquaque Missa tradatur, eleemosyna tota celebranti debetur. Si vero singula stipendia singulis Nlissis non respondeant, sufficit ut possi­ dens cappellaniam congruam seu dioecesanam eleemosynam tribuat celebranti, nisi aliud cautum fuerit in tabulis erectionis cappellaniae. (1) Loc. cit., II. n. 339. Missarum fundatio, quatuor requiruntur: 1° acceptatio rite facta; 2° consensus seu licentia Ordinarii; 3° investimentum dotis; 4° documentum scriptum. 1° Fundatio, uti patet, est quaodam donatio; iamvero omnibus constat donationem incipere valere a momento quo acceptata est, et non antea (2), ita quidem ut a donatore revocari queat, antequam ac­ ceptetur, et si donator interim moriatur, ipso iure evanescat. Nonnulli docent, huiusmodi acceptationem non esse necessariam, ubi agatur de donatione in favorem ecclesiae seu loci pii (3). Haec sententia, sive ex iuris principiis sive ex praescripto can. 1546, § 1, caret probabilitate. Igitur summopere praestat fundationem quamprimum acceptare. 2° Ut persona moralis ecclesiastica, ad quam pertinet Missarum fundatio, ex. gr. Capitulum, Seminarium, confraternitas, monasterium etc., eam acceptare valeat, necessarius est consensus Ordinarii loci, seu Episcopi vel Vicarii Generalis aut Vicarii Capitularis, si agitur de in­ stituto ecclesiastico saeculari, Praelati regularis seu Superioris maioris, si agitur de piis fundationibus in ecclesiis, etiam paroecialibus, religio­ sorum exemptorum (cfr. can. 1550). Consensus in scriptis dandus est; Ordinarius vero nequit eum praebere, antequam legitime compererit personam moralem tum novo oneri susci­ piendo, tum antiquis iam susceptis satisfacere posse; maximeque cavere debet ut reditus omnino respondeant oneribus adiunctis secundum cuiusque dioe­ cesis morem (can. 1546, § 1). Patronus ecclesiae nullum ius habet in acceptione, constitutione et administratione fundationis (can. 1546, § 2). Ordinarii est normas praescribere sive de dotis quantitate sive de eius fructibus rite distribuendis (can. 1545). In consensu praebendo, determinari debet numerus Missarum celebran­ darum. Si fundator constituerit tantum dotem, quin numerum Missarum quo­ tannis celebrandarum determinaverit, Ordinarii est, non autem heredis, hunc numerum praescribere (4). Numerus determinatur iuxta taxain dioecesanam pro Missis perpetuis, quae maior est taxa Missarum manualium, tum quia id ipsum requirit assum(2) Lugo, Dc. iustitia ct iure, disp. 23, sect. 2, n. 36 ss.; Lessius, Dc iust. ct iure, lib. II. cap. 18, n. 39; Salmant., tract. 14, cap. 4, η. 68; S. Alph., I. c., n. "25; D’Annibale, II, n. 515; Wcrnz, L c., n. 200. (3) S. Alphonsus (I. c., n. 726) allegat pro hac sententia Lessiuin. Ad quaestionem enim «utrum donatio facta ad pias causas, ante acceptationem valeat », ita respondet: «Affirmat Less lus At Lesslus expresse habet ut communiorem et probabiliorem sententiam contra­ riam. Sed contraria sententia — ait ipso (lib. II, cap. 18, nn. 38, 39, 40) — videtur esse com­ munior Doctorum, undo dico secundo, verius videri quod promissio et donatio non habeant vim obligandi ante acceptationem, id provenire non tantum ex iure civili, sed etiam ex iure naturali, vel iure gentium... Idem dicendum videtur de poUiciiationUnu ad causas pias ». (i) Cfr. Const. » Nuper » Innocenti! XII, § 14, respons. ad V; can. 1545. 630 LEBER EV - PARS II - CAPUT ΠΙ ptio oneris perpetui, tum quia consuli debet etiam futurae bonorum immi­ nutioni, tum denique quia, praeter stipem celebranti tradendam, pars aliqua reservanda est pro expensis quas forte administratio bonorum fundationis secumfert. Si fundator numerum Missarum determinavit et eleemosyna est infra taxam dioecesanam pro Missis perpetuis, ita distinguendum est: si fundator vivit, cum eo res componi debet ad normam iuris et aequitatis; si mortuus est, res nequit componi cum heredibus, sed recurrendum est ad S. Sedem, nisi fundator expresse tribuerit Ordinario facultatem reducendi numerum Missarum (5). Si fundatio acceptetur sine Ordinarii consensu, estne valida? Est illicita quidem, sed valida, quia ius canonicum clausulam irritantem non continet; neque iure antiquo licentia Ordinarii sub poena nullitatis requirebatur (6). Potestne Ordinarius huiusmodi fundationem rescindere? Quidam absolute affirmant (7). Rectius videtur ita distinguendum: vel adest causa iusta rescindendi, vel non. Si habetur causa iusta, ex. gr. si ex fundatione detrimentum potius quam utilitas obveniat ecclesiae, aut si ecclesia nequeat satisfacere antiquis oneribus susceptis et novo susci­ piendo, certe potest Ordinarius acceptationem rescindere. Si desit, contra, causa iusta, nequit. Hoc sensu intelligi debet reso­ lutio S. C. Ep. et Reg. in Assisien., 17 maii 1861, qua nituntur patroni sententiae affirmantis. 3° Dos seu pecunia assignata pro onere Missarum in perpetuum vel in diuturnum tempus quamprimum investiri debet caute et utiliter, i. e. converti in bona stabilia et fructifera, e quibus reditus annui per­ cipiantur (cfr. can. 1547). Aliter ac iure antiquo (8), censemus, praesertim attento praescripto can. 1539, § 2, pecuniam converti posse in titulos ad latores, quos vocant, aut in alios titulos magis aut saltem aeque tutos ac frugiferos, non exclusis actio­ nibus vel obligationibus societatum, dummodo hae tutae vere sint et frugiferae. Vera fundatio non habetur, si bona non tradantur ecclesiae seu instituto, sed tantum reditus ei solvantur singulis annis ab heredibus. Ut in perpetuum consulatur adimplemento oneris, rector ecclesiae seu instituti curare debet, ut, quoties leges civiles permittant, hypothecaria inscriptio super bonis assignatis rite assumatur; quod si leges (5) Cfr. cit. Const. «Nuper·, § H, ad I: cc. 1517, § 2, 1551. (6) S. C. C., 16 ian. 1664; S. C. Ep. ct Reg., 17 mali 1861. Cfr. PignatolU, op. cit., t. IV, consuit. 222; Lucidi, I. c., II. p. 439, n. 55; Gasparri, l. c., n. 561; Many, l. k, n. 63; Wcmz, i. c.. (7) Lucidi (l. c.) docet: «At vero integrum est Ordinario acceptationem rescindere» (8) Cfr. Lucidi, l. c., p. 440, n. C0 ss.; Gasparri, l. c., n. 563. ! ! DE MISSIS FUNDATIS I 631 civiles id vêtent, curandum omnino est, ut alio modo legali reditus pro Missis celebrandis assignati tuti reddantur (9). Quo in casu, aliter ac antea, Missae non dicuntur fundatae, sed manuales. Vide n. 644, 1. 4° Documentum rite confici debet, omnibus expressis quae sunt exprimenda. Cfr. n. 656 ss. ! I I I 678. Adimplementum fundationis, tabella, libri, ratio reddenda, vigi­ lantia Ordinarii. — 1. De obligatione Missas fundatas celebrandi, idem dicendum ac supra de Missis manualibus (n. 659); item de circum­ stantiis celebrationis (tempore, loco, qualitate Missae, etc.), huc spectant quae supra diximus (n. 657 ss.). 2. In qualibet ecclesia confici debet tabella fundationis, in qua onera Missarum celebrandarum cum necessariis indicationibus apte describantur; haec tabella apud rectorem in loco tuto conservanda est (can. 1519, § 1). Non amplius requiritur, sicuti praecipiebat ius antiquum (10), ut « in loco magis patenti et obvio » tabella retineatur. 3. Praeter librum, de quo supra (n. 675), alter liber in quavis ecclesia retineri et apud rectorem servari debet, in quo singula onera Missarum perpetua et temporaria, eorum adimplementum atque eleemosynae adnotentur, ut de iis omnibus exacta ratio Ordinario reddatur (can. 1549, § 2). 4. Singulis annis haec ratio reddenda est Ordinario, reprobata contraria consuetudine (cfr. can. 1525, § 1). De vigilantia, vide n. 674. 5. Ilaec omnia sub gravi per se obligare, manifestum est (11). 6. Venia Sedis Apostolicae requiritur, ut quis possit uti lege civili, quae, soluto certo tributo, facultatem concedit liberandi bona cappellaniae oneribus piis, manente tamen obligatione haec onera implendi. ; | I | | I I I I I I | 1 | Γ I I E | 679. Cessatio oneris Missarum. — 1. Si onus Missarum impositum fuerit ad tempus determinatum, ex. gr. ad 50 aut 60 annos, cessat ipso facto elapso tempore praefixo. Ij Ij I Quidam dixerunt lapsu decennii cessare ipso facto quodlibet Missarum onus (12). ilaec opinio est falsa omnino, ut omnibus constat. Hinc Alexan- Γ (9) S. C’. Ep. et Reg., 30 ian. 1846; Bizzarri, Collectanea» p. 531; Lucidi, l.c., p. 438, n. 52; Gasparri, 7. c.; Many, l. e., 4°. (10) Cfr. Const. « Nuper » Innocenti! XII, § 18. (11) Pro regularibus habebantur ollm, quoad fundationum adimplementum, leges speciales, ex decretis S. C. Concilii, an. 1697, relatis et conflnnatis in Const. < Nuper » Inno<·. jitii XII. U L’d-Js Hnr hi,qs nbniguUie sunt. (12) Causa seu occasio huius opinionis fuit sententia D. Soti, qui (lib. IV, dist. 19, q. 2, a. 2) dicit: « Quapropter crediderim numquam aliquem in purqalorio vioinli annis ejditisse» imo» ut mea feri opinio» nec decem. Nam cum nemo illic sit nisi Dei amicus, contritio eius, et, post Christum passum, sacramenta et sullragia et bona quae agit opera, ad cumulum ei sa­ tisfactionis accedunt ». I g I I 1 I p I B P 632 LIBER IV - PARS II - CAPUT III der VII sequentem propositionem 43ain damnavit: «Annuum legatum pro anima relictum non durat plus quam per decem annos »(13). 2. Si dos constituta pro Missarum onere, sine culpa ecclesiae seu personae moralis, ad quam spectat fundatio, perierit, cessat onus Mis­ sarum (14). Ratio est, quia in tantum adest obligatio Missas celebrandi, in quantum congruum stipendium percipiatur pro ipsa celebratione; porro si perit dos, stipendium non amplius percipitur, et ideo cessat obligatio celebrandi. Quod si ex culpa, pereat dos, ecclesia seu insti­ tutum ab obligatione Missas celebrandi nullatenus relevatur. Pariter onus Missarum cessat seu suspenditur, si, manente dote, reditus eiusdem, quavis de causa, percipi nequeant, dummodo absit culpa (15). Item si dos assignata sit infructuosa, cessat onus « pro toto tempore quo remanet infructuosa », ut sequitur ex dictis et decla­ ratum fuit a S. C. Concilii (16). Si dos ex parte, item sine culpa, perierit, distinguendum est: si fundator certum stipendium pro singulis Missis determinavit, tot Missae sunt celebrandae quot sunt stipendia ex reditibus percepta; si fundator stipendium non determinavit, sed solum numerum Missarum celebrandarum, non potest numerus earundem imminui absque licentia Sedis Apostolicae; et sententia eorum qui censent hoc in casu redu­ ctionem propria auctoritate fieri posse hodie sustineri non potest (17). Vide n. 681. 3. Obligatio non cessat si, licet sine culpa illius qui onere celebrandi tenetur, percepta eleemosyna perierit (can. 829); idque ex ipso iure naturali. Quod intelligendum est de eo qui personali obligatione celebrandi, per se vel per alios, gravatur. Si autem agitur de eo, qui non est nisi mandatarius (de quo in can. 837), qui tenetur tantum stipendia Mis(13) Cfr. Viva, op. cit., in prop. XLIII Alexandri VII, n. 2 ss. (14) Schmalz.gr., lib. III, tit. 41, n. 137; Monacolll, op. cil., part. I, tit. 6, form. 9, n. 1 s.; Ferraris, op. cit.. v. Missa, art. 2, n. 51; S. Alph., I. c.t n. 321; Worn/., Z. c., n. 206. (15) S. C. C., 20 iun. 1611. (16) S. C. C. Forosempronicn., 7 iun. 1687; Monopolitana, 8 aug. 1705. Cfr. Sohmalz.gr·, I. c., n. 110; Monacolll, l. c., n. 56. (17) Benedictus XIV, Const. « Paternae sollicitudinis », an. 1719, concessit Ordini Mini­ morum S. Franclsci de Paula, ut « perpetua Missarum onera in eorum ecclesiis ultra quinqua­ gesimum annum non durarent·: sub hac tamen duplici conditione: 1° ut do hoc certiores ilerent qui vellent constituero onera perpetua Missarum in conim ecclesiis; 2° ut, praefato tempore elapso, pii benefactores participes lieront sacrificiorum quao in universo ordino pro benefactoribus in genero offeruntur. Cfr. Bened. XIV, De Synod, dioec., lib. XIII, c. 25, n. 9 ss. Nonnulli, ex. gr. Many (Z. c., n. 71), dicunt vi indulli pontificii hoc in casu onera Mis­ sarum cessare. Sed, attenta priore conditione a Benedicto XIV expresse requisita, videtur potius dicendum, cessationem locum habere ex consensu fundatorum. Hoc indultum Bene· dictinum adhuc viget. DE REDUCTIONE MISSARUM 633 earum transmittere et numquam ea sibi acquisiverit, is ad nihil tene­ retur si stipendia ista sine culpa apud ipsum periissent. Obligatio enim mandati cessat, ex generali principio, propter impossibilitatem exsecutionis. 680. Num vi praescriptionis cessare possint onera Missarum. — 1. Olim quidam DD. tenebant, Missarum onera praescribi posse (18); alii merito negabant (19). Haec sententia, attenta doctrina Concilii Trid., Sess. XXV, cap. 5 de reform, et attentis pluribus declarationibus S. C. Concilii (20), quae semper negavit praescriptione Missarum onera et beneficiorum fundationes immutari posse, etiam iure antiquo erat unice vera. Hodie doctrina est certissima. Can. 1509, n. 5° statuit: t Praescriptioni obnoxia non sunt... eleemosynae et onera Missarum ». 2. Excluditur, uti patet, quaelibet praescriptio, non solum ordina­ ria, sed etiam centenaria ac immemorabilis; et quidem praescriptio ita est excludenda ut nulla immutatio induci possit quoad numerum, locum et qualitatem Missarum celebrandarum. Admittenda tamen prae­ scriptio, qua onus in alios recidat, quia huiusmodi praescriptio non laedit eleemosynas et onera Missarum. Item admittenda praescriptio circa peculiares circumstantias, dum­ modo substantialiter integra atque inviolata maneat testatoris seu offerentis voluntas. Articulus II. De reductione, condonatione et translatione Missarum. 681. Reductio. — 1. Reductionis nomine hic venit actus auctori­ tatis competentis, quo numerus Missarum praescriptus a fundatore vel ab offerente eleemosynas manuales, iusta de causa, imminuitur. Reductio respicit futurum, et ideo in tantum locum habet quoad Missas, in quantum agatur de iisdem celebrandis; nam si agitur de Missis, quarum celebratio neglecta fuit, locum habere nequit reductio proprie dicta, sed tantum condonatio (n. 682) - (1). (18) Tamburint, op. cit., lib. III. cap. ", n. 1; Gobat, l. c., tract. Ill, η. 514: Pasqua­ ligo, l. c., q. 1922; Passorlni, Dc hominum statibus, q. 187. art. 4, n. 1102 as. (19) S. Alph., I. c., n. 324; Fr. a Mustazo, De causis piis, lib. II, cap. 10, n. 43 ss.; Lucidi, Z. c., p. 419. n. 11 es.; Gasparri, Z. c., n. 567; Wernz, Z. c., III, un. 206, 300. (20) Cfr. Lucidi. Z. c.; Wernz, Z. c., n. 206, not. 25; Pallottini, Collectio omnium conclu­ sionum et resolutionum otc., t. XIII, v. Missa, § 2, n. 47 s. (1) Boned. XIV, Z. c., n. 29; Gasparri, Z. c., n. 617; Wernz, Z. c., n. 207. 634 LIBER IV - PARS Π - OAPUT m 2. Potestas reducendi Missas sive fundatas sive manuales competit unice Sedi Apostolicae, nisi fundator seu offerens huiusmodi facultatem aliis, ex. gr. Episcopo, rectori ecclesiae, expresse tribuerit (cc. 1517, § 2, 1551, § 1). Reductio aliter facta quam per Sedem Apostolicam, etiam gravi aut gravissima de causa, est ipso iure nulla et irrita. Iure antiquo plures cum S. Alphonse (2) docebant, aliis rectissime contradicentibus (3), Episcopum reducere posse onus Missarum, si reditus a prin­ cipio fuissent quidem sufficientes, sed postea sine culpa ita essent imminuti, ut nullo modo sufficerent ad onera ferenda. Hoc, attento praescripto can. 1517, § 2, admittendum est pro aliis oneribus, non autem pro Missarum reductione. Quare praefata sententia omnem probabilitatem amisit, ex legislatoris expressa declaratione, et contraria tamquam unice vera tenenda est. 3. Ratio, cur ordinariam Episcoporum potestatem excedat reductio (idem dicas de condonatione) et exclusive Sedi Apostolicae reservetur, haec est : R. Pontifex supplet fructum satisfactorium ex thesauro Ec­ clesiae, quatenus satisfactiones Christi et Sanctorum pro iis applicat, pro quibus Missae celebrandae et applicandae fuissent; fructum vero impetratorium ex oratione Ecclesiae partum eo supplet, quod preces, quae nomine Ecclesiae fiunt, in hunc finem dirigit (4). Porro neminem latet, solum R. Pontificem ex thesauro Ecclesiae supplere posse. Quare Missarum reductione fundatores nullum damnum patiuntur saltem quoad fructum satisfactorium (5). Hac ratione explicatur etiam quomodo, sine iustitiae laesione, quandoque a S. Sede indulgeatur ut sacerdotes pauperes una Missa satisfaciant pro pluribus, quas, eleemosyna accepta, ex iustitia cele­ brare debeant (6). 4. Aliquando Sedes Apostolica concedit Ordinariis indultum redu­ cendi onera Missarum. Quo in casu, haec sunt notanda: 1° indultum reducendi Missas fundatas non protenditur nec ad alias Missas ex contractu debitas nec ad alia onera piae fundationis (can. 1551, § 2); 2° indultum generale reducendi onera piarum fundationum ita intelligendum est, nisi aliud constet, ut indultarius potius alia onera quam Missas reducat (can. 1551, § 3). Cfr. n. 645. (2) Loc. cit., n. 331, dub. 1"; 7/oino apost., tract. XV, Dc Euch., n. 77; tract. XX, Ik prie., η. 70; Gcnnari, Consullazioni morali - canoniche - lituraiche, vol. II n. 15 n. 8 not 1 (edit. II); Many, l. c., η. 70. (3) Bened. XIV, I. c„ n. 17 bs.; Ferraris, v. Missa, art. 2, n. 14; Tamburlnl, I. c., cap. 1, § 2, n. 2; Lucidi, I. c., n. 78 s.; Gaeparri, I. c., n. 588; Wernz, Z. c. (4) Bened. XIV, I. c., cap. 25, n. 15; PaequaUgo, Z. c·» p. 1151; Giwparri, I. c„ n. 618; Génlcot, Z. c., n. 229; Noldln, Z. c., n. 193. (5) Cfr. Pasqualigo, I. c., q. 1152. (6) Génicot, Z. c.; Lehmkuhl, Z. c., n. 270, not. 2. DE CONDONATIONE MISSARUM 635 5. Reductio nonnisi iusta de causa conceditur. «Causae, ait S. Alphonsus (7), ex quibus Sedes Apostolica solet Missas reducere sunt: paucitas sacerdotum, stipendii tenuitas vel augmentum sti­ pendii currentis, extenuatio redituum monasterii (ecclesiae seu instituti), vel maiores expensae necessariae ad victum etc.; denique si urgeret necessitas fratrum (sacerdotis), vel fabricae ecclesiae aut monasterii ». Conceditur pro foro interno a S. Poenitentiaria ; pro foro externo a S. C. Concilii; pro locis missionum a S. C. de Propaganda Fide; pro fidelibus ritus orientalis a S. C. pro Ecclesia Orientali. 6. Ordinarius potest onera Missarum reducere, ad normam can. 1517 et 1551, si id in tabulis fundationis expresse cavea­ tur (8). 682. Condonatio. — 1. Condonatio est absolutio data ab aucto­ ritate competente super praeteritis omissionibus Missarum sive ma­ nualium sive fundatarum, quae celebrari debuissent et celebratae non fuerunt. Quare condonatio, aliter ac reductio, respicit tempus prae­ teritum. Vi condonationis seu absolutionis sacerdos oneratus relevatur in conscientia i. e. coram Deo et Ecclesia ab omni obligatione pro Missis non celebratis (9). 2. Quod uni R. Pontifici competat potestas condonandi Missas, extra controversiam est, et nemo umquam de hac re dubitavit. Quae supra diximus (n. 681, 2, 3), huc quoque spectant. 3. Condonatio non conceditur nisi ex iusta et proportionata causa, seu ex aequa commiseratione. Si agitur de Missis fundatis, neccsse est ut reditus, qui supersunt, non sufficiant supplendis omissionibus; si agitur de Missis manualibus, oportet ut sacerdos vel nullo modo possit Missas, quas omisit, celebrare (ex. gr. si mortuus iam sit, et hereditatem non reliquerit, adeo ut desit qui titulo iustitiae te­ neatur ad supplenda Missarum onera; vel sit infirmus et nequeat per alium, oblata stipe obligationi satisfacere), aut nonnisi cum gravi seu gravissimo in­ commodo (ex. gr. si versetur in magna egestate) - (10). Si quis sub malitiosa vel irrationabili spe condonationis consequendae omit­ tere praesumpserit celebrationem Missarum, excluditur a beneficio absolutionis (7) Loc. cil., n. 331; Barbosa, De offic. et patcsl. Episc., alleir. 29. n. 3; Gasparri, l. c., ii. 620. (8) Pont If. (Omni. Cod. 11 iul. 1922, η. XI; A. A. S., XIV, p. 529. (9) Boned. XIV, l. C., n. 15 ss.; Pasqualigo, I. C. (10) S. ·'. (!. Tranen., 22 nov. 1738; Firmana, 21 nov. 1761; Anconitana, 20 aprll. 1782; -- . _ « _ — w z* »* · « * * I 636 LIBER IV - PARS II - CAPUT III obtinendo, ut pluries declaratum fuit a S. C. Concilii, et huiusmodi spes, utpote irrationabilis et illicita, damnatur ac reprobatur (11). 4. Sedes Apostolica, condonationem seu absolutionem concedens, imponit semper aliquam salutarem poenitentiam, et praesertim onus celebrandi certum Missarum numerum. Quidam dicunt requiri tamquam conditionem sine qua non certum Missa­ rum numerum, aut saltem unam .Missam, quasi causam motivam petitae con­ donationis, seu opus bonum cui applicari possint merita et satisfactiones Christi quae sunt in thesauro Ecclesiae (12). Haec opinio, nostra sententia, caret probabilitate, quia solido fundamento theologico destituitur (13). 5. Quaenam Congregatio aut Tribunal sit competens pro gratia condonationis concedenda, vide n. 681, 5. 683. Translatio Missarum. 1. Translatio respicere potest sive locum sive lempus celebrationis, et consistit in facultate concessa a Su­ periore ecclesiastico, qua indulgetur ut Missae quae determinato tem­ pore vel loco celebrandae essent, alio tempore aut loco celebrentur. 2. Si onus celebrandi urgeat in determinatis diebus, v. g. feria VI aut die dominica, iuxta ea quae diximus supra (n. 660), Episcopus permittere nequit ut aliis diebus celebretur. « Canonici Cathedralis Neritonen. S. R. C. supplicarunt eis indulged, ut anniversaria defunctorum, ut hactenus ex permissione Episcoporum egerunt, possint in posterum feriis secundis cuiuslibet hebdomadae, licet a testatoribus certis diebus assignata, absolvere ». S. R. C. Neritonen., 17 nov. 1657, respondit: « Tuta conscientia nullatenus potuisse nec posse huiusmodi consuetudinem indu­ cere et retinere » (14). Quare S. Sedes tantum potest huiusmodi translationem concedere. Ordinarius loci solum in casu extraordinario, iusta et gravi de causa, posset per modum actus translationem permittere. 3. Quoad translationem loci, Episcopus iure proprio Missas in aliqua ecclesia vel altari fundatas potest ad aliam ecclesiam vel altare transferre duplici in casu: a) si fundator hanc facultatem ei expresse tribuerit; — b) si ecclesia nullo modo ad cultum divinum adhiberi possit et omnes aditus interclusi sint ad eam reficiendam, quia tunc (11) Cfr. Const. < Nuper » Innocenti! XII, $ 17; Bened. XIV, ?. c., n. 29; Lucidi. /. 8. Alphonso nonnisi « satis probabilis » dicere­ tur (16); hodie certa omnino est ex coli. cc. 807 et 856. Quapropter si, non praemissa confessione, sacerdos more laicorum in necessitate communicaret, non teneretur quamprimum confiteri. Controvertitur utrum teneatur confiteri quamprimum celebrans post con­ fessionem, in qua inculpabiliter oblitus est alicuius peccati mortalis. Si memi­ nerit post celebrationem, certe non tenetur, quia non celebravit conscius peccati mortalis. Si meminerit ante celebrationem, sed post confessionem, probabile valde est eum non teneri; quia cum praemiserit confessionem, etsi alicuius peccati gravis fuerit oblitus, non potest dici celebrasse conscius peccati mor­ talis sine praemissa confessione (17). (13) Cfr. Cone. Trid., Sess. XIII, de Each.. cap. vn. (11) Lugo. disp. 14. sect. 7. n. 163: S. Alph.. I. c„ n. 266; Escobar, lib. XX, η. 312; Lacroix, lib. VI. part. I, η. 545; Viva, In prop. 39 Alex. VII, num. 5. I (15) Lugo, I. c., n. 162 e.; S. Alph.. I. e.; Viva, I. c., n. 6. (16) L. c., n. 268; Suarez, disp. 66, sect. 7, n. 2; Lugo, I. c., n.138;Elbcl,conf. XIV, de subiecto Euch., n. 105; hoymann, I. c., tract. 4, cap. 6, n. 7; Coninck q 80 n *>4 ' (17) S. Alph., I. c., n. 267; Lacroix, /. c., n. 547; Bonacina, disp. 1, q. «’tnmct’ 1 η io· Gobât, tract. 3, η. 443; Ball.-Palm., I. c., n. 137; Bucceroni, I. c., n. 576.’ ' DE REQUISITIS AD LICITAM MISSAE CELEBRATIONEM 643 d) Necessitas celebrandi verifieatur non solum ubi agitur de Viatico moribundo ministrando, de Sacrificio Missae perficiendo, de periculo scandali aut infamiae vitando, sed etiam in hisce casibus: 1° si celebrare tenetur diebus dominicis aut festis de praecepto in com­ modum fidelium; 2° si celebrare debet in aliis peculiaribus adiunctis, v. g. ratione exsequiarum, primae Communionis, in prima feria VI mensis, etc.; 3° si tenetur Missas Gregorianas celebrare; 4° si ex onere suscepto Sacrum omittere nequeat sine incommodo aut offensa offe­ rentis; 5° ad instantiam plurium aut paucorum fidelium (etiam forte unius tantum), qui secus sacra Communione privari deberent; 6° si valde pauper sit sacerdos, et solo stipendio Missae sustentetur. Praeceptum confitendi quamprimum directe non respicit, iuxta commu­ nissimam sententiam, sacerdotem, qui celebravit sacrilege, non urgente ne­ cessitate, vel, si haec adfuerit, non deficiente copia confessarii (18). Ratio est, quia praeceptum ordinatur ad metum incutiendum iis qui praetextu necessi­ tatis confessionem differunt, non vero celebrantibus sacrilege, quibus huiusmodi praeceptum valde raro prodesset; nam qui praeceptum divinum contemnunt et sacrilege celebrare audent, facilius profecto praeceptum Ecclesiae contemnerent. Ceterum, ex alio capite et iure iste sacerdos tenetur quamprimum statum gratiae recuperare per confessionem rite factam. 692. Praeparatio ad Missam. — 1. Duplex est: proxima et remota. Remota, generatim loquendo, consistit in statu gratiae et in praevia recitatione matutini cum laudibus. Proxima in eo reponenda, quod sacerdos orationi aliquantulum vacet, antequam Sacrum faciat. Rubrica Missalis (19) inter defectus in ministerio ipso occurrentes recenset: «Si celebrans saltem matutinum cum laudibus non dixerit ». Et loquens expresse de praeparatione sacerdotis celebraturi (20). dicit: «Sacerdos celebraturus Missam, praevia confessione sacramentali, quando opus est, et saltem matutino cum laudibus absoluto, orationi aliquantulum vacet, et orationes inferius positas pro temporis oppor­ tunitate dicat ». 2. Quod orationes in Missali positae non sint de praecepto, omnes admittunt, eo ipso quod recitandae dicuntur pro temporis opportunitate. 3. An recitatio matutini cum laudibus sit vere praescripta, adeo ut sacerdos peccet Sacrum faciendo, non praemissa huiusmodi recita­ tione, controvertitur. (18) Suarez, l. c., n. 4; Lugo, /. c., n. 150; S. Alph., I. c., n. 266; Lacroix. I. c., n. 516; Ball.-Palm., I. c.; Génicot, I. c., n. 194. (19) De defectibus in celebratione Missae occurrentibus, § 10. (20) Ritus screandus in celebratione Missae privatae, § 1, De praeparatione sacerdotis ce­ lebraturi. 641 LIBER IV - PARS II - CAPUT IV Quidam dicunt, peccatum esse mortale, praesertim si habituali ter sacerdos celebret sine causa iusta, priusquam matutinum cum laudibus absolverit (21). Plures tenent esse veniale, et concedunt, quamlibet ra­ tionabilem causam excusare, ex. gr. si offerens stipendium postulet ut Missa statim celebretur, si populus ex pectet, si commoditas itineris vel studii instet, et similia (22). Alii docent nullum esse peccatum (23). Haec sententia non solum probabilior, sed certa videtur, cum desit verum praeceptum. 4. Quoad praeparationem proximam, Codex haec habet: «Sacerdos ne omittat ad Eucharistici Sacrificii oblationem sesc piis precibus dispo­ nere, coque expleto, gratias Deo pro tanto beneficio agere » (can. 810). Oratio praemittenda Missae celebrationi remittitur sacerdotis ar­ bitrio. Rectissime monet S. Alpho n sus (24) cum omnibus rerum asceticarum scriptoribus, non sufficere aliquas preces tantum ex libro re­ citari, sed requiri ante omnia mentalem orationem, per dimidiam horam vel saltem per quadrantem. Etiam orationes post Missam recitandae sacerdotis arbitrio remit­ tuntur. De gratiarum actione vide n. 446. ARTICULUS II. Quoties sacerdos Missam celebrare possit. 693. Regula generalis. — 1. Sacerdos, exceptis casibus infra in­ dicatis (n. 694 s.), unam tantum Missam in die celebrare potest (can. 806, § 1). Haec regula sub gravi servanda est. (21) Ufr. Bencd. XIV, De sacros. Missae sacrii., lib. Ill, cap. 13, n. 4; S. Antoninus, op. cit., part. Ill, tit. 13, cap. 4, § 4; Antoine, Tract, de virt. relict., cap. 1, q. 4, reep, 26. (22) S. Alph.. I. c., n. 317; Elbe!, confer. 19, n. 238; Merati, op. cit., p. Ill, tit. II, -Vor. Obser.. n. 7. — S. Alphonsus (l. c.) citat pro bar sententia Anacletum. Victoriam. Silvestrum. Vasquez, Laymann, Barbosa et Suarez. Sed immerito. Anacletus (tract. VI> Dc horis canon., (list. 1, n. 7.5), Silvester (v. Missa, I, q. 6. v. Quartum), Vasquez (opusc. dc bencfic.. cap. 4, n. 65) et Laymann (lib. V, tract. 5, cap. 4, n. 5) nullatenus dicunt esse veniale. Victoria nihil dicit de hac re. M Suarez (disp. 82, sect. 1, n. 5) tenet expresse ut probabiliorem sententiam quae negat esse peccatum veniale. < Si vero eam negamus — ait ipse — ut mihi probabilius videtur, dicendum consequenter est, ex vi talis ordinis, aut Immutationis eius, nec peccatum veniale esse, dicere Missam ante matutinum, etiam sine causa ». ■ Barbosa (De offle. et potest. Episc.. alleg. 21, n. 15) dicit posse veniale esso · defectu de­ votionis ». (23) Sunrez, ."Ulin·/., l.Î. c.; Tamburlni, lainnuiiiu, Method, .uruioa. celebr. cncor. Miss., Hb. 1. 1, cap. CQp, 7. §j 2. ·>, rn. 3 >c. cit., n. 8; Suarez, l. c., sect. 2. (10) Festum consecrationis seu dedicationis ecclesiae quotannis celebrari debet ad normam legum llturgicarum (can. 1167). Unaquaeque ocoleeia consecrata vel benedicta suum habere debet titulum; qui, peracta ecclesiae dedicatione, nequit mutari. Etiam festum tituli quotannis celebrandum eet iuxta leges litundcas. Ecclesiae nequeunt dedicari Boatis sine induito Sedis Apostollcae (can. 1168). (11) Consecratio ecclesiae constructae ex ligno, licet perpulchro interius exteriusquo ornatae, vetita est. S. R. C. Sancti Salvatoris in America, 11 april. 1902, n. 4094. Ecclesia constructa ex materia quae caementum armatum nuncupatur, consecrari potest, adhibita forma et ritu Pontificalis Rom„ dummodo duodecim crucium loca, ct pastes ianuae principalis, sint ex lapide. S. R. C. Portus Principis, 12 nov. 1909, n. 4240. M I ■ I. Ii I ■ K fl H M I |‘ 1 I p i| 664 LIBER IV - PARS IT - CAPUT V uterque veto potest alium sacerdotem ad hoc delegare (can. 1156), Cfr. etiam co. 1157-1160. Non potest adhiberi subsolium ecclesiae, praesertim consecratae, idest ca pars, quae sub ecclesiae pavimento iacet, ad retinendum ibi vinum et alias res mere profanas, quamvis aditus ad illud sit extra corpus sacri aedilicii. Ita pluries declaratum fuit a S. R. C. 1. Ecclesia consecrationem vel benedictionem amittit, quando tota destructa fuerit, vel maior parietum pars corruerit, vel in usum profanum ab Ordinario loci, non autem a privatis aut a laica pote­ state, redacta sit (cc. 1170, 1187). Si ecclesia sit solum benedicta, Superior maior religionis clericalis exemptae, qui eam benedixit sive per se ipse sive per alium, potest eandem ad usus profanos reducere; ideoque ecclesia amittit benedi­ ctionem. Si transeat ecclesia in usum haereticorum vel schismaticorum, non ideo eo ipso consecrationem vel benedictionem amittit. 5. Polluitur seu violatur ecclesia sequentibus actibus: 1° delicto homicidii, cui aequiparatur suicidium; 2° iniuriosa et gravi sanguinis effusione; controvertitur, an sufficiat vulneratio in ecclesia facta, etsi forte sanguis extra ecclesiam effundatur: non polluitur ecclesia per sanguinem, qui effuditur e vulnere extra eandem inflicto; 3° impiis vel sordidis, non autem mere profanis, usibus, quibus ecclesia addicta fuerit; 4° sepultura infidelis, non vero catechumeni aut prolis utriusque vel alterutrius parentis baptizati, quae sine Baptismo mortua sit; 5° sepultura excommunicati, non autem suspensi vel interdicti, post sententiam declaratoriam vel condemnatoriam, et a fortiori vitandi. Ut memorati actus inducant violationem, oportet certi sint, no­ torii et in ipsa ecclesia positi (can. 1172, § 1), non ideo, ex. gr., supra tectum, in sacristia etc. Violata ecclesia, non ideo coemeterium, etsi contiguum, violatum censetur, et viceversa (can. cit., § 2). 6. Missam celebrare in ecclesia non consecrata vel non benedicta, aut violata vel exsecrata, aut interdicta (12), grave per se est. Si violatio accidat ante Missae canonem vel post communionem, Missa statim interrumpi debet; secus sacerdos prosequatur usque ad communionem (can. 1173, § 2). Ecclesia violata reconcilianda est, quam citissime poterit, secundum ritus in probatis libris liturgicis descriptos; si dubitetur num sit violata, re­ conciliatio non est obligatoria, at potest fieri ad cautelam (can. 1174). (12) Cfr. cun. 2268 h.; Cappello, De censuris, η. 148. 665 DE PRAECEPTIS LITURGICIS IN MISSA SERVANDIS Ecclesia violata ob sepulturam infidelis vel excommunicat! reconciliari non debet nec potest, antequam cadaver exinde removeatur, si remotio sine gravi incommodo fieri queat (can. 1175). Ecclesiam benedictam reconciliare potest rector eiusdem vel quilibet sacerdos consensu saltem praesumpto rectoris, ritu in Rituali Rom. de­ scripto (13). Reconciliatio ecclesiae consecratae spectat ad loci Ordinarium, si ea perti­ neat ad clerum saecularem, vel ad religionem non exemptam, vel ad laicalem; si ad religionem clericalem exemptam, spectat ad Superiorem maiorem; uter­ que vero potest alium sacerdotem ad hoc delegare. Reconciliatio, sive fiat ab Ordinario sive a sacerdote delegato, peragi debet iuxta ritum Pontificalis Romani (14). In casu gravis et urgentis neces­ sitatis, si Ordinarius adiri nequeat, rector potest ecclesiam consecratam re­ conciliare, certiore facto postea Ordinario (can. 1176). Reconciliatio ecclesiae benedictae fieri potest aqua lustrali communi; reconciliatio ecclesiae consecratae fieri debet aqua ad hoc benedicta secundum leges liturgicas (15); quam tamen non solum Episcopi, sed etiam presbyteri qui ecclesiam reconciliant, benedicere possunt (can. 1177). 7. In ecclesia consecrata vel benedicta Missa, sive privata sive cum cantu, semper celebrari potest (cfr. can. 482). Episcopus in actu fundationis seu erectionis, ubi agitur de ecclesia simplici, scii, quae non sit cathedralis, collegiata, paroecialis aut conventualis, aliam limi­ tationem ponere valet, non tamen conditiones vel limitationes iuri communi contrarias (16). Postquam vero ecclesia sit iam aedificata, Episcopus nequit limi­ tationes ponere, ut omnes DD. tenent, attentis pluribus declarationibus SS. RR. CC. (n. 708, 6); idque praescripto can. 482, 1161 et 1191 di­ serte confirmatur. An Episcopus possit praefinire horas sacrarum functionum, vide n. 745. 708. Oratorium. — 1. Nomine oratorii venit locus divino cultui destinatus, non tamen eo potissimum fine ut universo fidelium populo usui sit ad religionem publice colendam (can. 1188, § 1). Hinc patet discrimen inter ecclesiam et oratorium. 2. Dividitur in publicum, semi-publicum et privatum seu do­ mesticum. π •e (13) Tit. VIII, cap. 28, Atius reconciliandi Ecclesiam violatam, si nondum erat ab Eyiscopo consecrata. (11) P. II. Ut. De ecclesiae et coemeterii reconciliatione. (15) Cfr. Pontificale Horn., I. c., et tit. De ecclesiae dedicatione seu consecratione. (16) S. C. C. lanucn., 29 i ulli 1848 — 24 augusti 1850. Cfr. Wernz. III, n. 340; Gasparri, Z. c., n. 126; ('appello. De visitatione SS. Liminum, I, p. 96. 666 LIBER IV - PARS Π - CAPUT V Est publicum, si praecipue erectum sit in commodum alicuius collegii aut etiam privatorum, ita tamen ut omnibus fidelibus, tem­ pore saltem divinorum officiorum, ius sit, legitime comprobatum, illud II adeundi; semi-publicum, si in commodum alicuius communitatis vel coetus fidelium eo convenientium erectum sit, neque liberum cuique sit illud adire; eiusmodi sunt oratoria collegiorum, hospitalium, carcerum etc.; privatum seu domesticum, si in privatis aedibus in com­ modum alicuius tantum familiae vel personae privatae erectum sit (can. 1188, § 2). Omnia oratoria erecta in commodum communitatis, v. g. Seminarii, piae domus etc., sunt semi-publica; quorum unum erit principale, cetera secundaria. Oratoria S. R. C. Cardinalium et Episcoporum sive residentialium sive titularium, quamvis privata, fruuntur omnibus iuribus et privilegiis quibus gaudent oratoria semi-publica (can. 1189). Aediculae in coemeterio a familiis seu personis privatis ad suam sepul­ turam erectae, sunt oratoria privata (can. 1190). DE PRAECEPTIS LITURGICIS IN MISSA SERVANDIS 667 Episcopus iure ordinario id permittere nequit, saltem per modum habitus. Taatum in casu particulari, urgente causa, concedere valet. Permittitur lectus aut res profana in cubiculis adiacentibus oratorio; rea profana immediate supra oratorium; lectus, sed non immediate, supra ora­ torium; lectus aut res profana subtus oratorium (20). 6. In oratorio semi-publico, legitime erecto, Missa celebrari potest quotidie, nisi Ordinarius in actu erectionis aliquas limitationes po­ suerit, ex. gr. ne Sacrum fiat diebus sollemnioribus. Post vero erectum oratorium limitationes poni nequeunt (21). 7. Si oratorium semi-publicum sit consecratum vel sollemniter be­ nedictum, de eo sunt repetenda quae de ecclesiis diximus (n. 707 ss.), ad violationem, reconciliationem et exsecrationem quod spectat. 3. Oratoria publica eodem iure quo ecclesiae reguntur (can. 1191, § 1). Proinde quae de ecclesiis diximus (n. 707 ss.) oratoriis quoque sunt applicanda. Oratoria semi-publica nequeunt erigi sine licentia Ordinarii (cfr. can. 1192), cuius nomine, pro sodalibus religiosis, venit Superior maior ad normam can. 198, § 1. Haec oratoria possunt consecrari vel benedici sollemniter (17). Id tamen nullatenus requiritur; quare communi etiam locorum domorumve benedictione donari possunt, imo ne haec quidem necessaria est, uti apparet ex can. 1196. 4. Ordinarius nequit licentiam concedere erigendi oratorium semipublicum in eoque Missam celebrandi, nisi prius per se vel per alium ecclesiasticum virum oratorium visitaverit et decenter instructum repererit (can. 1192, § 2). H 5. Oratorium debet esse decenter muro exstructum, ornatum, et, licet non benedictum, divino tantum usui reservatum atque ab omni­ bus domesticis usibus liberum (can. 1196, § 2). Nominatini cavendum est ne supra oratorium immediate sit cubiculum dormitorium, cum indecens, uti patet, id foret (18). In casu necessitatis per­ mittitur a S. Sede celebratio Missae in tali oratorio, dummodo altari super­ posita sit umbella, vel duplex immineat concameratio (19). 709. Nonnulla de oratorio privato in specie. — 1. Oratorium pri­ vatum seu domesticum pro Missa quotidie celebranda erigi nequit sine induito S. Sedis. Huc spectat Instructio S. C. de Sacramentis diei 1 oct. 1949 pro postulando induito apostolico oratorii domestici (A. A. S., XLI, 493). 2. Oratorium privatum nec consecrari nec benedici potest sollem­ niter (can. 1196), sed solum communi locorum vel domorum benedi­ ctione donari valet, per quemcumque sacerdotem. Haec tamen bene­ dictio nullo paeto requiritur. 3. In oratorio privato ex induito S. Sedis, nisi aliud in eodem in­ duito expresse caveatur, postquam Ordinarius oratorium visitaverit per se vel per alium et decenter instructum repererit, unica Missa, eaque lecta, singulis diebus, exceptis festis sollemnioribus, celebrari potest; aliae functiones ecclesiasticae fieri nequeunt (can. 1195, § 1). Per modum actus Ordinarius permittere valet Missae celebra­ tionem. Indultum S. Sedis aut permissio Ordinarii, si agitur de Missa una aliave vice celebranda, sub levi tantum requiritur, remoto scan­ dalo et contemptu; idcirco, iusta et rationabili causa interveniente, licite Sacrum fieri potest. 4. Ordinario haec potestas competit quoad oratorium privatum: 1° In aediculis coemeteriorum, Ordinarius loci (scii. Episcopus, Vicarius Capitularis et etiam Vicarius Generalis sine mandato speciali etc., non autem Praelatus regularis) Jiabitualiter permittere potest etiam plurium Missarum celebrationem (ean. 1194). (17) Si consecrentur, quotannis fleri debet festum tum consecrationis tum titularis, sicuti diximus de ecclesiis. Cfr. Cappello, i. c., p. 97, n. 12; Gasparri, l. c., n. 216. (18) S. R. C. Caiacen., 11 maii 1611, n. 756. (19) S. R. C. Apuana, 12 sept. 1840, n. 2812; Papien., 13 nov. 1880, ad ΙΓ, n. 3525 (20) Cfr. S. C. C. 11 lun. 1718; S. R. C. Senonen., 27 lui. 187S. ad 1, n. 3460; Monacclli, TI, supp. n. 481; Gasparri, L c., n. 217. (21) S. C. C. Vcrcellen., 3 auR. 1675; Nitricn., 12 febr. 1735; Comaclcn., 17 iun. 1769; Lunen.. 4 aprll- 1772; Sawmen., 28 iul. - 8 sept. 1724. 43 _ Catpello, De Sacramentis, I. 668 LIBER IV - PARS Π - CAPUT V 2° In aliis oratoriis domesticis, nonnisi unius Missae celebra­ tionem, per modum actus, in casu aliquo extraordinario, iusta et ratio­ nabili de causa, permittere valet. Haec facultas, ut indubitanter pu­ tamus ex collatis canonibus, spectat etiam ad Superiorem maiorem in religione clericali exempta, quamvis in cit. can. 1194 contrarium videatur tradi. Quaelibet causa rationabilis sufficit, quin gravis re­ quiratur. Licentia per modum actus concedi potest, generatim loquendo, ad octo vel decem circiter dies, ita tamen ut, eadem causa perdurante, renovari queat non bis tantum, sed pluries. At si causa praevideatur duratura ad longum tempus, Episcopus concedat quidem facultatem celebrandi, interim tamen recurratur ad S. Sedem. 3° Ordinarius, dummodo iustae adsint et rationabiles causae, diversae ab eis ob quas indultum apostolicum oratorii privati conces­ sum est, etiam sollemnioribus festis permittere potest Missae celebra­ tionem per modum actus (can. 1195, § 2). 5. Sacrum facere in oratorio domestico sine licentia auctoritatis ecclesiasticae non est grave, dummodo absit contemptus et scandalum omniaque praescripta liturgica rite serventur. Dum e contra grave foret, extra casum necessitatis, celebrare in oratorio valde indecenti; veniale, si leviter indecens esset. 