PONTIFICI A UNIVERSITES GREG0R1ANA FELIX M. CAPPELLO S. I. Prof, in Pontificia Universitate Gregoriana » TRACTATUS CANONICO - MORALIS DE SACRAMENTIS Vol. IV. - DE SACRA ORDINATIONE Accedit Appendix DE IURE ORIENTALIUM Editio tertia accurate recognita et aucta. TAURINI MARIETTI 1951 ROMAE IMPRIMI POTEST Emmanuel Porta S. I., Praep. Prov. Romanae. V. Nihil obstat. Casali, die 9 Aprilis 1951. Can. Aloisius Baiano, Rcv. Del. Imprimatur. Can. L. ODDONE, Vic. Gen. Copyright (1951) Marietti Editori Ltd. — Printed in Italy OMNIA IURA VINDICABUNTUR (13-VT-51). PRAEFATIO Tractatum de sacra ordinatione, scii, de ritu sacro, quo, per ministrorum legitimam constitutionem perpetuitati sacerdotii in Ecclesia Christi provide consulitur, publici iuris faciendum ducimus. Doctrinam et leges omnes quae respiciunt tum ministrum sacrae ordinationis, tum eius subiectum, tum varia ordinationis adiuncta, concinne et accurate, quantum licuit, exponere nisi sumus. De ritibus breviter disserendum censuimus, ne sacrae liturgiae fines indebite ingrederemur. Quidquid ad sacramentum ordinis refertur, ex theologia dogmatica, morali et pastorali atque ex sacris canonibus diligen­ tissime delibandum curavimus. Si quid boni in hoc tractatu reperiatur, id uni Deo ac Dei­ parae Virgini adscribendum : quidquid vero erroneum aut minus recte dictum, hoc ignorantiae nostrae aut inadvertentiae tri­ buendum fatemur. F. M. Cappello, S. I. INDEX Pag. Praefatio • Caput I. De exsistentia sacramenti ordinis. Art. » I. — De nomine et notione ordinis............................................... II. — De dignitate sacramentali ordinis....................................... III. — De dignitate sacramentali ordinis in specie...................... 1 6 11 Caput II. De variis gradibus hierarchicis ordinis. Art. I. » II. » III. » IV. » V. » VI. » VII. » VIII. — — — — — — — — De ordinibus in genere........................................................... De episcopatu........................................................................... De presbyteratu....................................................................... De diaconatu........................................................................... De diaconissis....................................................................... De subdiaconatu................................................................... De ordinibus minoribus........................................................ De prima tonsura................................................................... 19 21 47 50 52 59 66 71 Caput III. De effectibus et officiis ordinum. Art. » v I. — De variis effectibus ordinum................................................. II. — De potestate ordinis in genere ............................................ III. — De potestate in singulis gradibus seu de variis officiis or­ dinum ........................................................ 77 73 75 Caput IV. De materia et forma. Art. » » I. — De potestate Ecclesiae circa materiam et formam sacramenti ordinis .............................................................................. II. — De materia et forma in genere.............................................. III. — Do Decreto seu Instructione Eugeni i IV pro Armenis . . 67 θθ 99 INDEX Art. » » IV. — De materia et forma ordinum minorum in specie . . . * Hi » V. — De ritu primae tonsurae................................................ • 113 VI. — De materia et forma in genere ordinum maiorum . . . VII. — De materia et forma ordinum maiorum in specie . . . *• 114 140 Caput V. De ministro sacrae ordinationis. Art. I. — De ministro in genere................................................... II. — De ministro ordinario validae ordinationis............................jgj III. — De ministro extraordinario sacrae ordinationis.................... jgj IV. — De ministro consecrationis episcopalis................................... 210 V. — De ministro licitae ordinationis ............ 216 VI. — De litteris dimissoriis............................................................... 237 » » ® » » Caput VI. * De subiecto sacrae ordinationis. Art. » » » » » ο I. — De subiecto in genere....................................................... 24» II. — De intentione requisita ad validitatem ordinationis .... 254 III. — De conditionibus requisitis in subiecto ad licitam ordinatio· nem.................................................................................. 265 IV. — De statu clericalis susceptione........................................... 278 V. — Instructio 8. Congregationis de 8aerarmentis et 8. Congrega­ tionis de Religiosis circa scrutinium ordinandorum . . 294 VI. — De confirmatione, statu gratiae, aetate, etc........................ 393 VII. — De titulo ordinationis....................................................... 322 Caput VII. De irregularitatibus et impedimentis. Art. » » » » » » ι> » » I. — De irregularitatibus in genere................................................... 33g II. — De impedimentis simplicibus in genere.................................... 344 III. — De subiecto, specifica differentia ct conditionibus requisitis ad inducendam irregularitatem......................... 345 IV. — Num ignorantia excuset ab irregularitatibus et impedimen.............................. 347 V. — An et quomodo multiplicentur irregularitates et impedi­ menta ........................................................... 348 VI. — De irregularitatibus ex defectu................................................348 VII. — De irregularitatibus ex delicto ................................................375 VIII. — De cessatione irregularitatum....................................................388 IX. — Do dispensatione ab irregularitate............................................ 388 X. — Do impedimentis ordinationis................................................... 393 XI. — De cessatione impedimentorum................................................ 397 INDEX XI Caput VIII. De servandis ante ordinationem. Pag. Art. » 6 I. — De proposito aperiendo, de scrutiniis, de testimoniis, spe· ciatim de litteris testimonialibus............................. 399 Π. — Do examine, publicatione, obligatione fidelium revelandi impedimenta, de aliis investigationibus jaciendis . . . 408 III. — De exercitiis spiritualibus, de professione fidei et iuramento............................................................... .415 Capüt IX. De ritibus, tempore, 1 •n etc. ordinationis. Art. » » I. — De ritibus et caeremoniis sacrae ordinationis.............................. 418 II. — De tempore et loco sacrae ordinationis................................... 423 III. — De taxis occasione sacrae ordinationis percipiendis, de adnotatione, testimonio et probatione ordinationis.427 Capüt X. De praecipuis obligationibus ordinibus sacris adnexis. Art. I. — » II. — » III. — » IV. — >> V. — » VI. — » VII. — » VIII. — » IX. — De caelibatu in genere...................................................432 De origine caelibatus .............................................................. 436 De vi et natura caelibatus...........................................441 De recitatione divini officii seu Breviarii in genere .... 452 Do obligatione recitandi officium divinum............... 454 De obligatione in specie.................................................. 456 De modo recitandi divinum officium........................... 460 De causis excusantibus a recitatione divini officii .... 472 De peculiari promissione et iureiurando................... 477 Caput XI. De poenis quoad sacram ordinationem. Art. » I. — De poenis male ordinantium et male ordinatorum .... 4S0 II. — De poenis circa consecrationem episcopalem et si mania cam ordinationem.......................................................................... 483 Caput XII. De causis circa sacram ordinationem. i , Art. » » » » I. II. III. V. V. — — — — — De natura et divisione huiusmodi causarum ...... 486 Do foro competenti...................................................................487 De iure agendi.......................................................................... 492 De causa iudiciario modo tractanda....................................... 495 De causis ordine disciplinari pertractandis........................... 606 XII INDEX Appendix I. De disciplina Orientalium. Art. I. — De prima tonsura et ordinibus minoribus.................... » II. — De ordinibus maioribus............................................... » III. — De ministro ordinationis............................................... t IV. — De subiecto ordinationis............................................... » V. — De iis quae sunt praemittenda ordinationi................... » VI. — De ritibus, tempore et loco sacrae ordinationis............... » VII. — De caelibatu...................................................................... » VIII. — De recitatione divini officii............................................... » IX· — De processu circa sacram ordinationem ...... Appendix II. Decretum S. C. de Sacramentis diei 9 lunii 1931, seu: De processu super nullitate s. ordinationis vel onerum............................... Index alphabeticus ................................................................................... 513 516 517 519 523 525 527 530 534 DE ORDINE CAPUT I. DE EXSISTENTIA SACRAMENTI ORDINIS (1) Articulus I. De nomine et notione ordinis. 1. Variae acceptiones. — 1. Vocabulum ordo complures habet acceptiones. 1° Philosophice ordo est relatio prioris ad posterius, et viceversa (2). 2° Item iuridice ordo significat relationem unius ad alterum. Hinc passim dicimus: hoc ordinatur ad illud, vel alterum dicit ordinem ad alterum, etc. 3° Praeterea ordo denotat aptam rerum dispositionem. Unde S. Augustinus ait: ^Ordo est parium dispariumque rerum sua cuique loca tribuens dispositio » (3). (1) S. Thorn., in IV Sont., D. 24, q. 1, art. 1; Suppi., q. 34, art, 1-3; S. BeUarmlnus. De ordine, cap. V; S. Bonaventurn, In IV Sont., D. 24, p. 1, art. 2. q. 1 ot 2; Sootus. in IV’ Sent., 1). 24, q. unio., n. 2; Vasquez, disp. 235 as.; Billuart, De sacram. ordinis, t. VII, diss. 1, art. 1; Horti, D· theologicis disciplinis, lib. XXXVI, cap. S ss.; Michael Do Medina, De sacram., lib. I, cap. 13 83.: Durandus, in IV Sont., D. 24, q. 6; Maldonatus, De sacramentis, to. II, de ordine; Natalis Alexander, Thcol. dogmatico-moralis, lib. II, cup. 1; Gregorius de Valentia, in III part. S. Thoma ·, q. 25: Lesslus, Praclect. thr.ol. in D. Thomam, de. sacram, ordinis, cap. 3; Coninok, De sacramentis et censuris, disp. 20, de. sacram, ordinis; Gasparri, Tractatus canonicus de sacra ordinatione, I, η. 3 ss.; Many, De sacra ordinatione, η. 1 ss.; Do Augustinis: De re sacramentaria, lib. IV, de ordine, art. 1; Pcsch, Praclect. VII, n. 569 ss.; Billot, De Ecclesiae sacramentis, II, thos. 28; Otten, VI, n. 321 ss.; Perrone, Praclect. dogm., de ordine, n. 5 ss.; Sasso, .Dj sacramentis Ecclesiae, II, dc. ordinc, thes. 3; Mutth. u Coronatu, De sacramentis, vol. II, De ordinc, Taurini, Romae, 1946. (2) Cfr. S. Thorn., IV, D. 24, q. 1, art. 1, q. 2, ad 4. (3) Dc Civitate Dei, lib. XIX, cap. 13. 1 — Oappkllo, De Ordine. CAPUT I - ARTICULUS I 4° Aliquando sumitur pro gradu vel dignitate aut coctu hominum qui in eo gradu vel dignitate constituti reperiuiitur. Hinc dicitur: ordo senatorius, ordo canonicorum, etc. 5° Usurpatur quoque ad significandum peculiarem coetum eorum qui communem vitam sub eadem regula eodemque Superiore ducunt. Unde nomen: ordo religiosus. G° Quandoque vocabulum ordo sumitur, praesertim in iure an­ tiquo, ad indicandam electionem ad officium vel beneficium ecclesia­ sticum, aut collationem officii vel beneficii ecclesiastici ab Episcopo factam, aut adseriptiones alicui ecclesiae. Hinc passim in sacris canonibus legitur: ordinari in aliqua ecclesia, in aliquo loco, in aliqua dioecesi (4). 2. 2. Ordo sensu magis accommodato et specifico denotat ritum sacrum quo spiritualis potestas confertur. Quare proprie ac specifice dicitur: ordo presbyteratus vel diaconatus aut subdiaconatus, item ordo presbyterorum vel diaconorum, etc. Haec notio competit omnibus ordinibus, etiam minoribus. 3. Catcchismus Rom. ait: e Est ordo, si propriam eius vim et notionem accipiamus, dispositio superiorum et inferiorum rerum, quae inter se ita aptatae sunt, ut una ad alteram referatur. Cum itaque in hoc ministerio (ecclesia­ stico) multi sint gradus, variae functiones, omnia vero certa ratione distri­ buta sint et collocata, recte et commode ordinis nomen ei impositum vide­ tur » (5). 4. Unde ordo ecclesiasticus seu hicrarchicus sensu lato idem est ac ipsa Ecclesia organice ordinata et in varios gradus et status Superiorum et infe­ riorum inter se dependentium apte distincta. 5. Sensu strictiore plerumque ordo hicrarchicus accipitur, ad significan­ dos nempe solos Superiores ecclesiasticos seu homines ad sacras functiones in Ecclesia peragendas peculiariter deputatos. Cum ii, qui pertinent ad ordinem, segregentur a communi populo christiano, ut sint per excellentiam servi Do­ mini, ideo vocantur κλήρος (κληριχοί), scii, sors Domini, sicut lovitae Veteris Testamenti peculiari ratione sors Domini erant. Huic ordini clericorum simplices fideles ut λαός (λαϊκοί) opponuntur (G) qui non raro vocantur ίδιώται, nempe homines privati (7). ’·«> (4) Cfr. e. 17, ITT, 4, in β·. (δ) P. II, cap. 7, n. 9. (6) Cfr. S. Clem. Rom. epist. I ad Cor. 40, 5; Rouot de Journol, Enchiridion Palrislicum, n. 19. (7) Cfr. S. Ioan. Chryeost., in epist. ad Rom. bom. 11, n. 3; Migno» P. <7. LX, 527. DE NOMINE ET NOTIONE OBDI N IS 3 6. Igitur ordo turn statum clericalem significat tum ritum illum externum quo quis inter clericos maiores vel minores recipitur, seu ipsi statui clericali adseribiiur. H 3. Notio sacramenti ordinis. — 1. S. Thomas refert et approbat definitionem, quam tradit Magister Sententiarum (8), dicens: a Ordo signaculum quoddam Ecclesiae est, quo spiritualis potestas traditur ordinato. Definitio, quam Magister de ordine ponit, convenit ordini, secundum quod est Ecclesiae sacramentum. Et ideo duo ponit: scii, signum exterius, ibi (signaculum quoddam, id est, signum quoddam), et efiectum interiorem, ibi (quo spiritualis potestas, etc.) » (9). 2. Ordo, prout est sacramentum vere et proprie dictum, definiri potest: Sacramentum novae legis a Christo D. institutum, quo traditur spiritualis potestas et confertur gratia ad rite obeunda munia ecclesiastica. 3. Spiritualis potestas, quae in ordine confertur, ad duo ordinatur, scii, ad regendos fideles et ad cultum divinum exercendum. Idcirco in can. 9-18 dicitur: « Ordo ex Christi institutione clericos a laicis in Ecclesia distinguit ad fidelium regimen et cultus divini mi­ nisterium ». 4. Potestas ecclesiastica duplex distingui debet, ordinis scilicet ct iurisdictionis. Potestas iurisdictionis tota versatur circa corpus mysticum fchristi, scii. Ecclesiam; cum ad eam spectet populum Christianum regere, gubernare atque ad aeternam bcatitudinem dirigere. Potestas ordinis tota versatur circa corpus Christi in sacramento Eucha­ ristiae vere, realiter et substantialiter praesens; ita tamen ut non solum vim habeat Eucharistiae conficiendae, verum etiam ad eam accipiendam animas hominum apte praeparet, atque idoneos efficiat, ac cetera omnia comple­ ctatur, quae ad Eucharistiam conficiendam et suscipiendam quovis modo referantur. Igitur potestas sacri ministerii, quae in hac disputatione consideratur, ea potissimum intelligitur, quae est vere sacerdotalis, scii, potestas conficiendi Eucharistiam et peccata remittendi; imo, ad probationem enuntiatae doctrinae satis est, ut spectetur sola potestas conficiendi Eucharistiam, quia omnes aliae potestates ministerii ecclesiastici ad eam ordinantur. !> 5. Ratio distinctionis ordinum. — 1. Ordines distinguuntur se­ cundum relationem ad Eucharistiam, id est secundum potestatem (8) Lib. IV Sent., D. 24. (9) Suppi- q. 34, art. 3. 4 CAPUT I - ARTICULUS I quam conferunt sive ad consecrationem corporis et sanguinis Christi sive ad quandam cooperationem circa consecrationem et susceptio­ nem corporis et sanguinis Christi D. 2. Hinc est quod aliquo vero sensu potest dici, duplicem tantum in Ecclesia esse gradum et ordinem, sacerdotum scilicet et ministro­ rum; id est, eorum qui augustissimum Eucharistiae sacrificium of­ ferre possunt ac debent, et eorum qui, in ordine ad sacrificium Eucha­ ristiae, sacerdotibus ministrant. Sacerdotium est ministrorum ecclesiasticorum ordo supremus. Sed quamvis omnes sacerdotes habeant eandem potestatem offerendi Missae sacrificium, non omnes tamen donantur eadem potestate, quae spectetur sive quoad corpus Christi mysticum, sive quoad corpus reale Christi in Eucharistia. Quapropter sacerdotium est duplex, summum seu primi ordinis, quod est Episcopatus; et secundi ordinis, quod sim­ pliciter sacerdotium vocatur, et est presbyteratus. 3. Unde facile intelligitur sensus quorundam locutionum, quae saepe occurrunt apud Patres, qui interdum duos ordines in Ecclesia, nempe sacerdotum et ministrorum, interdum tres ordines enmnerant, Episcoporum, presbyterorum et diaconorum. Ipsi enim aut considerant· duplicem habitudinem ministrorum Ecclesiae ad Eucharistiam, aut, dum hanc habitudinem considerant, etiam duplicem gradum sacerdotii perspiciunt, propter quem triplex ordo hierarchicus constituitur. Item intelligitur qua ratione Concilium Trid. declaret ecclesiasti­ cam hierarchiam divina institutione constare ex « Episcopis, presby­ teris et ministris », et in enumeratione ordinum ecclesiasticorum (10) non indicet Episcopatum. Enumeravit enim, tamquam supremum ordinem, sacerdotium, quod complectitur tum Episcopatum tum pre­ sbyteratum; qui tamen ita distinguuntur inter se ut ordo presbyteratus seu sacerdotii secundi ordinis, Episcopatui seu sacerdotio primi or­ dinis subordinetur. Pariter eadem ratione patet, cur alii dicant ordines esse octo, alii septem (cfr. n. 31 s.). II II et ordinem. — 1. Inter­ 6. An detur discrimen inter ordinationem dum ordinatio et ordo promiscue usurpantur; at, proprie loquendo, distinguuntur, quatenus ordinatio est causa ordinis, et ordo est effectus ordinationis. Quare inter se ita se habent, sicut causa et effectus. Unde Benedictus XIV recte ait: « Ordinem seu verius sacram illam caeremoniam qua inaugurantur Ecclesiae ministri, cuius effectus est (10) Sesa. XXIII, cap. 2, de ordine. BE NOMINE ET NOTIONE ORDINIS 5 ipse ordo, esse verum et proprium novae legis sacramentum, perfracte quidem negarunt Lutherus... » (11). Igitur· si ordinatio sumitur sensu activo, i. e. ut causa, distinguitur, accurate loquendo, ab ordine; si, contra, sumitur sensu passivo, scii, ut ciïectus, idem est ac ordo. 2. Quare ordo sumi potest active et passive. Active est illa actio, qua spiritualis potestas confertur, et accuratius vocatur ordinatio; passive est potestas colluta in ipsa ordinatione. 7. Quid verba: ordinare, ordo, ordinatio, sacra ordinatio. — 1. In iure verba: ordinare, ordo, ordinatio, sacra ordinatio, comprehendunt, praeter consecrationem episcopalem, ordines tam maiores quam mi­ nores et ipsam quoque tonsuram, nisi aliud ex natura rei vel ex contextu verborum eruatur (can. 950). 2. Id intelligitur de iure Codicis, non autem, saltem universim, de iure antiquo. Proinde in legibus interpretandis, necesse est distinguere inter hodiernam vocabulorum acceptionem et veterem. II 8. Elementa requisita ad conceptum ordinationis et ordinis. 1. Duo ex dictis necessario requiruntur ad genuinum ordinationis et ordinis stricto sensu conceptum: ritus sacer et collata per eum spiri­ tualis potestas. 2. Unde non habetur verus ordo et ordinatio in hisce casibus: 1° Si R. Pontifex seu legitimus Superior ecclesiasticus concedat alicui absque ritu externo potestatem peragendi quasdam sacras functiones. Id locum habet ex. gr. cum R. Pontifex tribuit simplici presbytero facultatem conferendi tonsuram et ordines minores. 2° Si ritus externus peragitur quidem, at nulla confertur potestas spi­ ritualis. Id verificatur in collatione tonsurae. 3° Si potestas perficiendi sacras functiones datur quidem occasione ritus sacri, sed non per ipsum sacrum ritum. Ex. gr. abbas regularis de regimine benedictus potest conferre suis subditis tonsuram et ordines minores (can. 964, 1°); sed benedictio abbatis non est ordinatio, nec potestas conferendi ton­ suram et ordines traditur per ritum benedictionis abbatialis, cum haec sit tan­ tum conditio a iure positivo requisita ut illa potestas competat revera abbati regulari. 4° Si ritu externo confertur aliquod officium sive munus sacrum, non tamen vera et proprie dicta potestas spiritualis. Id olim locum habebat in ritu quo diaconissae deputabantur ad quaedam munia sacra obeunda. (11) De Sl/n°do diocc., lib. VIII, cap. 0, n. 2. 6 CAPUT I - ARTICULUS Π 9. Quid proprie sacra ordinatio.— 1. Ordinatio stricto sensu ac­ cepta dicitur sacra triplici ratione: 1° quia ritus ipse est sacramentum vel saltem sacramentale; 2° quia potestas per eum est sacra; 3° quia sacrum est huius potestatis obiectum seu terminus, scii, functiones peragendae. 2. Sensu strictiore vocantur ordinationes in sacris vel ordines sacri, ad Ecclesiam latinam quod attinet, praeter consecrationem episco­ palem, presbyteratus, diaconatus et subdiaconatus, quia eorum fun­ ctiones propius Missae sacrificium attingunt, ideoque magis sacrae merito censentur (n. 33). Articulus II. De dignitate sacramentali ordinis. Totam doctrinam catholicam de hac re concinne et perspicue se­ quentibus principiis exponendam censemus. II 10. Principium I. Exsistit in Ecclesia catholica sacerdotium exter­ num et visibile, seu potestas consecrandi corpus et sanguinem D. N. I. C., ac peccata dimittendi, quod non omnibus competit, sed tantum rite ordinatis. 1° Christus D. in ultima coena, sacrificio et sacramento corporis et sanguinis sui instituto, addidit: « Hoc Jacite in meam commemora­ tionem » (1). S. Paulus: «Hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur, hoc Jacite in meam commemorationem. Similiter et calicem, postquam coenavit, dicens: Hic calix Novum Testamentum est in meo sanguine, hoc Jacite, quotiescumque bibetis, in meam commemorationem. Quo­ tiescumque enim manducabitis panem hunc et calicem bibetis, mortem Domini annuntiabitis, donec veniat » (2). Igitur Christus praecepit Apostolos facere quod ipse fecerat eisque proinde contulit potestatem consecrandi corpus et sanguinem suum. Idem Christus, post resurrectionem, dedit Apostolis potestatem dimittendi peccata: «Sicut misit me Pater, et ego mitto vos... Accipite Spiritum Sanctum: quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, et quo­ rum retinueritis, retenta sunt » (3). (1) Luc. XXII, 19. (2) I Cor. xi, 24 es. (3) Ioan, xx, 21 se. DE DIGNITATE SACRAMENTAL! ORDINIS Λ I 2° Concilium Trid. definivit: «Si quis dixerit illis verbis: Hoc facite in meam commemorationem, Christum non instituisse Apostolos sacerdotes, aut non ordinasse ut ipsi aliique sacerdotes offerrent corpus et sanguinem suum, a. sit » (4). Item: / Si quis dixerit non esse in Novo Testamento sacerdotium visibile et externum, vel non esse potestatem aliquam consecrandi et offerendi corpus et sanguinem Domini, et peccata remittendi et reti­ nendi, sed officium tantum et nudum ministerium praedicandi Evan­ gelium, vel eos qui non praedicant prorsus non esse sacerdotes, a. sit » (5). 3° Sacerdotium autem institutum fuit a Christo modo perma­ nenti ac perpetuo. Id manifesto patet ex relatis verbis a S. Paulo: «Mortem Domini annuntiabitis, donec veniat », i. e. usque ad finem mundi, cum iterum Christus veniet, vivos et mortuos indicaturus. Porro si sacrificium, a Christo in ultima coena institutum, erat perpetuum, sacerdotium quoque perpetuum dicendum est, quia sacri­ ficium ita coniunctum est sacerdotio, testante Apostolo (6), ut sine hoc nec esse nec concipi possit. 4° Quod praedictum sacerdotium non omnibus fidelibus com­ petat, sed tantum rite ordinatis, perspicue patet ex eo, quod Christus solis Apostolis dedit potestatem consecrandi corpus et sanguinem suum ceteraque sacramenta ministrandi. Apostoli vero, praecepto Christi fideliter parentes, alios sacerdotes instituerunt, et quidem ritu externo et visibili, ut a ceteris fidelibus discerni possent. Qui ritus fuit impositio manuum. Sane de ordinatione Pauli et Barnabae legitur: « Time ieiunantes et orantes, imponentesque eis manus, dimiserunt illos » (7). S. Paulus ita Timotheum admonet: « Noli negligere gratiam, quae iu te est, quae data est tibi per prophetiam, cum impositione manuum presbyterii » (S). Rursus illum monet: « Admoneo te ut resuscites gratiam Dei, quae est in te per impositionem manuum mearum » (9). Idem Paulus Timotheum hisce verbis monet: « 21anus cito nemini imposueris » (10). 5° Constans et perpetua Traditio expresse ac perspicue hoc docet. (4) Scss. XXTI, Can. 2. de sacrificio Missae* (5) Sees. XXIII, can. 1, de sacr. ord. (G) Hcbr. V, 1. (7) Act. .Mil, 3. (8) I Tim. IV, 14. (P) Π Tim. i, G. (10) Γ Tim. v, 22. 8 CAPUT I - ARTICULUS Π 11. Principium Π. Ritus sacer, quo sacerdotes seu ministri in Ecclesia Christi constituuntur, est ordinatio sive ordo. Id liquido ex dictis consequitur. Ecclesia sane est societas a Christo D. instituta per modum corporis, externa quidem et visibilis ac inae­ qualis sive hierarchica. Porro sicut eidem, qua societati externae et visibili, homines incorporantur per baptismum, quod est signum exter­ num et sensibile, ita eidem Ecclesiae, qua societati inaequali seu hierarchicae, aggregatio fit per ritum quemdam peculiarem, i. e. per ordina­ tionem. 12. Principium ΠΙ. Inter laicos ct sacerdotes essentiale exsistit discri­ men, et quidem de iure divino. Concilium Trid. egregie docet: « Quod si quis omnes Christianos promiscue Novi Testamenti sacerdotes esse, aut omnes pari inter se potestate spirituali praeditos affirmet; nihil aliud facere videtur, quam ecclesiasticam hierarchiam, quae est ut castrorum acies ordinata, confundere; perinde ac si, contra Pauli doctrinam, omnes Apostoli, omnes prophetae, omnes evangelistae, omnes pastores, omnes sint doctores » (11). Can. 107: «Ex divina institutione sunt in Ecclesia clerici a laicis distincti ». 13. Principium IV. Ex divina institutione exsistit in Ecclesia har­ monica dispositio ordinum, quae dicitur sacra hierarchia ordinis (12). Concilium Trid. definivit: «Si quis dixerit, praeter sacerdotium non esse in Ecclesia catholica alios ordines et maiores et minores, per quos, velut per gradus quosdam, in sacerdotium tendatur, a. sit » (13). Item: «Si quis dixerit, in Ecclesia catholica non esse hierarchiam divina ordinatione institutam, quae constat ex Episcopis, presbyteris et ministris, a. sit » (14). Id expresse confirmat, ceteris omissis, can. 108, §§ 1 et 2. 14. Principium V. Ex ipso iure divino datur discrimen inter sacer­ dotium maius ct minus, seU inter episcopatum et presbyteratum, ita ut Episcopi presbyteris superiores sint ex divina institutione. (11) Sees. XXIII, cap. 4, dc ordine. (12) Hierarchia etymologice idem eet ac sacer principatus, a duplici voco graeca Ιερός (sacer) et άρχή (principutua). (13) Sess. XXIII, can. 2, de ordine. (11) Loc. cit. cun. G. DE DIGNITATE SACRAMENTALI ORDINIS 0 Sermo hic est dumtaxat de superioritate Episcoporum ratione potestatis ordinis, non autem ratione iurisdictionis (15), quatenus Episcopi tantum possunt ordinare alios Episcopos, aut presbyteros aut diaconos. 1° Sacrae Litterae tradunt, impositionem manuum seu ordi­ nationem factam fuisse non ab omnibus indiscriminatim, sed solum ab iis qui principem locum in hierarchia obtinebant. Ex. gr. Apostoli ordinant Paulum et Barnabam (16); Paulus et Barnaba, qui profecto erant Episcopi, ordinant presbyteros per singulas civitates (17); Paulus affirmat se ordinasse Timotheum (18). 2° Constitutiones Apostolicae, quae referunt disciplinam vigentem prio­ ribus Ecclesiae saeculis, haec inter alia statuunt: « Utque nec presbyter, nec diaconus clericos ex laicis ordinent, sed solummodo presbyter quidem doceat, offerat, baptizet, benedicat populo, diaconus vero ministret Episcopo ac pres­ byteris, sed non peragat cetera » (19). Igitur presbyteri et diaconi excluduntur ab ordinatione facienda eaque exclusive Episcopis reservatur. Canones Apostolorum praecipiunt Episcopum a duobus vel tribus Epi­ scopis, presbyterum et diaconum ceterosque clericos ab uno Episcopo ordi­ nari (20). Itaque ordinatio soli Episcopo reservata dicitur. 3° Patres expressis disertisque verbis hoc docent. Cum in Concilio Alexandrino, circa ann. 339, ageretur de causa S. Athanasii et calumniatores eiusdem dicerent Ischyram esse presby­ terum, Athanasius ceterique Episcopi eos confutarunt dicentes: «Unde presbyter Ischyras? Quo ordinante? Num Colluthot... Atqui Colluthum presbyterum obiisse ambasque eius manus sine auctoritate fuisse, omni­ bus notum est et nulli dubium » (21). Proinde ex hoc ipso eoque tantum quod ordinatus non fuisset ab Episcopo, conclusum fuit ordinationem Colluthi esse omnino invalidam (22). S. Epiphanius docet: «Episcoporum ordo ad gignendos patres prae­ cipue pertinet; huius enim est, patrum in Ecclesia propagatio. Alter (ordo, nempe presbyterorum), cum patres non possit, filios Ecclesiae, regenerationis lotione, producit, non tamen patres aut magistros. Qui(15) Do hac in praesenti non quaeritur. Cetorum do fide est, Episcopos» ratione iurisdi­ ctionis, esso presbyteros superiores, cum illis, non istis, Ecclesiam suam Christus D. regendam et gubernandam commiserit. (16) Ad. xiii, 3. (17) Ad. xiv, 22. (18) Il Tim. I, 6. (19) Lib. Ill, cap. 20; M Igne. P. G. I, 803. (20) Can. 1 et 2. (21) Apud Athannslum, Apologia contra Arianos, n. 12; Migne, F. G. XXV, 270. (22) Cfr. Many, Praelectiones dc sacra ordinatione, n. 2. 10 CAPUT I - ARTICULUS II nam vero fieri potest, ut is presbyterum constituat, ad quem creandum manuum imponendarum ius nullum habent? » (23). Id ipsum docent S. loannes Chrysostomus (24), S. Hieronymus (25) aliique. 4° Constans atque universalis Ecclesiae usus id plano confirmat. Ex libris Pontificalibus et Ritualibus tam Ecclesiae latinae quam Ecclesiae orientalis, ex compluribus monumentis antiquis, ex praxi firmiter constanterque servata usque ad nostra tempora, evidentis­ sime patet, ordinationem Episcoporum, presbyterorum et diaconorum reservatam fuisse solis Episcopis (26). 5° Concilium Trid. definivit: « Si quis dixerit Episcopos non esse presbyteris superiores, vel non habere potestatem confirmandi et ordi­ nandi, vel eam quam habent, illis esse cum presbyteris communem... a. sit » (27). 15. Principium VI. Ee fuie est quandam saltem ordinationem es.ce verum et proprie dictum sacramentum Novae Legis, nempe Christum E. huic ritui adnexam voluisse vim producendi gratiam ex opere operato obicem non ponentibus. Trid. Synodus definit: « Si quis dixerit ordinem sive sacram ordi­ nationem non esse vere et proprie sacramentum a Christo D. insti­ tutum, vel esse figmentum humanum, excogitatum a viris rerum eccle­ siasticarum imperitis, aut esse tantum ritum quendam eligendi mi­ nistros verbi Dei et sacramentorum, a. sit » (28). Ratio autem cur ordo sit sacramentum exhibetur ab eadem Synodo Tridentina, quae docet: « Cum Scripturarum testimonio, apostohea Traditione et Patrimi unanimi consensu perspicuum sit, per sacram ordinationem, quae verbis et signis exterioribus perficitur, gratiam conferri, dubitare nemo debet, ordinem esse vere et proprie unum ex septem sanctae Ecclesiae sacramentis» (29). Sane ad constituendum sacramentum proprie dictum tria requi­ runtur: 1° res sensibilis, quae sit gratiae sanctificantis signum; 2° insti­ tutio a Christo D. perenniter facta; 3° vis huic signo sensibili tributa causandi gratiam (30). (23) Contra haereses, LXXV, n. i; Mlgno, P. G. XLIT, 507. (24) Hom. XI. in I Tim., n. 1; MIgne, P. G. LX1I, 553. (25) Epist. CXLVI, ad Etang., n. 1; Mlgno, P. L. XXII. 1191. (26) Morinus, Dc sacris Ecclesiae ordinationibus, port. II, p. 15 sa.; Marteno, Dc antiquis Ecclesiae ritibus, lib. I, cap. 8, art. 11. ' (27) Sees. XXIII, can. 7, de ordinc. (28) Sees. XXIII, can. 3, dc ordinc. (29) Sees. XXIII, cap. 3, Dc ordinc. (30) Cir. Cappello, De sacramentis, I, n. 2. DE 8ACRAMENTALI DIGNITATE ORDINIS IN SPECIE 11 Porro haec tria elementa reperiuntur in ordine. Ergo ipse sacra­ mentum est. Ad rem Angelicus ait: « Sacramentum nihil est aliud quam quaedam sanctificatio homini exhibita cum aliquo signo visibili; unde cum in susceptione ordinis quaedam consecratio homini exhibeatur per visi­ bilia signa, constat ordinem esse sacramentum » (31). Cfr. n. 17. 16. Principium VII. Item de fide est sacram ordinationem, quae est $ sacramentum, imprimere characterem indelebilem, distinctum a chara­ ctere baptismatis et confirmationis, ita ut semel valide collata amplius iterari nequeat. Concilium Trid. definit: « Si quis dixerit per sacram ordinationem... non imprimi characterem, vel eum, qui sacerdos semel fuit, laicum rursus fieri posse, a. sit » (32). Idem Concilium: « Si quis dixerit in tribus sacramentis, baptismo scii., confirmatione et ordine, non imprimi characterem in anima, hoc est signum quoddam spirituale et indelebile, unde ea iterari non pos­ sunt, a. sit » (33). Quinam ordines sint sacramentum, dicetur infra (n. 37 ss.). Item de charactere fusius disseretur, cum sermo erit de effectu ordinis. Ajiticulus III. De sacramentali dignitate ordinis in specie. II Novae Legis. II •I II 17. Ordo est verum et proprie dictum sacramentum Veritas de fide (n. 15). Probatur: 1. Έχ S. Scriptura. Argumentum potest ita enuntiari: luxta S. Scripturam ritus ordi­ nationis, quo potestas sacri ministerii confertur, est signum sensibile eflicax gratiae, a Christo D. permanenter institutum. Atqui huiusmodi signum est sacramentum Novae Legis proprie dictum, ergo. 1° Ritus ordinationis est signum sensibile. Sane iste ritus secun­ dum S. Scripturam includit impositionem manuum, quae per se sen­ sibilis est. Dc septem viris, qui diaconi constituendi erant, legitur: (31) Suppi, q. 34. art. 3. (32) Sees. XX11I, cnn. 4. de ordine. (33) Sosa. VIT, cun. 3, de sacram, in genere. 12 CAPUT I - ARTICULUS ΠΙ «Hos statuerunt ante conspectum Apostolorum; et orantes imposue­ runt eis manus » (1). Item narratur Spiritum Sanctum dixisse ministrantibus Ecclesiae Dei, quae erat Antiochiae: « Segregate mihi Saulum et Barnabam in opus ad quod assumpsi eos. Tunc ieiunantes et orantes, imponentesque eis manus, dimiserunt illos » (2). Iterum de Paulo et Barnaba legitur: « Et cum constituissent illis per singulas ecclesias presbyteros (Χειροτονήσαντες δέ αύτοΐς κατ’ έκκλεσίαν πρεσβυτέρους, i. e. imponendo manus), et orassent cum ieiunationibus, commendaverunt eos Domino, in quem crediderunt » (3). Accedunt testimonia alia statim afferenda. 2° Ritus ordinationis est signum cflicax gratiae. S. Paulus ad Ti­ motheum, quem constituerat ministrum Christi ad docendam et re­ gendam Ecclesiam, scribit: « Admoneo te ut resuscites gratiam, quae est in te per impositionem manuum mearum. Non enim dedit nobis Deus spiritum timoris, sed virtutis et dilectionis et sobrietatis » (4). Item: « Noli negligere gratiam, quae in te est, quae data est tibi per prophetiam cum impositione manuum presbyterii » (5). Porro quod haec gratia collata Timotheo per impositionem manuum, erat revera gratia sanctificans, ex eo patet quod data erat ad exercendas virtutes dilectionis, fortitudinis, cuius usus a libera recipientis volun­ tate pendet. 3° Ritus ordinationis est signum permanente)' a Christo D. insti­ tutum. Quod Christus ipse huiusmodi signum instituerit, ex eo mani­ festo patet, quod est efficax gratiae. Porro nemo potest praeter Chri­ stum alicui signo sensibili ita gratiam adnectere, ut rite dispositis infallibiliter conferatur. Praeterea quod Christus hunc ritum permanenter constituerit, ita ut semper in Ecclesia permansurus sit, colligitur ex praxi Apostolorum, qui eum ritum conferebant et sic alios ministros in Ecclesia Christi constituebant. Id quoque significat S. Paulus, cum ita monet Timotheum: « Manus cito nemini imposueris » (6). 18. 2. Ex Traditione. SS. Patres docent sacra ordinatione ministros separari a plebe, in gradu distincto ac superiore constitui, gratiam recipere, donari Spiritu Sancto. (1) (2) (3) (4) (δ) (6) Act. vi, 6. Act. ΧΠΙ, 2 θ. Act. XIV, 23. II Tini. I, 6 ββ. I Tim. iv, 14. I Tim. V, 22. DE SACRAMENTAL! DIGNITATE ORDINIS IN SPECIE 13 Praeterea data occasione expressis verbis sacram ministrorum ordinationem inter vera Novae Legis sacramenta adnumerant. 1° S. Gregorius Nysecnus, postquam verba fecit de consecratione Eu­ charistiae et sacri olei, ita pergit: «Eadem item verbi vis etiam sacerdotem sanctum, augustum et honoratum facit, novitate benedictionis a commu­ nitate vulgi segregatum. Cum enim heri ac tempore superiori unus e multitu­ dine ac plebe esset, repente redditur praeceptor, praeses, doctor pietatis et my­ steriorum latentium praesul; eaque contingunt ei, cuin nihil vel corpore vel forma mutatus, sed ad speciem externam quod attinet, ille sit qui erat, invisibili quadam vi et gratia invisibilem animam in melius transformatam gerens » (7). 2° S. Augustinus ait: « Nulla ostenditur causa, cur ille, qui ipsum baptis­ mum amittere non potest, ius dandi potest amittere. Utrumque enim sacra­ mentum est, et quadam consecratione utrumque homini datur: illud cum baptizatur, istud cum ordinatur; ideoque in Ecclesia Christi utrumque non licet iterari... Sed si nos male facimus, ipsi explicent quomodo sacramentum baptizati non possit amitti, et sacramentum ordinati possit amitti; quoniam ipsi dicunt: “ recedens ab Ecclesia baptismum quidem non amittit, ius dandi tamen amitti ”. Si enim utrumque sacramentum est, quod nemo dubitat, cur illud non amittitur, et illud amittitur? Neutri sacramento iniuria facienda est * (8). 3° S. loannes Chrysostomus : « Nisi nunc etiam esset arrhabo Spiritus, neque baptisma adhibitum esset... neque sacerdotes habuissemus: neque enim has ordinationes sine tali descensu fieri est possibile » (9). 4° S. Cyrillus Alexandrinus: «Dominus noster lesus Christus in veri­ tatis vim figura legis translata, divinorum altarium sacerdotes per se ipsum perfecit... Perfecit vero per veram sanctificationem suae naturae participes communicatione Spiritus efficiens » (10). 5° S. Gregorius M. docet: «Sacrorum ordinum sacramenta ab Ecclesiae doctoribus foris accipimus, sed sacramentorum virtute ab omnipotenti Deo interius roboramur. Virtus vero sacramenti gratia est Spiritus septiformis. Quam certe gratiam qui accipiunt, quasi alio accepto corde immutantur, quia quos gratia sua Spiritus Sanctus roborat, eos facit esse protinus quod non erant » (11). 0° Idem docent alii, v. g. S. Innocentius (12), S. Hieronymus (13), etc. 19. 3. Accedit unanimis et constans Doctorum consensus. Hanc doctrinam, etiam ante Ecclesiae definitionem, ut fidei dogma ipsi retinuerunt. Ita Petrus Lombardus, S. Thomas, S. Bonaventura, S. Albertus Magnus, Scotus, ceterique fere innumeri. (7) Orat, in bapt. Christi·, Migne, P. G. XLVI, 582. (8) Cont. Ep. Parmen., lib. II, cap. 13, no. 28. 30; Migne, P. L. XL11I, 70. (9) Homil. de resurrect. mort., n. 8; Migne, P. G. L, 432. (10) In Ioan., lib. XII, 20 es.; Mignc, P. G. LXXIV, 711. (11) In I Rog., lib. IV, cap. 5, n. 23; Migno, P. L. LXX1X. 299. (12) Epist. ad Alex. Antioch., cap. 3, n. 4; Migne, P. L. XX, 549. (13) Contr. bucif., n. 11; Migne, P. L. XXIII, 165. 14 CAPUT I - AETICULUS III 20. 4. Doctrina et praxis Orientalium id confirmat. Omnes sectae orientales, quae inde a saec. v a catholica Ecclesia avulsae sunt, sacram ordinationem inter vera sacramenta adn itinerant. Hinc perspicue et necessario colligitur, iam prioribus Ecclesiae saeculis fidem hanc viguisse, scii, sacram ordinationem esse verum N. L. sacra­ mentum. 21. 5. Accedunt rationes congruentiae. 1° Homo propriis viribus debitam mysteriorum Dei administrationem procurare aut nullo modo aut vix valet. Idcirco vel necesse omnino est, vel saltem maxime convenit, ut ei per sacram ordinatio­ nem concedatur gratia habitualis, cui adnexus est titulus ad peculiaria auxilia muneri obeundo accommodata. 2° Membra gregis Christi et milites exercitus Christi speciali sacramento (baptismo et confirmatione) consecrantur. Ideo congruum prorsus est, ut ii quoque consecrentur speciali sacramento, qui istius gregis et exercitus pastores ac duces constituuntur. 3° Ministri Ecclesiae per ritum ordinationis Christo sacerdoti configurantur, cum in hunc finem constituantur ut eius vices gerant ad fideles sanctificandos et gubernandos. Quare omnino convenit, ut per eundem ritum Christi sanctitatis particeps fiant, ac propterca ut ipse ordinationis ritus sit verum sacramentum (14). 22. Difficultates earumque solutio. — I. Vocabulum χειροτονία, quod Vulgata reddit per manuum impositionem, significat extensionem manus ad suffragium ferendum. Ergo ex textibus supra allatis nihil aliud infertur, quam ministrorum ordinationem esse electionem a mul­ titudine Christiana per suffragia facta. llesp. Illud vocabulum significat quidem in usu profano extensio­ nem manus ad suffragium ferendum, sed in S. Scriptura, speciatim in textibus allatis, indicat revera impositionem manuum. Sane non le­ guntur fideles manus imposuisse ordinandis, sed soli Apostoli, et qui­ dem ita manus imponuntur, uthuiusmodi impositione gratia conferatur. Praeterea sanctus Paulus in epist. ad Timotheum designat eundem ritum per διά της επιθέσεως των χεφών (15), quae vox evidenter signi­ ficat impositionem proprio sensu. (14) Cfr. Tbom., Suppi, q. 35, art. 1; Otten, VI, n. 328. (15) I Tim. IV, 14. DE SACK A MENTALI DIGNITATE ORDINIS IN SPECIE 15 23. II. Sacramentalis ordinatio fieri debet ab Episcopo. Atqui Ti­ motheus dicitur ordinatus per impositionem manuum « presbyterii » (16). Ergo in illo textu non agitur de ordinatione sacramentali. Resp. Nomine presbyterii ibi intelligitur Episcopus simul cum pres­ byteris. Sane in epist. II ad Timotheum S. Paulus dicit: «Admoneo te ut resuscites gratiam Dei, quae est in te per impositionem manuum mearum » (17). Ergo ipse S. Paulus, qui erat Episcopus, manus imposuit Timotheo. Textus in obiectionc allatus id unum significat, nempe ritum ordi­ nationis tunc temporis non essentialiter diversum fuisse ab eo qui etiam nunc adhibetur, ut scii, presbyteri simul cum Episcopo manus ordinandis imponant. 24. III. Christus Apostolos non ordinavit manuum impositione, sed sola designatione eos constituit presbyteros et Episcopos. Ergo impositio manuum non est signum sacramcntale. Resp. Christus D. habuit supremam et absolutam potestatem excel­ lentiae, ideoque per merum actum voluntatis quamcumque dignitatem et potestatem conferre potuit Apostolis. Ceteri omnes, qui Ecclesiae ministros constituunt, catenus id valide agunt, quatenus signum exter­ num ab eodem Christo institutum adhibeant. 25. IV. In S. Scriptura nullibi dicitur Christus D. instituisse ma­ nuum impositionem ut signum sacramentale. Ergo. Resp. Christus dedit Apostolis potestatem consecrandi Euchari­ stiam et iussit eos hoc facere in sui commemorationem; item dedit iisdem Apostolis potestatem remittendi ac retinendi peccata. Has autem potestates, in quibus praecipue consistit potestas ordinis, voluit Christus in sua Ecclesia perdurare. Quare, cum Apostoli ad has confe­ rendas potestates adhibuerint manuum impositionem, necessario sup­ ponendum est, eos mandatum id faciendi ab ipso Christo accepisse. Praeterea, cum manuum impositio gratiam conferat, ut ex relatis textibus manifesto constat, eius institutio necessario repetenda est a Christo D. 26. V. Gratia collata manuum impositione, de qua sermo est in epistulis ad Timotheum, non erat gratia sanctificans, sed gratis data; (10) I Tlm. iv, 11. (17) II Tim. I, 0. 16 CAPUT I - ARTICULUS ΠΙ nam S. Paulus eam vocat χάρισμα, dum gratia sanctificans χάρις dici solet (18). Ergo. Resp. Vox χάρισμα significat tum gratiam gratis datam tum gra­ tiam sanctificantem, ut liquet v. g. ex epist. ad Rom. v, 15. Gratia autem, de qua Apostolus ad Timotheum loquitur, non est nec potest esse nisi gratia sanctificans, cum sit gratia, quam homo libere sequi valet, quae radix virtutum est, quae virtutum exercitio augeri potest. 27. VI. S. Paulus dicit illam gratiam datam esse Timotheo per prophetiam. Ergo sermo est de gratia gratis data. Rcsp. S. Paulus affirmat illam gratiam datam esse per prophetiam, scii, per revelationem ipsi factam, ut Timotheum constitueret Episco­ pum, non autem in eum finem, ut Timotheus donum prophetiae reci­ peret. Ideo in eadem epistola Apostolus ita discipulum alloquitur: « Hoc praeceptum commendo tibi, illi Timothee, secundum praece­ dentes in te prophetias, ut milites in illis bonam militiam, habens fidem et bonam conscientiam, quam quidam repellentes, circa fidem nau­ fragaverunt » (19). 28. Utrum vocabula «presbyter» et «Episcopus», prout adhibentur in S. Scriptura, distinctos ordines indicent. — 1. Textus S. Scripturae, quibus natura sacramentalis sacrae ordinationis probata est, easdem personas modo Episcopos modo presbyteros designare videntur. Hinc est, quod haeretici complures ex identitate nominis ad identitatem officii arguunt, ipsumque ritum ordinationis affirmant esse deputationem mere extrinsecam ad aliquod officium gerendum. Unde ratio huius investigationis. 2. Fatendum est, eos qui dicuntur Episcopi, etiam presbyteros vocari. S. Paulus monet Titum, ut constituat « per civitates presbyteros », quos paulo inferius Episcopos appellat (20). Item S. Petrus monet Epi­ scopos ne sint « dominantes in cleris » eosque presbyteros appellat (21). Concedendum igitur, vocabulum presbyteri initio Ecclesiae usurpa­ tum fuisse generica significatione, ita ut sacerdotem tam primi ordinis, scii. Episcopum, quam secundi ordinis, nempe presbyterum, desi­ gnaret. Idem usus passim occurrit etiam apud antiquissimos Patres (22). (18) (19) (20) (21) (22) Cfr. Rom. v» 15; Cor. xv, 10. I Tim. i, 18. Cfr. Otteu, VI, n. 330. Tit. I, 5, 7. I Pctr. v. 1 ss. Cfr. etiam Act. xx, 17, 28. Cfr. S. Iren., Adv. Haer. lib. IV, cap. 26, u. 2; Euh., Hist. cccl. lib. V, cap. 20. > i I DE SACRAMENTALI DIGNITATE ORDINIS IN SPECTE 17 3. Num Episcopi nomen quandoque etiam presbyteros seu sacer­ dotes secundi ordinis designaverit, valde incerta res est. Plures affirmant, praesertim attenta inscriptione epistolae 8. Pauli ad Philippenses, quae legitur: « Paulus et Timotheus servi lesu Christi, omnibus sanctis in Christo lesu, qui sunt Philippis, cum Episcopis et diaconibus » (23). De hoc textu loquens, S. Joannes Chrysostomus quaerit: «Quid hoc? an unius civitatis plures erant Episcopi? Nequaquam, sed presbyteros ita appellavit. Tunc enim nomina adhuc erant com­ munia... Procedente vero tempore, proprium cuique distributum est nomen Episcopi et presbyteri » (24). Ita etiam S. Hieronymus, Theodoretus et alii (25). Multi censent nomen Episcopi semper proprium fuisse sacerdotibus primi ordinis, et numquam adhibitum fuisse ad sacerdotes secundi ordinis designandos. Quoad difficultatem vero ex epistola S. Pauli desumptam respon­ dent, eos omnes quos Apostolus ibi Episcopos vocat, fuisse revera Episcopos, non quidem illius civitatis, sed aliarum civitatum pro tem­ pore Philippis commorantes. Quae responsio vix solvit difficultatem; nam satis mirum videtur Apostolum salutasse Episcopos et diaconos, non autem presbyteros. Itaque res adhuc incerta manet. Inde tamen minime sequitur, ipsos ordines non fuisse distinctos. Ordines quippe a Christo sunt, quocum­ que nomine designentur. 29. Errores. — 1. Imprimis doctrinam de sacramentali ordinis dignitate impugnavit Lutherus, cumque secuti sunt picrique Protestantes. Ille ait: « Hoc sacramentum Ecclesia Christi ignorat inventumque est ab Ecclesia Papae; non enim solum nullam habet promissionem gratiae ullibi positam, sed ne verbo quidem eius meminit Novum Testamentum. Ridiculum est autem asserere pro sacramento Dei, quod a Deo institutum numquam potest demon­ strari » (26). 2. Calvinus ab initio quidem docuit duo tantum esse sacramenta, baptis­ mum et coenam Domini. Postea autem scripsit: «Impositionem manuum, qua Ecclesiae ministri in suum munus initiantur, ut non invitus patior vocari sacramentum, ita inter ordinaria sacramenta non numero... Quod autem ter­ tium in numero (sacramentorum) non posui, eo factum est, quod non ordina(23) Philipp. I, 1. (24) In Phil. hom. 1, n. 1; Migno, P. G. LXIT, 183. (25) S. Hieronymus, in Til. I. 5; Migno, P. L. XXVI, 501; Theodoretus, in Phil. I, 1; Migno, P. O. LXXXII, 871. (20) De capi, babyl., sect, de ordino. 2 — Cappello, Dc Ordine. 18 CAPUT I - ARTICULUS ΙΠ rium nec commune est apud omnes fideles, sed ad certam functionem specialis ritus » (27). 3. Item Melanchton prius duo tantum sacramenta, nempo baptismum et coenam Domini admiserat; postea suam sententiam eatenus mutavit, quatenus in posterioribus 4 Locorum » editionibus scripsit, se non gravate inter sacra­ menta proprie dicta admittere quoque ministrorum ordinationem (28). 4. Maxima est varietas opinionum inter modernos Protestantes. Ex Evangelicis et Luthcranis alii Lutherum sequuntur, alii Melanchtonem, alii et forte plerique dubii haerent sibique contradicunt (29). Prcsbyteriani et Baptistae, qui reficiunt ordinem episcopalem, asserunt pre­ sbyteros esse ministros verbi, sub nonnullis conditionibus a fidelibus designan­ dos, quin tamen character sacerdotalis per ordinationem iisdem conferatur (30). Anglicani et Melhodistae episcopales, qui tenent ordinationem valide fieri non posse nisi per Episcopos, do ea loqui videntur ac si esset verum sacra­ mentum, sed negant per eam conferri gratiam (31). jRitualistae fere uobiscum conveniunt (32). 30. 5. Unitarii ne communem quidem ordinationis ritum admittunt, sed singulis coetibus religiosis (seu ecclesiis, quas vocant) eum determinandum relinquunt; imo veram ministrorum ordinationem reficiunt, solam eorum designationem admittentes. 6. Quaheri omnem ritum externum plano respuunt, docentes hominem quem­ libet, sino ullo discrimine aetatis aut sexus, ministrum constitui solo interiore spiritus impulsu (33). 7. Protestantes liberales et Rationalistac reficiunt sacramentum ordinis et, historice disceptantes, contendunt hodiernam catholicam doctrinam esse quandam evolutionem dogmaticam, prorsus alienam a mente primitivae Eccle­ siae. Nam, ipsi aiunt, presbyteros ab initio administrandae ecclesiasticae di­ sciplinae praefuisse; Episcopos gessisse curam aerarii, et ad hoc munus obeun­ dum coadiutores habuisse diaconos, qui fidelium eleemosynas pauperibus di­ stribuerent. 8. Modernistac fere idem sentiunt ac Rationalistae. Eorum doctrina in decreto Lamentabili ita exponitur: 4 Coena Christiana paulatim indolem actionis liturgicae assumente, hi, qui Coenao praeesse consueverant, characterem sa­ cerdotalem acquisiverunt. Seniores, qui in Christianorum coetibus invigilandi munere fungebantur, instituti sunt ab Apostolis presbyteri aut Episcopi ad providendum necessariae crescentium communitatum ordinationi, non pro­ priae ad perpetuandam missionem et potestatem apostolicam » (34). (27) (28) (29) (30) (31) (32) (33) (34) Inst. lib. IV, cap. 14, n. 20; cap. 19, n. 28. Cfr. Bcllarm., Dr, sacramento ordinis, cap. 1. I&alencyklopedie fur Protestant ischc Théologie, VI, 467 68. Cfr. Hodgo, Syst. theol. ΙΓ, 406; III, 689; Hovey, .S’yji. thcol., pn^. 308 sa. Cfr. Martlmor, Catholic Faith and Practice, II, 79 ea. Cfr. Hall, The Sacraments, cap. 8. Cfr. Moehler, Symbolism, sect. 69. Prop. 49» et 50». DE ORDINIBUS IN GENERE 19 CAPUT II. DE VARIIS GRADIBUS HIERARCHIAE ORDINIS (1) Articulus I. De ordinibus in genere. 31. Quot sint ordines. — 1. Imprimis certa ab incertis distinguenda sunt, ne ulla sit aequivocatio aut rerum confusio. 1° In Ecclesia plures esse ordines certissimum est, imo de fide, ut supra diximus (n. 13). 2° Alia est disciplina quae hodie viget, alia quae olim vigebat: quare sedulo distinguenda haec ab illa. 3° Praeterea alia est disciplina Ecclesiae latinae, alia disciplina Ecclesiae orientalis. Hic referimus disciplinam Ecclesiae latinae. De Ecclesiae orien­ talis disciplina sermo erit in Appendice I. 2. Ordines minores in Ecclesia latina sunt quatuor: ostiariatus, lectoratus, exorcistatus et acolythatus. Sane: 1° Concilium Trid. docet: « Et ab ipso Ecclesiae initio sequen­ tium ordinum nomina atque uniuscuiusque eorum propria ministeria... scilicet acolythi, exorcistae, lectoris et ostiarii, in usu fuisse cognoscuntur, quamvis non pari gradu » (2). 2° Catcchismus JRom. ait: « Quorum nomina haec sunt, ostiarius, lector, exorcista, acolythus » (3). 3° Pontificale Roni. memorat expressis verbis « quatuor minores ordines », scii, ostiarii, lectoris, exorcistae et acolythi (4). 4° Codex i uris canonici haec habet: « In canonibus qui sequuntur, (1) S. Thom., In IV, D. 24. q. 1, art. 2; Suppi. q. 35, art. 2; q. 37, art. 2-5; q. 40, art. 5, S. Bollarminus, De ordine, cap. 5-8; S. Bonaventure, in IV, D. 24, p. 2, art. 1, q. 1 ss.; Scotus, In IV, D. 24, q. unie., n. 8 ss.; Billuart, De sacram, ordinis, tract. 7, diss. 1, art. 3; Vasqucz disp. 210, cap. 1; Bcrti, De theologicis disciplinis, lib. XXXVI, cap. 4 ss.; Michael do Medina, De sacram., lib. I, cap. 15; Contenson, Theologia, lib. XI, part. 4, diss. 2; Durandus, in IV, D. 24, q. G; Maldonatus, De sacramentis, to. II, de ordinc, q. 4; Natalie Alexander, Theol. dogmatico-moralis, lib. II, cap. 1; Gregorius do Valentin, in III part. S. Thomae, q. 25; Lesslus, Praclect. theol. in D. Thom., de sacram, ordinis, cap. 3, dub. 1; Hollier, De sacris electionibus et ordinationibus, part. II, sect. 1, cap. 1; Tournely, De sacram. ordinis, q. 6; Morinus, De Sacris ordinationibus, part. Ill, exoro. 11, cap. 2; Thomassinus, part. I, lib. II, cap. 36; Peach, VIT, n. 587 ss.; Do Augustinis, De ordine, thes. 3-0; Billot, II, thes. 29; Gasparri, I, n. 20 ss.; Many, n. 3 ss.; Otten, VI, n. 331 ss.; Sasso, De sacram, ordinis, thes. 4 ss. (2) Scss. XXIII, cap. 2, de ordine. (3) De ordinc, n. 24. (1) Tit. de minoribus ordinibus. 20 CAPUT Π - .ARTICULUS I nomine ordinum... minorum (intelliguntur) acolythatus, exorcistatus, lectoratus, ostiariatus » (can. 949). Igitur iuxta hodiernam disciplinam, certum est, ordines minores in Ecclesia latina quatuor esse. Nonnulli veteres censent, etiam primam tonsuram adnumcrandam esse inter ordines. Quae opinio quovis caret solido fundamento eaque obsoleta prorsus dicenda. 32. 4. Ordines maiores sive sacri, praeter episcopatum, sunt sub­ diaconatus, diaconatus, et presbyteratus. Non semper subdiaconatus habitus fuit ut ordo maior seu sacer. Quando mutata fuerit huiusmodi Ecclesiae latinae disciplina, dicetur infra. 1° Concilium Trid. ait: cNon solum de sacerdotibus, sed et de diaconis Sacrae Litterae apertam mentionem faciunt... et ab ipso Ecclesiae initio sequentium ordinum nomina atque uniuscuiusque eorum propria ministeria, subdiaconi scilicet... in usu fuisse cognoscuntur, quamvis non pari gradu » (5). 2° Pontificale Rom. dicit: « Sacri et maiores ordines sunt subdia­ conatus, diaconatus et presbyteratus » (G). 3° Catechismus Rom. docet: «Maiores vel sacri suut: ordo sa­ cerdotalis, diaconatus et subdiaconatus... Qui (ordo sacerdotii) tametsi unus est, varios tamen dignitatis et potestatis gradus habet. Primus est eorum, qui sacerdotes simpliciter vocantur... Secundus est Epi­ scoporum » (7). 