PONTIFICIA UNIVERSITAS GREGORIANA FELIX M. CAPPELLO S. I. Prof, in Pontificia Universitate Gregoriana TRACTATUS CANONICO-MORALIS DE SACRAMENTIS Vol. Ill - DE EXTREMA UNCTIONE Accedit Appendix DE IURE ORIENTALIUM Editio tertia emendata et aucta. TAURINI MARIETT1 19 4 9 R OM AE IΜ PRL MI POTEST Angelus Linus Tomê S. J., Praep. Prov. Romanae. Imprimatur. Augustae Taurinorum» die 20 Augusti 1949. Can. ALOISIUS COC’COLO, Vic. Gen. Printed in Italy. IUS PROPRIETATIS VINDICABITUR (10-IX-49). PRAEFATIO In commodum praesertim parochorum aliorumque sacerdotum curam animarum gerentium tractatum de erirema unctione denuo eden­ dum censemus. Ex theologia dogmatica, morali et pastorali atque ex sacris ca­ nonibus delibandum curavimus quidquid ad sacramentum extremae unctionis refertur, illudque accurate et perspicue tradere nisi sumus, notionibus quoque historicis additis. Doetores veteres et recentes, po­ tissimum Scholasticos, diligentissime consuluimus, eorumque doctrinam variasque opiniones tideliter exponere sategimus, veriore ex iisdem delecta sententia. Si quid boni in hoc opere qualicumque reperiatur, id uui Deo ac Deiparae Virgini adseribendum ; quidquid vero erroneum aut minus recte dictum, hoc nostrae ignorantiae et inadvertentiae tribuendum fatemur. Auctor. fr INDEX Dag. Praefatio............................................................................................................ v Index bibliograpihcus.................................................................................... xi Caput I. De existentia sacramenti extremae unctionis. Art. I. — De nomine et notione extremae unctionis ......... » II. — De dignitate sacramentali extremae unctionis............................. I 4 Caput II. De essentia extremae unctionis. Art. » » I. — De materia remota extremae unctionis.............................................20 II. — De materia proxima extremae unctionis......................................... IO III. — De forma extremae unctionis..........................................................59 Caput III. De ministro extremae unctionis. Art. ), >, I. — De ministro qui calide confert extremam unctionem .... 73 II. De modo quo extrema unctio a pluribus presbyteris conferri possit 85 ut. — De ministro qui licite extremam unctionem confert......................... 87 VIII INDEX Caput IV. De fine extremae unctionis eiusque effectibus. j, — De fine extremae unctionis . 90 „ if. —. De effectibus in genere....................................................................... 99 ΚΙ,_ De effectibus spiritualibus extremae unctionis............................. 102 , IV. — De restitutione sanitatis corporalis............................................... 119 „ V. — De principali effectu extremae unctionis.................................... 128 Caput V. De subiecto extremae unctionis. Art. « I. — De conditionibus requisitis ad capacitatem subiecti...................145 II. — De intentione et dispositione requisita in suscipiente sacramen­ tum extremae unctionis........................................ 172 Caput VI. De obligatione suscipiendi et ministrandi extremam unctionem. Art. I. - De obligatione suscipiendi extremam unctionem......................... 177 ·» II. — De obligatione ministrandi extremam unctionem....................... 185 Caput VII. De iteratione et reviviscentia extremae unctionis. Art. * * 1· — De iteratione extremae unctionis 192 II. De sacramento extremae unctionis in eodem mortis periculo iterato.............................. 201 III. — De reviviscentia extremae unctionis 213 INDEX ίχ Caput VIII. De loco, tempore et caeremoniis extremae unctionis. Art. I. — De loco et tempore extremae unctionis......................................... 216 » II. — De ritibus et caeremoniis extremae unctionis................................217 Appendix. De iure Ecclesiae orientalis. Art. I. — De materia remota et proxima extremae unctionis................... 225 » II. — De ministro extremae unctionis................................................... 234 » III. — De subiecto extremae unctionis................. 244 » IV. — De ritibus et caeremoniis............................................................... 246 « V. —- De orientalibus dissidentibus....................................................... 247 Index rerum ordine alphabetic*) digestus...............................................251 INDEX BIBLIOGRAPHICUS Auctores allegamus, quorum opera prae manibus habuimus et quibus in tractatu huc concinnando usi sumus. Qui peculiari signo * indicantur, script ore* acatholfci sunt. A B Abaelakdus, Epitome theologiae christiuiuie, cap. 30 (M igne, P. Λ. CLXXVIII, 1745). AERTNY8-DAMEN, Theologia Moralis, 11, Bakensti BER. ( ursus theologiae moralis, tract. VIII, part. VI. disp. 7. art. 1-5. Augustae Vindelicorum 1718. i IALLERINI -1 ’ALM IERI, Opus theologicum. V. n. 810-881. Prati 1900. Barbosa. De officio ct potestate parochi. part. Il, cup. 22, nn. 1-16, Lugduni 16SS. BecaNUS, Summa theologiae Scholasticae, tra­ ctatus de sacramentis, cap. 27. qq. 1-11. Rothomagi 1657. S. Bellirminus, Contrnr.. HI. /n sacra­ mento extremae unctionis, cap. 1-10. Nea­ poli 1858. B ELSER. Die Epistel tier hdligcn Ittcobus, F.-B. 1900. nn. 533’551, Taurinorum Augustae 1949. Alanus \b Insulis. Theologicae regulae, reg. 113 (Aligne, P. L. CCX, B8J). ALBERT!, Theologia pastoralis, Pars I. nn. 22, 87, 105. 108, Romae 1904. S. Albertus M., In IV Sent.. 1). 23. ari. 1-21. Allatius, De Ecclesiae occidental is et orien ­ talis perpetua consensione. lib. Ill, cap. IB, Coloniae Agrippinae 1048. S. ALPIIONSUS, Theologia moralis, lib. VI, nn. 7O6-7C1, ed. L. Giiudf*. » Homo a postal iras, appendix II. tract. XVII, cap. I. nn. 1-13, Taurini 1811. Amicus F.. (ursus theologici, to. VIII, dissert. 19, sect. l-II. Antuerpiae 1650. Amort, Theologia retet ira moralis et scho­ lastica, to. Ill, tract, de extrema unctione. <Ι·Ι. 1-23. Augustae Vindelicorum 1752. Antoine, Theologia moralis, to. IV. tract. dr extrema unctione, q. 1-7, cum appen­ dice, Venctin 1709. Aruudius, De concordia Errlcsim mcidtntalis et orientalis in st ptrm sacr imento· rum administr dione. lib. V, cap. 1-7. Lutet iac Parisiorum 1626. A stes a nus i»k Asta. Summa Jsbnsis. to. II. lib. V, art. 1-S, Romae 1730. Aureolus, In IV Sont. 1). 23, art. I. Aversa. Theologia scholastica universa. qunesL dr sacram, extremae unctionis. >êct. I ss. Benedictus XIV. Dt Sgnodo dfoeresmia. lib. VIII. cap. 1-8. Berardi, Praxis confessoriorum seu theolo­ gia theorrtico-pracliCa. tract. 11, dt extre­ ma unctione. nn. 679-698, Faventiae 1895. » Theologia pastoralis. nn. 277-292. cd. 3*. BERT!, Dt thtologicis disciplinis, lib. XX \ V. cap. 1-12. Veneti is 1750, Beisch lag, Dtr lirief des lacobus, ιί net­ ting 1898. Billot, Dt Ecclesiae surra mentis. 11. thc>*. 21-26. cd. 7·. Billi \rt. Summa S. Thomae hodit mis .It udemitirum moribus accommodata >ixv ('ursus theologiae, to. N. tract, dt trtrema unctione, dissert, unie., art. I 7. Lug­ duni 1852. INDEX BIBLIOGRAPHICUS XII BON ACINA, Opera omnia, to. I. disp. 7. de extrema unctione, punct. 1-0, VenetÜ8 1721. S. Bonaventura, In IV Sent. D. 23. art. I et 2: Rreviloquivm, p. 6. cap. 11. Bonn I. B., JJ Extrême Onction, Bruges 1923. Boudiniiox. 7.n théologie de FExlrfmc On­ ction. in Hrrue catholique des Eglises. Partte I9U0, ii. Braxcatus de Laurea. Comment. in ΙΓ Sent,. disp. 11. art. 1-10, Ronnie 1052. BUCCERONI, Institutiones theologiae moralis, III. nn. 8G1-872, Romae 1915. Bulot, Compendium theol. moralis, II, un. 860-670, Parisiis 1908. C Caietanus, Comment, in S. Jacobi episto­ lam, Lyon 1556. Calmes, Kpitres catholiques, Paris 1900. S. CANIHIU8 P.» De Maria Deipara Vir­ gine, lib. IX. cap. 9, Ingolstadii 1583. Capreolus, Defensiones theologicae Diri Tho­ mae Aquinatis, IV Sent. D. 23, q. 1. art. 1-3, Turonibus 1906. Cardenas, Crists theologica, part. V. diss. 2. cap. 7, art. 1 et 2, Venetiis 1700. Caktropalao, Opus morale, P. IV. De sacramentis, tract. 26, punt. 1-8. Lug­ duni 1619. CvTALANUS, Rituale, Romanum perpetuis com­ mentariis exornalum, I, tit. V. de sacra­ mento extremae unctionis, cap. 1-3, Pa­ tavii 1760. CavaLLERA, Le décret flu Concile dt Trente sur la Pénitence et f Extrême Onction, in liullctin de, Littérature ecclésiastique etc., 1938, p. 3-29. Cerarius Nicolaus, 'tract, de extrema un­ ctione, cap. 1 se. Chardon, Histoire des sacrements. Extrême Onction (Migne, Cursus theologiae com­ pletus, XX, p. 719 8«.). Clericatus, Decisiones sacram., dc ex­ trema unctione, docis. 72 es., Venetiis 1727. Coninck, De sacramentis ac censuris, disp. 19, dc extrema unctione, dub. 1-10, Lug­ duni 1619. Coxtenson, Theologia mentis e.t cordis, lib. XI. part. IV, dissert. I, dr sacram. ex­ tremae unctionis, Lugduni 1687. Corxeliur a Lapide. Commentaria in Scripturam Sarram, to. XX. in e piet. S. lacobl V. II. pp. 214-21*. Parisiis 1861. D t I)aille. Disputatio dt duobus lalinorum er unctione sacramentis, confirmatione et extrema unctif»ne. Genevae 1659. 1 >Άxxi ba le. Su m m ula theologiae moralis, III, nn. 111-121. Romae 1908. De Augustinis, De re sacramenta ria, II, de extrema unctione, art. 1-7, Romae 1870. De Guibert, Extrême Onction, in Diction­ naire apologétique de ht foi catholique, col. 1870. De Lugo, Dc sacramentis in genere, disp. 2, sect. 6, Parisiis 1878. Del Val, Sacra theologia dogmatica, III, tie extrema unctione, art. 1-5, Ma triti 1908. Dexzinger, Ritus Orientalium, II. p. 183 S8., Wurzburg 1863. De Sainte Beuve, De sacramento unctionis infirmorum extremae (Aligne, Cursus theo­ logiae completus, XXIV, p. 11 ss.). Diana, Resolutiones morales, to. II. tract. IV, dr extrema unctione, resol. 1-50, Lug­ duni 166G. Dicastillus, Dc Sacramentis, tract. VII, quaest. unie., Antverpiao 1647. Diekamp. 'Theologiae dogmaticae manuale. Vol. IV. De Sacramentis, Tornaci 1931. s. Dionysius Carthusianus, Summa fidei ortodoxae, lib. IV, art. 1 16 ss. Drapier, Tradition de ['Eglise touchant VExtrême Onction. Paris 1930. Drouven, De re sacramenlaria, lib. VII. q. 1 ss., Venetiis 1756. Durandus, In IV Sent. D. 23, q. 1 as., VenetÜB 1571. K Einig P., /nstitutionrs theologiae t log muti­ cae. tract, dc sacramentis, part. Il, de extrema unctione, pp. 128-142, Treveris 1899. Elbel-Bierraum, Theologia moralis, vol. ITT» part. VIII, conf. 9 et 10, Paderbonae 1892. Escobar, Theologia moralis, lib. XXII, cap. 1Ί1. Lugduni 1663. Esnus, In IV Sent. D. 23, H 1-16, Duaci 1626. F R.. Pastnralchemie, Frib.-B. 1930. Fattinger p. 89-98, x nr IN DEX BIBL10GRAPHICU6 FERRERE8, CompcihIiiiih theologiae moralis, II. mi. 828-850, Barcinone 1928. Fillion, La Sainte Bible commentée, VIII, paie· 655 h., Paris 1904· FlLLlUCClUS, Quaestiones morales, tract. 3, cap. 1-4, Lugduni 1G22. Frassen, Srotus academivus seu universa Doctor is subtilis theologica dogmata, de sacramento extremae unctionis, to. IX, disp. 3, de sacram, extremae unctionis, Romae 1901. Fromond, /n epistolam catholicum B. Ja­ cobi Apostoli (Aligne, Scripturae Sacrae cursus, XXV, Parisiis 1840). G (if-.NicoT-Sals.man.h, /nstitutiones thcol. mo­ ralis, Ii. nn. 416-421, Bruxellis 1927. GERBERT, Deincipia theologiae sacramental is, cap. G. dc extrema unctione, $§ 77-80, typis Monasterii S. Blasii 1759. Gerster \ Zeil, Sacramentum extremae unctionis. Tractatus theologicus praesertim ad mentem S. Bona vent urao. Taurin» 193G. Goar, Euchologion sive Rituale Graecorum. pp. 332-3 ig. Venetlle 173Ô. Gobât G., Experientiae theologicae sire experi mentalis theologia, tract. VIII. dt extrema unctione, nn. 777-937. typis Mo­ nasterii Einsidlensis, IG78. GODEFROY, L' Extrême Onction chez les Scholastiques, in Dictionnaire de théolo­ gie catholique, V, col. 1895 ss. > 1/Extrême Onction d'après le Concile de Trente et les théologiens postérieurs, ibid. V, col. 1997 as. Golubtsov, De ritu sacramenti Euchelaei, in Pribavleniia ad opera SS. Patrum, XLI1, p. 112 ss. G on et. Clypeus theologiae thnmislicae. V, tract. G, disp. 1-3, Antuerplao 1754. GOUGNARD, Tractatus de extrema unctione. Mcchliniae. 1933· Gregorius a Valentia. Comment. thcol. IV, disp. 8, Lugduni 1G00. GuRY-BallERINI, Compendium theol. mo­ ralis, II, nn. 484-505, ed. 15*. GüRY-IORlO, Compendium theol. mor., vol II. part II, n. 656 ss., ed. 5*. ( ; utberlet, Dogmatische Théologie. X. n. 280 ss. Fl Hall, The Sacraments, cap. 10. Heimbucher, Die heilige Oelung. bon 1888. Pader- Heinrich. Dogmatist -hr Théologie, X. pp, 397. 235, Münster L W. 1901. Henriquez, Su mm. theol. mor. Hb. ni cap. 7-13, Venetiis 1600. II ER! NEX, Summo theologica seholastira el moralis, disp. IX, dr sacramento extrema, unctionis, qq. 1-7, Antuerpiae 166a. Hilarius a Sexten, Tractatus peutorali* de sacramentis, de extrema unctione, Merani 1895. Holzmann, Theologia moralis, to. II. tract. de extrema unctione, cap. 1-3. Beneventi 17 43. Hugo a S. Victore, De Sacramentis. Jib. II, part. 9, cap. 1 (Aligne, P. L. CLXXXVI, co). 471, 577 «4.). IIugon E., Trectal us dogmatici, vol. III. tract, de extrema unctione, art. 1-5, Pa­ risiis 192’. Jacquemier, L'Extrême Onction chez le> Grecs, in Echos d'Orient, 1908, p. 193 ss. JANIN, Les Eglises orientales et les Rites orientaux, pp. 371, 389, 454, 493, 550, 583, 592, GOG. Paris 1926. Iorio Card., La sucra unzionc degli in­ fer mi, Roma 1935. 1SAMBKRTUS N., JSsputationes in II J R. S. Thomae, de sacramrido extremae unctionis, disp. 1-3, Lutetiae Parisiorum 1643. I uEN IN. Commentarius historicus et dogma­ ticus de sacramentis, dissert. VU. qq. |10, Lugduni 1717. * Institutiones theologicae, part. VIII. dis­ sert. G. qq. 1-9. Lugduni 173G. Jugie. Theologia dogmatico Christianorum orientalium, III. cap. S. art. 1-5, Pari­ siis 1930. K t Kattenbusuh F.. Oelung. m K'eal En· cyclop., to. XIV, 1904, pp. 304-311. KERN, De sacramento extremae unctionis. Ratisbouae 1907. KlLKER, Extreme I action. Washington 1926. L LACROIX, Theologia moralis, lib. VI. part. 2. nn. 2084-2121, Ravennae 1761. Launoy, Dc sacramento unctionis infirmo­ rum. Genevae 1721. Lavm . ann, Theologia moralis, lib. V, tract. 3. rap. I-8, Venetiis 1710. INDEX BIBLIOGRAPH ICUS XIV Le\ndrcs, Quaestiones morale# theologicae, tract. IV, de sacramento extremae. un­ ctioni#, disp. 1-3, Lugduni 1664. Leclercq II., Extrême Onction, in Reçue d'archéologie chrétienne et de liturgie, IV, col. 1029 ss. Lehmkuhl, Theologia moralis. Π, nn. 711· 72S. F. B. 1911. Lejay, Ancienne théologie chrétienne, in Reçue d'histoire et de littérature religieu­ ses, 1906, to. XI, p. 372. LeQVIEN, Oriens christianu*. II. col. 173 88. I ,ER< HER, / nsi it ut innes theologiae dogmati · cae, IV. nn. 491*504. Oeniponto 1930. LORTNVS, In BR. lucobi et Indue Aposto­ lorum catholicas epistolas commentarii, Lug­ duni 1619. Μ Marillon, Observatio de extrema unctione (Aligne, (’ursus theologiae completus, XXIV, p. i ss.). Maoarics, Orth. dogm. theologia, II. p. 172 ss., . 23, art. I el 2, Brixiae 1591. Roncaglia, Universa moralis theologia, t. Il, tract. 20, q. 1, Lucae 1730. Rosignoli G.. Tractatus dr sacramentis poe­ nitentiae ex extremae unctionis, Mediolani 170G. RUCH C., Extrême-Onction du fer au /.Ve siècle, in Dictionn. de Thcol. cuth., 1913, to. V, col. 1927-1985. SCHMITZ, Dr effectibus sacramenti extremae unctionis, dissertatio hiriorien-dogmatica, Friburgi B. 1893. ScoTue, In IV Sent. D. 23, qnaest, unie., Lugduni 1639. Serarius N., Opuscula theologica, dl«p. de sacramento extremaeunriionin, cap. 1*12, Mojnmtiae 1611. Simenon, I/administration des increments dans l'ancien droit reelésiastique liégeois, Liège 1924. Soto Dominicus, In IV Sent. D. 23, q. 1 et 2, Venetiis 1584. Soto Petrus, De institutione sacerdotum. de sacramento extremae unctionis, lect. 1 et 2. Venetiis 1567. Spacil, Dtfclrina theologica Orientis separati de sacra infirmorum unctione, Romae 1931. Stephanus Episcopus, De Sacramentis et ritibus rath. Ecclesiae, p. 15 ss. Straub, Dc Ecclesia, II, n. 921-952, Oeni- ponte 1912. Suarez, Opera omnia, to. XIX. De sacramentis, pars III, de sacramento extremae unctionis, disp. 39-44. Venetiis» 1748. Svie*ti.ov, Doctrina Christianae fidei, Kioviae, 1910, I. p. 193. Sylvester Maurus, Opus theologicum, lib. XIII. tract. 28, de sacram, extremae unctionis, qq. 247-263, Romae 1687. SYLVIUS, Comment, in Ilf P. S. Thomae. q. 29-33, Antuerpiac 1714. Symeon Thessalonicensis, Dr sacro ritu sancti olei (Migne, P. G. CLII, 607). Sales M., La Sacra Hibbia commentata. H Xuoro Testamento, II, in epist. S. lacobi, V, 11. p. 527 s.. Torino 1911. Salmanticenses, Cursus theologiae months, tract. VII, cap. 1-5, Veneti is 1750. Sasse, Or sacramentis Ecclesiae, II, p. 251272, Friburgi B. 1898. ScAVINI, 'Theologia mon tl is universa, lib. Ill, tract. 10, disp. 2, Mediolani 1874. SCHANZ, Die Lehn con den heiligen Sacramcnlen der katholischen Kirchc, § IS. Freiburg B. 1893. SCHEGG, lacobus der firudrr drs Urrrn, und sein Jiricf etc. Munich 1883. Sciielfhout, Or sarn mento extrema* un­ ctionis in epistola X. tacolo, in Colin* tinnes Gandavrnses, 1935, p. 216-221. Schell, Katholische Dogm.. III» part. 2. p. 610 as. Schmid F., I'cber die h icderholung limnkendlung, in Zeitsch. f. hath. Theol., to. XXV, 1901, pp. 258-269. T TAMBl RINI» Exjndita i uris divini, naturalis el ecclesiastici, lib. VI, dc sacramento ex­ tremae unctionis, cap. 1-4. Venetiis 1661. Tanner. Theologia scholastica, disp. 7. q. 1, dub. 1-3. Ingokstadii 1627. T KNQt EREV, Xj/iiops'i.s thmh^iac dogmati­ cae, to. IIT, nn. 942-985, Parisiis 1930. Theologi a Meubliniensis, Tractatus de sacramento extremae unctionis, Mcchlinine 1916. S. Thomas, In IV Sent. D. 23; Suppi. q. 29-32; Contra Genl., lib, IV, cap. 73; in IV S<-nt. D. 23. q. 1 et 2. Parmae 1852-1868. I’homassinus, Tftus et nova Ecclesiae disci­ plina. part. I. lib. 11, cap. 21. η. I, Lug­ duni 1706. ΊΊxerox r. Histoire des dt^gmes, Paris 1909« I I j I 1 I ■ I j I ί | I I I i I I 1 I | ! i I j INDEX BIBMOGRAPHICUS XVI Toleti 8 F., Instructio sacerdotum, lib. VII, cap. 1, Romae 1608» TOURNELY, Praelectiones theologicae, tu. IX, de sacramento extremae unet., qq. 1-5, Venetiis 1790. Continuatio praelect. theol. Honorati Tournely, tract, de extrema un· ctionc, cap. 1-7, Venetiis 1769. Trenkle, Der Brief des h. lacobus, Fribourg-en B., 1894. U Ubach, Compendium theologiae moralis, II, nn. 749-75 1. VlCTO KELLI A., De extrema unctione, Patavii 1609, Victoria, Summa sacramentorum, n. 215. Villi EN, La discipline des sacrements. L'ex­ trême-onction. in Revue du cierge français, 1912, tu. LXX, p. 641-652. » Les Sacrements. Histoire et liturgie, pp. 230240, Paris 1931. Viva, Cursus theologico-moralis, F. V, De sacramentis in genere ac in specie, q. VI, art. 1-1, Patavii 1723. Voit E., Theologia moralis, II, cap. 5, nn. 890925, Bassani 1756. t Von Soden, Hand Commentar zum Neuen Testament., IIT, Der Brief des lacobus, F. B. Vacant-E. Mangenot, Dictionn. de theol. rath., to. V, v. Extrême-Onction. col. 1897-1907. Van COPPENOLLE, Byzondere Sacramcntrleer. II, Brugge 1932. Van Xoort, Tractatus de sacramentis, II. sect. 6, nn. 157-189, Ililversuin 1926. Van Steenkiste, Commentarius im cpistolas catholicas, Bruges 1909. Varren, The Liturgy and Ritual nf the Celtic Church, p. 168-182. Varqcez, in III I*. S, Thomae, q. 87, art. 3, dub. 2, Lugduni 1631. VERMEERScn, Theologia moralis. Ill, nn. 650667. Roman 1923. W Waldenkis, Doctrinale antiq. fidei etc., II, cap. 163. Willi EN, La discipline des sacrements. L'Erlrême Onction, in Revue du clergé français, 1912, 1. LXX, p. 641. WlRCEBi’RGENSES, Theologia dogmatica, po­ lemica, scholastica et moralis, to. V, disp. Ill, de sacramento extremae unctionis, nn. 311-337, Lutetiae Parisiorum 1853. t Woldike, De unctione fidelium, 1732.* WOCTERR. Manuale theologiae moralis, to. II. Brugis 1933. DE EXTREMA UNCTIONE .... . I . i CAPUT I. DE EXISTENTIA SACRAMENTI EXTREMAE UNCTIONIS (1). Articulus I. De nomine et notione extremae unctionis. 1 i λ|·ι 1. Nomen. — 1. Inde est nomen extremae unctionis, quod hoc sacramentum per modum unctionis vitae tempore extremo administratur et omnium unctionum extrema est. Unde facile intelliguntur aliae ap­ pellationes: oleum infirmorum, sacramentum infirmorum, sacramentum exeuntium etc. 2. Hoc sacramentum variis olim nominibus, praesertim inde a saec. xir, appellari solebat , scii, benedictio sacrati olei, sacrati olei unctio, oleum benedictionis, unctio infirmorum, sacramentum exeuntium, sacra­ mentum sacrae unctionis. (1) Cfr. S. Thoin., SuppL, q. 29, art. 1 ct 2; Contra Gent., lib. IV, cap. 73; in IV Sent., D. 23, q. 1, art. 1, quacstiunc. 3; S. Bonaventura, in IV Sont., D. 23, art. 1, q. I et 2; S. Bel· lann., /λ: extrema unctione, cap. 1 ss.; Suarez, De poenitentia, disp. 39, sect. I ss.; Scotus, in IV Sent., 1). 23, q. unie.; Kern, Tractatus dc extrema unctione, lùitisbonac-Koinac, 1907, cup. 1 et 2; Wircoburg., X, η. 311 es.; Susse» Dc sacramentis Ecclesiae, II. de extrema un­ ctione, cap. 1; De Augustinis, Dc re sacramentaria, II, dc extrema unctione, thés. 1; Peso h. Vil, n. 510 as., cd. 5Λ; Otten, Institutiones dogmaticae, Chicago; 1925, VT. η. 260 ss.; Billot. Dc Ecclesiae sacramentis, II, thés. 21; Pohlc-Preuss, The sacraments, IV, p. 1, cap. 1 ss.; Lacroix, lib. VI, part. 2, n. 2103 ss.; Laynnmn. lib. VI, tract. 8, cap. 3, η. 1 es.; Diana, part. 5, tract. 3. resol. 86 ss.; De Sainte-Beuve, Dc sacramento unctionis infirmorum ex­ tremae (Migne, Cursus theologiae completus, XXIV, 10 es.), disp. 1, art. 1 ss.; S. Alph., VI, n. 706; Conlnck, De sacramentis etc., disp. 19, dc extrema unctione, dub. 1; Ball.-Palm., Opus theol., V, η. 811; Bord, L'extrême Onction, Bruges. 1923, p. 31 ss.; Diction, dc théol. rath., V, v. Extrême-Onction, col. 1898 ss.; Ileinabucher, Die heilige Oclung, llatisb., 1S8S» ρ. I ss.; Chardon, Histoire des sacrements. Extrême-Onction, 1715 (Migne» Cursus theol. compl., XX, p. 713 ss.); Diction. d'archéoL chrétien., V, P. 1, v. Extrême-Onction, col. 1029 es. I — Cappello, De. Sacramentis, III. 2 CAPUT I. - ARTICULUS ί. Apud Graecos hodie quoque vocatur sanctum oleum, άγιον έλαιον, aut oleum cum oratione, εύχέλαίον. Quae nomina, ut patet, vel ex materia sola aut ex materia simul et forma desumuntur. Ab effectu vocatur animae corporisque medicina, medicina sacra, oleum sanitatis. Unde S. Thomas nuncupat « ultimum et quodammodo consummativum totius spiritualis curationis » (2). Etiam S. Bellarminus ait: «Hoc sacramentum est complementum sacramenti poenitentiae, et quasi poenitentia quaedam infirmorum, qui non possunt iam facere opera poenitentiae » (3). A ratione quadam sibi intrinseca dicitur publica quaedam poenitentia (4). Hinc forte mos apud Graecos inductus, loco imponendi satisfactionem, oleo inungendi per sacerdotes. Quem morem Innocentius IV reprobat in epist. ad Card. Episcopum Tusculanum, anno 1254 conscripta, hisce verbis : «Nullus autem per sacerdotes vel confessores pro satisfactione poenitentiae unctione, aliqua solummodo inungatur. Infirmis vero, iuxta verbum lacobi Apostoli, unctio exhibeatur extrema ». Vocatur quoque reconciliatio ad mortem (5). 3. Vocabulum extrema unctio a fine saec. xn frequentius adhiberi coepit, ita ut paulatim in Ecclesia latina universaliter receptum fuerit. 2. Ratio sacramenti. — Sicut confirmatio est perfectio quaedam baptismi, ita extrema unctio est consummatio poenitentiae, quatenus deletis per poenitentiam peccatis etiam horum reliquias unctio abs­ tergit. Concilium Trid. ait: « Visum est... sanctae Synodo praecedenti do­ ctrinae de poenitentia adiungere ea, quae sequuntur, de sacramento extremae unctionis; quod non modo poenitentiae, sed et totius vitae Christianae, quae perpetua poenitentia esse debet, consummativum exi­ stimatum est a Patribus. Primum itaque circa illius institutionem de­ clarat et docet, quod clementissimus Redemptor noster, qui servis suis quovis tempore voluit de salutaribus remediis adversus omnia omnium hostium tela esse prospectum, quemadmodum auxilia maxima in sacramentis aliis praeparavit, quibus Christiani conservare se in­ tegros, dum viverent, ab omni graviore spiritus incommodo possint; ita extremae unctionis sacramento finem vitae tanquam firmissimo quodam praesidio munivit » (G). (2) (3) (4) (5) (G) Summa contra Ocni., lib. IV, cap. 73. De extrema unctione, cap. 7. Ivo Carnotensis, epist. 255. Cfr. Do Sainte-Beuve, disp. 1, art. 1, η. 5 a. Sees. XIV, Prooem. de sacr. extremae unctionis. DE NOMINE ET NOTIONE EXTREMAE UNCTIONI5» .3 3. Notio. — Extrema unctio definiri potest : Sacramentum Novae Legis a Christo D. institutum, quo per unctionem olei benedicti et ora­ tionem sacerdotis confertur homini doli capaci et graviter infirmo salui animae et quandoque etiam corporis (cfr. can. 9.37). Singulae partes huius definitionis magis clarescent atque explica­ buntur ex infra dicendis de materia, forma, effectibus et subiecto huius sacramenti. 4. Errores. — 1. Albigenses exsistentiam sacramenti extremae un­ ctionis plus minusve aperte negarunt. Waldenses et Wicleffitae (7), licet forsan non totaliter negaverint, tamen satis irreverenter de hoc sacra­ mento locuti sunt (8). 2. Lutherus in sermone de Novo Testamento (an. 1520) adhuc enumerat sub n. 24 extremam unctionem inter sacramenta: sed in libro de captivitate babylonica (item an. 1520) hoc sacramentum reiicit illudque admittit dumtaxat ut aliquod sacramentale. Calvinus (9) negat hoc sacramentum et vocat illud <■. histrionicam hypocrisim ». Omnes fere moderni protestantes sacramentum extremae unctionis reficiunt, exceptis ritualistis, qui in hac re nobiscum conveniunt ma­ xima saltem ex parte (10). Doctrinam catholicam impugnant etiam modernistae, quorum sen­ tentia exhibetur in prop. 48a decreti « Lamentabili > paulo infra (n. 6) alleganda. Illi virtutem sacramentalem ritui denegant, affirmantes epistolam S. lacobi loqui vel de gratia curationum vel de quodam naturali sani­ tatis remedio. (7) Quidam docent primum Waldenses et Wleleftltas negasse extremam unctionem esse verum et proprio dictum sacramentum. Sed isti haeretici potius contempserunt, quam ma­ nifeste negarunt rationem sacramenti, ut liquet ex articulis de quibus interrogari lubentur suspecti errorum Wiclefll. Cfr. Denzing., n. 669. (8) Cfr. Bllluart, De extr. unet., dies, unie., art. ]. (9) Inst., lib. IV, cap. 19, η. 18. (10) Cfr. Kern., op. cit., p. 1 s.; Hall, The Sacraments, c. 10. De tempore, quo hie ritus inter sacramenta sit. receptus, protestantes, more suo, inter so discrepant. Harnack ( Dogme ngtschichte, III, p. 515) dicit, S. Thom am primum asseruisse hoc sa­ cramentum a Christo esse institutum. Stoltz {Real-Encycl. jür prot. Theol. und Kirche, X. p. 728) asserit Innocentium I unctioni infirmorum non tribuere rationem sacramenti; ac dein conatur probare, quomodo a fine saec. vili doctrina de extrema unctione sit evoluta, donec saee. xn unctio infirmorum eva­ serit sacramentum moriendum. 1 Caput i. - articulus it. Articulus ΙΓ. De dignitate sacramentaii extremae unctionis. 5. Extrema unctio est verum Novi Testamenti sacramentum. — Haec veritas de fide est. Concilium Florentinum docet: «Quintum sacramentum est ex­ trema unctio, cuius materia est oleum olivae per Episcopum bene­ dictum )>. Concilium Trid. delinit: «Si quis dixerit, extremam unctionem non esse vere et proprie sacramentum a Christo Domino Nostro insti­ tutum et a B. lacobo Apostolo promulgatum, sed ritum tantum ac­ ceptum a Patribus, aut figmentum humanum, a. sit » (1). Item: «Si quis dixerit, sacram infirmorum unctionem non con­ ferre gratiam, nec remittere peccata, nec alleviare infirmos, sed iam ces­ sasse, quasi olim tantum fuerit gratia curationum, a. sit » (2). 6. Veritas probatur: I. Ex S. Scriptura. S. lacobus ait: v Infirmatur quis in vobis? Inducat presbyteros Ec­ clesiae, et orent super eum, ungentes eum oleo in nomine Domini, et oratio fidei salvabit infirmum, et alleviabit cum Dominus, et si in peccatis sit, remittentur ei » (3). Sacramentum est signum sensibile efficax gratiae a Christo perma­ nentor institutum. Atqui extrema unctio est huiusmodi signum. Ergo ipsa est verum sacramentum. Minor facile probatur. Nam extrema unctio est signum 1° sensibile, cum adhibeantur unctio sensibilis et verba sacerdotis; 2° efficax gratiae, quia remittit peccata, si quae adsint; 3° pcrmanenter a Christo institutum, quia nemo potest gratiam adnectere signo sensibili nisi solus Deus. Praeterea S. lacobus loquit ur non ad unam Ecclesiam nec pro uno H) Sees. XIV, can. 1, de extrema unctione. (2) Ibid., can. 3. (3) lac. V. Il s. Dicitur oratio fidei, non quatenus eius efticacia pendent a fide ministri» sed quatenus oratio ista, sicut quaelibet alia tonna sacramentalis, est de se protesta tiva tide! Ecclesiae, cui a Christo D. concredita sunt sacramenta. Loisy ait: «L'auteur (S. lacobus) ne manifeste pas l’intention de promulguer un sa­ crement du Christ, mais de recommander une pieuse coutume » (Autour d’un petit livre, Paris, 1903, p. 251). DE DIGNITATE SACRAMENTALI EXTREMAE UNCTIONIS O tempore, sed simpliciter absque ulla limitatione: quod facere profecto non potuit nisi ex auctoritate Dei. Concilium Trid. declarat : « Quibus verbis (lac., 5, 14 s.), ut ex apostolica traditione per manus accepta, Ecclesia didicit, docet (Apo­ stolus) materiam, formam, proprium ministrum et effectum huius sa­ cramenti » (4). Postea Concilium (1. c. cap. 2) addit : « Res porro, et effectus huius sacramenti illis verbis explicatur: Et oratio fidei salvabit infirmum, et aUcviabit cum Dominus; et, si in peccatis sit, dimittentur ei: res etenim haec gratia est Spiritus Sancti, cuius unctio delicta, si quae sint adhuc expianda, ac peccati reliquias abstergit; et aegroti animam alleviat et confirmat, magnam in eo divinae misericordiae fiduciam excitando; qua infirmus sublevatus, et morbi incommoda, ac labores levius fert; et tentationibus daemonis, calcaneo insidiantis, facilius resistit; et sa­ nitatem corporis interdum, ubi saluti animae expedierit, conse­ quitur ». In decreto Lamentabili damnatur prop. 481, quae ita se habet: «lacobus in sua epistola (5, 11 s.) non intendit promulgare aliquod sa­ cramentum Christi, sed commendare pium aliquem morem: et si in hoc more forte cernit medium aliquod gratiae, id non accipit eo rigore, quo acceperunt theologi, qui notionem et numerum sacramentorum sta­ tuerunt ». Protestantes fere omnes inde a Martino Chemnitz usque ad Hase ex­ plicant textum S. laeobi de gratia sanitatis, quae significatur unctione olei. Sed talis explicatio est plane falsa, eum textui repugnet. Sane si ageretur hic de sanatione corporali, non esset cur S. lacobus iuberet vocari presbyteros. .Melius tunc vocandi essent medici vel illi qui habent gratiam curationum, quali non semper utebantur presbyteri. Praeterea gratia curationum data est non solum pro infirmis decumbentibus sed etiam pro claudis, surdis. cae­ cis, etc.; dum S. lacobus loquitur solummodo de infirmis. Insuper Apostolus addit: et si in peccatis sit (infirmus), remittentur ei . Porro impossibile est aliqua unctione naturali aut oratione peccata infallibiliter remitti. Protestantes censent peccata remitti per fidem hominis uncti, non autem per unctionem vel orationem. At illa fides gratis asseritur, cum Apostolus expresse loquatur de oratione fidei presbyterorum et non hominis uncti. 7. II. Ex Traditione. 1. Imprimis habentur Patrum testimonia. (j) Sese. XIV, cap. 1, de sacr. cjlr. unet. Cfr. Cavali era, Le décret du Concile de Trente sur la Pénitence et l'Erfrétnc-Onclion, in Bulletin de Littérature ecclésiastique, t. XXXIX, 1938, p. 3 ss. 6 CAPUT I. - ARTICULUS Π. 8. 1° Origenes (saec. in) docet extremam unctionem esse tamquam complementum sacramenti poenitentiae (5). Origenes enumerat varios modos obtinendi remissionem peccatorum, postea addit: « Est adhuc et septima, licet dura et laboriosa, per poeni­ tentiam remissio peccatorum, cum lavat peccator in lacryinis stratum suum, et fiunt ei lacrymae suae panes die ac nocte, et cum non erubescit sacerdoti Domini indicare peccatum suum et quaerere medicinam... In quo impletur et illud, quod lacobus Apostolus dicit: Si quis autem infirmatur, vocet presbyteros Ecclesiae et imponant ei manus ungentes eum oleo in nomine Domini, et oratio fidei salvabit infirmum, et si in peccatis sit, remittentur ei » (6). Quidam protestantes censent auctoritatem Origenis se elidere posse, dicendo eum loqui dumtaxat de poenitentia et nomine infirmi intelligere eum, qui in peccatis sit (7). Effugium hoc quovis caret fundamento. Sane Origenes in dicta homilia totus in eo est, ut varia sacrificia pro peccatis a lege prae­ scripta conferat cum diversis modis obtinendi remissionem peccatorum in Novo Testamento. Porro inepte, imo erronee ageret, si locum Novi Testamenti, qui sensu literali agit de medio expiationis distincto a sacramento poenitentiae, per allegoriam ad hoc detorqueret. Protestantes asserentes, Origenem nomine infirmi intelligere eum, qui in peccatis sit, tam egregium et subtilem doctorem faciunt interpretem vere ineptum, utpote qui verba S. lacobi in sensum plane diversum detorque­ ret (8). 9. 2° S. Aphraates Episcopus, vulgo « sapiens Persa » dictus, versus finem saec. m natus, plures epistolas conscripsit, quae passim Homiliae vel Demonstrationes vocantur. In Demonstratione XXIII, 3, haec habet: «Fructus germinarunt olivae splendidae, in qua signum est sacramenti vitae, quo perficiuntur christiani, sacerdotes, reges, prophetae; tenebras illuminat, ungit in­ firmos, et per arcanum suum sacramentum poenitentes reducit » (9). Igitur sacra unctio adhibetur in baptismo, praefigurata unctione sacer­ dotum, regum, prophetarum; in confirmatione per verba « tenebras illuminat *» ; in reconciliatione poenitentium ex more plurium ecclesiarum. Quare si un­ ctiones quae fiunt in baptismo et confirmatione sunt sacramentales, ipsa quo­ que unctio infirmorum, quam cum aliis S. Aphraates recenset, est sacra mentalis. (5) llomil. II in Leviticuiu; Aligne, P. G. XII, 119. (6) Ibid. Cfr. De Sainte-Beuve, De sacramento unctionis infirmorum extremae (Aligne» Cursus theologiae completus, XXIV, 10 se.), dlsp. 2, art. 1; Rath, op. cit., η. 10. (7) Staitz, Bcul-Encyklopadie für protestanlische Théologie und Kirchc, XIV, p. 305; Puller, Arrointing of the sick, p. 43 s. (8) Cfr. Kern, op. cit., p. 53; Bord» op. cit., p. 87 Gibbons, La loi de nos Pircs, p. 390. (9) Rouet de Journel, Enchiridion palristicum, u. 608. DE DIGNITATE SACRAMENTALI EXTREMAE UNCTIONIS 7 10. 3° S. loannes Chrysostomus ex Matth. 18 et Io. 20 probat sacerdotes habere potestatem remittendi peccata. Postea ita pergit: « Neque tantum cum nos regenerant, sed etiam post regenerationem admissa peccata condonare possunt. Nam infirmatur, inquit, in vobis? advocet presbyteros Ecclesiae... » (10). 11. 4° Isaac Antiochenus (saec. iv) carpit quasdam mulieres stultas, quae in casu morbi ad suspectos quosdam monachos decurre­ bant, et ait: «Sacerdotem visitatorem non probatum habent stultae, ideoque signationem eius contemnunt; sed talem quaerunt, qualem supra descripsimus, qui etiam extemplo advenit, ut ipsas signet. At potens, o mulier, donum quidem tribue recluso, sed signationem a sa­ cerdote tuo accipe; cibum affer monacho, sed oleum martyrum sit tibi: omnibus ea ministra quibus indigent, sed in veritate permane apud unum; eleemosynae tuae ad omnes perveniant, sed fides tua in Crucifixum defixa sit; eius tantum oleum sit tibi, et a sacerdote signationem accipe... Servi Christi et orthodoxi afferre solent aegrotos et infirmos ad sanctum altare, non autem ipsi oleum conficere audent, ne donum expiationis contemnere videantur, sed ubi sacerdos est regens plebem, observant ordinem iustitiao » (11). 12. 5° S. pita breviter casione agere firmatur quis Augustinus in Speculo de Scriptura Sacra ea doctrinae ca­ proponit, quae fideles scire et secundum quae data oc­ debent. Inter haec autem recenset illud S. lacobi: In­ in vobis? Inducat presbyteros Ecclesiae... (12). 13. 6° Cassianus (vita functus circa an. 435) docet, «multis modis ad peccatorum expiationem perveniri» posse. Inter alia, scribit: «In­ terdum etiam intercessione sanctorum impetratur venia delictorum. Qui enim scit, fratrem suum peccare peccatum non ad mortem, petat et dabit ei vitam Deus peccanti non ad mortem (I Ioan. 5, 16). Et iterum: Infirmatur quis ex vobis? inducat presbyteros Ecclesiae et orent super eum ungentes eum in nomine Domini... et si in peccatis sit, dimittentur ei » (13). 14. 7° Hesychius, presbyter hierosolymitanus (j· 433), in Commen­ tario ad cap. 2 Levit ici, ita effectus orationis describit: « Oratio quoquo plurima operatur: haec quippe maximo animae passiones sanat, haec (10) (11) (12) (13) Dc eaccrdoUo, 111». III, n. 6; Aligne, P. (}. XLVIII, CU. Cfr. Kern, op. cil., p. 38, Aligne, P. L. XXXIV. 887 s. Coll. XX, c. 8; Aligne, I'. Λ. XLIX, 1161. 8 CAPUT I. - ARTICULUS Π. etiam intelligibilium oculorum curat vulnera absolvens ab ignorantia, atque ex ea, quae vere est aegritudo, i. e. ex peccato, lacrimas acce­ dentes salvat: Infirmatur enim quis in vobis, ait lacobus, convocet pre­ sbyteros et orent super eum ungentes eum in nomine Domini... et si in peccatis sit, remittentur ei » (14). Igitur ritui extremae unctionis vis remittendi peccata tribuitur, quae propria sacramentorum est. 15. 8° S. Innocentius I (402-417) interrogatus a Decentio Episcopo Eugubino de quibusdam dubiis circa sensum verborum S. lacobi (5, 11 s.), responsum exhibet celeberrimum, quod testimonium constituit, pro dignitate sacramental! extremae unctionis omni exceptione maius, ab ipsa Sede Apostolica editum; ita ut iure dixeris complurium testimo­ niorum locum tenere. « Sane quoniam de hoc, sicut de ceteris, consulere voluit dilectio tua, adiecit etiam filius meus Coelestinus diaconus in epistola sua, esse a tua dilectione positum illud, quod in B. Apostoli lacobi epistola con­ scriptum est: Si infirmus aliquis in vobis est, vocet presbyteros et orent super cum ungentes eum oleo in nomine Domini, et oratio fidei salvabit la­ borantem, et suscitabit illum Dominus, et si peccatum fecit, remittet ei. Quod non est dubium de fidelibus aegrotantibus accipi vel intelligi de­ bere, qui sancto oleo chrismatis perungi possunt, quod ab Episcopo confectum, non solum sacerdotibus, sed et omnibus uti Christianis licet, in sua aut in suorum necessitate inungendum (15). Ceterum illud su­ perfluum esse videmus adiectum ut de Episcopo ambigatur, quod pre­ sbyteris licere non dubium est. Nam idcirco presbyteris dictum est, quia Episcopi occupationibus aliis impediti ad omnes languidos ire non possunt. Ceterum si Episcopus aut potest aut dignum ducit, aliquem a se visitandum et benedicere et ungere chrismate, sine cunctatione potest, cuius est chrisma conficere. Nam poenitentibus istud infundi non potest, quia genus est sacramenti. Nam quibus reliqua sacramenta negantur, quomodo unum genus putatur posse concedi? His ergo, frater charissimo, omnibus, quae tua dilectio voluit a nobis exponi, prout potuimus, re­ spondere curavimus, ut Ecclesia tua Romanam consuetudinem, a (pia originem ducit, servaro valeat atque custodire » (16). (14) Migne, F. L. XCIII, 805. Nonnulli dubitant utrum Commentarius in Lev. sit revera Hesychii. Cfr. Bardenhewur, Patrotogic, p. 331 s. At, licet forte Commentarias sit alterius antiqui auctoris, vis tanion allati testimonii integra manet. (15) Variae sunt lectiones huius incisi. Cfr. Migne, P. L. XX, 559. Vide quae de hac re traduntur alibi (n. 95). (16) Epist. 25 ud Decentium; Migne, P. L. XX, 559. DE DIGNITATE SACRAMENTAL! EXTREMAE UNCTIONIS 9 S. Innocentius complura docet, scii, a) textum S. lacobi esse intelligendum de unctione infirmorum; b) consecrationem olei reservari Episcopis; c) extremam unctionem esse verum sacramentum; d) mi­ nistrum huius sacramenti esse procul dubio etiam Episcopum, praeter presbyteros; e) hoc sacramentum publicis peccatoribus, ut cetera sa­ cramenta, non esse ministrandum. De hoc testimonio merito S. Bellarminus dicit: Sed Innocentii I testi­ monium, etiamsi solum extaret, sufficere deberet. Nam auctor est antiquus, siquidem anno 402 sedere coepit, estque vir doctus et sanctus, et ab Augu­ stino, Hieronymo, Chrysostomo mirifice commendatus, epistola eius certa est » (17). 16. 9° Victor Antiochenus (saec. v), in Commentario ad Mare. 6, 13 haec tradit: «Quae Apostolus lacobus in sua canonica narrat, ab hoc non dissentiunt. Scribit enim: Infirmatur quis in vobis?... Oleum inter alia et laborum molestias mitigat, et lumen fovet et hilaritatem conciliat. Oleum igitur, quod in unctione adhibetur, et Dei misericordiam et morbi sanationem et cordis illuminationem denotat. Clarum fuerit ora­ tionem totum hoc efficere; oleum autem, mea quidem sententia, sym­ bolum horum est » (18). 17. 10° loannes Mandakuni, insignis Armenorum patriarcha ab an. 480 ad an. 487, in homilia 26a acerrime carpit eos, qui morbo cor­ repti ad incantationes aliaque media magica recurrunt. «Contemnunt, ait, donum curationis; sola enim arte medica urendo et secando et adhibendo medicamina, fieri potest, ut dolores sanentur. Tmo magis contemnunt dona gratiae. Dicit enim Apostolus: Infirmatur quis in vobis? vocet presbyteros Ecclesiae. Ili orent super eum et ungant oleo in nomine Domini, et oratio cum fide coniuncta salvabit afflictum, et iis, quos vexat spiritus malignus, mandavit, ut eum expellant ieiunio et oratione, signo crucis omnia vincentis ». Mox conversus ad pastores Ecclesiae, qui non minus quam plebs ipsa abominandae superstitioni indulgebant, ait: «Cognoscamus oportet. Deum iis non partiturum, qui non fide, sed solo nomine ei se devovent... gratiam Dei, oi at loncm et oleum unctionis, quae praecepta pro infirmis praescribunt, dereliquerunt... Quid nobis mandant praecepta Dei? Nonne nobis mandant, ut omnia opera nostra in tutela et praesidio erucis reponamus ; nonne nobis man­ ti 7) De extrema unctione, cap. 1. (IS) Miffne, Theol. cursus rompt., XXIV, 50; Kouet do Journel, Enchiridion patristicum. a. 2102; Cramer, Calenae graecorum Patrum, p. 340, ubi textus nccidentalitcr mutatus re· peritur. 10 CAPUT I. - ARTICULUS II. dant orationem pro infirmis et unctionem olei, et illis, qui a Satana affliguntur, iciunium et orationem?» (19). Expresse atque perspicue dicitur ritus a S. lacobo commendatus esse donum gratiae, ex praecepto divino conferendum infirmis. Quod profecto affirmari non posset, nisi extrema unctio esset sacramentum. 18. 11° S. Caesarius Arelatensis (f 542) vel quicumque est auctor sermonis 265 in append, sermon. S. Augustini, ait: «Quoties aliqua infirmitas supervenerit, corpus et sanguinem Christi ille, qui aegrotat, accipiat et inde corpusculum suum ungat, ut illud, quod scriptum est, impleatur in eo: Infirmatur aliquis... Videte, fratres, quia qui in in­ firmitate ad Ecclesiam concurrerint, et corporis sanitatem recipere et peccatorum indulgentiam merebitur obtinere « (20). 19. 12° Cassiodorus (f 575), loquens de praecepto S. lacobi Apo­ stoli, hisce verbis illud refert : « Post omnes admonitiones salutarem regulam fidelibus praestat dicens, nullatenus esse iurandum, sed de­ bere dicere Christianum esse quod est, et non esse quod non est; nam si quis alterius praegravatur iniuria vel corporis imbecillitate quassatur, presbyterum dicit adhibendum, qui oratione fideli et olei sancti perunctione concessa salvet eum, qui videtur afflictus: peccata quoque illis dimittenda promittens, qui alterutra fuerint oratione visitati » (21). 20. 13° S. Gregorius M. (590-601) hoc sacramentum diserto reco­ gnoscit, imo in suo Sacramentario modum illud administrandi prae­ scribit (22). Testimonium S. Gregorii M. est maximi momenti. In Sacramen­ tario, quod ipsi tribuitur, haec oratio inter alias preces exhibetur reci­ tanda in extrema unctione conferenda: « Domine Deus, qui per Apo­ stolum tuum locutus es: Infirmatur quis in vobis? inducat presbyteros Ecclesiae, et orent super eum, ungentes eum oleo sancto in nomine Do­ mini; et oratio fidei salvabit infirmum, et alleviabit eum Dominus, et si in peccatis sit, dimittentur ei; cura, quaesumus, Redemptor noster, gratia Spiritus Sancti, languores istius infirmi, et sua sana vulnera, eiusque dimitte peccata, atque dolores cunctos cordis et corporis expelle, (19) Clr. M. Schmid, Ueiligc Rcden des Joannes Mandakuni, p, 222 es.; Kern, op. cit., p. 46 e. (20) Mlgne, P. L. XXXIX, 2238. (21) Complexiones canonicarum Epistolarum septem, Epistola S. lacobi ad dispersos; ΜΙκτυ·. /'. Λ. ΙΛΧ. 1380. (22) Migne, P. L. LXXV1LI, 233. DE DIGNITATE SACRAMENTALI EXTREMAE UNCTIONIS 11 plenamquo oi interius oxtoriusquo sanitatem misericorditer redde, ut ope misericordiae tuae restitutus et sanatus, ad pristina pietatis tuae reparetur officia ». Haec pulcherrima oratio semper in Ecclesia latina retenta fuit eamque, uno aliove tantum verbo mutato, refert Rituale Rom. (23), in ordine mini­ strandi sacramentum extremae unctionis. 21. 14° S. Eligius, Episcopus Noviomensis (t 659), haec fidelibus commendat: «Quoties aliqua infirmitas occurrerit alicui, non quae­ rantur praecantatores, non divini, non sortilegi, non coragi... sed qui aegrotat, in sola misericordia Dei confidat, et Eucharistiam cum fide et devotione accipiat, oleumque benedictum ab Ecclesia fideliter petat, unde corpus suum ungatur, et secundum Apostolum, oratio fidei salvabit in­ firmum, et alleviabit eum Dominus. Non solum autem corporis, sed et animae recipiet sanitatem » (24). 22. 15° S. Theodorus, Archiep. Cantuariensis (f 690), seu liber poenitentialis eidem S. Theodoro adseriptus, monet: «Ab infirmis in arti­ culo mortis positis pura est inquirenda confessio peccatorum... et ideo secundum auctoritatem canonicam, ne illis ianua pietatis clausa vi­ deatur orationibus et consolationibus ecclesiasticis, sacra unctione olei peruncti... communione viatici reficiantur » (25). 23. 16° S. Petrus Damiani (j- 1072) in serm. 1 de dedicatione ec­ clesiae docet: «Tertium (sacramentum) est unctio infirmorum. Infir­ mantibus nobis et usque ad mortem mortali peccatorum febre languen­ tibus Spiritus pietatis assistit et recordatus est, quoniam pulvis sumus. Ait enim divus lacobus: Infirmatur quis?... Sollemnis unctio, liquor excellens, quo sanitas redditur, peccatum dimittitur, immittitur timor Domini... Unde ct sancti Patres hanc unctionem sacramentum esse san­ xerunt » (26). (23) Tit. V, cap. 2, n. 12. (21) De rectitudine catholicae conversationis 0nter opera S. Augustini); Mignv, P. L, XL, 1172. (2.5) Cfr. De Sainte-Beuve, De sacram, unctionis infirmorum extremae, disp. II, art. 3; Migne, Cursus theol. completus, XXIV, 52. (26) Migne, P. L. CXLIV, 899. Fatendum est testimonia SS. Patrum non omnia valde explicita et perspicua esse. Ra­ tiones praecipuae huius rei sunt circumstantiae persecutionum et disciplina arcani. Cfr. Keen, op, cit,, p. 22 BS.; Hord, op. cit,, p. 83. S. Bellarminus scito animadvertit: · Ex hoc etiam testimonio (Innocenti! I; vide n. 15) colligimus, cur non extent multa huius generis testimonia, idest tam antiqua et tam expressa: quia videlicet non habuerunt occasionem de hac re scribendi. Nam nec Innocentius de hac re scripsisset, nisi Episcopo Eugublno dubitatio illa in mentem venisset, utrum Episcopus possit 12 CAPUT I. - ARTICULUS II. 24. 17° S. Beda Venerabilis (674-735) mullis in locis do hoc sa­ cramento loquitur, diserto vero in expositione super I). lacobi epi­ stolam. «Et orent super eum... Hoc et Apostolos fecisse in Evangolio legimus et nunc Ecclesiae consuetudo tenet ut infirmi oleo consecrato ungantur a presbyteris et oratione concomitante sanentur. Nec solum pre­ sbyteris, sed, ut Innocentius Papa scribit, etiam omnibus Christianis uti licet eodem oleo in sua aut suorum necessitate ungendo, quod tamen oleum nonnisi ab Episcopo licet confici... Et si in peccatis sit, dimittentur ei. Multi propter peccata in anima facta, infirmitate aut etiam morte plectuntur corporis... » (27). 25. 2. Libri liturgici sive Sacramentaria. Praeter Sacramentarium Gregorianum, de quo supra (n. 20), alii libri liturgici inde a saec. vu habent ur, in quibus fit sermo de sacramento extremae unctionis eiusque ritus administrat ionis accurato descri­ bitur (28). 26. 3. Consensus Ecclesiarum orientalium. In antiquissimis Euchologiis accurate describitur benedictio et ad­ ministratio extremae unctionis (29). Etiam orientales schismatici hoc sacramentum admittunt atque in suis liturgicis libris modum administrationis referunt. V. g. loannes Patriarcha haec habet: «Sacrum quoque oleum inter sacramenta tra­ ditum est ut divinae misericordiae signum, quod redemptionis et san­ ctificationis causa homini se a delictis et peccatis convertenti impertitur. Ideo etiam remissionem affert peccatorum et ex infirmitatibus corporis erigit » (30). Euchologium seu Sacramentarium Serapionis, qui fuit Episcopus Imneos in Aegypto (saec. iv), amicus S. Athanasii, continet 30 ora­ tiones, quarum una, scii. XVII, respicit oleum infirmorum. Ita se habet: «Invocamus te, qui habes omnem potestatem et virtutem, Salvatorem omnium hominum, Patrem Domini N. et Salvatoris lesu Christi, et oramus, ut emittas vim sanationis e caelis Unigeniti super hoc oleum, ut iis, qui his tuis creaturis unguntur, vel eas percipiunt, fiat in depuldare sacramentum unctionis extremae, an solus presbyter: ista enim est quaestio ad quam Papa respondet. Alioquin enim $'. Bernardus (f 1153), loquens de extrema unctione, ait: «Sciens in hoc sacramento remitti peccata, et quod oratio fidei salvet infir­ mum » (43). Accedunt Petrus Bombardas seu Magister Sententiarum (γ 1173), Alexander Hallcnsis (j· 1245), 8'. Thomas (f 1274), S. Bonaventura (I 1274), S. Albertus Magnus (f 1280), aliique Doctores. 34. IV. Convenientia sacramenti extremae unctionis id confirmat. Maxima convenientia eaque manifesta est. Sicut enim baptismus institutus est propter gratiam regenerationis, confirmatio propter gratiam perfectionis, Eucharistia propter gratiam spiritualis nutritionis, poenitentia propter gratiam iudicialis absolutionis, ita extrema unctio instituta est ad conferendam hominibus gratiam medicinae spiritualis, qua indigent tempore morbi periculosi. Duplex autem infirmitas ex peccato consequitur: spiritualis et corporalis. Illa consistit in conscientia peccatorum commissorum, in timore divini indicii, in metu tentationum daemonis; haec in aerumnis et doloribus qui corpus aggravant. Christus convenientissime providit, ut duplici huic infirmitati sa­ nandae medicina sacramentalis praesto esset, qua aegrotus confortaretur tum spiritualiter tum, si ei esset salutare, etiam corporaliter. Accedit quod extrema unctio ministrari potest etiam sensibus de­ stitutis, quibus aliud sacramentum vix aut ne vix quidem conferri valet. Praeterea, licet infirmo per Eucharistiam et poenitentiam prae­ stetur auxilium, ipsi tamen reliquiae peccatorum forte adhuc remanent. Imo Eucharistia non semper moribundo dari potest. Igitur convenientissimum est, ut Christus, qui duranto vita ter­ restri tot aegrotos adiuvit, instituerit extremam unctionem tamquam sacramentum permanens atque optimum auxilium pro felici transitu in vitam aeternam (44). 35. Erronea opinio quorundam Scholasticorum et singularis falsaque sententia Card. Caietani. 1. Quidam veteres Scholastici tenent sacramentum extremae un­ ctionis non ab ipso Christo, sed a S. lacobo, Spiritus Sancti instinctu, fuisse institutum. 2. Dionysius Carthusianus sententias Doctorum medii aevi de institutione extremae unctionis ita breviter tradit: (12) De Sacramenti*, lib. II, part. 9, cap. 1; Miirne, P. L. (I,XXVI, 171, 577 as. (43) Pila «S. Malachiae, cap. 31; Migne, P. L. CLXXXII, 1115. (44) Kim, op. cii., p. 81 es.; Pescb, VII, n. 518; Bull.-l’ahu., V, u. 843. j I ! ! I DE DIGNITATE SACRAMENTALl EXTREMAE UNCTIONIS 17 (56). 3. Ad tempus quod attinet, communior et probabilior sententia tenet, extremam unctionem a Christo esse institutam simul cum sa­ cramento poenitentiae post resurrectionem, ac postea a S. lacobo promulgatam (57). (53) Sess. XIV, cap. 1, de sacram, ejtr. unctionis. (54) Maldonatus, Comm. in Marc. (VI, 13); Do Sainte-Beuve, De extr. unet., disp. 2, art. 1; Bcrti, De theol. discipl., lib. XXXV, cap. 2; Schell, Kath. Doçm., to. Ill, port. p. GIG 89. (55) S. Bellarminns, De ertr. uncl., cap. 2; Suarez, disp. 39, sect. 1. De Synod. dioec., lib. VIII, cap. 1, n. 2, alilquo qnampluree. (50) Comm, in Evany. S. Marci, p. 105. (57) S. Bellarminns (I. c.) recto animadvert it : Quemadmodum enim cum Christus manus imponit, non dicimus tunc instituisse sacramentum confirmationis aut ordinis, sed tamen ugnosclmus adumbrationem quamdam sacramenti postea futuri, sic etiam quod Dominus iusBcrlt Apostolos oleo curare infirmos et non alia aliqua re intelliirinim significatum esse futurum esso aliquando ut oleum esset, sacramentum infirmorum ·. 1 20 CAPUT Π. - ARTICULUS I. CAPUT Π. DE ESSENTIA EXTREMAE UNCTIONIS (1). Articulus I. De materia remota extremae unctionis. 39. Praemittenda. — 1. In sacramento extremae unctionis, sicut etiam in sacramento baptismi et confirmationis, materia remota est quaedam substantia corporalis, cuius usus ad rationem sacramenti spectat seu ipsum sacramentum ingreditur. Idcirco non est tantum materia circa quam actio sacramentalis versatur, sed materia ex qua ratione applicationis essentia huius sacramenti constituitur. 2. Haec autem substantia corporalis est oleum olivarum, seu liquor ex baccis olivarum expressus, cui in Ecclesia latina alias substantias admiscere non licet, dum apud Orientales huiusmodi admixtiones ex antiquissima consuetudine licitae fiunt. 40. Materia remota valida. — Materia remota certo valida extremae unctionis est oleum olivarum ab Episcopo vel a presbytero peculiari facultate a S. Sede praedito specialiter benedictum (cfr. can. 915). Tria igitur requiruntur ut materia remota huius sacramenti sit certo valida: 1° oleum olivarum; 2° benedictum ab Episcopo vel a sacer­ dote peculiari facultate instructo; 3° specialiter benedictum in ordine ad hoc sacramentum. Singula accurate ac dilucide explananda sunt. 41. Requiritur oleum olivarum. Sane: 1° S. lacobus expresse lo­ quitur de oleo. Porro oleum simpliciter et praesertim oleum quo ve­ teres ad ungenda corpora uti solebant, est oleum olivarum. (1) Cfr. S. Thom., Suppi., q. 29, art. t ss.; q. 32, art. .5 es.; tn IV Sent., D. 23, q. 1. art. 1, 2; S. Bonavcnlura, in IV Sent., 1). 23, art. 1, q. 3; S. Bellarnu, l/e extrema unctione, cap. 7; Suarez, disp· 10, sect. 1 et 2; Kern, op. cit., cap. 3 et I; Pesch, VII, n. 520 ss.; SxsS'. lacobus, aiunt, non loquitur de oleo oliva­ rum. sed simpliciter de oleo. Igitur intelligi debet oleum quodcu/mque, nempe quaevis materia quae ex hominum aestimatione uti oleum habetur et in usus olei proprios adhiberi solet. Nam sacramenta sunt propter homines; idcirco eorumdem materia accipienda est secundum usum loquendi atque hominum aestimationem. Quae opinio sustineri nequit: a) quia Concilium Florentinum ex­ presse loquitur de oleo olivarum; b) quia nomine olei ex communi usu loquendi intelligitur oleum olivarum, i. e. oleum naturale, non autem arte confectum; c) quia id plane confirmat Traditio (8). • Quaeri potest, utrum saltem oleum ex ricino habitum, ital. olio di ricino (lat. ricinus communis, grace, κρότων, gall, ricin, etc.) censeri possit materia valida (9). Plures dicunt agi de oleo naturali, ac praeterea de oleo quod uti tale vero proprioque sensu communitei' habetur. Hinc, aiunt, aliqua ratio du­ bitandi deesse non videtur. Istud oleum habendum est tamquam materia dubia. 43. Oleum debet esse simplex seu purum, non ex balsamo aliisve aromatibus compositum. Ratio, quia olei nomen non significat aliquid e variis liquoribus composit um, sed oleum purum absque ulla admixtione. Id ad liccitatcm tantum, non ad validitatem, per se, requiritur. 1. Alicubi, in Ecclesia latina, oleo admisceri oliin solebat modicum quid balsami: in Ecclesia orientali, modicum aquae vel vini: qui usus apud nonnullos Orientales adhuc viget. (7) /)c sacramento extremae unctionis 9 η. 0. (8) Suarez docet: « Hinc secundo etiam est de fide, oleum hoc debere esse olivarum ■ (disp. 40, sect. 1, n. 1). Pleriquo negant esse de fide: quod verius. (9) « II fruttiO consiste in tre coccolo conviventi, ovali, armato di punte tubulate. Ogni coccoUi contione un seine oinbclicato alia cima... Da questi semi cavasi un olio naturale, che c rnolto usato in medicina ». Dizionario unirersak della lingua italiana, vol. VI, v. Hi­ cine, p. 780. DE MATERIA REMOTA EXTREMAE UNCTIOXIS 23 2. Dices forte: Innocentius I in epist. ad Decentium Episcopum (cfr. n. 15) docet infirmos ex sancto oleo chrismatis perungi. Ergo. Di­ cendum, vel nomen chrismatis sumi ab Innocontio pro unguento, scii, pro materia, qua quis ungitur, non autem sensu strictiori pro mixtura ex oleo et balsamo confecta; vel tempore Innocentii usum viguisse, etiam in Ecclesia Romana, ut oleo infirmorum modicum balsami adiiceretur. Idem dicendum de iisdem verbis, quae occurrunt in actis quo­ rumdam Conciliorum. 3. Ex huiusmodi admixtione certe non periclitatur sacramentum, dummodo pars addita non mutet prioris rei substantiam; sicut non periclitatur Eucharistia, si tritico quidpiam siliginis vel alterius grani admisceatur. In ente enim morali, quale est sacramentum, materia moraliter, non physice omnino, spectanda est; at moralitcr dicitur triticeus panis qui siliginis tantillum habet (10). 4. Si tanta esset mixtio, ut corrumperetur olei natura, aut etiam si communem usum et appellationem olei amitteret, ita ut quamvis oleum non esset substantialiter mutatum, tamen ita esset commixtum et condensatum, ut non oleum sed mixtum aliquod artificiale seu un­ guentum censeretur, illud non esset materia sufficiens. Haec quippe est oleum simpliciter et usuale. At si oleum maneat in vera natura, specie et usu olei, non repugnaret institutioni, quod ex ordinatione Ecclesiae consecraretur cum parva aliqua mix­ tione alicuius liquoris seu alterius materiae, sicut vino consecrando miscetur aqua et aquae baptismi parum salis. Hinc patet, chrisma sufficere, et aliquando fortasse in usu fuisse apud nonnullas Ecclesias particulares (11). 5. Quaelibet admixtio, sive balsami sive aquae aut vini, hodie prohibita est. Non inde tamen sequitur qualemcumque commixtionem, etiam minimam, et quovis in casu peccatum mortale constituere. Ratio prohibitionis unico ex Ecclesiae mandato repetenda. Unde Suarez ait: « Nihilominus existimo, seclusa Ecclesiae prohibitione, nullum peccatum esso uti chrismato proprio ad sacramentum perficiendum, et praesertim si aliud oleum simplex et sanctificatum deesset (12). Angelicus reddit rationem, cur oleo nec balsamum nec vinum secun­ dum exemplar boni Samaritani addatur. « Quia balsamum, ait, propter odo­ rem pertinet ad bonitatem famae, qua de cetero non indigent propter se ex­ euntes; sed indigent tantum nitore conscientiae, qui per oleum significatur.10 12 11 (10) Cfr. Suarez, disp. 10, sect. 1; Tournely, tract, dc extrema unctione, cap. 3, η. 3; Aversa, quoest. de eacram. extrem. unctionis, sect. 2. (11) Cfr. Suarez, disp. Ι<·, sect. 1, Qui egregie disserit do hac re. (12) Diep. 10» b “· 11 * 24 CAPUT π. - ARTICULUS I. Vinum sanat mordendo, sed oleum leniendo; et ideo curatio per vinum magis pertinet ad poenitentiam, quam ad hoc sacramentum (13). 44. Oleum olivarum debet esse benedictum ab Episcopo. Omnia Ritualia expressam faciunt mentionem de huiusmodi bene­ dictione. 1° Innocentius I in cit. ep. ad Decentium diserte memorat oleum ab Episcopo benedictum. En verba: « Sancto oleo chrismatis (aegrotantes) perungi possunt, quod ab Episcopo confectum non solum sacerdotibus, sed et omnibus uti Christianis licet... Ceterum si Episcopus aut potest aut dignum ducit aliquem a se visitandum, et benedicere et tangere chrismate, sine cun­ ctatione potest, cuius est chrisma conficere » (14). 2° Concilium Florentinum dicit materiam huius sacramenti esso « oleum olivae per Episcopum benedictum». 3° Item Concilium Tridentinum docet Ecclesiam intellexisse, ma­ teriam extremae unctionis esse « oleum ab Episcopo benedictum ». Ratio benedictionis, secundum S. Thoma/m, haec est : ex una parte, quia Christus usu suo seu contactu ipse non consecravit hanc materiam, ut con­ secravit aquam; ex altera parte, quia convenit materiam naturalem conse­ crari, priusquam adhibeatur ad effectus supera at urales producendos. ·■ Potest, inquit S. Doctor, triplex ratio assignari, quare exigitur ma­ teriae sanctificatio in hoc sacramento et in quibusdam aliis. Prima est, quia omnis efficacia sacramentorum a Christo descendit. Et ideo sacramenta illa, quibus ipse est usus, habent efficaciam ex ipso usu suo; sicut tactu suae carnis vim regenera tivani contulit aquis. Sed hoc sacramentum non est usus nec aliqua corporali unctione; et ideo in omnibus unctionibus requiritur sanctificatio ma­ teriae. Secunda causa est propter plenitudinem gratiae, quae confertur, non solum ut tollat culpam, sed etiam reliquias culpae et infirmitatem corporalem. Tertia est ex hoc, quod effectus eius corporalis, scii, sanatio corporalis, non causatur ex materiae naturali proprietate: et ideo oportet, quod haec efficacia ei per sanctificationem detur» (15). Requiritur per se benedictio episcopalis, quia sacramentum ex­ tremae unctionis institutum est ad plenissimum effectum curationis spiritualis producendum, et ideo convenit ut oleum ab eo conse­ cretur, qui habet plenam ordinis potestatem (16). (13) (14) (15) (16) Suppi., q. 29, art. 4, ad 1 et 2. Mlffne, P. L. XX, 560. Suppi,9 q. 29, art. 5. Cfr. Suarez, dtep. 10, sect. 1, n. 7; S. Alph., VI, n. 709; BalL-Pahu., V, n. 816, DE MATERIA REMOTA EXTREMAE UNCTIONIS 25 45. Benedictio olei et quidem facta ab Episcopo, vel a sacerdote speciali induito apostolico instructo, requiriturne ad valorem sacramenti? Tres habentur sententiae. Quidam docent benedictionem non esse de essentia sacramenti, ob rationes infra allegandas (17). Nonnulli, ut Paludanus (18), tenent, Christum non determinasse positive, ut haec materia esset oleum benedictum, sed ut esset tale oleum quale Ecclesia determinaret, ipsam que ex recepta potestate de­ terminasse ut esset oleum benedictum, ideoque nunc esse de substantia. Addit, potuisse Ecclesiam determinare, ut oleum commune sufficeret, ot tunc non fuisset de substantia sacramenti. Opinionem Paludani reiicit Suarez « tum quia hoc est plane dicere non esse simpliciter de essentia sacramenti, ut oleum sit benedictum, quia siue fun­ damento dicimus, etiam ex suppositione praecepti Ecclesiae, eum ritum ease substantialem, qui ex sola Ecclesiae determinatione manavit... Turn etiam quia iuxta illum dicendi modum videmur non tribuere Christo immediate totum ritum substantialem huius sacramenti» (19). Fere omnes Doctores, praesertim recentiores, benedictionem ad valorem sacramenti exigunt. Quae sententia probabilissima passim di­ citur atque omnino tenenda tamquam certa videtur. 46. Sane: 1° S. Officium die 13 ian. 1611 hoc dedit decretum: « Sanctissimus D. N. Paulus V in Congregatione generali (S. Officii) coram se habita, praevio maturo examine et censura propositionis sequentis: quod nempe sacramentum extremae unctionis oleo episcopali benedi­ ctione non consecrato ministrari valide possit, auditis DD. Cardinalium suffragiis declaravit dictam propositionem esse temerariam et errori proximam ». Idem S. Officium die 14 sept. 1812 sequens tulit decretum a Gre­ gorio XVI confirmatum: « In Congregatione generali habita in conventu S. Mariae supra Minervam coram Eminentissimis et Reverendissimis DI). S. R. E. Cardinalibus contra haereticam pravitatem generalibus inquisitoribus, proposito dubio, an in casu necessitatis parochus ad validitatem sacramenti extremae unctionis uti possit oleo a se benedicto, iidem Eminent issimi decreverunt negative ad formam decreti feriae V coram SS.mo diei 13 ian. 1611 » (20). (17) Victoria, Summa sacramentorum. n. 219; De Sainte-Bouvc, /V sacramento unctionis infirmorum c-rlrcmac, disp. 3. art. 1; Drouven. Dc re. encramentaria contra haereticos, lib. VII, q. 2, c. 1, § 2; Juénin, Comm. hist, cl doym. dc sacram., disp. 3, art. 1. (18) In IV, D. 7, q. 1, n. 31. (19) Suarez, disp. 10, sect. 1, n. <· (20) Collect, dc Prop. Fide, I, η. 9όΰ. 26 CAPUT II. - ARTICULUS I. Item «proposito casu cuiusdam sacerdotis qui vocatus ad assi­ stendum infirmum destitutum sensibus, deficiente oleo sancto, com­ mune oleum benedixit ut inungeret infirmum eique conferret illud tantum sacramentum, cuius capax erat, et quaesito: 1° An talis praxis probanda sit; 2° vel saltem tolerari possit; — E.mi Putres (S. Officii) die 15 maii 1878 responderunt : Ad utrumque, Negative » (21). 2° Can. 945 statuit: «Oleum olivarum, in sacramento extremae unctionis adhibendum, debet esse ad hoc benedictum ab Episcopo... ». Cfr. n. 280. 47. 3° Accedit doctrina Conciliorum. Concilium Cabillonensc (an. 813) statuit: «Secundum B. Apostoli lacobi documentum, cui etiam documenta Patrum consonant, infirmi oleo, quod ab Episcopo benedicitur, a presbyteris ungi debent » (can. 48). Concilium Aquisgranense (an. 836) praescribit: « Statutum etiam est, ut vel semel in anno, id est foria V, quae est in Coena Domini, unctio s. olei, in quo salvatio infirmorum creditur, per omnes civitates ab Episcopis non negligatur, sicut nunc usque neglecta est; sed omni devotione iu.rta traditionem apostolicam ac statuta decretalium, in quo de eadem re praecipitur, peragatur » (can. 8). 48. 4° Usque ad saec. xvi omnes insignes theologi cuiuslibet scholae docuerunt episcopalem benedictionem ad ipsum sacramenti extremae unctionis valorem requiri. Atqui hic theologorum unanimis consensus validissimum praebet argumentum, quia solido fundamento niti debet, quod aliud esse nequit nisi dogmatica traditio ipsius Ecclesiae. Ergo. a) Petrus Lombardus ait: «Aliud est de benedictione aquae qua fit baptismus, aliud de benedictione panis et olei ; pot est etiam baptismus celebrari in aqua etiam non benedicta, quia illa benedictio pro reverentia tantum fit et decore, non virtute sacramenti. Sed Corpus Christi non potest confici nisi de pane consecrato, nec unctio illa fieri potest nisi de oleo ab Episcopo consecrato; ideoque illa sanctificatio ad virtutem sacramenti pertinere videtur » (22). b) S. Albertus Magnus de confirmatione, ordine et extrema un­ ctione affirmat : « Essentialem sibi habent materiae suae sanctificationem nec in alia materia fieri possunt » (23). Postea addit : « Et ideo non sufficit materia nisi consecrata ab eo in quo secundum suum gradum est abundantia gratiae, scii, ab (21) ('Ollcct. s. C. de Prop, tide, II, n. 1198. (22) In IV Sent., D. 23, n. 3. (23) In IV Sent., 1». 23, art. 3, q. 1. DE MATERIA REMOTA EXTREMAE UNCTIONIS 27 Episcopo, licet forte careat gratia in quantum est hic homo, eo quod forte peccator sit » (24). c) >S'. Thomas docet: «Materia huius sacramenti est oleum sanctificatum » (25). Quae olei sanctificatio essentialis est, quia « illa effi­ cacia quae est ex ipsa institutione sacramenti, applicatur huic materiae per sanctificationem » (26). Haec autem sanctificatio debet impertiri ab Episcopo, quia « in omnibus sacramentis quae indigent materiae sanctificatione, prima sanctificatio materiae fit per Episcopum, et usus quandoque per sacerdotem, ut ostendatur sacerdotalis potestas ab episcopali derivata » (27). (?) 8. Bonaventura: « Ad illud quod obiicitur, quod in oleo non consecrato, si fiat unctio, est significatio et sanctificatio, dicendum, quod falsum est. Primo enim deficit significatio, quae non tantum exigit repraesentationem, sed etiam institutionem; sic autem institutum est fieri. Secundo vero deficit sanctificatio, quia non habet verbum effi­ caciam, nisi habeat competens elementum » (28). Scotus ait: «Consecratio autem episcopalis est necessaria ad hoc. ut sit materia apta, quia communiter in sacramentis consistentibus in usu solus baptismus non requirit materiam specialiter consecratam, quia Christus tactu mundissimae carnis suae, quando voluit a loanne baptizari, totam aquam con­ secravit, hoc est in usum istum dedicavit » (29). Durandus dicit: «Oleum debet esse consecratum >, et quidem ad valo­ rem sacramenti, « quia non est simile de baptismo et extrema unctione. Quia sicut non est de necessitate baptismi quod minister sit ordinatus, ita conse­ cratio materiae non est de necessitate baptismi. E contrario autem in sacra­ mento extremae unctionis » (30). Unde, iuxta Suarez, haec sententia «est communis theologo­ rum » (31). Nec obstat quod indo a saeculo xvr quidam docuerint consecra­ tionem olei non requiri ad valorem sacramenti, sed solum necessariam esse de praecepto. Ist i doctores sunt paucissimi et minoris auctoritatis. Argumenta autem, quibus nituntur, nullatenus sustinentur (cfr. n. 50). 49. 5° Accedit praeterea factum indubium. Ab antiquissimis temporibus oleum in extrema unctione adhi(21) (25) (20) (27) (28) (29) (30) Ibid. q. 2. Suppi., 29, art. 5. Ibid, ad 2. Ibid. art. 6. In IV Sent., D. 23, art. 1, a- 3. In IV Sent., D. 23, q. unie., n. 5, In IV Sent., D. 23, q. 2 nd 2, n. 10. sect. 1, n. 1. P ft 28 CAPUT Π. - ARTICULUS I. benduin, semper vocat um fuit « benedictum », « sanctum », « mysticum », quae voces peculiarem aliquam olei consecrationem manifesté denotant. 