710. An et quibus sub conditionibus possit Ordinarius permittere Missae celebrationem extra locum sacrum. — 1. Ordinarius loci vel, si agatur de domo religionis exemptae, Superior maior, potest iusta ac rationabili de causa, in aliquo extraordinario casu et per modum actus, concedere licentiam celebrandi extra ecclesiam et oratorium super petram sacram et decenti loco, numquam autem in cubiculo (can. 822, § 4). Quinque conditiones, uti patet, requiruntur: 1° ut adsit causa iusta et rationabilis, licet non gravis, ex. gr. necessitas vel utilitas multorum aut etiam paucorum vel unius; ita iure novo pro certo habe­ mus, aliter ac iure antiquo; 2° ut solum in casu aliquo extraordinario licentia concedatur, ex. gr. si ecclesia vel oratorium sit dirutum, aut nimis parvum, tempore pestis vel inundationum aut terraemotus, occasione itineris si desint ecclesiae etc.; 3° per modum actus tantum (cfr. n. 709, 4); 4° ut ipsa celebretur super petram sacram; 5° loco decenti, ex. gr. ante fores ecclesiae, numquam vero in cu­ biculo. 2. Si adsint praefatae conditiones Missa permitti potest etiam sub DE PRAECEPTIS LITURGICIS IN MISSA SERVANDIS 669 (lio et diebus ferialibus; qua de re magna erat olim controversia DD. (22). At si agitur de Missa celebranda sub dio extra domum religiosam, etiam religiosi exempti indigent licentia Ordinarii loci, nisi forte Su­ perior maior speciali induito apostolico gaudeat. Id ex principiis iuris aperte deducitur. Si urgeat vera et valde gravis necessitas, Ordinarius permittere potest ut Missa celebretur etiam sine petra sacra. 711. An aliquando sine licentia Ordinarii Sacrum fieri possit extra locum sacrum. — 1. Etiam in casu necessitatis, licet quidam negent (23), requiritur licentia Ordinarii, si obtineri possit sine magna difficul­ tate (24). 2. Quod si necessitas ita urgens sit, ut nullam moram patiatur, nec proinde peti possit licentia, fas est sacerdoti Missam celebrare extra ecclesiam vel oratorium ex praesumpta Ordinarii licentia, vel melius ex facultate ab ipso iure communi concessa, quatenus lex eccle­ siastica non obligat quando servari nequeat sine gravi incommodo. Sane, ut ait Benedictus XIV (25), « lex quae prohibet, ne quis Missam alibi celebret, quam in templis aut oratoriis publicis privatisque, praecipuam quandam restrictionem habet, si Missa, quae omnino celebranda sit, non possit in eiusmodi locis celebrari; nam eo in casu licet Sacrificium ubique facere, dummodo locus, in quo fit, nihil indecori habeat ». Necessitas attendi debet non respectu solius sacerdotis, aut alicuius fa­ miliae privatae vel paucorum, sed praesertim respectu multitudinis fidelium seu multorum. Verificatur autem in genere quando ecclesia vel oratorium desit, aut adiri nequeat, vel non sine magno incommodo, a fidelibus qui proinde Sacrum cui assistere debent, carerent, nisi hoc extra locum sacrum fieret (26). Palam est, eiusmodi necessitatem verificari tantum diebus dominicis et festis de praecepto, aut quando agitur de Viatico ministrando. 3. Nonnulli dicunt, Missam extra ecclesiam et oratoria in casu ne­ cessitatis absque Ordinarii licentia posse licite celebrari, si legitima adsit consuetudo (27). Si consuetudo sit vere legitima, id potest admitti; at fatendum, saepius nonnisi abusum, equidem eliminandum, haberi. (22) Cfr. Suarez. I. c., sect. 3; S. Alph., I. c., n. 336; Gasparri, L c., n. 278; Many, l. c., n. 6. (23) Reiffenstucl, in tit. Dc celebratione Missar., n. 12; Quarti, Rubricae Missalis, part. III. tit. 10, η. 1, sect. 1, dub. 5. (21) S. Thom.. S. thcol., Ill, q. 83, a. 3, ad 2; Suarez, I. c., u. 4; S. Alph., I. c.: Gattlco. De usu «Horis porlatilis, cap. 9, n. 8 ss.; S. Antoninus, Summa, p. Ill, tit. 13, § 4. (25) Op. cil., lib. Ill, cap. 6. n. 7. (26) Gattico, I. c., n. 6; Gasparri, I. c., n. 274. (27) Cfr. Gasparri, I. c., n. 275; Many, I. c., 3°. 670 LIBER IV - PARS II - CAPUT V π 712. An Missa celebrari possit in mari. — 1. Celebratio in mari sine induito apostolico illicita est. Id olim erat longe communius et probabilius (28); hodie est omnino certum, cum ex can. 822, § 3, ne ei quidem, qui induito gaudet altaris portatilis, liceat celebrare in mari. S. R. C. in Vicen., 4 mart. 1901 (29), declaravit licentiam celebrandi in navi concedi non posse ab Episcopo proprio cuiusque sacerdotis, nec ab Epi­ scopo dioecesis, e qua solvit navis. Ratio prohibitionis est periculum irreve­ rentiae, i. e. periculum ne Sanguis Christi effundatur. 2. Requiritur indultum speciale S. Sedis. Hanc facultatem obtinent a iure Cardinales (can. 239, § 1, n. 8) et Episcopi (can. 349, § 1, 1°). Indultum concedi solet sub his conditionibus: 1° ut assistat alter sacerdos; 2° ut mare sit tranquillum; 3° ut nullum adsit irreverentiae periculum. Quandoque conceditur ut sine alterius sacerdotis assistentia ce­ lebretur, ideoque satis est ut alia ratione caveatur periculum effun­ dendi Sanguinem Christi. 3. Quidam etiam ex consuetudine id licere contendunt (30): Vix, nostro indicio, haberi potest legitima consuetudo hac in re. 4. Hodie habentur naves ingentis molis et affabre constructae, quae nullum periculum irreverentiae pro Sacro faciendo exhibent, ne scii. Sanguis Christi effundatur. Imo in quibusdam navibus habetur sacellum fixum, ubi asservatur quoque SS. Sacramentum. In isto sacello omnes sacerdotes, etiam sine peculiari induito apo­ stolico, possunt Missam celebrare. Qui vero habent privilegium al­ taris portatilis, Sacrum facere non prohibentur in praedictis navibus, etiam extra peculiare sacellum stabiliter erectum, servatis servandis; nec obstat, in casu, praescriptum can. 822, § 3. Iter per viam ferream in nonnullis regionibus etiam octo aut decem dies integros et continuos durat. Adsunt ratione huiusmodi diuturni itineris pecu­ liares commoditates. Qui habet privilegium altaris portatilis probabiliter non vetatur Missam celebrare, dummodo absit quodeumque periculum irreverentiae et omnia rite serventur. 713. Num liceat celebrare in templis haereticorum et schismati­ corum. — 1. « Non licet Missam celebrare in templo haereticorum tel schismaticorum, etsi olim rite consecrato aut benedicto » (can. 823, § 1). (28) Lugo. I. (29) (30) cap. 10. Boned. XIV, I. c., n. 8 ss.; Suarez, l. c., η. I; S, Alph., I. c.; Pignatclll, consuit. 1*24; c., sect. 3. Acta S. Satis, vol. XXXIII. p. 079. Gattlco, I. c., n. 9; Fagundez, In quinque Ecclesiae praecepta, praecept. I lib III η. 5; Many, I. c„ n. 12. DE PRAECEPTIS LITÏIRGICIS IN MISSA SERVANDIS 671 Templum ab haereticis erectu hj et dicatum certe non est conse­ cratum, si dedicator non habebat verum characterem episcopalem, aut ritum ab Ecclesia catholica probatum in templi dedicatione non adhi­ buit (31). Proinde, licet templum ad Ecclesiam catholicam pertineat, Missa in eo celebrari nequit, uti patet, nisi prius ab Episcopo catholico valide consecretur aut benedicatur. Si dedicator erat verus Episcopus et ritum Ecclesiae catholicae servant, dedicatio valet (32), ita ut, si templum transeat ad cultum catholicum, nova consecratio aut benedictio non requiratur. Pariter templum catholicum, si ab haereticis vel schismaticis occupetur, non ideo amittit suam consecrationem vel benedictionem. 2. In casu verae necessitatis, dummodo scandalum absit et peri­ culum perversionis, Missam licite celebrari posse in templo haeretico­ rum vel schismaticorum, pro certo habendum (33). Articulus II. De loco proximo celebrationis seu de altari. 714. Notiones generales. — 1. Numquam licet Missam celebrare nisi in altari, nec S. Sedes, extra casum necessitatis, concedere solet facultatem celebrandi sine altari saltem portatili (1). Talis facultas concessa est v. g. pro regione Mexicana, pro Russia et aliis locis, ob peculiaria omnino adiuncta, sub quibusdam clausulis et conditionibus. 2. Locus sacrificii eucharistici dicitur altare, i. e. alta ara, quia nonnihil a terra sublevatus est, ut actio sacrifica sit commodior, et fideles adstantes oblationem in illo peractam facilius intueri possint. Proprie loquendo, altare comprehendit basim cum tabula superiore (2); sed aliquando altaris nomine venit sola tabula superior, quae strictiore sensu vocatur mensa altaris. 3. Sensu liturgico, nomine altaris immobilis seu fixi venit mensa superior una cum stipitibus per modum unius cum eadem consecratis; nomine altaris mobilis seu portatilis, petra, ut plurimum, parva, quae ' ί (31) Bencd. XIV, cplst. Iam inde, 12 muli 1756, 5 3 m. (32) Benedictus XIV, l. c., 5 5. (33) Cfr. S. C. Officii, 5 lun. 1889; Collect. S. C. de Prop. Fide, II. n. 1707. *— ■ (1) Bencd. XIV, l. c„ cap. 2; Suarez, I. c., sect. 5. (2) Lugo. 1· c., sect. 2, η. 71. 672 LIBER IV - PARS II - CAPUT V sola consecratur, quaeque dicitur etiam ara portatilis seu petra sacra; vel eadem petra una cum stipite qui tamen non fuit una cum eadem consecratus. In ecclesia consecrata saltem unum altare, praesertim maius, debet esse immobile; in ecclesia benedicta omnia altaria pos­ sunt esse benedicta (can. 1197). Tam mensa altaris immobilis quam petra sacra constare debent cx unico lapide naturali, integro et non friabili. In altari immobili tabula seu mensa lapidea ad integrum altare debet protendi, et cum stipite apte cohaerere; stipes autem sit lapideus vel saltem latera seu columellae quibus mensa susten­ tatur sint ex lapide. Petra sacra debet esse tam ampla ut saltem hostiam et maiorem partem calicis capiat (can. 1198, §§ 1. 2, 3). Tum in altari immobili tum in petra sacra sit, ad normam legum liturgicarum, sepulcrum continens reliquias Sanctorum (3) lapide clausum (can. 1198, § 4) - (4). 4. Missa super altare celebrari nequit, nisi, secundum leges liturgicas, sit consecratum (5), idest vel totum, si agatur de immobili, vel ara tantum portatilis, si de mobili. Aras portatiles omnes Episcopi, etiam titulares, consecrare possunt, et alii, quibus vel ex iure (Abbates et Praelati nullius, Vicarii et Praefecti Apostolici, S. R. E. Cardinales, licet charactere episcopali careant) vel ex speciali privilegio apostolico haec potestas competit; altaria immobilia ii tantum con­ secrare valent (cfr. n. 707, 3), qui habent facultatem consecrandi ecclesiam vel oratorium (can. 1199)-(6). 5. Altare tum immobile tum mobile divinis tantum officiis et praesertim Missae celebrationi debet esse reservatum, prorsus excluso quolibet usu profano (can. 1202, § 1). 6. Subtus altare nullum sit reconditum cadaver; cadavera autem quae prope altare sepulta forte sunt, distent ab eo saltem spatio unius metri (a mensa, non a petra sacra); secus Missam in altari celebrare non licet, donec cadaver removeatur (can. 1202, § 2). (3) Sufficit ut in sepulcro includantur reliquiae unius Martyris et Confessorum aut Vir ginum, vel unius solummodo Martyris. S. R. C. Vilnen., 16 febr. 1906, ad III, n. 4180. (4) In consecratione altaris, loco calcis ct sabuli, quae a Pontificali Rom. Indicantur, adhi­ beri potest gypsum, caementum, vel quid simile; ct in casu oratio analoga est immutanda, s R. C. Dubiorum, 4 aug. 1905, ad I, n. 4165. (5) Pont if· Rom· P. II, tit. De, altario consecratione,; J)c altaris consecratione, quae fi! sint ecclesiae dedicatione; Dc, altaris consecratione, cuius sepulchrum reliquiarum est in medio sum­ mitatis stipitis; Dc altaris portatilis consecratione. (6) In consecratione altarium portatilium Episcopus consecrans adiuvari potest a sacer­ dotibus in crucibus ex Incenso formandis et candelis imponendis. S. R. C. Rrunen. 14 ian. 1910, ad IV, n. 4244. | "’W Si agitur de pluribus aris portatilibus consecrandis, satis est ut Episcopus liniat caemento labium sepulcri unius arae, et dum ipse prosequitur in sacrarum reliquiarum repositione, adslstentcs sacerdotes lituram et cuiusque sepulcri clausuram peragere nossnnt q n C Bellunen. et Feltrien.. 10 maii 1890, ad II, n. 3726. BE PRAECEPTIS LITURGICIS IN MISSA SERVANDIS 673 In altaribus quae exstant super cryptam, in qua sunt plura cadavera humata, ita ut altare separatum sit a l>culis mortuorum tantum per cameram lapideam ipsius cryptae, licitum est Missam celebrare, quamvis in linea recta sub altari sint cadavera in pavimento cryptae (7). 715. Exsecratio altaris. — Quoad altari exsecrationem, haec sedulo attendas : 1° Altare immobile amittit consecrationem, si tabula seu mensa separetur a stipite, etiam per temporis momentum; quo in casu Ordi­ narius potest permittere ut presbyter consecrationem altaris rursus perficiat ritu ac formula breviore (8). 2° Tum altare immobile tum petra sacra amittunt consecrationem: a) si frangantur enormiter sive ratione quantitatis fractionis, ex. gr. si magna pars sit abrupta et divisa, sive ratione loci unctionis, i. e. in medio altaris et in quatuor eius angulis, seu in locis in quibus cruces fiunt sacro oleo inungendae; b) si amoveantur reliquiae aut frangatur vel amoveatur oper­ culum sepulcri, excepto casu quo ipse Episcopus vel eius delegatus operculum amoveat ad illud firmandum vel reparandum vel subro­ gandum, aut ad visitandas reliquias (can. 1200, §§ 1, 2). Levis fractio operculi non inducit, aliter ac olirn, exsecrationem et quilibet sacerdos potest rimulam caemento firmare (can. 1200, § 3). Exsecratio ecclesiae non secumfert exsecrationem altarium sive immobilium sive mobilium; et viceversa (can. 1200, § 4). Sacrum facere super altare non consecratum una aliave vice, modo absit contemptus et scandalum, non videtur grave; si altare sit exse­ cratum vel interdictum (cfr. can. 2272, § 1), idem dicendum (9). S. Sedes indultum celebrandi extra altare consecratum non solet conce­ dere. Utrum in casu gravissimae necessitatis, ex. gr. ut Viaticum ministretur (7) S. 11. C. De, Queretaro, 18 Iui. 1902, nd V, u. 4100. (8) Ritus seu formula brevior consecrationis altaris immobilis quod amisit consecra* tinnem ob separationem, etsi momentaneam, tabulae seu mensae a stipite: uti in casu do quo agit. Codex lur. can. in canone 1200, § 1: « Instaurato altari immobili et mensa, integrum reliquiarum sepulcrum habente, cum stipite conjunct a consecrator sancto chrismato inungat, ad modum crucis, coniunetiones mensae cum stipite in quatuor angulis, quasi illas coniungens, ad singulas cruces dicens: In nomine Pa \ tris et Fi t lit et Spiritus t Sancti, recitatis doin orationibus Mairstalem tuam, et Supplices (c. deprecamur iuxta Pontificale Romanum; ac subinde scripto declaret ac testetur praefatum altare a se, ordinaria vel delegata auctoritate, rite consecratum, uti talem haben­ dum esso ct sub eodem titulo quo ipsum ante oxeerationem gaudebat ». S. R. C. 9 sept. 1920; A. A. S., XII. p. 149. In eodem Decreto exhibetur etiam ritus ct forma brevior in consecratione altarium quae amiserunt, consecrationem: uti in casu de quo agit Codex in canone 1200, § 2, nn. 1 et 2. Ctr. .4. A. S., I. c.. p. 450 ss. (9) Cfr. Cappello, Dc censuris, n. 468 ss- 674 LIBER IV - PARS II - CAPUT V moribundo, liceat celebrare extra altare consecratum, controvertitur. Quidam absolute negant; nonnulli dubitant; alii affirmant. Horum sententia certa est; agitur enim de materia mere ecclesiastica (10). Imo etiam in casu gravis necessitatis censemus licitam esse, servatis ser­ vandis, Missae celebrationem. 716. Titulus altaris. — Quodlibet altare ecclesiae, saltem immo­ bile, proprium sibi titulum habere debet. Titulus primarius altaris maioris idem debet esse ac titulus ecclesiae. De Ordinarii licentia mutari potest titulus altaris mobilis, non autem altaris immobilis. Sine induito Sedis Apostolicae nequeunt dedi­ cari altaria Beatis, etiam in ecclesiis et oratoriis in quibus eorum offi­ cium et Missa concessa sunt (can. 1201). 717. Missa coram SSmo exposito. — Celebrare Missam coram SS. Sacramento, etsi velato vel in pyxide exposito, non licet sine gravi causa, vel speciali induito apostolico in ecclesiis in quibus non desunt alia altaria; nec in illo altari distribui potest Communio, sive intra sive extra Missas (11). Sed, praeter Missam expositionis in altari, ubi publice expositum est SS. Sacramentum, aliam sollemnius celebrari, attenta consuetudine immemorabili, toleratur (12); item capitularem seu conventualem, etiam lectam de vigilia vel de feria (13). 718. Privilegium altaris portatilis. — 1. Privilegium altaris por­ tatilis vel iure vel induito Sedis Apostolicae tantum conceditur (can. 822, § 2). 2. Hoc privilegium ita est intelligendum, ut secumferat facul­ tatem ubique celebrandi, honesto tamen ac decenti loco et super pe­ tram sacram, non autem in mari (can. 822, § 2). 3. Gaudent privilegio altaris portatilis ex iure: — 1° Cardinales (can. 239, § 1, 3°); — 2° Episcopi sive residentiales sive titulares (can. 349, § 1, 1°); — 3° Vicarii et Praefecti Apostolici (can. 294, § 1, 308); — 4° Abbates et Praelati nullius (can. 323); — 5° Administratores Apostolici (can. 315); — 6° Protonotarii participantes, non autem supranumerarii vel ad instar aut honorarii (11 ) ; — 7° Assessores et (10) Cfr. resp. S. C. de Prop. Fide. 12 mail 1728. (11) S. R. C. Societatis Icsu, 11 mali 1878, ad I et V, n. 3118; Baioncn., 13 sept. 1879, ad I, n. 3505; Mariano pol ilana, 17 april. 1919; 27 iul. 1927, (12) S. R. C. De XicaraQua, 27 sept.- 1 oct. 1804, ad II, η. 3124; Nivcrncn.. 28 sept 1882, ad I, n. 3558. (13) S. R. C. cit. decr. 27 sept. - l oct. 1864, ad III et IV. (14) Pius X, Motu proprio « Inter multiplia* », 21 febr. 1905, nn. 2, 22. DE PRAECEPTIS LITURGICIS IN MISSA SERVANDIS 675 Secretarii Sacrarum Congregationum (15); — 8° Auditores Rotae, ex praedicta Pii XI Const. «Ad incrementum », n. 74; item ex eadem Const-. Praelati Votantes et Referendarii Signaturae Apostolicae (ib. nn. 127, 144). An referendarii Signaturae Apost. hoc privilegio gauderent, controvertebatur. Ante Concilium Trid. certe fruebantur ex concessione Pauli III, 30 iul. 1540; at Patres Tridentini omnia eiusmodi privilegia revocarunt. Res con­ troversa mansit usque ad Pium XI, qui in praefata Constitutione ♦ Ad in­ crementum » privilegium hoc et alia concessit. 4. Attentis verbis can. 822, § 2 « ubique celebrandi », pro certo ha­ bemus, restrictionem contentam in litteris Innocenta XIII, 13 maii 1723, et confirmatis a Benedicto XIII, non amplius vigere, adeo ut Episcopis aliisque privilegium habentibus omnino liceat, absque ulla limitatione, altare erigere ibique sacrosanctum Missae sacrificium celebrare, etiam extra domum propriae habitationis in domibus laicis. 5. Episcopi super altare portatile et Sacrum ipsi facere et aliud in sui commodum permittere valent; et fideles omnes alterutrum ex eisdem Sacris audientes, quoties opus fuerit, praeceptum Ecclesiae adimplent (16). 6. Qui gaudent privilegio altaris portatilis ex personali concessione ipsis a S. Sede facta, debent omnino stare concessionis induito. Ordi­ narie non conceditur plurium Missarum celebratio, sed unius tantum. Nullus vero dies excluditur; quare potest quis privilegio uti etiam illis diebus, quibus non est permissum in oratoriis privatis celebrare iis, qui frumitur privilegio oratorii privati. Privilegio altaris portatilis gaudent ordinarie missionarii, qui illud obti­ nent vel immediate a S. Sede vel ab ipsis Vicariis Apostolicis, quibus S. C. de Prop. Fido solet indulgere ut missionariis communicare possint privilegium celebrandi super altare portatile. Etiam nonnullis Regularibus post Concilium Trid. hoc privilegium datum seu restitutum est (exstinctum enim fuerat, ut omnibus constat, decreto Cone. Trid. Sess. XXII, De obs. et evil, in celebr. Miss.), aut sine restrictione aut cum aliqua restrictione. Ita, ex. gr. privilegium restitutum est Patribus S. I. quoad loca missionum a Gregorio XIII Brevi « Usum altaris », 1 oct. 1579. Alia similia privilegia aliis Regularibus concessa vel restituta vide apud Ga­ spard et Many ( 17). (15) Pius XI, Const. · zid incrementum », 15 aug. 1934, n. 17 (J. A. S., XXVI, p. 497 ss.). (16) Decr. S. R. C. 19 mail 1896, dio 8 iun. eiusdem nnni n Leone XIII probatum. Cfr. Decreta authentica, n. 3903. Dubitari nequit quin hoc Decretum adhuc vigeat. (17) Gaspard, L c„ n. 262; Many, l. c., n. 9. r 676 LIBER IV - PARS II - CAPUT V 7. Quomodo intelligenda sunt verba can. 822, § 2 « honesto tamen ac decenti loco »? Locus honestus ac decens dicitur, qui congruus sit Missae celebrationi, mundus et convenienter ornatus, ita ut debito cum honore ac reverentia Sacrum fieri queat; at non requiritur ut locus ab omnibus domesticis usibus liber sit. Locus honestus et decens non est cubiculum. Potestne Missa celebrari sub dio vel sub terra? Attento iure an­ tiquo, negant Gasparri (18), Ojetti (19) et alii; attento iure novo, affir­ mative respondemus, dummodo locus sit honestus et decens, quia praescriptum cit. can. § 2 excludit tantummodo Missae celebrationem in mari. Privilegium altaris portatilis, si concedatur non sacerdoti, ut aliquando fit, importat permissionem ut Missa ab aliquo sacerdote requisito celebretur in altari portatili, seu in loco honesto et decenti ab indultario pro sui commodo electo. Nisi plures Missae expresse permittantur, una tantum intelligitur per­ missa; et quidem ea celebrari nequit, nisi praesente physice aut moraliter in­ dultario. 719. Altare privilegiatum. — 1. Nomine altaris privilégiât! illud venit, quod speciale hoc privilegium habet adnexum, scii, ut sacerdos indulgentiam plenariam applicare possit animae illius defuncti, pro quo in eo celebrat. Quare eiusmodi altaris privilegium consistit in plenaria indulgentia, quae, spectata mente R. Pontificis et usu potestatis cla­ vium, animam statim liberet ab omnibus poenis purgatorii; si vero spe­ ctetur applicationis effectus, intelligenda est indulgentia, cuius mensura divinae misericordiae beneplacito et acceptationi respondet (20). Exinde patet, effectum huius indulgentiae non esse infallibilem. Nam, licet R. P. offerat Deo ex thesauro Ecclesiae quantum sufficit ad animam statim liberandam ab omnibus poenis purgatorii, Deus tamen non tenetur illud pretium acceptare, et ideo sive acceptatio sive mensura acceptationis pendet a beneplacito divinae misericordiae. 2. Indulgentia conceditur favore animae, pro qua Missa celebratur. Quod si celebretur pro pluribus defunctis, indulgentia altaris ad unum ex iis limitatur, qui praevie determinari debet a celebrante (21). Proinde Missa et indulgentia altaris privilégiât! nequeunt dividi, sed utraque pro eodem defuncto est applicanda (22). (18) Loc. ci/., η. 272. (19) Op. cil. V. Allure parlai ils. n. 337. (20) S. (’. Indulg. in una S. Flori, 28 lui. 1810; bccrcta, authentica, n. 280 (21) 8. (’. Indulg. Jndeffaven., 29 febr. 1801; Romana, 19 iun. 1880 nn. 102 151· S Pn · nlt.. 6 lui. 1917, tui I. Cfr. Acta Apoftt. Sertie, vol. IX, p. 440. (22) S. C. Indulg. 18 dec. 1885. DE PRAECEPTIS LlTUIlGICIS Ιλ MISSA SERVANDIS 677 3. Privilegium potest esse locale seu reale, et personale. Dicitur locale, si est adnexum altari, et ideo omnes qui in eo celebrant, privi­ legio f ruuntur; personale, si est concessum ipsi sacerdoti, qui proinde indulgentiam altaris privilégiât! applicare potest, ubicumque ce­ lebret. 4. Privilegium locale his generatim regulis subiicitur: a) Altare debet esse fixum, nisi expresse in induito permittatur portatile. Fixum autem hic intelligitur non sensu liturgico, sed tantum quod stabile et inamovibile sit, licet non consecratum, et in cuius medio lapis consecratus, etiam amovibilis, positus sit (23). b) Privilegium inhaeret altari in honorem alicuius Sancti vel Mysterii erecto, non lapidi (24). Hinc privilegium manet si, in altari fixo, lapidi consecrato alius pariter consecratus substituatur (25); re­ viviscit, si altare destructum reaedificetur intra quinquaginta annos sub eodem titulo sive in eodem sive etiam in alio loco ecclesiae, vel in ecclesia destructa, sed in eodem loco reaedificata (26). c) Aliter ac antea (27), hodie recipi possunt onera perpetua Missarum ad altare privilegiatum celebrandarum (28). Privilegium altaris privilégiât! distinguitur in perpetuum, quod perpetuo durat, et ad tempus, quod tantum pro certo tempore concessum est, puta ad septennium. Dicitur etiam quotidianum, quando singulis diebus indulgentia obtineri potest. Etiam privilegium personale conceditur vel in perpetuum vel ad tempus, pro omnibus diebus, vel pro aliquibus diebus in hebdomada. Hoc indultum Ordinario non debet necessario exhiberi, nisi aliter caveatur in con­ cessione (29). 5. Sacerdos, qui gaudet privilegio personali altaris, pro aliquot hebdomadae diebus, si aggregatus sit alicui sodalitati vel congregationi, quae etiam dicto privilegio gaudet, potest utroque privilegio frui, dum­ modo in induito aliter expresse non disponatur (30). At qui ex pluribus titulis privilegio altaris gaudet, una eademque Missa nequit pro nu­ mero titulorum, quibus fruitur, plures indulgentias plenarias appli­ care, sed unam tantum. _ 6. Non solum is qui celebrat pro vivis, sed etiam ille, qui Sacrum (23) S. C. Indulg. Mcchlinicn.. 20 mart. 1840. n. 331. (24) S. C. Indulg. Lcodien., 27 sept. 1843, n. 324. (25) S. C. Indulg. Mcchlinicn., 15 dec. 1841, ad III, n. 295. (20) Can. 75, 924; S. C. Indulg. Conslantien., 18 iul. 1712, n. 13; Murana, 16 sept. 1723, n. 84; Nanccycn., 24 april. 1843, n. 317. (27) S. C. Indulg. Panormitana, 16 nov. 1711, n. 41. (28) S. Pocnit., 6 Iul. 1917, ad II. Cfr. Acta Apost. Sedis, I. c. (29) S. C. Indulg. Valcnlincn., 5 febr. 1841, ad I, n. 286. (30) S. C. Indulg. Meliten., 2Ί mati 1839, n. 272. 678 LIBER IV - PARS II - CAPUT V offert pro vivis et simul pro defunctis, indulgentiam altaris privilégiât! applicare nequit (31). Indulgentia altaris privilégiât! defunctis applicata nullatenus im­ pedit, quominus sacerdos per sacram Communionem, quam in Missa suscipit, unam vel plures alias indulgentias lucrari et sibi vel defunctis applicare queat. Inscriptio, quae reperitur in aliquibus altaribus: Altare privilegiatum pro vivis atque defunctis, ita est interpretanda, ut tam pro vivis, si in ipso altari pro vivis applicatur, quam pro defunctis, si pro his appli­ catur, concessa intelligatur indulgentia plenaria; pro vivis quidem ad inodum iurisdictionis, pro defunctis vero ad modum suffragii (32). 7. Missa celebrata ad altare privilegiatum est per se privilegiata; scii, ad acquirendam indulgentiam defuncto, vel vivo, si is habeat conditiones requisitas, necesse non est, ut vel sacerdos vel offerens eleemosynam intendat applicationem privilegii (33). 8. Ut sacerdos privilegio, sive locali sive personali, gaudeat, non tenetur, aliter ac olim (34), Missam de Requiem dicere, quoties per ru­ bricas id liceat; decet tamen huiusmodi Missam, quantum fieri potest, celebrari (35). Item, qui ratione expositionis SS. Sacramenti, aut Stationis eccle­ siae, vel alterius sollemnitatis dicit Missam de die vel votivam, quando per rubricas liceret Missam dicere de Requiem, fruitur nihilominus pri­ vilegio altaris (36). Qui habet privilegium personale pro tribus vel quatuor Missis in singulis hebdomadis, attento citato deer. S. Officii, non tenetur am­ plius, ut olim (37), celebrare diebus non impeditis Missam de Requiem, seu differre huius Missae celebrationem ad dies non impeditos, quate­ nus in eadem hebdomada occurrant. 9. Episcopi, Abbates vel Praelati nullius, Vicarii et Praefecti Apostolici ac Superiores maiores religionis clericalis exemptae (non autem Vicarii Generales et Capitulares), possunt designare et declarare unum altare privilegiatum quotidianum perpetuum, dummodo aliud non ha­ beatur, in suis ecclesiis cathedralibus, abbatialibus, collegiatis, conventualibus, paroecialibus, quasi-paroecialibus, non autem in oratoriis (31) S. C. Indulg., 23 lan. 1901. (32) S- C. Indulg., 25 aug. 1897. (33) S. <’. Indulfc. Vennm., 12 mart. 1855. n. 366; Off. 17 iun. 1915; Acta A post. Sedi», VII, p. 410. (34) S. C. Indulg. Incerti loci in Gallia, 11 npril. 1810. ad I et III n 281 (35) S. C. S. O. 20 febr. 1913. (36) S. O. Indulg. Urbis et Orbie, 11 april. 1864. n. 404. < (37) S. C. Indulg.. decret, cit. 11 april. 1840, ad II; Brioccn., 22 febr. 1847. ad II. n. 339. DE PRAECEPTIS LITURGICIH IN MISSA SERVANDIS 679 publicis vel semi-publicis, nisi sint ecclesiae paroeciali unita seu eius­ dem subsidiaria (can. 916). Ut indicetur altare esse privilegiatum, nihil aliud inscribatur, nisi: altare privilegiatum, perpetuum vel ad tempus, quotidianum vel non, secundum concessionis verba (can. 918, § 1). 10. Die commemorationis omnium fidelium defunctorum, omnes Missae gaudent privilegio ac si essent ad altare privilegiatum celebratae (can. 917, § 1). At indulgentia, uti patet ex supra dictis (n. 719, 2), applicari non potest nisi uni defuncto; et ideo qui pro pluribus vel pro omnibus fidelibus defunctis celebrat, determinare debet animam, cui applicare intendit indulgentiam. Omnia altaria ecclesiae per eos dies quibus in ea peragitur appli­ catio Quadraginta Horarum, sunt privilegiata (can. cit., § 2). Agitur de supplicatione proprie dicta, scii, de ea quae fit ad normam Indulti Clementis XII, 1 sept. 1730, et Const. Bened. XIV « Accepimus », 16 april. 1747. Sacerdos, qui actum heroicum pro defunctis fecit, gaudet quotidie personali privilegio (38). 11. Pro Missis celebrandis in altari privilegiato nequit, sub obtentu privilegii, maior exigi Missae eleemosyna (can. 918, §2). Haberetur enim simonia. 12. Ad lucrandam indulgentiam altaris privilégiât! non requiritur in celebrante status gratiae. Haec sententia, quae communius a DD. probabilior dicitur (39), nobis certa prorsus videtur, quia efficacia pri­ vilegii non innititur personalibus sacerdotis dispositionibus, sed unice provenit ex suffragio Ecclesiae. 13. An et quale discrimen exsistat inter indulgentiam altaris pri­ vilégiât! et alias indulgentias plenarias, vide n. 719, 1 et 2. An sacerdos, qui Missam de Requiem non celebravit, diebus per­ missis, in altari privilegiato, satisfecerit, necne, suae obligationi, et utrum ad aliquid teneatur, vide n. 661. 720. An Missa celebrari possit super altare alterius ritus, vel pa­ pale. — 1. « Deficiente altari proprii ritus, sacerdoti fas est ritu proprio celebrare in altari consecrato alius ritus catholici, non autem super Grae­ corum antimensiis » (can. 823, § 2). Quatuor conditiones requiruntur: a) ut desit altare proprii ritus; (38) RaccoUa di orazioni e pie opere per le quali sono state concesse da i Somnii Ponte fici le SS. Indulyenzc, p. 531. Hftoc collectio est authentica, ut constat ex decreto S. C. Indulg.» 23 iul 1898. (39) Qénlcot, l. c., η. 404; Marc, I. c„ u. 1743. T LIBER IV - PARS II - CAPUT V 680 — b) ut sacerdos celebret ritu proprio; — c) ut altare sit consecratum; — d) ut altare sit ritus catholici. Prohibitio ne, his conditionibus de­ ficientibus, Sacrum fiat, gravis est. In ecclesiis Graecorum unicum fuit semper, et est etiam hodie, altare; ac una super illud celebrata Missa, altera per eundem diem celebrari nequit (40). Quamvis vero Graeci habeant unicum altare in ecclesia, plura tamen ipsi ecclesiae proxima ac muro disiuncta habent sacella sive oratoria, quae vocan­ tur paraecclesiae, quasi ecclesiarum appendices, in quibus liturgiain privatim agunt (41). Apud Graecos sacrificium Missae celebrari solet non tantum super altare lapideum, sed etiam super antimensia, quae sunt panni quidam, altarium ritu et vice consecrati (42). Utrum sub gravi, an sub levi prohibeantur sacerdotes latini celebrare super antimensiis per modum actus, i. e. una alterave vice, extra necessitatis casum, controvertitur. Alii affirmant esse grave; alii probabilius leve. Si urgeat gravis necessitas, secluso scandalo et contemptu, culpa nulla est. 2. «In altaribus papalibus nemo celebret sine apostolico induito » (can. 823, § 3). Benedictus XIV (43) haec habet: « Equidem cum Nos ipsi sacrave­ rimus hoc altare, et super ipso Deo operati Sacrum fecerimus, ob hanc causam pontificium altare appellandum est, nec ulli licet sacerdoti ad ipsum accedere, ut Missae sacrificium peragat, nisi antea facultas nostra intercesserit, iuxta morem et institutum S. Romanae Ecclesiae, quae mater et magistra ceterarum Ecclesiarum habenda est. Id aperte de­ monstratur exemplo altarium, quae sunt in Idcclesiis Lateranensi, Vaticana, aliisque Patriarchalibus huius Urbis, in quibus aris, solus R. Pontifex Sacrum facere potest, aut etiam Cardinalis aliquis certis tem­ poribus, facta tamen prius a Pontifice potestate, quae per apostolicum diploma declaratur ». Igitur altaria papalia sunt altaria summa quatuor Basilicarum: Lateranensis, Vaticanae, S. Pauli extra muros et S. Mariae Maioris. Olim etiam Basilica S. Laurentii extra muros huc spectabat. Missae celebratio in altari papali, sine apostolico induito, vetita est sub levi, non autem, ut quidam opinantur, sub gravi. 721. Altare Gregorianum. — Ex decreto S. Officii, 12 dec. 1912 (44) haec habentur: 1° Altare S. Gregorii in Monte Celio de Urbe esse vere (40) (41) (42) (13) Boned· XIV, /)e sacros. Miss. sacrif., lib. Ill, cap, n< Boned. XIV, l. c., n. 11; Goar, Eucholopium Graecorum, p. ΐβ; Gaaparri I . c., n. 2S7. Goar, I. c., p. 353 ss.; Bona, lib. I, cap. 20, η. I; Gattico' I c cap. 1, n. 13 e. Loc. di.. Appendix V, ad lib. Ill, JI. Acta Apost. Sedis, vol. V, p. 32 s. DE PRAECEPTIS LITURGICIS IN MISSA SERVANDIS 681 ac proprie privilegiatum ; 2° deinceps privilegium altaris Gregoriani ad instar non esse concedendum; 3° concessiones altaris Gregoriani personalis forsitan iam factas, habendas esse ut meras concessiones altaris personalis simpliciter privilégiât!. Quare doctrina ΔΑ., qui aliter opinati sunt (45), corrigenda est. 722. Missae Gregorianae. — 1. Dicuntur Gregorianae triginta Missae, quae per triginta continuos dies celebrantur ad exemplum 8. Gregorii. Tradit S. Gregorius (46), defuncto quodam Insto monacho, se Pretioso pariter monacho haec demandasse: Vade itaque, ab hodierna die diebus triginta continuis offer pro eo Sacrificium; stude, ut nullus praetermittatur dies, pro quo absolutione illius Hostia salutaris non offeratur. Absoluto Missarum numero, Justus monacho Copioso apparuit, cui se purgatorii cruciatibus ereptum eo tempore nunciavit: Fratres vero (inquit S. Gregorius, l. c.) sollicite computa­ verunt. dies, et ipse dies exstiterat, quo pro eo trigesima oblatio fuerat impleta. Hinc origo et usus Missarum, quae a S. Gregorio nuncupantur (47). 2. Fideles, qui celebrandas curant Missas Gregorianas, hac fiducia ducuntur, Missas istas ex divinae misericordiae beneplacito et accepta­ tione ita fore efficaces per intercessionem S. Gregorii, ut anima, pro qua applicentur, e poenis purgatorii liberetur. Quodnam vero sit prae­ cise fundamentum huius fiduciae, non constat. Probabilius videtur, S. Gregorium impetrasse a Deo hoc singulare beneficium, ut eius in­ tercessione anima illius, pro quo per triginta dies continuos totidem Sacrificia offeruntur, e purgatorio liberetur. Huc spectat declaratio S. C. Indulg. 11 mart. 1884: «Fiducia qua fideles retinent celebrationem tricenarii gregoriani (i. e. inducti exemplo S. Gregorii Magni) uti specialiter efficacem ex beneplacito et acceptatione divinae mise­ ricordiae ad animae a purgatorii poenis liberationem, est pia et rationabilis, atque praxis easdem Missas celebrandi est in Ecclesia approbata ». 3. Necessarium omnino est quod triginta Missae, quae Gregorianae appellantur, triginta diebus continuis sine interruptione celebrentur, ita ut sacerdos quavis de causa impeditus alium sibi substituere teneatur, Missam tricenariam celebraturum. Non satisfacit sacerdos, qui eadem die bis vel ter, vel per se (v. gr. die Nativitatis Domini) vel per alios, celebrationem réassumât, ita ut triginta dierum spatio Missae omnes celebrentur. Neque satisfacit (45) Cfr. Noldin, f. c., n. 326. (46) Dialog., lib. IV. cap. 55. (17) Boned. XIV, op. cil., lib. III. cap. 23. n. 2; Bened. XIII, serin. 20 de purgatorio; Rolland, t. VII, Mall. Paralipomen.. p. 54. n. 11: Clericatus. De sacri]. Missae, devis. 14, n. 19; Tamburlni, lib. 2. cap. 2. § 7, n. 5. Μ 682 LIBER IV - PARS II - CAPUT V idem sacerdos obligationi curandi tricenarium Gregorianum, si plu­ ribus sacerdotibus triginta Missas Gregorianae distributas committat, eadem die vel paucorum dierum spatio omnes celebrandas ad dictam intentionem. Ita ex cit . decr. S. Officii, 12 dec. 1912 (48). 4. Diebus in tricenario occurrentibus, in quibus Missa de Requiem a rubricis permittitur, necesse non est ut ipsa legatur, ad onus trice­ narii Gregorian i satisfaciendum (49). 5. Si intra triginta dies, quibus celebrantur Missae Gregorianae, occurrant postremi tres dies Hebdomadae Maioris, licet Missarum seriem hoc triduo interrumpere, coque elapso numerum absolvere (50). 6. Si sacerdos legitime impeditus, ex. gr. in lectulo decumbens, alium presbyterum invenire non potuerit, Missam tricenariam cele­ braturum, vel ex inadvertentia hanc Missam celebrandam omiserit, potestne diebus insequentibus numerum absolvere, quin teneatur denuo incipere? In hac re sedulo distinguenda videntur certa ab incertis: 1° Procul dubio, ut modo dictum est, non officit continuitati celebrationis interruptio quae accidit triduo maioris hebdomadae. 2° Si quis sciens et volens, nullo impedimento detentus i. e. culpabiliter interrumpit, oneri suscepto non satisfacit. 3° Si interruptio inculpabilis sit, v. g. ob infirmitatem superve­ nientem aliudve impedimentum legitimum, plures sunt auctorum sententiae. Quidam dicunt huiusmodi interruptionem officere continuitati, ita ut numerus tricenarius denuo inchoandus sit. Nonnulli distinguunt inter casum et casum, scii, prout eleemosyna maior pro Missis Gregorianis data fuerit, vel tantum ordinaria pro Missis manualibus. In priori casu, aiunt, sacerdos debet aut iterum inchoare numerum tricenarium, aut integram eleemosynam restituere oblatori, nisi ipse expresse condonet aut reducat. In altero casu, manet ex iustitia obligatio complendi numerum triginta Missarum, ex fidelitate onus tricenarium numerum denuo in· choandi. Cum autem, addunt patroni huius sententiae, fidelitas non (48) Cfr. etiam decr. S. C. Indulg., 14 ian. 1889. S. R. C. (Urbis, 8 april. 1028, n. 46Ô; Urbis, 16 oct. 1628, n. 477 ; U rbis tl Orbis, 30 ian. 1631) Missas pro vivis et defunctis approbatas, quae circumferebantur nomine S. Gregorii. prohibuit; item quindecim AuxiliaU rum, et de Patro Aeterno; sed nullatenus vetuit, ut quidam immerito sunt opinati, Missiproprie GreRorianas celebrari. Hanc, et non aliam, fuisse intentionem S. R. C. expresse dr claratur in fine cit. dccr. Urbis, 16 oct. 1628. ’ (49) S. C. S. Off. decr. cit., 13 dec. 1912, ad V. ■ (50) Boned. XIV, l. c„ n. 3; Instil, eccl., instit. 34, n. 22; S. C. Concilii, 7 moli 1791. DE PRAECEPTIS LITURGICIS IN MISSA SERVANDIS 683 obliget cum gravi incommodo, satis erit si, post factam interruptio­ nem sacerdos numerum triginta Missarum absolvat, et curet, si fieri poterit, ut aliqua saltem ex his Missis celebretur ad altare Gregorianum Urbis, vel ad altare Gregorianum ad instar, aut saltem ad altare privilegiatum (51). Alii censent probabilius sacerdotem, qui inculpabiliter interru­ perit, non teneri ad Missarum seriem repetendam, sed sufficere ut Missae nondum celebratae, postea celebrentur. Suadent autem ut sa­ cerdos animae defuncti indulgentiam plenariam applicet (52). Horum sententia non solum probabilior, sed certa, omnibus per­ pensis, videtur. Sane Missae Gregorianae celebrari debent triginta diebus continuis sine interruptione, vel ex iure divino i. e. ex ipsa rei natura, vel ex iure ecclesia­ stico, vel ex voluntate offerentium. Si ex mera voluntate offerentium, non est ratio sufficiens, cur sacerdos Missas repetere debeat in praedictis adiunctis tantumque incommodum subire, quia haec voluntas irrationabilis esset. Si ex iure mere ecclesiastico, sacerdos non tenetur rursus incipere, quia id sine gravi damno fieri non posset, ex. gr. si 15 vel 20 Missae iam celebratae fuissent; porro omnibus constat, legem ecclesiasticam non obligare cum gravi incommodo. Si ex ipsa rei natura, iterum distinguo: vel ex rei natura absolute, vel non. Si primum admittitur, explicari nequit quomodo seriem Missarum ultimo triduo Hebdomadae Maioris interrumpere liceat, eo vel magis quia haec in­ terruptio ecclesiastica tantum lege praecipitur; si admittitur alterum — quod, nostra sententia, videtur unice verum — non videtur haberi ulla solida ratio, speculative loquendo, cur eadem regula, quae applicatur ultimo triduo Hebdo­ madae Maioris, non sit applicanda quoque aliis casibus, quando scii, interruptio acciderit contra voluntatem et sine culpa sacerdotis. Patroni primae et secundae sententiae recursum ad S. Poenitentiariam seu ad S. Sedem suadent sacerdoti, cui nimis grave sit Missarum seriem repetere; quia, aiunt, « ex thesauro Ecclesiae huiusmodi defectus sanari valet »>. Necessitas aut opportunitas recursus non apparet in casu, cum nulla sanatione opus esse videatur, nec supplendum ex thesauro Ecclesiae, nam omnes triginta Missae aut celebratae fuerunt, aut celebrandae erunt. Igitur recursui ad S. Sedem, in casu inculpabilis interruptionis tricenarii numeri, pro sanatione obtinenda, locus esse non videtur. S. C. S. Officii 17 martii 1934 reprobavit praxim quadraginta quatuor Missarum iam ab aliquo tempore in dioecesi Presmiliensi Latinorum Poloniae Minoris inductam et propagatam, « qua asseritur animam cui, dum adhuc in (51) Cfr. Gennari, Questioni tcologiche-morali. n. 417: Ferre res, II, n. 484. q. 27; Verrnccrech, III» n. 304. (52) Marc, II. n. 1622; Aertnys-Damen. Theol. moralis, II, n. 210. .11 — CAPPELLO, Pr Sacramentis, I. 684 LIBER IV - PARS II - CAPUT V corpore esset, quadraginta quatuor Missae quovis modo ac tempore applicatae fuerint, ex revelatione divina, tertia die post mortem e purgatorio liberari». 