4° Demum can. 949 statuit: « In canonibus qui sequuntur, no­ mine ordinum maiorum vel sacrorum intelliguntur presbyteratus, dia­ conatus, subdiaconatus ». 5. Num episcopatus sit verus ordo a presbyteratu distinctus, fuse infra dicetur (n. 42 ss.). 33. Quo sensu ordo dicatur sacer. — 1. Si consideretur secundum se, profecto quilibet ordo dici potest sacer, cum peculiari ritu religioso et quidem sollemni conferatur atque ad ministerium sacrum referatur. 2. Si ordo sacer dicatur ille qui relationem habet ad rem conse­ cratam, «tres tantum suut ordines sacri, ut ait Angelicus (8), scilicet (fi) (6) (7) (8) Sess. ΧΧΠΙ, cap. 2, de ordine. Tit. de sacris ordinibus in genere. De ordine, nn. 12, 26. Suppi. q. 37, art. 3. DE EPISCOPATU 21 sacerdotium et diaconatus, qui habent actum circa corpus Christi et sanguinem consecratum, et subdiaconatus, qui habet actum circa vasa consecrata ». 3. Si vocetur ordo sacer ille cui adnexa est obligatio coelibatus quae oritur ex praescripto ecclesiastico, subdiaconatus est ordo sacer iuxta praesentem Ecclesiae disciplinam; olim talis non fuit, cum anti­ quitus lex continentiae eidem adnexa non esset. 4. Demum si ordo sacer is appellaretur, qui principatum sacrum, iuxta gradum suum haberet in Ecclesia, subdiaconatus non esset ordo sacer, cum subdiaconus inserviat diacono ideoque sit veluti submi­ nister (9). Hoc sensu ordo dici non solet sacer, secundum terminologiam a Doctoribus hodie adhibitam, nec ab ea profecto recedendum est. 5. Igitur paucis ordo duplici sensu dici potest sacer: stricto et pro­ prio, lato et improprio. Sensu stricto et proprio ordines sacri seu maio­ res, iuxta praesentem Ecclesiae disciplinam, sunt isti: subdiaconatus, diaconatus et sacerdotium, quod complectitur tum presbyteratum tum episcopatum. 34. Num ordo sit sacramentum unum vel multiplex. — Licet plures sint < ordines, sacramentum ordinis tamen unum est ex unitate finis ad quem ordi­ natur, scii, ad Eucharistiam. Nam inferiores ordines ad sacerdotium se habent ut imperfectum ad plenam perfectionem, seu .ut partes ad totum; et ita sacramentum ordinis est totum potestativum. Quare Angelicus merito animadvertit: «Divisio ordinis non est totius integralis in suas partes, neque totius universalis, sed totius potestativi: cuius haec est natura, quod totum secundum completam rationem est in uno, in aliis autem est aliqua participatio ipius. Et ita est hic: tota enim plenitudo sacramenti huius est in uno ordine, scilicet sacerdotio, sed in aliis est quaedam participatio ordinis. Et ideo omnes ordines sunt unum sacramentum » (10). Articulus II. De episcopatu 35. Controversiae de episcopatu. — 1. Complura quaeri possunt de episcopatu: 1° utrum sit verum et proprie dictum sacramentum; 2° utrum sit verus ordo a presbyteratu distinctus; 3° utrum sit ordo omnino distinctus atque independens a presbyteratu, ita ut valide recipi possit, (9) Cfr. Do Augustinis, op. oit., de ordine» art. 2. (10) Suppi, q. 37, art. 1, ad 2. 22 CAPUT Π - ARTICULUS II etiam presbyteratu non suscepto; 4° utrum, consequenter, imprimat necne novum characterem distinctum a charactere presbyterali. 2. Singulae quaestiones istae nobis accurato erunt examinandae, ut expositio catholicae doctrinae inde perspicua fiat. 3. Quidam auctores unam vel alteram tantum ex praefatis quae­ stionibus pertractare solent, aut aliam ab alia non distinguunt. Quod minus recte fieri manifestum est, atque ex dicendis liquido patebit. Quare Vasquez merito animadvertit: «In praesenti controversia non solum investigandum nobis est, utrum consecratio Episcopi sit sacra­ mentum a Christo D. institutum ad conferendam gratiam ordinato... sed etiam utrum Episcopatus sit ordo a sacerdotio distinctus, an non; quae duo longe diversa sunt, ut inferius patebit, quamvis alicui for­ tasse unum omnino esse videantur » (1). 36. 4. « Si velimus a tricis Scholasticis abstinere, et quae certis­ sima sunt, a fluxis dubiisque opinionibus separare, nullum prorsus erit in hac quaestione dissidium » (2). Sane qui negant episcopatum esse ordinem et sacramentum a presbyteratu distinctum, fatentur tamen per ordinationem episcopalem gratiam conferri. Id ipse S. Thomas admittit (lect. 3 in epist. II ad Tim.). Praeterea fatentur in ordinatione episcopali aliquam potestatem spiritualem conferri, camque esse ordinis; sed quoniam, inquiunt, haec potestas non refertur specialiter ad sacramentum Eucharistiae, non est potestas ordinis, ut sacramentum est, sed quatenus ordo habet ampliorem significationem. Insuper fatentur, quod etiamsi in episcopali consecratione non imprimatur character novus a charactere presbyterali distinctus, sic tamen ampliatur et perfectior redditur, cum ad ea quae episcopatus sunt, extendatur. Igitur certum est apud omnes, in consecratione episcopali conferri ampliorem gratiam, potestatem spiritualem peculiarem, perfectionem characteris. In controversia tantum est, an haec gratia, haec potestas, iste character, reali distinctione, seu ut schola loquitur, entitative di­ screpent a gratia, a potestate, a charactere presbyteratus. Porro utrum (1) Dtop. 240, cap. 1, n. 1. No ipso quidom Card. Gasparri alienus est ab huiusmodl minus recta loquendi rationo. Sano ait: « Firmiter tenendum episcopatum esso ordinom proprio dictum distinctum a presby­ teratu > (I, n. 21). Postea in nota addit: < Hanc doctrinam Bollarminus, de ordine, cap. V appellat certissimam9 , Soto, de ordine, sect. IV, certa fide admit tendam9, adeo ut lux ta Medina, de sacram, horn. cont. lib. I, cap. XV, periculosum sit contrarium defendere... *. S. Bollarminus, Soto et Medina non loquuntur (I. c.) do episcopatu prout est ordo distinctus a presbyteratu, sed de eo prout est sacramentum. Cfr. n. 37. (2) Bcrti, De theologicis disciplinis, lib. XXXVI, cap. 9. DE EPISCOPATU 23 ad constituendum novum ordinem et sacramentum diversum neces­ saria sit huiusmodi entitativa effectuum distinctio, est quaestio inter Scholasticos nata. « Quare si ab hac quaestione, quae philosophica potius, quam theo­ logica, abstinere velimus, et certa incertis praeponere, absque ulla animi perplexitate dicendum erit, ordinatione episcopali gratiam et characterem conferri, ideoque episcopatum sacramentum esse, et a presbyteratu distinctum » (3). 5. Igitur certa ab incertis sedulo distinguenda, quaestio philoso­ phica a doctrina theologica perspicue secernenda. n et proprie dictum sacramentum. H 37. Episcopatus est verum — 1. Sententia quae tenet episcopatum esse verum sacramentum hodie com­ munis aut saltem fere communis est eaque uti omnino certa habenda. Haec sententia a S. Bellarmino dicitur certissima, a Petro Soto certa fide tenenda (4). Contraria opinio, quam pauci secuti sunt post Do­ minicum Soto, dicitur a Michaele de Medina periculosa, a Vasquez et aliis retineri non posse sine gravi nota (5). Accedunt complures alii theologi et fere omnes canonistae, sive veteres sive recentes, qui illam sententiam vocant certam omnino seu theologice certam et omnino tenendam (6). 8. Bcllarminus concinne et scite doctrinam ita proponit eamque defendit: « Ordinatio episcopalis sacramentum est vere ac proprie dictum. Haec sen­ tentia, etiamsi a quibusdam veteribus Scholasticis negetur in 4. distinet. 21, et ex recent ioribus a Dominico Soto... milii certissima videtur. Primo quia, Scripturae quibus catholici probant ordinationem esse sacramentum, de ordi­ natione episcopali intelliguntur... Secundo: testimonia allata Leonis, Gregor ii, Dionysii, Chrysostomi, Ambrosii, Hieronymi, Augustini, Theodoreti, de solis Episcopis intelliguntur... Tertio: episcopalis ordinatio est caeremonia impri­ mens characterem spiritualem et conferens gratiam: ergo est verissimum sa­ cramentum » (7). 38. 2. Veritas probatur: 1° Ex S. Scriptura. Ritus de quo S. Paulus loquitur in epistolis ad Timotheum (S) est (3) (4) (5) dtop. 7, (0) (η. 49), (7) (8) Berti, De theologicis disciplinis, lib. XXXVI, cap. 9, prop. 2. S. Bolhirm., De ordinc, cap. V; Petrus Soto» De ordinc, sect. 4. Michael do Medina» De sacram. lib. I, cap. 15; Vasquez, disp. 240, cap. 11; Tanner, q. S 2, n. 23. Huc spectant testimonia omnium theologorum et onnonistarum» qui infra citantur docentium episcopatum osse verum ordinem a presbyteratu distinctum. De sacramento ordinis, cap. 5. I Tim. iv, 14; I Tim. I, 6. 24 CAPUT Π - ARTICULUS Π ritus collativus gratiae a Christo Domino permanenter institutus; ac proinde verum et proprie dictum sacramentum (cfr. n. 17). Porro huiusmodi ritus est consecratio episcopalis, seu ordinatio qua potestas ordinis episcopalis confertur. Ergo consecratio, qua potestas ordinis episco­ palis confertur, est verum et proprii nominis sacramentum. 2° Ex Traditione. a) SS. Patres eodem modo loquuntur de ordine Episcoporum ac de ordinibus presbyterorum et diaconorum, quos profecto ubi verum sacramentum habent. b) Praeterea data occasione expresse affirmant episcopatum esse sacramentum. V. g. S. Augustinus ait: « Utrumque sacramentum est, et quadam consecratione utrumque homini datur: illud, cum baptizatur; istud cum (Episcopus) ordinatur... nam si quando... praepositi (Episcopi schismatici)... non sunt rursus ordinati, quia in praecisione fuerat vi­ tium, quod unitatis pace correctum est, non in sacramentis, quae ubi­ cumque sunt, ipsa sunt. Et cum expedire hoc indicatur Ecclesiae, ut praepositi eorum (schismaticorum) venientes ad catholicam societatem honores suos ibi non administrent, non eis tamen ipsa ordinationis sacramenta detrahuntur, sed manent super eos » (9). c) Patres docent gratiam sanctificantem conferri in consecra­ tione Episcopi per manuum impositionem. S. loannes Chrysostomus ait: « Non homo, non angelus, non archangelus, non alia quaepiam creata potestas, sed ipse Paracletus hoc offi­ cium (sacerdotii) ordinavit, qui manentibus in carne auctor fuit, ut angelorum ministerium animo conciperent ». Mox, ex dignitate ad *quam Spiritus Sanctus sacerdotes evehit arguens excellentiam gratiae qua illos cumulat, ita prosequitur: « Si quis secum reputet, quantum illud sit, nempe hominem came et sanguine involutum prope beatam illam et immortalem naturam constitui, tunc probe intelliget, quanto honore Spiritus gratia sacerdotes ornaverit » (10). Alibi dicit: « Corpus et sanguis mysticus non fiunt absque Spiritus gratia·, neque sacerdotes habuissemus, neque enim has ordinationes sine tali descensu fieri est possibile » (11). Theodoretus, exponens verba S. Pauli ad Tim. (I epist., v, 22): «manus cito nemini imposueris», ait: «Oportet enim prius examinare vitam eius qui ordinatur; deinde in ipsum invocare gratiam Spiritus ». Pariter verba eiusdem S. Pauli ad Tim. (Il epist., c. i, 6): «admo(9) Contr. epist. Parmen. lib. Π, cap. 13; Migne, P. L. XLIII, 70. (10) De sacerdotio, lib. ΠΙ, n. 4. (11) HomiL de resurr. mort., n. 9; Migne, P. O. L, 433. DE EPISCOPATU 25 neo ut resuscites gratiam Dei... », ita explicat: « Hortor te ut animi tui alacritate excites gratiam Spiritus quam accepisti per meam ordina­ tionem ». Leo JLf. docet: « Cum huius divini sacerdotii sacramentum etiam ad humanas pervenit functiones, non per generationum tramitem cur­ ritur... sed cessante privilegio patrum, et familiarum ordine praeter­ misso, eos rectores Ecclesia accipit, quos Spiritus Sanctus praeparavit, ut in populo adoptionis Dei, cuius universitas saeerdotalis atque regalis est, non praerogativa terrenae originis obtineat unctionem, sed di­ gnatio caelestis gratiae gignet Antistitem » (12). d) SS. Patres diserte docent ordinationem episcopalem impri­ mere in anima characterem. Porro nonnisi per sacramentum character indelebilis imprimitur. Ergo. Huc spectant verba S. Augustini supra allegata et alia complura quae ex eiusdem scriptis adversus Donatistas afferri possent. Unum dumtaxat testimonium eiusdem S. Doctoris afferendum censemus. «Invocatio nominis Dei, ait Augustinus, super caput ipsorum (schismaticorum), quando ordinantur Episcopi, invocatio illa Dei est, non Donati. Non enim suscipio Episcopum, si quando est ordinatus, super caput eius Donatus est invocatus. In errante et deserente milite crimen est desertoris, character autem non est desertoris, sed impera­ toris » (13). 3° Ex ordinationis episcopalis effectu. Saltem partalis effectus ordinationis episcopalis est potestas sacra confirmandi, quae tolli aut coarctari minime potest. Collatio huiusmodi potestatis necessario supponit ordinationem episcopalem esse sacramentum. Sane dicendum est, hanc potestatem fundari in ipso charactere sacramentali, quo homo secundum aliquod munus peragendum Deo ontologice consecretur, sicut ftt in baptismo et confirmatione. Praeterea, nisi admitteretur ratio sacramenti in ordinatione epi­ scopali, necessario concludendum foret, Episcopum accipere potesta­ tem confirmandi et ordinandi mera deputatione externa; huiusmodi autem potestas, mera deputatione externa accepta, potest auferri et restringi, uti v. g. contingit quoad potestatem confirmandi et confe­ rendi ordines minores iis concessam, qui charactere episcopali carent (cfr. can. 291, § 2, 323, § 2, 957, § 2, 964, 1°). (12) Sorin. 3, η. 1 (in annlvorsar. dio Assumptionis suno); Migno, (13) Senn, ad Caesarecnsis Ecclesiae pUbem; Migno, 1\ L. £· 26 CAPUT II - ARTICULUS II Cum e contra potestas confirmandi et ordinandi, quae competit Episcopis, nullatenus possit tolli aut coarctari quoad validitatem, di­ cendum, non dcputatione mere externa concedi, sed vi sacramenti, eamque in charactere indelebili per ipsam sacramentalem ordinationem impresso radicari. 39. 4° Ex Concilio Tridenlino. Imprimis Concilium docet «per sacram ordinationem, quae verbis et signis perficitur, gratiam conferri », ideoque ordinem esse vere et proprie sacramentum. Id autem probat ex verbis S. Pauli, dicens: «Inquit enim Apostolus: Admoneo te, ut resuscites gratiam Dei, quae est in te per impositionem manuum mearum... ». Porro haec verba S. Pauli respiciunt ordinationem episcopalem. Ergo episcopalis ordinatio, iuxta Concilium Trident. (14), confert gratiam et est vere ac proprie sacramentum. Praeterea Concilium docet ordinem esse unum ex septem Ecclesiae sacramentis, ad hierarchicum ordinem praecipue pertinere Episcopos, anathemate plectit eos, qui audeant asserere in sacra ordinatione «frustra Episcopos dicere: Accipe Spiritum Sanctum », quae verba pro­ nuntiantur etiam in consecratione episcopali; demum eos damnat, qui affirment Episcopos non esse divina ordinatione institutos (15). Inde iure infertur, iuxta mentem Concilii Tridentini, episcopatum veram sacramenti ordinis rationem habere. 40. 5° Ex ratione theologica. a) Diaconatus, ut infra dicetur (n. 79), est sacramentum. A for­ tiori igitur sacramentum est episcopatus, cum longe excellentior po­ testas in ordinatione conferatur Episcopo quam diacono. Episcopus enim ad ordinem Praesulum evehitur,/ diaconus ad ministerium dumtaxat ordinatur. b) Idem est ritus ordinationis episcopalis ac ordinationis presby­ teri et diaconi, nempe ordinatio perficitur manuum impositione, cui adnectitur oratio ad gratiam Spiritus Sancti implorandam. Quare si ordinatio presbyteri et diaconi est sacramentum, ipsa quoque ordinatio Episcopi debet esse sacramentum. 41. 6° Ex solutione argumentorum oppositae sententiae. (14) Sess. XXIII, cap. 3, de ordine. (15) Sees. XXIII, cap. 3 ot can., can. G, dc ordine. DE EPISCOPATU 27 Dominicus Soto est praecipuus patronus huius opinionis. Ipse nonnullas affert rationes ad suam comprobandam sententiam (16). Rationes desumptae ex Traditione, ex Concilio Tridcntino, ex effectu ordinationis sponte corruunt; imo inde manifeste comprobatur veritas doctrinae expositae. Praecipua ratio, quam afferunt patroni praefatae opinionis, est haec: ordo, aiunt, qua sacramentum secumfert habitudinem ad Eu­ charistiam; atqui episcopatus qua talis, nempe quatenus consideretur ut distinctus a pfesbyteratu, talem habitudinem non habet. Ergo. Mirandum sane, quod quis tam inepte ratiocinetur. Potestas ordi­ nandi presbyteros, scii, constituendi ministros, qui possint valide conficere sacramentum Eucharistiae, nonne habitudinem maximam et quidem necessariam habet ad Eucharistiam! Possetne haberi sacra­ mentum Eucharistiae sine presbytero valide illud conficiente, ac propterea sine episcopatu! Nequaquam, ut evidentissimum cuique est. Ulterius mirum est, quod iidem patroni ultro admittant huiusmodi habitudinem ad Eucharistiam reperiri in diaconatu, eamque habeant ut sufficientem ad rationem sacramenti constituendam, et negent, contra, ad episcopatum quod attinet. Profecto longe maior, excellentior magisque necessaria est habitudo episcopatus, scii, potestatis ordi­ nandi ministros qui possint valide conficere Eucharistiam, quam ha­ bitudo diaconatus, nempe potestatis exercendi dumtaxat nudum mi­ nisterium quoad Eucharistiam. Nec satis. Praedicti patroni, qui negant episcopatum habere requi­ sitam habitudinem ad Eucharistiam ideoque non esse sacramentum, illam agnoscunt non solum in diaconatu, sed etiam in subdiaconatu, imo etiam in acolythatu, exorcistatu etc., seu in ordinibus minoribus, quos revera uti sacramentum habent. Quomodo id concipi et affirmari possit, intelligere non valemus. Optimo iure Durandus haec habet contra patronos praefatae opinionis: « Ratio istorum non concludit bene secundum mentem eorum: cum enim dicunt quod ordo ut est sacramentum importat habitudinem ad sacramentum Eucharistiae, si intelligatur in consecrando tantum, contra eos est, quia mi­ nores ordines nullam talem habitudinem habent, et tamen secundum eos sunt sacramenta; si autem intelligatur haec habitudo in consecrando vel disponendo ad consecrationem, seu consecrati susceptionem, iterum est contra eos, quia sicut potestas minorum ordinum est ad disponendum populum ad sacramenti Eucharistiae susceptionem, sic potestas episcopalis est ad ordinandum mi­ nistrum ad eiusdem consecrationem vel confectionem. (16) In IV Sent., D. 24, q. 1, art. 2 ot 3. 28 CAPUT II - ARTICULUS II «Sicut ergo propinquiorem et nobiliorem habitudinem ad sacramentum Eucharistiae habet consecrans quam recipiens, sic nobiliorem et propinquio­ rem habitudinem habet ad idem sacramentum potestas episcopalis, quam po­ testas minorum ordinum. Ergo si minores ordines sunt sacramenta secundum illos, sequitur quod ordinatio episcopalis fortiori ratione erit sacramentum » (17). 42. Num episcopatus sit verus ordo a presbyteratu distinctus. —· 1. Prima sententia negat episcopatum esse ordinem distinctum a presby­ teratu contenditque esse quandam eius extensionem et complementum, ideoque tenet episcopatum, prout distinguitur a presbyteratu, esse officium quoddam ac dignitatem peculiarem. Plures theologi, praesertim veteres Scholastici, hanc sententiam se­ quuntur, inter quos eminent Petrus Lombardus (18) et S. Bonaventura (19). Passim auctores inter patronos huius opinionis adnumerant quo­ que S. Thomam (20); sed immerito. Nam antea Angelicus eam quidem secutus fuit, postea tamen sententiam mutavit, ut dicetur infra (n. 49). Verba S. Thomae in favorem praedictae opinionis, quibus eiusdem patroni nituntur, referenda ducimus. Angelicus docet: e Ordo accipi potest dupliciter. Uno modo secundum quod est sacramentum ; et sic, ut prius dictum est, ordinatur omnis ordo ad Eucha­ ristiae sacramentum; unde, cum Episcopus non habeat potestatem superiorem sacerdote, quantum ad hoc non erit episcopatus ordo. Alio modo potest consi­ derari ordo secundum quod est officium quoddam respectu quarumdam actio­ num sacrarum; et sic Episcopus habet potestatem in actionibus hierarchicis respectu corporis mystici supra sacerdotem, episcopatus erit ordo » (21). Dein addit: «Ordo, secundum quod est sacramentum imprimens charac­ terem, ordinatur specialiter (al. spiritualiter) ad sacramentum Eucharistiae, in quo ipse Christus continetur, quia per characterem ipsi Christo configu­ ramur; et ideo licet detur aliqua potestas spiritualis Episcopo in sui promotione respectu aliquorum sacramentorum, non tamen illa potestas habet rationem characteris, et propter hoc episcopatus non est ordo, secundum quod ordo est quoddam sacramentum » (22). .S’. Bonavcntura ait: «Cum ordinis potestas principaliter sit ordinata ad di­ spensationem sacramentorum et maxime illius sacramenti nobilissimi, scilicet Corporis Domini, ibi est status graduum et ordinum ascendentium et ita ultra (17) (18) (19) (20) (21) (22) In IV Sent., D. 24, q. G, n. 6. Lib. IV Sent., D. 24. In IV Sent., D. 24, p. 2, art. 2, q. 3. Otten, VI, n. 333; Del Val, III, dc sacram, ordinis, art. 1. In IV, D. 24, q. 3, art. 2, quacetiunc. III, sol. 2. Loc. cit. ad 2. DE EPISCOPATU 29 sacerdotium non est gradus ordinis. Sed tamen intra hunc gradum et ordinem contingit esse distinctionem, dignitatum et officiorum, quae tamen novum gradum vel ordinem non constituunt... Et ita episcopatus, prout concernit ordinem sacerdotii, bene potest dici ordo; sed prout distinguitur contra sacer­ dotium, dicit dignitatem quondam vel officium ipsi annexum, et non est pro­ prie nomen ordinis, nec novus character imprimitur, nec nova potestas datur, sed potestas data ampliatur » (23). 43. 2. Secunda sententia dicit episcopatum esse ordinem proprie dictum, a presbyteratu distinctum. Ita sentiunt communiter canonistae, necnon theologi veteres complures et plerique recentiores. 3. Circa hanc quaestionem, sedulo distinguendi sunt Doctores, qui floruerunt ante Concilium Trid. ab iis qui postea scripserunt. Nam argumentum validissimum, et iuxta pluies omnino decisivum, in fa­ vorem sententiae affirmantis episcopatum esse verum ordinem a presby­ teratu distinctum, eruitur ex Concilio Tridentino. Quare auctoritas Doctorum, qui post Trid. Synodum scripserunt, auctoritati eorum qui ante floruerunt, longe praeferenda. 44. 4. Quidam, v. g. Capisucchius (24), censent antiquos theologos fere omnes vel saltem plerosque docuisse episcopatum non esse ordinem a presbyteratu distinctum. Quod verum non est, ut infra dicetur (n. 49). 45. Episcopatus est verus ordo a presbyteratu distinctus. — Haec doctrina nedum probabilissima est, etsi nonnulli id negent, sed vera, eaque omnino tenenda. Thesis perspicue probatur: 46. I. Ex S. Scriptura ct Traditione. Omnes textus omniaque testimonia superius allegata (n. 38), quae ostendunt episcopatum esse verum sacramentum, ostendunt quoque eum esse verum ordinem a presbyteratu distinctum. Sane elementa (piae constituunt episcopatum qua sacramentum distinctum a sacra­ mento presbyteratus, eadem sunt ac quae episcopatum esse ordinem a presbyteratu distinctum evincunt. Hinc est quod theologi huius sententiae patroni, semper ad S. Scripturam et Traditionem merito provocant. (23) In IV Sont., D. 24» p. 2» art. 2, q. 3. (24) Controv. selectae, controv. XXVII, de episcopatu, 5 2. Isto auctor allegat pro hac sententia 80 auctores. Ex bis nonnulli, v. g. Scotus, ut infra dicetur, sentiunt contrarium, alii nihil profecto dicunt, alii aut dubitant aut verbis sat aequi· vocis utuntur, ita ut pauci maneant patroni opinionis contrariae. 30 CAPÜT Π - ARTICULUS II 47. II. Ex Concilio Tridentino. Patres Tridentini expresse docent ordinem hierarchicum ex di­ vina institutione constare non solum presbyteris et diaconis, sed etiam Episcopis (25). Inde logice ac perspicue consequitur, iuxta Patres Tridentmos episcopatum esse ordinem. Praeterea iidem Patres, de functionibus Episcopi loquentes, dicunt: « Quarum functionum potestatem reliqui inferioris ordinis nullam habent » (26). Quibus verbis, episcopatum, ut verum ac specialem ordinem, ceteris ordinibus opponunt. Quare Vasquez rectissime ex Concilii Trid. verbis concludit: «Ut minimum ex hoc loco Concilii manifeste constat, episcopatum esse or­ dinem » (27). 48. III. Ex ratione theologica. 1° Consecratio episcopalis confert gratiam sanctificantem ideoque est verum sacramentum. Id autem vix concipere possumus, nisi dicamus episcopatum esse ordinem verum et quidem a presbyteratu distinctum. 2° Consecratio episcopalis habet propriam materiam et formam, a materia et forma presbyteratus plane distinctam. Porro ubi habetur materia et forma proprie dicta, ibi adest in casu ordo; et si huiusmodi materia et forma consecrationis episcopalis sit diversa a materia et forma presbyteratus, iure infertur, episcopatum esse ordinem distinctum a presbyteratu. 3° Per consecrationem episcopalem confertur potestas spiri­ tualis confirmandi et ordinandi, quae potestas nec tolli nec limitari potest quoad actus validitatem. Haec autem potestas plane distinguitur a potestate quae obtinetur vi ordinationis prcsbyteralis. Ergo. 4° Si diaconatus est verus ordo, quo traditur potestas ad mini­ sterium exercendum erga Eucharistiam, a fortiori, vel saltem a pari­ tate, verus ordo est episcopatus, quo confertur potestas item circa Eucharistiam, et quidem longe maior atque excellentior ea, quae obti­ netur per diaconatum, potestas nempe ordinandi ministros qui valide possint Eucharistiam conficere. 49. IV. Ex consensu fere unanimi theologorum. Opportunum ducimus singulorum veterum Doctorum testimonia (25) Sess. ΧΧΠΙ, can. 6, de sacram, ordinis. (26) Sess. XXIII, cap. 2 et 4, dc ordine. (27) Dlsp. 240, cap. 4, n. 37. DE EPISCOPATU 31 referre, ut nostra doctrina dilucide ita comprobetur simulque osten­ datur quam immerito nonnulli ausi fuerint dicere omnes aut fere omnes theologos antiquos contrariam opinionem esse secutos. S. Thomas. Quamvis S. Doctor (in IV Sent. D. 24, q. 3, art. 2) opinionem contrariam fuerit secutus vel, ut aliis placet, visus fuerit eidem favere, postea tamen corte vel sententiam mutavit vel mentem suam clarius significavit. Huc spectant verba Contenson O. P., qui ait: « Eandem doctrinam tradunt... e Scholasticis Altissiodorensis, Maior, Eckius, Scotus etc., imo et D. Thomas, qui quamvis in 4. Sent, docuerit Episcopatum non esse ordinem, senior tamen factus sententiam mutavit; nam in opusculo de perfectione vitae, cap. 24, haec habet: Quod- quarto proponitur, qu d episcopatus non est ordo, hoc mani­ feste continet falsitatem, si absolute intolligatur. Et postea: Quod autem habeat aliquem ordinem... patet ex hoc, quod Episcopus potest multa facere quae non potest committere, sicut confirmare, ordinare... » (28). Canonistae omnes, uno vel altero tantum excepto, id firmiter te­ nent. Satis erit referre testimonia Reiffenslud, Pirhing, Schmalzgrueber, Fagnani, principum sane in iure canonico (29). Rciflenstucl (1G41-1703) dicit hanc sententiam adeo esse certam, «ut op­ positum tenere sit periculosum ». Pirhing (t 1G70) ait: e Verum sententia canonistarum, quae dicit episco­ patum esse ordinem omnino et adaequate distinctum a simplici sacerdotio, adeoque etiam proprium et distinctum characterem imprimere, sacris cano­ nibus conformior est et probabilior ». Schmalzgrueber (f 1753) docet: «Dicendum, episcopatum esse ordinem cumque distinctum a simplici sacerdotio. Ita canonistae communiter ». Fagnanus (f 1G78) ait: «Quarta et ultima opinio, cui tamquam veriori adhaeremus, est canonist arum, qui unanimiter censent episcopatum esse ordi­ nem secundum quod est sacramentum et characterem imprimere distinctum ab ordine presbyteratus ». Iste auctor accurate disserit (nn. 1-94), argumenta complura affert et rationes a patronis alterius opinionis adductas egregie refutat. Adsunt quoque theologorum testimonia complura Scotus dicit: «Episcopatus est specialis gradus et ordo in Ecclesia, cuius est ordines omnes conferre et per consequens omnes in istis eminentibus consti­ tuere » (30). Durandus docet: «Dicendum est ergo, quod episcopatus seu ordinatio episcopalis est ordo » (31). (28) Throtoqia, lib. X. part. 4, dise. 2, cap. 1. (29) RollTenstucl. lib. 1, tit. 11, η. 26; Pirhing. lib. T, tit. 11. n. 3; ScbmalzRT. Ub. I, tit. 11, n. 4; Fagnanue, in cap. Rcquisivil, de ordinatis ab Episcopo qui rrnunciacit episcopatui, η. 33. (30) Reportata, lib. IV. η. 9; Frassen, Scotus acadcmicus, J. o. (31) In IV Sont., D. 24, q. 6, n. 8. 32 CAPUT Π - ARTICULUS Ιί Vasque: ex textu Concilii Trid, ita concludit: « /lique ut minimum ex hoc loco Concilii manifeste constat, episcopatum esse ordinem; cumque definitum etiam sit, esse a Christo institutum, manifeste quoque conficitur, esso ordinem iure divino constitutum » (32). Card. Caietanus ait: « Et per hanc rationem episcopatus videtur ordo, quia aliquem actum facere potest Episcopus, qui a non Episcopo factus, nullus est, ut confirmare » (33). Maldonatus ad quaestionem « quot sint ordines», ita respondet: «In hac re videntur mihi iuris pontificii periti melius sentire, quam scholastici theo­ logi, quod dicant, plures esse ordines quam septem. Tota enim antiquitas plena est testimoniis, et episcopatum quidem esse ordinem distinctum, adeo per­ spicuum est ex omnibus Conciliis vetustissimis, et ex canonibus Apostolorum, ut nemo negare possit, nisi qui non legerit. Passim cniin occurrit haec forma loquendi, Episcopus, presbyter et ceteri ordines » (34). Petrus de Soto docet: « Ex ipsa Scriptura Sacra et universalis Ecclesiae consensu ab ipsis Apostolis usque ad nos, tres ordines, Episcoporum scilicet, presbyterorum et diaconorum semper fuisse et necessarios esse in Ecclesia, cer­ tissima fide tenendum est... Primo, Apostolorum discipuli aperte hos tres or­ dines se accepisse ab Apostolis sine ulla contradictione fatentur... Sed revera minus tuta est sententia (negans episcopatum esse verum ordinem et sacra­ mentum), minus consentanea sensui Ecclesiae; et ut specialius dicamus; certum est episcopatus, presbyterii et diaconii ordines verissima esse sacramenta. Itaque episcopatus censendus est verus ordo, et vero sacramento tradi. Quod maxime confirmant Pauli verba: Noli negligere etc. Et hoc antiqua omnia Con­ cilia et Patres testantur » (35). Natalis Alexander (1639-1724): «An sit ordo a presbyteratu distinctus, theologi disputant. Affirmanti sententiae favere videtur Apostolus (I ad Tim. cap. 4) ... Patres quoque illam sententiam confirmant » (36). Gavardi (j- 1715): «Unica conclusio: Episcopatus est verus ordo et verum sacramentum iure divino in gradu superiori constituens » (37). Berti (1696-1762) haec habet: «Propositio I. Ordo episcopatus est sacra­ mentum, et quidem a presbyteratu distinctus. Demonstratur 1. iisdem Scrip­ turae locis, quibus cap. 1 probatum universim est, ordinem esse sacramentum... Huic deinde sententiae plurimum consentanea videtur Patrum traditio; si­ quidem omnes inter hierarchicos ordines tres singillatim enumerant, episcopatum nempe, presbyteratum et diaconatum » (38). Gregorius de Valentia (1551-1603) ait: «Absolute tamen loquendo, esse octo ordines proprie dictos, nempe episcopatum et illos septem, ut rectissime lo• (32) (33) (34) (35) (30) (37) (38) Dlsp. 240, cap. 4, n. 37. Opuscula, tract. XI, dr modo tradendi seu suscipiendi sacros ordines, art. unie. De sacramentis, to. II, de ordine, q. 4. Tractatus de institutione sacerdotum, de sacramento ordinis, lect. 1 et 4. Theol. dogmaticomoralis, lib. II, cap. 1, art. 8, de episcopatu Theol. œanliquata, in IV Sent., D. 24, to. VI, de ordino, q. 1 art. 3. De theologicis disciplinis, lib. XXXVI, cap. 0, prop. 1. DE EPISCOPATU 33 quuntur auctores quartae opinionis. Nec certe hoc negari potest. Patet ex Concilio Trid. » (39). Brancatius de Laurea (1612-1693): «Gradus scu dignitas episcopalis est ordo sacer... Ordo episcopalis et numerice et specie differt a sacerdotali» (40). Oontcnson (1641-1674) dicit: « Ailirmamus sacramentum ordinis convenire Episcopis sub illa ratione sub qua Episcopi sunt, sive episcopatum ex pro­ pria et interna ratione esse sacramentum ideo que ordinem proprie dictum » (41). Lcssius (1554-1623) ait: o Quidam Doctores... volunt episcopatum non esse ordinem, quia non est sacramentum ordinatum ad ministerium Eucharistiae. Sed infra ostendemus etiam Episcoporum ordinationem vere et proprie esse sacramentum. Imo episcopatus etiam ordinatur ad Eucharistiam : nam per ordinationem episcopalem datur potestas consecrandi sacerdotem, qui conficit Corpus Christi » (42). Navarrus (1493-1587): «Advertendum est, quod praedictum Concilium (Trid.) non definit utra opinio theologorum vel canonist arum de ordinum nu­ mero sit tenenda, quod sperabamus, quando haec scripsimus: licet can. 2, 3, 4 et 7 canonistis videantur aliqua ex parte favere... Mea tamen, salva seniori, est... episcopatum esse vere et proprie sacramentum » (43); ac propterca verum ordinem a presbyteratu distinctum. Ysamberti (1569-1612): «Episcopatum esse alium et distinctum ordinem a simplici presbyteratu, satis intelligitur ex iis quae supra diximus de omnibus et singulis eius partialibus et characteribus simplicis presbyteralis ordina­ tionis » (44). Petrus de Aquila (f 1370?) docet: « Canonistae dicunt sive computant episcopatum inter ordines. Et istud confirmant auctoritate Dion. 5. ecclesia­ sticae Hierarchiae, qui ponit tantum tres ordines, episcopatum, sacerdotium et diaconatum. Item auctoritate Isidori 7 ethimologiarum c. 12, qui ponit episcopatum esso ordinem. Item auctoritate canonis qui ponitur dist. 21 c. cleros. Probant autem ratione, quia cum Episcopo conveniat quaedam po­ testas in quantum est Episcopus, aut ista erit ordinis, et tunc habetur propo­ situm, aut iurisdictionis, et tunc posset auferri per Superiorem » (45). Cui opinioni nullatenus contradicit. Rallier (f 1659) ait: « Infra certum esse docebimus, episcopalem consecra­ tionem verum esse sacramentum conferens gratiam, imprimensque chara­ cterem: proindeque et verum ordinem a presbyteratu distinctum « (46). Eandem sententiam tenent Paludanus, Altissiodoreiisis, Wcddensis, Jfichacl Medina, aliiquo (47). (39) In III part. S. Thomae, q. 25. (-10) Comment. in IV Sent., disp. 7, art. 2 et 3. (41) Theologia mentis ct cordis, lib. XI, part. 4, diss. 2, cap. 1, (42) Praelect. theol. in D. Thomam, de sacram, ordinis, cap. 3, dub. 1, n. 24. (43) Enchiridion sive manuale confessoriorum et poenitentium, cap. 22. (44) Disputationes in III part. S. Thomae, to III, do sacram. ordinis, dlsp. 4, art. 8. (45) In IV Sont., D. 24, q. 1. (48) De sacris electionibus et ordinationibus, part. II, sect. 1, cap. 1, art. 1, J 3, n. 14. (47) Puludanus, in IV Sent., D. 24, q. 7; Altisslodoronsis, Summa, lib. IV, de sacrum, ordinis, q. 1; Waldonsle, De sacramentis, cap. 118: Michael Medina, lib. I de coelib., cup 18. 3 — Cappello, De Ordina. 34 CAPUT Π - ARTICULUS Π Testimonia recentionim Doctorum consulto omittimus, cum -innumera sint, eaque satis nota iure supponimus. 50. V. Ex refutatione argumentorum contrariae opinionis. Argumenta, quibus nititur contraria sententia, valde debilia sunt eaque facile reficiuntur; imo quaedam ex iisdem vix indigent refuta­ tione. 51. 1° Si episcopatus, dicitur, esset ordo distinctus a presbyteratu, haberentur plures quam septem ordines. Porro Concilium Trid. expresse docet ordines esse septem, nam cap. 2 Sess. XXIII sic inscribitur: « De septem ordinibus ». Atque ita fert communis loquendi usus. Resp. Haec inscriptio non ab ipso Concilio facta fuit, sed postea privata auctoritate addita. De hac re hodie inter eruditos nulla est dubitatio. Quare sponte corruit totum ratiocinationis fundamentum. Passim ordines dicuntur septem, quatenus nomine sacerdotii intelligitur tum presbyteratus tum episcopatus. Ad rem egregie Durandus: « Communiter non dicuntur esse nisi septem ordines, quia communiter non loquimur nisi de ordinibus quibus communes ministri ordinantur, et isti sunt tantum septem; ct sic episcopatus non includitur, quia Episcopus non est de communibus ministris, sed est supremus quasi dux et princeps aliorum, vel sub sacerdotio includitur episcopatus eo quod est sacerdotium perfectum, unde summus sacerdos dicitur, propter quod secundum communem modum loquendi non ponit in numerum » (48). Id expresse confirmat Catechismus Romanus (cfr. n. 32, 3°). 52. 2° Concilium Trid. (1. c. cap. 2) ubi agit de ordinibus, praeter­ mittit episcopatum, et tantum enumerat sacerdotium, diaconatum etc. Resp. Consulto Trid. Synodus memorat sacerdotium, non autem presbyteratum. Aliud quippe est presbyteratus, aliud sacerdotium sensu adaequato sumptum. Nam sacerdotium complectitur tum pre­ sbyteratum tum episcopatum. Quapropter ex voce sacerdotii nihil con­ tra nostram sententiam deduci potest, quae potius ex illa voce implicite confirmatur. 53. 3° Potestas peculiaris distincta a potestate ordinis presbyteralis in episcopatu non confertur. Atqui ordo sine postestate peculiari non concipitur. Ergo. (48) In IV Sent., D. 24, q. 0, n. 11. DE EPISCOPzlTU 35 Resp. Nedum falsum, sed falsissimum est, in episcopatu peculiarem potestatem distinctam a potestate ordinis presbyteralis, non conferri. Traditur sane potestas confirmandi et ordinandi presbyteros seu ministros qui possint valide conficere sacramentum Eucharistiae. Nonne potestas confirmandi et ordinandi presbyteros est vera potestas eaque distincta a potestate ordinis presbyteralis, qua presbyteri carent omnino? Huc spectat definitio Concilii Tridentini: « Si quis dixerit Episcopos... uon habere potestatem confirmandi et ordinandi, vel eam, quam habent, illis esse cum presbyteris communem... a. sit » (49). 54. 4° Si episcopatus distingueretur a presbyteratu, isto ordine esset multo inferior, quia potestas quam confert episcopatus est multo inferior potestate quam confert presbyteratus, scii, potestate conse­ crandi Corpus et Sanguinem D. N. lesu Christi. Resp. Hac ratione admissa, inde minime sequitur episcopatum non esse ordinem a presbyteratu distinctum. Quatenus vi episcopatus con­ fertur potestas ordinandi presbyteros seu ministros qui valide con­ ficiant sacramentum Eucharistiae, quae potestas non reperitur in presbyteratu, iste ordo inferior est episcopatu. 55. 5° Episcopatus nequit valide recipi ab eo qui non fuerit rite presbyter ordinatus. Atqui si esset verus ordo a presbyteratu distinctus, posset profecto valide recipi independenter a presbyteratu. Ergo. Resp. Argumentum hoc nullius valoris est, cum supponat ut cer­ tum id quod est valde controversum, ut infra dicetur (n. 61), scii, utrum episcopatum valide recipere possit is qui nondum presbyter ordinatus fuerit. Ceterum, etsi admittatur episcopatum recipi valide non posse absque praevie suscepto presbyteratu, minime inde sequitur eum non esse ordinem proprie dictum, sed tantum sequitur non esse ordinem independentem omnino a presbyteratu. 56. 6° Auctoritas S. Thomae, S. Bonaventurae aliorumque ve­ terum Scholasticorum maximi facienda est, ideo que minime recedendum ab eorum sententia in hac re. Resp. Ultro admittimus auctoritatem S. Thomae, S. Bonaventurae aliorumque veterum Scholasticorum esse maximi faciendam. Sed quisnam dicet, auctoritatem privatorum Doctorum esse praeferendam auctoritati Concilii Tridentini? Porro ex ipso Concilio Trid. argumentum (49) Scss. ΧΧΙΠ, can. 7, de sacram, ordinis. 36 CAPUT II ARTICULUS II validissimum, imo nostro iudicio decisivum eruitur in favorem sententiae affirmantis episcopatum esse ordinem proprie dictum a presbyteratu distinctum. Ceterum quot sententiae a veteribus Scholasticis propo­ sitae, quae hodie fere ab omnibus reficiuntur aut omnino obsoletae habentur! Auctoritas S. Thomae immerito allegatur (cfr. n. 49, 1°). 57. 7° Patroni alterius opinionis dicunt episcopatum esse officium quoddam et peculiarem dignilat&m. Porro nec dignitas nec officium qua tale est ordo proprie dictus. Ergo. Resp. Si episcopatus esset revera mere officium aut dignitas, neces­ sario foret concludendum, per eum nullam peculiarem potestatem, distinctam ab ea quae per presbyteratum traditur, conferri, ideoque tantam in Episcopis reperiri potestatem, quanta reperitur in presby­ teris. Quo principio admisso, aliud logice consequeretur, nempe vel Epi­ scopos carere potestate ordinandi ministros Eucharistiae conficiendae et ministrandae, vel hanc potestatem competere quoque presbyteris. Utrumque falsum, imo absurdum, secundum catholicam doctrinam, attentis praesertim canonibus 6 et 7 (Sess. XXIII, de sacram, ordinis) Concilii Trid. Ergo. 58. 8° Ordo constitui ac definiri debet per respectum dumtaxat ministerii ad consecrationem Eucharistiae. Porro episcopatus ad id non ordinatur. Ergo. Resp. a) Quonam iure et fundamento dicitur ordo constitui ac de­ finiri solum per respectum ad Eucharistiam consecrandam? Id sine solido fumknnento theologico, ex S. Scriptura et Traditione desumpto, asseritur. Nonne, ut merito animadvertit Vasquez (50), constitui potest etiam per respectum ad ordinandos sacerdotes qua ministros Eucharistiae? b) Ceterum potestas episcopalis ordinandi presbyteros seu mi­ nistros, qui possint valide conficere Eucharistiam, directe et necessario refertur, quamvis mediate tantum, ad ipsam quoque consecrationem Eucharistiae. 59. 9° Tempora ordinationum sunt sabbata Quatuor Tempora, sabbatum ante dominicam Passionis, et Sabbatum Sactum. Episco(50) Disp. 240, cap, 5, n. 51. DE EPISCOPATU 37 patus contra conferri potest singulis dominicis diebus et in natalities Apostolorum (51). Ergo non est ordo proprie dictus. Resp. Mirum sane, quod tam futili argumento patroni contrariae opinionis nitantur ! a) Huiusmodi praescriptio de tempore conferendi ordines est iuris mere ecclesiastici. Nihil proinde ex ea potest deduci. b) Antiquitus alia erat Ecclesiae disciplina, sicut alia est etiam hodie disciplina Ecclesiae orientalis. c) Ceterum ipse Codex statuit: « Gravi tamen causa interveniente, Episcopus potest eas (ordinationes in sacris) habere etiam quolibet die dominico aut de praecepto » (can. 1006, § 3.) Praeterea ordines minores tam iure antiquo quam iure novo conferri possunt « singulis diebus dominicis et festis duplicibus ® (can. cit. §4). 60. Num episcopatus sit verus ordo a presbyteratu adaequate di­ stinctus, an solum inadaequate. — 1. Ex Doctoribus, qui censent episco­ patum esse verum ordinem a presbyteratu distinctum, alii tenent esse distinctum adaequate, alii inadaequate (52). 2. Si quaestio haec accurate perpendatur et penitius controversiae status examinetur, facile percipitur, totam disputationem potius de verbis esse, quam de re. Sane duplici sensu possunt usurpari verba: ordo adaequate vel inadaequate distinctus, adeo ut sub imo respectu sive sensu episcopatus sit adaequato distinctus, sub alio e contra sit inadaequate distinctus. Huc spectant verba S. Bellarmini, qui ait: «Respondeo: Episcopatum includere in sua ratione et essentia sacerdo­ tium, loquendo de potestate ordinis, de qua sola hic loquimur. Non enim potest intelligi Episcopus, qui non sit sacerdos, cum nihil aliud sit Episcopus, nisi summus seu primus sacerdos... Hinc autem sequitur, ut episcopalis ordinatio integra consurgat ex duplici ordinatione, et character episcopalis integer et perfectus, non sit una simplex qualitas, sed quid compositum ex duplici cha­ ractere: proinde etiam duo sacramenta requiruntur ad Episcopum constituen­ dum » (53). 3. Quaestio haec necessario conncctitur cum alia quaestione, num scii. episcopatus sit ordo omnino independents a presbyteratu (n. 61), (51) Cfr. Bort i, J)e theologicis disciplinis. lib. XXXVI, cap. 9, prop. 2. (52) Cfr. Conlnok, De sacramentis ct censuris, dtep. 20, do sacram. ordinis, dub. 2; Castro· palao, tract. XXVII» de sacram. ordinis, p. 2, n. 6. (53) Dc sacram, ordinis, cap. 5. 38 CAPUT Π - ARTICULUS Π num novus revera character imprimatur per episcopalem consecra­ tionem necne (n. 66). Itaque ex dicendis suo loco responsio quoque patebit ad hanc quaestionem. 61. Num episcopatus sit ordo a presbyteratu ita distinctus et indeII pendens, ut valida sit eiusdem collatio, praetermisso presbyteratu. — 1. Plerique theologi et canonistae affirmant episcopatum praesupponere essentialiter presbyteratum, ita ut invalide in Episcopum conse­ cretur qui nondum presbyter sit (54). Hanc sententiam tenent omnes illi Doctores, qui censent episco­ patum non esse verum ordinem a presbyteratu distinctum. Qua posita doctrina, sponte et necessario consequitur, invalide conferri episco­ patum, omisso presbyteratu. Huic sententiae multi quoque favent ex iis DD., qui asserunt epi­ scopatum esse verum ordinem a presbyteratu distinctum, v. g. S. Bellarminus. Vasguez, Schmalzgrucber, Bcrti, H allier, Ύsambcrli, Petrus de Soto, etc. 2. Alii tenent validam esse consecrationem episcopalem illius, qui ad presbyteratum nondum promotus fuerit (55). Secundum hanc sententiam, consecratio episcopalis confert natura sua plenum ac perfectum sacerdotium, quod, praeter potestatem episco­ palem proprie dictam, complectitur etiam potestatem stricte presbyteralem, etsi per accidens subiectum presbyteratu initiatum non sit. Quare sicuti ad validitatem ordinationis presbyteralis non requi­ ritur in subiecto diaconatus cetcrique ordines inferiores, ita ut valide laicus immediate promoveatur ad presbyteratum, sic pariter quispiam laicus vel diaconus valide promoveri potest ad episcopatum, presby­ teratu aliisque ordinibus praetermissis. 62. 3. Rationes praecipuae prioris sententiae sunt istae: 1° Ordinatio episcopalis natura sua confert dumtaxat pote­ statem episcopalem proprie dictam, scii, potestatem ordinandi et con(54) S.Thom.in IV, D. 24, q. 3, art. 2; S. Bellarminus, Dc ordine, cap. 5; Vasquez, (STwio disserunt Lonnerz (Crcgorianum, 1922, p. 3 8 5 88.); d'Ales (Recherches de science reli­ gieuse, 1919, p. 132 es.); Cavalloru (Le décret du Concile de Trente sur les sacrements en général, in Bulletin de littérature ecclésiastique, 1914, p. 3G1). (10) Donz., n. 3019. 94 CAPUT IV - ARTICULUS I quaestione praefica, an, quando et quomodo Ecclesia revera usa sit hum· modi potestate. Huc spectant quae habet Benedictus XIV: « Data Ecclesiae facultate, de qua est sermo, gratis omnino et arbitrario fingitur, quod Ecclesia ea u$a fuerit: dicant enim, ubi, quando, quo sacculo, in quo Concilio, a quo Pontifia facta sit huiusmodi mutatio? Enim vero, si Ecclesia ab ordinationis ritu ta ablegasset, quae antiquitus fiebant, cogeremur utique affirmare, ordinationis materiam et formam fuisse Ecclesiae auctoritate mutatas, novasque in anti­ quis subrogatas. Sed cum omnia quae habentur in antiquis Ritualibus perseve­ rent intacta, ac sancte et integre etiam nunc peragantur, nemo facile credet, illa eadem, quae iampridem satis erant, nunc ad ordinis sacramentum perfi­ ciendum amplius non sufficere >» (11). 2. Nulla ex relatis sententiis omnino certa et vera dici potest, cum nullum argumentum decisivum et peremptorium exsistat in favorem huius alteriusve sententiae. 3. Quaedam argumenta allata a patronis quartae sententiae, scii, argumenta deducta ex S, Scriptura, ex natura Ecclesiae, ex ratione theo­ logica, ex Concilio Tridentino et ex magisterio Ecclesiae (n. 132 ss.), sunt valde debilia, ita ut inde nec certa nec solide probabilis conclusio de­ ducenda videatur. Solidum et fundatum, contra, est argumentum ei praxi Ecclesiae depromptum (n. 134). Pariter argumentum in favorem prioris sententiae deductum ex eo quod Ecclesia statuit formam canonicam celebrationis matrimonii et impedimenta dirimentia (n. 128, 3°), est debile admodum. Cetera, contra, huius sententiae argumenta sunt vere solida et fundata. Pe aliis sententiis, secunda nempe et tertia, non est cur verba faciamus, attentis iis quae supra animadvertenda censuimus (n. 127). 4. Omnibus diligenter et accurate consideratis, prima sententia intrinsece probabilior videtur, perspectis praesertim argumentis primo, secundo, quarto, quinto et septimo, scii. Christus D. in genere tantum instituit sacramentum ordinis, Ecclesiae vero potestatem dedit mate­ riam ac formam in specie seu in individuo determinandi. Hanc sententiam plurimi Doctores, tum ante Concilium Tridentinum tum postea, aut explicite aut saltem implicite tenent, inter quos etiam quidam praeclarissimi theologi qui Concilio Tridentino inter­ fuerunt, v. g. Tapperus et Petrus Soto. Etiam post Tridentinam Sy­ nodum, theologi et canonistae numero complures et auctoritate prae­ stantes eam profitentur. Immo Diana, qui floruit saec. XVH, vocat hanc doctrinam communem inter theologos sui temporis (12). (11) Dc Sytuxlo diocc., lib. Ill, cap. 10, n. 10. (12) Tract. 5 dc, ord.t resol. 1*. '* POTESTAS ECCLESIAE CIRCA SACRAMENTUM ORDINIS 95 Inter patronos huius sententiae recenseri possunt: Alexander Alertais, S. Bonavcnlura, Capreolus, Paludanus, Petrus Canior, Innocentius IV, Tapper, Petrus Soto, Diana, Amort, Gonet, Sylvius, Natalis Alexander, Gotti, Billuart, Salmanticenses, Vsambert, Hallier, Card. De JLugo, Hurter, De Guibert, Schmid, Pourrai, Morinus, Gamachaeus, Habert, Brancatius dc Laurea, Henno, Mastrius, Krisper, Wirceburgenses, Coninck, Praepositus, Antoine, Sardagna, Arriaga, De Rhodes, Platel, Mayr, Simmonet, Gormaz, Lacroix, Sparer, Ferraris, Ilolzmann, Arcudius, Ballerini-Palmicri, Billot, Parent, Galtier, d’Ales, Hugueny, et alii (13). Quaedam testimonia opportune referenda ducimus. Tapperus (14): «Determinationem autem materiae et formae, hoc est, certi signi sensibilis, sub quo Spiritus Sanctus daretur, Christus Apostolis suae Ecclesiae praepositis reliquit... Qui Apostoli primo, vel suo spiritu apostolico vel Christi suggestione (nam de speciali mandato aut institutione nihil habent Scripturae) utebantur manuum impositione, tamquam huius sacramenti ma­ teria. Nam de verbis etiam nihil meminerunt... Quando autem linguae, ut cetera miracula cessabant, oportebat ob confusam, incertam et indistinctam manus impositionis significationem, proprium ac determinatum signum institui atque assumi... Nec solum in hoc sacramento materiam et formam determi­ nandi potestate usi sunt Apostoli, verum etiam in sacerdotio... Sola namque inanus impositione sacramentum ordinis olim conferebatur, nunc autem alia (13) Alexander Alensls, Summa, part. IV, q. 5, nioinbr. 3, a. 2; S. Bonaventure, in IV Sent. D. 7, a. 1, q. 1; Capreolus, l. c.; Innocentius IV, Comment. Decret, lib. I, cap. Presbyfir; Tapperus, Opera, tom. II, art. 12 do confirm.; Petrus Soto, De institutione sacerdotum, lect. 4 de sacram, ord.; Diana, tract. 5 dc ord., resol. 1; Amort, Theol. mor. et schol., De sacramentis in geture, d. 2, q. 2; Gonot, Clypeus thomisticus de sacram, in gen., c. 2, et de ord., c. 3; Sylvius, Dc ord., q. 37, a. 2; Natalis Alexander, Theol. dogm. mor., dc sacram in gen., c. 3, prop. 2; Gotti, Dc ord., q. G, dub. 1, n. 11; Billuart, De ord., d. 2, a 1; Salmanticenses, in III part., q. 60, a. δ, n. 7; Ysambcrt, De ord., d. 3; Hallier, De sacris elect, et ordin., p. 2, s. 2, c. 2, a. 1; Morinus, De sacris ordin., p. 3, oxerc. 7, c. 6, n. 2, et Dc admin, poenit., lib. VIII, o. 17; Gamachaeus, De ord., c. 4; Habert, Liber Pontif. Graecorum, obs. 1· do chrismate, p. 703; Brunoatlua do Lauroa, in IV Sent., de sacram, in genere, d. 2, n. 45; Ilenno, De sarram. in gen., d. 8, q. 4; Mastrius, De sacram, in gen., d. 1, n. 112, et De ord., d. 4, n. 36; Krisper, De sacram, in gen., p. 570; Wirceburgenses, De ord., n. 117; Coninck, De sacram., d. 20, n. 65; Praepositus, De ord., n. 109; Antoine, Theol. dogm., de sacram., c. 2, a. 2; Sar­ dagna, tom. VII, n. 462; Arriaga, De sacram., d. 6, n. 10, d. 57, n. 6; Do Rhodes, De sacram., d. 1, q. 2, a. 2, n. 3; Platel, o]>. cit., n. 1004 ss.; Mayr, De sacram., n. 71; Simmonet, De ord., d. 3, a. 3; Gormaz, De sacram., n. 79; Lacroix, lib. VI, p. 1, n. 16; Sporer, De ord., n. 18; Ferraris, Bibliotheca, v. Ordo, art. 1, n. 47; Ilolzmann, De sacram., n. 13; Arcudlus, Dc con­ cordia Eccl. Occid. et Orient. in septem sacram., lib. VI, c. 4; Bnllerlni-Pulmiori, Opus mor. tract. 5 de ordine, dub. 1, n. 14 s.; Billot, De sacram., I, th. 2; II. th. 30; Tinrent, La part de l’Eglise dans la ditennination du rite sacramentel, in Etudes religieuses, tom. 73, p. 315 ss.; d’Ales, in Recherches de science religieuse, 1919, p. 116 ss.; Card. Dc Lugo, Di sacram, in genere, disp. Ill, n. 81-103; Hurter, Inst, theol.. Ill, n. 287, ed. 10»; Do Guibert, in Revue pra­ tiqued’apologétique, torn. XIX, an. 1914, p. 211 ss.; Schmid, Die Gewalt der Kirche bee uglich der Sakramente, in Zeitseh. f. kath. Theol., 1908, p. 43, 254; Pourrat, La théologie sacram entaire, p. 268 ss., ed. 3·; Iluguony, L’institution des Sacrements, in Revue des sciences philoso­ phiques et théologiques, 1914, p. 236. (li) Opera, to. II, de confirm., art. 12 (Coloniae Agrippinae, 1582, p. 143). 96 CAPUT IV - ARTICULUS I materia et verba sunt praecepta, ex quibus consistit , ut unumquodque sacra­ mentum haberet propriam materiam... Ubi enim non est determinata materia et forma a Christo instituta, ibi ipse Ecclesiae praepositis reliquit statuendum et ordinandum id quod pro maiori Ecclesiae utilitate, pro temporum rationviderent expedire ». Sardagna quaerit « An Christus non tantum in genere, sed etiam in specie, vel secundum speciem infimam, per se ipsum determinaverit formam et ma teriam omnium sacramentorum? ». Et respondet: « Christum D. aliquorum sacramentorum materiam et formam nonnisi generatim determinasse, ac reli­ quisse Apostolorum et Ecclesiae arbitrio delectum rerum et verborum, quae apta essent ad significandum sacramenti effectum. Prob. assertio tum nega­ tive, quia neque ex Scriptura neque ex Traditione ostendi potest, omnium sacramentorum materiam et formam secundum speciem infimam ab ipso Christo fuisse determinatam: tum etiam positive, ex diverso ritu, quo utitur Ecclesia Graeca et Latina in conferendo diaconatu et presbyteratu... » (15). Et alibi, loquens expresse do sacramento ordinis, ait: « Dices II. Materia essentialis sacramenti ordinis debet esse eadem ubique et omni tempore. Atqui in Ecclesia graeca semper, in latina autem per plura saltem saecula materia essentialis fuit sola impositio manuum. Ergo. Resp. D. M. Materia essentialia debet semper et ubique esse eadem in ratione signi sensibilis potestatis traditae, id est, debet semper esse eadem formaliter, C. M. Materialiter, seu in ratione ali­ cuius rei, et verborum aliquorum quae adhibentur, N. M. Christus non instituit, neque determinavit materiam et formam ordinationis presbyteri et diaconi in specie infima seu atoma, ut aiunt; sed generatim tantum voluit, ut ordinatio fieret per aliquam actionem externam et sensibilem, significativam potestatis quae ordinato traditur et per aliqua verba quae eandem potestatem expressius significarent, determinationem in specie huius signi et verborum relinquent Ecclesiae, quae potestatem habet signum illud et verba iustis de causis mutandi, modo et res et verba usurpet apta ad significandum sacrae ordinationis ef­ fectum » (16). Antoine docet: «Determinatio materiae facta a Christo non est aequalis in omnibus sacramentis. Nam in aliquibus materiam determinavit in specie etiam infima, ut aquam elementarem in baptismo, oleum in extrema un­ ctione etc.; in aliquibus vero determinavit tantum in genere, ut in matrimonio legitimum contractum determinavit tantum in genere. Quando autem ma­ teria determinata est tantum in genere, Ecclesia potest uti qualibet materia, quae intra genus illud continetur » (17). Et alibi, de sacramento ordinis, ait: « Christus non determinavit in specio ultima materiam et formam sacramenti ordinis, sed tantum secundum ratio­ nem genericam signi sensibilis apti ad significandam potestatem sacerdotalem... Nam instituit tantum generatim, ut ordo conferretur per aliquam actionem (15) Theol. dogmalico-polemica, to. VI, art. 1, controv. 