50. Solutio difficultatum oppositae sententiae. — Argumenta con­ traria facile refelluntur; atque ita exposita doctrina catholica perspicue confirmatur. a) Dicunt: Ex fontibus positivis minime constat benedictionem episcopalem necessariam esse ad valorem sacramenti. Porro si bene­ dictio ad sacramenti substantiam pertineret, id vel ex S. Scriptura vel ex Traditione foret eruendum. Sane S. lacobus dicit simpliciter: ungentes eum oleo. Traditio requirit quidem benedictionem, sed non requirit ut essentialem. Ergo materia remota extremae unctionis est ipsum oleum olivarum, etiam non benedictum. Resp. Fontes positivi recentiores manifeste atque explicite docent benedictionem episcopalem necessariam esse ad valorem sacramenti. Fontes vero antiquiores, licet non explicite, implicite tamen illud evincunt, et quidem luculenter, ut liquet ex dictis. b) Asserunt: Ad validitatem baptismi non requiritur aqua con­ secrata. Item ad valorem extremae unctionis necessarium non est oleum benedictum seu consecratum, cum detur paritas inter baptismum et extremam unctionem. Resp. Non datur paritas, ut dilucide ostendunt Doctores (n. 48). Ergo. c) Affirmant: Patres benedictionem aquae baptismatis ad tradi­ tionem apostolicam referunt et amplissimis verbis vim huius benedi­ ctionis celebrant. Porro si benedictio aquae baptismatis non est ad va­ lorem, nec benedictio olei dicenda est requisita ad validitatem sacra­ menti extremae unctionis, attentis SS. Patrum verbis. Resp. Verum est Patres benedictionem aquae baptismalis ad tra­ ditionem Apostolorum referre eamque summis laudibus extollere; at simul ipsi docent eam non esse essentialem ideoque in casu necessitatis adhibendam esse aquam simplicem. Porro nullus textus ex Patribus vel doctoribus ante saeculum xvi adduci potest, quo idem asseratur de oleo infirmorum (32). d) Aiunt: Ritus ad substantiam sacramenti pertinens, fixus, constans atque immutabilis est. Atqui ritus huiusmodi benedictionis in Ecclesia varius fuit sacculis elapsis atque varius quoquo est nostris temporibus, attento discrimine inter Ecclesiam latinam et orientalem. Ergo. Resp. Confundendus non est ritus sive forma benedictionis olei (32) Cfr. Kern, op. cil., p. 120; Otten, VI, u. 278 ss. DE MATERIA REMOTA EXTREMAE UNCTIONIS 29 cum ipsa benedictione. Ex diversitate ritus seu formae nihil iure infertur contra doctrinam de necessitate benedictionis ad sacramenti valorem. e) Instant: Nullum est documentum, ex quo constet duobus prioribus Ecclesiae saeculis ritum benedictionis adhibitum fuisse. Resp. Imprimis id gratis asseritur. Argumentum optime retorqueri potest: nullum est documentum, ex quo constet duobus prioribus Ec­ clesiae saeculis sacramentum extremae unctionis administratum fuisse oleo non benedicto. 51. Specialis facultas a R. Pontifice concessa. — Ex R. Pontificis speciali facultate potest etiam simplex sacerdos oleum benedicere ad sacramentum extremae unctionis valide et licite ministrandum. 1° Clemens VIII, Instr. « Sanctissimus » diei 31 augusti 1595, pro Italo-Graccis data, ait: «Non sunt cogendi presbyteri graeci olea sancta, praeter chrisma, ab Episcopis latinis dioecesanis accipere, cum huiusmodi olea ab iis in ipsa oleorum et sacramentorum exhibitione ex veteri ritu conficiantur seu benedicantur ». 2° Benedictus XIV in Const. «.Etsi pastoralis», 26 maii 1742, § 4, ii. 1 eadem verba refert. 3° Exeunte saec. xvin, tempore turbarum gallicanarum, S. Sedes rogata fuit, ut presbyteris concederet inter alia facultatem consecrandi oleum infirmorum. Pius VI recognovit, in Ecclesia orientali simplices presbyteros habere a Sede Ap. potestatem consecrandi oleum infirmorum. Peti­ tionem autem reieeit, at solum ob reverentiam antiquae consuetudinis Ecclesiae latinae et ob defectum necessitatis. Scii, respondit non ex­ pedire, «cum deprehensum fuerit, insuetum esse in Ecclesia latina huiusmodi potestate simplices presbyteros ab Apostolica Sede insi­ gniri, a qua quidem regula eo minus recedi non debere indicatum est, quod impossibile non sit, triplex oleum a catholico Episcopo bene­ dictum, si non ex proximis, ex remotis saltem dioecesibus habere (33). 4° Synodus Libanensis Maro nitar uni an. 1736. a S. Sede in forma specifica approbata, haec habet : « Quum tam in ritu graeco quam in syriaco nostro usus antiquus invaluerit, ut non solum a sacerdote in ipsa sacramenti extremae unctionis administrat iono benedicatur oleum infirmorum, sed etiam idem oleum ab Episcopo semel in anno, in foria V mai. hebd. una eum chrismate solemniter consecretur, ideo utrumque ritum retineri permittimus, et sacerdotibus quidem illud oleum benedicendi potestatem confirmamus, in eo casu, quo benedictum (33) Millilbauer, Decreta auth. Congregationis SS. Diluuin, II, p. 126. 30 caput π. - articulus t. ab Episcopo oleum propter frequentem illius usum deficere conti­ gerit » (34). 5° Accedunt aliae Synodi orientales (v. g. Ruthenorum, Rumenorum, Syrorum, Coptorum, etc.), in quibus expresse dicitur, probante S. Sede, potestas benedicendi oleum infirmorum competere presbyteris. Singuli textus referentur in Appendice. 6° Can. 945 statuit: «Oleum olivarum, in sacramento extremae unctionis adhibendum, debet esse ad hoc benedictum ab Episcopo, vel a presbytero qui facultatem illud benedicendi a Sede Apostolica obti­ nuerit » (35). 7° Benedictus A’F die 21 mart ii 1916, pro quibusdam regionibus, concessit Administratoribus Apostolicis et Vicariis Capitularibus, cha­ ractere episcopali destitutis, itemque Vicariis Generalibus, qui dioe­ ceses regebant, a quibus Episcopi aberant, privilegium conficiendi olea sacra « perdurante bello, et per tres menses ab inita pace, servatis omnibus de iure servandis », Ista facultas concessa fuit a S. Sede etiam postremo bello durante. 52. Natura potestatis a Papa concessae. — 1. Utrum specialis facultas a R. Pontifice tributa dicenda sit delegatio, an commissio, an simplex concessio, non constat, perspecta ipsa terminologia passim in documentis pontificiis adhibita. Accurate loquendo, videtur non agi de potestate delegata proprie dicta, ideoque nonnisi sensu lato et minus proprio ita vocari queat. 2. Quaenam sit vera huius potestatis natura, item non constat. Nonnulli censent esse peculiarem potestatem ordinis, quae additur potestati presbyterali characteri sacerdotali adnexae; alii esse pote­ statem iurisdictionis, alii esse mixtam seu tum iurisdictionis tum or­ dinis. Quae sententia probabilior est, cum necessario reducenda sit, supposito presbyteratus charactere, ad potestatem iurisdictionis. Iluc spectant quae diximus de natura potestatis ministri extraor­ dinarii sacramenti Confirmationis (cfr. vol. I, n. 204). Sacerdos vi ordinationis presbyteralis recipit potestatem inchoatam, imperfectam et dependentem a Sede Apostolica; ex commissione Papae ista potestas, in casu de quo agitur ut in ministro extraordinario Con­ tai) Part. U, cap. 8, u. 2. (35) S. Alphoiwus (lib. VI, η. 709, dub. 3e) dloft S. Bcllurminnni dcncgàrc R. Pontlfiel potestatem committendi simplici presbytero benedictionem olei. Ex S. Docturo autem plure* id ipsum tribuunt Bellarmino. At non recte. S. BeUurrninua nullibi huiusmodi potestatem R. Pontifici denegat. Ipse (de extreiaa un· clione, cap. 7) dicit dumtaxat benedictionem episcopalem, sive immediate sive mediate datam seu per sacerdotem specialiter delegatum, esse de essentia materiae huius sacramenti. Quod verum est. bE MATËRIA REMOTA EXTREMAE UXCTIONP 31 firmatioixis, efficitur completa, absoluta et perfecta in online ad effectum benedictionis. 3. Vi huiusmodi delegationis sive concessionis factae a R. Pontifice simplex presbyter, aiunt plures, obtinet potestatem episcopalem dele­ gatam. Quare integrum firmuniquo principium: ad benedictionem olei infirmorum requiri potestatem episcopalem. Hanc Episcopus habet ex ipso suo ordine; presbyter vero isque solus per suum ordinem efficitur sublectum capax, cui potestas episcopalis ad huiusmodi officium con­ cedi possit. Dicimus: presbyter isque solus, quia potestas presbyteralis requiritur omnino, ita ut R. Pontifex non posset illam potestatem aliis concedere (cfr. ii. 56). 53. Disciplina Ecclesiae Orientalis. — 1. Mos vigens apud Orientales, ut ipsi presbyteri benedicant oleum infirmorum eoque sacramentum ministrent, antiquissimus est. Plura saecula ante exortum schisma huiusmodi consuetudo iam vigebat penes ipsos. Poenilentialc S. Theodori, Cantuariensis Archiepiscopi (saec. vu), haec refert (cap. Ill): « Secundum Graecos presbytero licet virginem sacro vela­ mine consecrare, et reconciliare poenitentem, et facere oleum exorcizatura et infirmis chrisma, si necesse est. Secundum Romanos non licet, nisi Episcopo soli «>. 2. Posteriore tempore celebrata fuerunt Concilia pro unione Ec­ clesiarum, controversiae plures serio examinatae, dissensionis puncta accurate discussa, praesertim in Concilio Florentino. Numquam autem obiectum est Orientalibus, eos non habere sacramentum extremae unctionis, eo quod oleum non ab Episcopis, sed a presbyteris benedi­ ceretur. 3. Proinde validitas sacramenti in casu nec aperte negari nec in dubium iure vocari potest. Admittenda delegatio seu commissio r.rpressa vel tacita S. Sedis, ut in Appendice fuse de hac re sermo erit. Quare Benedictus XIV egregie docet : Profecto posse saltem ex commis­ sione, sive expressa sive tacita, R. Pontificis a simplici sacerdote praeparari materiam aptam ad conficiendum sacramentum extremae unctionis res vi­ detur exploratissima, quam nemini liceat in quaestionem adducere, siquidem in Ecclesia orientali mos viget, a mille et amplius annis ab ea receptus, ut ipsiinet presbyteri... oleum benedicant » (36). 30) Beued. XIV. Dc Synodo dioec., lib. VIII, cap. I, η. I. 32 CAPUT Π. - ARTICULUS T. 4. Historice non constat quando et quomodo haec facultas con­ cessa fuerit. Sed nihilominus factum concessionis certo admitti debet, quia Summi Pontifices qui declararunt presbyteros orientales valide conficere oleum infirmorum, id manifeste supponunt. Nonnulli censent praxim Orientalium illegitime incepisse, et postea, cum iam late diffusa esset, consensu sive tacito sive expresso RR. Pontifi­ cum, legitimam evasisse. Qua sententia admissa, haud leve sequeretur in­ conveniens, scii, innumeras fere unctiones fuisse invalidas (37). Dicendum legi­ time praxim inductam fuisse. Quaeri potest, utrum in Ecclesia orientali etiam presbyteri schi­ smatici gaudeant facultate benedicendi oleum infirmorum ex conces­ sione S. Sedis. Huic quaestioni satis fiet in Appendice. 54. An requiratur facultas expresse concessa. — 1. Auctores me­ rito docent, extra Ecclesiam orientalem requiri facultatem expresse concessam, saltem in ordinariis adiunctis. Quae expressa concessio potest esse sive explicita sive implicita. 2. Nonnulli putant, in peculiaribus circumstantiis, satis esse ta­ citam concessionem, dummodo Papa nullo impedimento legitimo prae­ pediatur quominus consensum vel dissensum libero valeat significare, ita ut revera notum principium applicari possit : Qui tacet, consentire videtur. Haec opinio solida probabilitate gaudet. 3. Quidam censent sufficere rationabiliter praesumptam, si diu­ turna et gravis necessitas urgeat, v. g. tempore persecutionis aut belli; (piando nimirum ita interruptae sint communicationes cum Episcopis, ut oleum infirmorum ab iisdem benedictum nullatenus haberi possit, ac praeterea ut huiusmodi rerum circumstantia per longum tempus perduret, et complures e vita decedant aut morituri praevideantur sine extrema unctione ob olei defectum. In hisce adiunctis iisque tantum, aiunt, rationabiliter praesumitur delegatio seu concessio, quatenus R. Pontifex consulat, quantum in se est, animarum saluti. Haec sen­ tentia, speculativo loquendo, vero probabilis videtur. 55. An Episcopi, per se et absolute loquendo, possint praedictam facultatem presbyteris concedere. — 1. Disputant 1)1)., utrum Episcopi potuerint olim et possint etiam hodie facultatem benedicendi oleum infirmorum concedere presbyteris. 2. Certum est, hodie Episcopos id facere non posse, cum huius­ modi ius exclusive S. Sedi sit iampridem reservatum. Praecisione facta (37) Cfr. Kern, op. cit.9 p. 121 ss«; Otten, VI, n. 281. ■■■■■■ de materia remota extremae unctionis 33 ab hac reservatione, quidam tenent Episcopos posse talem facultatem concedere, sicuti «lictum fuit de facultate facta simplici presbytero ministrandi sacramentum confirmationis (38); ita ut, aiunt, prioribus Ecclesiae saeculis, deficiente praefata reservatione, potuerint Episcopi facultatem benedicendi oleum presbyteris concedere. 3. Haec sententia, re mature perpensa et speculative loquendo, probabilis dicenda. 56. An soli presbytero facultas concedi possit. R. Pontifex huiusmodi facultatem poteetue tribuere etiam diacono vel subdiacono aliive clerico, au potius soli presbytero? Quidam pauci DD. censent R. Pontificem de plenitudine potestatis etiam diacono vel subdiacono aliive clerico illam facultatem concedere posse. Ratio est, dicunt, quia id pendet ex voluntate Papae, qui supremo gaudet iure; nam sicut ipse diacono vel subdiacono ceterisque potest concedere potestatem con­ secrandi calicem et patenam etc., ita videtur tribuere posse praefatis clericis facultatem benedicendi oleum infirmorum. At perperam omnino. Sane consecratio calicis, patenae, altaris etc. est mere iuris ecclesiastici, ideoque unice pendet ex voluntate Ecclesiae. Non ita benedictio seu consecratio olei pro sacramento extremae unctionis confe­ rendo, quae necessario praesupponit potestatem ordinis prosbyteralem. Proinde presbyter tantum delegari potest a R. Pontifice ad oleum infirmorum bene­ dicendum. 57. Oleum debet esse benedictum in ordine ad hoc sacramentum seu ut oleum infirmorum. Quatuor possunt quaeri: 1° Utrum peculiaris benedictio olei infirmorum sit de praecepto; 2° Si affirmativo, utrum sub gravi an sub levi; 3° Utrum peculiaris benedict io in ordine ad ext rema in unctionem sit de essentia, nocue; 4° Num saltem forma quaedam benedictionis requiratur ad va­ lorem, an sufficiat quaecumque benedictio absque ulla formula, solo signo crucis peracta. 58. Quoad primum. Benedictio peculiaris est de praecepto procul dubio, ut omnes concedunt certumquo omnino est. Can. 915 dicit: « Oleum olivarum... dobet osso ad hoc benedictum ». Innumera sunt documenta pontificia quae id expresso confirmant. Quoad secundum. Attenta ipsa rei natura, dubitandum non est, quin sub gravi servanda sit ea specialis olei infirmorum benedictio, quae (38) Cappello, Dc saciamenlis, I, u. 201. 3 Stramenti*, IIL 34 caput π. - articulus i. in Pontificali Bom., aliisvo liturgicis libris reperitur. Sola causa urgens et gravis a culpa mortali excusaret (c£r. n. 59). Quoad tertium. Utrum peculiaris benedictio in ordine ad extremam unctionem sit de essentia necne, non constat. Pluies negant, affirmantes quodcumque oleum ab Episcopo bene­ dictum, etiam chrisma et oleum catechumenorum esse validam ma­ teriam sacramenti extremae unctionis. Ita Suarez, Laymann, Henriquez et alii (39). Alii affirmant requiri oleum benedictum in ordine ad extremam unctionem. Ita Palaus, Bonacina, Holzmann aliique (40). S. Alphonsus utramque sententiam probabilem dicit (41). Quare multi DD., magnae quidem auctoritatis, dicunt nihil esse repetendum, si per errorem sacerdos contulerit hoc sacramentum cum sacro chrismate, putantes sacramentum ita collatum valere (42). Omnes vero concedunt, in praxi tutiorem sententiam, extra casum necessitatis, semper tenendam esse; in casu necessitatis, idest si desit oleum infirmorum, extremam unctionem ministrari posse chrismate vel oleo catechumenorum sub conditione. 59. Haec ad rem animadvertenda censemus: 1° Christus D. certo peculiarem ritum benedicendi oleum in­ firmorum non praescripsit. De hoc sane peculiari ritu neque ex S. Scri­ ptura neque ex Traditione constat. Maxima autem diversitas orationum, quibus ab antiquissimis temporibus Episcopi utuntur, id manifesto confirmat. a) Sacrame alarium· Gelasianum hanc formulam exhibet: «Emitte, quaesumus, Domine, Spiritum Sanctum Paraclitum de coelis in hanc pin­ guedinem olei, quam de viridi ligno producere dignatus es ad refectionem mentis et corporis. Et tua sancta benedictio sit omni ungenti, gustanti, tan­ genti lutamentum corporis, animae et spiritus ad evacuandos omnes dolo(39) Suarez, disp. 40, sect. 1, n. 9; Laymann, lib. V, tract. 8, cap. 2, η. 2; Henriquez, lib. Ill, cap. 8, n. 2. (40) Palaus, tract. 26, punct. 2, n. 5; Bonacina, disp. 7, de extrema unct., punct. 2, n. 5; Holzmann, De extrema uncl., n. 7. (41) Lib. VI, n. 709, dub. 2°. S. Doctor pro sententia affirmante citat etiam S. Bel· iorminum et Valentia. Sed minus recte. 9. Bcllariuinus (dc extrema unct., cap. 7) dicit dumtaxat materiam extremae unctionis esso oleum ab Episcopo benedictum. Valentia (disp. 8, q. 1, punct. 2) negat vel saltem in dubium vocat, extremam unctionem unquam luisse chrismate collutam. (42) Laymann, lib. V, tract. 8, cap. 2, η. 3; Lugo, De Sacram., lib. Ill, cap. 1, q. 3, n. 37 ; Diana, tract, dc extr. unct., reeol. 2, n. 3, qui ait: « In omni tamen sententia dicendum est, quod si sacerdos per errorem contulit hoc sacramentum cum sacro chrismate, nihil est repetendum, ut ego alibi notavi, et notat Amicus et Dicastillus, quibus adde Doctores, quos vitat et sequitur Leandrus, De sacrum., t. I, tract. 4, disp. 1, q. 6 », DE MATERIA REMOTA EXTREMAE UNCTIONIS 35 res, omnem infirmitatem, omnem aegritudinem mentis et corporis. Unde unxisti sacerdotes, reges et prophetae et martyres: chrisma tuum perfectum a te, Domine, benedictum, permanens in visceribus nostris in nomine Do­ mini N. lesu Christi » (43). b) Sacrameniarium Serapionis specialem refert formulam, quae supra (n. 26) allegata est. c) Testamentum D. N. I. 0. hanc exhibet: Domine Deus, qui con­ cessisti nobis Spiritum Paraclitum. Dominum, nornen salutare, spiritum im­ mobilem, qui absconditur a stultis, revelatur vero sapientibus. Christe, qui sanctificasti nos, qui sapientes effecisti misericordia tua famulos tuos, quos elegisti sapientia illa tua; qui nobis peccatoribus misisti scientiam Spiritus tui, per sanctitatem illam tuam, cum concessisti nobis virtutem Spiritus tui; qui sanator es cuiusvis morbi et passionis; qui dedisti charisma sanationis illis, qui per te illo dono digni effecti sunt: emitte super oleum istud, quod est typus pinguedinis tuae, complementum tuae beneficae commiserationis, ut liberet laborantes, sanet aegrotantes et sanctificet redeuntes, cum ad fidem tuam accedunt: quoniam tu es fortis et gloriosus in saecula saeculorum. Arnen (44). d) Euchologia graeca sequentem praescribunt orationem: Domine, qui in misericordia et miserationibus tuis animarum corporumque contri­ tiones curas, ipse, Domine, hoc oleum sanctifica, ut in medelam omnis pas­ sionis carnalis et spiritualis inquinamenti et omnis denique mali depulsio­ nem ex illo unctis fiat, ut in eo glorificetur sanctissimum nomen Patris et Filii et Spiritus Sancti nunc et semper et in saecula saeculorum. Amen . e) Copti utuntur hac formula: Domine miserator, sanator vulne­ rum animarum nostrarum et corporum nostrorum, sanctifica hoc oleum, ut sit omnibus, qui unguntur ex ipso, salus ex contaminationibus spiritus et do­ loribus corporis, ut et in hoc glorificetur nomen sanctum tuum (45). /) Pontificale Romanum refert hanc orationem: < Emitte, quaesumus, Domine, Spiritum Sanctum tuum Paraclitum de coelis in hanc pinguedinem olivae, quam de viridi ligno producere dignatus es, ad refectionem mentis et corporis: ut tua sancta benedictione, sit omni hoc unguento coelestis medi­ cinae peruncto tutamentum mentis et corporis, ad evacuandos omnes dolores, omnes infirmitates, omnemque aegritudinem mentis et corporis, unde unxisti sacerdotes, reges, prophetas et martyres; sit chrisma tuum perfectum, Domine, nobis a te benedictum, permanens in visceribus nostris. In nomine Domini N. lesu Christi » (46). Procul dubio benedictio olei infirmorum secundum quamcumque ex his formulis peracta valida est, cum omnes istae formae aut explicite aut im­ plicite approbatae sint a S. Sede. (43) Mfeno, P. L. LXXIV, 1100. (44) Rahmani, Testamentum D. N. Icsu Christi, p. 49. (45) Dcnzingcr, Ritus Orientalium, II, p. 487. (40) Pontificale Romanum, do olUclo In ferla V Coenue Domini, cum benedicitur oleum catechumenorum ct Infirmorum et conficitur chrisma, .36 CAPUT Π. - ARTICULUS I. 2° Certe benedictio ab Episcopo peracta valida est, si ea ser­ ventur, quae omnibus formulis approbatis sunt communia. Porro omnes formulae hoc habent commune, quod a divina bonitate petitur sancti­ ficatio olei, ut aegrotantibus fiat in salutem animae et corporis. Proinde, perspecta institutione Christi, dubitandum non est de valore bene­ dictionis, si haec fiat in ordine ad sacramentum extremae unctionis. Neque Ecclesia potest ritum peculiarem benedictionis ut essen­ tialem praescribere, iuxta quosdam theologos et canonistas. 3° Si res speculative consideretur, certa videtur sententia, quae excludit ad valorem non solum peculiarem ritum sive formulam, sed etiam benedictionem in ordine ad extremam unctionem, ita ut chrisma et oleum catechumenorum seu oleum quacumque forma benedictum satis sit ad essentiam sacramenti. Practice tamen oleum alia benedictione episcopali consecratum seu benedictum habendum est tamquam materia dubia ideoque solum in casu necessitatis adhibendum. 60. Quoad quartum. Ex dictis liquet responsio ad ultimam quae­ stionem, scii, num saltem forma quaedam benedictionis requiratur ad H valorem, an sufficiat quaecumque benedictio absque ulla formula, solo signo crucis peracta. Eximius Suarez docet : Nihilominus tamen addo, benedictionem olei non omnino fuisse a Christo D. in particulari praescriptam. Duo tamen in ea distiguere oportet, scii, eum a quo danda est, et modum quo danda est. Quoad illud prius existimo esse a Christo D. in particulari praescriptum, quidquid Paludanus, Durand, et alii sentiant, qui certe non consequenter loquuntur. Nam Concilia eodem modo dicunt, oleum ab Episcopo benedictum esse ma­ teriam: ergo totum hoc est de substantia talis materiae et sacramenti: ergo totum est ex Christi institutione. Modus autem cius non fuit definitus... Ubi statim oritur dubium, an modus benedictionis ab Ecclesia praescriptus sit essentialis, necne. Dico igitur, omne oleum, de quo vere dici possit esse ab Epi­ scopo benedictum, esse sufficientem materiam; quia hanc solam Christus insti­ tuit, ut patet ex Conciliis Florentino et Tridentino, et fieri nullo modo potest, quin materia a Christo instituta sufficiat. Unde, licet Episcopus mutaret modum benedictionis ab Ecclesia designatum, si tamen ea mutatione non obstante, vere et in re ipsa illud oleum benedictum maneret, esset materia sufficiens» (47). Iuxta ea quae supra diximus (n. 59), certa videtur sententia, quae tenet nullum, ritum nullamque formulam ad valorem benedictionis olei infirmorum requiri, ita ut quodeumque oleum ab Episcopo bene­ dictum, etiam solo crucis signo, sit materia sufficiens ad sacramentum (47) Suarez, clinp. 40, sect. 1, η. 8. DE MATERIA REMOTA EXTREMAE UNCTIONIS 37 extremae unctionis. Nam Episcopi vi sui ordinis habent plenam po­ testatem benedicendi oleum infirmorum; idcirco, spectato solo valore, nulli ritui aut formulae alligantur. Ratio praecipua et validissima est, quia ex una parte non constat Christum ullum ritum seu formam bene­ dictionis praescripsisse, ex alia parte non liquet Ecclesiam ritum sive formam benedictionis ut essentialem constituisse aut, ut plores aiunt, constituere posse. Id autem intelligendum est solummodo de Episcopis, non vero de presbyteris. Nam iisdem, si delegentur ad benedicendum oleum infir­ morum, delegatio potest profecto concedi sub conditione, ut ritum prae­ scriptum sive formulam accurato servent. Huc spectat quaestio: quae et quanta sit potestas Ecclesiae circa sacramenta, speciatim circa ea de quibus non constat Christum D. de­ terminasse in specie materiam et formam, eaquo determinanda dicitur commisisse Ecclesiae. Vide quae diximus de sacramento Confirmationis (n. 196) et Ordinis (n. 126 88.). 61. Quamvis praedicta sententia certa videatur, scii, quod specialis benedictio non sit ad valorem, in praxi tamen tutior sententia semper tenenda est. Solum in casu necessitatis, i. e. deficiente oleo infirmorum, extrema unctio ministrari potest et debet sub conditione chrismate vel oleo catechumenorum aut alio quocumque oleo ab Episcopo benedicto. Si postea prae manibus habeatur oleum infirmorum, sacramentum forte collatum cum materia dubia, iterandum erit sub conditione. 62. Materia remota licita. — Tres conditiones generatim neces­ sariae dicuntur: 1° ut oleum sit purum; 2° ut sit benedictum eodem anno; 3° ut sit benedictum ab Episcopo dioecesano. 1. Extra necessitatis casum, materia remota licita est oleum purum (cfr. n. 43), benedictum eodem anno. Foria V in Coena Domini oleum infirmorum singulis annis ab Episcopo benedicendum est. Vetus oleum comburi debet, generatim in lampade coram SS.mo Sacramento ardente. Dicimus generatim. quia stricte praeceptum hoc non est. Singulae paroeciae novum oleum benedictum sibi comparare de­ bent (cfr. can. 734, § 1). Nonnulli theologi docent non peccare mortaliter, qui oleo veteri et non eo anno benedicto utatur in hoc sacramento conferendo (48). (IS) Diini, tract, fi*. crlr. unel.t rrsol. 1, η. I; Leandrus, De sacram. crlr. unci., cap. 2. Leo XIII, Const. « Tran? Oceanum », IS april. 1807, Am^ricao Latinae ad triginta annos con­ cessit ut adhiberi possint sacra olea etiam antiqua, non tamen ultra quatuor annos, dummodo corrupta no sint, et, peracta omni diligentia, nova vel recent iora sacra olea haberi nequeant. 38 CAPÜT Π. - ARTICULUS I. Hanc sententiam probabilem censemus, dummodo nullus sit con­ temptus et renovatio olei ad diuturnum tempus ne differatur. Si durante anno deficere incipiat oleum benedictum, licet admi­ scere oleum non benedictum, idque etiam pluries, at semper in minoro quantitate quam id quod supererat (49). Quidnam, si oleum non benedictum in maiore quantitate admisceatur! De hac re egregie disserit Lessius, qui ait: « Animadvertendum est, in neces­ sitate posse addi oleo benedicto aliquid olei non benedicti, ut habetur in cap. quod in dubiis, de consecratione ecclesiae et altaris; quod intellige, modo id quod additur, minus sit quantitate vel si non sit minus, saltem fiat addi­ tio sensim. Si enim id quod additur, superet, vel etiam aequale sit, et confestim addatur, id quod auctum est, non censetur esse quid quod ante fuit. Si autem sensim fiat additio, semper censetur esse idem, quod immediate ante erat. Unde cum antea esset benedictum, etiam post additionem cen­ setur esse benedictum » (50). Utrum oleum non benedictum, facta mixtione, fiat revera benedictum, et quomodo id verificetur, disputant Auctores ; nec profecto sine fundamento (51). Nam benedictio, quae datur ab Episcopo, proprie loquendo, nonnisi materiam physice praesentem afficit, et per simplicem contactum cum re benedicta res non benedicta non videtur recipere posse benedictionem. Explicatio verior ideoque retinenda haec est. Christus D. institutionem sacramentorum, proinde ipsam materiam, accommodavit communi hominum sensui et apprehensioni, qui indicant naturam rei non mutari per admixtionem modici extranei, sed potius extraneum per illam mutari et converti. Quare, vi accessionis, minor copia benedicta censetur. 63. 2. Olouin benedicendum est ab Episcopo dioecesis. Can. 735 dicit: «Parochus olea sacra a suo Ordinario potero debet». Si dioecesis vacet aut Episcopus sit infirmus aut quavis ratione impeditus, oleum benedicendum est ab Episcopo viciniore vel ab Epi­ scopo titulari ad hoc rogato, ita ut facile ecclesiae fonte baptismal! fruentes oleum habere possint. Episcopus ipse seu Curia episcopalis curare debet ut, quoties in dioecesi benedictio olei locum non habeat, fiat ab alio Episcopo etiam pro aliena dioecesi. Si Vicarius capitularis charactere episcopali sit insignitus, ipsius est oleum benedicere ab eo quo potatur. 64. 3. Omnes sacerdotes, etiam religiosi exempti, uti debent oleo benedicto ab Episcopo loci vel, sede vacante aut Episcopo dioecesano impedito, ab Episcopo vicino. (49) Can. 731, § 2; Rit. Rom., tit. V, cap. 1, n. 3. (50) In 3 part. D. Thomae, de sacram, extr. unci., cap. 1, dub. 5, n. 11. (51) Cir. Diana, tract, de sacram, extr. uncl., reeol, 4, n. 6 8B. k DE MATERIA REMOTA EXTREMAE UNCTIOXI3 39 An et quaonam sit obligatio utendi oleo benedicto ab Episcopo dioecesano, controvertitur. Alii sub gravi id requirunt, alii sub levi (52). De vero praecepto, praesertim sub gravi, ex nullo textu i uris constat. Proinde stricta obli­ gatio adserenda non videtur (53). M 65. Ubi et quomodo asservandum sit oleum infirmorum. — 1. As­ servari debet in ecclesia vel sacrist ia, loco nitido et decenter ornato, in vaso argenteo vel stanneo, sub elavi diligenter custoditum. Doini retineri nequit, nisi propter necessitatem aliamve rationa­ bilem causam, accedente Ordinarii licentia (51), v. g. si domus parochi multum ab ecclesia distet, vel in casu transeunto quo citius noctu ac­ curri possit ad infirmum qui brevi inungendus videtur. Satis est licentia rationabiliter praesumpta. 2. Haec omnia sub levi tantum praecipiuntur, amoto tamen peri­ culo irreverentiae, ideoquo causa rationabilis quaelibet excusat. 3. S. R. C., Gandavcn., 16 dec. 1826, declaravit sacerdotes curam ani­ marum exercentes retinere non posse apud se, in domibus suis, sanctum oleum infirmorum, non obstante consuetudine contraria, « excepto casu magnae di­ stantiae ab ecclesia; quo in casu omnino servetur, etiam domi, rubrica quoad honestam et decentem tutamque custodiam » (55). Iterum interrogata eadem S. Congr., in Toletana, 31 aug. 1872, ad V, utrum parochi possint «retinere sanctum oleum infirmorum in domo sua, eo quod extra ecclesiam parochialem habitent, non obstantibus Sacrae Rituum Congregationis decretis «; respondit : « Negative, et servetur decretum diei 16 dec. 1826 in Gandavensi » (56). 4. Si insta de causa servetur in aedibus parochi aliusve sacerdotis, ibi quoque reverenter custodiatur in decenti capsula, sera clausa. Oleum vel per se solum, vel in bombacio aut alia materia bibula, servari potest; sed ad vitandum effusionis periculum, multo commodius ad infirmos defertur in bombacio aut simili materia. Rit. Rom, tit. V, cap. 1, n. 5. 5. Vetitum est mittere ad aegrotos aliosquo potentes oleum sanctum ut se liniant. Benedictus XIV ait: «Quamvis Quintaduenas in (52) (53) 734, S 1 Sed episcopo (54) (55) (56) Cfr. Prümmer, ΤΓΓ, n. 572; Gônicot-Silsm ms, ΙΓ, n. IIG; Noldin-Schmitt, III» n. 134. Quidam nituntur, ad affirmandum praeceptum, et quidem grave, praescripto can. et reep. 3. Oflioii, U sept. 1812, 10 lun. 1850. Cfr. Noldin-Schmitt, III» n. 434. minus recte. Neque can. 731, § l neque S. OlUcium in citatis respons. loquuntur de proprio seu dioecesano. Can. 735 et 916; Rit. Roni., Ut. V, cap. 1, n. 3 s. Decreta auth., n. 2650. Decreta auth., n. 3276. l 40 CAPUT Π. - ARTICULUS Π. Tract. 5 de extr. unet, asseruerit licere parochis mittere ad aegrotos aliosque petentes oleum sanctum infirmorum, ad hoc ut eo in suis in­ firmitatibus se liniant; nihilominus si quis hoc facere attentaret, gra­ vibus poenis a tribunali ecclesiastico plecteretur vel tamquam abutens sacramento Ecclesiae, vel tamquam suspectus non rectae fidei circa sacramentum extremae unctionis » (57). Articulus Π. De materia proxima extremae unctionis. 66. Materia proxima in genere. — 1. Materia proxima huius sa­ cramenti est unctio corporis infirmi oleo benedicto facta (1). De materia proxima licita, seu de unctionibus faciendis, vide n. 79. Oleum benedictum non est sacramentum, sicuti aqua in baptismo, sed usus olei. Unum enim sacramentum permanens est, scii. Eucha­ ristia: cetera omnia sacramenta, quorum materia est aliqua substantia corporea, extra usum neque signa neque causae gratiae sunt (2). Multi veteres Scholastici docent ad valorem sacramenti requiri plures unctiones, nempe unctionem quinque sensuum (3). Angelicus hanc rationem exhibet, cur quinque sensus ungendi sint: « Hoc sacramentum per modum curationis exhibetur. Curatio autem corporalis non oportet quod fiat per medicinam toti corpori appositam, sed illis partibus, ubi est radix morbi. Et ideo etiam unctio sacramentalis debet fieri in illis partibus tantum, in quibus est radix spiritualis infirmitatis... Principia peccandi sunt in nobis eadem, quae et principia agendi, quia peccatum consistit in actu. Principia autem agendi sunt in nobis tria: primum est dirigens, scii, vis cognoecitiva; secundum est imperans, scii, vis appetii ira; tertium est exsequens, scii, vis motiva. Omnis autem nostra cognitio a sensu ortum habet. Et quia, ubi est in nobis prima origo peccati, ibi debet medicina adhiberi, ideo inun­ guntur loca quinque sensuum... et propter appetitivam inunguntur aliquibus (57) Const. « Ex quo primum. », 1 mart. 1756. (1) Quidam veteres, quos videsis apud S. Bonaventuram (in IV Sent., D. 23, art. 2, q. 1), immerito dixerunt hoc sacramentum consistere in solo oleo ab Episcopo benedicto, ut in ma­ teria proxima, unctionem vero non esse materiam, sed applicationem huius materiae, sicuti comestio non est materia sacramenti Eucharistiae, sed eius applicatio. Sed contra ipse usus materiae remotae est materia proxima huius sacramenti. (2) Cfr. Suarez, disp. 40, sect. 2, n. 1 es. (3) De nonnullis Scholasticis res perspicua est; dc aliis dubia, cum non satis liqueat, utrum loquantur de necessitate ratione sacramenti, an solum ratione praecepti. de materia proxima extremae unctionis 41 rones; pedes autem inunguntur propter motionem, quia sunt principalius eius instrumentum. Et quia primum principium operationis humanae est cognoscitiva, ideo illa unctio ab omnibus observatur, quae fit ad quinque sensus quasi de necessitate sacramenti ; sed quidam non servant aliae; quidam vero illam servant, quae fit ad pedes et non quae ad renes, quia appetit i va et motiva sunt secundaria principia » (4). Inter modernos praedictam sententiam ut probabiliorem tenet Billot, qui ait: «Unctio quinque sensuum est certo sufficiens, sed et probabilius etiam essentialis; quamquam non improbabiliter, specu­ lative loquendo, aliqui dicant unctionem unam cum generali forma correspondente per se solam sufficere » (5). 67. 2. Communis et certa sententia est, materiam proximam huius sacramenti esso unctionem corporis aegroti. Discrepant autem Doctores cum circa numerum unctionum tum circa partes corporis ungendas. Plures veteres et plerique moderni docent materiam proximam huius sacramenti essentialiter consistere in unica unctione, ideoque unctionem quinque sensuum corporis requiri tantum ex praecepto. Nonnulli ex illis dicunt ad validitatem sufficere unicam unctionem in quovis sensu seu in qualibet corporis parte factam. Alii, contra, putant requiri unctionem in fronte (6). 68. Sententia vera. — Sententia quae tenet unicam unctionem ad valorem sacramenti sufficere, foro communis hodie est eaque uti certa habenda. 1° Id luculenter patot ex praxi Ecclesiae latinae et orientalis. Ritus ungendi infirmos in Ecclesia latina pro variis regionibus et temporibus varii omnino fuerunt, ita ut unicum elementum omnibus commune sola fuerit corporis unctio. Qua rituum diversitate non ob­ stante, Ecclesia eorum validitatem semper agnovit. Ergo. a) Sacranienlarium Gregorii M. haec habet de extrema unctione: · Sic perungat (sacerdos) infirmum de (deo sanctificato, cruces faciendo in collo et gutture et inter scapulas et in pectore, seu in loco ubi plus dolor imminet, amplius perungatur... Multi sacerdotes perungunt insuper in quinque sensibus corporis, idest in superciliis oculorum et in naribus deintus et in narium summi­ tate sive exterius et in labiis exterius et in manibus exterius, idest deforis (7). (I) Suppi., q. 32, art. 5 ct 6. (5) Dc sacramentis, IT, thes. XXV (p. 253, nota 2, cd. 7a). (6) Cfr. DrouVen, De re sacramentaria, lib. VIT, cap. 2, § 2; Kern, op. cit., p. 131 ss.; Diction. de thtol. rath., v. Extrême onction, 1982 sa. (7) Aligne, P. L. LXX, vui, 235. 42 CAPUT II. - ARTICULUS II. b) Theodùlplius Aurelianensis saec. ix, statuit duodecim vel Quindecim signa crucis oleo sancto super infirmum facienda esse. Sed ait: «Apostoli un­ gentes oleo infirmos, non amplius quam tres cruces cum oleo faciebant, et hos imitantes, graeci tres tantum faciunt, fundentes cum ampulla oleum infir­ morum in crucis modum super caput et vestimenta et totum corpus infirmi, incipientes crucem a capite usque ad pedes, in transverso a manu dextera usque ad brachia et pectus usque ad sinistram manum » (8). c) Ex antiquis Ritualibus constat unctiones factas fuisse in collo, in gutture, inter scapulas, in vertice, in fronte, in genis, in temporibus, in pe­ ctore, in mento, etc. Imo in nonnullis casibus una tantum unctio sive pectoris sive frontis sive unius sensus praescribitur (9). Rituale JSiecldinienee a Facultate Lovaniensi a. 1588 expresse appro­ batum haec praescribit: In morbis contagiosis, et peste grassante, ut peri­ culum vitetur, sufficit inungi sensus organum magis ad unctionem exposi­ tum, aut detectum» (10). Rituale Parisiense sic habet: «Si non possit super infirmum fieri nisi unica unctio, ungatur oculus vel aliud sensuum organum, et ceteris precibus praetermissis, dicetur: Per istam sacri olei unctionem...» (11). Codex Rhemensis refert ritum abbreviatum conferendi hoc sacramentum, ubi unius unctionis mentio fit (12). S. Albertus Magnus ait: «Diversarum Ecclesiarum et ordinum di­ versus est usus, quia in quibusdam Ecclesiis unguntur loca plura, et in quibusdam pauciora » (13). 69. 2° Doctorum auctoritas id confirmat. — Antoine quaerit « an essentiales sint unctiones quinque sensuum » et respondet: «Multi cum S. Thoma affirmant, et in Ecclesia latina servantur: ac proinde in praxi adhiberi debent, quantum fieri potest, praesertim cum constet ea re­ quiri ex praecepto. Non pauci tamen contendunt, ad valorem sacra­ menti sufficere unicam in quacumque corporis parte » (14). Isti veteres theologi, qui affirmant sufficere unicam corporis unctionem, sunt Sylvius, Natalis Alexander, Nicolaus Cetarius, Becanus, Vauroy, Estius, Tournely, Laymann, Coninck, Diana, etc. (15). (8) Migne, P. L. CV, 221. (9) Cfr. Martène, De antiq. Eccl. ritibus, lib. I, cap. 7. (10) Cfr. Antoine, Theol. mor., tract, de extr. unci., q. 2. (11) Tournely, tract, de extr. unet., q. 2, art. 1. I (12) Antoine, f. c.; Chardon, Histoire des sacrements; Extrême-Onction, 1715 (Miçne, Cursus theologiae completus, XX, p. 700 ss.). Π(13) In IV, D. 23, art. 10. 14) Theol. moralis, tract, dc extrema unctione, q. 2. . K'' ( 15) Sylvius, in Sunm. S. Thorn., Suppl , q. 32. art 0, q. 2; Natalis Alexander, Theol. doqm. et mor., t. V, lib. ΙΓ, cap. 1, pa#. 0» Nicolaus C cariu% tract, de extrema unct., cap. 7; Decanus, Summ» theol, fie sacrum, in specie, cap. 2«, q ■ ; auroy, Theol. mor., art. IV, t. II, ? DE MATERIA PROXIMA EXTREMAE UXCTIONI3 43 Omnes DD. veteres fatentur cum Suarez, qui valde accurate atque erudite disserit de hac re (1G), unctiones pedum et renum non esse necessarias ad sacramenti valorem; tum quia non sunt in usu apud omnes Ecclesias, tum quia illa renum, honestatis pudorisque causa, semper omittitur in feminis, et interdum etiam in vilis, qui propter debilitatas corporis Aires morbique languores, dimoveri nequeant sine gravi incommodo. 70. 3° Uti varia est disciplina Ecclesiae latinae, ita varia quoque est praxis Ecclesiae orientalis. a) Huc imprimis spectat testimonium Theodulphi, Episcopi Aurelianonsis, supra citatum (n. 68, 1°). b) Simeon, Archiepiscopus Thessalonicensis, ait: «Ita ergo in fronto inunctus ab omnibus presbyteris mente sanctificatur. Deinde in formam erucis in facie sensuum gratia delinitur, et tandem manus purificant sacerdotes per sanctum oleum in Christo misericorde coin­ quinatas sensationes animasque precibus emundantes, et absolutam sanctificationem exhibentes signo et gratia » (17). c) Arcadius presbyter modum unctionis apud Graecos A lgentem ita describit: «Graecorum sacerdotes ungunt aegri frontem, mentum, ambas genas, ita ut fieri videatur unctio in capite ad modum crucis: deinde pectus, tum manus idque ex utraque parte, postremo pedes > (18). d) Metrophanes Critopolus, Arcudii coevus, ait: «Uno ellychnio tincto in oleo aegrotum ungit (presbyter) in fronto, in pectore, in ma­ nibus et pedibus, ubique figura crucis » (19). e) Libri liturgici Graecorum non indicant quaenam corporis partes sint ungendae, ita ut per se sive plures sive pauciores, sive haec sive illa, inungi possint. Unde Papp.-Szildgyi ait: «Quae vero partes corporis inungi debeant, Euchologion non praescribit » (20). /) Id confirmant variae Synodi, quae de extrema unctione ex­ presse verba facientes, nihil de partibus inungendis dicunt (21). de ejr.tr. un-t., Ί, 3; Battus, in IV, D. 23, § 15; Tournely, tract. de extr. unct., 7, 2. art. 1; Layininn, lib. A’, tract. 8, cap. 3, η. 3; Coninck, (le sacram., disp. 19, dub. 3, η. 9 et 12; Diana, tract, de. sacr. extr. unct., resol. 11, n. 2. (16) Disp. 10, sect. 2, η. I sa. (17) De sacro ritu sancti old: Mimic, Γ. G. CLV, 527. (18) De concordia Kccl. occidentalis et orientalis in septem sacranunt. administrations, lib. V, cap. 7. Cfr. Jaoquemicr, L* Extrême-Onction chez les Grecs (Echos d’Orient, 1899, p. 135 ss.). (19) Confess., cap. 13. (23) Enchiridion luris Ecclesiae orientalis catholicae, η. 79. (21) Synodus provincialis Ruthenorum an. 1720, tit. III, $ 6; Acta et decreta Synodi provincialis Ruthenorum Galioioe an. 1851, tit. II, cap. 5; Concilium primum provinciale Alba Iulienso et Fogaroslonso an. 1872, tit. V, cap. 6. 41 CAPUT Π. - ARTICULUS II. g) Nec alii quidem Orientales catholici (Syri, Copti, Chaldaei, etc.) habent in liturgicis libris praescriptas partes inungendas. Exci­ piuntur tantum Maronitae et Armeni, ut dicetur in Appendice. 71. 4° Ex Ecclesiae orientalis praxi, quae valde discrepat a praxi in Ecclesia latina vigente, argumentum efficacissimum deducitur. Nec Summi Pontifices nec Concilium Lugdunense II et Florentinum, in quibus unio Graecorum cum Ecclesia latina statuta est, reprobarunt ritum unctionis apud Graecos adhiberi solitum, licet a ritu latino valde diversus sit nec semper unctionem quinque sensuum includat. Imo Summi Pontifices pluries declararunt ritus Orientalium servandos esse, nec scriptoribus licere eos damnare aut quomodocumque in dubium revocaro. Iluc spectant verba Benedicti XIV: Iniusta et fallax Ecclesiaeque paci atque unitati contraria est indicandi ratio, qui Latinorum tantummodo ri­ tualium notitiam habentes nec aliud scientes praeter ea, quae tradiderunt nonnulli ex nostris scriptoribus nostrarum quidem rerum periti, sed graecarum consuetudinum rudes eiusque rationis ignari, quam semper cum ipsis secuta est Apostolica Romana Sedes, non dubitarunt damnare quae cum latino ritu conformia et consentanea non reperiebant » (22). 72. 5° S. Officium die 25 april. 1906, probante SS.mo, sequens tulit decretum : « In casu verae necessitatis sufficere formam : Per istam sanctam unctionem indulgent tibi Dominus quidquid deliquisti. Arnen» (23). Quae forma necessario supponit unam unctionem sufficere ad validitatem sacramenti. Idem S. Officium die 9 mart. 1917 declaravit, cessanto periculo, singulas unctiones esse supplendas absolute, non autem sub condi­ tione (24). Haec declaratio est maximi momenti, ut pote quae mani­ feste supponit sacramentum unica unctione collatum certo validum esse. Sane si dubius esset valor sacramenti, conditdonate, non vero absolute, aliae unctiones supplendae dicerentur. Igitur istae unctiones nonnisi ad integritatem et ex praecepto suppleri debent. 73. 6° Demum id expresse confirmat can. 947, § 1, qui statuit: «In casu necessitatis suflicit unica unctio in uno sensu seu rectius in fronte cum praescripta forma breviore ». Praescriptum istud, sedulo attendas, non est mere disciplinae, sed (22) Ep. onoycl. « Et quo », 1 mart. 1756, § 4 5. (23) A. S. S. XXXIX, 273. (24) A. A. S. IX, 178. DE .MATERIA PROXIMA EXTREMAE UNCTIONIS 45 proprio ot stricto sensu doctrinale, et cum per Codicem universae Ec­ clesiae proponatur, habendum est tamquam infallibiliter propositum. 74. Conclusio. — Ex dictis multiplex conclusio eruenda: 1° Sen­ tentia, quae tenet unicam unctionem in fronte ad valorem sacramenti sufficere, certa est. 2° Unica unctio in fronto sufficit ad valorem non solum in casu necessitatis, sed in quolibet casu, quamvis illicito id fiat, cum probe distinguenda sit quaestio de valore a quaestione de liceitate. 3° Sententia, quae affirmat unicam unctionem in quavis parte capitis factam satis esse ad sacramenti validitatem, vel certa vel saltem probabilissima est. 4° Sententia, quae dicit sufficere ad valorem unicam unctionem in quovis sensu seu in qualibet corporis parte, solide probabilis imo valde probabilis est. 75. Contra primam conclusionem nihil deduci potest ex decreto Eugenii IV pro Annonis et ex sententia Scholasticorum. Eugenius IV, aiunt, in decreto pro Annonis, docet infirmum un­ gendum esso in oculis, in auribus, in ore, etc. Ergo materia proxima huius sacramenti essentialiter non consistit in unica unctione. Responsio clara atque obvia est. Eugenius ea tradit per modum praecepti, quin ullo modo decernat omnes illas unctiones requiri ad essentiam sacramenti. Praeterea Eugenius IV expresse memorat etiam unctionem pedum et renum, quae eodem modo praecipitur ac unctio quinque sensuum. Porro no ipsi quidem adversarii affirmant unctionem pedum et renum pertinere ad sacramenti valorem. Ergo. Doctores scholastici, inquiunt, materiam proximam huius sacra­ menti communiter docuerunt consistere in unctione quinque sensuum. Atqui communis doctorum sensus in hac re nequit esse falsus. Ergo sententia, quae tenet sufficere unicam unctionem, non potest admitti. Huic difficultati manifesta occurrit responsio. Falsum est Doctores scholasticos communiter docuisse materiam proximam huius sacramenti essentialiter consist ero in unctione quinque sensuum, Multi, ut 2. Utrum infirmis peste detentis administrari possit extrema unctio aliqua virga, in cuius extremitate adsit modicum bombicis. 3. Utrum hoc sacramentum, pe­ ste grassante, licite et absque scrupulo omitti valeat. 4. Utrum, in hypothesi quod non possit omitti, administrari valeat per unicam unctionem; an vero de necessitate perficiendae sint singulae illae unctiones quae in Rituali Romano praescribuntur ». »S'. Oflicium die 11 iul. 1754 respondit: « Sua Santità si degnô ordinare che in risposta si raccomandasse alia vigilanza e zelo delVic. Ap. il procurare con tutto lo studio 1’amministrazione della SS. Eucaristia e della estrema unzione, anche in tempo di peste, perché quoi miseri appestati nelle estreme loro angustie non restino privi di si grande aiuto e conforto per la salute delle loro anime, e che circa il modo di amministrarli potranno i missionari regolarsi nelle manière edusi altre volte praticatisi nelle occasioni di peste, in quoi paesi tanto frequente, purcbc si faccia con dovuta decenza, e si cerchi scansare ogni inconveniente che potesse in qualsivoglia modo esporre alla irriverenza un’azione si sacrosanta» (38). lude colligitur, administrationem sacramenti extremae unctionis non esso omittendam tempore pestis (idem dicas de quovis alio morbo), sed peri­ culum contagionis esse vitandum per usum alicuius virgae seu instrumenti, secundum loci consuetudinem, dummodo reverentiae atque honestati cau­ tum omnino sit. Consuetudo ministrandi, extra casum necessitatis, extremam un­ ctionem instrumento aliquo, v. g. penicillo seu virgula, nullatenus potest sust inori ideoque omnino eliminanda est (39). Eatenus dicitur ministranda extrema unctio ipsa manu ministri, quatenus adsit tactus physicus sive immediatus. Hic autem multiplici modo potest excludi: per usum virgae, in cuius extremitate adsit bombix .sacro oleo tinctus, per usum virgae seu penicilli immediate sacro oleo tincti, per bombieem sacro oleo tinctum manu sacerdotis variis infirmi sensibus admotum. Penicillus seu instrumentum, quod sacro oleo tinctum fuerit, post usum comburendum est vel saltem accuratissime abluendum, et aqua in sacrarium vel, si hoc desit, in ignem mittenda. (38) Collect. S. C. de Prop. Fide, I. p. 370, nota 1. (30) S. R. C., Portus Aloisii, 9 maU 1857, ad II; Toletana, 31 nug. 1872, ad I, IU, et IV Colimcn , 12 iul. 1901, ad VIII; Décréta auth., mi. 3051, 3276 ot 1077. 1 __ Cappello, De Sacramentis, III. 50 CAPUT Π. - ARTICULUS Π. Obligatio ministrandi extremam unctionem absque instrumento gravis est; quare, extra casum necessitatis, lethaliter peccaret, qui illam ministraret adhibito instrumento. Hoc secluso, obligatio gravis non videtur ministrandi tactu physico sive immediato. Unde verius sub levi tantum tenetur minister physice tangere partes corporis inun­ gendas. Unctiones faciendae sunt pollice dextero intincto in oleo sancto. Utrum sub gravi au sub levi unctiones ita faciendae sint, controvertitur. Quidam censent solum in casu gravis necessitatis fieri posse cum alio digito (40); ideoque censent sub gravi illud requiri. Alii dicunt, sub levi; demum non­ nulli strictam obligationem sub poena peccati excludunt. Quae sententia satis probabilis videtur. Sane can. 947, § 4 nullam facit expressam mentionem de pollice; praeterea, minima aut forte nulla videtur irreverentia si alio digito fiant unctiones; demum, antiquitus non semper adhibitus fuit pollex pro sacramento extremae unctionis ministrando, ut liquet ex libris liturgicis. Pollex intingendus est oleo ad singulas unctiones, sed, si organum sit duplex, ungendum est duplici unctione, sed unica intinctione pol­ licis. Unctio fit pollice non a parte unguis, sed a parte opposita seu inferiori. 81. 2. Fieri debent unctiones per modum crucis, ut praescribit liiiuale Romanum: « Deinde, intincto pollice in oleo sancto, in modum crucis (minister) ungit infirmum in partibus hic subscriptis » (41). Unctio Iit ducendo primam lineam crucis, a parte superiori or­ gani, secundam a sinistra ad dexteram respectu inungentis. Id sub gravi certe non requiritur. Num saltem sub levi? Proba­ bilem censemus sententiam id negantem, quia de stricto praecepto non constat. Practice satis erit, ex qualibet rationabili causa, simplici tactu unctionem peragere. 82. 3. Minister qui assistit, si est in sacris, vel ipsemet sacerdos qui sacramentum administrat, « post quamlibet unctionem, tergat loca inuncta novo globulo bombacii vel rei similis, eumque in vase mundo reponat, et ad ecclesiam postea deferat, comburat, cineresque proficiat in sacrarium » (42). > Combustio globuli bombacii vel rei similis non est stricte praecepta, dummodo vitetur quaevis irreverentia. Ipsi globuli oleo intincti possunt profici in sacrarium. At practice melius est ut comburantur. (40) Pniminer, 111, n. 571. (41) Tit. V, cap. 2, n. 8. (42) Hit. Hom., tit. V, cap. 2, η. 9. T>E MATERIA PI 83. 4. Si organum alicuius sensus est duplex, ut sunt oculi, aures, utrumque inungitur sub una formae prolatione, incipiendo a dextero. Rituale Rom. monet: « Dum oculos, aures, et alia corporis membra, quae paria sunt, sacerdos ungit, caveat ne alterum ipsorum inungendo, sa­ cramenti formam prius absolvat, quam ambo huiusmodi paria membra perunxerit » (43). Ut requisita simultaneitas materiae et formae certa sit, curandum ut simul cum formae prolatione ipsa unctio inchoetur et finiatur. Quidam putant exsistere grave Ecclesiae praeceptum ungendi utrumque organum sensuum, nisi excuset aliqua necessitas, v. g. magna difficultas vertendi aegrotum (44). Unde eruatur istud praeceptum et quidem grave, nescimus prorsus. Cer­ tum nobis videtur, agi de obligatione levi, a qua proinde excusat quaelibet causa rationabilis; v. g. si nequeat infirmus verti in alterum latus aut non­ nisi cum aliqua difficultate, licebit omittere unius oculi vel auris unctio­ nem, etc. Imo nares non sunt ambae necessario ungendae; sufficit ut un­ gatur nasus in summitate, ut expresse tradunt nonnulli libri liturgici veteres. Item, ad os quod attinet, inungi potest sive utrumque labium superius et inferius distincta unctione sive os ipsum labiis compressis sive, ubi hoc diffi­ cile sit, alterutrum labium. Unctio oculorum fit oculis clausis seu in palpebris aut superciliis; auricularum, in lobulo seu in extremitate inferiori, non in alveolo; narium, ?ut in extremitate summitatis, et tunc sufficit unica unctio, aut in utraque parte; oris, non in lingua, sed in labiis, ore compresso; si tamen infirmus labia comprimere nequeat sine incommodo, satis est inungere unum labium, consultius inferius. Manus interius ungi debent, exceptis tamen presbyteris, quorum manus, cum in ordinatione iam fuerint interius unctae, sacro infir­ morum oleo exterius ungendae sunt (45). Unctio pedum fieri potest sive in parte superiore sive in parte in­ feriore eorumdem, aut etiam in alia parte, pro commoditate infirmi, si pedes ipse vertere nequeat (4G). 84. 5. Si aegrotus caret aliquo organo, ex. gr. manu vel pede, un­ gendus est in parte proxima, eadem verborum forma (47). Si caret aliquo sensu, ut v. g. caeci a nativitate, nihilominus organum istius sensus ungendum est. (13) (44) (45) (46) (47) Tit. V, cap. 1, n. 18. Οίτ. Lehmkuhl, II. n. 720; Prüinnier, III, n. 074. Ril. Rom., tit. V, cap. 1, n. 17. S. R. C., RJialonen., 27 uiur. 1830; Dec re la aulh., u. 2743. Rit. Rom., tit. V, cap. 1, n. 19. 52 Caput it. - articulus π. 85. Ordo servandus. — 1. Servare ordinem inter unctiones par­ tium certissime de sacramenti necessitate non est. 2. Num autem inversio ordinis sit graviter illicita, si fiat sine insta causa, controvert! tur. Nonnulli affirmant, quia « esset contra usum Ec­ clesiae in re notabili » (48). Plures negant, tum quia non constat de re notabili, aliter ac opi­ nentur patroni sententiae oppositae, tum quia ex nullo Ecclesiae do­ cumento constat agi de vero praecepto et quidem gravi. Haec altera sententia longe verior est, cum obligatio sub poena peccati mortalis ideoque aeternae damnationis non sit marte proprio asserenda. Imo probabilis nobis est opinio quae tenet, secluso contemptu et irreverentia, non omnem inversionem ordinis unctionum esse peccatum, v. g. si prius ungantur nares et postea aures. 86. An et quale peccatum sit omittere aliquam unctionem. — 1. De unctione renum, quae semper omittenda est ac de unctione pedum, quae ex qualibet rationabili causa omitti potest, supra dictum est (n. 79, 2). 2. Doctores plerique tenent, ob certum Ecclesiae praeceptum, gra­ viter peccare, qui, extra casum necessitatis, unum e quinque sensibus ungere omittit. Profecto si fieret una tantum unctio, v. g. in oculis vel auribus et ceterae omnes omitterentur, peccatum foret grave. Item verius si duae solae fierent, ex. gr. si ungerentur oculi et aures vel nares dumtaxat, culpa esset lethalis. Si, contra, ungerentur oculi, aures, nares, os, et omitteretur unctio manuum, peccatum, iuxta non­ nullos, esset leve; ideoque causa quaelibet rationabilis a tali unctione excusare dicitur, v. g. incommodum ex parte infirmi, penuria tem­ poris, etc. Hanc sententiam improbabilem dicere non audemus. 87. Preces recitandae. — 1. Ante et post unctiones recitari debent preces secundum ordinem a Rituali Rom. praefinitum. 2. Quidam dicunt istas preces, nisi excuset urgens necessitas, re­ citandas esse sub gravi; quidam sub levi. Verius ita distinguendum: preces in Rituali praescriptae, per se obligant quidem sub gravi, at non de omnibus et singulis precibus id affirmandum. Quare si quis omittat unam aut alteram precem, venialiter tantum peccat. Item, saltem pro­ babiliter, si omittat preces recitandas vel ante rd post unctiones. (48) Cfr. S. Alplu, 1. VI, n. 710. S. Doctor allegat pro hac sententia Suarez, Bonaclna et Sà. At minus recte. Suarez, (disp. 10, sect. 2, i, i) docet ordinem inter unctiones servandum esse, · quia ita habet Ecclesiae consuetudo, quae sine aliquo peccato non potest omitti ». Bonae i na, (punct. 5, n. 20) non loquitur de peccato. Item Emm. Sa, (v. ejrlreinu unctio, η. 12) nullam facit mentionem de peccato. DE MATERIA PROXIMA EXTREMAE UNCTIONIS 53 3. Orationes, si tempus non patiatur, aut ex parte aut in totum possunt omitti, remotis scrupulis et anxietatibus (49). 4. Quando sacramentum extremae unctionis pluribus infirmis mi­ nistratur, sacerdos singulis aegrotis crucem pie deosculandam porrigat, omnes preces quae unctiones praecedunt, plurali numero semel recitet, unctiones cum respectivis formis super singulos aegrotos efficiat, omnes vero preces, quae unctiones subsequuntur, plurali numero semel dicat (50). 5. Litaniae et psalmi poenitent iales non praescribuntur, sed solum commendantur; idcirco, etiam nulla excusante causa, licite semper omitti possunt. 6. De loco, de vestibus sacris, de ritu etc. fuse suo loco sermo fiet (n. 320). M 88. Utrum ante, an post poenitentiam et sacrum Viaticum, sit ministranda extrema unctio. — 1. Oliin ministrari solebat ante sacrum Viaticum, ut patet ex antiquis Ritualibus. Iste mos adhuc servatur apud nonnullos ordines, ex. gr. penes Fratres Praedicatores. Ad rem Benedictus XiV merito ait: <■ Nemo, qui ecclesiasticae historiae non sit omnino imperitus, inficiabitur, usum quondam fuisse, ut sacro oleo linirentur post peractam quidem sacra mentalem confessionem, sed prius­ quam Christi Corporis reficerentur Viatico: quod multis exemplis probat Suarez (disp. 44. sect. I. η. 8), atque ex pluribus Ritualibus ac Synodorum statutis demonstrat Launoius etc... Neque ad hanc inducendam consuetu­ dinem, legitimam defuisse causam, ait citatus Suarez. Cum enim extrema unctio sit perfectio et consummat io poenitentiae, uti communiter appellatur a Patribus, quae peccatorum reliquias abstergit, uti a Tridentiiio edocemur, non sine rationabili causa, poenitentiae coniungebatur, ut per utrumque sa­ cramentum homo perfecte expiatus, sine ulla animae sorde caelestem panem degustaret» (51). Postea addit (1. e.): «At nihilominus praedicta consuetudo ne priscis quidem temporibus fuit ubique atque apud omnes inviolate servata; alia quippe praesto sunt aeque vetusta Ecclesiarum statuta, sacram unctionem post Viaticum exhiberi praecipientia... Haec vero posterior praxis adeo poste i praevaluit, ut Cateehismus Concilii Tridentini, S. Carolus Borromaeus in suis Instructionibus, ac innumera Ritualia, extremam unctionem post Viaticum praeberi decreverint ». ,- Cuius porro disciplinae mutationis haec affertur ratio a Suarez, scii. Eucharistiam praeberi non solum qua Viaticum, sed etiam ut (49) flit. Hom., tit. V, cap. 2, η. 6. (50) Uit. Rom., tit. V, cap. 1. n. 22. (51) De Synodo dioec., lib. VIII, cap. 8, n. 1. 54 CAPUT Π. - AHTICULUS Π. cibum ad confortandum in via, et ideo, ut detur, non esso exspectandum ultimum vitae periculum; extremam unctionem vero esse sacramentum exeuntium, quasi in ultimum subsidium institutum (52). 2. Ex Rituali Rom. prius aegrotanti ministrari debet Eucharistia, sacramentali confessione praemissa, postea extrema unctio. «Illud in primis ex generali Ecclesiae consuetudine observandum est, ut si tempus et infirmi conditio permittat, ante extremam unctionem, poenitentiae et Eucharistiae sacramenta infirmis praebeantur » (53). Dein additur: « Quod si aegrotus velit confiteri, (sacerdos) audiat illum et absol­ vat » (54). 3. Certo grave non est ministrare extremam unctionem ante Via­ ticum; imo nec leve, si causa rationabilis, quaecumque ea sit, illud suadeat. Quidam censent verum praeceptum de hac re non haberi, ideoque, etiam deficiente peculiari causa, nullum per se esse peccatum. Benedictus XIV dicit, se « nequaquam » improbare morem, ut extrema unctio ante Viaticum conferatur, «si aegrotus, ex pio desiderio se melius ad Eucharistiam praeparandi, ita aecum fieri expostulet ■ ; ac proinde « ad indul­ gentiam privatae et peculiari infirmi devotioni », licite ministrari posse ex­ tremam unctionem ante Viaticum (55). Addit tamen: Parochis iniungeremus, ut extremam unctionem petentibus ante Viaticum suaderent, tutius et utilius fore Ecclesiae Romanae ritui ac usui, a maiori parte Ecclesiae ca­ tholicae iam recepto, se accommodare» (56). 89. Num praemittenda confessio? Si poenitens conscientiam pec­ cati mortalis non habeat, certe obligatio confitendi deest. Si habet huiusmodi conscientiam (et ratione utatur ac possit con­ fiteri), per se necesse non est ex vi ordinis sacramentorum, ut praemit­ tatur confessio; solum per accidens talis necessitas saepe occurrero potest. Ratio primi est, quia ad digno suscipiendum hoc sacramentum, sufficit esso contritum; neque ex sola rei natura aut generali ratione sacramentum aliud exigitur. Ratio secundi, quia cum sacramentum sit exeuntium do hac vita, supponit· hominem iam versari in periculo mortis, in quo necesse est omnia peccata mortalia confiteri. Idcirco per se confessio instituenda, cum semper id praemittatur, quod maxime necessarium est; porro necessaria gratiae dispositio certius per con­ fessionem comparatur. Ergo. (ό2) (53) (54) (55) (56) Disp. 44, sect. 1, u. 8. Tit. V, cap. 1, n. 2. Tit. V, cap. 2, n. 4. De Synodo dioec., lib. VIII, cap. 8, n. 2. Cfr. Lacroix, lib. VI, part. 2, u. 2094; Dicastillo, tract. 7, q, unie., dub. 3, n. 4 3 66. DE MATERIA PROXIMA EXTREMAE UNCTIONIS 55 Si contingat, aliquem post confessionem et susceptum Viaticum aliquod peccatum mortale committere, nec possit commode sine aliqua inora confessionem praemittere, non peccabit suscipiendo extremam unctionem cum sola contritione et proposito postea confitendi pec­ catum illud. Regulariter vero loquendo, merito animadvertit Suarez, consultius est in tali eventu praemittere confessionem, quia est securius; et moraliter nulla est infamia vel nota generatur in eo articulo ex qualibet repetita con­ fessione: inio hoc solet maxime circumstantes aedificare, quia si culpa fait publica, est optimum exemplum et eo tempore fere necessarium, quod statim fiat confessio; si vero peccatum fuit occultum, nemo illud prudenter suspi­ cabitur propter confessionem iteratam, nam in eo articulo sunt aliae quam plurimae occasiones iterandi confessionem » (57). 90. Administratio extremae unctionis in casu necessitatis et obli­ gatio supplendi unctiones. — 1. Urgente necessitate, ut supra dictum est (n. 72), sufficit unica unctio. 2. Necessitas adesse potest tum ex parte infirmi, tum ex parte ministri, tum ex parte aliorum, tum denique ex parte adiunctorum. Igitur huiusmodi necessitas erit non solum quando aegrotus versatur iu periculo imminenti mortis, sed etiam ob causas mere extrinsecus, ex. gr. occasione incendii vel alluvionis aut hostium incursionis, tem­ pore pestis vel terrae motus, propter summam penuriam temporis aut periculum mortis imminens ipsi ministro aliisve. Necessitas adesse censetur, ex parte aegrotantis, non tantum quando mors ipsa, perspectis signis externis communibus, apparet iam eventu; sed etiam in periculo mortis secundum communem aestimationem im­ minentis, ideoque in casu, ut aiunt, mortis apparentis, sive stricto sive latiore sensu ea sumatur. Assimilari potest casui necessitatis etiam isto: si moderator et ministri nosocomii, vel consanguinei aut familiares, ubi decumbit aegrotus, ita sunt religioni infensi, ut saftramenta nonnisi omnino secreto ministrari possint; item quoties longior ritus, v. g. in unctione amentis, sacramentum exponeret periculo gravis irreverentiae. 91. 3. Quoad verba: « salva obligatione singulas unctiones supplendi, cessante periculo» (can. 917, § 1), haec sunt animadvertenda: 1° Vox periculi non est intelligenda dumtaxat de periculo mortis ipsius infirmi imminente, quo regularis administratio physice aut moralitor impediebatur; sed do quocumque periculo, forte ipsi ministro (57) Dlsp. 14, sect. 1, n. 10, 56 CAPUT II. - ARTICULUS II. aliisve imminente, sive ex incendio aut alluvione aut incursione hostium provenerit sive ex terrae motu aliavc causa. Intelligi debet etiam do cessatione articuli mortis proprie dicti, ita ut maneat solummodo pe­ riculum. Magnum quippe est discrimen inter articulum et periculum mortis (58). Igitur verba: « cessante periculo» triplici sensu accipi seu triplici in casu verificari possunt: a) si cesset articulus mortis, sed maneat adhuc periculum eiusdem; &) si maneat mortis periculum quoad in­ firmum, sed cesset quoad ministrum conferentem sacramentum, v. g. occasione incendii, alluvionis, etc.; c) generatim, si tempus adsit, ut dicitur in can. 759, § 1 de baptismo collato in mortis periculo. 2° Singulae unctiones supplendae sunt ex praecepto Ecclesiae, non autem ex necessitate sacramenti. 3° Obligatio supplendi ceteras unctiones gravis dicitur a non­ nullis, cum agatur de integritate sacramenti. Sane, aiunt, si preces ante et post unctiones recitandae urgent sub gravi, nonne a fortiori gravitas obligationis asserenda est quoad unctiones supplendas? At­ tamen de huiusmodi gravitate obligationis non constat, ideoque be­ nignior sententia tenenda. 4° Istae unctiones suppleri debent absolute, non autem conditionate (n. 109), cum non iteretur sacramentum, sed solum perficiatur. 5° Si forte sacerdos inter unctiones deficiat, alius unctiones iam factas iteraro non debet, sed sufficit, ut addat eas, quae adhuc desunt. 6° Supplenda est etiam unctio sensus, quae prius fuit impedita aut ex oblivione praetermissa aut non bene facta. 7° Omissae unctiones quam citius supplendae sunt, ita ut cum prima iam facta velut partes intégrales uniri queant. Post dimidiam circiter horam, obligatio supplendi probabilius deest, quia, notabili tempore iam praeterlapso, unctiones moral iter uniri non posse videntur. Quidam tamen, v. g. Vermecrsch (1. c.), tenent unctiones supplendas esse quamdiu duret idem mprbus periculosus, ut sacramentum plenius reci­ piatur. Nam, aiunt, extrema unctio sub aliquo respectu comparari potest eum Eucharistia, quae sub una specie plene quidem recipitur, sed magis integre sub utraque specie, ita ut receptio alterius speciei gratiam augeat si melius dispositum inveniat subiectum. Sic quaelibet unctio cum sua forma perfecte significat effectum sacramenti iliumque etiam producit; sed novis unctionibus significatio iteratur, et novus titulus gratiae ponitur, sive eiusdem gratiae, si manserit eadem dispositio, sive amplioris, si perfectius dispositum sit subiectum. Addunt: specialis etiam efficacia ad sananda peccata, quae per singulos nominatim commissa sunt, admittenda est. (58) Ctr. Cappello, Dc eacramcnlis, I, n. 481; Vcrmevrseh, III, n. 051. de materia proxima extremae uxctionis 57 Ista opinio pia quidem dicenda, at solido fundamento theologico niti non videtur. 92. 4. Rituale Rom. haec debet: « Si quis autem laboret in extremis, ot periculum immineat, ne decedat antequam finiantur unctiones, cito ungatur, incipiendo ab eo loco: Per istam sanctam unctionem etc., ut infra: deinde, si adhuc supervivat, dicantur orationes praetermissae, suo loco positae. Si vero dum inungitur infirmus decedat, presbyter ultra non procedat, et praedictas orationes omittat. Quod si dubitet an vivat adhuc, unctionem prosequatur, sub conditione pronuntiando formam, dicendo: Si vivis, per istam sanctam unctionem etc., ut in­ fra » (59). Haec verba sat clara non videntur eaque omnem dubitandi ra­ tionem nullatenus excludunt. Proinde nonnulla animadvertenda: 1° Si, dum sacerdos recitat preces ante unctiones, immineat periculum ne infirmus decedat antequam ungatur, omittendae sunt preces et statim faciendae sunt unctiones vel, necessitate urgente, unica unctio fiat in fronte. Quod practice, in hisce rerum adiunctis, semper erit faciendum. 2° Si periculum gravissimum mortis superveniat post primam vel alteram unctionem, statim in fronte moribundus ungendus est; postea prosequendae sunt aliae unctiones. 3° Si mors superveniat, item post primam vel alteram unctionem, vel dum recitantur preces ante unctiones, statim unica unctio facienda est in fronte. Idque sub gravi, nostra sententia; quia licet Titius vi­ deatur iam mortuus, nihilominus vere mortuus adhuc non est. Agitur quippe do paucis minutis seu de uno above momento. Porro, secundum communem ac certam peritorum doctrinam hodie receptam, a statu mortis apparentis ad momentum mortis realis saltem duo vel tria mi­ nuta (iuxta multos, complura) procul dubio decurrunt. Tempore in­ termedio sacramentum extremae unctionis potest profecto, imo et debet ministrari. 4° Hinc patet quomodo intelligonda sint verba Ritualis Rom. (1. c·.): «Si vero dum inungitur infirmus decedat, presbyter ultra non procedat, et praedictas orationes omittat». Si, dum inungitur, scii, post primani vel alteram unctionem, ut supra, infirmus decedat seu decedere videatur, statim in fronte un­ gendus est. Si mors superveniat post plures iam factas unctiones, aliae possunt omitti, cum constet do sacramenti valore. At possunt quoque suppleri, additis etiam ceteris orationibus, secundum ea quae modo (59) Tit. V, cap. 1, nn. Γ-, 13, 14. 58 CAPUT Π. - ARTICULUS III. (η. 3°) tradita sunt. Quare vox « omittat » praeceptum nequaquam si­ gnificat, sed tantum obligationem excludit. 5° Difficultate non carent seu carere non videntur cetera verba Ritualis Rom. (1. c.): « Quod si dubitet an vivat adhuc, unctionem pro­ sequatur, sub conditione pronuntiando formam ». Haec verba cum praecedentibus coniungenda sunt. Consideratur scii, alia hypothesis. Si dum infirmus inungitur, in eam conditionem labatur ut dubium exsistat utrum adhuc vivat necne, Rituale dicit unctiones esse prosequendas conditionate. Quod verum profecto est, speculative loquendo; sed practice vix videtur praefata hypothesis verificari. Quare in praxi ita rectius proce­ dendum, ut supra. Si, dum inungitur, i. e. post primam vel alteram unctionem, infirmus labatur in praedictam conditionem, illico in fronte ungendus est. Qua facta unctione, minister prosequi debet ceteras un­ ctiones, sed absolute, non autem sub conditione, cuin sacramentum sit iam collatum. Si. contra, infirmus in dictam conditionem labatur post p hires factas unctiones, necesse non est ut minister ungat in fronte, cum sacramentum, pluribus factis unctionibus iam sit valide collatum; nihilominus prosequi debet unctiones et quidem absolute, non autem conditionate, tum quia ex dictis superius mors realis nonnisi post aliquot saltem minuta revera accidit, tum quia, si plures unctiones iam factae fuerint, ceterae solum ad integritatem sacramenti praescribuntur. 