723. Ornatus altaris. — Rubrica Missalis (53) mentionem facit de mappis, pallio, cruce, candelabris cum candelis, tabella secretarum, cussino supponendo Missali, parva campanula, ampullis vitreis vini ct aquae cum pelvicula et manutergio mundo. Breviter de singulis. 724. Mappae. — 1. Mappae seu tobaleae debent esse tres, mundae, benedictae (cfr. n. 89, 5), superiore saltem oblonga, quae usque ad terram pertingat, duabus aliis brevioribus, vel una duplicata. 2. Consuetudo ut tobalea superior usque ad terram non pertingat, tolerari potest iusta de causa (54). 3. Mappae altaris debent esse ex lino vel cannabe, et confectae ex gossipio prohibentur. Aliquando S. Sedes indulget ut ex alia materia conficiantur (55). Mappae ex quadam tela, Nipis dicta, non sunt permissae, quamvis concessum sit, ut liceret uti iis iam confectis (56). 4. Mappae habere possunt vela transparentia, quae repraesentent cruces, ostensoria, calices cum hostia, figuras Angelorum et alia similia sacra obiecta (57). 5. Sacrum facere, extra casum necessitatis, sine ulla mappa, grave est iuxta plures, leve iuxta nonnullos; celebrare cum duabus, vel cum una tantum, est leve aut nullum; item leve aut nullum est celebrare cum mappis non benedictis. 725. Palliu «I . — 1. Pallium altaris dicitur etiam antipendium, quia pendet ante altare, seu cooperit partem anteriorem altaris. 2. Debet esse coloris, quoad fieri potest, diei festo vel officio con­ venientis. At post expositum Sanctissimum Sacramentum, pallium altaris debet esse semper coloris albi (58). In sollemni commemoratione et in exsequiis defunctorum ad altare SS. Sacramenti non potest adhiberi pallium nigri coloris (59). Pallium altaris (53) Ruhr. gen. Misa. tit. XX, De praeparatione altaris ct ornamentorum cius. (51) S. R. C. Resolutionis dubiorum, 9 lun. 1899, α<1 I, n. 1029; 3. R. C. Uryellen., 30 det. 1881, ad XI. aliter declaraverat. Haec responsio ad 11 omissa fuit in novies. edit. Decret, auth. (55) S. R. C. Vicariatus Apostolici Se-ciuensis Sept. Occidentalis, 27 iun. 1898, n. 3995. (56) S. R. C. Placentina in Hisp., 13 aug. 1895, n. 3868. (57) S. R. C. Syren., 5 dec. 1868, ad V, η. 3191. (58) S. R. C. Taaoen., 9 iul. 1678, ad VII, n. 1615. (59) S. R. C. Montis Rryalis, 20 mart. I860, ad X, n. 3201. . M? DE PRAECEPTIS LITURGICIS IN MISSA SERVANDIS 685 in (pio asservatur SS. Sacramentum, si inibi cantetur Missa de Requie, debet esse coloris violacei (GO). 3. Materia pallii non est determinata; ideo confici potest ex qua­ cumque materia, modo decens sit. 4. Usus apponendi altari, loco soliti antipendii, parvum quoddam antipendium, vulgo Polia, circa dimidium metri habens ex quavis parte, quod suspenditur in medio altaris, tolerari nequit (61). 5. Celebrare in altari quod caret pallio, vel nulla est culpa vel levis tantum; quod si altare sit marmoreum aut ex se satis ornatum, abest certe omnis culpa. Idque confirmatur consuetudine, quae, silente Sede Apostolica, pluribus in dioecesibus viget. G. Pallium non est benedicendum. 726. Crux. — 1. Non sufficit parva crux, sed magna requiritur, ut sacerdos et fideles facile conspicere possint (62); ita quidem ut « crux tota candelabris superemineat », uti habet Caeremoniale Epi­ scoporum (63). Satis non est proinde crux parva appensa vel apposita statuae aut imagini alicuius Sancti qui in altari colatur, ut docet Benedictus XIV in Const. « Accepimus », 16 iul. 1746, § Equidem non improbamus. 2. Requiritur crux, licet Missa celebretur in altari, in quo SS. Sa­ cramentum asservatur in tabernaculo inclusum, uti docet Benedi­ ctus XIV in cit. const. § Tertio loco (64). 3. Quando thronus, expositioni SS. Sacramenti destinatus, est super altare, occupans locum crucis, et actu non est exposita sanctis­ sima Eucharistia, crux poni nequit in ipso throno (65). Tunc, extra Missam, necessaria non est crux; tempore vero sacrificii, crux ita apte apponatur, ut visibilis sit tam celebranti quam populo. 4. Si adsit super altare magna statua Crucifixi, haec tenere potest locum crucis in altari collocandae (66); idem dicendum si in maiore tabula altaris imago Crucifixi depicta vel caelata appareat, dummodo tamen primum locum obtineat prae ceteris omnibus quae in eadem tabula exprimuntur, uti docet Benedictus XIV in cit. const. § Secundo loco. (60) (61) (62) n. 2621. (63) (61) (65) (66) Cfr. S. R. C. 1 dec. 1882. n. 3562; Index generalis, vol. V, p. 357. S. R. C. Mtxirana, 10 sept. 1898, ad II. n. 4000. S. R. C. liossanen., 1G iun. 1603, ad I, n. 1270; Dubiorum. 17 sept. 1822, ad VII, Lib. I, cap. 12, n. 11. Cfr. etiam eiusdem auctoris, De sacros. Missae sacrif., lib. I, cap. 3» u. 3. S. R. C. Cuneen.. 2 iun. 1883, ad III, n. 3576. S. R. C. Rossancn., 16 iun. 1663, ad II, n. 1270. 686 LIBER IV - PARS Π - CAPUT V 5. Si celebratur Missa coram SS. Sacramento exposito, crux potest poni, vel non poni, iuxta consuetudinem uniuscuiusque ecclesiae (67). 6. Non sufficit nuda crux, sed requiritur imago Crucifixi, ut constat ex rubrica Missalis (part. II, tit. 2, η. 2), ex Caeremoniali Episcopo­ rum (Z. c., η. 16) et ex cit. const. Benedicti XIV, § Scriptores (68). Imago Crucifixi potest esse picta in cruce, vel caelata, vel sculpta etc. (69). 7. Dum Missa celebratur, crux non debet tegi nisi tempore Pas­ sionis (70). 8. Crux super altare non sub gravi requiritur, sed tantum sub levi (71). Merito S. Alphonsus (l. c.) animadvertit Crucifixum in altari non requiri cura tanto rigore quo requiritur crux, quia per solam crucem habetur aliqualis repraesentatio cruenti sacrificii. 9. Crux altaris non est benedicenda de praecepto; et quilibet sacerdos potest eam privatim, non vero sollemniter, benedicere (72). A fortiori eam benedicere valet sacerdos, cui facultas competat bene­ dicendi sacram supellectilem (cfr. n. 89, 5). At benedictio sollemnis reservatur Ordinario, qui tamen potest eam cuilibet sacerdoti commit­ tere (can. 1279, § 4). Ιί 727. Candelabra cum candelis. — 1. Candelabra cum candelis super altare collocari debent, et nequit tolerari usus, licet antiquus, quo, loco ipsorum, duo candelabra hinc inde parieti altare fere tangenti infiguntur (73). 2. Materia et forma candelabrorum non est determinata; quare possunt esse metallica, lapidea, lignea etc. 3. In altari maiore et in altari ubi asservatur SS. Sacramentum sex candelabra cum candelis poni debent, sed necesse non est, uti di­ cetur infra, omnes candelas accendi tempore Missae lectae. Caeremoniale Episcoporum (l. c.) praescribit candelabra non debere esse aequalis altitudinis. At si eiusdem altitudinis sint, retineri possunt (74). (67) Boned. XIV, cit. const. § Quarto loco; S. R. C. Aquen 2 sept. 1741, ad I, η. 2365. (68) Responsio S· R· C., A versa na, 20 dec. 1659, quam patroni sententiae contrariae referunt, decst in novies. odit. DccreL aulh. (69) Gasparri, Z. c., n. 771; Many, L c., n. 2°. (70) Cfr. S. R. C. JfoKnen.» 12 sept. 1857, ad XI, n. 3059. (71) Boned. XIV, op. cit., lib. Ill, cap. 13, n. 1; S. Alph., Z. c., n. 393; Lugo, disp. 20, sect. 2, n. 76. (72) S. R. C. Urbis, 12 iul. 1704, n. 2143. (73) S. R. C. Cameraccn., 16 eept. 1865, ad I, n. 3137. (74) S. R. C. Briocen., 21 iul. 1855, ad VII, n. 3033. DE PRAECEPTIS LITURGICIS IN MISSA SERVANDIS 687 Loco sex candelabrorum distinctorum collocari nequeunt hinc et inde in utroque altaris latere duo candelabra septiformia ad instar candelabri Moeaici (75). 4. Tempore Missae et officiorum candelabra nequeunt velo coope­ riri, ne pulvere sordescant (76); sed tolerari potest, ut candelabra aurata, sive intra sive extra oblationem sacrosancti Sacrificii, velo aliquo cooperiantur, exceptis diebus sollemnibus (77). 5. Regula generalis est duos tantum cereos permitti in Missis stricte privatis; idque valet etiam pro canonicis, praelatis, protonotariis apostolicis, i. e. pro omnibus praelatis Episcopo inferioribus, quamvis habeant usum pontificalium (78). 6. Quando Episcopus (vel Cardinalis) celebrat Missam privatam, adhiberi possunt quatuor cerei, imo plures, non solum in festis sollem­ nibus, sed etiam diebus ferialibus, quamvis duo sufficiant. 7. In Missa, quae non sit stricte privata, ex. gr. paroeciali vel communitatis (cfr. n. 702, 4), diebus sollemnibus, et in Missa quae celebratur loco sollemnis vel cantatae, occasione realis atque usitatae celebritatis et sollemnitatis, licite adhiberi possunt quatuor seu plures cerei (79). 8. In Missis sollemnibus, i. e. cum diacono et subdiacono, possunt, inio, saltem generatim, debent adhiberi sex cerei accensi, ut deducitur ex Caeremoniali Episcoporum (80), et supponunt Rubricae Missalis (81). Item in Missis cantatis sine ministris, tam vivorum quam de Re­ quiem, saltem quatuor cerei requiruntur (82). 9. Quando Episcopus (non alius Praelatus, licet pontificalia exer­ ceat) Missam celebrat in pontificalibus, dummodo agatur de Ordinario loci, non autem de Episcopo extraneo, vel de suffraganeo (83). aut de Episcopo Administratore (84), et dummodo ne agatur de Missa defun­ ctorum (85), poni debet, praeter sex requisita candelabra cum cereis, (75) S. R. C. deer. cit. Camcracen.» 16 sept. 1865, ad IV. (76) S. R. C. decr. cit. Molincn.. 12 sept. 1857, ad XI; Collen.» 31 aug. 1872, n. 3266. (77) S. R. O. dccr. cit. Camcraccn,. 16 sept. 1S65. ad II. (78) S. R. C. (ecu potius Alexander VII) Decretum. 27 sept. 1659, n. 21; Decreta authen­ tica. n. 1131; Spolctana. 20 sept. 1681, nd I. n. 1681; Senen.» 20 iul. 1686. ad I. n. 1771; Decretum. 27 aug. 1822 (n. 21), n. 2624; Pius IX Const. « Apostolicae », 4 Kal. sept. 1872. nn. 18. 22; Pius X, Motu proprio •Inter multiplices », 21 febr. 1905, nn. 10. 31. (79) S. R. C. decr. cit. Molincn., 12 sept. 1857, ad IX; Xarthanlonien.» 6 febr. 1858, n. 3065. (80) Lib. I, cap. 12, nn. 11, 22. 23, 24. (81) Part. II, Hilus serrandus in celebratione Missae, tit. IV, n. 4 s. (82) S. R. C. Briocen.» 12 aug. 1854, ad VII, n. 3029; Baioncn.» 25 sept. 1875. ad I. n. 3377. (83) S. R. C. Bracharen.. 1 sept. 1607, n. 236. (81) S. R. C. Sarsi naten., 22 aug. 1722, ad VI, n. 2274. (85) S. R. C. Placentina, 19 mail 1607» ad VIII, n. 235. 688 LIBER IV - PARS II - CAPUT V septimum candelabrum; «quo casu crux non in medio illorum, sed ante altius candelabrum in medio cereorum positum locabitur » (86). 10. Candelae super altari ponendae debent esse ex cera vera et genuina, i. e. ex cera apum. Quare prohibentur candelae ex sebo, etiam defaecato seu ex stearina, non obstante consuetudine et peculiaribus circumstantiis (87). Candelae super altaribus ponendae, attenta magna difficultate vel ceram apum habendi, vel indebitas cum alia cera commixtiones eliminandi, poterunt licite non esse omnino et integre ex cera apum, sed poterunt esse commixtae cum alia materia seu vegetali seu animali. Episcopi tamen pro viribus curare debent, ut cereus paschalis, cereus in aqua baptismal! immergendus, et duae candelae in Missis accendendae, sint ex cera apum, saltem in maxima parte; aliarum vero candelarum, quae super altaria ponendae sunt, materia in maiore vel notabili quantitate ex eadem cera debet esse. Qua in re parochi aliique rectores ecclesiarum et oratoriorum tuto stare possunt normis a respectivis Ordinariis traditis, nec privati sacerdo­ tes, Missam celebraturi, de qualitate candelarum anxie inquirere tenentur (88). 11. Prohibentur laminaria ex oleo, vel alia materia, ex. gr. ex gaz (89). Vetita est illuminatio electrica cum candelis ex cera super al­ tari (90), et quidem etiam loco candelarum vel lampadum quae coram SS. Sacramento vel sacris Reliquiis Sanctorum praescriptae sunt (91). Durante bello, attentis extraordinariis adiunctis et praesertim gravissimo cereae defectu, S. Sedes peculiares facultates concessit adhi­ bendi, tempore sacrarum functionum atque ipsius quoque Missae, candelas ex cera mixta seu non genuina confectas, item unam tantum candelam, non duas aut plures, vel lucem electricam loco candelarum. 12. Toleratur « usus cereorum fictorum ex metallo (aut ex alia materia, ob paritatem rationis) in quibus machina quadam introdu­ citur cereus » (92). In Rubricis Missalis (93) legitur: «Ab eadem parte Epistolae paretur cereus, ad elevationem sacramenti accendendus ». Hoc praescriptum fere ubi­ que locorum in desuetudinem abiit, etiam in Urbe. (86) Cacremoniale Episcoporum, l. c n. 12. (87) S. R. C. Massilicn., 16 sept. 1813, n 2865; Palicastrcn,, 4 sept. 1875, ad III, n. 3376; Tunquen., 30 iul. 1910, ad V, n. 1257. (88) S. R. C. Plurium Dioecesium, It dee. 1904, n. 1117. (89) S. R. C. Norarc.cn., 29 nov. 1901. n. 1086. (90) S. R. C. Natchcn., 16 mail 1902, n. 4097. (91) 9ii8K ad 1^4210 dC 'W* rlfc,riril' 22 1907, n. 4206; .t ngelopolitano. 17 ian. 1908, ad I, n.-----(92) S. R. C. Societatis Icsu, 11 mali 1878, ad XIII, n. 3448. (93) Part. I, Rubricae. generales Missalis, tit. XX, n. 1. DE PRAECEPTIS LITUEGICIS IN MISSA SERVANDIS 689 S. Alphonsus haec habet: «Probabiliter, ait Croix cum Sporer, nullam esse obligationem accendendi tertiam candelam post Sanctus; sic enim hodie communis usus habet » (94). S. R. C. expresse declaravit consuetudinem non accendendi tertium ce­ reum servari posse (95). 13. Candelae accensae manere debent ab initio Missae usque ad finem, i. e. ad ultimas preces inclusive, quippe quae hodie sunt obliga­ toriae (n. 766), et ideo partem Missae aliquo sensu constituunt (96). 728. Ad culpam quod attinet, haec sunt notanda: 1° Grave est Missam celebrare sine ullo lumine, ut passim cen­ sent DD. S. Alphonsus (l. c.) cum aliis tenet ne in casu quidem necessitatis, ex. gr. ne moribundus caveat viatico, licere Sacrum facere sine lumine. Hanc doctri­ nam, debita cum reverentia, amplecti non possumus, quia nulla in casu est ratio cur praeceptum mere ecclesiasticum praeferri debeat praecepto divino. Imo etiam ne fideles die festo de praecepto careant Missa, putamus fas esse sine lumine celebrare, remoto scandalo (97); item si urgeat quaelibet causa gravis. 2° Sacrum facere cum una tantum candela est leve; imo quidam dicunt nullum esse peccatum (98). 3° Celebrare cum duabus candelis, quae non sint ex cera apum, et a fortiori cum una tantum candela ex cera et alia ex diversa ma­ teria, veniale certe non excedit; probabiliter nullum est peccatum. Item, secluso scandalo, veniale est celebrare cum duabus lampa­ dibus cx oleo. -1° Si candelae exstinguuntur post consecrationem, procul dubio sacerdos pergere debet; et quidem si candelae nonnisi post longum tempus, i. e. post quadrantem, accendi possint, pergere debet, nulla mora interiecta; secus debet exspectare (99), saltem ad breve tempus. Idem dicendum, contra nonnullos, si exstinguantur ante consecratio(91) Loc. cit., n. 394; 391; Lacroix. I.L c., c.» n. 398; Sporer, l. c., n. 384. (95) S. R. C. Resolutionis dubiorum, 9 iun. 1899, ad 11, n. 4029. (96) S. Alph. (I. c n. 391), haec habet: « Recitaro evangclium S. loaunia exstinctis can· delis, nullum esso peccatum dicit Quarti cum Croix ». Falso allegantur hi duo auctores. Croix (l. c., n. 397) et Quarti (op. cit., part. 11, tit. 12, dub. 2) negant esse peccatum si tunc una candela exstinguatur; veniale autem osso dicunt, si recitetur ultimum evangclium utraque candela exstincta. (97) Cfr. Pasquallgo, qu. 725; Lacroix, I. c., 392. (98) Cfr. S. Alph., Z. c., dublt. 2°; Bonaeimi, Z. c.. quaesi, ult., puut. 9. u. 31; Coninck, q. 83, n. 213; Lacroix. Z. c.; Suarez, Z. c., sect. 6, n. 5. (99) S. Alph., Z. c., n. 394. 690 LIBER IV - PARS II - CAPUT V nem, sed post offertorium (100). Si Missa iam incoepta, sed ante offer­ torium, controvertitur. Probabilem censemus sententiam quae tenet, scandalo remoto, licere sacerdoti pergere. 729. Tabella secretarum. — 1. Haec tabella poni debet, ut dicit Rubrica Missalis (I. c.), «ad crucis pedem». Usus tabellae satis recens est, cum saeculum xvi non antecedat (101). Episcopi et Protonotarii apostolici, exceptis tamen honorariis, et exceptis item ceteris Praelatis Romanae Curiae, uti possunt canone (102). 2. Recentius posita fuit tabella evangelii S. loannis, quando lectio huius evangelii in fine Missae praescripta fuit. Dein vero, ratione symetriae, addita fuit alia tabella in cornu epistolae. Tabellae super altari servari debent tempore Missae tantum; postea expedit (at non praecipitur stricte, ut nonnulli liturgistae immerito docent: sane nec Rubrica id iubet nec decretum aliquot S. R. C.) ut amoveantur ab altari, vel saltem ne erectae sint, sed depressae sub tela, mappave re­ condantur. In expositione autem SS. Sacramenti sive pro oratione quadraginta hora­ rum, sive alia quavis de causa, amovendae omnino sunt tres tabellae ab altari expositionis, excepto Missae tempore (103). 3. Missam celebrare sine tabellis leve est, imo nulla est culpa, praesertim si adsit tabella secretarum, et desint aliae duae. Ratio, quia hae non sunt vere praescriptae. 730. Cussinus, campanula, ampullae. — 1. Cussinus ad susten­ tandum Missale inservit. Ex quacumque materia decenti confici potest. Hodie, eius loco, fere ubique adhiberi solet legile vel ligneum vel me­ tallicum. De Missali vide n. 771. 2. Campanula bis pulsanda est in Missa, scii, ad Sanctus et ad ele­ vationem SS. Sacramenti, vel ter ad unamquamque elevationem vel continuate usque dum sacerdos deponat hostiam aut calicem super corporale. Pulsari debet etiam in privatis oratoriis, etsi solus adsit celebrans cum ministro (101). (100) Cfr. Lacroix, I. c., 393; Lugo, l. c., n. 77. "ξί (101) Bened. XIV. I. c., n. 6; Gasparri, l. c., n. 781. (102) Plus X. Motu Proprio · Inter multiplices·, 21 fobr. 1905. nn. 10, 31, 49, 70 78. (103) S. R. C. Tertii Ordinis S. Francisci, 20 dec. 1804, nd III, η. 3130. ’ * ’ (104) S. R. C. Marionopolitana, 18 iul. 1885, ad III, n. 3038. S. R. dio 14 midi 1850 declaraverat, tolernri poese consuetudinem pulsandi campanulam, etiam nd verba: Domine, non sum dignus. In novlss. edit. Decr. auth., hoc decretum expunctum est. Cfr vol III' p. 393 s. DE PRAECEPTIS LITURGICIS IN MLSSA SERVANDIS 691 Durante expositione SS. Sacramenti, campanula pulsari nequit intra Missam, etiam in altari laterali celebrandam (105). Item pulsari nequit tempore chori, si Missa ad aliquod altare e conspectu chori positum celebretur; at si, non obstante vetito, campanula quandoque pulsetur et elevatio SS. Sacramenti advertatur, chorales debent tunc tempore caput detegere, et horas canonicas prosequi (106). Vetitus est praeterea sonitus campanulae in omnibus Missis privatis, quae celebrantur tempore alicuius piae supplicationis seu processionis per ec­ clesiam; si vero ex errore pulsetur campanula, omnes ante altare transeuntes, ubi fit elevatio SS. Sacramenti, bini et bini debent unicum genu flectere et piam supplicationem prosequi (107). 3. Rubrica loquitur de ampullis vitreis; at etiam argenteae vel aureae tolerari possunt iuxta consuetudinem (108). Ill ornatum pertinent etiam flores et Sanctorum reliquiae ac imagines, uti constat ex Caeremoniali Episcoporum (109): «Si haberentur aliquae re­ liquiae, aut tabernacula cum Sanctorum reliquiis, vel imagines argen­ teae, seu ex alia materia, staturae competentis, congrue exponi pos­ sent... sed et vascula cum flosculis, frondibusque odoriferis, seu serico contextis, studiose ornata adhiberi poterunt ». Sive flores sive reliquiae aut imagines Sanctorum inter candelabra generatim poni debent. 2. Flores, quantum fieri potest, sint naturales. Tamen permit­ tuntur etiam artificiales, praesertim serico contexti, dummodo sive materia sive arte decentes omnino sint. Tempore quadragesimae, in signum tristitiae ac poenitentiae, altare nequit ornari, excepta dominica IV, floribus et reliquiis. Nec tempore adventus, ex­ cepta dominica III, expedit ut altare ornetur; id tamen vetitum non est. Hinc verba, quibus passim utuntur liturgistae (altare ornari debet, nequit etc.), sunt rite intelligenda, quia praeceptum non est arbitrio proprio constituendum, sed certo de eo constare debet ex legislatoris expressa voluntate. Occasione primae communionis puerorum vel ob devotionem erga S. loseph ac Deiparam Virginem mense Martio, possunt, tempore quadragesimali, altaria floribus ornari (110). (105) S. R. C. Mechlinicn., 31 ftug. 1867, ad X. n. 3157; Societatis lesu. 11 mail 1878, nd II. η. 3448. (106) S. R. C. Dubiorum, 21 nov. 1893, nd I, u. 3811. (107) S. R. C. cit. decr., 21 nov. 1893, nd 11. (108) S. R. C. S. lacobi de Cite. 28 aprll. 1866, n. 3149. (109) Lib. I. cap. 12. n. 12. (110) S. R. C. Societatis lesu, 11 mail 1878. ad XI. n. 3448. 692 LIBER IV - PAILS II - CAPUT V 693 3. Vas florum nequit ita poni ante tabernaculum, ut eiusdem ostio­ lum tegat. Sed ponendum est in humiliore et decentiore loco, ex. gr. super mensam (111). 4. Reliquiarum thecae ad modum ostensorii ex simplici et nudo ligno confectae tolerari possunt (112). 734. Disciplina hodierna. — « Missae sacrificium omnibus diebus celebrari potest, exceptis iis qui proprio sacerdotis ritu excluduntur ■> (can. 820). Distinguendum est inter ritum latinum, sive romanum sive ambrosianum, et orientalem. 732. Monitum. — « Super altare, addit Rubrica Miasalis (/. c.), nihil omnino ponatur, quod ad Missae sacrificium vel ipsius altaris or­ natum non pertineat ». Quare poni nequit super altare biretum sacerdotis, vel sudariolum ad nares emundandas, vel almutia celebrantis canonici etc.; nec ullo modo relinqui potest in altari tempore Missae stragulum circumvolu­ tum, quod inservit tobaleis altaris extra Missam operiendis ne pulvere sordeant (113). 735. Ritus romanus. — Iuxta ritum romanum, omnes dies anni sunt liturgici, praeter feriam VI in Parasceve et, aliqua ratione, sab­ batum sanctum. Feria V in Coena Domini est dies liturgicus, licet nonnullas re­ strictiones admittat. Articulus III. De tempore celebrationis Missae. 733. Disciplina antiqua. — 1. Certum est primis Ecclesiae saeculis rarius quam hodie Missae sacrificium oblatum esse. Initio unus tantum videtur fuisse dies liturgiae seu sacrificii, i. e. dies dominica (1). Tempore adhuc apostolico, saltem alicubi, etiam feria IV et VI erant dies liturgici, quia his diebus urgebant ieiunia cum stationibus, quibus et sacra liturgia addita est (2). Dein, praesertim in Ecclesiis orientalibus, additum est sabbatum, testibus S. Basilio (3) et Socrate (4). 2. Exeunte saeculo quarto, singulis diebus celebrari solebat, multis in locis, sacra liturgia, ex. gr. in Hispania (5), in Africa (6), Constantinopoli (7), et alibi (8). (111) S. R. C. Congregationis Montis Coronae, 22 ian. 1701, ad 10, n. 2067. (112) S. R. C. Ordinis Minorum Capace. S. Francisci, 7 dec. 1888, ad XIV, n. 3697. (113) S. R. C. Cuneen., 2 lun. 1883, ad II, n. 3576. (1) Act. XX. 7; S. lustinus, Apologia I, n. 67; Migne, P. G t VI eoi -i0» (2) Epiphani™i ExposUio fidei, n. 22; Migne. P. G., t. XLII. coi. 825; Tertullianus, IX oratione, cap. 19; Migne, P. L., t. I, coi. 1181. (3) Epist. XCIII, Ad Caesaream Patriciam; Migne, P G t vvvn ια< (4) II. E., lib. V, cap. 22; Migne, P. G., t. LXVII, coi 638 ’ C01, 4M' (5) Cfr. Cone. Tolet. I (an. 398), can. 5; Bruns. Concilia vol I n 9m (6) August., Epist. XCVIII Ad Bonifacium. n. 9; Migne' p \ ’ ♦v vvtti i (7) S. Ioan. Chrysost., Honul. Ill in Epist. ad Eph., n i ·' ,, X X11 !’ C0 ’ 363, (8) Cfr. Bona, op. cit., lib. I, cap. 8 ct 14; Martine, op. 0t7. ub’ / //p 3 29' I DE PRAECEPTIS LITURGICIS IN MISSA SERVANDIS 736. Feria VI in Parasceve. — 1. Haec feria sola dies est in qua nullo modo licet celebrare. Ratio est, quia, ut ait Angelicus (9), « ve­ niente veritate, cessat figura...; et ideo in die quo ipsa passio dominica recolitur prout realiter gesta est, non celebratur consecratio huius sa­ cramenti ». Hac feria dicitur tantum Missa praesanctificatorum, quae vera Missa non est, sed simplex Communio sacerdotis. 2. Quaelibet Missa, sive sollemnis sive privata, prohibetur sub gravi, nisi adsit indultum apostolicum, quod tamen concedi non solet. Pro certo habemus licere Sacrum facere ne infirmus sine Viatico mo­ riatur (cfr. n. 421); quo in casu (vix quidem practice, cum Eucha­ ristia pro infirmis reservanda sit in Missa feriae V; vide n. 325, 6°) legi debet Missa quae magis convenit, scii. Missa de passione (10). 3. Si feria VI hebdomadae maioris occurrat aliquod festum parti­ culare de praecepto (11), officium cum Missa transfertur, obligationes vero non transferuntur. Quare obligatio abstinendi ab operibus servi­ libus servari debet in ipsa feria VI; obligatio antem audiendi Sacrum cessat, cum nulla sit obligatio assistendi Missae pracsanctificatorum, quae vera Missa non est (12). Cfr. n. 617. (9) S. thcol.. Ili, q. 83, a. 2, ad 2. (10) Lehmkuhl. L c.. n. 288; Gasparri, L c., n. 84. (11) Festum do praecepto pro Ecclesia universali, attenta hodierna disciplina (can. 1217. § 1), occurrero nequit; nam festum Annuntiationis B. Μ. V. est suppressum: festum autem 8. loseph, quod celebratur dio decima nona martii, non potest occurrere, quia Pascha ante (liem vigesimam secundam martii nequit contingere. (12) S. R. C. Monopolitana. 20 mart. 1706, n. 2161; Barcinoncn., 10 dec. 1773, n. 2305. Quidam confundunt Missam pracsanctificatorum eum ea, quam siccam sive nauticam vocant. Sed perperam; nam Missa pracsanctificatorum legitima auctoritate instituta est, et vere in ea Corpus Christi adest et sumitur, licet antea consecratum. Missa afcca caret non solum consecratione, sed etiam sumptione Corporis Christi, et originem ducit ab indiscreta ttc privata quorundam devotione. Dicitur etiam nautica, quia in mari et lluminibus celebrari solebat, in quibus propter motum et agitationem fluctuum vix potest sacrificium offerri sine periculo effusionis. Cfr. Bona, lib. I, cap. XV, n. 6. 694 LIBER IV - PARS II - CAPUT V • · 737. Feria V in Coena Do ini — Sententia, quam olim gravis­ simi scriptores tuebantur, feria V hebdomadae maioris Missas privatas non absolute interdici, nunc post plura decreta S. R. C. solida caret probabilitate (13). 1. In ecclesiis cathedralibus et collegiatis celebratur sola Missa conventualis, iuxta Caeremonialc Episcoporum (14). 2. In ecclesiis regularium, qui tenentur ad chorum et ad Missam conventualem, idem omnino dicendum est. Hoc autem intelligi debet etiam de ecclesiis monialium. Si, ob defectum ministrorum aliave de causa, Missa sollemnis ce­ lebrari nequeat in aliqua ecclesia regularium, potest celebrari IMissa lecta vel in oratorio ad ministrandam Communionem religiosis, vel, si desit oratorium, in ecclesia, sed privatim (15). 3. In ecclesiis parochialibus Missa sollemnis celebratur iuxta formam Missalis Romani. Quod si, defectu ministrorum, sollemnis celebrari nequeat, i. e. cum diacono et subdiacono et aliis sollemnitatibus, Missa cantata celebranda est iuxta Memoriale Rituum Benedicti XIII (16). Sin autem Missa cantata nequeat celebrari, Missa lecta dici potest, petita venia ab Episcopo, iuxta decretum Pii VII in una Resolutionis Du­ biorum, 28 iul. 1821, ad 1 (17). Imo venia Episcopi hodie non requiritur. 4. In ecclesiis, quae sunt paroeciali unitae seu eiusdem subsidiariae, Missa sollemnis vel cantata aut lecta celebrari potest, sicuti diximus de ecclesiis paroecialibus (18). 5. Quoad alias ecclesias et oratoria, ita distinguendum: a) Si agitur de ecclesiis et oratoriis, in quibus non asservatur SS. Sacramentum, Missa per se non potest celebrari (19). b) Item Missa sollemnis vel cantata celebrari nequit in ecclesiis et oratoriis, in quibus locum non habeat, post Missam, processio ad Sepulcrum, repositio hostiae consecratae, et postridie Missa praesanctificatorum (20). Exceptio autem facta pro ecclesiis paroecialibus non potest extendi ad alias ecclesias et oratoria. (13) Bened. XIV, op. cit., lib. III. cup. 2, η. 10 s.; Inst. Eccl., inst. XIII et XXXVIII; S. Alph., I. c., n. 350. (14) Lib. II. cap. 23. (15) S. R. C. Tertii Ordinis S. Francisci, 31 aug. 1839, n. 2799. (16) Hoc Memoriale editum fuit primo, anno 1725, pro ecclesiis Urbis; dei n ad univer­ sum Ecclesiam fuit extensum. Cfr. S. R. C. Resolutione dubiorum. 28 iul. 1821, ad I, n. 2616; Tuden., 23 mali 1846., ad I, n. 2915; Comen., 9 dee. 1899, ad I, n. 4019. ’ (17) Cfr. Decreta aid tient ica. n. 2616; S. R. C. BeUunen. ct Feltrien., 1 febr. 1895. ad 1, n. 3842; Mcdiolancn., 18 iul. - 22 aug. 1002, nn. 4099, 4101. (18) S. R. C. (loritien., 4 sept. 1875, n. 3366. (19) S. R. C. Neapolitana, 14 iun. 1659, n. 1120. ' (20) S. R. C. Urbis, 28 mart. 1 i <5, ad X , n, 2503; BeUunen. ct Feltrien., 1 febr. 1895 ad I. n. 3842. DE PRAECEPTIS LITURGICIS IN MISSA SERVANDIS 695 c) In oratoriis conjraternitatum, dummodo asservetur SS. Sa­ cramentum ex consuetudine legitime inducta, potest celebrari Missa sollemnis vel cantata aut lecta, quia, attento can. 462, haec Missa non spectat exclusive ad parochum. d) In ecclesiis et oratoriis religiosorum utriusque sexus cum votis simplicibus, item seminariorum, hospitalium, collegiorum etc., Missa, nisi obstet peculiaris dispositio, celebrari potest. Non obstant quaedam decreta (21), utpote quae lata sunt ob pe­ culiaria locorum adiuncta. 6. Controvertitur, an consuetudo legitime induci queat, ita ut etiam in aliis ecclesiis vel oratoriis Missa celebrari possit (22). Attentis prin­ cipiis generalibus iuris (cfr. can. 26 ss.), affirmativa responsio hodie certa est. 7. Quae diximus de ecclesia paroeciali, applicanda sunt per se etiam ecclesiae seu oratorio seminarii, attento can. 1368, nec non ec­ clesiis seu oratoriis earum congregationum quae sunt exemptae a iurisdictione paroeciali, dummodo eadem ratio vere occurrat. 8. Si in feriam V hebdomadae maioris incidat festum de praecepto, ex. gr. S. Joseph aut aliud particulare, Episcopus providere debet, ut « pro civitatum et pagorum qualitate ac christ ifidelium in iis degen­ tium numero, plures Missae privatae ante conventualis (vel paroecialis) pro praecepti adimplemento celebrandae non desint *> (23). Si festum non sit de praecepto, sed suppressum, ex. gr. festum Annuntiationis B. Μ. V., ea obligatio non urget (24); at si festum ce­ lebretur peculiari pietate et concursu fidelium. Episcopus permittere potest ut plures Missae celebrentur. 9. Utrum Episcopus permittere possit Missam lectam pro infirmis, quidam dubitant (25); sed immerito omnino. Dicimus hodie, quia antequam noviss. edit. Decret, auth. (an. 1898) in lucem ederetur, omnes affirmabant, innixi decreto S. R. C., Ordinis Carni. Excalc. Prov. Poloniae, 27 mart. 1773, ad 9, quo declaratum fuerat. Missam lectam permitti «arbitrio Episcopi » (26). At in novissima editione decretorum S. R. C. praefata responsio ad 9 omissa fuit. Hinc quidam, ex. gr. Card. Gen­ nari (27), censent concessionem peremptam esse. (21) (22) (23) n. 1885; (24) (25) (26) (27) S. R. C. Mcchlinicn., 16 mart. 1876. n. 3390; Comen.. 9 dec. 1899, ad ll, n. Cfr. Gasparri, i. c., n. 81; Many, l. c., n. 15. S. R. C. Decretum generale, 13 sept. 1692, n. 1883; Hispalen.. 13 sept. 1692. Galliaruin, 10 ian. 1693. ad VI, n. 1890; Decretum generale, 27 sept. 1719. n. S. R. C. riglecanen., 26 sept. 1868, n. 3179; Se^usien.. 18 hur. 1879. ad II. n. Cfr. Many, l. c. Gardcllinl, n. 4212, edit. 1825. Monit. eccles., vol. XII. p. 33 ss. 1049. ad I. 2240. 3503. 696 LI BEK IV - PAILS II - CAPUT V Haec nobis videntur animadvertenda : n) Ex eo quod responsio ad 9 sit expuncta, non debet necessario ct absolute concludi concessionem fuisse revocatam ; idque affirmamus attento de­ creto novissimae editioni praemisso, quo valor eiusdem editionis determinatur, b) Missa lecta potest certe celebrari, etiam inconsulto Episcopo, si adsit legitima consuetudo (28). c) Seclusa consuetudine, Missa celebrari potest in domibus religiosis, et etiam in aliis quibuslibet domibus piis, ut sacra communio distribuatur infirmis. Grave enim foret infirmis liac sacra die divinis epulis carere. Missa autem celebrari debet privatim, ad normam decr. S. K. C. Tertii Ordinis S. Francisai, 31 aug. 1839 »). d) Non solum pro infirmis, sed etiam pro sanis, v. g. pro operariis, alumnis etc., Episcopus permittere potest, ut Missa privatim celebretur, ren ex qualibet iusta causa, licet gravis non sit. Nec semper requiritur venia ex­ pressa Episcopi. Sufficit licentia rationabiliter praesumpta. e) Si agitur de religione clericali exempta, facultas permittendi Missam lectam competit Praelato seu Superiori, iuxta disciplinam nunc vigentem; ceteris in casibus, Ordinario loci. 10. Si Episcopus feria V in Coena Domini sollemniter non celebret, potest privatim Sacrum facere. Quod intelligendum est non solum de Episcopo residential!, sed etiam de Episcopo titulari, i. e. de omnibus qui charactere episcopali sunt insigniti (30). Utrum graviter an leviter peccet sacerdos, qui feria V in Coena Domini celebret privatim aut sollemniter Missam prohibitam, disputatur. Probabilior videtur sententia, quae tenet, remoto scandalo, peccatum esse leve. In casu necessitatis, i. e. pro Viatico administrando, licere Sacrum facere, extra controversiam est; item privatim Sacrum celebrari potest ex causa gravi, ; imo ex quacumque causa iusta et rationabili. 11. Optandum est, ut hac feria V in Coena Domini, in qua recolitur institutio Sacrificii eucharistici, omnibus sacerdotibus facultas sit pie devoteque litandi. 738. Sabbatum sanctum. — 1. Missa quae hodie celebratur est prior e duabus Missis diei Paschatis, quae olim post mediam noctem celebrabatur, et quae nunc horis matutini sabbati sancti, per anticipa­ tionem, affixa est (31). . (28) Cfr. Gasparri, l. c., n. 77. (29) Decreta authentica, n. 2799. (30) Can. 319, 5 L 1°; Boned. XIV, Instil. Eccles., XXXVIII, η. 4. (31) Cfr. Mttbillon, In ordinem romanum commentarius praevius η 15 Migne, P. L , t. LXXVIII, col. 906; Martène, l. c., cap. 3, art. 3, n. 9. DE PRAECEPTIS LITURGICIS IN MISSA SERVANDIS 697 2. Quaelibet Missa privata aut lecta prohibetur hae die, in omnibus ecclesiis aut oratoriis sive publicis sive privatis. Prohibitio autem pro sabbato sancto gravior est prohibitione pro feria V, (piia sabbatum est aliturgicum, iuxta antiquam disciplinam. Attamen haec prohibitio minus gravis est quam similis prohibitio in feria VI, in qua, aliter ac in sabbato sancto, nulla Missa celebrari potest. Sententia veterum DD., qui tenent Missas privatas non absolute vetari, saltem pro tota Ecclesia, sustineri nequit, post complura decreta S. Sedis (32). 3. Celebratur Missa sollemnis, in ecclesiis cathedralibus, collegiatis et convent ualibus; Missa sollemnis vel cantata, iuxta Memoriale Ri­ tuum Benedicti XIII, in ecclesiis paroecialibus; in aliis ecclesiis et ora­ toriis Missa sollemnis vel cantata, adhibito ex speciali induito Bene­ dicti XIII Memoriali Rituum (cfr. n. 737, 5), si diebus praecedentibus sacrae functiones factae fuerint; secus, non licet sine peculiari induito apostolico, quod interdum conceditur. In ecclesiis paroecialibus, cum sit benedicendus fons baptismalis, functio hac die fieri debet; in aliis ecclesiis vel oratoriis potest omitti, quamvis feria V et VI functiones secundum Memoriale habitae sint (33). Si Missa cani nequeat in sabbato sancto ob ministrorum defectum aliamve causam, parochus non potest, iuxta plures, Missam lectam celebrare pro benedictione ignis, cerei, fontis etc. (34), nisi adsit con­ traria consuetudo, quam legitime posse induci, in dictis adiunctis, pro certo habemus (35). Imo, nostra sententia, etiam praecisione facta a consuetudine, pa­ rochus potest et debet, quoties Sacrum cum cantu nullo modo celebrari possit, Missam lectam dicere pro benedictione fontis etc., potiusquam haec benedictio omittatur. Si festum de praecepto incidat in sabbatum sanctum, Officium cum Missa transfertur in aliam diem liberam iuxta rubricas; feriat io manet affixa huic diei. Proinde fideles tenentur abstinere ab operibus servilibus et audire Missam. Attamen, non obstante obligatione audiendi Sacrum, non permittuntur, sicuti feria V in Coena Domini (n. 737, 6), Missae privatae, et ideo obligatio Missae cessat pro iis, qui unicae Missae paroeciali seu conventual! interesse nequeunt. (32) Decretum Clementis XI. 15 mail 1712; S. R. C. Decretum yen., 12 febr. 1090, n. 1822; Scnen., 26 april. 1692, n. 1873; GaUiarum, 10 ian. 1693, ad VI, n. 1890. (33) S. R- O. Comen., 9 deo. 1899, ad I, n. 4049. (34) Cfr. .Sacra Rituum Congregatio Resolutionis dubiorum, 28-31 iulii 1828, ad I, n. 2616. (35) Cfr. Gardellinl, in Nota ad cit. decr. 28 iul. 1828, n. 4433, vol. VII, p. 76; Ga­ sparri, l. c., n. 95; Many, l. c., n. 10. 2°. 698 LIBER IV - PAILS II - CAPUT V 4. Episcopus potest hac die Missam ordinationis in sacello dome­ stico celebrare; quo in casu, incipere debet a prophetiis. Ab aliis, qui privilegio apostolico gaudeant, omissis prophetiis et reliquis incipien­ dum est more solito a confessione, sine introitu (qui deest in Missa huius diei), post companarum sonitum (36). Indultum locale raro con­ ceditur, personale rarius (37). 5. Missa pro infirmis in sabbato sancto, aliter ac feria V (n. 737), non permittitur. Verum licet celebrare, ne aegrotus sine Viatico moriatur; item ex alia causa vere gravi et urgenti. 739. 6. Controvertitur, utrum legitima consuetudo induci possit Missam celebrandi hac die. Si agitur de Missa lecta, loco sollemnis vel cantatae, in ecclesiis paroecialibus, ubi sollemniter seu cum cantu nequeat celebrari, cense­ mus consuetudinem induci posse (cfr. n. 737, 9), modo omnes condi­ tiones adsint. Quoad alias ecclesias et oratoria, negative respondemus, cum desit ratio, equidem sedulo attendenda, fontem baptismalem benedicendi in sabbato sancto, quae benedictio inter functiones parocho reservatas adnumeratur (can. 462, 7°); nam rationabilis non videtur tab’s consue­ tudo. Qua in re attendi quoque debet immutatio disciplinae ecclesia­ sticae inducta per can. 774, § 1 (38). 7. Extra casus huc usque memoratos, sacerdos, qui Missam ce­ lebret in sabbato sancto, iuxta communiorem sententiam, per se gra­ viter peccat (39). 740. Ritus ambrosianus. — 1. Omnes feriae sextae per Quadrage­ simam sunt aliturgicae, ita ut Missa in eis non celebretur. Hic ritus antiquissimus est (40). 2. S. R. C. Mediolanen., 23 febr. 1897, indultum concessit, pro­ bante SS.mo celebrandi festa S. loseph et Annuntiationis B. Μ. V., cum officiis et Missis approbatis, diebus 19 et 25 martii, etiam si in (36) S. R. C. Kesolulionis dubiorum. 28-31 lui. 1821, nd II. n. 2610. (37) S. R. < . deer. cit. 28-31 lui. 1821. ad III, revocavit omnia indulta personalia; cuius decreti observantia inculcatur in alio decroto eiusdem S. in una Ordinis Carmclitanuo excalceatorum, 22 lui. 1848. ad I et II. η. 2970. (38) Can. 774. 5 1 ita sc habet: « Quaelibet paroecialis ecclesia, revocato ac reprobato quovis contrario statuto vel privilegio vel consuetudine. baptismalem habeat fontem, salvo legitimo iure cumulative aliis ecclesiis Iam quaesito ». Cfr. etiam can. 1427. <5 4. (39) Lehmkuhl. 7. c.; Gaspard, /. c., n. 87. (40) Bona, op. cit.. lib. I. cap. 18, n. 2; AndreuecI, Dc. ritu atnbrosiano (Onera dfasnrt III, vol. II, pair. 41 ss.. Romae 1766); Le Brun. Explication delà .Vc.w. dissort ΠΙ-Z.S / ainbrosicnnc, vol. II, p. 195, Parts 1720. «««sert. III, Uurtfe DE PRAECEPTIS LITURGICIS IN MISSA SERVANDIS 699 ferias sextas incidant, servatis rubricis (41). Tote tempore Quadrage­ simae, nulla festivitas de Sanctis celebratur in ritu ambrosiano. 741. Hora Missae celebrandae. — 1. Tempore persecutionum, Missa celebrari solebat nocte, i. e. sero, et aliquando mane ante lucem. Reddita pace Ecclesiae, diebus dominicis et aliis, in quibus non erat obbligatio ieiunandi, Sacrum publicum fiebat horis matutinis, scii. ante meridiem, potissimum hora tertia. Diebus ieiunii, Missa celebra­ batur ea hora qua solvi poterat ieiunium; unde, in ieiunio quadragesimali, Sacrum fiebat sub vesperam; aliis ieiuniis, hora nona circiter, i. e. tertia post meridiem. Sacrum privatum celebrari solebat qualibet hora diei, etiam post meridiem, vespere, et post completorium, at plerumque mane (42). 