1, n. 23 e. (16) Op. cit., t. VII, art. VI, controv. II, n. 419. (17) Theol. univ., tract, de sacram, in genere, art. II, ob. 1. POTESTAS ECCLESIAE CIRCA SACRAMENTUM ORDINIS 97 externam et sensibilem ordinantis, significativam potestatis quae ordinato traditur, et per aliqua verba quae eandem potestatem magis determinate et clarius significarent; illius vero actiones seu materiam ct verborum illorum in specie determinationem reliquit Ecclesiae » (18). Card. Dc Lugo docet: « Secunda difficultas et gravior potest esse ex sacra­ mento ordinis, in quo videtur Ecclesia mutasse aliquid circa materiam et ferinam... Huic difficultati responderi potest, materiam et formam huius sa­ cramenti eo modo, quo a Christo fuit instituta, non posse mutari: Christum tamen non determinasse in individuo materiam et formam materialiter sumptas, sed solum voluisse, quod conferretur ordo per aliquod signum sensibile signi­ ficativum potestatis, quae traditur, et per verba hoc ipsum exprimentia. Hanc doctrinam supponit Innocentius IV communiter receptam in capite Presby­ ter, de sacramentis non iterandis... Hoc ipsum insinuat Bellarm. tom. II, lib. unie, dc sacram, ordin., cap. 9, in fine » (19). Dolcndum quod patroni alterius opinionis, v. g. Sasse (20), Card. Van Rosswn (21) et alii, satis perspecta habere non videantur tot Doctorum testi­ monia eorumque argumenta, quae profecto mature serioque perpendenda sunt. Addendum, praeterea, laudatos Doctores, qui floruerunt post Concilium Tridentinum, non solum rem fuse atque accurate tractasse, sed verba ipsa eiusdem Concilii: « salva illorum substantia» perspecta habuisse, suamque sen­ tentiam secundum doctrinam et mentem Patrum Tridentinorum tradidisse. Ita v. g. Tappcrus, Sardagna, Billuart, Antoine, etc. In confirmationem dictorum pauca sufficere censemus Doctorum testi­ monia. Sardagna ait: « Dices IV. Ecclesia, iuxta Tridentinum Sess. XXI, cap. 2, non potest mutare substantiam sacramentonim. Atqui materia pertinet ad illorum substantiam. Ergo. Resp. C. M. D. m. Generatim signum aliquod sen­ sibile, aptum ad significandam potestatem sacerdotis vel diaconi, pertinet ad substantiam sacrae ordinationis, 0. min. Hoc determinatum signum sensibile, atque in specie infima, pertinet ad sacrae ordinationis substantiam, Neg. min. Sacramenti substantia consistit in materia et forma, quales Christus instituit: Christus autem instituit generatim pro materia ordinationis actionem aliquam externam, significativam potestatis traditae, pro forma verba aliqua potesta­ tem hanc expressius significantia, relicta Ecclesiae potestate actionem illam et verba in specio determinandi » (22). Item Antoine dicit: «Ex Cone. Trid. Sess. 21, c. 2 Ecclesia nihil potest mutare circa substantiam sacramentonim. Ergo. Rcsp. Nego sequel, mai. Quia... etiamsi Ecclesia latina postea aliquid addidisset materiae essentiali, non tamen mutassct substantiam sacramenti, nam s/icramenti substantia con­ sistit in materia et forma, quales instituit Christus. Nam Christus instituit (18) (19) (20) (21) (22) Op. cit., tract, de sacram. ordinis. 32, ob. 2. Dc sacramentis, dlep. 2, sect·. 5, n. 85 8. Institutiones theologicae de sacramentis Ecclesiae» I, p. 129. Op. cit , n. 483. Op. cit., to. VII, art. VI, controv. II, d. 161. 7 — Cappello, De Ordine. 98 'ιώΤ’ ■" b . OAPUT IV - AKTIGULUB II tantum generatim pro materia ordinationis actionem aliquam externam et sen­ sibilem ordinantis significativam potestatis quae ordinato traditur, et pro forma aliqua verba eandem potestatem detcrminatius ac clarius significantia, relicta Ecclesiae potestate determinandi in specie actionem illam ct verba» (23). Pariter Billuart dicit: «Ecclesia non potest mutare materiam sacramen­ torum, alias mutaret eorum substantiam, quod est contra Trid. Sess. 21, cap. 2. Ergo. Resp. D. ant. Ecclesia non potest mutare materiam sacramentorum for­ maliter sumptam in ratione signi, et ut a Christo institutam, 0.; materialiter sumptam in ratione rei, N. Sic enim mutare materiam, non est mutare sub­ stantiam sacramenti » (24). 5. Concludendum igitur, utramque sententiam libere ac tuto reti­ neri posse, utpote intrinsece atque extrinsece vere probabilem; senten­ tiam tamen affirmativam seu primam probabiliorem videri, rationibus in eius favorem adductis diligentissime consideratis. Articulus II. Ii De materia et forma in genere 139. Praemittenda. — 1. Materia remota sacrae ordinationis, gene­ ratim loquendo, sunt instrumenta singulis ordinibus propria. Materia proxima, item generatim loquendo, est traditio istorum instrumentorum. Dicimus generatim loquendo, quia ipsa manus eiusque impositio est materia sacramenti ordinis. Quare, proprie et accurate, variae distin­ ctiones faciendae sunt, ut materia singulorum ordinum rite expo­ natur. 2. Forma sunt verba Episcopi seu ministri in traditione instrumen­ torum prolata. 140. Materia et forma substantialis et accidentalis. — 1. Materia et forma substantialis ea est, quae requiritur ad valorem ordinationis, ita ut, si forte omittatur aut mutetur, eo ipso ordinatio nulla seu inva­ lida sit. Contra accidentalis est, quae validitatem ordinationis minime tangit, adeo ut, ea omissa vel immutata, ordinatio valida profecto sit, quamvis fortasse illicita. (23) Theol. univ., tract, de sacram· ordinis, S 2, ob. 4. (24) Summa S. Thomae, to. IX, tract, do aacram. ordlnie, dlaaert. II, art. 1, ob. 1. DE DECRETO EUGENII IV PRO ARMENIIS 99 2. Si agitur de ordinibus ab ipsa Ecclesia institutis, v. g. de mino­ ribus, materia et forma tam accidentalis quam substantialis unice pen­ dent ex voluntate eiusdem Ecclesiae, ut evidens est. Si agitur, contra, de ordinibus a Christo 1). directe et immediate institutis, v. g. de dia­ conatu et presbyteratu, materia et forma substantialis ipsum Christum auctorem habent; materia et forma accidentalis ex Ecclesiae voluntate procedunt, generatim loquendo, eiusque arbitrio mutari possunt. 3. Quaenam substantialis, quaenam accidentalis sit materia vel forma, nec facile nec certo potest semper statui et cognosci, praesertim si agitur de sacramento ordinis in genere, et eo vel magis de nonnullis ordinibus in specie. 4. Ex resolutione controversiae de materia resolvitur quoque con­ troversia de forma. Nam sicut plures adversarii dicunt formam essen­ tialem saltem partialiter constitui illis verbis, quae comitantur instru­ mentorum traditionem, ita alii affirmant formam esse illa verba, quae ad manuum impositionem pertinent. In tribus ordinibus sacramentalibus formae sunt illae orationes quae manuum impositionem comitantur (1). Verba autem quae occurrunt in illis orationibus alia sunt impe­ rativa, aha deprecativa. Certum est verba imperativa esse recentioris originis, cum antiquitus in usu non fuisse plane constet. 5. Quoad ritum substantialem sacramenti ordinis magnum mo­ mentum obtinet Decretum seu Instructio Eugenii IV pro Armeniis. Circa huiusmodi Decretum plures sunt sententiae Doctorum ac multae quaestiones moventur. Quare opportunum ducimus de eo fusius et accuratius verba facere (n. 141 ss.). Articulus III. De Decreto seu Instructione Eugenii IV pro Armeniis. 141. Occasio et finis Decreti. — 1. Post factam in Concilio Flo­ rentino unionem Graecorum cum Ecclesia Romana editamque Eu­ genii IV Const. « Lactentur coeli », 14 iul. 1439, actum fuit de unione Armeniorum cum eadem Romana Ecclesia. Nam, cum Graeci in eo erant ut, unione peracta, proficiscerentur, advenerunt quatuor oratores (1) Cfr. Gasparrl, nn. 1038. 1073. 1109 es.; Pcseh, VII, n. 030; Do Augrustlnle, De rc Meram., lib. IV, tract. 7, art. 7; Otten. VI, η. 305; Vau Rossuru, η. 89 es., etc. 100 CAPUT IV - ARTICULUS III Armenii, « quaerentes et ipsi unionem fideique rectitudinem* ut referunt Acta (1). Eugcnius IV paterna benevolentia eos excepit ac tres deputavit Cardinales, qui eos audirent atque examinarent. Porro in rebus fidei Armenii valde ignari reperti sunt, quia seiuncti a populis Christianis, circumdati a schismaticis et infidelibus — Tureis, Persis, Tartaris et Moscovitis — in gravissimos errores paulatim lapsi erant, adeo ut vii articulorum fidei vestigia apud eos invenirentur. 2. Quare opportunum habitum est compendium quoddam totius doctrinae Christianae pro ipsis conficere « tam circa divinae Unitatem essentiae et divinarum personarum Trinitatem, quam D. N. lesu Christi humanitatem et septem Ecclesiae sacramenta et alia ad fidem orthodoxam et ritus universalis Ecclesiae pertinentia ». 3. Pes brevi et sine difficultate absoluta est. Eugcnius IV De­ creto « Exullate Deo » diei 22 nov. 1439. approbante Florentino Concilio, tradidit « sub quodam brevi compendio orthodoxae fidei veritatem », ut ipse ait, « ne ulla in futurum de fidei veritate apud ipsos Armenios hae­ sitatio esse valeat, atque idem per omnia sapiant eum Sede Apostolica, unioque ipsa stabilis et perpetua sine ullo scrupulo perseveret ». Compendium istud orthodoxae fidei, de quo loquitur Eugenius IV, com­ plectitur octo capita: 1° Symbolum Nicaenum; 2° definitionem IV Concilii oecumenici Chalcedonensis de duabus naturis in Christo; 3° definitionem VI Con­ cilii oecumenici, Constant. III, de duabus voluntatibus et operationibus in Christo ; 4° praeceptum ut suscipiant S. Leonem M., Cone. Chalcedon, aliaque Concilia oecumenica; 5° «ecclesiasticorum Sacramentorum veritatem pro ipsorum Armeniorum tam praesentium quam futurorum faciliori doctrina sub hac brevissima redigimus forma »; G° Symbolum Athanasianum; 7° decretum unionis Graecorum; 8° decretum de festis. 142. Doctrina de sacramentis. — 1. Decretum «Exaltate Deo» Eugenii IV, in cap. 5 ubi sermo est de sacramentis, haec habet: « Novae Legis septem sunt sacramenta, videlicet baptismus, confirmatio etc. Haec omnia sacramenta tribus perficiuntur, videlicet rebus tamquam materia, verbis tamquam forma et persona ministri conferentis sacra­ mentum cum intentione faciendi quod facit Ecclesia: quorum si aliquid desit, non perficitur sacramentum... Primum omnium sacramentorum locum tenet sanctum baptisma... Materia huius sacramenti est aqua vera et naturalis... Forma autem est: Ego te baptizo, etc... Secundum sacramentum est confirmatio, cuius materia est chrisma... Forma aut,em (1) Apud Labbe-Coloti, to. XIII, 533. DE DECRETO EUGENII IV PRO ARMENIIS 101 est: Signo te, etc... Sextum sacramentum est ordinis, cuius materia est illud, per cuius traditionem confertur ordo, sicut presbyteratus tra­ ditur per calicis cum vino et patenae cum pane porrectionem, diaco­ natus vero per libri Evangeliorum dationem... Forma sacerdotii talis est: Accipe potestatem offerendi etc., et sic de aliorum ordinum formis, prout in Pontificali Romano late continetur ». 2. Hoc Decretum seu Instructio Eugenii IV pro Armeniis magnum habet momentum in quaestione de qua agitur, cum Pontifex expresse loquatur de materia et forma etiam sacramenti ordinis. Accurate perpendendam rem ducimus. I I II seu Instructio pro Armeniis infallibili auctori­ 143. Num Decretum tate gaudeat. — 1. Plures docent Papam Eugenium cum Concilio Florentino definivisse infallibili auctoritate sacrae ordinationis essen­ tiam sitam esse in porrectione instrumentorum. Ita sentiunt Ruardus Tapper, los. Angles, Ovandus, Seraph. Capponi a Porrecta, Gonet (2). 2. Rationes praecipuae huius sententiae sunt istae: 1° Finis Instructionis, aiunt, fuit docere Armenios « fidei rectitu­ dinem ». Porro fidei rectitudo traditur a R. Pontifice infallibili aucto­ ritate. Ergo. 2° Sollemnitas Decreti, quod datur « sacro hoc approbante Flo­ rentino Concilio », id plane confirmat. 3° Accedunt verba ipsa et modus loquendi Eugenii IV, qui expresse declarat se velle Armenios docere, « ne ulla in futurum de fidei veritate apud ipsos Armenios haesitatio esse valeat»·, declarat se complecti «brevi compendio orthodoxae fidei veritatem, quam super praemissis Ro­ mana profitetur Ecclesia ». Igitur Pontifex proponit doctrinam ortho­ doxam, doctrinam scii, quam profitetur Ecclesia Romana, ideoque in­ fallibili auctoritate propositam. 4° Clausulae in ipso Decreto contentae manifesto ostendunt R. Pontificem ex cathedra esse locutum, quatenus infallibili magi­ sterii auctoritate Armenios catholicam doctrinam docuerit. 144. 3. Plerique tenent Papam Eugenium infallibili auctoritate non definivisse sacrae ordinationis essentiam consistere in traditione instrumentorum, ideoque Decretum pro Armeniis non esse locutionem (2) Ruardus Tapper, Ds sacram, ordin., art. 17, § do materia aut ; los. Angles, Flores qu, in 4, dc sacram, ordinis, art. 1, dub. 1 et- 4 ; Ovandus, Brcviloq. in 4 Sent., D. 24, prop. 11; Soraph. Capponl a Porrecta, In Suppi. q. 37, art. 5. Append.; Gonet, Clypcus thom, dc sacram, ordinis, disp. 2, art. 3, § 1, n. 45 et alii. .> I · 102 CAPUT IV - ARTICULUS ΠΙ ex cathedra ac proptcrea omnino et necessario suscipiendum tamquam irreformabile. Argumenta praecipua huius sententiae sunt ista: 1° Definitio ex cathedra ligat universam Ecclesiam, turn Lati­ nam tum Orientalem. Porro si revera Eugenius IV definivisset ritum essentialem sacramenti ordinis in porrectione instrumentorum atque in forma eam concomitante sitam esse, tam Latina quam Orientalis Ecclesia hoc credere et practice retinere deberet sub poena nullitatis sacramenti. Sed, contra, aliter omnino res se habuit et habet. Nam Orientales instrumentorum porrectionem non adhibent, et nihilominus numquam dubitarunt de valore ordinationis, nec unquam Sedes Apostolica declaravit eorum ordinationes esse invalidas propter defectum traditionis instrumentorum. Nec, aiunt, dici potest Eugenium hoc definivisse pro Ecclesia La­ tina, non autem pro Ecclesia Orientali, quia a) definitio ex cathedra universam tenet Ecclesiam, tam Orientalem quam Latinam; b) Eu­ genius directe et immediate alloquitur Armenios qui sunt Orientales, non autem Latinos; c) R. Pontifex non dicit porrectionem instrumen­ torum esse ritum essentialem sacramenti ordinis pro Ecclesia latina, sed ritum essentialem Ecclesiae catholicae (3). 2° Ratio agendi Sedis Apostolicao id confirmat. Sane quae ae fide de­ finita sunt, S. Sedes tenetur ita defendere, tueri ac propugnare, ut reiicere et damnare debeat quidquid in contrarium asseratur. Porro etiam post lau­ datum Decretum Eugenii IV plurcs theologi docuerunt traditionem instru­ mentorum ad essentiam sacrae ordinationis non pertinere, vel praeter illam traditionem aliquid aliud, nempe manuum impositionem, requiri ad valorem ordinationis. Si revera Eugenius IV locutus fuisset infallibili magisterio, Sedes Apostolica debuisset praefatos theologos admonere eorumquo doctrinam pro­ scribere. Hoc non fecit. Ergo. 3° Summi Pontifices, non obstante Decreto Eugenii IV, ritum orien­ talem ut validum et ratum semper habuerunt, quiuninquam exegerint ut sacra ordinatio conferretur instrumentorum traditione. Immo Leo X Brevi « Acce­ pimus nuper», 18 maii 1521, et Clemens VII Brevi « Provisionis », 26 mart. 1526, expresse prohibuerunt quominus Graeci a suis ritibus et observantiis abducerentur. Paulus V Brevi «Solet circumspecta », 10 dec. 1615, diserte pro­ bavit et confirmavit Graecorum ritum in sacramentorum administratione. 4° Concilium Trid., non obstante Decreto seu Instructione Eugenii IV, docet (Scss. ΧΙλτ, cap. 3) presbyteros per manuum impositionem ordinari; declarat (Sees. XXIII, cap. 2) essentialia presbyteratus et diaconatus diserte a S. Scriptura tradi, cum tamen S. Scriptura nullibi loquatur de traditione (3) Card. Van Roseum, op. cil., η. 413. DE DECKETO EUGENII IV PRO ΑΚΜΕΝΠΒ 103 calicis et patenae ac libri Evangelii; probat (Sees. XXIII, cap. 3) ordinem esse signum efficax gratiae seu verum sacramentum ex II ad Tim.l, 6, ubi de sola ma­ nuum impositione sermo est. Si Decretum Eugenii IV fuisset infallibilis definitio doctrinae catholicae, Tridentina Synodus illam profecto retulisset etconfirmasset. 5° Praelaudatum Decretum Eugenii IV caret notis oraculi in­ fallibilis. Sane eatenus aliqua locutio iit ex cathedra estque infallibilis, quatenus a R. Pontifice, omnium Christianorum Pastoris et Doctoris munere fungente, deiiniatur doctrina de fide vel moribus ab universa Ecclesia tenenda. In hunc finem necesse est, tum ut Summus Pontifex intendat docere universam Ecclesiam, tum etiam ut doctrinam revera in notitiam universae Ecclesiae deducat. Quod profecto factum non fuit. Hinc est quod S. Antoninus, qui Concilio Florentino usque ad finem interfuit, loquens de essentia sacrae ordinationis num quam provocat ad Eugenii IV Decretum, immo ne illud memorat quidem. G° Clemens VIII in Instr, super ritibus Italo-Graecorum, 30 aug. 1595, contra doctrinam traditam in Decreto Eugenii IV, recognoscit et approbat ut materiam validam sacramenti extremae unctionis oleum infirmorum a simplici sacerdote benedictum. Id manifesto sup­ ponit Eugenium IV essentiam sacrae ordinationis infallibili auctori­ tate nequaquam definivisse. 7° Ipsa Decreti verba hoc evidenter confirmant. Nam in fine eiusdem Decreti seu Instructionis haec leguntur: « Hoc saluberrimum synodale Decretum cum omnibus suis capitulis, declarationibus, diffi­ nitionibus, traditionibus, praeceptis et statutis omncmque doctrinam in ipso descriptam... cum omni devotione et obedientia acceptant, suscipiunt et amplectuntur ». Igitur Decretum diserte distinguit inter definitiones et inter tradi­ tiones, praecepta, statuta et doctrinam. Vox « definitiones » comprehendit Symbolum Nicaenum et definitiones Concilii Chalcedonensis et Constantinopolitani. Quae exponuntur de sacramentorum materia et forma, referuntur tantum ut doctrina, ad quam se conformare debebant Ar­ menii, doctrinam quippe tunc temporis communem in Ecclesia Latina. 8° Ex refutatione argumentorum contrariae opinionis tradita doctrina confirmatur. Sane ex fine alicuius decreti, ex modo loquendi R. Pontificis, ex clausulis etc. potest solum probabiliter argui, nequaquam cum plena certitudine inferri, ipsum ex cathedra esse locutum. Exercitium quippe potestatis extraordinariae magisterii seu infallibili tatis solum a R. Pon­ tificis voluntate pendet. 104 CAPUT IV - ARTICULUS IIT Verba Decreti ostendunt cius singulare momentum et pondus, sed infallibilem eiusdem valorem minime probant. Addendum, prae­ terea, verba «Re ulla in futurum dc fidei veritate apud Armenios haesi­ tatio esse valeat », optime referri possunt ac referenda sunt reapse ad definitiones Conciliorum oecumenicorum, quae in Decreto insertae reperiuntur. II Eugenii IV pro Armeniis H 145. Quid revera doceat Decretum de essentia sacramenti ordinis. — 1. Nonnulli dicunt Decretum non esse inteUigcndum de materia et forma essentiali sacrae ordinationis, sed solum de integrante et accessoria, quam Eugenius IV optavit ab Ar­ meniis superaddi manuum impositioni, ut rituum uniformitate firmius adhaererent Ecclesiae Latinae. Ita v. g. Morinus, Hugo Menardus, S. Alphonsus (4) et alii. S. Alphonsus (1. c.) ait: «Congruentius respondetur quod Eugenius non quidem determinavit materiam essentialem ordinis, sed solum voluit Armenios instruere de omni ritu Ecclesiae Romanae, cuius unionem illi ambiebant». Ù I I i I I I I I 3 1 S H 1 > , I 2. Alii censent Decretum pro Armeniis loqui tantum dc parte essen­ tiae sacramenti ordinis, scii, dc traditione instrumentorum, quia altera pars, nempe impositio manus, Armeniis nota erat et in usu. Quare, aiunt, necesse non erat, ut Pontifex expresse de hac sermonem faceret. Quae sententia videtur carere solido fundamento. Etenim Armeniis probe nota erat quoque materia et forma aliorum sacramentorum; et nihilominus Decretum integram exponit doctrinam et singulorum integram tradit materiam et formam essentialem. Praeterea si revera Eugenius sibi persuasum habuisset, sacramentum ordinis non conferri nisi manuum impositione et instrumentorum traditione, existimans, Armenios adhibere dumtaxat manuum impositionem, debuisset Armenios monere et praecipere ut ordines apud ipsos collates denuo conferrentur, debita forma et materia adhibita. Demum notandum, Armenios tempore Decreti Eugenii IV i. e. an. 1439 nequaquam ignorasse ritum traditionis instrumentorum. Sane anno 1342 adunati in Concilio Sisensi, Summo Pontifici Benedicto XII testati erant, iam inde a sacc. xu apud ipsos receptum fuisse hunc ritum in sacra ordinatione (5). (4) Morinus, De sacram, ordinis, port. 3, cxerc. 7. cap. 1; Hugo Menardus, in nolis ad S. Oreg. libr. sacram. pag. 504 ss. (Migno, P. L., LXXVIII, 101); S. Alph. lib. VI, n. 12. (5) Martène-Durandus, Veterum scriptorum ct monumentorum... coUeclio, to. VII. Concilium habitum cet in Urbe Sisensi, praesidento Patriarcha Mccldtar et ussisleutibus 6 Arcbiepiscopis, 22 Episcopis, multisquo Abbatibus. DE DECRETO EUGENII IV PILO ARMENIIS 105 In art. 92 dicitur: « Ordinem diaconatus sic damus... Episcopus tradit Evan­ gelium ad auscultationem vivorum et memoriam mortuorum. Deinde tradit thuribulum cum incenso... Quando vero sacerdotem ordinamus, hoc modo fa­ cimus... Post haec accipit Episcopus patenam cum corpore Domini et calicem cum sanguine et dat in manibus eorum, dicens: Accipe potestatem per gratiam aji Dei signare ct perficere Sanctam Eucharistiam pro vivis et mortuis ». 3. Alii opinantur Decretum seu Instructionem Eugenii IV docere veram essentiam sacramenti ordinis in sola instrumentorum porrectione ima cum formula’ Accipe potestatem, etc. sitam esse. Ita v. g. Card. Van Possum (6). 146. Argumenta praecipua huius opinionis sunt ista: a) Decretum aequaliter loquitur de omnibus sacramentis, in­ dicans materiam, formam, ministrum et effectus. Porro quod docet de baptismo, de confirmatione etc., dicendum, idem quoque docere de sacramento ordinis. Itaque si de aliis sacramentis docet quae sit vera et integra materia ac forma, id ipsum docet etiam de sacramento ordinis. &) Decretum expresse declarat tria ad omne sacramentum requiri: materiam, formam et ministrum qui intendit facere quod facit Ecclesia. Docet materiam sacramenti ordinis esse traditionem instrumentorum, formam verba: Accipe potestatem, etc., ministrum Episcopum, atque nullum aliud requisitum indicat. Ergo si tria a Decreto enumerata adsunt, secundum eius doctrinam sacramentum conficitur; si, contra, ex his aliquid desit, non conficitur. c) Si quid aliud, praeter traditionem instrumentorum, secundum Decretum requireretur ad essentiam sacramenti ordinis, scii, manuum impositionem et orationem, hoc dici debuisset et procul dubio dictum esset. Atqui nihil aliud expresse aut aequivalenter ponitur vel indi­ catur. « Unde necessario dicendum est, Decretum pro Armeniis revera essentiam sacramenti ordinis in sola traditione instrumentorum repo­ nere » (7). H H 147. Num Decretum Eugenii IV pro Armeniis sit vero et proprio sensu dogmaticum. — 1. Nonnulli Auctores etiam ex illis qui censent Decretum Eugenii IV non esse infallibile, quatenus non sit definitio ex cathedra (cfr. n. 143). docent tamen Decretum esse vere et proprie dogmaticum. (6) Op. cft, n. 409. (7) Card. Van Ro&jum, op. eft η. 396. 106 CAPUT IV - ARTICULUS III Verum ii quoque Doctores qui tenent esso dogmaticum vero et proprio sensu, discrepant inter se in definienda vora indole et natura eiusdem. Nam alii dicunt esse documentum magisterii ordinarii, alii documentum magisterii extraordinarii, alii esse declarationem officialem seu authenticam doctrinae Ecclesiae. 2. Plures censent Decretum non esse vere et proprie dogmaticum. Quare S. Alphonsus ait: «Censetur Eugenius, loquendo de sacramento ordinis, non omnia, dogmatice asseruisse, sed in pluribus se accommodasse ad communem loquendi modum, quo res in septem ordinibus adhibitae utpote discrimen uniuscuiusque ordinis expressius significantes, com­ muniter vocantur materiae sacramentorum » (8). 148. Doctrina tenenda de natura, indole et valore Decreti Eugenii IV pro Ar Π Lends. —1. Certum est, attenta praesertim agendi ratione Sedis Apostolicae quae plenam libertatem relinquit inquisi­ tionis, discussionis et contradictionis (cfr. n. 143), Decretum non esse definitionem infallibilem ex cathedra. 2. Nec probabilius Decretum dici potest vere et proprie doctri­ nale. Rationes praecipuae sunt istae: 1° Pars quinta Decreti refert fere ad verbum opusculum S. Tho­ mae: «De articulis fidei et sacramentis Ecclesiae». Loquens autem de materia et forma sacramenti ordinis, iisdem prorsus verbis utitur ac S. Doctor. Inde iure inferri videtur Decretum exponere doctrinam tunc temporis communiter in Ecclesia latina receptam. 2° Si Decretum esset revera dogmaticum, explicari non posset agendi ratio S. Antonini qui Concilio Florentino usque ad finem inter­ fuit, ut supra dictum est, et aliorum Doctorum qui expresse loquentes de sacramento ordinis nullam faciunt mentionem de praedicto Decreto. Notandum, nonnullis Patribus ipsius Concilii Tridentini Decretum incognitum videri (9). 3° Si praefatum Decretum Eugenii IV esset vere et proprie dogmaticum, Sedes Apostolica debuisset et deberet illud ad omnium notitiam deferre eiusque observantiam urgere. Quod factum non fuit, nec fit. Ergo. Irnino ex Doctoribus complures fuerunt, religione ac pietate praestantes, Sancti quoque et Ecclesiae Doetores, qui contrariam Decreto proposuerunt doctrinam, eam ut certam et veram asserentes. Romani Pontifices numquam (8) Lib. VI, n. 12. (0) Cfr. Do Guibcrt, ία Bulletin de Littérature eccl.. 1919, pa«. 85. CONST. « SACRAMENTUM ORDINIS n PIT ΧΠ 107 reclamarunt, ncc unquam Decretum Eugenii IV de essentia sacramenti ordinis vindicarunt, defenderunt aut suum fecerunt. Quomodo posset explicari huiusmodi agendi ratio Summorum Pontificum, si Decretum esset vere et proprie dogmaticum Î 3. Decretum probabilius loquitur de materia et forma essentiali, et quidem partiali tantum; sed hoc sensu, quatenus nempe refert doctrinam et praxim tunc temporis in Ecclesia latina vigentem. 148bis- Const. « Sacramentum Ordinis » Pii XII, 30 nov. 1947. — J 1 1 1. Sa­ cramentum Ordinis a Christo Domino institutum, quo traditur spiritualis potestas et confertur gratia ad rite obeunda munia ecclesiastica, unum esse idemque pro universa Ecclesia, catholica fides profitetur; nam sicut Dominus Noster lesus Christus Ecclesiae non dedit nisi unum idemque sub Principe Apostolorum regimen, unam eandem que fidem, unum idemque sacrificium, ita non dedit nisi unum eundemque thesaurum signorum efiicacium gratiae, id est Sacramentorum. Neque his a Christo Domino institutis Sacramentis Ecclesia saeculorum cursu alia Sacramenta substituit vel substituere potuit, cum, ut Concilium Tridentinum docet (Cone. Trid., Sess. VII, can. 1, De Sacram, in genere), septem Novae Legis Sacramenta sint omnia a lesu Christo Domino Nostro instituta et Ecclesiae nulla competat potestas in « substantiam Sacra­ mentorum », id est in ea quae, testibus divinae revelationis fontibus, ipse Chri­ stus Dominus in signo sacramentali servanda statuit. « 2. Quod autem ad Sacramentum Ordinis de quo agimus spectat, factum est ut, non obstante eius unitate et identitate, quam nemo unquam e catholicis in dubium revocare potuit, tamen, aetatis progressu, pro temporum et locorum diversitate, illi conficiendo ritus varii adiicerentur; quod profecto ratio fuit cur theologi inquirere coeperint, quinam ex illis in ipsius Sacramenti Ordinis collatione pertineant ad essentiam, quinam non pertineant: itemque causam praebuit dubiis et anxietatibus in casibus particularibus, ac propterea iterum iterumque ab Apostolica Sede humiliter expostulatum fuit, ut tandem quid in Sacrorum Ordinum collatione ad validitatem requiratur, suprema Ecclesiae auctoritate decerneretur. « 3. Constat autem inter omnes Sacramenta Novae Legis, utpote signa sensibilia atque gratiae invisibilis efficientia, debere gratiam et significare quam efficiunt ot efficere quam significant. lamvero effectus, qui Sacra Diaconatus, Presbyteratus et Episcopatus Ordinatione produci ideoque significare debent, potestas scilicet ot gratia, in omnibus Ecclesiae universalis diversorum tempo­ rum et regionum ritibus sufficienter significati inveniuntur manuum imposi­ tione et verbis eam determinantibus. Insuper nemo est qui ignoret Ecclesiam Romanam semper validas habuisse Ordinationes graeco ritu collatas absque instrumentorum traditione, ita ut in ipso Concilio Florentino, in quo Grae­ corum cum Ecclesia Romana unio peracta est, minimo Graecis impositum sit, ut ritum Ordinationis mutarent vel illi instrumentorum traditionem in­ sererent: immo voluit Ecclesia ut in ipsa Urbe Graeci secundum proprium 108 CAPUT IV - ARTICULUS HI ritum ordinarentur. Quibus colligitur, etiam secundum mentem ipsius Con­ cilii Florentini, traditionem instrumentorum non ex ipsius Domini Nostri lesu Christi voluntate ad substantiam et ad validitatem huius Sacramenti requiri. Quod si ex Ecclesiae voluntate et praescripto eadem aliquando fuerit necessaria ad valorem quoque, omnes norunt Ecclesiam quod statuit etiam mutare et abrogare valere. «4. Quae cum ita sint, divino lumino invocato, suprema Nostra Apostolica Auctoritate et certa scientia declaramus et, quatenus opus sit, decer­ nimus et disponimus: Sacrorum Ordinum Diaconatus, Presbyteratus et Episco­ patus materiam earn que unam esse manuum impositionem; formam vero itemque unam esse verba applicationem huius materiae determinantia, quibus univoce significantur effectus sacramentales, — scilicet potestas Ordinis et gratia Spiritus Sancti, — quaeque ab Ecclesia qua talia accipiuntur et usur­ pantur. Hinc consequitur ut declaremus, sicut revera ad omnem controversiam auferendam et ad conscientiarum anxietatibus viam praecludendam, Apostolica Nostra Auctoritate declaramus, et, si unquam aliter legitime dispositum fuerit, statuimus in frumentorum traditionem saltem in posterum non esse necessariam ad Sacrorum Diaconatus, Presbyteratus et Episcopatus Ordinum validitatem. « 5. De materia autem et forma in uniuscuiusque Ordinis collatione, eadem suprema Nostra Apostolica Auctoritate, quae sequuntur decernimus et consti­ tuimus: In Ordinatione Diaconali materia est Episcopi manus impositio quae in ritu istius Ordinationis una occurrit. Forma autem constat verbis « Prae­ fationis » quorum haec sunt essentialia ideoque ad valorem requisita: «Emitte in eum, quaesumus, Domine, Spiritum Sanctum, quo in opus ministerii tui fide­ liter exsequendi septiformis gratiae tuae munere roboretur ». In Ordinatione Presbyterali materia est Episcopi prima manuum impositio quae silentio fit, non autem eiusdem impositionis per manus dexterae extensionem continuatio, nec ultima cui coniunguntur verba: «Accipe Spiritum Sanctum: quorum re­ miseris peccata, etc. ». Forma autem constat verbis « Praefationis » quorum haec sunt essentialia ideoque ad valorem requisita: « Da, quaesumus, omnipo­ tens Pater, in hunc famulum tuum Presbyterii dignitatem; innova in visceribus eius spiritum sanctitatis, ut acceptum a Te, Deus, secundi meriti munus ob­ tineat censuramque morum exemplo suae conversationis insinuet >. Denique in Ordinatione seu Consecratione Episcopali materia est manuum impositio quae ab Episcopo consecratore fit. Forma autem constat verbis « Praefationis », quorum haec sunt essentialia ideoque ad valorem requisita: ((Comple in Sa­ cerdote tuo ministerii tui summam, et ornamentis totius glorificationis instru­ ctum coelestis unguenti rore sanctifica ». Omnia autem haec fiant sicut per Apostolicam Nostram Constitutionem « Episcopalis Consecrationis » dici trige­ simi novembris anni 1944 statutum est. 6. No vero dubitandi praebeatur occasio, praecipimus ut impositio inanuum in quolibet Ordine conferendo caput Ordinandi physice tangendo fiat, quamvis etiam tactus moralis ad Sacramentum valide conficiendum suf­ ficiat. CONST. « SACRAMENTUM ORDINIS η ΡΠ ΣΤΙ 109 Tandem quae supra de materia et forma declaravimus ac statuimus, ne­ quaquam ita intelligere fas sit ut vel paulum negligere vel praetermittere liceat ceteros «Pontificalis Romani « ritus constitutos; quin immo hibernus ut omnia data praescripta ipsius « Pontificalis Romani > sancte serventur et perficiantur. Huius Nostrae Constitutionis dispositiones vim retroactivam non habent; quod si dubium aliquod contingat, illud huic Apostolicae Sedi erit subiiciendum. Haec edicimus, declaramus et decernimus, quibuslibet non obstantibus, etiam speciali mentione dignis, proindeque volumus et iubemus ut eadem in «Pontificali Romano n quam ratione evidentia fiant. Nulli igitur homini liceat hanc Constitutionem a Nobis latam infringere vel eidem temerario ausu con­ traire... » (10). 148ter- Natura, indoles, valor Constitutionis Pii XII. — 1. Con­ stitutio inscribitur: De sacris Ordinibus diaconatus, presbyteratus, epi­ scopatus. Igitur hos tantum Ordines respicit, non autem Ordines minores et subdiaconatum. 2. Praedicta Constitutione dirimitur quoad futurum controversia, de qua supra, per saecula inter Doctores acriter agitata. Consulto dicimus: quoad futurum, quia Pontifex expresse dicit: «Huius Nostrae Constitutionis dispositiones vim retroactivam non habent ». 3. Duplicem respectum habet Constitutio: alterum dogmaticum. alterum disciplinaren, ideoque sub hoc duplici respectu adaequate spectari debet, ut eius natura et valor accurate cognosci valeant. Quare Papa ait: « Declaramus et, quatenus opus sit, decernimus et dispo­ nimus ». Aliud quippe est declarare, aliud decernere ac disponere. Cum Pontifex aliquid declarat, significat illud iam esse, antecedenter et independenter ab eius manifestatione; quando decernit ac disponit, de­ notat aliquid novi, scii, actum positivum quo incipit esse id quod prius non erat. 4. Quaestiones theoreticae de materia et forma, de natura et valore Decreti pro Armenis, consulto insolutae manent ex Pii XII Constitutione, ac propterea libere in scholis adhuc pertractari possunt. 5. In diaconali ordinatione materia est Episcopi manus impositio, et quidem una, quae in toto ordinationis ritu occurrit. Traditio libri Evangeliorum ad valorem non requiritur. Forma necessaria et sufficiens unice habetur in verbis Praefa­ tionis quae impositionem manus Episcopi immediate subsequuntur, scii.: Emitte in eum, quaesumus, Domine, Spiritum Sanctum, quo in (10) Acta A post. Sedis, 194H, p. 5 se. lio CAPUT IV - ARTICULUS ΠΙ opus ministerii tui fideliter exsequendi septiformis gratiae tuae munm roboretur ». | In presbyterali ordinatione materia eaque unica est Episcopi prima manuum impositio, quae silentio fit. Excluditur proinde tra­ ditio instrumentorum. Forma continetur in verbis Praefationis. Haec tantum tamquam essentialia indicantur: «Da, quaesumus, omnipotens Pater, in hunc famulum tuum presbyterii dignitatem, innova in visceribus eius spiri­ tum sanctitatis, ut acceptum a Te, Deus secundi meriti munus obtineat, censuramque morum exemplo suae conversationis insinuet ». In episcopali consecratione materia est manuum impositio, quae una occurrit facienda ab Episcopo consecratore vel, quoties adsunt, ab Episcopis conconsecratoribus. Forma exprimitur per verba Praefationis, quae sola essentialia sunt, nimirum: « Comple in sacerdote tuo ministerii tui summam et ornamentis totius glorificationis instructum, caelestis unguenti rore san­ ctifica ». 5. Ex Constitutione requiritur quidem ad liceitatem tactus phy­ sicus in manuum impositione, at sufficit tactus moralis ad valorem, scii, extensio manuum super caput ordinandi sine contactu corporali. Tactus physicus habetur etiam si Episcopi manus obicctae sint chirothecis aut ordinandi caput capillamento opertum sit. G. Normae doctrinales contentae in Constitutione obligant statim, ut palam est; normae disciplinares reguntur praescripto can. 9. Si dubia occurrant de ordinum valore, sive praeteriti temporis, sive futuri, ea subiicienda erunt Sedi Apostolicae, quae authenticum dabit responsum. Notandum, dubia de validitate ordinum, qui ante Constitutionem Pii ΧΓΙ collati fuerunt, ex dispositionibus eiusdem Constitutionis per se et adaequate solvi non possunt (11). (11) Do praedicta Constitutione copioao atque eruditi agit P. flurth in Periodica, 1948, diu?. Oea. DE MATERIA ET FORMA ORDINUM MIN. IN SPECIE 111. Articulus IV. II De materia et forma ordinum minorum in specie. 149. Materia et forma ostiariatus. — 1. Materia sunt claves Ecclesiae, quas singuli ordinandi manu dextera tangere debent, dum minister pronuntiat verba: « Sic agite, quasi reddituri Deo rationem pro iis rebus quae his clavibus recluduntur ». Claves tradendae sunt materia remota; traditio earundem materia proxima. Licet uti clavi qualicumque (1). Sed in praxi servandum est prae­ scriptum Pontificalis Pom., ex quo duae claves ecclesiae ordinando tradi debent (2). 2. Verba, quae profert minister dum tradit claves, rationem ha­ bent formae. 3. Alii ritus, nempe quod ordinandus, duce archidiacono vel alio eius vice fungente, claudat et aperiat ostium ecclesiae, et pulset Cam­ panas, non requiruntur ad valorem ordinationis, sed solum de prae­ cepto. Imo, etiam ratione praecepti, opus non est ut ordinandus claudat et aperiat ostium ecclesiae cum clavi, nec ut pulset plures campanas, sed una sufficit et, deficiente campana, satis est ut pulset tintinna­ bulum altaris (3). •I 150. Materia et forma lectoratus. —1. Materia remota est liber lectionum, quem singuli ordinandi manu dextera tangere debent, dum minister dicit: « Accipite et estote verbi Dei relatores, habituri, si fide­ liter impleveritis officium vestrum, partem cum iis, qui verbum Dei bene administraverunt ab initio ». Materia proxima est traditio istius libri lectionum. Liber tradendus potest esse vel Missale, vel Breviarium, vel vo­ lumen S. Scripturae (4). 2. Verba, quae profert minister in traditione libri, habent rationem formae. (1) (2) (3) (4) S. S. S. S. R. R. R. R. C. C. C. C. 11 20 12 27 mart. 1820, ad 7; S. C. de Prop. Fido, 27 sept. 1843. lui. 1899. nov. 1831. ad 5; 27 sept. 1873, ad 2, 3, 4. eept. 1873, ad 5. 112 CAPUT IV - ARTICULUS IV 3. Olim lector Evangelium quoque in Missa legebat; quod munus postea reservatum fuit soli diacono. Certo iam ab Ecclesiae initio in magno honore fuit munus legendi in Ecclesia, tum quia pauci artem legendi tunc callebant, tum quia legere verbum Dei et Episcopum vel presbyterum iuvare in praedica­ tione erat maxime honorificum. Lectores peculiari scientia, prae aliis clericis minoribus, praediti esse debebant, ut rite munere suo fungerentur. Eorum mimus intime coniunctum erat cum diaconi officio, ita ut immediate post diaconos interdum nominentur et in eis virtutes ac dotes diaconorum requirantur (5). II exorcistatus. — 1. Materia remota est 151. Materia et forma liber exorcismorum, quem singuli ordinandi manu dextera tangere ! debent, dum minister pronuntiat haec verba: « Accipite et commendati memoriae et habete potestatem imponendi manus super energumenos sire baptizatos sive catechumenos ». Liber porrigendus potest esse vel Jlissale, vel Pontificale, vel Rituale. Materia proxima est traditio huius libri. 2. Forma autem sunt verba, quae proferuntur a ministro dum librum tradit. II 152. Materia et forma acolythatus. — 1. Materia remota est duplex, scii. 1° candelabrum cum candela exstincta, quod (id est et can­ delabrum et candelam) ordinandi tangere debent manu dextera, ministro dicente: « Accipe ceroferarium cum cereo, et sciatis vos ad accendenda ecclesiae luminaria mancipari, in nomine Domini. R7· Arnen »; 2° urceolus vacuus, quem similiter singuli ordinandi manu dextera tangere de­ bent, dum minister dicit: « Accipite urceolum ad suggerendum vi­ num et aquam in Eucharistiam sanguinis Christi, in nomine Domini. iy. Arnen ». Ipsi ordinandi, non vero astantes, respondere debent: Arnen (6). Materia proxima est traditio candelabri cum candela exstincta et urceoli vacui. 2. Forma autem sunt relata verba, quibus minister tradit candela­ brum et urceolum. 3. Dicuntur acolythi (άζόλουΟοι) scii, sequentes, quia comitantur (.5) Canones Hippolyti, can. 7, n. 18. (6) S. R. O. 12 nov. 1831. DE RITU PRIMAE TONSURAE 113 subdiaconum luminaria deferentes, quando Evangelium legendum est, et quia sunt pedissequi subdiaconi in vino et aqua ministrandis. Vocantur etiam cerofcrariis, quia tempore Missae cereos accensos deferunt. 153. Preces recitandae. — 1- Post monitionem et preces Epi­ scopus iniungit ex Pontificali Romano: « Singuli ad primam tonsuram, vel ad quatuor minores promoti dicite semel septem psalmos poenitentiales, cum litaniis, versiculis et orationibus ». 2. Huiusmodi iniunctio est recentis originis. Obligatio certe non est gravis (7); immo verius non agitur de praecepto proprie dicto, quamvis conveniens omnino sit ut ordinati rite persolvant preces iniunctas. 154. Ani II ^advertenda. — 1. De essentia non est ut instrumenta manu dextera tangantur, nec multo probabilius ut adsit tactus physicus et immediatus. 2. Quoad acolythatum, certe de essentia non est ut candela sit exstincta et urceolus vacuus, nec ut ordinandus tangat simul et can­ delabrum et candelam. Articulus V. II De ritu primae tonsurae. 155. Ritus essentialis primae tonsurae. — Ritus essentialis hic est : 1° Minister incidit capillos, modo in Pontificali Rom. descripto (1), et quidem capillos proprios seu naturales tonsurandi, non comae adscititiae (2); 2° tonsurandus interea recitat formulam: Dominus pars etc. Haec verba recitat, iuxta morem, etiam Episcopus, ut respondit S. R. C. 12 nov. 1831, ad 3; sed eiusdem recitatio ex parte Episcopi non pertinet ad ritum essentialem primae tonsurae, cum non sit praescripta. Sane Pontif. ■■ (7) S. Alph. lib. VI, n. 82». (1) < Pontifex cum forficibus incidit unicuique cxtrcmltatce capillorum in quatuor locis; videlicet, in fronte, in occipitio» et ad utramquo aurem, deludo in medio capitis aliquot crines capillorum ». Ita Ponlif. Rom. Tit. de clerico faciendo. (2) Sanatio, ad cautelam, facta est do tonsura collate super commn flctitlam. S. R. C., Romana Collegii Anglorutn, 25 sept. 1846. Décréta auth., n. 2919. 8 — Cappello, Dc ordine. 114 CAPUT IV - AJtTICULUS VI Rom. nullam facit mentionem de Episcopo, sed tantum de candidato: Qnj. libet, cum tondetur, dicit: Dominus pars hereditatis meae...*. ! 156. Ritus accidentalis primae tonsurae. — 1. Nonnulli do­ cuerunt superpelliceum et vestem clericalem pertinere ad essentiam ritus Sed verius impositio superpellicei cum verbis relativis ad essentian ritus non pertinet; nam recentissima est. 2. De precibus recitandis vide n. 153. Neque ad valorem requiritur, ut tonsurandus accedat veste clericali indutus. j Nihilominus pro prima tonsura superpelliceum adhiberi debet, ut declaravit S. R. C. Cenonianen. 10 an. 1852, ad 5 (3). 3. Cum prima tonsura sit institutionis merae ecclesiasticae, ritus collationis unice pendet ex voluntate Ecclesiae. ïlinc est, quod pro varietate temporum et locorum tonsura diversa forma et ratione coi· lata fuit, diversaque fuerunt eiusdem elementa essentialia et acci­ dentalia. Quare, ubi sermo est de ritu essentiali vel accidentali tonsurae, distinguere oportet inter varia tempora, inter Ecclesiam latinam et orientalem, inter ipsas Ecclesias particulares. Quod universim valet quoque de ordinibus minoribus et subdiaconatu. Articulus VI. H De materia et forma in genere ordinum maioru: H π 157. Nonnulla sedulo animadvertenda. —1. Quae et quanta Ecclesiae potestas circa sacramenta, nondum definitum est. Proinde libere in scholis catholicis disputari potest (cfr. n. 126 ss.). Item quid significent verba Concilii Trid. « salva illorum (i. e. sa­ cramentorum) substantia » (1), certo non constat. Praefata verba vi­ dentur omnino intelligenda de iis omnibus iisque tantum (materia, forma et ministro), quae ab ipso Christo D. directe ac immediate prae­ finita sunt. (3) Decreta a nth., η. 2903. (1) Scmj. XXI. cap. 2. DE MATERIA ET FORMA IN GENERE ORDINUM MAIORUM 115 2. Si certum sit, Ecclesia 01 per plura saecula habuisse hanc aut illam materiam vel formam ut validam ac sufficientem, eadem etiam hodie ut valida et sufficiens habenda est, nisi certo constet Ecclesiam expresse eam ut invalidam vel insufficientem declarasse. Lex enim seu dispositio, quae a voluntate Ecclesiae pendet, ea tenus habeuda est tamquam irritans vel inhabilitans, quatenus expresse vel aequivalenter statuatur actum esse nullum aut inhabilem esse per­ sonam (cfr. can. 11). Quod sollemne principium generale prae oculis semper habendum est, ut aequum feratur indicium de iis quae materiam et formam ordinum respiciunt. 3. Si adsit dubium positivum, et agatur de re quae pendet a volun­ tate Ecclesiae, ipsa supplet profecto. Id ex eiusdem natura et fine sponte consequitur. 4. Ecclesia nequit errare circa materiam, formam et ministrum sacrae ordinationis. Unde si lege generali vel diuturna praxi validam habuit ordinationem tali materia vel forma collutam, ea valida omnino di­ cenda est; pariter si alia materia aut forma adhibetur in Ecclesia latina et alia in Ecclesia orientali, utraque ordinatio ut valida profecto ha­ benda est. Hinc probe intelligitur principium supra enuntiatum, quod in hac materia naviter spectandum est. 158. Variae Doctorum sententiae. — 1. Naviter attendendum, nos loqui de ordine qua sacramento proprie dicto, ita ut ordines qui non sunt sacramenta utpote institutionis mere ecclesiasticae, huc non spectent. 2. Circa materiam sacramenti ordinis in genere tres sunt praecipuae Doctorum sententiae. Prima tenet essentiam ordinationis reperiri in sola traditione instru­ mentorum. Secunda dicit ritum essentialem consistere in sola manuum impo­ sitione. Tertia docet ritum essentialem haberi in manuum impositione simulque in traditione instrumentorum. 3. Hoc in genere de ordine qua sacramento. Quod attinet voro ad presbyteratum, plurimae sunt sententiae. Nonnulli enumerant sex, alii octo, alii decem, alii plures vel pauciores. Procul dubio numerus sententiarum augeri potest, si de omnibus et singulis differentiis, quae occurrunt inter Doctores, ratio habeatur. Sed inultae ex his differentiis sunt nullius momenti aut fundamento theolo­ gico et canonico plane destitutae, ita ut videantur consulto negligendae. 116 CAPUT IV - ARTICULUS VI 159. 4. Sententiae, ad ordinationem presbyteralem quod spectat, φι« revera distinguuntur, inter se ob aliquam differentiam substantialem, ad te: apte accurateque reduci possunt. Consulto autem coarctandam censemus dissertationem nostram ad sententias Doctorum circa ritum essentialem ordinationis prcsbyteralie: tum qui. praecipua controversia agitatur circa ritum istius ordinationis; tum quia Du­ ctores generatim (2) sibi constant, ita ut ex eorum sententia circa presbyter.· tum inferri possit, saltem plerumque, quid de episcopatu et diaconatu ips sentiant; tum quia enumeratio fieret nimis confusa, complicata et prolixa, nk restringeretur ad solam ordinationem presbyteralem. Sex sententiae perspicue et singillatim infra exponentur (n. 161 ss.). II II 160. Quotuplex sit manuum impositio in ordinatione presbyteraL· — Tres distingui solent manuum impositiones: prima·, quae fit per Epi­ scopum et presbyteros, silentio; altera, quae statim sequitur, dum Episcopus recitat orationem: Oremus, fratres carissimi; tertia in fini Missae, cum verbis: Accipe Spiritum Sanctum, quorum remi­ seris, etc. Duae priores impositiones longe verius non sunt nisi una et eadem impositio, quae incipit silentio, dein continuatur et completur dum Pontifex, dexteram extensam cum sacerdotibus tenens super ordi­ nandos, recitat praedictam orationem: Oremus, fratres carissimi. Secunda impositio, quae longe probabilius nonnisi continuatio primae est, videtur sufficere, cum sit vera et proprie dicta manuum im­ positio, licet facta per plures. Quidam censent materiam totius ordinationis presbyteralis esse primam impositionem manuum factam ab initio, alii secundam, alii utramque. Nec indo conveniunt de forma. luxta alios ea consistit in verbi: Episcopi: Oremus, fratres carissimi; iuxta alios in oratione: Exaudi, vel sola vel una cum praefatione (3). Plures docent, per manuum impositionem significari totam ordi­ nationem sacerdotalem, atque inde rite inferunt hanc solam imposi­ tionem manuum esso essentialem in illa ordinatione. Nec obstat, aiunt, quod ratio formae postulet verba. Id enim nec semper nec neces­ sario verificatur, v. g. in matrimonio, cuius forma, praeter verba, possunt esse signa vel nutus quibus consensus coniugalis manifestatur. (2) Dicimus aeneratim, quia nonnulli Auctorca minus sibi constare videntur, Nam, etsi v. i/, ritum essentialem presbyteratus reponant in porrectione instrumentorum, essentiam tamen episcopatus vel diaconatus collocant in manus impositione, vol tam In traditione instru­ mentorum quam in munus Impositione, vel etiam alias materias et formas afferunt. (3) Cfr. Tournely, De aacr im. ord. q. 3, oncl. 1 et 2; S. Alpb. VI, n. 749; Murinus η III exerc. VIT, cup. 1, η. 8; P. Soto, De Instil, saccrd., lect. 5, etc. ’ ' BE MATERIA ET FORMA IN GENERE ORDINUM MAIORUM H7 Ita in sacramento ordinis, per solam manuum impositionem potest exprimi sufficienter potestas sacerdotalis. x Hinc est quod nonnulli tenent potestatem sacrificandi et pote­ statem absolvendi conferri simul, uno eodemque actu; alii, contra, dicunt conferri distincte et scorsim. Quae ex dicendis de singulis sententiis clarius patebunt. 161. Sententia pri n a. — 1. Haec sententia tenet ritum essentialem ordinationis presbyteralis consistere in sola instrumentorum traditione. Proinde materia essentialis remota est patena cum hostia et calix cum vino, proxima est traditio patenae cum hostia et calicis cum vino. Forma sunt verba Pontificis: Accipe potestatem offerre sacrificium Deo, etc. Impositio manus cetera que omnia dicuntur pertinere ad ritum mere accidentalem. 2. Praecipui patroni huius sententiae sunt: *S. Albertus Magnus, Richardus de Mediavilla, Franciscus Mayron, Durandus de S. Porciano, Capreolus, S. Antoninus, Card. Caictanus, Franciscus a Victoria, Do­ minicus Soto, loanncs Maior, Ruardus Tapper, Gregorius de Valentia, Petrus de Ledesma, Fagnanus, Gonet, Capisucchius, Grossi, Pichler, Zurla, Galtier, PLugon (4). Pro hac sententia plures Auctores afferunt etiam auctoritatem Λ. Thomae. Num recte, infra dicetur (n. 168). 162. 3. Quaenam argumenta allegant patroni huius opinionis? Antiquiores, v. g. £. Albertus M., Capreolus etc., nullum argumen­ tum afferunt, nec alias opiniones memorant, remque habent uti omnino certam et ab omnibus admissam. Alii — v. g. ό'. Antoninus, Durandus a S. Porciano, loannes Maior, Richardus a Mediavilla aliique — utuntur hoc generali principio, quod ut evidens atque inconcussum retinent. Ritus essentialis, aiunt, in eo (4) S. Albertus Magnus, in IV Sent., D. 24, art. 38; Richardus d© Medlarilia, in IV, D. 24, art, 4. q. 3; Franciscus Mayron, in IV, D. 25, q. 2; Durandus do S. Porciano, in IV. D. 24, q. 3; Capreolus, in IV, D. 24, q. 1, art. 3 ad 3; S. Antoninus, Summa, pars. Ill, tit. 14, cap. IG, § 4; Card. Caictanus, Opusc, tom. I, tract. 26; Franciscus a Victoria, Summa Sacram. > dc sacram, ordinis, η. 229; Dominicus Soto, in IV, D. 24, q. 1, art. 4; Joannes Maior, in IV, D. 24, q. I; Ruardus Tapper, de sacram, ordinis, art. 17, § 4; Gregorius de Valentin, ZH$p. 9 ds sacram, ordinis, n. 4; Petrus do Ledesma, De sacram, ordinis, cap. 3; Fagnanus. Comment. Dtcrdalium, lib. I, cap. do sacram, non itcrand., n. 10; Gonet, Ctypcus thorn., dc ordin., dfsp. 2, art. 3, } 1; Capisucchius, Controv. thcol., controv. 28, § 16; Grossi, Tract, theoL mor., tract, 26, q. 1, art. 3; Picblor, in lib. I, tit. 16, n. 3; Zurla, Enchiridion dogm. dc sacram., suppl. q. 34; Galtior, Imposition des mains, in Diction, de thiol. cath. to. VII, p. 2, col. 1415 ss.; Hugon, Tract, dogm. de sacram, in communi, q. 1, art. 4; de ordine, art. 2, 118 CAPUT IV - ARTICULUS VI signo reponendus est, in quo principalis potestas, quam respicit ordo, significatur expressius. Porro nihil expressius potestatem presbyteralem significat, quam traditio instrumentorum cum verbis: Accipite potestatem, etc. Ergo. Alii provocant ad exemplum Christi D., qui in ultima coena Apostolos suos ordinavit porrigendo ipsis corpus suum et sanguinem. Multi provocant ad Decretum seu Instructionem Eugenii IV pro Armeniis, nec aliud afferunt argumentum in favorem suae opi­ nionis. Alii allegant decretalem Gregorii IX seu cap. Presbyter (lib. I, tit. 11, de sacram, non iterandis). Gregorius IX ait: «Presbyter et diaconus cum ordinantur manus impositionem tactu corporali (ritu ab Apostolis introducto) recipiunt: quod si omissum fuerit, non est aliquatenus iterandum, sed statuto tempore ad huiusmodi ordines conferendos, caute supplendum, quod per errorem exstitit praetermissum. Suspensio autem manuum debet fieri, cum oratio super caput effunditur ordinandi ». Circa interpretationem huius capitis plures sunt opiniones Docto­ rum eaeque inter se discrepantes. Verior, omnibus accurato perpensis, haec videtur. Pontifex iussit non esse iterandam sacramenti administrationem neque integrum ritum sacrae ordinationis repetendum, ne scandalum populo daretur; praetermissam tamen impositionem manus supplendam esse, sed caute. ita ut error a Pontifice commissus aliis ignotus maneat. Difficultatem nonnulli opponunt ex relatis verbis Gregorii IX: «ritu oh Apostolis introducto ». Nam, aiunt, si ritus iste seu manus impositio fuit intro­ ducta ab Apostolis, profecto non est de essentia ordinis, cum essentialia sacra­ mentorum immediate a Christo D. instituta fuerint. Responsio perspicua et manifesta. Verba: «ritu ab Apostolis introductor non significant ritum esso institutum ab Apostolis, sed ritum a Christo D. constitutum et praefinitum, ab Apostolis in praxim fuisse deductum, ut expli­ cat Glossa marginalis et docent Innocentius IV, Gonzales, Pirhing aliique canonistao in h. c. Recentiores patroni allegant Decretum Eugenii IV, verba Ponti­ ficalis Romani et consensum theologorum. De Eugenii IV Decreto alibi dictum est (n. 148); de libris liturgicis ac de Pontificali Rom. infra erit sermo (n. 173 as.). Assertus theologorum consensus non exsistit, ut evidentissime patet ex tot variisque sententiis quarum unaquaeque suos habet patronos. DE MATERIA ET FORMA IN GENERE ORDINUM MAIORUM H9 163. Sententia secunda. — 1. luxta hanc sententiam ritus essentialis ordinationis presbyteralis consistit in sola impositione manuum, ct quidem prima. Cetera omnia, scii, traditio calicis et patenae cum pane et vino, et formula: Accipe potestatem offerre sacrificium, etc., et ultima manuum impositio cum verbis: Accipe Spiritum Sanctum, etc., dicuntur esse caeremoniae, ad essentiam ordinationis nullatenus pertinentes, ab Ecclesia decursu sacculorum introductae ad maiorem sollemnitatem et clariorem significationem potestatis collatae. Nomine autem primae manuum impositionis nonnulli ex patronis intelligunt eam impositionem, quae fit ab Episcopo, in silentio; non­ nulli alteram, quae nempe fit tum ab Episcopo tum a presbyteris, cum oratione; alii intelligunt utramque, quatenus alia aliam complectitur et perficit. 2. Praecipui veteres patroni huius sententiae sunt: S. Petrus Cci­ nis i us, S. Bonavcntura, S. Alphonsus, Suarez, Gulielmus Antissiodorensis, Petrus de Tarentasia (Innocentius V), Thomas Waldensis, Dio­ nysius Carthusianus, Petrus Soto, Card. Hosius, Mart. Becanus, Petrus Coton, Petrus Arcudius, Petavius, Morinus, Ludov. Habert, Natalis Alexander, Gasp. luenin, Martène, Bcrti, Bossius, Char­ don, Petrus Collet, Slattier, Panzuti, Bouvier, Porpora, aliique complures (5). Plurimi sunt recentiores patroni huius sententiae inter quos prae­ eminent: Kenrick, Schouppc, Martinet, Perrone, De Augustinis, Antonius Ballcrini, Gury, Gousset, Scavini, Konnings, Franzelin, Del Vecchio, Card. D'Annibale, Palmieri, Sasse, Card. Gasparri, Lehmkuhl, Génicot, Pescli, Many, D'Ales, Tixeront, Straub, Qliera, Heiner, Pohle, Sdgmilller, (5) S. Petrus Canlsius, Opus catcch. de sacram, ordinis, q. 1, 3 ct 5; S. Bonaventura, In IV. D. 24, p. 2, art. 2, q. 4; S. Alphonsua, lib. λ75!,* n. 749; Gulielmus Antissiodorensia, in IV» tract. 