6° Si cessaverit omnino periculum mortis ex parte infirmi, controvertitur num. facta unctione in fronte, aliae unctiones fieri possint an debeant. Quidam censent esse omittendas, et quidem sub gravi; alii dicunt omittendas esse sub levi; alii, contra, licito fieri posse affir­ mant, quia agitur de ritu perficiendo. Secunda sententia probabilior est. 93. In dubio utrum adsit necne vera necessitas, num liceat mini­ strare extremam unctionem in fronto, controvertitur. Alii affirmant, alii negant. Si dubium est negativum, spernendum; si ost positivum et probabile, licet ministrare. Qua in re scrupuli ot anxietates sepo­ nantur plano. Num grave, an leve sit conferre hoc sacramentum per unicam unctionem in fronte, extra necessitatis casum, disputatur. Plerique affirmant; pauci negant aut dubitant. Videtur ita verius di­ stinguendum: si certo constat non agi de necessitate, peccatum probabilius est grave, quia violatur praeceptum Ecclesiae in re gravi; si dubitetur serio utrum adsit vera necessitas, peccatum nullum est; si dubium est leve, culpa erit venialis, nisi, ut plerumque accidere solet, quis scrupulo aut anxietate con­ scientiae excusetur. DE MATERIA PROXIMA EXTREMAE UNCTIONIS 59 94. Animadvertenda. — Ad praxim quod attinet, haec naviter attendenda : 1° Semper aut fere semper potest sacerdos extrema unctione munire adultum, qui vulgo recenter mortuus credatur absque ultimis sacramentis, nisi mors fuerit certo comprobata, praesertim per cada­ veris corruptionem. 2° Etiam post plures horas possunt extrema unctione donari, licet mortui credantur, qui laqueo suspensi sunt, aquis submersi, ful­ gure correpti, vulnere necati, cholera infecti, asphyxia exstincti, etc. Multi censent, nec sine fundamento, quoad omnes generatim, plures decurrere horas a morte apparenti ad mortem realem. 3° Si sacerdos ungere coeperit hominem certo Adventem, numquam debet cessare ab unctione perficienda, quia, licet aegrotus vi­ deatur interea obiisse, probabilissime tamen adhuc vivit. -1° Docendi sunt fideles do obligatione vocandi sacerdotem, ut sacramenta conferat iis qui repentino accidenti correpti sunt, licet mortui appareant. 5° Quoties sacerdos potest sacrament um ministrare, v. g. mortuis apparenter, ad id per se etiam tenetur, et quidem per se sub gravi (60). Ratio est, « quia cum licite possit facere, vel ex caritate vel ex iustitia (si ipsius pastor est), ad hoc obligatur; quod etiam verum est respectu eorum qui contrariam sent entiam tenent ; quia cum hanc sen­ tentiam possint in praxi tuto sequi propter suam probabilitatem, idque sit saluti moribundi valde expediens, aut etiam necessarium, si solum sit attritus, ad hoc, ut diximus, vel ex caritate vel ex iustitia te­ nentur » (61). 95. De administrando hoc sacramento iis qui versantur in statu mortis apparentis alibi fusius dicetur (n. 243); item de conditionata administratione ac de ritibus et caeremoniis servandis (n. 109). Articulus III. De forma extremae unctionis. 96. Praemittenda. — 1. Cuiuslibet sacramenti forma in iis verbis consistit, in quibus materia proxima ad sacramenti significationem ele­ vatur. Porro materia proxima sacramenti extremae unctionis est unctio (60) Cfr. Suarez, disp. 23. ecot. 1. η. 5; Vaaquez, dr poenit.. q. 91. art. 2, dub. 1, n. 38; S. Alph., Hb. VI, n. 182. (61) Diana, part. Ill, tract. 3, rceol. 0; Ball.-Palm., V, n. 235, 3"; Ferrcrce, II, n. 856. 60 CAPUT IT. - ARTICULUS IIT. corporis infirmi, sive fiat in pluribus sive in una tantum corporis parte. Quare forma huius sacramenti in iis verbis consistere debet, quae ipsam unctionem comitantur, quia materia et forma pro indole cuiuslibet sa­ cramenti moralitor coniuncta esse debent. 2. Sicut materia proxima extremae unctionis nec semper nec ubique eadem fuit specie tenus, ita nec semper nec ubique eadem fuerunt verba formae. 3. Olim nonnulli dicebant, perspecta magna formarum diversitate, extremam unctionem non habere formam extra se ipsam, « quia unctio tali oleo facta est sibi forma » (1). Quae opinio erronea et obsoleta di­ cenda. S. Thomas ad rem ait: Respondeo dicendum, quod quidam dixerunt quod nulla est forma do necessitate huius sacramenti; sed hoc videtur de­ rogare effectui huius sacramenti. Quia omne sacramentum efficit significando; significatio autem materiae non determinatur ad effectum determinatum, cum ad multa se possit habere, nisi per formam verborum; et ideo in omnibus sacramentis Novae Legis quae efficiunt quod figurant, oportet esse et res et verba. Et praeterea, lacobus totam vim huius sacramenti videtur constituere in oratione, quae est forma huius sacramenti, ut dicetur paulo post; ideo praedicta opinio praesumptuosa videtur et erronea. Et propter hoc «licendum, sicut communiter dicitur, quod habet formam determinatam, sicut et alia sacramenta » (2). 97. Forma extremae unctionis. — 1. Forma huius sacramenti est oratio significans effectum sacramenti. Haec doctrina communis ost ac theologico certa (3). Oratio hic sumitur stricto sensu, nempe pro petitione qua effectus sacramenti a Deo producendus imploratur. Quare forma extremae unctionis debet esse deprecativa, adeo ut non sufficiat mere indicativa, ut infra explicabitur (n. 104). 2. Enuntiata doctrina perspicuo probatur ex textu S. lacobi, qui ait: «Infirmatur quis in vobis? inducat presbyteros Ecclosiao, ot orent super eum, ungentes eum oleo in nomine Domini; et oratio fidei sal­ vabit infirmum... » (5, 14, 15). (1) S. Albertus Magnus, In IV Sent., T). 23, q. 1. (2) Suppi., q. 29, art. 7. (3) Cfr. S. Thoin,, Suppi., q. 29, art. 7-9; in TV Sent,. D. 23, q. 1, art. 1; S. Bonavrntura, in IV Sent., I). 23, art. 1, q. t; S. BeBarniinus, De meram, extremae unctionis, cap. 7; Suarez, disp, 10, sect. 3; Kern, op. cit., p. 112 se.; Pesch, VII, n. 531 ss.; Billot, De Ec­ clesiae sacramentis, II, thee. 25; Sasso, II. de extrema unctione, cap. 3; De Augustinis, II, de extrema u actions, thee· 3; Wirceburg., X. n. 319 ss.; Otten, VI, n. 282 ss.; Dictionnaire, de thcol. catholique, V, 1982 ss.*, lleimbuchvr. op. cit., pag. 63 ss.; Chardon, Histoire des sacrements: Extrtmc-Onclion, 1715 (Migne, Cursus thcol, compl., XX, pag. 756 ss.). DE FORMA EXTREMAÉ UXCTIONTS 61 Ista oratio 1° intelligenda est sensu proprio; 2° significat effectum sacramenti; 3° est forma sacramentalis. 1° Ista oratio intelligenda est sensu proprio. Id constat imprimis ex ipsis verbis, scii, προσευξάσθωσαν et ευχή, quae deprecationem proprie significant; dein voro liquet ex contextu, nam idem verbum immediate ante et post sensu verae deprecationis adhibetur. Sane v. 13 legitur: «Tristatur aliquis vestrum? oret (προσευχέσΟω) »; et v. 16: «Orate pro invicem, προσεύχεσθε ύπέρ άλλήλων ». 2° Oratio ista effectum sacramenti significat. Nam omnis depre­ catio sive explicite sive implicite bonum ab alio implorandum ex ipsa sua natura indicat. Praeterea ritus sacramentalis est signum produ­ cendi effectus in suscipiente, atque ita quidem ut eius vis et efficacia principaliter determinetur per formam, qua materia ad sacramentalem significat ionem elevatur. 3° Oratio ista est forma sacramentalis. Id manifesto patet ex nexu inter ipsam orationem et sacramentalem effectum. Sane effectus, seu salvatio infirmi, tribuitur orationi fidei; idcirco haec oratio est pars sacramenti, et quidem pars formalis sive forma, quia materia proxima in ipsa unctione consistit (4). Quae omnia luculenter confirmantur auctoritate Concilii Tridentini quod, relato textu S. lacobi, declarat: «Quibus verbis, ut ex apostolica traditione per manus accepta Ecclesia didicit, docet materiam, formam, proprium ministrum et effectum huius salutaris sacramenti. Intellexit enim Ecclesia... formam esse illa verba: Per istam unctio­ nem... » (5). Igitur, teste Tridentina Synodo, Æ. lacobus illis verbis: «orent super eum » et « oratio fidei » formam sacrament i designat·. Angelicus clare et concinne docet: Respondeo dicendum, quod praedicta oratio est competens forma Imius sacramenti, quia tangit sacramentum in hoc quod dicitur: Per istam sanctam unctionem », et illud quod operatur in sa­ cramento, scilicet divinam misericordiam », et effectum, scilicet remissionem peccatorum » (6). 98. 3. in Ecclesia latina forma huius sacramenti haec est: « Per istam sanctam unctionem et suam piissimam misericordiam indulgent tibi Dominus quidquid per visum (auditum, odoratum, gustum et lo­ cutionem, tactum, grossum) deliquisti. Arnen ». In casu necessitatis sufficit ista forma brevior: « Per istam sanctam ( t) Cfr. Otten, VI, n. 286; Kern, op. cil., p. 158 (5) Sees. XIV, de aaoram. t^tr. unet., cap. 1. (0) Suppi., <1. 29, art. 9. ___ rs. 62 CAPUT ir. - ARTICULUS ni. unctionem indulgeat tibi Dominus quidquid deliquisti. Arnen », unica facta unctione in fronte (7). Haec forma brevior, utpote adhibenda solum in casu necessitatis, licite adhiberi nequit extra huiusmodi casum. At si forte adhiberet, valida procul dubio foret, quia talis necessitas respicit dumtaxat liceitatcm, non autem validitatem, ut in ceteris sacramentis. Forma, quae nunc adliibetur in Ecclesia latina, inde a saec. xvn communis in omnibus fere dioecesibus facta est. Ante maxima erat varietas formarum in variis Ecclesiis. Sacramentarium Gregorianum hanc exhibet formam: Inungo te de oleo sancto in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, ut non lateat in te, spiritus immundus, neque in membris, neque in medullis, neque in ulla compagine mem­ brorum, sed in te habitet virtus Christi altissimi, et Spiritus Sancti, quatenus per huius operationem mysterii, et per hanc sacrati olei unctionem, atque no­ stram deprecationem, virtute sanctae Trinitatis medicatus sive fotus, pristinam et immelioratam recipere merearis sanitatem. Per eundem Dominum Nostrum lesum Christum... » (8). In Ecclesia Twronensi antiqua forma haec fuit: l'ngo te de oleo sancto in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, obsecrans misericordiam ipsius unius Dei et Domini nostri, ut fugatis omnibus doloribus vel incommoditatibus corporis tui, recuperetur in te virtus et salus; quatenus per huius operationem mysterii et per hanc sacrati olei unctionem atque nostram deprecationem, virtute sanctae Trinitatis medicatus sive fotus, pristinam et immelioratam re­ cipere merearis sanitatem. Arnen ». Antiquum Rituale Celticum duplicem hanc formam exhibet: Ungo te oleo sanctificato, ut salveris in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, in saecula >; vel: Ungo te oleo sanctificato in nomine Trinitatis, ut salveris in saecula saeculorum » (9). 99. 4. Graeci hac forma, nonnullis interdum mutatis vbcibus, utuntur: «Pater sancte, animarum et corporum medice, qui Filium tuum unigenitum, Dominum nostrum lesum Christum, omnem morbum curantem et ex morte nos liberantem misisti, sana quoque servum tuum N. a detinente illum corporis infirmitate et vivifica illum per Christi tui gratiam, intercedentibus N. N... et omnium Sanctorum. Arnen ». /Synodus provincialis Ruthenorum an. 1720 hanc exhibet formam: « Sancte Pater, medice coelestis animarum et corporum, qui Filium tuum Dominum nostrum lesum Christum misisti sanantem omnem in­ firmitatem et a morte liberantem; sana per hanc unctionem servum (7) Rit. Rom., tit. V, cap. 1, nn. 20 et 21. (8) Migne, P. L. LXXVIII, 235. (9) Cfr. Warren, The Liturvy arui Ritual υ! the Celtic Church, p. 1G8 ct 223. DE FORMA EXTREMAE UNCTIONIS 63 tuum ab omni corporis et animae infirmitate, qua detinetur, et vivifica illum per gratiam Christi tui, precibus Sanctissimae Dominae nostrae Dei Genitricis, semperque Virginis Mariae, et omnium Sanctorum tuorum; quia tu es fons omnium curationum, Deus noster, et Tibi gloriam referimus, cum unigenito Filio tuo, et consubstantiali Spiritu Sancto, nunc et semper et in saecula saeculorum. Arnen » (10). Etiam Rumeni eadem forma utuntur: «Pater sancte, animarum et corporum medice», etc. (11). Graeci dissidentes eandem formam adhibent, saltem generatim loquendo, ut liquet ex eorum liturgicis libris (12). 100. 5. In antiquis Bitualibus Ecclesiae orientalis aliae formae exhibentur. V. g. Ordo quarius hanc formam refert: «Ungo te oleo sancto in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, obsecrans misericordiam ipsius unius Dei et Domini nostri, ut fugatis omnibus doloribus vel incommoditatibus cor­ poris tui recuperetur in te virtus et salus, quatenus per huius operationem mysterii et per hanc sacrati olei unctionem atque nostram deprecationem virtute sanctae Trinitatis medicatus sive fotus pristinam et immelioratam recipere merearis sanitatem per Christum. In nomine Patris et Filii et Spi­ ritus Sancti sit tibi haec perunctio olei sanctificat i ad purificationem mentis et ad sanitatem corporis. Arnen ». Ordo quinius fere eandem formam continet. Ordo octavus hanc habet: «Deus omnipotens, Pater Domini nostri lesu Christi, in virtute Spiritus Sancti, unus in Trinitate Deus, miserere huic famulo tuo et tribue ei remissionem omnium peccatorum et recuperationem ab imminenti aegritudine per hanc sanctam unctionem et nostram supplicem deprecationem. Qui vivis...». Ordo nonus: «Ungo te oleo sanctificato in nomine Domini, ut more mi­ litis unctus praeparatus ad luctam, possit aereas superare catervas. Per Do­ minum... ». Ordo decimus: «In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti sit tibi haec perunctio olei sanctificationis ad purificationem mentis et corporis in vitam aeternam. Amen ». Ordo decimus tertius: < In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti regnantis in saecula saeculorum. Accipe sanitatem corporis et remissionem omnium peccatorum tuorum » (13). (10) Tit. HI, § G. (11) Concilium primum provinciale Mba luliensc et Fogarasicnse an. 1872, tit. V, cap. 6. (12) Cfr. M iltzew, Die Sacraments der orthodox-katholischcn Kirchc des Moroenlandes, p. 493 es.; Macarios, Orth. doom, theologia, II, p. 472; Donzluger, Hilus Orientalium, II, p. 483 es. (13) Cfr. Martèno, De antiquis Ecclesiae ritibus, Hb. I, cap. 7, art. 4; Arcudiua, lib. V, cap. 5. CAPUT Π. - ARTICULUS ΠΓ. 64 Teste Theodulpho Aurelianensi, Graeci saec. ix hanc formam adhibere solebant: « Ungo te in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, ut oratio fidei salvet te et alleviet te Dominus, et, si in peccatis sis, remittantur tibi » (14). 101. 6. Copti Aegypti hac forma utuntur: « Deus Pater, bone me­ dice corporum et spirituum, qui misisti unigenitum tuum Filium lesuni Christum ad sanandas omnes infirmitates et ad liberandum a morte, sana servum tuum N. ab infirmitatibus spiritus et corporis, atque da (1 vitam rectam ut glorificet magnitudinem tuam et gratias agat gratiae ut perficiat voluntatem tuam. Propter gratiam Christi tui et intercessionem Dei Genitricis sanctissimae et orationes Sanctorum; quia tu os fons salutis, et mittimus tibi sursum gloriam et honorem cum unigenito tuo Filio et Spiritu Sancto; nunc et semper et in saecula saeculorum. Arnen » (15). Syri hanc adhibent formam: «Per hanc sanctam unctionem alle­ veris ab infirmitatibus tuis et remittantur tibi delicta tua, dissipentur longe a te omnes malae cogitationes: in nomine Patris et Filii et Spi­ ritus Sancti ad vitam aeternam. Arnen » (16). Synodus Libancnsis Afaronitarum an. 1736, a S. Sede in forma specifica approbata, docet: «Forma huius sacramenti sunt verba illa, quae dicit sacerdos, dum infirmum oleo sancto inungit; et in antiquis quidem Ritualibus, etsi non uno modo descripta sint, omnia tamen hunc sensum reddunt, iuxta Ecclesiae graecae praxim: Sancte Pater, medice animorum et corporum, qui Filium tuum D. N. lesum Christum misisti, ut sanaret omnem infirmitatem et a morte liberaret, sana per hanc unctionem servum tuum hunc ab omni animae et corporis infirmitate per gratiam eiusdem Christi tui, cum quo tibi convenit gloria una cum Sancto Spiritu nunc et semper et in saecula. Amen. In recent ioribus autem Ritualibus ex moro sanctae Romanae Ecclesiae forma haec recitatur ac. repetitur, dum singulos infirmi sensus sacerdos inungit: Per istam sanctam unctionem et suam piissimam misericordiam indulgeat tibi Do­ minus quidquid per visum sive per auditum etc. deliquisti. Monendi sunt tamen parochi, dum priorem formam ex more Ecclesiae orientalia dicunt, ita verba proferantur, ut eorum pronuntiatio non ante inchoetur nec ante finiatur quam ipsa unctio » (17). ■ Arment hac utuntur forma: «Per istam unctionem et suam piis­ simam misericordiam indulgeat tibi Dominus quidquid deliquisti per (14) (15) (16) (17) Migne. P. L. CV, 221. Synodus Alex. Copiorum an. 1898, sect. II, cap. 3, art. 6, η. 7. Synodus Sclarfensls Syrorum an. 1888, cap. 5, art. 8, η. 3. Part. II, cap. 8, n. 5. Æ λ DE FORMA EXTREMAE UNCTIONIS 65 visum... et similiter in aliis membris, addita in fine tantum ultimae unctionis invocatione sanctissimae Trinitatis » (18). 102. Quaenam verba formae habenda sint ut essentialia. — 1. Ex variis formis modo relatis (n. 98 ss.) patet quid in forma sit essentiale, quid non. Scilicet ea tantum verba censeri debent essentialia, quae omnibus formis sunt communia. Secus dicendum foret, in Ecclesia graeca et etiam in aliqua particulari Ecclesia latina sacramentum ex­ tremae unctionis toto tempore, quo certa ritualia fuerunt in usu, in­ valide fuisse administratum: quod nullatenus admitti potest. 2. Igitur verba omnibus formis communia ideoque essentialia ea tantum habenda sunt, quae actionem unctionis et effectum sacramentalem enuntiant, id est sive generatim abstersionem reliquiarum pec­ cati, ut « indulgeat tibi Deus quidquid deliquisti », sive speciatim corporis et sanctificationem animae ut in forma graeca (19). 103. 3. Nominat io sensuum, sive generatim sive speciatim facta, ad va­ lorem sacramenti non requiritur. Deest enim in formis Ecclesiae orientalis et etiam in pluribus formis apud varias Ecclesias particulares latinas usitatis. Plures veteres theologi docebant sensuum nominationem esse de neces­ sitate sacramenti (20). Quidam ut probabilem eam defendebant, quia putabant contrarium usum mimquam fuisse in Ecclesia: quod falsum est (21). Alii oppositam senten­ tiam ut veriorem vel saltem ut probabilem tenebant (22). Hodie, attento decreto S. Off. diei 25 april. 1906 et Rituali Rom. (23), quaestio finita dicenda est (cfr. n. 72), ita ut illa opinio uti iam obsoleta ha­ benda sit. 4. Quidam docent esse de essentia verbum deliquisti (24), quia secus non exprimeretur in forma unus ex principalibus effectibus huius sacramenti, qui est remissio peccatorum. Item nonnulli (plerisque tamen merito negantibus) censent ad valorem requiri verba: Per suam piissimam misericordiam. De iis ceterisque opinionibus, ab antiquis praesertim DI), propositis, aequum feratur indicium: scii, verba essentialia formae, iuxta superius dicta, ea tantum sunt, quae actionem unctionis et effectum sacramentalem signi­ ficant. Igitur quaestio nec est nec esso debet de hac aut illa voce. (18) Acta et decreta Concilii nalionalis Armenorum an. 1911, tit. Ill, cap. S, n. 198. (19) Cfr. Peach, VII, n. 532; Otten, VI, n. 287. (20) Palans, tract. 26, punct. 4, η. I; Aversa, sect. 1, v. Iam circa; S. Alph., VI, 710, 3’, 711. (21) Cfr. Suarez, disp. 40, sect. 3, η. 17; disp, il, sect. 3, u. G. (22) Diana, part. 9, tract. 7, resol. 66; Reginaldus, lib. XXVIII, n. 50, et alii. (23) Tit. V, cap. 1, n. 21. (21) Lacroix, lib. VI, part. 2, n. 2097; Mazzotta, tract. 5, quaeet. unie., cap. 1; S. Alph., lib. VI, n. 711. 5 __ OAl'PELLo, De Sacramentis, IU. 66 CAPUT II. - ARTICULUS III. 5. Itaque, paucis, haec certo essentialia videntur: 1° Indulgent Dominus, aut aequivalentia; 2° pronomen tibi, cum opus sit ut ex­ primatur subiectum cui sacramentum confertur. I)e ceteris verbis non constat, ex dictis. 104. Utrum verba formae sint necessario proferenda modo depre­ cative. — 1. Plures tenent sufficere formam iudicativam, quia antiqui libri liturgici exhibent formas verbis tantum indicativis expressas (25). Plerique DD. censent, attentis verbis S. lacobi, formam indi­ cativam non sufficere, sed omnino requiri deprecativam (26). Haec sententia hodie communis est eaque ut certa est retinenda. 2. Sed ulterius quaeri potest, utrum verba formae debeant esso materialiter deprecativa, an sufficiat quod sint formaliter, scii, secundum sensum, quamvis materialiter forte indicativa sint. Vera sententia est, non requiri ut forma sit materialiter depreca­ tiva, sed sufficere ut talis sit formaliter, quatenus verborum sensus sit vere deprecativus. Proinde requiritur et sufficit, ut verba formaliter, id est secundum sensum, sint deprecativa ea saltem ratione, ut sit « oratio fidei ». Sane : 1° Plures formae antiquae, secundum grammaticalem constru­ ctionem, sunt indicativae, ut perspicue liquet ex allatis textibus. Valor autem huiusmodi formarum sino temeritate in dubium revocari non potest. Ergo concludendum, non requiri ut forma sit materialiter de­ precativa. Si quis autem dicere velit illas formas integras non reperiri abaque verba deprecativa addita esse, factum affirmat, quod probandum est, et quod revera probari non potest. S. Thomas (27) ait: « Dicendum, quod verba illa indicativi modi, quae secundum morem quorumdam praemittuntur orationi, non sunt forma huius sacramenti, sed sunt dispositio ad formam, in quantum intentio ministri de­ terminatur ad actum illum per illa verba ». S. Alphonsus (1. c.) merito dicit: Nec obstant Ritualia opposita; nam (25) Tourncly, Dc cxlr. unci., q. 2, art. 2, q. 1; Pnludanus, in IV, D. 23, q. 1, art. 2, n. 11; Juenin, Dc sacram., dise. 7, q. i; Aureolus, in IV, D. 23, art. 1. — S. Alphonsib (VI. n. 711, dub. 1°) citat pro hac sententia etiam S. Albert uni Magnum, Becanum et Tanner. At minus recto. — S. Albertus Magnus (in IV, D. 23, art. I, q. 2) contrariae sententiae adhaeret. ' — Decanus (Dc sacram., cap. 27, q. 1, n. 3) hanc sententiam ultimo loco ponit, eamquo fusius quam oppositam probat; et nildl amplius. — Tanner (disp. 7, q. 1, n. 22) hanc opinionem ut probabilem tantum habet. (20) S. Thom., Suppi., q. 29, art. 8; S. Bellarm., cap. 7; Laymann, lib. V, tract. 8, I cap. 3, η. 1; Valentia, disp. 8, q. 1» punct. 3; Bonacina, dlsp. 7, punct. 3, n. 3; Suarei, dlsp. 10, sect. 3, n. 7; S. Alph., I. c., otc. 127) Suppi., q. 29, art. 8, ad 3. ■ DE FORMA EXTREMAE UNCTIONIS £7 respondet I). Thomas, quod verba ilia non erant forma huius sacramenti, sed potius dispositio ad formam. Sed forte melius respondent Benedictus XIV et Sporer cum Mastrio et Ilerincx (28), quod verba illa, ut possis, cum sint op­ tativa, referri possunt ad proferentis votum et orationem, nempe ac si diceretur: , Ungo te, orans Deum ut possis, etc. ». 2° Sicut forma sacramenti poenitentiae potest esse materialiter deprecativa (29), et solum secundum sensum seu formaliter indicativa, ita forma sacramenti extremae unctionis potest esse materialiter indicativa et formaliter deprecativa. Quidam, v. g. ex modernis Pesch (30), censent formam extremae un­ ctionis esse eodem modo secundum sensum deprecatoriam ac in aliis sacra­ mentis, exceptis Eucharistia, poenitentia et matrimonio; nam, aiunt, soli­ dum argumentum proferri nequit, cur in extrema unctione forma debeat esse magis deprecatoria quam in ceteris sacramentis. Igitur iuxta hos auctores forma extremae unctionis non est magis deprecatoria secundum sensum, quam forma ex. gr. baptismi vel confirmationis. Ilaec opinio non videtur admittenda, attentis verbis S. lacobi: orent super eum ungentes eum oleo... et oratio fidei salvabit infirmum ». Expressa fit mentio de oratione, aliter ac in ceteris sacramentis. Quare inter extremam unctionem et alia sacramenta datur manifestum discrimen. 3° Omnes formae etiam antiquissimae vel in se ipsis vel in coniunctiono cum precibus sive antecedentibus sive subsequentibus, licet verbis indicativis expressae, tamen saltem quoad sensum sunt depre­ cative, quatenus aliquam deprecationem sacerdotis continent ad ef­ fectum sacramenti impetrandum (31). 105. 1. Nonnulli obiiciunt: In formis indicativis sensus non vi­ detur osse deprecativus. Nam verba: «Ungo te oleo sanctificato in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti », sunt omnino parallela formae absolutionis: «Ego te absolvo in nomino Patris et Filii et Spiritus Sancti ». Porro haec forma etiam quoad sensum indicativa est. Ergo. Resp. Verba citata possunt quidem dici parallela formae absolu­ tionis, sed ea sequitur semper clausula optativa, qua sensus depreca­ tivus totius formae sufficienter significatur. Ita v. g. in forma Celtica superius relata: « Ungo te oleo sanctificato in nomine Trinitatis, ut salveris in saecula saeculorum ». Quare Benedictus XIV scite animad(28) Boned., XIV, De sÿnodo dioeces., lib. VIII, cap. 2, n. 3; Sporer, Suppi, theol. s«crament., cap, 2, sect. 3, q. 3, η. 75; Mastrius, Theol. mor., disp. 22, q. 2, η. 32; Herincx, q. 3, n. 20. (29) Cfr. Cappello, De poenitentia, n. 82 ss. (30) Tom. VII, n. 531. (31) Cfr. Kern, op. cil., p. H2 ss.; Otten, n. 28* » Pesch, V II, VI, n. 534. 68 CAPUT II. - ARTICULUS III. vertit: «Etenim verba illa ut et si, optativa cum sint, non incongrue referre possunt proferentis votum, orationem et preces » (32). Item Suarez: «Colligo, si quis utatur hac forma: Ungo te oleo sancto, ut Deus tibi remittat, quidquid peccasti etc., formam esse sufficientem, quia verbis indicativi modi adiuugitur sufficiens deprecatio, quamvis non careat culpa gravi, illam mutationem efficere absque usu Ecclesiae Romanae » (33). Immo etiam preces, quae formam indicativam praecedunt, ad sensum deprecativum sufficere possunt, cum intentio formam profe­ rentis iisdem satis indicetur. 2. Addunt adversarii: Habentur quaedam formae mere imperativae, quae scii, carent verbis ut vel si. Talis v. g. est forma Ecclesiae Narbonen­ sis: «In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, regnantis in saecula saeculorum. Accipe sanitatem corporis et remissionem omnium peccato­ rum tuorum » (34). llesp. Istae formae deprecativae sunt paucissimae eaeque solum ad manifestandam efficaciam deprecationis addebantur. Sed mere de­ precativae nullatenus sunt. Nam ante verba imperativa fit deprecatio praevia, quae ita cohaeret cum verbis modi imperativi in ipsa unctione dicendis, ut his infirmo cum fiducia tamquam concessa denuntientur bona, quae sacerdotali deprecatione postulata sunt. Igitur essentialis supplicatio continetur in oratione, quae fit imme­ diate ante unctionem. Id habetur quoad praedictam formam Ecclesiae Narbonensis et etiam quoad alias formas imperativas. Ceterum ut aequum in hac re feratur indicium integer ritus administrationis huius sacramenti spectandus est, seu omnia verba quae praecedunt ipsam unctionem. Ex omnibus formis antiquis, quas diligentissime examinavimus, a 3/eiiurdo, a Marlène aliisque citatis, duae vel tres tantum repcriuntur, quae ex plicita vel implicita deprecatione carent. Inde tamen nihil concludendum contra traditam doctrinam. Nam satis est ut forma sit formaliter deprecative, etsi forte materialiter indicativa. Verba enim quae S. lacobus adhibet, signi­ ficant quidem veram orationem, quae saltem quoad sensum sit deprecatio a Deo impetrans sacramenti effectum, sed Apostolus de grammaticali huius ora­ tionis constructione nihil profecto dicit; idcirco nihil prohibet quominus verba sint indicativa, dummodo eorum sensus sit deprecati vus. ’Wl 3. Instant adversarii: Saltem illae duae vel tres formae, quae ex­ plicita vel saltem implicita deprecatione carent, invalidae dicendae sunt. (32) De Synodo dioec., lib. VIII, cap. 2. n. 2. (33) Dlsp. 40, eec. 3, n. 8. (34) Cfr. Beiwd. XIV, l. c. DE FORMA EXTREMAE UNCTIONIS 69 Resp. Minime constat omnes et singulas formas antiquas fuisse validas; idcirco nihil prohibet quominus una vel alia forma tum ma­ terialiter tum formaliter indicativa dicatur invalida. Non liquet illas formas adhibitas fuisse in pluribus Ecclesiis particularibus et per tempus diuturnum. Propterea nihil inde sequitur contra infallibilitatem Ec­ clesiae et oeconomiam divinae Providentiae. II verba formae. 106. An et quale peccatum sit omittere quaedam — 1. Certe leve est peccatum aut forte nullum omittere verba sanctam, piissimam, amen. 2. Quidam levem culpam existimant omissionem totius incisi per suam piissimam misericordiam. Alii, contra, eam gravem habeut, vel quia censent illa verba spectare ad essentiam vel saltem quia haberetur notabilis violatio praecepti ecclesiastici. Prima sententia probabilior videtur (35). 3. Item de gravitate culpae illius qui omittit singulorum sensuum expressionem, disputatur. Gravis obligatio asserenda non est, nisi de ea certo constet, ideo que benignior sententia tenenda. 107. Variae formarum classes. — 1. Formae, quae in antiquis libris liturgicis exhibentur, perspecta ratione grammaticalis constru­ ctionis, apte reduci possunt ad quinque sequentes classes materialiter inter se distinctas. 2. Aliae sunt deprecativae, aliae optativae, aliae indicativae, aliae imperativae, aliae demum mixtae. 1° Deprecativae, quarum egregium exemplum est ista forma graeca: «Deus omnipotens, Pater Domini nostri lesu Christi in virtute Spiritus Sancti, unus in Trinitate Deus, miserere huic famulo tuo, et tribuo ei remissionem omnium peccatorum et recuperationem ab im­ minente aegritudine per hanc sanctam unct ionem et nostram supplicem deprecationem. Qui vivis... » (36). 2° Optativae, ad quas pertinet forma in Ecclesia latina inde a saeculo xvn adhibita: «Per istam sanctam unctionem et suam piis­ simam misericordiam indulgeat tibi Dominus quidquid per visum... deliquisti ». . 3° Indicativae, ut antiquissima forma Celtica: « Ungo te oleo sanctificato in nomine Trinitatis, ut salveris in saecula saeculorum » (37). 4° Imperativae, quarum exemplum existit in Rituali Narbonensi (saec. ix), ubi praescribitur ut sacerdos dum inungit haec verba pro(35) Cfr. Génicot-Salsmans, IT, n. 418: Bail.-Palm., V, n. 815. (36) Ordo VIII, apud Martène, I, p. 867. (37) Warron, The Liturffy and Ritual of the Celtic Church, p. 168. 70 CAPUT II. - ARTICULUS III. ferat: «In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, regnantis in sae­ cula saeculorum. Accipe sanitatem corporis et remissionem omnium peccatorum » (38). 5° Jfiætae, in quibus unctio exprimitur modo indicativo ad ef­ fectum producendum, sed iste effectus iam ante unctionem a Deo im­ ploratur. Optimum exemplum est haec forma inde a saeculo ix adhibita: « Per istam unctionem et Dei benedictionem mundentur ab omni sorde peccati et sanctificentur manus, et os, cor quoque, tactus, odoratus, sensus, visus, auditus et gustus, totum corpus et anima tua, ut idoneus efficiaris ad invo­ candum in nomine eiusdem Dei nostri...». Deinde ad oculorum unctionem: « Ungo oculos tuos de oleo sanctificato, ut quidquid illicito visu deliquisti, huius olei unctione expietur. Per Dominum... ». Similiter ad alias corporis partes inungendas (39). 108. Relatio formarum ad materiam proximam et effectum sa­ cramenti. — 1. Secundum quosdam libros liturgicos, unica forma semel profertur, dum varia corporis organa unguntur; iuxta alios, ad singula organa propria forma recitatur; iuxta alios, eadem forma in singulis unctionibus (mutatis mutandis) repetitur. 2. Nonnullae formae omittunt actionem ministri sive expressam enuntiationem materiae proximae. Pleraeque, contra, diserte comme­ morant. 3. In effectibus sacramenti commemorandis magna est formarum discrepantia. Quaedam, v. g. latina, solam delictorum indulgentiam per sensus commissorum voto exoptant ; quaedam explicite corporis tantum sanitatem enuntiant ; aliae petunt tum peccatorum remissionem tum sanitatem; aliae denique omnes effectus, de quibus infra (n. 150 ss.), commemorant. 109. An et quando extrema unctio ministranda sit sub conditione. — 1. Can. 911 hoc statuit: «Quando dubitatur num infirmus usum ra­ tionis attigerit, num in periculo mortis reipsa versetur vel num mortuus sit, hoc sacramentum ministretur sub conditione». . | 1° In dubio de usu rationis, sacramentum, extra mortis peri­ culum, ritu ordinario ministrandum est; secus, urgente necessitate, unica unctione in fronte. Obligatio ministrandi in casu per se urget sub gravi. 2° Si dubitatur num aegrotus versetur revera in periculo mortis vel num iam mortuus sit, extrema unctio sub conditione ministrari (38) Ordo XHI; Martène, l. e. I (39) Ordo III; Martino, l. c. __ _ ___ I DE FORMA EXTREMAE UNCTIONIS 71 potest unica unctione in fronte, adhibita forma breviore. Imo in praxi consulendum, ut ita fiat. Postea siipplendae erunt unctiones singu­ lorum sensuum, secundum ea quae alibi dicta sunt (n. 90 ss.). 3° Verba « num mortuus sit» intclligi debent tam de morte redii quam de morte apparenti, quam vocant, et quidem latiore sensu. Pra­ ctice sacerdos vocatus ad infirmum, qui paulo ante mortuus sit seu vitae signa non amplius exhibeat, non solum potest, sed debet tum absolu­ tionem tum extremam unctionem sub conditione ministrare. Idque per se sub gravi, nostro iudicio, remoto tamen scandalo et irreve­ rentia. Ratio est, quia, iuxta communiorem et veriorem sententiam, mors realis non statim et immediate subsequitur mortem apparentem seu totalem defectum signorum vitae externorum. Quare, cum sacramenta sint propter homines, minister quantum in se est omnia ponere tenetur quae in animarum bonum cedere valent. Hinc patet et obligationis exsistentia et gravitas eiusdem, nisi insta causa excuset (cfr. n. 243). 110. 2. Enumeratio contenta in can. 941 oxclusiva non est. Extrema unctio ministranda est sub conditione etiam si dubitetur num infirmus sensibus destitutus, sit baptizatus necne, num sit catho­ licus an haereticus vel schismaticus (40), num, iuxta nonnullos, sit excommunicatus vel personaliter interdictus necne, num sacramentum extremae unctionis in eodem periculo mortis iam receperit (quod praesertim tempore postis verificari potest). Num etiam si dubitetur utrum sit sufficienter dispositus? Plures negant, quia, aiunt, extrema unctio non conditionate, sed absolute danda est, quoties de existentia dispositionis dubitatur, a qua fructuosa administratio dependet : nam sublato obice malae dispositionis extrema unctio reviviscit. Atqui si conditionate confertur indigno, ipsa, utpote nulla, reviviscere nequit (41). Nonnulli affirmant, quia nulla videtur solida ratio, cur principium quod applicatur sacramento poenitentiae nequeat applicari etiam ex­ tremae unctioni. Hanc sententiam vel certam vel saltem longo proba­ biliorem habemus, tum ex principiis generalibus t um etiam ox can. 942, qui dicit sacramentum esse conferendum sub conditione, si dubitetur num infirmus pertinaciter impoenitens perseveret in manifesto peccato mortali. Quidam censent istum canonom agere de intentione, non autem de dispositione (42). Verius praescriptum can. 942 intolligi quidem debet (40) Cfr. Cappolio, De eacramenliji, I, n. 73. (41) Noldln-Schmltt, III, n. 446. (42) Cfr. Lins.-Quartalschr., 1918, 419, 72 CAPUT Π. - ARTICULUS III. primario do intentione, ita tamen ut secundario intelligendum quoquo sit de subiecti dispositione. 3. Casus proinde in quibus licite conferri potest extrema unctio sub conditione sunt isti: 1° si dubitetur utrum infirmus sit vivus an mortuus; 2° si dubitetur num sit baptizatus, catholicus, haereticus vol schismaticus, excommunicatus vel personaliter interdictus necne; 3° si dubitetur utrum extrema unctio iam fuerit infirmo admi­ nistrata in eodem mortis periculo; 4° si dubitetur num valide collata fuerit necne; 5° si dubitetur utrum infirmus sit rite dispositus an non; 6° si dubitetur utrum sit rationis usum assecutus necne; 7° si dubitetur de validitate materiae scii. olei. 111. Num extrema unctio sit unum, an multiplex sacramentum. — In hoc sacramento intervenit quidem multiplex materia et forma, tamen sacramentum numerice unum est. Omnes enim partes unum signum constituunt et ad unum effectum ordinantur. Sane diversis unctionibus et formis nullatenus diversi effectus, sed unus totalis effectus significatur. Quare hoc sacramentum habet unitatem specificam seu unam defini­ tionem, qua distinguitur a ceteris sacramentis. Albertus quaerit An extrema unctio sit unum vel plura sacramenta ». Et respondet : < Plures unctiones non constituunt nisi unum sacramentum, quia sunt omnes unctiones ad unum tantum effectum . Ad obiectionem vero, quamlibet unctionem esse signum efficax rei sacrae ideoque sacra­ mentum, respondet: ·· Plures sunt ibi unctiones, quae omnes uniuntur in uno effectu, quem complent; et ideo omnes sunt unum sacramentum. Et quod dicitur, quod quaelibet est sacramentum, dicendum, quod omnes sunt unum sacramentum; quia quaelibet est signum et causa purgationis reliquiarum non secundum partem, sed secundum totum omnes simul n (43). Plane consentit Angelicus, ut videbimus suo loco, cum quaeremus quan· donam hoc sacramentum suum producat effectum (n. 208)Scite Suarez haec tradit: «Hoc sacramentum est unum et specie et nu­ mero. Primum constat, quoniam hoc sacramentum ex eadem materia et forma semper fit, et ad eumdem finem seu effectum semper ordinatur: semper ergo est eiusdem speciei... Circa unitatem vero numericam advertendum est, non ita esse unum, ut saltem in diversis personis non possit secundum numerum multiplicari... Duobus ergo aliis modis potest dici hoc sacramentum esse unum tantum numero in eodem subiccto, scilicet compositione, et quia itera­ bile non est » (44). (43) In IV, D. 23, art. 17. (44) Disp. 40, sect. 5, n. 2. DE MINISTRO QUI VALIDE CONFERT EXTREMAM UNCT. 73 CAPUT III. DE MINISTRO EXTREMAE UNCTIONIS (1). Articulus I. De ministro qui valide confert extremam unctionem. 112. Omnis et solus sacerdos valide administrat extremam un­ ctionem (can. 938, § 1). — 1. Hic quaerimus dumtaxat de valida administratione huius sacramenti; de licita infra erit sermo (n. 131 ss.). Proinde loquimur de ministro idoneo seu capaci, sive iure proprio sive ex licentia Ordinarii vel parochi sacramentum administret. 2. Nomino sacerdotis hic intelligitur, qui rite ordinatus characterem sacerdotalem animae impressum habet, ideoquo quilibet Episcopus et presbyter. Dicitur omnis, ita ut nullus prorsus sacerdos excludatur, etsi forte suspensus vel interdictus aut excommunicat us aut degradatus. Dicitur solus, ut excludantur ceteri omnes, scii, laici, clerici in minoribus constituti et etiam subdiaconi et diaconi. 3. De fide est, proprium huius sacramenti ministrum esse solum sacerdotem. Eugenius IV (in Concilio Florentino), Const. « Exultate Deo ", 22 nov. 1439, § 14, docet: «Minister huius sacramenti est sacerdos». Concilium Trid. (2) docet: «Ostenditur illic (lacob. 5, 14) proprios huius sacramenti ministros osse Ecclesiae presbyteros, quo nomine eo loco non aetate seniores aut primores in populo intelligendi veniunt, sed aut Episcopi aut sacerdotes ab ipsis rite ordinati per impositionem manus presbyterii ». (1) S. Thoin., Suppi., <|. 31, art. 1 ss.; q. 32, art. I ss.; iu IV, D. 23, q. 2, art. 2; S. Bellannlnus, De extr. unet., cap. 0; S. Bonaventura, in IV, D. 23. art. 2. q. 1 ss.; Suarez, disp. 12, sect. 1 BS.; disp. 13, sect. 1 s.; S. Albertus Magnus, in IV Sent., I). 23, art. 6; Scot US in IV, D. 23, q. unie.; Berti, De theol. discipt., t. IV, lib. 36, cap. 8; Kern, op. cit., p. 211 ss.; Wirccburg., X, u. 328 es.; Peech, VII, n. 519 ss.; De Augustinis, thés. I ; Otten, VI, n. 306 ss.; Pohlc’Prcusse, IV, p. 1, c. 3; Diction, de théol. cath., v. Dxlréme-Onction, 1991, 2011; Coninck, De extrema unctione, dub. 9; Bull.-Palm., V, η. 862; Heimbucher, ορ. cit., pag. 73 ss.; Chardon, Histoire des sacrements: Exlrime-Onction, 17 15, (Migno, Cursus theol. completus, XX, p. 773 ss.); Lcrchcr, IV, n. 195; Gougnard, op. cil., p. 17 bs. (2) Sees. XIV, cap. 3, de extrema unctione. 74 CAPUT III. - ARTICULUS I. Dein ita definit: « Si quis dixerit, presbyteros Ecclesiae, quos B. Iacobus adducendos esse ad infirmum inungendum hortatur, non esso sacerdotes ab Episcopo ordinatos, sed aetate seniores in quavis com­ munitate, ob idquo proprium extremae unctionis ministrum non esso solum sacerdotem, a. sit » (3). 113. Probatur veritas: 1° S. lacobus docet ad hoc sacramentum ministrandum vocandos esse presbyteros Ecclesiae. Atqui presbyteri Ecclesiae in S. Scriptura ii vocantur, qui ordinatione sacerdotes facti sunt, ut liquet v. g. ex I Tim. 5, 17-22, II Tim. 1, 6, Tit. 1, 5 ss., Act. 14, 23, etc. Ergo. 2° SS. Patres, quorum testimonia supra allegata fuerunt (n. 7 ss.), expresse affirmant ministros huius sacramenti esse sacerdotes. 3° Libri rituales omnium Ecclesiarum tam Orientis quam Oc­ cidentis solos sacerdotes ministros huius sacramenti assignant. 4° Antiqua Concilia diserte declarant extremam unctionem a sacerdotibus esse ministrandam. Concilium Cabillonense II in Gallia habitum an. 813 (can. 48) decernit: « Secundum B. Apostoli lacobi documentum, cui etiam documenta Patrum consonant, infirmi oleo, quod ab Episcopis benedicitur, a presbyteris ungi debent ». Concilium Aquisgranense an. 836 iubet: «Si subditus infirmitate de­ pressus fuerit, ne confessione atque oratione sacerdotali necuon unctione sa­ crati olei per eius (presbyteri) negligentiam careat. Denique si finem urgentem perspexerit, commendet animam christianam Domino Deo suo more sacer­ dotali cum acceptione S. Communionis » (4). Concilium Ticinense an. 850 (cap. vm) statuit: « Debet eum (aegrotum) loci presbyter congruenter admonere, quatenus ad hanc spiritualem curam secundum propriae possibilitatis vires, vicinos quoque presbyteros invitet... Si autem infirmi qualitas talis est, ut per se ipsum tangendum et ungendum di­ gnum existimet Episcopus, ab eo quam plurimum competenter fieri valet, a quo ipsum chrisma conficitur et cui peccata remittendi officio privilegii potestas concessa est » (5). 114. 5° Accedit Doctorum consensus. Praecipuos tantum ex veteribus allegandos censemus. 6'. Albertus Magnus ait: «In sacramento isto placuit Deo, quod essent simplices sacerdotes (ministri), qui in omnibus locis de propinquo haberi possent » (6). (3) (4) (5) (6) Loc. cU., can. I. Cup. II, de vita et doctrina inferiorum ordinum, can, 6. Harduln, V, 27. In IV Sent., 1). 23, art. G. 75 fl 8. Thomas expresso docet laicos sacramentum hoc ministrare non posse addiditque rationem cur id vetetur, cum iisdem liceat, contra, baptismum conferre. « Respondeo dicendum, dicit S. Doctor, quod seeundum Dionysium in Eccl. hierarch., sunt quidam exercentes actiones hierarchicas, et quidam recipientes tantum, qui sunt laici. Et ideo nullius sacramenti dispensatio laicis ex officio competit; sed quod baptizare possunt in casu necessitatis ex divina dispensatione factum est, ut nulli regenerationis spiritualis facultas desit » (7). Dein Angelicus ostendit ne diaconos quidem posse hoc sacramentum conferre : « Respondeo dicendum, quod diaconus habet vim purgativam, non illuminativam : unde cum illuminatio fiat per gratiam, nullum sacramentum in quo gratia conferatur, diaconus potest dare ex officio. Et ideo nec hoc, cum in eo gratia conferatur » (8). S. Bonaventura docet: «Huius sacramenti dispensatio spectat ad sacerdotes; et istud confirmat auctoritas et ratio: auctoritas, quia Iacobi ultimo dicitur: Inducat presbyteros et orent super eum; ratio, quia cum huius sacramenti materia sit oleum consecratum, non debet administrari nec confingi nisi ab eo, qui habet manus consecratas; et talis est sacerdos: ideo non se extendit ad omnes » (9). 1 I DE MINISTRO QUI VALIDE CONFERT EXTREMAM UNCT. I I I 1 I I | I | I I | I I I I I Scolus ait : « Hoc sacramentum debet a solo sacerdote dispensari, quia solus sacerdos est idoneus minister et conveniens ad illud dispensandum... Solus igitur sacerdos est minister conveniens in dispensando generaliter hoc sacramentum» (10). Durandus dicit: «Nullus laicus potest hoc sacramentum dispensare, nec clericus nisi sit sacerdos n (11). Paludanus: «Prima conclusio est, quod solus sacerdos est minister, ita quod in nullo casu non-saccrdos possit inungere, cum hoc sit eius proprium; nec Papa posset committere non sacerdoti inungere sicut nec a peccatis absolvero aut etiam conficere (Eucharistiam)» (12). I I I I I I I I I I 115. 6° Codex expressis verbis confirmat traditam doctrinam: « Hoc sacramentum valide administrat omnis et solus sacerdos » (can. 938, § 1). Dicitur omnis, quatenus vi ipsius characteris presbyteralis sacerdos efficitur minister huius sacramenti, adeo ut nullus excludatur aut excludi possit, ad valorem quod attinet, sive sit excommunicat us vel suspensus, sive sit depositus vel degradatus. Dicitur solus, quatenus nomo alius, carens potestate presbyterali, est minister capax huius sa- I (7) (8) (9) (10) (11) (12) Suppi., η. Ibid., art. In IV, D. In IV, I). In IV, D. In IV, D. 31. 2. 23, 23, 23, 23, nrt. 1. art. 2, q. 1. q. un. q. 3. q. 2. _ I I I I I I | I II ■ I' ■ 76 CAPUT ΠΙ. - ARTICULUS I. cramenti, aut talis constitui seu offici potest, sive laicus sit sive cle­ ricus. 116. Utrum laicus in casu necessitatis sacramentum extremae un­ ctionis ministrare valeat. — Waldensis affirmat vel saltem affirmare videtur, in casu extremae necessitatis quemlibet hominem Christianum, etiam mulierem, hoc sacramentum ministrare posse. Iste auctor citat verba Ven. Bedae et dein ita porgit: « Quod autem dicit secundum In­ nocentium, non solum hoc licere presbyteris, sed et omnibus Christianis : ubi copia sacerdotis omnino deest, intelligit : sicut in extremae neces­ sitatis articulo Christianae licebit vetulae baptizare » (13). Quidam censent Wdldensem non affirmare unctionem a laico factam esse sacrainentalem ; «et licet afferat comparationem baptismi, haec tamen, aiunt, ita intelligenda est, ut similitudo versetur in commenda­ tione ritus, non in sacramenti ratione » (14). Quidquid sit, verba pro­ fecto quibus utitur Waldensis sunt obscura et ambigua. Idcirco diximus: affirmat vel saltem affirmare videtur. Verba autem Ven. Bedae ad quae provocat Waldensis sunt haec: «■ Nec solum presbyteris, sed ut Innocentius Papa scribit, etiam omnibus Christianis uti licet eodem oleo in sua aut suorum necessitate ungendo, quod tamen oleum nonnisi ab Episcopo licet confici > (15). At ipse Ven. Beda provocat ad verba Innocenta I ad Decentium, Episcopum Eugubinum. Quae verba ita sonant: « Quod non est dubium, de fidelibus aegrotantibus accipi vel intelligi debere, qui sacro oleo chrismatis perungi possunt, quod ab Episcopo confectum non solum sacerdotibus, sed et omnibus uti Christianis licet, in sua aut in suorum necessitate ungendum» (16). Fatendum, haec verba perspicua non esse. Variae sunt lectiones eorumdem, quae videri possunt apud Aligne (l.c.). Nonnulli putant Innocentium I distinguere duplicem usum sacri olei essentialiter diversum, scii, privatum qui omnibus fidelibus est permissus, et sollemnem, Episcopo et presbyteris reservatum, qui solum habet rationem sacramenti. Alii censent verba Innocentii hoc sensu intelligenda esse, scilicet ut omnibus christiania liceat uti chri­ smate ab Episcopo confecto, sed nonnisi ministerio sacerdotum. S. Bellar minus (17) docet: « Dominicus a Soto diet. 23, q. 7, a. 1 intelligit Innocentium de usu olei sancti extra sacramentum ad curandos morbos; sed videtur id esse contra praxim Ecclesiae. Non enim dari solet oleum sanctum laicis, ut eo utantur. Exempla vero, quae leguntur de miraculis, quae sancti eremitae oleo sancto faciebant, non convincunt (13) Doctrinale antiq. fidei etc., II, c. 163, n. 3. (11) Berti, De theol. discipl., t. IV, 1. 35, cap. 8, prop. 1. (15) Mlgne. P. L. XCIII, 39. (16) Mlgne, P. L. XX, 559 e. (17) Dc extrema unctione, cap. 9. | de Ministro qui valide confert extremam unct. 77 eos fuisse usos illo oleo, quod ab Episcopo solemni caeremonia bene­ dicitur, ut sit huius sacramenti materia; poterant enim uti oleo, quod ipsi signo crucis benedicebant. Alii rectius, ut lansenius in cap. 6 Marci, dicunt Innocentium loqui de recipiente, non do ministro, ac velle dicere, licere omnibus Christianis uti sancto oleo in suis et suorum necessitatibus, nimirum advocando sacerdotes et accipiendo unctionem illam sacram, non ministrando ». Quae interpretatio vera videtur, toto contextu probe perspecto, cum Innocentius I non loquatur de ministro, sed de subiecto huius sa­ cramenti. 117. Allegantur etiam verba S. Eligii, Episcopi Noviomensis, et S. Caesarii Arclatcnsis. S.Eligius dicit: « Qui aegrotat, in sola Dei misericordia confidat, et Eucharistiam corporis et sanguinis Christi cum fide et devotione ac­ cipiat oleumque benedictum fideliter ab Ecclesia petat, unde corpus suum in nomine Christi ungat, et secundum Apostolum oratio fidei salvabit infirmum et alleviabit eum Dominus » (18). Item 8. Caesarius ait : « Quoties aliqua infirmitas supervenerit, corpus et sanguinem Christi ille, qui aegrotat, accipiat; et inde cor­ pusculum suum ungat, ut illud, quod scriptum est, impleatur in eo: Infirmatur aliquis, inducat presbyteros et orent super eum ungentes eum oleo... » (19). Verba: «corpus suum (corpusculum suum) ungat» esso intelligenda sensu passivo, i. e. ungi faciat, clare Hquet ex contextu. Afferuntur etiam quaedam facta e quibus, iuxta nonnullos CO Il­ eludendum videtur sacramentum extremae unctionis fuisse prioribus Ecclesiae sacculis administratum a laicis (cfr. li. 119, 4°). 118. Recentius Boudirihon commendavit senteutiam, laicos sibi et aliis sacramentalem unctionem impertire posse in casu necessitatis (20). Postea idem auctor saltem implicite revocasse videtur, et merito (18) Dc rectitudine catholicae conversationis; Mlgne P. L. XL, 1172 (inter opera S. Au­ gustini). (19) Homil. XIII, de 12 remissionibus peccatorum: Migne, P. L. LXV1I, 1075. (20) Revue catholique des Eglises, 1905, p. loi s. « Je ne vois pourquoi, en l'absence de toute déclaration de l’Eglise. on ne pourrait regarder comme suffisant le ministère du malade ou d’un autre fidèle, dès lors que l’huile bénite avait été préalablement sanctifiée et était devenue comme le véhicule dc la grOco. Qu’importe le ministre de la distribution de l’Eucharistieî Quoique le laïque ne soit pas le ministre ordinaire du baptême, le sacrement n’est-il pas valide quelle que soit la personne qui le confère»... Sans m’exagérer la portée de cette remarque, Je pense qu’elle mérite quelque attention ». 78 CAPUT ΙΠ. - ARTICULUS I. quidem, praedictam sententiam, quatenus affirmat earn practice re­ tineri non posse (21). 119. Doctrina catholica est, laicos ne in casu quidem necessitatis extremam unctionem conferre posse. 1° Concilium Trid. (22) expresso definit proprium ministrum sa­ cramenti extremae unctionis esse solum sacerdotem. Quae verba ita sunt intelligenda, ut quilibet alius excludatur penitus. 2° Quo sensu sint accipienda verba Innocenta I, Ven. Bedae, S. JÈligii Noviomensis et $. Caesarii Arelatensis, supra explicatum est (n. 116 s.). 3° Comparatio inter baptismum, qui in casu necessitatis a quo­ cumque, etiam a laico, ministrari potest, et extremam unctionem, nul­ latenus sustinetur, ut egregie animadvertunt Doctores (n. 48). Nam baptismus est absolute necessarius ad vitam aeternam obtinendam; non item extrema unctio. Illum omnes, etiam laici, conferre valent solum ex peculiari Dei dispensatione quae data non fuit pro sacra­ mento extremae unctionis ministrando. Pariter excludenda est comparatio inter Eucharistiam et extremam unctionem. Nam Eucharistia est sacramentum permanens (23); non ita extrema unctio et cetera sacramenta. 4° Facta quae allegantur nihil evincunt. Nam aliud est usus olei benedicti in solatium infirmorum, et aliud confectio seu administratio sacramenti. Quod interdum etiam laici usi fuerint oleo benedicto ad ungendos infirmos, uti nos quoque frequenter res benedictas adhibemus, concedendum est; quod huiusmodi usus rationem sacramenti habuerit, negandum. Nullum profecto documentum afferri potest, ex quo constet laicos revera sacramentum extremae unctionis ministrasse. 120. Num diaconi in casu necessitatis de licentia Episcopi vel saltem R. Pontificis valide extremam unctionem ministrare possint. — 1. Launoi, doctor Parisiensis, affirmat diaconos in casu necessitatis de licentia Episcopi valide sacramentum extremae unctionis conferre posse. Censet, se rem evincere ex decretis Conciliorum, quae iubent, ut, absente presbytero, diaconus, cum necessitas urget, infirmo praebeat Viaticum; nonnulla statuunt, eum posse canonicam reconciliationem moribundi perficere; unum vel altorum permittit, ut diaconus con­ fessionem aegroti excipiat secundum opinionem medio aevo valde dif­ fusam, hominem Christianum in articulo mortis, si copiam sacerdotis (21) Cfr. Revue du clergé français, 15 dec. 1911, p. 727 8. (22) Sees. XIV, can. 4, de extrema unet. (23) Cfr. Cappello, De sacramentis, I, n. 226 ss. de ministro qui valide confert extremam unct. 79 non habeat, teneri confessionem instituere coram diacono, imo coram laico, si nullus adsit clericus (24). Inde Launoi hac ratione argumentatur: «Quae... Ecclesiarum Concilia permittunt diacono, absente presbytero, infirmorum confessionem excipiat, et ad eos Viaticum deferat, continuo significant, infirmos quoque a diacono, dum abest presbyter, ungi posse. Ex his enim tribus sacramentis, qui duo con­ fert aegrotantibus, tertium similiter conferre potest; neque profecto satis com­ mode intclligeretur, diaconum in necessitatis casu aegrotantibus peccatorum veniam et Eucharistiam impertire posse, non posse unctionem, quae olim ante Eucharistiam impertiretur» (25). Iste A., qui acriter doctores scholasticos impugnare solet, loquens de sententia Waldensis superius relata, scribere audet (1. c.): « Sotus quidem dicit, Waldensem praeter opinionem omnium sentire; sed tamen ei neminem, qui contrarium expresse docuerit, opponit, et nescio an opponi possit aliquis ex eo numero theologorum, qui ante Waldensem floruerint ». Quam perperam haec affirmentur, nemo est qui non evidenter conspiciat. Launoi nescit, « an opponi possit aliquis ex eo numero theo­ logorum, qui ante Waldensem floruerint ». Porro omnes Doctores supra citati (n. 114), qui diserte docent solum sacerdotem esse ministrum sa­ cramenti extremae unctionis — S. Albertus Magnus, S. Thomas, S. Bonaventura, Scotus, Paludanus, Durandus — floruerunt ante Waldensem. 121. 2. Haec opinio nedum caret probabilitate, sed falsa omnino est. Sane: 1° Definitio Concilii Trid. perspicua, absoluta et exclusiva est. Nulla in ea fit mentio de diacono, de licentia Episcopi vel Concilii aut R. Pontificis, de ministro ordinario vel extraordinario extremae mi­ ctionis. 2° Omnes rationes supra relatae, quae ostendunt ministrum huius sacramenti esse solum sacerdotem, huc spectant. 3° Ceterum quisque facile perspicit quam futile sit argumentum adductum a Launoi. De eius opinione et argumento Berli haec tradit: Ego vero, cum haec omnia in Launoio singulatim et accurate legissem, plurimum miratus sum eruditi viri confidentiam, qui sibimet persuaserit, tanta monumentorum copia insipientibus fucum facere crassissimum que errorem verbosissima loquacitate venditare. Enimvero in nullo ex productis a Launoio testimoniis minima extat vocula, quae unctionem extremam commemoret; sed omnia de communio(24) Cfr. Cappello, De Poenitentia, n. 364. (25) Op. cit., I, P. 3(>U. 80 CAPUT III. - ARTICULUS I. ne et de Viatico agunt, et quaedam de susceptione poenitentium... Si ergo haec omnia probarent aliquid, profecto hoc unum evincerent, posse diaconos in extrema necessitate excipere confessiones et absolutionem impertire: quod est adiicere errorem errori et haeresim haeresi » (26). 122. Num sacerdos, deficiente alio sacerdote, possit sibi ipsi in pe­ riculo mortis valide extremam unctionem ministrare. — 1. Quidam affirmarunt, sacerdotem, speciatim parochum, sibi ipsi in casu neces­ sitatis posse extremam unctionem conferre. Ita Clericatus, qui hanc sententiam probabiliorem speculative et tutam practice existimat, eamque pluribus rationibus probare conatur (27). 2. Haec opinio, prout enuntiatur, sustineri nequit. Sane: 1° Baptismus est sacramentum maximae necessitatis. Quare Christus statuit, ut quilibet homo, etiam infidelis, valeat alios bapti­ zare. Nihilominus nemo habet potestatem baptizandi se ipsum, ut constat ex Innocentio III. Ergo multo minus sacerdos potest sibi ipsi conferre extremam unctionem, quae non est sacramentum necessitatis. Idem dicas de sacramentali absolutione, quam sacerdos ne in casu quidem necessitatis sibi conferre valet. Notandum tamen, rationem istam non esse decisivam nec dari paritatem inter absolutionem sacramentalem et administrationem huius sacramenti. 2° Monumenta ecclesiastica nullum referunt exemplum sacer­ dotis sibimet conferentis sacramentum extremae unctionis. Id mani­ festo ostendit, esse in Ecclesia firmam persuasionem ex Traditione ortam, sacerdotem non posse, alio sacerdote deficiente, sibi ministraro extremam unctionem. 3° Rationes, quas affert Clericatus, validae non sunt. « Cui licet, quod est plus, ipse ait, prohibitum non censetur, quod est minus... Sed sacerdoti in aliorum absentia licet sibi ministrare sacrosanctam Eucharistiam extra Missam. Ergo ». Falsum est, plus esse ministrare Eucharistiam, quam extremam unctionem. In administratione Eucharistiae nullum conficitur sacra­ mentum. sed tantum applicatur sacramentum permanens in Sacri­ ficio confectum: quae applicatio in casu necessitatis, v. g. tempore persecutionis, ipsis laicis permittitur. «Etiam in sacramento matrimonii, addit Clericatus, iidem sunt ministri ac suscipientes... Igitur pari ratione in sacramento extremae unctionis idem potest esse, qui ministret ac qui suscipiat ». Quae do matrimonio dicuntur, nequeunt dici do sacramentis quae (26) De theol. discipl., IV, 1. 35, cap. 8, prop. 3. (27) Decisiones sacram, de extrema unctione, decla. 75. PE MINISTRO QUI VALIDE CONFERT EXTREMAM UNCT. 81 ministrum consecratum exigunt. Praeterea sponsus non sibi sacra­ mentum confert·, sed sponsae et vicissini. Maior pars decem rationum, quas allegat Clericatus, « vix non est ridicula», ut notat Kcrn (28). 4° S. Congregatio de Prop. Fide die 23 mart. 1844 declaravit: (Inspectis ipsis divini eloquii verbis, vel facile patet, sacramentum extremae unctionis etiam in casu necessitatis, absente nimirum alio presbytero, non posse missionarium aegrotantem sibimetipsi mini­ straro » (29). Fatendum, argumenta omnino certa et peremptoria sive intrinseca sive oxtrinseca deesse, ita ut in casu extremae necessitatis non videtur damnandus sacerdos qui se ipsum oleo benedicto inungat. Ne dicas vero sacerdotem sibi consulere posse peractum contritionis perfectae, quia alii effectus, praeter peccatorum remissionem, non obtinerentur in tali casu. 123. Num plures requirantur sacerdotes, an potius unus sufficiat, in administratione extremae unctionis. — 1. A pluribus saeculis viget in latina Ecclesia disciplina, ut unus sacerdos conferat sacramentum extremae unctionis. Apud' Orientales, contra, mos est ut plures sacerdotes, septem scii, si haberi possint, hoc sacramentum administrent. Cui· septenarius numerus requiratur, non constat. Arcadius hanc affert rationem: «Septem numero presbyteros Graecorum Ecclesia exigit sive propter septem peccata mortalia sive quia septenarius nu­ merus in S. Scriptura valde commendatur et non caret mysterio, quia iubilaeum complectitur, sive propter septem corporis partes, quas ungunt » (30). 2. In Ecclesia latina mos, ut plures sacerdotes simul ministrarent extremam unctionem, valde diffusus numquam fuit. Inter 32 veteres « Ordines » a Marline collectos, tantum tres reperiuntur, (pii plures sacerdotes postulent in extrema unctione ministranda. Pauca re vera exhibentur exempla huius sacramenti per plures sacerdotes collati. Ratio praecipua talis disciplinae ex defectu presbyterorum repétènda (31). (28) On. cil., p. 240. (29) Cir. Kern, op. cU., p. 217; JIugon, De sacramentis, tract, de extrema unctione, art. I. In Collectanea S. C. de Prop. Finie (ed. tam an. 1893 quam an. 1907) hoc responsum non re peritur. Quae omissio maximum Iu casu habet momentum. (30) Concordia, V, cap. 3. (31) Benedictus XIV (Dc Synodo dioec., lib. VIII, cap. 1, n. G) aliam rationem assignat, Kil. nc pauperes luxi sacramento privarentur. « Cum plures simul sacerdotes, ait Pontifex, nd infirmum Inungendum advocabantur, quilibet sua opera haud exiguam exposcebant merccdem, cui solvendae cum pauperum vires non suUloerent, ii sino extrema unctione decede­ bant...’ Ad compescendam sacerdotum petulantiam, visum est deliberandum, ut deinceps extrema unctio nulla petita mercedo a solo conferretur aegrotantis parocho ·. 6 — Cappello, De Sacramentis, III. 82 CAPUT HI. - ARTICULUS ί. 3. Certain est, valide sacramentum extremae unctionis conferri ab uno sacerdote. 1° Textus $. lacobi ita est intelligendus, ut hoc sacramentum ministretur a presbyteris propriae ecclesiae, sive sint plures sive pauci sive unus, non autem eo sensu ut complures semper ac necessario re­ quirantur. Quare extrema unctio, secundum mandatum Apostoli, con­ ferri potest vel a solo Episcopo vel ab uno aut a pluribus presbyteris pro variis Ecclesiarum adiunctis. 2° Traditio id aperte confirmat. Vetera enim documenta clare ostendunt, communem fuisse persuasionem tam Occidentis quam Orientis, sacramentum valide et licite conferri ab uno sacerdote; et reapse pleraque exempla exhibent unicum ministrum, sive Episcopum sive presbyterum. Satis erit perspicua verba Innocenta I ad Decentium referre: «Idcirco presbyteris dictum est, quia Episcopi occupationibus aliis impediti ad omnes languidos ire non possunt. Ceterum si Episcopus aut potest aut dignum ducit aliquem a se visitandum et benedicere et tangere chrismate, sine cunctatione potest, cuius est ipsum chrisma conficere ». Si Episcopus potest solus praebere sacramentum, palam est iure divino complures presbyteros nullatenus requiri. 3° Demum maior pars librorum ritualium Christianae antiqui­ tatis tradunt, ab uno sacerdote sacramentum extremae unctionis mi­ nistrari. 124. 4. Certum est pariter, hoc sacramentum valide conferri a pluribus simul sacerdotibus. 1° S. lacobus per verba: «.Inducat presbyteros Ecclesiae et orent super eum etc. », manifesto commendat, ut, quantum fieri potest, omnes presbyteri eius ecclesiae, cui aegrotans adscriptus est, ritum sa­ cramentalem perficiant. Igitur si non obstet positiva lex Ecclesiae, quae pro circumstantiis temporum vel locorum iubeat, ut unus sa­ cerdos sacramentum conferat, plures sacerdotes valide et licite illud administrant (32). 2° Nonnulli antiqui Ordines referunt extremam unctionem ad­ ministratam fuisse in Ecclesia latina a pluribus sacerdotibus. Ordo XIV haec habet: «Tunc singuli sacerdotes perungant infirmum de oleo san­ ctificato facientes cruces in collo... ». Dein ponuntur orationes, quits singuli sacerdotes recitare debent, dum peragunt unctiones. Eadem fere habent Ordines XV et XXIII. (32) Cfr. De Sainte-Beuve, De sacramento unctionis infirmorum extremae (Migno, Cursiw theol. completus, XXIV, 18 ea.), disp. 3, art. 2 se.; Kcru, op. cit., p. 258. DE MINISTRO QUI VALIDE CONFERT EXTREMAM UNCT. 83 Benedictus XLV ad rem tradit: « Eundem morem nobis exhibent conBtitutiones Angliae, collectae a Guilelmo Lyndewode, in quibus ad tit. De extrema unctione, pag. 26 legimus: “ Cum magna reverentia deferatur oleum infirmorum ad infirmos, et ipsos inungant sacerdotes, ubi annotavit glossa­ tor, a singulis sacerdotibus pronuntiatam fuisse formam deprecativam cuilibet actioni accommodatam ”. Cumque eandem constitutionem totidem prorsus verbis repetitam inveniamus inter constitutiones Odonis, Episcopi Parisiensis, inde coniicimus, eam disciplinam in Galliis adhuc perdurasse saec. xii, quo illae sunt editae. Quinimo sequenti etiam saec. xin et ultra retentam alicubi eandem disciplinam, non obscure significant posteriora synodalia statu­ ta · (33). 3° Praxis Ecclesiae orientalis id aperte confirmat. Sane apud Orientales viget disciplina etiam hodie, ut extrema unctio ministretur a pluribus presbyteris, si commode haberi possint. Quae Orientalium disciplina diserte approbata fuit a Sede Apo81otica. Λ Synodus Ruthenorum Zamosciae anno 1720 celebrata, a S. Sede i. e. a Benedicto XIII expresse confirmata, statuit: < Quamquam in graeca Ecclesia receptum fuerit, prout aliquando etiam in latina, ut septem sacerdotes, iisque deficientibus, tres saltem advocarentur ad ministrandum hoc sacramentum, iique omnes et materiam subministrarent et formam proferrent, sciant tamen pastores, plures ea de causa adhiberi solitos sacerdotes, tum ob reverentiam eius­ dem ac gratiae copiam, quam confert, tum ut plurium sacerdotum preces effectum sacramenti coadiuvent. Qua de causa S. Synodus statuendum censet, ut si septem aut tres sacerdotes haberi commode non possint, unus, qui totius Ecclesiae personam gerit, ex cuius virtute hoc sacramentum perficit illud con­ ferat ac infirmo ministret » (34). Synodus Maronitarum anno 173G in Monte Libano coacta, a Sede Apostolica i. e. a Benedicto XIV in forma specifica approbata, decernit: « Quam­ quam in Ecclesia orientali receptum sit, ut septem sacerdotes, iisque deficien­ tibus, tres saltem advocarentur ad ministrandum hoc sacramentum, iique om­ nes, et infirmum ungerent, et verba simul proferrent, aut (quod etiam fre­ quentius fit) unus illorum dumtaxat ungeret formamque pronunciaret; decla­ randum tamen omnibus censuimus, de necessitate huius sacramenti non requiri nisi unum sacerdotem » (35). Eadem tradunt ceterae Synodi orientales, ut in Appendice referetur. Benedictus XIV, Const. «Etsi pastoralis , 26 maii 1742, § 5, statuit: Nec refert, utrum eadem extrema unctio per unum vel plures presbyteros fiat, ubi huiusmodi viget consuetudo; dummodo credant et asserant, illud sacramentum, servata debita materia et forma, ab uno presbytero valide et licite confici ». (33) De Syiiodo dioec., lib. VIII, cap. 4 (34) Tit. Ill, $ 6. (35) P. I, cap. 8, η. 8. CAPUT ΠΓ. - ARTICULUS T. 84 1° Sectae orientales iam sacc. v et vi ab Ecclesia catholica se­ paratae perspicuum exhibent testimonium ecclesiasticae Traditionis. Denzinger refert: ((Orientales septem sacerdotes regulariter huic officio impendere solent vel, si non adsint, quinque vel tres vel, si opus sit, etiam unum » (36). 125. 5. Facta historica, e quibus constat sacramentum extremae unctionis administratum fuisse per plures presbyteros, non sunt omnia et singula ita intelligenda, ut omnes sacerdotes re vera confecerint sa­ cramentum, sed quatenus orationibus suis presbytero conferenti praesto fuerint. Ad rem Angelicus: « Quia hoc sacramentum perfectae curationis effectum habet, et in eo requiritur copia gratiae, competit huic sacra­ mento, quod multi sacerdotes intersint et quod oratio totius Ecclesiae ad effectum huius sacramenti coadiuvet... » (37). Billuart ad haec verba S. Thomae recte animadvertit: « Ubi nota, plures sacerdotes requiri... non ut omnes sacramentum administrent, sed ut precibus suis ministrantem adiuvent » (38). 126. Utrum extrema unctio valide et licite ministretur a pluribus presbyteris in Ecclesia latina, vel ab uno in Ecclesia orientali. — 1. De validitate nulla est dubitatio, attentis expositis (n. 124). ■ 2. Quoad liceitatcm servanda est propria cuiuslibet Ecclesiae di­ sciplina, sive lege positiva, sive legitima consuetudine inducta. Huc spectant verba Benedicti XTV, Const. « Etsi pastoralis », § 5, supra relata (n. 124, 4°). 3. In Ecclesia latina, attenta consuetudine a pluribus saeculis universaliter inducta et attento Rituali Rom. quod do uno ministro loquitur (39), multis presbyteris simul conferre hoc sacramentum non licet. Num id vetetur sub gravi, an sub levi, controvertitur. Cum agatur de re natura sua notabili, quae ritum sacramentalem respicit, immutatio a nonnullis dicitur gravis ideoque sub lethali vetita. At opinio, quae tenet culpam esse levem tantum, secluso scandalo et contemptu, pro­ babilis est. 4. In Ecclesia orientali licite ministratur extrema unctio ab uno sacer­ dote, quamvis conferri possit etiam a pluribus. Ita ex consuetudine et liturgicis (30) 137) (38) (39) Hilus Orient., I, p. 188. Summa contra Genl., lib. IV, cap. 73. De extrema unctione, cap. 5. Tit. V, cap. 1, nn. 6, 7, 18 et 22; cap. 2. nn. 1, 3, 4, 7, 9, 12. ■ » DE MODO CONFERENDI EXTREMAM UNCTIONEM 85 1 libris. Imo alicubi, v. g. apud Maron Has, praecipitur, ut unus sit minister qui formam proferat et unctione» peragat, etsi plures adsint sacerdotes. Etenim Synodus Libanensis an. 1736 statuit: «Ubi autem plures (sacerdotes) adesse contigerit, districte praecipimus et mandamus, ut unus dumtaxat illorum inungat infirmum, et verba illa, quae formae vim babent, pronunciet: ceteri sacerdotes reliquas preces, quae ante vel post unctionem praescribuntur, inter so recitandas de moro distribuant » (40). Uniusmodi administratio sacramenti extremae unctionis videtur permitti etiam in Ecclesia latina. Articulus II. De modo quo extrema unctio a pluribus presbyteris conferri possit. 127. Varii modi ritum sacramentalem perficiendi. — Plures mi­ nistri multiplici ratione cooperari possunt in sacramento conferendo: 1° Si omnes simul (moraliter) ungant singula membra et formam proferant ; 2° Si omnes simul orationem sacramentalem fundant, dum unus aegrotum ungit; 3° Si omnes simul ungant et unus tantum formam proferat; 4° Si unus faciat unam unctionem cum sua forma, alius aliam unctionem item cum sua forma; 5° Si unus materiam tantum applicet, quin formam proferat, et alter vel alii formam recitent, quin aegrotum ungant; 6° Si plures sacerdotes integram materiam et formam applicent aut simul aut successivo. 128. Utrum valide praedictis modis conferatur extrema unctio necne. — 1. Tribus prioribus modis (n. 127) certo sacramentum valido confertur, quia omnia essentialia a sacerdotibus tamquam ab una persona morali ponuntur. 