2. Iuxta hodiernam disciplinam, « Missae celebrandae initium ne fiat citius quam una hora ante auroram vel serius quam una hora post meridiem» (can. 821, § 1). Haec animadverte: a) Nomine aurorae intelligitur initium illius claritatis quae prae­ cedit ortum solis et quae ipsomet ortu solis terminatur. Aurora incipit diverso tempore pro diversa latitudine; et in eadem latitudine incipit diverso tempore pro diversis anni partibus. Astronomi est, auroram determinare. In omnibus directoriis divini officii apponi solet tabella indicans auroram, quam sacerdos tuto sequi potest in Missae celebra­ tione (43). b) Verba « initium ne fiat » ita sunt intelligenda, ut Missa incipi nequeat per se ante legitimum tempus; quare facultas incipiendi tertia parte horae ante tempus a Rubrica Missalis praescriptum (44), quae vigebat iure antiquo, non amplius viget. Et deest profecto ratio, quia tempus legitimum fuit extensum. c) In computandis horis sequi possumus tempus sive verum, sive medium, sive legale, ubi agitur de privata Missae celebratione; e contrario, ubi agitur de publica Missae seu divinorum officiorum cele­ bratione, standum est communi loci usui (can. 33, § 1), ideoque pra­ ctice sequenda est hora quae indicatur a publicis horologiis. Cfr. n. 467. Ratio, quia, cum publice celebretur, sacerdos necessario se accommo­ dare debet usui et utilitati fidelium. d) In iis regionibus, in quibus per plures hebdomadas vel menses, (II) (42) Dc rebus (43) (14) Decreta authentica. n. 3948. Cfr. Bona» l. c., cap. 21. n. 4 es.; Mnrtènc» L c.. cap. 3. art. 4; Walafridus Strabo. ecclesiasticis. cap. 23; Migne, P. L.. t. CX1V, coi. 951; Suarez. disp. 80, sect. 4. n. S. Cfr. Gasparri, l. c.t n. 102 es.; Many. L e., n. 20. Part. I. tit. 15, η. 1; part. Ill, tit. 10, n. 1. — Caitello, Dc Sacramentis, I. 700 LIBER IV - PARS II - CAPUT V sol non occidit (i. e. in regionibus polo proximis, tempore aestivo), Missa, aiunt, celebrari potest ab illo momento, quod corresponde! mediae nodi. Meridies determinatur, uti solet, per transitum solis in meridiano locali, adiecta vel detracta, ut habeatur tempus medium, quantitate, quae vocatur temporis aequatio; media nox vero incidit post duodecim horas; igitur ab hoc momento, quod aequivalet mediae nocti, inchoari potest Missa, non antea. Ita plures (45). Verius putamus, attento decreto S. R. C. 18 sept. 2 nov. 1634, de quo statim, tempus quod aequivalet et correspondet aurorae, esse exordium diei civilis, usualis et moralis, et ideo eiusmodi exordio licet Missam inchoare. In nonnullis regionibus, tempore hiemali, sol, per plures hebdomadas aut etiam menses, remanet infra horizontem, quin oriatur. Cum desit ortus solis et ideo aurora proprie dicta, haec « intelligitur moraliter de tempore quod aequivalet et correspondet aurorae, hoc est de exordio diei civilis, moralis et usualis, in quo homines diluculo surgere solent ad opera, iuxta receptas et approbatas regionum consuetudines » (46). 742. 3. « In node Nativitatis Domini inchoari media node potest sola Missa conventualis vel paroecialis, non autem alia sine apostolico induito » (can. 821, § 2). Quare: a) Una Missa celebrari potest, et quidem conventualis vel pa­ roecialis tantum, non vero omnes tres (47). Quaelibet causa iusta ex­ cusat, ut Missae tres celebrentur. b) Missa potest inchoari media nocte, non antea. Tn hoc sensu pluries responsum iam fuit a S. R. C., ex. gr. in una Societatis lesu, 11 maii 1878, ad 15; in Cuneen., 2 iun. 1883, ad 10 (48). 743. 4. « In omnibus tamen religiosis seu piis domibus oratorium habentibus cum facultate sanctissimam Eucharistiam habitualiter asser­ vandi, nocte Nativitatis Domini, unus sacerdos tres rituales Missas vel. servatis servandis, unam tantum quae aditantibus omnibus ad praecepti quoque satisfactionem valeat, celebrare potest et sanctam Communionem petentibus ministrare » (can. 821, § 3). Haec facultas respicit oratoria semi-publica, et etiam publica, non extenditur vero ad ecclesias religiosorum quae publico fidelis populi usui inserviunt (49). | (45) Cfr. Many, l. c., n. 22; Génlcot, l. c., n. 230; Gaeparrl, I. c., n. 10G h. (46) S. R. C. Missalis Romani, 18 sept. - 2 nov. 1634, n. 614. (47) S. R. C. Pisaure n·, 20 apri). 1641, η, 7o2; / rium Missarum in nocte Natalis Do· mini, 7 dec. 1741, n. 781. (48) Decreta authentica, nn. 34 18, 3570. (49) S. C. S. ΟίΥ., 26 nov. 1908; Acta Apost. Sedis, vol. T, p. hg DE PRAECEPTIS LITURGICIS IN MISSA SERVANDIS 701 Verum si domus religiosorum careat oratorio et ecclesiam habeat, in hac certe Sacrum fieri potest saltem ianuis clausis. Imo, attento can. 821, § 3 et perspecta mitiore disciplina hodie vigente, censemus clausulam « ianuis clausis », quae occurrit in nonnullis decretis et apud auctores, non amplius requiri, aut saltem mitius esse intelligendam, ita ut principaliorem tantum ianuam respiciat. Huc spectat declaratio S. C. de Sacramentis, 22 april. 1924, circa facul­ tatem celebrandi Missam media nocte occasione extraordinariae sollemnitatis sub his conditionibus, a S. Sede concedendam: 1° tantummodo in casibus extraordinariis; 2° initium Missae celebrandae ne fiat ante dimidiam horam post mediam noctem; 3° sacrae supplicationes, vulgo sacre veglie, perdurent spatio circa trium horarum; 4° remoto quocumque irreverentiae periculo (JL. J. S., XVII, p. 100). 744. 5. Controvertitur utrum lex de hora celebrationis obliget sub gravi, an sub levi. Communius tenent DD. non esse materiam gravem, nisi incipiatur Missa una saltem hora ante vel post legiti­ mum tempus (50). Vere probabilis est sententia, quae affirmat, secluso scandalo aliove incommodo fidelium, privatim celebrare ante vel post tempus praefinitum, veniale non excedere, ita ut quaelibet causa iusta et ra­ tionabilis excuset; eaque non solum publica, sed etiam mere privata, sive litantis sacerdotis sive alicuius fidelis. Hae sunt causae praecipuae: 1° Viaticum conficiendum et administrandum moribundo; quo in casu Sacrum fieri potest qualibet diei hora, uti patet; 2° mos celebrandi iüssam privatam, ne magna pars populi careat Sacro, post sollemnem quae ultra tempus legitimum protrahitur; 3° consuetudo praebendi opificibus et famulis opportunam occasionem pro Missa audienda, sive diebus dominicis et festis de praecepto, sive diebus quoque ferialibus; 4° occasio concionis, publicae supplicationis, collationis ordinum, ma­ trimonii, funeris extraordinarii etc.; 5° iter suscipiendum a sacerdote die dominico vel festo, ut omnes con­ cedunt, vel etiam, nostra sententia, die feriali, si Missa sine aliquo incom­ modo omitti nequeat, quoties sacerdos ex itinere impeditur quominus debita hora celebret (51). Gravius est praeceptum non celebrandi ante auroram quam praeceptum non celebrandi post meridiem; quare, generat im loquendo, maior causa re(50) S. Alph., /. c., n. 346; Lugo, disp. 20, sect. 1. n. 37 ss.; Noldin. i. c., n. 304; Gasparri, l. c., n. 109. (51) Ball.-Palm., L c., n. 298; Lehmkuhl, l. c., n. 298. 702 LIBER IV - PARS II - OAPUT V quiritur ad tempus praescriptum antevertendum quam ad illud postponen­ dum (52). 6. Communiter docent ΛΑ. (53), Episcopum (et etiam Superiorem religiosum quoad suos subditos) posse dispensare in casu particulari ex rationabili causa, ut ante vel post legitimum tempus celebretur. Si causa talis est, ut ex se excuset, quae practice vix abest, palam est dispensatione opus non esse. Quod si causa talis non sit, attento iure novo, Episcopus, cum agatur de lege communi Ecclesiae, ad nor­ mam can. 81 certe dispensare valet. Controvertitur, utrum ex consuetudine Missa celebrari possit ante vel post debitam horam. Indubitanter affirmamus, consuetudinem legitime posse in­ duci, dummodo omnes conditiones a iure praescriptae (can. 26 ss.) adsint. 745. An Episcopus valeat horam Missae celebrandae praefinire. — 1. Episcopus potest, iusta de causa (i. e. ad quaestiones seu lites di­ rimendas, ad cultum Dei fovendum, ad excitandam fidelium pieta­ tem, ad procurandam maiorem populi frequentiam, seu quoties publi­ cum animarum bonum id postulet), determinare horam Sacri faciendi, dummodo ne agatur de ecclesia quae ad religionem exemptam perti­ neat (can. 1171). Sufficit quaelibet causa iusta, licet gravis non sit; qua exsistente non solum per modum actus, sed etiam habitualiter, Episcopus horam praefinire valet. Idem ius, quoad ecclesiam quae pertinet ad religionem exemptam, competit Superiori religioso sive maiori sive locali, iuxta proprias con­ stitutiones. Superiores religiosi advigilare debent ne celebratio divinorum offi­ ciorum in propriis ecclesiis nocumentum afferat catecheticae instru­ ctioni aut Evangelii explanationi in ecclesia paroeciali tradendae; iudi­ cium vero utrum nocumentum afferat, necne, ad loci Ordinarium spectat (can. 609, § 3). 2. Quamvis cit. can. 1171 nonnisi de ecclesiis expresse loquatur, tamen indubitanter putamus, id etiam de oratoriis publicis esse intelligendum, si causa iusta vere intercedat. (52) Lugo, l. c., n. 41 ss.; D’Annibale, l. c., n. 200; Gasparri, L c. (53) Cfr. 9. Alph., I. c., n. 344; Lacroix, I. c., n. 225; Salmant., tract. V, cap. 4, η. 28 et 37; Laymann, lib. V, tract. V, cap. 4, n. 3; Lchmkuhl, l. c.; Many, l. c., n. 23, 3°. DE PRAECEPTIS LITURGICIS IN MISSA SERVANDIS 703 Articulus IV. De sacris utensilibus ad Missae celebrationem necessariis. Praeter altare cum eius ornatu, requiruntur ad Missam celebran­ dam vasa et linteamina sacra ac vestes sacerdotales. De singulis nonnulla dicemus. 746. Vasa sacra. — Duo sunt: calix et patena. De sacra pyxide, quae ad Eucharistiam custodiendam inservit, suo loco sumus locuti (n. 336). 747. Calix. — 1. Dc iure ordinario << debet esse vel aureus, vel ar­ genteus, aut saltem habere cuppam argenteam intus inauratam... ab Episcopo consecratus » (1). Quare prohibetur calix ex vitro, ligno, cupro, aere, aurichalco, et etiam, de iure ordinario, ex stanno. Dc iure extraordinario, sufficit ut cuppa calicis sit aurea vel argen­ tea aut stannea (2). Dicimus de iure extraordinario, nempe, ut expo­ nunt AA. (3), stante paupertate vel alia necessitate; qua posita causa, nulla requiritur licentia nec S. Sedis nec Episcopi (4). Hinc admittitur ut materia legitima, iusta de causa, etiam stannus. Parum refert quod aliquando petantur et concedantur indulta, ut possint haberi huiusmodi calices; nam haec indulta plerumque conceduntur ad cau­ telam, pro casu nempe quo paupertas vel necessitas non tanta sit, ut statim et clare locus fiat praedictae rubricae (5). Pius IX, die 9 dec. 1866, induisit, sub quibusdam conditionibus in appo­ sita instructione (6) praescriptis, ut adhiberi possint calices ex aere aluminii seu ex cupro et aluminio confecti. Haec concessio est generalis, scii, pro tota Ecclesia (7). (1) Rubricae Missalis, part. II, tit. 1» η. 1. (2) Rubricae Missalis, part. HI. Dc defectibus etc., tit. 10, η. 1. (3) Cfr. Quarti, op. cit., part. II, tit. 1, sect. 2, dub. 1; Do Hordt, I. c., n. 172; Ga­ spard, /. r., n. 744 : Many, I. c.t n. 112. (4) Boned· XIV, Const. ♦ Imposito nobis », 29 mart. 1761, § 3. (5) Gasparri» I. c.: Many, /. r. Quod attinet ad materiam calicum ot varia eorundem genera apud Ecclesiam antiquam, vide Boned. XIV. I. c., cap. 4. n. 7 ss.; Bona. I. c., cap. 25. (6) Cfr. Acta S. Sedie, vol. VI, p. 588. (7) Lchmkuhl, 1. c., n. 314; Gaspard. I. c.. n. 747; Many. L c., n. 113. 4·. 704 UBER IV - PARS II - CAPUT V Inauratio requiritur tum ad dignitatem pretiosissimi sanguinis, tum ut longius avertatur periculum imbibitionis sacrarum specierum; nam aurum est quam minime porosum. Licet maxime conveniens sit ut integer calix ex auro vel argento constet, illicitum tamen non est uti calice cuius stipes et basis est ex alia materia decenti et apta (8). Calicis autem cuppa debet esse inaurata, saltem quoad eam par­ tem quae sanguinem et corpus D. N. I. C. tangit. Calix debet esse consecratus ab Episcopo, vel ab alio charactere episcopali carente, cui vel ex iure vel ex apostolico privilegio competat potestas consecrandi. Ex iure hac potestate gaudent, licet charactere episcopali non sint insigniti, Cardinales, Vicarii et Praefecti Apostolici, Abbates et Praelati nullius (cc. 239, § 1, 20°, 29-1, § 2, 323, § 2). Plures, attenta responsione S. R. C. in Fulden., 22 sept. 1703, ad 3 (9), dicunt calicem (idem dicas de patena), si ante consecrationem bona aut mala fide sacrificio Missae servierit, vel fuerit consecratus a sacerdote illegitime de­ legato, haberi posse pro iam consecrato. Haec sententia hodie sustineri nequit. Cfr. can. 1147, § 1. DE PRAECEPTIS LITURGICIS IN MISSA SERVANDIS 705 748. Patena. — Ex quacumque materia, dummodo sit solida ac decetis, confici potest patena. Rubricae enim Missalis (l. c.) aperte distinguunt inter calicem et patenam. Nec eadem profecto est ratio pro hac ac pro illo. Quare, licet expediat ut patena sit eiusdem materiae ac calix et praecise calicis cuppa, tamen potest esse etiam materiae inferioris, ex. gr. ex cupro vel stanno; non autem ex ligno, vitro, cornu, aere etc., cum hae materiae non sint solidae ac decentes (12). Patena debet esse inaurata quoad partem superiorem seu con­ cavam. De consecratione, exsecratione et gravitate culpae, vide n. 747. Quae enim de calice diximus, de patena quoque sunt dicenda. 749. Sacra linteamina. — Tria sunt: corporale, palla et pwrificatorium. De singulis breviter nonnulla dicenda. Calix amittit consecrationem: 1° si tales laesiones vel mutationes subierit ut pristinam formam amiserit, et iam ad suum usum non ha­ beatur idoneus; 2° si ad usus indecoros, non vero ad profanos tantum, adhibitus vel publicae venditioni expositus fuerit (can. 1305, §§ 1, 2). Calix et patena non amittunt consecrationem ob consumptionem vel renovationem auraturae, salva tamen, priore in casu, obligatione rursus ea inaurandi (can. cit., § 3). Hinc finem obtinuit quaestio, de qua videsis veteres et recentes DD. (10). 2. Ad culpam quod attinet, haec teneas: 1° materia calicis debet esse sub gravi decens et apta; sub levi tantum, saltem probabilius, dummodo decens aptaque sit, requiritur materia a rubricis praescripta, de qua supra; 2° obligatio inaurandi calicem ac renovandi auraturam, si haec sit iam consumpta, est gravis, uti expresse dicit can. 1305, § 2; proinde DD. veterum ac recentiorum sententia (11) hodie admitti ne­ quit; 3° consecratio sub gravi per se requiritur. Excusat profecto necessitas sive extrema, ut evidens est, sive gravis vere et urgens. 750. Corporale. — Corporale debet esse ex lino vel cannabe, non autem ex alia quavis materia, ex. gr. lana, serico, gossipio etc. (13). Est materia prohibita textum ex lino et gossipio (14), tela ex urticis (15), tela ex nipa (planta lino quam maxime similis) - (16). Ex Rubrica Missalis (l. c.) corporale « nec serico vel auro in medio intextum, sed totum album » debet esse. At non prohibetur, quominus circumdatum sit fimbriis ex serico vel auro. Crux in medio vel in parte anteriori nec praecipitur nec vetatur. Corporale benedicendum est ab iis qui gaudent facultate benedi­ cendi sacram supellectilem. Cfr. n. 89, 5. Celebrare sine corporali grave est, iuxta plures; item grave est uti corporali valde immundo. At nonnulli censent esse veniale, si loco corporalis proprie dicti adhibeatur linteamen decens ac mundum, illudque deinceps asservetur velut ipsum corporale. Haec opinio probabilis est. Celebrare sine corporali benedicto leve est; contraria sententia, quae tenet esse grave (17), attentis principiis iuris, caret probabilitate. Causam iustam a culpa excusare, palam est. Corporale amittit benedictionem ob easdem causas, propter quas calix consecrationem amittit. Vide n. 747. (8) Suarez, disp. 81, sect. 7, n. 2; De Albertis, I. c„ cap. 4, n. 57.- Laymann, Z. c., cap. 6, η. 12. (9) Gardellini, n. 3063. Haec responsio in Dccr. auth. non refertur. (10) S. Alph., dub. 1° et 2°; Lugo, l. c., n. 94 s.; Suarez, disp. 81. sect. 2, n. 3; Lay­ mann, l. c.. cap. 6, n. 6; Gasparri, l. c., n. 752; Many, l, c., n. 115. (11) Cfr. S. Alph.. Z. c., n. 370, dub. 3"; Luro. Z. c., sect. 4, n. 00; Quarti, Z. c.; Gasparri, /. c., n. 743; Many, /. c., n. 112, 1“; Lehmkuhl, L c., n. 214. (12) Gasparri, Z. c., n. 748; Many, I. c., n. 116. (13) Rubricae Missalis, part. II. Ritus scnxtndus in celebratione Missae, tit. 1, n. 1; S. R. C. iker. urn., 15 mail 1S19, a Pio VII specialiter confirmatum, n. 2600. (14) S. R. C. Pisauren., 15 mart. 1664. n. 1287. (15) S. R. C. Asculana, 17 dec. 1875, n. 3387. (16) S. R. C. Placentina, 13 aug. 1895, n. 3868. (17) Cfr. S. Alph.. I. c., n. 386. 706 LEBER IV - PARS Π - CAPUT V 751. Palla. — Palla est quasi corporale diminutum. Antiquitus enim corporale latissimum et longissimum erat, adeo ut contineret omnes panes consecrandos simulque calicem cooperiret. Quando cor­ porale diminui coepit, remansit pars calici imponenda, quae, ob maio­ rem commoditatem, separata fuit a reliquo corporali (18). Pro palla eadem materia praescribitur ac pro corporali. Cfr. n. 750. Ut palla sit firmior, constare potest duobus pannis superpositis, amylo linitis, et inter unum et alterum inseri potest charta plus minusve crassa. Permittitur palla a parte superiori panno serico cooperta, dummodo palla linea subnexa calicem cooperiat, ac pannus superior non sit nigri coloris, aut referat aliqua mortis signa (19). Palla, ut corporale, debet benedici. Vide n. 750. Potest autem benedici separatim a corporali; sed sive una sive plures pallae, sive cum, sive absque corporali benedicantur, formula benedictionis (20) recitanda est prout iacet (21). An et quando amittat benedictionem, cfr. nn. 747, 750. Celebraro sine palla aut cum ea non benedicta leve est. Ipso 5. Alph, (22) merito animadvertit: «Non eadem ratio reverentiae currit pro corporali quod immediate tangit sacras species, quam pro palla, quae non tangit». Haec sententia, contra AA. aliter opinantes, quos videsis apud eundem S. Doctorem (l. c.), certa prorsus videtur. Hinc ex causa quavis rationabili, ex. gr. si desit paUa, vel sit immunda, vel si parumper (per 10 vel 15 minuta circiter) foret exspectandum ut ea haberetur, loco pallae adhiberi potest aliud corporale, aut, hoc deficiente, purificatorium aut nihil (23). Culpa a nonnullis dicitur gravis; verius, secluso scandalo et contemptu, levis aut nulla est, si devote ac reverenter huiusmodi ros adhibeantur. 752. Purificatorium. — Debet esse ex lino vel cannabe, sicuti corporale et palla (24). Necesse non est ut benedicatur (25). Nonnisi sub levi requiritur. Si facile haberi nequeat, licet sine eo Sacrum fa­ cere; eiusque loco adhiberi potest strophiolum mundum, quod tamen postea ad usum profanum non adhibeatur (26). (18) Lugo, Z. (19) (20) (21) (22) (23) (24) (25) (26) Bened. XIV, Z. c., cap. 5. n. 3; Bona, Z. c., cap. 25, n. 11; Suarez, Z. c., n. 3; c., n. 76. S. R. C. Dubiorum, 17 iul. 1894. ad IV, n. 3832. Rituale Rom., tit. VIII, cap. 22. S. R. C. Briocen., 4 sept. 1880, ad III, n. 3524. Loc. ciLt n. 388. S. Alph., 1. c.; Sporer, l. c.t n. 399; Lacroix, /. n 330 S. R. C. Decr. oen.9 15 mati 1819, n. 2600. S. R. C. Tuilcn., 7 sept. 1816, ad XII, n. 2572. I S. Alph., I. c., n. 389; Lacroix, Z. c., n. 331; Sporer, Z. c. n 400 DE PRAECEPTIS LITURGICIS IN MISS A SERVANDIS 707 753. An liceat tangere vasa et linteamina sacra. — 1. Vasa sacra, cum sacras species continent, citra culpam tangi nequeunt ab eo, qui non sit saltem in ordine diaconatus constitutus. 2. Vasa sacra, dum sacras species non continent, et sacra lintea­ mina (corporale, palla, purificatorium) post usum sacrum nondum lota, tangi possunt a clericis tantum (i. e. ab iis qui saltem tonsura sunt in­ signiti), vel ab iis qui eorum custodiam habent (can. 1306, § 1), scii. a laico sacrista, a moniali vel sorore item sacrista. Peccantne laici, qui vasa aut linteamina sacra tangunt ! Commu­ nius DD. affirmant, eos leviter peccare, si nulla excuset rationabilis causa (27). Peccatum eatenus admittendum est, quatenus certo constet de praecepto; atqui iure novo verum praeceptum non exsistit. Ergo. Sane verba can. 1306, § 1; « Curandum ne calix cum patena etc. », non solum verum praeceptum haud continent, sed potius illud manifeste excludunt. Quare, secluso scandalo, irreverentia et contemptu, dicen­ dum, tactum rerum sacrarum sub poena peccati vetitum non esse. 754. Ad quosnam spectet lotio sacrorum lintea inum. — 1. « Purificatoria, pallae et corporalia in Missae sacrificio adhibita, ne tra­ dantur lavanda laicis, etiam religiosis, nisi prius abluta fuerint a cle­ rico in maioribus ordinibus constituto » (can. 1306, § 2). Haec verba, uti patet, verum praeceptum continent, et nonnisi de prima lotione sunt intelligenda. Episcopus nequit licentiam abluendi huiusmodi linteamina concedere laicis sacristie, imo ne monialibus quidem; et contraria sententia est prorsus erronea. Nam proposito dubio: «Utrum moniales seu piae feminae vitam communem sub regula degentes possint cum licentia Ordinarii abluere cor­ poralia, pallas et purificatoria »; S. R. C. Molinen., 18 sept. 1857, ad 26, re­ spondit: « Negative » (28). S. Alphonsus (29) dicit probabilem sententiam, quae tenet primam lo­ tionem fieri posse « etiam a clerico tonsurato ». Haec opinio, ut evidenter col­ ligitur ex verbis cit. can. 1306, § 2, hodie admitti nequit. 2. Prima lotio sub levi, non autem sub gravi, fieri debet a clerico in sacris ordinibus constituto (30); ideo quaevis causa iusta excusat, etiam levis. 3. « Aqua autem primae lotionis mittatur in sacrarium vel si hoc (27) S. Alph., /. c., n. 382; Layinann, Z. c., cap. 6. n. 19; Salmank, tract. 21. cap. 10, η. 127; Bonacina, Dc Euch., quaest. ult„ punct. 9. n. 21; Gasparri, l. c., n. 757; Lehmkuhl. /. c„ n. 325. (28) Decreta authentica, n. 3059. (29) Loc. cil., n. 387. (30) Pasqualigo, q. 795, n, 9; Quarti, part. 11, tit. I, sect. 3, dub. 6; S. Alph., Z. c. 708 LIBER IV - PARS II - CAPUT V desit, in ignem » (can. 1306, § 2). Id sub veniali praecipitur. At si aqua mitteretur in locum indecentem seu immundum, culpa evadere posset mortalis ratione irreverentiae vel contemptus. Quaelibet causa ratio­ nabilis excusat a peccato. 755. Vestes sacerdotales (31). — Hae sunt: amictus, alba, cingu­ lum, manipulus, stola et plancta; quibus addi solent a liturgicis velum et bursa, licet minus proprie, cum sint potius calicis ornatus. Benedictio vestium sacerdotalium dari potest a parocho, a re­ ctore ecclesiae etc. Cfr. n. 89, 5. Probabilius tenendum, benedictionem requiri sub levi tantum, secluso contemptu. ictus. — Debet esse ex lino vel cannabe. Id praecipitur non quidem rubricis, sed decreto generali 15 rnaii 1819, supra citato. Permissum fuit uti amictis confectis ex nipis, quae est tela subtilissima longe pretiosior lino ex alicuius plantae filis confecta, donec consu­ merentur; sed vetitum simul est novos huiusmodi confici (32). In ora amictus, inter chordulas, debet esse crux quam osculetur sacerdos, hoc indumentum sumens (33). Celebrare sine amictu aut non benedicto, leve est; quaelibet causa rationabilis excusat a peccato, ex. gr. si desit amictus (34). Imo cele­ brare cum amictu non benedicto, secluso contemptu, nullum videtur esse peccatura. 757. Alba. — Debet esse ex lino vel cannabe, attento decr. gen. 15 maii 1819, ut diximus de amictu. S. R. C. Lauden., 23 iun. 1892, ad 2, declaravit, albas ex gossipio, vel ex lino et gossipio, posse adhiberi, donec consumentur; idipsum de­ claratum fuit in Placentina, 13 aug. 1895, quoad albas ex nipis con­ fectas ; in utraque tamen responsione praeceptum omnino est, ut novae nonnisi ex lino vel cannabe conficiantur (35). Orae albae, sive ad manicas sive ad imam partem, possunt ornari velis transparentibus (quae repraesentent cruces, angelos etc.), i. e. opere phrygio vel textili denticulato, licet hoc opus non sit ex lino vel (31) Boned. XIV, op. cil.. lib. I, cap. 7 se.; Bona, lib. 1, cap. 24, n. 3 88.; Suarez, disp. 82, Beet. 2 et 3 ; Lugo. disp. 20, fleet. 4, n. 98 ss.; Paequaligo, q. 806 ss.; Lacroix, l. r., n. 327 es.; Sporer, L c.. n. 407 ss. Γ (32) S. R. C. Placentina in Ilinp.. 13 aug. 1895, n. 3868. (33) cctebr. Mim., tit. I, n. 3. 1 (34) S. Alph., I. c., n. 377; Tamburini, lib. I, cap. 3. | 1. n. 4; Lacroix l. c. n. 327· PftsquallgO, <1. 810, n. 11. (35) Decreta authentica, nn. 37 79, n. 3868. DK PRAECEPTIS LITURGICIS IN MISSA SERVANDIS 709 cannabe, dummodo tamen opus phrygium maneat semper accessorium, et ideo minima pars. Potest esse etiam pars maior vel maxima, si opus phrygium sit ex lino vel cannabe (36). Licet ponere sub opere phrygio, in manicis et fimbriis albarum, fascias seu fundum rubri, caerulei aut alterius coloris (37); at «regu­ lariter color fundi colorati respondere debet colori vestis, et respectivae extremitatis manicarum, quo uti potest unusquisque celebrans vel minister » (38). Grave est, iuxta omnes (39), celebrare sine alba. Verum in casu necessitatis, remoto scandalo, licet absque ea Sacrum facere. 758. Cingulum. — Materia cinguli non praescribitur rubricis nec decreto gen. an. 1819; quare, licet congruentius sit ut cingulum ex lino vel cannabe conficiatur, sicut alba, ad quam refertur, tamen id necessario non requiritur, ideoque potest esse ex serico, gossipio, lana etc., uti expresse declaratum fuit (40). Neque color cinguli praescribitur; idcirco potest esse sive albus, sive coloris paramentorum (41). Quoad formam, cingulum debet esse ad modum chordulae, non vero fasciae; toleratur tamen usus cingulorum ad modum fasciae, donec consumetur (42). Longe probabilior est sententia quae dicit cingulum esse benedi­ cendum, cum a rubricis inter vestes sacras adnumeretur (43); at con­ traria sententia vere probabilis dicenda. Celebrare sine cingulo, veniale est et verius nullum peccatum. Certe culpa abest, si aliqua causa rationabilis, etsi levissima, excu­ set (44). Cum certo non constet de praecepto benedicendi cingulum, probandi non sunt DD., qui existimant esse veniale, uti cingulo non benedicto. Deficiente enim certa obligatione, practice nulla est culpa. (36) Cfr. S. R. C. Syren., 5 dec. 1868, ad 5, n. 3191; Goanen., 16 iun. 1893, ad 12. n. 3804. (37) S. R. C. Romana, 12 iul. 1892, ad 5, n. 3780; Minoricen., 24 nov. 1899, ad 7, n. 4048. (38) S. R. C. Bcrgomen., 25 mail 1906, ad 3, n. 4186. (39) Cfr. S. Alph., Z. c.; Tamburini, Z. c., n. 8; Ball.-Palm., I. c., n. 328. (40) S. R. C. Conor. Maniis Coronae, 22 ian. 1701, ad 7, n. 2067; Ordinis Carthusianorum, 23 dec. 1862, n. 3118. (41) S. R. C. Hracharcn., 8 iun. 1709, ad 3, n. 2194. (42) S. R. C. Minoricen.. 24 nov. 1899, ad 6, n. 4048. (43) Boned. XIV, Inst. EccL, XXI, n. 12; Laymann, lib. V, tract. 5, cap. 6. η. 17; Gasparri, Z. c., n. 710. (il) S. Alph., Z. c.; Roncaglia. De saenf. Miss., cap. 6, q. 3; Diana, art. 2, tract. 14. rceol. 68; Sii, v. Missa, n. 10; Ball.-Palm., Z. c. 710 LEBER IV - PARS II - CAPUT V 759. Manipulus, stola et planeta (45). — 1. Materia ex qua con­ fici debeant haec paramenta non determinatur neque a rubrica neque ab ullo decreto generali S. R. C. Ex consuetudine tamen satis antiqua, quam plura decreta particularia praefatae S. C. confirmant, manipulus, stola et planeta debent esse ex serico (46). Attenta paupertate ecclesiarum, licet adhibere textum sericum, mixtum cum alia materia (gossipio, lana, lino), quod sericum ex parte externa ct oculis intuentium appareat (47); item licite adhiberi potest quoddam textum ex serico et mori fibris (48). Λ fortiori adhiberi potest textum ex auro vel argento (vero, tamen, non falso), quamvis mixtum cum alia materia; nam S. R. C. approba­ vit telam auream vel argenteam (49). Prohibita sunt paramenta ex lana, lino, gossipio (50). Est materia prohibita textum ex vitro, ea profecto ratione ne fragmenta vitri inci­ dant in calicem, cum periculo valetudinis pro sacerdote (51); item ma­ teria non textilis, utpote contra usum ecclesiarum universalem. Quando dicitur haec vel illa materia esse prohibita, intelligi debet id quod est principale in paramentis, scii, textum praecipuum, non vero accessoria, quae possunt esse etiam ex lana, gossipio, auro vel argento falso etc.; item panni subsuti possunt esse ex qualibet materia congrua. Licet apponere in sacris paramentis stemmata gentilitia donantis (52). Paramenta sacra ornari possunt frondibus, floribus etc., pictis acu vel penicilli ope (53). 2. Rubricae Missalis quinque colores paramentorum commemo­ rant, nempe album, rubrum, viridem, violaceum et nigrum (54). Habetur etiam, ex Caeremoniali Episcoporum (55), color rosaceus, qui permittitur tantum (non praecipitur stricte) in dominica tertia (45) Pluviale, dalmatlca ac tunicella debent esse eiusdem materiae ct coloris ac planeta, stola et manipulas. Dalmatica ac tunicella probabilius debent benedici, cum Pontificale Romanum eas ex­ presse enumeret sub formula Specialis benedictio cuiuslibet indumenti. Pluviale verius non est necessario benedicendum; expedit tamen ut benedicatur. Cfr. Bened. XIV, Inst. Eccl., XXI, n. 12; Gavantus, De rubricis Missalis, part. 1, tit. 19, η. 3, litt. 1; Gasparri, Z. c., n. 710. (46) Gasparri, Z. c., n. 692; Many, Z. c., n. 122. . C (47) S. R. C. Guesnen. et Posnanicn., 23 mart. 1882, n. 3543. (48) S. R. C. Ceneten., 21 apriL 1893, n. 3796. (19) S. R. C. Guadalaxara, 28 apriL I860, n. 3145; Papien., 20 nov. 1885, n. 3646. (50) S. R. C. Mutincn., 23 sept. 1837. ad 5, n. 2769; Lauden., 23 iun. 1892, ad 1. Cfr. etiam Monitum, lingua Italica exaratum, ad Ordinarios Italiae missum, quod reperitur in Acta S. Sedis, vol. XIV, p. 144; deest in Dccr. auth. ·Ί·| (51) S. R. C. Afrebalcn., 11 sept. 1817. n. 2949. (52) S. R. C. 7 dec. 1841; Decreta auth., n. 2875. w· (53) S. R. C. Cunccn., 1 iun. 1883, ad 15, n. 3576; Bruncn., 30 mart. 1885 n 36°8 (54) Rubricae generales, lit. 18, n. 1. Cfr. Bened. XIV, De sacros. Missae sacrii Hl/l cap. 8, n. 16; Gasparri, Z. c., n. 693; Many, Z. c., 2°; Lehmkuhl. Z c 317 ’ ’ (55) Lib. I, cap. 13, n. 11, cap. 20, n. 2. DE PRAECEPTIS LITURGICIS IN MISSA SERVANDIS 711 Adventus et in dominica quarta Quadragesimae, sive in Missa sollemni sive in Missis privatis (56). Proinde adhiberi nequeunt paramenta co­ loris aurei seu flavi, uti patet ex ipsa rubrica et pluries confirmavit S. R. C. (57); item paramenta coloris caerulei (58). Prohibentur quoque paramenta multicoloria, in quibus scilicet unus color non praevalet (59); attamen Episcopus permittere potest haec paramenta in ecclesiis pauperibus, donec consumentur (60). Si unus color dominetur in paramento, vestis reputanda est coloris domi­ nantis et ut talis adhibenda; ex. gr. planeta seu casula, quae habet fundum album, habetur uti alba. Paramenta argentea valent pro colore albo (61); aurea, seu ex auro contexta, pro tribus coloribus, nempe pro albo, rubro et viridi (62). Usus alicubi vigens, ex. gr. in Gallia, ut idem manipulus, eadem stola, eadem planeta ex una parte habeat unum colorem, ex adversa alium, non videtur contra rubricas, et ideo non improbandus. Color paramentorum rubricis praescriptus obligat per se sub levi; per ac­ cidens sub gravi, ratione scandali vel contemptus, ex. gr. si in die Paschatis celebraretur cum paramentis nigris. Quamvis enim multi AA. (63) rubricam, quae colorem determinat, mere directivam esse existimaverint, et S. Alphonsus (64) eam tantum probabilius praeceptivam esse opinetur, obligatio clare eruitur tum e compluribus S. R. C. decretis, tum ex usu ubique locorum iamdiu recepto (65). Tamen quaelibet rationabilis causa excusat, ex. gr., si ob con­ cursum sacerdotum non sufficerent vestes debiti coloris; imo satius est quo­ cumque die Missam celebrare in quolibet colore quam eam omittere (66). 3. Sacrum facere sine planeta, mortale est, saltem iuxta commu­ niorem sententiam; deficiente tamen planeta, suppleri posset per plu(56) S. R. C. Vallis Vidonis, 29 nov. 1901, ad 3, n. 4084. (57) S. R. C. Veroncn., 16 mart. 1833, ad 4, n. 2704; MuRnen., 23 sept. 1837, ad 5, n. 2769; Adrien., 29 mart. 1851, ad 5, η. 2986; Syren., 5 dec. 1868, ad 4, η. 3191; Lauden., 23 iun. 1892, ad 3, n. 3779. (58) S. R. C. Fcronen., 16 mart. 1833, ad 4, n. 2704; Congregationis Oblatorum E. Μ. V., 23 febr. 1839, ad 2, n. 2788. Nonnullis dioecesibus, praesertim reirnl Hispaniae et Americae Latinae, concessum est indultum utendi paramentis caerulei coloris, quoties celebratur Missa de festo, vel votiva, Immaculatae Conceptionis B. Μ. V.; quod tainen non extenditur ad Missam Apparitionis de Lourdes, neo ad Missam Manifestationis de la médaille miraculeuse, uti responsum fuit a S. R. C., 15 febr. 1902; Acta S. Sedis, vol. XXXIV, p. 553 s. (59) S. R. C. Marsorum, 12 nov. 1831, ad 50, n. 2682; Mulinen., 23 sept. 1837, ad 5, n. 2769. (60) S. R. C. Ficen., 19 deo. 1829, n. 2675. (61) S. R. C. Papien., 20 nov. 1885, ad 3, n. 3646. (62) S. R. C. Guadalaxara, 28 april. 1866, n. 3145; Syren., b dec. 1868, ad 4, n. 3191; cit. Papien., ad 2. (63) Quarti, l. c., tlt. 18, dub. 1; Tamburinl, lib. I. cap. 3, § 1, n. 1; Diana, part. 2, tract. 14, rceol. 57; ct alii apud Lacroix, l. c., n. 340. (04) Loc. cit.. n. 378, dub. 5”. (65) Lehmkulil., I. c., n. 317; Génicot, l. c.. n. 248, 11; Gasparri, Z. c., n. 694. (66) S. Alph., I. c.: Sporer, Z. c., n. 415. 712 LIBER IV - PARS II - CAPUT V viale aut dalmaticam; leve, sine manipulo vel stola, aut sine manipulo ac stola, quia non videtur tanta deordinatio vel irreverentia, secluso contemptu et scandalo, quae satis sit ad peccatum letale constituen­ dum. In casu necessitatis licet certe celebrare sine manipulo et stola atque verius sine planeta (67). Imo, urgente gravissima necessitate licet Sacrum facere sine ulla veste sacra, ex. gr. ob metum mortis vel ut Viaticum moribundo mi­ nistretur, dummodo absit scandalum et contemptus (68). Haec sententia, licet S. Alph. (69) oppositam sequatur, non solum proba­ bilior, sed omnino certa videtur, tum quia lex ecclesiastica non obligat cum tanto incommodo, tum quia S. Congreg. de Prop. Fide, die 30 nov. 1828, ei audientia SS.mi, concessit facultatem « celebrandi Missam absque solitis uten­ silibus, et sine sacris vestibus, vel cum aliqua tantum cx magis necessariis, ubi ceterae haberi non possint; idque praesertim ubi urgeat necessitas Euchari­ stiam populo aut infirmis dispensandi » (70). Haec facultas recentius concessa fuit sacerdotibus in regione Mexicana et in Russia degentibus, circumstantiis peculiaribus attentis. 760. Velu H et bursa calicis. — Velum debet esse ex serico (71); at non excluditur tela argentea vel aurea, quia velum paramentis me­ rito assimilatur. Debet esse eoioris paramentorum, ac ita amplum, ut calix undequaque vel saltem in parte anteriori totus cooperiatur (72). Materia bursae eadem est ac materia planetae, stolae etc.; item eius color idem est ac paramentorum (73). Celebrare sine velo calicis aut sine bursa probabilius nullum est peccatum, quia requiruntur ob decentiam tantum (74). Usus bursae, corporalibus includendis destinatae, permitti nequit pro colligendis eleemosynis (75). Excusat causa iusta. (67) Cfr. Suarez, disp. 82, sect. 3; S. Alph., I. c., n. 377; Laymann, lib. V, tract. 5, cap. 6, η. 17; Sporer, /. c., n. 409; Tamburlni, Jib. I, cap. 3, § 1, η. 6; Lugo, l. c., n. 93; Gaspard, L c., n. 702. riM (68) Quarti, part. 2, tit. I, sect. 4, club. 6; Azor, part. I, lib. I, cap. 11, q. 1; Escobar, tract. 1, exam. 11, n. 85 (95); Busombaum, apud 8. Alph., 7. c., n. 376; Navarrus, 3fan., cap. 25, n. 84; Vasquez, In 1-2, disp. 161, cap. 3, n. 15; Becanus, part. 2, tract. 3, de Icaib., c. 6, q. 4, n. 8; Bonne! na, dc peccat., disp. 2, q. 8, p. 2, n. 9; Sporer, I. c„ n. 369. (69) Loc. ci/., η. 377, dub. 2°. (70) Collect. S. C. dc Prop. Fide. vol. I, n. 807. I (71) Rubricae Missalis, part. II, tit. 1, n. 1. (72) S. R. C. Urbinatem., 12 ian. 1669, n. 1379. (73) Rubricae Missalis, I. c., n. 2. (74) Sporer, I. c., n. 400; Lacroix, I. c.> n. 334 J (75) S. R. C. Dubium, 2 mail 1919. DE PRAECEPTIS LITURGICIS IN MISSA SERVANDIS 713 Articulus V. De ritu, lingua, rubricis, etc. 761. Ritus (1). — 1. Quilibet sacerdos tenetur sub gravi suum ritum, a Sede Apostolica probatum, in proprio territorio servare (cfr. cc. 816, 818, 819). 2. Sacerdos ritus latini, dum per loca ritus orientalis peregrinatur et Missam celebrat in ecclesia etiam ritus orientalis, debet iuxta suum ritum sacrificium eucharisticum offerre; idem de sacerdote ritus orien­ talis, (pii peregrinatur per loca ritus latini et celebrat in ecclesia ritus latini, dicendum est. 3. At sacerdos ritus ambrosiani, dum versatur in loco ritus romani, potest Sacrum facere sive ritu ambrosiano sive etiam ritu romano, inio expedit ut ritum roinanum sequatur (2). 4. Regulares, qui propriam liturgiam habent, eam sequi debent etiam si in alienis ecclesiis celebrent; sacerdotes vero extranei in eorun­ dem ecclesiis celebrantes, nequeunt eam liturgiam sequi. Quaenam Missa sit dicenda, vide n. 776. 762. Lingua. — 1. « Missae sacrificium celebrandum est lingua liturgica sui cuiusque ritus ab Ecclesia probati » (can. 819). Lingua liturgica pro Ecclesia Occidentali est latina, adeo ut sine speciali Sedis Apostolicae induito nullatenus fas sit alia lingua uti in divinis officiis celebrandis. Aliquando populis ad lidem conversis liturgia vernaculo sermone proposita est (3). Ceterum constans ftrmaque disciplina est, ne Missae idiorna mutetur, etsi mutet lingua vernacula; sed eo sermone Missa celebretur, quo celebrata est ab initio, etiamsi ea lingua obsoleverit apud vulgus, eiusque peritiam viri docti dumtaxat habeant (4). Ecclesia Orientalis in Missae celebratione aliisque sacris officiis utitur lingua nationali. Sed non raro nationalis lingua quae in sacris adhibetur, ex. gr. lingua graeca, inultum distat ab ea quae vulgo nunc Graeci aliique populi utuntur (5). (1) Boned. XIV, Itb. II. cap. 3, n. 13 ss.; Bona, lib. I, cap. fi, n. 1 ss. (2) S. R. C. \ovarien.. 24 febr. 1890. Hoc decretum in noviss. odit. Decret, aulh. non reperitur. Cfr. vol· ill. p. ‘205. (3) Boned. XIV, op. cit., lib. II, cap. 2, η. 9 fw. (4) Boned. XIV, I. c., n. 14. (5) Gasparri, I. c., n. 852. 714 LIBER IV - PARS Π - CAPUT V 2. Olim in Ecclesia Romana prophetiae, epistolae et evangolia legi solebant quibusdam diebus sive latina sive graeca lingua. Iste mos iamdiu obsolevit, et solum servatur hodie in Missa sollemni R. Ponti­ ficis, in qua primum epistola latine a latino, deinde graece a graeco subdiacono, et evangelium primum latine a latino, postea graece a graeco diacono cantatur (6). 3. Lingua liturgica sui cuiusque ritus sub gravi adhibenda est. 763. Rubricae in genere. — 1. Nomine rubricarum veniunt re­ gulae ab Ecclesia statutae, quae ritus et caeremonias determinant a sacerdote celebrante servandas. Proinde rubricarum obiectum sunt omnia, quae ad dignam, attentam ac devotam celebrationem ordi­ nantur, scii, res, preces et actiones. 2. Rubricae, attento obiecto et ordine, dividuntur in generales et particulares. Illae initio Missalis charactere nigro dispositae sunt, hae corpori Missalis insertae charactere rubro. Attento fundamento, quo nituntur, aliae sunt doctrinales et aliae disciplinares. Doctrinales, si proponant doctrinam iuris divini seu na­ turalis seu positivi. Eiusmodi censentur esse, quae continentur inter generales sub titulo: De dejectibus in celebratione Missarum occurren­ tibus. Quare hae rubricae non magis obligant, quam doctrina, in qua fundantur (7). Attenta obligatione, aliae sunt praeceptivae et aliae directivae, prout verum praeceptum continent ex positiva Ecclesiae voluntate, aut so­ lum instructionem quandam seu normam suppeditant celebranti ad modum consilii (8). Proinde illae obligant semper in conscientia vel sub gravi vel saltem sub levi, hae, contra, per se ne sub levi quidem obligant. Nul­ latenus audiendi sunt quidam rubricistae, etiam recentes, qui tenent omnes omnino rubricas esse praeceptivas. 3. Rubricae praescribentes ea quae servari debent intra Missam, generatim praeceptivae sunt; idque graviter vel leviter pro subiecta materia (9). (6) Quoad usum antiquum, vide Bencd. XIV, l. c., n. 11; Bona, lib. I, cap. 5, η. I. (7) Suarez, disp. 85, sect. 1, η. 2 ss.; D’Annibale, l. c., η. 250. (8) Cfr. Lugo, disp. 20, sect. 4, η. 104 88.; Suarez, disp. 84, sect. 2; Sporcr, I. c., n. 423 8.; Gavantus, op. cil.t part. Ill, tit. 11, n. 1 bs.; Tamburini, op. cit., lib. II, cap. 5, § 1. n. 1 ss.; S. Alph., I. c., n. 399. 3Hn| (9) S. Alph., I. c.; D’Annlbalo, I. c.. n. 250; Ball.-Palm., I. c., n. 355; Génlcot, /. c., 250; Lehmkuhl, I. c., n. 326; Noldin, l. c.; Bucceroni, l. c., n. 260. Ab hac sententia verbo potius quam re discrepant plures veteres DD., ex gr. Suarcr (disp. 83, sect, 3). Lugo (I. c.), lamburinl (Z. c.) et alii. Quare minus recte a S. Alphonso quatuor sententiae referuntur. DE PRAECEPTIS LITURGICIS IN MISSA SERVANDIS 715 Quod rubricae sint praeceptivae, satis patet ex verbis Pii V praemissis in fronte Missalis (10), et hodie ex can. 818, qui haec statuit: «Reprobata quavis contraria consuetudine, sacerdos celebrans accurate ac devote servet ru­ bricas suorum ritualium, librorum, caveatque ne alias caeremonias aut preces proprio arbitrio adiungat ». Quod praeterea eae tantum rubricae sint praeceptivae, quae sunt intra Missam, manifeste colligitur ex verbis sive Pii V sive cit. can. 818, cum reapse praeceptum versetur solum circa ritum, modum et normam decantandi ac le­ gendi Missam, et circa caeremonias et preces in ipsa Missae celebratione (11). Diximus generatim esse praeceptivas has rubricas, quia, tum attenta ma­ teria tum perpensis relatis verbis Pii λ7- et can. 818, non omnes et singulae vi­ dentur obligare in conscientia. Quare sententia, quae tenet dari nonnullas rubricas, equidem paucas (cfr. n. 765 et seq.), mere directivas quoad caere­ monias servandas intra Miscam, vere probabilis est (12). 4. Rubricae respicientes ea quae ante vel post Missam agenda sunt, ut mere directivae communius a DD. habentur (13). Haec sententia, modo rite intelligatur, certa est. Exinde tamen non sequitur rubricas directivas sine culpa semper omitti posse, quia culpa venialis facillime potest committi, quoties nempe ex motivo minus rationabili non observentur. Etenim de hac quaestione idem (licendum est ac de transgressione regularum Ordinum religiosorum, quae non obligant sub culpa (14). 