8, art. 1; Petrus do Tarentasla, in IV» D. 21, q. 5, art. 3; Thomas Waldcnais, Doctri­ nale fidei, to. Ill, De sacram, ordinis, cap. 123; Dionysius Carthusianus, Enarratio in epist. 1 B. Pauli ad Timoth., art. 4; Suarez, De. sacram., disp. 2, sect. 3, disp. 33, sect. 4; Petrus Soto, Tract, de instit. eacerd., do ord. loot. 4 ot 5 do sacram, ordinis; Card. Hosius, Confessio cath. fidei, to. I, cap. 53; Mart. Bocanus, De sacram., cap. 26, q. 1; opuso. de vocat, ministri, η. 37 ss.; Potrua Coton, Institio catholica (contra Calvinum), lib. Ill, do sacram, ord., cap. 57; Petrus Arcudlue, De concordia Ecclesiae orient, ct occident, in septem sacram, administrations, lib. VI, cap. 7; Potavius, De cccl. hierarch., lib. II, cap. 6, n. 13; Morinos, De sacram, ord., pars III, exercit. 7, cap. 1, 2 ct 5; Ludov. Habert, Thcol. doom- tt mor., pars I, cap. 7, q. 5; Natalis Alexander, Thcol. do^m. ct mor. lib. II, tract, do ordino, cap. 1, art. 7; Gasp. luonin. Comment, hist, ct doqm. de sacram., diss. 9, q. 3, cap. 2; Murtèno, De antiquis Ecclesiae ritibus, lib. I, cap. 8, art. 9, n. 16 88.; Borti, De thcol. disc., lib. XXXVI, cap. 12; Bosslus, Instit. thcol., lib. II, de sacram, ordinis, cap. 2; Chardon, DelVOrdinc, lib. I, cap. 11; Petrus Collet, Instit. thcol, tract, de ordin., cap. 5, § 3; Stattlor, Thcol. christ., tract. VI, cap. 6, a. 585 a.; Punzuti, Sacra thcol. spccul. Instit., tract. VII do ordine, n. 351; Bouvier, Instit. thcol., tract, do ordino, cap. 3: Porporu, Thcol. mor., tract. 20, part. 2, cap. 5» n. 218. 120 CAPUT IV - ARTICULUS VI Dickamp, Arregui, Vbach, Tepe, Huarte, Specht, Card. Van liomm, Marc, Card. Vives, Schanz, Einig, Otten aliique (6). 3. Argumenta, quibus haec sententia nititur quaeque eam omnino retinendam suadent, infra accurate exponentur (n. 170 ss.). 164. Sententia tertia. — 1. Haec affirmat ordinationem presbyteralem habere duos ritus essentiales, qui correspondent duplici potestati sacerdotii. Duae, aiunt patroni, sunt distinctae potestates sacerdotis: una in corpus Christi verum, alia in corpus Christi mysticum. Ita duo quoque sunt ritus, quibus istae potestates conferuntur. Potestas in corpus Christi verum confertur traditione calicis cum vino et patenae cum hostia, et verbis: Accipe potestatem offerre sacrificium etc. Potestas in corpus Christi mysticum communicatur ultima impositione manuum, cum verbis: Accipe Spiritum Sanctum: quorum remiseris peccata, etc. In utroque hoc ritu habetur pars essentialis sacrae ordinationis. 2. Huius sententiae patroni praecipui sunt: S. Bellarminus, Scolue, Vasguez, Elbel, Medina, Tolctus, Sanchez, Say rus, Eilliuccius, Lessius, Bonacina, Tanner, Coninck, Laymann, loannes a S. Thoma, Barbosa, Aversa, Hallier, Hurtado, Salmanticenses, Macratius, Pallavicinw. Tamburini, Busembaum, Escobar, Gonzales, Pignateïli, Pirhing, Sparer, Sylv. Maurus, Reiffenstuel, Viva, Wiestner, Lacroix, Leurenius, Catala nus, Schmalzgruebcr, Pichler, Roncaglia, Antoine, Mazzotta, Bïlluart, Sardagna, Strugll, Dcns, Gagliardus, Voit, Haine, Lottini (7). (6) Kenrlck, Theol. dogm., tract. XV, cap. 1; Theol, mor., tract. XX, cap. unie., n. 7; Sohouppe, Elementa theol. dogm., de ordin., cap. 2; Martinet, Instit. theol., lib. V, art. 4; Per­ rone, Prar.lect. theol., de ordine, sect. 2, η. 622; Do Augustinis, De re sacramentaria, de ordine, art. 7; Ant. Bailorini, Opus theol. mor., tract. X, sect. 7, n. 13; Gury, Theol. mor., tract, de ordino, n. 701; Goussot, Theol. dogm., do ordine, cap. 2; Scavini, Theol. mor., lib. Ill, tract. 11, cup. 1, art. 2, u. 645; Konnlugs, Theol. mor., de ordine, n. 1516; Franzelin, Tract, de sacram, in genere, thee. 5; Del Vecchio, Theol. mor., tract. 11, disp. 1, cap. 1, n. 805; Card. D’Annibale, Summula theol· mor., Ill, n. 290; Palmieri, Dc Romano Pontifice, prolog. § 15, schol. 3; Susse, Instil. dogm., de sacram, ordinis, cap. 3, thes. 7 ot 8, cap. 4; Card. Gaspnrri, Tract, canonical de ordinatione, n. 1079; Lohmkuhl, Theol. mor., II, n. 590; Gônicot, Instit. theol. mor., tract. 11, scot. 7, cup. 1; Posch, Praclect. dogm., dc ordin., sect. 2, n. 622; Many, Praelectiones iuris canonici dc sacram, ordinis, η. 256; D’Alos, in Recherches dc Sciences relig., 1919, p. 116; Tixeront, L'Ordre et les Ordinations, p. 174 ss.; Straub, De Ecclesia Christi, η. 704; Quera, El Decreto de Eugenio IV para los Armenios y el sacramento del Orden; Hofnor, Kath. Kir· chenrcchl, to. 1, p. 2, sect. 1; Pohle, Lehrbuch der Dogmatik, to. Ill, lib. 6, p. 2, ο. 1, art. 1; Saginullor, Lehrbuch des Kath. Kirchenrechts, lib. Ill, § 49; Dickamp, Kathol. Dogm.. to. Ill, S 64; Arregui, Summa theol. mor., n. 670; Ubach, Compendium theol. mor., n. 756; Tepe, Instit. theol., vol. IV, de sacram., n. 727; Iluarto, De ordinc ct matrimonio, prop. 7B; Specht, Lehrbuch der Dogmatik, to. II, J 156; Card. Van Rossum, De essentia sacramenti ordinis, η. 113 ss.; Maro, Instit. mor., tract, \ II, cap. 1, art. 3; Curd. Vivos, Compendium theol. mor., n. 650; Schanz, Sacramentenlchre, p. 6, f 51; Einig, Instit. theol. dogm., de ordine, cap. 2. art. 2; Otten, VI, n. 361 ss. (7) S. BelUnnlnus, Dc sacram, ordinis, lib. I, cap. 9; Scotus, in IV, D. 24, q. unie, art. 3; Vasquoz, in Sumin., dlsp. 239, cap. 3, 4 et 5; Elbel, Theol. mor. Sacr., p. I confer 21' § I, n. 16; Medina, De sacram, horn, tout in., lib. I, cap. 21, 22 ot 39; Tolotus, Instr, sacerd" tract, do sacrum, ord., cap. 2; Sanchoz, Consilia, lib. VII, cap. I, dub. 3; Suyrus, De sacratn DE MATERIA ET FORMA IN GENERE ORDINUM MAIORUM 121 3. Argumenta huius sententiae, quatenus affirmat traditionem in­ strumentorum requiri ad essentiam ordinationis, eadem sunt quae afferuntur a patronis primae opinionis; quatenus asserit impositionem manuum item esse ritum essentialem, iisdem fere ac secunda sententia nititur argumentis. 165. Sententia quarta. — 1. Ilaec dicit duos esse ritus essentiales sacrae ordinationis, scii, traditionem instrumentorum cum verbis: Accipe potestatem etc., et primam impositionem manuum. Ut supra animadversum fuit, dicitur prima impositio manuum, ea quae distinguitur ab ultima, peracta cum verbis: Accipe Spiritum Sanctum: quorum remiseris peccata etc. Utrum vero sufficiat prima im­ positio manuum Episcopi, quae lit in silentio, an requiratur alia quae fit ab Episcopo et presbyteris, addita oratione, an ulterius utraque requiratur, patroni huius sententiae non conveniunt inter se. Discrimen inter hanc sententiam et tertiam manifestum est. Haec quarta sententia habet ut essentialem primam manuum impositionem, quae praecedit porrectionem instrumentorum; illa contra considerat ut essentialem ultimam impositionem manuum. Igitur, secundum hanc opinionem, duplex habetur materia, quae tamen ut una concipienda est, et duplex forma, quae item ad unam dumtaxat reducitur. 2. Patroni huius opinionis praecipui sunt isti: Liberius a lesu, Gabriel seu Augustinus a Conegliano, Segna, Bonal, Tanquerey, Noldin, Billot, Heinrich-Gutberlet, Dc Guibert, Van Noort-Verhaar (8). llb. IT, cap. 2, q. 3, art. 1; Filllucclus, De sacram, ordinis. cap. 2, n. 12; Lessius, De sacram, ordinis, cap. 1, dub. 5 ct 6; Bonacina, De sacramento ordinis, punct. 3; Tanner, Disp. 7, q. 2, dub. 4; Coninck, Disp. 20, dub. 7; Laymann, De sacram, ordinis, cap. 5: loannes a S. Thoma, Comp, lotius doctrinae Christianae, part. 1, cap. 11; Barbosa, Ius eccl., lib. I, de preebyt., cap. 34; Aversa, Dc ordin., q. 2, sect. 8; Huilier, De sacr. elect, et ordin., part. Π, sect. 2, cap. 2, art. 1, § 10 et 11; Hurtado, Tract, dc ordin., diïï. 11; Soi niant icenses, Theol. mor. de neram., tract. 8, cap. 3, punct. 5; Macrabius, Disp. in Summarn, tract, de ordin., disp. 7, sect. 1; Palla vicinus, De unie, theol., lib. IX, n. 168; Buscrnbaum, Medulla theol. mor., lib. VI, tract. 5, cap. 2, dub. 1; Escobar, Opera, lib. XXIII, sect. 1, cap. 2; sect. 2, cap. 9; Gonzales, Comment. lib. I, tit. 16, cap. 3, n, 6 ss.; Pignatclli, Consultationes, to. I, consult. 121; Pithing, lus canon. univ„ lib. I, tit. 16, n. 5; Sporor, Theol. sacr., part. 2, cap. 1; Tamburinl, De sacram., lib. VII, cap. 5; Sylv. Maurus» Opus theol., lib. XIII, tract, 29, q. 266, n. 7 ss.; Rolffenstuel, Theol. mor., tract. 11, diet. 12, q. 2, n. 32; Viva, Cursus theol. de sacram., q. 7, art. 2, n. 5; Wioetncr, fus eccl., lib. I, tit. 16, n. 8 s.; Lacroix, Theol. mor., tract. 5 de sacram, ordin., cap. 2, n. 2130; Lourenius, lib. I, tit. 16, q. 622, n. 3; Catala nus, Univ. iur. corp., part. Ill, q. 8, cap. 3; Schtnalzgruobor, Univ, ius eccl., lib. 1, tit. 11, n. 5; Pichler, Theol. potent., part. II, controv. 3, cap. 2, art. 6; Roncaglia, De sacram., tract. 8, cap. 8; Antoine, Theol. univ., tract, de sacr. ord., Q. 7, § 2 s.; Mnzzotta, Diep. 6, cap. 1, 5 1 s.; Billuart, De sacr. ord., diss. 1, art. 3; Sardngna, Theol. dogm. polem., tract. 7, do sacr. ord., q. 7, n. 1551; Strugll, Tract. IX de sacram., q. 3, art. 2, n. 23; Dons, Tract, theol. de ord., § 4; Gagliardus, Indit. iur. canon., lib. 11. tit. 10, do sacram. ord., cap. 17; Voit, Theol. mor. de sacram., n. 1085; Baine, Tract, dr ord., part. Il, q. 24; Lottini, Instit. dogm. spec., part. Ill, cap. 65, n. 660 s. (8) Liberius a lesu, Controv. tract. 7, part. I, disp. 2, controv. 2; Gabriel sou Augustinus 122 CAPUT IV - AKTICULUS VI 3. Rationes, quae in favorem huius sententiae afferuntur, partiin ex dictis partim ex dicendis patebunt. 166. Sententia quinta. — 1. Docet haec sententia requiri ad essen­ tiam sacrae ordinationis et primani manuum impositionem, et tradi­ tionem instrumentorum cum verbis: Accipe potestatem offerre, etc., et ultimam manuum impositionem cum verbis : Accipe Spiritum San­ ctum, etc. In hac sententia duplex est ritus essentialis: alter respicit pote­ statem in corpus verum Christi, alter potestatem in corpus Christi mysticum. Prima manuum impositio cum traditione instrumentorum et verbis constituunt ritum partialem seu partialem materiam et formam ordi­ nationis, qua confertur potestas in corpus Christi verum. Ultima ma­ nuum impositio est alter ritus seu altera pars essentialis, qua datur V potestas in corpus mysticum Christi. De prima manuum impositione vide n. 165, 1. 2. Hanc sententiam tenent: Gard. De Lu go, Martinon, Sinimond. Gotti, Amort, Egger, Dalponte, et alii (9). 3. Argumenta propter quae patroni huius opinionis habent pri­ mam impositionem manuum una cum instrumentorum traditione essen­ tialem, eadem fere sunt ac quibus nititur alia sententia. Scii, prima manuum impositio habetur ut essentialis ob manifestam et constantem Ecclesiae traditionem; traditio instrumentorum habetur ut essentiali» propter Decretum Eugenii IV. Utraque autem caeremonia constituit partialem tantum materiam et formam, quia « sola manuum impositio non determinat ad quem actum det ei gratiam, eumque reddat ido­ neum, ideo hoc per traditionem instrumentorum explicari et determi­ nari debet » (10). Ultima impositio manuum cum verbis: Accipe Spiritum Sanctum. habetur pariter ut essentialis, ob argumenta alias memorata, scii, quia a Conegliano, Theol. mor. de sacram., tract. 10, q. 2; Sogna, Theol. mor. comp., lib. IV, tract 2, art. (J, cap. 1; Bonol, Inst it. theol., tract, do ordinc, □. 30; Tanqueroy, Synopsis thcol. doym., do ordinc, art. 2, n. 30; Noldin, Summa theol. mor., n. -150; Billot, De Ecclesiae sacramentie, de ordino, tbes. 30; Hoinrlch-Gutborlot, Doymat. theol., X, § 593, n. 5 es.; Do Guibort, in Bulletin de literature eccl., 1019, p. 81 es., 150 ss., 105 ss.; Van Noort-Vorbaar, Tract. d< sacram.. Π, n. 225. (9) Qird. Do Lugo, Disp. schol. de sacram, in ycnere, diep. 2, sect. 5, nn. 90 ot 98; Mar­ tinon, Disp, theol., disp. 60, sect. 4, n. 43; Sinunonot, Instit. theol., tract. 17, disp. 3, art 2, f 2; Gotti, Thcol. schol. doym., de sacram, ord., q. 0, dub. 2, 5 1; Amort, Theol. elect to III’ de sacr. ord., § 19; Thcol. mor., tract. 14, do ord., i 4, q. 2; Eggor, Enchiridion theol doom' tract. XII, cap. 2, art. 2, n. 649; Dalponto, Compend. thcol. doom., tract. XII, do ord. can '2 n. 1016. * ’ * V10) Card. Gotti, I. c. i 3, n. 22. DE MATERIA ET FORMA IN GENERE ORDINUM MAIORUM 123 exprimunt collationem potestatis remittendi et retinendi peccata seu potestatis in corpus mysticum Christi, i. e. Ecclesiam. 167. Sententia sexta. — 1. Tenet ista sententia totam essentiam sacrae ordinationis reperiri tum in manuum impositione, tum in tradi­ tione instrumentorum cum verbis: Accipe potestatem, etc., ita ut alte­ rutro ritu sacramentum ordinis valide ministretur. Hinc perspicue patet discrimen inter hanc sententiam et praeceden­ tem. Ista docet ritum essentialem ordinationis partirn in manuum impo­ sitione, partim in traditione instrumentorum reperiri, adeo ut nonnisi ex unione utriusque habeatur ritus integer et perfectus ad valorem ordi­ nationis requisitus; dum in alia sententia, de qua modo verba fecimus, uterque ritus est essentialiter integer et perfectus. Quare valide quis ordinari potest duplici ratione, nempe vel per traditionem instrumento­ rum cum formula relativa: Accipe potestatem, etc., vel per primam tan­ tum manuum impositionem cum oratione seu invocatione Spiritus Sancti. De prima manuum impositione huc spectant quae supra diximus (n. 165, 1). 2. Praecipui patroni sunt: Amicus, Diana, Clericatus, Alalthacuccius, Martinus de Esparza, Franciscus Farvacqucs, Veranus, Cotonius, Schembri, aliique pauci (11). 168. Doctrina S. Thomae. — Praestat breviter, sed accurate referre, quaenam circa essentiam sacrae ordinationis sit doctrina Angelici, cum altera opinio in sui favorem, altera item tanquam suum patronum alleget S. Doctorem. 1. Certum est, imprimis, Angelicum habere ut essentialem ritum ordinationis instrumentorum traditionem. Sane in opusc. V tract, de articulis fidei et sacramentis Ecclesiae, ubi agit ex professo de essentia­ libus elementis constitutivis sacramentorum, nullam aliam materiam et formam memorat, praeter traditionem instrumentorum et verba: Accipe potestatem, etc. « Commune est omnibus, ait S. Doctor, quod sacramentum consistit in verbis et rebus corporalibus, sicut in Christo, qui est sacramentorum (11) Amicus, Cursus thwl. to. VII, dr sacram. in genere, diep. 2, sect. 4; to. VIII. disp. 22, boet. 5; Diana, Rcsol. mor., part. Ill, tract. 4, resol. 187; part. VIII, tract. 1, resol. 42; Cle­ ricatus, Dccis. sacram, dc sacr. ord., docis. 7; Matthacucclus, Op. dogm. adversus heterodoxos, controv. 7, cap. 2, ob. 6; Mart inus de Esparza, Cursus thcol. lib. X, dc sacr. ord., q. 104, art. 7; Franciscus Farvacqucs, Opuscula thcol dc sacram. in arn., cap. 4, Q. 3; Voranus, ThcoL pokm.t lib. X, cap. 6; Cotonius. Controv. Ub. 11 do sacraux.» controv. 1, cap. 1, n. 20 ss.; Scbcmbri, De sacramentis, tb. 1. 124 CAPUT IV - ARTICULUS VI auctor, est verbum caro factum. Et sicut caro Christi sancti ficata est et virtutem sanctificandi habet per verbum sibi unitum, ita et res sacramentorum sanctificantur et vim sanctificandi habent per verba quae in eis proferuntur, unde Augustinus dicit super loannom; Accedit verbum ad elementum et fit sacramentum. Unde verba, quibus sanctifi­ cantur sacramenta, dicuntur sacramentorum formae: res autem sanctificatae dicuntur sacramentorum materiae, sicut aqua est materia bap­ tismi et chrisma confirmationis. e Requiritur etiam in quolibet sacramento persona ministri con­ ferentis sacramentum cum intentione conferendi et faciendi quod facit Ecclesia: quorum trium si aliquod desit, id est si non sit debita forma verborum, et si non sit debita materia, et si minister sacramenti non intendit sacramentum conficere, non perficitur sacramentum... «Sextum est sacramentum ordinis... Materia autem huius sacra­ menti est illud materiale, per cuius traditionem confertur ordo; sicut presbyteratus traditur per collationem calicis, et quilibet ordo traditur per collationem illius rei quae praecipue pertinet ad ministerium illius ordinis. Forma autem huius sacramenti est talis: Accipe potestatem offerendi sacrificium in Ecclesia Dei pro vivis et defunctis, et idem est dicendum in consimilibus ordinibus ». Angelicus eandem doctrinam tradit in alio quoque opere. Docet Bane: « Episcopus in collatione ordinum duo facit: praeparat enim ordinandos ad ordinis susceptionem, et ordinis potestatem tradit. Praeparat quidem et instruendo eos de proprio officio, et aliquid circa eos operando... quae quidem praeparatio in tribus consistit, scii, benedictione, manus impositione et unctione... Per manus impositionem datur plenitudo gratiae, per quam ad magna officia sint idonei... Sed potestatis collatio fit per hoc quod datur cis aliquid quod ad pro­ prium actum pertinet. Et quia principalis actus sacerdotis est consecraro corpus et sanguinem Christi, ideo in ipsa datione calicis sub forma verborum deter­ minata, character sacerdotalis imprimitur » (12). 2. Videtur S. Thomas, ut plures eiusdem discipuli censent, ipsam quoque manuum impositionem essentialem habere. Dicimus consulto: videtur, quia verba non sunt valde perspicua et manifesta. Ipse docet, per manuum impositionem conferri gratiam in sacra­ mentis. Porro illud, per quod gratia confertur, procul dubio pertinet ad essentiam sacramenti. « Impositio manuum in sacramentis Ecclesiae, ait, iit ad designan­ dum aliquem copiosum gratiae effectum, quo illi, quibus manus impo(12) In IV, D. 2 ί; Suppl., Q. 37, art. 5. 125 nuntur, quodammodo per qua n dam similitudinem continuantur mini­ stris, in quibus copia gratiae esse debet. Et ideo manus impositio fit in sacramento confirmationis, in quo confertur plenitudo Spiritus Sancti, et in sacramento ordinis, in quo confertur quaedam excellentia pote­ statis in divinis mysteriis: unde et 2 ad Timoth. I, 6 dicitur: Resuscites gratiam Dei, quae est in te per impositionem manuum mearum n (13). Item alibi, expresse disserens de sacramento ordinis, ait: «Per manus impositionem (qua Episcopus praeparat ordinandos ad ordinis susceptionem) datur plenitudo gratiae, per quam ad magna officia sint idonei » (14). 169. 3. Nonnullis videtur S. Thomas habere ut essentialem etiam ultimam manuum impositionem eaque conferri ordinando potestatem in corpus mysticum Christi. Nam hanc difficultatem sibi proponit: « Dominus dedit discipulis sacerdotalem potestatem, quando dixit: Accipite Spiritum Sanctum: quorum remiseritis peccata, etc. Ioan, xx, 22. Sed Spiritus Sanctus datur per manus impositionem: ergo et in ipsa manus impositione imprimitur character ordinis ». Iluic difficultati seu argumento respondet: « Ad secundum dicendum, quod Dominus discipulis dedit potestatem sacerdotalem, quantum ad principalem actum, ante passionem, in coena, quando dixit: Accipite et manducate... Lue. xxn, 19. Sed post resurrectionem dedit eis pote­ statem sacerdotalem, quantum ad actum secundarium, qui est ligare et solvere» (15). Actus Apostolorum referunt ritum quo sacramentum ordinis colla­ tum fuit ab Apostolis, scii, impositione manus atque oratione (16). S. Paulus saepe in suis epistolis memorat ritum sacrae ordina­ tionis (17). Cfr. n. 17 ss. Inde manifesto colligitur, Apostolos per solam manuum impositio­ nem et orationem sacramentum ordinis ministrasse. Quare dicendum, iuxta S. Scripturam, signum collationis gratiae sacramenti ordinis esse tantum impositionem manuum cum oratione. Quae conclusio perspicuam obtinet confirmationem ex Concilio Tridentino, quod aperte docet S. Scripturam docere quid maxime in sacra ordinatione attendendum sit. «Non solum de sacerdotibus, ait Cotfcilium, sed et de diaconis Sacrae Litterae apertam mentionem fa(13) (14) (15) (16) (17) Summ. lheol. III, q. 31. art. 4. Suppi., q. 37, art. 3; Comm. in II ad Timoth., I, loot. 3 ot in 1 ad Timoth.. I. lect. 3. Suppi., q. 37, art. 5, ad 2. Cap. vi, G; xm, 3; XIV °° I Tim. i, 6; iv, 14; v. ■■■ DE MATERIA BT FORMA IN GENERE ORDINUM MAIORUM 126 CAPUT TV - ARTICULUS VI ciunt, et quae maxime in illorum ordinatione attendenda sunt gratusimis verbis docent » (18). Porro certum est, ea quae maxime attendenda sunt in ordinatione esse ritus essentiales. Hos autem ritus iuxta Concilium Tridentinum. gravissimis verbis docet S. Scriptura. Atqui Scriptura pro sacerdotum, sicut et diaconorum, ordinatione, non alium refert ritum quam manu· impositionem et orationem. Ergo secundum S. Scripturam in hisce consistit ordinationis presbyteralis essentia. Ita patroni. 170. Sententia tenenda. — Secunda sententia quae affirmai essentiam ordinationis presbyteralis consistere in prima manuum iwi· positione cum relativa Pontificis oratione, longe verior olim dicenda orat. Hodie, ad futurum quod attinet, certa est (cfr. u. 148bls). Consulto dicimus: longe verior, non autem certa et vera omnino, ut nonnulli affirmant, v. g. Card. Van Possum. Nam, stante contro­ versia de potestate Ecclesiae circa determinationem materiae et fonm (cfr. n. 126), argumenta quae desumuntur ex monumentis antiquis, er libris liturgicis, ex diversa Ecclesiae latinae et orientalis disciplina etc., non sunt nec dici possunt decisiva et peremptoria. Probatur : 1° Ex S. Scriptura. I S. Scriptura, loquens de ordinatione, nihil dicit dc instrumentorum traditione, sed semper commemorat solam manuum impositionem cum oratione, cui gratiam Spiritus Sancti adscribit. . 171. 2° Ex testimoniis SS. Patrum, PP. Pontificum et veterum Scriptorum ecclesiasticorum. SS. Patres soli manuum impositioni, non alii ritui, effectum ordi­ nationis adseribunt. Unde ipsa ordinatio simpliciter χειροτονία vel χειροθεσία, scii, manuum impositio, dicta est. S. Cornelius Papa in epist. ad Fabium de Novatiano dicit, « imaginaria ; quadam ac vana manuum impositione episcopatum sibi tradere per vini ■ coegisse (19). S. Basilius de Episcopis ait: » Ordinationem a patribus habebant et per manuum eorum impositionem habebant donum spirituale » (20). S. Innocentius I dicit: «Ab haereticis ordinatos vulneratum per illam manus impositionem habere caput »(21). (18) (10) (20) (21) Sees. XXIII, cap. 2. Euseb. Hist. eccl. lib. VI, cap. 43. Epiet. I cun. ad Amphiloch., can. 1; P. Q. χχχπ, n. 070. Epiet. 17 ud Episc. Macedoniae, cap. 3; Mignc, P. L. XX, 530 DE MATERIA ET FORMA IN GENERE ORDINUM MAIORUM 127 5. Lco M. ait: « Quid est manus cito imponere... nisi sacerdotalem honorem tribuere non probatis Î » (22). S. Cyprianus in epistola ad clerum et populum Hispaniae ita ritum ordi­ nationis commemorat: « Quod ct apud vos factum videmus in Sabini collegae nostri ordinatione, ut de universae fraternitatis suffragio et de Episcoporum, qui in praesentia convenerant quique de eo ad vos litteras fecerant, iudicio Episcopatus ei deferretur et manus ei in locum Basilidis imponeretur » (23). S. Ephraem Syrus ait: « 0 potestas ineffabilis (sacerdotii), quae in nobis dignata est habitare per impositionem manuum, sacrorum sacerdotum » (24). S. Epiphanius dicit: « Qui, nescio quid somniantes, licet episcopalis ordinis impositionem manuum non suscepissent, nihilominus ea quae Episcoporum sunt agere temere ausi sunt » (25). . cit., lib. I, cap. 8, art. 11, ord. XIX. CAPUT IV - ARTICULUS VI 136 torum cum relativis formulis et sine impositione manus cum verbis Accipe Spiritum Sanctum etc. In ritu arme no sacrae ordinationis olim nulla adhibebatur traditio instrumentorum cum formulis imperativis: Accipe potestatem etc. Ea caeremonia, saec. xn ex ritu latino recepta fuit, non quidem ut nova materia et forma sacramenti, quae locum teneret impositionis manus et orationis, sed solum tamquam caeremonia explicativa potestatis sacerdotalis (60). Idem dicendum de ritu ordinationis, qui viguit et viget apud Syros, Maronitas, Coptos, etc. Quae huc usque dicta sunt, manifesto confirmantur auctoritate Sy­ nodorum. Synodus provincialis Ruthenorum an. 1720 dicit expresse materiam ordinum consistere « in manuum impositione » (61), et ne verbum quidem facit de traditione instrumentorum. Synodus Libanensis Maronitarum an. 1736, quae approbata fuit in forma specifica a Benedicto XIV et quae proinde est vera et proprie dicta lex pontificia, haec habet: «Declaramus illius quidem (sacraeordi­ nationis) materiam et formam esse manus impositionem, et verba... » (62). Synodus Syrorum an. 1888 dicit: « Materia in sacramento ordinis apud nos, sicut et apud ceteras Ecclesias orientales, est manuum im­ positio, quae ab Apostolis sanctis adhibita est, teste S. Scriptura » (63). Synodus Coptorum Aegypti an. 1898 ait: « In ritu ordinationis apud nos traduntur suscipienti aliquem ordinem instrumenta vel insignia istius ordinis; sed haec traditio nullo modo apud nos ad validitatem ordi­ nationis requiritur, siquidem fit in fine ordinationis et post peractam Deo gratiarum actionem de ordine collato » (61). Posito hoc facto certissimo, dicendum vel 1° solam manuum impo­ sitionem esse materiam essentialem tam pro Ecclesia orientali quam pro Ecclesia latina, cum circa essentialia sacramenti ordinis nulla admit­ tenda sit differentia; vel 2°, admissa hac differentia essentiali inter Ecclesiam latinam et orientalem, eam nonnisi ex mutatione inducta ab Ecclesia esse repetendam. Sed, ut verbis utamur Benedicti XIV supra relatis, « ubi et quando, quo saeculo, in quo Concilio, a quo Pontifice jacta sit eiusmodi muta­ tio n (65), omnes ignorant. Si Ecclesia in hac re essentialem mutationem (60) (01) (62) (63) (64) (05) Cfr. Donzlngcr, Tiitus orient., II, p. 27 1 ea. Tit. Ill, § 7. Part. II, cap. 14, n. 5. Cup. V, art. 13, § 1, n. 9. Sect. II, cap. 3, art. 7, n. 9. De S]jTV)do diocc. lib. VIII, cap. 10, n. 10. DE MATERIA ET FORMA IN GENERE ORDINUM MAIORUM 137 seu differentiam inter unam et alteram Ecclesiam facere voluisset, publico ac sollemni decreto hoc omnibus notum fecisset et facere de­ buisset. Hoc autem factum non fuit. Ergo. 183. 12° Ex refutatione argumentorum opinionis contrariae. Argumenta praecipua, quibus nituntur patroni oppositae senten­ tiae, haec sunt eaque facile refutantur. a) Concilium Garth. IV (can. 2) decrevit Episcopo ordinando esse imponendum librum Evangelii. Qui ritus inde a saec. IV exeunte servatus fuit. Porro huiusmodi traditio instrumenti, ad valorem conse­ crationis episcopalis necessaria, requiritur quoque in ordinatione sacer­ dotali. liesp. Nihil inde erui potest. Ante ejusmodi decretum vel Episcopi non erant, vel, si erant, ordinabantur sine impositione libri Evangelii. Porro certissimum est Episcopos exstitisse; item certissimum, teste S. Scriptura, eosdem adfuisse antequam Evangelia conscripta essent eorumque volumina exstitissent. Ergo dicendum, tunc temporis Episcopos valide ordinatos fuisse sine impositione libri Evangelii. Praeterea saepe non Episcopus ordinans, sed alii, sive Episcopi assistentes sive presbyteri vel diaconi, super caput ordinandi tenebant Evangelia (66). Atqui fieri nequit, ut in sacramento conferendo alius applicet materiam, alius pronuntiet formam (67). Accedit quod Concilium Carthag. IV est particulare, non oecumenicum. Concludendum: ritus, de quo loquitur illud Concilium, est mero accidentalis. 184. ô) Greg. IX ad Episcopum Lundensem ita ecribit: « Presbyter et diaconus, cum ordinantur, manus impositionem tactu corporali, litu ab Apostolis introducto, recipiunt. Quodsi omissum fuerit, non est aliquatenus iterandum, sed statuto tempore ad huiusmodi ordines conferendos caute supplendum, quod per errorem exstitit praetermis­ sum. Suspensio autem manuum debet fieri, cum oratio effunditur super caput ordinandi » (68). Rcsp. Nihil ex verbis Gregorii IX iure infertur contra traditam doctrinam. 9 (60) Consi. Apost. lib. VIII, cap. 4. (67) Cfr. Cappello, De sacramentis, I, n. 21. (68) Cap. 3, X, I, 16. 138 CAPUT IV - ARTICULUS VI Auctores dissentiunt inter se de quanam impositione manus Giegorius loquatur. Nonnulli — ut Gonct, Soto etc. — censent verba Pontificis intelli· genda esse de ultima manuum impositione, quae fit cum verbis: dccip* Spiritum Sanctum etc. Quae opinio minus probabilis videtur. Quidam — ut Abbas Antiquus, Innocentius IV etc. —tenent Gre­ gorium loqui de prima manus impositione. Haec opinio probabilis di­ cenda. Alii — ut Fagnanus (G9) — docent Gregorium loqui tam de prinn quam de ultima impositione manus, sed imprimis et praesertim de ultima. Si admittitur quod Gregorius loquatur de prima manus impositione, gravioritur quaestio, quid objective statuerit verbis: non est iterandum, sed caul* supplendum praetermissum, atque an inde aliquid possit deduci circa essentiam sacrae ordinationis. Ad hanc quaestionem quod attinet nonnulli canonistae ut Innocentius IV, Abbas Antiquus et alii — dicunt Gregorium statuere dum­ taxat supplendam esse impositionem manus omissam, quin tamen inde eruant impositionem illam esso accidentalem tantum. Cum haec quaestio sit dogmatica, canonistae consulto ab ea abstrahunt itemque Gregorium ab eadem abstra­ here supponunt. Alii — ut H ostiensis, Fagnanus etc. — tenent Gregorium ideo pro­ hibuisse iterationem ordinationis, et suppletionem solummodo omissae impositionis manuum praecepisse, quia eam censebat caeiemoniam mere accidentalem. Alii, contra, affirmant Gregorium statuisse non esse iterandum sacramentum, neque integram sacrae ordinationis caeremoniam repe­ tendam, ne scandalum populo daretur; omissam tamen manus imposi­ tionem, quam essentialem existimabat, esse quidem necessario sup­ plendam, sed caute, ne alii cognoscerent errorem ab Episcopo com­ missum. Haec interpretatio probabilior videtur. Primo, quia verba ipsa eam suadent. Nam Gregorius dicit suppletionem faciendam esse « statuto tempore ad huiusmodi ordines conferendos »; quod pro­ fecto innuit, agi de ritu substantiali, non autem de caeremonia accidentali, cum ille extra tempus statutum fieri nequeat, dum haec quovis tempore poni possit. Vanner iure animadvertit: « Ipse canon supponit huiusmodi ordines, (60) Lib. I, tit. 11, cap. preebyter. n. 11. DE MATERIA ET FORMA IN GENERE ORDINUM MAIORUM 139 omÏBsa manuum iinponitiono, revera non fuisse collates, sed postea primum fuisse conferendos » (70). Secundo, quia tempore Gregorii locutio illa hunc sensum, et non alium, habebat. Paulo antea Innocentius III iisdem verbis usus fuerat, loquens de sacramento milliter collato in cap. Pastoralis. Tertio, quia praefato sensu in sacris canonibus verbum iterare frequenter usurpatur, v. g. c. 16, D. 1; c. 112 et 113 D. 4. Demum animadvertendum, valorem praedicti canonis iuris non esse exag­ gerandum, ubi agitur de solvenda quaestione dogmatica, praesertim cum sensus ipsius incertus et dubius sit. 185. c) Innocentius III haec habet: « Praeterea nos consulere vo­ luisti, an permitti debeat ministrare qui sine impositione manuum fuerit ad ordinem subdiaconatus assumptus, et si confirmationis sacramentum in eo debeat iterari, qui per errorem fuit non chrismate, sed oleo definitus. Ad quod fraternitati tuae breviter duximus respon­ dendum, quod in talibus non est aliquid iterandum, sed caute supplen­ dum quod incaute fuerat praetermissum» (71). Nihil profecto ex isto textu potest deduci contra expositam doctri­ nam. Innocentius III dicit supplendam esse manuum impositionem, non quatenus haec sit ritus accidentalis, sed quatenus ea opponitur iterationi totius ordinationis, quae complectitur plures ritus mere accidentales utpote institutionis ecclesiasticae (72). Iteratio igitur respicit in casu omnes ritus ordinationis, etiam acci­ dentales, supplementum refertur ad ritum substantialem. Si declarasset Innocentius III omissam manuum impositionem supplendam non esse, tunc quidem argumentum validissimum inde patroni deducere possent in favorem oppositae sententiae. Atqui omnino contrarium praecipit Papa. Ergo. 186. d) Allegantur verba Eugenii IV in decreto pro Armeniis: «Sextum sacramentum est ordinis, cuius materia est illud, per cuius traditionem confertur ordo, sicut presbyteratus traditur per calicis cum vino et patenae cum pane porrectionem » (73). De hoc Decreto, vide quae abunde diximus alibi (n. 143 ss.). Cetera argumenta, quae ab adversariis allegantur, ex dictis iam reiecta et confutata habentur. (70) Thcol. schol., to. TV. disp. 7. q. 2, dub. 3. n. G5. (71) Cap. Γ, X. I, 10. (72) Procul dubio, loco « subdiaconatus », legendum est: « ad ordinem diaconatus as­ sumptus », ut quidam Codices revera habent (Cfr. Corpus iuris canonici, II. p. 134 ed. Fried­ berg), quia subdiuconus non ordinatur per manuum impositionem. (73) Donz., n. 701. 110 CAPUT IV - ARTICULUS VII Articulus VII. Il De materia et forma ordinum maioru H II in specie. 187. Ritus ordinationis subdiaconalis. — 1. Iuxta Pontificale manum ritus ordinationis hic est: 1° Episcopus, post verba: Adepturi etc., accipit calicem vacuum cum patena vacua superposita, quem successive manu dextera singuli tangunt, Episcopo dicente: Videte etc. 2° Postea archidiaconus accipit et tradit eis urceolos cum vino et aqua, ac pelvim cum manutergio: quae omnia similiter tangere debent. 3° Post duas orationes Episcopus imponit vestes subdiaconalcs, scii, amictum, tunicam et manipulum. 4° Dein tradit omnibus librum Epistolarum manu dextera ipsum simul tangentibus, dicens: Accipite etc. 2. Materia proxima duplex est, nempe: 1° traditio calicis vacui cum patena vacua superposita, quem sin­ guli ordinandi manu dextera tangere debent, dum minister haec verba profert: « Videte, cuius ministerium vobis traditur; ideo vos admoneo, ut ita vos exhibeatis, ut Deo placere possitis »; 2° traditio libri epistolarum, quem pariter singuli ordinandi manu dextera tangunt, Episcopo dicente: « Accipite librum Episto­ larum, ct habete potestatem legendi eas in Ecclesia sancta Dei, tam pro vivis quam pro def unctis. In nomine Pa f tris, et Fi t Spiritus f Sancti. iÿ. Arnen ». 188. 3. Certa ab incertis distinguenda: 1° Liber tradendus potest esse vel Missale vel Biblia tum veteris tum novi Testamenti. 2° Certum est traditionem urceolorum factam ab archidiacono et impositionem vestium non esse ritum essentialem. Isti ritus, iuxta plures, si forte praetermissi aut male positi fuerint, non sunt necessario supplendi. 3° Item certum est tactum per manum dexteram non requiri ad valorem, ut supra (n. 154). 4° Verius ad valorem non requiritur ut calix sit vacuus et pa­ tena item vacua. De necessitate praecepti requiritur ut calix et patena DE MATERIA ET FORMA ORDINUM MAIORUM IN SPECIE 141 sint consecrata. Num etiam ad validitatem ordinationis, disputatur. Longe verius negandum (1). 5° Apud omnes certum est traditionem calicis cum patena esse materiam subdiaconatus ideoque ad essentiam requiri. Sane hic ritus antiquissimus est, et decretum Eugenii IV ad Armenios hanc materiam eamque tantum memorat: « Subdiaconatus vero (traditur) per calicis vacui cum patena vacua superposita traditionem ». 6° Num traditio libri Epistolarum pertineat ad ritum essentialem, dispu­ tatur. Longe communius DD. negant, iuxta citatum decretum Eugenii IV ad Armenios, affirmantes sufficere traditionem calicis et patenae (2). Quidam censent ad valorem subdiaconatus requiri huiusmodi traditionem libri Epistolarum, tum quia Pontificale Rom. adhuc vocat ordinandos, qui nondum receperunt librum Epistolarum, ordinatos vero qui receperunt; tum quia verba « Accipe librum Epistolarum, et habete potestatem... » significant ali­ quam potestatem tunc conferri ordinandis (3). 7° Promovendi ad subdiaconatum possunt tum successive tum simul tangere calicem et patenam, et super eosdem duos vel tres simul tangentes hanc materiam potest ab Episcopo proferri forma. Fidete, etc. (4). Hoc valet quoque de libro Epistolarum. 189. Si omissa fuerit traditio calicis et patenae cura relativis verbis vel repetenda integra ordinatio vel saltem ipsa traditio absolute sup­ plenda est. Si modo dubio posita fuerit, v. g. si defuit contactus phy­ sicus, si calix et patena non erant consecrata, sub conditione sup­ plenda est. 190. Ad formam quod attinet, plures tenent hanc solam esse for­ mam: « Videte cuius ministerium... », quam Episcopus pronuntiat, dum tradit calicem et patenam. Alii censent hisce verbis addendam esse, ut complementum formae, orationem Domine sancte, quae est antiquissima quaeque olim dice­ batur benedictio subdiaconi (5). Num autem et verba: Accipite etc., quae profert Episcopus tradens librum Epistolarum sint vera forma necne, pendet ex supra dictis, i. e. ex natura ipsius traditionis. (1) Cfr. D’Annlbnlo, Ill, η. 150; Gaspard, η. 10.11. (2) Cfr. S. Thom., Suppl. q. 38, art. 1, ad 2; S. Antonin., Summa theologica, part. Ill, cap. 16, n. 4; Vasquez, in III part. S’. Thomae. dlsp. 238, cap. 2: Schmalzgr., lib. 1, tiL 11, n. 5; Bllluart, Summa D. Thomae, de online, diss. II, art. 3; Many, n. 284. (3) ReilTonst., Thcol. moralis, II, tract. 6, dist. 12, n. 24; D’Annibale, III, u. 290. (I) 8. R. 0. 11 mart. 1820. (ό) Cfr. Many, n. 284. · If I |l ||fl H · h 142 CAPUT IV - ARTICULUS VII Item dubitatur de porrectione et tactu libri Epistolarum, an requi­ ratur ad valorem necne. Nam, cum Franciscus Aersinus Ordinis Capuecinorum in suscipiendo subdiaconatu tetigisset quidem calicem et pa­ tenam, non autem librum Epistolarum, S. Congregatio Concilii dio 11 ian. 1711 respondit, supplendum esse per Episcopum etiam pri­ va tim. Si utraque traditio cum relativis verbis fuerit omissa, aut posita cum vitio probabiliter essentiali, integra ordinatio repetenda est vel absolute vel sub conditione. 191. Nocturnum recitanda II . — 1. Ex Pontificali Romano Episco­ pus, post monitionem et preces, haec iniungit: « Singuli... ad subdiuconatum et diaconatum (promoti dicite) nocturnum talis diei». Non agitur certe de obligatione gravi (6); immo probabilius non est vera et proprie dicta obligatio, licet omniüo deceat ut ordinati rite satisfaciant Uniusmodi iniunctioni. 2. S. Congregationi Rituum sequentia dubia proposita fuere: ♦ 1° Utrum per Nocturnum talis diei necessario intelligi debeat totum officium nocturnum de tempore, sive matutinum et laudes eius diei in qua or­ dines conferuntur, sive unum nocturnum habeat, uti in sabbatis quatuor temporum, et in sabbato Passionis, sive tres ut in Sabbato Sancto, et in festis et dominicis, in quibus ordines extra tempora conferuntur; an vero in hoc casu matutinum de tempore absque laudibus intelligendum veniat; «2° Utrum in potestate Episcopi ordinantis sit iniungere unum tantum nocturnum quem maluerit sive officii de tempore, sive de Sanctis, quod ipsa die concurrat; » 3° Utrum iniungere possit unum nocturnum de officio defunctorum, vel parvo B. Virginis Mariae, vel de alio Sancto; » 4° Quando Episcopus ordinans nihil aliud exprimit quam quod verba Pontificalis sonant, utrum in potestate ordinatorum sit recitare tantum vel unum nocturnum de tempore eius diei in qua ordines receperunt, vel quemlibet alium nocturnum sive de tempore, sive de Sanctis illius diei, in qua preces iniunctas adimplere voluerint ». M S. Congregatio die 11 aug. 1860 respondit: «Ad I: verba Pontificalis Romani: Nocturnum talis diei intelligi de unico nocturno fetiali vel de primo dominicae ut in psalterio, idcst duodecim psal­ morum cum suis antiphonis de tempore, quem Episcopus designare potest, vel ipsius diei quo habet ordinationem, vel alterius pro suo arbitrio. «Quoad II: provisum in primo. «Quoad III: provisum in primo. (G) S. Alpb., lib. VI. n. 829. LE MATERIA ET FORMA ORDINUM MAIORUM IN SPECIE 143 «Quoad IV: dicendum nocturnum ferialcm ut supra, qui respondeat illi diei in quo facta est sacra ordinatio ». S. R. C. die 27 iun. 1899, ad I, declaravit: « Pro Nocturno talis diei intelligendus est Nocturnus ferialis, vel primus festi aut dominicae in psalterio, prout ordinatio in foria, festo aut dominica habita sit ». Notandum, responsa haec data fuisse secundum disciplinam antiquam, i. e. ante reformationem inductam a Pio X Bulla « Divino afflatu ». Huc spectat alia responsio S. R. C. scii., in una Urbie, 27 iun. 1890, ad I et II (Decreta auth., n. 4042). Ex qua responsione liquet: 1° pro Nocturno talis diei, quem subdiaconis et diaconis Episcopus ordinans imponere solet ex Pon­ tificali Romano, intelligendum esse Nocturnum ferialcm, vel primum festi, aut dominicae in psalterio, prout ordinatio in feria, festo aut dominica habita sit; 2° Episcopum vero habere ius iniungendi alium a Nocturno diei, quem Pon­ tificale designat. S. R. C. die 10 iul. 1903 declaravit, non requiri ut recitentur psalmus Ve­ nite, exsultemus, hymnus et lectiones, sed sufficere psalmos cum respectivis antiphonis (Decreta auth., nn. 4042, 4117). 3. Uniusmodi iniunctio de Nocturno recitando est originis sat recentis. 192. Ritus ordinationis diaconalis. — 1. Ritus diaconatus secundum Pontificale Romanum hic est: Arcliidiaconus promovendos ad ordinem diaconatus appellat more consueto, eoque offerens Episcopo dicit: « Reverendissime Pater, po­ stulat sancta Mater Ecclesia catholica, ut hos praesentes subdiaconos ad onus diaconii sublevetis ». Episcopus interrogat, dicens: «Scis illos dignos esse?». Arcliidiaconus respondet: « Quantum humana fragilitas nossc sinit, et scio et testificor ipsos dignos esse ad huius onus officii ». Tunc Episcopus dicit: « Deo gratias n (7). Innocentius III in cap. unie, de scrutinio in ordine faciendo, inquirit num arcliidiaconus possit respondere ordinandum dignum esse, si ex privata notitia cognoverit esse indignum. Hodie habenda est ut mera caeremonia attestatio archidiaconi, cum Episcopus ordinans vitam et mores ordinandi iam aliunde exploraverit. Quare licet arcliidiaconus fortasse non cognoscat ordinandum, potest nihilominus tuta conscientia respondere dignum esse, cum Episcopus eundem dignum habuerit post scrutinium a sacris canonibus statutum. Immo quamvis arcliidiaconus ex privata scientia sciat ordinandum esse indignum, tamen nec (7) Vide Decretum S. R. C. 20 febr. 1950, ubi indicantur: · Variationes in rubricis Ponti­ ficalis Romani » circa ordinationem Diaconi. Acta Apost. Sedis, XXXXII, p. 449. Cfr. n. 148bis. 144 CAPUT IV - ARTICULUS VII tenetur nec potest in actu ordinationis indignitatem manifestare, ita ut etiam in hoc casu respondere valeat, dignum esse. Ratio est, quia archidiaconus tunc munus personae publicae gerit, et habere debet ut idoneos quos a Curia epi­ scopali recipit. Animadvertit Innocentius III archidiaconum non asserere simpliciter promovendum dignum esse, sed quantum humana fragilitas nosse sinit, cum illum, quem indignum esse non novit, dignum habere debeat. Dein Episcopus verbis: Auxiliante etc., eligit praesentes subdiaconos in ordinem diaconii, et populum interrogat: Si quis habet, etc. Quae interrogatio, ut patet, hodie mera caeremonia est. Nemine exeunto et dicente, Episcopus facit longam monitionem: Provehendi, etc.; qua finita, alloquitur popuhun et clerum, dicens: Contmune votum, etc. Postea invitat omnes ad orandum : Oremus, dilectissimi etc. ; deinde, extensis manibus ante pectus, dicit orationem eucharisticam ad instar praefationis. Qua oratione interrupta, Episcopus manum dexteram extendens ponit eam tactu corporali super caput cuiusque ordinandi dicens singulis: Accipe Spi­ ritum Sanctum, etc. Dem Episcopus réassurait orationem, extensam manum dexteram tenens super omnes, usque ad finem praefationis, qua expleta, induit eos vestibus diaconalibus, nempe stola et dalmatica, atque librum Evangeliorum tradit, quem manu dextera omnes tangunt, Episcopo dicente: Accipe (vel Accipite, si plures sunt) potestatem, etc. Demum bina oratio Episcopi claudit ordinationem. 193. 2. Materia proxima duplex est, nempe: 1° impositio manus Episcopi, qua durante Pontifex dicit: « Accipite Spiritum Sanctum ad robur et ad resistendum diabolo ct tentationibus eius: in nomine Domini »; 2° traditio libri Evangeliorum (Missalis vel Bibliae), quem sin­ guli manu dextera (non ad valorem, ut supra) tangere debent, dum Episcopus dicit : « Accipite potestatem legendi Evangelium in Ecclesia Dei, tam pro vivis quam pro defunctis: in nomine Domini, ly. Arnen ». Promovendi ad diaconatum possunt tum simul tum successive tangere librum Evangeliorum, et super singulos vel omnes simul tan­ gentes proferri possunt ab Episcopo verba: Accipe vel Accipite pote­ statem etc. (8). Ordinatio diaconi, cui Episcopus ordinans manus appropinquavit, sed caput ordinandi non tetigit, iteranda est sub conditione et secreto (9). (8) Cfr. S. R. C. 11 mart. 1820. (9) S. OfT. 20 ian. 1875. 1 , JB DE MATERIA ET FORMA ORDINUM MAIORUM IN SPECIE 143 194. Circa ritum essentialem diaconatus tres olim habebantur sententiae (10). Prima dicit constare sola porrectione instrumenti seu libri Evan­ geliorum, ut materia, et verbis relativis, ut forma. Altera tenet constare tum traditione libri Evangeliorum. tum im­ positione manus Episcopi, cum relativis verbis. Tertia affirmat constare sola impositione manus Episcopi, ut ma­ teria, et relativa oratione, ut forma. 195. Haec sententia communior erat et multo probabilior, attentis documentis antiquis et spectata disciplina Ecclesiae orientalis (11). Sane: 1° Certum est ex S. Scriptura Apostolos primos diaconos ordinasse sola manus impositione, absque libri Evangeliorum traditione. 2° Deerant profecto ab initio, quando ordinati fuerunt primi diaconi, libri Evangeliorum, qui nonnisi serius conscripti fuerunt. 3° Per plura saecula, ut manifesto constat ex liturgia Romana, ordi­ natio diaconi facta fuit sola manus impositione cum oratione, sine traditione libri Evangeliorum. Prima vestigia huius traditionis reperiuntur in Pontificalibus Anglicanis. scii, in Pontificali Ecclesiae Rothomagensis saec. Vin, sed praecedit ipsam im­ positionem manus et fit cum hac formula: « Accipe istud volumen Euangelii et leijc et intellige ct aliis trade et Iu opere adimple ». Item eodem loco ct cum eadem formula occurrit in Pontificali Gemmeticensi saec. ix, in Pontificali S. Dunstani Oantuariensis et Egberti Eboracensis saec. xnr. Ex Anglia caeremonia traditionis transiit in Galliam et in alias quoque regiones. Saec. x invenitur post impositionem manus ct cum formula, quam habet hodiernum Pontificale Romanum in Pontificali Noviomensi et in Codice Ordim's Romani Vallicellani. Sed codem saec. x illa deest in Pontificali Calurcensi et BcUovacensi, et in Codice qui, ut refert Morinus, ab Italo Romae vi­ cino compositus » est (12). Pariter desideratur in altero Pontificali BcUovacensi, scripto ad finem saec. xi, cui solum posteriori manu eadem formula adiecta est in margine. Saec. xir eam habent Pontificalia Moguntinum, Rhemcnse, Salisburgense et Suessionensc. Eodem saeculo illa carent Pontificalia Turonense et Bisuli­ linum. (10) Omittendam censemus opinionem tum Durandi qui assignat pro materia tradition* in (telae ct traditionem libri Evangeliorum, tum Michaelis qui his rebus tertiam addit, scii, tradi­ tionem dalmaticae. (11) Cfr. Martène, l. c., art. 9, n. 1 ks.; Tournely, l. c., q. 3 et 0, art. 3; Perrone, l. c.; Gaeparri, n. 1046 es.; Many, n. 207. (12) Dc. sacris Eccl. Ordin., part. II. 10 — CappelIjO, Dc Ordine. 116 CAPUT IV - ARTICULUS VII Saec. ΧΠΙ reperitur in Pontificalibus Barensi, Apamiensi, Canieracen»i,tk. Saec. xiv illam continent Pontificalia Noviomense, .Romanum bibi. Coficri., Pontificale ms. Bibliothecae Vaticanae, et Ordinarium « S. R. E. auctore L Caietano, cap. 103, de ordinatione diaconi cardinalis » (13). Ex dictis evidenter patet, ritum traditionis libri Evangelioruia fuisse initio plane ignotum, postea vero, nullius Concilii canone atqu» nullius R. Pontificis decreto, introductum et ab una in aliam Ecclesiam diffusum esse. Primitus alium sensum non habuit quam maioris sol lemnitatis et explicationis potestatis vi diaconalis ordinationis acceptae. 196. 4° Veteres Auctores ecclesiastici ita loquuntur de caeremonia traditionis Evangelii in ordinatione diaconi, ut perspicue innuant, eam nequaquam habuisse rationem materiae et jorniae ordinationis. Hugo a S. Victore ait: «Hi (diaconi), cum ordinantur, solus Episcopi* manus eis imponit, quia ad ministerium non ad sacerdotium applicantur; ponitur eis orarium, id est. stola super sinistrum humerum ab Episcopo, di hoc agnoscant se accepisse iugum Domini, quo omnia ad sinistram, id est, praesentem vitam pertinentia adversa fortiter tolerent, et divino timori su· biiciant. Accipiunt et textum Euangeliorum dc manu Episcopi, per quem inMligant se esse praecones Evangelii Christi n (14). Petrus Lombardus eadem fere verba habet: «Hi, inquit, cum ordinantur, solus Episcopus eis manus imponit, quia ad ministerium applicantur. Poni: eis orarium, id est, stolam super laevum humerum, ut per hoc intelligant s. accepisse iugum Domini suave, quo ad sinistram pertinentia divino timori subiiciant. Accipiunt et textum Evangelii, ut intelligant se esse praecones Eton· gelii Christi » (15). Baudinus, compendiator Magistri, dicit: « His (diaconis) Episcopus manu* cum ordinantur imponit et stolam laevo latere, ut expediti sint ad ministran­ dum, et spiritualiter... dat etiam cis Evangelii textum ut illos Christi praecono denuntiet » (16). Gulielmus Parisicnsis, versus medium saec. xm, scribit: «Cum (diaconii accipiunt textum Evangelii de manu Episcopi, non dicit ei: Accipe potestatem docendi et praedicandi Evangelium, sed accipe potestatem legendi Evange­ lium in ecclesia Dei tam pro vivis quam pro defunctis in nomine Domini. Et quo magis insinuatur eos tunc recipere orandi officium quam praedicandi vel docendi... absurdum enim est intellectu et dictu ut docens aut praedicans Evangelium docere intelligatur aut praedicare pro vivis ac pro mortuis » (17). (13) (14) (15) (16) (17) Mabillon, Museum Hal., to. II. Ordo Homan., XIV Lil>. II, part. 3, cup. 11; 7’. CLXXVI, 427 ’ Lib. IV Sent, D. 24, n. 8. In IV, 1). 23; J’. L. CXCII, 1104. Dc sacr. ord., cap. 3. DE MATERIA ET FORMA ORDINUM MAIORUM IN SPECIE 117 Durandus a S.Poreiano (f 1334), loquena de diaconis, ait: Iliad, in quo imprimitur character, debet observari et probabile quod observetur in omni Ecclesia; sed traditio libri in ordinatione diaconi non observatur in omni Ecclesia; nec antiquitus forsitan observabatur in aliqua Ecclesia... quare non videtur quod in traditione imprimatur character diaconatus λ (18). 197. 5° Apud Orientales, exceptis tantum Armeniis, sola manus impositio adhibetur ut ritus essentialis ordinationis diaconalis. Porro si ad valorem ordinationis traditio libri Evangeliorum non requiritur in Ecclesia orientali, quo iure et titulo illa essentialis dicenda foret in Ecclesia latina? 6° Huc spectant, demum, quae late tradita sunt de impositione manuum tamquam ritu essentiali in ordinatione sacerdotali (n. 170 ss.). 198. Itaque, omnibus mature accurateque perpensis, concludendum : sententia quae tenet ritum essentialem ordinationis diaconalis consi­ stere in sola manus impositione cum oratione, verior profecto est. Quoad futurum, ut unice vera habenda ex Pii XII Const. « Sacramentum Ordinis n (cfr. n. 148bis). II II 199. Nonnulla speciatim de forma diaconatus. — 1. Quoad formam diaconatus, Doctores qui tertiam sententiam modo expositam sequuntur, diversimode sentiunt. Nonnulli tenent formam constitui verbis quae Episcopus profert dum manum imponit super ordinandos: Accipite Spiritum Sanctum ad robur etc. Alii censent esse orationem (quae olim dicebatur consecratio dia­ coni), quam nunc Praefationem vocamus, in qua haec verba sunt: Emitte in cos, quaesumus, Domine, Spiritum Sanctum, quo in opus ministerii, etc. (19). Alii docent sufficere quaecumque verba i. e. quamcumque orationem seu invocationem Spiritus Sancti saltem implicitam. 200. 2. Haec sententia verior est. Sane: 1° Verba Pontificalis Ro­ mani, quae profert Episcopus dum manum imponit ordinando: Accipe Spiritum Sanctum ad robur etc., sunt recentioris originis. Primum vestigium huius formulae invenitur in Pontifical! Rhemensi saec. xn. Notandum tamen, quod primitus formula deerat, et solum recentiori script ura in margine adiecta fuit. Praeterea notandum, (18) In IV, D. 24, q. 3. (19) MorinUB, part. III,excrcit. 9. cap. 2, n. 2; Vnitasso, l. c., q. 3, art. 3: Many. η. 268. 148 CAPUT IV - ARTICULUS VU caeremoniam, impositionis manus iis dumtaxat absolvi verbis :« .4^,, Spiritum Sanctum », sine addito. | Saec. xiv idem ritus sub eadem brevissima forma: Accipe Spiritu. Sanctum, occurrit in Pontificali Antissiodorensi. 2° Pontificale Moguntinum saec. xiv refert aliam formulam· « Spiritus Sanctus superveniet in te et virtus Altissimi sine peccato cn ! stodiat te in nomine Domini. Arnen ». 3° Item, ut supra relatum fuit. Codex Ecclesiae Rolhomagetà saec. vni aliam exhibet formam: « Accipe istud volumen Euangelii r lege et intellige et aliis trade et tu opere adimple ». 4° In antiqua liturgia Romana oratio velati distincta et separat, exsistebat a manus impositione, quatenus haec praecedebat tum ora­ tionem simplicem tum orationem eucharisticam. 5° Conveniunt plane eruditi Auctores. Martène ait: «Verba illa Pontificalis Romani ab Episcopo dicenda cat manum ordinando imponit: Accipe Spiritum Sanctum ad robur, ad resistendu diabolo etc., in quibus ordinationis diaconorum formam constituunt recentiorr Scholastici, recentioris sunt institutionis, (piae quadringentos vix superant amv· Et certe desiderantur in duplici Pontificali S. Remigii Rhemensis, in S?no· nensi, in Cameracensi, in Apamiensi et Constantinopolilano annorum circite 500, in Romano duplici, in Aquensi, in Arelatensi, in Noviomensi annorum 400, in Silvanectensi annorum 300, aut parum amplius, et si bene memini in Rolhomagensi annorum 200, aut parum plus. Mullo minus in antiquioribus libris istis codicibus « (20). Eadem tradit Catalanus (21). Nihil contra doctrinam hanc erui potest ex verbis Concilii Trid. (22) quod definit Episcopos non frustra dicere: « Accipe Spiritum Sanctum . Nam aliud est haec verba debere verifieari per ordinationem, id quod Concilium unice docere intendit, et aliud est per haec verba ipsa pro­ duci gratiam Spiritus Sancti: hoc profecto Concilium definire noluit. Proinde relata verba id unum significant, idque in definitione ei' maximi momenti, nempe quid ordinatione efficiatur. 201. Ex dictis haec, speculative loquendo, sequuntur: 1° Si manuum impositio fieret in medio praefationis sine illis verbis: Accipe Spiritum Sanctum etc., ordinatio valeret, sicut olim. in antiqua liturgia Romana, valebat. (20) Op. cit.AllK I. cap- 8, art. 9, η. 2. (21) Ponlif. Pom., tit. Π, I 8, η. 7. (22) Sees. XXIII.can. I. DE MATERIA ET FORMA ORDINUM MAIOREM IN SPECIE 140 2° Si fieret manuum impositio cum solis verbis: Accipe Spiritum Sanctum etc. sim* oratione eucharistica, ordinatio adhuc verius esset valida, quia illa verba satis determinari videntur ad significationem sacramentalem per ipsam caeremoniam, sive dicatur ante vel post oratio eucharistica sive ea omittatur. Hodie standum Constitutioni Pii XII, de qua in n. 148blJ· II recitanda M . — In fine ordinationis, etiam dia­ 202. Nocturnum conis imponitur ab Episcopo ordinante recitatio Nocturni. Huc spectant quae dicta sunt de subdiaconis (n. 191). 203. An et quo: II .odo supplendus defectus. — 1. Si omissa fuit manuum impositio, ipsa cum relativis verbis certe supplenda est. Utrum ea sola, an potius integra ordinatio in casu sub conditione repetenda, controvertitur. Quidam, attentis verbis Innocentii III et Gregorii IX, censent solam manuum impositionem esse repetendam. Qui tenent huiusmodi manuum impositionem esse ritum essentialem, logice inde inferunt integram ordinationem esse iterandam. 