2. Etiam quarto modo valide administratin’ extrema unctio. Nam sacramentum, cum per partes conferatur, partialiter ab uno et par­ tialiter ab alio conferri potest. Unctio enim una ab uno ministro peracta (10) P. I, cap. 8, n. 8, Illi 86 CAPUT ΙΠ. - ARTICULUS II. suum proprium valorem statim obtinet, et si aliae unctiones accedant, sacramentum integrum constituitur (1). Haec est doctrina Angelici, qui ait: «Quamvis in Eucharistia, si post consecrationem panis moriatur sacerdos, alius sacerdos possit procedere ad consecrationem vini, incipiens ubi ille dimisit, vel etiam incipere a capite su­ pra aliam materiam; tamen in extrema unctione non potest a capite incipere, sed debet semper procedere, quia unctio in eadem parte facta tantum valet, ac si con­ secraretur bis eadem hostia, quod nullo modo faciendum est. Nec tamen mini­ strorum pluralitas tollit unitatem huius sacramenti, quia instrumentaliter tan­ tum operantur » (2). 3. Quinto modo, seu quando unus minister materiam applicat et alter formam pronuntiat, sacramentum a plorisque invalido conferri dicitur, ex principio generali quod unitas sacramenti postulat unitatem vel physicam vel saltem moralem ministri illud conferentis: quae unitas, aiunt, in casu abest omnino. Patroni huius sententiae afferunt quoque exemplum baptismi qui praefato modo nequit ministrari; idque dicunt a fortiori dicendum de extrema unctione, quae est sacramentum multo minus necessa­ rium (3). Nonnulli censent in casu sacramentum valide administrari, ob has prae­ sertim rationes: 1° quia Ordines IV, V et XIV, a Martène editi, exhibent ri­ tum praedictum, scii, ut alter minister ungat, alter formam pronunciet; 2° quia plures ministri constituunt unam personam moralem nomine et auctoritate Christi atque Ecclesiae perficientem munus sacrum; 3° quia non datur paritas inter baptismum et extremam unctionem, attenta forma indicata in baptismo adhibenda: E(jo te baptizo in nomine Patris etc., quae necessario postulat, ut qui profert verba, etiam aquam effundat. 129. 4. Prior sententia probabilior est; at etiam alia, speculative loquendo, solido probabilis in aliquo casu videtur, nempe cum ea adhi­ beatur forma, quae nulla ratione exprimat, ministrum orantem appli­ care simul infirmo materiam; secus, si talis adhibeatur forma, quae significet ministrum deprccantem applicare quoque aegrotanti mate­ riam. Igitur distinguendum inter formam et formam. Fatendum est, ex Ordinibus supra citatis erui non posse argu­ mentum validissimum in favorem secundae sententiae, quia certo non constat de usu eorundem Ordinum ac de genuino sensu orationum et (1) Suarez» disp. 43, sect. 2, u. 6. ” (2) Suppi. t q. 29, art. 2, ad 3. (3) Suarez, disp. 13, sect. 2, η. 3; Gonet, tract. G, disp. 3, η. 17; S. Alph., lib. VI η. 724. ·ΓΙ DE MINISTRO QUI LICITE EXTREMAM UNCT. CONFERT 87 rubricarum. Idem dicendum de ritu quem exhibet 8atramentarium Gregorianum a Menardo editum (4). 130. 5. Quoad sacramentum collatum postremo modo, necesse est distinguere. Si plures sacerdotes simul integram materiam applicant et formam proferunt, omnes simul sacramentum conficiunt. Si vero successive id agant, i. e. unus post alterum, primus tantum conficit sacramentum, non alii, seu prima sensuum unctio est sacramentum, ceterae sequentes sunt sacramentalia (5). Ahticulus IU. De ministro qui licite extremam unctionem confert. 131. Praescriptum can. 938, §2. — 1. Iste canon statuit: « Salvo praescripto can. 397, 3°, 514, §§ 1-3, minister ordinarius est parochus loci, in quo degit infirmus; in casu autem necessitatis, vel de licentia saltem rationabiliter praesumpta eiusdem parochi vel Ordinarii loci, alius qui­ libet sacerdos hoc sacramentum ministrare potest». Itaque: 1° Minister ordinarius sacramenti extremae unctionis, qui pro­ inde et valide et licite illud confert, est parochus loci, ubi degit infirmus, sive hic domicilium aut quasi-domicilium habeat in paroecia sive non. 2° Nomine parochi veniunt non solum parochi proprie dicti, sed etiam omnes qui ad normam can. 451, § 2 parochis aequiparantur cum omnibus iuribus et obligationibus paroecialibus, nempe vicarius oeco­ nomus, substitutus etc. (1). 3° Administratio huius sacramenti inter functiones et iura pa­ rocho reservata recensetur (can. 4G2, 3°). (1) Cfr. Kcrn, op. cil., pag. 2<>l 8. (5) Goar (Euchol., p. 138 es.), qui refert huiusmodi praxim vigentem apud plorosque orientales dissidentes, censet ministros sua intentione suspendere posse usque ad ultimam un­ ctionem effectum sacranientalcin. Quod tamen admittendum non videtur. Kcrn (op. cil-, pag. 266) docet, indicium de valoro sacramenti praedicto modo collât i pendere (29). 2° Gonet dicit «proprium esse sacramenti extremae unctionis ultimo disponere hominem ad introitum gloriae » (30). 3° Laymann ait: «Sacramentum extremae unctionis... eo line a Christo D. misericorditer institutum est, ut tollat, si quae restant, peccatorum reliquias et salutis impedimenta, adeoque praeparet ho­ minem atque expeditum reddat ad introitum regni caelestis, nisi magis expedire videatur, ut homini salus corporis restituatur ad vitam diutius in hac terra agendam » (31). 4° Cornelius a Ijapidc haec habet: «Extrema unctio ad hoc peculiariter est instituta et parata in finem vitae, ut amoveat omnia impedimenta, quae animam evolantem c corpore ab ingressu caeli remo­ rari possunt » (32). 5° Becanus docet sacramentum extremae unctionis esse insti­ tutum « ad disponendam et praeparandam animam, quantum in ipso sacramento est, ad introitum gloriae » (33). 6° Sylvester Maurus ait : « Infertur, sacramentum extremae un­ ctionis institutum etiam fuisse primario ad praeparandam animam aegroti (27) De concordia Ecclesiae occidentalis cl orientalis in septeni sacranu ntoruni administraHone, lib. V, cap. ult. (28) Dc sacro ritu saucii olei; Migno, P. O. CMÎ, 007. (29) Disp. 11, sect. 1, n. 14. (30) Clupeus, V, tract. G» dlsp. 2, § 3. (31) Theol. mor.. lib. V, tract. 8, cap. 5. (32) In epist. S. lacobi, V, 14. (33) Dc sacramentis in specie, cap. 27, q. G. 7 — Cappello, De Sacramentis, III. 1 98 CAPÜT IV. · ÀftTICULÜS I. in mortis articulo constituti ad intuitum gloriae. Quia enim homo in eo articulo maxime indiget hac praeparatione, convenientissimum fuit, ut ad hunc finem sacramentum speciale institueretur » (34). 7° Wirceburgcnses docent finem extremae unctionis esse « ‘pro­ xime disponere animam ad introitum gloriae » (35). 8° S. Alphonsus haec habet: «Extrema unctio, uti est ultimum sacramentum, ita ex divo Thoma est vitae spiritualis corona; ipsa homo inunitus ad caelestem patriam ingredi disponitur » (3G). 148. 6. Doctrina Concilii Tridentini. Quae huc usque diximus do fine extremae unctionis doctrina Concilii Tridentini diserte confir­ mantur. Theologi, qui post Synodum Trid. floruerunt, expresse pro­ vocant ad verba eiusdem oecumenicae Synodi. Ita Suarez, Laymann, Gonet, Becanus, Sylvester Maurus, Wirceburgenses, quorum verba supra allegavimus. Concilium Trid. docet sacramentum extremae unctionis existi­ matum esse a Patribus consummativum sacramenti poenitentiae (37). Si extrema unctio est consummativa poenitentiae ac propterea supplet quod huic deest, necesse est ut eam sanitatem perfectam plena et integra peccatorum remissione restituat, quam per baptismum acce­ pimus. Sicut enim in homine sano tunc poenitentia est consummata, cum plenam satisfactionem praestitit et omnem poenam temporalem cum peccato eluit, ita in homine infirmo poenitentia est consummata, cum dispositus est ad introitum gloriae aeternae, remissione omnis reatus culpae et poenae iam obtenta. 149. Notae historicae. — 1. Tradita doctrina de fine extremae unctionis communis fuit Doctoribus scholasticis, qui floruerunt antt Concilium Tridentinum, eique gravissimum pondus addidit auctoritas praefati Concilii. -.·>· 2. Post Synodum Tridentinam illa doctrina a pluribus theologis, praesertim a moralist is, fuit silentio praetermissa vel neglecta. 3. Hoc factum duplici potissimum ratione explicatur. Prima ratio est antagonismus contra protestantes, qui existentiam purgatorii ne­ gabant, docentes quemlibet praedestinatum statim post mortem transire ad aeternam beatitudinem. Contra hunc errorem Doctores catholici ' existentiam et necessitatem purgatorii multum inculcaro adigebantur. At in veritate asserenda ac vindicanda non pauci eo usque progredie(31) (35) (36) (37) Op. theol., in, lib. 13, q. 2.53, n. 8. De sacram, exir. unet., cap. 2, n. 322. Homo apost., appendix II, § I, n. 3. Se.88. XIV, IJroocm. dc extr. unet. DE EFFECTIBUS IN GENERE 99 bantur, ut affirmarent rarissimum esso casum, quo homo sino purga­ torio perveniat ad caelestem gloriam. Isti theologi profecto asserere non poterant, Christum Dominum instituisse extremam unctionem eo fine, ut animae immediate introdu­ cantur in gloriam; id sane affirmare idem fuisset ac dicere, Christum medium inefficax elegisse ad finem intentum. Alia ratio est rigor ianscnisticus. Neminem latet, quam intolerabile onus imposuerint poenitentibus iansenistae ad obtinendam absolu­ tionem in tribunali poenitentiae. Theologis autem plus minusve labo iansenistica infectis placere non poterat doctrina, secundum quam piissimus Salvator morientibus tam facile tam que suave medium pa­ ravit ad auferendas non solum culpas, verum etiam omnes poenas. Qui rigor iansenisticus etiam in mentes quorumdam theologorum sincere catholicorum magnum eumque lugendum influxum exercuit — heu nimis! — circa hanc quaestionem et alias complures, v. g. circa frequentem et quotidianam Communionem (38). Articulus II. De effectibus in genere. 150. Status quaestionis. — 1. Extrema unctio est verum sacra« mentum Novae Legis a Christo D. institutum, ut supra probatum fuit (n. 5). Inde necessario consequitur, eam gratiam sanctificantem, sive primam sive secundam, in suscipiente rite disposito producere. Nam sacramenta N. L. sunt signa practica gratiae sanctificantis, quam om­ nibus obicem non ponentibus ex opere operato conferunt. Haec autem gratia sanctificans, prout in diversis sacramentis confertur, alia dona sibi adnexa habet, quae lini uniuscuiusque sacramenti correspondent eiquo peculiariter sunt accommodata. 2. Hic non quaerimus de gratia sanctificante in se considerata, (38) P. Kern (op. cit., pag. 108) alias duas rationes affert, soli, defectum cognitionis doctrinae antiquae Scholae et revelationes privatas. Do hac ita scribit: « Quarta et forsitan non minima ratio, quae tamen cum prioribus co­ haeret, sunt revelationes privatae, quae in quaestionibus theologicis multum dependent ab in­ fluxu opinionum quae quovis tempore vigent. Sane in vita celeberrimae Afachtildls Magdoburgensis narratur, cam accepisse revelationem, plures animas Christianas Immediate evolare ad coelum quam pereant. Talis revelatio, ni fallor, frustra quaeretur post ortum protestant!· fimum >. 100 CAPUT IV. - ARTICULUS II. quippe quae est effectus communis omnium sacramentorum, sed de aliis donis, quae una cum fine sunt ratio fundamentalis per quam sa­ cramenta ab invicem distinguuntur. II 151. Varii effectus sacramentorum. — 1. Imprimis effectus sacramentorum suut communes vel speciales. Effectus communis est ipsa gratia sanctificans in se considerata. Quamvis alia sacramenta per so primam gratiam conferant, alia secundam, tamen gratia haec in se eadem semper est. 2. Effectus speciales cuiuslibet sacramenti sunt illa dona gratiae actualis, quae ratione ipsius sacramenti cum gratia sanctificante connectuntur et quidem ad finem proprium sacramenti facilius et per­ fectius obtinendum. 3. Isti effectus speciales sunt vel principales vel secundarii, pro diverso nexu quem ex mente institutoris cum ipso sacramento habent. Inter effectus principales et secundarios datur magnum discrimen quoad productionem; nam illi in fructuosa susceptione semper producuntur, quia propter eos sacramentum primario institutum est; alii, contra, etiam in fru­ ctuosa susceptione possunt deesse, quia non producuntur nisi pro necessi­ tate et dispositione peculiari suscipientis. De effectu principali extremae un­ ctionis fuse disseretur infra (n. 182 ss.). 4. Singula sacramenta unum tantum producunt effectum princi­ palem, quia, ut docet Angelicus, « quodlibet sacramentum est institutum principaliter ad unum effectum, quamvis etiam alios ex consequenti inducere possit » (1). 152. Effectus extremae unctionis. — 1. Certum est sacramentum extremae unctionis peculiares producere effectus. Concilium Trid. ait: « Res vero et effectus huius sacramenti illis verbis explicatur: Et oratio fidei salvabit infirmum, et alleviabit eum Do­ minus, et si in peccatis sit, dimittentur ei. Res etenim haec gratia est Spiritus Sancti, cuius unctio delicta, si quae sint adhuc expianda, ac reliquias peccati abstergit, et aegroti animam alleviat et confirmat, magnam in eo divinae misericordiae fiduciam excitando, qua infirmus sublevatus et morbi incommoda ac labores levius fert et tentationibus < daemonis, calcaneo insidiantis, facilius resistit, et sanitatem corporis ' interdum, ubi saluti animae expedierit, consequitur » (2). 2. Igitur· ex Concilio Trid. quatuor sunt effectus sacramenti ex­ tremae unctionis: 1° remissio peccatorum; 2° abstersio reliquiarum (1) Supply q. 30, art. 1. (2) Sees. XXV, cap. 2, dc extrema unctione. DE EFFECTIBUS IX GENERE 101 peccati; 3° remissio poenae temporalis, utpote quae vera est pecca­ torum reliquia; 4° alleviatio et confortatio animae aegroti, qua valeat patienter ferre mala, quae ex gravi morbo consequi solent; 5° sanitas corporis interdum, si animae saluti expedierit. 153. Dissensus Doctorum. — Variae sunt theologorum sententiae circa effectus extremae unctionis. 1° Nonnulli censent effectum principalem et per se esse remis­ sionem peccatorum venialium, ne in extremo vitae periculo nihil sit quod possessionem gloriae retardet (3). 2° Quidam putant, praesertim inter Orientales, effectum prin­ cipalem esse sanationem corporalem, ita ut sanatio spiritualis non sit nisi offectus conditionatus et secundarius (4). 3° Alii tenent effectum primarium extremae unctionis non esse simplicem, sed ex pluribus resultare, scii, ex remissione venialium, de­ letione reliquiarum peccati et animi confortatione (5). 4° Plerique docent effectum principalem esse alie viat ionem et confortationem animi hominis aegrotantis, ceteros effectus esse secun­ darios; nam, aiunt, principaliter sacramentum hoc institutum est ad peccatorum reliquias tollendas, nempe debilitatem et ineptitudinem, quae ex peccato actuali relinquuntur; sed cum reliquiae auferri nequeant nisi prius tollatur peccatum, idcirco hoc sacramentum ex consequenti peccatum quoque tollit (6). Hanc sententiam generatim tenent Thomistae et plerique theologi Societatis lesu. 5° Plures existimant, praesertim qui ant e Concilium Trid. scripse­ runt, extremam unctionem per se, ne secundarie quidem, esse insti­ tutam ad peccata mortalia auferenda, sed ista peccata in hoc sacra­ mento remitti solum per accidens, ut in ceteris sacramentis vivorum (7). 6° Circa modum quo peccata venialia remittuntur per sacra­ mentum extremae unctionis, multi censent ea remitti non immediate, sed mediate tantum, quatenus sacramentum excitat suscipientem ad actus devotionis eliciendos, quibus t unc remissio peccatorum venialium obtinetur. Alii, contra, dicunt peccata remitti directe et immediate. 7° Plerique theologi negant sacramentum extremae unctionis (3) S. Bonaventure, in IV, I). 23, art. 1, q. 1: Scottis, in IV. I). 23, q. unio., n. 2; DIcastillo, De sacramentis, tract. 7, dublt. 6. (4) Macarius Métropolite, Orth. doom, theol., § 232; Stephaniis Episcopus, De sacra­ mentis el ritibus cath. Ecd., p. 18. (5) Estius, in IV, D. 23, s. 4. (6) S. Thom., Suppl., q. 30, art. 15 Suarez, disp. 41, sect. 1, etc. (7) S. Bonaventure, I. c.; Sootus, I. c., alllque. 102 CAPUT TV. - ARTICULUS III. institutum esse ad omnem poenam temporalem auferendam, quamvis tempestive suscipiatur et suscipiens sit perfecto dispositus. 8° Omnes admittunt, et profecto admittere debent, attentis verbis Concilii Trid. supra relatis (n. 152), conditionatam corporalis sanitatis restitutionem; sed circa modum quo id fiat et circa ipsam conditionem dissentiunt. Haec omnia ex dicendis declarabuntur. 154. Catechismus Romanus haec tradit do effect ibus sacramenti extremae unctionis : « Explicandae sunt etiam accuratius utilitates, quas ex hoc sa­ cramento capimus, ut, si nihil aliud fideles ad eius usum possit alli­ cere, ipsa saltem utilitate ducantur; cum ita comparatum sit, ut omnia fore nostris commodis metiamur. Docebunt igitur pastores hoc sacramento gratiam tribui, quae peccata, et in primis quidem leviora, et, ut communi nomine appellantur, venialia remittit. Exitiales enim culpae poenitentiae sacramento tolluntur; neque enim hoc sacramentum primario loco ad graviorum criminum remissionem institutum est, sed baptismus tantum et poenitentia vi sua hoc officiunt. Altera est sacrae unctionis utilitas, quod animam a languore et infirmitate, quam ex peccatis contraxit, et a ceteris omnibus peccati reliquiis liberat » (8). Articulus III. De effectibus spiritualibus extremae unctionis. 155. Primus effectus: remissio peccatorum. — 1. De fide est, re­ missionem peccatorum esse offectum sacramenti extremae unctionis. Nam Concilium Trid. definit: «Si quis dixerit, sacram infirmorum un­ ctionem non conferre gratiam, nec remittere peccata... a. sit » (l). 2. Id manifesto patet: 1° Ex verbis S. lacobi, qui ait: « Si in peccatis sit, remittentur ei ■>. 2° Ex formulis consecrationis olei infirmorum, quae omnes aut explicite aut implicito seu aequi valenter postulant sanctificationem olei, ut fiat medium remissionis peccatorum (2). (S) De extremae unctionis sacramento, n. 14. (1) Scss. XIV, can. 2, de extrema unet. (2) Cfr. Pontif. Pom., P. Ill· Do ofllcio in foria quinta Cocnae Domini, cum benedi­ citur oleum catcchumenorun} et intirinorum et conficitur chrisma, DE EFFECTIBUS SPIRITUALIBUS EXTREMAE UXCTI0NT3 103 3° Ex formis sive antiquitus sive recentius in administra lio ne pore usitata hunc olïectum expresso memorat: « Per istam sanctam un­ ctionem et suam piissimam misericordiam indvlgeat libi Dominus quidί quid... deliquisti ». Do coteris formis vide n. 98 ss. 4° Ex testimoniis Conciliorum et Patrum alibi relatis. 3. Fontes revelationis sacramento extremae unctionis vim delendi peccata aut indefinite tribuunt aut diserte ad omnes culpas extendunt, numquam ad veniales restringunt. Proinde dicendum est eam vim etiam ad remissionem peccatorum mortalium extendi. Id confirmatur ex propria ratione huius sacramenti, quod ideo a Christo D. institutum est, ut homini Christiano in mortis periculo con­ stituto omnia auxilia praestet, quibus in eo vitae discrimine, a quo aeternitas pendet, ipse indiget. Potest autem accidere, et revera id aliquando accidit, ut moribundus in gravi peccato constitutus sacra­ mentum poenitentiae aut nullo pacto aut solum dubie validum (3) recipere valeat, quin tamen infirmus gratiae infusioni ope sacramenti ullum obicem ponat. Igitur talis infirmus justificationem consequetur. Egregie Suarez ait: «Commendat hoc maxime Christi D. prudentia circa salutem aeternam hominum illiusquc desiderium; nam quia ab illo momento aeternitas pendet et damnum, quod tunc incurritur circa aeternam salutem, irreparabile est potestque multis de causis contingere, ut vel alia remedia applicari non possint, vel certo ut sine effectu applicata sint, ideo huic extremo remedio propriam virtutem tribuit ad supplendum hunc effectum subveniendumque homini in tanto periculo constituto. Quo fit, ut haec virtus maxime necessaria fuerit propter periculum mortalium peccatorum; hinc vero conse­ quenter et quasi a fortiori data est ad tollenda etiam venialia et frequentius circa haec exercetur, quia facilius contingit superesse venialia peccata nondum re­ missa quam mortalia » (4). 156. Dispositio requisita pro obtinenda peccatorum mortalium remissione. — 1. Quidam censent, in casu quo infirmus nec contri­ tionis nec attritionis sit capax ob statum morbi, extremam unctionem peccata mortalia delere tamquam sacramentum naturae, dummodo in­ fusioni gratiae obex non ponatur per peccatum contra Spiritum Sanctum habitualiter perseverans (5). Rationes huius opinionis sunt istae: 1° Extrema unctio est sacramentum proprium et indopondens (3) Cfr. Cappello, De Poenitentia, n. 28 es. (4) Disp. 31, fleet. I. n. 16. (5) Sohell, Kalholischc Dogmaiik, III, P. 621» ss. 104 CAPUT TV. - AHTTCULUS ITT. a sacramento poenitentiae. Hoc autem non esset, si in omni casu at­ tritio exigeretur. Quae ratio ex eo confirmatur, quod non apparet, quomodo potestas principis huius mundi vero Christo sit subiecta, si negetur existera medium salutis pro infirmo peccatis mortalibus obnoxio et propriorum actuum incapaci. 2° Ad valorem sacramenti poenitentiae requiritur formalis at­ tritio seu aversio a peccatis mortalibus, quia actus poenitentia sunt materia sacramenti. Extrema unctio, contra, non dependet ab actibus sublecti tamquam a materia sua: sed istos actus solum postulat ad dignam praeparationem, si elici possint. Si aegrotus morbo impediatur, quominus illam praeparationem ponat, sufficit virtualis aversio, quao adest in proposito hominis catholici, qui religiose vivit, digne recipiendi in periculo mortis sacramenta Ecclesiae (6). 2. Alii tenent, infirmum, qui non possit confiteri, obligatione eli­ ciendi actum contritionis perfectae in ordine ad extremam unctionem recipiendam non adstringi, sed sufficere attritionem cum voto sacra­ menti poenitentiae. Ratio, quia extrema unctio per se et ex proprio fine iust ificationem confert, non secus ac duo sacramenta mortuorum (7). 157. 3. Plerique theologi docent, infirmum peccato mortali irre­ titum per se teneri ad statum gratiae sibi procurandum vel per sacra­ mentum poenitentiae vel per contritionem perfectam, ante susceptionem extremae unctionis, nisi per impotentiam vel ignorantiam ab obliga­ tione confitendi vel eliciendi actum contritionis perfectae excusetur. Quo in casu requiritur et sufficit attritio saltem habitualis. Sane : ! 1° Duo tantum sunt sacramenta mortuorum, cetera omnia vi­ vorum; quapropter ipsa extrema unctio, ex Christi D. institutione, inter sacramenta vivorum adnumeranda est. Igitur qui eam recipit debet esse vivus i. e. in statu gratiae. Unde si aegrotans, in peccato mor­ tali constitutus, nequeat confiteri, tenetur per se contritionem prae­ mittere, nisi impotentia aut ignorantia excusetur; nec sola attritio suf­ ficiet ad iustificationem obtinendam. 2° Extrema unctio secundario, ex Christi institutione, desti­ natur ad gratiam primam conferendam saltem in casu, quo infirmus, qui neque confiteri neque conteri valet, est actu attritus. Si enim no in hoc quidem casu extrema unctio gratiam conferret·, id num quam prae­ staret. Porro dolor et detestatio peccati non pertinet ad essentiam sacra(6) Cir. Kern, op. cit·, p. 171 sr. (7) Billot, De Ecclesiae sacramentis, II, p. 237, nota. DE EFFECTIBUS SPIRITUALIBUS EXTREMAE UNCTIONIS 105 menti, excepto sacramento poenitentiae. Igitur etiam in extrema unctiono requiritur et sufficit — iuxta universalem legem poenitentiae, ex qua nullum peccatum remittitur, nisi prius sit retractatum — ut praecesserit peccati retractatio. Haec autem posita iam est ab eo, qui post ultimum peccatum mortale veram attritionem elicuit, quam non revocavit, scii, ab eo qui est habitualiter attritus. Quod dicitur de infirmo qui laborat impotentia physica, valet quoque de aegrotante qui laborat impotentia morali sive ignorantia, nempe de eo qui nescit se esse in statu peccati, vel putat se esse contritum, cum habeat tantum attritionem, vel qui existimat, contritionem ad recipiendam extre­ mam unctionem non requiri. Etiam iste infirmus, qui propter ignorantiam ab obligatione eliciendi actum contritionis perfectae excusatur, per extremain unctionem gratiam iustificantem consequitur, dummodo salte habitualiter sit attritus. 3° Nisi praecesserit saltem attritio, numquam peccata mortalia remittuntur per extremam unctionem, quia, in praesenti ordine divinae providentiae, de fide est, ad remissionem peccatorum mortalium, requiri poenitentiam (8). Inde tamen non sequitur, ad valorem sacra­ menti extremae unctionis exigi attritionem infirmi mortali culpa irretiti. 158. 4. Rationes allatae a Schell (n. 156. 1) non sustinentur. Non prima, quia extrema unctio est quidem sacramentum proprium et independens a poenitentia in producendis effectibus, ad quos ex primaria intentione divini Institutoris ordinatur. At eam esse independentem a sacramento poenitentiae etiam in remissione peccatorum mortalium, ad quam nonnisi secundario est destinata, neque ex Scriptura neque ex Traditione probari potest. Ergo. Praeterea, ex doctrina Concilii Tridentini, poenitentia peccatoribus baptizatis ita est necessaria, ut sine ea re vel voto suscepta sub nulla conditione ad stat um grat iae pervenire possint (9). Quare ne ipsa quidem extrema unctio in remissione peccatorum mortalium est independens a sacramento poe- nitentiae. Non altera, quia Christo numquam eripitur potestas, ut moribundo praeter cursum naturae eum usum rationis restituat, qui necessarius est ad praestanda ea, quae necessitate medii requiruntur ad salutem. Recte animadvertit Kern: «Si dicatur, potestatem principis huius mundi non esso vero Christo subiectam, nisi existât medium ad hoc ordinatum, ut infirmo peccatis mortalibus obnoxio et ad ponendos actus salutares incapaci succurratur, logice sequetur, tale medium salutis pro iisdem peccatoribus esse institutum, si ob absentiam sacerdotis extremam unctionem non possint percipero» (10). (8) Cfr. Cone. Trld., Se83. XIV, cap. 1, de poenii.; Cappello, De Poenitentia, n. 100 (0) Sees. XIV, cap. 2, de poenil.; Sobs. VIT, can. 4, de sacram, in gen. (10) Op. cit., p. 180. μ. ji || n I I It | J i | H ■ J| ί | ■t| 1| ij || | 1 | I I I I I I I | I | Γ I I « ■ I 106 CAPUT IV. - ARTICULUS III. Non tertia, quia ad summum ea evincit, attritionem subiecti non esse sem­ per necessariam ad valorem extremae unctionis quod ipsi admittimus; sed minimo probat attritionem non semper requiri ad consequendam gratiam iustificationis. 159. 5. Nec ratio adducta in favorem opinionis a Billot propositae rem evin­ cit. Nam extrema unctio ex primaria intentione divini Institutoris non est ordinata ad producendum effectum iustificationis, sed solum ex secundario suo fine illum parit, ideoque in quibusdam tantum circumstantiis remissionem peccatorum mortalium confert. Probandum foret, Christum D. constituisse ut hoc medio salutis aegrotus attritus primam gratiam consequatur, si con­ fiteri quidem non possit, sed valeat conteri et nihilominus simpliciter nolit. Hoc autem nec ex S. Scriptura nec ex Traditione evincitur. Ergo. 160. Doctrina tenenda. — Quibus praemissis iisque mature per­ pensis, retinenda alia sententia longo communior et probabilior (cfr. n. 161, 3). At opinionem a Billot propositam speculativo improbabilem dicere non audemus. 161. Num extrema unctio primam gratiam per se, an per accidens conferat. — 1. Quaestio est potius de verbis, quam do re. Si effectus per se ille dicitur, ad quem sacramentum primario ordinatur, extrema unctio non per se, sed per accidens primam gratiam causât. Attamen inter hoc sacramentum et cetera magnum datur discrimen. Nam ratio et motivum institutionis huius sacramenti fuit etiam remissio peccati mortalis ideoque in fontibus divinae revelationis expresso me­ moratur; dum e contra, alia sacramenta vivorum, licet gratiam primani interdum conferant obicem non ponentibus, nihilominus remissio pec­ catorum mortalium non fuit ratio et motivum institutionis eorumdem. Quare cetera sacramenta vivorum primam gratiam conferunt se­ cundum genericam tantum suam rationem; extrema unctio, contra, eam confert secundum specificam suam rationem. Minus exacte dici videtur causa effectum aliquem producere per accidens, ex cuius intentione fuit constituta; rectius dicendum, in tali casu effectum per se produci. 2. Quare accuratior terminologia haec videtur, scii, ut extrema unctio dicatur conferre gratiam primam per se, at secundario. Ad rem egregie Card. De Lugo: « Ne aequivocatio fiat in illa voce per se, distinguendus videtur duplex sensus, quem potest habere; nam si per illud per se intelligatur id, quod primario intenditur, fateor, non causari per se primam gratiam ab extrema unctione, quia primario intenditur perfecta sanitas a peccatis iam remissis quoad culpam saltem gravem: si vero illud per se si­ gnificet illud, quod non intenditur ut medium praecise et propter aliud, sed DE EFFECTIBUS SPIRITUALIBUS EXTREMAE UNCTIONIS 107 ratione sui, in hoc sensu prima gratia datur per se ab illo sacramento, quia non intenditur propter aliud» (11). 3. Igitur hoc sacramentum non est principaliter seu primario in­ stitutum ad remittenda peccata mortalia, cum sit sacramentum vi­ vorum; sed nihilominus dicendum videtur hoc sacramento mortalia remitti non per accidens, sicut in aliis vivorum sacramentis, quippe quae non sunt instituta ad mortales culpas delendas, sed per se, i. e. ratione ipsius finis seu institutionis, licet secundario tantum. Inde liquet magna vis atque efficacia huius sacramenti. Xam qui peccatorum mortalium reus est, et actuali usu rationis caret, item qui actualem rationis usum habet, sed ignorat invincibiliter, se lethali culpa osso maculatum, aut censet invincibiliter se esse contritum, dum revera non est, remissionem peccatorum mortalium obtinet per extre­ mam mictionem, dummodo attritus sit. Hinc manifestum est, mori­ bundis sensibus destitutis hoc sacramentum esse medium salutis longe securius quam absolutio sacramentalis. 162. Quaenam dispositio requiratur ad remissionem peccatorum venialium. — 1. Variae sunt theologorum sententiae. 1° Quidam censent cum Suarez extremam unctionem delere pec­ cata venialia immediate, dummodo nullus habeatur affectus ad illa simulque adsit voluntas et desiderium recipiendi sacramentum eiusque effectum. « Colligo... quando per hoc sacramentum peccata venialia remittuntur, id non fieri per solam excitationem devotionis, sed imme­ diate per efficaciam ipsius sacramenti. Alioqui oporteret ibi intervenire aliquam mutationem interioris actus imperfecti et per se insufficientis ad remissionem peccati venialis in alium perfectiorem, qui per se suf­ ficiat; haec autem mutatio est aequo conficta et easdem difficultates habet, de quibus sufficienter dictum est supra in generali disputatione do remissione venialium peccatorum ex opero operato... Ut homo su­ scipiens sacramentum non ponat obicem huic effectui, satis est (opinor), quod accedat sine actuali complacentia peccati venialis et cum voluntate ac desiderio recipiendi sacramentum et effectum eius ». Postoa eum Soto et Ledesma addit, « illam volunt atem circa sa­ cramentum ot effectum eius osse virtualem quandam retractionem peccati venialis, quatenus homo vult medicinam illius sumere » (12). 2° Plures cum Vasquez ot Card. De Lugo tonent quidem extre­ mam unctionem immediate dolore peccata venialia, at requirunt ad hunc (11) De sacram. Each., disp. 12, scot. 1, n. 16. (12) Disp. 12, sect. 1, n. 9. •4 1^ ; 108 CAPUT IV. - ARTICULUS IΠ. effectum obtinendum veram attritionem sive formalem sive virtualom stricto sensu. « Cum infusio gratiae, ait Vasquez, non repugnet peccato veniali, opus est, quod sit attritionis dispositio, ratione cuius sit infusio gratiae contraria peccato sicut in Poenitentia; nec necessaria est contritio; sic enim numquam remitterentur in hoc sacramento. Idemque indicium de omnibus aliis sacra­ mentis dicerem, ut attritione praevia infusioni gratiae, quam omnia efficiunt sacramenta, remittantur venialia, quorum est attritio; illorum vero, quorum nec in universali nec in particulari fuerit saltem attritio, non posse esse re­ missionem sola infusione augmenti gratiae, quia haec non repugnat » (13). 3° Alii existimant venialia peccata per extremam unctionem immediate deleri absque ulla dispositione praerequisita, dummodo absit actualis et habitualis affectus ad illa. Clericatus ait: «Circa hunc effectum duo sunt valde notanda, et tam­ quam dignissima scitu studiosorum memoriae figenda. Unum est, quod hanc remissionem venialium operatur sacramentum extremae unctionis ex opere operato, quod est dicere absque ulla cooperatione ipsius infirmi, ita ut sicut ba­ ptismus ex opere operato et ex sui institutione delet culpam originalem in pueris absque ulla dispositione subiecti tunc existentis in infantili aetate, ita servata proportione faciat hoc sacramentum extremae unctionis. Et ideo quamvis detur phreneticis, amentibus et aliis, qui usum rationis perdiderunt, remit­ tit eis peccata venialia, etsi nullum actum doloris tunc eliciant; sufficit enim, quod in eis non habeant complacentiam formalem, et hoc ex maiori Dei mise­ ricordia » (14). 4° Demum nonnulli putant sacramentum extremae unctionis de­ lere peccata venialia solum mediate, excitando actus devotionis, amoris, etc. S. Bonaventura docet: «Modus autem curandi veniale peccatum in hoc sacramento respondet modo infirmitatis. Veniale autem peccatum gravat animam deprimendo deorsum, ut non ita intendat in Deum per devotionem et amorem, pro eo quod est ibi conversio inordinata ad commutabile bonum, et pro eo quod est minor amor Dei... et ideo cum curatio directe sit per contra­ rium, per illud curatur, quod animam aggravatam per devotionem sursum elevat. Et quoniam corpus, quod corrumpitur, agqravat animam, cum illud sa­ cramentum sit ad elevandam animam per devotionem, in qua anima recipit vi­ gorem quondam, in quo semper est deletio venialium, si sunt in anima» (15). 163. 2. Vera sententia sive doctrina haec est. Extrema unctio: 1° delet immediate peccata venialia infirmi, qui simul habet mortalia, (13) In III p., Q. 87, art. 3, dub. 3, η. 8. (14) De exlremn unctione, decle. 82, n. 5. (13) In IV, D. 23, art. 1, Q. 1. , DE EFFECTIBUS SPIRITUALIBUS EXTREMAE UNCTIONIS 109 si do utrisque est saltem habitualiter attritus; 2° delet immediate pec­ cata venialia hominis iusti, si de illis elicuit attritionem quae forte per se solam non sufficiat ad consequendam eorum veniam; 3° si ob defectum dispositionis non tollit immediate peccata venialia, ea, quan­ tum ex ipsa est, tollit producendo dispositionem necessariam. Ratio primi est, quia attritio in sacramento disponit sufficienter ad justificationem, ita ut vi extremae unctionis remittantur etiam pec­ cata mortalia. Porro si haec peccata tolluntur, a fortiori tolli debent peccata venialia. Ratio secundi, quia si attritio sufficit pro iniusto ad veniam pec­ catorum obtinendam, multo magis proxime disponit iusturn ad conse­ quendam veniam peccatorum venialium; secus dicendum foret, statum gratiae esse impediment um, quominus sacramentum conferat bonum, ad quod per se ordinatur. Ratio tertii, quia finis extremae unctionis est perfecta sanitas animae. Quare vim et efficaciam in se habet disponendi et praeparandi animam ad felicem statum gloriae ideoque vim atque efficaciam habet removendi omnia obstacula, quae animam e corpore egressam a beatitiidine retardent. Uniusmodi autem obstacula sunt peccata venialia. Ergo sacramentum, quantum ex ipso est, producit, si forte desit, ne­ cessariam dispositionem. Insuper Concilium Trid. docet, gratiam Spiritus Sancti, quae in extre­ ma unctione confertur, animam aegroti alleviare et confirmare, magnam in eo divinae misericordiae fiduciam excitando, qua infirmus sublevatus morbi incommoda ferat ac daemonis tentationibus facilius resistat. Sed fiducia mi­ sericordiae divinae, ex qua sequitur patiens tolerantia dolorum et fortitudo contra daemonis tentationes, est quaedam attritio saltem virtualis, quae, ipsa fere necessitate cogente, secum trahit alios actus, v. g. amoris Dei, dete­ stationis omnium offensarum divinae bonitatis, cum quibus venia peccato­ rum semper coniungitur (16). 164. Alter effectus: abstersio reliquiarum peccati. — 1. Sacrament uni extremae unctionis abstergere reliquias peccatorum certissimum est. Nam Concilium Trid. expresse docet : « Cuius unctio delicta, si quae sint adhuc expianda, ac peccati reliquias abstergit » (17). 2. Quaenam sunt reliquiae peccatorum? Doctores omnes conveniunt, reliquias peccatorum sensu theologico non esso sequelas per se physicas peccatorum, v. g. malam famam vel paupertatem ex culpis ortam, nec physicas propensiones, quae ad modum habituum per actus frequentes sunt acquisitae. (16) Kcrn, op. cil., p. 188; Schmitz, op. cit., p. 54 e. (17) Sees. XIV, de extr. unet., cap. 2. 110 CAPUT IV. - ARTICULUS III. 3. Sex habentur sententiae. 1° Nonnulli nomino earum intelligunt peccata, « quae inter­ dum accidit relinqui in anima, etiam quoad culpam, post alia sacra­ menta suscepta, sive quia per inadvertent iam omissa sunt, sive quia postea sunt commissa, quod frequentius accidit in venialibus peccatis quam in mortalibus, et ideo magis solent venialia comprehendi sub his reliquiis quam mortalia peccata » (18). 2° Alii dicimt reliquias peccatorum esse reatum poenae tempo­ ralis. 3° Quidam censent, esse pravos habitus ex peccatis ortos. 4° Nonnulli dicunt, esso peccata venialia per poenitentiam non­ dum sublata. 5° Alii affirmant reliquias peccatorum esse pronitatem ad malum et torporem ac difficultatem operandi bonum, quae ex peccato originali et actuali relinquitur. 6° Demum plures tenent, nomine reliquiarum peccati intelligi « quidquid obstat, quominus offensa Dei possit dici penitus extincta », seu « omnia illa, quae hominem per poenitentiam iustificatum adhuc quocumque demum modo separant a Deo. Uniusmodi sunt peccata venialia per poenitentiam non sublata, reatus poenae temporalis, im­ becillitas moralis, qua homo facile passionibus cedit, indignitas spe­ cialis illius providentiae divinae, qua Dominus servos suos fideles gu­ bernat » (19). 165. 4. Prima sententia nequit admitti, quia peccata, vel per praecedentem absolutionem non dimissa vel post illam commissa, quamvis dici possint relicta, seu permanentia post praecedentem re­ missionem vel susceptionem sacramenti, proprie tamen dici nequeunt reliquiae peccatorum. Praeterea Concilium Trid. expresse distinguit inter delicta seu peccata et reliquias. Neque altera opinio admittenda est, si exclusive sensu sumatur, quatenus nempe unam dumtaxat recenseat peccati reliquiam i. e. reatum poenae temporalis. Nam Concilium Trid. diserte reliquias me­ morat itemque Catechismus Romanus loquitur do omnibus peccati re­ liquiis. Eo minus admitti potest tertia opinio, quia pravi habitus ex pec­ catis derivati non tolluntur per gratiae infusionem. Sano experientia constat, eum, qui in infirmitate sacramentum extremae unctionis su­ tis) C(r. Suarez, dlsp. 11, sect. 1, n. 8, n. 180; Rath, n. 44; Noldln, n. 430. (19) Kern, op. cit., pag. 104. quI merito relicit hanc opinionem; Van Noort, ___ DE EFFECTIBUS SPIRITUALIBUS EXTREMAE UNCTIONIS 111 scopit, si post eii convalescat, eosdem habitus sentire. Praeterea verba S. lacobi: « Si in peccatis sit, dimittentur ei», et verba ipsius formae, non recte de his habitibus intelliguntur. Demum propter hunc effectum esset sacrament uni sumendum quolibet tempore vitae (20). Item quarta opinio, quatenus affirmat sola peccata venialia nondum per poenitentiam remissa reliquiarum nomine esse intelligenda, improhabilis videtur, ut constat ex dictis et clarius patebit ex dicendis. Ne quinta quidem sententia placet. Imprimis non apparet, quae sint reliquiae sic explicatae, praeter fomitem et phantasmata vel habitus pravos. Nam ex peccato originali, seclusa poena et culpa, nihil aliud relinquitur, nisi fomes; ex actuali vero nihil nisi phantasmata vel habitus, atque ab his provenit vel pronitas ad malum vel torpor ad bonum. Sed fomes non t ollitur per sacramentum, ut patet, nec etiam habitus, ut supra dictum est. Si autem dicatur, sacramentum non tollere haec radicitus, sed iuvare et confortare animum ad haec vincenda, huiusmodi effectus non est particularis et proprius alicuius sacramenti, sed communis et generalis omnium sacramentorum. Praeterea si hic esset praecipuus linis sacramenti extremae unctionis, etiam tempore sanitatis esset suscipiendum, quia talis finis semper necessarius est. Nec refert quod in periculo mortis adsit specialis necessitas: inde sequitur dumtaxat, sa­ cramentum praesertim in tali periculo esso suscipiendum. 166. 5. Probabilior sententia est ultima, rite tamen intellecta, eaque retinenda. « Hoc sacramentum, ait Angelicus, non datur contra defectus, quibus spiritualis vita tollitur, scilicet contra peccatum originale vel mortale, sed contra illos dejectus, quibus homo spiritualitcr infirmatur, ut non habeat perjecluni vigorem ad actus vitae gratiae vel gloriae; et hic defectus nihil aliud est, quam quaedam debilitas et ineptitude, quae in nobis relinquitur ex peccato actuali vel originali; et contra hanc debilitatem homo roboratur per hoc sacramentum... Non semper delet peccatum, quia non semper invenit; sed semper remittit quoad debilitatem praedictam, quam quidam reliquias peccati di­ cunt» (21). Postea addit: * Reliquiae autem peccati non dicuntur hic dispositiones ex actibus relictae, quae sunt quidam habitus inchoati, sed quaedam spiritualis debilitas in ipsa mente exsistens; qua sublata, etiam eisdem habitibus vel dispo­ sitionibus manentibus, non ita potest inclinari mens ad peccata » (22). Ilaoc animadvertero praestat, ut rite intelligatur ultima sententia: (20) Cfr. Suarez, disp. 41, sect. 1, u. V. (21) Suppl., Q. 30, art. 1. (22) Suppl., q. 30, art. 1, ad 2. 1 I I I I | I [ [ | I | ♦ I * I j I j ! i I j | ' 112 CAPUT IV. - ARTICULUS III. 1° Reliquiae peccatorum sunt plures, non una tantum; quia, ut supra dictum est, Concilium Trid. memorat reliquias et Oatecliismus Romanus dicit extremam unctionem liberare « a ceteris omnibus pec­ cati reliquiis » (23). S. BeUarminus docet: «Dico igitur: reliquias peccatorum duplices esse, et utrarumque abstersionem ad effectum huius sacramenti proprie dictum per­ tinere. Primum enim reliquiae dicuntur peccata, quae interdum remanent post omnia alia sacramenta, sive mortalia sive venialia sint. Potest enim fieri, ut quis post confessionem et communionem, in peccatum mortale incidat et igno­ ret se eo peccato teneri ; unde non poterit illud nova confessione expiare : potest enim fieri ut confessionem et communionem non rite peregerit, ct hoc ipsum ignoret. Istae igitur sunt verae reliquiae, quae hoc sacramento tolluntur, nisi quis obicem ponat... Secundo nomine reliquiarum peccati venit etiam quidam torpor et moeror et anxietas, quae ex peccato relinqui solet, et quae maxime hominem morti vicinum vexare potest: de quibus loquitur idem Concilium Tridentinum supra citatum et S. lacobus, cum ait: AUeviabit eum Dominus » (24). Laymann ait: « Nomine reliquiarum non unicum quid, sed plura intelligere oportet, quae animum infirmi gravant; quorum primum est tepiditas et torpor ex peccatis tum originali tum actualibus proveniens, quo animus hominis deiicitur, praesertim circa mortis ex infirmitate periculum, cum etiam maiores daemonis infestationes ingruunt... Alterum sunt peccata, tum mortalia tum venialia, quae, si homini per alia sacramenta ac remedia remissa non sunt, virtute huius sacramenti remittuntur, si suscipiens per attritionem dispo­ situs sit, et suscipiendo hoc sacramentum mortaliter non peccet... Tertium est remissio poene temporalis » (25). Lacroix dicit: «Dicendum (nomine reliquiarum)... intelligi, partim pec­ cata, etiam mortalia, inculpabiliter non remissa per priora sacramenta, vel commissa post illa, si nunc ignorentur, partim poenas peccatorum, et specialim languorem vel anxietatem relictam post peccatum » (26). Tournely haec habet: « Resp. ex citato textu Concilii Trid. secundum illum effectum in eo esse positum, ut abstergat reliquias peccati, hoc est, poenam temporalem, pravas dispositiones ad peccatum, animi torporem, debilitatem, atque ineptitudinem ex originali vel actuali peccato provenientem, qua fit, ut homo non ita sit promptus ac expeditus ad intuenda et meditanda caelestia » (27). 2° Inter reliquias peccatorum profecto adnumerandus est reatus poenae temporalis; imo praecipua reliquia peccati iste reatus dicendus est. Quare Suarez merito animadvertit: « Optime inter reliquias pec­ catorum numerari potest reatus poenae post remissionem culpae re(23) (24) (2δ) (26) (27) De sacram, exirem. unet., n. 29. De extrema unctione, cap. 8. Lib. V, tract. 8, cap. 5, n. 2. Lib. VI, part. Π, n. 2119. De sacram, extremae unctionis, quaest. alt., art. 1. DE EFFECTIBUS SPIRITUALIBUS EXTREMAE UNCTIONIS 113 lictus, esto aliae etiam peccatorum reliquiae... Imo licet aliae sint pec­ catorum reliquiae, in nullas alias tam proprie cadit verbum abstergit (quo utitur Concilium Trid.), sicut in reatum poenae; ille enim proprio tollitur, aliae vero reliquiae non ita proprie » (28). 3° Etiam peccata venialia per sacrament um Poenitentiae aliudve remedium nondum remissa, inter reliquias peccatorum aliquo sensu latiore muneranda videntur. Sane Concilium Trid. docet sacramentum extremae unctionis abs­ tergere « delicta, si quae sint adhuc expianda, ac peccati reliquias » (29). Atqui delicta in rigore magis significant peccata mortalia, quam venialia; nihilominus certum est , hoc sacramento remitti quoque peccata venialia. Igitur si non comprehenduntur sub nomine delictorum, necessario com­ prehendi debent sub voce reliquiarum. Idque confirmant verba conditionata — « si quae sint adhuc ex­ pianda r> — quibus utitur Trident init Synodus; nam si intelligerentur venialia eaque sola, non oportuisset huiusmodi conditionem ponere, cum vix reperiatur homo sine aliqua culpa veniali saltem levissima. Dicimus aliquo sensu latiore, quia, proprie loquendo, aliud est peccatum, quodeumque illud sit, aliud eius reliquia. Dum e contra pec­ cata mortalia, ne latiore quidem sensu, inter reliquias peccatorum sunt adnumeranda, quia Concilium Trid. expresse ac perspicue distinguit inter delicta seu peccata mortalia et reliquias peccati. 4° Sensu magis proprio et stricto debilitas spiritualis inter pec­ catorum reliquias recensenda est. Quae debilitas includit non solum proclivitatem ad malum et difficultatem ad bene operandum, sed prae­ sertim torporem quemdam et anxietatem seu debilitatem spiritus. 167. Tertius effectus : remissio poenae temporalis. — 1. Sacrament uni vim et efficaciam habere abstergendi reatum poenae temporalis, ma­ nifesto patet ex iis quae diximus de huius sacramenti fine, qui est praeparatio ac dispositio animae ad immediatum ingressum in aeternam beatitudinoin (cfr. n. 137). I nde rectissime ratiocinatur eximius Suarez: « Sequitur secundo ex di­ ctis, remitti per hoc sacramentum etiam reatum poenae temporalis,ex peccatis prius quoad culpam remissis, relictum. Hoc etiam colligo primo er fine prae­ dicto, quia non solum culpa, sed etiam reatus poenae non remissus impedit introitum gloriae; sed hoc sacramentum institutum est ad tollenda omnia haec impedimenta, quantum in ipso est, et proxime praeparandum hominem ad gloriam; ergo » (30). (28) Dlsp. 11, sect. 1, n. 17. (29) Sess. XIV, cap. 2, do extrema unctione. (30) Dlsp. 11, sect. 1, n. 17. 8 — Cappello, De Sacramenti*, III. 114 CAPUT IV. - ARTICULUS III. 2. Sacramentum extremae unctionis habetne virtutem abster­ gendi omnem reatum poenae temporalis? Affirmativo respondendum. Sane omnia argumenta allata ad probandum eius finem, id evincunt; nam quilibet reatus poenae temporalis impedit immediatum animae introitum in caelestem gloriam. Id manifeste confirmatur verbis Concilii Tridentini, quod sino ulla restrictione, simpliciter et absolute, docet sacramentum extremae unctionis peccati reliquias abstergere. Unde Suarez merito animadvertit: «Locutio autem Concilii, cum sit indefinita et doctrinalis, universaliter est intclligenda » (31). Inde tamen minime sequitur semper et necessario extremam unctionem au­ ferre totum poenae reatum. 3. Relaxatio totius poenae haberi nequit sine remissione omnium peccatorum venialium, quia reatus poenae numquam remittitur, nisi prius remissus fuerit reatus culpae. Porro accidere potest, ut quis digne quidem suscipiat sacramentum hoc, at sine dispositione neces­ saria pro remissione omnium peccatorum venialium. Quo in casu palam est, totum reatum poenae immediate non abstergi. 168. 4. Imo licet omnia peccata remittantur, non ideo affirmari potest solida ratione totam poenam temporalem iisdem debitam semper et necessario vi sacramenti remitti, ita ut nulla supersit unquam poena luenda. Imprimis contradicere videtur sensus Christianus. Nam si homo post vitam pessimam tandem in articulo mortis per extremam un­ ctionem cum sola attritione iustificatus statim moriatur, nemo facile sibi persuadebit, nullam ei osse purgatorii poenam subeundam propter peccata remissa complura et gravissima. Insuper rationes, propter quas Christus D. baptismo contulit vim auferendi simul cum culpa totam poenam, non valent pro extrema unctione, cum ipsa nec sit regeneratio spiritualis nec mystica mors et resurrectio cum Christo nec aggregatio Ecclesiae sancto Christi corpori (32). 5. Quidnam igitur ex parte infirmi requiritur, ut plenam poenarum relaxationem consequatur? Requiritur ut plenum fructum sacramenti obtineat. Is autem plenum fructum sacramenti nanciscitur, qui in eo suscipiendo omnia, quantum in se est, peragit, quae peragenda sunt, ut rite sacramentum recipiat; scii, qui extremam unctionem cum debita praeparatione, devotione animi que dispositione in eo statu morbi recipit, quo cum auxiliis sibi (31) Disp. 41, sect. 1, n. 17. (32) Cfr. Schmitz, l. c.; Kern, op. cit., pwn 13». de effectibus spiritualibus extremae unctionis 115 eius intuitu oblatis cooperari adhuc valet, ac revera hanc cooperationem ex parte sua omnino praestat. Suarez ait: «Dico igitur (sacramentum) remittere quidem reatum poenae ex opere operato, iuxta dispositionem et devotionem recipientis, ideoquc non semper totum auferre » (33). Duplex igitur critérium seu norma. Tota poena temporalis non semper et necessario doletur, sed plus vel minus iuxta devotionem et dispositionem suscipientis. Quot animae ex piissima Dei misericordia perfecte purgatae in aeternam beatitudinem immediate ingrediantur, mysterium est ipsius Dei miserentis. « Ceterum cum benignissimus Salvator extremam unctionem primario deo instituerit, ut fideles suos non solum ab inferno, sed etiam a purgatorio praeservaret, vix pium fuerit opinari, sacramentum plene suum finem non obtinere nisi in casibus relative raris. Tali opinione optimo Domino nostro attribuitur ratio agendi Cordi eius piissimo parum consentanea ». Ita egre­ gius Kent (34), cuius doctrinae plene adhaeremus eiusque verba ultro nostra facimus. 169. G. Praecipuae difficultates contra expositam doctrinam sunt istae: 1° Remissio totius reatus poenae est privilegium martyrii, non autem extremae unctionis. Ergo. Jtesp. Inter martyrium et extremam unctionem magnum datur discri­ men, quod attinet ad poenae temporalis remissionem. Nam martyrium sem­ per et necessario integram abstersionem reatus poenae secumfert, quatenus qui martyr occumbit, numquam per defectum dispositionis illum effectum impedit. Hinc dicitur iniuriam facere martyri, qui pro eo orat. Non ita extrema unctio, nt supra dictum est (35). 2° Ad remissionem poenae temporalis inserviunt indulgentiae. Quare Ecclesia plenarias indulgentias concedit iis praesertim qui versantur in ar­ ticulo mortis. Quod superfluum foret, si extrema unctio virtutem haberet abstergendi omnem reatum poenae temporalis. Ixesp. Error gravissimus esset affirmare, indulgentias unicum esse me­ dium auferendi poenam temporalem. Per opera poenitentiae plenam satisfa­ ctionem potest homo Deo praestare cumque perfecte placare. Ceterum benignissimus Deus non solum gratiis interius moribundum iuvat, sed vult etiam ut Ecclesia ipsa eum per indulgentias adiuvet. Nonne hoc ipsum, quod aegrotans indulgentiam plenariam perfecte lucretur, potest esse fructus sacramenti extremae unctionis? 3° Si extrema unctio abstergeret omnem poenam temporalem, nec Missae sacrificium nec alia suffragia essent Deo offerenda pro iis qui mortui sunt (33) Dlsp. 41, sect. 1, n. 17. (34) Op. cil., pnç. 190. (35) Cfr. Suarez, disp. 11, sect. 1, u. 5 ■·. 116 CAPUT IV. - ARTICULUS III. post receptum sacramentum extremae unctionis. Hoc autem esse contra Eccle­ siae consuetudinem manifestum est. Ergo. Resp. Numquam possumus certo scire, defunctum nullum impedimentum posuisse, quominus totum fructum sacramenti consequeretur; nec plena certitu­ dine scire possumus, defunctum post acceptam extremam unctionem nullum amplius vel levissimum peccatum admisisse, quod non expiaverit. Ecclesia offert sacrificium Missae et alia suffragia etiam pro adultis de­ functis immediate post receptum baptismum aut acceptam indulgentiam plenariam. Qua consuetudine nullatenus contradicit veritati, baptismum et indulgentiam plenariam delere omnem poenae temporalis reatum. 170. Quo sensu debilitas spiritualis auferatur. — 1. Diximus inter peccatorum reliquias numerari debilitatem moralem. Nunc videndum, qua ratione fiat eiusdem abstersio. Sacramentum extremae unctionis confert peculiaria gratiae au­ xilia, quibus robur et vigor tribuitur contra pravos habitus, torporem alias que animi difficultates. Quae omnia, proprie loquendo, non tol­ luntur, sed remedia sive auxilia efficacia conferuntur, quibus provide consulitur spirituali aegrotantis debilitati. Quare scito docet Suarez: Xec tollit (extrema unctio) fomitem, nec pra­ vos habitus, nec phantasmata, nec corporis habitudinem aut dispositionem immutat; sed dat robur et vigorem contra haec omnia per auxilia supra explicata, et hoc modo est institutum contra debilitatem ex peccato relictam, non quidem illam in se tollendo, sicut tollit culpam, vel reatum poenae, sed vires contra illam superaddendo. Dici etiam potest remittere has reliquias, quatenus ex vi peccati debitum erat homini, ut, suae fragilitati et debilitati relictus, auxiliis gratiae, praesertim extraordinariis et superabundantibus, privaretur; per hoc autem sacramentum ita dimittitur hoc peccati debitum, ut potius ratione illius debita iam sint talia auxilia, quibus homo in tali statu aegritudinis con­ stitutus contra huiusmodi reliquias confortatur » (36). Eandem doctrinam tradit concinne Angelicus hisce verbis: «Hoc sacramentum non datur contra defectus, quibus spiritualis vita tol­ litur... sed contra illos defectus, quibus homo spiritualité!· infirmatur, ut non habeat perfectum vigorem ad actus vitae gratiae vel gloriae; et hic defectus nihil aliud est, quam quaedam debilitas et ineptitude, quae in nobis relinquitur ex peccato actuali vel originali; et contra hanc debilitatem homo roboratur per hoc sacramentum» (37). Billuart docet: «Haec porro gratia sanans... corroborat animam, tum ad superandum tentationes et insultus daemonum tunc maxime urgentes, tum (36) Disp. 41, sect. 1, η. 18. (37) Suppl., q. 30, art. 1. de effectibus spiritualibus extremae unctionis 117 ad levius et facilius ferenda morbi incommoda, spomque erigit in divinam mi­ sericordiam; sic enim sanatur languor et debilitas ad bonum» (38). 2. Quidam theologi affirmant pravos habitus, torporem aliaque ex peccatis relicta, tolli revera per sacramentum extremae unctionis, sed solum eo modo quo quis ex hac vita decedit, ita ut per se adhuc ma­ neant, si forte aegrotus convalescat. Unde Tournély ait: « Respondeo 1. osse theologos, qui asserunt eas (reliquias), si debita praecesserit dispositio, abstergi in ipso exitu, non vero cum homo convalescit: quandoquidem, experientia teste, supersint fero in plorisquo iidern pravi habitus, eadem infirmitas, idem lan­ guor» (39). Probabilitas huius sententiae neganda non videtur, re mature perpensa. 171. Quartus effectus: alleviatio et consolatio aegrotantis. — 1. Hunc effectum sacramenti extremae unctionis expresse memorat S. lacobus verbis: «Alternabit cum Dominus ». Hunc effectum complura Tradi­ tionis testimonia iam allegata celebrant eum que fere oculis nostris saepe ipsi conspicimus. Etenim non raro infirmi sacro oleo inuncti statim valdo se sublevatos manifestant, divinae voluntati quieto animo se committunt, patienter dolores ferunt, horrore mortis deposito atque conscientiae angoribus excussis, in divina misericordia spe gaudentes confidunt. 2. Concilium Trid. do hoc mirifico offectu loquens, hisco verbis utitur: «Aegroti animam alleviat et confirmat, magnam in eo divinae misericordiae fiduciam excitando, qua infirmus sublevatus et morbi incommoda ac labores levius fert, et tentationibus daemonis, calcaneo insidiantis, facilius resistit » (40). Igitur sacramentum extremae unctionis confert simul cum gratia sanctificanto peculiaria auxilia contra mala et pericula spiritualia, quae infirmum opprimunt; nempe confert robur spirituale, consolationem, alacritatem et vigorem animi, quo mortis horrorem, dolores morbi, anxietates ob peccata commissa, timorem indicii divini, metum poe­ narum saeculi futuri superet, daemonis tentationibus resistat. Hoc sensu Concilium Florentinum docot offectum huius sacramenti osso sanationem mentis. Suarez egregie ait: « Hinc sequitur primo specialem gratiam sacrantestalem huius sacramenti consistere... praecipue in collatione aliquorum auxi(3S) Dc extrema unctione, dise. unio., art. I. (39) Dc sacram, extremae unctionis, quaest. ult., art. 1. (19) Sess. XIV, de extrema unctione, cap. 2. __ 118 CAPUT IV. · ARTICULUS III· liorum gratiae, quae fini huius sacramenti accommodata sunt... Ergo sacramentalis gratia huius sacramenti includit huiusmodi auxilia. Quae ad tres prae­ cipuos effectus dari videntur. Primo ad roborandam spem, quae maximo in articulo mortis necessaria est... Secundo praebet hoc sacramentum auxi­ lium ad hilaritatem animi concipiendam, qua infirmus morbi incommoda et la­ bores levius fert, ut idem Concilium (Tridentinum) dixit. Tertio hinc etiam promptior redditur ad tentationes daemonis, quae tunc graviores sunt, su­ perandas n (41). 3. Omnes Doctores conveniunt et profecto convenire debent in isto effectu asserendo; at dissentiunt, utrum principalis sit an secun­ darius sacramenti effectus. De hac quaestione infra (n. 187 ss.). Item theologi dissentiunt, utrum alleviatio et confortatio aegrotantis idem sit ac remedium praestitum contra spiritualem debilitatem, prout est reliquia peccati, an sit aliquid distinctum. Unde Suarez dicit: «Haec confortatio per se necessaria est ad primarium finem huius sacramenti... Licet haec confortatio esset homini valde utilis tempore sanitatis, non tamen datur, nec sacramentum aliquod est ad hoc ordinatum, quia non est consideranda quaelibet utilitas, sed specialis necessitas et fragilitas ae­ grotantis hominis. Atque ita explicaverunt hunc effectum Catechismus Pii V; Anton. 3 p., tit. 14, cap. 15; Sylvest. bene. verb. XJnctio extrema, n. 3, ubi ait, principalem effectum huius sacramenti esse sanationem et corroborationem spi­ ritus contra debilitatem ex peccato relictam, quam statim dicit esse idem cum remissione reliquiarum » (42). Si huiusmodi alloviatio et confortatio aegrotantis sensu adaequato sumatur, dicendum, eam respicere quidem spiritualem debilitatem ex peccato relictam atque congruum remedium contra eandem, sed latius patere, quatenus, praeter illam debilitatem, prout est reliquia peccati, quaedam alia respicit, ut ex dictis patet. 171 his. Quintus effectus: sanitas corporalis. De isto effectu, quippo qui nonnullas difficultates et varias Doctorum sententias praesefort, praestat accurato atque abunde disserere; idque fiet in sequenti arti­ culo (n. 172 ss.). (II) Diep. 11, sect. 1, n. 13. (42) DiBp. 41, sect. 1, n. 18. DE RESTITUTIONE SANITATIS CORPORALIS 119 Articulus IV. De restitutione sanitatis corporalis. II 172. Sacramentum extremae unctionis confert interdum sanitatem corporalem. — 1. Quod extrema unctio restituat interdum aegroto sanitatem corporalem, certum est. Sane: 1° Dari hunc effectum per hoc sacramentum diserte docet S. lacobus: « Oratio fidei salvabit infirmum et alleviabit eum Dominus ». Omnes concedunt unum saltem horum verborum esse intelligendum de sanitate corporis (1). 2° Concilium Florentinum in decreto pro Armenis expressis verbis docet: «Effectus est mentis sanatio et, in quantum autem ex­ pedit, ipsius etiam corporis ». II Item Concilium Tridentinum: «Infirmus... sanitatem corporis in­ terdum, ubi saluti animae expedierit, consequitur » (2). 3° Hunc effectum celebrant Patres et Synodi provocantes ad textum S. lacobi. 4° Vim ac virtutem restituendi sanitatem corporalem formulae benedicendi oleum a Deo exorant; ac plures formae administrationis huius sacramenti, sive antiquae sive recentiores, diserto illam testantur. 5° Accedit communis theologorum consensus. Angelicus ita catholicam doctrinam enuntiat: «Sicut baptismus per ablutionem corporalem facit spiritualem emundationem a maculis spiritualibus, ita hoc sacramentum per medicationem sacramentalem exteriorem facit sanationem interiorem; et sicut ablutio baptismi habet effectum corporalis ablutionis, quia etiam corporalem mundationem facit, ita etiam extrema unctio habet effectum corporalis medicationis, scilicet corporalem sanationem. Sed haec est differentia, quod corpo­ ralis,ablutio ex ipsa naturali proprietate elementi facit corporalem mun­ dationem, et ideo semper eam facit; sed extrema unctio non facit cor­ poralem sanationem ex proprietate naturali materiae, sed ex virtute divina, quae rationabiliter operatur » (3). S. Bellarminwt ait: «Convenit inter theologos, duos osse effectus (1) Cfr. Suarez, dlsp. 41, sect. I, n. 1, qui ait: «Utraque enim (verba) possunt tam ad aniinain quam ad corpus accommodari; priora vero communitor inteJlipuntur de salute cor­ poris, quae opponitur infirmitati corporis». Pescb, VII, n. 543; Susse, II, cap. 4, ass. 4. (2) Sess. XIV, cap. 2, dc extrema unctione. (3) Suppi., q. 30, art. 2. 120 CAPUT IV. - ARTICULUS IV. huius sacramenti. Unum, quod sanat corpus, si ita expedit animae sa­ luti. Alterum, quod abstergit reliquias peccatorum » (1). Suarez docet: «Communis consensus theologorum est, etiam cor­ poris sanitatem ad offectus huius sacramenti pertinere, atque ideo aliquando virtute illius conferri, quod etiam de fide certum est ac defi­ nitum in Cone. Florentino et Tridentino, saepe citatis » (5). 2. Quandonam et quomodo sacramentum extremae unctionis re­ stituit sanitatem corporalem? Circa hanc rem magna est controversia, gravisque dissensus Doctorum. 173. Variae theologorum sententiae. — 1. Prima sententia tenet, extremam unctionem semper liberare a morbo, si animae saluti ex­ pediat et sine miraculo fieri possit. Vocabulum miraculi quidam patroni huius sententiae sumunt sensu valde lato (6). 2. Secunda sententia dicit, extremam unctionem sanitatem non causare ex opere operato, sed ad modum quo sacrament alia suos ef­ fectus producunt (7). 3. Tertia affirmat, vi sacramenti extremae unctionis restitui sani­ tatem, si ad salutem animae expediat, iuxta ordinem divinae sapientiae et providentiae (8). 4. Quarta asserit, extremam unctionem restituero sanitatem, si ad animae salutem, quae est praecipuus finis omnium mediorum eflicacium gratiae, expediat, ita ut maior beatitude futura unica sit con­ ditio, a qua dependeat hic fructus. Gregorius a Valentia vocat hanc sententiam communem et Con­ ciliorum auctoritate confirmatam (9). 5. Quinta docet, extremam unctionem habere «virtutem supernaturalem sanandi morbum corporeum. Itaque, ceteris paribus, facilius sanitatem recuperat in extremis unctus, quam si non ungeretur; quae quidem virtus causas etiam naturales adiuvat, ut corroborando vir­ tutem naturae, immo et virtutem medicaminum. Sed tanta potest esso infirmitas, ut illud iuvamen non sufficiat... Effectus praecipuus sacra­ menti est certus ut aliorum sacramentorum, scii, infusio gratiae ad re­ missionem peccatorum quantum ad eorum reliquias. Sed quantum ad secundum offectum respectu salutis corporis, qui non est principalis, (4) (5) (6) (7) (8) (9) De extrema unctione, cap. 8. Dlsp. 41, sect. 4, n. 1. Cfr. Tournely, De sacram, extrem. unet., quaeet. ult., art. 1, qnner. " Eetius, in IV, D. 23, § 5. Tanner, De extrema unctione, q. 1, dub. 2, n. 48. Comment, theol., t. IV, disp. 8, q. 1, p. 3. PE KESTÏTUTTOVE SANITATIS CORPORALIS 121 hanc prorsus habet certitudinem, quod ex sua natura semper ad illum offectum iuvat, non tamen eandem habet ordinariam certitudinem quantum ad effectus consecutionem; nam potest natura morbi adeo invaluisse, ut id non sufficiat. Quapropter si aliquando contingit supra istum ordinem hominem pristinae saluti restitui, non erit virtus sacra­ menti, sed miraculi, quod Deus in bonum fidei et Ecclesiae operabitur ». Ita Dominicus Solo, huius opinionis strenuus defensor (10). fi. Sexta sententia tenet, sanationem corporalem fieri ob intimam dependentiam corporis ab anima per redundantiam spiritualis alie­ nationis et confortationis in corpus. Ita sentiunt vel saltem sentire videntur nonnulli Scholastici medii aevi. S. llonaventura ait: «Hinc est quod istud sacramentum principaliter est .id curationem et alleviationem infirmitatis spiritualis... et per accidens est ad curationem et alleviationem infirmitatis corporalis, quodammodo ad ri­ gorandam animam, quae regit corpus... Spiritus continet corpus; unde pas­ siones animae spirituales multum redundant in carnem... Ideo non mirum, si tranquilletur anima, et vigorctur et laetificetur, si etiam hoc redundat ad corpus: et sic hoc sacramentum respectum habet ad corpus relevandum propter alle­ viationem spiritus... In hoc sacramento aliquid est naturale, aliquid supra naturam: effectus namque qui est in spiritu, est supra naturam; sed quod illa redundet in carnem, illud naturale est « (11). S. Albertus AI. docet: «Confert (extrema unctio) gratiam principaliter contra peccatum operantem et secundario contra infirmitatem corporis > (12). Iterum: - Illud sacramentum non est nisi unius effectus secundum se. scii, allcviationis animae quantum ad purgationem reliquiarum, et alterius (curationis morbi) est secundario» (13). Ita vero explicat modum, quo gratia mediante alleviation© animae agit contra morbum: Quaedam infirmitates causantur in corpore ex anima sicut ex causa, et non e converso nisi per occasionem; et ideo valentia contra infirmi­ tatem animae valent per consequens contra morbum corporis quia praecisa causa praeciditur effectus, sed non e converso... Dicendum quod non est ex efficacia vel fortitudine huius sacramenti quod sic vel sic valeat, sed er institutione ft ordine corporalium ad spiritualia » (1-1). Hanc sententiam recentissime defendit Kern (15). 7. Septima sententia dicit, oxt romain unctionem restituero sani­ tatem, si animae saluti expediat, secundum ordinem sapientiae et pro­ do) (11) (12) (13) (14) (15) In IV, 1). 23, q. 1, art. 2, conci. 5. Τη IV, D. 23, art. 1, q. 1, conci. In TV, D. 23, art. 1, ad 3. Ibid., art. 2, ad 4. Ibid., ad 5 et 0. Op. cil., paff. 205 es. /i 122 CAPUT IV. - ARTICULUS IV. videntiae; hanc autem corporalem sanationem fieri ob intimam depen­ dentiam corporis ab anima per redundantiam spiritualis confortationis in corpus, ita tamen ut virtute supernatural! i. o. vi ipsius sacramenti id fiat. 174. Sententia tenenda. — 1. Prima sententia non potest admitti, quia de apposita conditione, quod scii. « sine miraculo fieri possit », ex fontibus revelationis nullatenus constat. Nam, ut recte animadvertit Suarez, ope extremae unctionis vita conservatur etiam contra vim morbi acerbissimi. « Quod vero, ipso ait, hoc sit aliquo modo miraculosum, i. e. supernatural© et praetor omnem spem in causis naturalibus nixam, nullum est inconveniens, sed om­ nino verum, inio hic est unus ex finibus huius sacramenti. Quia vero hoc opus iam non est omnino praeter leges a Deo statutas, sed iuxta eas, quae in talis sacramenti institutione includuntur intrinsece, ideo talis effectus iam non censetur miraculosus, sicut nec transubstantiatio panis et similes » (16). A fortiori admitti nequit secunda sententia. Imprimis quia sacramentalia sunt instituta ab Ecclesia; extrema unctio, contra, etiam qua medicina supernal uralis contra morbos corporis fuit immediate insti­ tuta a Christo D., non autem ab Ecclesia. Ergo. Praeterea SS. Patres et Concilia hortantur fideles, ut gravi infir­ mitate detenti secundum monitum S. lacobi, etiam pro sanitate recu­ peranda, sacramentum extremae unctionis suscipiant. Cur pro conse­ quendo hoc bono temporali non commendant simpliciter usum olei benedicti, sed remittunt ad sacramentum, si, ut dicit Pstius (17), huius opinionis defensor, « non alitor sacra unctione impetretur sanitas aut morbi levamen, quam aspersione aquae precibus sacerdotis bene­ dictae tollitur corruptio aeris vel infestatio daemonis »? Demum argumentum, quo utitur Eslius ad suam probandam opinio­ nem, nullius videtur valons. ·< Sacramenta, dicit ipse (I. c.), ut sacramenta absolutum habent effectum. Quodsi ergo in effectu conditio intelligitur, sa­ cramentum non ut sacramentum operatur, sed alia ratione, qua nimirum operantur et cetera, quae precibus Ecclesiae in varios usus consecrantur ·. Argumentum non valet, quia Deus pro omnibus sacramentis finnas leges ac certas conditiones statuit, quibus non expictis nihil efficiunt. Igitur ex eo quod extrema unctio non semper restituit sanitatem, demonstrari nequit, eam, ad hunc effectum quod attinet, non habere efficaciam vere sacramentalem. (1β) Disp. 41, sect. 4, n. 5. (17) In IV, D. 23, § 5. J DE RESTITUTIONE SANITATIS CORPORALIS 123 Tertia sententia, prout exponitur, non videtur admittenda, quia doctrinam inadaequatam tradit. Hinc est quod eiusdem patroni, v. g. Tanner, Sylvester Maurus (18) et alii, diversimode eam referunt. Quarta sententia, prout sonat, admittenda non videtur. Imprimis quia facit fructum sacramenti dependentem non ab actuali statu subiecti, sed ab iis, quae tempore futuro aget vel ageret. Sacramenta autem operantur ad modum causarum necessariarum, quae non requi­ runt quasdam futuras subiecti dispositiones, sed effectus producunt secundum eius praesentem conditionem. Praeterea quis affirmare audebit, omnes electos, qui sacramento extremae unctionis recepto decesserunt, etiam Sanctos, quos Ecclesia publico colit — v. g. S. Aloisium, S. Ignatium de Loyola, S. Franciscum Xaverinm, S. Teresiam — perituros vel certe deteriores evasuros fuisse, si diutius vixissent? De omnibus electis distributive sumptis potest forte dubitari, num valetudine recuperata bene usi essent; de omnibus autem collectivo sumptis perseverantia in bonis operibus nonnisi im­ prudenter, utpote sine ullo fundamento, negatur. Insuper, negandum omnino videtur, quod a patronis asseritur, scii, om­ nibus illis, qui « per huius sacramenti vim et non aliam ob causam simul con­ currentem convaluerint, peccata etiam, quae postea interdum committunt, in bonum cooperari, ut tandem per poenitentiam adipiscantur salutem ani­ mae et mercedem in caelis cumulatiorem » (19). Nemo per sacramentum certi­ tudinem suae praedestinationis accipit; nemo eximitur a monito Apostoli ut cum timore et tremore suam naviter salutem operetur. Demum quomodo scire possumus utrum per virtutem huius sacramenti an ope medicinae squ ex causa mere naturali infirmus convaluerit Î Quinta sententia, a Dominico Soto proposita, prout asserit extremam tinctionem determinatam (piandam habere vim sanandi, quam semper exerat, sive saluti animae expediat sive obsit, est certe erronea. Aperte enim contradicit Conciliis Florentino et Tridentino (20). Sexta sententia, prout exponitur, admittenda non videtur. Primo, quia indicat tantummodo modum, (pio restitutio sanitatis corporalis obtinetur; idcirco inadaequate doctrinam tradit. Secundo, quia recu­ peratio sanitatis dicitur naturalis, ut expresso docet N. Bonaventura (21), (18) Tanner, De. c.rtrema unctione, q. 1, dub. 2, n. IS; Sylvester Maurus, Opus thcol., III, llb. 13, q. 255. (19) Gregorius a Valentia, Comment. thcol., t. IV, disp. 8, q. 1, p. 3. (20) Mirum profecto, quod Solus qui Commentarios in libros Sententiarum aliquot annos post Sees. XIV Concilii Trid. edidit, huius doctrinam no commemoret quidem. Forte cum opns typis traderet, non amplius manum admovit corrigentem Commentario in Dist. XXIII libri quarti iam ante annum 1552 perfecto. (21) In IV, n. 23, art. 1, q. 1, conci. 