5. Ea quae diximus de rubricis, dici quoque debent de S. R. C. decretis, quibus rubricae Missalis authentice declarantur. Nempe haec erunt praeceptiva vel mere directiva, prout rubricas intra Missam, vel ante et post Missam servandas respiciunt, nisi in his posterioribus e subiecta materia aut verbis adhibitis amplior obligatio colligatur. Qua in re, ad culpam quod attinet, cum debita discretione sunt accipienda intelligendaque verba, quibus liturgistae saepe utuntur: siquidem stricta obligatio non est imponenda, nisi de ea certo constet. Utrum defectus, qui sive in actionibus sive in precibus praescriptis com­ mittatur, gravis sit an levis, scito animadvertit Lehmkuhl (15), multum pen(10) En verba: · Mandamus et districte omnibus et singulis praecipientes in virtute sanctae obodlentiao, ut ceteris omnibus rationibus et ritibus ex aliis Mlssalibus in posterum penitus omissis, Missam iuxta ritum, modum ac normam, quae per MLssale hoc a Nobis nunc traditur, decantent ac legant. Nequo in Missae celebratione alias caeremonias vel preces, quam quae In hoc Missall continentur, addere vel recitaro praesumant ». (11) S. Alph., I. c.; Tanqueroy, l. c., n. 237; Ball.-Palm., I. c. (12) Ballerlni-Palmlcrl, Z. c., et ad Gury, II, n. 215, not. i ss.; Lehmkuhl, Z. c. (13) Cfr. S. Alph.. Z. c.; Lugo, l. c., n. 106; Suarez, disp. 84. sect. 2: Gobât, De septem Sacram., tract. Ill, n. 737; D’Annlbalo, Z. c.; Génlcot, Z. c..· Pighi, Z. <·., n. 199; Lehmkuhl. Z. c.; Gasparri, Z. c., n. 843; Noldin, Z. c. (11) Ball.-Palm., Z. c., n. 355; Noldin. Z. c„ n. 208, 2; Génlcot. Z. c., 250, I. (15) Loc. cit., n. 327. 46 _ Cappello, Dc Sacramentis, I. 716 LIBER IV - PARS II - CAPUT V (Iere ex eo: a) utrum reverentia SS. Sacramento ex sese, an ex lege solum humana debita laesa sit ; — b) utrum defectus occurrat in nobiliore Missae parte, vel in ea re, quam Ecclesia propter mysticam significationem maximi aestimet, an in alia; — c) utrum defectus materialiter notabilis i. e. in magna quantitate sit, necne. 717 DE PRAECEPTIS LITURGICIS IN MISSA SERVANDIS 3. Addere unam ve) aliam benedictionem, aut genuflexionem vel inclinationem, per se est culpa levis. Duplici in casu potest culpa eva­ dere gravis, ut supra (n. 2) diximus. 765. An et quale peccatum sit caeremonias et preces o ittere in II 764. An et quale peccatum sit caeremonias vel preces addere in Missae celebratione. — 1. Vetitum omnino est, aliquid addere in IMissae celebratione, ut evidenter colligitur ex verbis Pii V et ex can. 818 (cfr. n. 763, 3). Can. 818 prohibet quominus celebrans addat arbitrio suo «alias caeremonias aut preces ». Nomine caeremoniarum veniunt signum crucis, inclinatio capitis, genuflexio, signum super oblata etc. Nomine precum hic verius non intelliguntur orationes seu Oremus, aut collectae, sed preces privatae, v. g. Ave Maria, Angele Dei, etc. 2. Addere aliquid cum animo introducendi novum ritum, certe peccatum grave est; item grave est, quaedam addere in quantitate omnino notabili, praesertim si addantur preces, quae in Missali non continentur (16). Addere Gloria, Credo unam vel alteram aut plures etiam collectas ex Missali, Pater, Ave, vel quid simile, leve est, iuxta communem sen­ tentiam. Quidam censent, esse mortale addere Gloria et Credo in Missa de Requiem, quia, dicunt, haec videtur gravis inordinatio (17). Non satis constat de gravitate eiusmodi inordinationis; hinc rectius dicendum, id culpam venialem non excedere, secluso scandalo et contemptu. S. Alphonsus (L c.), quem nonnulli etiam recentiores sequuntur (18), docet vetitum non esse, « ex aliqua causa vel ex devotione addere unam col­ lectam ». Haec sententia vere probabilis est; nec obstat praescriptum can. 818, ex dictis n. 1. Sacerdos, qui devotionis causa oratiunculam iaculatoriam sive ore sive sola mente inter ipsas preces liturgicas interponit, improbandus est; sed nullum peccatum committit si huiusmodi orationes per modum suspirii recitet, quando propter actiones a prosequendis liturgicis legibus impeditur, ex. gr. dum elevationem specierum facit, incensat, genu flectit, finem cantus exspe­ ctat etc., cum proprie contra rubricas nullatenus agat. (1G) Suarez. disp. 83, sect. 1; Lugo, /. c.. n. 104; S. Alph.. J. c„ n. ni; Lacroix. I. r. n. 429; Sporer, I. c., n. 127. (17) Cfr. .8. Alph., I. c.; Aversa, q. 11, sect. 12; Lacroix. 7. c. (18) Bnll.-Palm.. i. c.. n. 3G1; D'Annibale, l. c.; Génieot, l. c.. n. 252. Missae celebratione (19). — 1. Quaelibet omissio, dummodo sit volun­ taria et nulla causa iusta excuset, vetita est sub culpa. 2. Duo prae oculis habenda sunt, ut diiudicari possit, utrum gravis an levis sit omissio, scii, videndum est, 1° an agatur de canone, vel de partibus accessoriis; — 2° an id quod omittitur ait pars quaedam, quae semper occurrat in qualibet Missa, necne. Nam, ut communius docent AA. cum S. Alphonso (20), distinguendum est inter partes or­ dinarias, quae in omni Missa dicuntur, ut confessio, epistola, evangelium, orationes propriae, offertorium, praefatio, fractio hostiae, eius mixtio cum sanguine etc., et partes extraordinarias, quae non dicuntur in qualibet Missa, ut Gloria, Credo, commemorationes, sequentia etc. 3. Omissio partis ordinariae, dummodo notabilis sit, potest grave peccatum constituere, praesertim si fiat in canone; omissio partis extraordinariae veniale non excedit, quia minus arcte cum sacrificio Missae coniungitur. At si plures partes simul omittantur, materia potest gravis fieri.' Haec in genere. In specio autem haec teneas: 1° Omittere orationem quamlibet canonis in se aliquo modo completam, aut eius verba ita mutare, ut sensus plane desit seu varietur, grave peccatum est, iuxta plures. Alii verius censent ad gravitatem culpae requiri, ut magna seu notabilis pars canonis advertenter omittatur. S. Alphonsus (21) pro gravi habet, omittere octo vel decem nomina San­ ctorum in canone. Sententia, quae dicit id esse veniale (22), vere probabilis est. (19) Preces in fine Missae, a Summo Pontifice Leone XIII praescriptae» adhuc recitari debent. S. R. C. Dccrclum. 24 nov. 1915; Acta A post. Sedis. vol. VIL p. 526. Omitti possunt si Missa cum aliqua sollemnitate celebretur, vel Missam, quin celebrans ab altari recedat, immediate ac rite subsequatur aliqua sacra (unctio seu pium exercitium. S. R. C. Decretum, 20 iun. 1913; Acta Aposl. Sedis. vol. V. p. 311. Sacerdos, qui Sacrum facit in oratorio alicuius communitatis religiosae, non potest omit­ tere preces post Missam, dum ipsa communitas vel lectioni meditationis aut alteri Missae assistit, vel ad recipiendam S. Communionem accedit, aut pias preces in communi recitat; hoc in casu preces praescriptae recitari debent submissa voco tam a sacerdote celebrante quam ft clerico seu inserviente vel tantum respondente. S. R. C. Dubia. 2 iun. 1916. ad 2; Acta A post. Sedis, vol. VIII, p. 227. Non licet preces omittere in fine Missae quae celebratur in altari SS. Sacramenti, si im­ mediate post eam Sacra Communio administranda sit; in casu SS. Eucharistia ministrari debet post preces. S. R. C. decr. cit.. 2 iunii 1916, ad 3. (20) Loc. cit.. n. 404; Lacroix, L c., n. 41G; Sporer, L c.. n. 425; Bail.-Palm., I. c. n. 359; Lehmkuhl, l. c.. n. 330; Noldin» L c., n. 209; Génieot, L c.. n. 251, 111. (21) Loc. cit.. n. 405. (22) Bernal. De Sacram., disp. G, n. 93; Pasqualigo, q. 202, n. S. 3 718 LIBER IV - PARS II - CAPUT V Plures cum S. Alphonse (Z. c.) dicunt grave esse, omittere Pater noster, vel Agnus Dei, aut Libera nos, aut Domine, non sum dignus, vel Quid retribuam. Nonnulli dubitant, alii negant; horum sententia, omnibus maturis perpensis, praeferenda est. 2° Pro gravi habetur omissio confessionis cum omnibus, quae in prin­ cipio Missae occurrunt; omissio epistolae cum sequentibus tractu, graduali etc.; omissio evangelii. Ita passim DD., nulla adducta solida ratione. De gravitate culpae merito dubitandum videtur. At omissio ultimi evangelii est certe levis iuxta omnes; item levo est peccatum, si in Missa sollemni sacerdos epistolam et evangelium, quae a subdiacono et a diacono cantantur, privatim non re­ citet, nam potior pars huius Missae est epistola et evangelium cantatum. Quidam putant ne venialiter quidem peccare sacerdotem ; haec opinio non videtur improbabilis dummodo celebrans vero attendat ad ea quae cantantur; siquidem non satis constat num rubrica, quae vult ut omnia a sacerdote sub­ missa voce dicantur, sit stricte praeceptiva, an solum directiva. 3° Gravis est omissio omnium orationum, quae sunt ipsius Missae pro­ priae; at mortale non est, omittere tantum primani orationem, vel eius se­ cretam, aut eius posteommunionem. Omissio commemorationum vel collectarum non est gravis, quamvis ma­ teria omissa longe amplior sit. Mortale est, omittere omnes preces, quae ab offertorio usque ad canonem secrete dicuntur; leve, omittere unam vel aliam tantum. 4° Omissio quaelibet, praeter memoratas, levis est. Quare, ex. gr. ve­ niale est, omittere Gloria, Credo, specialia festivis temporibus in canone oc­ currentia, sequentiam, tractum vel graduale, preces in fine etc. Probabilius leve est, omittere lectiones in Missis quatuor temporum, et Passionem in hebdomada sacra, recitando solum ultimam partem, quae pro evangelio sumitur (23). At si quis legitimo impedimento detineatur, quominus Missam tam longam dicere possit, devotione tamen aliave causa ad celebran­ dum impellatur, praestat aliam Missam, ut votivam de Passione, sumere, quam ex Missa illorum dierum historiam Passionis omittere. 4. Si omissio est levis, quaelibet causa rationabilis excusat a culpa. Quare ob nimiam defatigationem vel debilitatem potest sacerdos omit­ tere, ex. gr., sequentiam vel lectiones in Missis quatuor temporum (24). 766. Ad actiones quod attinet, haec sunt tenenda: 1° Omittere omnes benedictiones, genuflexiones, oscula altaris, inclinationes vel cruces, grave est; leve, unam vel alteram aut non­ nullas tantum omittere. 2° Purificatio patenae (nisi constet fragmenta deesse) sub levi; (23) Lacroix, l. c., u. 420; Ballerlui-Palmleri, l. c„ n. 359; Lehmkuhl l c η IV (24) Pasqualigo, q. 201; Lacroix, L c. * ’’ DE PRAECEPTIS LITURGICIS IN MISSA SERVANDIS 719 si constet deesse fragmenta, culpa nulla est; purificatio calicis sub pravi praecipitur ratione reverentiae SS. Sacramento debitae. 3° Omittere mixtionem aquae ante consecrationem, mortale peccatum est; a fortiori idem est dicendum de omissione fractionis ho­ stiae eius ve particulae cum Sanguine commixtionis, quia utraque cae­ remonia propter mysticas significationes gravis censetur. Usus parvi cochlearis pro aqua in calicem infundenda non prohi­ betur. ut declaravit S. R. C. Baltimoren., 6 febr. 1858, ad 4, n. 3064. ] Rubrica praescribit, ut purificatio calicis vino fiat et sequens digitorum ablutio vino et aqua. Quidam tenent, tam in purificatione calicis quam in ablu­ tione digitorum nullam esse culpam, solam aquam adhibere (25). Haec sen­ tentia vere probabilis est, quia, attento fine, rubrica videtur directiva, et non stricte praeceptiva. Ceterum causa quaecumque rationabilis excusat, ex. gr. si desit vinum, si sacerdos sit abstemius, vel etiam, iuxta Ligorium (26), si vinum sit rubeum, « quo purificatoria evaderent indecenter maculata ». 4° Omittere manuum lotionem post Missam, nullum certe est peccatum (27); eam omittere ante Missam, leve est iuxta Ligorium (l. c.), nullum iuxta alios, quorum sententia longe probabilior et pra­ ctice certa est (28). At si manus sint immundae, lotio, propter reveren­ tiam sacrificii, procul dubio fieri debet sub culpa, veniali aut mortali, prout plus minusve sint immundae. 5° Omittere orationes ante et post Missam, quae in Missali et Breviario habentur, peccatum non est. Preces, quae in vestibus induendis dicendae sunt, communius ha­ bentur ut praeceptae sub veniali (29). Plures, sive antiqui sive recentes, negant (30). Horum sententia verior est, iuxta ea quae alibi diximus (n. 763, 5). Omittere orationes in recessu ab altari dicendas, i. e. « Benedicite » cum precibus, nullum est peccatum. Ita communius et rectius DD. (25) Quarti, Quaesi. prooein., sect. 3, punct. 6; Gobât, l. c., n. 852; Lacroix, L c., n. 423. (26) Loc. cit., n. 408. (27) S. Alph., I. c., n. 409; Lacroix, L c., n. 413; Quarti. L c.. tit. 12, dub. 4. (28) Suarez, disp. 82, prooem. in fine. (29) S. Alph. (Z. c., n. 410, dub. 3°) vocat hanc sententiam communem, et pro ea citat Card. Lugoncm, Bonacina, Cont. Tournoly, Escobar, etc. Porro Card. Lugo (L c., n. 106) contrariam sententiam expresse tenet: · Alii tamen melius negant... quia illa non est materia j/raccept i, sed instructionis et directionis ». Bonacina (disp. IV. quaest. IV. punct. 9, n. 82) contrariam sententiam saltem implicite profitetur. Ait enim: «Consuetudo recitandi huiusmodi preces. non ridetur recepta cum tanto rigore... Careat tamen sacerdos, ne illas omittat ·. Cont. Tournely (cap. 9, art. 2, sect. 8, q. 12, dico 4) expressis verbis dicit rubricam non esse praeceptivam. Quibus adde Burchardnm. de quo statim et alios. Hinc facile quisque intelllgit num iure dicatur communis memorata sententia. (30) Lugo. I. c.; Burchardus. Ordo Missae, n. 6; Suarez, /. c., et disp. 84, sect. 2; Lehm­ kuhl, l. c., n. 327; Pighi, l. c„ n. 199. I » j I I 5 720 LIBER IV - PARS II - CAPUT V 6° Qui ob infirmitatem aut similem causam nequit omnes actio­ nes liturgicas rite peragere, licite nihilominus celebrat, maxime in loco privato, aut etiam publico, praevia populi monitione vel notitia infir­ mitatis iam aliunde habita (31). Quod si notabilis defectus externi decoris inde oriturus est, peti debet venia S. Sedis, puta, si celebrans indigeat assistentia alterius, quo sustentetur, vel si tantum sedendo celebrare valeat, aut si, carente manu, sola manu arte facta uti eaque tangere sacras species possit. Remoto scandalo et periculo irreverentiae aut nullum aut leve tantum foret peccatum, celebrare privatim in praefatis adiunctis per modum actus, usque dum v. g. petita venia S. Sedis obtenta sit. Qui potest omnia peragere, excepta elevatione hostiae et calicis, licite Sacrum facit privatim, quia eiusmodi defectus non est tantus, ut privet iure acquisito ad celebrandum; publice tamen ne celebret, generatim loquendo, nisi populo admonito, ne murmur in eo, vel admiratio oriatur (32). Qui nequit celebrare sine baculo, licite potest illo uti ; item sacerdos, qui nequit celebrare nisi utroque brachio super altari innixo, licite celebrat pri­ vatim, et etiam publice, modo vitetur populi admiratio (33). 7° Si quis omittit preces vel actiones ex negligentia culpabili, eius reatus diiudicandus est e causa generali omissionum quam culpa­ biliter ponit, non autem ex omissionibus quae reapse contigerunt: si­ quidem voluntariae sunt in causa (34). Preces a Leone XIII praescriptae, quae flexis genibus a celebrante cum populo, post Missam, recitantur, non pertinent ad ipsam Missam. Adhuc re­ citari debent (Pii XI Alloc, consist. 30 iun. 1930; A. A. S. XXII, 301). Dicuntur in Missis privatis tantum. Si qua sollemnitas addatur, aut aliqua functio immediate sequatur, omittuntur. Possunt omitti ex qualibet iusta causa, etiam levi. Invocatio « Cor lesu· sacratissimum » etc. est solum de consilio, non autem de praecepto. 767. Omissio ex errore aut oblivione. — Qui ex errore aut obli­ vione aliquid omisit, hanc regulam sequatur: 1° Si est de substantia, ex. gr. aliquid pertinens ad consecra­ tionem, semper et necessario repeti debet. 2° Si ex ipsa materia leve est, ne repetendo resumat. 3° Si quid notabile est, ac sine offensione aliorum potest omissa (31) (32) (33) n. 385. (34) Cfr. Lacroix, I. c.. n. 126; Suarez, disp. 84, sect. 2; Lehmkuhl, Z. c., n. 336. Lacroix, Z. c., n. 127; Oobat, Z. c., n. 745; S. Alph., Z. c., n 402 VasQuez, disp. 233, cap. 4, n. 38; Lacroix, Z. c., n. 402; S. Alph. 7. c.· C.obat, Z. c. Ctr. Génicot, l. c., n. 251, III; Noldin, l. c., n. 209. DE PRAECEPTIS LITURGICIS IN MISSA SERVANDIS 721 resumere, ut accidit, quando ex iis, quae secreto recitantur, aliquid omisit, expedit ut ea resumat; imo pro gravitate materiae id facere debet, quando brevi post, seu post pauca verba, errorem advertit. Proinde Gloria, Credo et similia numquam sacerdos resumere te­ netur; neque epistolam vel evangelium, si unum pro altero sumpserit, nisi forte ab initio epistolae aut evangelii errorem animadvertat ; idem dicas de praefatione propria, de oratione Communicantes, Hanc igi­ tur etc. (35). 768. An et quale peccatu ii ; sit ii mtilare verba aut syncope inter­ médiare. — 1. Triplici in casu peccatum potest esse mortale: a) si sensus omnino mutetur, et quidem in re quae gravis sit vel ex se ipsa, prout est, ex. gr. forma consecrationis, vel quae talis sit ratione quan­ titatis iuxta traditam distinctionem (n. 763, 5); — b) si celebrans verborum sensum consulto mutare intendat etiam in re natura sua levi, quia vix abest contemptus; — c) si grave adsit scandalum. 2. Salvo sensu et secluso scandalo, culpa est levis, imo abest om­ nino si id fiat ex naturali defectu (36). 769. Voluntaria distractio. — 1. Quaelibet voluntaria distractio sine iusta causa in Missae celebratione peccaminosa est. ut quisque facile intelligit. 2. Culpa gravis est, iuxta communiorem et probabiliorem senten­ tiam, si alienae cogitationes cum plena advertentia foveantur per nota­ bile tempus intra canonem Missae (37), quia talis distractio videtur gravis irreverentia. 3. Brevior distractio, etiam sub consecratione et communione, pro­ babiliter a peccato mortali immunis est (38). Dicimus probabiliter, quia nonnulli censent id esse grave, at, nostro iudicio, minus recte, quia de gravitate reatus non satis constat. •1. Voluntaria distractio extra canonem, quamvis diutius produ­ catur, pro letali peccato statui non potest, sed certe ut peccatum inter venialia gravius haberi debet. (35) Suarez, disp. 85, sect. 2, n. 2; Tamburini, lib. II, cap. 5, § 2, n. 25 s.; Diaua, part. II, tract. 14. resol. 59; FllHuccius, tract. 5, η. 155; Busembaum, apud S. Alph., L c., n. 103. (36) Lacroix, I. c., n. 142; Pasquallgo, q. 232, n. 3 s.; Quarti, part. I. tit. 16. dub. 4; Mazzotta, tract. 5, disp. 4, q. 2, cap. 5, § 2, q. 3; S. Alph., I. e., n. 107. (37) S. Alph., L C., n. 410, dub. 5; Tamburini, lib. II, cap. 3, n. 9; RoncagUa, Dc Sacrif. Mîm., cap. 3, q. 2, resp. 3. Quidam hanc gravem culpam in dubium revocant, eo quod non constat Internam atten­ tionem sub gravi praecipi. Ctr. Lacroix, l. c., n. 433 s. Attamen hanc sententiam restringunt ad casum quo absit periculum errandi. Cum vero ipsimet fateantur hoc periculum vix ablu­ turum, non adeo in praxi a reliquis dissident. (38) Lacroix, L c.; Mazzotta, L c.; Génicot. L c., n. 253, VII; Lehmkuhl, l. c., n. 334. 722 LIBER IV - PARS II - CAPUT V 770. Tempus durationis Missae. — 1. Nihil lege ecclesiastica sta­ tutum est de tempore quod Missae celebrandae impendendum est. Ex ipsa rei natura manifeste constat, Missam etiam brevissimam ea qua oportet cura et devotione numquam absolvi posse infra tertiam horae partem (39). Hinc merito N. Alphonsus (l. c.) ex Boncaglia et aliis monet, « Episcopos et Praelatos Regularium teneri sub gravi turpem ac scandalosam celeritatem exstirpare ». Regula quam tradunt communiter DD. cum Benedicto XIV (40) et S. Alph. (I. c.) haec est: Missa brevior numquam sit tertia horae parte, nec, si publice celebretur, longior per se dimidia hora: quia breviore spatio non possunt omnia debito decore peragi, et longiore, taedio esset adstantibus. Generatim semihora circiter Sacro faciendo impendenda est. 2. Nimia festinatio per se culpam venialem non excedit. At iure plerique AA. cum S. Alph. (I. c.) docent aegre a mortali posse excusari sacerdotem qui Missam, etiam e brevioribus, infra aut per quadrantem absolvat; quia in tanta festinatione duos graves defectus committit: alterum, gravis irreverentiae erga sacramentum, alterum, gravis scan­ dali erga populum. 771. Missale. — 1. Sub gravi requiritur Missale saltem canonem continens, ad Sacrum faciendum. Ita communiter DD. (41). Ratio, quia in re tam gravi vitandum est omne errandi periculum, quod re­ citando memoriter, sine Missali, semper timeri potest. 2. Iuxta communissimam sententiam (42), quam ut omnino certam habemus, Sacrum fieri potest sine Missali, si ex una parte ob praete­ ritam experientiam absit morale periculum errandi, et ex alia parte aliqua iusta causa excuset a lectione, ex. gr. quia Missale hic et nunc facile haberi nequit. Hinc licite celebrat sacerdos, qui propter visus de­ bilitatem omnia verba memoriter recitat, modo discernat calicem ct ho­ stiam quantum sufficit ad vitandam irreverentiam, et modo ad notam effugiendam habeat Missale in altari vel alium librum loco ipsius (43). Coecus autem, etsi firmiter sciat memoriter omnia quae dicenda sunt, nequit celebrare sine speciali licentia S. Sedis, cum sit irregularis. (39) PasQuallgo, q. 229, n. 7; Roncaglla, l. c., cap. 3, q. 2, resp. 2; Quarti, part. I, tit. 16. dub. 6, cliff. 3; S. Alph., I. c„ n. 400. (40) Dc sacros. Missae sacrif., lib. IIT, cap. 21, n. 3, et Notif. 34, n. 30. (41) Suarez, disp. 81, eect. 6, n. 6; Lugo, disp. 20, ecct. 2, n. 78; S. Alph., I. c., n. 390; Bonacina, l. c., n. 30; Lacroix, l. c., n. 363. (42) Lugo, L c.; Laymann, l. c.t cap. 6, n. 17; Vasquez, disp, 233, cap. 3, n. 26 s.; Sporer. /. c., n. 388; S. Alphonsus, l. c.; Salmant., tract. 5, cap. 4, η. 87; Lacroix l c Diana part. 2. tract. 14, resol. 46; Gobât, tract. 3. n. 304. ’ ljfw?rolxc” (43) S. Alph., I. c.; Lacroix. Z. c., n. 36 i ; Gobât, Z. c., n. 302; Lugo, l. c T)E PRAECEPTIS LITURGICIS IN MISSA SERVANDIS 723 Remoto periculo errandi, nullum aut leve tantum esset peccatam, privatim celebrare per modum actus, cum adsistentia alius sacerdotis, donec implorata venia S. Sedis obtenta fuit. Sola devotionis causa excusat. 3. Quidam affirmant vel saltem affirmare Addentur (44), requiri sub culpa ut sacerdos ex Missali vere legat, et nullo modo memoriter recitet, quamvis omnes absit periculum errandi. Haec opinio probabilis non est, quia nec rubrica Missalis nec decreta S. R. C. stricte praecipiunt ut sacerdos legat. Suarez scite animadvertit (45): «Nec refert, quod memoriter dici possit praesente Missali, quia tunc minus est periculi; et si quid erroris vel pertur­ bationis contigerit, facile suppleri potest aut emendari, quod non ita esset, si omnino liber non haberetur ». 772. Missae abruptio et interruptio. — 1. Missa regulariter tractu continuo i. e. sine interruptione celebranda est. Triplex distinguitur interruptio: essentialis, quando sacrificium Missae abrumpitur post consecrationem unius speciei, quin postea continuari possit (cfr. n. 536); integralis, quando abrumpitur post consecrationem utriusque speciei, ante communionem ita ut sacrifi­ cium maneat incompletum (cfr. nn. 533, 535); ceteris in casibus abru­ ptio est accidentalis. Non raro abruptio et interruptio promiscue usur­ pantur, sed stricte loquendo differunt inter se. Aliud sane est, Missam suspendi, quin dein continuetur, et aliud ita suspendi, ut postea con­ tinuetur. 2. Numquam licet, nisi ad vitandum imminens mortis periculum vel SS. Eucharistiae profanationem, Missam abrumpere post conse­ crationem unius speciei, vel utriusque, sed ante communionem. Si Missa abrumpi debeat post consecrationem unius speciei, sa­ cerdos, omissa calicis consecratione, potest sumere statim hostiam con­ secratam, vel eam secum ferre cum calice alio in loco consecrando. Si vero utramque consecrationem iam perfecerit, utramque speciem sta­ tim sumere potest ac, per se, debet; quod si id agere non possit, secum auferat loco tuto postea sumendam. 3. Missa licite potest accidentaliter abrumpi et interrumpi ex iusta causa: 1° Ante Evangelium, licet eam interrumpere quacumque de causa, etiam levissima. (44) Cfr. Gasparri. /. c., n. 849. (45) Disp. 81, sect. 6, n. fl. ! • '> 724 LIBER IV - PARS II - CAPUT V 2° Post Evangelium, licet interrumpere ad concionem haben­ dam, ad excipiendam processionem, ad prodam a tiones matrimoniales faciendas, et similia (46). 3° Ante offertorium, licet Missam abrumpere iterumque incipere in gratiam supervenientis principis, Episcopi, turbae peregrinorum vel processionis populi, si isti secus Missam die festo audire non possent, vel ob similem causam iustam, puta, si nuntius affertur sacerdotem, qui postea Sacrum sollemne celebraturus putabatur, impedimento de­ tineri, dummodo populus moneatur (47). 4° Ante canone m, post offertorium, licet abrumpere, generatim loquendo, ob causas modo memoratas de abruptione ante offertorium; item si celebrans recordetur, se non esse ieiunum, vel mortali inquina­ tum aut censura innodatum esse, dummodo exinde non sequatur scan­ dalum, quod vix abest, si publice Missa celebretur. Idem dicas si eccle­ siam ingrediatur excommunicatus vitandus, qui sine gravi incommodo expelli nequeat. Si canon est iam coeptus, sacerdos potest vel Missam abrumpere vel eam prosequi usque ad communionem, solo ministro manente, ceteris abeuntibus (48). 5° Incoepto canone, et nondum facta consecratione, solum ex causa valde gravi potest Sacrum abrumpi, ex. gr., ut modo diximus, si excommunicatus vitandus nequeat expelli, si morbo repentino sa­ cerdos corripiatur etc. Gravis causa requiritur etiam ut Missa licite interrumpatur, nisi fiat ad brevissimum tempus; tunc vel nullum vel leve tantum esset peccatum. Talis causa, ex. gr., est Baptismus conferendus moribundo aut danda absolutio, nec non necessitas propria celebrantis, puta, ob morbum brevi transiturum, ob necessitatem exonerationis quae usque ad finem Missae differri nequeat. Sacerdos rediens incipit, ubi desierat, si mora interfecta minor sit una circiter hora; si maior sit una hora, incipit ab initio, et ita quidem ut, facta iam oblatione, novam materiam accipiat, et antea oblatam, post sumptionem Sanguinis, sumat (49). 6° Peracta consecratione, nonnisi ex causa gravissima Missa inter­ rumpi potest, ex. gr., si moribundus sit baptizandus vel absolvendus, (46) Card. Gasparri (Z. c., n. 847) medio putat esse reprobandam consuetudinem, qua celebrans, deposita post Evangelium casula, eleemosynam a fidelibus per ecclesiam sollicitat, nec Episcopum posse id praecipere. (47) Dccr. S. R. C., 3 lui. 1869, quod nonnulli allegant, ex. gr. Génicot (7. r.. n. 253. VI) in noviss. edit. Dccrel. aulh. non reperitur. Cfr. vol. II, p. 475, (48) Cfr. Suarez, Dc censuris, dlsp. 12, sect. 1, n. 10; Cappello, Dc censuris iuxta Codicem iuris canonici, n. 38, not. 4. (49) Benedictus XIV, Z. c., n. 2 as.; S. Alphonsus, l. c., n. 333 s.; Tamburini l. c. η#·» DE PRAECEPTIS LITURGICIS IN MISSA SERVANDIS 725 vel etiam si ei sit conferenda Extrema Unctio in casu quo sacramen­ tum Poenitentiae recipere nequeat, si celebrans morbo corripiatur etc. Sacerdos Missam interrumpens curare debet, ut Sacramentum diligen­ tissime custodiatur, et melius erit illud in tabernaculo, si adest, occlu­ dere. Rediens ad sacrificium, etiam post moram diuturnam, incipiet ubi desivit (50). 7° Post Communionem celebrantis, non ante, immediate ante­ quam Eucharistia fidelibus distribuatur, potest, praesertim occasione primae puerorum aut generalis Communionis, Sacrum interrumpi ad hortandos fideles mox communicaturos (51). Licet sermonem habere post sumptionem sacerdotis, et ante fidelium Communionem, si haec locum habeat (52), vel ante aut post ultimum Evangelium. Item, post Communionem celebrantis, licet Missam interrumpere, ut vota religiosa (cfr. 389) emittantur vel renoventur (53), nec non ut Eucharistia fidelibus, etiam infirmis in nosocomiis degentibus, mi­ nistretur, modo adeo distantes ne sint ut sacerdos celebrans altare e conspectu amittat (cfr. n. 376). 773. Ad culpam quod attinet, haec teneas: 1° Missam essentialiter abrumpere, gravissimum peccatum est; — 2° eam abrumpere post canonem, ante consecrationem, grave est; — 3° item mortale est, sal­ tem probabiliter, sine causa rationabili, eam abrumpere post offerto­ rium vel statim post S. Sanguinis sumptionem; — 4° eam abrumpere ante offertorium, et praesertim ante evangelium, leve est, secluso scan­ dalo et contemptu; — 5° eam interrumpere per notabilem moram, sine causa iusta et proportionata, post offertorium, et a fortiori incoepto canone et peracta consecratione, grave est; leve, si ad brevissimum tempus interrumpatur, dummodo sacerdos ab altari ne discedat; — 6° eam interrumpere ante offertorium vel post communionem, longa interiecta mora, ita ut desit unio moralis, letale est, si scandalum inde oriatur aut gravis fidelium admiratio; secus veniale excedere non vi­ detur. Item leve est, si brevis sit mora et maneat certo unio moralis, secluso tamen scandalo et contemptu. (50) Nequit interrumpi sacrificium .Missae post calicis elevationem vel ante Pater noster, aut post, ad recitandas preces tempore publicae et generalis necessitatis, etsi preces ab Epi­ scopo praescriptae fuerint. S. R. C. Oscen., 11 iun. 1605, n. 182; Hispalen., 16 ian. 1677. ad 9, n. 1588. (51) S. R. Ordinis Minorum Observantium S. Francisa, 16 april. 1853, ad 4, n. 3009. (52) S. R. C. Taurincn., 23 mart. 1881, n. 3529. (53) S. R. C. Decr. ffen., 14-27 aug. 1894, n. 3836. Dubium, 5 iun. 1896, n. 3912. 726 LIBER IV - PARS II - CAPUT V 774. Obligatio perficiendi sacrificium Missae interruptum. — 1. Si sacerdos morbo correptus Missam persequi nequeat, et nondum facta fuerit consecratio, nihil est supplendum, quia essentialiter sacrificium in consecratione consistit (cfr. n. 533) - (54). Item nihil faciendum, si sacerdos deficiat post sumptionem S. Sanguinis. 2. Si consecratio, etiam unius tantum speciei, facta iam fuerit, Missa perficienda est a quocumque alio sacerdote, etiam non ieiuno, imo et excommunicato vel suspenso aut irregulari, et quidem sub gravi. Datur proinde vera et proprie dicta obligatio, quae gravius urget pro sacrificio perficiendo quam pro ieiunio eucharistico. Quare si sa­ cerdos ieiunus debet Missam celebrare ex quacumque causa iusta, alter sacerdos non ieiunus debet sacrificium perficere. 3. Sacerdos supplens debet Missam inchoare, ubi alter desiit ; et si sacerdos infirmus communicare posset, debet sacerdos supplens hostiam dividere, et unam partem infirmo praebere, aliam ipse sumere (55). Iuxta quosdam sacerdos, qui Missam perficiat, quaerendus et exspectan­ dus est per duas horas aut unam tantum (56), iuxta alios per septem saltem horas (57), iuxta alios usque ad meridiem, i. e. usque ad tempus aptum ad celebrandum (58). Hoc tempore elapso, nonnulli dicunt, adhuc licere Missam perficere; quidam negant, cum, aiunt, non amplius habeatur continuatio unius eiusdemque sacrificii. Quod etiam post plures horas liceat supplere, certum est (59); nostra sententia, id licitum est post plurimas quoque horas, quia ratio unitatis ex parte rei, seu sacrificii, adhuc manet. 4. Si sacerdos infirmus aliquatenus convalescat, ita ut Missam prosequi valeat, ipse, licet non ieiunus, et non alius, etsi ieiunus, sacri­ ficium perficere potest, etiam post longum tempus, ut omnes admittunt. Quae doctrina evidenter confirmat nostram sententiam, quia si ratio unitatis habetur pro sacerdote infirmo, necessario haberi debet etiam pro quovis alio sacerdote, cum obiectiva sit. Melius est, sacrificium suppleri a sacerdote infirmo, etsi non ieiuno, quam ab alio, licet ieiuno. 5. Sacerdos, qui sacrificium compleverit, nequit postea celebrare aliam Missam, quamvis a purificatione abstinuerit, si, una specie iam consecrata, alteram ipse consecravit. Si, contra, compleverit sacrificium post consecrationem utriusque speciei, purificatione non sumpta, potest (54) Bened. XIV. I. c.; Lacroix, l. c., n. 547; 8. Thom S. t/irol., Ill, q. 83, a. 6, nd 1; Paequalfgo, q. 321; S. Alph., I. c., n. 355. (55) llubr. gon. Miss., part. ITT, />>■ defect., ti 3. (56) Gobât, l. c., n. 806. (57) Tamburinl, lib. Il, cap. 8, 5 1. n. 7. (58) Bened. XIV, op. cit., lib. Ill, cap. 14 η. 8. (59) Cfr. S. Alph., I. c., n. 355; Lacroix, L c ·, η. DE PRAECEPTIS LITURGICIS IN MIS8A SERVANDIS 727 saltem probabiliter Missam celebrare, quia nulla videtur ratio cur pri­ vandus sit iure litandi, ex eo quod gravi obligatione sacrificii perfi­ ciendi adstrictus fuerit (60). Feria VI in Parasceve sacrificium interruptum subita morte seu morbo sacerdotis potest absolvi a diacono, si sit sacerdos et ieiunus; quando dia­ conus est dumtaxat in ordine diaconatus constitutus, nec alius sacerdos ieiunus adest, debet Officium cessare et sacra Hostia reponi in tabernaculo die sequenti post sumptionem Sanguinis a celebrante sumenda (61). Ratio cur sacerdos non ieiunus prosequi nequeat, est, quia Missa Praesanctificatorum non est verum sacrificium (cfr. n. 736). il se­ 775. Quaedam in Missa dicenda sunt clara voce et quaedam creto. — 1. Quae clara voce recitanda sunt, sacerdos « distincte et ap­ posite proferat; non admodum festinanter, ut advertere possit quae legit; nec nimis morose, ne audientes taedio afficiat; neque etiam voce nimis elata, ne perturbet alios qui fortasse in eadem ecclesia tunc tem­ poris celebrant; neque tam submissa, ut a circumstantibus audiri non possit; sed mediocri et gravi, quae et devotionem moveat, et audien­ tibus ita sit accommodata, ut quae leguntur intelligent ». Ita Rubrica Missalis (62). 2. Quae vero secreto dicenda sunt, sacerdos « ita pronuntiet, ut et ipsemet se audiat, et a circumstantibus non audiatur » (63). 3. Dicuntur clara voce: In nomine Patris etc. usque ad verbum Oremus inclusive — Introitus — Kyrie — Gloria — Dominus vobiscum — Orationes — Epistola — Graduate etc. — Sequentia — Evangelium — Credo — Offertorium — Orate fratres, solum haec duo verba — Praefatio — Nobis quoque peccatoribus, solum haec tria verba — Per omnia saecula etc. cum Pater noster — Per omnia saecula etc. cum Pax Domini — Agnus Dei — Domine, non sum dignus, haec quatuor tantum verba — Communio et postcommuniones — Ite Missa est, vel Benedicamus Domino, aut Requiescant in pace — Benedictio, et ultimum Evangelium. Praeterea in nonnullis anni temporibus: Flecta­ mus genua — Prophetiae — Passio Domini — Humiliate capita vestra Deo. Reliqua omnia dicuntur secreto (64). (60) Non obstat, perspecta disciplina hodlo vigente, responsum S. R. C. Carpen., 16 ckc. 1823, n. 2630. (61) S. 11. C. Itesolulionis dubiorum, 5-S mart· 1825, η. 2636. (62) Ruhr. gon., part. I, tit. 15, n. 2. (63) Ruhr, gen., /. c. Cum Rubrica Missalls' ubi cur professo do voce adhibenda agit, non· nisi duplicem vocem distinguat, et insuper ea, quae clara voco dicenda sunt, voce mediocri proferri iubcat, noscimus quo fundamento nonnulli AA. triplicem vocein distinguant. Non obstant Rubricae in ritu Missae, quippe quao variis modis vocem, qua verba proferenda sunt, exprimunt. Cfr. Aortnys, Compendium lUurtfac sacrae, n. 22, cd. X. (G4) Rubr. gen., Z. c., n. 1. 728 LIBER IV - PARS II - CAPUT V Sedulo animadvertendum est, vocem claram variis modis exprimi in Ritu Missae in Missali. 4. Qui submissa omnino voce recitat ea quae clara voce dicenda sunt, ita ut adstantes nihil intelligere possint, a peccato veniali per se non excusatur, sed practice culpa plerumque abest (65). Licet ex qua­ libet causa rationabili vocem deprimere, dummodo maneat distinctio inter hanc et inter secretam recitationem; imo si alii sacerdotes cele­ brent in propinquo, ipsa rubrica monet, ut celebrans ita vocem mo­ deretur, ne alios perturbet. Item venialiter peccat, nisi causa rationabilis excuset, qui recitat nimis alte ea quae secreto dicenda sunt, ita ut a circumstantibus audia­ tur. Si celebrans a solo ministro auditur, nullum est peccatum (66). At si tam alta voce proferat, ea, quae secreto recitari debent, ut verba in magna distantia a populo audiantur, quidam dicunt, sacerdotem peccare graviter ubi agatur de materia notabili, praesertim canonis, vel de verbis consecrationis (67). Haec opinio eatenus tantum vide­ tur admittenda, quatenus adsit scandalum vel contemptus. Quare peccatum etiam in hoc casu per se est leve, et practice forte nullum. Peccat mortaliter sacerdos, si verba consecrationis ita submisse pronuntiet, ut ne se ipse quidem, sublato quovis impedimento, audire possit; nam sacramentum exponit periculo nullitatis (68). Ratio, quia forma sacramenti « sensibili et audibili modo omnino dici debet, ut sit forma ». Si agitur de aliis precibus Missae, grave peccatum non est, modo voces vere proferantur et efformentur syllabae; sed a veniali id non videtur excusari posse (69), cum ex rubrica celebrans ita pronuntiare debeat quae secreta dicenda sunt, « ut ipsemet se audiat ». Necesse tamen non est, ut omnia et singula verba distincte percipiantur. Qua in re cavendum est a scrupulis et anxietatibus. (65) S. Alph., L c., n. 415; Lacroix, L c., n. 439. (66) Lacroix, I. c., n. 140; Gobât, I. c., n. 69; S. Alph., L c n. 41G ; Lehmkuhl, I. c., n. 333. (67) Cfr. S. Alph., I. c.; Quartl, part. I, tit. 16. dub. 1; NoIdin, I. c., n. 214. (68) S. Alph., I. c., n. 411; Quartl, I. c., dub. 2; Lehmkuhl, l. c.; Génlcot, I. c., 254. (69) S. Alph., I. c., n. 414; Lehmkuhl, I. c. — S. Alph. (I. c.) refert sententiam, qune tenet mortale peccatum esse. Ait enim: « Alii vero, ut Croix, Gavantus, Conolna, Palaus, Suarez ct alii, dicunt hunc peccaro mortaliter ·. Croix (l. c., η. 438) loquitur dc co qui < notabilem partem verborum Missae.·· format intra labia et dentes ». Gavantus (part. I, tit. 16, η. 1, Ht. K) «liet omnino de hac quaestione. Palans (tract. 7, disp. 2, punct. 3, n. 6) et Suarez (De relit/., tract. 4. lib. 1. cap. 7, n. 6) agunt de Officii divini recitatione. Manet unus Conolna! DE PRAECEPTIS LITURGICIS IN MISSA SERVANDIS 729 776. Qualitas Missae. — 1. Mutare Missam, ex. gr. in festo du­ plici legere votivam vel pro defunctis vel de alio Sancto, leve est, se­ cluso scandalo et contemptu, ideoque causa quaelibet insta, etiam sola devotio, excusat. Ita communiter DD. (70). At si frequenter, sine proportionata causa, diebus vetitis Missae diei non convenientes legerentur, vix abesset contemptus, et conse­ quenter culpa gravis; item si mutatio Missae locum habeat diebus sol­ lemnibus, vix abest, iuxta nonnullos, aliis tamen negantibus, scanda­ lum et contemptus (71), atque ideo peccatum letale. 2. Causa rationabilis licitam facit Missae immutationem, secluso scandalo (72). Unde ex usu recepto sacerdos novensilis, qui primo Sacrum facit, potest devotionis aut sollemnitatis causa Missam mutare; item recur­ rente die anniversaria obitus patris vel matris, sacerdos Missam de requie celebrare valet. Ita in aliis quoque casibus. 3. Omnes et singuli sacerdotes, tam saeculares quam regulares, ad ecclesiam confluentes vel ad oratorium publicum vel etiam semipublicum piarum communitatum, collegiorum, hospitalium etc., dum­ modo sit principale, Missas tum Sanctorum tum Beatorum, etsi Regu­ larium proprias, omnino celebrare debent officio eiusdem ecclesiae vel oratorii conformes, sive illae in Romano, sive in Regularium Missali contineantur: exclusis tamen peculiaribus ritibus Ordinum propriis. Si vero in dicta ecclesia vel oratorio officium ritus duplici inferioris agatur, unicuique ex celebrantibus liberum est, Missam de Requie peragere, vel votivam, vel etiam de occurrenti feria: iis tamen exceptis diebus, in quibus praefatas Missas rubricae Missalis Romani vel S. R. C. decreta prohibent (73). Missa Officio diei respondere debet etiam in domibus religiosarum vota simplicia habentium, quibus ex constitutionibus a S. Sede ap­ probatis est obligatio chori (74). 4. Si celebretur in oratorio privato, aut semi-publico non princi­ pali, sacerdos suum kalendarium debet sequi, ita tamen ut quaelibet causa excuset ; quare, si Officium celebrantis Missam votivam vel de Requie permittit, haec legi poterit (75). (70) Suarez, disp. S3, sect. 3, n. 2 s.; Lugo. disp. 20, sect, i, n. 105; Sporer, l. <·., n. 429; Bonacina, /. c.. punct. 7, 1 3, n. 2 s.; S. Alph., I. c.. n. 420; Tamburini. lib. 11. cap. G. § 1. η. (>; Salmant., tract. 5, c. 4, n. Ill; Lnymoun. lib. V. tract. 5. cap. I. n. 16. (71) Escobar, lib. 21. n. 521 S. Alph·, I. c. (72) Ball.-Palin., I. c„ n. 364; Génlcot, I. c„ n. 256. (73) S. 11. C. 'Urbis ____ d R Orbis, 9 iul. · 9 dec. 1895, n. 3862; Ruthenen., 22 mail 1896, n. 3910. (74) Pontii. Comm. Cod. 20 mail 1923, J. A. S.» XVI. p. 114. (75) 3. 11. O. Canonfconmi Regularium Laterantnsium Congregationis Auslriaeae. 11 (ebr. 1910, n. 1218. APPENDIX DE IURE ECCLESIAE ORIENTALIS Articulus I. De Baptismo. 777. Rutheni. — 1. Forma Baptismi est haec: Baptizatur servus (vel serva) Dei N. in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen (1). 2. Proprius Baptismi administrandi locus est ecclesia. At licet parochis « accedere ad domos privatas tempore hiemis, quia aliquando ex distantia locorum, frigoris temporumque inclementia infantis vita in discrimen adduci posset » (2). Verum, iuxta vigentem consuetudinem, « in casibus memoratis deferri solet infans baptizandus in domum parochialem ; quam praxim Synodus praesens retineri posse indicat » (3). 3. Ad tempus quod attinet, « parochi curare debent, ut Baptismus quam primum commode fieri potest conferatur ». 4. Immemorabilis consuetudo est, a Synodo expresse confirmata, ut Baptismus ministretur per trinam infusionem. 5. Unus tantum admittitur patrinus et una matrina. Excluduntur infideles, haeretici, schismatici, excommunicat!, publice criminosi, in­ fames, et qui pubertatis annos nondum attigerint. 6. Ex Baptismo oritur cognatio spiritualis, inducens impedimen­ tum dirimens, inter patrinum et baptizatum eiusque parentes. Si plures Baptismo intersint, ii tantum cognationem contrahunt, qui legitime designati fuerint. 7. Parochus ipse sive minister Baptismi, dummodo sit sacerdos, oleum catechumenorum conficit seu benedicit. (1) Synodus provincialis Ruthenorum an. 1720, tit. Ill, § 1. (2) Synodus prov. Ruth., I. c. (3) Acta et decreta Synodi provincialis Ruthenorum an. 1891, tit. Il, cap. 1. 