2. Si manuum impositio facta quidem fuisset, sed absque tactu corporali, speculative loquendo, ordinatio esset valida nec ulla repetitio foret necessaria, quia manuum impositio vero proprioque sensu haberi potest etiam sine tactu corporali. Practice tamen huiusmodi tactus corporalis supplendus est. Huc sane spectat responsum S. Officii diei 19 aug. 1851 ad Vicarium Apostelicum Cocincinae occidentalis. Sequens dubium propositum fuit: « Iuxta ilis canonicum in ordinatione presbyteri et diaconi impositio manuum fieri debet tactu corporali: quod si omissum fuisset, caute supplendum esset, quod per errorem omissum esset. Sed dubitatur. « 1° Utrum si facta fuerit impositio manuum sine tactu corporali, sup­ pleri debeat impositio manuum, tactu corporali? « 2° In quantum affirmative, an rumor publicus et mala fama, quae inde eveniret ordinanti, praesertim in his regionibus, esset ratio sufficiens ad absti­ nendum ab huiusmodi impositione manuum iterata cum tactu corporali? « 3° Si suppleri debeat tactus corporalis, an iteranda sint verba, quae simul ab Episcopo proferuntur cum impositione manuum, praesertim in ordi­ natione diaconi, in (pia verba: Accipe Spiritum Sanctum etc. videntur multis esse forma sacramenti? « 4° Utrum possit suppleri tactus ille corporalis privat im, quando huius­ modi ordines non conferuntur? ». S. Congregatio S. Officii die 19 aug. 1851 respondit: Ad 1. Affirmative. 150 CAPUT IV - ARTICULUS VII Ad II. Negative. Ad III. Affirmative. Ad IV. Affirmative ot secreto in actione Missae atque etiam extra tempora generalis ordinationis » (23). Adsunt plures responsiones de hac re deinceps editae ab eodem S. Officio v. g. 20 ian. 1875 ct 26 ian. 1898, quibus edicitur totam ordinationem esse repetendam sub conditione. Nonnulli putant in casu repetendam esse necessario vel saltem congruentius integram praefationem cum impositione manuum et verbis: Accipe Spiritum Sanctum etc. (24). | j ί ; i , I 204. 3. Si omissa fuerit traditio libri Evangeliorum, hic ritus ' solus supplendus est. Item si liber Evangeliorum traditus quidem fuerit. 1 sed absque verbis: Accipe potestatem etc., traditio libri cum praefatis I verbis iteranda est. Huc spectat responsio S. R. C. . d Archiepiscopum Taurinensem diei 16 iun. 1837. En casus propositus et resolutus. Archiepiscopus, ordinatione ge­ nerali expleta et in domum episcopalem iani reversus, cognovit aliquos pro­ movendos ad ordinem diaconatus non se praesentasse ad traditionem libri, putantes nondum tempus proprium advenisse. Statim Archiepiscopus eis tradit librum in privato sacello. S. Congregatio Rituum de hoc facto consulta, reposuit: «Si Amplitudo Tua prudenter indicat moram temporis, quae inter ordinationem horum subdiaconorum in diaconos et supplementum defectus intercesserit, haud tantam fuisse, ut moralis coniunctio formae cum traditione materiae merito censeatur abrupta, ordinatos huiusmodi relinquere possit in sua bona fide quoad prae­ teritum et a quavis suspensione in posterum absolutos declarare, quatenus sui ordinis officium publice tuta conscientia (si aliud non obstet impedimentum), pro ratione sui status libere valeat exercere. « Si vero dubitetur tantum fuisse temporis et diversarum operationum inter­ capedinem ct varietatem, ut hiatus iste inter ordinationem et supplementum defectus nulla probatorum Auctorum interpretatione coniungi possit, tunc iterum si, cum traditione prius omissa libri Evangeliorum, simul protulit formam, sciat se posse acquiesc.re et ita ordinatos in suorum ordinum exer­ citio pariter acquiescentes dimittere. Si vero solum tradidit partialem mate­ riam libri Evangeliorum sine forma, tutius erit, si ordinatis huiusmodi caule et secreto suppleat opportuno tempore defectum, traditionem materiae, simul cum prolatione suae formae, repetendo. ■ B Quo in casu, si tempus proximae futurae ordinationis ad huiusmodi sup­ plementum a canone constitutum exspectari nequeat, vel ob periculum scandali, vel ob alias non levis momenti causas et circumstantias, quas Amplitudo Tua probe noverit, nec aliud obstet impedimentum, poterit ab interstitiis dispen­ sare et proximo quoque festo defectum praedictum prudenter et secreto supplere ». (23) Collect. S. C. dc Prop. Fide, I, n. 1199. (24) Cir. Gasparri, n. 1050. DE MATERIA ET FORMA ORDINUM MAIORUM IN SPECTE 151 205. 1. Si dubitetur num manuum impositio vel traditio libri Evan­ geliorum rite posita fuerit, defectus supplendus est sub conditione; secus absolute. Si omissa fuerit tum impositio manuum tum traditio libri Evan­ geliorum, omnes conveniunt integram ordinationem esse repetendam. 5. Si manuum impositio facta fuerit eum solis verbis: Accipe Spi­ ritum Sanctum etc., sine oratione eucharistica, defectus supplendus est vel consulenda S. Sedes. Idem dicendum si facta fuerit manuum im­ positio cum oratione eucharistica, sed omissa fuerint verba: Accipe Spiritum Sanctum etc. 6. Impositio vestium diaconalium et aliae preces sunt procul dubio accidentales. Quare, si forte praetermissae fuerint, supplendae non sunt. 206. Ritus ordinationis presbyteralis. — 1. Ad ritum essen­ tialem ordinationis sacerdotalis quod attinet, huc spectant quae abunde tradita iam sunt (n. 170 ss.). Attendendae sunt Variationes in rubricis Pontificalis Romani de ordinatione Presbyteri ex Decreto S. R. C. 20 febr. 1950 (Acia Apost. Sedis, XXXXII, p. 451). Cfr. n. 148bi3· Ritus ordinationis sacerdotalis hodie vigens in Ecclesia latina hic est: Post appellationem ordinandorum eorumque praesentationem fa­ ctam ab archidiacono post consultationem cleri et populi de ipsorum idoneitate (quae consultatio est hodie mera caeremonia), post moni­ tionem et litanias Sanctorum, si ordinatio subdiaconorum vel diaco­ norum non praecesserit, Episcopus ordinandis imponit simul utramque manum super caput cuiuslibet successive, nihil dicens; idemque faciunt post eum omnes sacerdotes adstantes. Interrogata S. R. C.: «quomodo intelligenda sint verba Pontifi­ calis Romani in rubrica de ordinatione presbyteri quoad manuum im­ positionem: Idemque faciunt post cum (Episcopum) omnes sacerdotes qui adsunt», die 21 iun. 1821 respondit: «luxta votum. Ea verba Pontificalis Romani in ordinatione presbyteri: Idem faciunt, etc. intelligi posse mora liter iuxta locorum consuetudinem, servata rubrica quoad para men ta et stolas ». 207. 2. Quo facto, tam Episcopus (piam sacerdotes tenent manus dexteras extensas super candidatos: quae extensio non est nisi conti­ nuatio prioris impositionis (25). Postea Episcopus, extensis manibus, invitat omnes ad orandum: Oremus, fratres carissimi, et nonnullis interfectis, conversus ad ordi(25) Benedictu» XIV, Dc Synodo dioccesana, lib. VIII. cap. 10, η. I, 152 CAPUT IV - ARTICULUS VII nandos dicit orationem simplicem: Exaudi nos, et deinde orationem eucharisticam ad instar praefationis. .. . Ex responsione S. R. C. diei 18 febr. 1843 «in ordinatione presby­ terorum praxis servanda est Ecclesiae Romanae, quae manus ordi­ nandis imponit in prima tantum oratione: Oremus, jratres carissimi », non etiam post genuflexionem intra orationem quae incipit: Exaudi nos. usque ad praefationem. Tum Pontifex tum sacerdotes adstantes, vix facta impositione utriusque manus, statim debent dexteras manus extendere, easque sic extensas tenere, donec Episcopus orationem absolverit; non autem prius imponere utramque manum super caput cuiuslibet ordinandi, et postquam haec impositio ab omnibus absoluta fuerit, tunc elevaro manus dexteras easque extensas super illos tenere, dum Pontifex dicit orationem. Ita ex responso S. R. C. diei 31 aug. 1872. 208. 3. Post praefationem imponuntur vestes sacerdotales, dicitur oratio: Deus sanctificationum, et recitatur vel canitur hymnus: Veni Creator Spiritus. Dum canitur vel recitatur iste hymnus, Episcopus ungit unicuique ordinando ambas manus simul iunctas, dicens, in actu unctionis: Consecrare, etc. -1. Peracta unctione, Episcopus tradit successive cuilibet candidato calicem cum vino et aqua atque patenam superpositam cum hostia, et candidatus illam accipit inter indices et medios digitos, cuppam ca­ licis et patenam simul tangens dum Pontifex dicit: Accipe potesta­ tem, etc. Ex responso S. R. C. diei 11 mart. 1820 «in ordinatione presbyte­ rorum cuilibet tradendus est calix cum vino et aqua et patena cum hostia, et cuilibet forma repetenda est in singulari: Accipe potesta­ tem, etc. ». Ita secundum rubricam Pontificalis Romani. Necesse non est ad validitatem ordinationis, ut calix et patena sint consecrata, nec ut vino aqua admixta fuerit. 209. 5. Quibus peractis, continuatur Missae celebratio. Si ordi­ natio fiat sine cantu, omnia procedunt sicut in Missa privata; sed unus ex subdiaconis legit epistolam, et unus ex diaconis Evangelium, dum Episcopus legit (26). Si ordinatio fiat cum cantu, unus ex diaconis no viter ordinatis, dicto: Munda cor meum, petit ab Episcopo bene­ dictionem, eius manum deosculatus, deinde canit Evangelium, et tandem oilert librum deosculandum Episcopo. (26) S. R. c. 12 nov. 1831, nd VII. DE MATERIA ET FORMA ORDINUM MAIORUM IN SPECIE 153 Pariter si ordinatio fit cum cantu, presbyteri legunt praefationem et alia quae cantantur ab Episcopo, ita ut solus Pontifex canat, non vero ordinati (27). 6. Lecto offertorio, omnes ordinati accedunt bini ad Episcopum, primo presbyteri, deinde diaconi et ita successive alii secundum gra­ dum ordinis, et coram eo genuflexi offerunt singuli candelam accensam et osculantur illius manum. Alicubi viget consuetudo ut unus in quolibet ordine offerat can­ delam accensam, et alii offerant non accensam. Hanc consuetudinem expresse probavit S. R. C. die 12 nov. 1831, ad VI. Quantitas et pondus candelae quae offertur, arbitrio candidati plane remittuntur. Siquidem Taxa Innocentiana, seu Instructio pro­ bata ab Innocentio XII die 8 oct. 1678, statuit: «... Eccetto che 1’ordinante possa ricevere 1’oblazione dolia candela, secondo dispone il Pon­ tificale, a libero arbitrio dell'ordinato circa la gualità e peso ». 210. 7. Presbyteri noviter ordinati Missam cum Episcopo ordi­ nante concelebrant, ipsaque verba consecrationis una cum eo simul proferunt, ut monet Pontificale Romanum. De huiusmodi ritu celebrationis vide quae alibi tradidimus (28). Singuli presbyteri verum et proprie dictum Sacrificium Missae offerunt, ita ut iidem pro applicatione huius Missae percipere valeant stipendium (29). 211. 8. Postquam Episcopus se communicaverit et totum sangui­ nem sumpserit, priusquam digitos abluat, accedunt ante altare presby­ teri. Episcopus eos communicat sub unica specie panis, quamvis cum eo ipsi consecraverint, nihil dicens (30). Si adsint diaconi, vel subdiaconi aliive ordinati aut fideles communicandi, postquam sacerdotes se communicaverint, dicitur Confiteor cum Misereatur etc., eosque Epi­ scopus communicat utens formula Pontificalis: Corpus D. N. 1. C. custodiat te in vitam aeternam; et singuli respondent: Arnen. Quae formula adhibenda est ab Episcopo dum communicat non solum promotos ad diaconatum et subdiaconatum, verum etiam pro­ motos ad ordines minores atque ad primam tonsuram, non autem fideles ea occasione ad sanctam communionem accedentes (31). (27) S. R. C. 12 nov. 1831. ad IX. (28) Cappello, Dc Sacramentis, I, n. 452. (29) Benodictue XIV, Dc sacrosancto Missae sacrificio, cap. xvi, u. 10; S. Alpb., lib. VI, n. 829; Gaspard, n. 10GG. (30) S. R. C. 31 aug. 1872, nd II. (31) S. R. O. 12 nov. 1831. ad II. | I 9 I I I 151 CAPUT IV - ARTICULUS VII 212. 9. Pontificale Romanum addit: «Unus ministrorum Pontificie stat juxta cornu epistolae altaris, calicem habens, non illum cum quo Pontifex celebravit, sed alium cum vino et mappulam mundam in manibus ad quem singuli communicati accedunt, et se purificant, os extergunt, et ad partem se locant ». Verba « se purificant » id unum significant, scii, quod communicati paululum vini bibunt, quod in calice continetur. Haec caeremonia — quae vestigium est antiquae communionis sub utra­ que specie — alicubi non servatur; alicubi in usu est tantum pro novis presby­ teris, non autem pro diaconis vel subdiaconis aliisve qui se communicaverint. 213. 10. Incepto responsorio post communionem, presbyteri noviter ordinati, ante altare stantes coram Episcopo, recitant simul symbolum Apostolorum. Quo linito, Pontifex super caput cuiuslibet coram se genuflexi imponit successive ambas manus, dicens: Accipe Spiritum Sanctum: quorum remiseris peccata remittuntur eis, et quorum retinueris, retenta sunt. Postea explicantur vestes sacerdotales, et noviter ordinati presby­ teri promissionem obedientiae faciunt singillatim proprio Ordinario. Catalanus probat ex antiquis libris liturgicis hanc promissionem abhinc mille annis indubitanter in usu haberi (32). 214. Quaerunt Doctores, quaenam sit vis et valor huiusmodi promissionis. Nonnulli dicunt eam secumferre pro sacerdote saeculari gravem obligationem cx virtute fidelitatis, ita ut etiam ratione fidelitatis sacerdos sine licentia Epi­ scopi nequeat v. g. discedere o servitio dioecesis cui in ordinatione addictus est (33). Alii censent obligationem fidelitatis inde ortam esso levem tantum. Alii demum existimant nullam oriri peculiarem obligationem obedientiae, distin­ ctam ab ea, qua presbyteri tenentur ratione ipsius status sacerdotalis erga proprium Ordinarium. Religiosi vero hac promissione obedientiam directe spondent Praelato scu Superiori religioso, sicut in professione religiosa promiserant Deo se esso Supe­ rioribus obedituros. 215. 11- Praestita obedientia, ordinatus osculatur Episcopum; scii, deosculanda est dextera pars vultus Episcopi, ut declaravit S. R. C. die 12 nov. 1831, ad XII. Tandem «ordinati ad presbyteratum dicant Evangelium in fine Missae », ait Pontificale Romanum. (32) Ponlif. Roman., I, p. 149, In notfe ad Ç 29. (33) Cfr. Bencd. XIV, Const. « Ex quo ·, 14 iun. 1717; S. Alph., Vj, n. 828. Λ DE MATERIA ET FORMA ORDINUM MAIORUM IN SPECIE 155 Interrogata S. R. C., utrum Evangelium dicere debeant « una eum Episcopo ad suam sedem redeunte, an ex se solis», die 12 nov. 1831, ad X, respondit: « Una eum Episcopo n. 216. Missae celebrandae. — 1. Post monitionem et preces Epi­ scopus iniungit: «...Ad presbyteratum vero ordinati, post primam ve­ stram Missam, tres alias Missas, videlicet, unam de Spiritu Sancto, aliam de Beata Maria semper Virgine, tertiani pro fidelibus defunctis dicite, et omnipotentem Deum pro me orate ». Quidam docent haberi veram obligationem, saltem levem, cele­ brandi Missas impositas ab Episcopo (34). Plerique tenent non haberi verum praeceptum, ideoque abesse veram obligationem, etiam levem. Quae sententia uti vera habenda est. Igitur relata Pontificalis Romani verba non continent praeceptum stricte dictum, sed consilium tantum, equidem servandum. 2. Istae Missae votivae dici debent, quando iuxta rubricas licet Missas votivas celebrare, ut declaravit S. R. C. dic 11 april. 1840. Necesse non est, ut servetur ordo Pontificalis, ita ut prima Missa sit de Spiritu Sancto, altera de Maria Virgine, tertia pro defunctis; ordo potest inverti. Nec opus est, ut Missae applicentur ad mentem Episcopi; idcirco potest percipi stipendium earumque applicatio fieri ad inten­ tionem eleemosynas offerentium. Demum necesse non est, ut quam primum Missae istae celebrentur: earum celebratio, praesertim ex aliqua causa insta, potest differri. II 217. An et quomodo supplendi defectus, quoad praeteritum, n in ordinatione sacerdotali admissi. — 1. Si fuit praetermissa prima manuum impositio, iteranda est integra ordinatio, aut saltem supplenda ipsa manuum impositio cum longe verius ad ritum essentialem perti­ neat (n. 170 ss.). 2. Si fuit omissa prima manuum impositio tactu corporali Episcopi ordinantis, haec sola supplenda est, dummodo cetera omnia rite posita fuerint. Huc spectat decisio Gregorii IX rescribentis ad Episcopum Lnndensem in Norvegia et responsio S. C. S. Officii diei 19 aug. 1851. Igitur ordinatio valide collât a supponitur, secus repetenda diceretur. 3. Si defuit manuum impositio presbyterorum, non autem Epi­ scopi ordinantis, ea supplenda non est; nam presbyteri manus imponunt dumtaxat in signum cooptationis et societatis ad simile ministerium, quin ipsi concurrant ad ordinis sacramentum conferendum. Id confir­ matur responso S. C. de Prop. Fide diei 6 aug. 1840. Interrogata: (34) Cfr. S. Alph. VI, n. 829. 156 CAPUT IV - ARTICULUS VII « Utrum supplendae sint caeremoniae impositionis manuum sacerdo­ tum, quae in ordinatione sacerdotali ob distantiam missionariorum omissae fuerunt », respondit : « Negative » (35). 4. Si, facta prima manuum impositione, deinde fuerit praetermissa extensio manuum Episcopi, sed cetera omnia rite dicta et facta fuerint, nihil supplendum. Ita ex responso S. C. S. Officii diei 16 sept, an. 1877. 218. 5. Si praetermissa· fuit invitatio: Oremus, vel oratio: Exaudi nos, aut praefatio, repetenda est tantum prima manuum impositio cum subsequent! manuum extensione et verbis omissis. 6. Si una tantum manus imposita fuerit super caput ordinandi, non vero utra que, impositio valida censetur, et consequenter ordinatio ut valida habenda. Num practice iteranda sit ordinatio vel saltem sup­ plenda manus utriusque impositio, disputatur. Integra ordinatio certe repetenda non est, forte sola manuum impositio. 7. Ordinatio integra repetenda est sub conditione, si praetermissa fuit traditio instrumentorum cum verbis: Accipe potestatem etc., vel ei haec verba substantialiter corrupta fuerint. 8. Integra ordinatio dicitur sub conditione repetenda, si facta quidem fuerit traditio instrumentorum, sed in calice defuerit vinum, aut hostia super patenam vel si haec in terram deciderit, priusquam tangeretur ab ordinando. Ita ex responsione S. C. C. 11 febr. 1708. Agebatur in casu de quodam Capuccino, qui ordinatus fuerat per porrectionem patenae sine hostia. S. C. Concilii censuit integram ordi­ nationem esse conditional© iterandam. Id liquet etiam ex responsis S. Officii, 6 iul. 1898, 11 ian. 1899, 17 ian. 1900. Hisce non obstantibus, nonnulli censent iterationem totius ordinationis non requiri, sed opus esse ad summum ut solus de­ fectus suppleatur. 219. 9. Nihil supplendum est, si candidatus non tetigit simul calicem cum vino et patenam cum hostia, ad normam Pontificalis Romani, sed tetigit unam tantum alteramve rem. Calix enim cum vino et patena cum hostia quid unum constituunt, ita ut si unam rem can­ didatus tangat et alias tangere censetur. S. B. C. die 3 dec. 1661 re­ spondit ordinatum, qui tetigerat patenam cum hostia, non autem sup­ positum calicem cum vino α posse continuare celebrationem S. Sacri­ ficii absque ullo scrupulo, ac tuta prorsus conscientia ». (35) Colkcl. 8. c. de Prop. Fide, n. 1195. DE MATERIA ET FORMA ORDINUM MAIORUM IN SPECIE 157 Pariter nihil supplendum, si ordinatus tetigit calicem cum vino, non vero superpositam patenam cum hostia; quia eadem valet ratio. Nihil praeterea supplendum, si ordinatus tetigit calicem cum vino et patenam, non vero hostiam, aut tetigit calicem cum vino et hostiam, non vero patenam (36). Demum si ordinatus tetigit patenam, non vero hostiam et calicem cum vino, aut hostiam, non vero patenam et calicem cum vino, in sin­ gulis casibus vel recurrendum ad S. Sedem vel iteranda ordinatio sub conditione. 220. 10. Certe valida est impositio manuum sive Episcopus im­ ponat manus cum chirothecis, sive tangat caput pileolo aut coma adseititia coopertum (37). 11. S. Off. dic 17 mart. 1897 censuit iterandam esse sub conditione et secreto ordinationem presbyteri, in qua a sacerdotibus adstantibus omissa fuit ex inadvertentia manuum impositio, nec Episcopus memor est (nec memores sunt adstantes) se manus extendisse super caput ordinandi in secunda carum impositione, dum recitaret orationem Oremus, jratres carissimi etc. 12. Parva interruptio formae in porrectione instrumentorum non obstat validitati ordinationis (38). 13. Item ex integro sub conditione et secreto iteranda est ordinatio presbyteri, in qua Episcopus ad secundam manuum impositionem, iunctas easdem servavit ante pectus, et dein eas resolvit (39). 14. Valida certe est ordinatio, in qua prima et secunda manuum impositio omissa fuit cum forma relativa, at omnia postea impleta sunt ante instrumentorum traditionem (40). 15. Sub conditione et privatim repetenda est ordinatio, in qua adfuit sola prima manuum impositio, et dubitatur pro secunda, an Episcopus, etiam per momentum, manus extenderit super ordinan­ dum (41). 1G. Ex integro sub conditione et secreto iteranda est ordinatio presbyteri, in qua omissa fuit prima et secunda manuum impositio, cui factum est satis post communionem (42). (30) (37) (38) (39) (40) (41) (42) Cfr. S. S. Off. S. Off. S. Off. S. Off. S. Off. S. Off. Off. 25 lui. I860; 22 nov. 1871; 9 lun. 1875; 22 iul. 1892; 17 mart. 1897. 22 Inn. 1890. 20 nprll. 1898. 6 iul. 1898. 3 muli 1899. 19 iul. 1899. 22 nuff. 1900. 158 CAPUT IV - ARTICULUS VII 221. 17. Si omissa fuit ultima manuum impositio cum forma: I Accipe Spiritum Sanctum etc., aut si haec verba fuerint substari tialiter vitiata, hic solus ritus supplendus est. Quo facto, ordinatio it omnium sententia valet. Episcopus quidam, in hac ultima manuum impositione, mutavit formai!., dicens: Quorum remiseris peccata, retenta sunt, et quorum retinueris, remiu» sunt. Proposito dubio S. C. S. Officii, haec die 27 maii 1840, probante SSmo, respondit: «Sub conditione, in privato oratorio, quovis anni tempore, sup pleatur a quovis Episcopo induto de more, tertia manuum impositio et font; : respectiva: Accipe Spiritum Sanctum etc., non tamen repetendo caeremonù· accidentales antea adhibitas ». i Idem responsum datum fuit ab eadem S. Congregatione die 4 mart. 1874, in simili casu, quo Episcopus ordinans dixerat: Accipe Spiritum Sanctum quorum remiseris peccata, retinentur eis, et quorum retinueris, retenta mh. 222. 18. Si praetermissa fuit unctio manuum cum verbis: Conncrare etc., supplenda est, quin repetantur aliae caeremoniae. Nonnulli censent idem dicendum de impositione vestium sacerdotalium, ac de recitatione canonis cum Episcopo, vel saltem de recitatione conseco tionis in canone (43). Sed neutrum certum est, ut ait ipse S. Alphonsus (I. c.): idcirco nulla datui stricta obligatio supplendi. Quidam, v. g. Card. Gasparri (1. c.), putant supplendam esse promissions obedientiae in fine, cum gravior ceteris caeremoniis mox recensitis videatur. Censemus ne huiusmodi quidem omissionem esse supplendam, saltem de ri­ gore iuris. 223. 19. Ceteri ritus, praeter memoratos, si forte praetermissi fue­ rint, necesse non est ut iterentur, iuxta communem DD. sententiam et praxim SS. Congregationum. 20. Quae hucusque dicta fuerunt, respiciunt ordinationes prae teritas. Hodie unice standum, est Const. « Sacramentum Ordinis », 30 nov, 1947. Cfr. n. 148bl3· II ordo reapse conferatur, si materia II 224. Quandonam et forma II ordinationis multiplex et distincta dicatur. — 1. Id habetur, secun­ dum sententias iam expositas seu iuxta doctrinam traditam de varii' ordinibus, in ordinatione acolythi, subdiaconi, diaconi et presbyteri 2. Si ordinatio est institutionis ecclesiasticae, ideoque characterem non imprimat, dicendum, ordinem constare duplici potestate distinet» quae distinctis ritibus confertur. Quare, iuxta probabilem sententiam. (43) Cir. Salmant., VITI, 3, n. 2«; Lehrnkuhl, II, n. 591; Gasparri, n. 1086; S. Alph. VI. n. 758. DE MATERIA ET FORMA ORDINUM MAIORUM IN SPECIE 159 acolythus post traditionem candelabri ante traditionem urceoli, est acolythus ex parte tantum. Idem dicendum de subdiacono, post tra­ ditionem calicis vacui cum patena vacua, ante traditionem libri Epi­ stolarum. 3. Si ordinatio est iuris divini, ideoque imprimens characterem, plures DI), hanc regulam tradunt: character imprimitur, quando pars principalis perficitur, sive in positione sit prior sive non. Si pars prin­ cipalis non est prior, tunc suspenditur effectus, scii, collatio gratiae et impressio characteris, usque dum pars principalis perficiatur. Id veli­ ficatur in diaconatu secundum opinionem quorumdam, qui censent in ordinatione diaconi esse essentialem tum ritum impositionis manuum tum ritum traditionis libri Evangeliorum, et hunc esse praecipuum. In hac sententia diaconus post impositionem manuum, ante tradi­ tionem libri Evangeliorum, nondum obtinet characterem cum gratia; character enim imprimitur in traditione libri, quamvis et manuum im­ positio dicatur pertinere ad essentiam ordinationis. Si autem pars principalis sit prior, character imprimitur gratiaque habetur, quando ipsa pars principalis ponitur; deinde cum ponitur pars minus principalis, sed et ipsa essentialis, character impressus extenditur quoque ad potestatem quae confertur illo posteriori ritu. Ita res explicatur ab illis, qui censent, in ordinatione presbyterali esse essentialem tum instrumentorum traditionem tum ultimam ma­ nuum impositionem. In traditione instrumentorum, aiunt, gratia con­ fertur et character imprimitur; deinde, cum manus imponuntur, cha­ racter extenditur ad potestatem remittendi peccata, sine qua exten­ sione huiusmodi potestas data non esset (44). 225. 4. Quae explicatio minus congruere videtur cum principiis theologicis. Nam character est effectus proprius sacrae ordinationis iuris divini, ideoque praesupponit totam rei essentiam iam rite positam, ab eaque ille procedit ut effectus a causa. Quare videtur excludenda distinctio inter partem principalem et minus principalem, si utraque ad essentiam pertineat. Igitur dicendum rectius, characterem tunc im­ primi, cum tota essentia sacrae ordinationis posita est. 226. Ritus consecrationis episcopalis. — 1. Huc spectant in primis quae infra dicentur de ministro consecrationis episcopalis (n. 312). Scii, tum in Eccleeia orientali tum in Ecclesia latina, praeter Episcopum consecratorem, saltem duo Episcopi olim assistentes vocati, hodie cc neo ri­ storantes dicti et hoc munere revera fungentes (de mutatione inducta a (44) Cfr. S. Alpb., VI, n. 758; Salmaut., VIII, III, u. 33, 41; Faiaau., In cap. 3 cfamcnlis non iterandis, n. 21. «a- 160 CAPUT IV - ARTICULUS VII Pio XII dicemus, loquentes de ministro) requiruntur ad liceitatem consecrationis, nisi legitima dispensatio a R. Pontifice concessa fuerit. 2. Consecrandus uti debet colore albo; consecrator et assistentes colore tempori vel officio Missae convenienti. Sane interrogata S. B. C. «an in consecratione Episcoporum tam consecrator, quam consecran­ dus atque assistentes omnes uti debeant colore albo », die IG iun. 16G3 respondit: «Consecrandus albo, consecrator et assistentes colore tem- i pori vel officio Missae convenienti » (45). Censemus colorem album pro consecrando sub levi, aut forte non­ nisi de consilio esse adbibendum. 3. Secundum hodiernam disciplinam in Pontificali Romano relatam, senior assistentium versus ad consecratorem dicit: Reverendissime Pater, postulat sancta mater Ecclesia catholica, ut hunc praesentem presby­ terum ad onus episcopatus sublevetis ». Consecrator petit: « Habetis mandatum apostolicum? ». Episcopii' senior assistentium respondet: « Habemus ». Tunc consecrator dicit: « Legatur ». Et legitur. Ratio huiusmodi disciplinae est, quia in Ecclesia latina (cfr. can. 953; n. 320) R. Pontifex sibi reservavit Episcoporum consecrationem; idcirco sine eiusdem mandato seu venia nequit licite quis promoveri ad episcopatum. Dubium propositum fuit « de consecratione electi Episcopi Petrinensis, nondum receptis litteris apostolicis, peracta, eo quia ex una parte adiuncta postulabant ne ulterius eadem consecratio differretur et ex alia habebatur certa et authentica notitia de earum litterarum expe­ ditione et transmissione ». S. Congregatio de Prop. Fide die 30 dec. 1781 reposuit consecrationem in casu esse legitimam (4G). 4. Postea, si facultas facta fuerit, recipitur iuramentum de obedientia et observantia erga Sedem Apostolicam et de custodia legum ecclesiasticarum. 227. Forma iuramenti ex Pontif. Romano (cd. antiqua) haec est: « Ego N. electus Ecclesiae N. ab hac hora in antea fidelis et obediens ero B. Petro Apostolo, sanctacque Romanae Ecclesiae, et Domino Nostro, Domino N. Papae N. suisquo Successoribus canonice intrantibus... « Regulas Sanctorum Patrum, decreta, ordinationes, seu dispositiones, reservatioues, provisiones et mandata Apostolica, totis viribus observabo, et faciam ab aliis observari. Haereticos, schismaticos, et rebelles eidem Domino Nostro, vel successoribus praedictis, pro posse persequar et impugnabo. Vo­ catus ad synodum, veniain, nisi praepeditus fuero canonica praepeditione. Apostolorum limina singulis trienniis personaliter per me ipsum visitabo* et (45) Decreta auth., n. 1265. (46) Collect. S. C. dc Prop. Fide, n. 1209. DE MATERIA ET FORMA ORDINI M MAIORUM IN SPECIE 161 Domino Nostro ac successoribus praefatis, rationem reddam de toto meo pa­ storali officio, ac de rebus omnibus ad meae Ecclesiae statum, ad cleri et populi disciplinam, animarum denique, quae meae fidei traditae sunt, salutem quovis modo pertinentibus, et vicissim mandata Apostolica humiliter recipiam, et quam diligentissime exsequar. «Quod si legitimo impedimento detentus fuero, praefata omnia adim­ plebo per certum Nuntium ad hoc speciale mandatum habentem, de gremio Capituli, aut alium in dignitate ecclesiastica constitutum, seu alias personatum habentem: aut, his Romanae Ecclesiae, et Domino Nostro, Domino A’. Papae N. suisque successoribus canonice intrantibus. Non ero in consilio aut consensu vel facto, ut vitam perdant, aut membrum, seu capiantur mala captione, aut in eos violenter manus quomodolibct ingerantur. Consilium vero, quod mihi credituri sunt, per se aut nuntios suos, seu litteras, ad eorum damnum, me sciente, nemini pandam. «Papatum Romanum et Regalia S. Petri adiutor eis ero ad retinendum et defendendum, salvo meo ordine, contra omnem hominem. Legatum Apostolicae Sedis ineundo et redeundo honorifice tractabo, et in suis necessitatibus adiuvabo. lura, honores, privilegia et auctoritatem S. R. Ecclesiae, Domini Nostri Papae, et successorum praedictorum, conservare, defendere, augere et promo­ vere curabo. Neque ero in consilio vel facto seu tractatu, in quibus contra ipsum Dominum Nostrum, vel eandem Romanam Ecclesiam aliqua sinistra, vel praeiudicialia personarum, iuris, honoris, status et potestatis eorum machinentur. Et si talia a quibuscumquo tractari vel procurari novero, impediam hoc pro posse: et quanto citius potero, significabo eidem Domino Nostro, vel mihi deficientibus, per dioecesanum sacerdotem; et clero deficiente omnino, per aliquem alium presbyterum saecularem vel regularem, spectatae probitatis et religionis, de supradictis omnibus plene instructum. De huiusmodi autem impe­ dimento docebo per legitimas probationes ad S. R. E. Cardinalem Proponentem in Congregatione Sacri Concilii, per supradictum Nuntium transmittendas. «Possessiones vero ad mensam meam pertinentes non vendam, nec do­ nabo, neque impignorabo, nec de novo infeudabo, vel aliquo modo alienabo, etiam cum consensu Capituli Ecclesiae meae, inconsulto Romano Pontifice. Et si ad aliquam alienationem devenero, poenas in quadam super hoc edita constitutione, eo ipso incurrere volo. « Sic me Deus adiuvet, et haec sancta Dei Evangelia ». In ed. 2* post typicam an. IDOS forma est paulisper mutata. 228. Ex can. 332, § 2 iuramentum fidelitatis erga S. Sedem emit­ tendum est, una cum fidei professione, ante canonicam institutionem seu provisionem. Quare Pontificale Romanum de obligatione iuramenti emittendi in actu consecrationis hanc refert limitationem: «Si conse­ cratio fit vigore litterarum Apostolicarum, per quas diam iuramenti per Electum praestandi receptio Consecratori committitur... Electus legit iuramentum ». 11 — Cappkllo, De Ordine. 162 CAPUT IV - ARTICULUS VII Hodie, mutatis rerum conditionibus atque in nonnullis mutata quo­ que Ecclesiae disciplina, forma juramenti cum quibusdam variationibus legi solet. Optandum ut integra forma, servata substantia, opportune mutetur, eaque elegantior et congruentior sit, ad normam vigentis disciplinae. 229. Forma iiiramenti prout refertur in Pontificali Romano videtur a Gregorio VIII an. 1079 inducta. At procul dubio ea formulas antiquiores imi­ tatur. Nam simile est iuramentum Gregorianum (cfr. cap. iv, de iurciurando), quod certe antiquius est; illud que non solum in provincia Romana, verum etiam in aliis Italiae regionibus, necnon in Hispania et Africa, et alicubi etiam in Gallia emitti solebat iam ante saec. xi. Verba: « Haereticos, schismaticos et rebelles eidem Domino Nostro vel succes­ soribus praedictis pro posse persequar et impugnabo », quibusdam principibus saecularibus minus grata et dura visa sunt. Quapropter S. Sedes permisit non­ nullis Episcopis ut eadem expungerent e forma et adderent in fine: « Omnia et singula eo inviolabilius observabo, quo certior sum nihil in illis contineri, quod fidelitati meae Serenissimo Principi eiusque successoribus ad thronum adver­ sari possit ». Id concessit Clemens XIV Metropolitae Mohilewicnsi an. 1783, Pius VI Episcopis Hiberniae, an. 1791, Gregorius XVI Episcopo Sangallensi an. 1845, Pius IX Episcopis Neerlàndiae an. 1853, etc. 230. 5. Dein habetur examen, quo consecrandus interrogatur ab Episcopo consecratore et rursus promittit modo generali rectam exse­ cutionem muneris episcopalis, custodiam canonum, obedientiam Sedi Apostolicae, morum honestatem ac demum fidem circa nonnulla dog­ mata profitetur. Praxis exigendi a novo Episcopo professionem fidei cum promis­ sione servandi disciplinam canonicam et vitae sanctitatem antiquis­ sima est. Huiusmodi praxim exhibet iuramentum et examen prae­ fatum. 6. Post examen, habetur oratio: Adesto, monitio: Episcopum, in­ vitatio: Oremus, et litaniae Sanctorum. Quibus expletis, Episcopus consecrator accipit librum Evangeliorum iliumque apertum, adiuvantibus Episcopis assistentibus, super cervicem et scapulas consecrandi imponit. Iste ritus est antiquissimus. In Ecclesia Romana adhiberi olim solebat tantum in consecratione R. Pontificis, sicut in Ecclesia Alexandrina in consecratione solius pa­ triarchae (47). (47) Cfr. Duchesne, Origines du culte chrétien, cap. X. not. 1; Oaepnrrl, n. 1007. DE MATERIA ET FORMA ORDINUM MAIOREM IN SPECIE 163 231. 7. Postea Episcopus consecrator ambabus manibus caput consecrandi tangit, dicens: « Accipe Spiritum Sanctum >·, quod succes­ sive faciunt Episcopi conconsecrantes, qui non solum debent utraque manu caput Electi tangere, dicentes: «Accipe Spiritum Sanctum >, verum etiam, facta opportuno tempore mentis intentione conferendi episcopalem consecrationem una simul eum Episcopo consecratore, orationem quoque Propitiare recitare cum integra sequenti Prae­ fatione (48). Sequens dubium propositum fuit: S. R. C. die 9 iun. 1853 respondit: « Servetur eodem, modo, idest strietim, rubrica Pontificalis Romanis {Decret, auth., n. 3014). De ritu impositionis manuum in consecratione Episcoporum vide n. 236 ss. 8. Oratio ad instar praefationis interrumpitur ad verba: Coelestis unguenti rore sanctifica. Consecrator, flexis genibus, versus ad altare incipit, ceteris prosequentibus, hymnum: Veni, Creator Spiritus. Finito primo versu, Consecrator caput electi coram se genu flexi inungit sacro chrismate, formans primo signum crucis per totam coro­ nam, deinde reliquum coronae liniendo, interim dicens: Ungatur et consecretur caput tuum, coelesti benedictione, in ordine pontificali. Et producens manu dextera tertio signum crucis super caput electi, dicit: In nomine Pa f tris, et Fi f lii, et Spiritus f Sancti, etc. Expleta unctione, Consecrator in pristina voce prosequitur oratio­ nem ad instar praefationis, dicens: Hoc, Domine, copiose etc. Post antiphonam: Unguentum in capite et psalmum: Ecce quam bonum, Episcopus consecrator inungit electo ante ipsum genu flexo ambas manus simul iunctas cum chrismate in modum crucis, produ­ cendo cum pollice suo dextero intincto duas lineas; videlicet a pollice dexterae manus usque ad indicem sinistrae, et a pollice sinistrae usque ad indicem dexterae; et mox inungit totaliter palmas electi. De unctione vide infra n. 243. 232. 9. Episcopus consecrator, post alias preces, tradit consecrato baculum benedictum dicens: Accipe baculum pastoralis officii etc. (cfr. n. 248). Dcin benedicit annulum ipsumque in digitum annularem dexterae manus consecrati immittit, dicens : Accipe ann ulum, fidei scilicet signaculum etc. (n. 250). ( IS) Vide · Variationes in rubricis Pontificalis Romani ■ de consecratione Episcopi. S. R. C. 20 fobr. 1950. J. A. S., XXXX1I, p. 452. 164 CAPUT rv - ARTICULUS vu 10. Tum Consecrator tradit consecrato librum Evangeliorum clau­ sum, dicens: Accipe Evangelium, et vade, praedica populo tibi commino: potens est enim Deus, ut augeat tibi gratiam suam. Qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Arnen. Demum Consecrator recipit consecratum ad osculum pacis; simi­ liter et assistentes Episcopi singuli, dicentes ipsi consecrato: Pax tibi. Et ipse respondet singulis: Et cum spiritu tuo. 233. 11. Deinde celebratur Missa. Consecrator procedit in Missa usque ad Offertorium inclusive. Idem facit consecratus in cappella sua, seu in alio altari. Dicto Offertorio, consecratus veniens ex cappella seu altari suo, «inter assistentes Episcopos medius coram Consecratore genuflectit, et illi offert duo intortitia accensa, duos panes, et duo barilia vino plena, et Consecratoris praedicta recipientis manus reverenter osculatur ». Ita Pontificale Romanum. Huius oblationis origo ex eo repetenda est, quod, primis Ecclesiae temporibus, fideles offerebant pro Missae sacrificio panem et vinum; quo­ rum una pars erat pro ipso sacrificio, reliqua pro celebrante aliisque (49). Postea continuatur Missa, in qua Episcopus consecratus celebrat una cum Episcopo consecratore, sumens communionem sub utraque specie. « Deinde postquam Consecrator corpus Domini sumpserit, non totum sanguinem sumit, sed solum partem eius cum particula Hostiae in calicem missa. Et priusquam se purificet, communicat Consecratum ante se in eodem cornu capite inclinato stantem, et non genuflectentem, prius de corpore, tum de sanguine, deinde purificat se, postea Consecra­ tum ». Ita Pontificale Romanum. 234. 12. Finita Missae celebratione, Consecrator mitram benedictam capiti et chirothecas pariter benedictas manibus Consecrati imponit (n. 251). «Et statim imponit ei annulum pontificalem. Tum surgit Consecrator, et accipit Consecratum per manum dexteram, et primus ex assistentibus Episcopis per sinistram, et inthronizat eum, ponendo ipsum ad sedendum in faldistorio, de quo surrexit Consecrator, vel, si id fiat in ecclesia propria Consecrati, inthronizat eum sede episcopali consueta; et Consecrator tradit ei baculum pastoralem in sinistra. Deinde versus ad altare Consecrator, deposita mitra, stans incipit, ceteris usque ad finem prosequentibus, hymnum: Te Deum. Incepto hymno, Conse­ cratus ducitur ab assistentibus Episcopis cum mitra per ecclesiam et omnibus benedicit ». Ita Pontificale Romanum. (49) Cfr. CappeUo, Dc sacramentis, I, n. 660. DE MATERIA ET FORMA ORDINUM MAIORUM IN SPECIE 165 13. Postea sequuntur acclamationes. « Consecratus accedit ad cornu Epistolae altaris; et ibidem cum mitra et baculo genuflexus versus ad Consecratorem dicit cantando: Ad multos annos. Deinde accedens ante medium altaris, ubi iterum, ut prius genuflexus, dicit altius cantando: Ad multos annos. Postea accedit ad pedes Consecra­ toris, ubi tertio genuflexus, ut supra, iterum altius cantando dicit: Ad multos annos ». Ita Pontificale Romanum. Antiquitus mos erat, ut praesentes acclamarent Consecratorem et Consecratum: qui mos adhuc viget apud unam aliamve Ecclesiam orientalem. Quando electus in Pomanum Pontificem ordinatur presbyter aut consecratur Episcopus, ipse ordinans aut consecrans adprecatur multos annos (50). 235. 14. Tandem, expletis acclamationibus, Consecrator recipit Consecratum ad osculum pacis ; et similiter faciunt assistentes Episcopi vel presbyteri qui loco ipsorum assistant, ex supra citata responsione S. R. C. 9 iun. 1853 (n. 231). Iste ritus recipiendi ad osculum pacis antiquissimus est, utpote qui iam a primis Ecclesiae temporibus occurrit. II II 236. Quaenam materia et forma essentialis, quoad praeteritum, in consecratione episcopali. —1. Variae Doctorum sententiae ad sequentes apte reduci possunt. Prima sententia tenet materiam esse impositionem manuum Epi­ scopi consecrantis seu potius Episcoporum conconsecrantiuni, et for­ mam esse relativa verba: Accipe Spiritum Sanctum. Secunda sententia affirmat materiam esse impositionem manuum solius Episcopi consecrantis et formam esse solam praefationem absque verbis: Accipe Spiritum Sanctum. Tertia dicit duplicem esse materiam et formam consecrationis episcopalis, scii, tum impositionem manuum Episcopi consecrantis cum verbis: Accipe Spiritum Sanctum et praefatione, tum traditionem libri clausi Evangeliorum cum relativis verbis, ita quidem ut prior sit materia et forma principalis, altera partialis et secundaria. Ratio praecipua huius sententiae desumitur ex decreto Eugenii IV pro Armeniis (51). Sed immerito: a) quia Decretum Eugenii IV non loquitur ex(50) Cfr. Cappello, De Curia Romana, II, p. 567 88. (51) Cfr. Huilier, part. II, ecct. 2, cap. 2, art. 1, § 13, η. 29. 166 CAPUT IV - ARTICULUS VU presse de consecratione episcopali: b) quia Decretum nullam facit mentionem de manuum impositione, ideoque ratio allegata nimis probaret, quatenus indt foret concludendum manuum impositionem non esse materiam consécration^ episcopalis; c) quia de vi et sensu genuino Decreti alibi dictum est (n. 148). Quarta sententia censet materiam et formam saltem partialem epi­ scopatus esse unctionem capitis et manuum cum relativis verbis. Rationes praecipuae Imius sententiae sunt istae: a) Pontifical Romanwn, ante unctionem manuum, vocat Episcopum electum, post unctionem consecratum appellat; b) Innocentius III in epist. ad Pri­ matem Bulgariae ita loquitur de praefata unctione, ut ea videatur omnino requisita ad valorem consecrationis episcopalis. Prima ratio est nullius momenti, quia post consecrationem capitis et manuum candidatus est consecratus seu unctus etiam consecratione accidentali, qui iam erat consecratus consecratione essentiali, ut iure animadvertit Card. Gaspard (52). Item nullius momenti est ratio desumpta ex epist. Innocentai III, de qua infra (n. 243). Haec sententia olim habuit quosdam patronos, hodie nullum habet, ita ut iam obsoleta dicenda sit. 237. 2. Quaenam ex praefatis sententiis verior? Reiecta tertia et quarta, manent aliae duae. Prima sententia, quatenus tenet materiam esse impositionem ma­ nuum non solum Episcopi consecrantis, sed etiam Episcoporum (vel presbyterorum) assistentium, et formam esse verba: Accipe Spiritum Sanctum, exclusa praefatione, non potest admitti. Xam valida est consecratio episcopalis peracta sine assistentia duorum Episcoporum, et etiam licita si Sedes Apostolica dispensaverit (n. 318). Verba autem : Accipe Spiritum Sanctum sunt originis «at recentis. Ante saec. xiv in nullo libro liturgico reperitur illa formula. Quare Marlène docet ea verba fuisse ignota « toti antiquitati... adeo ut vix in ullo Pontificali annos 400 attingente (i. e. ad saec. xiv pertinente) repe· riantur. Nam ex omnibus, quae percurrimus, tria tantum illa habent, Arda· tense, Andegavense et Gulielmi Durandi. Sed neque antiquiores Scholastici, qui absolutas Sacramentorum formas undecumque explicari studuerunt, ullam eorum verborum mentionem faciunt » (53). Porro si verba: Accipe Spiritum Sanctum non erant do essentia consecra· (52) Op. cit., n. 1110. 53) Op. cU., lib. I, cap. 3, art. 9, η. 14. DE MA'JJ JîJ.A ET FORMA ORDINUM MAIORUM IN SPECTE 167 tionis episcopalis, ut pote omnino ignota, ante saec. xiv, quo titulo et iure per­ tinebunt hodie ad essentiam! Et si tunc temporis valida erat episcopalis con­ secratio sine verbis illis, cur hodie valida itidem dicenda non erit, iisdem omissis! 238. 3. Sententia communior et longe probabilior hucusque erat secunda, rite tamen intellecta. Ratio praecipua desumitur ex iis quae fuse diximus de impositione manuum (n. 170), attentis verbis S. Scripturae, monumentis ecclesia­ sticis antiquissimis, sententiis Patrum et Doctorum, etc. Idque confir­ matur ex refutatione aliarum opinionum (54). Diximus: rite tamen intellecta, quatenus non tota et integra prae­ fatio habenda est ut fonna essentialis consecrationis, sed ea pars seu verba deprecativa, quibus Episcopus consecrator implorat super can­ didatum gratiam Spiritus Sancti, ut munus episcopale rite implere valeat. Compertum sane est, formam cuiuslibet sacramenti in iis verbis consistere, quae effectum sacramentalem significant et nexu physico vel saltem morali cum materia iunguntur. 4. Hodie standum est Const. « Sacramentum Ordinis » Pii XII, 30 nov. 1947, de qua diximus alibi (n. 148bi3). II ritus supplendi in consecratione episco239. An et quinam pali. — Considerantur casus qui forte acciderint ante Constitutiones a Pio XII latas, passim allegatas et allegandas. 1. Si omissa fuit impositio manuum tum Episcopi consecrantis tum Episcoporum vel sacerdotum assistentium, integra consecratio repetenda est, et quidem absolute. 2. Si omissa fuit sola impositio manuum Episcoporum vel sacer­ dotum assistentium, consecratio non est repetenda nec absolute nec sub conditione, cum valida sit. Num impositio manuum sit supplenda, controvertitur. Verius negandum, perspecto ob analogiam responso S. C. de Prop. Fide 6 aug. 1810 quoad impositionem manuum sacerdo­ tum in ordinatione presbyterali (n. 217, 3). 3. Si omissa fuit manuum impositio solius Episcopi consecrantis, tota consecratio repetenda est absolute, si defuerunt Episcopi assi­ stentes. Si isti adfuerunt ac revera manus imposuerunt, nonnulli dicunt validam esse consecrationem in Ecclesia latina, quia illi Episcopi sunt (54) Cfr. Card. Gaapar.i, n. 1100; Gird. Van Rossurn, n. 387; D’Annibalc, II» n. 151; Otten, VI. n. 365. 168 CAPUT IV - ARTICULUS VII comministri ideo que materiam et formam qua tales ponunt (cfr. n. 316) - (55). In praxi semper adeuuda est S. Sedes, scii. S. C. S. Officii. Si assistentes non fuerint Episcopi, sed sacerdotes iique manus imposuerint, ita ut nullus Episcopus manus super caput consecrandi im­ posuerit, consecratio ex integro repetenda est absolute, utpote certe invalida ob defectum legitimi ministri. 240. 4. Si facta fuit impositio manuum Episcopi consecrantis, sed omissa fuerunt verba: Accipe Spiritum Sanctum et ipsa praefatio, tota consecratio repetenda est absolute. 5. Si manuum impositio rite facta fuit, sed omissa fuerunt verba: Accipe Spiritum Sanctum, non autem praefatio, iuxta plures repetenda est sub conditione integra consecratio; iuxta alios, supplendus tantum defectus. Practice consulatur Sedes Apostolica. Idem dicendum si dicta fuerint verba: Accipe Spiritum Sanctum, sed omissa fuerit praefatio. 6. Si traditio libri clausi Evangeliorum omissa fuit cum relativis verbis, ipsa sola supplenda est. Num etiam impositio libri aperti Evangeliorum, forte omissa·, sup­ plenda sit per Episcopum, adiuvantibus duobus Episcopis, disputatur. Verius negandum. In praxi tamen adeunda S. Sedes. 7. Unctio capitis et manuum cum sancto chrismate, si fuerit prae­ termissa, supplenda est per Episcopum, assistentibus duobus Episcopis (aut presbyteris), ut declaravit Innocentius III in cap. unie, de sacra unctione. « 241. 8. Si praetermissum fuerit iuramentum ab initio, aut omissa fidei professio, de qua in can. 1106, 3°, defectus supplendus est. Huc spectat sequens dubium: «Vicarius Apostolicus N. in Sinis exponit, quod, ante suam consecrationem, fidei professionem a Pio IV praescriptam non emisit, eo quod tam ipse quam Episcopus consecrans crederent iuramentum in Pontificali Romaiio contentum et professionem fidei unam eandemque rem esse. Nunc autem melius edocti, fidem duo Episcopi Vestram Sanctitatem sup­ pliciter et humiliter rogant pro censurarum, si quas forte incurrerint, abso­ lutione ». S. C. de Prop. Fide die 15 ian. 1875 respondit: « SSmus Pius PP. IX utrum­ que Vicarium Apostolicum absolvit, quatenus opus sit, a censuris ob prae­ missa quomodolibet incursis, firma manente obligatione Vicario Apostolico N. emittendi coram aliquo missionario sui vicariatus professionem fidei iuxta formulam a Pio PP. IV praescriptam ». (65) Gaeparrl, n. 1113. DE MATERIA ET FORMA ORDINUM MAIORUM IN HPECIE 169 9. Utrum examen in caeremonia consecrationis forte praetermissum, supplendum sit necne, dubitatur. Probabilius negandum. Practice re­ currendum ad Sanctam Sedem. 242. 10. Alii ritus consecrationis episcopalis, v. g. traditio baculi, annuli etc., si forte praetermissi fuerint, non sunt necessario supplendi, cum sint et accidentales et minoris momenti. * 243. Nonnulla speciatim de unctione in ritu episcopalis consecra­ tionis. — 1. Ecclesia latina tantum utitur unctione in consecratione episcopali. Ecclesia orientalis, exceptis Maronitis, eam non habet. In antiqua liturgia Romana deerat tum unctio capitis tum unctio ma­ nuum; dum in antiqua liturgia Gallicana aderat sola unctio manuum. Un­ ctio capitis brevi in liturgiam Gallicanam invecta est, atque ex ea in lituigiam Romanam utraque unctio iam ab antiquis temporibus transiit (56). 2. Innocentius III in cap. unie, de sacra unctione expresse agit de praefata unctione. Occasio fuit ista. Episcopus Brandizuberensis in Bulgaria, ut Legatus regis Bulgarorum pro unione Ecclesiae latinae et graecae Romam venit. Exposuit autem Innocentio III se in consecra­ tione episcopali quam receperat ab Archiepiscopo Trinovitano totius Bulgaria© Primate, non habuisse sacram unctionem ex chrismate, quia apud Bulgaros Episcopi in ritu consecrationis non solebant inungi. Innocentius 111 praecepit ut quod illi defuerat, in illo suppleretur, uimirum ut sacram unctionem ex chrismate reciperet in capite et ma­ nibus ab Episcopo Albanensi, assistentibus duobus Episcopis secundum disciplinam ecclesiasticam. Postea scripsit Innocentius ad Primatem Bulgaria© epistolam, cuius fragmenta in cit. cap. unie, dc sacra tinctione referuntur, ut de sacris iis unctionibus eum instrueret, qui eas deinde in suum provinciam intro­ duceret. Quod tamen factum non fuit. Innocentius III dicit se iussisse Episcopum Brandizuberensem sacro chrismate inungi, quia « hoc catholica tenet Ecclesia non solum ex praecepto divino, verum etiam Apostolorum exemplo. In Exodo quoque legitur praecepisse Dominus Moysi, ut Aarou et filios eius inungeret, quatenus ei sacerdotio fungerentur. Et Anacletus, origine graecus, quia a B. Petro fuit in presbyterum ordinatus, et postea in apostolatus oflicio Clementi successit, tradidit in ordinatione sua ungendos Episcopos more Apostolorum et Moysis, quia omnis sanctificatio in Spiritu Sancto consistit, cuius invicibilis virtus sancto est chrismate permixta ». (56) Morlnus, part. ΠΙ, exoro. VI, n. 2. 170 CAPUT IV - ARTICULUS VII 244. Quomodo intelligendum est praeceptum divinum et exemplum Apulolorum, de quo loquitur Innocentius III Î Praeceptum divinum ita intelligi debet, quatenus unctio in veteri Testa­ mento praecepta erat. Hoc autem praeceptum erat caeremonialc tantum, ideoque, post Redemptoris adventum, cessare debebat. Ecclesia vero illud inno­ vavit, prout in aliis multis factum est, et ita unctio Episcoporum in nova lege ex praecepto mere ecclesiastico viget. Quod autem Innocentius III revera hoc sensu accipiat praeceptum divinum, patet evidenter ex eo quod se refert ad caput xxvin Exodi. Exemplum vero Apostolorum desumit Innocentius III ex can. 1, D. 75, in Decreto Gratiani, quem canoncm putavit esse S. Anacleti Papae, cui inscri­ bitur, dum est apocryphus, et pseudo-Isidori figmentum (57). Praeterea Innocentius III dicit: «Manus Episcopo inunguntur, ut osten­ datur accipere potestatem benedicendi et consecrandi. Undo cum eas conse­ crator inungit: Consecrare, inquit, et sanctificare digneris, Domine, manus irteu per istam unctionem ct per nostram benedictionem, ut quaecumque consecraverint, consecrentur, ct quaecumque benedixerint, benedicantur in nomine Domini». Quidam censent Innocentium III confundere unctionem presbyterorum cum unctione Episcoporum secundum Pontificale Romanum; quia, aiunt, in unctione presbyterorum adhibetur illa forma, non autem in unctione Episco­ porum. Alii tenent verba Innocentii III exinde explicari, quod mystica significatio communis est unctioni presbyterorum, et Episcoporum, ac propterea Pontifex, agens de Episcopis, eam explicat afferens verba quae proferuntur in unctione presbyterorum. Alii rectius dicunt utramque formam consecrationis manuum olim adhibitam fuisse indistincte tum pro presbyteris tum pro Episcopis, ut colligi videtur ex antiquis libris liturgicis, praesertim ex Sacramentario Ge­ lasiano. Demum Innocentius III in praefata epistola refert omnes mysticos sensus olei, balsami et unctionis in capite ac manibus electi in Episcopum. 245. Professio fidei et iuramentum. — 1. Antiquissima est praxis exigendi a candidato in Episcopum electo professionem fidei. Conci­ lium Trid. statuit ut inquisitio de promovendis ad episcopatum in pu­ blicum instrumentum redacta cum testimonio et professione fidei ab eisdem emissa transmittatur quamprimum ad R. Pontificem qui, accu­ rata totius negotii ac personarum notitia habita, pro gregis dominici commodo de illis, si idonei per examen seu per inquisitionem reperti fuerint, Ecclesiis possit utilius providere (58). 2. Gregorius XIV Const. « Onus aposlolici », 15 mail 1591, accuratius (57) Cfr. Decretum Gratiani, od. Frlcdborg, Lipsiae 1879, coi. 265. (58) Sosa. XXIV, cap. 1, dc re/. DE MATERIA ET FORMA ORDINUM MATORUM IN SPECIE 171 determinavit formam et rationem huiusmodi professionis faciendae. Haec debet emitti iuxta formulam praescriptam a Pio IV in Bulla e Iniunctum Nobis », 13 nov. 1564, aliquantulum auctam per Decretum S. C. Concilii diei 20 ian. 1877, ut ratio haberetur definitionum Concilii Vaticani, quae respiciunt praesertim primatum et infallibilitatem Ro­ mani Pontificis. 3. Tota fidei professio, attento can. 332, § 2 iunct. can. 1406, § 1, 3°, emittenda est ante canonicam institutionem seu provisionem, et quidem per se, non vero per procuratorem sub poena nullitatis, reprobata quavis contraria consuetudine (can. 1407, 1408). 246. 4. Praeter professionem fidei, candidatus emittere debet etiam iusiurandum fidelitatis erga S. Sedem secundum formulam ab Apostolica Sede probatam: quod iusiurandum nonnisi obligationes quas Epi­ scopus contrahit ratione officii respicit, non vero peculiares et distinctas. Istud iuramentum emittendum est, ut fidei professio, « ante cano­ nicam institutionem seu provisionem » (can. 332, § 2). Si forte praeter­ missum fuerit, datur interdum facultas Episcopo consecranti illud reci­ piendi ideo que emittit ur in actu consecrationis episcopalis. 247. Insignia episcopalia. — 1. Omnes Episcopi, non exceptis titularibus, ius habent deferendi peculiaria insignia, quae proinde episco­ palia vocantur. Sunt autem: 1° vestes speciales; 2° pileolus et biretum coloris violacei; 3° crux pectoralis; 4° annulus cum gemma; 5° mitra; 6° baculus pastoralis; 7° peculiares vestes sacrae (can. 349, § 1). Nonnulla speciatim dicenda ducimus de iis praesertim insignibus, quae peculiare momentum obtinent in ritu consecrationis episcopalis, scii, do baculo pastorali, de annulo, de mitra, de chirothecis et de cruce pectorali. 