121 CAPUT TV. - AKTICUT.US IV. ideoquo ant nullo modo aut nonnisi improprio dici potost offectus sa­ cramenti. Tortio, quia nullam rationem habot conditionis a Conciliis Florentino et Tridentino oxpresso memoratae. 175. 2. Manet ultima sententia, quam, omnibus accurate perpensis, tenendam proponimus. Ut rite ea intelligatur, nonnulla animadvertenda censemus : 1° Tria considerari debent circa quaestionem, de qua agitur, scii.: a) modus (pio sanitas corporalis restituitur; b) causa immediata, undo habetur sanitatis restitutio; c) realis consecutio huiusmodi sani­ tatis recuperatae. 2° Sacramenta sunt intrinsece et essentialiter supernaturalia; eiusmodi sunt necessario eorum quoquo effectus. Quare restitutio sa­ nitatis corporalis, prout est effectus sacramenti extremae unctionis, necessario supernaturalis est. Hoc tamen non impedit, quominus sacramentum per modum seu ad instar naturae operetur; idque ordinario accidere solet. At simul notandum, Deum posse operari etiam contra aut praeter vel supra naturam, ac revera interdum ita operari. Quod aliquando verificari potest etiam quoad effectum huius sacramenti. Hac de causa in sen­ tentia proponenda voco « ordinarie » consulto usi sumus. 3° Restitutio sanitatis corporalis, prout est effectus sacramenti, eiusdem vi atque efficaciae tribuenda est, non autem medicamentis aliisvo causis naturalibus. Undo S. Thomas recte docet: «Extrema unctio non facit corporalem sanationem ex proprietate naturali materiae, sed ex virtute divina, quae rationabiliter operatur » (22). 1° Sanitas corporalis, qua effectus extremae unctionis, scii, vir­ tute sacramenti productus, procul dubio ex opere operato est (cfr. n. 177). 5° Isto offectus ost secundarius et conditionatus, ideoquo non semper et necessario obtinetur. Quare Angelicus (1. c.) ait: Et quia ratio operans numquam inducit se­ cundarium effectum, nisi secundum quod expedit ad principalem, ideo ex hoc sacramento non semper sequitur corporalis sanatio, sed quando expedit ad spiritualem sanationem». Item Suarez docet: ■· Quia vero sanitas corporis non est bonum per se necessarium homini, sed est inferioris ordinis, atque ex his, quae interdum ad bonum animae expediunt, interdum minime, ideo promissio illa non intelligitur esse absoluta, sed sub ea conditione, (piam Concilium expressit : ubi saluti animae expedierit. Quamvis enim lacobus hanc conditionem diserte non po­ suerit, ex natura tamen talis effectus subintelligebatur comprehensa » (23). (22) Suppi., q. 30, art. 2. (23) Disp. 41, sect. 4, η. 1. I ___ . DE RESTITUTIONE SANITATIS CORPORALIS 125 6° Hinc patet, verba Concilii Florentini: «in quantum autem expedit», et Concilii Tridentini: «ubi saluti animae expedierit , nihil novi continere, sed tantum generale principium summae sapientiae ac potentiae et bonitatis Dei enuntiare. Quod sane principium universim de precibus et sacrament alibus aliisve operibus bonis valet, ad effi­ caciam et valorem impetrationis alicuius boni temporalis quod attinet. 7° Praeterea inde sequitur, formam ipsam huius sacramenti aliasque preces, quae in eius administratione recitantur, concurrere ad effectum sanationis corporalis obtinendum. Quare Angelicus ait: Dicendum, quod oratio illa est forma huius sacramenti; et ideo hoc sacramentum ex sua forma habet efficaciam, quantum est de se, ad sanationem corporalem » (24). Huc spectant etiam verba Catechismi Romani: · Quia non semper se­ quitur, ut aegri a morbis convalescant, ob eam causam jirecatione forma confi­ citur, ut a Dei benignitate id impetremus, quod sacramenti vis constanti et perpetuo ordine efficere non solet » (25). 8° Sacramentum extremae unctionis habet peculiarem efficaciam potissimum, ut docet S. Thomas cum aliis, contra infirmitates quae ex peccatis consequuntur, ita ut, his sublatis, illae quoque auferantur. « Contra illas praecipue infirmitates, ait Angelicus, hoc sacramentum datur, quae sunt ex peccato causatae, quasi peccati reliquiae (26). Et alibi: « Cum hoc sacramentum sic ordinetur contra infirmitatem corporis, in quantum consequitur ex peccato, manifestum est... (27). Item Æ. Albertus 21. docet: «Istud sacramentum secundum habet effectum circa corpus et praecipue tunc, quando infirmitas corporis causatur ex infirmitate mentis » (28). Cetera quae huc spectant vide sub n. 177 ss. 176. 3. Proposita sententia, ut patet ex dictis et adhuc patebit ex dicendis, ideo tenenda, quia videtur magis congruero cum doctrina SS. Patrum et Conciliorum, cum principiis theologicis, cum doctrina »S’. Thomae aliorumque insignium Scholasticorum, incommoda ac dif­ ficultates aliarum opinionum vitaro apteque res componere. 177. Num restitutio sanitatis corporalis sit effectus infallibilis extremae unctionis et miraculosus. — 1. Pluros docent, sacramentum (21) (2.5) (26) (27) (28) Suppi., q. 30, art. 2, ad 3. Dc sacram, exirem, unci., n. 29. Suppi., q. 32, art. i, ad 1. Summa contra Geni., cap. 73. In IV, D. 23, art. 4, ad 3. __ 126 CAPUT IV. - ARTICULU3 IV. infallibiliter, verificata conditione, effectum producere. Ita >8. Thomas, Suarez et alii. Angelicus ait: «Ex hoc sacramento non semper sequitur corporalis sanatio, sed (piando expedit ad spiritualem sanationem; et tunc semper eam inducit, dummodo non sit impedimentum ex parte recipientis » (29). Suarez docet: «Quo fit ut effectus hic, absolute sumptus, non sit infallibilis in hoc sacramento, quia fieri potest ut illa conditio non sub­ sistat; illa vero jiosita, erit infallibilis, quia iam promissio transit in absolutam » (30). Alii, v. g. Tanner, Sylvester Maurus, Tournely (31), negant. Istae duae sententiae, si accuratius res perpendantur, valde inter se differre non videntur. Nam, cum dicitur effectus esso infallibilis, haec infallibilitas non ita intelligenda est, ut Deus vi promissionis etiam miraculo sanitatem restituere debeat, si aliter restitui non possit. Sufficit enim, ut Deus per specialem providentiam concursum cau­ sarum secundarum ita dirigat ac temperet, ut infirmus sanitatem re­ cuperet, vel impedimenta removeat, quae novit obstare, quominus ex cursu ordinario causarum naturalium hic effectus sequatur. Qua facta distinctione seu restrictione, sacramenti virtus, quantum est ex se, recto infallibilis dicitur, si nempe illa conditio impleatur et legos naturae physicae et cursus causarum secundarum sanitatis recu­ perationem permittant. Idcirco prima sententia tenenda est. 178. 2. Inde colligitur: a) effectum sanitatis non statim ac manifesto produci, sed successive, quatenus sacramentum per modum medicationis naturam adiuvat; b) effectum esse quidem infallibilem, eumque non produci a sacramento per modum miraculi, sed virtute supernatural!, propria et ordi­ naria ipsius sacramenti; c) effectui consequendo obicem poni, seu virtutem sa­ cramenti impediri, quoties morbus eo usque processit, ut citra miraculum cu­ rari amplius non valeat, cum ad effectus miraculosos producendos medium ordina­ rium profecto non exsistat (32). Hoc tamen non excludit sanationem forte miraculosam; quae sane, eo ipso quod est miraculosa, nequit tribui extremae un­ ctioni qua effectus proprius et necessarius sacramenti. Hinc est, quod multi aegroti fortasse effectu sanationis ideo privantur, quia extremam unctionem eo tempore et in iis circumstantiis recipiunt, cum resti­ tutio sanitatis sine manifesto miraculo haberi non possit. Igitur fideles enixe hortandi ac monendi sunt, ut curent hoc sacramentum ministrari, ubi primum (29) (30) (31) lib. 13, (32) Suppi., q. 30, art. 2. Dlsp. 31, sect. 4, n. 1. Tanner, De extrema unctione, q. 1, dub. 2, n. 48; Sylvester Maurus, Op. theol., t. III, q. 255, n. 4; Tournely, De extrema unctione, quaest. ult., art. 1. Cfr. Billot, De Ecclesiae sacramentis, II, p. 238^Sa8se, II, cup. iv, assert. 4. r DE RESTITUTIONE SANITATIS CORPORALIS 127 mortis periculum incipit, quia tunc inulto maior est spes sanitatis recuperandae vi sacramenti. 3. Praeterea effectus sacramenti potest impediri ob defectum dis­ positionis ex parte suscipientis, quia nimirum eius fides et fiducia infirmior est. Ideo S. Thomas ait: «Tunc semper eam (sanationem cor­ poralem) inducit, dummodo non sit impedimentum ex parte recipien­ tis » (33). Quare Catcchismus Romanus monet, non sacramenti vitio, sed fidei infirmitati esse tribuendum, quod aegroti sanitatem non recuperent (34). 4. Sanitas corporis non est bonum homini per se necessarium, ut supra dictum est: eatenus solum habet rationem veri boni, quatenus ad beatitudinem consequendam ordinatur. Ideo promissio huius ef­ fectus non est absoluta, sed conditionata, si nempe expediat animae saluti. Haec autem conditio est intelligenda non solum secundum suf­ ficientiam seu possibilitatem, id est si homo sanitate uti possit ad sa­ lutem animae, sed secundum efficaciam realem, ita ut conditio eatenus impleatur, quatenus sanitas praevideatur a Deo revera profutura hic et nunc ad salutem animae. Priore sensu restitutio sanitatis semper expedit animae saluti. Consulto dicimus: hic et nunc. Nam, ut scite animadvertit Suarez, «fieri potest ut sanitas illa pro tunc spiritualem fructum secum attu­ lerit, quem postea supervenientibus aliis occasionibus homo amittat; uequo enim necesse est, ut salus animae... futura sit permanens ac in re ipsa perpetuo duratura; sed satis est, quod ex illo effectu sacra­ menti quoad salutem corporis, iuvandus sit homo ad salutem et bonum animae » (35). 5. 1 latio convenientiae seu utilitatis corporalis sanitatis ad bonum animae secundum ordinem sapientiae et providentiae Dei metienda est, non autem iuxta fallaces cogitationes nostras indicanda. Quantus vero et qualis esse debeat ille fructus, qui operatur, Deus unus novit. Aliquam mensuram profecto habet; ea autem est «secundum ordinem a Deo ipso statutum ac praelinitum; nullo enim alio modo praescribi potest » (36). 179. Solutio difficultatum. — 1. Infirmus, qui per sacramentum extremae unctionis sanitati restitutus fuit, videtur esse infallibiliter certus do sua aeterna salute: quod catholicae doctrinae repugnat. (33) (34) (35) (36) Suppl., q. 3U, art. 2. Dc extrema unctione, n. 29. Dlsp. 41, sect. 4, n. 3. Suarez, l. c. 128 CAPUT IV. - ARTICULUS V. Rcsp. 1° Nemo, qui sanitatem recuperavit post receptam extre­ mam unctionem, certo scire potest restitutionem sanitatis esse effectum sacramenti. Potuit enim sanitas recuperari ex legibus naturae physicae, ex peritia medicorum, etc. 2° Ut supra dictum est (n. 178, 4), sanitas corporalis conside­ ratur hic ei nunc in ordine ad bonum animae, prout expediat necne. Non requiritur ut huiusmodi bonum sit permanens ac perpet uo dura­ turum. 180. 2. Tunc saltem videtur admittenda certitudo aeternae sa­ lutis, cum aegrotus in iis adiunctis sanitatem recuperavit, in quibus eius vita iam desperata visa fuerat. Resp. 1° Quae diximus in responsione ad priorem difficultatem huc spectant. 2° Bestitutio sanitatis in casu vel est miraculosa aut fere mi­ raculosa extra ambitum virium naturalium et naturalis ordinis cursum, vel naturae vires non excedit. Si primum, dicendum, miraculum qua tale non esse effectum sacramenti. Si alterum, scire non possumus an et qua ratione concurrerit sacramentum ad huiusmodi effectum produ­ cendum. 181. 3. Non raro, sacramento extremae unctionis suscepto, con­ valescunt, qui postea sanitate in detrimentum animae abutuntur; contra alii moriuntur, qui si viverent, quantum conficere licet, non solum pie et honeste victuri, sed alii quoque ad salutem profuturi essent. Resp. 1° Minime constat eos, qui sanitate male utuntur, postquam ex morbo convaluerunt, virtute sacramenti recuperasse sanitatem. Item incertum plane est, an homines pii, qui recepta extrema unctione moriuntur, in iustitia perseveraturi fuissent, si convaluissent (37). 2° Difficultas nititur, ex supra dictis, falso supposito. Articulus V. De principali effectu extremae unctionis. 182. Quinam dicatur effectus principalis. — 1. Imprimis, ut ma­ nifesto patet, tradenda est genuina notio effectus principalis, ne, ea deficiente, sponte pateat aditus confusioni ac dissensui. (37) C£r. Suarez, disp. 41, sect. 4, η. 5; Susse, II, cap. IV, assert. 4. DE PRINCIPALI EFFECTU EXTREMAE ÜNCTI0NI3 129 2. Ubi agitur do principali effectu extremae unctionis determi­ nando, magna est controversia inter Doctores. Unde Clericatus ait: «Illud est imprimis advertendum, quod notant Em.us Cardinalis De Laurea et Mastrius, modernos scii, theologos ita confuse loqui de effe­ ctibus huius sacramenti, ut nullibi reperiatur apud ipsos clara et con­ cors doctrina, quae studiosorum animum instruat, at e contra potius non leves difficultates gignat ac dubia irresoluta relinquat... altercatio quidem magna est » (1). Ipse Benedictus XIV dicit: «Inter hos extremae unctionis effectus a Tridcntino enumeratos curiose magis quam utiliter investigant Scho­ lastici, quinam sit dicendus huius sacramenti proprius et primarius, et in diversas scinduntur opiniones, quas supervacaneum esset hic recensere » (2). At, debita cum reverentia sit dictum, quaestio theologica de prin­ cipali effectu huius sacramenti nec supervacanea nec mere curiosa di­ cenda est. 183. 3. Effectus principalis a nonnullis auctoribus modo dicitur ille, qui aegroto maximo necessarius est, modo ille, qui in se est pre­ tiosissimus, modo ille qui primus confertur, modo ipse ultimus finis, scii, immediatus introitus in caelestem gloriam, inter effectus sacra­ menti adnumeratur et ab his primarius, ab illis secundarius dicitur (3). Si aegrotus sensibus destitutus versatur in peccato mortali, et est habitualiter attritus, necessitate profecto eminet peccati remissio. Si Deus praescit, aegrotum iustum, sanitati restitutum, immensum meritorum pondus collecturum, utilitate eminet sanatio corporalis. Aliis aegrotis pro variis circumstantiis maxime prodest confortatio, aliis remissio peccatorum venialium, aliis poenarum temporalium abstorsio. Hoc modo ratiocinantur quidam theologi et hoc sensu principalem effectum accipiunt, ita ut affirment plures esse effectus principales et pro diversis aegrotis modo hunc, modo illum, primarium effectum dicant. Ita v. g. Estius, qui sententia Scotistarum proposita, ait: <· Posset tamen meo indicio melius responderi, primarium eius effectum non simplicem esse, sed ex pluribus aggregatum, nimirum ex isto (remissione venialium) et duo­ bus sequentibus (abstersione reliquiarum et confortatione). Quod satis et ratio institutionis eius requirit ct verba Concilii Tridentiui indicant > (4). (1) (2) (3) (I) Decisiones sacramentales, decis. 82, nn. I ct 18. De Synodo diocc., lib. VIII» cap. 7, n. 3. Cfr. Kcrn, op. cit., pag. 218. In IV, D. 33, $ 4. 9 — Cappello, De Sacramentis, III. 130 CAPUT TV. - ARTICULUS V, Item Berli: » Hi ergo effectus, si attendantur singuli in suo ordine, prae­ cipui ac primarii aliqua ratione sunt omnes. Sanatio enim spiritualis est id, cuius gratia hoc sacramentum fuit institutum; atque in hoc sensu subscri­ bendum est £. Thomae. In eadem sanatione debet primum tolli quidquid est spiritualis infirmitatis origo; et ita prius absterguntur peccatorum reli­ quiae, ut censent S. Bonaventura, Scotiis, Durandus. Si finis habenda sit ratio, virtus gratiae, in quantum corroborat adversus insidias daemonum proxi­ mumque mortis periculum, erit pariter effectus primus n (5). 4. Effectus principalis extremae unctionis, sicut in genere cuius­ libet sacramenti, unus est secundum doctrinam S. Thomae aliorumque insignium Scholasticorum; isque idem semper est, non diversus pro varietate adiunctorum. Sane Angelicus docet: « Quodlibet sacramentum est institutum principaliter ad unum effectum, quamvis etiam alios ox consequenti inducere possit. Et quia sacramentum efficit, quod figurat, ideo ex ipsa significatione sacramenti debet accipi eius principalis effectus » (6). 184. 5. Quibus praemissis, dicendum, effectum principalem eum esse, qui ope gratiae sanctificantis primus per se inducitur, et cuius ra­ tione omnes alii fructus sacramenti conferuntur. Dicitur: effectus, qui primus per se inducitur. Potest aliquis effectus esse quidem primus post gratiam ipsam, sed solum quatenus subiectum praeparat ac disponit ad alium effectum producendum, ad quem sa­ cramentum essentialiter tendit. Insuper potest aliquis effectus per se conferri, sed dependentor ab alio, ad quem sacramentum ipsa sua es­ sentia tendit, a quo specificatur, per quem eius natura determinatur. Dicitur: cuius ratione omnes alii fructus conferuntur. Etenim si sacramentum essentialiter ordinatur ad unum effectum, abi nequeunt induci nisi vel ut sequelae ipsius gratiae sanctificantis ad illum ordinatae, vel ut dispositiones ad illum, vel ut fructus ab eo provenientes. 185. Quae ut clarius intelligantur, haec animadvertisse i u valût: 1° Sacramenta sunt essentialiter causae gratiae sanctificantis. Speci­ fice tamen differunt inter se. Proinde relationem essentialem habent ad effectus specifice inter se diversos. Ergo gratiam conferunt cum ordiue ad varia auxilia supernaturalia. 2° Haec quidem sunt principia, a quibus dependet ratio specifica. Singu­ lorum sacramentorum. Quodvis autem sacramentum vi essentiae suae ordina­ tur ad unum effectum supernaturalem, ideoque ad hunc unum tendit. Sed iste unus effectus talis esse potest, ut inde praeviam requirat subiccti adaptatio­ nem, ac inde aptus sit, qui alios effectus post sc inducat. (5) De Iheol. discipl., lib. 35, cap. 10. (β) Suppl., q. 30, art. 1. nE PRINCIPALI EFFECTU EXTREMAE UNCTIONIS 131 3° Quare, suppositis iis quao de efficacia sacramentorum in genere dicta sunt, unumquodque signum efficax gratiae in subiecto primo producit rem d sacramentum, scii, dispositionem, quae exigit infusionem gratiae sanctifi­ cantis cum ordine ad unum effectum determinatum. 4° Utrum illa dispositio sit in omnibus sacramentis aliquod ens phy­ sicum an, saltem in quibusdam, tantum titulus seu, ut loquitur Angelicus, necessitas gratiae, parum refert, ad hanc quaestionem quod attinet. Si gratiae inductioni subiectum ponat obicem, sistit opus sacramentale. Si non adsit obex aut amoveatur, gratia sanctificans producitur cum exigentia illius effectus, ad quem sacramentum essentialiter ordinatur. Si subiectum ponat obicem huic effectui, nihil ultra fit. 5° Uniusmodi impedimento non posito aut remoto, aut immediate aut mediante subiecti adaptatione sequitur effectus, ad quem sacramentum pri­ mario tendit, effectus nimirum principalis, qui ulterius alios fructus producit, ad quos causandos ipse est aptus et subiectum dispositum (7). 186. Conclusio. — Ex dictis liquet, effectum principalem non semper et necessario identificati cum effectu primario intento. V. g. in sacramento poenitentiae effectus principalis est remissio peccatorum clavibus subiectorum, facta abstractione utrum sint mortalia an ve­ nialia. Unde ad validam eius susceptionem non requiritur status culpae mortalis, imo accidere potest, ut venialia per se et mortalia tantum per accidens remittantur, ex. gr. si ex oblivione non sint accusata. Sed offectus primario intentus in sacramenti poenitentiae institutione est remissio mortalium. Diximus non semper et necessario, quia v. g. in sacramento ex­ tremae unctionis, ut explicabitur infra, effectus principalis extremae unctionis est simul primario intentus a Christo D. in eius institutione. 187. Praecipuae sententiae circa effectum principalem extremae unctionis. — Quatuor sunt praecipuae sententiae: 1° Thomistae cum Angelico docent, offectum principalem esse obstcrsionem, reliquiarum peccati adaequato sumptam seu sanationem spiritualis infirmitatis ex peccato ortae, una cum allcviatione et conforta­ tione animi, do qua supra (n. 171); ceteros omnes effectus osse secun­ darios. Angelicus ait: «Principaliter hoc sacramentum est institutum ad sanandum infirmitatem peccati... Principalis effectus huius sacramenti est remissio peccatorum quoad reliquias peccati, et ex consequenti etiam quoad culpam, si eam inveniat » (8). (7) Cfr. Kcrn, op. cii., pag. 220 (8) Suppi., q. 30, art. 1. b.; Schmitz, op. Cit., p. 57 ». 132 CAPUT IV. - ARTICULUS V. S. Albertus Jf. dicit: « Illud sacramentum est ordinatum contra mor­ bum specialem peccati... Est autem ille morbus reliquiae infirmitatis spi­ ritualis ex originali et actuali remanentis... Extrema unctio est sacramentum... conferens infirmis remedium contra peccati reliquias... Dicendum, quod effe­ ctus et res huius sacramenti (sicut dicit Magister) est peccatorum remissio et virtutum ampliatio... Secundum autem quod tollitur peccatum in reliquiis, quae impediunt transitum ad requiem, purgatur (homo aegrotans) in ex­ trema unctione » (9). Hanc sententiam, quoad rei substantiam, tenet Suarez cum plerisque theologis Societatis lesu; eamquo alii multi sequuntur. Suarez docet: «Sacramentum hoc est per se primo institutum propter iuvandum et confortandum animum aegrotantis contra diffi­ cultates illi occurrentes in articulo mortis »(10). 188. 2° Scotistac, paucis exceptis, dicunt effectum principalem esse remissionem finalem peccatorum venialium. Scotus ait: «Possibile est Deum finaliter remittere venialia; ergo possibile est sibi institui signum efficax istius remissionis... Hoc etiam congruum est, recessurum scilicet ab hac vita, finaliter a venialibus absolvi, quia ista non remissa essent impedimentum gloriae conse­ quendae, et non remissa possunt esse usque ad exitum » (11). Postea addit : « Effectus eius non est unus indi visibiliter, quia non remissio unius venialis, sed unus unitate plenariae remissionis omnium venia­ lium, ut omnibus remissis nihil remaneat retardans a perceptione beatitudinis » (12). Hanc sententiam primus proposuit S. Bonaventura. a Hoc sacra­ mentum, ita ipse, est ordinatum contra aliquem morbum peccati... Et cum non sit contra originale, nec contra mortale, relinquitur quod sit contra peccatum veniale » (13). Plures, etiam non Scotistac, huic sententiae adhaerent (14). Circa modum autem remissionis peccatorum venialium, patroni huius sententiae non conveniunt inter se. Quidam cum S. Bonaventura (1. c.) dicunt sacramentum remittere venialia, in quantum excitat ad (0) In IV, I). 23, art. 1, 2 et 14. (10) Disp. 41» ecct. 1, n. 11. (11) In IV, D· 23, quacet. unie., n. 2. (12) Ibid., n. 7, ad 2. (13) In IV, D. 23, art. 1, q. I. (14) Kern (op. cil., pag. 210) inter hos recenset quoque Toumcly. At minus recte, quia ipse tenet, effectum principalem esse remissionem omnium peccatorum, non solum venialium, verum etiam mortalium. Ait cniin: < Quae nam peccata per se ac primario dimittat nostrum sacramentum: an venialia tantum, an etiam mortalia. Iteep. non consentire ca de re inter se theologos... Quae postrema sententia (scii, quod etiam peccata mortalia remittantur) mugis proxima nobis videtur » (De sacramento extremae unctionis, quacet. ult., art. 1). DE PRINCIPALI EFFECTU EXTREMAE UNCTIONIS 133 eorum detestationem formalem aut virtualem. Alii cum Scoto (1. c.) docent remitti virtute huius sacramenti etiam immediate absque ulla peculiari dispositione. 189. 3° Nonnulli theologi recedunt ab utraque sententia, docentes vel omnes effectus huius sacramenti vel complures esse aeque princi­ pales. Ita Estius, Bcrti, Hermann et alii (15). Diversimode autem suam opinionem enuntiant. Quidam sano dicunt singulos effectus esse adae­ quatos; quidam, contra, esse inadaequatos. 4° Plures theologi orientales antiqui tenent, effectum princi­ palem esse sanationem corporalem. Hanc sententiam sequuntur plerique auctores orientales dissidentes, sive veteres sive moderni (16). 190. Momentum quaestionis. — 1. Haec quaestio, quae inutilis visa est Benedicto XIV (cfr. n. 182), magnum habet momentum, si res accuratius et penitius perpendatur secundum doctrinam theolo­ gicam. 2. Sane cum offectus principalis sit ille, ad quem extrema unctio essentialiter est destinata, et cum sit primus, qui per se confertur ope gratiae sanctificantis, et cum alii non inducantur nisi dependent er ab eo, sequitur omnes illos, qui habent potentiam passivam recipiendi offectum principalem, posse valide sacramentum recipere, et etiam cum fructu, si gratiae obicem non ponant; eos autem, qui non habent huiusmodi potentiam passivam, nec fructum sacramenti nec ipsum sacra­ mentum valido percipere posse. 3. Quare Scotistac, saltem plerique, ox sua sententia inferunt, et quidem logice, sacramentum hoc ministrandum esse solum in articulo mortis. Dicimus logice, quia secus revera deesset finalis remissio pecca­ torum. Ipso S. Bonaventura ait: « Quantumcumque quis infirmetur, non datur ei hoc sacramentum, nisi praesumatur, quod moriatur vel quod sit in articulo mortis. Et si constaret nobis dc aliquo, quod liberaretur sive liberandus sit, non deberet dari ei hoc sacramentum ■> (17). Haec opinio videtur opponi communi praxi Ecclesiae, doctrinae Concilii Trid. (18), praescripto can. 911 ss., ut fuse dicetur infra (n. 224 ss.), cum erit sermo do subiecto huius sacramenti. (15) Estius, in IV, D. 23, § 1; Borti, Dc thcol. discipl., lib. 35, cap. 10; Hermann, Tractatus theologici in IV librum Sententiarum, tract. 8, q. 1. (16) Cfr. Korn, op. cil., pag. 216 8.; Micar. motrop., Orth. dogm. theol., $ 232/Stephau. Eplsc., Dc sacramenti» cl ritibus orlh. Eccl., paff. 18. (17) Ia IV, 1). 23, art. 1, q. 1, ad 3. (IS) Sosa. XIV, cap. 2, de extrema unctione. 134 CAPUT IV. - ARTICULUS V. 191. 4. Ex sententia eorum, qui dicunt effectum principalem ex­ tremae unctionis esse allectationem et confortationem aegroti, recte in­ fertur, eam valide et licite ministrari posse statim ac prudenter existi­ matur decumbentem in periculo mortis versari. Tunc enim incipit illa infirmitas contra quam piissimus Salvator noster huiusmodi caeleste praesidium primario instituit. Quare Angelicus ait: « IIoc sacramentum... illis tantum infirmantibus debet exhiberi, qui sunt in statu exeuntium, propter hoc quod aegritudo nata est inducere mortem, et de periculo timetur» (19). Item Suarez: « Oportet ut infirmitas ex sua specie, vel in hoc individuo, iudicio prudentum sit gravis, et quae infirmum in periculo vitae constituere valeat » (20). Praeterea inter utramque sententiam, Scot istarum scii, et Thomistarum, datur discrimen magni momenti etiam circa cooperationem necessariam, necne, ex parte suscipientis sacramentum. Nam secundum Scotistas, extrema unctio essentialiter ordinatur ad finalem remissionem peccatorum venialium etiam illius moribundi, qui iam « non est amplius libertatis compos, nec con­ sequenter capax agendi poenitentiam, per quam eiusmodi peccata delere posset» (21). Secundum Thomistas, extrema unctio essentialiter ordinatur ad confor­ tandum animum aegrotantis, quatenus causât gratiam sanctificantem qua alleviativam, nimirum qua praeditam robore spirituali contra spiritualem debilitatem, quae gravem morbum comitatur. Porro gratia sanctificans cum robore spirituali inducta per seipsam delet peccata sufficienti poenitentia retracta­ ta; «quia hoc robur gratia facit, quae secum non compatitur peccatum, ideo ex consequenti si invenit peccatum aliquod vel mortale vel veniale, quoad culpam tollit illud, dummodo non ponatur obex ex parte recipientis » (22). Obex autem forte impediens, quominus statim per gratiam sanctificantem remittantur peccata venialia, saltem omnia, tollitur, si infirmus liberam prae­ stat cooperationem cum auxiliis supernaturalibus, quibus constituitur actualis confortatio aegroti. 192. Contra banc Thomistarum doctrinam ita solet obiici: «Si talis exhilaratio montis est proprius effectus extremae unctionis, tunc non deberet dari infirmis, qui iam propter debilitatem perdiderunt usum rationis, quantumcumque prius petivissent hoc sacramentum, quia in eis non potest esse talis exhilaratio » (23). Sed notandum est, effectum primarium extremae unctionis adac­ tio) (20) (21) (22) (23) Suppi., q. 32, art. 2. Dlsp. 42, ecct. 2, n. 4. Frassen, De sacram, extremae unctionis, dlsp. 3, q. I. n. 4. Suppi., q. 30, art. 2. Durandus, in IV, D. 23, q. 1; Poludanus, in I\ , D. 23, art. 3. DE PRINCIPALI EFFECTU EXTREMAE UNCTIONIS 135 quate sumptum tria complecti: 1° rem et sacramentum, titulum ad gratiam sanctificantem qua roborativam; 2° gratiam sanctificantem cum robore actuali, quod secundum sententiam communiorem est ius pro­ ximum ad illas gratias, quibus actualis confortatio constituitur; 3° ipsas bas gratias actuales fiduciae, vigoris, alacritatis, etc. Porro causa operativa necessario postulat in subiecto potentiam pas­ sivam recipiendi eius influxum. Potentiam autem passivam confortationis eacramentalis possident omnes baptizati, qui habent vel saltem aliquando habuerunt usum rationis et nunc graviter decumbunt. Si homo iste efficaciam sacramenti non a limine impedit per contrariam intentionem actualem vel habitualem, extrema unctio ei primo confert rem d sacramentum, scii, titulum seu exigentiam gratiae sanctificantis cum robore habituali; hoc titulo producto, sacramentum valide est susceptum. Si obstet peccatum mortale non sufficienter retractatum, niliil amplius effici potest, donec obex amoveatur. Si obex non adsit, statim inducitur gra­ tia sanctificans qua roborativa. Si defectus usus rationis ponat impedimentum, utilitas extremae unctionis sistit in collatione gratiae habitualis, sive primae sive secundae. Si huiusinodi impedimentum absit, praebentur omnia auxilia, quibus aegrotans actu confortatur. 193. Quare ad valorem sacramenti ea sola dispositio requiritur, quae necessaria est ad percipiendum effectum primarium secundum primum elementum, scii, rem et sacramentum. Ut autem extrema unctio, qua spiritualis medicina, fiat revera salutaris, requiritur praeterea dis­ positio necessaria pro infusione gratiae habitualis roborativae. Demum, ut aegrotus adaequate consequatur effectum primarium, necosse est ulterius, ut aptus sit, cui conferantur gratiae et auxilia, quae voco confortationis actualis comprehenduntur; quae actualis confortatio a S. Thoma aliisque vocatur simpliciter effectus principalis, iuxta notionem, statim tradendam (24). 194. Doctrina tenenda circa effectum principalem extremae un­ ctionis. — Tenenda doctrina S. Thomae aliorum que. Igitur effectus principalis extremae unctionis est confortatio animi hominis aegrotantis, qua roboretur contra debilitatem spiritualem quae gravem morbum consequitur vel consequi solet. Haec sententia, quoad substantiam, hodie fere communis est inter theologos (25). (21) Cfr. Kcm, op. ciL, paff. 221 8. (25) Eam inter rcocntiorce tonent Saeeo (Dc sacramentis Ecclesiae, ΙΓ, cap. I). Peech (VII, n. Ô39), Billot (De Ecclesiae sacramentis, II, pag. 239), Kern (op. eit., pag. 238), Schanz (D\4 Lehre von den heilioen Sacramenien, S 48), eto. 136 CAPUT IV. - ARTICULUS V. 195. Probatur: 1. Ex propria vi locutionis, qua utitur S. lacobus. Ubi Vulgata habet: et alleviabit eum Dominus, textus gaecus refert: καί έγερεΐ αύτδν ό Κύριος. Atqui in Novo Testamento vox έγείρω significaro solet excussionem soporis spiritualis, iuxta illud Rom. 13, 11: « Hora est iam nos de somno surgere, ώρα ήδη ύμκς έξ ύπνου έγερΟήναι , et Eph. 5, 14: a Surge qui dormis, et illuminabit te Christus, έγειρε, ό καθεύδων ». Hoc loco igitur ea vox significat liberationem a torporo, anxietate et debilitato spiritus, quae ex peccato relinquitur et pro­ pinquos morti potissimum gravare solet. 196. 2. Ex ratione specifica sacramenti. Sacramenta efficiunt quod significant. Igitur extrema unctio primo et per se id producit, quod per corporalem significationem significatur. Per huiusmodi autem unctionem significatur unctio spiritualis, nempe collatio omnium eorum effectuum, qui vocabulo confortationis compre­ hendunt ur. Hos quidem effectus expresse memorant Patres, do significatione olei et unctionis loquontes. 1° S. Gregorius Nyssenus dicit: « Oleum fit lucis materia, recreat lassitudinem, relaxat afflictionem, caput exhilarat, et ad certamina fert opem iis, qui legitime certant » (26). 2° Eusebius Caesariensis ait: «Oleum lumen auget, fossos sub­ levat, afflictionem aufert, eos, qui ipso unguntur, hilares facit, instar luminis do seipso vibrat splendores, nitidum quo ac micantem eorum, qui ipso utuntur, comparat vultum » (27). 3° Augustinus: «Oleum (est) consolatio spei bonae propter indulgentiam datam ad reconciliationem pacis » (28). 4° S. Fulgentius: « Quid autem debemus intelligere impinguatum in oleo caput, nisi montem dono Spiritus Sancti roboratam? Olei enim huius praeclara pinguedo spiritalis est gratiae inseparabilis fortitudo, qua sancta ebrietas penetralibus cordis infunditur, ut omnis affectio carnis oblivioni tradita superetur » (29). 5° $. Maximus Taurinensis: « Olei fructus sunt laetitia, pax, dulcedo, mentis serenitas, quae ut oleum superfertur et superemi­ net » (30). (20) (27) (28) (29) (30) In Cant, hom., IX: Aligne, F. G. XLIV, 303. Demonstrationis evangelicae lib. IV, cap. 15; Mignc, P. G. ΧΧΠ, 291. Quaesi. evana.t lib. II, n. 19; Migne, P. Λ. XXXV, 340. Epist. 14, n. 42; Migne, P. L. LXV, 430. Expositiones de capitulis Evanidiorum, III; Mlgne, P. L. LVII, 811. DE PRINCIPALI EFFECTU EXTREMAE UNCTIONIS 137 6° S. Isidorus Hispalensis: « Oleum hilaritatem significat, sicut scriptum est: ut exhilaret faciem in oleo (ps. 113) » (31). Ex omnibus hisco textibus liquet, oleum et unctionem significare consolationem, hilaritatem, robur et alacritatem, seu confortationem spiritualem. Haec igitur est effectus principalis extremae unctionis; alii effectus sunt ex consequenti, ut ait Angelicus, nempe secundarii. 197. 3. Ex ipso subiecto extremae unctionis. Hoc sacramentum institutum est pro iis tantum fidelibus, qui versantur in periculo mortis ob infirmitatem, non autem ex qualibet alia causa. Ergo essentialiter ordinatur ad superanda mala, quae cum gravi infirmitate cohaerent, et ad conferenda bona, quibus soli et per so omnes fideles gravi morbo oppressi indigent. Huiusmodi aegroti la­ borant debilitate spirituali ex corporis afflictione. Inde habetur specialis difficultas cooperandi cum gratiis per alia media supernaturalia collata, debilitas in reiiciendis tentationibus, periculum amittendi aeternam salutem. Igitur extrema unctio ex ipsa sua natura est medicina contra de­ bilitatem spiritualem quae cum gravi morbo coniungitur: medicina, inquam, ex qua aegrotans spirituale robur consequitur et in eo validis­ simum reperit praesidium contra omnia pericula salutis (32). Hinc patet, non omnes fideles morituros aptos esse, qui sacramento ex­ tremae unctionis iuventur; dum c contra omnes morituros indigere gratia Dei, remissione peccatorum mortalium ac venialium, si forte eorum anima iisdem gravetur, remissione poenae tenq ex causa morti appropinquans, si sit obie< remissione peccatorum mortalium, quae ] Praeterea indiget remissione culparu terno apparere possit indutus veste nup get condonatione poenae temporalis, no p get, ut horrorem proximae dissolutionis 1 daemonis superet, ut tentationibus inordi resistat et firma spe ac fiducia divinae mi morti appropinquant quacumque ex causa a praedictis malis et omnia praestent, a q Ergo inter eos, qui morti appropii appropinquant ex alia causa quacumqu31 32 (31) Quaest. in V. T., in Leo., cup. 5; Mlgne, i (32) Cfr. Kern, op. cil" PnS· 237’ 138 CAPUT IV. - ARTICULUS V. 198. 4. Ex reiectione aliarum sententiam II 1° Effectus principalis extremae unctionis non est specifice di­ versus in diversis hominibus, quatenus in uno sit sanitas corporalis, in altero remissio peccatorum venialium, in tertio confortatio, et sic deinceps. Sacramenta operantur ad modum causarum naturalium; porro causae naturales eodem modo operantur in omnibus ideoquo eundem specifice effectum in omnibus producunt. Ergo etiam sacra­ menta eodem modo operantur in omnibus atque eundem specie effe­ ctum in omnibus causant. Firmum sane certumque principium theologicum a S. Thoma hisce verbis enuntiatum: «.Quodlibet sacramentum est institutum prin­ cipaliter ad unum effectum, quamvis etiam alios ex consequenti inducere possit » (33). Potest quidem accidere, ut incapacitas subiecti obstet, ne quid­ quam producatur; item accidere potest ut in uno maior sit dispositio quam in alio, atque inde effectus, ad quem sacramentum essentia­ liter ordinatur, sit in'maioro gradu perfectionis in uno subiecto quam in alio. Pariter ex diversa dispositione pendet, cur cum principali effectu alii secundarii connectantur in uno subiecto, alii in altero. Sed effectus primo et per se coniunctus cum gratia sanctificante non potest dici specie diversus in diversis hominibus (34). 199. 2° Effectus principalis extremae unctionis non est remissio fi­ lialis peccatorum venialium. a) Admissa sententia, quae dicit effectum principalem osse fi­ nalem peccatorum remissionem, sequeretur sanitatem numquam esse fructum extremae unctionis. Nam finalis remissionis capax is solus est, qui de facto mox morietur, cum ipso solus sit in eo statu, ut nequeat amplius peccare venialiter. Quare omnes infirmi, qui capaces sunt finalis absolutionis venia­ lium, non recuperant sanitatem, sed moriuntur. Qui vero finalem re­ missionem venialium non consequuntur, nec sanitatem vi sacramenti obtinent, cum restitutio sanitatis sit effectus secundarius dependens a principali. Hinc recte S. Bonaventura ex sua doctrina deducit: «Si constaret nobis de aliquo, quod liberaretur sive liberandus sit, non deberet dari ei hoc sacramen­ tum » (35). Ratio manifesta: huiusmodi infirmo deest conditio necessaria ad (33) Suppi., q. 30, art. 1. (34) Kern, op. cil., pag. 227; Schmitz, l. e. (35) In IV, D. 23, art. 1, q. 1, ad 3. ____ DE PRINCIPALI EFFECTU EXTREMAE UNCTIONIS 139 valide recipiendum spirituale subsidium, cum ipsi desit potentia passiva ad obtinendum effectum principalem (36). b) Omnia documenta ecclesiastica, quae proscribunt praxim non ministrandi extremam unctionem nisi in ultimo vitae momento, cum iam evanuit omnis spes salutis corporalis infirmi, clare ostendunt theoriam Scoiistarum admittendam non esso. Verum est, posteriores Scotistas documentis ecclesiasticis permotos do­ cere quidem effectum principalem esse remissionem finalem peccatorum ve­ nialium, simul autem contra suum Doctorem affirmare sacramentum conferri posse, ut maiore cum devotione recipiatur, cum infirmus finalis remissionis peccatorum venialium nondum est capax. At huiusmodi agendi ratione vel sibi contradicere vel saltem implicite sententiam subtilis Doctoris reiicere vi­ dentur (37). c) Infirmi, qui per sacramentum poenitentiae vel alia media omnia peccata venialia purgarunt, valide et cum fructu recipiunt extremam unctionem. Porro si vera esset sententia Scotistarum, tales infirmi invalide ac proinde infructuose susciperent sacramentum, cum non habeant potentiam passivam ad recipiendum illum fructum, ad quem sacramentum essentia sua per se primo ordinatur et a quo omnes alii fructus dependent. Immerito autem quis diceret, peccata venialia iam remissa per extre­ mam unctionem iterum remitti posse, sicut per sacramentum poenitentiae peccata iam deleta saepius remittuntur. Deest profecto paritas. Nam in sacramento poenitentiae peccata remittuntur sententia iudiciali; iudex au­ tem in eadem causa, posita ratione sufficienti, saepius ferre valet sententiam absolutionis. Dum e contra extrema unctio per modum medicinae operatur. Atqui medicina nequit iterum curare morbum aut vulnus plene sanatum. Praeterea S. Sedes declaravit, infirmo, qui in articulo mortis baptizatur, statim post baptismum posse conferri extremam unctionem. Nemo autem dixerit, extremam unctionem habere efficaciam contra peccata ante baptismum com­ missa. Ergo (38). d) Ipsa discrepantia inter Scotistas, praesertim inter antiquiores et rocontiores, in sua theoria proponenda ac vindicanda, eandem solido fundamento destitui ostendit. Antiquiores, secundum doctrinam Scoti, docebant sacramentum extremae unctionis esse conferendum infirmis iam usu rationis desti­ tutis, scii, in ultimo vitae momento, cum aegrotus non possit amplius (36) Cfr. Kern, op. cit., pag. 231. (37) Cfr. Frasacn, tract. 1, disp. 3, q. 2, n. 6; Mastrlus, Theol. Mor., dlsp. 22, q. 4, art. I. (38) Kern, op. cit., pag. 233. __ 140 CAPUT rv. · ARTICULUS V. peccaro. Haec theoria ost falsa omnino oaque reficitur ex continua praxi atque expressa doctrina Ecclesiae. Recentioros dicunt sacramentum valido conferri posse iis omnibus fidelibus, «qui finali remissione peccatorum venialium indigent ot sunt in eo statu, ut valeant amplius non peccare » (39). Qui enim ost capax effectus principalis, capax ost sacramenti. Porro remissione peccatorum venialium non solum indigent graviter infirmi, sed omnes, quibus certa mors proximo imminet, v. g. ex naufragio, ex sententia indicis, etc. lidom per se aequo ac. graviter infirmi rationis compotes valent non amplius peccaro. Proinde ex theoria Scot istarum recto infertur, subiectum aptum oxtre· mao unctionis esse quemlibet fidelem, cui certa mors proximo immineat. Quae sequela admitti nequit ideoquo no ipsa quidem theoria admittenda. Si defensores huius theoriae dicerent, subiectum sacramenti non esso omnem fidelem, qui indigeat remissione venialium peccatorum eiusquo sit capax, sed eum solum, qui ob gravem morbum in peculiari necessitate spirituali versatur, necessario concedere deberent, sacramentum primo et per se non ordinari ad remissionem peccatorum venialium ideoquo bane non esse eiusdem finem principalem. 200. 3n Effectus principalis e.rtrcmac unctionis non est remissio peccator u m mortalium. a) Extroma unctio ost sacramentum vivorum; porro si primo ot per so ordinaretur ad peccata mortalia delenda, esset «aeramentum mortuorum: quod falsum ost. Ergo. Quare Catechismus Romanus docet : « Neque enim hoc sacra­ mentum primario loro ad graviorum criminum remissionem institutum est. sed baptismus tantum ot poenitentia vi sua id efficiunt » (40). &) Si tinis principalis huius sacramenti esset remissio peccatorum mortalium, is tantum foret subiectum capax, qui haberet peccata lothalia. Hoc autem falsum ost, imo absonum. 201. 4° Effectus principalis non est remissio poenae temporalis. a) Subiectum capax huius sacramenti is quoquo est, cui nihil Hiiporest luendum. Quod profecto dici non posset, si effectus principalis foret remissio poenae temporalis. b) In plerisquo infirmis, ut. remissionem poenae temporalis con­ sequi valeant, requiritur praevia perceptio aliorum fructuum. Quae necessaria non esset, si sacramentum primo et per so ordinaretur ad illius remissionum. (39) Cfr. Froasen, l. c.; Kern, op. cU., vng. 231. (40) Dt txlrtnvi unctioM, n. 29. I m·'. principali effectu extremae unctionis i il 202. 5° Hflcctus principalis non est restitutio sanitatis corporalis. a) Effectus principalis, ad quem «cil. primo et per «o sacra· mentum ipsa sua essentia ordinatur, semper producitur, si nullum im­ pedimentum adsit ex partu suscipient is. Sed iste effectus, ut palam est. non semper producitur, cum plures aegroti, licet sacro oleo inuncti et optimo dispositi, restitutionem sanitatis non obtinent ac de facto mo­ riuntur. Ergo. />) Si restitutio sanitatis corporalis esset effectus principalis, di­ centium foret, auxilia supernaturalia, quibus anima praeparatur ad immediatum ingressum in caelestem gloriam, tribui mere ut media ad bonum ordinis toti» genero inferioris. e) Secundum sententiam, (piam expendimus, extrema unctio confert gratiam sanctificantem directo qua sanat ivam. Si hoc foret verum, intolligi non posset quomodo simul effectus spirituales secura ferret. 203. Solutio difficultatis. — Contra doctrinam huc usque assert ani ot. vindicatam ita a patronis aliarum sententiarum, praesertim a Scotistis, obiici solet: Significat io ritus sacrament alis potissimum ex forma eruenda est, quae materiae significationem determinat. Atqui forma extremae unctionis explicite solam remissionem peccatorum comme­ morat: Induigeat tibi Dominus quidquid deliquisti. Ergo. Resp. 1° Forma, qua nunc utitur Ecclesia latina, non est insti­ tutionis divinae. Magna est in formis varietas. Quaedam, v. g. Ambrosiana, commemorant solam animi confortationem, quaedam solam sa­ nitatem corporis, etc. 2“ Quaelibet deprecatio pro infirmo qua tali, ut suo loco dixi­ mus (n. 102 ss.), est forma sufficiens, quia materia consecrata per bene­ dictionem episcopalem est iam ordinata ad offectus supornaturales, (pii habent analogiam cum effectibus naturalibus. Idcirco confirmatio ot exi renia unctio habent diversis temporibus et in diversis Ecclesiis formas apparenter valde discrepantes. 204. Quando effectus extremae unctionis conferantur. — 1. Tria praemittenda: 1" Quaestio respicit primario ot directe infusionem gratiae san­ ctificantis. Do singulis effectibus peculiaribus dicetur infra (n. 208). 2° Generat im loquendo, theologi, qui rationem sacramenti unico ritui com pleto tribuunt, docent consequenter, gratiam .sanctificantem dari semel dumtaxat, ot quidem eo momento, (pio ritus sacrament alis perficitur. Qui, o contrario, affirmant, singulas unctiones esso sacramenta par­ tialia, docent item consequenter, singulis ritibus partialibus induci 142 CAPUT TV. - ARTICULUS V. singulos gradus gratiao cum iuro ad partem auxiliorum specialium; completo autem integro ritu essentiali, per se adesse totum fructum sacramenti. 3° Hinc manifestum est, quaestionem de momento quo effectus sacramenti producuntur, intime cohaerere cum quaestione do unitate sacramenti, scii, utrum sacramento extremae unctionis conveniat unitas indivisibilitatis an sola unitas integritatis. 205. 2. Si extrema unctio administratur per unicam unctionem cum unica forma (cfr. n. 72), tunc nulla est difficultas. Idem sano dicendum ac de aliis sacramentis, seu effectum produci statim ac per unicam un­ ctionem cum unica forma essentialiter perficitur hoc sacramentum. 3. Si sacramentum administratur per plures unctiones, controvertitur. Quatuor sunt sententiae. Prima docet, statim per primam un­ ctionem et formam dari per se totum gratiae effectum, per sequentes autem unctiones compleri sacramentum, sed nihil gratiae addi, nisi forte per accidens, nimirum si aegrotus interim melius disponatur. Secunda dicit, conferri aliquem gradum gratiae per primam un­ ctionem et novos gradus gratiae per sequentes unctiones, quatenus totalis effectus post omnes unctiones habeatur, partialis post singulas unctiones. Haec videtur esse opinio Scoti, qui ait: «Ad secundum dico, quod est unum sacramentum unitate integritatis, sed non unitate indivisi­ bilitatis, sicut effectus eius non est unus indivisibiliter » (41 ). Mastriiis ita exponit et defendit hanc opinionem : « Probabilior modus dicendi eat, qui asserit per singulas unctiones dari singulos gradus sive por­ tiones gratiae, ac proinde sicut quinque sunt unctiones partiales, quae inte­ grum constituunt sacramentum, ita quinque vicibus conferri quinque gradus gratiae, qui adaequatum huius sacramenti effectum constituant » (42). Tertia affirmat, effectum non dari usque ad ultimam unctionem, hanc vero esse illam, quae in re est ultima ex intentione ministri con­ ferentis sacramentum. Itaque si minister velit conferre hoc sacra­ mentum per septem unctiones, effectus non dabitur usque ad finem septimae unctionis; si vero solis quinque aut tribus unctionibus illud conficere intendat, dabitur in fine quintae vel tertiae. Hanc opinionem tenet vel saltem tenere videtur Dominicus Soto, qui docet: «Differt inter partem essentialem sacramenti et partem integralem. (41) In IV, D. 23, quaest. unie. (42) ThMl. mor., disp. 22, q. 4, art. 2. DE PRINCIPALI EFFECTU EXTREMAE UNCTIONIS 143 Essentialis enim est, sine qua nullum esset sacramentum; integralis vero, quae ex institutione Ecclesiae concurrit ad effectum sacramenti... Unde quando Ecclesia iubebat, ut tribus mersionibus fieret baptismus, intentio ministri debebat ad omnes referri ; quare gratia tunc non conferebatur nisi in ultima mersione; sed tamen ubi illa constitutio cessavit, una sufficit de iure divino... Horum ergo instar ubi non fieret unctio nisi usque ad manus, illic conferretur gratia; in Ecclesiis vero, ubi aliae adhibentur, intentio ministri debet ad omnes referri, et tunc nisi in ultima non confertur* (43). Quarta tenet, effectum produci eo momento, quo essentialiter perficitur sacramentum. Hanc sententiam sequuntur Angelicus et Suarez cum plerisque theologis. 206. Prima sententia non potest admitti, quia tunc tantum vis sacramenti operatur, cum sacramentum ipsum essentialiter perficitur. Undo vel ista sententia dicit sacramentum perfici per primam unctionem, vel non. Si primum, quod substantiam non differt ab ultima sententia ideoque ex hoc capite improbanda non est. Si alterum, erronea dicenda, cum asserat sacramentum, antequam revera existât, effectum produ­ cere. Patroni huius sententiae provocant ad analogiam cum sacramento Eu­ charistiae. Sed non datur paritas. Nam Eucharistia est sacramentum sui ge­ neris, quod non in usu, sed in re permanenti consistit, et ita eius susceptio non est confectio sacramenti, sed applicatio sacramenti, quod iam existit. In extrema unctione sacramentum fit ipsa applicatione. Neque secunda sententia potest admitti. Nam quae significantur singulis formis, non possunt esse neque concipi plane independenter ab aliis. Ergo non potest remitti quidquid peccatum est per unum sensum, nisi simul remittatur quidquid peccatum est per alios sensus. Pariter auxilia, quae dant ur per hoc sacramentum, non referuntur alia exclusive ad oculos, alia ad aures, alia ad nares, etc. Tertia sententia item reficienda, quia efficacia sacramenti non de­ pendet nec limitari potest a ministro eiusque intentione. Agitur quippe do sacramenti substantia, quae ex divina institutione unice pendet. Proinde effectus sacramenti necessario producitur, statim ac sacra­ mentum essentialiter perficitur. 207. Quarta sententia vera est eaque tenenda. 5. Thomas ait: « Quando sunt multae actiones ordinatae ad unum effectum, ultima est formalis respectu omnium praecedentium, et agit in virtute earum; (43) In IV, D. 23, q. 2, art. 3. lit C1PUT IV. ■ ARTICULUS V. ot ideo in ultima unctione gratia infunditur, quae effectum sacramento praebet » (44). Clarius Suarez docet: «Quarta ergo et vera sententia est, effectum huius sacramenti dari in eo instanti, in (pio consummatur essentialiter hoc sacramentum » (45). Ratio autem, secundum eximium Doetorcni, haec est: «Communis lex sacramentorum, quae consistunt in usu, est, ut unicam gratiam conferant in eo puncto et momento, quo sacramentum completur; ergo hoc idem sen­ tiendum de extrema unctione, cum nulla ratio satis illud persuadeat, nec au­ ctoritate fundari possit. Nam est valde singulare et extraordinarium, quod extrema unctio priusquam essentialiter consummata sit, gratiam tribuat, et quod conferat quinquies gratiam sanctificantem, et prius tollat unum pec­ catum, quam aliud, vel conferat auxilium ad vincendas reliquiae peccatorum quorumdam, et non omnium; non sunt ergo haec tam facile credenda et as­ serenda» (46). Veritas huius sententiae probatur ex generali doctrina hic appli­ canda de natura ot efficacia sacramentorum. Utrum autem sacramentorum perficiatur post quinque unctiones, vel tres aut unam in fronto vel in quavis parte corporis peracta, est alia quaestio (cfr. n. 67 «.), (piae traditae doctrinae nullatenus con­ tradicit. 208. Quandonam singuli effectus producantur. — Ex dictis liquet, quandonam singuli offectus speciales conferantur: 1° Cum gratiae infusione omnia peccata mortalia statiin remit­ tuntur. Si (piae adsint, delentur simul etiam peccata venialia et condo­ natur poena temporalis, secundum dispositionem suscipientis sacra­ mentum. 2° Si recipiens non ponat impedimentum per defectum usus ra­ tionis, statim conceduntur etiam auxilia super naturalia, quibus con­ st ituitur actualis confortatio; et iuxta mensuram cooperationis, quae gratiae auxiliis adiungitur, magis magisquo, si opus «it, dolentur ve­ nialia ot minuitur poena temporalis, donec anima fideliter perseverans in cooperatione auxiliis per sacramentum obtentis rite ad gloriae in­ troitum disponatur. 3° Aegrotans usque dum moritur aut a periculo liberatur, pro suo statu ot indigentia gratias confortantes ope sacramenti obtinet; nam extrema unctio suam efficaciam retinet usque ad finem morbi. (41) Suppi., Q. 30, ari. 1, ad 3. (45) Dlnp. 41, «ect. 2, n. 12. (46) Dlup. 41, 2, n. 7. 3 J ,H DE CONDITIONIBUS REQUISITES IN SUBIECTO 115 4° Sanitas corporalis, quae ox redundantia spiritualis conforta­ tionis in corpus oritur el quae plurimum dependet a natura el gntdu morbi, diverso tempore diversis aegrotis, quibus expedii, obvenit (47). 209. Quid in extrema unctione sit sacramentu £| , quid res, quid res et sacramentum. — Ex dictis de tine et clientibus manifeste id patet. Sacramentum est unctio olei benedicti cum oratione. lies huius sacramenti propria est gratia sanctificans, cum peculia­ ribus auxiliis coniuncta, et remissio peccatorum, si quao adsint, ac oorumdem reliquiarum abstersio. lien ct sacramentum est alloviatio et confortatio aegrotantis (48). 210. Notae historicae. - 1. Theologi, qui floruerunt auto Concilium llorenlintitn et Tridenti num, gencratim minus explicite, loquuntur tie condi­ tionnai restitutione sanitatis corporalis ex sacramento extremae unctionis, itemque <]«* abstentione reliquiarum peccat i. S. Thomas expresse et accurate disserit. 2. Qua re prae oculis habita, facile intelligitur cur plures theologi medii aevi aut obscuro aut minus accurate interdum locuti fuerint de hoc sacramento. Praeterea inde patet, quomodo sint, interpretanda eorum testimonia ct quanti nit facienda eorumdem auctoritas. 3. Post Concilium I'lorcnlinum et praesertim Trident inum, doctrina catho­ lica accuratius ct penitius (raditur a theologis, ita ut nonnullae sententiae antiquae aut mitiores factae fuerint aut plane obsoleverint. CAPUT V. DE SUBIECTO EXTREMAE UNCTIONIS (1). Articulus Γ. De conditionibus requisitis ad capacitatem subiecti. 211. Subiectum capax. 1. Subioctum capax .sacramenti extremae unctionis est solus adultus baptizat U8, gravi scu periculoso morbo la­ borans. 2. Tros igitur conditiones requiruntur: 1° baptismus; 2° actas (47) Cfr. Kern, op. clt., puc. 331} Sclunltz, op. oit,, pair. ΙΛ h. ( 18) Cfr. Suarez, dlep. II, «cct. 4, n. 7; Billot, 11, th. 27; Vau Xoort, IV, n. 183. (1) Cfr. 8. Thorn., Suppl., q. 32, art. 1 Μ.ΐ S. Hrilarm., De e-r.lrema unction., cap. U. 8. Bomivcnlurn, In IV, D. 23, art. 2, q. 1 hh.; Sumo·, dbp. 42, soot. 1 et 2; S. .Ubertux M„ 10 - Caitello, De Sacramenti», 111. 146 CAPUT V. - AttTICÜLUS ί. adulta seu usus rationis: 3° morbus gravis seu periculosus. De singulis in specie. 212. Baptismus. — Cum extrema unctio sit sacramentum, et ianua Ecclesiae aliorumque sacramentorum sit baptismus, palam est nullum sacramentum, praeter baptismum, valide conferri posse iis qui ba­ ptizat! non fuerint. Huc spectant quae fuse suo loco diximus de ba­ ptismo eiusque effectibus (2). Requiritur validus baptismus aquae. Proinde huius sacramenti in­ capaces sunt ex hoc capite catechumeni, qui voto tantum baptismum receperunt, licet credentes et iusti sint. Unde Concilium Trid. dicit hoc sacramentum esse consummativum poenitentiae et totius vitae Christianae (3). Supponit ergo necessario Chri­ stianam vitam inchoatam; haec autem inchoatur per baptismum, ut constat. 213. Aetas adulta seu usus rationis. — 1. Extrema unctio potest ministrari solum adultis, iis nempe qui usum rationis adepti sunt, ita ut infantes sint huius sacramenti omnino incapaces. 2. Id liquet: 1° Ex natura istius sacramenti, quod est consummativum poeni­ tentiae, ut ait Cone. Trid. (1. c.); porro infantes non sunt capaces poeni­ tentiae. 2° Ex fine huius sacramenti supra exposito et ab ipso Concilio Trid. declarato. Institutum est enim propter luctam et gravissimas tentationes in periculo mortis occurrentes, ad confirmandum infirmum, ad confortandum et recreandum eius animum molestiis aegritudinis oppressum, ad reliquias peccatorum abstergendas, atque ideo ad su­ perandam debilitatem ex peccato relictam, vel conferendam etiam pec­ catorum remissionem, si quae adhuc expianda supersint. Horum omnium incapax est infans, quippe qui nec tentari potest, nec resistere, etc. 3° Ex verbis S. lacobi, qui ait: Si in peccatis sit, remittentur ei. Apostolus aperte loquitur do peccatis actualibus. Supponit ergo ho­ minem ungendum debere esse capacem actualis peccati. in IV, D. 23, art. 8 sa.; Kern, op. cil., p. 211 sa.; Wirceburg., X, n. 328 ss.; Pesoh, VIII, n. 519 sa.; Otten, VI, n. 300 ss.; Dc Augustinis, De extrema unctione, thés. G; Dictionnaire de thiol, calh., v. Extrême-Onction, 2013, 2118; Bened. XIV, De Sgnodo dinec., lib. VIII, cap. G, η. 1 ss.; Jacqucniier, L'extrême onction chez les grecs, in Echos d’Orient, 1899, p. 191 ss.; De Sainte-Beuve, De sacramento unctionis infirmorum extremae, disp. 7, urt. 3; Chardon, Histoire des sacrements: Extrême-Onction (Mlgno, Cursus theologiae completus, χχ, p. 7G1 ss.); Heimbucher, Die heilige Oelung, p. 52 ss.; Gougnard, op. cit., p. 59 ss. (2) Cuppello, De sacramentis, I, n. 127. (3) Sens. XIV, prooem. de extrema unctione. ___ DE CONDITIONIBUS REQUISITIS IN SUBIËCTO 147 Idem Apostolus dicit: Infirmatur quis in vobis, inducat presbyteros Ecdesiae. Vox inducat significat ipsum infirmum debere petere hoc sa­ cramentum vel eius susceptioni actu aut saltem habitu consentire; quod facere non potest, nisi qui ratione utitur. 214. 4° Ex praxi constanti et universali Ecclesiae, quae, ut aperte constat ex libris liturgicis, solum adultis ministrandum esse hoc sacra­ mentum praescribit. 215. 5° Ex communi Doctorum consensu. Angelicus ait: «Nulli debet dari hoc sacramentum, cui non com­ petit forma sacramenti; sed forma sacramenti non competit pueris, quia non peccaverunt per visum, et auditum, ut in forma exprimitur; ergo eis dari non debet hoc sacramentum » (4). Dein has difficultates proponit : « Videtur quod hoc sacramentum debeat dari pueris, quia eisdem infirmitatibus quandoque laborant pueri, et adulti; sed eodem morbo debet adhiberi idem remedium; ergo sicut adultis, ita et pueris debet hoc sacramentum dari... Hoc sacramentum datur ad purgan­ dum reliquias peccati, ut supra dictum est, tam originalis quam actualis; sed in pueris sunt reliquiae peccati originalis; ergo eis debet hoc sacramentum dari ». Egregio respondet: «Infirmitates in pueris non sunt ex peccato actuali causatae, sicut in adultis; et contra illas praecipue infirmitates hoc sacramen­ tum datur, quae sunt ex peccato causatae, quasi peccati reliquiae... Non datur contra reliquias originalis peccati, nisi secundum quod sunt per actualia pec­ cata quodammodo confortatae: unde principaliter contra actualia peccata datur (ut ex ipsa forma patet), quae non sunt in pueris » (5). N. Bellar minus concinno et perspicue docet: «De eo, qui sacra­ mentum hoc suscipere potest, constat debere esse... adultum, et qui usum rationis habuerit. Infantes enim, et qui semper amentes fuerunt, non habent reliquias peccatorum, quae abstergantur, nec sunt capaces laetitiae et alleviationis, quam sacramentum affert, et non sine irre­ verentia sacramentum eis ministraretur » (6). Suarez scite ait: «Ex eiusdem Concilii verbis potest altera con­ clusionis pars confirmari, in qua theologi... conveniunt, dicentes, in­ fantes non esse capaces huius sacramenti. Uno excepto Maiore, qui q. 2 oppositum sine fundamento asserit, contra Ecclesiae consuetudinem et contra rationem » (7). (4) (5) (G) (7) Suppi., Q. 32, arL 4· Suppi., q. 32, art. 4, ad 1 ot 2. De extrema unctione, cap. 9. Diep. 42, sect. 1, η. 3. ___ 148 CAPUT V. - ARTICULUS ί. 8. Bonaventura dicit: « Concedendae igitur sunt rationes monstrantes hoc sacramentum dari debere solis infirmis, ratione utentibus... Ideo non datur infantibus, nec naturaliter stultis » (8). & Albertus Jf.; « Hic supponeretur in forma, (piando diceretur: per istam unctionem indulgeat tibi Dominus... quia in Sanctis non tenet neque in infante, qui nihil deliquerit per visum... ergo infantibus non debet exhiberi » (9). 216. 6° Can. 940, § 1 id expresse confirmat: «Extrema unctio praeberi non potest nisi fideli, qui post adeptum usum rationis... in pe­ riculo mortis versetur ». 217. Sententia quorundam theologorum. — 1. Quidam Scholastici antiqui (v. g. loannes Maior, in IV, D. 23, a. 4, q. 3) existimarunt, etiam infantibus usum rationis nondum adeptis sacramentum conferri posse. 2. Quidam recentiores tonent, nullam intrinsecam rationem afferri posse, cur infantes arceantur a fructibus extremae unctionis; addunt autem, rationes adductas ab Angelico aliisque Scholasticis non esse omnes concludentes. Quod, debita servata reverentia erga insignes Doc toros, concedendum est. 218. Num requiratur perfectus usus rationis. — 1. Ad hoc ut pueri censeantur capaces huius sacramenti non requiritur perfectus usus ratio­ nis. Itequiritur et sufficit, ut aliquatenus pervenerint ad usum rationis, adeo ut angoribus et horrori mortis per so iam sint expositi et subsint insidiis daemonis conantis eos inducere in aliquod peccatum saltem love. Tunc valide et licito possunt sacro oleo inungi. Sunt enim capaces confortationis, scii, effectus principalis sacramenti, ideoquo augmenti gratiae et imis ad maiorem gloriam caelestem. 2. Annue aetatis, a quo pueris oxtrema unctio conferri possit, in univorsum determinari nequit. Evolutio mentis multum pendet a re­ gionibus aliisque variis adiunctis (10). 3. In dubio, num infans habeat sufficientem usum rationis, sacra­ mentum dandum est sub conditione, quia hoc modo salvatur reverentia debita sacramento, et aliunde insta adest causa illud ita ministrandi, no pueri priventur tam salutari medicina (cfr. n. 234 ss.). 219. Num extrema unctio ministrari possit amentibus. — 1. Infanti­ bus assimilantur perpetuo amentes, ex ipsa rei natura, ut evidens est. (8) In IV, D. 23, art. 2, q. 2. (9) In IV, D. 23, art. 10. (10) Cfr. Cappello, De sacramentis, I, n. 475. DK CONDITIONIBUS REQUIRITIS IN SUBTECTO 1 19 2. Qui autem nunc sunt quidem amentes, sed post baptismum usum rationis habuerunt, sunt capaces huius sacramenti ideoque va­ lido illud recipiunt. 3. Utrum amentes adulti, cum vel ipsi aliquem salutarem effectum ox sacramento consequi valeant, v. g. alleviationem et consolationem, sint absolute incapaces, controvertitur. Do iis qui lucida intervalla ha­ buerunt aut habent, nulla est controversia. 220. Num requiratur actualis usus rationis. — 1. Ad valorem sa­ cramenti non requiritur, ut suscipiens hic et nunc sit mentis compos. Necesse quidem est, ut habeat intentionem hoc sacramentum susci­ piendi, sed sufficit generalis voluntas, quam homo habuit nec retractavit adhibendi media ad salutem a Christo ordinata, ut fuse infra dicetur (n. 259). 2. Quidam theologi dicunt requiri, ut homo habeat actu usum rationis et devotionem, quando suscipit hoc sacramentum. Hanc sententiam tenet S. Thomas, qui ait, sacramentum hoc non esse dandum furiosis aut amentibus, etiamsi in periculo mortis versentur; neque distinguit inter perpetuo amentes ct alios. Imo loquens de illis, qui habent lucida intervalla, inquit, eis dari posse in eo statu, in quo cognoscunt, seu ra­ tione utuntur. Ratio autem, quae affertur, est ista: «Ad effectum huius sa­ cramenti percipiendum plurimum valet devotio suscipientis, et personale me­ ritum conferentium, ct generale totius Ecclesiae... et ideo illis, qui non pos­ sunt recognoscere et cum devotione suscipere hoc sacramentum, dari non debet, et praecipue furiosis et amentibus, qui possunt irreverentiam sacramento per aliquam immunditiam facere... In hoc sacramento requiritur motus liberi ar­ bitrii » (11). Haec doctrina indiget distinctione. Scii, distinguendum inter va­ liditatem sacramenti et liceitatcm. Ad validitatem sacramenti non requi­ ritur actu ex parte suscipientis cognitio, devotio, motus liberi arbitrii. Hinc praxis Ecclesiae conferendi extremam unctionem etiam sensibus destitutis (cfr. n. 260). Ad liceitatcm requiritur, quantum fieri potest, devotio et reverentia, ut in ceteris sacramentis. Ad rem egregie Suarez ait: Distinguere oportet id, quod suffioit ad sub­ stantiam sacramenti, vel quod necessarium est, ut honeste ct recte ministretur. Ut ergo sacramentum hoc valide ministretur, non est necesse, ut qui illud recipit, tunc sit compos aut habeat usum rationis; satis enim est, quod ali­ quando habuerit et peccare actualitcr potuerit, quantum est ex parte usus rationis, quodque susceptioni huius sacramenti suilicientem consensum prae­ stiterit... Ratio est, quia ad substantiam sacramenti, et ut persona absolute 150 CAPUT V. - ARTICULUS I. sit capax illius, sufficit, quod fuorit capax peccati actualis, devotionis, tenta· tionis, et resistentiae, et fiduciae in Deum; quod vero hio ct nunc sit impedi­ tus, ne hos actus exercere valeat, per accidens est, ideoque non est contra sub­ stantiam sacramenti» (12). 3. Certe sacramenti reverentiae consulendum est; inde tamen non sequitur eius collationem semper et necessario esso omittendam. Recte monet Rituale Rom.: « Sed si infirmus, dum phrenesi aut amentia laborat, verisimiliter posset quidquam facere contra reveren­ tiam sacramenti, non inungatur, nisi periculum tollatur » (13). Igitur non omittenda dicitur collatio, sed tollendum periculum. Id confirmat Catechismus Romanus, qui docet: « Qui ab ipso ortu numquam mentis et rationis compos fuit, ungendus non est; secus vero si aegrotus, cum mento adhuc integra huius sacramenti particeps fieri voluisset, postea in insaniam et furorem incidit » (14). Irreverentia, quam infirmus mento destitutus committit, dum inun­ gitur, est materialis tantum; idcirco fructum sacramenti non impedit. Sacerdos vero, qui pro viribus non praecaveret materialem irreve­ rentiam ex parte infirmi, reus foret peccati seu irreverentiae for­ malis. Irreverentia materialis variis modis caveri potest, v. g. si aegrotus, qui phrenesi sive furore laborat, ligetur aut a personis adstantibus vi teneatur; nec, hisce mediis deficientibus, excluditur ut sacramentum conferatur per unicam unctionem in fronte. 221. An solus ille, qui actualiter peccavit, sit capax huius sacra­ menti. — 1. Ratio dubitandi sumitur ex verbis formae: Indulgeat tibi Dominus quidquid deliquisti; quae manifesto supponere videntur ac­ tuale peccatum. Unde propter hanc praecipue causam pueri et per­ petuo amentes non sunt capaces huius sacramenti, quia cum non sint capaces peccati actualis, iisdem nequit forma applicari. Haec videtur esso sententia $. Thomae, qui dicit hoc sacramentum non conferri « contra reliquias originalis peccati, nisi secundum quod sunt per actualia peccata quodammodo confortatae; unde principaliter contra actualia peccata datur (ut ex ipsa forma patet), quae non sunt in pueris » (15). 2. Fero communis est theologorum doctrina, posse hoc sacra(12) Di«p. 42, sect. 1, η. δ. 1 (13) Tit IV, cap. 1, η. 7. Haec verba desunt in editione typica Vaticana Ritualis Rom. ad nonnam Codicis i uris canonici adornata. Cur omissa fuerint, nescitur. (14) De sacram, exiremus unctionis, n. 11. (15) Suppi·, <1· 32, art. 4, ad 2; in IV, D. 23, q. 2, art. 2, q. 4, sol. 4. de conditionibus requisitis in subiecto 151 niontum recipi ab eo, qui capax fuerit peccati actualis, licet actualiter non peccaverit (16). 