47 — Cappello, De Sacramento, I. 732 APPENDIX - ARTICULUS I. 8. Si, urgente mortis periculo, infans aut adultus ab extraordinario ministro (subdiacono, clerico, laico) baptizatus fuerit, cessante peri­ culo, deferri debet ad ecclesiam ut sacrae caeremoniae suppleantur. 9. A(1 liccitatom, extra casum necessitatis, adhibenda est aqua benedicta. Haec autem benedicitur in vigilia et festo Epiphaniae. 10. Antiquissima apud Ruthenos fuit consuetudo sicuti apud alios quoque Orientales (cfr. n. 799), ut lingua infantis recens nati Christi sanguine intingeretur. Synodus provincialis an. 1720 edixit, hanc con­ suetudinem « esse tollendam, dummodo id sine scandalo fieri possit » (4). Quae consuetudo hodie sublata est. 778. Rumeni, Bulgari, Melchitae, Graeci. — 1. De jorma, loco, ministro et patrinis idem dicendum ac supra (n. 777), generatim lo­ quendo. 2. Discrimen datur circa modum adhibendi materiam sive aquam in collatione Baptismi. Alicubi enim per trinam infusionem, alicubi per trinam immersionem sacramentum ministratur, pro locorum diver­ sitate. Ita vero trina sive immersio sive infusio fieri debet, ut ad unius­ cuiusque personae divinae invocationem baptizandus immergatur, aut super eum aqua infundatur. 3. Concilium primum prov. Rumenorum Alba-Iulianense et Fogarasiense an. 1872 haec habet: « Purificatio mulieris post partum iuxta Euchologii praescripta, de regula fiat in ecclesia, in fontem recens natum atque baptizatum cum gratiarum actione Deo offerendo » (5). Item praecipit (Z. c.), ut baptizandis « nomina Sanctorum, non vero gentilium sive profana imponantur ». 4. Synodus nationalis Graecorum Melchitarum an. 1835 haec habet: «Renovamus haec sancta ecclesiastica praescripta: 1° ne, sub ullo praetextu, sacramentum Baptismi infantibus per multos dies differa­ tur; 2° ne infans in ecclesiam longinquam, etiamsi haec aliquot tan­ tum leucis distet, transferatur, ut ibi, voti causa, baptizetur; sic enim et periculo obiicitur eius vita aut valetudo, et differri solet Baptis­ mus...; 3° ut in quavis ecclesia parochiali servetur liber baptizatorum, simul cum coniugatorum et defunctorum libris; 4° ne sit infanti ma­ sculo nisi unus patrinus, isque laicus (non clericus), sine matrina, neve puellae nisi una matrina absque patrino; sintque patrini pro pueris et matrinae pro puellis ex eorum cognatis, ne cognatio spiritualis, quae matrimonii impedimentum est, extendatur; 5° ne cui, praeterquam in (4) Tit. Ill, § 1. (5) Tit. V. cap. 2. DE BAPTISMO 733 periculo mortis, usu tantum materiae et formae conferatur Baptismus, caeremoniis, quae in Euchologio praescribuntur, ad aliud tempus, propter sollemnitatem, dilatis; 6° ut, excepto casu extremae necessi­ tatis, Baptismus conferatur in ecclesia » (6). 779. Syri. — 1. Forma haec est: « Baptizatur N. in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, ad sanctificationem et salutem et inteme­ ratos mores et faustam resurrectionem e mortuis et vitam aeternam. Anien » (7). 2. Baptismus conferendus omnino est in ecclesia, nisi urgeat peri­ culum mortis aut alia gravis necessitas. Quoties confertur extra eccle­ siam, sollemnitates sive peculiares caeremoniae omittendae sunt. 3. « Baptisterium debet collocari in parte laterali ecclesiae ad meri­ diem; in eo figendus est fons, ita ut facile sit sacerdoti qui baptizat suam faciem versus Occidentem vertere. Erigatur etiam in bapti­ sterio contra fontem aut ad latus eius parva ara, supra quam ponatur crux cum duabus candelis hinc et illinc quae accendantur tempore Baptismi » (8). 4. Baptismus ultra octo dies a nativitate differri nequit. Olim in Ecclesia Syrorum non licebat Baptismum conferre in ieiunio quadragesimali. Hodie ex cit. Synodo « Baptismus non differatur usque ad sabbatum sanctum nisi adultorum, si exsistent, quibus tunc Baptismus sollem­ niter conferatur. Convenit itidem ut differatur usque ad sabbatum sanctum Baptismus eorum infantium qui prope hebdomadam sanctam nascuntur » (9). 5. Si baptizandus est adultus, ieiunare debet in die quo baptizatur. Episcopus eum baptizat, antequam Missam celebret; statim post col­ latum Baptismum, Sacrum facit et sanctam Communionem praebet baptizato. Ritus Baptismi constat duplici ordine. Prior dicitur catechumenorum seu auditorum, et perficitur extra baptisterium. Alter fit ad baptisterium, cuius praecipua caeremonia est unctio baptizandi oleo catechumenorum, quod Epi­ scopus consecrat vel feria V Paschatis vel feria V dimidiati ieiunii in Missa post oblatorum thurificationem (10). 6. Aqua Baptismi consecratur seu benedicitur toties quoties in actu collationis Baptismi. Aqua ex calida et frigida mixta sit oportet, (G) Cfr. etiam Synod, nation, an. 1790 (Mansi, Synodi Graecorum Mdchiiarum, to. 46, p. 628 ss.); Synod, nation, on. 1806, cap. 2; Cono, patriarch. Hierosol. an. 1849, part. 1, cap. 1. (7) Synodus Sciarfensis Syrorum an. 1888, cap. V, art. 2. (8) Synodus Sciarfensis Syrorum, L c. (9) Cap. V, art. 2, n. 4. (10) Synodus Sciarf., /. c., nn. 6-8. 734 APPENDIX - ARTICULUS I quam mixtionem perficit sacerdos ad fontem baptismalem cum se­ cundum officium incipit. 7. Synodùs (l. c.) edicit sacerdoti curandum sedulo esse, ne infide­ lium nomina aut profana, sed Sanctorum tantum baptizandis imponan­ tur, et addit: «Fideles hortamur ut nomina in Baptismate accepta usu conservent ». 8. Quoad modum baptizandi, Synodus citata haec habet: «Multo abhinc tempore satis visum est immergere infantem usque ad pectus, cum interea sacerdos infantis tergum dextera manu tangat ac teneat, sinistra autem aquam ter hauriat, prima vice ex anteriori eius parte, secunda retro, tertia simul e dextera et sinistra, infundens super eius caput cum singulas tres divinas Personas nominat... Praescribimus et statuimus hunc modum exacte observari quoties Baptismus ritualiter conferatur, ac non adhiberi eius loco solam immersionem, nec solam infusionem » (11). Baptismus privatus est ille qui fit sine sollemnitatibus, ita ut baptizans aquam puram infundat super caput, quin eum immergat. Presbyter et dia­ conus dicunt formam syriace: «Baptizatur N. in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti». Ceteri dicunt formam lingua vulgari: « Baptizatur N...», vel: « Ego te baptizo in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti ». 9. Patrini adhibentur. Debet esse unus tantum sive vir sive mulier, vel ad summum unus et una, immunis a gravi vitio, sincera fide et bonis moribus commendatus. Excluduntur infideles, haeretici, schis­ matici, notorie excommunicati, religiosi, impuberes. 10. In fine Baptismi, caput baptizati cingitur corona, quae est vel ex tenui catena argentea gerente in fronte Crucifixi imaginem, vel ex panno serico auro intexto pariter crucis figuram gerente. 780. Copti Aegyptii. — 1. Locus Baptismi est ecclesia. Extra eam, conferri nequit nisi propter periculum imminentis mortis aut gravem necessitatem aut de licentia Episcopi. In unaquaque ecclesia paroeciali baptisterium erigi debet, chris­ mate quidem consecratum. 2. Forma haec est: «Ego te baptizo, N., in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Arnen ». . 3. Adultus baptizandus ieiunus sit oportet, quia baptizari debet ante Missae celebrationem et admittendus est ad sanctam commu­ nionem. (11) Cap. V, art. 2, η. 11. DE BAPTISMO 735 Officium catechumenorum duplici parte constat: prior complectitur bene­ dictionem olei quam ipse sacerdos peragit atque unctionem catechumeni eodem oleo; altera comprehendit abrenuntiationes satanae eiusque operum, atque unctiones oleo proprie dicto catechumenorum quod benedicit Patriarcha iuxta ritum in Coena Domini, post consecrationem chrismatis. Minister infantem baptizandum immergit usque ad pectus tantum atque eundem manu sinistra tenens, dextera super caput eius ter aquam infundit ad invocationem trium Personarum divinarum. « Quoad adultos sive viros sive praesertim mulieres, propter verecundiam et decentiam, praecipimus ut sola infusione super caput baptizentur » (12). 4. Baptismi sollemnis minister ordinarius est Episcopus vel sacer­ dos; minister ordinarius legitimus est Episcopus dioecesanus aut pa­ rochus. Ad Baptismum sollemnem ministrandum delegari potest ab Episcopo vel a parocho diaconus. 5. Adhibendus est patrinus in Baptismo sollemni, unus aut una; primus quidem pro masculo, matrina pro femina. Excluduntur iidem ac supra (n. 779). 6. Infans post peractam functionem Baptismi et Chrismatis per manum sacerdotis induitur tunica alba ad significandum animi can­ dorem quem post Baptismum consecutus est. In fine Baptismi, caput baptizati corona aurea aut argentea, in cuius culmine stat crux parva, cingitur. Deficiente corona argentea, permittitur corona ex panno serico. 781. Maronitae. — 1. Baptismus, extra casum necessitatis, con­ ferendus est in ecclesia. Sacerdos qui, exclusa necessitate et sine li­ centia Episcopi, in domibus vel oratoriis privatis baptizat, suspen­ sionem ipso facto incurrit (13). 2. Forma est ista: «Ego te baptizo in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Arnen ». Modus baptizandi. « Sacerdos puerum omni veste nudatum accipiat dili­ genter, et baptizet eum, sub trina immersione totum corpus tegendo, Sanctis­ simam Trinitatem semel invocans, ac dicens, Ego te baptizo in nomine Patris, et semel immergat, et ex aqua educat, et Filii, et secundo immergat et educat, et Spiritus Sancti, et tertio immergat, et educat. Diaconus autem ad singulas immersiones respondeat: Arnen. Ubi vero adulti sunt baptizandi, et maxime feminae, pudori et honestati considentes, non permittimus, ut isti iuxta an­ tiquum morem vestibus suis nudentur, et in baptisterium immergantur, ut supra de pueris dictum est, sed volumus uti illis caput tantum denudantibus. (12) Synodus Alexandrina Coptorum an. 1898, sect. II, cap. 3. art. 2. η. 7, IX. (13) Synodus Montis Libani an. 1736 (in forma specifica approbata), part. II, cap. 2, η. 9. 736 APPENDIX - ARTICULUS sacerdos super eorum caput effundat aquam semel dicens: Ego te baplùo etc. » (14). 3. « Minister ordinarius Baptismi est parochus vel ab eo delegatus sacerdos. In casu tamen necessitatis, non modo sacerdos vel diaconus, sed quilibet clericus, sed etiam laicus, et femina baptizare potest » (15). Quae verba eodem sensu ac supra (n. 780, 4) intelligenda sunt. 4. Adsunt patrini, unus vel una, aut ad summum unus et una. Excluduntur infideles, haeretici, schismatici, « excommunicati aut qua­ vis ecclesiastica censura innodati, ac notorie flagitiosi. Item monachis et religiosis, monialibusque de sacro fonte suscipere non permittatur; sacerdotibus vero saecularibus et diaconis non liceat quoscumque in Baptismate aut Confirmatione tenere, nisi de expressa licentia Ordi­ narii ». 5. Sacerdos aquam Baptismi immediate ante ipsam huius sacra­ menti administrationem benedicit. 782. Armeni. — 1. Forma Baptismi est ita: « N. servies (vel serva) lesu Christi baptizatur manibus meis, in nomine Patris et Filii et Spi­ ritus Sancti, amen » (16). 2. Minister Baptismi sollemnis est parochus vel sacerdos qui ab eo facultatem receperit (17). 3. Baptismus conferendus est in ecclesia ad fontem baptismalem, praeter casum necessitatis et gravis periculi. « Fons baptismalis immobilis sit et marmoreus vel lapideus, habeatque canalem per quem aqua in sacrarium refluat post baptismum et operculo ligneo contectus sit, in cuius vertice crux emineat, et ab Ordinario sollemniter benedictus sit » (18). 4. Omnes unctiones tam in Baptismo quam in Confirmatione fiunt sacro chrismate. Benedictio autem chrismatis, sicut olei infirmorum, licet valide fieri possit a quocumque Episcopo, et tamen reservata uni Patriarchae (19). 5. Nomina baptizatis imponantur non obscoena, non fabulosa aut ridicula vel impiorum hominum, « sed quae sumantur ab aliquibus ex Sanctis cum Christo regnantibus. Quod si nomen decorum quidem, sed quod Sancti alicuius non sit, inde petatur, nomen Coelitis adiiciatur, (14) (15) (16) (17) (18) (19) Synodus Montis Libani, L c,9 n. 2. Loc. cit., n. 3. Acta ct deerda Concilii nationals Armcnorum, an. 1911, n. 379. Acta d deerda, n. 380. Acta d deerda, n. 386. Acta d deerda, n. 387. DE BAPTISMO 737 ut in Christi ovile recepto peculiaris apud Christum deprecator non desit » (20). G. Unus admittitur patrinus, qui contrahit cognationem spiritua­ lem. Haec constituit impedimentum matrimoniale dirimens, inter patrinum et baptizatum eiusque parentes ac ministrum. Excluduntur a munere patrini infideles, haeretici, schismatici, publici criminosi seu infames, sana mente destituti aut fidei rudimenta ignorantes, parentes sobolis, excommunicati, interdicti, monachi et » alii cuiusvis ordinis religiosi », clerici saeculares sacris ordinibus prae­ diti, « nisi specialem ab Ordinario licentiam obtinuerint » (21). 7. Urget obligatio ex parte parochi accurate describendi in pecu­ liari libro nomina baptizatorum, cum indicatione quoque baptizantis et parentum atque patrini. 8. Antiquissimus usus ministrandi Eucharistiam infantibus, statim post Baptismum collatum, iamdiu desiit, eiusque instauratio seu in pristinum vigorem revocatio expresse vetatur. De ritu baptizandi hoc statuitur: «Cum aquae effusio in baptizandum aspersione simul et immersione iam a pluribus saeculis in Ecclesia Armena praevaluerit, eam in conferendo Baptismate adhiberi in toto nostro patriarchatu iubemus hoc pacto. Minister, in caput baptizandi in aqua positi, ter manu dextera aquam fundat, ita ut unicuique infusioni respondeat invocatio unius ex personis Sanctissimae Trinitatis, tunc ad verba sequentia: Redemptus etc. ter in aquam mergat » (22). 783. Alii Orientales catholici. — 1. Generatim eadem disciplina viget (n. 778 ss.), et solum in rebus minoris momenti exsistit aliquod discrimen. 2. Quaestio gravis ea est, quae respicit conditiones requisitas ad hoc ut quis valide censeatur munere patrini fungi ac proinde cognatio­ nem spiritualem, impedimentum dirimens matrimonium inducentem, contrahere. Practice, stante dubio, mitior tenenda sententia. (20) Acta ct decreta, n. <388. (21) Acta ct decreta, n. 389. (22) Acta et deerda, n. 378. 4 738 APPENDIX - ARTICULUS II DE CONFIRMATIONE 739 4. Benedictio sive consecratio chrismatis non a singulis Episcopis pro suis respective ecclesiis et subditis peragitur, sed a patriarcha, ubi adest, pro toto quidem patriarchatu. Cfr. n. 785, 4. Articulus II. De Confirmatione. 784. Disciplina Ecclesiae orientalis generatim considerata. — 1. Sa­ cramentum Confirmationis statim post Baptismum Orientales, Maro­ ni tis exceptis, conferunt. Quare unus idemque est minister Baptismi et Confirmationis, simplex nempe sacerdos, excepto casu quo Baptismus privatim conferatur. Confirmatio adultorum, et generatim quoties separarim a Ba­ ptismo quacumque de causa confertur, Episcopo reservatur. 2. Sacerdotes orientales nonnisi ex facultate a S. Sede obtenta sacramentum Confirmationis administrare valent. De qua facultate proinde, expresse vel saltem tacite concessa, constare debet, ut scite animadvertit Benedictus XIV (1). 3. Carent huiusmodi facultate Italo-Graeci ex Const. «Presbyteri graeci » Clementis VIII, 31 aug. 1595, confirmata a Benedicto XIV Const. «Etsi pastoralis», 26 maii 1742, § 3. Carent item presbyteri degentes in locis ad antiquum regnum Cypri pertinentibus, ex decretali Innocentii IV (2). Ad Bulgaros quod attinet, disputatur. Quidam AA. latini, etiam recentissimi, v. gr. De Smet (3), ut alios omittamus, docent Bulgaria facultatem confirmandi non competere, cum Innocentius III eam di­ serte revocaverit. At non recte. Epistola enim Innocentii III latinos dumtaxat, minime graecos presbyteros respiciebat (4). Num presbyteri dissidentes eadem facultate polleant necne, controvertitur. Longe verius negandum S. Officium pluries declaravit non expedire ut iterum confirmentur pueri confirmati a presbyteris schismaticis, nisi ad ton­ suram et ordines promovendi sint, vel ipsi aut parentes id petant, quo in casu sacramentum Confirmationis secreto et sub conditione esse conferendum edixit (5). (1) Dc Synodo dioec., lib. VII, cap. 9, n. 4 ss. (2) Cfr. Ben. XIV, l. c.; Arcadius. Dc concordia Ecclesiae occidentalis rt orientalis, lib. II, Dc Confirmatione, cap. 15. (3) De Sinet, De Sacramentis, 1925, I, n. 402. not. 17. Cfr. etiam Dauner, Eirmuny dureh echismatische Priester, in · Thcol. prakt. Quartalschrifl », 1912, p. 335 ss. (4) Cfr. Cappello, Ius Ecclesiae latinae cum iure Ecclesiae orientalis comparatum, p. 9. (5) S. C. S. O. 5 iul. 1858; 1 mart. 1872; 2 april. 1879; II iun. 1885. 785. Syri. — 1. Materia proxima est unctio chrismatis in fronte cum manus impositione. 2. Forma sunt verba quae proferuntur cum unctio fit, nempe: «Chrismate sancto, quod est suavitas odoris Christi Dei, sigillum et signaculum fidei veritatis et consummatio donorum Spiritus Sancti, signatur N. in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti in vitam aeter­ nam » (G). Sacerdos, postquam frontem unxerit formam proferens, ungere debet etiam oculos, nares, aures, os, pectus, manus et pedes. 3. Materia remota est chrisma, nempe oleum olivarum et balsa­ mum, quibus adduntur quaedam aromata. «At oleum et balsamum debent maxima parte superare aromata ». Statim post Baptismum, puer, « nullo posito intervallo, excepto casu quo Baptismus privatim confertur », confirmari debet. 4. Episcopi et Metropolitae nequeunt consecrare chrisma, cum huiusmodi ius reservetur Patriarchae; qui tamen potest facultatem consecrandi Metropolitis concedere. Quotannis chrisma consecrandum est, cum pompa et sollemnitate in feria V Paschatis. In casu tamen necessitatis, potest alia die con­ secrari (7). 786. Maronitae. — 1. Minister Confirmationis est solus Episcopus. «Praecipimus ac mandamus ne simplices sacerdotes de cetero praesu­ mant hoc sacramentum administrare; sed illud Episcopi dumtaxat conferant » (8). 2. Chrisma ex oleo olivarum et balsamo, sine alterius cuiusvis speciei admixtione, singulis annis feria V in Coena Domini consecratur. Ius consecrandi pertinet ad Patriarcham. Archiepiscopi et Episcopi nequeunt illud consecrare « sine expressa et in scriptis habenda eius­ dem D. Patriarchae facultate... Qui secus fecerit, suspensionis poenam ipso facto incurrat » (9). 3. Forma est haec: « Chrismate Christi Dei, suavi odore verae fidei, signaculo et plenitudine gratiae Spiritus Sancti signatur servus Dei N. (G) (7) (8) (9) Synodus Synodus Synodus Synodus Sciarf. an. 1888, cap. V, art. 3. η. 3. Sciarf., i. c., n. 2 ss. Montis Libani, part. Ill, cap. 3, η. Montis Lib., L c., n. 3. 740 DE CONFIRMATIONE APPENDIX - ARTICULUS II in nomine t Patris et Filii et Spiritus Sancti ». Vel iuxta Pontificale Romanum: « Signo te signo crucis, confirmo te chrismate salutis in nomine t Patris et Filii et Spiritus Sancti » (10). 4. Unica unctio in fronte, aliter ac in ceteris Ecclesiis orientalibus, chrismate facienda est, dum forma profertur. nioniae quae vocatur solutio cinguli. « Duo simul in hac re attendant sacerdotes, scii, hanc caeremoniam nullo modo ad Baptismum aut Confirmationem aut eorum perfectionem concurrere, atque tamen pium esse hanc caeremoniam perficere pueris qui a parentibus coram Deo et sancta eius Ecclesia octavo die constituuntur » (16). Sacramentum generatim conferendum non est « nisi post sex annos ex­ pletos, nec ultra duodecim protrahendum, nisi aliquis casus occurrat, in quo aliter Ordinarii locorum faciendum indicaverint ». Necesse est ut confirmandi fidei rudimenta sciant. Iuxta antiquum Ecclesiae Copticae usum, « convenit ut adultus qui Con­ firmationem suscepturus est, ieiunus sit et sacris mysteriis eodem die commu­ nicet. Pueros qui statim post Baptismum Confirmationem non acceperunt, sacro chrismate ungat Episcopus in civitate episcopali ipso die Pentecostes ante Missam; in aliis autem civitatibus dioeceseos tempore visitationis ♦ (17). 5. Patrinus vel matrina haberi debet. Excluduntur ii de quibus supra (n. 779, 9). Praeterea arcendi sunt « qui nondum sunt confirmati, quique maiores natu non sunt iis, quos tenent. Mares a solis maribus, et feminae a solis feminis teneantur. Patrinus Confirmationis, si fieri potest, alius sit a susceptore in Baptismo. Nec parentes filiis, nec uxor marito aut maritus uxori hoc praestet officium » (11). 6. « Qui confirmati non sunt, usque ad sacramentum Ordinis ab Episcopo, usque ad sacramentum Matrimonii a parochis admittantur... Qui se confirmatum sciens, iterum confirmari, Episcopum fallendo, aut hoc ei factum reticendo, praesumpserit, excommunicationi latae sententiae subiaceat » (12). 6. Ritus Ecclesiae Copticae praescribit « ut chrisma novum, ante­ quam in vasa transfundatur, intra altare ponatur ac super ipsum Missa celebretur per tres dies continuos, incipiendo a quarta die post Do­ mini resurrectionem » (18). 788. Rutheni, Bulgari, Melchitae, aliique Graeci. — 1. Materia et forma, ad essentiam quod attinet, eadem est (cfr. n. 785 ss.). 2. Presbyteri, aliter ac in Ecclesia Syriaca et Coptica (nn. 785, 787), possunt confirmare etiam si Baptismus privatim conferatur. 3. Confirmatio adultorum generatim Episcopo reservatur. Utrum haec reservatio, si agitur de adultis aut de Confirmatione quae mini­ stratur separatim a Baptismo, sit ad valorem necne, non satis constat. Verius negandum videtur. 4. Patrino utuntur, uno aut una, vel uno et una. Si Confirmatio ministratur immediate post Baptismum, patrinus Confirmationis idem est ac Baptismi. 5. Quoad disciplinam apud Graecos-Melchitas vigentem, haec refe­ renda ducimus: «Semper observatum fuit in nostro ritu graeco, ut sacramentum Confirmationis simul cum Baptismo impertiretur; in eo tantum casu unum conferretur sine altero, quum accideret Baptismum, urgente periculo, materiae tantum et formae usu conferri, et post ne­ cessariam inquisitionem constaret, eundem valide esse collatum, ita videlicet ut aqua naturalis in caput vel frontem infantis flueret, dum pronuntiaretur forma, quae est huiusmodi: Baptizetur servus Dei N. in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. « In hoc casu sacramentum Confirmationis conferatur infanti, si fieri possit, ab Episcopo dioecesis. Quod si fieri nequit, tunc eum con- 787. Copti. — 1. Confirmatio statim post Baptismum confertur, excepto casu quo hic privatim conferatur (13). 2. Materia est unctio chrismatis cum manus impositione. Chrisma in ritu coptico « essentialiter conficitur oleo olivarum et balsamo: quibus olim licuit accidentaliter et in minima quantitate addere, prae­ ter vinum, triginta tres aromatum species » (14). 3. Confirmans ungere debet, praeter frontem baptizati, « etiam oculos, nares et os, aures, manus, pectus, pedes, dorsum, brachia et ante cor, dicendo in singulis unctionibus quae in rituali praescribun­ tur ». At in adultorum Confirmatione omittendae sunt unctiones quae nuditatem confirmandi exigunt; ideoque sufficit tunc ut adultus unga­ tur « in fronte et oculis, in naribus et ore, in auribus et manibus » (15). 4. Patrinus Confirmationis est idem ac patrinus Baptismi. 5. Octavo die post Baptismum et Confirmationem locus est caere(10) (11) (12) (13) (14) (15) Ita Synodus Montis Libani, l. c.9 n. 5. Synodus Montis Libani, L c.. n. 10. Synodus Montis Libani, l. c., n. 12. Synodus Alexandrina Coptorum an. 1898, sect. II, cap. 3, art. 3, η. 5, Synodus Alex. Copt., Z. c., n. 5, XI. Synodus Alex. Copt., Z. c., n. 5, III et IV. I (10) Synodus Alex. Copt.» /. c. (17) Synodus Alex. Copt., Z. c., IX· X. (18) Synodus Alex. Copt.» I. c. 742 APPENDIX - ARTICULUS Π firmet parochus, quum alium infantem de suis parochianis baptizat... Ceterum omnia, quae de duobus his sacramentis in Euchologio prae­ scripta sunt, accurate serventur, neve negligatur impositio manus con­ firmantis super caput confirmati, dum pronuntiatur oratio, quae sic incipit: Benedictus es, Domine Deus etc. » (19). 6. Apud Rumenos et alios, interdum aliquid aromatum aut liquo­ rum fragrantiae causa etiam hodie additur chrismati; quo in casu Synodi iure praecipiunt, diligentissime curandum esse, ut maxima pars chrismatis semper sit oleum balsamo mixtum (20). 7. Sacramentum conferri debet ordinarie in ecclesia paroeciali. 789. Armeni. — 1. Materia est chrisma ex oleo olivarum ac bal­ samo compositum, « ac multis etiam aliis pretiosis et odoriferis phar­ macis, quae sollemni ritu parantur et ad iudicem miscentur ad normas in Pontificali praescriptas » (21). Benedictio chrismatis reservatur Patriarchae. 2. Unctio fieri debet super frontem, oculos, aures, nares, os, manus, pectus, scapulas et pedes. In Confirmatione adulti, sive maris sive feminae, inungitur sola frons. 3. Omnes sacerdotes sunt ministri validae Confirmationis, utique ministri extraordinarii. « Declaramus illicitum ex nunc fore eisdem presbyteris nostris absque proprii Episcopi venia hoc sacramentum administrare » (22). 790. 4. Praecipitur unus patrinus pro quolibet confirmando, qui idem potest esse ac Baptismi. Contrahitur inde cognatio spiritualis, inducens impedimentum matrimonium dirimens. 5. Nomen confirmandi eiusque parentum ac patrini, loci, aetatis etc., diligenter describi debet in peculiari libro. 6. Sacrum chrisma in qualibet paroeciali ecclesia religiose custo­ diendum est « in vasculo argenteo aut saltem stamneo optime clauso in cellula ad hunc finem in pariete ipsius ecclesiae exstructa asser­ vando » (23). 7. Forma est multiplex, quippe quae variis unctionibus aptatur. Cetera generatim uti apud Graecos (24). (19) Synod, nation. Gracco-Mclch. an. 1835, can. 2; Synod, nat. an. 1806, cap. 3; Cone, patriarch, nierosol. an. 1849, part. 1, cap. 2. (20) Cfr. Concilium primum provincialo Alba lullense ct Fogaraslcnsc, tit. V, cap. 3. (21) Acta ct decreta, n. 395. ' (22) Acta ct decreta, n. 399. (23) Acta cl decreta, n. 403 s. (24) Cfr. Denztagtir, Ritus Orientalium Ecclesiarum, I, p. 49 88.; Diet, dc UMl. calh., I, coi. 1955. DE MATERIA ET FORMA EUCHARISTIAE 743 791. Malabarici et Chaldaei. — 1. Malabarici integram fere disci­ plinam Ecclesiae latinae de facto sequuntur: idque ex eo repetendum quod per plurimos annos Episcopis sui ritus destituti fuerunt. Dicen­ dum, dc iure adhuc vigere disciplinam antiquam, quae fere eadem est ac syriaca: nulla quippe induci potest mutatio circa ritum absque Sedis Apostolicae venia. Idem fere de Malankarensibus. 2. Quae de Ecclesiae syriacae disciplina diximus (n. 785), eadem dicenda quoque sunt, paucis exceptis, de Chaldaeorum disciplina. 792. Orientales dissidentes. — 1. Nonnulli adhuc retinent sacra­ mentum Confirmationis illudque Episcopi valide conferunt, invalide probabilius sacerdotes. 2. At quidam Confirmationem qua sacramentum distinctum a Baptismo nullatenus habent eamque veluti caeremoniam considerant ad Baptismi integritatem spectantem. Alii reiiciunt omnino. Practice de singulis sectis inquirendum. Articulus III. De materia et forma Eucharistiae. 793. Materia. — Omnes Orientales, exceptis Armenis et Maronitis, panem fermentatum adhibent (1). Speciatim quoad Coptos, haec animadvertenda: 1° Panis eucharisticus praeparari et coqui debet in loco sacro, non autem in domibus laicorum, atque a persona quae sit servitio ecclesiae addicta. 2° Hostiae figura debet esse rotunda, « cuius facies in duodecim partes exigua cruce signatas sit distincta, atque in centro hostiae de­ cima tertia pars habeatur, ceteris maior, atque quatuor minores partes continens » (2). 3° In sollemnioribus festis hostia debet esse mediocriter crassa. Pro Missa quotidiana adhibetur hostia tenuior. «Panis crassior, qui festis sollemnioribus inservit, hodiernus sit necesse est, secundum antiquam regulam. Panis vero tenuior, qui in Missa quotidiana offe­ ratur, potest non hodiernus esse » (3). (1) Cfr. Cappello, his Ecclesiae latinae cum iure Ecclesiae orientalis comparatum, p. 10. (2) Synodus Alex. Copt. an. 1898. sect. II, part. I, IV. (3) Synodus Alex. Copt., I· c., VIII, 4» •· 744 APPENDIX - ARTICULUS IU 794. Quoad Syros haec in specie attendenda: 1° Forma hostiae debet esse « rotunda, cuius facies in duodecim partes sit distincta et in unaquaque ex his exigua crux exstet. Nec admodum tenuis sit hostia, sed mediocriter crassa, iuxta consuetudi­ nem. In feria autem V Paschatis habeat hostia formam agni iuxta veterem consuetudinem, cuius rei convenientia et insignis symbolismus neminem latet » (4). 2° « Aedituus qui hostias praeparat, sit e coetu clericali, si fieri potest; eas coquere debet in loco ecclesiae designato, aut in cella Epi­ scopi vel parochi, non in domibus laicorum. Decet interim recitare psalmos vel alia cantica. Mulier non coquat hostias; nec licet sacerdoti hostias consecrare a personis non catholicis coctas » (5). 3° Hostiae singulis diebus conficiendae sunt. Permittitur tamen ut in ecclesiis quae non habent aedituum proprium, Missa celebretur cum hostiis coctis a duobus vel tribus diebus. 795. Ad Ruthenos quod attinet, pauca adnotasse sufficiet: 1° Panis triticeus fermentatus et vinum de vite adhibenda sunt « sub poenis suspensionis a divinis, amotionis a beneficio, aliisque ar­ bitrio Episcopi infligendis » (6). Agitur de poenis ferendae sententiae. 2° Panis eucharisticus conficiendus est in loco sacro aut in aedi­ bus sacerdotis, non vero in domibus laicorum. Id potius de consilio, quam de praecepto accipiendum. 796. Quoad ceteros Orientales, non habentur de hac re peculiaria praescripta. At generatim quae diximus de Coptis, Syris etc., illis quoque applicantur. 797. Forma. — Praeter formam substantialem, quae exprimitur per verba Christi Domini, quaeque, ut patet, una est pro tota et uni­ versa Ecclesia, omnes ritus orientales continent invocationem Spiritu# Sancti. In Synodo Ruthenorum Galliciae an. 1891 haec leguntur: «Illud praesertim inculcandum censemus, ut omnes sacerdotes teneant firmiterque credant verba consecratoria huius sacramenti non esse alia, quam ipsa et sola verba dominica: Hoc est corpus meum, et Hic est sanguis meus... non autem verba invocatoria Spiritus Sancti, quemad(4) Synodus Sciarfensls Syrorum an. 1888, cap. V, art. 4, § 4. (6) Synodus Sciarfensls, l. c. (6) Synodus provincialis Ruthenorum an. 1720, Ut. III, § 3. DE UOMJMLUIMIOKE (40 modum in pluribus catechismis et subinde etiam in notis missalium schismaticorum recentioribus contra antiquam Ecclesiae graecae fidem ab imperitis quibusdam affirmari comperimus » (7). Articulus IV. De Communione. 798. Communio sub utraque specie. — 1. In disciplina Orienta­ lium usus viget sacrae Communionis sub utraque specie. Excipiendi sunt Maronitae, Malabarici et Copti Aethiopici, qui morem latinum sequuntur. «Apud Armenos catholicos iamdudum invaluit consuetudo com­ municandi et populum et clerum sub una specie, ab eadem haudquaquam recedendum esse apertissime declaramus » (1). 2. Diversa autem ratione Eucharistia ministratur. Generatim lo­ quendo, aut hostia sanguine dominico intincta in os communicantis immittitur, aut species panis in calicem immissa cochleari educitur et communicanti in manus vel os traditur, aut demum calix porrigitur, ut haustum sanguinem ex ipso communicans sumat. 3. Alicubi diverso modo communicant laici, clerici ac religiosi. V. gr. apud Syros haec est disciplina: «In partibus autem orientalibus nostrae nationis mos fuit ut sacerdos tempore fractionis singulas sacri corporis particulas in calice intingeret, et postea tempore Communionis eas petentibus porrigeret. Haec ultima consuetudo a multo tempore in nostra Ecclesia invaluit, cum quadam tamen differentia, quatenus sacerdos tempore fractionis non amplius intingit singulas sacrae ho­ stiae particulas in calice, sed unam tantum intingit et ea obsignat ceteras sacramenti particulas quae in patena sunt, quin eas ab invicem separet usque ad tempus Communionis. « Igitur haec Synodus hanc consuetudinem confirmat et observari iubet, ita ut illicitum sit sacerdotibus omnibus porrigere sive laicis sive cantoribus et lectoribus Communionem petentibus, nisi particulas SS.mi Corporis pretiosissimo sanguine obsignatas, ut supra. Presbyter autem, diaconus, hypodiaconus et monachus cochleari Communionem accipiunt in corpore et sanguine simul. Presbyter non potest in alterius (7) Tit. II, cap. 3; Synodus Sciarfensls Syrorum, l. c., n. 3. (1) .icta ct decreta Concilii nalionalis Armenorum, an. 1911, n. 427. 746 APPENDIX - AETIOULUS IV sacerdotis Missa Sanctissimum Sacramentum manu sua accipere, sed porrectum a sacerdote qui dicit Missam, sicut ceteri clerici. A fortiori non licet diacono manu sua Communionem sibi sumere, nec dare pre­ sbytero vel eo maiori. Episcopus autem in Missa alius sacerdotis manu sua sumit sacram Eucharistiam » (2). 4. Apud Coptos Aegypti iste modus servatur: «Sacerdotibus non celebrantibus, corpus Domini primo, deinde calix a celebrante succes­ sive praebentur. Sacerdotes ita communicantes saltem alba et stola induti esse debent. Dominus Patriarcha, ad Communionem accedens, in Alissa ab aliquo sacerdote celebrata, post hostiae fractionem altare ascendit et recitata oratione absolutionis et fidei professione quae in liturgia reperiuntur, seipsum communicat, deinde ex sanctuario egre­ ditur ut sacerdos populo Eucharistiam ministrare possit. Idem in simili casu unusquisque Episcopus in sua dioecesi agere potest. Diaconis cele­ brans porrigit primo corpus, deinde sanguinem pretiosum ope cochlea­ ris. Minoribus ministris, subdiaconis scii, et lectoribus, necnon et laicis in Missa communicantibus porrigitur a celebrante particula sancti cor­ poris pretioso sanguine intincta modo in liturgia praescripto »> (3). 5. Rutheni hunc morem sequuntur: «Ante Missam (celebrans) exquirat de communicantium numero, et servata proportione immittat necessariam vini quantitatem. Quod si quandoque contingat ut ex ino­ pinato extraordinarius numerus communicantium accedat ad sacram Synaxim, tunc distribuat sanctam Communionem cum ea quantitate vini consecrati quam hic et nunc habet in calice; in casu autem quo exhaustae fuerint particulae Communionis in calice consecrato et su­ perfuerint adhuc communicantes, tunc tantum potest distribuere eis sanctam Communionem per modum infirmorum, scii, assumendo parti­ culas consecratas de pyxide et porrigendo easdem accedentibus; qui postremus ritus etiam servari poterit in iis casibus, in quibus commu­ nicantes non habent opportunitatem assistendi Missae... « Denique, porrecta communicanti particula sacra, abstergat labia eius purificatorio vel ipse, vel diaconus si adfuerit, non autem sinat ut communicans ipse, accepto propria manu purificatorio, abstergat sibi labia; haec vero abstergenda sunt omnino a sacerdote vél diacono, ne forte communicans ipse manu sua vel sudariolo suo abstergat sibi labia » (4). 6. Orientales sacram Communionem stantes recipiunt. Alicubi, (2) Synodus Sciarfensis Syrorum an. 1888, cap. V, ari. 4, § 6. (3) Synodus Alex. Copt. an. 1898, sect. II, part. I, § 7, η. 3. (4) Acta et decreta Synodi provincialis Ruthenorum Galliciac an. 1891. tit. Il, cap. 3. 747 DE COMMUNIONE v. g. apud Syros, Episcopi et monachi, quoties ad Communionem ac­ cedunt, caput cucullo tectum habere debent (5). 7. Infirmis et generatim iis qui extra Missam communicant, Eucha­ ristia hodie apud plerosque Orientales ministrari solet sub una tantum specie. Unde Synodus Alex. Copi. (I. c.) ait: « Extra Missam Communio datur sub sola specie panis. Quae vigens disciplina antiquae consuetu­ dini Ecclesiae nostrae conformis exsistit; nam ut testatur S. Basilius... Pariter sub sola specie panis infirmis ministratam fuisse Communionem in nostra Ecclesia ab antiquissimis temporibus testis est S. Dionysius, patriarcha noster saeculo tertio ». 799. Subiectum et obligatio Communionis. — 1. Administratio Eucharistiae, sub una vel utraque specie, infantibus statim post Ba­ ptismum et puerulis in Missa, ad nostra usque tempora viguit; immo alicubi adhuc viget. 2. Usus iste penitus cessavit apud Maronitae, Syros, Coptos Aegy­ ptios, Malabaricos, Rumenos et fere etiam penes Ruthenos (6). De iure adhuc viget apud Graecos, exceptis Italo-Graecis (7); eorum enim Euchologia ministro Baptismi mandant, ut infantes baptizati et chris­ mate delibuti divinis quoque epulis reficiantur. Fatendum tamen, huiusmodi morem non semper servari in eadem Ecclesia graeca. 3. Circa tempus quo incipit obligatio satisfaciendi praecepto Com­ munionis non datur discrimen inter fideles latinos et orientales, cum agatur de praecepto divino-ecclesiastico. Proinde Orientalibus appli­ catur omnia quae de hac re exposita sunt (n. 420 ss.). 4. Lex ieiunii naturalis eadem ratione viget ac in Ecclesia latina. Unde huc spectant quae suo loco diximus (n. 457 ss.). Quaeri potest, an dispositio favorabilis, de qua in can. 33, § 1, et alia, de qua in can. 858, § 2, respiciunt etiam Orientales necne. Indubitanter tenemus utramque illos respicere: nec obstat praescriptum can. 1. 5. Praeceptum Communionis paschalis tenet quoque Orientales, ut palam est. Tempus generatim decurrit a dominica Palmarum ad dominicam in Albis, uti apud Latinos. Alicubi tamen, v. g. penes Coptos Aegyptios (8), protrahitur usque ad Pentecosten. Synodus Montis Libani an. 1736 pro Maronitis statuit: «Singulis annis post octavam Paschatis curabit parochus tam librum status (5) Cfr. Synod. Selarfens. Syrùr. an. 1S8S, cap. V, art. 5, $ 5, η. 4. ((i) Cfr. Synod. Syror.. cap. V, art. 4, § 5; Synod. Maronit.. part. II. cap. II. n. 13; Synod. Copt. Aegypt., sect·. II, cap. 3. part. I. art. 6; Synod. Ruth., art. 3. § 3; Cone, prlmuin prov. Alba lullensc ct Foganwiense, tit. V. cap. 4. (7) Benod. XIV, Const. · Etsi pastoralis*, 26 maii 1742, § 2, n. 7. (8) Synod. Alox. Copt., sect. II, cap. 3, part. 1, art. 6. IS — Cappello, Dc Sacramentis, I. _ç 748 APPENDIX - ARTICULUS V animarum, quam schedulas communicantium Episcopo tradere, a quo in archivo suae ecclesiae conserventur. Qui id neglexerit, graviter ab eodem Episcopo mulctetur » (9). 6. Quoad Armenos haec speciatim attendantur: 1° Pueri, qui nondum rationis usum adepti sunt, « neque ea esse dignoscuntur mente atque aetate, ut sciant quid agant, ad eucharisticam mensam non sunt admittendi » (10). 2° Quisque accedere debet ad sacram mensam ieiunus, «ita ut a dimidia nocte usque ad illud temporis punctum, quo sacram Eu­ charistiam accipit, nihil omnino comederit aut biberit ». 3° Eucharistia palam ac « debito venerationis officio et sollemni apparatu deducatur, dum ad infirmos defertur ». 4° Tempus paschale, quo fideles adulti tenentur sacram Com­ munionem sumere, incipit a dominica Palmarum et extenditur usque ad dominicam in albis. Episcopi iusta de causa possunt « differre de­ terminatum hoc temporis intervallum usque festum Sanctissimae Tri­ nitatis, aut anticipare tempus Quadragesimae ». 5° « Vehementer autem ipsi fideles monendi sunt, ut pro lauda­ bili consuetudine in Ecclesia nostra recepta quinque solemnioribus anni festivitatibus, quae Daghavar nuncupantur, ad sacram synaxim devote accedant » (11). Articulus V. De custodia et cultu sanctissimae Eucharistiae. 800. Asservatio. — 1. Consuetudo asservandi Eucharistiam etiam apud Orientales viget et profecto vigere debet, ipsa natura huius augu­ stissimi sacramenti perspecta. 2. Generatim asservatur in ecclesia paroeciali et cathedrali, et in ecclesiis monasteriorum. Alicubi, v. g. apud Coptos, Aegyptios et Syros, conservari potest « in domo episcopali, modo ibi oratorium exstet in quo sacramentum cum debita reverentia repositum sit » (1). 3. Sanctissima Eucharistia sub specie panis asservatur pro diver(9) Part. II, cap. 12, η. 20. (10) Acta ct decreta, η. 422. (11) Acta et decreta, nn. 410, 417, 419, 424. (1) Synodus Alex. Copt., sect. II, pars I, n. 8; Synod. Syrornni, cap. V, art. 5, § 7; Synod. Montis Libani an. 1736, part. II, cap. 12, n. 24. DE CUSTODIA ET CULTU SANCTISSIMAE EUCHARLSTIAE 749 sitate Ecclesiarum, sanguine obsignati necne. Apud Maronitae, Malabaricos et Coptos, sub sola specie panis conservatur. 4. Eucharistia asservanda est in pyxide decenti, velo cooperta, in tabernaculo mundo, bene clauso, super corporale reposita. Pyxis de­ bet esse aurea vel argentea aut ex alia decenti materia, intus deaurata. 5. Coram SS.mo Sacramento diu noctuque una saltem lampas collucere debet, nutrienda regulariter oleo olivarum. Patriarcha et Epi­ scopi permittere valent, iusta et gravi de causa, ut ex aliis oleis nu­ triatur. 801. Expositio SS. Sacramenti. — 1. Hodie plerique Orientales expositionem SS. Sacramenti peragere et cum eo benedictionem po­ pulo impertire solent. Synodus Syrorum (l. c.) haec ad rem tradit: «Inter cetera quae a nostris maioribus Ecclesiam Romanam sequentibus, in Ecclesiam no­ stram, ad honorandum Sanctissimum Sacramentum introducta sunt, est ritus benedictionis per illud dandae. Hanc laudabilem devotionem in nostra Ecclesia in perpetuum confirmamus ac stabilimus, praeci­ pientes ut in eadem ritus benedictionis SS.mi Sacramenti iuxta for­ mam in ritu latino statutam perficiatur ». Item Synodus Alex. Copt. decernit: « Sanctus et laudabilis est ritus qui in Ecclesia Romana ortum habuit et ad nostram Alexandrinam Ecclesiam pervenit, dandi populo christiano benedictionem per San­ ctissimum Sacramentum. Ipsum ut maxime idoneum ad honorandum Christum nobiscum conversantem et ad promovendam fidelium pieta­ tem, approbamus, atque retinendum decernimus, praecipientes ut de­ bita sollemnitate semper perficiatur » (Z. c.). 2. Ubi viget huiusmodi laudabilis consuetudo, expositio SS. Sa­ cramenti cum benedictione generatim fit secundum formam in Ec­ clesia latina adhibitam. 