248. 2. Baculus pastoralis. —Est insigne pastoralis dignitatis Epi­ scopi. Consecrator dum tradit Episcopo consecrato ait: λ Accipe bacu­ lum pastoralis officii, ut sis in corrigendis vitiis pie saeviens, indicium sine ira tenens, in fovendis virtutibus auditorum animos demulcens, in tranquillitate severitatis censuram non deserens. Arnen ». Glossa in cap. unie, de sacra unctione describit sequentibus versi­ culis officia pastoralia, quae baculus significat: « In baculi forma, Praesul, datur haec tibi norma: Attrahe per primum, medio rege, punge per imum. Attrahe peccantes, rege iustos, punge vagantes. Attrahe, sustenta, stimula, vaga, morbida, lenta». CAPUT IV - ARTICULUS VTI Omnes Episcopi baculum deferunt in Ecclesia latina, excepto R. Pontifice. Innocentius III in cap. unie, de sacra unctione dicit hanc exceptionem esso a tum propter historiam, tum propter mysticam ra­ tionem ». Historia, quae narratur, haec est: S. Petrus in Gallias una cum S. Valerio et S. Materno misit S. Enchorium, primum Trevirensem Episcopum. Cum vero S. Maternus diem supremum obiisset, S. Petrus ! misit Trevirim suum baculum, ad cuius tactum S. Maternus fuit resuscitatus (59). Inde accidit, aiunt, quod unus R. Pontifex in Ecclesia latina baculum non habeat, utpote qui Trevirim missus fuerit. Hinc est, quod S. Thomas doceat R. Pontificem in sola dioecesi Trevirensi baculum gestare (GO). Historia illa fabula est ideoque spernenda. Glossa refert (1. c.) nonnullas mysticas rationes, ad quas alludit Inno­ centius III, nempe: «Baculus habet in summitate recurvationem quasi ad trahendum, quod non est necessarium R. Pontifici, quia nullus ab illo divertere potest finaliter, quia Ecclesia non potest esso nulla...; vel quia per baculum designatur correctio sive castigatio; ideo alii Pontifices recipiunt a suis Superioribus baculos, quia ab homine po­ testatem recipiunt: R. Pontifex non utitur baculo, quia potestatem a solo Deo recipit ». Historice non constat RR. Pontifices semper caruisse baculo. Qui­ dam affirmant eo usos fuisse saltem per aliquod tempus, v. g. saec. ix (61). Alii, contra, tenent usum baculi pastoralis numquam in Ecclesia Ro­ mana viguisse (G2). 249. Quando et ubi primum invaluerit usus bacilli, controvertitur. Pium censent huiusmodi usum introductum fuisse primum in Hispania, vel a saec. VII ineunte, cum de eo mentionem faciant S. Isidorus (63) et Concilium Toleta­ num IV (can. 27). Nonnulli affirmant usum baculi viguisse saec. vni etiam in patriarchatu Aquileiensi. Disputatur, an olim Episcopi orientales gestaverint necne. Hodie certo non gestant verum et proprio dictum baculum pastoralem. Antiquitus saltem Graeci illum deferre solebant. Id liquet, ceteris omissis, ex Concilio VIII oecumenico. Cum enim Photius ingressus est ad Concilium cum baculo, Maximus (59) (00) (01) (02) (03) Glossa, 7. c.; Innocentius ΠΙ, Ds mviMii Miaaae, lib. I, cap 02 -----------In IV, D.’ 24, q. 3, art. 3, ad 3. Cfr. H.ilHer, part. Ill, sect. 8, cap. 9, art. I. f 2. Ducbeene, Origines du culU chrélün, cap. XI. n. 8. De cccl. off., II, 5. DE MATERIA ET FORMA ORDINUM MAIORUM IN SPECIE 173 legatus R. Pontificis iuesit eidem auferri baculum, dicens: « Baculus signum est dignitatis pastoralis, quod hic habere nullatenus debet, quia lupus est, non pastor » (04). 250. 3. Annulus. —Hic annulus, qui traditur electo in Episcopum in ritu consecrationis, significat « spirituale foedus coniugii quod inter Episcopum et Ecclesiam in electione initiatum, ratum in confirmatione et in consecratione intelligitur consummatum». Ita Innocentius III in cap. iv, de translatione Episcopi. Dum Episcopus consecrans tradit Episcopo consecrato annulum cum gemma benedictum, ait: « Accipe annulum, fidei scilicet signaculum, quatenus sponsam Dei, sanctam videlicet Ecclesiam, intemerata fide ornatus, illibate custodias. lÿ. Amen ». Usus annuli videtur introductus prius in Hispania saec. ix; saec. x iu Gallia et in patriarcha tu Aquileiensi iam vigebat. Annulus cum gemina serius introductus fuit, nimirum saec. xn ineunte, primum in Gallia. Episcopi orientales annulum cum gemma, more latinorum, hodie non gestant. Olim, saltem alicubi, deferre solebant. 251. 4. Mitra. — Episcopus consecrator, dum mitram benedictam capiti Episcopi consecrati imponit, dicit: « Imponimus, Domine, ca­ piti huius Antistitis et agonistae tui galeam munitionis et salutis, qua­ tenus decorata facie, et armato capite, cornibus utri usque Testamenti terribilis appareat adversariis veritatis; et, te ei largiente gratiam, impu­ gnator eorum robustus exsistat, qui Moysi famuli tui faciem ex tui ser­ monis consortio decoratam, lucidissimis tuae claritatis ac veritatis cor­ nibus insignisti; et capiti Aaron Pontificis tui tiaram imponi i ussisti. Per Christum Dominum Nostrum. iÿ. Arnen». Mitra introducta videtur in Ecclesia Romana ineunte saec. xi; eiusdem vestigia reperiuntur in Hispania et in Gallia saec. x. Mitrae triplex est species. Una, quae pretiosa dicitur, quia gemmis et lapi­ dibus pretiosis vel laminis aureis vel argenteis contexta esse solet. Altera, ouriphrygiata sine gemmis et sine laminis aureis vel argenteis, sed aliquibus parvis margaritis composita, vel ex serico albo auro intermixto, vel ex tela aurea simplici sine laminis et margaritis. (01) Baculus varias denominationes apud scriptore® ecclesiasticos accepit. Modo ferula pastondls, modo pedum pastorale, modo virpa episcopalis vocatus fuit. Cfr. Schmidt, Disseri, de baculo pastorali, î &. 174 CAPUT IV - ARTICULUS Vit Tertia, quae simplex dicitur, sine auro, ex simplici serico damascene, vel alio, aut etiam linea ex tela alba confecta, rubeis laciniis seu frangiia et vittis pendentibus. 1 Episcopus utitur mitra pretiosa in sollemnioribus festis et generatim quandocumque in officio dicitur hymnus: Te Deum, et in Missa: Gloria in excehu Deo. Tamen in eisdem festis etiam auriphrygiata m adhibere potest, sed potius ad commoditatem, quam ex necessitate; no scilicet Episcopus nimis gravetur, si in toto officio pretiosa utatur. ! Hinc usu receptum est, tam in Vesperis quam in ISIissis, ut Episcopus utatur mitra pretiosa in principio et in fine sacrarum functionum, adeundo ad ecclesiam et redeundo ab eadem, cum paramenta sumit ac deponit in se­ cretario, quando lavat manus, et dat sollemnem benedictionem. Intermedio autem spatio, accipit auriphrygiatam. Episcopus utitur mitra auriphrygiata a Domini adventu usque ad festum Nativitatis Domini, excepta dominica tertia adventus, in Missis et officiis de I tempore. Item a septuagesima usque ad feriam quartam inclusive hebdomadae maioris, excepta dominica quarta quadragesimae, pariter in Missis et offieiis de tempore. Item in vigiliis, in quibus ex lege Ecclesiae urget obligatio iciunii, in quatuor temporibus, in rogationibus, in litaniis et processionibus, quae poenitentiae causa fiunt; in festo SS. Innocentium, nisi venerit in dominica; et in benedictionibus et consecrationibus, quae privat i m peraguntur. His omnibus diebus abstinet Episcopus a mitra pretiosa deferenda. Nihilominus potest Episcopus, dum utitur auriphrygiata, uti etiam sim­ plici, eodem modo et forma, prout de pretiosa et auriphrygiata dictum est. Mitra simplici utitur Episcopus feria sexta in Parasceve, et in officiis et Missis defunctorum (65). Tolerari nequit ut mitra sit coloris rubri vel violacei, quando paramenta sint eiusdem coloris (66). Vetitum omnino est, Episcopum uti mitra in Missa privata, quando lavat manus aut populo trinam benedictionem impertitur (67). 252. R. Pontifex loco mitrae defert coronam, quae ab antiquis hi­ storicis et canonistis regnum et hodie tiara vocari solet. Usus coronae seu regni satis antiquus est. Nam Codex Vaticanus n. 1560 haec refert de Alexandro 111 a. 1159 in R. Pontificem electo: « Praeeunto Spiritus Sancti gratia, consecratus est in Summum Pon­ tificem, et secundum solitum Ecclesiae morem, regno do more insi­ gnitus, mitra turbinata scilicet cuin corona ». Certum est R. Pontificem olim adhibuisse mitram ad instar Epi­ scoporum. Sane Cacremoniale Gregorii X, η. XII, tradit Summum (G5) Cacremoniale Episcoporum, lib. I, cap. 17, n. 1 se. (66) S. R. C., Line ien., 17 mail 1890, ad 1; Decreta auth., n. 3729. (G7) S. R. C., Romana, 20 iun. 1839, ad 3; Decreta auth., 1035. >> v DE MATERIA ET FORMA ORDINUM MAIORUM IN SPECIE 175 Pontificem « diversas habere mitras, quibus diversis temporibus utitur, scilicet unam albam totam, unam cum aurifrisio in titulo sine circulo et mitram aurifrisiatam in circulo et in titulo ». Notandum, has mitras distingui a phrygio seu regno quo Papa coronatur. Phrygium enim vocari solebat regnum aut corona aut mitra turbinata cum co­ rona (68); quam Haram pontificalem hodie vocamus. Antiquis temporibus regnum, quo utebatur Papa, una tantum constabat corona, cui postea aliae additae fuerunt; scii. Bonifacius VIII alteram, Cle­ mens V tertiam addidit (69). Quoad significationem tiarae cum tribus coronis, nonnulli dicunt eas indi­ care triplicem Ecclesiam seu regnum, nempe Ecclesiam militantem, purgan­ tem et triumphantem, eisquo supremum imperii, qua Romanus Pontifex gaudet iurisdictione, visibili etiam signo manifestari. Alii parum discrepant, affirmantes tiaram cum tribus coronis significare II. Pontificis auctoritatem in regnum temporale, in Ecclesiam militantem et in Ecclesiam purgantem. 253. De origine triarae plura tradunt Novacs, BoUandistae, Moroni, Duchesne etc. (70). Iste auctor de origine tiarae pontificalis haec refert: »La tiare paraît avoir été à l’origine un insigne tout à fait particulier au Pape. Au moins ne la ren­ contre-t-on nulle part ailleurs en Occident. Il n’y en a aucun document anté­ rieur à la vie du Pape Constantin (708-715) où l’on voit le Pape faire son entrée à Constantinople cum camelauco ut solitus est lïonia procedere. La similitude du mot camelaueum avec le terme grec de καμηλαύκιον montre qu'il s’agit ici d’un couvre-chef. Soixante ans plus tard l’auteur de la fausse donation Coustantinionne en donne la description, et en explique l’origine. L’empereur Constantin a voulu donner sa couronne impériale à saint Sylvestre; mais ce­ lui-ci s’y étant refusé par humilité, il lui posa sur la tête une coiiïure phrygienne de couleur blanche, jrigium candido nitore, et il lui accorda, ù lui et h ses suc­ cesseurs, le droit de la porter dans les processions, à l’imitation de la pompe sou­ veraine. Cet insigne n’apparaît à ma connaissance sur aucun monument anté­ rieur aux peintures de l’ancienne église de Saint Clément, à Rome (xn* s.). Dans ces peintures le bonnet de forme à peu près conique s’appuie sur une couronne gemmée; cette couronne doit avoir été ajoutée postérieurement au huitième siècle, car la fausse donation Constantinienne suppose qu’elle n'était pas en usage alors. La deuxième couronne ne se rencontre pas sur les monu­ ments avant le temps de Boniface VIII; la troisième a été ajoutée par l’un des Papes d’Avignon ». (68) Ordo Romanus XIV, cap. XIX. (69) Cfr. AnnolUni, Dscioni di archcolopia cristiana, p. 420; Maznronius, De tribus pon· tiflciis coronis, p. 13; Sirlôti, Coronae aureae super mytram, p. 18. (70) Novaoa, Dlmrlaztoni, to. II. dissort. 5; Bollandlstao, Acta SS. maii, to. IV, dio 19, p. 1G7; Moroni, Dizionario oto., VU, p. 161; Duohosno, Origines du culte chrétien, cap XI, u. 6. CAPUT IV - ARTICULUS VII 254. 5. Chirothecae. — Usus eas adhibendi introductus dicitur a nonnullis saec. ΧΠ, ab aliis saec. xm, ab aliis demum saec. xiv. Episcopus consecrator dum illas imponit manibus Episcopi conse­ crati ait: « Circumda, Domine, manus huius ministri tui munditia nwi hominis, qui de coelo descendit, ut quemadmodum lacob dilectus tuus, pellicolis haedorum opertis manibus, paternam benedictionem, oblato patri cibo, potuque gratissimo, impetravit, sic et iste, oblata per manus suas hostia salutari, gratiae tuae benedictionem impetrare mereatur. Per Dominum Nostrum lesum Christum Filium tuum: qui in similitudinem carnis peccati tibi pro nobis obtulit semetipsum. R7- Arnen ». Ex ista oratione perspicue colligitur quaenam sit mystica· significatio chiro thecarum. 255.6. Crux pectoralis. —Nulla fit benedictio et traditio eiusdeuin ritu consecrationis episcopalis. Episcopi consecrati utuntur semper et ubique cruce pectorali, in qua reconditur reliquia S. Crucis. Quae reliquiae cum magis magisque in dies rariores fiant, Leo XIII Episcopis commendatum enixe voluit, ut curarent has crucis reliquias ad successores, ipsis mortuis, transire: quod intelligendum est de solis S. Crucis reliquiis, non vero de thecis ex pretioso metallo in formam crucis affabre confectis (71). Huc spectat praescriptum can. 1288: «Sanctissimae Crucis reliquiae, quas in cruce pectorali Episcopus forte defert, ecclesiae cathedrali, ipso defuncto, cedunt, Episcopo successori transmittendae; et si defunctus pluribus praefuerit dioecesibus, ecclesiae cathedrali dioecesis, in cuius territorio supremum diem obiit aut, si extra dioecesim mortuus est, cx qua ultimo discessit ». Hoc praescriptum, perspecta ipsa rei natura, urgere sub gravi videtur. Crux pectoralis in Missa pontificali debet sumi ab Episcopo post albam et cingulum, iuxta dispositionem Caeremonialis Episcoporum (lib. II, cap. vm, § 14), nec post assumptam casulam extrahi debet (72). Episcopi omnes, etiam titulares, possunt crucem pectoralem ge­ stare detectam ubicumque degunt (73). 256. Notae historicae. — 1. Secundum antiquam liturgi am Ro­ manam, episcopalis consecratio ita fiebat. Post invitatorium: Oremus, dilectissimi, dicebantur litaniae Sancto(71) S. C. S. Off. 25 mart. 1883. ■ (72) S. R. C. Arboren., U lun. 1873, ad 1; in una S. la-obi de Chile, 0 sont. 1895 ad 2· Dzcrcta αιΜ.., ηη. 3301, 3873. r (73) S. R. C. Romana, 20 ion. 1899; Dλrelu aulh., n. 4035 DE MATERIA ET FORMA ORDINUM MAIORUM IN SPECIE 177 rum; (loin R. Pontifex imponebat manus, nihil dicens; statim postea recitabat orationem: Propitiare, quae ad verbum in Pontificali Romano exhibetur. Deinde extensis manibus recitabat orationem eucharisticam ad instar praefationis; qua finita, novus Episcopus admittebatur ad osculum pacis. In consecratione R. Pontificis, post litanias Sanctorum, Episcopus Albanensis recitabat orationem simplicem, deinde aliam Episcopus Portuensis, tandem Episcopus Ostiensis ipsum consecrabat, i. e. extensis manibus recitabat orationem conseeratoriam, dum diaconi tenebant librum apertum Evangeliorum super caput consecrandi. 2. Iuxta veterem liturgiam Gallicanam, in primis populus interpel­ labatur: Servanda est etc., et populo respondente: Dignus est, Episcopum consecrator invitabat omnes ad orandum: Deus totius,etc. Deinde pro­ nuntiabat, extensis manibus, consecrationem, quae refertur in Pontificali Romano, dum duo Episcopi tenebant libium Evangeliorum super caput ordinandi aliique Episcopi praesentes manibus suis caput eius­ dem tangebant. Demum sequebatur unctio manuum: Ungantur,etc. 257. 3. In patriarchatu Aquilciensi ritus consecrationis erat paululum diversus, quatenus omittebatur interpellatio populi et oratio: Deus totius, de qua iu liturgia Gallicana; oratio eucharistica ad instar praefationis in nonnullis differebat ab ea quae nunc refertur in Pontificali Romano. 258. Anniversariu: H consecrationis Episcopi. — 1. In anniversario consecrationis Episcopi residentialis, in Missa dicenda est de prae­ cepto collecta pro eodem Episcopo ab omnibus et solis sacerdotibus utiiusque cleri, qui intra limites dioecesis ea die celebrant (74). 2. In cathedrali et collegiata ecclesia est praeceptiva Missa sollemnis seu cantata in anniversario consecrationis Episcopi, accedente eius speciali mandato (75). 3. Haec Missa sollemnis de anniversario consecrationis Episcopi prohibita est dominicis ceterisque diebus festivis, nec non diebus festis primae et secundae classis aliisque diebus duplicia excludentibus (76). Tunc autem in Missa conventual!, etiam in cathedralibus et colle­ giatis, addenda est commemoratio anniversarii sub unica conclusione, exceptis illis diebus, in quibus excluditur quaccumque collecta (77). (74) S. R. C. Tridentina, 12 mart. 1836; Granalcn.» 14 aug. 1858, ad 3; Quebecen.» 27 april. 1894, nd 5; Decreta auth., nu. 2710, 3078, 3824. (75) S, R. G. Granatcn., 14 aug. 1858, ad 1; in una de Venezuela, 23 april. 1875, ad 3; Decreta auth., nn. 3078, 3352. (76) S. R. C. Rawinatcn., 18 mal i 1883, ad 4 et β; Decreta auth.» n. 3575. (77) S. R. C. Ravcnnaten.» 18 mali 1883, ad 5. 12 — Cappello, De Ordine. 178 CAPUT IV - ARTICULUS VII 259. 4. Missa autem sollemnis seu cantata, quae praescribitur, est Missa, quae reperitur in Missali Romano inter votivas; quae tamen Missa votiva modo privato nequit celebrari, ne in ipsa quidem die con­ secrationis, etsi rubricae non obstent celebrationi Missarum voti­ varum (78). . |M· 5. In omnibus ecclesiis, etiam regularium, dummodo saltem com­ memoratio Missae votivae non prohibeatur, ad omnes Missas cantatas et conventuales, si Missa de ipso anniversario non canatur, et ad omn« Missas privatas, praeter quam Defunctorum, ultimo loco post oratione a Rubricis praescriptas additur oratio pro Episcopo. Quoties autem Missa votiva de anniversario prohibeatur a rubricis, in Missa diei currentis, quamvis cantata vel conventuali, dici potest oratio pro Episcopo, sub unica conclusione cum prima oratione, nisi occurrat commemoratio omnium fidelium defunctorum, aut dupler I classis, etc. (79). 6. Si anniversarium consecrationis Episcopi pro tota dioecesi in perpetuum impediatur a duplici I classis, aut a Vigilia Nativitatis Domini, aut a commemoratione omnium fidelium defunctorum, fixe reponatur in proximiori sequenti die, in Kalendario dioecesano respective libera a festo duplici I classis. Et similiter in proximiori sequenti die libera fixe reponitur anniversarium Episcopi, si eadem die occurrat cum alterutro anniversario R. Pontificis (80). 260. 7. Nequit celebrari anniversarium Episcopi Administratoris, cui regimen alicuius dioecesis, sede plena vel ad tempus commissum sit (81). Aliter dicendum, attento can. 315, § 1, de Administratore Apostolico, sede vacante, permanentor constituto. 8. Si do mandato Episcopi dicenda sit in Missa collecta pro Papa, die anni­ versario consecrationis Episcopi omittitur (82). (78) S. R. C. Mechlinien., 12 sept. 1840, ad 2; Decreta auth., n. 2823. (79) Cfr. Additiones et variationes in Rubricis Missalis, tit. II, n. 5. (80) Additiones et variationes in Rubricis Missalls, tit. II, n. 0; S. R. C., 20 dcc. 1861: 12 dec. 1891; Striyonien., 30 aug. 1892, ad 2; Decreta auth., nn. 3132, 3762, 3792. (81) S. R. O. Sarsinaten., 22 aug. 1762, ad fi; Decreta auth., n. 2274. (82) S. R. C. Olomucen., 5 mart. 1870. ad 1; Decreta auth., u. 3213. DE MINISTRO IN GENERE 179 CAPUT V. DE MINISTRO SACRAE ORDINATIONIS (1) Articulus I. H De ministro in genere. 261. Minister sacrae ordinationis. — Minister sacrae ordinationis ille intelligitur, qui habet potestatem ritum ordinationis valide conficiendi. Quae potestas potest alicui competere semper et absolute, vel solum ad tempus et certis sub conditionibus; praeterea potest haberi vi ordinis suscepti, independenter a peculiari concessione facta a competente Su­ periore, vel tantum ex huiusmodi concessione seu ex potestate peculia­ riter ad id obtenta. 262. Minister ordinarius et extraordinarius. — 1. Minister ordi­ narius is dicitur, qui vi ipsius ordinis seu consecrationis episcopalis sacram ordinationem confert, independenter a peculiari potestate a R. Pontifice recepta. In tali ministro, proinde, consideratur ordo seu character episcopalis, cui inseparabiliter et iudelebiliter coniungitur potestas conferendi ordines. Hinc est, quod minister ordinarius, eo ipso quod talis est, scii, eo ipso quod ordines confert vi potestatis epi­ scopalis receptae in ipsa consecratione, valide semper eos confert, quamvis forte illicite. 2. Minister extraordinarius ille dicitur, qui ordines confert non vi potestatis sibi competentis ex ordinatione eaque sola, sed vi peculiaris potestatis a Romano Pontifice receptae. Igitur in ministro extraordi­ nario immediate et directe attendenda est ista peculiaris potestas a Summo Pontifice concessa, dum in ministro ordinario attenditur sola potestas episcopalis, ex ipsa consecratione episcopali profluens. (1) S. Thonn, Suppl, q. 3S, art. 1 et 2; in IV, D. 25, q. 1, art. 1 et 2; S. Bellarminus, Dt sacramenti» in genere» cap. 21 ss. et Dc ordine» cap. 7; S. Bonaventura, in IV, 1). 25, art. 1, q. 1 et 2; Scotus, in IV, I). 25, q. 1; Vusqucz, dlsp. 243, cap. 1 ss.; BtUuart, D< sacramento ordinis, dissert. 3, cap. 1 s.; Benedictus XIV, De Synodo dioec.» lib. Χ1Π, cap. 13; Wirceburgenses, X, Dj sacramento ordinis, n. 129 es.; De Augustinis, Dc ordine» thes· 8; Gasparri» op.cil, n. 774 es.; Perrone, De ordine» n. 132 ss.; Poech, VII, n. 019 ss.; Many, op. cil. n S5 ss.; Sam, De ordinc, thes. 9 ss.; Otten. VI, n. 376 ss.; Tireront, L'ordre et les ordinations, p. 188 ss.; Mattb. a Coronata, 1. c, n. 27 as. 180 CAPUT V - ARTICULUS I 3. Distinctio inter ministrum ordinarium et extraordinarium respicit ordines non sacramenta les, scii, primam tonsuram, ordines minores et subdiaconatum. 263. 4. Ex ipso conceptu ministri extraordinarii seu peculiaris potestatù in eo requisitae, ex R. Pontificis concessione, sequitur ministrum extraordiua. rium non semper valide conferre ordines, sed tantum si et quatenus, posita exsistentia praefatae peculiaris potestatis, Titius ea utatur secundum normas et conditiones a R. Pontifice concedente praefinitas. Olim nonnulli Doctores negabant vel saltem dubitabant, aliis tamen merito contradicentibus (2), num semper et necessario valide conferret ordines mi­ nister extraordinarius. Sed nulla profecto est ratio negandi vel dubitandi nulla­ que difficultas. Nam causa proxima et immediata validitatis ordinationis ia casu est peculiaris potestas eiusque legitimus usus. Porro qui concedit huiusmodi potestatem, procul dubio valet eam concedere sub certis ac determinati· conditionibus — quoad tempus, locum, subrectum etc. — ita quidem ut, iisdem non servatis, invalida sit ordinatio, quatenus sublata tunc censetur ipsamet potestas seu ligatus sub poena nullitatis eiusdem usus. De hac re hodie nulla est aut esse potest controversia, attento praescripto can. 957, § 2 et can. 964, 1°; idcirco tradita doctrina, catholica dicenda est Nonnullae quaestiones infra exponentur (n. 284 ss.). 264. Minister validae et licitae ordinationis. — 1. Ut in ceteris sa­ cramentis minister potest interdum et valide et licite ea conficere ac ministrare, interdum valide tantum, non autem licite; ita quoque in sacramento ordinis. Qui licite confert sacram ordinationem, valide etiam confert, positis ponendis; non autem viccversa. 2. Liceitas ex parte ministri in casu non consideratur ratione fidei, probitatis, status gratiae etc., sed ratione praescriptionum, quae ex sacris canonibus servari debent circa usum seu exercitium potestatis conferendi ordines. Igitur in ministro validae ordinationis requiritur et sufficit potestas sacram ordinationem conferendi, aut episcopalis aut peculiaris a R. Pon­ tifice recepta; in ministro licitae ordinationis requiritur, praeterea, aliquid aliud, scii, ut verificetur certa conditio a iure statuta, v. g. quod Epi­ scopus sit proprius. 3. Generatim loquendo, distinctio inter ministrum validae et mini­ strum licitae ordinationis applicatur ministro ordinario, potius quam extraordinario. (2) Cfr. Schinakgrrueber, lib. I, tit. 12, η. 31. DE MINISTRO ORDINARIO VALIDAE ORDIEAUONIS 181 Articulus II. II De ministro ordinario validae ordinationis. II sit minister ordinarius validae ordinationis. —1. Talis 265. Quinam minister est omnis et solus Episcopus consecratus (can. 951). Dicitur omnis Episcopus, quatenus nemo charactere episcopali insi­ gnitus excluditur, nec potest excludi, cum potestas ordinandi insepa­ rabilis sit a charactere episcopali, qui indelebilis est. Sane ubi et quoties adest potentia agendi, actus est semper validus. Igitur etiam censuratus, irregularis, depositus, degradatus, haereticus vel schismaticus, dummodo ipse sit valide consecratus. Hinc patet cur ordinationes factae ab Epi­ scopo anglicano sint nullae et irritae, cum ipse non sit valide conse­ cratus; dum ordinationes factae ab Episcopis schismaticis sunt validae, cum hi sint valide consecrati. De hac re fuse infra (n. 272). Dicitur solus, quia requiritur necessario character episcopalis, ut quis sit minister ordinarius. Dicitur consecratus, quia is tantum, qui consecrationem episcopalem receperit sitque proinde charactere episcopali insignitus, habet eo ipso potestatem ordinandi. Episcopus electus et confirmatus, sed nondum consecratus, potest quidem concedere litteras dimissorias suis subditis ordinandis, sed nequit eos ordinare. 266. 2. Quod minister ordinarius ordinum sacra mentalium sit solus Episcopus, de fide est. Concilium Trid. definit: « Si quis dixerit, Episcopos... non habere potestatem confirmandi et ordinandi, vel eam, quam habent, illis esse cum presbyteris communem... anathema sit n (1). Quod Episcopus sit minister ordinarius ordinum non sacrameutalium est doctrina theologice certa. Argumenta, quae afferuntur ad probandam veritatem, respiciunt potissimum ordines sacramentales, qui suut institutionis divinae. Quoad ordines non sacramentales seu institutionis ecclesiasticae, atten­ denda est praxis Ecclesiae eiusquo lex. Nam ex voluntate ipsius Eccle(1) Sees. XXIII, cnn. 7, de sacram, ordinis; Eugenius IV (in Cono. Florentin.), Const. tEzsuilalc Deo», 22 nov. 1139, etc. 182 OAPUT V - ARTICULUS II siae pendet, quinam sit minister huiusmodi ordinum, quinam habendi» tamquam ordinarius, quinam ut extraordinarius tantum. Huc spectat praescriptum can. 951. 267. Probatur Episcopum esse ministrum ordinarium ordinum saera men talium : 1° Ex S. Scriptura. Ordines a solis Episcopis conferri iisque solis hanc potestatem adseribi manifeste perspicimus in Sacris Litteris (2). 2° Ex SS. Patribus. Potestatem ordinandi Sancti Patres solis Episcopis tribuunt. S. Hieronymus ait: « Quid enim facit, excepta ordinatione, Episcopus, quod presbyter non faciat?» (3). S. Epiphanias: «Totum illud (Aerii dogma) stoliditatis plenissimum pru­ dens quisque facile perspicit, velut cum Episcopum ac presbyterum adaequare conatur. Hoc enim constare qui potest? Siquidem Episcoporum ordo ad gi­ gnendos patres praecipue pertinet. Huius enim est patrum in Ecclesia propa­ gatio. Alter (presbyter), cum patres non possit, filios Ecclesiae regenerationis lotione producit, non tamen patres aut magistros » (4). S. Athanasius: «Unde presbyter Ischyras? quo ordinante? num Coluthol Id enim solum restat. Atqui Coluthum presbyterum obiisse ambasque eiui manus sine, auctoritate fuisse, ac omnes, qui ab co schismatis tempore ordinali sunt, ad laicorum status redactos ita conventibus intéressé, omnibus notum ac nulli dubium est » (5). S. loanncs Chrysostomus : « Sola ordinatione superiores sunt (Episcopi), atque hoc tantum plus quam presbyteri habere videntur » (6). 268. 3° Ex Conciliis. Omnia Concilia, cum agunt de sacra ordi­ natione eiusque ministro, absolute statuunt eam peragendam esse ab Episcopo, nec alium ministrum unquam agnoscunt, nisi ubi sermo est de potestate facta presbytero ad ordines diaconatu inferiores con­ ferendos. Ita Concilium Nicaenum I (an. 325), can. 4; Antiochenum (an. 311), can. 13; Sardicense (an. 347), can. 19; Carthaginiense II (an. 397), can. 12; Nicaenum II (an. 787), can. 14; Florentinum, Decr. pro Armeniis; Tridentinum, Sess. XXIII, de sacram, ord. 269. 4° Ex antiquis scriptoribus ecclesiasticis. Loquentes de ordi­ num collatione, semper verba faciunt de solo Episcopo eumque habent tamquam verum et proprium ministrum. (2) (3) (4) (5) (0) Act. vi, 0-, xrv, 22; I Tim. v, 22; II Tim. i, 0; Tit. i, 5. Epist. 140 ad Evang. n. 1; P. L., XXII, 1193. //aer. 75, n. 4; P. G., XLII, 507. Apologia contra Arianos, n. 12; P. G., XXV, 270. In I Tim. hom. 11; P. G., LXII, 553. I DE MINISTRO ORDINARIO VALIDAE ORDINATIONIS 183 Constitutiones Apostolorum: « Episcopus benedicit, non benedicitur manus imponit, non ordinat, non deponit » (7), Canones Apostolorum: «Episcopus igitur ab Episcopis ordinetur duobus vel tribus, presbyter ab uno Episcopo ac diaconus et reliqui cleri» (8). 270. 5θ Ex libris liturgicis. Libri rituales seu Pontifice lia. quae ritum ordinationis conferendae exponunt, sine exceptione et absolute loquuntur de Episcopo tamquam ministro, nec alium profecto memo­ rant ministrum. • _ Id valet de libris ritualibus non solum Ecclesiae latinae, sed etiam Ecclesiae orientalis, adeo ut Denzinger expresse affirmet: « Ministrum sacramenti ordinis esse solum Episcopum, ut in tota Dei Ecclesia, ita apud Orientales pro irrefragabili fundamento semper habitum est » (9). 271. 6° Accedit communis theologorum doctrina. Satis est referre auctoritatem Angelici, qui ait : « Potestas episcopalis habet se ad potestatem ordinum inferiorum, sicut politica quae coniectat bonum commune ad inferiores artes et virtutes, quae coniectant aliquod bonum speciale. Politica autem legem ponit inferioribus, scilicet quis­ quam debeat exercere, et quantum et qualiter; et ideo ad Episcopum pertinet in omnibus divinis ministeriis alios collocare. Unde ipse solus confirmat, quia confirmati in quodam officio confitendi fidem consti­ tuuntur... Ipse etiam in ministeriis ordinum ordinandos consecrat, et vasa, quibus uti debent, eis determinat sua consecratione; sicut etiam officia saecularia in civitatibus distribuuntur ab illo qui habet excellentiorem potestatem, sicut a rege » (10). Ratio igitur, quae passim afferri solet a theologis, est ista: in quo­ libet regno ordinarie solius principis est, munera publica distribuere; atqui in Ecclesia principes sunt Episcopi; ergo soli Episcopi possunt et debent alios admittere ad munera publica ecclesiastica (11). 272. Ordinationes factae ab Episcopis haereticis et schismaticis. — 1. Certum est Episcopos haereticos et schismaticos valide conferre ordines, dummodo requisitam materiam et formam adhibeant et (7) Lib. VIIT, cap. 28. n. 2 et 3; P. G„ I, 1124. (R) Can. 1: Funk, T, 564. (9) Rit. Orient., T, 141. (10) Suppl., q. 38, art. 1. (11) Vasques, disp. 243, cap. 1; Tanner, disp. 7, q. 3. dub. 2 184 GAP UT V - ARTICULUS Π habeant- necessariam intentionem. Ratio manifesta. Siquidem ordo sa· icramentalis confertur non per potestatem jurisdictionis, quae potest auferri aut coarctari, sed per potestatem ordinis, et cum ordinans potestatem suam acceperit per infusionem characteris indelebilis, evidenter et necessario consequitur validitatem ordinationis unice pendere ex ipsa potestate vi ordinis recepta ea que indolebiliter in subiecto permanente, non autem a probitate vel a fide eiusdem su­ blecti seu ministri. 2. Concilium Nicaenum I, can. 8, statuit: a De his, qui se nomi­ nant Catharos (Novatiani), i. e. mundos, si aliquando venerint ad Ecclesiam catholicam, placuit sancto et magno Concilio, ut imposi­ tionem manus accipientes, sic in clero permaneant » (12). Alii aliter referunt versionem. Disputatur, quonam sensu verba «impositionem manus accipientem intelligenda sint, cum textus originalis habeat: χειροθετουμένους αυτούς, impositis iis manibus. Quae verba referri possunt vel ad poenitentiam agendam vel ad ordinationem in schismate receptam. Sed nihil aut parum interest; nam in utroque casu evidenter supponitur ordinationes Novatianorum esse validas, ac propterea Concilium statuit ut huiusmodi ordinati ad Ecclesiam redeuntes « sic in clero permaneant ». S. Augustinus expresse docet ordinem se habere sicut baptisma, adeo ut numquam liceat ordinem iterare, sive quis ordine iam suscepto inciderit in schisma vel hacresim et postea revertatur ad bonam frugem, sive extra Eccle­ siam catholicam ordinem susceperit. «Utrumque enim sacramentum est, ait S. Doctor, et quadam consecra­ tione utrumque homini datur: illud cum baptizatur, istud cum ordinatur, idcoque in Catholica utrumque non licet iterari. Nam si quando ex ipsa parte venientes etiam praepositi, pro bono pacis, correcto schismatis errore, suscepti sunt, et si visum est opus esse, ut eadem officia gererent quae gerebant, non sunt rursus ordinati, sed sicut baptismus in iis, ita ordinatio mansit integra, quia in praecisione fuerat vitium, quod unitatis paco correctum est, non in sacra­ mentis, quae, ubicumque sunt, ipsa sunt... Ideoque non iis in populo manus imponitur, ne non homini sed ipsi sacramento fiat iniuria » (13). Paulo inferius ita prosequitur: « Quapropter sicut redeunti non redditur quod foris habebat, sic venienti non repetendum est quod foris acceperat. Unde consequenter intelligitur perversitatem hominum esse corrigendam, sancti­ tatem autem sacramentorum in nullo perverso esse violandam. Constat enim in perversis et sceleratis hominibus, sive in iis qui intus sunt, sive in iis qui foris sunt, impollutam atque inviolabilem permanere» (14). (12) Ita ex verslonc Dionysii Exigui (Mansi II, G80; D. n., 55). (13) Contra Episl. Parmen., lib. II, cap. 13, n. 28; p. p XLUi n 70 (14) Ibid., n. 30; P. L., XLIII, 72. ’ e’ DE MINISTRO ORDINARIO VALIDAE ORDINATIONIS 185 S. Hieronymus do ministro haeretico ait: « Si in fide baptizato baptizans nocere non poterit, ot in fide sua sacerdotem constitutum constituens non in­ quinavit » (15). Item: «Eadem ratione Episcopum ab Arianis recipio, qua tu accipis baptizatum » (16). 273. Accedunt alia Concilia. Ita Carthaginense III, can. 38, statuit: « Non liceat fieri rebaptizationes et reordinationes vel translationes Epi­ scoporum » (17). Pariter Ephesinum (art. 7), Nicaenum II (18) etc., de­ creverunt validos esse ordines schismaticorum et haereticorum. Hinc est quod in Conciliis Lugdunensi et Florentino cum agebatur de unione Graecorum et Armeniorum, ne verbum quidem factum est de reordinandis eorum Episcopis et sacerdotibus. Eadem est doctrina S. Gregorii AI., S. Leonis AI., Anastasii I et Anastasii II, etc. ό’. Petrus Damiani, cum saec. xi disputaretur de validitate ordina­ tionum factarum ab Episcopia simoniacis, qui haereticis aequiparabantur, earum validitatem maxime defendit (19): cuius doctrina postea universaliter recepta est. 274. Paschalis II in Concilio Guastallensi (an. 1106) cap. i, statuit: «Per multos iam annos regni Theutonici latitudo ab Apostolicae Sedis unitate di­ visa est. In quo nimirum schismate tantum periculum factum est, ut, quod cum dolore dicimus, vix pauci sacerdotes aut clerici catholici in tanta ter­ rarum latitudine reponantur... Patrum nostrorum exemplis et scripturis in­ structi, qui diversis temporibus Novatianos, Donatistas et alios haereticos in suis ordinibus susceperunt, praefati regni Episcopos in schismate ordinatos... in officio episcopali suscipimus. Idipsum de clericis cuiuscumque ordinis consti­ tuimus, quos vita scientiaquo commendat » (20). 275. Igitur communis hodie apud Doctores certaque doctrina est, ordinationes factas ab Episcopis haereticis vel schismaticis validas esse. S. Thomas, contrariis sententiis refutatis, ita concludit: e Et ideo alii dicunt quod (haeretici) vera sacramenta conferunt... et haec est tertia opinio, quae vera est » (21). (15) (16) (17) (18) (19) (20) (21) Dial. adv. Lucif., n. 11; F. L.. XXIII, 166. Ibid., n. 11; P. L., XXIII, 168. Mansi, III, 934. Munai, IV, 1472; XII, 1022 a. P. L., CXLV, 99 aa., 523 ea. Manal, XX, 1209. Suppi., q. 38, art. 2; in IV, D. 25, q. 1, art. 2. 186 CAPUT V - ARTICULUS Π n Ecclesia habuerit unquam 44 276. Utrum ut invalidas ordinationes 41 factas ab Episcopis haereticis vel schismaticis aut simoniacis. — 1. Prima sententia affirmat ob sequentes rationes: 1° Veteres canones et nonnulli Patres atque Doctores expream disertisquo verbis vocant illas ordinationes initas, vacuas, nullius effectus. Ita v. g. c. 1, 5, C. 9, q. 1; c. 40, 108, C. 1, q. 1; ita S. Cyprianus et alii Episcopi africani; ita Gratianus cum aliis. 2° Urbanus VI statuit: « Qui vero scienter se a simoniacis con­ secrari (immo exsecrari) permiserint, eorum consecrationem omnino irritam esse decernimus » (22). 3° Gregorius VII huiusmodi ordinationes « falsas esse » decla­ rat (23). 4° Concilium VIII, can. 4, promotos ab haereticis vel schismatieii ad episcopatum vocat non Episcopos. 5° Vetera documenta ecclesiastica tradunt huiusmodi ordinatos osse iterum ordinandos, quia, aiunt, haeretici vel impii nihil habent quod tradant. 6° Accedit factum reordinationum, quod perspicue ostendit ex mente Ecclesiae priores ordinationes revera irritas et nullas fuisse; nam citra scelus valida ordinatio numquam potest repeti. 277. 2. Secunda sententia, accurate perpensis documentis ecclesia­ sticis, negat; atque ita diluit difficultates et obiectiones a patronis opi­ nionis contrariae allatas: ’ 1° Imprimis non est confundenda Ecclesia cum aliquo particu­ lari Concilio aut Doctore. Quidam, fatendum, errarunt, v. g. S. Cy­ prianus. Sed indo nihil iure potest concludi ; agitur quippe de errore mere privato. 2° Verba Urbani VI, Gregorii VII et aliorum sunt intelligenda eo sensu, quod, tales ordinati excludebantur ab omnibus officiis et muneribus ecclesiasticis, ita ut gradum, honorem, gratiam sanctificantem non reciperent, perinde ac si ordinati non fuissent. 3° Episcopi ordinati simoniace vel a ministro haeretico vel schis­ matico habebantur tamquam non Episcopi, quia omni iurisdictione carebant. 4° Episcopi haeretici vel schismatici aut impii dicuntur nihil habere nihilque tradere posse, quatenus erant suspensi ab exercitio I (22) Cfr. o. 103, O. 1, q. 1. (23) O. 113, C. 1, q. 1. DE MINISTRO ORDINARIO VALIDAE ORDINATIONIS 187 ordinum, ita ut ordinati ab iisdem non haberent liberum seu licitum exercitium ordinum susceptorum, nec constituerentur in gradu et ho­ nore ecclesiasticae hierarchiae. 5° RR. Pontifices illicitas ordinationes reprobarunt easque inter­ dum irritas vel falsas indicarunt; nihilominus certum est earum itera­ tionem vehementer damnasse, ideoque illas ut validas habuisse. 6° Quandoque ordinatio facta ab haereticis invalida fuit procul dubio, ob defectum materiae aut formae vel intentionis necessariae, i. e. deficiente aliquo elemento essentiali. 7° Quod attinet ad reordinationes, vide n. 280. II 278. Num Ecclesia possit invalidas declarare ordinationes factas a ministro haeretico vel schismatico. — 1. Plures tenent Ecclesiam id posse statuere, quia, aiunt, ipsa definire valet, « quibus conditionibus ordinans Episcopus auctoritate sua uti debeat, quibusve cum donis et qualitatibus ordinandus sese ordinanti sistere, ut valide et efficaciter ordinem ab eo recipiat; ita ut si ordinans aut ordinandus definitionem hanc neglexerint, contraque egerint, actio sit nulla et irrita atque, ut effectus producatur, iteranda ». Ita Morinus (24), qui exemplo sacra­ menti matrimonii et poenitentiae id declarat atque confirmat. 2. Alia sententia negat absolute quoad omnes ordines, nulla facta distinctione inter sacramentales et non sacramenta les. 3. Tertia sententia distinguit inter ordines sacra mentales et ordines non sacramentales. Quoad illos, ait, Ecclesia non potest declarare inva­ lidam ordinationem, quoties adsint omnia elementa essentialia seu constitutiva, i. e. materia et forma ac necessaria intentio, cum, positis ponendis, sacramentum effectum producat ex opere operato; quoad istos, contra, Ecclesia gaudet omnimoda potestate, cum ab ipsa ordines non sacramentales sint instituti, ideoque unice ab eius voluntate pen­ det, num valida habenda sit ordinatio necne, num effectus producatur an non. Hoc, ut patet, ad ius quod attinet, non autem quoad factum; nam Ecclesia de facto etiam quoad ordines non sacramentales servat eandem oeconomiam quae ex Christi institutione viget quoad ordines sacramentales, ut suo loco traditum est. 279. Ilaec tertia sententia praeferenda est. Imprimis huc spectat doctrina Concilii Trid.: «Si quis dixerit ministium in peccato mortali exsistentem, modo omnia essentialia quae (24) Dc sacris Ecclcsiac ordinationibus, exercitium V, cap. 9, u. 1. 188 CAPUT V - ARTICULUS II ad sacramentum conficiendum aut conferendum pertinent, servaverit, non conficere aut conferre sacramentum, a. sit » (25). Exemplum matrimonii, quod afferunt patroni prioris opinionis, non est ad rem. Nam Ecclesia, dum statuit impedimenta dirimentia aut formam celebra tionis determinat, nihil aliud facit quam determinare quinam sit validut et legitimus consensus coniugalis, a Christo D. ad dignitatem sacramenti evectus. De qua re fuse alibi (26). Nec valet aliud exemplum, scii, sacramenti poenitentiae. Nam, praeter po­ testatem ordinis, ad validam peccatorum absolutionem requiritur in ministro potestas iurisdictionis (cfr. can. 872): quae potestas penes Ecclesiam Christi eamque tantum reperitur. Idcirco Ecclesia potest hanc potestatem vel concedere vel denegare, semel concessam auferre, coarctare etc. (cfr. can. 873, § 3, 874,878, 879, etc.). Deficiente autem potestate iurisdictionis eaque ab Ecclesia non sup­ pleta, absolutio peccatorum invalida est ex ipso iure divino (27). Ecclesia tamen potest profecto habere tamquam invalidas quoad ffectus iuridicos ordinationes a ministro haeretico, apostata vel schi­ smatico factas, aut quomodocumque contra sacros canones receptas aut peractas. Huc spectat v. g. notificatio S. Oflicii diei 14 iunii 1950, qua decernitur sacerdotem Stanislaum Bojan « habendum esse tamquam laicum quoad omnes iuris effectus, solutum ab omnibus obligationibus ex sacra ordinatione contractis» (A. A. S., XXXXII, p. 489). Î II reordinationes quandoque revera habitae fuerint. — 280. Num 1. Tres sunt sententiae. Prima negat factum reordinationum, asserens illud esse aut falsum aut valde dubium. Secunda tenet reordinationes quandoque habitas fuisse, et quidem ut veras et proprie dictas iterationes ordinum prius collatorum ab Episcopis haereticis vel schismaticis aut simoniacis (28). Tertia opinio admittit factum reordinationum, sed explicat hoc modo, quatenus non fuerint verae et proprie dictae reordinationes, sed potius reordinationes apparentes, quia non constat ritum essen­ tialem sacrae ordinationis fuisse revera iteratum. 281. 2. Haec sententia, omnibus mature consideratis argumentis hic inde allatis, verior videtur. Haec animadvertenda ducimus: 1° Ecclesia numquam approbavit reordinationes; immo plures Pon­ tifices, v. g. Innocentius I, Gregorius M. et Anastasius II, vehementissime eas reiecerunt et reprobarunt. (25) Sees. VII, can. 12. (26) Cir. De malrimonio, n. 57. (27) Cfr. Cappello, De pocnilcnliat n. 358 88. (28) Cfr. Saltet, Les réordinatwns, Parle, 1007; Pourrat, Theology of the Sacramenta, p. 234 66· DE MINISTRO ORDINARIO VALIDAE ORDINATIONLS 189 Factum Sergii III et Leonis IX optime intelligi potest dc reiteratione ritus accidentalis aut canonicae institutionis (29). 2° Factum reordinationum, inde a saec. vm usque ad saec. xu, alicubi accidisse admittendum; sed certum est, huiusmodi praxim nec generalem nec late diffusam fuisse. 3° Nullum affertur exemplum certum atque indubitatum de vera et proprie dicta iteratione. Sane exempla adducta recte intelligi possunt de repeti­ tione ritus accidentalis, do receptione in sinum Ecclesiae catholicae, de colla­ tione iurisdictionis, de iteratione institutionis seu provisionis canonicae. 4° Aliquando ordinati a ministro haeretico vel schismatico fuerunt iterum ordinati vel absolute vel conditionate, quia defuerat eorum ordinationi certe vel probabiliter aliquod elementum essentiale. 282. An et cur ordinationes anglicanae et Protestantium in Dania et Suecia invalidae sint. — 1. Certum est ordines apud Anglicanos invalide conferri. Leo XIII, re mature accurateque examinata, auctoritative hanc definitivam protulit sententiam in Litteris Apostolicis « Apostolicae cu­ racy 13 sept. 189G: «Itaque omnibus Pontificum Decessorum in hac ipsa causa decretis usque quaque assentientes, ea que plenissime con­ firmantes ac veluti renovantes auctoritate Nostra, motu proprio certa scientia pronuntiamus ct declaramus, ordinationes ritu anglicane actas, irritas prorsus fuisse ct esse, omninoque nullas ». 2. Ratio nullitatis repetenda ex triplici capite: 1° quia in rituali anglicano non est forma essentialis definita; 2° quia ritus integer non exprimit doctrinam catholicam de sacrificio et sacerdotio ; 3° quia deest intentio conferendi potestatem sacerdotalem proprie dictam. Ad rem sapientissime Leo XIII ait: « Iam vero verba quae ad proximam usque aetatem habentur passim ab Anglic anis tamquam forma propria ordi­ nationis presbyteralis, videlicet : Accipe Spiritum Sanctum, minime sane signi­ ficant definito ordinem sacerdotii vel eius gratiam, et potestatem quae prae­ cipuo est potestas consecrandi ct offerendi verum corpus et sanguinem Domini, eo sacrificio quod non est nuda commemoratio sacrificii in Cruce peracti... Do consecratione episcopali similiter est. Nam formulae: Accipe Spiritum Sanctum, non modo serius adnexa sunt verba: ad officium et opus episcopi, sed etiam de iisdem, ut mox dicemus, indicandum aliter est quam in ritu catholico. Neque rei proficit quidquam advocasse praefationis precem, Omnipotens Deus; cum oa pariter deminuta sit verbis quae summum sacerdotium declarent. Sane, nihil huc attinet explorare, utrum episcopatus complementum sit sa­ cerdotii, an ordo ab illo distinctus, aut collatus, ut aiunt, per saltum, scilicet homini non sacerdoti, utrum effectum habeat necne. At ipse procul dubio, ex institutione Christi, ad sacramentum ordinis verissime pertinet, atque est praecellenti gradu sacerdotium: quod nimirum et voce SS. Patrum et rituali nostra consuetudine summum sacerdotium, sacri ministerii summa nuncupatur. (29) Cfr. Saltet, p. 408 bs.; Pcech, n. 664; Otten, VI, a. 3S5. 190 CAPUT V - ARTICULUS Π Inde fit ut, quoniam sacramentum ordinis verumque Christi sacerdotium a rih I anglicano penitus extrusum est, atque adeo in consecratione episcopalieiusi·· ritus nullo modo sacerdotium confertur, nullo item modo episcopatus vere u ' iure possit conferri; eoque id magis quia in primis episcopatus munus illudRi. licet est, ministros ordinandi in sanctam Eucharistiam et sacrificium. Om hoc igitur intimo formae dejectu coniunctus est dejectus intentionis, quam aeq> necessario postulat ut sit sacramentum » (30). Agitur de sententia infallibili ex cathedra prolata, ita ut de nullitakardi· nationum anglicanarum dubium ullum haberi nequeat. 3. In Bulla Leonis XIII nihil dicitur de dubia consecratione epi­ scopi Barlow, per quem ordines anglicani transmissi sunt; sed invaliditas istorum ordinum, ea praetermissa, repetitur ex defectu debit;:, formae et ritus essentialis ordinationis atque intentionis ministri exte­ rius manifestatae (31). 4. Irritae quoque sunt ordinationes Protestantiuin in Dania et Suecia, quia in illis deest saltem forma et intentio essentialiter requi­ sita (32). II dissiden­ II validae dicendae sint ordinationes Orientalium 283. Num II » in Ger­ II tium, lansenistarum in Hollandia et « veterum catholicorum II ania et Helvetia. — 1. Ex iis quae supra exposita sunt (n. 272 es.) manifesto consequitur ordinationes factas ab Episcopis haereticis vel schismaticis per se validas esse, cum ipsi, non obstante haeresi vel schis­ mate, potestatem ordinis episcopalis ideoque valide ordinandi, integram atque indelebiliter servent. Episcopi orientales dissidentes, propter successionem in hierarchia ordinis numquam interruptam, valide sunt consecrati iique ritus essen­ tiales in ordinibus conferendis servare solent simulque de ipsorum intentione faciendi quod facit Ecclesia dubitari nequit. Quare ordina­ tiones factae in Ecclesia orientali dissidenti generatim ut validae ha­ bendae sunt (33). (30) Cfr. Dccr. S. OfT. 21 aug. 1875 cum oplst. Card. Patrizi 30 april. 1875; Leonis NUI Breve < Religioni », 5 nov. 1896; Civiltà Catlolica, 1896, vol. VIII, png. 677 ea.; Eat court, Tk question of the anglican ordinations, Lond. 1873; A vindication of the Bull « Apostolicac curat*. JL letter on Anglican Orders. By the Cardinal Archbishop and Bishops of the province of IFeit* minster. London, 1898. (31) Quod attinet ad quaestionem de consecratione Barlow, vide The Month, iul. 1922, p. 38 es.; ian. 1923, p. 62 as. (32) W trriniond, Mémoire historique sur la prétendue succession apostolique de la Secs· dinavic (an. 1854); Phillips, I, § 39. * (33) Cfr. Bened. XIV Const. « Etsi pastoralis », 26 mali 1742, § 7, η. 13 ss.; Const. «Eo quamvis \ 4 mali 1745, § 20; decret. S. Officii, 21 april. 1875; Gaeparri. n. 1057 68,; Civile Cultolica, 1896, vol. VIII, p. 577 es. DE MINISTRO EXTRAORDINARIO SACRAE ORDINATIONIS 101 2. Idem dicendum do valore ordinationum lansenistamm in Hollandia et consequenter do ordinationibus « veterum catholicorum » in Germania et Helvetia (34). 3. Practice, ubi agitur de conversione ad fidem catholicam, indi­ cium ferendum est in singulis casibus et quoad singulas nationes, pe­ culiaribus circumstantiis attente consideratis. In dubio recurrendum ad Sanctam Sedem. Articulus III. inistro extraordinario sacrae ordinationis. 284. Quinam sit minister extraordinarius. — 1. Ex can. 951 ille est minister extraordinarius, « qui, licet charactere episcopali careat, a iure vel a Sede Apostolica per peculiare indultum potestatem acce­ perit aliquos ordines conferendi ». 2. Quod R. Pontifex valeat concedere simplici presbytero pote­ statem conferendi quosdam ordines, scii, non solum primam tonsu­ ram, sed etiam ordines minores et subdiaconatum, doctrina theologice certa est. 285. Probatur: 1° Ex ipsa rei natura. Ordines non sacramentales sunt institu­ tionis ecclesiasticae. Quare Ecclesia designat etiam ministrum eorun­ dem ordinum. Igit ur potest concedere potestatem illos conferendi sim­ plici quoque sacerdoti, seu eum designare ut legitimum ministrum. 2° Concilium Nicaenum II (can. 14) concedit, ut hegumenos (Abbas), qui presbyter sit et ab Episcopo benedictionem hegumeni acceperit, suis subditis ordinem lectoratus concedere possit. 3° & Gelasius Papa epist. 9 ad Episcopos Lucaniae de presby­ tero ait: «Nec sibi meminerit ulla ratione concedi sine Summo Ponti­ fice subdiaconum aut acolythum ius habere faciendi ». 1° Alexander III de ordinibus collutis ab Episcopo, qui muneri suo renuntiaverat, haec scribit: « Si a tali ordines usque ad subdiaco­ natum quis acceperit, et quia huiusmodi ordines quandoque a non Episcopis conferuntur, et in illis deservire poterit et ad maiores, si iaoneus fuerit, promoveri » (1 ). (34) Cfr. PII IX Encyel. · EM mvlta ·, 21 nor. 1873. (1) C. 1, X, I, 13. 192 CAPUT V - ARTICULUS III 5° Concilium Trid. statuit: «Abbatibus ac aliis quibuscumquo, quantumvis exemptis, non liceat in posterum, intra fines alicuius dioe­ cesis consistentibus, etiamsi nullius dioecesis vel exempti esse dicantur, cuiquam, qui regularis subditus sibi non sit, tonsuram vel minons ordines conferre » (2). Supponit igitur Tridentina Synodus abbates suis subditis conferre posse tonsuram et ordines minores. 6° S. Pius V et Clemens VIII concesserunt Abbatibus Cisteiciensibus facultatem conferendi ordines minores et subdiaconatum. 7° Codex expresse loquitur de huiusmodi ministro extraordi­ nario, scii, de potestate facta alicui simplici sacerdoti conferendi ali­ quos ordines (can. 239, § 1, 22°, 951, 957, 32, 961, 1°). 8° Accedit communis Doctorum consensus. Sanctus Thomas docet: « Dicendum, quod Papa, qui habet plenitudinem potestatis pontificali, potest committere non Episcopo ea quae ad episcopatus dignitatem pertinent, dummodo illa non habeant immediatam relationem ad verum corpus Christi; et ideo ex eius commissione aliquis sacerdos sim­ plex potest conferre minores ordines » (3). 286. 3. Nonnulli veteres theologi negabant R. Pontificem posse simplici sacerdoti concedere facultatem conferendi subdiaconatum (4). Sed immerito: 1° quia subdiaconatus, ut prima tonsura et ordines minores, est institutionis ecclesiasticae; ideoque ex ipsa rei natura exceptio admittenda non est; 2° quia subdiaconatus olim inter ordines minores adnumerabatur etiam in Ecclesia latina, ut adhuc hodie in Ecclesia orientali; et solum ex dispositione mere ecclesiastica in praesenti disciplina adnumeratur inter ordines maiores; 3° quia decretalis Alexandri III et concessiones factae a S. Pio V et a Clemente VIII respiciunt ipsum subdiaconatum. 287. Quaenam sit disciplina hodierna. — 1. Potestas conferendi aliquos ordines potest competere alicui simplici presbytero aut ex iun communi i. e. ex Codice, aut ex speciali induito S. Sedis. 2. Huiusmodi potestas, in praesenti disciplina Ecclesiae latinae, respicit tantum primam tonsuram ct ordines minores. 288. 3. A iure communi, si episcopali carent charactere, gaudent potestate conferendi primam tonsuram ct ordines minores: 1° Cardinales (can. 239, § 1, 22°); 2° Vicarius et Praefectus Aposlolicus, Abbas vel Praelatus nullius, (2) Seas. XXIII, cap. 10, de ref. (3) Suppl., q. 38, art. 1, ad 3. (4) Cfr. Tanner, diep. 7, q. 3, dub. 2. DE MINISTRO EXTRAORDINARIO SACRAE ORDINATIONIS 193 in proprio territorio et duranto tanturn munere, tum propriis subditis saecularibus, tum aliis qui litteras dimissorias iure requisitas exhi­ beant; ordinatio extra hos fines peracta ab iisdem irrita est (can. 957, §2); 3° Abbates regulares de regimine, dummodo sint sacerdotes et benedictionem abbatialem legitime acceperint atque ordinandi sint eisdem subditi vi saltem simplicis professionis; secus ordinatio, revo­ cato quolibet contrario privilegio, est irrita (can. 964, 1°). Cur Ecclesia declarare valeat irritam ordinationem aliter factam, vide n. 263. 289. Quaenam sit natura potestatis, ex qua simplex sacerdos po­ II et ordines test, committente R. Pontifice, conferre primam tonsuram minores. — 1. Ista potestas est ordinis, sed turis ecclesiastici, de qua in can. 210. Aequiparanda est potestati consecrandi ecclesias, altaria, calices et patenas, etc.; quae item est potestas ordinis, turis equidem mere ecclesiastici. 2. Huiusmodi potestas, eo ipso quod respicit ordines non sacramentales, non est confundenda cum potestate conferendi sacramentum confirmationis concessa a Sede Apostolica simplici presbytero (cfr. can. 782, § 2). Do hac iure disputatur, utrum sit potestas ordinis an iurisdictionis, utrum potestas ordinis iuris divini an potestas ordinis iuris ecclesiastici, utrum extensio potestatis presbyteralis necne. De his alibi sermo occurrit. II 290. Utrum R. Pontifex valeat potestatem conferendi tonsuram et ordines minores concedere diacono vel subdiacono aliive clerico. — 1. Cum tonsura et ordines minores sint institutionis ecclesiasticae, ac propterea potestas eosdem conferendi sit iuris mere ecclesiastici, ut supra dictum fuit (n. 99), manifesto consequitur, R. Pontificem eam potestatem concedere posse non solum presbyteris, sed etiam diaconis vel subdiaconis ceterisve clericis, immo et laicis. Idem dici nequit de potestate ministrandi confirmationem, quae uni presbytero committi potest: agitur quippe de sacramento. 2. Attamen Ecclesia numquam concessit vel concedit praefatam potestatem conferendi ordines minores iis qui in sacro presbyteratus ordino constituti non reperiantur. II 291. Utrum Episcopi, praescindendo a reservatione sibi facta a RR. Pontificibus, concedere possint simplici presbytero potestate:r· 13 — Cappello, De Ordine. 