222. 3. Quae sententia vera est caque tenenda. Sane: 1° Neque ex verbis S. lacobi, neque ex aliquo Concilio, neque ex forma vel materia huius sacramenti, neque ex fine cius colligi potest illa necessitas, scii, quod recipiens sacramentum actualiter peccaverit. Apostolus solum dicit: Si in peccatis sit, remittentur ei; quae verba non supponunt necessario peccatum, « quia conditionalis nihil ponit in osse, sed ad summum supponunt possibilitatem peccandi » (17). Concilium Florentinum et Tridentinum in hoc nihil addunt his, quae S. lacobus explicavit. Forma autem iuxta verba Apostoli intelligenda est, scii, conditionaliter seu potentialité!·. Praeterea, ad formam quod attinet, huc spe­ ctant quae alibi diximus. Ex materia vero manifestum est, nihil posse colligi. Neque ex fine aliquid colligitur, quia hoc sacramentum ordinatur ad confortandum et roborandum infirmum in periculo mortis contra daemonis insidias, ad exhilarandum ac recreandum eius animum molestiis morbi oppres­ sum: hoc autem subsidio indiget etiam illo homo, qui numquam pec­ cavit. 2° Ex communi ccrtaque sententia, si quis in fine vitae gravi morbo correptus baptizetur, potest et debet ei sacramentum hoc mi­ nistrari, etiamsi nullius peccati conscientiam post baptismum habeat. Quod confirmatum est responso S. Congreg. de Prop. Fide diei 26 Se­ ptembris 1821, quo declaratum fuit, ungendum esse paganum adultum graviter decumbentem immediate post baptismum (cfr. Collect. I, n. 768). Isto homo non habet peccata actualia post baptismum commissa, ut supponimus; si quae vero habuit ante baptismum, illa per baptismum sunt prorsus deleta. Nec semper et necessario supersunt reliquiae pec­ catorum actualium. Ergo. 223. Utrum B. Virgo capax fuerit huius sacramenti. — 1. Quidam Doctores dicunt B. Virginem extremam unctionem nec suscepisse nec potuisse recipere, quia in ea no minima quidem et levissima culpa fuit, nec reliquiae peccatorum erant, nec ulla spiritualis infirmitas aufe­ renda (18). (16) Sunrcz, dlsp. 42, seot. 2, n. 8; S. Bouav., lu IV, D. 23, art. 1, q. 2; Carthusianua, Summa fidei, lib. V, cap. 149, oto. . (17) Siiaroz, dlsp. 12, sect. 2, n. 8. (18) Paludanus, in IV, D. 23, q. 3, art. 2; Victoria, Summ., n. 223; Lacroix, lib. VI, part. 2, η. 2102; Fritinnior, III, η. 580. 152 CAPUT V. - ARTICULUS I. 2. Alii e contra consent B. Virginem, illis non obstantibus, potuisse suscipere sacramentum hoc ac revera suscepisse. Ita S. Canisius, S. Antoninus, S. Albertus M. aliique (19). S. Antoninus (1. c.), referens sententiam S. Alberti J£., ait: «Ponit Albertus, quod B. Maria in morte se fecerit inungi, sicut etiam com­ municant; et hoc non quia indigeret, cum nullum peccatum etiam ve­ niale, nec reliquiae peccati essent in ea, sed ut praeberet fidelibus in omnibus exemplum humilitatis et vitae Christianae ». Hanc sententiam amplectitur Suarez tamquam probabiliorem. «Ex dictis..., inquit, colligere licet, probabilius esse illam (B. Virginem) recepisse hoc sacramentum, quia nihil est, quod obstiterit; et alias decuit, tum propter fructum, tum propter exemplum, tum propter ipsum sa­ cramentum, no despici videretur » (20). Maior forte difficultas ex eo est, ut idem Suarez animadvertit, « quod B. Virgo non videtur corporaliter aegrotasse, nec ex propria infirmitate cor­ porali mortua fuisse». Recte autem respondet: «Verumtamen dicendum est, licet non fuerit passa infirmitatem provenientem ex inordinatione humorum, tamen habuisse quandam corporis debilitatem ab intrinseco provenientem, quae ad eum statum pervenit, in quo iam naturaliter non poterat anima in corpore conservari; atqui haec dispositio est sufficiens infirmitas corporis ad hoc sacramentum suscipiendum. Sicut si quis confectus senili aetate, mo­ reretur ex ipsius naturae defectu absque alia aegritudine, nihilominus ungen­ dus esset » (1. c.). 224. Morbus gravis seu periculosus. — 1. Subiectum huius sacra­ menti est tantum homo infirmus et quidem graviter aegrotans. Id constat: 1° Ex textu S. lacobi. Apostolus ait: « Infirmatur quis in vobis... salvabit infirmum ». Cornelius a Lapide dicit: «Quod ait ” infirmatur,, , intollige gra­ viter et periculose ad mortem; hic ασθενεί (infirmatur), i. e. viribus et roboro plane destituitur, quem proinde mox vocat τδν κάμοντα, i. e. periculose laborantem » (21). Berti egregie docet: «Graeca vox άσΟενεϊ do morbo graviori intelliguntur, prout constat ox Matth. 10, vers. 8; 25, 36; Marc. 6, 56; ad Philipp. 2, 27, quod etiam notavit Grotius. Addam vero magis per­ spicua; nam Io. 4, 46, ubi legitur: Cuius filius infirmabatur Capharnaum, oxtat in Graeco: ου ό υ'ώς ήσΟένει έν Καφαρναούμ; 11, 2 legunt (19) S. OaulsiUS, lib. [, de B. Maria, cap. 9; S. Antoninus, 3 p., Ht. 11, cap. 8, § 3. Cfr. Suarez (disp. 18, sect. 3, n. 6) et Dicxstillo (de extrema unctione, tract. 7, dub. 1, n. 113), qui plures citant auctores hanc sententiam proütcntcs. (20) Disp. 42, sect. 2, n. 11. (21) Conun. in epist. S. lacobi, V, 11. DE CONDITIONIBUS REQUISITIS IN SUBTECTO 153 Latini: Cuius frator Lazarus infirmabatur, Graeci vero: ής ό αδελφός Λάζαρος ήσΟένει; ibidem versu 3 Latini: Ecce quem· amae, infirmatur, ot Graeci: ιδε δν φιλεις άσθενεϊ; ac versu 6 apud, nos: Ut ergo au­ divit, quia infirmabatur, et apud Graecos: ώς ούν ήκουσεν ότι ασθενεί ac demum Act. 9, 37 in Vulgata: Ut infirmata moreretur, in graeco textu: ασθένησασαν άποθανεϊν: in quibus locis manifestum est agi de gravioribus corporis infirmitatibus et ubique apponi verbum άσθενεϊν. Tertium quod noto est, quamquam hoc verbum ambiguae foret significationis, coarctari ad commonstrandam gravem corporis infirmi­ tatem iis, quae subiiciuntur : Et oratio fidei salvabit infirmum: Καί ή ευχή τής πίστεως σώσε», τον κάμνοντα; est enim κάμνω consentien­ tibus omnibus, idem ac: deficio, laccesco, et graviore infirmitate la­ boro » (22). Attamen tum άσθενεϊν tum κάμνειν, ut recte animadvertit Kern (23), nec unice nec primo nec communiter significare: aegrotum esso, multo minus periculose, ad mortem aegrotum esso. Sufficit in­ spicere lexica. Nec licet excipere, hos terminos in S. Scriptura determinari ad sensum: graviter, ad mortem aegrotare. Nam κάμνειν praeter lac. 5, 15, solum quinquies occurrit, nullibi autem sensu: aegrotum esse. Terminus autem άσθενεϊν adhibetur quidem saepissime, sed plerumque significat defectum virium sive naturalium sive supernaturalium ad certum aliquem finem. Quidquid igitur sit de grammatica terminorum significatione, ex con­ textu clare liquet agi de morbo et quidem gravi. Sano vers. 13 continet ge­ nerale monitum: Κακοπάθει τις έν ύμϊν; προσευχέσΟω, quibus verbis oratio tamquam universale remedium contra afflictiones quascumque proponitur. Vers. 14 peculiaris modus orationis pro statu specialis afflictionis commen­ datur. Monetur enim ό ασθενών, ut ad so acccrsiri faciat presbyteros Ecclesiae. Ergo supponitur oa infirmitate oppressus, ut ipse adire non valeat presby­ teros, quod per se decet, sed cogatur ope aliorum eos rogare, ut ad so ve­ niant. Ad haec sollemnis ritus non a quibuslibet fidelibus, sed a solis presby­ teris super infirmum in eius domo peragendus manifeste supponit gravem cau­ sam, in contextu gravem infirmitatem. Etiam effectus, qui sacramento tribuuntur, ostendunt Apostolum prae oculis habere non incommodum quodeumque, sed gravem morbum. Nam describitur infirmus, qui luctat contra mala, quibus ex morbo suo a il igitur. Sed vires naturales non sufficiunt; nam Dominus est, qui (22) Dc theoloaicis disciplinis, lib. 35, cap. 9. (23) Op. cil., pag. 291. 154 CAPUT V. - ARTICULUS I. eum ope sacramenti salvat et erigit. Hoc manifestat, infirmitatem gravem esse, quomodocumque concipitur auxilium divinum (24). 225. 2° Ex perenni Traditione. Huc spectant omnia testimonia SS. Patrum, alibi allegata (n. 139 ss.), in quibus sermo fit de fine et effectibus sacramenti. Quae testimonia nos edocent, extremam unctionem esso medicinam supornaturalem concessam in salutem eorum qui corporali infirmitate laborant. Ex his testimoniis unum dumtaxat referendum ducimus, nempo testimonium Innocentii I, qui in celebri epistola ad Episcopum De­ centium, allatis verbis sancti lacobi, ait: «Quod non est dubium de fidelibus aegrotantibus accipi vel intelligi debere, qui sancto oleo chris­ matis perungi possunt » (cfr. n. 15). 226. 3° Ex praxi et doctrina Ecclesiae. a) Consuetudo universalis et perennis Ecclesiae ea est, ut sa­ cramentum extremae unctionis nonnisi graviter decumbentibus admi­ nistretur. Sacramentaria antiqua et recentioros liturgici libri, qui ritum administrationis referunt, hoc aperto tradunt tum quoad formam proprio dictam sacramenti tum quoad orationes quae unctiones praecedunt aut sequuntur. Hinc est, quod materia huius sacramenti passim dicitur oleum infirmorum, sacramentum ipsum vocatur sacramentum infirmorum vel exeuntium aut morientium. b) Concilium Florentinum docet: «Hoc sacramentum nisi in­ firmo, de cuius morte timetur, dari non debet ». Concilium Tridentinum apertis disertisquo verbis hoc declarat. Docet Christum D. hominibus sanis et in nullo periculo mortis consti­ tutis abunde per alia sacramenta providisse: ergo non pro sanis insti­ tuta est extrema unctio. Docet ulterius, Christum dedisse hoc sacra­ mentum tamquam firmissimum praesidium pro fine vitae. Docet prae­ terea, per hoc sacramentum « sanitatem corporis, ubi saluti animae expedierit », infirmum consequi. Docet insuper, sacrae unctioni vir­ tutem et efficaciam peculiarem inesse, quippe quae « aegroti animum alleviat et confirmat, magnam in eo divinae misericordiae fiduciam ex­ citando, qua infirmus sublevatus et morbi incommoda ac labores laevius fert et tentationibus daemonis calcaneo insidiantis facilius resistit ». Domum declarat, « osse hanc unctionem infirmis adhibendam, illis (21) Kern, op. cil., pag. 292. DE CONDITIONIBUS REQUISITIS IN SUBIECTO 155 voro praesertim, qui tam periculoso decumbunt, ut in exitu vitae con­ stituti videantur ». Illud « praesertim », ut manifesto patet ex contextu, ita explicandum : sacramentum esse infirmis graviter decumbentibus administrandum, praesertim si iam in exitu vitae constituti videantur. Quare illud « prae­ sertim » non significat posse sacramentum conferri etiam extra morbum periculosum, sed extra articulum mortis in solo periculo eius. 227. 4° Ex ipsa natura sacramenti. Angelicus optimo ex natura sacramenti desumit rationem theo­ logicam. « Hoc sacramentum, ait ipse, est quaedam spiritualis curatio... quae quidem per quemdam corporalis curationis modum significatur. Et ideo illis, quibus corporalis curatio non competit, scii, sanis, non debet hoc sacramentum conferri » (25). Ad obiectionem voro, principaliorem effectum sacramenti esse sa­ nitatem montis, qua indigent etiam sani, respondet: «Quamvis spiri­ tualis sanitas sit principalis effectus huius sacramenti, tamen oportet quod per curationem corporalem significetur curatio spiritualis huius sa­ cramenti, etiamsi corporalis sanatio non sequatur; et ideo solum illis hoc sacramento sanitas spiritualis dari potest, quibus corporalis sa­ natio compotit » (26). 228. Quaenam infirmitas requiratur et sufficiat. Ex dictis constat, non quamlibet infirmitatem sufficere, sed talem requiri, quae sit revera gravis aut ex se ipsa aut ex circumstantiis, eam scii, quae in periculo mortis aegrotum constituat. Textus >8. lacobi, communis usus Ecclesiae, testimonia adducta, verba Concilii Florentini et Tridentini, ratio ex fine sacramenti de­ sumpta, id aperte ostendunt et confirmant·. Ad rem egregio >8. Thomas: « Hoc sacramentum est ultimum re­ medium, quod Ecclesia potest conferre, quasi immediate disponens ad gloriam: et ideo illis tantum infirmantibus debet exhiberi, qui sunt in statu exeuntium, propter hoc quod aegritudo nata est inducere mortem, et de periculo timetur » (27). Ad obiectionem, Apostolum nullam infirmitatem determinasse idooquo sacramentum conferendum esse in qualibet infirmitate, re­ spondet: «Quaelibet infirmitas augmontata inducere potest mortem; et ideo si genera infirmitatum pensentur, in qualibet aegritudine potest (25) Suppi., q. 32, art. 1. (26) Suppi., q. 32, art. 1, ad 1. (27) Suppi., q. 32, art. 3. 156 CAPUT V. - ATITICULUS I. dari hoc sacramentum; et hinc est, quod Apostolus non determinat infirmitatem aliquam; sed si pensetur infirmitatis modus et status, non semper debet infirmantibus hoc sacramentum dari » (28). Suarez hanc rationem ita perbelle confirmat: «Est hoc sacramentum institutum tamquam extremum remedium hominum infirmorum et morientiuni, quo et in gravissimo mortis periculo iuventur et ad gloriae introitum, quoad fieri possit, disponantur; ergo ut minimum requirit hominem ita decum­ bentem, ut ex tali infirmitate mors possit moraliter timeri saltem remote et quan­ tum est ex natura talis aegritudinis in tali subiecto. Item cum sanitas etiam cor­ poris per hoc sacramentum procuretur, certe supponi debet infirmitas ex se gravis, nam verisimile non est, tale sacramentum esso institutum propter quamlibet levem aegritudinem curandam... Requiritur ergo gravis seu letalis morbus etiam ad valorem sacramenti» (29). S. Bellarminus concinne docet: «De eo, qui sacramentum hoc susci­ pere potest, constat debere esse... infirmum graviter, ita ut de vita periclitetur» (30). S. Bonaventura ait: «Concedendae igitur sunt rationes monstrantes hoc sacramentum dari debere solis infirmis... in periculo mortis existenlibus » (31). S. Albertus M. dicit: «Dicendum, quod non in omni infirmitate per­ cipiendum est hoc sacramentum... Nuinquani nisi in transitu est sumendum hoc sacramentum » (32). Scotiis item: «Non debet conferri sano... nec qualitercumque infirmo, sed periculose, ita quod probabiliter immineat sibi exitus de statu viatoris ad termi­ num » (33). 229. Quomodo periculum mortis aestimandum sit. Ad huiusmodi periculum mortis quod attinet, haec animadver­ tantur : 1° Necesse non est, ut periculum sit proximum aut gravissimum aut valde gravo. Requiritur et sufficit ut sit moraliter probabile. 2° Non requiritur ut sit obiective seu re ipsa probabile; satis est, ut prudenter qua tale existimetur. 3° Non requiritur semper et necessario, ut probabile existimetur a medico aut ab infirmo eiusve familia aut communiter. Satis est prudens indicium unius personae, v. g. parochi seu sacerdotis. -1° Quoties morbus sit periculosus et gravis, sacramentum valide confertur, « etiamsi ad statum morbi vel non satis, vel etiam nihil (28) (29) (30) (31) (32) (33) Suppi.. q. 32, art. 2, ad 1. Disp. 42, ecct. 2, n. i. Dc extrema unctione, cap. 9. In IV, D. 23, art. 2, q. 2. In IV, D. 23, art. 11. InJV, D. 23, quacet. unie., n. 3. 1 DË CONDITIONIBUS REQUISITIS IN SUBIECTO 157 attendatur » (34). Undo si forte aliquantulum praemature administretur sacra unctio, non ideo sacramentum invalido confertur. Probabilitas sane et periculum moraliter accipienda sunt, remotis anxietatibus et scrupulis. 5° In dubio utrum periculum mortis revera exsistat necne, utrum sit probabile seu gravo an non, sacramentum valide et licite administratur’. Cetera do hac re vido sub nn. 109, 134, 283 ss. 230. Num gravitas morbi sit de necessitate sacramenti. — 1. Utrum huiusmodi gravis infirmitas seu periculum mortis sit de necessitate sa­ cramenti, contro vertitur. Quidam, attenta praesertim praxi apud Graecos vigente (cfr. n. 250). censent id non esse do necessitate sacramenti, adeo ut validum existi­ ment sacramentum collatum sano aut leviter tantum decumbenti. 2. Qua in re, ut accurate tota doctrina catholica exponatur, di­ stinguere oportet inter morbum simpliciter et morbum grave seu peri­ culosum. Quod subiectum capax extremae unctionis sit solus infirmus ac propterea quod morbus sit de necessitate sacramenti, certum est. Id evidenter colligitur ex textu S. lacobi, ex perenni Traditione, ex fine huius sacramenti, ex doctrina et praxi constanti Ecclesiae. Undo Suarez recto ait: « Certum est, ita esse hanc necessitatem intelligendam, ut omnes theologi intellexerunt et ex communi sensu et usu totius Ecclesiae... Est ergo haec conditio ex parte subiecti de necessitate sacramenti; neque in hoc est ulla difficultas » (35). 3. An, ulterius, etiam peculiaris gradus infirmitatis seu morbus gravis sive periculosus sit de necessitate sacramenti, dissent iunt theologi. Plerique affirmant, propter easdem rationes. Suarez docet: « Itaque imprimis oportet, ut infirmitas ex sua specio sit gravis, et quae infirmum in periculo vitae constituero valeat... Et probabilius existimo esse etiam hoc dc necessitate sacramenti, propter idem Concilium (Florentinum), et propter verba lacobi. Item propter rationem, quae ex fine et institutione huius sacramenti colligi­ tur » (36). Ilaoc sententia vora videtur, dummodo gravitas morbi seu mortis periculum moraliter accipiatur, sino scrupulis et anxietatibus, ut supra dictum est. (31) Suarez, disp. 12, scot. 2, η. 5. (35) Disp. 12, soot. 2, η. 2. (36) Disp. 12, sect. 2, η. 4. 158 CAPUT V. - ARTICULUS T. 231. An et cur senium aequiparandum sit infirmitati. — 1. Gravi infirmitati, ex qua imminet periculum mortis, aequiparatur senium. Idcirco etiam propter senium valido et licite confertur sacramentum ex­ tremae unctionis. Circa hoc nulla est difficultas aut discrepantia theologorum. Omnes conveniunt; idquo usu perenni Ecclesiae confirmatur. 2. Undo can. 940, § 1 catholicam doctrinam hisco verbis enuntiat: « Extrema unctio praeberi non potost nisi fideli, qui post adeptum usum rationis ob infirmitatem vel senium in periculo mortis versetur». jRatio ost, quia, iuxta dictum Ciceronis, « senectus ipsa morbus est ». Sane ex senio vires debilitantur, sensus deficiunt, languores au­ gentur, physiologica corporis conditio in dies peior fit, ita ut senium non solum mortis periculum, sed etiam eius certitudinem includat. II II 232. Num in quolibet mortis periculo ministrari possit extrema unctio. — 1. Non in quovis periculo mortis conferri potest hoc sacra­ mentum, sed solum in illo, quod provenit ex corporis infirmitate vel senio. Quare extrema unctio ministrari nequit iis, qui morti propinqui sunt absque morbo, ex. gr. capite damnatis, militibus ante pugnam, periculosam navigationem inituris, mulieri partui propinquae, nisi ex partu difficili in infirmitatem inciderit. Huiusmodi homo, qui versatur in periculo mortis sine morbo, non est subiectum capax extremae uuctionis, ideoque invalide administraretur. 2. In hoc conveniunt theologi, paucis recentioribus sine validis motivis contradicentibus. Ratio est, quia hoc sacramentum est specialiter institutum ad roborandum hominem corporo deficientem ob aegritudinem; quando autem sanus est, licet sit morti vicinus, habet integras naturales viros, et non ab intrinseco, sed ab extrinseco et per accidens deficit. Id evincunt omnia argumenta, quibus supra (n. 224), probatum fuit, subiectum capax extremae unctionis esse tantum hominem gravi morbo laborantem. Suarez ait: Non in omni occasione mortis, sed solum in illa, quae ex corporis infirmitate provenit, esse hoc sacramentum applicandum » (37). Scotiis dicit: «Subditur hominis infirmi, ideo non debet conferri sano, nec qualitercumque exposito periculo mortis, quia non ei cui imminet mors ex periculo extrinsecae violentiae, ut armorum, vel submersionis, vel huius­ modi... » (38). (37) Disp. 42, sect. 2, n. 6. (38) Iu IV, D. 23, quacet. unie., n. 3. t)E conditionibus requisitis in subiecto 159 3. Sacramenti capax est, qui propter venenum haustum vel vulnus acceptum aliunde similem causam in periculo mortis versatur. Nam hic homo est vero infirmus, undecumque infirmitas originem duxerit. Proinde iste aegrotans potest valide et licito recipere extremaro un­ ctionem, licet causa aegritudinis fuerit extrinseca et violenta. 233. Quaestiones. — I. Si morbus sit levis, timetur tamen, ne fiat periculosus, potestne extrema unctio conferri? Resp. Necesse est, ut subiectum sit capax hic et nunc; nec sufficit, ut tale sit in posterum. Proinde in casu exposito, si morbus hic et nunc sit levis, quamvis forte timeatur ne fiat postea gravis, manente eiusdem levitate, deest necessaria conditio ad susceptionem sacramenti. Quare nec licite nec valide conferri potest extrema unctio. 234. II. Si morbus levis videatur medico aliisve, sed graviter reipsa affligat aegrotum, qui censeat se in periculo mortis versari et petat extremam unctionem, potestne haec ministrari? Resp. Sacramentum valide et licito ministrari potest. Primum sane critérium ad dignoscendam gravitatem morbi est status animi ipsius aegrotantis. Non raro medici aliique, experientia teste, in hac re fal­ luntur. 235. III. Si medicus vel parochus aut alia prudens persona existimet aegrotum versari in periculo mortis, aegrotus autem censeat morbum esse levem, licctne sacramentum conferre? Resp. Etiam in hoc casu extrema unctio ministrari potest. Nam infirmi, praesertim ubi agitur de nonnullis morbis, eorum gravitatem vix percipiunt et non raro decipiuntur. 236. IV. Si morbus leviter tantum affligat aegrotum, sed revera sit periculosus, sacramentum potestne conferri? Resp. Valido et licite confertur. Talis enim morbus in se est gravis; et licet non afferat magnos corporis dolores, nihilominus adsunt omnes rationes indigentiae confortationis spiritualis, ad quam ordinatur hoc sacramentum. 237. V. Quidnam, si morbus videatur gravis et periculosus, revera tamen nullum adsit discrimen vitae? Resp. Sacramentum valido et licito administratur, dummodo pru­ denter gravis et periculosus morbus fuerit existimatus et revera infir­ mitas adsit. Huiusmodi enim aegrotatio animum infirmi non minus prosternit, quam quae vere est letalis. 160 CAPUT V. - ARTICULUS I. Praeterea, ut supra dictum est, periculum obicctivum sensu proprio et stricto non requiritur. Si hoc exigeretur, non raro accideret, ut in­ firmus, cuius mors ex indicio medici in horas expectatur, invalido inun­ geretur vi morbi iam superati, quamvis ad extra id nondum appareat. Quare si Christus D. obiectivum vitae discrimen fecisset condi­ tionem essentialem, sacramentum periculo nullitatis, sacerdotes scru­ pulis et anxietatibus, infirmos autem periculo exposuisset, ne superna­ tural auxilium eis denegaretur eo praesertim tempore, quo apti es­ sent, propria accedente cooperatione, ad plenum eius fructum conse­ quendum (39). 238. VI. Quidnam, si Titio, qui graviter infirmum se esse simulaverit aut qui imprudenter talis fuerit existimatus, extrema unctio collata sili Resp. In priori hypothesi, sacramenti susceptio fuit procul dubio illicita et invalida. In altera hypothesi, ita distinguendum: si omnino imprudenter, i. o. absque ullo fundamento Titius fuerit existimatus gravi morbo oppressus, dum revera aut nullus aut plane levis erat morbus, sacramentum fuit invalide collatum; si minus prudenter, seu cum aliquo dubio sive fundamento levi administratum fuerit sacra­ mentum, probabilius collatio dicenda est illicita et invalida. 239. VII. Si aegrotus graviter affligitur per morbum, qui natura, sua est quidem periculosus, sed nondum videtur secum ferre vitae discrimen, potestne ministrari extrema unctio? Resp. Valide et licite ministrari potest, quia in tali casu habetur revera infirmitas et quidem gravis, quae secum fert periculum mortis, licet proximum non sit. Recte monet Suarez: « Quoties morbus ex se fuerit periculosus et gravis, existimo sacramentum esso validum, etiamsi ad statum morbi vel non satis vel etiam nihil attendatur » (10). In praxi, utrum expediat necne, ut differatur collatio sacramenti, ex adjunctis dependet. Si parochus timet, ne, superveniente vitae dis­ crimine, mens aegroti obnubiletur aut ita debilitetur, ut convenientem cooperationem uon amplius praestare valeat, collatio extremae unctionis non est differenda. Si talis timor abest, forte melius erit differre. Pa­ rochus aliusvo sacerdos sine scrupulis in hac re procedat. 240. VIII. Si natura morbi ignoretur, et dubium existât utrum gravis et periculosus sit an non, licetne sacramentum administrare? Resp. Necesse non est, ut natura morbi cognoscatur. Ne medici (39) Cfr. Kem, op. cit., pag. 298. (40) Disp. 42, sect. 2, n. 5. u· DE CONDITIONIBUS REQUISITIS IN 3UBIECTO 161 quidem, etiam peritissimi, semper cognoscere valent originem, naturam, progressum, effectus morbi. Si prudenter dubitetur utrum morbus sit gravis et periculosus, sacramentum debet ministrari. 241. IX. Quidnam, si morbus secum ferat periculum certum mortis, sed remote? Resp. Extrema unctio valide confertur. Id verificatur ex. gr. in casu, quo Titius laboret phthisi pulmonum, et praevideatur vitam pro­ tracturus, si nihil inopinatum superveniat, per menses plures. Adest morbus gravis et periculosus: idcirco dubitandum non est, quin valide sacramentum ministrari possit. Num etiam licite? Perpendenda sunt adiuncta. Si ex circumstantiis timendum sit, no aegroto desit postea occasio illud recipiendi, profecto potest, imo debet ministrari. Huc spectat responsum S. Congreg. de Propaganda Fide, cui sequens du* bium propositum fuit: «Aliquando missionariis christianos sibi commissos visitantibus occurrit aegrotus hectica febri vel simili morbo laborans, qui iuxta experientiam vivet adhuc per plures menses, sed intra annum morietur. Quae­ ritur, an in tali casu missionarius ipsi possit administrare Viaticum et extremam unctionem, eo quod, quando verior aderit casus ea recipiendi, non poterit prae­ sens haberi missionarius ob magnam distantiam et alias circumstantias id impedientes». S. Congregatio die 20 februarii 1801 respondit: Affirma­ tive'» (41). In aliis casibus considerari debet status morbi, maius bonum spi­ rituale aegrotantis, scandalum forte exoriturum, si extrema unctio detur homini adhuc sua officia obeunti etc. 242. X. Si Titius laboret morbo gravi et periculoso, sed medici fide digni declarent per chirurgicam operationem omne periculum amoveri, licetne extremam unctionem conferre? Resp. 1° Si aegrotus nolit chirurgicam operationem subire, certe sacramentum valide et licito administratur. 2° Si operationem subire consentiat, Kern censet sacramentum ministrari non posse, quia «simul ac consentit consilio medicorum... se constituit inhabilem, qui sacri mysterii particeps liat (12). Con­ traria sententia tenenda; nam qui gravi et periculoso morbo hic et nunc laborat, eo ipso capax est sacramenti recipiendi. Praesens enim capa­ citas subiocti spectanda est. 3° Si operatio ipsa chirurgica sit periculosa, ut non raro accidit, tunc a fortiori administratio sacramenti valida et licita erit. (41) Colled. S. C. de Prop. Fide, I, n. 651. (42) Op. cit., pag. 299. H — Caitkixo, Sacramentis, III. 162 CAPUT V. - ARTICULUS I. 243. An et quando extrema unctio ministrari possit ac debeat recenter mortuis. — 1. Procul dubio extrema unctio, sicut cetera sa­ cramenta, nequit ministrari iis qui vere mortui sunt, iis nempe quorum animae a corpore iam separatae sunt, cum sint incapaces omnino. Sed incertum est, saltem in nonnullis casibus, utrum haec separatio locum habeat statim ac homo communiter spiritum exhalasse dieitur. Experientia teste ipsaque scientia comprobante, plures sunt casus in quibus homines licet ab ipsis medicis tamquam mortui habiti ac declarat i, revera mortui non erant. Hinc quaestio de morte reali et de morte apparente. 2. Mors realis habetur, cum homo reapse moritur, seu cum anima a corpore separatur. Mors apparens adest, cum homo reapse adhuc vivit seu anima nondum a corpore est separata, sed nulla vitae signa exhibet aut exterius exhibere valet. Ad probandam certo mortem realem non sufficiunt signa plus minusvo probabilia, sed requiruntur signa omnino certa. 3. Signa probabilia mortis ea omnia sunt, quibus communiter ho­ minem esse iam mortuum censetur, scii, pallor membrorum, defectus circulationis et respirationis, praesertim pulsationis cordis, vultus cadavericus, cessatio caloris vitalis, maculae cadavericae, etc. 4. Signa certa iuxta peritos sunt ista duo: 1° rigor cadavericwt; 2° generalis totius organismi putrefactio. Sed facile minime est distinguere inter rigorem cadavericum et rigorem spasmaticum, tetanicum, asphyxicum etc., qui locum habent in quibusdam morbis etiam ante mortem. Rigor cadarericus, aiunt periti, observari solet intra spatium 24 hora­ rum quod decurrit a momento declaratae mortis et potest durare a 4 ad 48 horas. Practice signum certum omnino est unum, nempe putrefactio, quae totum organismum afficit eaque dignoscitur ordinarie ex maculis subvi­ ridibus qTiibus pellis coloratur, praesertim inter costas, ab inflatione ventris, ab odore characteristico sibi proprio. Nonnulli alia quoque signa recensent, quae potius media dicenda sunt ad mortem realem propulsandam vitamque subiecto tuendam. Scii, applicatio currentis elect ricae altae potent ialil at is, non talis tamen quae forte vivum occidere valeat: si nulla habetur reactio, pro certa morte certissime standum est. Item usus adrendlini per iniectiones et rhytmicae linguae tractationes, quae si maneant sine effectu, dicendum, mortem revera accidisse. DE CONDITIONIBUS REQUISITIS IN SUBIECTO 163 244. 5. Varia sunt signa pro diverso genere inortis. io in morte ex morbo lento secuta — scii, in morbis de'se consumptivis qui gradatim vitam debilitant atque actionem destructivam vitae in subiecto ita disposito paulatim exercent, v. g. in phthisi, in febribus diuturnis, in tabe etc. — vita probabiliter adhuc latet saltem per quaedam minuta postquam infirmus visus est spiritum exhalasse. Quidam hoc tempus ad mediam horam circiter extendunt, alii ad horam, alii etiam ultra, dummodo rigor cadavericus vel putrefactio non super­ venerint. 2° In morte repentina seu quasi violenta, sive sit ab intrinseco (v. g. in epilepsia, asphyxia, haemorrhagia, peste, apoplexia etc.), sive ab extrinseco (v. g. in suffucatione, submersione, ictu fulminis vel cur­ rentis electricae etc.), vita probabiliter latet per plures horas et, iuxta quosdam medicos, etiam per dies; nempe quousque manifesta signa pu­ trefactionis non appareant vel saltem non superveniat rigor cadavericus. 3° In morte partira ex morbo lento et partira ex morbo aliave causa repentina secuta (v. g. in nephrite, pneumonia, etc.), probabilitas vitae est per unam alteramve horam, et forte etiam per plures horas. 245. G. Doctrina de morte real i et apparente profecto attendenda est, ubi agitur de extrema unctione ministranda necne; nam sacra­ menta sunt instituta propter homines ideoque, cum extrema unctio hominem a morte aeterna salvare possit, ipsi in gravissima necessitate constituto succurrendum est, meliori quo fieri possit modo, etiam cum levi aut levissima probabilitate. Hinc est quod plures Synodi dioecesanae et multa Concilia provincialia ac regionalia expresse statuunt rationem habendam esse de praefata do­ ctrina. Quaedam dicunt extremam unctionem, in casu mortis repentinae, conferri posse, usque dum manifesta putrefactionis signa non appareant; in casu mortis ex morbo lenio secutae, tempus utile esse dimidiam circiter horam, non ultra, postquam infirmus animam efflavisse visus est. Quaedam decernunt hoc sacramentum conferri posse, in quolibet casu, etiam post unam alteramve horam. Alia, contra, tempus utile restringunt ad pauca minuta, decem aut viginti circiter, non ultra dimidiam horam a momento existimatae exhalationis spiritus. 246. Conclusio. — Omnibus igitur maturo perpensis, haec viden­ tur statuenda: 1° Certum est recenter mortuos, nondum inunctos, posse inungi, quamdiu signum certum mortis non appareat, seu quamdiu probabile est eos adhuc vivere et praesumi possit eosdem habere intentionem recipiendi hoc sacramentum, iuxta infra dicenda (n. 259 ss.). 164 CAPUT V. - ARTICULUS ί 2° Speculative loquendo, tempus utile illud est quod currit usquo ad certum signum mortis, do quo supra (n. 243), scii, usque ad putre­ factionem vel saltem ad rigorem cadavericum. 3° Practice perpendendae sunt omnes et singulae circumstantiae, praesertim spectanda causa mortis, utrum subitanea necne, utrum scandalum fidelium haberi queat, etc. Usque ad dimidiam circiter horam a momento existimati decessus, quilibet recens mortuus potest inungi, etiam si obitus acciderit ex lento morbo; usque ad unam horam, et forte duas horas, si mors fuerit repentina, aut partim morbo lento aut causae subitaneae sit tribuenda, dummodo interim signum certum mortis non apparuerit. In utroque casu, cum adsit vera probabilitas pro morte apparente, extrema unctio certe potest ot per se debet conferri. In aliis casibus, gene­ ra tim ultra tempus modo indicatum, probabilitas minor est eaque tenuis et forte tenuissima exsistit ; idcirco extrema unctio potest quidem conferri, at minime constat, speculative loquendo, de stricta obligatione eam ministrandi. 4° Ceterum in praxi recedendum non est a regula passim a DI). tradita, nimirum: quoties sacramentum hoc potest conferri, po­ sita aliqua probabilitate quamvis minima, toties debet ministrari. Proinde etiam si spes seu probabilitas levis aut levissima exsistat, extrema unctio ministranda ost, ut, quatenus fieri queat, animae saluti consulatui·. 5° Sacramentum semper conferendum est sub conditione, nempe « si vivis ». Praeferri debet forma brevior cum unica unctione in fronte, quin deinde aliquid addatur aut suppleatur, cum periculum nullatenus cessaverit simulque ignoretur utrum subiectum vivum revera sit an mortuum, seu capax necne. Excipe, ut patet, casum, in quo is qui creditur mortuus, certo reviviscat et adhuc in periculo mortis ma­ neat. Naviter curandum, ne adstantes admirationem vel scandalum pa­ tiantur, existimantes sacramentum conferri mortuo; quare, si casus ferat, praestat eos de re monere (43). (43) Cfr. Fcrreree-Genissu, La morte realc r Io morte apparente in relazione ai Sacramenti, Roma 1908; Gemelli, L’cnigma della vita, II, p. 617 es.; Sosio <1'Angelo, La morte realc cd apparente c ramministrazione dei Sacramenti, Torino 1928; Antonelli, Medicina pastoralis, ed. pag. 563 ss.; Luciani, Fisiologia dcll'uomo, II, pag. 78G, Milano 1911; Carrara, Le­ noni di medicina legale, pag. 3G1, Torino 1922; Creazzo, Studio sulla morte apparente e la morte reale, Roma 1913; Gala, in Ciriltà Cattolica, 1993, III, pag. 506 ss.; Scotti, in Scuola Catto­ lica, 1930, pag. 178 ss.; Gury-Iorio, Compendium theol. mor., vol. Π, part. II, n. G75 bis; Bougnard, op. ciL, pag. G8; Mnroto, Dubia circa canones extremae unctionis applicandos ca­ sibus mortis apparentis, in Apollinaris, 1928, pag. 17 6 es.; Midland, La inori apparente et l*administration des sacrements, in Revue Apolwjt.tuiur, 193G, pag. 280 ss. PE CONDITIONIBUS REQUISITIS IN 3UBIECTO 165 247. Normae servandae et abusus vitandi in administratione ex> tremae unctionis. — 1. Hoc sacramentum nequit differri, donec pro­ ximo instare videtur mors. Tunc, moriturus vel nullo modo vel solum imperfecte cooperari valet gratiis sacrament alibus, cum saepe non amplius supersint et animi vires, ut eliciat actus doloris, fiduciae in misericordiam divinam, resignationis in beneplacitum Dei. Impeditur restitutio sanitatis, quam Deus ope sacramenti concederet, si animae saluti expediret. Demum effectus principalis sacramenti, scii, confor­ tatio animi, aut omnino aut fere irritus redditur. 2. IIuc spectant quae sapientissime tradit Catechismus Romanus: «Quum igitur illi tantum, qui morbo laborant, curatione indigeant; idcirco iis etiam, qui adeo periculose aegrotare videntur, ut, ne supremus illis vitae dies instet, metuendum sit, hoc sacramentum praeberi debet. In quo tamen (/ravissime peccant, qui illud tempus aegroti ungendi observare solent, cum iam, omni salutis spe amissa, vita et sensibus carere incipiat; constat enim, ad uberiorem sacramenti gratiam perci­ piendam plurimum valere, si aegrotus, cum in eo adhuc integra mens et ratio viget, ftdemgue et religiosam animi voluntatem afferre potest, sacro oleo liniatur » (44). Dein addit: «Quare parochis animadvertendum est, ut eo potis­ simum tempore caelestem medicinam adhibeant, illam quidem semper vi sua admodum salutarem, cum eorum etiam pietate et religione, qui curandi sunt, magis profuturam intellexerint » (1. c.). 248. 3. Ecclesiae doctrina ac proinde norma servanda in hac re manifeste colligitur ex variis decretis Synodorum, quae post Concilium Trid. habitae sunt. Concilium Rhemense (an. 1573) edicit: «Cavendum, ne mors prae­ veniat unctionem, vel morbo invalescente semimortuus non sentiat . Concilium Burdigalense (an. 1583) ait: «Non eo usque differendum est, dum aeger omnibus peno sensibus destitutus est » (tit. 13). Concilium Mediolanum I, sub S. Carolo celebratum, praescribit: «Extremae unctionis sacramentum, curet parochus, ut aegroto, dum integris ost sensibus, adhibeatur ». Concilium Bituricensc (an. 1581) statuit: «Administretur tempe­ stive a sacerdote extrema unctio sancti olei, ita ut Christianus mente adhuc integra sacramenti efficaciam agnoscere possit » (tit. 28, can. 1). Concilium Tolosanum (an. 1590) decernit: «Aegrotos parochi quanta maxima fieri poterit caritate visitabunt, consolabuntur, in­ struent...; dabunt quo sedulo operam, ne in id tempus sacram extre(44) De sacram, extremae unctionis, n, 9. 166 CAPUT V. - ARTICULUS I. mamque unctionem differant, quo novissima conflictati valetudine auctiorique morbo tam profuturi sacramenti commoda, quod frequentor ni­ mirum accidit, satis agnoscere non possint » (cap. 9). Concilium prov. Beneventanum (an. 1693): « Parochos omnes S. Sy­ nodus monet, ut, quoties aegritudo ea est, ut apta sit inducere mortem et de periculo timetur, cum aegrotus sensibus est integris et rationis usus viget, caelestem hanc medicinam cum eius pietate et religione maxime profuturam adhibeant » (tit. 7, cap. 2). Omittimus Concilia recentiora. 249. 4. Abusus gravissimus et prorsus detestabilis est, extremam unctionem non conferre pueris usum rationis iam adeptis, (pii nondum admissi fuerint ad primani Communionem. Concilium prov. lihemense (an. 1849) statuit: «Nec omittat pa­ rochus eos ungere pueros, qui ad S. Communionem nondum admissi, ad eam tamen pervenerunt aetatem, in qua peccati probabiliter prae­ sumuntur capaces » (45). Concilium prov. Casseliense (an. 1853) parochos ita instruit: « Haud denegandum hoc sacramentum pueris ad sanctam Communionem nondum admissis, qui in periculo mortis positi intelliguntur doli ca­ paces » (46). Concilium prov. Quebecense (an. 1854) decernit: «Conferatur pa­ riter pueris, qui, etsi ad sacram Communionem nondum admissi, ad eam tamen pervenerunt aetatem, in qua peccati probabiliter praesu­ muntur capaces » (47). S. Congregatio de. Sacramentis in Decreto « Quam singulari', 8 aug. 1910, docet: « Detestabilis omnino est abusus non ministrandi... extremam unctionem pueris post usum rationis ». In praxi id faciendum: si puer doli capax nondum admissus fuerit ad primam Communionem, curandum omnino est, ut in periculo mortis consti­ tutus sacrum Viaticum recipiat, si sui compos sit; si vero usu rationis ex vi morbi iam sit destitutus, absolvendus est sub conditione et ministrari ipsi debet extrema unctio. Sacramenta sunt propter homines. Igitur benignior sententia semper tenenda in favorem aegrotantium, occurrente dubio de usu rationis, de peri­ culo mortis, de capacitate subiecti, etc. Generatim quoties valide ministrari potest extrema unctio, toties licite quoque potest conferri, ideoque per se urget obligatio eam ministrandi. (45) Colt. Lac., IV, pag. 122. (16) Coll. Lac., III, puer. 838. (47) Coll. Lac., III, pog. 645. · ** \ 4d DE CONDITIONIBUS REQUISITIS IN SUBIECTO 167 250. Quaestio historico-theologica de praxi Graecorum ungendi sanos et leviter aegrotos. — 1. De antiquo Graecorum usu ungendi sacro oleo non solum periculoso aegrotantes, sed etiam leviter infirmos, imo et sanos, complura et certa extant documenta. Allatius ait: « Non solum infirmos, sed sanos quoque homines extrema unctione, et saepius Graeci inungunt» (48). Arcudius scribit: «Ego praesentem morem Graecorum, qui poenitentos, quamvis bene valentes... non aliter atque infirmos inungunt, nulla ratione probare possum. Cum enim subiectum non sit aptum ad recipiendum sacramentum... frustra temereque illud Graeci admini­ strant » (19). Rayna/udus dicit: «Ordior a falsa pietate adhibentium hoc sacra­ mentum valentibus spe obtinendi per illud remissionem culparum. Grae­ corum ergo plerique hanc functionem iisdem verbis adhibitis et in iisdem corporis partibus ac utentes eadem materia ab Episcopo bene­ dicta sanis et bene valentibus conferunt, si modo eam flagitaverint in re­ missionem peccatorum. Ita passim servant Graeci et ex eorum ritu Russi ac Moschi... Non ita quidem ut dicent omnes Graeci scriptores. Ai plerique habent, quod dixi » (50). Goar, in notis ad Euchologium, eiusdem Graecorum usus me­ minit (51). Bened. XIV fuse loquitur de huiusmodi praxi (52). Tournely pluribus testimoniis adductis, ita concludit: « Hanc esse Graecorum praxim certum est ac exploratum apud omnes » (53). 251. 2. Utrum ista unctio a Graecis adhibita pro sanis, ab ipsis tamquam verum sacramentum habeatur, non constat. Arcudius, Baynaudus et alii affirmant, qui idcirco contra hunc sacra­ menti abusum vehementer insurgunt. Cui sententiae adhaeret quoque Be­ nedictus XIV (1. c.), qui ait : lure antiquo Graecorum morem ita explicatum, uti voluit Arcudius, gravis erroris insimulant et damnant Theophilus Raynaudus, Gonzalez... Quocirca Episcopi latini, in quorum potissimum commo­ dum hanc materiam prolixius tractavimus, dioecesibus praesidentes, quas fideles incolunt graeei ritus, diligenter invigilent, ne iidem in eodem versentur errore, ut credaut, per unctionem, de qua loquimur, sacramentum conferri et (18) Dc Ecclesiae occidentalis ct orientalis perpetua consensione, lib. Ill, cap. 16, n. 3. (49) Dc concordia Ecclesiae occidentalis et orientalis in septem sacramentorum administraHone, lib. V, cap. 4. (50) Heteroclita spiritualia, t. XVI, pag. 164. (51) Euchologium, pag. 349 b. (52) Dc. synodo dioec,, lib. VIII. cap. 5. (53) Dc extrema unctione, art. 4, q. 3. 168 CAPUT V. - ARTICULUS I. severe interdicant, ne ea unctio loco satisfactionis per confessorios imponendae poenitentibus iniungatur ». Alii negant eum Goar, disciplinae orientalis optime gnaro, qui (I. c.) dicit, illam unctionem a Graecis haberi tamquam caeremoniam quamdam seu sacra· mentale, minime autem qua verum sacramentum. 252. 3. Secunda sententia negans probabilior est, inio certa nobis videtur, dummodo res rite intelligatur. 1° Aliud est loqui de praxi alicubi servata per aliquod tempus, aliud loqui de praxi universali et constanti. Praeterea aliud est quaerere de consuetudine vigento apud catholicos orientales, aliud quaerere de usu qui vigeat penes schismaticos. Insuper aliud est loqui de errore et abusu, aliud loqui do doctrina et consuetudine legitime inducta et rite servata. Demum aliud est quaerere de simplici facto inungendi oleo bene­ dicto sanos aut leviter aegrotos, aliud quaerere do valore talis unctionis, scii, utrum verum sacramentum fuerit an caeremonia seu sacramentalo tantum. 2° Do praxi recent iore, quae vigot apud schismaticos, mini­ strandi extremam unctionem etiam sanis, praesertim in patriarchatu Constantinopolitano, non loquimur (54). Ista praxis, ut ipsi auctores dissidentes fatentur, valde recens est. Quod, ceteris omissis, sufficit ad eius falsitatem probandam. 3° Apud Graecos usus inungendi oleo benedicto, extra sacra­ mentum extremae unctionis, infirmos et sanos, latius diffusus est ac diutius perduravit quam penos Latinos. 4° Quod autem Graeci per abusum sacramentum extremae un­ ctionis interdum sanis quoque et leviter infirmis olim ministraverint, indubitatum est idque ipsi auctores orientales admittunt (55). 253. Negandum est, hanc fuisse doctrinam Ecclesiae orientalis, praxim universalem et constantem. Nam: 1° Graeci ex toto tempore, quod praecessit teterrimum schisma, nullum proferunt testimonium, quo indicetur, sano aliquando fuisse collatum sacramentum extremae unctionis vel saltem posse conferri. 2° Etiam post separationem in eadem persuasione cum Latinis permanserunt. Imperator Michaël Palaeologus in professione fidei Gregorio X in Con­ cilio oecumenico Lugdunensi II oblata confitetur: Aliud (sacramentum est) (54) Cfr· Kcrn, op. cit., pag. 281 s. (55) Cfr. Archangelfikij, De mysterio sacri olei, pag. 2U; Kern, op. cit, pag. 279 DE CONDITIONIBUS REQUISITIS IN 3UBIECTO 169 extrema unctio, quae secundum doctrinam B. Tacobi infirmantibus adhi­ betur ». Etiam post Concilium Lugdunense eandem fidem diu perdurasse, ostendit Confessio Metrophanis Critopuli. Ista Confessio seu tractatus de olei sacramento tamquam certum et indubitatum supponit, solis aegrotis mysterium euchelaei seu extremam unctionem exhiberi. 3° Graeci numquam a S. Sede reprehensi fuerunt de huiusmodi praxi. Quod vix intolligi posset, si illi habuissent tamquam verum sacra­ mentum unctionem pro sanis adhibitam. In Concilio Florentino ne verbum quidem de hac re. Innocentius IV in epist. ad Episcopum Tusculanum absolute et sim­ pliciter non reprehendit Graecos, quod peccatores sanos inungerent, sed quod in satisfactionem poenitentiae solam imperarent unctionem; id profecto erat gravis abusus et manifesta disciplinae ecclesiasticae relaxatio. 4° Auctores orientales, non solum catholici, sed etiam dissidentes, paucis exceptis, docent, iuxta textum S. lacobi, Patrum testimonia et sensum ac usum Ecclesiae, sacramentum extremae unctionis esse conferendum solum infirmis (56). Igitur nihil ex Graecorum praxi contra expositam doctrinam catho­ licam deducitur: tantum abest ut illa hanc infirmet, quin potius per­ spicue eam confirmet. 254. Notae historicae. — 1. Fatendum est, praxim differendi ex­ tremam unctionem ad ultimum momentum, indo a saec. xn longe lateque diffusam fuisse per Occidentem. Causae huiusmodi vituperandae praxis sunt maxime tristes: 1° impia avaritia multorum sacerdotum; 2° insanae superstitiones plebis; 3° errores quorumdam theologorum (57). 2. Complura sunt decreta Synodorum saec. xm et xiv de admi­ nistrat iono extremae unctionis, quae severo praecipiunt parochis, ut medicinam divinam non solum divitibus, sed etiam pauperibus con­ cedant. Constitutiones Episcopi lÎichardi Poore (circa annum 1217) statuunt: 'Praecipimus, quod ad sacramentum extremae unctionis moneant frequen­ ter populum sacerdotes, in necessitate videlicet: et non tantum divites, sed pau­ peres, senes et iuvenes omnes, maxime a 1 1 et supra. Et omnibus petentibus (50) Micarius motropolita, Orlh. dojin. theologia, t. V, § 231; Ignatius archicpiscopus, Dc sacramentis, pag· 265; Maltzcw, Dic Sacramcntc, pag. 151; Bieljaev, Orth. th col. Encyclo­ paedia, t. V, pner. 406, et nili apud Leonem Allât Ium, Ecclesiae accidentalis t! orientalis petua consensione, lib. Ill, cap. 16, n. 6. (57) Cfr. Kcrn, op. cit., png. 282 ss. 170 CAPUT V. - ARTICULUS I. et poenitentibus gratis exhibeant hoc sacramentum in necessitate, cum fuerint humiliter requisiti » (58). Synodus Valentina (an. 1255) iubetz «Nihil penitus exigatur (pro adininistratione extremae unctionis) sive a paupere sive a divite, sed si quid gratis datum fuerit, accipiatur» (59). Synodus Exoniensis (an. 1287) praecipit parochis, ut quandocumque fue­ rint requisiti, ad visitandos infirmos se promptissimos exhibeant. Dein ad­ dit: Et qui difficiles se exhibuerint in hac parte et infirmis poenitentibus et potentibus gratis absque ulla exactione pecuniae sacramentum hoc non contu­ lerint... convicti super hoc iuxta canonicas sanctiones punientur condigne » (60). Synodus Baiocensis (circa an. 1300) decernit: -< Ad sacramentum extremae unctionis moneant saepe, sacerdotes populum, non tantum divites, sed etiam pauperes et omnes» (61). 255. 3. Protium, quod nonnulli sacerdotes pro administranda ex­ trema unctione exigebant, erat maximum. Pellicia refert: Praebuit huic abusui (differendi sacramentum) incremen­ tum presbyterorum cupiditas atque avaritia, qui infirmum fere bonis denu­ datum post unctionem relinquebant; tum enim linteamina, quibus iacens infirmus inungebatur, tum vaccae saltem duae eiusdem infirmi presbytero, qui unctionem ministrabat, cedebant, cui duodecim etiam laminaria, quae in liturgia unctionis accendebantur, tradenda erant » (62). Martène citat statutum synodale Guilelmi Maioris, Episcopi Audegavensis, ex fine saec. xm, in quo dicitur: « Nosque accepimus referentibus fide dignis, quod dictum sacramentum, sino quo, ut dicunt sancti, pericu­ losum est, ex hac vita migrare, ex quadam negligentia omittitur, imo, ut verius loquamur, ex sacerdotum rapacitate et avaritia, qui in collatione huius sacramenti novas et insolitas exactiones inducunt aliunde, petendi lintea­ mina, quibus iacens inungitur aegrotans » (63). 256. 4. Omnes Synodi saeculi xm redarguunt stultas opiniones grassantes de sequelis extremae unctionis. Frequentissima erat persuasio, infirmo uncto sacro oleo, si convalesceret, numquam amplius licitum esse usum matrimonii. Decreta synodalia praecipiunt, ut fideles doceantur, « post su­ sceptum hoc sacramentum, licitum esse reverti ad opus conjugale » (64). Praeterea absona opinio late diffusa haec erat, recepto extremae (58) (59) (60) (61) (62) (63) (64) Harduin, VII, 107. Ibid., 1979. Ibid., 1081. Ibid., 1237. De christ. Ecclesiae politia, lib. VII, sect. 2, cap. 3. Op. cil., I, pug. 835. Cir. Kern, op. cil., pag. 285. JjE W 13 DE CONDITIONIBUS REQUISITIS IN SUBTECTO 171 unctionis sacramento, in perpetuum prohiberi comedere carnes, nudis pedibus incedere, testamentum condere, etc. Synodus Wigorniensis (an. 1210) haec habet: Sunt autem quidam, ut audivimus, qui post perceptionem huius sacramenti sanitati pristinae restituti nefas reputant, vel uxores suas cognoscere,vel carnes comedere,vel etiam aliqua ratione nudis pedibus ambulare. Horum errorem, ulpote doctrinae sanae contra­ rium, exeeramur et eos excommunicationibus et monitionibus duximus corri­ gendos, quia ferro abscindenda sunt vulnera, quae fomenta non capiunt (65). Synodus Exoniensis (an. 1287) edicit : ■· Quoniam quidam laici imperiti de hoc sacramento nequiter sentientes illud abhorrent in tantum, quod vix velint illud suscipere etiam in extremis, fatue existimantes, quod post eius su­ sceptionem carnis esum, nudis pedibus incessum, copulam carnalem etiam cum uxore legitima sibi fore penitus interdicta: praecipimus parochialibus presby­ teris, ut ubi noverint tantam haeresim pullulare, contrarium praedicent parochianis, notificantes inter cetera... quod cuncti, si ab infirmitate postea con­ valuerint, carnes comedere, nudis pedibus ambulare et, si coniugati fuerint, uxores suas cognoscere occasione huiusmodi omittere non tenentur (66). Quae insanae superstitiones etiam in Gallia et Germania late diffusae erant penes populum christianum (67); minus in Hispania et Italia. Testamentum conditum ab eo, qui extremam unctionem susceperat, ali­ cubi iuridico valore carebat. Quare Concilium Mechliniense (an. 1607) docet: «Falluntur qui existimant, suscepto hoc sacramento, vel testamentum condi non posse, vel spem convalescendi ob id imminui. Ideoque pastores contrarium subinde populum doceant. Et si forte alicubi usu introductum sit, ut testa­ mentum a susceptione huius sacramenti conditum non subsistat, declarat haec Synodus, eiusmodi consuetudinem pro corruptela habendam esse (68). Idem Concilium memorat et condemnat impium errorem, sacramento extremae unctionis recepto, mortem iam esse certam et indeclinabilem. Quem errorem plura Concilia recentiora reiiciunt et proscribunt. Sed nemo est qui ignoret, quam vim etiam hodie in mentem fidelium, praesertim rudium, exer­ ceat timor, ne spes vitae sit penitus abscissa sacramento extremae unctionis suscepto ! 257. 5. Ex doctrina theologorum, imprimis Scotistarum, (pii. ut vidimus, docebant offectum principalem extremae unctionis esse fi­ nalem remissionem peccatorum venialium, alter error ortus est. scii, extremam unctionem non osse conferendam nisi morientibus seu in proximo periculo mortis iam constitutis. Qui error mentes nedum plebis Christianae, sed etiam sacerdotum et episcoporum occupaverat, ita ut nonnulla Concilia particularia — v. g. Aqucnse (an. 1585), Acenio· (65) (66) (67) (68) Ilarduiu, VII, 337. Ibid., 1081. Cfr. Chardon, op. cil., cap. 3, nui plura acitu valde utilia refert; Korn. op. cii., p. 286. Uurduin, X, 1*J1« f. Λ 172 CAPUT V. - ARTICULUS TT. nense (an. 1594) — praescripserint, sacramentum osse administrandum «periculoso aegrotantibus propequc moribundis » (69). 258. G. Rationes huc usque adductae manifesto et abundo osten­ dunt, cur a saec. xn vel xm gravis inoleverit abusus differendi extremam unctionem usque ad ultimum Antae momentum. Imo in quibusdam regionibus, maxime superveniente haeresi protestantica saec. xvi, sacramentum hoc pene in desuetudinem abiit (70). Ex instructione Legati S. Sedis Fel. Niguardao colligitur, post medium saec. xvi, «in infinitis propomodum partibus Germaniae ob negligentiam parochorum ac fortasse etiam Episcoporum sacramentum extremae unctionis peno abolitum esse» (71). Articulus II. De intentione et dispositione requisita in suscipiente sacramentum extremae unctionis. 259. Intentio necessaria. — 1. Requiritur et sufficit intentio saltem habitualis implicita recipiendi sacramentum. Huc spectant, quae di­ ximus in tractatu do sacramentis in gcnore (1). 2. Intentio habitualis ea est, quae aliquando elicita fuit et quae numquam retractata est; implicita dicitur, quae continetur in alio actu, cum quo nequeat componi voluntas non recipiendi sacramentum. Talis intentio habetur in Christiano, qui vult vivere et mori ut Chri­ stianus, scii, in gremio religionis catholicae. Unde Card. De Lugo egregie docet: « Qui enim christianus est et vult in Ecclesia catholica vivere et mori, vult etiam eius sacramentis debito tem­ pore iuvari; quam voluntatem Ecclesia praesumit de omnibus, qui signa poe­ nitentiae suo tempore dederunt » (2). Huc spectant nonnulla S. Sedis responsa. S. Congr. S. Officii declaravit, die 10 inaii 1703, «non osse confe(69) Harduln, X, 1535, 1848. (70) Kcrn» op. cit.9 pag. 287; Chardon, op. cil., c. 4. (71) Cfr. S. Bcllarm., I. c. (1) Cappello, Dc sacramentis, I, n. 82 ss. (2) De sacram, in genere, diep. 9, sect, 7, n. 22. ■ INTENTIO ET DISPOSITIO IN SUSCIPIENTE EXTR. UNCT. 173 rendum sacramentum extremae unctionis neophyto moribundo quem missionarius capacem baptismi credit, nisi saltem idem habeat aliquam intentionem recipiendi sacram unctionem in beneficium animae pro mortis tempore ordinatam » (3). S. Congreg. de Prop. Fide, interrogata: « Se si possa conferire il sacramento dell’estrema unzione ad un adulto pagano gia battezzato, ammaestrato a suflicienza ed appieno disposito, il quale trovisi oppresso da grave informità»; die 26 sept. 1821 respondit: « Affirmative, servata forma decret i S. Officii anni 1703 » (4), modo citati. S. Congreg. S. Officii, Vie. Ap. Tchcly Merid. Orient., ad dubium: « Utrum danda sit extrema unctio illis neophytis qui, in articulo mortis baptizati, omnino rudes sunt, et vi morbi defatigati, instrui nequeunt »; dio 10 april. 1861 respondit: « Non conferendum sacramentum extremae unctionis illis neophytis moribundis, quos missionarius capaces baptismi credidit, nisi saltem habeant aliquam intentionem recipiendi sacram unctionem in beneficium animae pro mortis tempore ordinatam (5). Ista responsa ita videntur intelligenda, ut nullatenus excludant intentionem habitualem et implicitam, quae praefice vix abest in adultis baptizatis. 260. Conditiones ad licitam et fructuosam susceptionem. — In subiecto conditiones requisitae sunt istae: 1° Status gratiae, quia extrema unctio est sacramentum vivorum. Igitur infirmus prius regulariter absolvendus est, postea extrema un­ ctione muniendus, ut supra dictum fuit (n. 88). 2° Attritio in eo qui habeat peccatum mortale et bona fide sa­ crament um suscipiat, iuxta ea quae alibi dicta sunt (n. 156); nam saltem imperfecta contritio seu attritio requiritur, ut per sacramentum iustificetur qui in culpa mortali est constitutus. 3° Dolor saltem virtualis in aegroto qui habeat peccata venialia, cum haec sine aliquo animi motu non remittantur (cfr. n. 162). 4° Reverentia et devotio erga sacrament um. Quo maiores fuerint, uberiores quoquo fructus percipiet infirmus. Idcirco maxime expedit ut aegrotus excitetur a sacerdote aliisvo ad firmam fidem, magnam spem seu fiduciam in Deum, ad contritionem, ad pietatem etc. 261. Num sensibus destitutis ministrari possit extrema unctio. — 1. Sufficere intentionem habitualem eamque implicitam, nec requiri actualem aut. saltem victualem, communis est doctrina theologorum (3) Collect. S. C. dc Prop. Fide, I, n. 250. (1) Ibid., n. 768. (5) Ibid., n. 1213. 174 CAPUT V. · ARTICULUS It. idque comprobat universalis praxis Ecclesiae conferendi sacramentum fidelibus aegrotis, qui usu rationis non amplius pollent, etsi munquam explicite declaraverint, se morte appropinquante velle extremam un­ ctionem ‘ recipere. 2. Can. 943 principium maximi momenti enuntiat: « Infirmis autem qui, cum suae mentis compotes essent, illud saltem implicite petierunt aut verisimiliter petiissent, etiamsi deinde sensus vel usum rationis amiserint, nihilominus absolute praebeatur ». Pet it implicite, qui Viaticum devote iam recepit : qui sacerdotem accersiri postulavit; qui manifesta poenitentiae signa dedit; qui velle se christiane mori declaravit. Petiisset verisimiliter, qui officia vitae Christianae semper implevit; qui, licet ea non semper fideliter adimple­ verit, tamen non omnino neglexit ; qui nomine et re catholicus censetur. Proinde quilibet fidelis, de quo contrarium non constat, praesumitur sacramentum petiturus, si potuisset. Contraria autem praesumptio debet esse fundata. In utroque casu, sive moribundus sensibus destitutus implicite pe­ tierit sive verisimiliter petiisset, extrema unctio absolute conferenda est. 262. Speciatim animadvertenda quoad haereticos et peccatores sensibus destitutos. — 1. Quoad haereticos (schismaticos, apostatas) haec teneas: 1° Haereticis moribundis, qui secundum placita suao sectae negant extremam unctionem esse sacramentum, uti sunt pro­ testantes, hoc sacramentum nequit ministrari, si iam compotes sui non amplius sint. Ratio, quia versantur in habituali intentione non admittendi istum ritum. Quare sacerdos, licet habeat firmam persuasionem, aliquem protestantem moribundum esse in bona fide et habere habitualem inten­ tionem utendi hora mortis omnibus mediis salutis divinitus datis, non potest tamen ei consulere per extremam unctionem. Nam huic gene­ rali voluntati opponitur specialis voluntas abitualis, numquam scii, retracta, hunc ritum determinatum reficiendi. 2° Si haereticus adhaereat sectae, quae dignitatem sacramen­ talem extremae unctionis profitetur, sacramentum ex capite necessariae intentionis valide confertur. Licetne sacerdoti catholico illud conferre tali haeretico sensibus destituto! Si haereticus sit formalis, non licet; si materialis seu in bona fide, licet, remoto scandalo. Nam si haeretico materiali in articulo mortis, scandalo remoto, licite datur absolutio, cur conferri non poterit extrema unctio in iisdem ad innetis f Vide quae alibi tradita sunt (6). I (6) Cappello, De sacramentis, I, n. 156 es. INTENTIO ET DISPOSITIO IX' SUSCIPIENTE F.XTR. UNCT. 175 3° Si haereticus, sive formalis sive materialis, sit compos sui, extrema unctio (ut in genere cetera sacramenta) nequii ipsi ministrari, nisi prius errores abiuraverit et fidei catholicae sincere adhaeserit, ser­ vatis de i ure servandis. 263. 2. Quoad ceteros peccatores sensibus destitutos, haec tenenda: 1° Can. 912 statuit: «Hoc sacramentum non est conferendum illis qui impoenitentes in manifesto peccato mortali contumaciter per­ severant; quod si hoc dubium fuerit, conferatur sub conditione . Quae verba sunt rite intelligenda. Agitur quippe de impoenitentia certa atque indubitata, de voluntate obstinata graviter mala qua quis sciens et volens perseverat in culpa lethali manifesta. Haec duplex conditio, in praxi, num quam aut fere numquam omnimoda certitudine velificatur. Nam, quamdiu Titius vivit, etsi sensus amittat, ex motu gratiae divinae nonne potest actum doloris interius elicere atque a prava vo­ luntate recedere? Igitur sacramentum extremae unctionis potest, imo debet in tali casu ministrari. Si dubium existât, conferendum est sub conditione. Quare vix practice datur casus, in quo vel absolute vel conditionate extrema unctio conferri ne­ queat (7). Addimus: in bonum animarum, benignius semper indicandum. 2° Si peccatores dum erant sana mento et integris sensibus, signum aliquod poenitentiae dederint, extrema unctio potest et debet conferri. Sufficit signum quodeumque, etiam minimum. 3° Si nullum signum poenitentiae dederint, et agatur de iis, qui, licet inter catholicos numerentur, tamen fidem de facto omnino et certo abiecerunt et officia vitae Christianae et salutis curam penitus neglexerunt, sacramentum hoc nequit iisdem conferri. In ipsis enim non minus quam in haereticis deest intentio absolute requisita ad valorem sacramenti. 4° Si agatur de publicis peccatoribus, ex. gr. de concubinariis, qui fidem catholicam non abiecerint et officia vitae christianae non de­ seruerint omnino (v. g. si, saltem interdum, die festo Sacrum audiebant, vel concionibus sacris intererant, aut publice orabant etc.), extrema unctio ipsis ministranda est, quamvis nullum doloris signum externe dederint, dum essent sana mente et integris sensibus (8). In dubio, favendum. Ratio est, quia intentio requisita ad valorem sacramenti i ure sup­ ponitur adesse in tali infirmo; item dispositio necessaria ad fructum per­ il) Cfr. Lehmkuhl, II. n. .577 ; Ball.-Palm (8) Cfr. Lehmkuhl, II, n. 577. 176 CAPUT V. - ARTICULUS If. cipiendum praesumitur haberi, quia iste homo, quamvis nullum signum externum dare possit, potest tamen actum internum doloris elicere. Opinio contraria, saltem practice, non videtur admittenda. Si peccatores autem sunt occulti, a fortiori sacramentum mini­ strandum est, generatim loquendo: urget enim peculiaris ratio infamiae et scandali vitandi. 5° Idem dicendum de excommunicato quocumque vel perso­ naliter interdicto etiam per sententiam condemnatoriam, vel deelaratoriam aut forte vitando. Eatenus isto censurât us privandus erit hoc sacramento, quatenus pertinaciter renuat causam censurae tollere. Si eum delicti vere poeniteat, prius absolvi ac deinde sacra unctione mu­ niri potest, imo per se debet. 6° Traditae doctrinae opponi nequeunt decreta quorumdam Con­ ciliorum particularium (9). 264. Regulae in praxi attendendae et servandae. — 1. Si agitur do infirmo sui conscio, sacerdos eius dispositionem facile explorare valet ot prudens indicium sibi efformare. Si eum comperiat indignum, quia gravi obligationi satisfacere pertinaciter recusat, omnia sacramenta sunt ei deneganda ideoque etiam extrema unctio, ut patet. 2. Si agitur de aegroto sensibus destituto, regula generalis haec est: quoties prudenter praesumitur, infirmum habere debitam intentionem, licite ei confertur extrema unctio, nisi morali certitudine constet, eum esse positive indignum. Quae moralis certitudo in praxi vix habetur. Quare ad sacramentum licite ministrandum sufficit quaelibet probabilis coniectura de existentia requisitae conditionis ex parte suscipientis: quae practice semper aut fere semper adest. 3. Ministranda est extrema unctio fidelibus, qui ante sacerdotis adventum usu rationis sunt privati, si vitam Christianam duxerunt. Nec deneganda est moribundis sensibus destitutis, qui parum Chri­ stiane vixerunt; neque iis, qui in statu vel ipso actu peccati, signo poenitentiae non manifestato, sensibus privantur; imo probabiliter iis quoque sacramentum hoc ministrari potest, qui usque ad sensuum de­ stitutionem illud suscipere recusarunt, aut sacerdot em repulerunt (10). Nam prudenter indicari potest, cos habere intentionem Christiane moriendi: idque sufficit. 4. Si adsit certitudo aut saltem fundata probabilitas de intentione suscipiendi sacramentum ex parte moribundi sensibus destituti, ex­ trema unctio absolute, ad normam can. 943 (cfr. n. 261, 2), conferenda est; secus sub conditione. (0) Cfr. Coll. Lac., VI, 21, 516. (10) Cfr. Gougnard, op. ciL, p. 67. DE OBLIGATIONE SUSCIPIENDI EXTREMAM UNCTIONEM 177 5. Si, omnibus adi unctis perpensis, extrema unctio potest conferri, ea semper conferenda est, ut alibi diximus. Qua in re seponantur scru­ puli et anxietates; prae oculis habeatur infinita Dei misericordia erga animas sanguine Christi pretiosissimo redemptas, earumque salus aeterna procuranda. ♦ CAPUT VI. DE OBLIGATIONE SUSCIPIENDI ET MINISTRANDI EXTREMAM UNCTIONEM (1). Articulus I. De obligatione suscipiendi extremam unctionem. 265. Status quaestionis. — 1. Omnes theologi conveniunt, extremam unctionem saltem per accidens quibusdam moribundis esse necessariam. Nam si homo in mortali peccato constitutus, de quo habitualiter est attritus, privetur usque ad exitum usu rationis, hoc sacramentum pro eo est medium salutis certum et unicum. 2. Quaestio est, utrum extrema unctio sit per se necessaria ad salutem et quidem necessitate medii, an saltem necessitate praecepti di­ vini aut ecclesiastici. Dissensus theologorum respicit praesertim prae­ ceptum divinum. 266. Variae Doctorum sententiae. — Tres sunt praecipuae sen­ tentiae. 1. Prima negat esso necessariam necessitate medii aut praecepti. Concedit autem, infirmum, qui recuset suscipere sacramentum, inter­ dum graviter peccare ratione aut peculiaris indigentiae personalis aut scandali aut contemptus. Haec sententia longo communior est. (1) S. Thom., In IV, D. 23, q. 1; Suarez, disp. 11, sect. 1; Lacroix, lib. VI, part. 2, η. 213; Billuart, De extrema uncllone, dissert, unlo.,art. 7; Lay manu, lib. V, tract. 8, cup. 7; Paludnnus, In IV, D. 23, q. 3; Petrus Soto, in IV, D. 23, loot. 2; S. Alph., lib. VI, n. 733; Homo aposl., tract. 17, cap. 1; Estius, in IV, D. 23, § 15; De Sainte-Beuve, De sacramento unctionis infirmorum 'extremae, disp. 7, art. 3; Boned. XIV, De Synodo dioec., lib. VIII, cap. 7, n. 2 ss.; Kern, op. cil., png. 361 ss.; Otten, VI, n. 319; Dictionnaire de t/<êol. calh., v. Extrême· Onction, 2020 ss. 12 — Cappello, De Sacramentis, III. — 178 CAPUT VI. · ARTICULUS I. Argumenta praecipua sunt ista: 1° Hoc sacramentum, aiunt, non est necessarium necessitate medii, tum quia supponit gratiam et amicitiam Dei per poenitentiam, cuius est comple­ mentum, tum quia gratia confortans animum aegroti potest aliunde haberi. 2° Nec est necessarium necessitate praecepti divini directe obligantis, quia neque ex S. Scriptura neque ex Traditione constat de huiusmodi praecepto. 3° Nec est necessarium necessitate praecepti ecclesiastici, quia tale prae­ ceptum ab Ecclesia numquam latum est· 4° Tempore interdicti generalis olim denegabatur fidelibus extrema un­ ctio (2). Ecclesia tempore interdicti permittit, imo debet permittere ut admini­ strentur sacramenta necessaria; ea igitur prohibitio significat, ex mente Ec­ clesiae extremam unctionem non esse iure divino necessariam. 5° Innocentius I in epist. ad Decentium, expendens verba S. lacobi, ait: «Fideles aegroti sancto oleo perungi possunt », et insuper : « Eo omnibus Chri­ stianis uti licet ». Nulla fit mentio de praecepto, imo videtur manifesto excludi. 6° Concilium Trid. docet, hoc sacramentum fuisse per lacobum Apo­ stolum « fidelibus commendatum et promulgatum » (3), non autem praecepto impositum; ac postea addit: Nec vero tanti sacramenti contemptus absque ingenti scelere et ipsius Spiritus Sancti iniuria esse potest » (4). Quibus verbis damnantur qui contemnunt, non autem qui non suscipiunt hoc sacramentum. 7° Accedit auctoritas Catechismi Romani, qui, provocans ad testimo­ nium Innocentii I in celebri epist. ad Decentium, ait: «Ac Innocentius quoque primus hoc sacramentum fidelibus maxime commendat » (5). Igitur mera com­ mendatio, non autem praeceptum. Hanc sententiam tenent plurimi et gravissimi theologi (G). Ipse 0’. Thomas passim dicitur patronus huius sententiae. Num absolute et simpliciter hoc verum sit, dicetur infra (n. 270). 267. 2. Secunda sententia tenet, sacramentum extremae unctionis non esso quidem necessarium necessitate medii ad salutem, attamen fideles, gravi et periculoso morbo oppressos, ex praecepto divino et ecclesiastico teneri obligatione illud suscipiendi. Argumenta huius opinionis ita exponuntur ab eius patrono Tourncly: ■ Resp. Fideles, dum gravis et periculosa premit infirmitas, iure ac praecepto tum divino tum ecclesiastico teneri sacram infirmorum unctionem percipere. Prior pars probatur, tum ex laudatis saepius verbis S. lacobi, quae gratis et sine fundamento ad merum consilium seu exhortationem inflectuntur; (2) Cfr. c. 11, X, 5, 38. (3) Sess. XIV, cap. 1, de extrema unctione. (4) Ibid., cap. 3. (5) De sacram, extremae unctionis, n. 3. . | (6) Suarez, disp. 44, sect. 1, η. 2; Paludanus, in IV, D. 23, q. 3; Billuart, De extrem» unctione, dissert, unie., art. 7; Navarrus, cap. 22, n. 16; Victoria, Summa, n. 219; Lacroix, lib. VI, part. 2, n. 213; Laymann, lib. V, tract. 