802. Abusus eliminandi. — 1. Apud Graecos fere omnes mos qui­ dam invaluerat improbandus. De eo Synodus Ruthenorum an. 1720 ait: «Usum, si quibus in locis adhuc viget, consecrandi maiorem ho­ stiam feria quinta Coenae Domini, eamque sanguine dominico imbuendi et conservandi per totum annum, ut indo distribuatur pro infirmis, Sancta Synodus gravissimis rationibus mota, sublatum omnino esse voluit » (2). (2) Tit. m, § 3. 750 APPENDIX - ARTICULUS VI 2. Alius quoque abusus memoratur a Benedicto XIV, Const. « Etsi pastoralis », 26 maii 1742, § 6, ab eoque auferendus edicitur: « Tollatur abusus tundendi, vel etiam miscendi sacro oleo, ac iterum coquendi vel alias exsiccandi species sacramenti Eucharistiae feria quinta Coenae Domini, ut deinde illud asservent ». 803. Renovatio sacrarum specierum. — 1. Benedictus XIV, Const. «Etsi pastoralis», § 6, statuit: «Sanctissimum Eucharistiae sacramen­ tum, quod pro infirmis asservatur, singulis octo diebus aut saltem quindecim renovetur ». Etiam Synodus Ruthenorum (Z. c.) iubet species panis renovandas esse « singulis octo diebus aut saltem quindecim ». 2. Concilium primum prov. Alba Iuliense et Fogarasiense an. 1872 haec mandat: « Parochi omni diligentia attendant, saepius eam (Eucha­ ristiam) inspiciendo, et pro opportunitate renovando, consumptis intra Missarum sollemnia prioribus speciebus, ne forte corrumpantur » (3). 3. Synodus Sciar/ensis Syror. an. 1888 rigorosius praecipit: «Opor­ tet ut hostia quae conservatur, quotidie mutetur, ne species panis exsiccentur, difficilisque evadat esus corporis sacrosancti, utque cum debita reverentia sumatur. Saltem non licet hanc mutationem differre plus quam tres dies » (4). 4. « Consecratae hostiae, quae intus tabernaculum in pyxide asser­ vantur, bis saltem in mense mutari et renovari debent ex hostiis recens confectis... Item bis in mense renovetur hostia sacra, quae servari solet ad eam exponendam fidelibus sive in forma benedictionis, sive in forma quadraginta horarum » (5). Articulus VI. De Missae sacrificio. 804. Concelebratio. — Ritum concelebrationis olim communis fuit occidentali aeque ac orientali Ecclesiae (1). Sed iamdiu obsolevit in Ecclesia latina, praeterquam in ordinatione sacerdotum et in Episcopo­ rum consecratione. In Ecclesia orientali, contra, frequenter usus adhuc (3) Tit. V, cap. 4. (4) Cap. V, art. 4, § 7. (5) Acta ct decreta Concilii Armenorum, an. 1911, n. 413. Cfr. (l) Bened. XIV, Const. < Allatae aunt 2« iul. 1755, § 38. DE MISSAE SACRIFICIO 751 viget concelebrationis presbyterorum cum Episcopo aut cum alio sa­ cerdote qui primi litantis personam gerit. 805. Facultas ter vel bis in die Missam celebrandi. — 1. Facultas qua latini presbyteri gaudent tres Missas celebrandi in festo Nativi­ tatis D. N. I. C. (2) et die commemorationis omnium fidelium defun­ ctorum presbyteris orientalibus nullatenus competit. S. C. de Prop. Fide pro negotiis ritus orientalis interrogata num facultas a Bene­ dicto XV, Const. « Incruentum altaris », 10 aug. 1915 (cfr. n. 694), facta latinis sacerdotibus tres Missas celebrandi die 2 novembris. esset extendenda etiam ad presbyteros orientales, die 13 mart. 1916 re­ spondit negative (3). 2. Facultas binandi diebus dominicis aliisque festis de praecepto, urgente necessitate, id est ob penuriam sacerdotum (cfr. can. 806; n. 695), in iure orientali olim penitus ignorabatur. At recentius usus invaluit etiam apud Orientales ut ex facultate Sedis Apostolicae bis Sacrum fiat, gravi de causa. Huc spectat Instructio S. C. pro Ecclesia Orientali, 1 febr. 1933, « pro sacerdotibus byzantini ritus super liturgica binatione ». Inter alia, statuitur: «Sacerdos pro secunda celebratione nullimode praesumat stipem accipere, ne turpis quaestus suspicionem praebeat, sed eam applicet vel pro populo, vel ad mentem Episcopi, vel suam. Fas esto autem aliquam retributionem ex titulo extrinseco percipere » (n. 8) (1). 806. Locus celebrationis. — 1. In Ecclesia orientali generatim antiquissima viget disciplina ut una tantum Missa singulis diebus in eadem ecclesia et super idem altare celebretur (5). Graeci, in commodum sacerdotum qui privatim litare cupiunt, paraecclesiis utuntur. Quae paraecclesiac « nil aliud sunt, quam ora­ toria quaedam ecclesiae contigua, in quibus erectum adest altare, ubi sacerdotes Missam celebrant, quam in ecclesia celebrare nequeunt, eo quod ad altare in ea exstructum alius sacerdos iam celebraverit » (6). 2. Verum disciplina longe mitior hodie facta est. Nam alicubi, ex. gr. apud Syros et Coptos, diebus dominicis et festis, immo aliis quoque diebus plures Missae in eadem ecclesia et super idem altare celebrari possunt. (2) Bened. XIV, Const. « In superiore », 29 dec. 1755. (3) A. J. S., VIII, p. 104 ss. (4) Cfr. J. Λ. S., XXVI, p. 181 s. (5) Bened. XIV, Const. « Demandatam », 24 dec. 1713; Const. « Allatae sunt », 26 lui. 1755; Bonn, Iterum Uluru,, lib. I, cap. 14, n. 1 ss.; Assomanus, Hibliotheca Orientalis. II, p. 184; III. p. 248. (6) Bened. XIV, Const. < Allatae sunt », 26 iul. 1755, § 39. 752 APPENDIX - ARTICULUS VI 3. Patriarchae et Episcopi permittere valent insta de causa ut Sacrum fiat extra ecclesiam et oratorium, honesto ac decenti loco et super aram lapideam ab Episcopo consecratam. 4. Graeci utuntur antimensiis, quae sat ampla sunt et cum corpo­ ralibus nostris fere congruunt. At magnum datur discrimen; corporalia benedicuntur, antimensia consecrantur ab Episcopo in ipsa generatim consecratione ecclesiae (7). 5. Apud Armenos Missa celebranda est in ecclesiis saltem benedi­ ctis vel in oratoriis ad cultum divinum dicatis. In oppidis autem, ubi nulla ecclesia aut publicum sacellum exsistit, Missa, de licentia Ordi­ narii, potest celebrari in domo alicuius privati catholici. Altare, ubi litatur, tegi debet tribus mappis, iisque mundissimis, quarum superior prae ceteris tenuior sit ac pretiosior. Praeeminere debet inter cande­ labra imago Christi e cruce pendentis, quae talis sit et ita collocata, ut a sacerdote litante et a populo conspici possit. Id ex disciplina apud Armenos vigente (Acta et decreta, n. 437 ss.). Eadem fere disciplina viget apud Malankarenses. 807. Te H pus celebrationis. — 1. Varium est pro varietate rituum. V. gr. Synodus Syror. an. 1888 haec habet: «Praescriptum fuit Missam non posse ordinarie incipi ante auroram, neque differri post meridiem; quod et nos in nostra Ecclesia statuimus, praecipientes ut in omni loco et tempore observetur. Attamen iuxta nostrum ritum excipitur Missa conventualis vigiliae Nativitatis Domini et Sabbati Sancti, in quibus ea celebratur ad vesperam; excipiuntur quoque festa Natalis Domini, Epiphaniae et Dominicae Resurrectionis, in quibus Missa conventualis celebratur ante auroram at diu post mediam noctem » (8). Synodus Copt. an. 1898 statuit: «Praescribimus ut Missa ordinarie non incipiatur ante auroram neque differatur post meridiem. Ab hac regula sane excipiendus est casus quo necessitas exurgeret conficiendi Eucharistiam pro viatico moribundi; excipiuntur pariter Missae Nati­ vitatis Domini, Epiphaniae et Resurrectionis, quae nocte inchoantur et nocte possunt absolvi, ita tamen ut consecratio numquam ante mediam noctem locum habeat » (9). Praefata regula ne Missa ante auroram incipiatur nec post meri­ diem differatur, exceptis quibusdam diebus iuxta ritum uniuscuiusque Ecclesiae; viget generatim apud omnes Orientales (10). (7) Cfr. Goar, Euchologium Graecorum, p. 363 ss., 618 ss. (8) Cap. V. tit. 5, 5 2. (9) Sect. Π, part. 2, Η. (10) Cfr. Synod. Montis Libani, part. II, cap. 13, n. 16. DE MISSAE SACRIFICIO 753 2. In Ecclesia graeca, tota Quadragesima, praeter sabbatum et dominicum diem, item feriam sextam hebdomadae maioris et festum Annuntiationis B. Μ. V., non celebratur Missa, sed solum peragitur liturgia Praesanctificatorum, uti Ecclesia latina celebrare solet feria sexta hebdomadae maioris. Apud Coptos Aegyptios Missa celebrari potest « quolibet anni die, exceptis feriis maioris hebdomadis secunda, tertia, quarta et sexta » (11). Apud Ruthenos nulla Missa celebratur his diebus: «1. Feria sexta ante Nativitatem et Epiphaniam Domini, si quando horae regiae ex ipsa Vigilia festi transferendae sunt in eandem; 2. die veneris hebdo­ madae sanctae, nisi in ea occurrat festum Annuntiationis B. Μ. V.; tunc enim celebranda est Missa S. loannis Chrysostomi una cum Ve­ speris; 3. licet iuxta typica feria 4 et 6 hebdomadae Caseae nulla Missa praescribatur, neque perfecta neque Praesanctificatorum, hodie tamen Synodus intactam relinquit consuetudinem nostram celebrandi iisdem diebus Missam S. loannis Chrysostomi » (12). Apud Maronita# Missa Praesanctificatorum celebratur tantum feria VI hebdomadae maioris (13). Synodus nationalis Graecorum Melchitarum an. 1835 (can. 3) haec habet: «Haec nostra Synodus illud inculcat, quod non tantum Conci­ lium oecumenicum VI, Constantinopolitanum III, canone 52, statuit de Missa Praesanctificatorum solum diebus omnibus ieiunii quadragesimalis, praeter sabbata et dies dominicos et festum Annuntiationis, celebranda, sed etiam sanxit fel. rec. Papa Benedictus XIV in suis constitutionibus a. 1743 et a. 1746 editis, quibus liturgiam S. loannis iis diebus, quos diximus, omnino prohibuit, praecepitque, ut in illa liturgia Praesanctificatorum servaretur... Itaque prohibendus, ne iis diebus, quos supra indicavimus, usurpetur liturgia S. loannis Chryso­ stomi, praecepimusque ut iis diebus sola liturgia Praesanctificatorum celebretur in omnibus ecclesiis nostrae nationis, praeter ecclesias pa­ gorum valde pauperum, in quibus non potest SS. Eucharistia decenter conservari, si proprius Episcopus illis liturgiam sancti loannis per­ miserit ». Ex eodem can. 3 licet pro Missa Praesanctificatorum accipere stipendia, quae censentur tamquam « eleemosynae ad victum cleri­ corum ». (11) Synod. Alox. Copt., sect. Il, art. 2, § 4. (12) Synod, prov. Ruth. Galllciao an. 1891, lit. IV, cap. 1, n. 4. (13) Synod. Montis Llbanl, part. II, cap. 13, n. 17. 754 APPENDIX - ARTICULUS VI Quoad Armenos haec speciatim animadvertenda: 1° Missa celebrari nequit ante auroram vel post meridiem, exce­ pto pervigilio Nativitatis Domini et Paschatis. 2° Missa celebrari potest singulis diebus. At in feria sexta hebdo­ madae maioris nec Episcopis nec sacerdotibus licet Sacrum facere. In Sabbato Sancto Missae privatae vetantur omnino. 3° Non viget concelebratio. Quare plures Missae in eadem ec­ clesia eodem die celebrari solent. Sed feria quinta in Coena Domini et in Sabbato Sancto nonnisi una, et quidem sollemnis, potest cele­ brari Missa (Acta et decreta, n. 439, 450). 808. Ritus et caeremoniae Missae. — 1. Etiam in disciplina orien­ tali vino, quod pro Missae sacrificio adhibetur, modicissima aqua admiscenda est. 2. Graeci, paulo ante Communionem, aquam fervidam in calicem immittunt. Qui usus tamen nec semper nec ubique servari solet. 3. Inter varias Missae caeremonias memoratu dignae sunt statio, adoratio et capitis detectio. 4. Circa rationem standi, haec generatim animadvertenda: 1° Sacerdos, diaconus et alii clerici qui sacrificio eucharistico obeundo operam praestant, debent semper stare per totum tempus Missae. In Missa quidem conventual! possunt sedere tempore quo lectiones leguntur, at non in sanctuario, sed in abside. 2° Episcopus in Missa privata debet sedere, ex. gr. apud Sy­ ros (14); apud alios Orientales, potest sedere. Qua de re attendantur oportet liturgica praescripta. In Missa pontificali Episcopus sedet in throno temporibus in Missali statutis. 3° Laici, qui Missae assistunt, debent erecti stare saltem cum legitur Evangelium et cum thurificantur, nec non tempore quod currit ab introitu ad finem invocationis Spiritus Sancti, et ab elevatione usque ad expositionem mysteriorum. 5. Adoratio perficitur « per profundam capitis inclinationem et dorsi veram inclinationem », non per genuflexionem ad terram sive unius genus sive utriusque. 6. De capitis detectione haec speciatim: 1° Fideles universi nudo capite Missae assistere tenentur, quoties (14) Synod. Sclarfcnnie, L c., 5. DE MISSAE SACRIFICIO 755 standum est. Mulieres vero, iubente Apostolo (15), velum habere de­ bent ad reverentiam et decorem. 2° Presbyter, qui Missam celebrat·, debet habere caput detectum a principio usque ad finem. Alicubi potest in capite deferre pileolum laneum nigrum, quem tamen deponere debet cum legitur Evangelium et cum incipit recitare secreta iliumque resumere nequit ante finem ablutionis. 3° Diaconi et clerici Missae ministrantes caput detectum a principio usque ad finem habere debent. 4° Episcopi et monachi Sacrum faciunt capite cucullo te­ cto (16). 809. Applicatio Missae pro populo. — Disciplina quae viget in Ecclesia Latina (cfr. n. 608 ss.) diversa est ab ea quae in Ecclesia Orientali exsistit. Haec dubia proposita fuere S. Congregationi de Prop. Fide: «1° Se 1’obbligo di applicare la Messa pro populo che secondo il diritto della Chiesa Occidentale viene imposto ai Vesco vi e ai parroci, abbia ugualmente luogo per le stesse persone di rito orientale. Qua­ tenus affirmative: « 2° In quanto alia detenninazione dei giorni se debbano osservarsi le leggi e consuetudini ragionevoli che trovinsi in vigore in alcune diocesi dei detto rito. « 3° In mancanza di simili leggi o consuetudini, se tale determinazione debba farsi a norma ed in tutta Ia estensione delle leggi oc­ cidentali. « 4° Se per gravi ragioni e circostanze possa farsi luogo a qualche riduzione dei giorni fissati dalle leggi occidentali, ed anche ad una to­ tale dispensa, coll’obbligo perô di p regare pel popolo in quelle Messe stesse che dovrebbero applicarsi per esso ». S. Congregatio, die 23 martii 1863 reposuit: «Ad 1 et 2. Affirma­ tive. Ad 3. Negative. Ad 4. Provisum in tertio, et ad mentem. La mente è che all’opportunità si faccia sentire ai Vescovi della Chiesa Orientale 1’obbligo che anche in essa incombe ai pastori di anime di applicare qualche volta la Messa pel popolo, e per ciô che concerne la determi nazi one dei giorni si esponga loro la disciplina della Chiesa Occidentale onde ne abbiano lume per vedere fino a qual punto potrebbe essa convenire alie loro diocesi, e per proporre in ogni (15) I Cor., XI, 0 at 10. (16) Synod. Sciarfens. Syror., I. c., § 5. 756 APPENDIX - ARTICULUS VI caso alla S. Sede quel temperamenti die fossero per credere necessari » (17). Id melius declarat eadem S. C. in litteris encyclicis datis die 8 nov. 1882 ad Delegatos Apostolicos pro Oriente: «La Santità di N. S. Leone XIII emanava la Costituzione In Suprema dei 10 giugno corrente anno, riguardante l’obbligo di tutti i Vescovi di applicare la Messa pro populo ne’ giorni festivi... Ella non ignora che, secondo la decretale d’Innocenzo III nel Concilio Lateranense IV Licet Graecos, e secondo la spicgazione datane in una Congregazione di teologi tenuta nel 1731 innanzi al Cardinal Pantili, la miglior parte de’ dottori, non escluso lo stesso Lambertini (Benedetto XIV), o di sentiment© che nelle Costituzioni Apostoliche non si intendano compresi gli Orientali se non nei tre casi seguenti: 1° nei punti di fede e dottrina cattolica; 2° dove la ma­ teria stessa dimostra la comprensione, in quanto non è una legge soltanto ecclesiastica, ma una dichiarazione della legge divina e naturale; 3° quando, benchè si tratti di ordinazioni disciplinari, gli Orientali vi sono espressamente nominati. Questa dottrina di teologi e canonist! non è stata finora sanzionata dalla S. Sede; è certo perb che gli Orien­ tali ab immemorabili ritengono qual sentenza teoretica e pratica, di non essere compresi nelle Costituzioni disciplinari, se non nel modo predetto, e che questa loro persuasione non fu mai condannata dalla S. Sede. Posta questa teoria, è ben chiaro primieramente che tutti i Vescovi anche orientali sono certamente compresi nella citata Costi­ tuzione del S. Padre In Suprema, in quanto che essa dichiara il gius divino dell’obbligo della Messa pro populo, giacchè vi pastorali officii sono assolutamente tenuti de iure divino i Vescovi di qualunque rito ad applicarla. Laonde non e questo un punto di disciplina mutabile e che possa essere, secondo i diversi riti, cambiato o abolito per qua(17) Collectanea S. C. de Prop. Fide, vol. I, n. 1238. Latino: < 1° An obligatio applicandi Missam pro populo quae secundum ius Ecclesiae Occidentalis imposita est parochis aliisque ecclesiasticis viris animarum curam obtinentibus, locum similiter habeat pro iisdem personis de ritu orientali. Quatenus affirmative. « 2° Circa determinationem dierum, an debeant observari leges ac consuetudines ratio­ nabiles quae forte vigeant in aliquibus dioecesibus dicti ritus. « 3° In defectu harum legum et consuetudinum, an huiusmodi determinatio Heri debeat ad normam et ex omni parte iuxta leges occidentales. « 4° An ob graves causas et circumstantias fleri locus queat alicui reductioni dierum prae­ finitorum a legibus occidentalibus atque etiam totali dispensationi, cum obligatione tamen orandi pro populo in illis ipsis Missis quae pro ipso applicandae forent ». « Ad 1 et 2. Affirmative. Ad 3. Negative. Ad 4. Provisum In tertio, et ad mentem. Meus est quod, data opportunitate, manifestetur Episcopis Ecclesiae Orientalis obligatio quae etiam iu eadem Ecclesia incumbit animarum pastoribus applicandi aliquoties Missam pro populo, et quod pertinet ad dierum determinationem, exponatur ipsis Ecclesiae Occidentalis disci­ plina ut lumen exinde sumant quo diludlcarc valeant usque dum eadem disciplina suis dioe­ cesibus convenire possit, itemque ut proponat quocumque casu S. Sedi temperamenta quae magis necessaria censeantur ». DE MISSAE SACRIFICIO 757 lunque contraria consuetudine, la quale non sarebbe altro che un abuso erroneo se si tratti dcll’obbligo dei Vescovi in se di offrire il santo sacrifizio pro populo, e non già se si tratti dei numero delle Messe che debbono ofirirsi in ogni giorno festivo. Questo numero viene determi­ nato da una legge ecclesiastica, in applicazione della legge divina, e quindi in ciô non è esclusa, secondo le diverse circostanze, ogni diver­ sity e dispensa » (18). Ex his aperte colligitur, Orientales teneri quidem lege de Missa pro populo applicanda, prout est divina, non vero prout est mere ec­ clesiastica; at mens S. Sedis est, ut disciplinam Ecclesiae occidentalis et ipsi, quoad fieri potest, sequantur. 810. Quoad Ruthenos viget disciplina Ecclesiae Latinae, nimi­ rum Episcopi et parochi tenentur singulis diebus dominicis et festis de praecepto, etiam suppressis, Missam pro populo applicare. Sane Synodus provincialis Ruthenorum Galliciae an. 1891 haec statuit: « Oportet omnes animarum pastores, imprimis Episcopos et dein parochos proprie tales, nec non illos sacerdotes, qui administrationem parochiarum retinent, applicare sacrificium Missae pro portione gregis sibi commissi quolibet die dominico et festo de praecepto. Quoad autem festa olim dc praecepto, modo autem abrogata, tenentur iidem pariter applicare Missam pro populo, constat ex declaratione s. m. Pii PP. IX in Encycl. “ Amantissimi Redemptoris ” diei 3 maii 1858. « Quoad illos festos dies, qui ex feria transferuntur ad dominicam, satis erit applicationem facere ipso die dominico, ut constat tum ex i (18) Collectanea S. C. dc Propao. Fide, vol. II, n. 1578. Latino: «Leo XIII edidit Const. In suprema, 10 iunll decurrentis anni, circa obligationem Episcoporum applicandi Missam pro populo diebus festis. Non ignoras quod iuxta decretalem Innocenti! Ill in Concilio La­ teranensi IV Licet Graecos, et iuxta explicationem datam in quadam theologorum congre­ gatione habita anno 1731 coram Card. Pamphylio, melior doctorum pars, non excepto ipso Lambertlno (Benedicto XIV), censet in apostolicis Constitutionibus non comprehendi Orienta­ les, nisi in tribus sequentibus casibus: 1° in articulis fidei doctrinaeque catholicae; 2° quando ipsa materia indicat comprehensionem, quatenus non est lex mere ecclesiastica, sed decla­ ratio logis divinae et naturalis; 3° quando, licet agatur de Constitutionibus disciplinaribus, Orientales sunt expresso nominati. Haec theologorum et canonistarum doctrina non est huc usque a S. Sede sancita; certum tamen est quod Orientales ab immemorabili retinent, tamquam sententiam theorotlcam et practicam, se non esse comprehensos in Constitutionibus aposto­ licis, praeterquam in casibus praedictis, haneque eorum persuasionem numquam fuisse a S. Sede damnatam. Hac theoria constituta, satis liquet imprimis omnee Episcopos etiam Orien­ tales esso comprehensos in cit. Constitutione S. Patris In suprema, quatenus per eam decla­ ratur ius divinum. Missam pro populo imponens, quandoquidem vi pastoralis Officii absoluto tenentur do iure divino Episcopi cuiuscumque ritus ad eius applicationem. Quapropter non agitur hic de capite disciplinae mutabilis quod iuxta diversos ritus possit sive variari sive aboleri per quameumque contrariam consuetudinem, quae nihil aliud esset. nisi abusus erro­ neus, si agatur do Episcoporum obligatione in se oiTercndl sanctum sacrificium pro populo, non autem dc numero Missarum offerendarum in diebus festis. Hic numerus determinatur ab ecclesiastica lego in applicatione legis divinae, et idcirco hac in re non excluditur, iuxta diversas circumstantias, omnis diversitas et dispensatio ». 758 APPENDIX - ARTICULUS VI praedicta Encycl. Pii PP. IX, tum speciatim quoad nos ex induito Suae Sanctitatis D. N. Leonis PP. XIII, dato in rescripto de die 26 ian. 1886 ad Archiep. Metrop. Buthenum Leopolien. Festa autem translata de feria in dominicam, iuxta indultum supra laudatum, sunt sequen­ tia: ex mobilibus: 1° S. Ioann. Εν. 26 sept.; 2° eiusdem Sancti 8 maii; 3° Protectionis B. Μ. V. 1 oct. ; 4° S. Georgii Mart·. 23 april. ; 5° S. Eliae proph. 20 iul.; 6° Decoll. S. Ioann. Bapt. 29 aug. « Quoad cooperatores parochorum, isti proprie non tenentur ap­ plicare Missam pro populo... Excipiuntur tamen casus, cum parochi absolute per se celebrare non valent, et cooperatores dati sunt pro habituali vel diuturna eorum infirmitate vel impotentia, tunc pa­ rochos supplere tenentur ipsorum cooperatores » (19). 811. Stipendia Missarum. — 1. Eleemosyna Missae praefinitur vel a Patriarcha vel a Metropolita vel ab Episcopo aut legitima consue­ tudine. Ita apud omnes Orientales. Ultra huiusmodi eleemosynam le­ gitima praefinitam nihil exigi aut peti potest. 2. Non licet sacerdoti una Missa satisfacere pluribus eleemosynis acceptis sive intentionibus: quare tot celebrandae et applicandae sunt Missae, quot stipendia data et acceptata fuerunt. 3. Nequit sacerdos celebrationem Missae ad longum tempus dif­ ferre, sine expresso consensu offerentis. 4. Nefas est sacerdoti sibi retinere partem eleemosynae, et re­ liquam partem alii sacerdoti praebere ut suo loco Missam applicet ad intentionem dantis. 5. « In regionibus in quibus mos est ut plures fideles conferant simul Missae eleemosynam, dantes singuli exiguam partem ea inten­ tione ut pro iis Missae celebrentur, quin numerum determinent, oportet ut ecclesiarum rectores, consulto Episcopo, numerum Missarum deter­ minent quas sacerdotes pro illa eleemosyna celebrare debeant » (20). 6. Vetita omnino est quaelibet etiam species negotiationis vel mercaturae circa Missarum eleemosynas. 7. «In Missa collectiva, quamvis quilibet concelebrantium suam intentionem habere debeat et applicare, nihilominus applicationem pro aliquo stipendio, speciatim sibi oblato, alia die in Missa parti­ culari faciat, eo quod, communiter loquendo, talis apparet esse in­ tentio dantis; secus vero, si dans in id consenserit. Pro Missa autem Praesanctificatorum, cum ipsa non sit sacrificium perfectum, nulla (19) Tit. IV, cap. 2. (20) Synodus Sclarfensis Syror. an. 1888, cap. V, art. 5, § 10. i DE MISSAE SACEIFICIO 759 stipendia accipi possunt, sicut et nulla applicatio stricte talis in ea fiat. Ea autem (piae occasione Missarum Praesanctificatorum sacerdoti subinde offeruntur, intelligenda sunt data pro officio Parastaseos aut Panacliidae celebrando post Missam Praesanctificatorum » (21). 8. Quoad stipendia ad instar manualium (cfr. n. 644) et fundata seu quae ex fundationum reditibus percipiuntur, eadem fere disciplina quae olim in Ecclesia latina et quae nunc, paucis additis aut immu­ tatis, continetur in Codice, viget apud Orientales (22). 9. « Non beet sacerdoti plus quam sexaginta Alissas a se cele­ brandas admittere, nisi Episcopus rationem plausibilem id permit­ tendi viderit » (23). 10. Sacerdotes iubentur libros habere, « in quibus accuratissime adnotent acceptionem stipendiorum et obligationis susceptae persolutionem » (24). 812. Condonatio et reductio. — Quoad condonationem et redu­ ctionem onerum Missarum, Patriarchae et Episcopi orientales, absque peculiari induito S. Sedis, nihil hodie agere possunt. Unde Synodus Sciarfensis Syrorum haec habet: «Sciant Episcopi Sedem Apostolicam eis sustulisse omnem facultatem quoad reductionem numeri Alissarum ad quas aliquis ex sacerdotibus suis se obligaverit accipiendo earum eleemosynas, sibique hoc omnino reservasse » (25). 2. Pro foro externo recurrendum ad S. C. pro Ecclesia orientali; pro foro interno ad S. Poenitentiariam. 813. An ritus et mores Orientalium subsint mutationi. — 1. Plures immutationes circa ritus et mores orientales inductae fuerunt tem­ poris decursu, ut ex hucusque dictis liquet. Porro quaenam vis atque efficacia iuridice inest iisdem? Quaestio, ut quisque facile perspicit, maximi momenti est. 2. Benedictus XIV (26) principium hoc sollemne statuit: « De ri­ tibus et moribus Ecclesiae graecae (27) illud in primis generatim sta­ tuendum decrevimus, nemini licuisse aut licere, quovis titulo et colore, (21) Synod, prov. Ruth. Galliciae au. 1891, tit. IV, cap. 2. (22) Cfr. Synod. Sclarfens. Syror., /. c., $ 10; Synod. Alex, ( opt., an. 1898, sect. 2. part. 2, art. 5; Synod, prov. Huth. an. 1891, I. c. (23) Synod. Sciarf. Syror., L c., § 10, n. 7; Synod. Alex. Copt., L c., n. 5. (21) Synod, prov. Ruth. an. 1891, I. c., n. 9; Synod. Sciarf. Syror., I. c.; Synod. Alex. Copt., I, c., n. 6. (25) Loc. ct7., art. 5, n. 9. (26) Const. 9 Allatae aunt », 26 iul. 1755, 5 16. (27) Nomino Ecclesiae graecae intclUgit universam Ecclesiam orientalem (cfr. Const, cit., § 3). 760 APPENDIX - ARTICULUS VI et quacumque auctoritate aut dignitate, etiamsi patriarchal! aut epi­ scopali praefulgeat, quidquam innovare aut aliquid introducere, quod integram exactamque observantiam imminuat ». Igitur, ad singulas mutationes quod attinet, videndum an Sedis Apostolicae approbatio accesserit necne. Si non constet de huiusmodi approbatione, saltem implicita, necessario concludendum, immutatio­ nes circa ritus et mores orientales omni vi atque valore per se carere. A. M. D. G. SERIES ET ORDO canonum expositorum Can. » » » » » » » » » » » » » » » » » » » » » » » » » » » » » » » » » » — n. 309 — » 339 — » 466 731, §1 — » 731, § 2 — » 732, § 1 — » 732, § 2 — 0 — » 733 — » 734 — » 735 — 0 736 — » 737 — » 738 — » 739 — » 740 — » 741 742-743 — » — » 744 — » 745 — 0 746 — 0 747 — » 748 ---- 0 749 ---- 0 750 ---- » 751 ---- » 752 ---- 0 753 ---- 0 754 ---- 0 755 ---- 0 756 ---- » 757 --- » 758 .---- 0 759 ---- 0 760 ---- 0 761 606 ss. 613 ss. 613. 1 88. 62 88. 4 ss. 21 88. 386. 118, 191. 118. 81 ss. 109 ss. 136 ss. 136. 138. 137. 138 s. 148 ss. 140. 157 ss. 159. 160. 147. 142 ss. 148. 149, 153. 154. 156. 166. 169. 118, 167. 124. 170, 175. 175. 173. Can. » * » » ♦ » 0 0 0 0 0 0 0 » » » 0 » » 0 0 0 0 0 0 0 0 0 0 0 0 0 0 762-763 — n. 764-765 — » 766 — » 767 — » 768 — » 769 — » 771-772 — » 773-776 — » 777-778 — » 779 — » 780 — » 781 — » 782-783 — » 784 — · 785 — » 786 — » 787 — » 788 — » 789 — » 790 — » 791 — * 792 — » 793-794 — » 795 — » 796 — » 797 — · 798-799 — » 800 — » 801 — ·> 802 — » 803 — » 804 — » 805 — » 806 — » 807 — » 176. 177. 178. 177. 180. 179. 181. 182. 183. 184. 192. 191. 195 s. 199. 200. 202. 207. 202. 209. 215. 216. 209. 210. 211. 212. 213. 217. 218. 220. 292. 293. 699. 602 s. 693 ss 691. SERIES ET ORDO CANONUM EXPOSITORUM 762 — n. 686. Can. 808 »> 587. 809 » > 692. 810 ♦ » 687 s. 811 ♦ ♦ 704. 812 » » 702. ♦ 813 » 248. • 814 » 250 ss. » 815 » 816 261. » )> • 817 245. » d 761 ss. 818 » 819 762. » » 820 734. » 821 741 ss. ♦ » 822 705 ss. » » 823 713 ss. ♦ ♦ 824 633 ss. * » 825 571. » 826 J> 644. » » 827 654. » 828 640. » 829 » 653. » 830 646. » 831 645. » 832 » 650. » » 833 656. 1) » 834 657. Λ »> 835 662. » > 836 657. > 837 » 644. |> 838 l> 668. » 839 » 669. » 840 » 667. » 841 « 673. $ 842 » 674. 843-844 675. » 845 » 297, 303. » 846 ♦ 299. 847 » 390. » 848 »> 300. > 849 0 390 ss. ■ ■ ■■ ■■ ■■ ■ — ■ " '■ — 1 ■ ■ —■ ■ ■ 1 ■ ■ ■ ■ ——· ■ ■ 1■ ■ > ■ ■i ■ - ■ w »■ ■ ■■ ■™ ■ — " ■■ ■M ■ ■■ ■ ■- ■ ■ ■— ■ ■■ ■ ■■ ■■ - ■ ■ ■ ■1 ■ ■ ■■ ■■ —· ■■i ■ — 1 ■ — ■ 1 Can. 850 — n. 303. » 851 » 386. » 852 » 385. 0 853 > 398. 1> 854 » 410, 499 ss. » 855 » 76, 443. i> 856-857 » 438. l> 858 » 457 ss. 1> 859 » 424 ss. » 860 » 504. » 861 d 428. » 862 > 430. » 863 » 507. 864 » » 432 ss. 1> 865 » 435. » 866 » 494. » 867 )> 366 ss. » 868 » 376. » 869 » 374. » 1005 » 431. » 1144 » 84. » 1145 » 86. » 1146 » 87. » 1147 » 89. » 1148 » 104. » 1149 » 105. » » 1150 106. >> 1151-1152— » 93. ♦ >> 1265 310 88. » » 1266 319. » » 1267 318. » 1268 » 324 ss. » » 1269 329 ss. » 1270 336. » » 1271 339. » » 1272 340 ss. » » 507 ss. 1273 » » 346 s. 1274 « » 1275 347. » » 1507 81. 1 » 1544 » 676 ss. —— — 1 — 1 ■ —· ■ ■ • » -1 *■ ■ — ■■ — ■ M— —■ 1 — ■ ■■ ■ — ■■ ■ ■ ■ ■■ ■■ ■ ■■ ■ ■ ■■ » ■■ ■ W 1» ■ ■■ ■ ■ ■ ■ ■ ■ ·— — — ■ ■■ ■ ■ —■ ■ ■■ II ■ " — ■ ■ INDEX RERUM ordine alphabetico digestus Numerus arabicus numerum marginalem indicat. A Abbas: quoad Confirmationem, 196; quoad Baptismum, 136; quoad Eucharistiam ministrandam, 298; quoad asservationem SS. Sacra­ menti, 320; quoad Missam pro po­ pulo, 608; quoad Missarum eleemo­ synam, 645; quoad facultatem binandi, 695; quoad privilegium al­ taris portatilis, 718; quoad altare privilegiatum, 719 ss. Ablutio: in Baptismo, 120 ss.; si contingat hostiam consecratam in terram dilabi, 397; ante et post Missam, 766; digitorum post puri­ ficationem calicis, 766; sacrae su­ pellectilis, 754. Abruptio Missae, 772. Accidentia, vide Species. Acetum: num sit materia valida, 257; quid de vino acescente, 257. Actus coniugalis: utrum impediat sacram communionem, 493. Administrator apostolicus: quoad Eucharistiam ministrandam, 298; quoad SS. Sacramenti asservatio­ nem, 320; quoad Missam pro po­ pulo, 608; quoad facultatem binandi, 695; quoad altare portatile, 718. 19 — Cappello. De Sacramentis, I. Adnotatio: Baptismi, 183; Confirma­ tionis, 217; Missarum, 667. Aedificatio, vide Ecclesia et Ora­ torium. Aegroti: num possint extra mortis periculum sacram communionem suscipere non ieiuni, 468. Aesopiiagus: an communicare valeat qui habet aesophagum artificia­ lem, 359. Aetas: quoad Baptismum adulto­ rum, 148; quoad Confirmationem, 202; quoad primam communionem, 401, 415 ss., 423, 424. Alapa: in ritu Confirmationis, 209. Alba: eius materia et color, 757; benedictio, 89. Alcohol: num vino admisceri possit, 273. Altare: quoad asservationem SS. Sa­ cramenti, 324 ss.; quoad com­ munionem ministrandam, 387, 7 ; quoad Missae celebrationem, 714 ss.; privilegium altaris portatilis, 718; altare privilegiatum, 719 ss.; alte­ rius ritus, 720; papale, 720, 2; gregorianum, 721; ornatus altaris, 723 ss. Ambrosianus ritus: quoad tempus celebrationis Missarum, 740. Amentes: quoad communionem reci­ piendam, 402 s. 764 INDEX RERUM ORDINE ALPHABETICO DIGESTUS Amictus: eius materia et varia adiuncta, 756; benedictio, vide Para­ menia sacra. Ampullae: in Missae celebratione, 730. Annulus: num communicans oscu­ lari debeat annulum Episcopi, 498; num deferri possit a sacerdote Missam celebrante, 688. Annuntiatio B. Μ. V.: Missa, 616 s. Antimensia: eorum usus, 720. Antipendium: vide Pallium altaris. Applicatio: quomodo materia et forma applicari debeant, 15. Applicatio Missae: quid sit, 572; conditiones requisitae, 573 ss. ; ap­ plicatio sub conditione, 580; error circa applicationem, 581; plures in­ tentiones, 582; cuinam obveniat fru­ ctus si Missa nulli applicetur aut incapaci, 584; quomodo sit deter­ minanda applicatio, quando stipen­ dia a multis ignotis dantur vel ex pluribus parvis eleemosynis sint conflata, 585; an utilius sit Mis­ sam audire, quam dicendam sibique applicandam curare, 599; an et quomodo sacerdos peccare queat circa Missae applicationem, 600. Vide Celebratio Missarum, Eleemo­ syna Missae, Missa pro populo, Orientales. Aqua : num vino admisceri possit, 271 ; admiscenda vino in Missae celebra­ tione, 275 ss. Vide Lotio. Armeni: Baptismus, 782; Confirma­ tio, 789; Eucharistia, 793; com­ munio, 798; praeceptum paschale, 796, 6; asservatio Eucharistiae, 800; Missa, 804 ss. Aromata: num vino consecrando ad­ misceri possint, 271. Artificialis modus: quoad Commu­ nionem, 359. Asservatio, vide Custodia Eucha­ ristiae. Assistentia: quoad Missam, 544 s.; instructio S. C. Concilii de assi­ stentia Missae ex parte fidelium, 565; num utilior sit assistentia sine applicatione, quam applicatio sine assistentia, 599. Vide Presbyter as­ sistens. Attentio: in sacramentis conficiendis et administrandis, 51 ; in sacramen­ torum receptione, 69; in Missa ce­ lebranda, 769. Aurora: quoad Missam celebrandam, 741 ss. Azymus panis: non est essentialis sacrificio eucharistico, 259; utrum sacerdos latinus in locis graecorura possit celebrare in fermentato, et graecus in locis latinorum in azy­ mo, 261. B Baptismus: quid sit, 109; triplex Baptismus, 110; necessitas, 112; effectus, 114 s.; materia remota, 117 ss.; materia proxima, 120 ss.; forma, 126 ss.; minister ordina­ rius, 136; minister extraordinarius, 137; ordo servandus inter varios ministros, 139; subiectura Baptismi, 140; infantes infidelium, 142 ss.; infantes haereticorum, 146; infan­ tes expositi et inventi, 147; adulti, 148 ss.; an et quando amentes, fu­ riosi, phrenetici etc. sint bapti­ zandi, 156; infans in utero matris, 157; fetus abortivi, monstra et ostenta, 159; iteratio Baptismi, 163 ss.; ritus et caeremoniae Bapti­ smi, 166 ss.; interrogationes, 172; nomen, 173 s.; caeremoniae sup­ plendae, 175; patrini, 176 ss.; co­ gnatio spiritualis, 180; tempus, 181; locus, 182; adnotatio Baptismi, 183; probatio Baptismi, 184; testimo­ nium Baptismi, 185; mutatio fa­ cienda in libro baptizatorum, 197. Beati: num capaces sint applicatio­ nis Missae, 588. Benedictio: minister, 87; quid et quotuplex, 91 s.; ritus, 104; subiectum, 105; quomodo tractandae res benedictae, 108; benedictio taber­ INDEX RERUM ORDINE ALPHABETICO DIGESTUS 765 tione sacerdotii, 602 ss.; ratione officii, 606 ss.; ratione stipendii, 631 ss. ; ratione beneficii, 663 ss.; ra­ tione obedientiae, 665; ratione pro­ missionis et voti, 666. Censura: in ministro requiritur im­ munitas a censura ut sacramenta conficere et ministrare valeat, 45; an et quando liceat sacramenta petere vel accipere a ministro censurato, 78 e.; in subiecto sacra­ mentorum requiritur immunitas a censura, 57 ss., 443; sacerdotes excommunicati, suspensi et inter­ dicti quoad celebrationem Missae, 547 ss.; num et quanam ratione Missa applicari possit pro excom­ municatis, 592. Certitudo: num in sacramentis con­ ficiendis et administrandis requi­ ratur certitudo de valore materiae et formae, 18. Chaldaei: Baptismus, 783; Confir­ matio, 791; Eucharistia, 793; com­ munio, 798; communio paschalis, 799, 3; Missa, 804 ss. Character sacramentalis : quid sit, C quibus sacramentis imprimatur, quid efficiat, 5. Caeremoniale : vide Ritus. Chrisma: quid sit, 191 s. Caligae: in Missa adhibendae, 687. Calix: calix tempore consecrationis Ciborium: vide Pyxis. debet esse super altari, in corpo­ Cingulum: eius materia et color, 809; num benedicendum, ibid. rali et lapide consecrato, 283; ca­ licis materia, 747; consecratio et Clavis, tabernaculi, 333 ss. exsecratio, ibid.; ornatus calicis, Clerici: num clerici diacono inferio­ res possint aliquando Eucharistiam vide Velum, Bursa. aliis ministrare, 305; num et quando Campanula: in Missa pulsanda, 730. sibi ministrare valeant, 307 ; num Candelabra: eorum materia, 727; feria V hebdomadae maioris com­ varia adiuncta, ibid. municare teneantur, 430; num com­ Candelae: earum necessitas in Missae municantes deferre debeant supercelebratione, 727; numerus et qua­ pelliceum, 496. litas, ibid. Cardinales: privilegium consecrandi Coena Domini: custodia SS. Sacra­ menti, 325; communio recipienda, calicem et patenam, ecclesiam et 430; Missae celebratio, 737 s. altare, 707, 747; altaris portati Cognatio spiritualis: ex Baptismo, lis, 718. 180; ex Confirmatione, 214. Casus practici, 397. Celebratio Missarum: quatenus di­ Collectio eleemosynarum Missa­ stinguitur a Missae applicatione, rum: num collectores aliquid sibi 572 ss.; obligatio celebrandi ra­ retinere possint, 671. naculi, 331; pyxidis, 336, 2 e.; ec­ clesiae, 707, 3; oratorii, 708; paramentorum, 89. Beneficiatus : ex iustitia oneribus Missarum satisfacere debet, 663; ordinarie per se ipsum, ibid.; quas­ nam ob causas Missam debitam omittere valeat, 663, 6. Binatio: licita solum in casu neces­ sitatis, 695; quando adsit casus necessitatis, ibid.; pro secunda Missa non licet accipere stipendium, 697; ritus servandi quando binatur in eadem vel diversa ecclesia, in eo­ dem vel diverso calice, 698. Vide Tri natio. Bulgari: Baptismus, 778; Confirma­ tio, 788; Eucharistia, 793; commu­ nio, 798; communio paschalis, 799, 3; Missa, 804 ss. Bursa: materia et color, 760; non adhibenda pro colligendis eleemosy­ nis aut in receptione sacrae com­ munionis, ibid. 766 INDEX RERUM ORDINE ALPHABETICO DIGESTUS Collybus: num retineri possit ex permutatis Missarum eleemosynis, 667, 4. Color: conopei, 329, 4; paramentorum, 759, 2. Communio sacra: minister ordinarius 297 ss.; extraordinarius, 303 ss.; quotuplici modo Eucharistia sumi possit 357; quandonam gratiam conferat, 358; utrum communio sub utraque specie maiorem gra­ tiam conferat, 365; dies quibus di­ stribui potest, 366 ss.; hora, 373; locus, 374 ss.; obligatio ministrandi Eucharistiam, 380 ss.; modus mi­ nistrandi communionem, 386; com­ munio in ecclesia, 387 ss.; com­ munio infirmorum, 390 ss.; non­ nulli casus qui in praxi occurrere possunt, 397; subiectum commu­ nionis in genere, 398; incapaces iure divino, 399; capaces iure ecclesia­ stico, 400 ss.; obligatio communi­ candi, 420 ss.; Viaticum, 432 ss.; in­ tentio, 437; status gratiae, 438 ss.; immunitas a censura, 443; praepa­ ratio remota et proxima, 444 s.; gratiarum actio, 446; ieiunium eucharisticum, 447 ss.; num liceat statim post communionem exspuere, manducare, lavare stomachum, 477 ; causae excusantes a ieiunio, 480 ss. ; reverentia externa, 489; vitium cor­ poris eiusque macula, 490; pollu­ tio, 491 ; illusiones, somnia inhonesta et menstrua, 491; actus coniugalis, 493; ritus et caeremoniae in com­ munione recipienda, 494 ss.; com­ munio frequens et quotidiana, 506 ss.; spiritualis, 524; sacrilega, 525. Vide Eucharistia, Prima commu· nio. Concelebratio : utrum valida et li­ cita, 293 ss.; stipendium recipi potest pro applicatione, 293 ss. Conditio: quoad sacramenta, 19, 22, 42 ss.; quoad applicationem Missae, 580. Condonatio Missarum: quid sit, 682; conditiones, ibid. Confessarius: monialium, quoad Eu­ charistiam ministrandam, 298;quandonam desit copia confessarii, 440; obligatio confessarii quoad praece­ ptum communionis, 504; indicium seu consilium confessarii quoad communionem frequentem vel quo­ tidianam, 511. Confessio sacra mentalis: praemit­ tenda celebrationi Missae et commu­ nioni ad recuperandum statum gra­ tiae, 46, 77, 438, 691; duae condi­ tiones requiruntur, ut quis, non praemissa confessione sacramentali, possit celebrare vel communicare, 439 ss.; quo in casu celebrans de­ bet quamprimum confiteri, 691. Confirmatio: notio, 188; effectus, 190; materia remota, 191 s.; ma­ teria proxima, 192; explicatio canonico-theologica, 193; forma, 194; minister ordinarius, 195; minister extraordinarius, 196 ss.; obligatio ministrandi Confirmationem, 202ss.; subiectum, 205; obligatio susci­ piendi Confirmationem, 207; ritus et caeremoniae, 208 s.; patrini, 210; conditiones requisitae ut quis valide et licite sit patrinus, 211 s.; obli­ gatio patrini, 213; cognatio spiri­ tualis, 214; tempus, 215; locus, 216; adnotatio, 217; probatio, 218; testi­ monium, 219; an Episcopus sta­ tuere valeat ut iis tantum Confir­ matio ministretur, qui primam com­ munionem iam peregerint, 203; an Episcopus praecipere valeat ut Con­ firmationi praemittatur confessio sacramentalia et naturale ieiunium, 206; decreta recentissima de mini­ stro confirmationis a S. Sede lata, 201. Confiteor: sub levi debet recitari, 387 ; non bis dicitur, quando sa­ cerdos sibi in Missa respondet, 703. Coniunctio: materiae et formae, 14; quaenam mora interposita reddat sacramentum invalidum aut du­ bium, ibid. Conopeum: pro tabernaculo, 329, 4. INDEX RERUM ORDINE ALPIIABETICO DIGESTUS Consecratio: ecclesiae, 707; oratorii, 708; calicis, 747; patenae, 748. Consecratio Eucharistiae, vide Sa­ crificium. Conventualis Missa: an et quomodo celebranda, 604. Copti: Baptismus, 780; Confirmatio, 787; Eucharistia, 793; communio, 798; communio paschalis, 799, 3; asser vatio Eucharistiae, 800; Missa, 804 ss. Corporale: eius materia, necessitas, benedictio, 750. Crux: qualis et quando apponenda pro Missae celebratione, 726; num sit benedicenda, ibid. Cüssinus: materia, necessitas, 730. Custodia Eucharistiae: asservatio Eucharistiae licita et rationabilis est, 309; usus eam retinendi apud se et secum in itinere deferendi, 310 ss.; asservatio in ecclesiis, 313 s.; in quibusnam ecclesiis sit asser­ vanda, 314 ss.; num et quando Epi­ scopus permittere possit asservationem Eucharistiae, 320 ss.; num ex consuetudine asservari queat, 321 s.; num et quale peccatum sit asservare Eucharistiam sine debita licentia, 323; num extra altare cu­ stodiri possit, 332. Vide Altare, Lampas, Tabernaculum. D Dalmatica: materia, color, benedi­ ctio, 759. Vide Paramenia sacra. Damnati: sunt incapaces applicatio­ nis Missae, 564, 3°. Dedicatio: ecclesiae, 707. Defectus: in administration? Eu­ charistiae, 397; in Missa, 248, 763, 764 ss. Defuncti: quinam sint capaces appli­ cationis Missae, 564; defunctorum cadavera ne sint prope altare, 714, 6; Missa pro defunctis, vide Missa. Delirantes: num sint capaces com­ munionis, 405. 