194 CAPUT V - ARTICULUS III It conferendi tonsuram, ordines minores et subdiaconatum. π — 1. ffi· bentur duae sententiae. Nonnulli negant, ob sequentes praesertim rationes: 1° Ex monumentis ecclesiasticis non constat talem potesta­ tem Episcopis fuisse tributam, aut eos illam unquam concessisse. 2° Concessio huiusmodi potestatis recensenda est inter carou maiores, quae nempe uni Sedi Apostolicae competunt. 3° Nullum est documentum S. Sedis, ex quo liqueat praefatam potestatem competere posse ipsis quoque Episcopis. Alii affirmant, his potissimum innixi argumentis: 1° Ex rei natura, nulla adest repugnantia vel prohibitio, quominis Episcopi valeant praefatam potestatem concedere. 2° Sicut Episcopus, vi muneris, potest constituero ministros seu clericos qui divinis ministeriis mancipentur, ita, regimine dioecesis animarumque bono exigente, videtur posse facere per alium, quod per se ipsum peragere valet, quoties ipsa rei natura aut positiva lex eccle­ siastica id non vetet. 3° Plura vetera Concilia diserte loquuntur de potestate concessa ab Episcopis conferendi ordines minores atque ipsum subdiaconatum. Quare nequit negari olim Episcopos potuisse huiusmodi facultatem tribuere. Argumenta contrariae opinionis facile diluuntur. Sane, aiunt, causae maiores sunt duplicis generis ad normam can. 220: aliae quippe sunt tales natura sua, aliae solum lege positiva. Inutile est, addunt, loqui aut quaerere de documentis ecclesiasticis, quia non est sermo de facto aut de disciplina vigente, sed de iure in se et abstracte considerato, praescindendo equidem a reservatione sibi facta a RR. Pon­ tificibus. Qua posita reservatione, causa maior procul dubio est, non tamen ex natura sua, sed ex lege tantum positiva Ecclesiae. 292. 2. Omnibus accurate perpensis, vera videtur, speculative lo­ quendo, secunda sententia (5). 293. 3. Ilodie certum est, hanc facultatem, saltem in Ecclesia latina, reservari Summo Pontifici secundum regulam iamprideni sta­ tutam: « Licet Episcopus committere valeat, quae iurisdictionis exsi­ stunt; quae ordinis tamen episcopalis sunt, non potest inferioris gradus clericis demandare » (6). (5) Cfr. HuUior, De sacris electionibus et ordinationibus, part Π sect 5 cnn 1 nrt 1 u. 18. et art. 3, η. 9; Tixeront, D'ordre et les ordinations, p. 190 nota 2 ’ (6) C. 9. X. HT, 40. ' ‘ C· DE MINISTRO EXTRAORDINARIO SACRAE ORDINATIONIS 195 II II 294. Utrum R. Pontifex simplici presbytero concedere valeat po­ II testatem conferendi diaconatum. — Duae sunt Doctorum sententiae. 1. Prima affirmat, quia nulla habetur intrinseca repugnantia ex rei natura; praeterea habetur praxis Ecclesiae seu factum concessionis (cfr. n. 301 ss.). Posita autem concessione facta a R. Pontifice, nequit citra scelus dubitari de cius potestate. Haec sententia inter veteres theologos et canonistas communior est. Eam tenent: Lacroix, Ilolzmann, Roncaglia, Herinex, Palans, Escobar, Rodriguez (Roderious), Hurlado, Aversa, Reiffenstuel, Bchmalzgruebcr, Morinus, Berli, Suarez, Vasguez, Pirhing, Giraldi, Herrmann, Pius a Langonio, et alii (7). 295. Hermann ait: «Affirmantem sententiam veluti certam admittimus. Ratio est, quia facultas subdiaconos et diaeonos ordinandi ab Innocentio VIII, an. 1489, concessa est Abbati generali Ordinis Cisterciensis, et Abbatibus qua­ tuor monasteriorum eiusdem Ordinis (8). Giraldi docet: « Hoc, inquam, privilegium fuisse vere concessum... lucu­ lenter ostendunt, inter alios innumeros, Rob. Sala, Card. Bona, Laur. Berti etc. » (9). Schmalzgrucber dicit: «De subdiaconatu et diaconatu maior est contro­ versia... Communior sententia... affirmativae adhaeret; nec immerito: nam tale privilegium ordinandi subdiaconos et diaconos constat fuisse concessum Abbatibus Cisterciensibus » (10). Berli asserit: «Nos Innocentii Bullam legimus non tantum apud Chr. Hen­ riquez Cisterciensem in Bullario eiusdem Ordinis, to. I, pag. 190, edit. Antverpiensis, verum etiam in Collect·. Emm. Roderici Ordinis Minorum » (11). Marlène sine ulla dubietate ita loquitur: «Verum ampliorem omnibus po­ testatem accepit, Abbas Cisterciensis, qui cum quatuor primis Ordinis sui coabbatibus, subdiaconos et diaconos ordinandi licentiam habet. Hanc ei induisit Innocentius Papa VIII...» (12). Clericatus ait: «Supposita veritate privilegiorum, de quibus supra, teme­ rarium esset hanc affirmativam opinionem improbabilem appellare » (13). (7) Lacroix, lib. VI, part. 2, n. 2212; Holzmann, Di ordine, n. 85; Roncaglia, cap. 2. q. 1; Herinex, disp. 10, n. 55; Diana, part. 8, tract. 1, resol. 34 et 35; Palans, tract. 27, punct. 14, n. 10; Escobar, lib. 28, η. 225; Rodriguez. Quaest. reguL, to. I, q. 18, art. 3; Hur­ tado, De ordine, cliff. 18; Avonea, q. 3, sect. 3; Reiffenstuel. lib. I, tit. 13, n. 18; ScbmaL·gruobcr, lib. I, tit. 11, n. 45; Morinus, De sacris Ecclesiae ordinationibus, exure. 4, cap 3. η. 2; Horti, De theologicis disciplinis, lib. 36, cap. 13; Suarez, De virtute relig., tract. VIII, disp. 11, n. 5; Vusquez, disp. 243, cap. 4, n. 39; Pirhing, lib. I, tit. 11, n. 24; Giraldi, Expositio iur. ponti/., part. I, sect. 105, ad 3; Herrmann, Instit. theol. dogm., vol. Ill, De sacram., tract. 14, cap. 3, art. 1; Plus a Langonio, In Analecta ecclesiastica, 1901, p. 311, 358, 468 ss. (8) Instil, theol. dogm., vol. Ill, De sacram., tract. 14, cap. 3, art. 1. (9) Expos. iur. pontif., part. 1, sect. 105, ad 3. (10) Lib. I, tit. 11, n. 35. (11) De theol. discipl., 11b. 36, cap. 13, n. 4. (12) Dc antiquis Ecclesiae ritibus, p. I, sect. 2, cap. 23. (13) Dc ordinis sacramento Decisiones, dcols. XVI, η. 18 sa. 196 CAPUT V - ARTICULUS III Reiflenrtuel ait: «Quod ex delegatione Pupae possit sacerdos non Epi. scopus conferre ordinem subdiaconatus et diaconatus, stanto dicta concession» pontificia, negari non potest; alioquin Papa gravissimi argueretur enor», quod absit » (14). Rodriguez seu Roderions diserte docet: « Et sic concludo dicendo: primo, non posse negari Summum Pontificem supradictum privilegium concessis^ dictis Abbatibus; secundo, dico Summum Pontificem id concedere potuisse »(15). Vasquez: «Nos vero, inquit, vidimus Bullam in qua Innocentius VIII prae­ dictum privilegium Abbatibus Cistcrcicnsibus concedit, et habetur in nova compilatione privilegiorum, privil. 118, et in vetusto codice qui inscribitur Collecta Bullarum Ordinis Cislcrciensis, atque in bibliotheca huius nostri Collegii Complutensis (Alcala) servatur, cuius verba subiicere placuit... i (1. c.) - (1G). 296. 2. Altera sententia negat posse presbyterum delegari a E. Pon­ tifice ad conferendum diaconatum. Sane; aiunt, diaconatus est sacra­ Of mentum, et quidem habens immediatam relationem ad verum corpus Christi; idcirco non valet ratio allata quoad ordines minores, sed, contat urget argumentatio S. Thomae supra relata. Quod vero attinet ad con­ cessionem, quae dicitur facta a R. Pontifice, nihil inde iure concludi o( potest: tum quia huiusmodi concessio est falsa aut valde incerta, tum quia unum factum R. Pontificis nec legem facit nec dogma. Hanc sententiam tenent v. g. Gazzaniga, Salinanticenses, Trultench, Drouven, Perrone, D'Annibale, et alii (17). Perrone ait: «Nunc inter omnes catholicos theologos convenit, posse pre­ sbyterum a R. Pontifice delegari ad ordines minores ac subdiaconatum confe­ rendos; quod vero spectat ad ordines hicrarchicos una iam pariter sententia est theologorum, hos conferri non posse nisi ab Episcopo. Si qui fuerunt ex veteribus scholasticis et canonistis, qui docuerint posse R. Pontificem delegare presbyterum ad inaugurandos diaconos et presbyteros, ianidiu istorum pau­ corum sententia obsoleta est, nec ullum patronum iam sibi vindicat, adeo ut non opus sit pluribus eam refellere » (1. c.). 297. 3. Prima sententia communior est apud veteres theologos et canonistas, secunda forte communior apud Doctores recentiores. Haec animadvertenda censemus: (14) Lib. I, tlt. 13, n. 18. (15) Quaesi. regul. et canon., to, I, q. 18, art. 3. (16) Suares, qui a nonnullis citatur ut contrarius, v. g. a Θ. Alphoneo (VI, n. 762), de fure concedendi nullatenus anclpltcin so praebet. (17) Gazzaniga, PracUct. iheo\„ dissert. VIII, n. 101; Salmanticcnses, Cursus ttcol. mor., tract. VIII, cap. 4, punot. 1, n. 26 ss.; Frullencb, Praxis sacramentorum, lib, IV cap unie, dub. 6. n. 2; Drouven. De re sacramsnlaria, to. IV, p. 44, VenoUis 1789; Perrone De ord in/ n. 134; D’Annib&le, Summula, HI, n, 292, nota 12. ' DE MINISTRO EXTRAORDINARIO SACRAE ORDINATIONIS 197 1° Argumenta omnino concludentia et decisiva pro neutra sen­ tentia afferuntur. 2° Ratio quae valet pro ordinibus diaconatu inferioribus pro­ fecto non valet pro diaconatu, qui certissime est sacramentum. Nec viceversa ex eo quod diaconatus est sacramentum, licet con­ cludere non posse simplici presbytero committi facultatem illum con­ ferendi. Nam potest de hoc sacramento dici, quod affirmatur de sacra­ mento confirmationis eiusque ministro. 3° Quaestio haec est vere et proprie dogmatica, non autem disci­ plinaris, utpote quae respicit ambitum potestatis pontificiae seu iura quae ex divina ordinatione competunt Vicario Christi. 4° Omnibus mature consideratis, intrinsece probabilis dicenda sententia affirmativa. Nam per se non obstat ratio sacramenti, quia et confirmationis collatio committi potest presbytero; neque obstat ratio ordinis hierarchici, nam cum diaconus sit inferior ac multum distet a presbytero, nihilque habeat quod ipse solus prae inferioribus valide facere possit, « nulla repugnantia apparet, ut nequeat Papa com­ mittere presbytero, ut ordinet suum ministrum » (18). Fatendum, decisivum argumentum in favorem huius opinionis erui non posse ex concessione Bonifacii IX (n.307 ss.), quae nequit in dubium revocari, cum authentia Bullarum sit extra omnem controversiam. <1 H 298. Num, posito facto concessionis ex parte RR. Pontificum, quae­ Ù soluta dicenda sit. — Quidam affirmant. Tireront ait: stio dogmatica iam «Si la bulle est authentique, il faut purement et simplement admettre qu’un prêtre, autorisé par le Pape, peut conférer le diaconat » (19). Plures negant, quia, aiunt, R. Pontifex potuit sequi opinionem, quae a multis doctoribus defendebatur, quin intenderet eo ipso illam de­ finire. Alii rectius distinguunt: si agitur de uno aut altero facto dumtaxat·, non inde oritur lex vel dogma, neque absolute excluditur error prhatus; si agitur, contra, do concessione pluries facta seu de pluribus factis, tunc admittenda est quaedam lex et veritas catholica, quae errorem excludit ex parte BB. Pontificum (20). H 299. Num R. Pontifex valeat concedere simplici presbytero pote­ II statem conferendi presbyteratum. — 1. Duae habentur Doctorum sen- (18) Cfr. BftUorlnl-Palmlerl, Opus theologicum morale, V, De ordine, η. 914, ed. III. (19) Op. cit, p. 193. (20) Cfr. Posob, VII, n. 008; Poiilo, Dchrbuch der Dogmalik, ΙΠ, p. S17 ss. 198 CAPUT V - ARTICULUS IU tentiae. Quidam affirmant, v. g. Escobar, Angelo, Hurtado (21). Inhw sententiam inclinat ipse Vasques (1. c.). Aureolus, quin distinguat inter varios ordines, dicit généralité: « Minister idoneus (sacramenti ordinis) est solus Episcopus, licet ei dispensatione possit esse sacerdos » (22). Argumenta praecipua pro hac sententia sunt ista: 1° S. R. Pontifex potest simplici presbytero concedere potestatem conferendi diaconatum, non videtur adesse solida ratio, cur nequeat potestatem t ribuere conferendi quoque presbyteratum, nam si primum admittitur, alterum quoque videtur concedendum. 2° Bonifacius IX concessit huiusmodi potestatem (cfr. n. 307ss.) j 3° Ex antiquis monumentis ecclesiasticis constat Chorepiscopi.'.* interdum ordinasse sacerdotes; porro Chorepiscopi charactere episcopi'· carebant; ergo (23). 2. Plerique negant, ob sequentes praesertim rationes: 1° Patres unanimiter loquentes dc ministro ordinationis sacer­ dotalis, memorant unum Episcopum, nulla facta mentione de presby­ tero ex commissione R. Pontificis. 2° Doctores fere omnes id semper tenuerunt, paucissimis tantum exceptis. 3° Chorepiscopi, qui dicuntur ordinasse sacerdotes, fuerunt veri Episcopi, ut liquet, ceteris praetermissis, ex can. 10 Concilii Antio­ cheni (24). Quare Tixeront ait: «Les chorévêques, dont la plupart étaient certainement évêques par l’ordination... » (25). 4° Bulla Bonifacii IX nihil aut parum probat (η. 310). Haec altera sententia longe communior est caque, attenta prae­ sertim traditione ac disciplina ecclesiastica, ut probabilior habenda; at etiam affirmativa sententia intrinsece probabilis est, tum quia ex una parte argumentum validissimum contra hanc sententiam afferri nequit, tum quia ex alia parte presbyteri potestas in corpus reale Christi excellentissima et maxima est, quae alias potestates complecti atque excedere videtur. •I 300. Num R. Pontifex possit concedere simplici presbytero potestatem conferendi episcopatum. — Communis doctrina est. R. Pontificem huiusmodi potestatem concedere non posse. (21) Escobar, lib. 23, η. 228; Angelo, v. Ordo, II, n. 2; Hurtado, De ordine, difT. 18, (22) In IV, D. 25, art. 1. J ■ (23) Cfr. Huilier, Desacria elect.,part. II,sect. 5,cap. I,art. 2, η. 20es.; \Virccburg.,n. 137s. (24) Hcfele, 1, 516. (25) Op. cil., p VJO. nota 3. Cfr. Gillnuum, Dan InMUut der Chorbischbte im Orial, München, 1903, p. 50 ss. DE MINISTRO EXTRAORDINARIO SACRAE ORDINATIONIS 199 Argumenta praecipua sunt haec: 1° Consensus unanimis Patrum et Doctorum; 2° Nullum factum concessionis adducitur, nec certum nec mere probabile; 3° Principium: Nemo dat quod non habet: presbyter nequit transferre in alios potestatem, qua ipsemet caret, scii, potesta­ tem confirmandi et ordinandi ; 4° Si R. Pontifex ex dictis nequit simplici presbytero concedere facultatem conferendi presbyteratum, a fortiori nequit tribuere potestatem conferendi episcopatum. 301. Bulla Innocentii VIII. —1. Tenor Bullae, ad quaestionem nostram quod attinet, est iste: «Innocentius, Episcopus, Servus Ser­ vorum Dei, Dilecto Filio loanni (26) Abbati monasterii Cistercii, Cabiloncn. Dioecesis, salutem et apostolicam benedictionem. t Exposcit tuae devotionis sinceritas et religionis promeretur honestas ut tam te, quem speciali dilectione prosequimur, quam tuum et alia quattuor principalia tui Cisterciensis Ordinis monasteria post praedictum monasterium tuum immediato fundata, primas quattuor illius filias (27) nuncupata, con­ dignis honoribus attollamus, ac specialibus favoribus et gratiis prosequamur... Ne monachi dicti Ordinis pro suscipiendis subdiaconatus et diaconatus or­ dinibus extra claustrum hinc inde discurrere cogantur, tibi et successoribus tuis, ut quibuscumque dicti Ordinis monachis, aliis vero quattuor abbatibus praefatis, ac eorum successoribus, ut suorum monasteriorum praedictorum religiosis, quos ad id idoneos repereritis, subdiaconatus et diaconatus ordines huiusmodi alias rite conferre... « Datum Romae apud sanctum Petrum, anno incarnationis Dominicae millesimo quadringentesimo octuagesimo nono, V idus aprilis (9 aprilis 1489), Pontificatus nostri anno quinto ». 302. 2. Bulla Innocentiana bis publici iuris facta est, nempe in Col­ lectanea Cisterciensium privilegiorum, quae tum Divione anno 1491, tum Parisiis anno 1713 typis cusa fuit (28). Sed Bulla originalis in tabulario Archivi Vaticani, non obstantibus quamphiriuin eruditorum accuratis investigationibus, huc usque re­ perta non fuit. Card. Gasparri ait: «Mihi, facta inspectione in Archivo Vaticano, relatum est Bullam quidem ibidem repetiti, sed mentionem de diaconatu in ea deesse » (29). In Regesto Vaticano Innocentii VIII (28) Id est loannes IX de Cirey, qui circa annum 1470 suffectus est Imberto de Laune, et anno 1501 abbatial! dignitati renuntiavit. (27) Quatuor istae primae filiae seu filiationes Ordinis Cisterciensis fuerunt: La Fertô (Firmitatis). 1’ontlniaci, Claraevallis et Morimontis. (28) De hac Bulla fuse atque erudito disserit Pius a Langonio, D- Itulla Jnnocenliana. teu dc potestate Papae co.nmillcndi simplici presbytero subdiaconatus cf diacon Put collationem disquisitio hislorico-theoloffica, in .Analecta ecclesiastica, 1901. p. 311, 35^, 468 es. (2'1) Tractatus canonicus dc sacra ordinatione, 798. 200 CAPUT V - ARTICULUS 1£] ne abbreviatoriuni quidem transcriptum seu, ut dicitur, Bulla minub. (la minuta), adinveniri potuit. Proinde, deficiente Bulla originali vd saltem eius minuta, quaestio adhuc sub indice manet. Bullam hanc se legisse, ac in Collegio Complutensi Societatis k. asservari testatur Vazquez (30). Eiusdem meminit Navarrus (31), ul ait Abbates Cistcrciensis Ordinis ante Concilium Trid. semper b«x privilegio et facultate usos esse. Idem confirmat Morinus (32). 303. 3. Circa Bullae authentiani et legitimitatem tres habentur opiniones. Nonnulli dicunt Bullam esse supposititiam (33). Alii dubitant, v. g. loannes Maior, Victoria, Navarrus, ConintL Gotti, BïUuart, S. Alphonsus, Ballerini-Palmicri, Lelimkultl, Santi, etc. Plures Bullae authentiani et privilegii legitimitatem propugnant, Ita v. g. Vasquez, Ilodcricus, Ysambert, Morinus, Pirliing, Brancaliu de Laurea, Reiffensluel, Sclimalzgrueber, Marlène, Berli, Giralili, Ha­ mann, Panholzel, Pius a Langonio (34). 304. 4. Argumenta praecipua in favorem authenticitatis Bulhe sunt ista: 1° Collectanea Ordinis Cisterciensium an. 1491, i. e. duos annoi tantum post editam Bullam (9 april. 1489), eam refert. 2° Quidam Auctores, equidem magnae auctoritatis fideque omnino digni, v. g. Vasquez, testantur se Bullam vidisse. 3° Nonnulli, v. g. Navarrus, Morinus et alii, dicunt Abbates Ordinis Cistcrciensis ante Concilium Tridentinum semper hoe pri­ vilegio et facultate usos esse, imo fatentur suis quoque temporibus privilegium in praxi fuisse. 4° Rituale antiquum Cisterciense ritum praescribit, quo ordo diaconatus conferendus sit ab Abbate. (30) Disp. 243, cap. 4. (31) Consil.. lib. V, de privilegiis, cone. 13. ’ (32) Op. ci/., part. Ill, exerc. 4, cap. 3, n. 2. (33) Cfr. Phillips, Kirchenrecht. I, 353; Wlrceburg. n. 111; Gosparrl, op. ci/., n. 793. (34) Vasquez, Disp. 213, cap. 4, n. 39; Roderions, Quacst. rcqul. et canon.. to. I, q. 18, art. 3; Ysambert, De sacram. ord., disp. VI, art. 1 ; Morinus, De sacris Ecclesiae ordin., exerc. I, cap. 3, η. 2; Pirhing, lib. I. tit. 11, n. 48; Brancatius do Laurea, disp. 8, art. 2; Rolffenstud. lib. I, tit. 11, u. 23; Schmalzgmeber, lib. I, tit. 11. n. 35; Mirtène, De antiquis Ecclesiae ri­ tibus, 1. c.; Bert i, De thcol. discipl. lib. 3G, cap. 13, η. 1; Giraldi, Expositio turis pont if., part. I, sect. 105, ad 3; Hermann. Instil, thcol. doom., Ill, de sacrum., tract. 11, cap. 3, art. 1; Pan· hOlzel, Studicn mid Mitleilungen aus dem Benedikttner und dem Zixlerzienserorden V I 441 bs; Pius a Langonio, in Analecta ecclesiastica. 1901, p. 311, 358, 1G8 ss. DE MINISTRO EXTRAORDINARIO SACRAE ORDINATIONIS 201 305. 5. Praecipua argumenta contra authenticitatem Bullae haec sunt: 1° Bulla originalis, in qua expressa fiat mentio de privilegii con­ cessione, non repetitur in tabulario Archivi Vaticani, nec eiusdem minuta. Inio ea ne in Archivo quidem Ordinis Cisterciensis as­ servatur. 2° Non constat Abbates Cistercicnses revera usos esse aliquando huiusmodi privilegio, et haberi in Ordine Bituale, quod praescribat ritum ordinationis diaconalis ab Abbate faciendae. 3° «L’objection la plus importante vient du texte même de la bulle. Ce texte se compose de deux parties. La première partie contient un exposé des demandes de l’abbé de Cirey. Dans cet exposé, il n’est pas question du pouvoir d’ordonner des sousdiacres et des diacres: il n’est question que de celui de conférer les ordres mineurs et de divers autres privilèges. La seconde partie contient les concessions pontificales. Et c’est là que, sans qu’elle soit annoncée, eaus même qu’il soit question des ordres mineurs, on trouve l’autorisation don­ née à l’abbé de Citeaux, et aux supérieurs mentionnés plus haut, de conférer à leurs sujets le sous-diaconat et le diaconat. Il y a l'un moto proprio étrange et bien en dehors des habitudes du temps. On essaie d’expliquer cette anomalie, en supposant que la demande de l’abbé de Cirey, qui se trouvait à Rome, a été faite summarie et peut-être seulement de vive voix, et que le rédacteur de la bulle octroyée, pour qu’elle parût répondre à une demande en forme, a copié en tête une autre demande faite peu auparavant par l’abbé de Cirey, et qui ne cadre qu’imparfaitement avec la réponse (35). L'explication est ingénieuse, mais ne prouve pas précisément en faveur de l’exactitude du rédacteur: elle ne satisfait pas, en somme, complètement » (3ü). Haec difficultas haud levis momenti videtur. 306. 6. Omnibus perpensis rationibus quae pro et contra genuinitatem Bullae afferuntur, dicendum argumenta nec sententiae affir­ mantis nec sententiae negantis esse decisi va et peremptoria, ideoque concludendum Bullam probabiliter tantum esse genuinam. 307. Bullae Bonifacii IX. —1. Iste Pontifex duas Bullas edidit, ex quibus videtur Papa concessisse simplici sacerdoti potestatem con­ ferendi, praeter diaconatum, etiam presbyteratum. Quae Bullae datae sunt atque ex illis praefata potestas concessa dicitur Abbati canoni­ corum regularium monasterii S. Osithae in Anglia. (35) Pio do Ltuip., op. cit., n. 80-90. (30) Tixcront, L'ordre et les ordinations, p. 195. 202 CAPUT V - ARTICULUS III 308. 2. Prima Bulla data est die 1 Febr. 1400. Ea repentur. Archivo Vaticano (37), unde ad verbum exscribimus. Tenor ipsius hic est: « Bonifalius etc. ad perpetuam rei memoriam. « Sacrae religionis sub qua dilecti fdii Abbas et Conventus Monasterii Apostolorum Petri et Pauli ac Sancte Osithe virginis et martyris in Ewiu Ordinis sancti Augustini Londoniensis dioecesis devotum et sedulum exhibr: I altissimo famulatum promeretur honestas ut votis eorum illis praesertim pe : quae utilitas dicti monasterii procuratur et cultus divinus in eodem in di« augmentatur, ac honor abbatibus eiusdem monasterii pro tempore exsiste.· tibus uberius impenditur in futurum quantum cum Deo possumus favorahi- 1 liter annuamus. « Hinc est quod nos ipsorum Abbatis et Conventus in hac parte supplica- ; tionibus inclinati ut idem abbas et successores sui in perpetuum abbates eiwuk monasterii pro tempore exsistentes omnibus et singulis Canonicis praesentit et futuris professis eiusdem Monasterii omnes minores necnon subdiaconaltu, diaconatus et presbyteratus ordines statutis a iure temporibus conferre libet et licite valeant et quod Canonici sic per dictos abbates promoti in sic susceptu ordinibus licite et libero ministrare possint quibuscumque Constitution^ Apostolicis et aliis contrariis incontrarium editis quibuscumque quacumque firmitate roboratis nequaquam obstantibus eisdem abbati et successoribus mn ac eorum Canonicis auctoritate apostolica tenore praesentium indulgenius. « Ipsis Abbati et Conventui de uberioris dono gratiae concedentes et eadem auctoritate decernentes quod si forsan impostorum gratias ut indulgentias seu privilegia vel alias quaecumque concessiones seu litteras apostolicas de huiusmodi ordinibus conferendis seu suscipiendis aut de alia quacumque materia seu re per Sedem Apostolicam vel praedicta auctoritate imperpetuum vel ad certum tempus praedictis Abbati et Conventui vel aliis quibuscumque in par­ tibus anglie vel alibi concessa per eamdem sedem in genere vel in specie revo­ cari restringi aut minui contigerit, per hoc praesens indulgentia nullatenus revocatur restringatur aut in aliquo quomodolibet minuatur. Et praesentes litterae nisi de ipsis plena et expressa de verbo ad verbum mentio habeatur in omni sua permaneant robore firmitate, Constitutionibus et ordinationibus apo­ stolicis et aliis quibuscuinque gratiis privilegiis indulgentiis seu litteris apo­ stolicis vel aliis quomodolibet communiter vel divisim concessis et aliis con­ trariis non obstantibus quibuscumque. « Nulli igitur etc. nostre concessionis et constitutionis in forma gracie etc. Si quis etc. Datum Rome apud Sanctumpetrum Kal. februarii. Anno unde­ cimo etc. De mandato lacobus de Teramo >·. 309. 3. Secunda Bulla eiusdem Bonifacii IX edita est die 6 febr. 1403. Per eam Pontifex revocat facultatem concessam Abbatibus mo· (37) Rcg. Lat. 81, fol. 2C4. DE MINISTRO EXTRAORDINARIO SACRAE ORDINATIONIS 203 nasterii S. Ositliae Bulla praecedenti an. 1100. Etiam haec altera Bulla repentur in Archivo Vaticano (38). En ad verbum : « Bouijalius etc. ad futuram rei memoriam. « Apostolice Sedis providentia circumspecta nonnumquam concessa seu or­ dinata per eam cassat revocat et annullat prout rerum circumstantiis pensatis presertim cathedralium ac prelatorum illis presidential» statui id conspicit utiliter expedire. Dudum siquidem nos ad dilectorum filiorum Abbatis et Con­ ventus monasterii sancte Osithe Ordinis sancti Augustini Londoniensis diecesis petitionis instantiam ut ipse Abbas et successores sui abbates dicti mo­ nasterii qui essent pro tempore, mitra annulo et omnibus aliis pontificalibus insignite libere uti... « Et deinde ut Abbas et successores prefati omnibus et singulis canonicis presentibus et futuris professis eiusdem monasterii omnes minores nec non subdiaconatus diaconatus et presbyteratus ordines statutis a iure temporibus conferre libere et licite valerent felicis recordationis Alexandri PP. IIII pro­ decessoris nostri que incipit Abbates et aliis quibuscumque Constitutionibus apostolicis nequaquam obstantibus eisdem Abbati et successoribus auctori­ tate apostolica per quasdam alias nostras duximus indulgendum prout in pro­ dictis litteris plenius continetur. ■i Cum autem sicut exhibita nobis pro parte venerabilis fratris nostri Ro­ bert! Episcopi Londoniensis petitio continebat monasterium prefatum in quo idem Episcopus ius obtinet patronatus per quosdam ipsius Episcopi prede­ cessors londonienses episcopos qui fuerant pro tempore fundatum extiterit ac littere et indulta huiusmodi in gravem ipsius Episcopi et jurisdictionis sue ordinarie ac ecclesie londoniensis lesionem vergere dignoscantur. Pro parte eiusdem Episcopi nobis fuit humiliter supplicatum ut sue et eiusdem ecclesie indemnitati consulere in promissis de benignitate apostolica digna­ remur. Nos super iis prout ex iniuncti nobis ministerii pastoralis officio te­ nemur providere volentes huiusmodi supplicationibus inclinati literas et indulta huiusmodi auctoritate apostolica ex certa scientia tenore presentium revocamus cassamus et irritamus ac nullius esse volumus roboris vel mo­ menti. Districtius inhibentes Abbati et Conventui ac successoribus predictis ne pretextu dictarum litterarum contra revocationem nostram huiusmodi aliquid attemptare aut iisdem litteris uti quoquomodo présumant et de­ cernentes ex nunc irritum et inane quidquid contrarium a quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter contigerit attemptari predictis litteris et Constitutionibus Apostolicis et aliis contrariis non obstantibus quibus­ cumque. Nulli ergo etc. nostro revocationis et cassationis irritationis volun­ tatis et constitutionis infringere etc. Si quis autem etc. Datum Rome apud Sanctumpetrum octavo Id. Februarii anno quartodecimo. N. XXXX de Be­ nevento » (39). (38) Rcg. Lat. 108, fol. 132. (39) Cir. do hisce Bullis Vorineersch, in Periodica. 1921, p. 18 ss.; Hocedez. in Nouvelle lito. lMol„ 1921, p. 332 S3.; Puiff do ift Bollacasn, in EsludioA edetidtiicoi, 1985, p. 3 se.; 204 CAPUT V - ARTICULUS III 310. 4. Circa huiusmodi facultatem, de qua iu praedictis Bulk Bonifacii IX, tres sunt eruditorum sententiae. Nonnulli censent praefatas Bullas non esse genuinas, sed spuria,, saltem quoad memoratam concessionem. Quidam tenent Bullas esse quidem authenticas, sed facultatem, de qua in iisdem sermo fit, esse intelligendam de hire concedendi lit­ teras dimissorias, non autem de potestate proprie dicta conferendi ordines diaconatus et presbyteratus. Nam, aiunt, in documentis pon­ tificiis saec. nn, xiv et xv, passim voces « ordinare », « ordines con­ ferre », « promovere ad ordines », significant licentiam tribuere conte- ; rendi subdito proprio ordines seu litteras dimissorias concedere id ordines suscipiendos. Sane Abbates de iure communi, usque ad Codicem. > non poterant huiusmodi litteras dimissorias concedere subditis suis sine peculiari privilegio S. Sedis. Alii dicunt Bullas esse authenticas iisque Bonifacium IX revera i concessisse Abbatibus monasterii S. Osithae facultatem conferendi non solum ordines minores et subdiaconatum, verum etiam diacona­ tum et presbyteratum. Ita v. g. Foft, Hocedez, de la Taille et alii (40). 5. Praecipua huius sententiae argumenta sunt ista: 1° Non videtur facultas intelligi posse eo sensu, quod merum privilegium concessum fuerit dandi litteras dimissorias, ita ut religiosi monasterii S. Osithae ordines recipere possent a quocumque Episcopo, arbitrio Abbatis eligendo. Nam verba concessionis adeo sunt clara et perspicua, ut nullam videantur admittere dubitationem. 2° Verum non est, in pontificiis documentis saec. xm, xiv et XV, voces « ordinare », « ordines conferre » semper adhibitas fuisse ad significandam potestatem concedendi litteras dimissorias. Imo certum atque indubitatum est, verba « ordines conferre libere et licite », se­ cundum stylum Curiae Romanae saec. xm, xiv, xv vigentem, signi­ ficare facultatem conferendi vero proprioque sensu ordines. Ita v. g. Gregorius IX (an. 1283) concessit cuidam Abbati facul­ tatem « conferendi fratribus tuis minores ordines ». Item Sixtus IV (an. 1483) tribuit facultatem ut « quatuor ordines minores novitiis et aliis religiosis professis dicti monasterii conferre licite et libere valeatis > (41 ). Porro huiusmodi verba « conferre ordines llugon, in ICecue Thomiste, 1921, p. 491 m.; Scuola Cattoliea, 1921. p. 17S 9g.; Ephemerides theol. Lovan., 1921, p. 404 88.; Pohlc, Lehrbuch der Doymatik, III, p. 519 8fi (40) Foil, in Scuola Cattoliea, 1921. p. 17(1 se.; Hocedoz, in Nouvelle Revue thiolooiour 1924, p. 332 ββ.; do la Taille, Mysterium fidei, p. 412. 1 (41) Cfr. Bullarium Lateranense, Romae, 1727, p. 77; Appendix, p. 4. DE MINISTRO EXTRAORDINARIO SACRAE ORDINATIONIS 205 minores » semper intellecta sunt de vera et proprie dicta collatione. Igitur iste sensus tribuendus quoque iisdem verbis, quae habentur in Bullis Bonifacii IX. 3° Bonifacius IX in Bulla diei 6 febr. 1103 dicit expressis verbis facultatem conferendi ordines minores et maiores, presbyteratu non excepto, concessam fuisse Abbati S. Osithae eiusque successoribus, non obstante Const. « Abbates » Alexandri IV. Porro ista Constitutio, quae refertur in c. 3, Abbates, V, 7 in 6°, statuit Abbates conferre posse ton­ suram tantum. Agitur proinde de vera et proprie dicta collatione, non autem de concessione litterarum dimissorialium aut de facultate reci­ piendi ordines a quocumque Episcopo. 4° Id confirmari videtur ex ipso motivo, propter quod concessa facultas revocatur, nempe quia cedebat in gravem laesionem Episcopi eiusque iurisdictionis atque Ecclesiae Londoniensis, ut expresse affir­ mat ipse Bonifacius in secunda Bulla. Si facultas fuisset exorbitans aut respexisset dumtaxat ius conferendi litteras dimissorias aut simile privilegium, quomodo Pontifex potuisset simpliciter dicere indultum concessum « in gravem ipsius Episcopi et iurisdictionis suae ordinariae ac Ecclesiae Londoniensis laesionem vergere »? Inde perspicue patet, factam concessionem non fuisse revocatam ob aliquod motivum theologicum, quatenus dubius esset valor huiusmodi concessionis seu excessiva videretur talis potestas Abbati tributa, sed contra revocatam fuisse solummodo propter rationes mere extrinsecas. Igitur potest hire affirmari duas exsistere Bullas pontificias, in quibus sermo est de facultate concessa a R. Pontifice simplici sacerdoti conferendi ordinem diaconatus et presbyteratus. Quare P. IJocedez, hisce rationibus consideratis, concludit: ll n'y a donc pas de doute possible sur le sens de la Bulle » (42). 311. Doctrina tenenda. —Omnibus mature accurateque perpensis sub respectu theologico, canonico atque historico, haec est nostra sententia et conclusio: I. Authenticitas Bullarum Bonifacii IX, de quibus supra, ne­ quit ullo modo in dubium revocari; ideoque prima opinio reiicienda est. II. Verba Bullae « Sacrae religionis», 1 febr. 1100, quibus Abbati tribuitur facultas ut valeat « conferre libere et licite... omnes minores necnon sub diaconatus, diaconatus et presbyteratus ordines >, sunt intel(42) Nouvelle Rev. IMol., 1924, p. 335, nota 2. 206 CAPUT V - ARTICULUS 111 ligenda de facultate Abbati concessa licentiam seu litteras dimissorii» tribuendi subditis pro suscipiendis ordinibus, independenter ab Episcopo Londinensi seu dioeccsano. Huiusmodi interpretationem manifesto suadent peculiares circum­ stantiae historico-iuridicae, eamque necessario exigunt tum ipsissima verba utriusque Bullae, accurate considerata atcpie perpensa, tum stylus et usus loquendi Curiae Romanae necnon terminologia passim in docu­ mentis pontificiis et apud probatos canonistas recepta. Sane: 1° Huc spectant, imprimis, quae infra (n. 340) dicentur de ordi­ natione regularium secundum ius antiquum. Scii, regulares, nisi gau­ derent peculiari privilegio apostolico, ordinari debebant ab Episcopo dioeccsano, cum consensu seu ad praesentationem abbatis. Plures regulares, inde a Clemente IV, privilegium obtinuerunt a Sede Apostolica praesentandi ad ordinationem subditos suos cwirix Episcopo communionem cum S. Sede habenti. Vi huiusmodi privilegii Superiores regulares vero et proprio sensu dicebantur subditos suos ipsi ad ordines promovere seu ordinare, cum a nullo Episcopo penderent in illis ordinandis. 2° Privilegium, ut dicitur expresse in prima Bulla, concessum fuit ad instantiam abbatis seu iuxta eiusdem vota et supplicationes. Pono credibile non est, immo absurdum videtur, quod abbas petierit, contra traditionem et disciplinam ecclesiasticam, facultatem conferendi sub­ ditis suis non solum ordines minores et subdiaconatum, verum etiam diaconatum et presbyteratum. Item, ex alia parte, credibile non est, sed fere absurdum, quod R. Pontifex, nulla adducta ratione theologica, praefatam facultatem revera concesserit. Absit omnino! Privilegium, ut evidenter liquet ex tempore concessionis, tribuitur non ut insolitum, extraordinarium, inauditum, sed, contra, ut ordina­ rium, et consuetum. Ergo. 3° Rationes, quibus permovetur Papa ad privilegium conceden­ dum, extraordinariam et inauditam facultatem minime exigunt, sed potius excludunt. Dicitur sane: « Ut votis eorum, illis praesertim per quae utilitas dicti monasterii procuratur et cultus divinus in eodem in dies augmentatur ac honor abbatibus... uberius impenditur... favora­ biliter annuamus ». 4° Conceditur abbatibus facultas, ut ordines minores et maio­ res « conferre libere et licite valeant ». Porro voces libere et licite nequa­ quam intelligi possunt de asserta potestate conferendi revera ordines sacros, dum optime intelligi atque explicari possunt de memorato DE MINISTRO EXTRAORDINARIO SACRAE ORDINATIONIS ' 207 privilegio praesentandi subditos ad ordinationem cuilibet Episcopo. Scilicet libere, absque dependentia ab Episcopo dioecesano; licite, sine transgressione legis ecclesiasticae atque laesione iuris alieni. Si ageretur de facultate conferendi ordines sacros, E. Pontifex debuisset (licere non solum licite, sed valide. Supponit igitur Papa agi de privilegio, ex quo non validitas ordinum pendet, sed sola liceitas. Porro certum atque indubitatum est, simplicem presbyterum, sine facultate obtenta a E. Pontifice, invalide conferre ordines quoscumque. 5° Papa expresse dicit se privilegium conferre « quibuscumque Constitutionibus Apostolicis et aliis contrariis in contrarium editis quibuscumque... nequaquam obstantibus ». Atqui Constitutiones Apostolicae aliaque documenta pontificia, quae decernant abbates diaconatum et presbyteratum conferre non posse, eisque a Bonifacio IX fuisse derogatum, non exsistunt, utpote minime necessaria, vigente quippe contraria traditione et disciplina Ecclesiae. Dum e contra adsunt Constitutiones et Decretales ER. Pon­ tificum, quae sub finem saec. xi ius commune constituunt de ordina­ tione regularium, qui, nonnisi de Praelatorum consensu sive licentia, iubentur ordines recipere ab Episcopo loci (cfr. c. 5, X, de temporibus ordinationum etc., I. 11) - (43). 6° Id confirmat querela mota ab Episcopo Londinensi, de qua in secunda Bulla Bonifaeii IX. Episcopus, praeter titulum iuris com­ munis illius temporis, cui derogabat privilegium concessum Abbati S. Osithae, allegat titulum specialem iuris patronatus, quatenus ipse Episcopus Londinensis fundavit monasterium. Inde peculiari titulo illud sibi subiectum iure affirmat. Quare eius iurisdictioni praeiudicium affertur ex eo quod Abbates, vi privilegii a Papa obtenti, subditos pro­ movere possent per Episcopum alienae dioecesis. 7° Huic querelae respondet unica ratio, quae in secunda Bulla affertur ut motivum revocationis factae concessionis, nimirum quia vergebat «in gravem ipsius Episcopi et iurisdictionis suae ordinariae ac Ecclesiae Eondonicnsis laesionem ». 8θ Ex historia monasterii canonicorum regularium S. Osithae in Anglia constat Abbates eiusdem monasterii ne una quidem vice or­ dines sacros revera contulisse subditis suis, vi privilegii obtenti a Bo­ nifacio IX. 9° Doctores, qui post annum 1400 floruerunt, nullam faciunt mentionem de facultate concessa abbatibus monasterii S. Osithae nec (43) Ed. Friedberg, II, col. 119. 208 OAPUT V - ARTICULUS ΙΠ ullam permovent difficultatem aut inde argumentum hauriunt in fa­ vorem potestatis pontificiae. Dum e contra posteriores theologi et canonistae late disserunt de Bulla Innocentii VTII, do eius authenticity, de valore privilegii etc. (cfr. n. 323 ss.). 10° Ex stylo Curiae Romanae, ex usu loquendi in documentis pontificiis adhibito atque a probatis canonistis passim recepto, liquet verba « ordinare », « ordines conferre », « promovere ad ordines », in­ terdum significare « praesentare ad, ordines suscipiendos », « dare li­ centiam pro ordinatione», a concedere litteras dimissorias», seu ^facere ordinari », ut expressis verbis ait Bonifacius VITI (c. 3, de temporibus ordinationum etc., I, 9, in 6°). Clemens V an. 1307 concessit abbati monasterii Opitergiensis facultatem «conferendi, praeter clericalem tonsuram et ordines minores, etiam maiores ordines, statutis a iure temporibus, seu praesentandi subditos professos Epi­ scopo ut licite ordinentur ». Idem Clemens V an. 1309 Card. Episcopo Sabinensi, munere Legati a latere in Sicilia fungenti, tribuit facultatem « clericalem tonsuram necnon, statutis a iure temporibus, minores et maiores ordines... conferendi per te vel per alium ». Igitur verba « conferre ordines » accipi possunt duplici sensu, scii. « con­ ferre ordines per se », quatenus quis revera ordinationem ipse peragat, vel « conferre ordines per alium », quatenus quis praesentet candidatos ordinandos, vel tribuat licentiam Episcopo alieno conferendi ordines subditis suis, vel curet ut ordinatio fiat. Bonifacius VIII ait: «Quum nullus clericum parochiae alienae, praeter Superioris ipsius licentiam, debeat ordinare... Inferiores quoque Praelati, reli­ giosi vel alii, nisi cis, quod suos clericos aut subditos possint a quo voluerint Episcopo facere ordinarii... Episcopo autem in remotis agente, ipsius in spiritua­ libus vicarius generalis, vel, sede vacante, Capitulum... dare possunt licentiam ordinandi » (44). Concilium Trid. statuit: « Episcopi per semetipsos ordines conferant» (45). Ergo possunt etiam per alios, seu licentiam concedere quoad ordines confe­ rendos aut suscipiendos. Omittimus consulto, brevitatis causa, complures alios textus. In ipso Codice multi sunt canones, qui huc spectant. V. g. can. 955, § 2: « Episcopus proprius... per se ipse suos subditos ordinet ». Item can. 909, § 2: '· Non prohibetur tamen Episcopus proprium promovero subditum... », ubi vocabulum promovere intelligendum est tum de ordinatione facta ab ipso Episcopo proprio, tum de ordinatione peracta ab Episcopo alieno ex litteris dimissoriis Episcopi proprii. (■it) C. 3, de. teinjnribus ordinationum et qualitatibus ordinandorum, I, 9 in β« (45) Sees. XXIII, cap. 3 de ref. DE MINISTRO EXTRAORDINARIO SACRAE ORDINATIONIS 209 Pariter can. 973, § 3: Episcopus sacros ordines nemini conferat... ,, ubi verba «conferat ordines » procul dubio accipienda sunt non solum de ordina­ tione facta per se, sed etiam de ordinatione per alium peracta, i. e. ex litteris dimissoriis alieno Episcopo concessis. 11° Nulla difficultas habetur ex eo quod Bonifacius IX allegat decretalem « Abbates » Alexandri IV, quae refertur in Sexto Decreta­ lium, lib. V, tit. 7, De privilegiis, cap. 3 (46). Nam in dicta decretali non solum fit sermo de collatione primae tonsurae, sed etiam de aliis privilegiis ; item in prima Const. « Sacrae religionis » Bonifacii IX mentio occurrit quoque de aliis privilegiis Abbati monasterii S. Osithae ab eodem Papa benigne concessis. Praeterea verba « primam clericalem conferre tonsuram , quae leguntur in praedicta decretali Alexandri IV, non excludunt colla­ tionem ceterorum ordinum per alios forte peractam. Demum tum idem Bonifacius IX in aliis Bullis ipsi Abbati et conventui monasterii S. Osi­ thae datis, tum eius Successores, v. g. Innocentius VII et Gregorius XII, expresse affirmant se derogare decretali Alexandri IV etsi nullam fa­ ciant mentionem de ordinibus conferendis aut suscipiendis (47). 312. III. Privilegium, igitur, Abbati monasterii S. Osithae in Anglia concessum a Bonifacio IX Const. « Sacrae religionis , 1 febr. 1400, nihil aliud continet quam facultatem promovendi ad ordines sodales professos, independenter ab Episcopo dioecesano; quae fa­ cultas, post concessionem a Clemente IV factam Minoribus, paulatim aliis quoque monasteriis et ordinibus mendicantibus ac deinde ceteris etiam ordinibus tributa fuit. (46) Cfr. Corpus iuris canonici. ed. Friedberg, col. 1084 s. (47) Cfr. Ucgest. Lateranens. vol. 44, fol. 192; vol. 153, fol. 106; vol. 171, fol. 84; vol. 193, fol. 65. 14 — Cappkllo, De Ordine. r 210 CAPUT V - ARTICULUS IV Articulus IV. De ministro consecrationis episcopalis. 313. Minister est solus Episcopus. — Doctrina certissima ex huc usque dictis. Nam si Episcopus est solus minister validae ordina­ tionis presbyteralis, a fortiori ipse unus est minister consecrationis epi­ scopalis, ita quidem ut ne B. Pontifex quidem valeat simplici presby­ tero concedere potestatem conferendi episcopatum (n. 300). 314. Tres Episcopi requiruntur ad ordinandum Episcopum. 1. Can. 954 statuit: «Episcopus consecrator debet alios duos Episcopo? adhibere, qui sibi in consecratione assistant, nisi hac super re a Sede Apostolica dispensatum fuerit ». B Pontificale Romanum praescribit saltem ternarium numerum. Lo­ quitur enim de Episcopo consecratore, et addit: « Adsint duo ad minus Episcopi assistentes » (1). 2. Ista praxis antiquissima est. Concilium Nicaenum I (can. 4) statuit: «Episcopum convenit maxime quidem ab omnibus, qui sunt id provincia, Episcopis ordinari. Si autem difficile fuerit aut propter instantem necessitatem aut propter itineris longitudinem, tribus tamen omnimodis in id ipsum convenientibus, et absentibus quoque pari modo decernentibus et per scripta consentientibus tunc celebratio ordinetur ». Id ipsum praescribunt Cone. Antioch, (an. 341), can. 19. cone. Sardie, (an. 347), c. 5; Cone. Carthag. II (an. 397), can. 12; Cone. Carthag. IV, can. 2. 3. Euchologium Graecorum requirit tres Episcopos praeter conse­ crantem. Alii libri liturgici orientales requirunt, generatim loquendo, saltem tres (2). 4. Numerus ternarius non fuit semper absolute requisitus in anti­ qua Ecclesiae disciplina. Sane Canones Apostolorum statuunt: «Epi­ scopus a duobus vel tribus Episcopis ordinetur» (can. 1). Constitu(1) Tit. Ve consecratione electi in Episcopum. (2) Cfr. Denzinger, Ritus orient., I, 112. DE MINISTRO CONSECRATIONIS EPISCOPALIS 211 dones Apostolorum item decernunt: « Episcopum praecipimus ordinari a tribus Episcopis, aut ut minimum a duobus: non licet autem vobis ab uno constitui... Episcopus a tribus vel duobus Episcopis ordi­ netur» (3). II II 315. Num tres seu plures Episcopi requirantur ad valorem consecrationis. — 1. Nonnulli affirmant, v. g. Alorinus, Gonet et alii (4). Quidam distinguunt, dicentes valere ordinationem factam ab uno Episcopo ex induito R. Pontificis; hoc deficiente, ordinationem esse nullam et irritam. Ita Vasquez (5) cum aliis. Plerique veteres et fere omnes recentiores tenent consecrationem factam ab uno Episcopo semper esse validam, etsi illicitam si fiat sine induito apostolico (6). 2. Haec sententia certa est. Sane: 1° Episcopus consecrans vere et proprie est unus, alii sunt assi­ stentes, ut dicetur infra (n. 316). 2° Pluralitas ministrorum neque ex S. Scriptura neque ex Tra­ ditione, nec demum ex rei natura ostenditur necessaria ad validitatem consecrationis. 3° Constitutiones Apostolorum haec habent: «Si quis ordinatus fuerit ab uno Episcopo, deponatur et ipse, et qui ordinavit eum. Quodsi necessitas coïncidons coegerit ab uno ordinari, eo quod propter perse­ cutionem aut aliam similem causam plures interesse non possint, af­ ferat auctoritatem mandati plurimum Episcoporum » (7). Inde manifesto patet iam prioribus Ecclesiae saeculis episco­ palem consecrationem factam ab uno Episcopo validam habitam fuisse. 4° In sacra antiquitate plures occurrunt Episcoporum ordina­ tiones factae ab uno Episcopo, quae improbantur quidem ut illicitae, sed nequaquam reficiuntur ut nullae et irritae; nec uspiam legitur Episcopum ab uno Antistite consecratum iussum fuisse munus conse­ crationis iterum recipere ab Episcopo, cui duo vel plures alii Episcopi cooperarentur. (3) (1) (5) (6) (7) Lib. 3, cap. 20: lib. 8, cap. 27. Mor iniis. Dc suer, ord.9 part. III, exoro, I. o. 2; Gonot, Dc ord., disp. I» art. 3. Disp. 243. oap. 0, n. G3. Boned. XIV. Dc Synodo diocc., lib. ΧΓΙΙ. cap. 13. n. 4 ss. Lib. 8. cap. 27. 212 CAPUT V - ARTICULUS IV 5° Unus Episcopus habet plenam potestatem ordinis, quae nj- ' nime augetur praesentia aliorum Episcoporum, Proinde Episcopis confert in consecratione episcopali eam plenam potestatem, quam ipse habet et quam conferre nullo iure prohibetur. 6° In aliis sacramentis conferendis plures ministri ad valorem nullatenus requiruntur. Cur in consecratione Episcopi pluralitas mi­ nistrorum necessaria dicenda? Huiusmodi necessitas, potissimum cum agatur do valorc, non asserenda, sed certis atque indubiis argumenti* comprobanda est. 7° Alexander VII in Litteris Apostolicis « Alias », 27 febr. 1660, consecrationem ab uno Episcopo peractam, non exhibito apostolico dispen­ sationis induito, « quantum spectat ad sacramentum et impressio­ nem characteris fuisse validam », quamvis « non legitimam », de­ claravit. R. Pontifex potest dispensare, ut consecratio episcopalis fiat ab uno Epi scopo sine assistentia aliorum (cfr. n. 318). Porro si pluralitas Episcoporum re­ quireretur ad validitatem consecrationis, hoc profecto esset repetendum ex iure divino, scii, ex ipsa ordinatione Christi D.: idcirco Papa nequaquam dispensare posset. Igitur potestas dispensandi, quae certissime competit R. Pontifici, evidenter ostendit agi dc lege ecclesiastica, non autem diviua; ideoque concludendum, consecrationem ab uno Episcopo factam, esse procul dubio validam. 8° Demum Pius XII in Const. « Episcopalis consecrationis (cfr. n. 315bl3) expresse hoc docet: « Licet ad episcopalis conse­ crationis validitatem unus tantummodo requiratur Episcopus idemque sufficiat...». 315bla Const. « Episcopalis consecrationis » Pii XII, 30 nov. 1944. — Epi scopalis Consecrationis Ministrum esse Episcopum et ad huius Consecrations validitatem unum solum sufficere Episcopum, qui cum debita mentis intention? essentiales ritus perficiat, extra omne dubium est diuturnaque praxi com­ probatum. A priscis tamen Ecclesiae temporibus plures Episcopi huiusmodi Consecrationi adstiterunt, ac nostra quoque aetate « Pontificalis Romani » aucto­ ritate praescribitur duo alii Episcopi Consecrationi adsint oportere, quamvis in peculiaribus rerum adiunctis a vetero instituto dispensatio concedatur, ·; Adsistentes haberi nequeant. Utrum vero qui adsunt Episcopi cooperatores e* consecratores sint, an testes dumtaxat Consecrationis, non omnibus eatis exploratum est eo vel magis quod Pontificalis Romani Rubricae, ubi do pre cibus recitandis agunt, saepe unum Consecratorem singulari numero innuunt. DE MINISTRO CONSECRATIONIS EPISCOPALIS 213 et manifesto non constat Rubricae praescriptionem, quae initio prostat ante Examen Electi — adsistentes videlicet Episcopos submissa voce dicere debere quaecumque dixerit Consecrator — ad universum pertinere totius Consecra­ tionis ritum. « Exinde factum est ut alicubi Episcopi adsistentes verbis Pontificalis Romani » inhaerentes, prolatis verbis « Accipe Spiritum Sanctum > dum caput Electi cum Consecratore tangunt, postea ea quae sequuntur non pronuntient; alicubi vero, ut in Urbe, Episcopi non tantum praefata verba, sed submissa voce orationem quoque « Propitiare » cura sequenti Praefatione, quin etiam omnia et singula proferant quae Consecrator ab initio ad finem usque sacri ritus recitat vel canit. « Quibus omnibus diligentissime perpensis, eo consilio permoti ut Episco­ porum, qui in Consecratione Electi ad Episcopatum adsunt, officio et ministerio provideatur et tam in Urbe quam in ceteris terrarum orbis partibus unus idemquo semper agendi modus in posterum hac in re servetur, de Apostolicae plenitudine potestatis ea quae sequuntur declaramus, decernimus ac sta­ tuimus : «Licet ad Episcopalis Consecrationis validitatem unus tantummodo requiratur Episcopus idemque sufficiat, cum essentiales ritus perficiat, nihilo­ minus duo Episcopi, qui ex vetero instituto, secundum « Pontificalis Ro­ mani » praescriptum, adsunt Consecrationi, debent cum eodem Consecratore, et ipsi Consecratores effecti proindeque Conconsecratores deinceps vocandi, non solum utraque manu caput Electi tangere, dicentes Accipe Spiritum Sanctum », sed, facta opportuno tempore mentis intentione conferendi Epi­ scopalem Consecrationem una simul cum Episcopo Consecratore, orationem quoque « Propitiare » recitare cum integra sequenti Praefatione, itemque, universo ritu perdurante, ea omnia submissa voce legere quae Consecrator legit vel canit, exceptis tamen precibus ad pontificalium indumentorum benedictionem praescriptis, quae in ipso Consecrationis ritu sunt impo­ nenda. « Quae autem hisce litteris Nostris declaravimus, decrevimus, statuimus, ea omnia rata firinaque permanere auctoritate Nostra iubemus, quibuslibet minime obstantibus, peculiari etiam mentione dignis; proindeque volumus ac decernimus ut secundum data praescripta Pontificale Romanum opportune reformetur...» (A. A. S., XXXVII, p. 131). 316. An omnes Episcopi ordinent, an unus tantu: II — 1. Non­ nulli censent omnes Episcopos esse consecratores, quia omnes manus imponunt capiti ordinandi, dicentes: « Accipe Spiritum Sanctum». Plerique docent non omnes Episcopos conferre ordinem episcopatus, sed unum tantum esse consecratorem seu verum et proprie dictum mi­ nistrum ordinationis episcopalis. 214 CAPUT V - ARTICULUS IV 317. 2. Argumenta praecipua sunt ista: 1° Pontificale Romanum unum vocat Episcopum consecratwen, alios duos Episcopos assistentes appellat. 2° Item can. 951 loquitur de Episcopo consecratore et de aliis duobus qui assistunt. 3° Perspecta antiqua disciplina, plures Episcopi in consecra­ tione episcopali requiruntur, non ut munere ministrorum fungantur, sed solum tamquam testes (8). 4° Ritus ipse consecrationis episcopalis perspicue ostendit unum esse Episcopum consecrantem, non plures. Nec refert quod etiam Episcopi assistentes manus imponant capiti consecrandi, dicentes: « Accipe Spiritum Sanctum », quia haec verba, aiunt, non sunt forma (n. 237). 3. Hodie Episcopi sunt vere conconsceratores, ut manifesto liquet ex citata Pii XII Constitutione atque ex Variationibus in rubricis Pontificalis Romani introducendis iuxta Decretum S. R. C. 20 febr. 1950 (cfr. n. 231). 318. An R. Pontifex possit concedere ac revera interdum concedat ut Episcopus ab uno consecretur. — 1. Procul dubio Papa potest concedere seu dispensare ut Episcopus ab uno consecretur, ac reapse saepissime dispensavit. Gregorius Jf. Augustino Anglorum Episcopo — qui interrogaverat: « Peto, si longinquitas itineris magna interiacet, ut Episcopi facile non possint convenire, an debet sine aliorum Episcoporum praesentia Epi­ scopus ordinari? » — respondit: «Et quidem in Anglorum Ecclesia, in qua adhuc solus tu Episcopus inveniris, ordinare Episcopum non aliter sine Episcopis potest » (9). Pius IV Brevi « Uispaniarum rex », 11 aug. 1562, induisit ut desi­ gnati ad cathédrales et metropolitanas Ecclesias in Indiis Orientalibus ab uno Episcopo consecrarentur (10). Alexander VII in Litt. Apost. « Alias », 27 febr. 1660, dicit: «Sedes Apostolica solita (est) circa numerum Episcoporum dispensare ». Leo XIII, litt. encycl. « Trans Oceanum », 18 april. 1897, edicit: « Ut electi Episcopi in Americae Latinae ditionibus commorantes, (8) Cfr. Hallier. De nacrin elect., part. H, s-et.. ,.-αρ. 2, j 2. (») Lib. 11, ep. 04; Migne, P. I... LXXVIT, 1191. (10) Cfr. Collect. S. C. de Prop. Fide, I, p. 58, nota. DE MINISTRO CONSECRATIONIS EPISCOPALIS 215 postquam promotionis litteras Apostolicas acceperint... a quocumque maluerint catholico Antistite, gratiam et communionem Apostolicae Sedis habente, accitis et assistentibus, si alii Episcopi assistente.'* absque gravi incommodo reperiri nequeant, duobus vel tribus presbyteris in ecclesiastica dignitate constitutis, vel cathedralis ecclesiae canonicis, consecrationis munus accipere valeant » (n. 1). Haec omnia expresse confirmantur praescripto can. 954: «Epi­ scopus consecrator debet alios duos Episcopos adhibere... nisi hac super re a Sede Apostolica dispensatum f uerit ». 319. 2. Cum R. Pontifex indulget ut promotus ad sedem episco­ palem consecretur ab uno Episcopo sine aliorum Episcoporum assi­ stentia, semper mandat ut Episcopo consecratori duo vel tres presby­ teri assistant. Isti presbyteri, quoad fieri potest, debent esse in eccle­ siastica dignitate constituti, vel canonici ecclesiae cathedralis. His defi­ cientibus, assistant consultores dioecesani, de quibus in can. 423, vel alii sacerdotes pietate et moribus commendati. Praeceptum ut, loco Episcoporum, duo vel tres presbyteri assistant consecrationi episcopali, urget sub gravi. Aliquando S. Sedes permittit gravissimis de causis, ut consecratio episcopalis fiat sine Episcoporum et sacerdotum assistentia. 320. Consecratio episcopalis R. Pontifici reservatur. — 1. Prae­ scriptum can. 953 statuit: « Consecratio episcopalis reservatur Romano Pontifici, ita ut nulli Episcopo liceat quemquam consecrare in Episcopum, nisi prius constet de pontificio mandato ». 2. Haec reservatio viget tantum pro Ecclesia latina, non autem pro Ecclesia orientali, ubi generatim Episcopi sullraganei consecrantur a Patriarcha vel a Metropolita. Olim etiam in Ecclesia latina, de iure communi (cfr. c. 6, 7, X, de tempore ordinationum et qualitate ordinandorum, I, 11), consecratio Episcopi sullraganei pertinebat ad Métropolitain. At ius vetus non determinabat, ad quemnam inter sulïraganeos pertineret consecratio Metropolitae, aut consecratio sullraganei, sede metropolitan» va­ cante (11). 3. Consecratio episcopalis coepit reservari R. Pontifici, saltem ali­ cubi, iam saec. xi, ob abusus qui ex parte quorundam Metropolita­ rum irrepserant. Quae reservatio deinde generalis facta est, postquam (11) Ofr. Halllor, part. HI, oap. 4. art. 1. 