8, cap. 7; Eetius, in IV, D. 23, § 15, et alil plures tam antiqui quam recentlores. .JWM de obligatione suscipiendi extremam unctionem 179 verba enim haec: inducat presbyteros, imperantis sunt ac praecipientis, non consulentis tantum et adhortantis. Tum ex ipso effectu primario huius sa­ cramenti, qui certe maxime necessarium est in lucta illa extrema quam in­ firmus a daemone sustinendam habet: tunc enim neccsse est vegetiorem esso animum et magis ad caelestia erectum; tunc omnia mundana desideria exuenda et deponenda; tunc maximo (si unquam) anhelandum est ad inti­ mam cum Deo unionem, Apostolo dicente: Cupio dissolvi, et esse cum Chri­ sto... Tum ex comparatione huius sacramenti cum sacramento confirmatio­ nis; sicut enim peccaret haud dubie contra ius ac mandatum divinum, qui, imminente persecutione, cum necesse est fidem intrepido anirno sustineri ac defendi, non curaret de percipiendo confirmationis sacramento; ita pa­ riter et ille, qui in periculo vitae constitutus non confugeret ad unctionem sacram, cuius vi praemuniri debet adversus ultimos, sed graviores daemonis impetus. Tum denique ex Cone. Trid. Sess. XIV, c. 3, ubi ait, nulla ratione audiendos esse, qui docent unctionem hanc nec mandatum Dei nec promissio­ nem gratiae habere... et a fidelibus sine peccato contemni posse. Supponit igi­ tur Synodus, esse Dei mandatum de sacra unctione percipienda, nec posse sine gravi peccato contemni, quod expresse definit can. 3 eiusdem Sessionis. Porro qui recusaret, vel non curaret percipere sacram illam unctionem, si non animo, saltem facto ipso censetur illam negligere, contemnere ac parvi facere effectum, ad quem illa destinatur; quae certe animi dispositio pessima est, ac verum involvit contemptum... « Altera pars, praecepto nimirum ecclesiastico teneri fideles periculose decumbentes sacram infirmorum unctionem percipere, probatur: tum quia Ecclesia iubet ac vult id omne a suis observari,' quod est iure ac praecepto divino necessarium; tum quia de facto summa semper cura et sollicitudine commendavit illud sacramentum, sicut facile est ostendere veteribus mo­ numentis, ex Origene, Chrysostomo, Augustino, Innocent io I, Gregorio I antea laudatis; quae eadem sollicitudo ad subséquentes quoque aetates proinanavit... Denique mandatum illud ecclesiasticum probant manifeste omnes Ecclesiarum rituales libri, in quibus ritus administrandi hoc sacramentum praescribitur » (7). r Hanc opinionem tenet Petrus Soto (8) cum aliis, eiquo favet ipse Magister Sententiarum (Petrus Lombardus), qui ait: «Et si ex con­ temptu vel negligentia sacramentum hoc praetermittitur, periculosum est et damnabile » (9). S. Bonaventura (ibi, in expositione textus) ita haec verba Magistri interpretatur: «Dicendum, quod vel non tonetur disiunctivo, sed magis intelligitur copulativo. Unde non intelligitur hoc do qualibet negligentia, sed solum de negligentia quae generat- contemptum, sive quae habet contemptum annexum ». (7) De. sacramento extremae unctionis, art. ‘2, quacr. 1. (8) In IV, D. 23, loot. 2. (0) Lib. IV Sentent., D. 23, 180 OAPUT VI. - ARTICULUS 1. 268. 3. Tertia sententia ita enuntiatur: «Probabile est, ait Kcrn, extremam unctionem infirmis moribundis per se necessariam osso ad salutem. Quare infirmus morti appropinquans per se gravi obligatione ad eam recipiendam adstringitur » (10). Egregius Auotor suam sententiam ita explicat: «In propositione dicitur: infirmis moribundis; argumenta enim, quae afferentur, nullo modo ostendunt, omnibus cum periculo decumbentibus speciale hoc adiutorium divinum esse necessarium, sed solum suadent, illud requiri ad superandum extraordina­ rium salutis discrimen, quod imminet appropinquante exitu vitae. Dicitur: extremam unctionem per se necessariam esse ad salutem, minime enim intendi­ mus affirmare, Dominum numquam sine sacramento moribundis concedere auxilia, ad quae illud ordinatur, ex. gr. in casu, quo est impossibilitas vel valde magna difficultas advocandi sacerdotem ex dissito loco... Est ergo sensus pro­ positionis, extremam unctionem probabiliter necessariam esse omnibus in­ firmis moribundis tamquam medium ordinarium salutis, quod aliis auxiliis non suppleatur, nisi ex causa relative gravi recursus ad eam praetermit­ tatur » (1. c.). 269. Doctrina tenenda. — 1. Nonnulla imprimis animadvertenda censemus : 1° Plures theologi non satis accurate distinguere videntur quae­ stionem de necessitate medii a quaestione de necessitate praecepti, item quaestionem do necessitate praecepti divini a quaestione do necessitate praecepti ecclesiastici. 2° Aliud est quaerere, utrum adsit praeceptum divinum speciale obligans ad susceptionem huius sacramenti, aliud quaerere simpliciter, utrum adsit gravis obligatio recipiendi hoc sacramentum in periculo mortis: talis enim obligatio potest oriri non ex peculiari praecepto, sed ex praecepto generali caritatis erga se ipsum. Quod plcrique theologi silentio praetereunt. 3° Praeterea aliud est quaerere, utrum gravis obligatio susci­ piendi extremam unctionem adsit eo ipso quod quis versetur in periculo mortis, an solum quando proxime immineat mors seu versetur in ar­ ticulo mortis. 4° Insuper aliud est quaerere, utrum hoc sacramentum sit medium ordinarium salutis, quod aliis auxiliis non suppleatur, nisi ex causa gravi recursus ad illud praetermittatur, et aliud quaerere, utrum sit medium extraordinarium salutis. 5° Plures patroni prioris sententiae communem et certam eam vocant, auctorum testimoniis decepti, nec omnino recte in sui favorem auctoritatem sancti Thomae adducunt. (10) Kern, op. ciL, paff. 364. DE OBLIGATIONE SUSCIPIENDI EXTREMAM UNCTIONEM 181 Ita v. g. Laymann ait: « Communis est Doctorum sententia S. Thom. in 4, (list. 23, qu. 1... nullum esse praeceptum suscipiendi sacramentum ■ (11). Item BiUuart docet: «Non est (hoc sacramentum) vi suae institutionis necessarium necessitate medii ad salutem. Est communis et certxi > (12). G° Theologi, saltem permulti, videntur minus accurate distin­ guere inter quaestionem speculativam et prodicam, nec adaequate ex­ plicaro quid significet illud per se et quid illud per accidens. 2. Nullum argumentum primae sententiae est decisivum. Imo praecipuum argumentum, nostro aliorumque indicio, quovis destituitur valore. ΓΓοιηο, aiunt, « potest aliis modis subvenire sibi per orationem et sacrificia », — « gratia confortans animum aegroti potest aliunde haberi » (13). Id gratis asseritur, dum probandum foret. Certe homo in statu gratiae constitutus, si bene oret, a Deo impetrat auxilia supernaturalia, ut possit daemonis tentationibus resistere. Sed Christus D. nequaquam promisit, aegroto qui ex mera negligen t ia nolit admittere saluberrimum auxilium quod ipsi tamquam medium ordinarium in vitae discrimine exhibetur, alio modo osse provisum. Agitur quippe de omissione ex mera negligent ia. Si omitteretur ex impossibilitate absoluta vel relativa seu ex causa gravi, tunc quidem foret dicendum. Deum pro sua infinita misericordia consulere aliunde moribundo. Quod attinet vero ad aliud argumentum petitum ex vetita collatione huius sacramenti tempore interdicti, facilis est responsio : a) Hodie ex can. 2270, § huiusmodi prohibitio non amplius existit, cum omnia sacramenta et sacramentalia monentibus conferri possint tempore interdicti localis sive generalis sive particularis. b) Si Ecclesia ob gravissimas causas boni communis olim vetabat ad· mmistrationem huius sacramenti, moribundus legitime excusabatur ab illo suscipiendo et alio modo benignissimus Deus succurrebat (14). Forte quis quaerit: Potest ne Ecclesia ob gravissimas causas boni com­ munis, cuius intuitu poenam interdicti infligit, sacramentali subsidio pri­ varo infirmos, si eo opus non habeant ad acquirendam gratiam sanctifican­ tem! Si neges, onus probandi tibi incumbit. Caveas tamen ne tua probatione damnes antiquam Ecclesiam, quae teste Innocentio I (15) quibusdam pec­ ti 1) Lib. V, tract. 7, cap. 7, η. 1. (12) De extremo unctione, dissert, unie., art. 7. (13) Suarez, disp. 41, sect. 1, η. 4; Bllluart, l. e. (14) Extrema unctio licite administrabatur moribundo, cui per sacramentum poenitentiae subveniri non poterat. Cfr. Laymann, lib. V, tract. V, part. I, cap. 2, n. l; Su irez, De censuris, disp. 33, sect. 1, n. 39. (15) Eplet. 6 ad Exuperiuin, n. 6. CAPUT VI. - ARTICULUS I. 182 catoribus in bora mortis concessit quidem Poenitentiam, denegavit autem Viaticum, quamvis moribundus iurc divino ad illud suscipiendum tenea­ tur (16). 3. Aliquod sacramentum potest esso necessarium necessitate medii, i. e. simpliciter et absolute, ad salutem; ot aliquod sacramentum potest quidem esse necessarium vi suae institutionis ad salutem, qua medium ordinarium divinitus institutum ad peculiarem effectum obtinendum, sed non osso de necessitate medii, ita ut non solum impossibilitas stricto dicta, verum etiam causa gravis ab eius susceptione excuset. 4. Vix intelligi potest, cui’ sacramentum hoc contemnere non cen­ seatur is, qui sino iusta causa detrectet illud recipere. Scimus quidem plures negaro, contra alios, in tali casu haberi contemptum (17). Sed ubi quis ex mera negligeniia saluberrima medicina a Christo D. instituta et tradita non utitur, vix aut ne vix quidem saltem a virtuali ot im­ plicito contemptu videtur excusari posse. 270. Doctrina S. Tho n ae. — 1. Cum patroni prioris sententiae eiusdem auctoritate nitantur, iuvat referre Angelici verba eaquo mature perpendere. a Respondeo dicendum, ita ipse, quod necessarium respectu finis, de quo nunc loquimur, dicitur aliquid dupliciter. Uno modo, sine quo non potest osso finis, sicut cibus est necessarius vitae humanae, et hoc est simpliciter necessarium ad finem; alio modo dicitur osse necessa­ rium id sino quo non habetur finis ita convenienter, sicut equus neces­ sarius est ad iter... Primo igitur modo necessitatis sunt tria sacramenta necessaria: duo quidem personae singulari: baptismus quidem simpliciter et absolute: poenitentia autem, supposito peccato mortali post bapti­ smum; sacramentum autem ordinis est necessarium Ecclesiae... Se­ cundo modo sunt necessaria alia sacramenta; nam confirmatio quodam­ modo perficit baptismum, extrema unctio poenitentiam... » (18). Et alibi ait : « Illa praecipuo curaverunt Evangelistao tradere, quae ad necessitatem salutis et ecclesiasticas dispositiones pertinent; et ideo potius institutionem baptismi, et poenitentiae, ot Eucharistiae, et or­ dinis, a Christo factam narraverunt, quam extremae unctionis vel con­ firmationis, quae neque sunt de necessitate salutis, neque ad disposi­ tionem sive distinctionem Ecclesiae pertinent » (19). 2. Igitur £. Thomas docet quidem, extremam unctionem non osso (16) (17) (18) (19) Cfr. Kern, op. Cfr. S. Alph.. Summa thcol., In IV, D. 23, cil., pag. 371; Hcimbucher, op. cit., pag. 67 ss. lib. V, n. 733. 3 p., <1. 65, art. 4. Q. 1, art. 1, q. 3, sol. 3, de obligatione suscipiendi extremam unctionem 183 absoluto ot simpliciter necessariam ad salutem, at nullatenus excludit obligationem illam suscipiendi. Quaestio autem praecise huc spe­ ctat. Praeterea Angelicus ait: «Quamvis effectus principalis alicuius sacramenti possit haberi sine actuali perceptione huius sacramenti vel sino sacramento vel per aliud sacramentum ex consequenti, numquam tamen haberi potest sine proposito illius sacramenti » (20). Haec verba sunt seria consideratione attendenda, utpote quae valorem habent decisivum: scii, effectus principalis extremae unctionis, qui est alleviatio et confortatio aegrotantis, potest quidem haberi otiam sine actuali perceptione sacramenti, sed numquam sine proposito sacramenti. Porro propositum certe deest, si ex mera negligentia non suscipitur. Ergo. 3. Etiam 5. Albertus Magnus docet: « Quia (extrema unctio) non est sa­ cramentum necessitatis, sufficienter periculo infirmorum provisum est in hoc, quod ministri sunt parati; et si non contingat ipsum, dummodo sit deside­ rium sumendi, sufficit coram Deo ad salutem » (21). Igitur necessarium est • desiderium sumendi»; hoc autem haberi nequit in eo, qui ex mera negligentia non sumit. 4. Hinc patet, patronos oppositae sententiae ad auctoritatem S. Thomae aliorumque Scholasticorum non recto provocare ob id solum, quod dicunt, extremam unctionem non esso sacramentum necessitatis. Sane antiqui scholastici cum Angelico non raro vocant sacramentum necessitatis illud, cuius receptio est absolute et simpliciter necessaria, ita ut solum impossibilitas stricto dicta ab actuali susceptione excuset; non ideo tamen negant, etiam alia sacramenta esse necessaria per se ad salutem, quamvis causa gravis ab actuali eorum dem receptione eximat. 271. Duo sedulo attendenda. — 1. Perperam ex eo, quod extrema unctio non sit necessaria necessitate medii, quis concluderet, deesse obligationem eam recipiendi urgente mortis periculo. Item immerito ex eo, quod necessitas extremae unctionis non sit certo demonstrata, statim quis inferret, etiam obligationem suscipiendi hoc sacramentum osse tantum probabilem ideoque nullam. Nam qui­ libet homo ceria obligatione tenetur procurandi tutiori modo aeternam suam salutem (22). 2. £. Alphonsus docet: « Hoc tamen non obstanto, prima sententia (20) Suppi., q. 30, art. 1, ad 1. (21) In IV, D. 23, art. 3, ad 4. (22) Cfr. Kcrn, op. cit., pag. 369. _ 184 CAPUT VI. - ARTICULUS I. (affirmans dari obligationem sub gravi suscipiendi sacramentum) etiam probabilis et omnino suadenda mihi apparet » (23). Item alibi dicit, hanc sententiam infirmis omnino esse suadendam, - ra­ tione caritatis, quam moribundus erga seipsum exercere debet; licet enim posset ille aliis muniri mediis, cum tamen in eo statu reperiatui, ex una parte debilis est, ut bonis actibus mentis suae sibi prospicere possit ; ex alia parte, ut dicit Tridentinum, tunc daemonis insidiae sunt vehementiores; unde videtur se exponere magno periculo tentationibus succumbendi, qui hoc sacramento prae­ muniri negligit, quod Ipsus Christus instituit hoc fine, ut robur conferat ad re­ sistendum diabulo in illo extremo agone » (24). 3. Can. 944 statuit: « Quamvis hoc sacramentum per se non sit de necessitate medii ad salutem, nemini tamen licet illud negligere ». Duo igitur expresse ac perspicue traduntur: 1° extremam un­ ctionem per se non esse de necessitate medii ad salutem; 2° nomini licere, i. o. sine peccato, eam negligere. Porro qui, nulla iusta causa excusante, sacramentum non suscipit, illud negligit: idcirco peccat. 272. Conclusio. — Itaque nostra sententia, omnibus argumentis hinc inde allatis mature perpensis, haec est: 1° Sacramentum extremae unctionis per se non est de neces­ sitate medii, sed nihilominus est per se necessarium vi suae institutionis ad salutem, quamvis non simpliciter et absolute. 2° Quare obligatio suscipiendi hoc sacramentum certa est, et quidem probabilius — speculative loquendo, nisi causa iusta excuset — obligatio gravis, attenta ipsa rei natura. Argumentum praecipuum deducitur ex verbis Concilii Tridentini. Sane in prooemio doctrinae de sacramento extremae unctionis, Patres Tridentini docent, dementissimum Redemptorem nostrum servis suis quovis tempore voluisse de salutaribus remediis contra omnia hostium tela esse provisum; et aperte distinguunt inter decursum vitae et finem eius, inter remedia concessa ho­ minibus in decursu vitae et remedia data in exitu vitae. Docent autem, Chri­ stum Dominum finem vitae sacramento extremae unctionis tamquam firmis­ simo praesidio munivisse. Inde patet, pro infirmis in periculo mortis versantibus unicum esso consti­ tutum medium ordinarium ideoque per se necessarium, quo eorum salus in tuto ponatur, scii, sacramentum extremae unctionis. Praeterea idem Concilium (1. c.) dicit, aegrotum in exitu vitae constitutum extraordinaria debilitate ex corporis atTlictione premi, ac propterea (23) Lib. VI, n. 733. (21) Homo apost., tract. 17, cap. 1, u. 12. DE OBLIGATIONE MINISTRANDI EXTREMAM UNCTIONEM 185 peculiari confortatione divina indigere, ut valeat superare omnes versutias dae­ monia eiusque tentationibus resistere, quae vehementius eo momento quam alias per decursum vitae urgent. Porro huiusmodi confortatio, necessaria omnino in hipce adiunctis, obtinetur per sacramentum extremae unctionis tamquam eius effectus principalis. Ergo. 3° Certe mortaliter peccat, qui recusat suscipere sacramentum eum gravi scandalo fidelium, v. g. Episcopus, parochus, sacerdos etc. Item qui ex contemptu sive formali sive virtual i recusaret recipere, etiam secluso scandalo. 4° Practice omni studio ac diligentia curandum, ut infirmi tam salutare sacramentum libenter suscipiant, ideoque dum sui plene com­ potes sunt. Articulus II. De obligatione ministrandi extremam unctionem. 273. Obligatio ex iustitia et ex caritate. — 1. Omnes pastores, seu qui animarum curam gerunt (Episcopi, parochi, omnes qui in iure parochis aequip arantur, rector Seminarii pro iis qui in Seminario degunt, Superior religionis clericalis pro iis de quibus in can. 514, § 1), tenentur ex iustitia, scii, ex quasi-contractu, vi ipsius muneris quo funguntur, sacramenta administrare, ideoque etiam extremam unctionem. Illis accensentur quoque confessarius ordinarius monialium vel qui eius vices gerit, ad normam can. 514, § 2, cappellan.ua sive rector collegii vel hospitalis exempti seu cuiuslibet domus vel communitatis, quae ex privilegio apostolico aut episcopali concessione ad tramitem can. 464, § 2, exemptione gaudeat. 2. Ceteri omnes sacerdotes nonnisi ex caritate sacramenta, ac proinde extremam unctionem, conferendi obligatione adstringuntur (1). 3. Plures docent etiam vicarios adiutores et cooperatores teneri ex iustitia sacramenta fidelibus ministrare, ideoque etiam extremam unctionem (2). Alii negant. Quaenam sententia verior? Ita distin­ guendum : 1° Certe ex iustitia tonetur: a) vicarius aptualis, de quo in can. 471; 5) vicarius oeconomus; (1) Cfr. Cappello, De fiaernmenlit, I, n. 60. (2) Ferreros, II, n. 2S1; Aertnys-Dainen, II, n. 26; Génlcot-Salsmans, II, n. 119. 186 CAPUT vi. - articulus π. c) vicarius substitutus, qui in omnibus vicos parochi gerit quoad curam animarum; d) vicarius adiutor, qui in omnibus viceni parochi suppleat ad normam can. 475, § 2; e) vicarius cooperator, qui regimen paroeciae assumit, ad normam can. 472, 2°, ante constitutionem oeconomi; /) vicarius cooperator, qui beneficio ecclesiastico gaudeat, cui ex tabulis fundationis incumbat onus curam animarum gerendi; g) vicarius cooperator qui peculiari titulo scii, quasi-contractu somet obligaverit erga paroccianos ad curam animarum gerendam, v. g. si paroeciam ipsi in hunc finem congruam romunorationem prae­ beant. 2° In ceteris adiunctis cooperator non tenetur iustitiae obligatione erga paroecianos, quia huiusmodi obligatio nonnisi ox contractu aut quasi-contractu oritur, quae in casu abest, nisi aliunde constet do huiusmodi obligatione. Praescriptum can. 476 id perspicue, quamvis implicite, confirmat. Di­ citur sane vicarius cooperator teneri obligatione residendi secundum sta­ tuta dioecesana vel laudabiles consuetudines mit Episcopi praescriptum (§ 5). Porro si ex iustitia deberet curam animarum gerere cooperator, profecto ratione ipsius officii teneretur obligatione residendi. Accedit quod iura et obligationes vicarii cooperatoris desumuntur ex statutis dioecesanis, ex litteris Ordinarii et ex parochi commissione (can. 476, § 6). Obligatio autem iustitiae certa atque determinata est. 3° Vicarius cooperator erga parochum toneturno iustitiae obli­ gatione? Potest teneri, et plerumque tenetur, quia inter parochum ot cooperatorem quidam contractus re vora intercedit, quatenus parochus praebet cooperatori congruam remunerationem, ad normam can. 476, §2, in hunc finem, scii, ut cooperator adiuvet parochum in cura animarum gerenda, ot cooperator, munero suscepto, ad id so obligat. Idquo confirmatur praescripto can. 476, § 6, ubi dicitur vicarius teneri ratione officii viceni parochi supplere cumque adiuvare in univorso paroeciali ministerio, excepta Missae pro populo applicatione. Igitur regula certa et generalis quoad omnes vicarios cooperatores tradi nequit, sed opportuno distinguendum inter casum et casum, paroeciam et paroeciam. 274. Obligatio eorum qui curam animarun^ gerunt. — 1. Certum est animarum pastores teneri sub gravi, atque etiam cum magno in­ commodo, sacramenta necessaria ministraro. Porro extrema unctio pro iis, qui nondum absoluti, sensus amiserunt, est sacramentum neces­ sarium. Ergo. DE OBLIGATIONE MINISTRANDI EXTREMAM UNCTIONEM 187 2. Parochus tonoturno otiam cum periculo vitae hoc sacramentum ministraro!. Quidam affirmant, parochum teneri ministrare extremam unctionem fideli laboranti morbo contagioso etiam cum periculo contagii et mortis. Ratio est, quia parochus debet sacramenta ministrare subditis ratione officii. Hoc autem tempore morbi contagiosi nec cessat nec suspen­ ditur, imo potiore ratione tunc temporis urget. Igitur eiusmodi obligatio, aiunt, adimplenda est etiam tempore pestis, licet forte periculum contagionis adsit. Si tempore morbi conta­ giosi parochus non teneretur sacramenta fidelibus ministrare, totus po­ pulus destitutus maneret ministris, iis quidem, qui ex iustitia fidelium bono consulendi obligatione adstringuntur. Alii negant absolute et simpliciter, quia extrema unctio non est de necessitate. Porro, aiunt, parochus non tenetur cum discrimine vitae ea, quae tantum utilitatis sunt, conferre. Alii distinguunt, dicentes hoc sacramentum interdum esse neces­ sarium, iis v. g. qui sensus amiserunt nondum absoluti; quo in casu, addunt, quando moraliter timet ur aeterna damnatio proximi, si absque hoc sacramento moriatur, parochus debet illud ministrare etiam cum periculo vitae (3). 275. Quidnam de istis sententiis? 1° Animadvertendum imprimis, maiorem esso obligationem pa­ storis animarum quoad sacramentorum administrationem tempore pestis aliusvo morbi contagiosi, quam alterius sacerdotis qui animarum curam non gerat; non solum quia tenetur ex iustitia, alii tantum ex caritate, sed etiam quia ad plura et in pluribus casibus tenetur pastor, quam teneantur alii. « Hoc est certissimum apud omnes, ut egregie animadvertit Suarez (4). Nam quod in extrema necessitate spirituali quilibet teneatur alteri subvenire, etiam cum periculo vitae corporalis, concors est theologorum sententia... Quod voro haec obligatio generaliter sit tantum ex caritate vel misericordia, certum est etiam apud eosdem, quia nec iustitia obligat omnes, nec est alia virtus, unde possit oriri talis obligatio. Denique quod parochi teneantur ex iustitia, etiam in eo casu, iidem auctores docent : quia parochus tenetur ex vi sui muneris et officii ministraro sacramenta subditis: haec autem est obligatio iustitiae ». Ad rem Angelicus merito docet: «Dicendum, quod illud est magis ex caritate diligendum quod habet pleniorem rationem diligibilis ex caritate... (3) Cfr. Suarez, disp. 44, sect. 3, η. 2 as. (4) Disp. 41, sect. 3, η. 7. 188 CAPUT VT. - ARTICULUS TT. Et ideo proximum, quantum ad salutem animae, magis debemus diligere, quam proprium corpus » (5). 2° Parochus tenetur gregem sibi commissum non deserere in necessitate, v. g. tempore morbi contagiosi. Alii sacerdotes, quibus animarum cura non incumbit, ad id per se non tonentur. Dicimus per se, quia, deficiente parocho aut alio sacerdote qui eius vices gerat, alii presbyteri obligari poterunt ex caritate ad subveniendum communi fidelium bono. Ratio autem manifesta: parochus debet in praedicta necessitate sacra­ menta ministrare fidelibus suis; ergo debet eos non deserere. Praeterea pastor tenetur ex ofiicio residere; porro ad id maxime obligatin’ tempore tantae ne­ cessitatis, etsi periculum propriae vitae immineat, cum hoc sit bonum ordinis inferioris comparatione spiritualis boni subditorum. Unde Christus Dominus ait: « Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis » (6). 3° Parochus tenetur etiam tempore pestis aliusve morbi conta­ giosi ministraro extremam unctionem, quoties id facere valeat absque morali vitae periculo. Et ad hoc periculum vitandum debet congrua remedia adhibere, iuxta prudens medicorum indicium. Quae remedia praesertim sunt vel virgula aut ponicillus (cfr. n. 80), vel peculiaria antidota ac praesorvativa. 4° Extra casum necessitatis non tenetur ministraro hoc sacra­ mentum cum probabili periculo vitae. 5° Sive expresse sive interpretative petat infirmus extremam unctionem, parochus debet sub gravi eam ministrare, quia vi officii pa­ storalis debet subditis suis praebere media non solum necessaria stricto sensu, sed etiam valde utilia ad salutem. Λ fortiori tonetur sub gravi conferre hoc sacramentum, si aegrotus versetur in gravi necessitate spirituali. 6° Eatenus urget obligatio ministrandi extremam unctionem cum periculo vitae, quatenus moribundus versetur in praedicta gravi necessitate spirituali. 7° Si aegrotus sit compos sui ot petat hoc sacramentum, ani­ marum pastor tenetur, extra casum quoquo necessitatis, eam mini­ strare, ot quidem etiam cum aliquo incommodo. Num etiam cum proximo aut gravi vitae periculo? Negant communiter Ductores. Quae doctrina uti vera habenda est, dummodo no scandalum inde oriatur. Ad scand dum vitandum parochus aliusve sacerdos etiam cum gravi incommodo debet extremam unctionem, ut cetera sacramenta, ministrare. (5) Storuna theol., 2-2, q. 26, art. 5, (6) Ioan, x, 11, DE OBLIGATIONE MINISTRANDI EXTREMAM UNCTIONEM 180 Qua in re perpendendae sunt omnes et singulae personarum et locorum peculiares circumstantiae. 276. 4. Num per se ipso teneatur parochus ministrare hoc sacra­ mentum? Si aegrotus postulet ministerium ipsius parochi ob pecu­ liares rationes, parochus debet personaliter accedere et sacramentum ministraro. Item si desit alius sacerdos, qui praesto sit fidelibus aegrotis eisque extremam unctionem conferat. In ceteris casibus potest parochus per vicarium idoneum suis ovibus consulere (7). 5. Peccat graviter parochus non solum si omittat ministrare ex­ tremam unctionem, sed etiam si eam differat, usquedum infirmus, sen­ sibus ot ratione destitutus, iam non possit tam salutares eius effectus percipere. Huc spectant verba Catechismi Romani: « Gravissime peccant qui illud tempus aegroti ungendi observare solent, cum, iam omni salutis spe amissa, vita et sensibus carere incipit » (8). 6. Parochus tenetur etiam moralem diligentiam adhibere, ut mo­ ribundus do periculo moneatur, et inducatur, si reluctans sit, ad tam salutare sacramentum recipiendum. Debet quoque auferre stultas ap­ prehensiones, in quas saepe incidit moribundus ex nuntio extremae un­ ctionis recipiendae, quasi de vita iam actum sit; dum e contra extrema unctio potius confert ad sanitatem recuperandam. Idque praesertim praestare debet, quando aegrotus sua obstinatione aliis scandalum praeberet. Nisi tamen timeatur grave scandalum ex neglectu extremae unctionis, severius loquendum non est de tali obligatione, ne forte infirmus extremam unctionem respuens mortale peccatum formaliter commit­ tat, atque sic periculo aeternae damnationis exponatur. 7. In hac ro blande ot prudenter so gerat animarum pastor. Blande, allectu paterno aegrotum alloquendo, spirituales ot corporales utili­ tates huius sacramenti suaviter ostendendo. Prudenter, ne tristitia aut offensa vel indispositio animi inde oriatur. Cum quibusdam infirmis cau­ tissime procedendum, aut etiam, saltem ad tempus, do isto sacramento prorsus silendum. 8. Curet parochus, ut non solum infirmus, sed etiam eius familia consentiat in extremae unctionis admiuist rationem, no forte oriantur obstacula ad exercitium ministerii, imo ulterior sacerdotis accessus pe­ nitus impediatur (9). (7) Cfr. Suarez, dlsp. U, sect. 3, n. 10. (8) De extrema unci., n. 18. (9) Cappello, Thcnl. past., p. 230; Berardi, Praxis, η. 501 β. 190 CAPUT VI. - ARTICULUS II. 277. Obligatio eorum qui curam animarum non habent. — 1. Hi solum ex caritate tenentur extremam unctionem administraro, ideoquo ordinarie sub levi tantum, quia caritas non obligat cum gravi incom­ modo. 2. Attamen sub gravi et etiam cum vitae periculo tenentur, quando extrema unctio fiat sacramentum moralitor necessarium ad aeternae moribundi saluti prospiciendum, scii, ubi agitur de iis qui nondum absoluti sensus amiserunt, et quavis de causa desit parochus proprius qui sacramentum administret. In hoc casu eadem obligatione adstringuntur isti sacerdotes ac pastores animarum; at hi ex iustitia, illi ex caritate. 3. Si aegrotus sensus non amiserit, seu extra casum praedictae necessitatis spiritualis versetur, sacerdos numquam tenetur cum pe­ riculo vitae sacramentum ministrare. Debet tamen illud conferre, de­ ficiente parocho, etiam cum aliquo incommodo. 4. Sacerdotis obligatio, ut liquet ex dictis, non urget semper et absolute, sed solum aliquando et conditionate, nimirum si et quatenus desit parochus aliusve eius vicos gerens, aut hic sit impeditus aut forte nolit officio suo satisfacere. Quidnam si aegrotus peculiari do causa postulet expresso ut sa­ cerdos extremam unctionem administret? Sacerdos tenetur omnino sa­ cramentum conferre. 278. Obligatio curandi ut extrema unctio infirmo ministretur. — 1. Qui ex peculiari titulo pietatis vel officii spiritualem aegroti curam habent, ut Superiores, parentes, coniugos, per se tonentur sub gravi monere infirmum do periculo et procurare administrationem sacra­ menti, si hoc potat. Interdum eadem obligatione tenentur alii quoque consanguinei. 2. Qui aegroti curam spiritualem non habent, ut medici, domestici, infirmant, sub gravi ad id non tenentur, nisi infirmo hoc sacramentum ad salutem necessarium sit; quia praeceptum caritatis obligat sub gravi tantum in casu necessitatis. 3. Graviter peccant, qui quovis sub praetextu prohibent aut im­ pediunt administrationem huius sacramenti; qui curant, ut sacramentum tunc ministretur, cum aegrotus ratione et sensibus sit iam destitutus. 279. 4. Medicus, qui non monet aegrotum de probabili mortis periculo, peccat graviter contra caritatem, si censet, saltem probabiliter, monitionem hano esse necessariam ad gravia damna vitanda sive in bonum spirituale ipsius in­ firmi sivo in bonum temporale magni momenti familiae aliorumque. Quae monitio profecto efficacior erit, quando fiatal^pso medico; tamen fieri potest DE OBLIGATIONE SUSCIPIENDI EXTREMAM UNCTIONEM 191 etiam per alios, v.g. per consanguineos, amicos ctc. Obligatio personalis manet, si alii monitionem facere nolint, vel non possint, aut si ceteris de mortis periculo monentibus infirmus non credat. Cavendum maxime est medicis ne aegrotum periculose decumbentem in errorem invincibilem inducant, falso eidem testantes morbum non esse peri­ culosum. 5. Si medicus et consanguinei aut familiares nolint significare infirmo adesse necessitatem suscipiendi ultima sacramenta, quia ti­ ment ne huiusmodi nuntio perturbetur, parochus vel confessarius istud onus libenter in se suscipere debent. Atque ita se gerant, ut infirmus nullatenus gravetur, sed e contra solatium et fiduciam maximam con­ cipiat (10). 280. Quaestio magni momenti. — Si agitur de moribundo sensibus destituto qui confiteri non potuerit, et desit oleum ab Episcopo conse­ cratum, nec haberi possit, licotno sacerdoti oleum benedicere eoque sa­ cramentum conferre? Quidam affirmant: 1° quia in tali casu necessitas est extrema, et Ecclesia, quantum in se est, consulit, atque ex ipso suo fine consulere debet, aeternae hominum saluti; ideo iure videtur praesumi requisita delegatio; — 2° si Ecclesia supplet seu concedit iurisdictionem in pe­ riculo mortis (can. 882), cur denegabit delegationem in extrema spiri­ tuali necessitate? — 3° si Ecclesia delegat sacerdotes orientales, forte etiam schismaticos (n. 364 ss.), cur non praesumitur delegare sacer­ dotes catholicos pro subditis catholicis, et quidem in casu extremae ne­ cessitatis? — 4° Hodierna Ecclesiae disciplina longe mitior est, ut liquet ex facultate durante bello concessa. Hae rationes procul dubio spernendae non sunt, imo serio per­ pendendae; ideoquo non videretur improbandus sacerdos qui in casu necessitatis et quidem extremae, deficiente omnino oleo ab Episcopo benedicto, ipsemet oleum benediceret eoque sub conditione conferret sacramentum. Nec obstant multiplici ratione responsa S. Officii supra relata (n. 46). Cfr. n. 43 ss. (10) Rituale Rom., Lit. V, cap. 4, n. 11 ss.; Gongnard, op. et/., p. 75 ss.; rayon, 2>ebn· tologic médicale, Paris 1922, p. 13S ss.; Duclos, Le médecin et le mourant, in La Vie Spirituelle* 1935, p. 202 «s.; Zancoglü, Vadc mecum per Va^istenza spirituale depli intermi, Torino 1935, p. 51 ss. 192 CAPUT VII. - ARTICULUS I. CAPUT VII. DE ITERATIONE ET REVIVISCENTIA EXTREMAE UNCTIONIS Articulus I. De iteratione extremae unctionis. 281. Principia. — I. Sacramentum extremae unctionis iterari potest. Veritas catholica. 1° Decretum pro Armenia in Bulla Eugeni i IV « Exultate Deo ® docet: «Inter haec sacramenta tria sunt: baptismus, confirmatio et ordo, quae characterem, id est .spirituale quoddam signum a ceteris distinctivum, imprimunt in anima indelebile. Undo in eadem persona non reiterantur. Deliqua vero quatuor characterem non imprimunt, et reiterationem admittunt ». 2° Concilium Trid. definit: « Si quis dixerit, in tribus sacramentis, baptismo scilicet, confirmatione et ordine, non imprimi characterem in anima, hoc est, signum quoddam spirituale et indelebile, unde ea iterari non possunt, a. sit » (1). Eatonus sacramenta dicuntur iterari non posse, quatenus imprimunt characterem. Porro inter sacramenta, quae imprimunt characterem, non recensetur extrema unctio. Ergo ipsa iterari potest. Idem Concilium Trid. docet: « Quod si infirmi post susceptam hanc unctionem convaluerint, iterum huius sacramenti subsidio iuuari po­ terunt, cum in aliud simile vitae discrimen inciderint » (2). 3° Professio fidei catholicae a Pio IV, per Const. « Iniunctum Nobis», 18 nov. 1561, praescripta, id continet: «Profiteor quoquo, septem osse vere et proprio sacramenta novae legis a lesu Christo Do­ mino nostro instituta... et ex his baptismum, confirmationem et ordinem sino sacrilegio reiterari non posse ».. mH Tria igitur sunt sacramenta, quae absque sacrilegio iterari non possunt, non cetera. (1) Scss. VII, cun. 9, de sacramentis. (2) Sess. XIV, cap. 3, de extrema unctione. 41 DE ITERATIONE EXTREMAE UNCTIONIS 193 4° Can. 940, § 2 statuit: « In eadem infirmitate hoc sacramentum iterari non potest, nisi infirmus post susceptam unctionem convaluerit et in aliud vitae discrimen inciderit ». 5° Rituale Rom. (ed. ante Codicem) haec habet: «In eadem infirmitate hoc sacramentum iterari non debet, nisi diuturna sit; ut si, cum infirmus convaluerit, iterum in periculum mortis incidat » (3). G° Ratio theologica id confirmat. Extrema unctio habet rationem medicinae. Porro sicut medicina datui* ob morbum corporalem eaque pluries exhiberi potest, ita etiam hoc sacramentum, superveniente spi­ rituali morbo, iterari potest, cum non imprimat characterem. Ad rem S. Thomas: « Nullum sacramentale, nec sacramentum, quod habet effectum perpetuum, debet iterari; quia ostenderetur sacramentum non fuisse efficax ad faciendum illum effectum ; et sic fieret iniuria illi sacra­ mento. Sacramentum autem quod habet effectum non perpetuum, potest iterari sine iniuria, ut effectus deperditus iterato recuperetur. Et quia sanitas corporis et mentis, quae est effectus huius sacramenti, potest amitti postquam fuerit per sacramentum effecta, ideo hoc sacramentum sine iniuria potest iterari > (4). Item Suarez: « Imprimis supponendum est, per hoc sacramentum non imprimi characterem... Hoc sacramentum extremae unctionis solum con­ fertur per modum medicinae, quae tempore aegritudinis applicari solet. Hinc ergo fit, ut sacramentum hoc simpliciter et absolute sit iterabile... Sicut enim corporalis aegritudo in eodem homine iterari potest, ita etiam et hoc sacra­ mentum saepius dari, quia in nova aegritudine novo indiget auxilio; quod non datur ex vi prioris unctionis in alio morbo susceptae, quia tantum data fuit ad illius morbi curationem et levamen; debet ergo hoc sacramentum iterari, quoties homo in simile periculum iterum atque iterum incidit u (5). 282. II. Sacramentum extremae unctionis in eadem infirmitate et in eodem periculo mortis iterari nequit. Id perspicuo colligitur ox verbis Concilii Trid. et ex praescripto can. 940, § 2 (n. 281). Ratio autem theologica hoc confirmat. Sane efficacia sacramenti tamdiu durat, quamdiu manet idem periculum mortis, in quo illud collatum est. Proinde, manento eadem infirmitate eodemquo mortis periculo, extrema unctio nequit iterari, cum eius offectus perduret donec infirmus aut moriatur aut a periculo ex illo morbo decedendi liberatus fuerit. Angelicus ait: « Respondeo dicendum, quod hoc sacramentum non respicit tantum infirmitatem, sed etiam infirmitatis statum; quia non debet dari nisi (3) Tit. V, cap. 1, n. 14. Editio ad nonnam Codicis concinnata refert Ipsa Codicis verba lam allega ta (tit. V, cap. 1, n. 8). (1) Suppi., q. 33, art. 1. (5) Disp. 40, scot. 4, η. 4 s. __ 13 — Oatpkllo, De Sacramentis, III. 194 CAPUT VIT. - ARTICULUS T. infirmis, qui secundum humanam aestimationem videntur morti appropinquaro. Quaedam autem infirmitates non sunt diuturnae; unde si in eis datur hoc sacra­ mentum tunc quando homo ad statum illum pervenit quod sit in periculo mortis, non recedit a statu illo, nisi infirmitate curata; et ita non debet iterum inungi » (6). Suarez docet: Ilinc vero intelligi potest, secundum quid, seu duranto eiusdem morbi necessitate sacramentum hoc non posse iterari, non quia etiam pro tunc characterem imprimat, sed quia de se est sufficiens medicina pro tali necessitate, ratione cuius et auxilium spirituale pro illa sufficiens, et sanitas etiam corporis, si oportuerit, confertur » (7). Divinum subsidium sanctae unctionis ad id ordinatur, ut periculose decumbentibus praebeat auxilia opportuna eaque abundantia contra mala, quibus affliguntur, et conferat omnia bona, quibus in suo statu indigent, eius efficacia et ius ad specialia auxilia divina perdurat, donec aegrotus aut moriatur aut c periculo ex eo morbo decedendi liberetur. Proinde efficacia extremae unctionis tamdiu durat, quamdiu manet periculum, ne infirmus ex praesenti morbo moriatur. Hinc ratio, cur iterandum non sit sacramentum in hisce adiunctis. 283. III. Extrema unctio iterari potest, quoties infirmus, sive du·· rante eodem morbo sive alio superveniente, in novum mortis periculum incidat. Concilium Trid. diserte docet, hoc sacramentum iterari posse, cum infirmi, qui post susceptam extremam unctionem, α in aliud simile vitae discrimen inciderint » (8). Item can. 940, § 2 tradit hoc sacramentum tunc iterum posse con­ ferri, cum infirmus, eo suscepto, convaluerit « et in aliud vitae discrimen inciderit ». Ex dictis ratio theologica evidens est. Hoc sacramentum conferri debet infirmo qui versatur in periculo mortis. Porro periculum mortis potest cessare, cessante omnino morbo aut eius gravitate; quod si postea superveniat gravis infirmitas seu mortis periculum, hoc erit novum periculum a priore distinctum. Extrema unctio autem est me­ dicina spiritualis collata pro periculo mortis; unde quoties habetur istud periculum mortis renovatum, toties adest legitima causa iterandi sacramentum. Consulto dicimus: sive durante eodem morbo sive alio superveniente, quia nihil interest, utrum infirmus plane convaluerit et postea in eandem aut aliam infirmitatem relabatur, an potius aegrotus non convalescat (6) Suppi., q. 33, art. 2. (7) Dlsp. 40. sect. 4, n. 6. (8) Scss. XLV, cap. 3, de extrema unctinne. DE ITERATIONE EXTREMAE UNCTIONIS 1Ô5 omnino, sed tamen e mortis periculo egrediatur, ac dein in novum mortis periculum, eodem aut alio morbo ingravescente, incidat. Morbus plures gradus admittit: potest esso gravis vel levis, periculosus vel non. Scite animadvertit Suarez: « Dico autem, durante eadem morbi necessi­ tate, et non absoluto, durante eodem morbo, quia in eodem morbo, si necessitas et periculum iteretur, poterit etiam sacramentum iterari; ut si morbus esset diuturnus, et prius hominem constitueret in gravi periculo mortis, postea vero remitteret morbi vis, ita ut homo censeretur esse extra mortis periculum, non tamen omnino a morbo liber, et in eo statu aliquandiu duraret, postea vero in simile periculum iterum incideret» (9). Item Angelicus: « Quaedam vero sunt aegritudines diuturnae, ut hectica, liydropisis, et huiusmodi, et in talibus non debet fieri inunctio, nisi quando videntur perducere ad periculum mortis; et si homo illum articulum evadat eadem infirmitate durante, et iterum ad similem statum per illam aegritu­ dinem reducatur, iterum potest inungi; quia iam quasi est alius infirmitatis status, quamvis non sit alia infirmitas simpliciter» (10). Doctrina in hisco principiis tradita ex quaestionibus statim ex­ ponendis accuratius et penitius declarabitur. 284. Quaestiones. — I. Num possit extrema unctio iterari, si certo non constet idem mortis periculum durare. Resp. 1° Si certo constet idem periculum mortis perdurare, sacra­ mentum nullatenus iterari potest: idque sub gravi. 2° Si prudenter dubitetur aegrotum, in eadem infirmitate, o mortis periculo convaluisse ac dein in aliud periculum mortis incidisse, sacramentum iterari potest. Idem dicas in casu alius morbi superve­ nientis. 3° In praxi, si dubitetur utrum idem sit periculum mortis an aliud, standum potius pro iteratione, « eo quod haec iteratio conformior sit veteri Ecclesiae consuetudini, et per eam novum spirituale subsi­ dium et levamen infirmo obveniat » (11). 285. II. Si mortis periculum augetur novo morbo accedente, aut si mortis articulus superveniat, potestne sacramentum iterari? Resp. Nequit iterari. Nam idem periculum manet, licet gravius. Necessitas autem et ratio ministrandi aegroto extremam unctionem tunc adest, cum ipso versatur iu (ali infirmitate, quae mortis periculum secumferat, sive huiusmodi periculum ex uno aut multiplici morbo proveniat, sive periculum sit proximum et gravissimum sive non. (9) Dlsp. 40, sect. 4, n. 0. (10) Suppi., q. 33, art. 2. (11) Benedictus XIV, I)c Synodo dioec., Ub. VIII, cap. S, n. 4. 106 CAPUT VIÎ. - ARTICULUS î. * 286. IIT. Quandonam idem periculum cessare censeatur in eadem infirm itate ? Resp. 1° Imprimis attendenda est diversa morbi natura. Interdum, v. g. in partu periculoso, in cbolica etc., post paucas horas periculum mortis potest cessare; interdum, contra, etiam post plures dies idem pe­ riculum forte manet. 2° Periculum cessasse censetur, si intimius per notabile tempus, v. g. per mensem aut etiam per hebdomadam, in diuturna infirmitate se melius habuerit. Si per unum vel alterum tantum diem infirmus se melius habuerit, censetur perdurare idem periculum, nisi ex peculiari morbi natura aliud coilstet. 3° Assignatio termini fixi, scii, unius mensis, ut iterari possit sacramentum, a nonnullis Doctoribus antiquis posita, « voluntario magis arbitrio, quam certa ratione » nititur, ut merito animadvertit Suarez (12). 287. IV. Utrum extrema unctio possit, an debeat iterari? Resp. 1° In novo morbo periculoso, nimirum si aegrotus ex infir­ mitate periculosa convaluit et in aliam item periculosam incidit, sa­ cramentum debet iterari. * 2° In eadem infirmitate, si aegrotus certo e mortis periculo con­ valuit et in aliud mortis periculum incidit, item per se sacramentum iterari debet. 3° Si e contra dubitetur, scii, si aegrotus probabiliter e mortis periculo convaluit et postea in aliud periculum incidit, extrema unctio iterari potest. 4° Quidam dicunt, «. non sufficere infirmum per quatuor vol quinque dies ita se melius habuisse, ut videatur mortis periculum eva­ sisse », sed requiri tempus diuturnius (13). Hoc principium sive critérium ex breviore vel diuturniore temporis spatio desumptum non videtur admittendum. Requiritur et sufficit, ut infirmus re vera notabiliter melius se habuerit, et tunc iterum incidat in mortis periculum vel aliud vitae discrimen. Id autem velificari posso etiam post paucos dies neminem latet. 5° In praxi non raro difficile est, immo impossibile decernere, utrum idem mortis periculum permanserit necne. Si dubium est po­ sitivum, licito sacramentum iteratur; sin autem mutatio in melius est valde dubia, nempe si dubium est mere negativum, idem mortis peri­ culum censetur duraro, ac proptoroa sacramentum iterari noquit. (12) Disp. 40, eect. 4, n. 7. , (13) Roncoglla, 1. c., q. 7, cap. 2. Hanc sententiam refert S. Alphonsus (lib. VI, n. 715), quin Improbet. DE ITERATIONE EXTREMAE UNCTIONIS 197 Anxietates et scrupuli prorsus eliminandi. Manente dubio, in bonum spirituale aegrotantis indicium ferendum. 288. V. Utrum sacramentum iterari possit, si aegrotans, inunctus in propinquae mortis periculo, aliquanto relevetur, ita ut per longius tempus versetur in periculo tantum remoto, et postea incidat in periculum imminens. Resp. 1. Quidam affirmant. Ita sentire videtur S. Bonaventura, qui ait: «Potest... dici, cpiod nullus in aliqua infirmitate inungendus est, nisi cum praesumitur ad exitum propinquare; et hoc est in infir­ mitatis aggravationo, quem statum natura diu sustinere non potest, imo aut vincit aut vincitur. Si ergo infirmus melioretur, ut diutius vivat, etsi non perfecte curetur, curatur tamen aliquo modo ab intensione morbi; et ideo, quia venialia iterum redire possunt, et iterum infirmitas corporalis aggravatur, potest et debet sacramentum unctionis ite­ rari » (11). Laymann docet, esse communem sententiam, « extremam unctionem non posse iterum conferri durante eodem periculo morbi; secus si aliud novum sit periculum; quia videlicet infirmus, postquam semel inunctus fuerat, me­ lius habere coepit, ut medicorum indicio extra probabile seu propinquum mortis periculum constitutus esset, mutata corporis conditione recidit; tunc iterum ungi potest, licet intervallum temporis non longum, sed paucarum tantum hebdomadarum intercesserit, dummodo prudenti practica consideratione cen­ seantur diversa pericula, quibus homo constituatur in distinetis statibus seu dispositionibus ad moriendum» (15). De Augustinis haec habet: e Communi usu recepta et approbata sen­ tentia... permittit huius sacramenti iterationem quotiescumque fidelis in novum incidit morbum, immo et in eadem infirmitate, si morbus post unctionem su­ sceptam ita remittat, ut infirmus periculum proximum mortis evasisse videa­ tur, et deinde iterum in vitae discrimen relabatur » (16). 2. Pluros negant, quia, dicunt, extrema unctio nequit valide mi­ nistrari duranto efficacia primae collationis. 289. Conclusio. — Ut penitius ros consideretur atque inde quaestio accurato resolvatur, oportet distinguere inter periculum et periculum mortis. Periculum sane potest osso gravissimum sou proximum sive imminens (quod cum articulo identifientur), gravius, gravo, probabile, levo, plus vel minus remotum. Ad sacramentum extremae unctionis valido et licito conferendum, (11) In IV, D. 23, art. 2, q. 4, ad 2. (15) Thcol. mor., lib. V, tract. 8, cap. 4, η. 5 (16) De re sacrammlaria, II, p. 408. 198 CAPUT VII. - ARTICULUS I. requiritur et sufficit gravis infirmitas, ea nempe quae aegrotum constituat in probabili periculo mortis. Quare, si aegrotus extremam unctionem recipit in mortis periculo gravissimo seu proximo, et postea huiusmodi periculum remotius fiat, ita tamen ut adhuc maneat probabile sive grave, sacramentum iterari nequit. Si e contra periculum, quod prius erat proximum aut gravissimum vel simpliciter grave sive probabile, postea fiat improbabile seu leve aut plane evanescat, ac dein aegrotus in praedictum mortis periculum iterum incidat, extrema unctio potest iterari. Hinc facile intelligitur ratio dubitandi et causa dissensus inter Doctores. Nam plures auctores, qui affirmant, sacramentum hoc in eadem infirmitate non posse repeti, nisi aegrotus e periculo mortis eva­ serit ot iterum in illud incurrerit, intolligunt periculum imminentis mortis. Solent enim mentionem facere de iis infirmis, qui phthisi, hydropisi et similibus morbis laborant, quique saepius in periculum gravissimum mortis deveniunt et postea ab eo recedunt, morbo adhuc lethali vix non semper manente. Huc spectant quae scite tradunt Angelicus et Suarez (cfr. n. 283). 290. Variae Doctorum veterum sententiae de iterabilitate extremae unctionis. — 1. Quidam dixerunt hoc sacramentum iterari non posse. Godfridus, abbas Vindociensis ab an. 1093, postea Cardinalis S. Priscae, per epistolam consuluit S. Tvonom, Episcopum Carnotonsem, de quaestione, utrum sacramentum extremae unctionis iterari possit. Haec, inter alia, refert epistola: « Sicut consuetudines monachorum B. Be­ nedicti regulae concordantes laudamus, sic eas, quas sanctus Benedictus nec docet nec praecipit, et quae a ratione penitus discrepare videntur, laudare non possumus. Sunt enim quaedam apud monachos institutiones, quas ratio nullatenus admittit, nec Sanctorum quilibet Patrum invenit, sed insipientium consuetudo hominum instituit... Et, ut cetera taceamus, in hoc, ut nobis vide­ tur, non mediocriter errant, quod unctionem infirmorum... iterandam putant... Quid super hoc magnitudo vestrae discretionis sentiat, et quid tenendum do­ ceat, scire desideramus, quia quamvis ista et ratione et auctoritate esse vera non dubitemus, ea tamen vestrae auctoritatis decreto firmari volumus et ro­ gamus » (17). 6'. Ivo respondit ad quaestionem propositam a Godfrido, eius sententiam et rationes pro illa adductas ita diserte approbans: « Unctionem infirmorum non aestimo esse repetendam, quia sicut ipse asseruisti... genus est sacramenti, qui autem sacramenta Christi et Ecclesiae repetit, iniuriam ipsis sacramentis (17) Epistolarum lib. II, epist. 19; Migue, P· L· CL\ II, 87. DE ITERATIONE EXTREMAE UNCTIONIS 199 ingerit. Unctio enim infirmorum publicae poenitentiae est sacramentum, quam non esse repetendam, sicut nec baptismum, testatur Augustinus, testatur Ambrosius a (18). 291. 2. Nonnulli opinati sunt, extremam unctionem posse iterum eidem aegrotanti conferri, modo tamen a dio, qua semel inunctus fuerat, tres integri anni effluxissent. Hanc falsam persuasionem sibi induxisse monachos Hirsaugienses, refert auctor Veteris disciplinae monasticae in praefat. c. 128, ubi, tra­ dito antiquo eorundem monachorum usu ponendi infirmum, extrema unctione iam munitum, et cui mortis momentum instaret, super sagum cilicinum cinere aspersum, haec addit ex Guidone Farfensi: «Ceterum Hirsaugienses existimabant unctionis sacramentum ab eodem iterari non posse, nisi effluxo triennio: hinc statuerunt eundem Fratrem, si mortem evaserit, post tres annos iterum perungi posse » (19). 292. 3. Alii dixerunt, non licere extremam unctionem intra eiusdem anni spatium iterare, etsi contingeret, quempiam in periculosum morbum denuo incidere. Hanc sententiam secutus est 6'. Albertus Magnus, qui ad quaestionem, utrum in morbis chronicis debeat et possit iterari extrema unctio, respondet: » Ad hoc sine praeiudicio dicendum puto, quod si ultra annum remanet morbus post acceptam unctionem, iterari potest unctio. Et causa huius est, quia non indicatur idem morbus numero, qui est secundum perfectam immutationem superiorum (astrorum) alteratus; corpora enim nostra per illationem supe­ riorum secundum quatuor humores in quatuor anni temporibus mutantur, et franguntur habitus in dispositiones et non sunt eaedem: et ideo non ex eadem causa omnino iterabitur sacramentum » (20). De hac ratione Bonaventura ita sentit: 'Absurdum valde videtur, sa­ cramenta regulari secundum motum astrorum » (21). Item Suarez ait: «Frivolam autem est unius anni interruptionem postu­ lare, quia intra illud tempus, coelestium corporum, praesertim solis, revolutio perficitur, ut Albertus philosophari videtur; quid enim hoc refert ad sacramenti necessitatem, vel dignam administrationem? » (22). Saeculo xvi complures rituales libri dioecosani impressi fuerunt, qui do iteratione huius sacramenti istam tradunt regulam: «Potest iterari, sed non pro eadem infirmitate, nisi ultra annum protrahatur ». (18) (19) (20) (21) (22) Miprne, P. L. CLVII, 88. Cfr. Boned. XIV, Dc Synodo dioec., lib. VIII, onp. 8, n. 3. In IV, D. 23, art. 21. In IV, D. 23, art. 2, q. 4, ad 2. Disp. 40, sect. 4, n. 7. 200 CAPUT VTI. - ARTICULUS I. 293. 4. Alii consuerunt·, nonnisi post integrum mensem licite iterari posse extremam unctionem. Do qua opinione iure Suarez dicit: «Alii unius mensis tempus as­ signant, voluntario magis arbitrio, quam certa rationo » (23). Sane non tempus diuturnius aut brevius, sed relapsus in periculosam infirmi­ tatem spectari debet. 294. 5. Quidam hanc regulam assignarunt ad validam et licitam huius sacramenti iterationem: tunc posse iterari, cum probabile est aegrotum in nova peccata venialia incidisse (24). Quae opinio fundamento theologico caret, quia praecipua ratio suscipiendi hoc sacramentum non est peccatorum remissio. Ceterum, ea admissa opinione, sequeretur, quotidie iterari posse extremam un­ ctionem, imo etiam pluries in dio, si probabile foret infirmum aliquod peccatum veniale, quamvis leve, commisisse. 6. Plures dixerunt, in eadem infirmitate, extremam unctionem ot valide et licite iterari posse. Ad rem Benedictus XIV haec refert: «Alii, etiam in eadem infirmitate, saepius repeti voluere; etenim in antiquo Codice manuscripto S. Remigii, circa annum millesimum exarato, et prolato ab Hugone Menardo in notis ad Sacranicntar. S. Gregorii statuitur, infirmos vita periclitantes, per septem continuos dies et Christi Corporis Viatico recreandos et sancto oleo esse perun­ gendos; eundemque ritum clarius adhuc et magis aperte praescribunt Theodulphus Aurelianensis... aliique multi antiqui libri rituales » (25). 295. 7. Scholastici, post Magistrum Sententiarum (26), S. Tho- mam (27), S. Bonaventuram (28) etc., passim docuerunt iterationem huius sacramenti valide et licito fieri, quotiescumque fidelis in pericu­ losum morbum incidat et in novum vitae discrimen. (23) (24) (25) (26) (27) (28) Disp. 40, sect. 4, n. 7. Haec videtur fuisse sententia Paludani (q. 4, n. 3). Dc Synodo diocc., lib. VIII, cap. 8, n. 4; Martine, lib. I, cap. 7, art. 2, n. 5. Lib. IV, D. 23. In IV. D. 23, q. 2, art. 4, q. 2. In IV, D. 23, art. 2, q. 4. DE ITERATIONE IN EODEM MORTI3 PERICULO 20ΐ Articulus II. De sacramento extremae unctionis in eodem mortis periculo iterato. 296. Status quaestionis. — 1. Certum est, ut supra diximus (n. 282), extremam unctionem saepius conferri non posse perdurante eadem in­ firmitate eodemque mortis periculo. 2. Hic quaerimus do valore, i. e. utrum spectata natura huius sa­ cramenti, possit valide, quamvis illicite, iterari in eadem infirmitate, eodem periculo mortis manente. 3. Duae sunt Doctorum sententiae. 297. Sententia affir: Ii ans. — 1. Plures affirmant, valide conferri posse extremam unctionem in praedicta hypothesi. 2. Argumenta praecipua sunt ista: 1° Disciplina antiqua quarundam Ecclesiarum. Certum est, inquiunt, antiquitus in multis Ecclesiis particularibus latinis viguisse praxirn conferendi septies infirmis extremam unctionem. Id claro liquet imprimis ox Codicibus saeculo ix, x, xi et xn con­ scriptis. (24). G° S. Albertus Jf., postquam «sine praeiudicio » positive affirmavit, post annum remanente morbo permissam esse iterationem, ita pergit: «Si tamen ab aliquo Patre sancto vel a Domino Papa aliter in hac quaestione de­ terminari invenitur, magis indicarem illius sententiae standum quam meae, quia magis in hac parte credendum est inspirationi Ecclesiae, quam rationi conjecturanti ex incertis » (25). Egregius auctor igitur non negat, sed tantum dubius haeret. LJ k (19) Dc sacramentis, lib. 11, pars 15; Migne, P. L. CLXXVI, 578 hb. (20) Straub (op. cil., II, η. 923) minus recte Interpretari videtur textum llugonis a S. Vi­ ctore. Verba huius auctoris sunt perspicua, ut cuique ecdulo legenti patet. (21) Epitome theologiae Christianae, cap. 30; Migne, P. L. CLXXVIII, 1715. (22) Sent. lib. IV, D. 22; Migne, P. L. CXCH, 1102. (23) Lib. IV Sent., D. 23. (24) Theologicae regulae, rcg. 113; Migne, P. L. OCX, 681. (25) In IV, D. 23, art. 21. DE ITERATIONE IN EODEM MORTIS PERICULO 209 7° S. Bonaventura, iuxta suam opinionem de effectu principali extremae unctionis, asserit, eam conferendam esse in extremo periculo, quod nequeat diu durare, sed mox vel mortem adducat vel excipiatur ab aliqua remissione intensionis morbi; sequente iterum aggravation®, «quia venialia iterum redire possunt et iterum infirmitas corporalis aggravatur, potest et debet sacramen­ tum unctionis iterari » (20). 8° S. Thomas quaerit: «Utrum in eadem infirmitate (extrema unctio) debeat iterari». Ita ratiocinatur: «Ad secundum sic proceditur. Videtur quod in eadem infirmitate non debeat iterari. Quia uni morbo non debetur nisi una medicina. Sed hoc sacramentum est quaedam spi­ ritualis medicina. Ergo contra unum morbum non debet iterari. Prae­ terea, secundum hoc posset aliquis infirmus tota die inungi, si in eodem morbo posset iterari unctio; quod est absurdum». Et respondet : « Sed contra est, quod aliquando morbus diu durat post sacramenti perceptionem, et sic reliquiae peccatorum contrahuntur, contra quas principaliter hoc sacramentum datur. Ergo debet iterari... Dicendum quod hoc sacramentum non respicit tantum infirmitatem, sed etiam infirmitatis statum ; quia non debet dari nisi infirmis, qui se­ cundum humanam aestimationem videntur morti appropinquare. Quae­ dam autem infirmitates non sunt diuturnae: unde si in eis datur hoc sacramentum tunc quando homo ad statum illum pervenit quod sit in periculo mortis, non recedit a statu illo, nisi infirmitate curata; et ita non debet iterum inungi; sed si recidivum patiatur, erit alia infir­ mitas, et poterit fieri alia inunctio. Quaedam vero sunt aegritudines diuturnae, ut hectica, hydropisis et huiusmodi, et in talibus non debet fieri inunctio, nisi quando videntur perducere ad periculum mortis; ot si homo illum articulum evadat eadem infirmitate duranto, et iterum ad similem statum per illam aegritudinem reducatur, iterum po­ test inungi, quia iam quasi est alius infirmitatis status, quamvis non sit alia infirmitas simpliciter. Et per hoc patet solutio ad obiecta » (27). Igitur Angelicus admittit vel saltem admittere Addetur, sacramenti efficaciam permanentem non impedire valorem novae inunctionis, cum ipso permittat, ut cum aegrotus iterum adducitur in periculum pro­ pinquae mortis, donuo iuvari possit sacramento extremae unctionis. 305. 2. Scholastici posteriores, qui floruerunt ante Concilium Tridentinum, fero omnes sequuntur vel £. Albcrtum ΛΛ, vel Bonaventuram, vel S. Thomam. (20) Iu IV, D. 23, art. 2, q. 2. (27) Suppi., q. 33, art. 2. __ Cappello, De Sacramenti», III. 21Ô CAPUT VII. - ARTICULUS ft. 306. 3. Doctores post Concilium Trid. florentes dividi possunt in quadruplicem classem. Alii expresse propugnant iterabilitatem extremae unctionis duranto eodem periculo. Multi defendunt eius iterabilitatem ex antiqua disciplina illud mi­ nistrandi per septem continuos dies. Plures referunt antiquam praxim eamque improbare non audent. Non pauci auctores, praesertim moralistae, docent, presbyteros non debere esso nimis anxios in extrema unctione iteranda, praxim an­ tiquam in memoriam revocantes. Domum alii docent, sacramentum in eodem mortis periculo ite­ rari non posse secundum vigentem disciplinam, quin de quaestione dogmatica seu speculativa sermonem faciant, ita ut a quaestione de valore iterati sacramenti abstrahant omnino. 1° Propugnant expresse iterabilitatem: Menardus, Martène, luénin, Launoi, Drouven, Catalanus, Pellicia, Binterim, Heinrich, Pouget, aliiquo (28). 2° Defendunt iterabilitatem extremae unctionis ex antiqua disci­ plina, v. g. Tournely (29), Wirceburgenses (30). Tamburini, contra, negat valide iterari posse (31). 3° Referunt praxim antiquam eamque non improbant, v. g. Billuart (32), Schanz (33), Gerbert (34). 4° Praxim antiquam in memoriam revocant, sacerdotes adhortantes, ne sint nimis anxii in extrema unctione iteranda. Ita v. g. Bene­ dictus XIV, cuius verba supra (n. 284) retulimus. Item S. Alphonsus docet: «Secus vero ait... Benedictus XIV (de nobis optime meritus) si dubitetur, an revera morbi status mutatus sit; tunc enim dicit ex­ pedire ad sacramenti iterationem propendere, eo quod haec sit uni(28) Mcnardus, In notis ad librum sacramentorum S. Clregorii (Mignc, P. L. I.XXVIII, 523); Martène, De antiq. Ecclesiae ritibus, 1, p. 832 s.; luènin, Comment, histor. et dogmaticus de sacramentis, dissert. VII, q. 9, c. I; Launoi, Opera omnia, t. I, p. 518 ss.; Drouven, De re sacramenlaria, lib. \ II, q. 5, cap. 2; Catalanus, Rituale Romanum perpetuis commentariis exor­ natum. dc sacram, extremae unctionis, tit. V, cap. 1, § 1, n. 11; Pellicia, De christ. Ecclesiae politia, t. II, lib. 6, sect. 2, cap. 3, S 2; Binterim, Denkunirdigkeiten, 6, B. 3, T. 3, K., § 9; Hein­ rich, Lehrbuch der kath. Dogmatik etc., p. 773; Pouget, Institutiones catholicae in modum catechcscos, cap. VI, § 3. (29) De sacram. extremae unctionis, quaest. ult., art. 2. (30) De e-xlrema unctione, cap. 2, art. 3. . Tournely (l. c. n. 31) ait: «Unde quod dicit Hcnno (p. 37 1) Iteratum in eodem morbo sa­ cramentum, ex communi Doctorum sententia irritum (ore, nequidem meretur confutari ». (31) Lib. VI, dc extrema unet., cap. 2, § 6, u. 1. (32) Dc extrema unctione, dissert, unica, art. 7. (33) Dic Lehre von den Sakramentcn, p. 6C1 s. (34) Principia theologiae sacramentalis, cap. 6, § 78. ZS DE ITERATIONE IN EODEM MORTIS PERICULO 211 formior veteri Ecclesiae consuetudini, et per earn novum spirituale sub­ sidium infirmo obveniat » (35). 5° Non pauci Doctores silent de hac quaestione, praxim Ecclesiae semel dumtaxat ministrandi extremam unctionem in eadem infirmitate eodemquo mortis periculo simpliciter enuntiantes. Tta Coninck (36), Castropalao (37), Diana (38), Elbel (39), Suarez (40), etc. 307. Quid sentiant moderni theologi et moralistae. — 1. Multi vi­ gentem disciplinam enuntiant, nullum de valida aut invalida iteratione sacramenti in eodem mortis periculo indicium ferentes. Ita v. g. Fer­ iores, Génicot, Noldin, Ubach, Pesch, De Augustinis et alii (41). 2. Pauci affirmant, extremam unctionem in praefata hypothesi valide conferri. Vermeersch ait: «Itaque iteratio istius sacramenti in eodem peri­ culo, etsi graviter prohibita, non tamen invalida videtur (42). 3. Plerique aut explicite aut implicite docent, sacramentum in eodem periculo invalide ministrari. Ita D’Annibale, Straub, Del Val, Van Noort, Lercher, Rath, Billot, Gennaro, Prümmer, Otten, etc. (43). 308. Doctrina tenenda. — Ex iis quae late tradidimus conclusio ista sponte consequitur: 1° Communior sententia est, sacramentum extremae unctionis valide in eadem infirmitate eodemque mortis periculo iterari non posse. 2° Haec sententia certa dici nequit, cum nullum argumentum in eius favorem adductum, sit peremptorium ac decisivum. Huc spectant quae alibi dicta sunt (n. 302). Praeterea, ut clarius liqueat, praedictam sententiam certam dici non posse, deficiente authentica R. Pontificis declaratione, id animadver­ tas) Lib. VI. n. 715. (36) De sacramentis, disp. 19, dub. 8. (37) De sacramentis, tract. 26, punch 6, n. 17. (38) Tract. IV, dc sacram, extremae unctionis, resol. 40. (39) Thcol. mor., P. VIII, dc sacramentis, confer. 10, n. 231. (40) Disp. 40, sect. 4, n. G. (11) Ferreros, Compendium thcol. mnr., II, n. 816; Génicot, Institutiones thcol. moralis. II, n. 423; Noldin, Summa thcol. mor., III, n. 162; Pesch, VU, n. 558; De Augustinis, II, dc extrema unctione, art. 7. (12) Thcol. mor., III, n. 666. (13) D’Annibule, III, η. 117; Straub, Dr Ecclesia, Π, η. 921 88.; Del Val, Sacra theologia dogmatico, Hl, art. 1, η. II; Van Noort, IV, n. ISI; Lercher, Institutiones theologiae dogma­ ticae, IV, n. 503; Rath, op. cil., n. 57; Billot, Dc Ecclesiae sacramentis, II, th. XXVII; Gen­ naro, Elementa thcol. mnr., V, n. 1030; Priimmcr, Manuale thcol. mor.. Ill, n. 582; Otten, VI, n. 318, qui ait: · Defendi vix posse videtur sententia quam proponit P. Kern, nempe extremam unctionem, spectato eius valore, in eadem infirmitate etiam manente eodem mortis periculo saepius conferri posse ». 212 CAPÜT νπ. - ARTICULUS π. tondum censemus. Genoratim Doctores, qui tonent sacramentum ex­ tremae unctionis invalide iterari in eodem mortis periculo, hoc dedu­ cunt ex fine seu effectu sacramenti. Billot ait: - Repugnat repeti sacramentum, quando proximus eius effe­ ctus iam existât, qui nec augeri potest nec numero multiplicari... Titulus ad gratiam ratione infirmitatis corporalis inducitur, cum infirmus qua talis su­ biectum existât huius sacramenti... Ergo tamdiu manet, quamdiu eadem ma­ net infirmitas, sed non protrahitur ultra n (44). Item Priimnier: « Iteratio extremae unctionis non potest fieri (valide et licite) in eadem infirmitate et in eodem mortis periculo, quia efficacia huius sacramenti tamdiu durat, quamdiu remanet idem mortis periculum, pro quo fuit collatum » (45). Pariter Van Noort, Lercher, Gennaro aliique docent, valide iterari non posse, iisdem fere verbis, scii. « quia effectus immediatus seu titulus appellans gra­ tiam perdurat », vel quia sacramenti efficacia tamdiu perseverat, quamdiu idem mortis periculum durat » (46). Quamvis argumentum hoc sit procul dubio ceteris validius, tamen certum atque omnino concludens dici nequit. Porro si argumentum non est certum ac dccisivum, profecto ne ipsa quidem conclusio inde deducta potest dici certi atque indubitata. Ex eo quod efficacia sacramenti tamdiu durat quamdiu manet idem periculum mortis, id unum logice et absolute consequitur, nempe nullam esse necessitatem iterandi sacramentum; sed necessario et abso­ lute minime consequitur, sacramentum in tali casu invalide conferri. Dicitur: Proximus effectus extremae unctionis «nec augeri potest nec numero multiplicari >·. Id supponitur a patronis istius sententiae, et quidem ut certum. Sed re vera est ne id omnino certum theologice atque ut talo indubiis argumentis comprobatum? V. g. effectus sacramenti poenitentiae est remissio peccatorum per infusionem gratiae sanctifi­ cantis simulque collatio gratiae sacramentalis. Porro, licet iam peccata sint deleta et obtenta gratia sacramentalis, nonno sacramentum poeni­ tentiae potest iterum valido conferri? Ceterum ipse Suarez docet, effectum sacramenti tamdiu duraro quamdiu manet infirmitas, et nihilominus inde nullatenus concludit, in­ valide iterari sacramentum in eadem infirmitate et in eodem mortis periculo (47). I Ubi agitur de valore sacramentorum, voluntas Christi Domini, qui ea instituit, attendenda ost eaquo ox S. Scriptura ot Tradit tone eruenda, per Ecclesiae infallibile magisterium nobis manifestata. (4 4) (45) (46) (47) De Ecclesiae sacramentis, II, th. XXVII. Manuale theol, mor.t III, n. 582. Van Noort, IV, n. 184; Lercher, IV, n. 503; Gennaro, V, n. 1030. Disp. 49, sect. 4, n. 6. _ DE REVIVISCENTIA EXTREMAE UNCTIONIS 213 Haec dicta sint, ut status quaestionis perspicue et solide exponatur ot variae sententiae oarumque argumenta accurate enuntientur. 309. 3. In praxi istae regulae opportune videntur: a) In nova infirmitate periculosa, nempe si aegrotus ex morbo periculoso convaluit et in alium item periculosum incidit, sacramentum iterari potest ac debet. b) In eodem morbo, si aegrotus saltem probabiliter convaluit e mortis periculo, et in aliud periculum mortis incidit, ut in phthisi vel cardiaca infirmitate, sacramentum iterari potest. c) In eadem infirmitate, quando certo idem periculum mortis perdurat, sacramentum iterari nequit; si mortis periculum augetur, ac­ cedente novo morbo, non ideo habetur novum periculum mortis, sed idem perseverat, ideoquo iteratio vetatur. d) In dubio an infirmus o periculoso morbo convaluerit necne, exsistente periculo mortis, sacramentum iterari potest (48). e) Post aliquot menses, si forte infirmitas perseveret, sacramen­ tum, saltem probabiliter, et valido et licite iterari potest; nam post diuturnum tempus rationabiliter dubitari potest utrum aegrotus ex infirmitate periculosa convaluerit necne, ideoquo non obstat can. 940, § 2. Facilius admittenda sacramenti iteratio ubi agitur de mortis periculo ox senio, quod natura sua permanet et augetur. Akticulus III. De reviviscentia extremae unctionis. 310. An sacramentum extremae unctionis reviviscat. — 1. Com­ munior ot probabilior sententia est, nobis aliisque certa, hoc sacra­ mentum, cum obice susceptum, remoto obice, reviviscere, quia remanet titulus exigit i vus gratiae, non solum sanctificantis, sed imprimis gratiae alloviantis seu confortantis (1). 2. Hoc supponit sacramentum extremae unctionis ita interdum ministrari, ut sit quidem validum, sed informe, quatenus infructuose recipiatur ob aliquem obicem in subiocto existontom. (48) Cfr. Noldin, III, n. 447; Oougnard» op. cit., p. 80; Wiselstcin, Dc iteratione extremae unctionis, in Revue ecclésiastique de Liège., 1935-1936, p. IIS ss. (1) Billot, Dc Ecclesiae sacramentis, II, th. XXVII; Van Noort, IV, η. 183; lærchor, IV, η. 210; Kern, op. cit., p. 373 ss. 214 CAPUT VII. - ARTICULUS III. 3. Qui ox. gr. rationis usu destitutus et habitualitor tantum do mortalibus attritus, extremam unctionem recipit, obtinet quidem iustificationem, non tamen remissionem venialium nec alloviatiouom nec alios fructus. Qui no do mortalibus quidem sufficientem habet attritionem, impedi, mentum ponit quoad omnes effectus, quia sacra unctio rite suscepta confert gratiam sanctificantem et hac mediante auxilia infirmo qua tali convenientia. Proinde si, deficiente debita attritione, gratia sanctificans non obtinetur, no alii quidem effectus huius sacramenti producuntur. 4. Obox impediens offectum sacramenti est fictio. Haec autem est formalis vel materialis. Prior adest, si homo deliberato se non disponit ad gratiam obtinendam, si non elicit dolorem de culpis letalibus, quem scit osso necessarium, nempe si recipit sacrilege sacramentum. Altera habetur, quando dispositio necessaria ad gratiam consequendam prae­ termittitur sine culpa; quod, in ordine ad hoc sacramentum, praecipuo in iis facile accidit, qui usu rationis destituti illud suscipiunt. 311. 5. Sive fictio sit materialis tantum sive formalis, sacramentum extremae unctionis, dummodo ceterae conditiones adsint, imprimis in­ tentio sublecti, valide confertur. Nam moralis subiocti dispositio ad valorem nullius sacramenti requiritur, nisi Poenitentiae, cuius essentiam ingrediuntur actus poonitentis (2). Praeterea, si deficiens dispositio sa­ cramentum hoc redderet nullum, esset repetendum statim ac aegrotus suppleret defectum. 