767 Denegatio: num et quando dene­ gari possint sacramenta petentibus, 57 ss.; num haereticis et schismati­ cis sint semper deneganda, 62 ss. Deputatio: pro sacramentis confi­ ciendis et ministrandis, 49. Diaconus: quoad sacramentalia, 89; quoad Baptismum, 137; quoad Eu­ charistiam, 303, 388, 390. Dies : distributio communionis, 366ss. ; celebratio Missae ratione Sacerdotii, 602, 4; celebratio Missae pro populo, 613 ss.; Missa celebrari potest om­ nibus diebus exceptis iis qui pro­ prio sacerdotis ritu excluduntur, 734 ss. Digiti: quibusnam digitis communio sit ministranda, 386, 6. Dignitas ministri: non licet per se petere vel accipere a ministro indi­ gno sacramenta, 78; quando liceat sacramenta recipere a ministro pec­ catore, 78; minister censuratus, 78; minister publice apostata, haere­ ticus vel schismaticus, 78; quale peccatum committat recipiens sine causa sacramentum a ministro in­ digno, 79. Dispositiones: pro sacramentis ad­ ministrandis, 46; suscipiendis, 77; pro sacra communione, 436 ss. ; pro Missa ex parte corporis, 684 ss.; ex parte animi, 691 s. Dissimulatio sacramentorum: num et quando licita, 67. Distractio: in sacramentis confi­ ciendis seu ministrandis, 43; in Missa, 769. E Ecclesia: in quibusnarn ecclesiis Eu­ charistia asservari possit ac debeat. 314 s.; ecclesiae notio, aedificatio, consecratio et benedictio, 707; exse­ cratio, ibid.; violatio, ibid.; recon­ ciliatio, ibid. Effectus: sacramentorum. 4; sacra­ mentalium, 97 ss.; Baptismi, 114 s.; 768 INDEX RERUM ORDINE ALPHABETIOO DIGESTUS Confirmationis, 190; Eucharistiae, 233 ss.; num peccatum veniale vel defectus devotionis impediat effe­ ctus Eucharistiae, 243; num Eu­ charistia, qua sacramentum, aliis quam sumentibus prosit, 244; an effectus sacramentalis augeatur pro dispositionis actibus, quamdiu sa­ crae species manent in stomacho incorruptae, 363 s.; an communio sub utraque specie maiorem gra­ tiam conferat, 365; effectus sacri­ ficii, vide Sacrificium. Eleemosyna Missae: notitiae histori­ cae, 631 s.; legitimitas eleemosynae, 633 ss.; num eleemosyna importet Missae tantum celebrationem, aut etiam eiusdem applicationem, 639; obligatio ex recepta eleemosyna, 640 s.; variae stipendiorum species, 644; taxatio eleemosynae, 645; quantitas eleemosynae, 646; an et quale peccatum sit aliquid petere vel accipere supra taxam dioecesanam, 647 ss.; an reus sit simoniae qui aliquid exigit vel petit ultra stipendium dioecesanum, 649; an sacerdos accipere possit pro Missae applicatione stipem dioecesana mi­ norem, 650; quid faciendum si of­ ferens det stipendium infra taxam, aut numerum Missarum non deter­ minet, 651 ; an cesset obligatio appli­ candi, si eleemosyna perierit, 653; quid arceri debeat a Missarum stipe, 654. Elevatio: ad elevationem sacrarum specierum pulsatur campanula, 730; cereus accenditur, 727, 12. Epileptici: num sint capaces com­ munionis, 406. Episcopus: quoad Baptismum, 136, 182; quoad Confirmationem, 195 ss.; quoad Eucharistiam, 298; quoad SS. Sacramenti asservationem, 320 ss. ; quoad expositionem SS. Sacra­ menti, 346 ss. ; quoad Missam pro populo, 608 ss. ; quoad Missarum stipendium, 645; quoad facultatem binandi, 695; quoad altare por- I tatile, 718; quoad altare privilegiatum, 719, 9. Error: num obsit valori sacramen­ torum, 16, 41, 2; circa applicatio­ nem Missae, 581. Eucharistia: natura, 221 ss.; partes constitutivae sacramenti euchari­ stici, 229 ss. ; ratio specifica, 231; num sacramentum eucharisticum sit numerice unum vel multiplex, 232; effectus, 233 ss.; materia, 245 ss. ; minister, 292 ss. ; asservatio, 309 ss.; asservatio in hebd. ma­ iore, 325; asservatio in eccl. cathedr. etc., 327; ornatus altaris ubi asservatur Eucharistia, 328; expo­ sitio, 346 ss. Vide Communio, Sa­ crificium. Excommunicatio: num excommunicatus recipere possit communionem, 443; num Missa applicari possit pro excommunicatis, 592. Vide Cen­ sura. Exorcismus: notio, 92; divisio, ibid.; principia, 93 ; formula et regulae, 94. Expositio SS. Sacramenti: publica et privata, 346; quando publica fieri queat, 347 ss. Exsecratio : ecclesiae et oratorii, 707, 4; altaris, 715; calicis et pa­ tenae, 747 s. F Fatui: num sint capaces sacrae com­ munionis, 403. Feminae: quoad Baptismum priva­ tum, 138; quoad Communionem recipiendam, 495; num et quate­ nus Missae inservire possint, 702. Feria V maioris hebdomadae: an et quomodo sit asservanda Euchari­ stia, 325; num sacra communio distribui possit, 367 ; num commu­ nio sit de praecepto, 430; num Missa celebrari queat, 737. Feria VI maioris hebdomadae: as­ servatio Eucharistiae, 326; utrum communio distribui possit, 368; INDEX RERUM ORDINE ALPHABETICO DIGESTUS num Missa celebrari queat, 736; quid si festum de praecepto occur­ rat in hac feria, ibid. Fetus abortivi: an et quomodo sint baptizandi, 159; acardiaci, 161. Fistula: an Communio ministranda ei qui per fistulam nutritur, 359. Flores: pro altaris ornatu, 731. Forma: sacramentorum in genere, 13 ss.; Baptismi, 126 ss.; invalida, 131; dubia, 132; ambigua, 133; Confirmationis, 194 s.; Euchari­ stiae, 286 ss. Fragmenta: quomodo sint colligenda ex pyxide, 344; varii casus circa fragmenta, 397; ex patena colli­ genda, 766. Fructus sacrificii eucharistici : quotuplex, 549 ss.; num sit infal­ libilis, 561 ss.; subiectum, 563 ss.; utrum sit valoris finiti aut infiniti, 566 ss.; fructus sacrificii applicati nemini aut. incapaci, cui cedat, 584 ss.. Vide Jfwsa, Sacrificium. Fundatio: Missae fundatae, 644. G Graeci: Baptismus, 778; Confirma­ tio, 788; Eucharistia, 793; com­ munio, 798; praeceptum paschale, 799, 3; Missa, 804 ss. Gratia: sanctificans et sacramentalis, prima et secunda, 4 ss.; quomodo sacramenta gratiam conferant, 6 s.; num utraque species consecrata Eu­ charistiae conferat maiorem gra­ tiam quam singulae seorsim, 365. Gratiarum actio: post communio­ nem, 446; post Missam, 692. Gregorianae Missae: quaenam di­ cantur, 722; quomodo celebrandae, ibid. Guttae: num guttae vini, quae ex­ terius vel interius calici adhaerent, consecrentur, 282; quid sit facien­ dum si guttae vini consecrati de­ cidant in terram vel tabulam, 397. 760 H Haereticus: num sacramenta ei mi­ nistrari possint, 62; an sit rebapti­ zandus haereticus conversus, 163; num Missa pro eo applicari possit, 590 s. Hora: quoad communionem, 373; quoad Missam, 741 ss. Hordeum : an panis hordeaceus sit materia valida, 252. Hostia: num hostiae coloratae sint materia valida et licita Euchari­ stiae, 253; hostiae consecrandae debent esse recentes, mundae, inte­ grae et incorruptae 265 s.; forma, 267; num valide consecrentur ho­ stiae in ciborio clauso, aut in calice congestae, etsi inferiores videri ne­ queant, 280; quid de hostiis quae lateant sub corporali, vel mappa vel in missali, sub cussino vel pede calicis, vel in tabernaculo clauso positis, ibid.; varii casus, 281 s.; hostiae dubie consecratae, 285; fre­ quenter sunt renovandae, 340 ss.; distributio vel sumptio veterum hostiarum, 343; quid faciendum sit, si hostia consecrata deciderit in terram, vestem, manum aut visum viri vel mulieris, 397 ; quid fieri debeat de hostia inventa, ibid.; hostia, quae simul cum calice conse­ crata fuit, et non alia, debet frangi et a celebrante sumi, 527, 3; omnes caeremoniae Missae in una eademque hostia peragi debent, ibid.; ho­ stiae, in Missa consecratae, usque ad peractam communionem celebrantis relinqui debent super altari, ibid.; hostiae dubie consecratae, 285; frequenter sunt renovandae. 340. I Ieiunium eucharisticum : brevis con­ spectus historicus, 448 ss.; lex de ieiunio naturali servando ante com- 770 INDEX RERUM ORDINE ALPHABETICO DIGESTUS munionem et Missam, 457 s., 686; conditiones requisitae ad ieiunium violandum, 459 ss.; num laedant ieiunium, aurum, argentum, plum­ bum, saxum, terra, palea, vitrum, lignum, capilli, ungues, cera, filum, gumma, charta, ossa fructuum et animalium, 465; lex ieiunii urget a media nocte, 467; infirmi, 468 ss.; ieiunium obligat sub gravi, 476; num liceat statim post communio­ nem exspuere, manducare, lavaro stomachum, 477; peculiares facul­ tates durante bello, 478; causae excusantes a ieiunio, 480, 686. Idiotae : an communicare possint, 403. Imagines Sanctorum, 731. Impositio manus: in Confirmatione, 192. Incorruptio: quamdiu species ma­ neant incorruptae in stomacho com­ municantis, 360. Infantes: Baptismus infantibus ca­ tholicorum conferendus, 141 ; an et quando infantes infidelium sint baptizandi, 142; infantes haeretico­ rum, schismaticorum, etc., 146; infantes expositi et inventi, 147; quoad Confirmationem, 205; quoad communionem, 401. Infidelis: Baptismus ei conferendus, 150 ss.; num Missa applicari possit, 590 s. Infirmi: communio infirmorum, 390; num et quando possint communi­ care non ieiuni, 468. Iniectiones subcutaneae: num fran­ gant ieiunium, 462. Intentio : num intentio ministri indu­ cere possit mutationem formae sub­ stantialem, 16; requisita in mini­ stro sacramentorum, 38 ss.; quid si minister plures intentiones con­ trarias habeat, 44; requisita in sub­ iecto sacramentorum, 73 ss.; num influat in laesionem ieiunii, 463; quoad communionem, 509, 5; quid sibi velit secunda vel tertia intentio in Missae applicatione, 570. Interdictum, vide Censura. Interruptio Missae, 772. Iteratio: num et quando sacramenta iterari possint ac debeant, 21 es.; iteratio consecrationis, 248. K Kalendarium : pro Missa in ecclesia et in oratorio publico ac semipublico, 776; pro Missa in oratorio privato, ibid. L Laici: num possint baptizare, 138; Eucharistiam aliis vel sibi mini­ strare, 307 s.; num elavem taber­ naculi custodire valeant, 334 s. Lampas: ante tabernaculum lucere debet, 339; nutrienda oleo oliva­ rum vel cera apum, ibid.; varia adiuncta, ibid. s. Lavatio stomachi: quoad ieiunium eucharisticum, 477. Lector: quaenam benedictiones ipsi a iure permittantur, 89. Lingua: minister Baptismi potest repetere lingua vernacula interro­ gationes et eadem lingua recipere patrinorum responsiones, 172; lin­ gua adhibenda in Missae celebra­ tione, 762. Linteamina sacra, vide Corporale, Palla, Purificatorium. Linteolum : usus linteoli in receptione Eucharistiae, 497. Liquor: an et quando cesset prae­ sentia Christi, si vino consecrato alius liquor admisceatur, 228; num vino consecrando alius liquor admi­ sceri possit, 271. Litterae Encyclicae : « Mediator Dei et hominum » Pii XII, 545. Locus: Baptismi, 182; Confirmatio­ nis, 216; asservandae Eucharistiae, 310 ss.; sacrae communionis, 374, 495; Missae celebrandae, 705 se.; INDEX RERUM ORDINE ALPHABETICO DIGESTUS celebratio Missae extra locum sa­ crum, 710 s. Lotio manuum: ante Missam, 766; post Massam, ibid.; linteaminum, 754. Lumina, vide Candelae. M Malabarici: Baptismus, 783; Confir­ matio, 791; Eucharistia, 793; com­ munio, 798; praeceptum paschale, 799, 3; asservatio Eucharistiae, 800; Missa, 804 ss. Manipulus: materia, color, benedi­ ctio, 759. Vide Paramenia sacra. Manus, vide Lolio. Mappae altaris: necessitas, nume­ rus, materia, 724. Maronitae: Baptismus, 781; Confir­ matio, 786; Eucharistia, 793; com­ munio, 798; praeceptum paschale, 799, 3; asservatio Eucharistiae, 800; Missa, 804 ss. Materia: sacramentorum, 12; quo­ modo materia et forma applicari debeant, 15; requisita certitudo do valore materiae, 18; materia Bapti­ smi, 117 ss.; Confirmationis, 191 ss.; Eucharistiae, 245 ss.; vasorum sa­ crorum, 746 ss.; linteaminum, 749 ss.; paramentorum, 755 ss. Matutinum: num sit de praecepto recitatio Matutini cum Laudibus ante Missam, 692, 3. Melchitae: Baptismus, 778; Con­ firmatio, 788; Eucharistia, 793; communio, 798; Communio pa­ schalis, 799, 3; Missa, 804 ss. Menstruatio: utrum sacram com­ munionem impediat, 492. Mentecapti: quoad sacram commu­ nionem, 402. Mercimonium: quoad Missarum elee­ mosynas omnino vitandum, 654. Micae: num consecratae censeri de­ beant micae panis, 282. Minister: sacramentorum, 11, 33 ss.; obligatio ministrandi sacramenta ex 771 iustitia et caritate, 52; obligatio ministri qui gerit curam animarum, 53; obligatio ministri qui non exer­ cet curam animarum ex officio, 55; an et quando liceat petere vel ac­ cipere sacramenta a ministro indi­ gno, 78 ss.; minister sacramentalium, 87; Baptismi, 136 se.; Con­ firmationis, 195 ss.; Eucharistiae ministrandae, 297 es.; sacrificii eu­ charistici, 539 ss.; inserviens Missae, 702. Missa : notio, 527 ; pro populo, 606 ss.; conventualis, 664; manualis, 644; fundata, 676 ss.; Missae celebratio sine lumine aut vestibus sacris quale peccatum sit, 728, 759, 3. Vide Applicatio, Binatio, Celebratio, Condonatio, Dies, Gregorianae Mis­ sae, Hora, Locus, Missa pro populo, Deductio, Translatio, Trinatio. Missa pro populo: obligatio in ge­ nere, 606; utrum Missa sit appli­ canda pro vivis tantum, vel etiam pro defunctis, 607; quinam tene­ antur Missam pro populo appli­ care, 608; discrimen inter Episcopos et ceteros animarum pastores, 610; num superiores religiosi teneantur Missam applicare pro subditis, 611; num cappellani monialium, carcerum, nosocomiorum, hospitalium, collegiorum etc. debeant Missam applicare, 611; utrum hac obliga­ tione teneantur pastores qui prae­ sunt paroeciis mere familiaribus vel personalibus, capellani militum, sa­ cerdotes qui curam pastoralem exercent in religiosas familias vel pias domos a parochi iurisdictione subductas, rectores Saminariorum, 612; dies in quibus Missa applicari debet, 613 ss.; disciplina quoad Ecclesiam Orientalem, 809; an duae seu plures Missae sint applicandae ab iis qui praeeunt duabus seu plu­ ribus dioecesibus vel paroeciis, aut a parocho canonico seu capitulari, 622; natura oneris Missae pro po­ pulo applicandae, 623; an detur 772 INDEX RERUM ORDINE ALPHABETIC© DIGESTUS causa excusans a Missa applicanda, 626; an et quaenam circumstantiae sint attendendae circa Missae pro populo celebrationem, 627; an et quale peccatum sit oneri Missae applicandae pro populo non satis­ facere, ac circumstantias huiusmodi oneris non servare, 628; dispensa­ tiones et sanationes quoad Missam pro populo, 629. Missale: num sit necessarium, 771. Monstra: an et quomodo sint bapti­ zanda, 159. Morbus: an a sacra communione arceat, 407. Mulier: quoad munus inserviendi Missae, 702. Mutatio : quoad formam et materiam sacramentorum, 15; in libro bapti­ zatorum, 187; in Missa, 768. Muti: quoad communionem, 404. Mutilatio verborum: in forina sa­ cramentorum, 15; in Missa, 768. N Nativitatis D. festum: quoad tres Missas, 694; quoad horam, 742. Navis: celebratio Missae in navi, 712. Necessitas: extrema, quasi-extrema, gravis et levis in ordine ad sacra­ menta ministranda, 53. Nomen: quoad baptizandum, 173; quoad confirmandum, 209, 6. O Oblationes : antiquitas, materia obla­ tionum, 631; variae notitiae histo­ ricae, ibid. Obsessi : num sint capaces sacrae communionis, 406. Offerens: principalis, ministerialis, generalis et specialis in sacrificio eucharistico, 541 ss. ; quinam sint fructus Missae ratione offerentium, 551. Olea sacra: a quo benedicenda, ubi asservanda, 118. Operatio caesarea: num sit licita et obligatoria, 158. Opinio: quid sit, 23 s.; num opinio­ nem probabilem liceat sequi in sa­ cramentis ministrandis et susci­ piendis, 25 ss. Orationes: in Missa, 764 ss. Oratorium: quid sit et quotuplex, 708; erectio, consecratio vel bene­ dictio, ibid.; oratorium privatum, 709. Orientales catholici: Baptismus, 783 ss.; Confirmatio, 784 ss.; mate­ ria Eucharistiae, 793; forma, 797; communio sub utraque specie, 798; subiectum et obligatio communionis, 799 ; ieiunium eucharisticum et prae­ ceptum paschale, 799, 3; asservatio Eucharistiae, 800; expositio SS. Sa­ cramenti, 801 ; renovatio specieruin, 803; concelebratio, 804; facultas ter vel bis celebrandi, 805; locus et tempus celebrationis, 806 s.; ritus, 808; Missa pro populo, 809; stipendia Missarum, 811; condo­ natio et reductio, 812. Ornatus: altaris, 723 ss.; calicis, 760; tabernaculi, 329 ss. Osculum: num sit osculandus an­ nulus Episcopi Eucharistiam mini­ strantis, 498. Ostenta: an et quomodo sint bapti­ zanda, 159. P Palla: materia, benedictio, 751. Pallium altaris: num sit necessa­ rium, 725; materia, color, ibid.; non est benedicendum, ibid. Panis, vide Materia. Paramenta sacra: amictus, 756; alba, 757; cingulum, 758; mani­ pulus, stola et planeta, 759; plu­ viale, dalmatica et tunicolla, ibid. not. 45; benedictio, 89, 755; color, 759, 2; an et quale peccatum sit celebrare sine veste sacra, 759, 3. Paraecclesiae : apud Graecos, 720, 806. INDEX RERUM ORDINE ALPHABETICO DIGESTUS Parochus: quoad sacramenta mini­ stranda, 55, 136, 297 ss.; quoad sacramentalia, 89, 5; quoad Mis­ sam pro populo, 608 ss. Particula, vide Ilostia. Patena: usus patenae in commu­ nione, 497; patenae materia, conse­ cratio, exsecratio, 748. Patrini: an et quaenam sit obligatio adhibendi patrinos in Baptismo, 176; conditiones ut valide quis sit patrinus, 177; conditiones ut licite sit patrinus, 178; obligationes patrinorum, 179; cognatio spiritualis ex Baptismo, 180; obligatio adhi­ bendi patrinum in Confirmatione, 210; conditiones ut valide munus patrini quis gerat, 211; conditio­ nes ut licite agat, 212; obligatio patrini, 213; cognatio spiritualis ex Confirmatione, 214. Peccator: an et quando concedi vel denegari debeant sacramenta pec­ catori, 57 ss. Peccatum: num sacramenta vivorum remittant aliquando peccata mor­ talia, 5, V; num sacramentalia re­ mittant peccata venialia, 98; num peccatum veniale impediat effectus Eucharistiae, 243; utrum sacrifi­ cium Missae deleat peccata, 554. Periculum mortis, vide Viaticum. Phrenetici: quoad Baptismum, 156; quoad communionem, 406. Pileolus: num et quibus liceat in Missae celebratione, 688. Planeta: materia, color, benedictio, 759. Vide Paramenta sacra. Poena temporalis: num remittatur per communionem, 241; Missae sacrificium delet poenam tempo­ ralem, 555. Pollutio: num et quando impediat communionem vel Missae celebra­ tionem, 491, 690. Praeparatio: ad communionem. 444 s.; ad Missam, 692. Presbyter assistens: quandonam liceat, vel non, illum adhibere, 704. Prima communio: aetas, 410; con­ 773 troversia Doctorum circa aetatem, 411 ss. ; decretum « Quam singulari », 415; quinam usus rationis et quae­ nam rerum fidei cognitio requiratur et sufficiat sive in articulo mortis sive extra, 410, 424; cuinam compe­ tat iudicium de sufficienti puero­ rum dispositione, 499; ius et offi­ cium parochi 500; ius admittendi ad primam communionem, 501 s.; obligatio parentum, confessarii, pa­ rochi, 504 s. Probatio: Baptismi, 184; Confirma­ tionis, 218. Promissio: obligatio celebrandi ex promissione, 666. Protonotarii: num deferre possint annulum in Missae celebratione, 688; num habere valeant presby­ terum assistentem, 704; num gau­ deant privilegio altaris portatilis, 718. Purificatio: pyxidis, 344; calicis, 766. Purificatorium: eius materia, 752; benedictione non eget, ibid. Pyxis: tempore consecrationis debet esse super altari, in corporali et la­ pide consecrato, 281; excepto obla­ tionis et consecrationis momento debet esse cooperta, ibid.; eius necessitas pro Eucharistia asser­ vanda, 336; materia, ibid.; ornatus, 396, 3; num sit consecranda vel benedicenda, 336 s.; quomodo pu­ rificanda, 344. Q Qualitas Missae: an et quomodo pu­ rificanda, 661, 776 s. R Reconciliatio: ecclesiae, 707, 6; oratorii, 708, 7. Rector ecclesiae: potest benedicere linteamina et paramenta sacra, 89; ius et officium quoad custodiam Eucharistiae, 328; debet custodire elavem tabernaculi, 333 ss. ; num 774 INDEX RERUM ORDINE ALPHABETICO DIGESTUS teneatur admittere sacerdotes ad celebrandum in sua ecclesia, 700; num possit exigere taxain propter utensilia, 701. Rector Seminarii: quoad Euchari­ stiam ministrandam, 298. Reductio Missarum : potestas redu­ cendi cuinam competat, 681; con­ ditiones, ibid. Regulares; quoad communionem, 298; quoad Eucharistiam asservan­ dam, 314, 317, 6; num Praelati regulares teneantur Missam celebra­ re pro subditis, 611; Missa cele­ branda ex obedientia vel praecepto, 665. Religiosi Societatis Iesu: quoad stipendium Missarum, 645, not. 47; decretum S. C. Concilii, 645; quoad Missas celebrandas ex obedientia et ex praescripto constitutionum, 665, not. 16. Reliquiae, 731. Repositorium, vide Feria V maioris hebdomadae. Reviviscentia: an et quando sacra­ menta reviviscant, 9 s. Ritus: observantia rituum in sacra­ mentis conficiendis, ministrandis et suscipiendis, 50; ritus Baptismi, 166 ss.; Confirmationis, 208 s.; com­ munionis ministrandae, 386 ss. ; in emittendis aut renovandis votis religiosis, 389; communionis reci­ piendae, 494; Missae, 761. Vide Ambrosianus ritus, Filus orientalis. Ritus orientalis, vide Orientales. Rubricae Missalis: quid sint, 763; quomodo dividantur, ibid.; quae­ nam praeceptivae sint, et quae­ nam directivae, ibid.; an et quale peccatum sit eas negligere, 764 ss. Rumeni: Baptismus, 778; Confirma­ tio, 788; Eucharistia, 793; commu­ nio, 798; communio paschalis, 799, 3; Missa, 804 ss. Rutheni: Baptismus, 777; Confir­ matio, 788; Eucharistia, 795; communio, 798; praeceptum paschale, 799, 3. S Sabbatum Sanctum: Baptismus adul­ torum, 181; sacra communio, 369; Missa, 738 s. Saccharum: num admisceri possit vino, 273. Sacerdos : minister sacramentorum, 37; sacramentalium, 89; Baptismi, 136; Confirmationis, 195; Eucha­ ristiae, 292; an et quanam ratione possint plures ministri eandem ma­ teriam consecrare, 293 ss.; mini­ ster Eucharistiae ministrandae, 297; sacerdos tenetur aliquando Missam celebrare, 602 ss.; quando laudabi­ liter abstineat a celebrando, 604 s.; num Episcopus obligare possit sa­ cerdotes ad celebrandum singulis dominicis et festis de praecepto, ibid.; celebraturus (pias disposi­ tiones ex parte corporis praeseferre debeat, 684 ss.; num corporis vi­ tium impediat quominus celebret, 490; utrum pollutio, 491; quando possit celebrare non ieiunus, 480; dispositiones ex parte animi, 691; vestes sacerdotales, 755 ss. Sacramentalia: notio, 84; quomo­ do differant a sacramentis, 85; divisio, 86; minister, 89; effectus, 95; num sit infallibilis, 96; effe­ ctus in specie, 97 ss.; ritus, 104; subiectum, 105; quomodo tractan­ dae res consecratae vel benedictae, 106; an potestas conficiendi sacra­ mentalia amitti potest, 107; an et quando res vel personae benedictae aut consecratae amittant benedi­ ctionem vel consecrationem, 108; num aliquid percipi possit pro administratione sacramentalium, 81 ss. Vide Benedictio, Exorcismus. Sacramentum: definitio, 1 ss.; nu­ merus, 3; effectus, 4 ss.; quomodo gratiam conferat, 6; divisio, 7; reviviscentia, 9 s.; sacramenta V. L„ 10; discrimen inter sacramenta V. L. et sacramenta N. L·., 10; elementa constitutiva sacramenti, ma- INDEX RERUM ORDINE ALPHABETIC!) DIGESTUS teria, 12; forma, 13; coni unctio materiae et formae, 14 ss. ; po­ testas ecclesiae circa sacramenta, 20; iteratio sacramenti, 21 ss.; utrum in sacramentorum admini­ stratione et susceptione liceat sequi opinionem probabilem, 23 ss.; mi­ nister, 33 ss.; requisita in ministro ad validam sacramentorum administrationem, 35 ss. ; requisita ad li­ citam confectionem et administrationem, 45 ss.; obligatio sacramenta ministrandi, 52 ss.; obligatio dene­ gandi, 57 ss.; simulatio et dissimu­ latio sacramentorum, 66 s.; subiectum, 68; valida receptio, 69 ss.; li­ cita susceptio, 76 ss.; num possit mi­ nister aliquid percipere pro sacra­ mentorum administratione, 81 ss. Vide Baptismus, Confirmatio, Com­ munio, Eucharistia. Sacrificium : notio, 527 ; quatuor sunt de ratione sacrificii, 527, 3; utrum sacrificium conveniat cum sacra­ mento, ibid.; divisio, 528; principia, 529 ss.; essentia sacrificii euchari­ stici, 533 ss.; num consecratio utriusque speciei sit necessaria ad essentiam sacrificii eucharistici, 536 s.; ratio formalis sacrificii, 538; quis et quotuplex offerens, 539 ss.; an et quo sensu sacerdotes ab Ecclesia praecisi et reiecti valide sacrificium offerant, 547 s.; fructus, 54 9 88.; valor sacrificii eucharistici, 566 ss. ; obligatio perficiendi sacri­ ficium interruptum, 774. Vide Eu­ charistia, Fructus, Missa. Sacrilegium: quoad sacramenta con­ ficienda et ministranda, 46 ss.; quoad sacramenta recipienda, 76 ss. ; post communionem vel Missam, 361 s. Schismaticus: num recipere possit sacramenta, 62; num Missam cele­ brare valeat, 547; num pro eo Missa applicari possit, 590. Secreta: quomodo recitanda, 775. Semifatui: num sint capaces com­ munionis, 403. 775 Sepulcrum, vide Feria V maioris hebdomadae. Sensibus destituti: an Communio ipsis dari queat, 406. Siligo: an panis ex ea confectus sit materia valida, 251. Somnia: num somnia inhonesta im­ pediant communionem, 492. Species sacramentales : natura, 222 ss.; exsistunt in obiectiva realitate et carent subiecto, 225; quamdiu Christus maneat sub speciebus con­ secratis, 227 ss.; num species con­ secratae habeant solum munus si­ gnificandi, vel potius vim sancti­ ficandi, 230; species corruptae, 345; num traiectio specierum in stoma­ chum sit necessaria ut quis vere communicet, 358; quamdiu ma­ neant incorruptae in stomacho su­ scipientis, 360; num utraque species conferat maiorem gratiam, quam singulae seorsim, 365; communio sub utraque specie non est neces­ saria, 385, 422; an et quo sensu requiratur traiectio in stomachum alicuius rei, ut frangatur ieiunium eucharisticum, 459 ss. Status gratiae: ad sacramenta li­ cito conficienda et ministranda, 46 ss. ; ad sacramenta licito susci­ pienda, 77; quoad communionem, 438; quoad Missam, 691. Stipendium, vide Eleemosyna. Stola: pro administratione Eucha­ ristiae extra Missam, 386 s.; pro communione suscipienda. 496; ma­ teria, color, benedictio, 759. Stomachi lavatio: quoad ieiunium eucharisticum, 462. Subiectum: sacramentorum, 68 ss.; sacramentalium, 105; Baptismi, 140 ss.; Confirmationis, 202 ss.; communionis. 398 ss.: fructuum sa­ crificii eucharistici, 563 ss. Superpellicelm : pro Eucharistia ministranda, 386 e.; pro Eucha­ ristia recipienda, 496; in ministro qui inservit et respondet Missae, 702, 5. 77G INDEX RERUM ORDINE ALPHABETIC!) DIGESTUS Surdi: quoad sacram communionem, 404. Syri: Baptismus, 779; Confirmatio, 785; Eucharistia, 794; communio, 798; praeceptum communionis pa­ schalis, 799, 3; Missa, 804 ss. U Urceoli, vide Ampullae. Utensilia sacra, vide Linteamina et U«sa sacra. V T Tabacum: num frangat ieiunium eu­ charisticum, 462. Tabella: num tabella ex metallo adhiberi possit in communione re­ cipienda, 497; tabella Missarum, 678; secretarum, 729. Tabernaculum: debet esse inamovibile et in media parte altaris po­ situm, 329; forma ibid.; ornatus, ibid, ss.; num sit benedicendum, 331; clavis tabernaculi, 333 ss. Tactus: quibus liceat tangere vasa sacra, 753. Taxa: pro sacramentorum admini­ stratione nihil exigere vel petere potest minister, praeter oblationes rite admissas, 81; taxa occasione ministrationis sacramentorum et sacramentalium, ibid, ss.; eleemosyna Missarum, 631 ss.; sacrorum uten­ silium, 701. Tempus: quoad Baptismum, 141; quoad Confirmationem, 205; quoad communionem ministrandam, 373; quoad primam communionem, 410; quoad communionem paschalem, 427; quoad Missam, 657. Testimonium: Baptismi, 185; Con­ firmationis, 219. Titulus: ecclesiae, 707; altaris, 716. Translatio Missarum: 683. Transmissio Missarum: Missa alteri sacerdoti celebranda tradita, 667 ss. ; num aliquid ex eleemosyna reti­ neri possit, 670; onera Missarum Ordinario tradenda, 673. Transubstantiatio: quid sit, 225. Trinatio: 694. Tussis: num impediat sacram com­ munionem, 407. « Vasa sacra, vide Calix, Pyxis. Velum: pyxidis, 336, 3; calicis, 760. Vestes sacrae, vide Alba, Pla­ neta, etc. Vestis talaris: necessitas, forma, etc., 724. Viaticum: in mortis periculo urget necessitas Viaticum recipiendi, 421, 432; num qui eadem die sacra com­ munione fuerint refecti, possint denuo communicare in vitae discri­ mine, 433; num, superveniente mor­ tis periculo, teneatur iterum com­ municare qui paucis ante diebus ex devotione communicavit, ibid.; num, perdurante mortis periculo, Viaticum pluries ministrari liceat ac deceat, 434; Viaticum non est nimium differendum, 435. Vicarius: actualis, adiutor, oecono­ mus, substitutus, quoad Bapti­ smum, 136; quoad Eucharistiam, 298; quoad Missam pro populo, 608. Vicarius Capitularis: tenetur Mis­ sam celebrare pro populo, 608; num statuere possit eleemosynam Missarum, 645. Vide Vicarius Ge­ neralis. Vicarius Generalis: quoad Bapti­ smum, 136; quoad Eucharistiam, 298; quoad asservationem Eucha­ ristiae, 320; non tenetur celebrare Missam pro populo, 608; quoad Missarum eleemosynam, 645; quoad facultatem binandi, 695. Vigilantia: circa Missas, 667. Vinum, vide Materia. Vomitus: num impediat sacram com­ munionem, 407. Votum: obligatio celebrandi ex voto, 666. Subii. GraL Marictü - Vu Legnano 23 - Torino — Finito di stamparc in Gcnnaio 1953 ADDENDA Pag. 439, post n. 479 addatur. 479.b13 Constitutio Apostolica Pii ΧΠ « De disciplina servanda quoad ieiunium eucharisticum » diei 6 ian. 1953, plures easque magni momenti inducit mutationes. Praestat referre singulas Normas in praedicta Constitutione con­ tentas. « Haec igitur omnia, quæ sequuntur, Apostolica auctoritate Nostra decernimus ac statuimus: Nonna I. Ieiunii eucharistici lex, a media nocte pro iis omnibus vigere pergit, qui in peculiaribus condicionibus non versentur, quas per Apostolieas has Litteras exposituri sumus. Principium tamen ge­ nerale et commune omnibus in posterum esto, sive sacerdotibus, sive christifidelibus : aquam videlicet naturalem Eucharisticum ieiunium non frangere. Norma IL Infirmi, etiamsi non decumbant, aliquid sumere possunt, de prudenti confcssarii consilio, per modum potus, vel verae medicinae, exceptis alcoholicis. Eadem facultas sacerdotibus infirmis conceditur Missam celebraturis. Norma III. Sacerdotes, qui vel tardioribus horis, vel post gravem sacri ministerii laborem, vel post longum iter celebraturi sunt, aliquid sumere possunt per modum potus, exclusis alcoholicis; a quo tamen se abstineant saltem per spatium unius horae, ante quam sacris ope­ rentur. Nonna IV. Qui autem bis, vel ter Missam celebrent, ablutiones sumere possunt, quae tamen, in hoc casu, non vino, sed aqua tantum fieri debent. Cappello, De Sacramentis, T. — 2 — Norma V. Christifideles pariter, etiamsi non infirmi, qui ob grave incommodum - hoc est, ob debilitantem laborem, ob tardiores horas, quibus tantum ad Sacram Synaxim accedere possint, vel ob longinquum iter, quod suscipere debeant - ad Eucharisticam mensam omnino ieiuni adire nequeant, de prudenti confessarii consilio, hac perdurante ne­ cessitate, aliquid sumere possunt per modum potus, exclusis alcoholicis; a quo tamen se abstineant saltem per spatium unius horae, antequam Angelico enutriantur Pane. Norma VI. Si rerum adiuncta id necessario postulant, locorum Ordinariis concedimus ut Missae celebrationem vespertinis, ut diximus, horis permittere queant, ita tamen ut haec initium non habeat ante horam iv post meridiem, sive in festis de praecepto, quae adhuc vi­ gent, sive in illis quae olim viguerunt, sive primis uniuscuiusque mensis feriis sextis, sive denique in illis sollemnibus, quae cum magno populi concursu celebrentur, atque etiam, praeter hos dies, semel in hebdo­ mada, servato a sacerdote ieiunio trium horarum quoad cibum solidum et potus alcoholicos, unius autem horae quoad ceteros potus non al­ coholicos. In his autem Missis christifideles ad Sacram Synaxim ac­ cedere poterunt, hac eadem servata norma ad ieiunium Eucharisticum quod attinet, firmo praescripto can. 857. Evangelii autem praeconibus, in territoriis Missionum, peculia­ rissimis perpensis condicionibus in quibus versantur, ob quas raro plerumque habentur sacerdotes, qui longinquas stationes invisere que­ ant, Locorum Ordinarii eiusmodi facultates concedere poterunt ceteris etiam hebdomadis diebus ». Accedit Instructio S. Officii eiusdem diei 6 ian. 1953 « De disciplina circa ieiunium eucharisticum servanda», cuius capita praecipua haec sunt: « Itaque, ut normae ad huiusmodi concessiones pertinentes ubique conformi ratione serventur atque evitetur quaelibet interpretatio, quae concessas facultates amplificet, utque ab omni abusu hac do re caveatur, Suprema haec Sacra Congregatio Sancti Officii, iussu man­ datuque Summi ipsius Pontificis, statuit quae sequuntur: Quoad infirmos sive fideles sive sacerdotes (Const, η. Π) 1. Fideles infirmi, etiamsi non decumbant, aliquid sumere pos­ sunt per modum potus, exceptis alcoholicis, si, suae infirmitatis causa, usque ad sacrae communionis receptionem ieiunium absque gravi in- — 3 — com modo, nequeunt servare integrum ; possunt etiam aliquid sumere per modum medicinae, sive liquidum (exclusis alcoholicis), sive soli­ dum, dummodo de vera medicina agatur, a medico praescripta vel uti tali vulgo recepta. Advertendum autem est, non posse tamquam medicina haberi quodlibet solidum pro nutrimento sumptum. 2. Condiciones, quibus quis dispensatione a lege ieiunii frui possit, nulla adiecta ante communionem temporis limitatione, prudenter a confessario perpendendae sunt, neque quisquam sine eius consilio uti potest. Confessarius autem suum consilium dare poterit sive in foro interno sacramentali, sive in foro interno extrasacramentali, etiam semel pro semper, perdurantibus eiusdem infirmitatis condicionibus. 3. Sacerdotes infirmi, etiamsi non decumbant, dispensatione pariter uti possunt, sive sint Missam celebraturi, sive sanctissimam Eucharistiam recepturi. Quoad sacerdotes qui in peculiaribus adiunctis versantur (Const, nn. III et IV) 4. Sacerdotes non infirmi, qui a) vel tardioribus horis (i. e. post horam nonani), b) vel post gravem sacri ministerii laborem (v. gr. iam a summo mane seu per longum tempus), c) vel post longum iter (i. e. saltem 2 km. circiter pedibus percurrendum, vel proportionate longius pro variis vehiculis adbibitis, difficultatis quoque itineris vel personae habita ratione), celebraturi sunt, aliquid sumere possunt per modum potus, exclusis alcoholicis. 5. Tres casus supra numerati tales sunt, ut omnia comprehendant rerum adiuncta, in quibus legislator praefatam facultatem concedere intendit ideoque evitetur quaelibet interpretatio quae concessas fa­ cultates amplificet. 6. Sacerdotes, qui in hisce adiunctis versantur aliquid sumere possunt per modum potus semel vel pluries, servato ieiunio unius horae ante Missae celebrationem. 7. Praeterea omnes sacerdotes, qui bis vel ter sunt Missam cele­ braturi, possunt in prioribus Missis duas ablutiones a rubricis Missalis praescriptas sumere, sed tantum adhibita aqua, quae quidem, iuxta novum principium, ieiunium non frangit. — 4 — Qui tamen die Nativitatis Domini vel in Commemoratione omnium fidelium defunctorum tres Missas sine intermissione celebrat, quod ad ablutiones attinet, rubricas observare tenetur. 8. Si vero sacerdos, qui bis vel ter Missam celebrare debet, per inadvertentiam vinum quoque in ablutione sumat, non vetatur quo­ minus secundam et tertiam Missam celebret. Quoad fideles qui in peculiaribus adiunctis versantur (Const, η. V) 9. Fidelibus pariter, qui non infirmitatis causa, sed ob aliud grave incommodum ieiunium eucharisticum servare nequeunt, aliquid sumere licet per modum potus, exceptis tamen alcoholicis et servato ieiunio unius horae ante sacrae communionis receptionem. 10. Casus autem, in quibus grave incommodum habetur, tres enumerantur, quos extendere non licet. a) Labor debilitans ante sacram communionem susceptus. Hoc labore afficiuntur tum opifices, qui, officinis vel vehicularibus mariti­ misque muneribus vel aliis publicae utilitatis officiis addicti, diu noctuque per vices occupantur; tum illi, qui ex officio vel ex caritate noctem vi­ gilem transigunt (v. gr. valetudinarii, custodes nocturni, etc.); tum mulieres praegnantes et matresfamilias, quae, antequam ecclesiam adire queant, in domesticis negotiis per longum tempus incumbere debent, etc. b) Hora tardior, qua sacra communio recipitur. Sunt enim haud pauci fideles, qui tantummodo serioribus horis possunt apud se sacerdotem habere, qui Sacris operetur; sunt pueri complures, quibus nimis grave est, antequam ad scholam se conferant, ecclesiam adire, angelico pane vesci, postea vero domum reverti, ientaculi sumendi gratia. c) Longum iter peragendum, ut ad ecclesiam perveniatur. Longum autem hac super re habendum iter, ut supra explicatum est (n. 4), si saltem 2 km. circiter pedibus percurrendum, vel proportionate longius pro variis vehiculis adhibitis, difficultatis quoque itineris vel personae habita ratione. 11. Causae quidem gravis incommodi sunt prudenter a confessario pensitandae in foro interno sacramentali vel non sacramentali ; neque absque eiusdem consilio fideles non ieiuni sanctissimam Eucha­ ristiam recipere possunt. Confessarius autem consilium eiusmodi dare potest etiam semel pro semper, causa eadem gravis incommodi per­ durante. Quoad Missas vespertinas (Const, η. VI) Constitutionis vi Ordinarii locorum (cfr. can. 198) facultate fruuntur permittendi in proprio territorio Missae vespertinae celebra­ tionem, si adiuncta id necessario exigunt, praescripto can. 821, § 1, non obstante. Bonum enim commune aliquando sacrorum mysteriorum celebrationem post meridiem expostulat: v. gr. pro quarundam in­ dustriarum opificibus, qui festis quoque diebus laboribus succedunt in vices; pro illis operariorum classibus, qui matutinis festorum horis occupantur, ut muneribus portuum addicti; pro iis pariter, qui ex dis­ sitis etiam regionibus maxima frequentia in unum locum conveniunt, ad quandam festivitatem religiosam vel socialem celebrandam, etc. 12. Tamen eiusmodi Missae celebrari possunt non ante horam quartam post meridiem, ac tantummodo in certis diebus taxat ice sta­ tutis seu a) festis de praecepto vigentibus, ad normam can. 1247, § 1; b) festis de praecepto suppressis, iuxta Indicem a S. Congre­ gatione Concilii editum, die 28 Decembris 1919 (cfr. A. A. 5. vol. XII. 1920, pp. 42-43); c) prunis cuiusque mensis feriis sextis; d) ceteris sollemnibus, qui cum magno populi concursu cele­ brantur; e) die uno in hebdomada, praeter dies supra memoratos, si bonum peculiarium personarum classium id postulat. 13. Sacerdotes, qui pomeridianis horis Missam celebrant, itemque fideles qui in eadem sacram communionem recipiunt, possunt inter refectionem, permissam usque ad tres horas ante Missae vel commu­ nionis initium, sumere congrua moderatione alcoholicas quoque potiones inter mensam suetas (v. gr. vinum, eerevisiam, etc.), exclusis quidem liquoribus. Ante vel post dictam refectionem sumere possunt (exceptis omne genus alcoholicis), aliquid per modum potus, usque ad unam horam ante Missam vel communionem. I — 6 — 14. Sacerdotes, eodem die, nequeunt mane et vespere Sacrum litare, nisi potestatem expressam bis terve Missam celebrandi habeant, ad normam can. 806. Fideles pariter, eodem die, nequeunt mane et vespere ad sacram Synaxim accedere, ad praescriptum can. 857. 15. Fideles, quamvis non sint de eorum numero, pro quibus Missa vespertina forte instituta sit, ad sacram Synaxim libere accedere pos­ sunt, infra dictam Missam vel proxime ante et statim post (cfr. can. 846), servatis, quod attinet ad ieiunium eucharisticum, normis supra relatis. 16. In locis vero, ubi non ius commune, sed ius missionum viget, Ordinarii Missas vespertinas omnibus in hebdomada diebus, iisdem concionibus permittere possunt. Monita ad nor H as exsequendas 17. Ordinarii sedulo invigilent, ut omnis abusus et irreverentia erga sanctissimum Sacramentum plane vitetur. 18. Pariter curent, ut nova disciplina a cunctis subditis uni­ formiter observetur, eosque doceant, omnes facultates et dispensationes, tum territoriales tum personales, hactenus a Sancta Sede concessas, abrogatas esse. 19. Constitutionis atque huius Instructionis interpretatio textui fideliter adhaereat, neque ullo modo facultates tam favorabiles ampli­ ficet. Quod ad consuetudines attinet, quibus a nova disciplina discre­ pare contingat, clausula illa abrogativa animadvertenda est: « con­ trariis quibuslibet non obstantibus, peculiarissima etiam mentione dignis ». 20. Ordinarii et sacerdotes, qui datis a Sancta Sede facultatibus perfrui debent, fideles studiose excitent, ut frequenter Missae Sacri­ ficio adstare velint et pane eucharistico reficiantur, opportunisque inceptis, praesertim sacra praedicatione, illud promoveant spirituale bonum, cuius adipiscendi gratia Summus Pontifex Pius XII Consti­ tutionem edere voluit. Summus Pontifex, hanc Instructionem approbans, statuit, ut ipsa promulgetur per editionem in Actis Apostolicac Sedis una cum Constitutione Apostolica Christus Dominus ».