6. Sacramentum hoc, cum obice peccati mortalis non retractati susceptum, reviviscit seu gratiam cum iure proximo ad alios offectus inducit eo momento, quo fictio removetur et debita dispositio ponitur. Sane valida administratio ritus sacramentalis semper aliquid producit in subiecto; secus non esset differentia inter sacramentum valide et invalide collatum. Atqui id, quod sacramentum causât in aegroto ficte suscipiente, ne­ quit esse nisi titulus ad gratiam sanctificantem cum iure ad alios effectus. Iste aegrotus actu nullum fructum sacramentalem percipit, cum non praestet ne­ cessariam dispositionem moralem; sed eo momento, quo hanc supplet, conse­ quitur statim iustificationcm, confortationem ceterosque effectus secundarios perinde ac si tunc primum extremam unctionem reciperet. 8uarcz recte animadvertit: « Quamvis hoc sacramentum non imprimat characterem, nec sit omnino initerabile, haec tamen necessaria non sunt ad habendum effectum recedente fictione...; sufficit enim ut sacramentum hoc in eodem morbo et in eodem statu eius iterari non possit, ut expediat ha­ bere suum effectum recedente fictione. Maxime si contingat sacramentum (2) Cir. Cappello, De Poenitentia, n. 01. DE REVIVISCENTIA EXTREMAE UNCTIONIS 215 hoc Rino attritione recipi, et postea durante eadem morbi vi contritionem haberi; non enim debet tunc homo privari ope huius sacramenti, alioqui de­ beret illud recipere; cur enim privaretur et sacramento et fructu sacramenti, cum alioqui nullum videatur esse essentiale impedimentum ad tale sacra­ mentum iterandum?»· (3). 312. Hinc sequitur, extremam unctionem in praxi numquam mi­ nistrandam esso sub conditione: si dispositus es. Nam si haec conditio ponitur et subiectum reapse est indispositum, licet materialiter tantum, sacramentum nullum officitur, ita ut, si postea aegrotus defectum cor­ rigat, nullum fructum huius salutaris sacramenti consequatur. 313. Quandonam reviviscat hoc sacramentum. — 1. Card. De Lugo asserit, extremam unctionem suam efficaciam extendere ultra mortem, sed tantum quoad remissionem culparum venialium. «Fatemur, inquit, ablato obice post mortem, ad remissionem venialium praeteritorum per eorum debitam retractationem, poni effectum remissionis culpae virtute etiam sacramenti extremae unctionis » (4). Suarez censet probabiliter, virtutem sacramenti extendi ultra re­ cuperatam sanitatem, sed tantum pro inducenda gratia sanctificante (5). Eandem sententiam profitent ur Dicastillo, SylvesterMaurus et quidam alii. Sed haec opinio non videtur admittenda. Nam quicumque est in­ capax accipiendi gratiam qua alie viat i vam illius debilitatis spiritualis, quae ex gravi morbo producitur, nullum fructum nostri sacramenti per­ cipere potest. Sanus autem est prorsus incapax illius alleviationis spi­ ritualis, quae est effectus principalis extremae unctionis. Titulus oxigitivus gratiae tamdiu manet, quamdiu durat infirmitas. Quare necesse est, ut obex amoveatur adhuc perdurante titulo, scii, durante eodem mortis periculo ex morbo. 314. 2. Quomodo obex amovetur? 1° Si fictio erat materialis tantum, nec novum peccatum letale postea commissum fuit, sufficit ut aegrotus praestet id, quod per se ante susceptionem huius sacramenti erat praestandum; nullum enim alium obicem habet, nisi defectum dispositionis ab initio necessariae. 2° Si fictio erat quidem materialis tantum, sed gravis culpa post susceptum sacramentum patrata fuit, requiritur vel absolutio sacrainentalis vel contritio perfecta. Nam peccatum commissum post su­ sceptam extremam unctionem, huius virtute nequit deleri; unum autem peccatum mortale sino aliis nequit deleri. (3) Dlsp. 41, sect. 1, n. 23. (1) De sacramentis in genere, disp. 9, sect. d. (5) Dlsp» 41, sect. 1, n. 24. 216 CAPUT Vin. - ARTICULUS T. Proinde requiritur tum remotio obicis, qui impediebat ne sacra­ mentum statim suam efficaciam exerceret, tum remotio peccati novi, quod tolli nequit nisi per sacramentum poenitentiae aut per contri­ tionem perfectam. 3° Si fictio erat formalis, absolutio sacramontalis vel contritio perfecta necessaria omnino est, sive post extremam unctionem peccatum letale iterum commissum fuerit sive non. Nam ipsum sacrilegium, quo infirmus se inquinavit, dum sacramentum hoc recipiebat, est grave peccatum, ad cuius remissionem non extenditur efficacia extremae un­ ctionis, cuius proinde remissio obtinenda est per alia media iustificationis. Qui vero per sacramentum poenitentiae vel per contritionem per­ fectam auferunt obicem, gratiam sanctificantem ex duplici fonte ideoque auctam hauriunt (6). CAPUT VIII. DE LOCO, TEMPORE ET CAEREMONIIS EXTREMAE UNCTIONIS Articulus I. De loco et tempore extremae unctionis. 315. Locus. — 1. Hic mundus ac decens, quant um fieri potest esse debet, cum sancta sancte tractanda sint. In casu necessitatis nihil vetat quominus sacramentum extremae unctionis ministretur etiam in loco minus decenti, v. g. in via, in platea etc. Tunc extrema necessitas excusat profecto, puta si quis ex infortunio aut repentino morbo versetur in articulo mortis aut mors apparens iam supervenerit. 2. Hilualc Horn. haec habet: · Sacerdos sacramentum extremae unctionis ministraturus, quatenus fieri poterit, parari curet apud infirmum mensam mappa candida coopertam, itemque vas, in quo sit bombacium, seu quid simile in sex globulos distinctum, ad abstergendas partes inunctas; medullam panis ad detergendos digitos; et aquam ad abluendae sacerdotis manus; ceream item (6) Cfr. Kern, op. cU., pag. 378. de ritibus et caeremoniis extremae unctionis 217 candelam, quae deinde accensa ipsi ungenti lumen praebeat. Denique operam dabit, ut quanta poterit munditia ac nitore hoc sacramentum ministretur» (1). 316. Tempus. — 1. Urgento mortis periculo sacramentum extremae unctionis quovis tempore potest ministrari, scii, quavis die et hora. 2. Quantum fieri potest, melius est ut conferatur tempore diurno, potius quam nocturno, nisi necessitas aliavo iusta causa aliud postulet; tunc enim accuratius servari poterunt caeremoniae, de quibus infra (n. 318). Id tamen no sub levi quidem obligat, etsi nulla adsit peculiaris causa excusans. 3. Do ordine servando in sacramentis suscipiendis, seu de relatione inter extremam unctionem ot sacramenta poonitentiae et Eucharistiae, vide n. 88. S. R. C. declaravit moniales Cistercienses, in periculo mortis constitutas, prius extremam unctionem, dein Viaticum recipere posse secundum proprii Ordinis Rituale (2). Quod valet etiam pro aliis religiosis utriusque sexus, si peculiari Rituali legitime approbato utantur. Abticulus H. De ritibus et caeremoniis extremae unctionis. 317. Ritus et caeremoniae in genere. — 1. Imprimis huc spectant quao alibi diximus do unctionibus ot precibus etc. (nn. 79, 87). 318. 2. Rituale Rom. haec statuit: «Convocatis clericis seu mi­ nistris, vel saltem uno clerico, qui crucem sine hasta, aquam bene­ dictam cum aspersorio, ot librum Ritualem deferat, ipse parochus de­ center accipit vas sacri olei infirmorum sacculo serico violacei coloris inclusum, illudque cauto deferat, ne offundi possit. Quod si longius iter peragendum, aut etiam equitandum sit, vel alias adsit periculum ef­ fusionis, vas olei sacculo, aut bursa inclusum, ut dictum est, ad collum appendat, ut commodius et securius perferat. Praecedat autem sine sonitu campanulae. « Cum perventum fuerit ad locum, ubi iacot infirmus, sacerdos in­ trans cubiculum, dicit: Pax huic domui. Et omnibus habitantibus in ea. (1) Tit. V, cap. 2, n. 1. (2) S. H. C., Sanctimonialium Ordinis Cisterclcnsis, S mart. 1S79; Décréta auth., u. 31S6. 218 CAPUT VIH. - ARTICULUS IL « Deinde deposito oleo super mensam, superpelliceo stolaque vio­ lacea indutus, aegroto crucem pie deosculandam porrigit: mox in modum crucis aqua benedicta eum ot cubiculum ot circumstantes aspergit, dicens Antiphonam : Asperges me, Domine, etc. Quod si aegrotus velit confiteri, audiat illum, et absolvat. Deinde piis verbis illum con­ soletur et de huius sacramenti vi atque efficacia, si tempus ferat, bre­ viter admoneat; et quantum opus sit, eius animam confirmet, et in spem erigat vitae aeternae. «Postea dicit: Adiutorium nostrum, etc. cum tribus orationibus: Introeat, Domine lesu Christe... Oremus et deprecemur... Exaudi nos, etc. « Quae orationes, si tempus non patiatur, ex parte vel in totum poterunt omitti. Tum do more facta confessione generali, latino vel vulgari sermone, sacerdos dicit in singulari numero: Misereatur tui, etc., Indulgentiam... tuorum tribuat tibi, etc. «Antequam parochus incipiat ungere infirmum, moneat astantes, ut pro illo orent, et, ubi commodum sit, pro loco et tempore et astan­ tium numero vel qualitate, recitent septem psalmos poenitontiales cum Litaniis Sanctorum vel alias preces, dum ipse unctionis sacra­ mentum administrat. Mox, extensa manu dextera super caput infirmi dicit: In nomine, etc. « Deinde, intincto pollice in oleo sancto, in modum crucis ungit infirmum in partibus hic subscriptis, aptando proprio loco verba formae in hunc modum: (ad oculos) Per istam sanctam unctionem, etc. « Minister vero, si est in sacris vel ipsemet sacerdos, post quam­ libet unctionem, tergat loca inuncta novo globulo bombacii vel rei similis, eumque in vase mundo reponat, et ad ecclesiam postea deferat, comburat cineresque proiiciat in sacrarium. « Quibus (unctionibus) omnibus peractis, sacerdos pollicem tricat cum medulla panis, manus lavat linteoque abstergit; aqua voro lo­ tionis cum pano, suo tempore, mittatur in sacrarium, vel, si hoc desit, in ignem. Deinde dicit: Kyrie eleison, etc. « Ad extremum, pro personae qualitate, salutaria monita breviter praebere poterit, quibus infirmus ad moriendum in Domino confirmetur et ad fugandas daemonum tentationes roboretur. « Denique aquam benedictam et crucem, nisi aliam habeat, coram eo relinquat, ut illam frequenter aspiciat, et pro sua devotione osculetur et amplectatur » (1). 319. Praestat referre quae leguntur in antiquo Rituali Romano: « Quoniam autem huiusmodi forma variis verbis traditur in di­ ti) Tit. V, cap. 2, nn. 2-11. DE RITIBUS ET CAEREMONIIS EXTREMAE UNCTIONIS 219 versis Ecclesiis, etiam praemittendo verba indicativa et subiungendo doprecativa, unaquaeque Ecclesia suam potest retinere formam, modo semper adhibeantur verba doprecativa; ut Ungo hos oculos oleo san­ ctificato, in nomine Patris f et Filii f et Spiritus Sancti f, et postea se­ quitur: Per istam unctionem et suam piissimam misericordiam etc. « Ceterum apud sanctam Romanam Ecclesiam unam tantum in hoc sacramento deprecandi formulam traditam, et passim in Italia ot toto orbe receptam osse compertissimum et exploratissimum est, quae pauculis quibusdam vocibus immutatis, eundem tamen sensum duobus modis exprimentibus, profertur; quorum alter est ad oculos « Per istam sanctam unctionem et suam piissimam misericordiam parcat vel indulgeat tibi Dominus quidquid oculorum vitio deliquisti. Ad aures, quidquid aurium vitio deliquisti. Ad nares, quidquid narium vitio deliquisti. Ad os, quidquid linguae vel oris vitio deliquisti. A d manus, quidquid tactus vitio deliquisti. Ad pedes, quidquid incessus vitio deliquisti. Ad lumbos, quidquid lumborum aut carnis vitio deliquisti. « Alter vero modus est priori similis, licet paucis in verbis dissi­ milis, videlicet Ad oculos «Per istam sanctam unctionem et suam piissimam misericordiam indulgeat tibi Dominus quidquid deliquisti per visum, et sic in reliquis, variando per, sen sus. « Quare et in huius sacramenti exhibitione praedicta forma se­ cundum ritum Romanae Ecclesiae alterutro modo servanda est, aut ut hic ponitur, sicut ot apud alias Ecclesias propria, si deprecativa etiam verba continet, servari potest. « Quod autem apud aliquos immutentur aliqua verba, ut pro indulgeat tibi Deus dicatur parcat, vel remittat, vel dimittat, aut ignoscat (quod magis latino diceretur), aut sanet quidquid deliquisti, aut com­ misisti, non variat essentiam; sed quoniam nulla fit sententiae immu­ tatio, constat eandem ab omnibus formam religiose servari ·> (2). 320. Vestes sacrae, lumen et ministri. — 1. Sacerdos in extrema unctione ministranda uti debet superpelliceo ot stola violacei coloris. (2) Rituale Sacramentorum Romanum Grcgorii Papac XIII Pontlf. Max. Jussu editum, Romae, 1584, de administra!tone sacramenti extremae, unctionis, pag. 325. Cfr. etiam Chardon, Histoire des sacrements, appendice du traité do l’extrême-onction; Migno, Cursus theol., XX, 775, es. 220 CAPUT vnr. - ARTICULUS π. Praeterea adhibere debet ministros, vel saltem unum clericum seu mi­ nistrum. Ita ex Rituali Rom. (1. c.). 2. Num haec sub poena peccati requirantur necne, statim decla­ rabitur. 321. Quaenam obligatio servandi caere H Lonias. — 1. Procul dubio caeremoniae proprie dictae, quae huius sacramenti administrationem respiciunt, adamussim servari debent. Huc sano spectat praescriptum can. 733, § 1: «In sacramentis conficiendis, administrandis ac suscipiendis accurato serventur ritus et caeremoniae quae in libris ritualibus ab Ecclesia probatis praeci­ piuntur ». Do precibus vido n. 87. 322. 2. S. E. C. declaravit extremam unctionem administrandam esse cum stola et superpelliceo iuxta Rituale, non obstanto consuetudine contraria (3). Plures censent, extra casum necessitatis, esso grave ministraro hoc sacramentum absque ulla vosto sacra; leve omittere vel stolam vel superpelliceum. At nonnulli dubitant, nec immerito forte, do gravitate obligationis in priori casu. Probabilius nullum est peccatum, si sacramentum mini­ stretur, scandalo et contemptu remoto, sine superpelliceo. Item pro­ babiliter nullum est peccatum, si adhibeatur stola alterius coloris. Omnes concedunt in casu necessitatis omnem abesse culpam, si tempus ita urgeat, ut sacerdos immorari non possit ad sacras vestes praeparandas vel assumendas vel adsit periculum irreverentiae ox parte acatholicorum. Proinde sacramentum hoc ministrari potest occulte sino vestibus sacris et lumine, si ex parte haereticorum aut infidelium adsit peri­ culum sacrilegii (4). Nonnulli veteres theologi docebant, ne in casu quidem necessitatis licere extremam unctionem ministrare sine superpelliceo et stola, quia hoc sacra­ mentum non est stricte necessarium, et reverentia sacramenti praeferenda est cuilibet utilitati privatae. Ita Palaus, Bonacina et quidam alii (5). (3) S. R. C., Gandaven., IS dec. 1826, Secunda foeti species, q. 2; Decreta auth., n. 2650. (4) S. R. C., Vicarious Apostolicus de Dania, 4 febr. 1871, ad T, q. 2; Decreta auth., n. 3234. *5 (5) Palaus, tract. 26, punct. 8, n. 11; Bonacina, De exirem, unet., punct. 6, n. 9. S. Alphonsus (lib. VI, n. 726) refert hanc sententiam, quin approbet vel Improbet. Solum dicit, etiam contrariam sententiam esse probabilem. X Pro illa opinione S. Doctor allegat quoque Sporer et Elbel. Sed hic erprease alteri sen­ tentiae patrocinatur, dicens: « In casu neceesitatls, ubi aegrotus aliud sacramentum non su- DE RITIBUS ET CAEREMONIIS EXTREMAE UNCTIONIS 221 Hodie haec opinio communiter reiicitur a theologis, et iure profecto; ita ut tanquam erronea et iam obsoleta dicenda sit. Sane vestes sacrae non­ nisi ex lege ecclesiastica requiruntur; porro lex ecclesiastica non obligat cum gravi incommodo. Praeterea sacramenta sunt propter homines instituta a Chri­ sto D. Atqui non praesumitur Christum, qui extremam unctionem instituit in subsidium infirmorum in ultimo agone pugnantium, voluisse eos, ne vestes omittantur, tanto bono privari. Demum hoc sacramentum quandoque potest esse necessarium ad salutem aeternam consequendam, ut suo loco diximus (n. 268 88.). Id unum requiritur et sufficit, in casu necessitatis, ut, quantum fieri possit, reverentiae sacramenti consulatur. 3. Inxta plures veniale est, nullum adhibere lumen, extra casum necessitatis. Nobis certum videtur, perspectis verbis Ritualis Rom. (1. c. n. 1), omne peccatum abesse, quia candela ideo accendenda dicitur, ut « ipsi ungenti lumen praebeat ». Proinde si presbyter conferens sa­ cramentum non indiget lumine, nulla videtur necessitas adhibendi candelam, praesertim de rigore praecepti. 323. 4. Omittere porrectionem crucis ab infirmo deosculandae et aspersionem cum aqua benedicta, nullum est peccatum. Expedit tamen ut, quantum fieri possit, id semper fiat, nisi urgeat necessitas. 5. Delatio vasculi olei sacri ad collum, « si longius iter peragendum aut etiam equitandum sit » (6), non est sub poena peccati praescripta. Id unum praecipitur ex ipsa rei natura atque omnino servandum est, scii, ut periculum olïusionis et irreverentiae praecaveatur ac propul­ setur omnino. 6. Oleum sacrum pro extrema unctione non est sollemniter de­ ferendum cum superpelliceo et lanternis ad infirmos (7). 324. Inter alia quaesita, haec quoque S. Oilicio, pro opportuna resolutione, proposita fuere : «17. Nous donnons l’extrême onction à tous les malades que nous cro­ yons en danger, et nous suivons le Rituel. « 18. Nous ne craignons point do donner ce sacrement en présence des hé­ rétiques. C’est une occasion pour nous de leur montrer le chapitre V de Saint Jacques, v. 14. « 19. Nous n’avons quelque fois, en donnant ce sacrement, ni surplis, ni étolo ». scepisset, nec sacerdos ad mantis habet vestes sacras, cyo... non dubitarem esse ministrandam (unctionem) sins vestibus sacris » (l. c., n. 16). Item Sporor potius oppositae sententiae adhaerere videtur (I. c., n. 120). (C) Hit. Hom., tit. V, cap. 2, η. 2. (7) S. R. O., Baren., 28 iun. 1006; Decreta auth., n. 100. 222 CAPUT VIII. - ARTICULUS II. S. Congregatio S. Officii die 11 dec. 1850 reposuit: « Ad 17. Bene se gerere. Ad 18. Tolerandam hanc praxim, dummodo contemptui haereticorum ritua nostri non exponantur. Ad 19. Curent habere, et induant utramque in colla· tione huius sacramenti» (8). S. Congregationi de Prop. Fide sequens dubium propositum fuit: » Se ac· cordare ai missionari la facoltà di amministrare il S. Viatico e 1’estrema uu· zione senza cotta e stola, e coi solo lume della lampada ratione periculi, senza obbligarli a consultare nei casi particolari il Vicario Apostolico »; S. Congregatio die 26 iunii 1820 (Sutchnen.) respondit: « Affirmative, addito quod ipsemet Vi­ carius Ap. communicet petitas facultates missionariis » (9). 325. 7. Quidam negant vel saltem dubitant, utrum sacramentum licite ministrari possit extra lectum. Sed merito Suarez animadvertit: «Hoc nullam habet difficultatem; sine dubio enim licet, si alias vera est infirmitas, quia nec est prohibitum, nec indecens » (10). Usus ministri sive clerici non est de praecepto. Idcirco, etiam extra casum necessitatis, potest sacerdos sacramentum conferre cum ministro laico, ex. gr. cum aedituo ecclesiae, aut sine ministro. Decet tamen ut semper praesto sit, qui munere ministri fungatur. In defectu ministri, licetne mulieri respondere in administratione huius sacramenti? Quidam negant, docentes sacerdotem omnia per seipsum in eius· modi casu facere debere. At si licet mulieri in necessitate respondere sacerdoti ad altare celebranti, cur vetitum illi erit respondere in administratione extre­ mae unctionis? Dicendum, deficiente ministro, mulieri licitum esse respondere. Num eidem mulieri liceat quoque sacerdoti in tali casu porrigere vascu­ lum sacri olei? Quidam, ut supra, negant. Si nequeat sacerdos sibi illud por­ rigere aut in proximo et decenti loco deponere, quia utraque manu impeditus, mulier, modestia et reverentia omnino servata, potest vasculum sacri olei porrigere sacerdoti sacramentum conferenti. 326. 8. Corte morum consilium est, attentis verbis Ritualis Rom. (1. c.), ut astantes, dum sacerdos inungit, recitent psalmos poenitentialos, litanias, etc. Ex antiquissimo Ecclesiae more receptum est, ut sacrae unctioni praemittantur psalmi poenitentiales, Litaniae et aliae preces. Circa tempus, utrum ante an post unctiones etc., magna varietas datur. V. g. iuxta Rituale Parisiense septem psalmi recitari possunt « eundo ad in­ firmum ». Iuxta Rituale Suessionense dicuntur post peractas unctiones; iuxta Nar(8) Collect. S. C. de Prop. Fide, I, n. 1051. (9) Collect. S. C. de Prop. Fide, I, n. 710. (10) Disp. 14, sect. 2, n. 7. J bE RITIBUS ET CAEREMONIIS EXTREMAE UNCTIONIS 223 bonense et Tolosanum interserendi sunt unctionibus; iuxta Aquile iense reci­ tantur ini mediato ante unctiones. Sententia quorundam est, psalmos poenitentiales et litanias omitti non posse sine peccato veniali; item esse veniale, sine lumine deferre oleum sacrum ad infirmum et extremam unctionem ministrare. Tanta varietas opinionum tum apud veteres tum apud recentiores theolo­ gos (11) — quorum alii hanc illam ve omissionem grave dicunt peccatum, alii veniale, alii nullum — manifeste significat, non constare de vera obligatione nec eo minus de eiusdem gravitate. Dolendum profecto, theologos quosdam tam facile tamque imprudenter gravitatem obligationis affirmare! Agitur quippe de vita aeterna obtinenda vel amittenda, de vita vel interitu, de aeternitate gloriae aut cruciatus. 327. 9. Non sufficit, nisi urgeat necessitas, recitare semel Confiteor cum extrema unctio administratur immediate post Viaticum, et imper­ titur benedictio cum indulgentia in articulo mortis (12). Idem declaratum fuit a S. Officio. Nam proposito dubio: «Si l’on peut se tenir au Confiteor récité une fois dans l’administration du St. A’iatiquo et do l’extrême onction données de suite à un malade, et aussi dans l’application de l’indulgence in articulo mortis quand celle-ci a lieu en même temps que l’administration de l’un et de l’autre de ces deux sacrements)); S. Congregatio die 1 sept. 1851 respondit: «Si im­ mineat necessitas conferendi unum post aliud immediate, licere semel in casu ; secus repetatur ». 328. 10. S. Congregationi S. Officii sequens dubium propositum fuit: « Quaeritur (a missionariis in Sinis) utrum omnia sacramentalia in bapti­ smate foeminarum adultarum adhibenda sint. Quaeritur iterum, utrum suffi­ ciat foeminis petentibus tantum extremae unctionis sacramentum conferre. Quaeritur iterum, num etiam petentibus negandum, cum incommoda et peri­ cula christianitatis totius prudenter futura praevidentur. Ratio dubitandi est incredibilis apud Sinas foeminarum modestia, zelus et laudabilis earum ab omni virorum non solum congressu, sed et aspectu et fuga, qua in re, nisi magna adhibeatur a missionariis cautela, scandalum ingens Sinis datur, tota­ que, christianitas evidentissimo periculo posset exponi ». S. Congregatio die 23 mart. 1656 respondendum censuit: «Ex gravi ne­ cessitate proportionata posse omitti quaedam sacramentalia in baptismate foeminarum, ac etiam posse omitti ipsum sacramentum extremae unctionis ». S. Congregatio die 13 nov. 1669 declaravit «decretum S. C. de Prop. Fide latum sub dio 12 sept. a. 1645 secundum tunc exposita in dubiis, esse in (11) Cfr. Suarez, disp. 40, sect. 2, η. 3; S. Alph., lib. VI, η. 727; Elbel, I. e., η. 46; Diana, part. 3, tract. 4, reeol. 178; Barbosa, part. 9, tract. 6, resol. 46; Génicot-Salsmans, II, n. 421 ; Prümmer, ΠΤ, n. 684; Noldin, III, n. 455; Ferrercs, II, n. 840; Vermeersch, Theol. inor., Ill, η. 655. (12) S. C. Indulg., 5 febr. 1811, ad 2. 221 CAPUT Vin. - ARTICULUS It. suo robore, neque per decretum S. C. S. Officii latum sub die 23 mart. 1656 fuisse circumscriptum, sed omnino, secundum quaesita, circumstantias et omnia in dictis dubiis expressa, esse servandum ut iacet, quemadmodum ser­ vandum declaravit decretum S. C. S. Off. latum, ut supra, die 23 mart. 1656, iuxta quaesita, circumstantias et omnia in eis expressa ». 329. 11. Ad certius excitandum poenitentiae motum, alicubi aegrotis ante sacram unctionem olim imponebantur cinis et cilicium ; aut iidem iam uncti super cilicium cineribus consparsum collocabantur; aut supra pectus eorum cinis in formam crucis spargebatur. De huiusmodi more plures libri rituales verba faciunt, ex gr. A?ii> censis, Noviomensis, Rothomagensis, etc. (13). (13) Cfr. Tournely, De extrema unctione, qnaest. ult., art. 2; Chardon, Histoire des sa· crements, chap. 5. APPENDIX / DE IURE ECCLESIAE ORIENTALIS Articulus I. De materia remota et proxima extremae unctionis. 330. Materia remota. — 1. Synodus Ruthenorum Zamosciensis an. 1720 haec habet: «Eius (extremae unctionis) materia est oleum, cuius benedicendi potestatem, multis abhinc annis in Orientali Ecclesia sacerdotibus concessam, praesens Synodus nequaquam adimendam esse existimavit. « Cum autem eiusdem Ecclesiae disciplina praescribat, ut quid­ quid sacri olei post unctionem infirmi superfuerit, comburi debeat, neque ad alios usus adhiberi, aut pro altero infirmo asservari; caveant parochi, ne sibi materia pro sacramento administrando, oleum scilicet olivarum aliquando desit·, graviter ab Episcopo puniendi, si in eo né­ gligentes fuerint. « Consuit tamen Sancta Synodus plures, si eadem in domo simul periculose aegro tavorint, uti etiam grassante peste, sacro eodem oleo inungere licitum esse; ac proinde quemlibet sacerdotem habere debere vasculum vel argenteum vel stanneum, huic dumtaxat usui desti­ natum, in quo illud decenter benedici, et in his tantum casibus retineri possit » (1). 2. Synodus Sciarfensis Syrorum an. 1S88 haec tradit: «Materia sacramenti extremae unctionis est oleum benedictum, quod Episcopus consecrat ordine seu ritu qui dicitur candelae seu lampadis 5l domi­ nica ieiunii quadragesimalis, vel in feria Paschae, ante consecra­ tionem olei catechumenorum... « Vas olei huius sacramenti ab Episcopo consecrati, in loco ec­ clesiae decenti custodiatur, sera clauso, cuius clavis apud rectorem ec(1) Tit. ni. 5 e. 15 — Cai’PBLLO, De Saoramadie, III. 226 APPENDIX. - ARTICÜLÜS I. clesiae deponatur. Aliud vero vasculum quod in ipsa administrationo extremae unctionis adhibetur, sit ex argento, stanno vel cupro, custo­ diatur item in loco ecclesiae segregato, decenti, mundo; non vero in domo parochi, nisi adeo sit remota ab ecclesia, ut iudicio Episcopi id omnino excusari videatur » (2). Igitur apud Syros oleum non a presbyteris, sed ab Episcopo bene­ dicitur. 3. Etiam apud Coptos Aegypti oleum, secundum hodiernam disci­ plinam, benedicitur ab Episcopo, non autem a presbyteris. Nam Sy­ nodus Alexandrina Coptorum an. 1898 haec habet: «Sacramenti ex­ tremae unctionis materia est oleum benedictum: nam unctio aptissimo Spiritus Sancti gratiam, qua invisibiliter anima aegrotantis inungitur, repraesentat... Cimi difficile sit iuxta hunc ritum invenire septem sacer­ dotes qui perficiant benedictionem olei infirmorum toties quoties ungen­ dus est aliquis infirmus, ideo Patres nostri voluerunt benedictionem olei infirmorum Summo sacerdoti reservatam esse. Quamobrem eam peragat quotannis inCoenaDomini post benedictionem olei catechumenorum»(3). Penes Coptos Abissiniac oleum consecratur ab Episcopo. 4. Concilium primum provinciale Rumenorum an. 1872 ait: «Ma­ teria extremae unctionis est oleum olivarum, iuxta Ecclesiae graecae consuetudinem a presbyteris benedictum » (4). 5. Eadem disciplina viget etiam apud alias Ecclesias ritus graeci, nimirum penes Bulgares, Melchitas et Graecos puros. Huc spectat sane, generatim lo­ quendo, quae de Ecclesia graeca tradit Papp-Szilàgy: «Materia sacramenti extremae unctionis est oleum olivarum, per presbyteros hoc sacramentum conferentes eadem occasione benedici solitum, dum quilibet presbyter orationem benedictionis olei recitat » (5). Apud Melchitas mos iampridem receptus est, saltem alicubi, ut sacramen­ tum extremae unctionis ministretur per oleum sive a presbyteris benedictum singulis vicibus sive ab Episcopo consecratum. 331. 6. Synodus Libanensis Maronilarum an. 1736, in forma spe­ cifica a Benedicto XIV approbata, haec habet: «Materia huius sacra­ menti est oleum ex olivarum baccis eductum, cuius benedicendi potestas primario et principaliter penes Episcopum residet, et ab hoc in Ec­ clesia occidentali una cum aliis oleis benedicitur quotannis feria V in Coena Domini; per delegationem vero oleum infirmorum presbyteri simplices consecrant in Ecclesia orientali... 2H (2) (3) (4) (5) Cap. V» art. 8» nn. 3 ct 5. Sect. II, part. 2, art. 6. Tit. V, cap. 6. Op. ctt., n. 79. '^4· DE MATERIA REMOTA ET PROXIMA EXTREMAE ÜXCT. 227 « Quum vero tam in ritu graeco quam in syriaco nostro usus an­ tiquus invaluerit, ut non solum a sacerdote in ipsa sacramenti extremae unctionis administratione benedicatur oleum infirmorum, sed etiam idem oleum ab Episcopo semel in anno, in foria V maioris hebdomadae, una cum chrismate sollemniter consecretur; ideo utrumque ritum re­ tineri permittimus; et sacerdotibus quidem illud oleum benedicendi potestatem confirmamus, in eo casu, quo benedictum ab Episcopo oleum propter frequentem illius usum deficere contigerit; at vero ubi adest oleum ab Episcopo consecratum, districte praecipimus simplicibus pre­ sbyteris, ut illo in infirmorum unctione utantur, nec novum ipsi con­ secrare audeant: eosdem presbyteros etiam adhortantes, ut si quando oleum ab Episcopo benedictum adsit quidem, sed non in ea quantitate, quae sacramentali functioni sufficiat, tunc ipsis liceat modicum oleum non consecratum admiscere, dummodo tamen hoc sit in minori quan­ titate, quam oleum consecratum. « Quum autem eiusdem orientalis Ecclesiae disciplina praescribat, ut quidquid sacri olei a presbyteris benedicti post unctionem infirmi superfuerit, comburi debeat, neque ad alios usus adhiberi, aut pro altero infirmo asservari; id accurate a parochis observandum iniunginius, ita tamen, ut illos simul moneamus, ut diligentissime advertant, ne sibi materia pro sacramento administrando, oleum scilicet olivarum aliquando desit, neve ob repentinos infirmorum casus, ob ipsorum negligentiam contingat, ut oleum benedicere et' infirmum inungere ob an­ gustiam temporis non possint: graviter ab Episcopo puniendi, si quid horum acciderit. « Quare pro fortuitis huiusmodi casibus debent semper habere oleum ab Episcopo benedictum; quod, ut supra de chrismate diximus, renovandum quotannis iubemus, veteri primis diebus post novi conse­ crationem combusto, cineribusque in sacrarium reconditis. « Hoc autem oleum ab Episcopo benedictum, statuimus, nec ab alienis Episcopis accipiendum, nec alienae paroeciae sacerdotibus a parochis dandum, sub poena suspensionis ipso facto. Episcopo autem, seu eius delegato, sacrorum oleorum huiusmodi dispensatori, man­ damus, ut in eius dispensatione maximam diligentiam et curam adhibeat, ut scilicet nomina, dies, mensis et annus distincte per ipsum referantur in librum ad id bene compactum; nec nisi parochis ecclesiarum suae dioecesis vel rectoribus aut sacrist is monasteriorum tam monachorum quam monialium tradatur. « Vasculum, in quo oleum a sacerdote est benedicendum, debet esse ar­ genteum vel stanneum. Idem dicendum de vasculo olei ab Episcopo benedicti, quod in ecclesia in loco nitido et decenter ornato condendum est in capsula, quae sit clausa peculiari clave, et hanc solus parochus seu ecclesiae rector apud 228 APPENDIX. - ARTICULUS I. se habeat; ne autem cum oleo chrismatis confundatur, vel in loco distincto sit, vel inscriptionem particularem superpositam habeat » (6). • 332. 7. Apud Chaldaeos presbyteri possunt benedicere oleum coquo sacramentum extremae unctionis conferre. Sed iamdiu more receptum est, ut sacramentum ministretur vel saltem ministrari possit oleo non singulis vicibus per presbyteros benedicendo, sed consecrato a Pa­ triarcha vel ab Episcopo. 8. Penes Malabaricos oleum consecrari solet ab Episcopo. Num presbyteri careant potestate benedicendi, disputatur. Adsunt rationes dubitandi complures eaequo non leves. 333. 9. Apud Armenos oleum benedicitur a Patriarcha. Concilium nationale Armenorum an. 1911 statuit: «Materia huius sacramenti est simplex olivarum oleum a Patriarcha benedictum feria quinta in Coena Domini. Singulis annis ab Episcopo petatur et religiose custodiatur in ecclesia vasculo decenti; nemini vero, sive parocho sive coadiutori, domi liceat illud asservare. Quod si adsit necessitatis casus, et parochi domus longe distet ab ecclesia, recte apud se parochus re­ tineat, modo de tuta ac decento eiusdem custodia cautum sit » (7). Quidam censent, ad valorem sacramenti requiri, ut oleum a Patriarcha, non autem ab Episcopo, benedictum fuerit. Haec opinio quavis caret probabilitate. Proinde certum est, oleum ab Episcopo benedictum esse materiam calidam sacramenti extremae unctionis, et etiam licitam, quoties adsit iusta causa, v. g. si propter loci distantiam ne­ queat oleum a Patriarcha benedictum haberi sine incommodo. 334. Quaestiones. — I. Num sacerdos orientalis, v. g. ruthenus, valide et licite conferat extremam unctionem cum oleo, contra praescriptum suae Ecclesiae, ex praecedenti administrationc asservato. Resp. 1. Corte id licite fieri nequit, cum obstet lex liturgica reli­ giose servanda. 2. Plures existimant no valide quidem id fieri posse. Quae opinio, tum attenta mente Ecclesiae tum perspectis verbis Synodorum, admit­ tenda non est. Nam obligatio comburendi reliquum olei, facta sacra­ menti collatione, illudquc benedicendi singulis vicibus, nonnisi ex pe­ culiari ritu Ecclesiae, non vero ex rei natura, repetenda est. Porro lex peculiaris Ecclesiae orientalis nequit reddere invalidam materiam, in ordine ad sacramentum conferendum, quae do se valida est. Ergo. (6) Part. II, cap. S, nn. 2-1. (7) Tit. Ill, cap. 8, n. 196. ___ ■ /Æ DE MATERIA REMOTA ET PROXIMA EXTREMAE UNCT. 229 335. TT. Num Orientales presbyteri valide et licite uti possint oleo benedicto ab Episcopo latino in extrema unctione ministranda? Resp. 1. Procul dubio valide uti possunt, quia Episcopi vi sui characteris episcopalis oleum benedicunt illudque materiam validam efficiunt. Quae materia in se valida, tam pro Latinis quam pro Orien­ talibus ea talis est. 2. Quoad liceitatem distinguendum: in casu necessitatis, nempe si desit aliud oleum et immineat mors aegrotantis, praedictum oleum etiam licite, ut palam est, adhiberi potest; secus extra necessitatem, cum unaquaeque Ecclesia suum peculiarem ritum in sacramentis con­ ferendis servaro teneatur. 336. TIT. Num sacerdos latinus in ministranda extrema unctione uti valeat oleo ab orientali presbytero vel Episcopo benedicto? Resp. 1. Si oleum benedictum fuerit ab Episcopo orientali, sacerdos latinus eo valide uti potest in sacramento extremae unctionis confe­ rendo; licite non, extra casum necessitatis, ut supra dictum fuit. 2. Si benedictum fuerit a presbytero orientali, ros dubia est. Quidam consent osso materiam invalidam, quia sacerdotes orientales oleum benedicunt dumtaxat ex peculiari facultate concessa a R. Pon­ tifice. Porro R. Pontifex, aiunt, talem facultatem iisdom tribuit solum in ordine ad conferendam extremam unctionem orientalibus, non autem latinis. Alii dicunt, non constare do tali restrictiono facultatis ex parte R. Pontificis, ideoque oleum rite benedictum a presbyteris orientalibus habendum osse tamquam materiam validam universim, nimirum tam pro orientalibus quam pro latinis fidelibus. Prima sententia communior est eaquo probabilior videtur, per­ specta mento S. Sedis; quia illa restrictio facultatis aut explicite aut saltem implicito, saltem extra necessitatem, videtur admittenda. Do illiceitate, extra casum necessitatis, fero omnes conveniunt. 337. Materia proxima. — 1. Synodus provincialis Zamosciensis Ru­ thenorum an. 1720, do mat oria proxima scii, do unctione haec habet: « Unctio voro applicetur oculis, auribus, naribus, ori et manibus, quinque scilicet sensibus humani corporis, necnon pectori, undo exeunt pravae cogitationes, ac pedibus denique, qui in via peccatorum steterunt, prout hactenus observatum fuit » (8). Synodus provincialis Ruthenorum Galiciao an. 1891 statuit : « Quoad modum ungendi diversas corporis partes, ad plenam uniformitatem sta- 230 APPENDIX. - ARTICULUS I. biliendam, Synodus sequentia, quae in ritualibus desiderantur, sup­ plenda decernit: 1. ut unctio fiat pollice et quidem a parte interiori eiusdem (excepto casu morbi contagiosi, quo licet uti virgula); 2. ut fiat in modum crucis; 3. ut in geminis organis sensuum geminae adhi­ beantur unctiones incipiendo a dextero; 4. ut oculorum unctio per­ agatur super palpebras, aurium in ima auricula, narium in summitate nasi unica unctione, oris super compressis labiis unica unctione, manuum atque pedum in parte inferiori, in palmis scilicet ot plantis; 5. Rituale Rom. Pauli V sub tit. de extrema unctione docet: Unctionem renum (idem dicatur de pectore) in foeminis honestatis gratia omittendam esso, sicuti etiam in viris, quando isti ob infirmitatem, commodo mo­ veri non possunt, et tunc sive in foeminis sive in viris nulla alia pars corporis debet ungi pro ipsis renibus. « Si tamen aliquis caroat aliquo ex sensibus, v. g. visu, seu muti­ latus existât aliquo membro, v. g. manu vel pede, tunc debet ungi pars illi sensui seu membro proxima, quia si non per sensus externos, pec­ caro potuit per potentias illis correspondences vel per desiderium actus illiciti » (9). 2. Eadem disciplina, generarim loquendo, viget quoque apud Rumenos, Bulgaros, Melchitas ct Graecos puros. Dicimus: generatim /oguendo, quia Euchologium non praescribit quaenam corporis partes inungendae sint. Vide n. 70. Undo Goar ait : « Quas partes Graeci ungant, nusquam Euchologium ape­ rit: frontem tamen, mentum, genas et manus hac sacra unctione liniri,iisque tactiss ensus omnes contingi asserit Arcudius » (10). 338. 3. Synodus Sciarfensis Syrorum an. 1888 nihil in specie habet do corporis partibus ungendis. Haec tantum refert: «Essentia sacra­ menti extremae unctionis consistit in eo quod presbyter hominem graviter infirmum ungat oleo benedicto, recitans interim formam » (11). 4. Synodus Alexandrina Captorum an. 1898 statuit: « Dum hanc formulam recitat sacerdos, ungat infirmi oculos, aures, nares, os, manus et pedes, iuxta usum apud nos vigentem » (12). 5. Concilium nationale Armenorum an. 1911 docet: «Ad Instru­ ctionis ab Eugenio IV Armenia datae praescriptum perungendi sunt oculi propter visum, aures propter auditum, nares propter odoratum, os propter gustum, manus propter tactum, pedes propter incessum, denique renes. Sacerdotibus exterior manus pars obliniatur. In foe(9) P7 (10) i (11) (12) Tit. ΤΓ, cap. 5, n. 3. Rituale Graecorum, Notae in sancti olei officium, n. 38. Cap. V, art. 8, η. 2. Sect. II, part. 2, art. 6. DE MATERIA REMOTA ET PROXIMA EXTREMAE UNCT, 231 minis, decoris et honestatis causa, item in viris, si commode moveri nequeant, unctio renum omittatur, nec alia corporis pars pro iisdem ungatur. Quas partes sacerdos inunxerit, exquisite, habita honestatis ratione, gossypii globulis tergat, eosque, expleta sacra functione, secum deferat comburendos et reponat cineres in sacrario » (13). Penes Armenos dissidentes, ut praedictum Concilium animadvertit, omnis huius sacramenti ratio ita obliterata est, ut nullum iam supersit vestigium < (14). De his Armenie dissidentibus idem Concilium ait : « Quoniam vero schis­ matici sibi ac ceteris fucum facere, dum tantam recepto in ecclesia sacra­ mento illatam iniuriam eo se auferre existimarunt, quod unctionis infirmo­ rum sacramentum ab ipsis omissum reparari crederent altera unctione, qua Epi­ scopi ct sacerdotes vel laici non aegroti, sed vita functi illiniebantur; merito sane factum est, ut haec mortuorum unctio penitus apud nos tolleretur... « Adest et altera apud Armenos schismaticos cacremonialis unctio, qua sacramentalis suppleta vel reparata perperam censeatur, atque hinc etiam extrema infirmorum unctio extincta fuerit. Nimirum feria quinta maioris hebdomadae butyro benedictione donato populi pedes inungi consueverunt, quo ritu infirmorum unctionis vices expleri populus temere sibi fingit; dum si formula precesque attendantur, quae supra butyrum conficiuntur, omnia eo referri videntur, ut Mariae Magdalenae Christi pedes unguento pretioso ungentis memoria recolatur et instauretur. Ad praecavendum ergo crassissi­ mum errorem et removendam quamlibet scandali occasionem, prudenti sane consilio abrogata habetur apud nos suspecta eiusmodi consuetudo, nec permit­ timus ut unquam renovetur» (15). 339. G. Synodiis Libanensis Maronitarum an. 1736 do materia pro­ xima huius sacramenti haec habet: «Quinque vero corporis partes praecipuo ungi debent, quas voluti sensuum instrumenta homini na­ tura tribuit, nompe oculi, aures, nares, os, et manus. Attamen pedes etiam ot renes ungendi sunt; sed renum unctio in mulieribus honestatis gratia sempor omittitur, atque etiam in viris, quando infirmus commodo moveri non potest. Sed sive in mulieribus sive in viris alia corporis pars pro renibus ungi non debet. Manus vero, quae reliquis infirmis interius ungi debent, presbyteris exterius ungantur. Dum autem oculos, aures ot alia corporis membra, quae paria sunt, sacerdos ungit, caveat ne altero ipsorum inungendo, sacramenti formam prius absolvat, quam ambo huiusmodi paria membra perunxerit. Si quis vero sit aliquo membro mutilatus, pars loco illi proxima inungatur, eadem verborum forma » (16). (13) (14) (15) (16) Tit. Ill, Loc. ei/., Loc. ci/.t Part. II, cap. 8, n. 497. n. 505. n. 506 fl. cap. 8, η. 6. 232 APPENDIX. - ARTICULUS T. 7. Eadem disciplina viget apud Malabaricos ot Chaldaeos. At penos istos do rigoro iuris nonnisi frons, facios ot manus ungi debent; aliae corporis partes ungi quidem soient, sed non ex praecepto proprio dicto. 340. Forma. — 1. Pauca supersunt addenda iis quae iam dicta fuerunt (n. 99 ss.) do forma qua utuntur Orientales in sacramento extremae unctionis conferendo. 2. Sodulo distinguenda, ad formam quod attinet, ea quae sunt do essentia ab iis quao sunt moro accidentalia. In casu necessitatis, haeo omitti possunt. 3. Ploraoque orationes sat prolixae, quae praesertim in Ecclesia graoca dici solent in extrema unctione ministranda, non ad formam pertinent, sed tantum ad ritus et caeremonias. Quare Synodus Ruthenorum Zamosciensis an. 1720 ait: «Praeterea cum caeremoniae extremae unctionis in Ecclesia graeca longissimae sint, praesertim si plures sacerdotes adhibeantur; caeremoniae vero ac sacri ritus propter sacramenta, non sacramenta propter ritus et caere­ monias instituta sint; no lideles constituti in articulo mortis, hoc adeo salutifero sacramento ex defectu temporis priventur; statuit, ut tum unus dumtaxat sacerdos illud ministret, ac praeterea iubet describi novum ritum, in quo longiores orationes, Evangelia, Epistolae omit­ tantur, quao tamen in eorum dumtaxat unctione adhibeantur, quos in extremis non laboraro compertum fuerit » (17). Idque ratum habuit et confirmavit Synodus provincialis Ruthe­ norum Galiciae au. 1891: «Quoad hoc sacramentum praesens Synodus renovans ea, quao do eius doctrina et administrat io no sapienter ex­ posuit Synodus Zamosciensis, unum dumtaxat declarandum necessa­ rium indicat, nimirum, ut officium administrationis huius sacramenti schemate breviori a supradicto Concilio propositum, non solum in ex­ tremae necessitatis casu, verum etiam in reliquis casibus generating adhiberi debeat, ot hoc propter consuetudinem iam diu apud nos ino­ litam; licet Synodus praesens non prohibeat, imo etiam commendet, adhibere illud schemate maiori, praesertim quando ad illud admini­ strandum plures sacerdotes haberi possunt. Ut autem relate ad appli­ cationem materiae et formae exacta uniformitas a sacris ministris servetur, praescribit Synodus praesens, ut unctio ad illa verba formae omnium essentialissima fiat, scilicet ad verba: sana per hanc unctionem servum tuum... et finiat cum recitatione verborum: vivifica illum per gratiam Christi tui » (18). (17) Tit. VI. 5 6. (18) Tit. II, cap. 5, nn. 1 et 2. DE MATERIA REMOTA ET PROXIMA EXTREMAE UNCT. 233 4. Apud Malabaricos et Mdlankarenses haec de ritu et forma sta­ tuta reperiuntur: « Ungendi sunt, post manuum impositionem sacerdotis, frons, latus, genua, oculi, aures, nares, labia, lingua, manus, pedes, renes. «Quando unguntur frons, latus et genua, recitatur haec forma: Sis purificatus et sanctificatus: remittantur tibi debita tua et peccata a te commissa voluntarie aut non voluntarie, cum scientia vd sine scientia. A te expellantur omnes cogitationes malae et machinationes satanicae in nomine Patris | Arnen, et Filii j· Arnen, et Spiritus f Sancti in vitam aeternam, Arnen. «Labia et lingua iuxta quosdam simul unguntur et forma est: Per hanc unctionem sanctam et misericordiam suavem eius, indulgeat tibi Deus quidquid peccasti peccato labium, oris et linguae: in nomine Patris, Arnen. « Eadem est forma ceterorum membrorum, mutatis mutandis » (19). 341. 5. In casu necessitatis etiam Orientales uti possunt forma bre­ vissima, de qua in decreto S. Oflicii diei 25 april. 1906 (n. 72). Extra necessitatem, Orientales illicite utuntur forma adhibita in Ecclesia latina, cum quisque suum ritum sequi teneatur in sacramentis conficiendis, ministrandis ot suscipiendis; itemquo illicite sacerdos orientalis unius ritus uteretur forma alterius ritus orientalis, ob eandem rationem. Num etiam invalido? Negative respondendum. 342. Quaestiones. — I. Utrum valide et licite conferri possit extrema unctio in una Ecclesia orientali iuxta ritum adhibitum in alia. Resp. 1. Quoad validitatem, distinguendum: 1° si ea adhibeantur quao ad substantiam sacramenti requiruntur et sufficiunt, profecto valido confertur; 2° si, contra, omittantur quae vel certo vel saltem pro­ habiliter ad valorem sacramenti videntur necessaria, sacramenti invaliditas aut certa aut dubia erit. 2. Quoad liceitatom, unaquaeque Ecclesia, ut palam est, suum ritum peculiarem legitime approbatum servare tenetur, excepto casu necessitatis. 343. ΤΓ. Utrum ad normam Decreti S. Officii diei 25 april. 1906 et can. 917, § 1 etiam apud Orientales sufficiat in casu necessitatis unica unctio in fronte. Resp. Quidam negant vel dubitant. At sententia affirmativa nedum probabilior, sed certa omnino dicenda. In iis enim quao ad valorem (19) Ritualo lacobi to-Malabar Icum, pag. 231 karensium, Romae* 1910, pag. 170. r. Ofr. Fontei luris ctmonM Syro-Malan- 234 APPENDIX. - ARTICULUS II. sacramenti spectant ot animarum salutem respiciunt, nec datur nec admittendum discrimen inter latinos et orientales. 344. III. An praescriptum can. 947, §§ 2 et 3 dc unctione renum et pedum valeat etiam pro Orientalibus. Resp. Ipsa modestia, numquam satis laudanda, ot periculum scan­ dali amovendum suadent prorsus, ut unctio renum omittatur. Porro quoad modestiam ot scandalum vitandum eadem iura et obligationes sunt orientalibus fidelibus aequo ac latinis. Ergo. Unctio pedum ad valorem sacramenti procul dubio necessaria non est. Igitur etiam penes Orientales ex qualibet rationabili causa omitti potest, licet quidam liturgici libri eam memorent et praescribant. Articulus II. De ministro extremae unctionis. 345. Doctrina catholica omnium Ecclesiarum. — 1. Synodus Maronitarum Libanensis haec habet: «Administratio huius sacramenti, ut valide fieri possit, ad solos presbyteros et Episcopos spectat; quemad­ modum in sacra Tridentina Synodo definitum est. « Ut autem licite fiat, solius parochi est aut sacerdotis cuiuscuinquo de parochi mandato; verum praetor casum necessitatis, quo prae­ sumpto parochi absentis mandato, potest quilibet sacerdos, modo non sit excommunicatus aut suspensus, illud administrare; si quis autem ausus fuerit se huius sacramenti ministrum facere, poenis arbitrio Or­ dinarii punietur. Monachis voro, quibus in proprium tantum usum haberi sanctum oleum permittitur, nulli omnino, qui de suorum mona­ chorum vel familiarium in monasterio habitantium ibidemque decum­ bentium non sit, liceat illud administrare sub gravibus poenis arbitrio Ordinarii » (1). 2. Concilium nationale Armenorum an. 1911 docet: «Pro validitate extremam unctionem ministrat solus et quilibet sacerdos: hoc enim sacramentum non iudieii instar, ut poenitentia, institutum est; pro liceitate vero solus pastor animarum in sua regione, aut sacerdos ab ipso deputatus » (2). (1) Part. II, cap. S, η. 7. (2) Tit. Ill, cap. 8, n. 199. DE MINISTRO EXTREMAE UNCTIONIS 235 346. 3. Synodus Sciarfensis Syrorum an. 1888 ait: «Quoad mini­ strum autem huius sacramenti, iuxta consuetudinem Ecclesiae orien­ talis... quaeque apud nos antiquitus vigebat, plures presbyteri illud conferunt... Sed hodie longo abhinc tempore apud nos mos invaluit ut hoc sacramentum conferat unus presbyter oleo ab Episcopo bene­ dicto. Nos hunc morem in Ecclesia nostra confirmamus, utpote spiritui ritus nostri conformem » (3). 4. Synodus Alexandrina Copiorum an. 1898 docet: «Proprii huius sacramenti ministri sunt Ecclesiae presbyteri: quo nomine non aetate seniores aut primiores in populo intelligendi veniunt, sed aut Episcopi aut sacerdotes ab ipsis rite ordinati per impositionem manus presby­ terii » (4). 5. Synodus Ruthenorum an. 1720 haec habet: «Quamquam in graeca Ecclesia receptum fuerit, prout aliquando in latina, ut septem sacerdotes, iisque deficientibus, ires saltem advocarentur, ad ministran­ dum hoc sacramentum, iique omnes et materiam subministrarent et formam proferrent; sciant autem Pastores plures ea de causa adhiberi solitos sacerdotes, tum ob reverentiam eiusdem, ac gratiae copiam, quam confert, tum plurium sacerdotum preces effectum sacramenti coadiuvent. Qua do causa sancta Synodus statuendum censet, ut si septem, aut tres sacerdotes haberi commode non possint, unus, qui totius Ec­ clesiae personam gerit, et cuius virtute hoc sacramentum perficit, illud conferat ae infirmo ministret » (5). 6. Concilium primum provinciale Rumen orum a. 1872 dicit: « Quod ministrum huiusco sacramenti attinet, Ecclesia nostra S. Apostoli Tacobi verbis innixa habet in more, ut hocco sacramentum de regula per plures, nimirum per septem sacerdotes administretur, quolibet eorum formam praescriptam pronunciante atque infirmum ad normam Euchologii inungente. Hae septem successivae unctiones, a pluribus, in necessitate voro etiam ab uno sacerdote peractae, non sunt sacramenti iteratio, sed ad unum eundemquo finem ordinatae, moraliter tamquam unius integri partes spectantur, quae extremae unctionis sacramentum efficiunt » (6). 7. Quae doctrina admittitur etiam ab aliis Ecclesiis catholicis oaquo, ut palam est, admittenda profecto. Discrimen inter unam et aliam Ecclesiam respicit ritus ot caeremonias mere accidentales, scii, numerum ministrorum et modum conferendi sacramentum. (3) (4) (5) (6) Cap. v. art. 8, η. 3. Sect. II. part. II, art. 0, n. 6. Tit. Ill, § 6. Tit. V, cap. 6. 236 APPF.XDIX. - ARTICULUS IT. 347. Extrema unctio per plures sacerdotes administrata. — 1. Apud nonnullas Ecclesias orientales, v. g. apud Rumenos, Ruthenos ot Armenos, sacramentum extremae unctionis etiam hodie a pluribus presbyteris simul conferri potest ac re vera interdum confertur. 2. Ordinario septem sacerdotes olim ministraro solebant hoc sa­ cramentum pones Orientales, ut alicubi etiam hodie idorn mos viget, licet longe rarius, cum difficile sit septem roperiri sacerdotes, qui praesto sint sacramento conferendo. Apud Ruthenos, si haberi nequeant septem sacerdotes, tres advo­ cantur, ita tamen ut, deficientibus septem aut tribus, unus presbyter non solum valide, sed etiam licite extremam unctionem administret. 348. 3. Modus ministrandi varius est. Alicubi, v. g. apud Armenos, imus idemquo sacerdos debet et verba formae proferre et infirmum inun­ gere. Sano Concilium nationale Armenorum an. 1911 docet: «Quod si plures adhibeantur ministri, sollemnis verborum precatio, quibus forma continetur, simul cum unctione ab uno eodemque proferatur: neque enim unus debet ungere, alter verba proferre. Item dum oculos, aures et cetera membra, quae paria sunt, inungit, ne in altero tantum, sed utroque inungendo totam formam absolvat » (7). Apud Rumenos et alios unctiones successive a pluribus ministris factae, ad unum eundemque finem ordinantur, « moraliter tamquam unius integri partes spectantur, quae extremae unctionis sacramentum efficiunt » (8). Synodus Libancnsis Jfaronitarum an. 173G praecipit ut, quando plures adsint sacerdotes, « unus dumtaxat illorum inungat infirmum, et verba illa, quae formae vim habent, pronunciet; ceteri sacerdotes reliquas preces, quae ante vel post unctionem praescribuntur, inter se recitandas de moro distribuant » (9). Synodus Alexandrina Copiorum an. 1898 dicit, septem sacerdotes, in ritu alexandrino, « ad convcnientiorem benedictionem olei » adhiberi, non autem in alium finem (10). Benedictus XIV, Const. Etsi pastoralis >, 26 inaii an. 1742, haec statuit: « Nec refert, utrum eadem extrema unctio per unum vel plures presbyteros fiat, ubi huiusmodi viget consuetudo... Idem sacerdos materiam adhibere formamque pronunciare respective debet; ac proptorea qui ungit, idem dicat (7) (8) (9) (10) Tlt. ΠΙ, cap. 8, n. 500. Concilium primum provinciale Rumenorum an. 1372, tit. V, cap. 6. Part. Π, cap. 8, η. 8. Sect. Π, part. Π, art. 6, η. 7. I DE MINISTRO EXTREMAE UNCTIONIS 237 formam respondentem, nec alius ungat, et alius formam pronuntiet » (§ V, η. III et IV). 4. Ad valorem quod attinet huius sacramenti a pluribus ministris collât i, vide n. 127 s. 349. Quandonam et quomodo presbyteri orientales facultate II obti­ nuerint benedicendi oleum infirmorum. — 1. Certa imprimis ab incertis sedulo distinguenda, ut expositio totius catholicae doctrinae perfecta ac perspicua sit. 1° Certum est, presbyteros orientales catholicos valide conferre sacramentum extremae unctionis cum oleo quod ipsi in actu admin istrationis benedicunt. Huc spectant quae suo loco (n. 53) dicta sunt. 2° Item certum est, admittendam esse peculiarem ad id delega­ tionem seu commissionem, sine qua simplex sacerdos nullatenus potest valide benedicere oleum in ordine ad sacramentum extremae unctionis conferendum (n. 45 ss.). 3° Pariter certum est, nullum huc usque repertum fuisse docu­ mentum ex quo constet Sedem Apostolicam expressam delegationem concessisse presbyteris orientalibus conficiendi oleum infirmorum. 350. 2. Num admittenda sit necessario in casu delegatio expressa vel saltem tacita S. Sedis, an factum explicari possit ex delegatione concessa presbyteris ab ipsis Episcopis orientalibus, controvertitur. 1° Plerique affirmant admittendam esse delegationem Sedis Apostolicae, ob has praesertim rationes: a) Episcopi latini nequeunt huiusmodi delegationem concedere suis presbyteris, ne in casu quidem necessitatis; porro eadem potestas competit profecto tam latinis quam orientalibus Episcopis in iis quae ad characterem episcopalem et sacramenta spectant. Ergo. b) Nullus est canon Synodi dioecesanae vel provincialis aut patriarchalis nullumque decretum Praelatorum infra R. Pontificem, ex quo constet de huiusmodi delegatione facta ab Episcopis orientalibus. c) Benedictus XIV, qui expresso agit do hac re, memorat dumtaxat commissionem seu delegationem B. Pontificis, non autem Episcoporum (11). 351. 2° Quidam censent rem explicari posse ac revera melius intolligi atque explicari, admissa delegatione Episcoporum quam RR. Pon­ tificum. Rationes praecipuae sunt istae: a) Ex iure divino minimo constat facultatem delegandi pre­ sbyteros ad oleum infirmorum conficiendum reservari exclusive S. Sedi. (11) De Synodo diocc., lib. VIII, cup. 1, n. 4. 238 APPENDIX. - ARTICULUS II. Si talis reservatio existit, ea unice repetenda est ex iure positivo eccle­ siastico. Porro huiusmodi reservatio prioribus Ecclesiae saeculis non vigebat, vel saltem eam viguisse non liquet ex historicis monumentis. Serius fuit quidem inducta, et iure profecto, a Romania Pontificibus; sed ea videtur inducta fuisse dumtaxat pro Ecclesia latina, non autem pro Ecclesia orientali. b) Neque historico constat neque probabile est, Patriarchas cetorosquo Episcopos orientales antiquissimis temporibus a S. Sedo postulasse atque obtinuisse peculiarem delegationem pro presbyteris ad oleum infirmorum benedicendum. c) Nisi admittatur haec sententia, cum ab initio defuerit con­ sensus expressus vel saltem tacitus Sedis Apostolicae, dicendum foret, consuetudinem illegitimo incoepisso et per Ecclesias orientales late di­ vulgatam fuisse, ita ut per tempus plus minusvo diuturnum invalido fuisse collatum sacramentum extremae unctionis, donec S. Sedis ac­ cesserit consensus. Quod esset maximum inconveniens, utpoto in gravo animarum damnum cedens: idcirco excludendum. d) Nullum est documentum pontificium, in quo mentio fiat do expressa vel tacita delegatione S. Sedis presbyteris orientalibus facta, licet Romani Pontifices probe cognoscant praxim apud Orientales vi­ gentem eamque diserte confirment (cfr. n. 51). Benedictus XIV, disserens de requisita olei benedictione ac de duabus, affirmativa et negativa, relatis sententiis, haec addit: «Inter hasce duas ex­ tremas sententias, medii quodammodo incedentes Caietanus... Sotus... alii­ que, quos citant et sequuntur Gregorius de Valentia et Tannerus... tria sta­ tuunt: nimirum primo, aliquam consecrationem, ex Christi institutione, re­ quiri, ut oleum fiat apta materia sacramenti extremae unctionis; secundo, nunquam in Ecclesia latina fuisse aegrotantes oleo inunctos, ab Episcopo antea non consecrato; tertio denique, ad sacramenti validitatem satis esso affirmant, oleum a simplici sacerdote benedictum» (12). Pontifex hanc sententiam minimo improbat, imo statim subiungit: «Et profecto posse, saltem ex commissione sive expressa sive tacita Romani Pon­ tificis, a simplici sacerdote praeparari materiam aptam ad conficiendum sa­ cramentum extremae unctionis, res videtur exploratissima, quam nemini liceat in quaestionem adducere; siquidem in Ecclesia orientali mos viget, a mille et amplius annis in ea receptus, ut ipsimet presbyteri... oleum benedi­ cant » (1. c.). Sedulo attendatur particula « saltem » a doctissimo Pontifice consulto adhibita, quae implicite confirmat aut ad minus non excludit sententiam hanc, quatenus potestatem delegandi presbyteros nequaquam uni Romano Pontifici reservat. (12) De Si/nodo dioec., lib. VIII, cap. 1, n. 4. DE MINISTRO EXTREMAE UNCTIONIS 239 e) Quaedam Synodi expresse tribuunt Patriarchis et Episcopis facultatem concedendi presbyteris potestatem benedicendi oleum in­ firmorum. V. g. Synodus Maronitarum Libanensis, a Sede Apostolica in forma specifica confirmata, statuit: « Quum vero tam in ritu graeco, quam in syriaco nostro usus antiquus invaluerit, ut non solum a sacer­ dote in ipsa sacramenti extremae unctionis administratione benedicatur oleum infirmorum, sed etiam idem oleum ab Episcopo... consecretur; ideo utrum que ritum retineri permittim us, et sacerdotibus quidem illud oleum benedicendi potestatem confirmamus » (13). Verba « permittimus » et « confirmamus » naviter considerentur. Epi­ scopi ius sibi tribuunt permittendi et confirmandi. S. Sedes autem id minimo improbat, sed ratum habet et confirmat. Item Synodus provincialis Ruthenorum an. 1720 ait: «Eius materia est oleum, cuius benedicendi potestatem, multis abhinc saeculis in orientali Ecclesia sacerdotibus concessam, praesens Synodus nequaquam adimendam esse existimavit » (14). Illius est adimere, qui concessit, aut Superioris. Quare eo ipso quod Episcopi, qui huic Synodo interfuerunt, existimarunt potestatem non esse adimendam, aperte significarunt id ex propria seu Synodi vo­ luntate pendere, ac propterea illam potestatem esse derivandam ex concessione ab iisdem Episcopis facta. Porro etiam ista Synodus, post accuratum examen et nonnullas inductas immutationes, fuit a Sede Apostolica approbata per Breve « Apostolatus officium > Benedicti XIII diei 19 iul. 1724. 352. 3. Quamvis forte ab initio defuerit consensus explicitas vel saltem tacitus RR. Pontificum, tamen, decursu temporum, consensus Sedis Apostolicae, re cognita, profecto accessit. Quare hodie Patriarchae vel Episcopi orientales, S. Sede inconsulta, vigentem disciplinam immutare nequeunt. 4. Historico non constat quandonam presbyteri orientales coepe­ rint oleum benedicere. Deficiente quolibet vestigio huiusmodi initii, videtur iure dici posse, praxim incoepisso fere ab exordio religionis christianae, seu ubi primum ani­ marum bonum postulavit ut, propter penuriam vel absentiam Episcoporum, sacerdotes ipsi peculiari potestate frucrentur benedicendi oleum infirmorum coque valido ministrare valerent sacramentum extremae unctionis. 353. Num presbyteri schismatici orientales valide conferant sacra­ mentum extremae unctionis. — 1. Ratio dubitandi non oritur ex ca(13) Part. II, cap. 8, η. 2. (14) Tit. Ill, I 6. ___ 240 APPENDIX. - ARTICULUS II. pito intentionis aut formae ad. valorem requisitae, quae supponitur rite posita, sed oritur ex materiae capite. Si presbyteri orientales dissidentes utuntur oleo consecrato ab Episcopo in sacramento extremae unctionis conferendo, procul dubio, ceteris positis, valide administrant. Si vero ipsi presbyteri schismatici, ut fieri solet, singulis vicibus benedicant oleum infirmorum, talis materia eritne valida ideoque va­ lido collatum sacramentum? 2. Plerique, praesertim recentiores, negant, his permoti rationibus: a) Nullum est documentum S. Sedis, ex quo constet praefatos sacerdotes habere potestatem benedicendi oleum infirmorum aut sa­ cramentum extremae unctionis valido eosdem conferre. b) Incongruum, imo absurdum videtur presbyteros acatholicos frui beneficio omnino extraordinario, quo sacerdotes latini catholici dicuntur etiam in extrema necessitate (cfr. nn. 45, 280). 354. 3. Nonnulli censent presbyteros orientales dissidentes valido benedicere oleum infirmorum ac proinde valide extremam unctionem ministraro. Rationes praecipuae sunt istae: a) Presbyteri orientales dissidentes sacramentum confirmationis valide conferunt, nisi Sedes Apostolica ob peculiares rationes in quibus­ dam regionibus istam facultatem expresso eis subtraxerit. Porro, aiunt, eatenus valide ministrare possunt confirmationem, quatenus delega­ tione potestatis episcopalis rite fruantur. Utraque autem delegatio seu concessio, tam ea quae respicit benedi­ ctionem olei infirmorum quam illa quae ad potestatem confirmandi refertur, aeque subest arbitrio R. Pontificis. Unde sicuti hodie presbyteri orientales ab unitate Ecclesiae separati — nisi constet de expressa revocatione potestatis — valide confirmant, ita va­ lide benedicunt oleum infirmorum et ministrant extremam unctionem, quia liuiusinodi facultatem fuisse a S. Sede revocatam minime constat. b) Non spernendum argumentum, ait Kern (15), pro valore oucholaei ministrati a presbyteris orientalibus separatis ab unitate ca­ tholica videtur praebere ipsa experientia. Nam extrema unctio instituta est ad causandum etiam effectum corporalem, quem sensibus percipere licet. Porro sicuti ox sacramento collate a ministris catholicis saepis­ simo accidit, ut infirmi magnam allegationem non mero spiritualem, (15) Op. cii., p. 26 s. DE MINISTRO EXTREMAE UNCTIONIS 211 sed etiam corporalem manifestent, et non raro sanitatem recuperent praeter omnium spem, ita etiam ex sacramento a presbyteris dissiden­ tibus administrato idem effectus inducitur, ut viri graves testantur, v. g. Episcopus Germogenes, Macarius Metropolita, Archangelskij et alii (16). Effectus supponit causam. Si proinde sacramentum extremae un­ ctionis producit talem effectum, hoc manifeste signilicat illud valide conferri, seu ex veritate effectus veritas ipsius causae nempe sacra­ menti eruenda. c) In Ecclesia orientali diu ante schisma exortum vigebat di­ sciplina, ut presbyteri benedicerent oleum infirmorum. Nulla vero ap­ paret ratio, quae BB. Pontifices post schisma movere potuerit ad au­ ferendam presbyteris huiusmodi potestatem. « Ex contrario, ait Kcrn, rationes magni momenti eis suadebant, ne quid­ quam mutarent. Nam abrogando delegationem presbyterorum ad benedi­ cendum s. oleum vehementer irritassent animos Graecorum, proinde ipsi novum obstaculum posuissent, quominus conatus suos Orientem revocandi ad unitatem in optatum exitum perducerent. Insuper, quae res erant, au­ ferre privilegium presbyterorum vix non idem fuisset atque auferre toti Orienti ipsum sacramentum exeuntium sine ullo commodo Ecclesiae, quod récompen­ sasse! tantum malum... Adde, quod successoribus S. Petri incumbit officium procurandi pro viribus salutem aeternam omnium, qui Christo D. per bapti­ smum sunt consecrati. Medium valde efficax, quo innumeri schismatici orientales possunt salvari, est extrema unctio. Numquid putabimus, Summos Pontifices orientales hoc medio salutis privasse? » (17). 355. 4. Quaenam sententia tenenda? Omnibus maturo perpensis, secundam sententiam reiicore non audemus, praesertim ob ultimam ra­ tionem, quae profecto magni ponderis est, dum aliae duae praecedentes valde debiles sunt. In praxi, stanto dubio, sacramentum, si tempus suppeteret, sub conditione iterandum foret. 356. Minister licitae administrationis. — 1. Etiam apud Ecclesias orientales disciplina universim recepta ea est, ut pastoribus animarum ius atque officium sit sacramentum extremae unctionis conferendi, aliis vero presbyteris id liceat solum de licentia expressa vel tacita aut saltem rationabiliter praesumpta parochi vel loci Ordinarii. 2. Concilium nationale Armenorum an. 1911 statuit: «Pro liceitate (10) Gennogcncs, Dc ss. sacramentis orth. Ecclesiae. p. 110 «4 Macarius, Orth, ioffm. Theologia» § 232; Archangelskij, Dc mysterio s. olei» p. 211 s.; Kern, op. ciL» p. 270 s. (17) Op. cil.» pag. 207 B. 16 — Cappkllo, Ec Sacramentis» 111. 212 APPENDIX. - ARTICULUS Π. (extremam, unctionem ministrat) solus pastor animarum in sua regione, aut sacerdos ab ipso deputatus » (18). Synodus Libanensis Maronitarum au. 1736 ait: «Ut autein licite fiat (administratio huius sacramenti), solius parochi est, aut sacerdotis cuiuscumque de parochi mandato; verum praeter casum necessitatis, quo praesumpto parochi absentis mandato, potest quilibet sacerdos, modo non sit oxcommunicatus aut suspensus, illud administraro; si quis autem ausus fuerit se huius sacramenti ministrum facere, poenis ar­ bitrio Ordinarii punietur. Monachis vero, quibus in proprium tantum usum haberi sanctum oleum permittitur, nulli omnino, qui de suorum monachorum vel familiarium in monasterio habitantium ibidemque de­ cumbentium non sit, liceat illud administrare sub gravibus poenis ar­ bitrio Ordinarii » (19). Mandatum idem est ac venia seu licentia. Parochi absentiae aequiparatur alius quicumque obex, seu fit locus praesumptae licentiae quoties, urgente necessitate, parochi venia nequeat obtineri. Excommunicationi et suspensioni assimilatur interdictum personale. Poenae, contra delinquentes statutae, sunt ferendae sententiae. 3. Notio paroeciae apud Orientales alia est quam in Ecclesia la­ tina (20). Proinde hoc principium generatim statui potest do hac re: omnes pastores animarum, seu omnes qui actu munus pastorale obeunt·, valide et licite ministraro possunt extremam unctionem. 357. Quaestiones. — I. Utrum Episcopi ct presbyteri orientales va­ lide et licite fidelibus latinis extremam unctionem administrent. Resp. 1. Episcopi procul dubio valide conferunt sacramentum; li­ cite tantum in casu necessitatis, quando nempe desit minister latinus: urget enim lex pontificia votans, extra necessitatem, rituum permix­ tionem, in sacramentis suscipiendis, excepta Eucharistia. 2. Presbyteri orientales certe valido ministrant hoc sacramentum, si utantur oleo ab Episcopo consecrato seu rite benedicto. Si utantur oleo quod ipsi in actu administrationis benedicunt, item valido con­ ferunt, saltem in casu necessitatis; ot contraria paucorum opinio ca­ rere videtur solido fundamento, quia subiectum non mutat naturam et valorem sacramenti. Nam si valide conferunt fidelibus orientalibus, cur invalide administrabunt fidelibus latinis? H Sententia, quae affirmat valide semper conferri sacramentum etiam (18) Tit. Ill, cap. 8, n. 499. (19) Part. II, cap. 8, η. 7. (20) Cfr. S. C. de Prop. Fide, 8 nov. 1882; Collect. S. C.de^rop, n 16-8( DE MINISTRO EXTREMAE UNCTIONIS 243 extra casum necessitatis, longe probabilior est eaquo nobis certa vi­ detur. Quoad licoitatem autem idem ac supra dicendum, scii, licite in casu necessitatis, secus illicite. 3. Urgente necessitate, sacerdos alieni ritus non solum potest, sed debet extremam unctionem ministraro, ut cetera quoque sacra­ menta. Huc spectant quae statuuntur in Decreto S. C. de Prop. Fide diei 6 oct. 1863 : « Si ad infirmum sacramentis providendum, proprii ritus sacerdos haberi nequit, potest illi etiam alterius ritus sacerdos extremam unctionem oleo sacro in suo ritu usitato administrare (21). Quamvis hoc Decretum seu Concordia, uti vocatur, respiciat dum­ taxat fideles ritus latini ot rutheni in ecclesiastica provincia Leopolionsi degontos, tamen principium relatis verbis expressum applicatur profecto universis fidelibus et locis, nulla distinctione facta. Id sane ipsum ius divinum seu animarum salus postulat plane. 358. II. Utrum Episcopi et presbyteri latini valide et licite conferant hoc sacramentum fidelibus orientalibus. Resp. 1. Valido conferunt profecto, si, ut supponitur, utantur oleo rite consecrato ab Episcopo iuxta proprium Ecclesiae latinae ritum ; nam haec materia est corte valida non solum pro latinis, verum etiam pro orientalibus. 2. Ad licoitatem quod attinet, ros manifesta ex supra dictis (n. 353). 359. III. Quonam ritu et oleo minister latinas vel orientalis debeat conferre extremam unctionem fidelibus alterius ritus in casu necessitatis. Resp. Minister, quicumque is sit, extremam unctionem secundum proprium ritum ideoquo adhibito oleo sacro in sua Ecclesia usitato conferre debet, nisi forte necessitas aliud exigat. Ex praescripto Clementis AHII diei 31 aug. 1595, confirmato a Benedicto XIV, Const. «.Etsi pastoralis», 26 maii 1742 (§ IV, n. 1), sacerdotes graeci, licet subsint iurisdictioni Episcoporum latinorum. pos­ sunt tamen oleum infirmorum ipsi benedicere eoque uti in extrema unctione conferenda. Quod valet etiam do ceteris orientalibus, qui subiiciantur Ordinariis latinis. (21) Coiled. S. C. de Prop. Fide, 1, n. 1243, p. 6S6