216 CAPUT V - ARTICULUS V provisio ecclesiarum cathedra lium Sedi Apostolicae reservata fuit; nam consequens est, ut is consecret, qui promovet ad episcopatum (12). 321. 4. Si consecratio extra Urbem fieri debet, haec commissio datur in Bulla hisce verbis: « Cuicumque, quem maluerit, catholice Intistiti, gratiam et communionem Sedis Apostolicae habenti ». Si consecratio fiat in Urbe, Benedictus XIV haec servanda mandavit: « Statuimus namque, Consecrandum, cui facultas fit eligendi Consecratoris, seligere debere aut imum ex Cardinalibus episcopali charactere insignitum, aut aliquem ex quatuor Patriarchis plerumque in Urbe residentibus... eo tan­ tum excepto casu, quo nemo ex praefatis, quod perdifficile est, oblatum sibi consecrationis peragendae munus acceptum haberet; in hac quippe casus hypothesi, facta est Episcopo consecrando facultas adeundi alium quemcumque Archiepiscopum, Episcopum ve, qui ei consecrationem impenderet. Neque in his edendis sanctionibus excidit Nobis Metropolitarum memoria; cum consti­ tuerimus, ne, si in Urbe praesentes sint Metropolita eiusque Sulfraganeus, consecratio Sufiragauei cuipiam, praeterquam suo Metropolitae, delegetur » (13). Haec disciplina adhuc viget eaque generatim etiam hodie servari solet. 5. Posita huiusmodi reservatione consecrationis episcopalis, ma­ nifesta et perspicua apparent verba Pontificalis Bom. do mandato apostolico (cfr. n. 226). Articulus V. De ministro licitae ordinationis 322. Promovendus ad episcopatum et ordinatus a R. Pontifice. — 1. Nemo in Ecclesia latina licite ad episcopatum promoveri potest, nisi a R. Pontifice, vel ex Sedis Apostolicae mandato (can. 953; n. 320). 2. Nemini licet ordinatum a Summo Pontifice ad altiorem ordinem promovere sine S. Sedis peculiari facultate (can. 952). Id statuitur ob reverentiam erga R. Pontificem. Quod iuris praescriptum etiam ante Codicem vigebat, ex principio communiter admisso: ubi R. Pontifex manus apposuerit, negotium ipsi unice reservatur, adeo ut omnes infe­ riores nihil agere valeant circa illud. (12) Cfr. Schmtor, to. I. lib. I, tract. 3, cap. 1, n. 507 M. (13) Epist. poatremo 20 oct. 1750, § 1(3. DE MINISTRO LICITAE ORDINATIONIS 217 II II 323. Ordinatio saecularium et religiosorum. — 1. Ad ministram licitae ordinationis quod attinet, probe distinguendum inter ordina­ tionem saecularium et ordinationem religiosorum. 2. Nomino saccularium hic veniunt: 1° statum clericalem suscepturi extra religionem; 2° religiosi non exempti; 3° itemque sodales in com­ muni viventes sine votis, de quibus in can. 673-681. 3. Religiosorum nomine hic veniunt: 1° regulares proprie dicti, seu religiosi votorum sollemnium; 2° religiosi votorum simplicium, qui pertinent ad religionem exemptam. Cfr. n. 344. 324. Quina II sit minister licitae ordinationis saecularium. — 1. Saeculares, de quibus supra (n. 323, 2), ordinari debent ab Episcopo pro­ prio, sive per se ipse ordinet sive ordinet per alium Episcopum, litteris dimissoriis eidem traditis. Quare can. 955, § 1 principium generale statuit: « Unusquisque a proprio Episcopo ordinetur aut cum legitimis eiusdem litteris dimis­ soriis ». 2. Is dicitur Episcopus proprius, qui valide et licite subditum suum ordinare valet sive per se sive per alium. Quare ad conceptum Episcopi proprii attenditur peculiaris relatio inter Episcopum ordinantem et subditum ordinandum exsistens, relatio siquidem iurisdictionis ex parte ordinantis et subiectionis ac dependentiae ex parte ordinandi. Hic attenditur Episcopus proprius sensu specifico, i. e. quoad ordinationem, non autem in genere, quoad potestatem quae competit Episcopo qua Ordinario loci in omnes subditos ratione domicilii vel quasi-domicilii ad normam can. 94. II II 325. Quinam sit Episcopus proprius saecularium. — 1. Can. 956 perspicue determinat quinam sit proprius Episcopus quoad ordina­ tionem saccularium: « Episcopus proprius quod attinet ad ordinationem saecularium, est tantum Episcopus dioecesis in qua promovendus habeat domicilium una cum origine aut simplex domicilium sine ori­ gine; sed in hoc altero casu promovendus debet animum in dioecesi perpetuo manendi iurciurando firmare, nisi agatur de promovendo ad ordines clerico qui dioecesi per primam tonsuram iam incardinatus est, vel de promovendo alumno, qui servitio alius dioecesis destinatur ad normam can. 969, § 2, vel de promovendo religioso professo de quo in can. 961, n. 4 ». 2. Igitur ex duplici titulo Episcopus efficitur proprius quoad ordi­ nationem saccularium: 1° ratione domicilii una cum origine; 2° ratione 218 CAPUT V - ARTICULUS V simplicis domicilii sine origine, sub quibusdam tamen conditionibus. 3. Prae oculis habeantur quae supra diximus de receptione primae tonsurae (n. 125). 326. I. Domicilium una cu II origine. — Generarim domicilium designat stabilem cuiuspiam sedem. Potest esse necessarium seu legale et voluntarium. Primum obtinetur ipsa lege, sine ulla facti conditione. Ex legis praescripto uxor, a viro non legitime separata, domicilium viri sui sortitur; amens, domicilium curatoris; minor, domicilium patria vel tutoris seu illius cuius potestati subiicitur (can. 93, § 1). Alterum domicilium, scii, voluntarium, acquiritur commoratione in aliqua paroecia vel quasi-paroecia, aut saltem in dioecesi, vicariatu apostolico, praefectura apostolica; quae commoratio vel coniuncta sit cum animo ibi perpetuo manendi, si inde nihil avocet, vel sit pro­ tracta ad decennium completum (can. 92, § 1) - (1). Duplici modo igitur domicilium voluntarium acquiritur: 1° quando simul concurrunt et factum commorationis et animus praedictus; 2° eo ipso quod quis alicubi per decem annos commoratus est. De animo perpetuo manendi constare potest tam ex declaratione Titii, quam ex indiciis seu factis quae huiusmodi animum sat mani­ feste ostendant, ex. gr. si aedificetur domus vel transferatur maior bonorum pars, etc. (2). At necesse non est ut de facto id contingat. Haec attendenda: 1° Ex commoratione decennali non oritur praesumptio iuris nec, proprie et accurate loquendo, praesumptio iuris et de iure, sed aliquid amplius, nimirum acquisitio domicilii ope ipsius legis, adeo ut nedum directa verum etiam indirecta probatio in contrarium excludatur penitus. 2° Non requiritur voluntas absoluta non discedendi, sed nisi necessitas vel occasio aliud suadeat. Sane conditio « si nihil inde avocet » (can. 92, 1 et 2), cum sit resolutiva, praesentem voluntatem non mutat. 3° Censetur commorari qui domum, sive propriam sive conductam, more aliorum civium per notabile tempus colit. Non su/llcit mera residentia legafis, etiam diuturnior, sine commoratione proprie dicta, aut aedium, prae­ diorum, officinae possessio, aut secundum leges civiles adseriptio inter muni­ cipes. 4° Ad fovendum domicilium satis est commoratio trium vel quatuor mensium quotannis; idcirco si quis haberet tres vel quatuor domos instructas casque alternative habitaret, in singulis locis domicilium retinere aestimandus esset. (1) Cfr. Cappello, Summa fur. can., I, n. 193; De matrimonio, n. CSO ss. (2) Cfr. Sehtualzgr., Lib. II, Lit. 2, u. 9; Sanchez, De. matrimonio, lib I dien 19 n ° D’Annlbale, I, n. 83. ’ ’ u D' * DE MINISTRO LICITAE ORDINATIONIS 219 5° Domicilium ordinarie et regulariter loquendo acquiritur in paroecia vel quasi-paroecia, et dicitur parocciale, vel in dioecesi, vicariatu, praefectura, non autem in paroecia aut quasi-paroecia, et vocatur dioecesanum (can. 92, § 3), quod est veluti subsidiarium. Domicilium (vel quasi-domicilium) dioecesanum in iure antiquo erat penitus ignotum. 6° Domicilium acquiritur slatim ac quis, habita intentione perpetuo manendi, sedem in loco figit. Igitur nec hebdomada nec dies requiritur: suffi­ ciunt paucae horae, imo et pauca minuta. At commoratio, saltem ad. brevis­ simum tempus, necessaria omnino est. 7° Ad acquirendum domicilium satis non est commoratio per modum itinerant» vel visitantis, sed requiritur commoratio per modum inhabitantis. Pergit commorari qui ad breve tempus discedit cum animo revertendi, ita ut moraliter inhabitans existimetur. Intentio conditionata, ex. gr. manebo si tale officium assequar, domicilio acquirendo non sufficit; at, purificata conditione, debita intentio censetur adfuisse iam ab initio. 8° Continua commoratio per integrum annum aut maiorem eius partem, ubi agitur de domicilio, nullatenus necessaria est. Hinc qui rusticatum discedit, urbem inhabitaro pergit ex communi aestimatione: idcirco duo sive plura domicilia haberi possunt. 9° Commoratio potius ex nocturna quam ex diurna praesentia deducitur; unde non videtur sufficere habitatio in loco, durante die, ex. gr. in officina, nisi ex alio capito factum verao habitationis eruatur. Qua de re hae regulae generales statui posse videntur. Qui habitat in aliquo loco, puta in domo paterna, ibidem secundum com­ munem aestimationem commoratur, licet quotidie aut interdiu aut noctu alibi degat, ex. gr. si per diem vel per noctem in officina alius loci operatur. Qui nullibi habitat, sed interdiu in uno loco, nocte vero alibi degere consue­ vit, dicitur potius commorari ubi solet pernoctare, praesertim si eius familia ibi degat. Non interrumpitur commoratio solis diurnis absentiis, imo nec ima vel altera longiore. 10° Nihil refert, utrum quis tamquam catholicus, an tamquam acatholicus commoretur in loco. 11° Domicilium amittitur discessu a loco cum animo non revertendi (can. 95), salvo praescripto can. 93 qui servatam vult dispositionem de domi­ cilio necessario seu legali uxoris et minoris. Haec igitur attendenda: «) Domicilium originis nemo praesumitur deseruisse, nisi id certo con­ stet, licet forte aliud sibi acquisierit: peculiaris enim adest relatio ad huiusmodi domicilium ratione nativitatis, et conditio vagi in iure est valde odiosa et extraor­ dinaria, idooque minime praesumenda. b) Domicilium voluntarium sive habitationis tunc solum amittitur, cum elementum utrumque, undo ortum est, cessat, nempo et factum commorationis ct animus manendi. Non sufficit propositum neque expressa declaratio valedi­ cendi domicilio vel quasi-domicilio, nisi do facto discesseris. Ex alia parte non I 220 OAPÜT V - ARTIOULUS V obest discessus etiam per menses et annos, si animum revertendi retineas; v, g. vir, qui ratione militaris servitii praestandi discedit, eo expleto, domum reversurus. c) Animus revertendi non excluditur necessario novi domicilii acquiaitione: possunt enim duo seu plura domicilia simul haberi. Praesumitur quoties discessus fiat sub explicita vel implicita conditione suspensiva: quae praesumptio est iuris tantum. 12° Qui habent domicilium necessarium, illud amittere nequeunt, donec eorum status iuridicus non mutetur: lex ipsa supplet defectum commorationis aut animi. 327. Locus originis (3), ut vox ipsa indicat, a nativitate seu ortu dependet, nec confundendus est cum domicilio originis, quod, secus ac ille, deseri vel mutari potest. Origo autem hic sumitur iuridicc, non materialiter, quatenus dicit ordinem ad parentes per quos filii conse­ quuntur ius originis. Huius nomine intelligitur complexus iurium et officiorum alicui competentium in determinato loco (civitate, patria) mediante illo, per quem generatione personalitas physica et, una cum ipsa, personalitas iuridica derivatur. Locus originis is est ubi iuridicc nascimur. Non igitur nativitas mere casualis sive fortuita, sed naturalis et ordinaria a iure attenditur, quae idcirco iuridica dicitur. Porro ibi filius naturaliter nasci censetur, ubi pater habet domicilium. Unde can. 90, § 1, merito hoc statuit princi­ pium: « Locus originis filii, etiam neophyti, est ille in quo, cum filius natus est, domicilium, aut, in defectu domicilii, quasi-domicilium habebat pater vel, si filius sit illegitimus aut postumus, mater ». Igitur: 1° Filius legitimus, qui vivente patre nascitur, locum originis habet ubi pater domicilium fovet. Si pater caret domicilio, attenditur quasi-domicilium: quod sane in iure canonico non est nisi subsidiarium domicilii. Hoc principium applicatur etiam neophytis, iis nempe qui in adulta aetate baptizantur: quare spiritualis nativitas, aliter ac olim (4), hodie non attenditur, excepto forte casu in quo locus ignoretur omnino. Filius legitimus is est de quo in can. 1114. 2° Filius legitimus postumus locum originis sortitur ex matris domicilio vel, hoc deficiente, quasi-domicilio. Idem dicendum de filio illegitimo, sive pater cognoscatur sive non. Si mater filii illegitimi est ignota (cfr. can. 777, § 2), locus originis illo erit ubi infans natus est et parocho baptizandus traditur. (3) Cfr. Cappollo, Summa iuris canonici, I, n. 192. (4) Cfr. Gaeparrl, De sacra ordinatione, n. 807; Many, Do sacra ordinatione, n. 31; Ball.· Palm., V, ii. 915. DE MINISTRO LICITAE ORDINATIONI» 221 3° Si pater filii illegitimi notus sit eiusque nomen in baptismali libro referatur ad normam can. 777, § 2, censemus filium locum originis sortiri ex domicilio aut, hoc deficiente, quasi-domicilio patris. 4° Quid vero si filius legitimctur per subscquens matrimonium (can. 1116), aut postea a patre recognoscatur huiusque nomen in libro baptismali inscri­ batur! In utroque casu locus originis ille erit, quem nativitatis momento infans sortitus est: huiusmodi enim locus, semel acquisitus, idem semper manet, nec, aliter ac domicilium, mutari vel amitti potest. At quoad effectus canonicos logitimatus aequiparatur filio legitimo (can. 1117). In foro canonico ea sunt attendenda quae ex libro baptizatorum eruuntur, non autem per se, quae ex regestis civilibus. 5° i Si agatur dc filio vagorum, locus originis est ipsemel nativitatis locus; «t dc exposito, est locus in quo inventus fuit » (can. 90, § 2). Iure statuitur haec regula, quia vagus nullibi habet domicilium vel quasidomicilium; expositus autem ibi iuridicc nasci censetur, ubi exponitur et repe­ ritur. Si postea pater vagus acquirat domicilium, aut cognoscatur locus ubi expositus revera natus est vel hic legitimetur aut a parentibus recognoscatur ad normam iuris, non ideo, ut supra dictum est, mutatur eiusdem locus originis iam iuridice obtentus ex inscriptione in regestis paroecia!ibus. 328. II. Simplex do II Icilium sine origine. — Qui habet simplex domicilium in dioecesi sine origine, ut licite promoveri possit ad or­ dines, debet iurata promissione animum perpetuo manendi in dioecesi confirmare. Hoc tamen iuramentum necessarium non est, si agitur: 1° de cle­ rico promovendo, qui iam dioecesi incardinatus est per primam ton­ suram; 2° de promovendo alumno, qui servitio alius dioecesis destinatus est (cfr. n. 336); 3° de promovendo religioso professo, cuius ordinatio iure saecularium regitur. Ratio huius exceptionis manifesta est. Nam eo ipso quod quis est religiosus, suis Superioribus omnino subiicitur in omnibus iis quae respiciunt disciplinam religiosam, destinationem huic vel alteri domui, transitum ab una ad aliam dioecesim. 329. Nonnulla practice attendenda. — 1. Ex dictis Episcopus pro­ prius quoad ordinationem alius non est nisi Episcopus domicilii sive legalis seu necessarii sive voluntarii. Inde sequitur, eum qui in mdla dioecesi domicilium habet, carere Episcopo a quo licite ordinari possit; et si domicilium, ratione minoris aetatis aut propter impossibilitatem commorationis in loco, praevie acquirere non valet, nullum habet vel habere potest Episcopum proprium quoad ordinationem, ita ut per indultum apostolicum in casu consulendum sit. Nonnulli censent minores, v. g. alumnos Seminarii, acquirere posse 222 CAPUT V - ARTICULUS V domicilium voluntarium quoad ordines suscipiendos. Si de iure condii., seu vigente sermo est, procul dubio ista opinio iuridice sustineri nequit, cum evidenter adversetur praescripto can. 93. Si agitur de iure coi dendo, quaestio alia est eaque huc nullatenus spectat. Optandum quidem vehementer, ut difficultatibus, quae in praxi facile occurrere possunt, a S. Sede peculiari decreto seu declaratione consulatur. Peculiaris difficultas haberi potest quoad eos qui v. g. ex Polonia aut Hollandia Romam petunt aliam ve urbem, praesertim studiorum causa, tl destinati sunt pro alia quadam dioecesi v. g. Americae. Difficultas adest, si domicilium in loco originis revera amiserunt per disces­ sum sine animo redeundi, nec alibi aliud domicilium acquisierint. Quo in casu, stricte loquendo, nec Episcopus originis nec Episcopus pro cuius dioecea destinati sunt nec Episcopus residentiae vel quasi-domicilii, est propria eorumdem, ita ut neque ipse per se ordinare neque litteras dimissorias conce­ dere valeat. Practice, vel ante discessum e loco originis considenda est acqui­ sitio domicilii vel obtinenda facultas a S. Sede. Sane interrogata Pontificia Commissio Codicis ab Archiepiscopo Armacano: « Quisnam sit Episcopus proprius pro ordinatione illorum, qui nullum domi­ cilium habent (can. 95G) »; die 17 aug. 1919 respondit: «Prout dubium expo­ nitur, est Episcopus loci in quo fit ordinatio, modo tamen ordinandus praevie acquirat domicilium cum iuramento ad normam can. 956 » (5). Licet responsum hoc promulgatum non fuerit in Actis Apost. Sedis, tamen maximam habet vim tutamque normam agendi praebet. Ex relato responso manifeste consequitur, nullum esse Episcopum proprium pro iis qui nullum domicilium habent; nam praevia domicilii acquisitio praescribitur. 2. Si domicilium in loco originis adhuc servent, res facile compo­ nitur. Episcopus originis ipse potest eos promovere ad primam ton­ suram vel litteras dimissorias conferre, cum destinatione ad aliam dioecesim. 3. Ceterum, vix in praxi admittendum, eos revera amisisse domi­ cilium originis. Nam si minores sunt, illud necessario retinent; si maiores, iure praesumitur illud retineri, donec aliud legitime fuerit acquisitum (cfr. n. 326, 11°). 330. 4. Disciplina canonica quatuor his capitibus potest tota com­ prehendi: a) Episcopus ordinare atque ita suae dioecesi incardinare valet eum, qui ibi habet domicilium una cum origine. (5) Cfr. Irish Theological Quarterly, 1019, png. 391; Periodica, 1923, png. 73 DE MINISTRO LICITAE ORDINATIONIS 223 b) Potest ordinaro eum, qui ibi habet simplex domicilium sine origine, ita tamen ut promovendus, ante ordinationem, animum in dioecesi perpetuo manendi iureiurando confirmet. c) Ordinare valet pro servitio alius dioecesis eum, qui saltem simplex domicilium ibi habet; quo in casu per ipsam primam tonsuram ordinatus incardinatur alii dioecesi, pro cuius servitio ordinatur, ut patet ex resp. Poutif. Comm. Codicis, 17 aug. 1919 (cfr. nn. 125, 336). d) Potest ordinare, sine praevio iuramento manendi in dioecesi, et suae dioecesi incardinare eum, qui habet simplex domicilium sine origine et in futurum, praevia legitima excardinatione et incardinatione, servitio alius dioecesis destinetur. e) Non potest ordinare eum, qui caret domicilio, nisi praevie is domicilium acquisierit, servatis servandis. 5. De variis quaestionibus circa collationem primae tonsurae seu ordinationem laid, vide nn. 125, 331, 336. 331. Casus et quaestiones de laici ordinatione et consequenti dioecesi incardinatione. — 1. Potestne laicus, inscio aut invito Episcopo originis, in aliam dioecesim se conferre ibique acquirere domicilium qualificatum iureiurando, quo animum perpetuo ibidem manendi firmet, atque ita primani tonsuram ceterosque ordines recipere 1 Quidam negant. At perperam omnino. Olim, praesertim post de­ cretum S. C. Concilii « A primis » diei 20 iul. 1898, tribuebatur Episcopo ius promovendi ad ordines alumnum suae dioecesi incardinatum, quam­ vis in dioecesi nondum commorantem, ita ut ex titulo incardinationis Episcopus fieret proprius ordinationis eodem iure ac alii Episcopi ordinationis proprii ex titulo originis, domicilii, beneficii et familia­ ritatis. Aliud vero eiusdem S. C. Concilii decretum diei 24 nov. 1906 exten­ dit etiam ad laicos normas excardinationis, per litteras proprii Episcopi dimittentis, et incardinationis formaliter faciendae, per litteras Epi­ scopi recipientis, ita ut etiam laicus adseriberetur dioecesi incardinautis et consequenter Episcopus fieret proprius quoad ordinationem. Decretum dici 24 nov. 1906 haec, inter alia, habet: «E.mi Patres (S. Congreg. Concilii) consuerunt, permitti posso, si Sanctitas Sua id probaverit, ut praefatae litterae, quibus laici a propria dioecesi dimittuntur, ab Ordinariis concedantur, earum vi extradioecesanus fleri proprius valeat Episcopi benevoli receptoris, et hoc titulo ad clericalem tonsuram et ad sacros ordines ab eo pro­ moveri, dummodo tamen: « 1° Dimissio ab Episcopo proprio ex iusta causa, in scriptis et pro determinata dioecesi concedatur. 224 CAPUT V - ARTICULUS V « 2° Acceptatio ne fiat nisi servatis regulis, quae pro clericis inc/irdi. natis statutae sunt... et servato quoquo decreto Vetuit dici 22 dec. 1905 quoad alumnos a Seminariis dimissos. | « 3° Sed iuramentum ad tramitem Const. Speculatores requisitum, prae, standum esse ante clericalem tonsuram. Verum, cum obligatio permanendi ia dioecesi non propria, eique in perpetuum serviendi, ante maiorem aetatem non sine difficultatibus et periculis suscipi possit, cavendum esse ab Episcopis ne ad clericalem tonsuram admittant, qui aetate maior non sit » (6). Codex nullam facit mentionem de huiusmodi litteris eawdirw· toriis laici; ideoque dicendum veterem disciplinam consulto fuisse praetermissam eamque proinde non amplius vigere. 332. II. Si laicus primam tonsuram receperit ab Episcopo non proprio ad normam can. 956, cuinam dioecesi incardinatur? Quidam tenent incardinari dioecesi Episcopi ordinantis; alii dicunt incardinari dioecesi suae, in qua nempe habet domicilium cum origine; alii putant nulli dioecesi adseribi ideoque uti acephalum habendum esse. "Verius ita distinguendum. Si Titius primam tonsuram receperit ab Episcopo non proprio, Episcopus proprius semper habet ius recla­ mandi. Si Titius intentionem habuerit se incardinandi dioecesi Episcopi ordinantis, et nonnisi ex errore aut dolo fuerit ordinatus ab Episcopo non proprio ob praetermissas condiciones a iure statutas, habendus est tamquam incardinatus dioecesi Episcopi ordinantis, at quamprimum debet animum ibi perpetuo manendi iureiurando firmare. Contra, si Titius animum se incardinandi dioecesi Episcopi ordi­ nantis nullatenus habuerit et ex fraude sive dolo aut errore promotus fuerit ab Episcopio non proprio, nec dioecesi Episcopi ordinantis incur· dinatus censendus est, nec iusiurandum emittere tenetur de perpetua commoratione ibidem servanda. Si Episcopus proprius talem clericum reclamet, is habendus est uti incardinatus illius dioecesi. At Episcopus proprius non tenetur illum recipere; quo in casu si clericus nolit incardinari dioecesi Episcopi ordi­ nantis, debet vel alium Episcopum receptorem invenire, vel ad statum laicalem regredi ad normam can. 211, § 2, vel S. Sedem adire, quae, mature omnibus perpensis, quid faciendum sit sapienter decernet. 333. III. Laicus qui recipit primam tonsuram servitio dioecesis determinatae (cfr. n. 336), huic plano incorporatur, ita ut ipsa propria liat eiusque Episcopus proprius sit. (β) Acta S. ScdlB, XXXIX. P «00 ss. DE MINISTRO LICITAE ORDINATIONIS 225 Nam iuxta disciplinam Codicis, clericus uni tantum dioecesi potest esse incardinatus et unum dumtaxat habere potest Episcopum pro­ prium (pioad ordines suscipiendos. Quare ea dioecesis, in qua laicus re­ cipit primam tonsuram pro servitio alius dioecesis, ipsi aliena iuridice est, ot Episcopus ordinans nec est nec manet proprius. Posito facto incardinationis certae ac determinatae dioecesi, necessario consequitur illius Episcopum fieri proprium, ac propterea ius habere promovendi clericum incardinatum seu subditum suum. Episcopus autem, qui primam tonsuram contulit laico promoto servitio alius dioecesis determinatae, eatenus potest superiores ordines eidem conferre, quatenus licentiam seu litteras dimissorias habeat Episcopi proprii ordinandi, seu Episcopi illius dioecesis cui, receptione tonsurae, omisso iureiurando, clericus incardinatus fuit. Quare si Episcopus A., facta conventione cum Episcopo B., conferat primam tonsuram pro dioecesi B. iuveni qui domicilium cum origine habet in dioecesi A. ibiquo per plures annos adhuc manebit, v. g. studiorum curriculi absolvendi causa, Episcopus B. potestne ordinare clericum, tamquam pro­ prium, aut ei dare litteras dimissorias, an potius hoc ius competit Episcopo A.? Prima fronte videret ur uterque Episcopus esse proprius, ac propterea ius habere conferendi ordines. Sane in dioecesi Episcopi A. alumnus adhuc servat domicilium cum origine, ideoque ad normam can. 956 proprius videtur di­ cendus. Ex alia parte etiam Episcopus B. videtur proprius, quia alumnus iam in­ cardinatus est ipsius dioecesi, quae proinde propria facta est. Idque eo vel magis forte dicendum, si alumnus, ante incardinationem, domicilium praevie acquisivisset etiam in dioecesi B. Tunc Episcopus huius dioecesis item proprius videretur ad normam can. 956, ratione domicilii ac destinationis eidem dioecesi et subsecutae incardinationis. At iuxta vigentem disciplinam Episcopus proprius quoad ordinationem est unus, non multiplex. Igitur pluralitas excludenda. Duplici sensu Episcopus dicitur proprius vel alienus itemque di cesis propria vel aliena nuncupatur, ubi agitur de clericis. V. g. Antonius sacerdos est incardinatus dioecesi A.; at do consensu Episcopi vel S. Sedis docet sacras disciplinas in Seminario dioecesis B. ibiquo quasi* domicilium aut forte domicilium acquirit. Episcopus proprius, cui Antonius qua clericus subost, manet semper Episcopus dioecesis A., sicuti haec manet propria, et dioecesis B. aliena. Iam vero quando Codex loquitur de clerico eiusquo Episcopo vel Or­ dinario proprio (cfr. can. 112, 125, 12G, 127, 128, 139, § 3, 141, § 1, 113, etc.), sumit hanc vocem sensu specifico, quatenus significat Epi15 — Cappbllo, De Ordine. 226 OAPUT V - articulus v scopum vel Ordinarium cuius dioecesi clericus est incardinatus. Πυ spectat praesertim praescriptum can. 127: «Omnes clerici... speciali obligatione tenentur suo quisque Ordinario reverentiam et obedientiam exhibendi ». Ipsi autem conceptui incardi nation is repugnat, clericum duabn seu pluribus dioecesibus esso eodem tempore incardinatum. Quare Epi­ scopus sensu spocilico clerici proprius unus est unaque dioecesis pro­ pria. Quo posito, quinam erit in casu do quo agitur Episcopus proprius candidati quoad ordines conferendos? Si candidatus in dioocosi B., cuius servitio ost ordinatus eique con­ sequenter iam incardinatus est per primae tonsurae receptionem, habet domicilium legitimo acquisitum — cum plura domicilia quis habere possit, ut supra dictum est (n. 326) — procul dubio Antistes proprius quoad ordinationem eiusdem candidati est Episcopus dioecesis B. Idem dicendum, licet alumnus domicilium in praedicta dioecesi B. non habeat. Quae doctrina expresse confirmatur responso Pontificiae Commis­ sionis Codicis diei 7 dee. 1931 ad Episcopum S. Fidei in America Merid. Proposito dubio: «An ille, qui promotus fuit ad primam tonsuram a proprio Episcopo, sed pro servitio alius dioecesis, cui eo ipso est incar­ dinatus ad normam can. Ill, § 2 et responsi Pontificiae Commissionis diei 17 aug. 1919, ad II, superiores ordines recipere debeat a priore Episcopo, an potius ab Episcopo dioecesis cui rite iam incardinatus est, etsi studia theologica absolvero teneatur in alia dioecesi »; responsum fuit: « Negative ad primam partem, affirmative ad secundam ». De hac responsione eiusque vi et valore, etsi nondum publici iuris facta in Actis Apost. Sedis, idem dicendum ac do alia iam relata. Item proposito dubio: An Episcopus dioecesis, in cuius servitium laicus ad primam tonsuram a proprio Episcopo promotus fuerit, illi iure proprio ot exclusive ordines conferre aut litteras dimissoriae dare valeat ad normam can. 955, § 1, licet ipse in eadem dioecesi domicilium nondum acquisiv rit »; Pontif. Comm. Cod. dio 24 iul. 1939 respondit: « Affirmative » (A. A. S. 1939, p. 321). 334. IV. Cloricus habet domicilium cum origine in dioecesi A. Epi­ scopus huius dioecesis clericum oxcardinat ot Episcopus dioecesis B. eum incardinat, servatis servandis. Clericus videtur adhuc retinere do­ micilium in dioocosi A. ad normam can. 95, cum ab oa non discesserit animo non revertendi. Quinam est Episcopus proprius quoad ordina­ tionem? DE MINISTBO LICITAE ORDINATIONIS 227 Responsio perspicuo oruitur ex iis quae huc usque tradita fuerunt, licet casus sit omnino diversus; nam aliud est loqui de ineardinatione vi receptionis primae tonsurae facta, aliud loqui de incardinatione clerici qui litteras cxcardinalionis obtinuerit. Secundum disciplinam a Codice inductam, clericus unam tantum ut propriam habet dioecesim, atque unum dumtaxat sortitur Episcopum proprium quoad ordinationem, non plures, ut supra dictum est. Porro vi oxcardinationis et incardinationis legitime (can. 112 ss.) factae, cloricus suam dioecesim a qua amittit, obtinet vero ut pro­ priam dioecesim ad quam. Hinc fit ut dioecesis, quae prius erat propria, fiat aliena; et quae erat aliena, fiat propria. Idem dicas de Episcopo. Eo ipso quod cloricus excardinatur a sua dioecesi et incardinatur alienae, per se necessario amittit domicilium quod habebat in dioecesi excardillationis illudquo obtinet in dioecesi incardinationis. Sano, cum clericus incardinatur formaliter, debet iureiurando coram Ordinario oiusve delegato declararo « se in perpetuum novae dioecesis servitio vello adiici ad normam sacrorum canonum » (can. 117, 3°). LIaec autem voluntas de servitio novae dioocosi in perpetuum prae­ stando, quomodo conciliari posset cum intentione perpetuo manendi in alia quoquo dioecesi? Ubi agitur voro do oxeardinatione ot incardinatione tacita aut acquivalenti, nocesse est ut clericus ab Ordinario alienae dioecesis bene­ ficium residentiale obtineat cum consensu sui Ordinarii in scriptis dato, vel cum licentia ab eodem in scriptis concessa e dioecesi discedendi in perpetuum (can. 114). Voluntatis actus, quo cloricus in casu beneficium residentiale ac­ ceptat, vix videtur simul exsistere posse cum voluntate perpetuo ma­ nendi etiam in alia dioecesi. Quae huc usquo diximus, confirmantur praescripto can. 143 et 1 11. Nam cloricus ita manet adseriptus suae dioecesi, cui incardinatus est, atque in ea residere tonetur, ut, licet beneficium aut officium residen­ tiale non habeat, nequeat tamen por notabile tempus ab illa discedere sino licentia saltem praesumpta proprii Ordinarii (can. 143); quod si in aliam dioecesim cum licentia sui Ordinarii transierit, semper potest revocari, iusta de causa ot naturali aequitate servata (ca­ non 111). Quibus positis, voluntas perpetuo manendi in una dioecesi vadetur manifesto opponi voluntati perpetuo item manendi in alia dioecesi, sicuti perpetua residentia m una dioocosi necessario excludit perptluam resi­ dentium in alia. 228 CAPUT V - ARTICULUS V Dices forte: nonne plures haberi possunt Ordinarii proprii ad normata can. 94, pluraque domicilia? Episcopus sive Ordinarius proprius de quo in can. 94, § 1 non est idem ac Episcopus sive Ordinarius proprius de quo in can. 950. Iste canon loquitur de Episcopo proprio quoad ordinationem ; ille o contra agit de Episcopo sive Ordi­ nario (atque etiam dc parocho) quoad sublectionem. Can. 94, § 1 respicit omnes fideles universim, sive mares sive feminas; can. 956 respicit dumtaxat alumnos saeculares ad ordines promovendos. Naviter attendendum, vinculum dependentiae et subtectionis erga Epi­ scopum et dioecesim duplex esse: aliud quo quis detinetur qua fidelis, ration· domicilii vel quasi-domicilii aut, utroque deficiente, actualis commorationis, ad normam can. 94; aliud quo quis detinetur qua clericus, ratione peculiari adscriptionis seu incardinationis dioecesi. Quare duplici sensu Episcopus dicitur proprius vel alienus itemque dioecesis propria vel aliena nuncupatur, ubi agitur de clericis. Huc spectant quae supra tradita sunt (cfr. n. 333). Porro clericus qua fidelis potest quidem habere plures Ordinarios et pa­ rochos proprios ratione domicilii et quasi-domicilii; qua clericus autem, scii, qua peculiari dioecesi incardinatus, non potest habere nisi unicum Ordinarium sive Episcopum proprium. Peculiare atque distinctum est vinculum quo te­ netur clericus erga proprium Ordinarium, ab eo quo tenetur fidelis erga eundem Ordinarium: aliud alio longe strictius est. Ulterius forte quis dicet: domicilium ad normam can. 95 amittitur disces­ sione a loco cum animo non revertendi; quidnam si clericus excardinetur et incardinetur, attamen sine animo non amplius revertendi? Huiusmodi animus potest esse explicitus et implicitus, expressus et ta­ citus, verbis aut facto manifestatus. Iam vero clericus qui legitime excardinatur e sua dioecesi et alienae incardinatur, expresse illum animum patefacit eo ipso quod iureriurando declarat e se in perpetuum novae dioecesis servitio velle addici ad normam sacrorum canonum » (can. 117, 3°), si agitur de excar­ dinatione et incardinatione formali; eundem animum implicite et facto mani­ festat per beneficii residcntialis in aliena dioecesi acceptationem, si agitur de excardinatione et incardinatione tacita seu aequivalenti. Si forte duae contrariae voluntates habeantur, ex. gr. si clericus, non ob­ stante excardinatione et incardinatione legitime facta, velit nihilominus prion dioecesi adseriptus adhuc manere, huiusmodi intentio nihil iuridice operatur et praevalet profecto altera voluntas eaque contrariam excludit atque in foro externo unice attendenda est. Ceterum, dato etiam et non concesso quod clericus adhuc retineat domi­ cilium in dioecesi A., inde non sequitur Episcopum A. esse proprium quoad ordinationem, ut supra dictum est (n. 333). cum unus tantum sit Episcopus proprius ordinationis iuxta Codicis disciplinam. Igitur concludendum: Episcopus B., quoad clericum rite cxcardinatum et incardinatum, est Episcopus proprius ad normam can. 956 DE MINISTRO LICITAE ORDINATIONIS 229 ideoque potest eum promovere ad ordines sive per se ipse, sive per lit­ teras dimissorias. 335. Necessitas vel utilitas dioecesis quoad ordinationem. — 1. Cer­ tum est, quemlibet candidatum saecularem ordinandum esse intuitu dioecesis, quatenus nempe necessitas vel saltem utilitas Ecclesiae seu dioecesis postulet ministerium ecclesiasticum ordinandi. Can. 969, § 1 statuit: « Nemo ex saccularibus ordinetur, qui indicio proprii Episcopi non sit necessarius vel utilis ecclesiis dioecesis ». verba fere ad litteram desumpta sunt ex Concilio Trid. (Sess. XXIII, dc rej., cap. .16) seu ex iure antiquo. 2. Necessitas vel utilitas in casu est spiritualis eaque moraliter et lato sensu accipienda. Attenditur scii, bonum animarum, exercitium numeris sacri, administratio sacramentorum et sacramentalium, cele­ bratio Missae, ceteraque id genus. Indicium auctori ta tivum de huiusmodi necessitate vel utilitate non competit candidato vel Seminarii rectori aliisve, sed uni Episcopo proprio cui dioecesis regenda committitur quique spirituali fidelium saluti apte consulere tenetur per idoneos ministros. 3. Si clerici in dioecesi plures sint numero, ita ut vera et stricta necessitas vel utilitas aliorum ordinationem minime exigat, non ideo prohibetur Episcopus eos promovere ad sacram ordinationem, dummodo adamussim serventur quae Codex sapienter statuit, v. g. de titulo. •1. Si candidatus gravi infirmitate detineatur nec tdla sit spes vale­ tudinis recuperandae, potestne in his adiimctis promoveri ad ordines! Si divinis ministeriis nondum initiatus sit saltem per primam tonsuram, procul dubio nequit ordinari. Si candidatus sit iam in sacris consti­ tutus, nil vetat, ceteris positis, quominus promoveatur etiam ad presby­ teratum, ubi Episcopus prudenti indicio id opportunum censuerit, omni­ bus mature perpensis, licet neo-sacerdos praevideatur forte moriturus intra breve tempus. Nec obstat necessitas vel utilitas dioecesis, quia moraliter et latiore sensu ea accipienda est, ut supra animadversum fuit; et solatium spi­ rituale quod diacono gravi morbo laboranti obvenit ex ordinatione presbyterali et celebratio divinorum officiorum etiam per paucos menses vel dies possunt esse iusta et sufficiens causa huiusmodi promotionis faciendae. 5. Necessitas vel utilitas, de qua in can. 969, § 1, per se attendenda est iam ante collationem primae tonsurae; nam ex can. 973, § 1 prima 230 CAPUT V - ARTICULUS v tonsura et alii ordines iis tantum conferendi sunt, qui habeant propositum ascendendi ad presbyteratum. Quare clericus, dummodo cetera adsint requisita, habet ius ex ipsa receptione primae tonsurae ot conse­ quenti incardinatione dioecesi, suscipiendi alios ordines, ita ut nequeat ab iisdem arceri ob magnum clericorum numerum. 336. Ordinatio candidati, qui servitio alius dioecesis destinatur. 1. Certum est, candidatum saccularem ordinari posse ab Episcopo pro­ prio non pro sua dioecesi, sed pro alia, quatenus ita ordinatus, de con­ sensu utriusque Episcopi, destinetur servitio huius dioecesis. Can. 9G9, § 2 decernit: « Non prohibetur tamen Episcopus proprium promovere subditum, qui in juturum, praevia legitima excardinatione d incardinatione, servitio alius dioecesis destinetur ». 2. Attentis variis Codicis canonibus (can. Ill, 956, 9G9) iisque inter se diligenter collatis, dubitandum non est, quin aliena dioe­ cesis, cuius servitio destinatur ordinandus, possit esse certa et determi­ nata, vel etiam indeterminata et nondum expresse praefinita. Eatenus autem potest esse certa ac determinata, quatenus Episcopi utriusque dioecesis collatis inter sc consiliis processerint, ita ut ante ordinationem adfuerit praevie consensus utriusque Episcopi. Quo in casu, proinde, dioecesis ad quam consideratur ut certa ac determinata non solum ex intentione Episcopi proprii ordinantis, verum etiam iuridice, cum mutuus consensus utriusque Episcopi intercesserit. In hoc casu, candidatus qui recipit primam tonsuram ab Episcopo proprio, sed ordinatur pro alia dioecesi, equidem certa ac determinata, eo ipso incardinatur huic dioecesi atque inde propriam sortitur dioecesim et proprium Episcopum, iuxta responsionem Pontif. Comm. Codicis diei 17 aug. 1919. Qua responsione attenta (n. 125), dubitandum non est quin duplex collatio tonsurae pro aliena dioecesi distinguenda sit: prior, quae ex utriusque Episcopi praevio consensu, scii, proprii et Antistitis cui can­ didatus destinatur, confertur, ea que statiin et immediate incardinationem virtualiter operatur ; altera sine communi consensu utriusque Episcopi peracta, quae candidatum in propria dioecesi manere interca sinit, nimirum donec bene visum erit Episcopo alieno ordinatum reci­ pere, et Episcopo proprio eundem excardinare (7). 3. Ulterius aliena dioecesis potest esse indeterminata duplici modo: vel proprie et iuridice loquendo, quatenus Episcopus proprius ordinans habet intentionem destinandi clericum ordinatum servitio huius vel (7) Cfr. Vormcorsch, in Periodica, 1923, pag. 75. DE MINISTRO LICITAE ORDINATIONES 231 alterius dioecesis, quam dignoscit maxima laborare clericorum penuria, sed praevius consensus et acceptatio Episcopi huius dioecesis non ha­ betur; vel est indeterminata etiam ex intentione Episcopi proprii ordi­ nantis, quatenus hic non cogitat de peculiari dioecesi determinata, cuius servitio destinandus erit ordinatus, sed ob oculos habet alienas dioeceses in genere, quae sacris ministris indigeant. In priore hypothesi Episcopus per se potest subditum proprium ordinare; in altera, contra, per se nequit. In istis casibus, ordinatus incardinatur dioecesi Episcopi proprii ordinantis, ita ut postea facienda sit praevia excardinatio et incardinatio ad normam can. 9G9, § 2. Ratio est manifesta. Eo ipso qued dioecesis aliena, cuius servitio ordinatus destinabitur, non est certa ac determinata proprie et iuridice, candidatus nequit eidem in cardinari; quare, ex praescripto can. Ill, § 2, manet incardinatus dioecesi Episcopi proprii ordinantis. Quidnam, in casu, si forte Episcopus alienus nolit quavis de causa recipere clericum in suam dioecesim? Clericus manet incardinatus suae dioecesi, et Episcopus proprius debet, servatis servandis, eum promo­ vere ad ordines superiores. 4. Quaeri potest, utrum quis promoveri possit intuitu alius dioecesis solum ad primam tonsuram, an etiam ad ceteros ordines; ac praeterea, an qui fuerit promotus ad primam tonsuram vel ad ordines minores pro sua seu pro una dioecesi, promoveri possit ad reliquos ordines pro alia dioecesi. Procul dubio quis promoveri potest intuitu alius dioecesis non solum ad primam tonsuram, sed etiam ad alios ordines tam minores quam sacros. Qui init promotus ad primam tonsuram vel etiam ad ordines minores pro sua dioecesi, seu pro certa ac determinata dioecesi, potest et debet promoveri, positis ponendis, ad ceteros quoque ordines usque ad presbyteratum inclusive. Cum pro suscipiendis ordinibus sacris requiratur titulus canonicus (cfr. can. 974. § 1, 7°; n. 423), nihil vetat quominus clericus minor, qui caret titulo de quo in can. 979, scii, beneficio aut patrimonio vel pensione, promoveatur ad ordines sacros titulo servitii alius dioecesis, praevio consensu et acceptatione, ut patet, Episcopi huius dioecesis, servatis servandis. 337. 5. Quae omnia confirmantur responso Pontif. Coram. Codicis, 24 iul. 1939 (n. 125). Difficultas tamen haberi potest ex can. 93, § 1, quo minores prohibentur domicilium proprium acquirere. Etenim can­ didati ad ordines non raro sunt minores; quare si domicilium originis non habent, et mutuare illud nequeant a parentibus vel tutoribus, dicendum eos et domicilio carere et ipsum acquirere non posse. At cum in rebus spiritualibus filii etiam minores nou subsint parentibus 232 OAPUT V - AKTICULUS V (cfr. can. 89, 542, § 2, 555, 573, 971, 973,1048, § 2), videtur nihil obstare quominus pro ordinatione domicilium proprium sibi acquirere valeant independenter a parentibus vel tutoribus, simul que emittere iusiuraudum perpetuae commorationis a iure requisitae. Ceterum acquisitio domicilii potest esso formalis et aequivalens, ut supponit ipsum dubium propositum Pontificiae Commissioni. Proinde sive admittatur acquisitio aequivalens domicilii sive formalis in casu, conclusio ac doctrina canonica eadem semper est, scii, candidatum etiam aetate minorem incardinari dioecesi pro cuius servitio ordinatur fierique subditum Episcopi huius dioecesis ab eo que ceterus ordinei esse accipiendos. H H 338. Quinam possit legitime religiosos ad ordines promovere. Ilaec, generatim loquendo, principia attendantur oportet, ad ordinatio­ nem religiosorum quod attinet: 1° Abbas regularis de regimine, nempe qui actu praeest mona­ sterio exempto, etsi sine territorio nullius, potest conferre primam ton­ suram et ordines minores, dummodo a) promovendus sit ipsi subditus vi professionis saltem simplicis; b) ipse Abbas sit presbyter; e) et bene­ dictionem abbatialein acceperit. Extra hos fines, ordinatio ab eodem collata, revocato quolibet contrario privilegio, est nulla et irrita, nisi ordinans charactere episco­ pali polleat. Ita can. 9G4, n. 1°. 2° Religiosi exempti a nullo Episcopo possunt licite ordinari sine litteris dimissoriis proprii Superioris maioris (can. 9G4, 2°). 3° Religiosi non exempti, citra indultum vel privilegium apostolicum, ordinandi sunt ab Episcopo proprio domicilii (cum vel sine ori­ gine), vel cum litteris dimissoriis eiusdem. Episcopus autem proprius domicilii est Episcopus dioecesis, in qua exsistit domus religiosa, ad quam pertinet ordinandus. Necesse nun est ut promovendus actu degat in domo religiosa, dummodo revera eidem sit adseriptus ex competentis Superioris mandato. 4° Omnes Superiores, sive religionis exemptae sive etiam non exemptae, qui possunt litteras dimissorias concedere pro ordinatione subditorum, possunt quoque iisdem ordines conferre, si episcopali cha­ ractere polleant (cfr. n. 346). 5° Religiosi, quibus Superiores maiores nequeunt litteras dimis­ sorias concedere, licite ordinantur ab Episcopo loci seu domicilii, ut supra, vel cum ipsius litteris dimissoriis ab alio Episcopo. 6° Item religiosi, quibus Superiores maiores concedere valent litteras dimissorias, citra indultum seu privilegium apostolicum, licite DE MINISTRO LICITAE ORDINATIONIS 233 ordinantur tantum ab Episcopo dioecesis, in qua sita est domus reli­ giosa, ad cuius familiam ordinandus pertinet (can. 965), seu ab Episcopo dioecesis, ubi exsistit domus religiosa, cui ordinandus adscriptus est. Superiores autem cavere debent, sub peculiari quidem sanctione poenali (can. 2410; cfr. n. 344, 10), ne in fraudem Episcopi dioecesani subditum ordinandum mittant ad aliam domum religiosam (can. 967). Huiusmodi vetitum per se grave est. 7° Novitii licite promoveri nequeunt ad ordines, durante novitiatu (can. 567, § 2). Etiam hoc praescriptum per se urget sub gravi. 8° Δη, quinam, quibusnam et qua ratione possint Superiores religiosi litteras dimissorias concedere subditis suis, dicetur infra (n. 344). 339. Episcopus proprius subditos suos per se ipse ordinare debet. — 1. Can. 955, § 2 statuit: « Episcopus proprius, insta causa non impeditus, per se ipse suos subditos ordinet; sed subditum orientalis ritus, sine apostolico induito, licite ordinare non potest ». 2. Agitur de vera et proprie dicta obligatione, non gravi tamen, sed levi tantum, ita ut quaelibet causa rationabilis ab eiusdem implemento excuset, v. g. senium, incommodum animi vel corporis, defectus tem­ poris, negotia gerenda etc. 3. Obligatio, quae incumbit Episcopo latino, non ordinandi subdi­ tum ritus orientalis sine peculiari venia S. Sedis, est procul dubio gravis, ipsa rei natura perspecta. 4. De ordinatione subditi diversi ritus nonnuUa speciatim atten­ denda sunt: 1° Coelestinus III in cap. 9, de temporibus ordinandorum, statuit: «Nolumus de cetero commixtiones et consuetudines rituum in ordinibus observari ». De hac re fuse atque egregie agit Benedictus XIV in Const. *Et$i pastoralis », 26 maii 1745. 2° Certum est candidatum valide, etsi illicite, ordinari ab Epi­ scopo diversi ritus sine apostolico induito, ut liquet tum ex ipsa natura ordinis tum ex doctrina Benedicti XIV (8). Contraria opinio quorundam veterum Doctorum (9) iam obsoleta dicenda. 3° Ut Episcopus proprius subditum diversi ritus licito valeat (8) Const. « Etsi pastoralis », 26 rutili 1715, n. 14; Const. · AUalac », 26 ini. 1755, n. 20, 21. (9) Cfr. Hallier, port. II, sect. 2, cap. 11, art. 2, $ 6; Lacroix, lib. VI, part. I, n. 16; Arriaga, to. VII, Dc sacramentis in gencrc, disp. VI, n. 11. 234 CAPUT V - ARTICULUS V promovere, requiritur indultum apostolicum. IIoc interdum conceditur urgente necessitate propter defectum Episcoporum ritus ordinandi. Aliquando datur indultum Episcopo latino dimittendi subditum proprium ritus orientalis ad Episcopum orientalem diversi ritus. 4° Num quam conceditur indultum ut Episcopus latinus candidato orientali conferat ordines ritu orientali, aut viceversa Episcopo orientali ut ordinet ritu latino. Huc spectat responsio S. Oflicii, 21 nov. 1709. Quaesitum fuerat: «Essendo necessario qualehe ministro o sacerdote o diacono cattolico di rito Armeno, pol servizio delle chiese Armcne cattoliche in Aspan, ed in Giulfa; e non trovandosi ivi, e nè tampoco nei paesi circonvicini vescovo alcuno cattolico di rito Armeno, che possa ordinario; si cerca se in questo caso possa farsi ordinaro da un vescovo Latino nel rito Armeno catto­ lico per impedire che non venga ordinato da vescovo Armeno scismatico od eretico, e provvedero alla necessità delle chiese » (10). S. C. reposuit: «Non licere; et S. C. de Prop. Fide, ad normam sacrorum canonum et Apostolicarum constitutionum in locis, de quibus agitur, de aliquo anti­ stite catholico provideat qui secundum Armeni ritus observantiam clericos Armenos pro catholicis illius ritus ecclesiis, ad sacros ordines promovere valeat». 340. Notae historicae ac discrimen inter ius antiquum et novum It proprium ordinationis. — 1. Tribus prioribus Ecclesiae quoad Episcopum saeculis quilibet Episcopus orat proprius pro ordinatione laici, quatenus poterat laicum cuiuscumque dioecesis ordinare. Ita vero ordinatus dioecesi ordinantis perpetuo adscribebatur (11). 2. Initio saeculi iv (12) constat Episcopis constitutos fuisse certos limites, quatenus nullus Episcopus poterat licite extra dioecesim pro­ priam et subditis alienis ordines conferre, itemque intra proprium terri­ torium alienos subditos ordinare. Huc spectant complures canones Conciliorurn (13). Prohibitio ne Episcopus subditos alienos ordinaret, proprie et di­ recte respiciebat clericos alienae dioecesis, qui superiores ordines reci­ pere non poterant ab Episcopo alieno. (10) Latine: Cum necessarius sit aliquis minister sive sacerdns alve diaconus catholicus ritus Armcnicl pro servitio ecclesiarum Armenarum catholicarum in Aspan ct in Giulfo, cumque nec in vicinis regionibus reperiutur aliquis episcopus catholicus ritus Armenlci qui oum ordinet; quaeritur utrum hoc in casu ordinari possit ab episcopo Latino cum ritu Anne· nlco catholico ad impediendum quominus ordinetur ab episcopo Armenico schismatico aut haeretico, et ad providendum necessitati ecclesiarum. SH F| (11) Riganti, in reg. XXIV Cone. A post·, i 3, n. 1; Thomasslnus, part. II, lib. 1, cap. 1 ss. (12) Cfr. c. 24 Cone, llllber. an. 300-306. (13) Cfr. c. 17 Cone. Arelaten. an. 311; c. 16 Cone. Nicacn. an. 325; o. 15 Cone. Sardicen an. 343; c. 13, 22 Cone. Antioch, an. 341; c. 36 Apost. DE MINISTRO LICITAE ORDINATIONIS 235 Huiusmodi prohibitio, progressu temporis et saltem cum aliqua re­ strictione, extensa quoque fuit ad laicos alienae dioecesis, qui vel abso­ lute ordinari vetabantur ab Episcopo alius dioecesis vel saltem si a proprio Episcopo reiccti fuissent (14). 3. Q,uare, attentis vetustissimis documentis, Episcopus censebatur proprius ratione triplicis tituli: 1° ratione baptismi seu nativitatis spi­ ritualis; 2° vel ratione diuturnae habitationis sive domicilii; 3° vel ra­ tione ordinationis. 4. Clemens IV (an. 1265-1268) - (15) coepit reformare ius antiquum quatenus commemoravit expresse ut Episcopos proprios solum Epi­ scopos originis naturalis vel beneficii, quin tamen diserte excluderet alios titulos. Bonifacius V1U (16) statuit generaliter eum soium esse Episcopum proprium ordinationis, qui esset Episcopus ordinandi vel ratione ori­ ginis, vel ratione beneficii, vel demum ratione domicilii. Deinde per consuetudinem paulatim introductus fuit alius titulus, scii, familiaritatis. Qui titulus postea sub certis conditionibus recognitus et confirmatus fuit a Concilio Trid. (Sess. XXIII, cap. 9, de ref.) atque ab Innoceutio XII Const. « Speculatores », 5 nov. 1694. llisce titulis ex decreto S. C. Concilii « A primis » 20 iul. 1898 acces­ sit pro clericis alius titulus, scii, incardinationis novae dioecesi. Qui ti­ tulus deinceps, per decretum S. C. Concilii 24 nov. 1906, extensus quoque fuit ad laicos. 5. Itaque ex disciplina ante Codicem vigente tituli ordinationis pro saecularibus erant quinque, scii.: 1° ratione originis; 2° ratione do­ micilii; 3° ratione beneficii; 1° ratione familiaritatis ; 5° post decretum S. C. Concilii «Λ. primis» diei 20 iul. 1898 et decretum diei 24 nov. 1906 eiusdem S. C. Concilii, ratione incardinationis (17). Hodie, contra, tituli sunt duo, ut supra dictum fuit (n. 325). G. Regulares antiquitus exempti non erant a iurisdictione Episco­ pi» um. Proinde iisdem suberant quoad ordines suscipiendos. Concilium Carthag. an. 401 (can. 14) Episcopum illegitimo ordinan­ tem monachum alieni monasterii seu alterius dioecesis poena excommu­ nicationis, monachum vero male promotum depositionis poena plectit. Sed gravia incommoda et maximum detrimentum disciplinae reli(14) nn. 102; art. 1 et (15) (16) (17) Cfr. o. 5 Cono. Carthag. an. 345-348: o. 9 Cono. Arausio. an. 441; o. 16 Cono. Romani Hofmann, Act. thcol. Ocnipont., XXIV, p, 115; IlalUor, part. II, sect. 5, cap. 3, 2; Phillips, l. c. § 43. C. 1. dt temp. ordin., I, 9, In 6°. C. 3, (te temp, ordin., I, 9, In 6°. Gaspard, II, n. 802 as.; Many, op. cit.t n. 28; OJcttf, Synopsis, n. 2591. 236 CAPUT V - ARTICULUS V giosae oriebantur ex eo quod interdum Episcopi promoverent ad ordi­ nes monachos, inconsulto et forte invito Abbate. Hinc Concilium Agathen se an. 506 (c. 27; c. 12, C. XVIII, q. 2) et Concilium Herdeim an. 521-5-16 (c. 3; c. 34, C. XVI, q. 1) statuerunt monachum ab Epi­ scopo ordinari non posse, nisi cum consensu et licentia Abbatis seu ad eiusdem praesentationem. Haec norma postea transiit in ius commune eaque sollemniter re­ cepta et confirmata fuit (IS). Post institutos ordines mendicantes saec. xm, qui non singularia mona­ steria constituebant, sed societates late diffusas easque in varias provinciae divisas, Clemens IV (an. 1265-1268) concessit Fratribus llinoribus privilegium praesentandi subditos suos ad ordines recipiendos cuilibet Episcopo commu­ nionem cum Sede Apostolica habenti. Hoc privilegium a Sixto IV (an. 1474) confirmatum fuit. Deinde sive directa concessione sive per communicationem ad alios ordines religiosos exten­ sum est. 7. Concilium Trid. novum condidit ius (19) quod fere congruit cum iure hodie vigenti. Illud ius confirmarunt religioseque servandum prae­ scripserunt Gregorius XIII Const. « In tanta rerum » 1 mart. 1583, Sixtus V Const. « Sanctum et salutare » 5 iun. 1589, Clemens VIH per decretum S. C. Concilii diei 15 mart. 1596. Demum Benedictus XIV celebri Const. « Impositi Nobis » diei 27 febr. 1717 illas Constitutiones quoad praecipua capita confirmavit et authentice interpretatus est atque accurate circumscripsit (20) hac ratione, quatenus ea sola privilegia integra manerent, quae concessa fuissent post Concilium Trid. et quidem nominatim et directe, non vero per communicationem. En verba Benedicti XIV: «Quemadmodum vero eorum Ordinum regula­ rium privilegia firma et rata esse volumus, quibus ad Apostolica Sedo reperitur indultum, ut eorum alumni a quolibet catholico Antistite ipsius Sedis gratiam et communionem habente ordinari valeant; dummodo huiusmodi privilegia post Trident inum Concilium, et ipsis Ordinibus nominatim atque directe, non autem per communicationem concessa fuerint: ita porro omnia similia privi­ legia, quae aliis Ordinibus ante praefatum Concilium Tridentinum, ab ipsa (18) O. 5, X, de temp tribus ordinationum ct qualitate ordinandorum, I. 11 (Lucius ΙΠ, an. 1181-1185); c. 1, S 8, de statu monach., III, 10, in Cicm. (19) Scs3. VII, Cap. 11 de ref.: Sees. XXIII, cap. 8 dc ref. (20) Cfr. Piat, Pradect. iuris rcpul., II, q. 350 ss.; Hallior, part. I, acct 1 cap 1 ω · Tbomaaa., part. I, lib. 3, cap. 20 es.; Many, n. 150 w. BE LITTERIS DIMISSORIIS 237 etiam Apostolica Sede, et sub quibuscumque tenoribus et formis indulta sint, vel etiam post ipsum Concilium non ipsis directe concessa, sed per communi­ cationem ad cos extensa esse dicantur, iisdem auctoritate et tenore, nulla et irrita, omnique vigore ac robore, ad effectum, de quo agitur, penitus destituta d vacua esse volumus ct statuimus t>. Hodie quoque, ad valorem privilegiorum huiusmodi quod attinet, attendenda est praedicta dispositio ac limitatio a Benedicto XIV statuta. Articulus VI. De litteris dimissoriis. 341. Quid sint litterae dimissoriae. — 1. Litterae dimissoriae eae sunt, quibus Episcopus proprius concedit Episcopo alieno facultatem conferendi ordines subdito suo; vel, quod in idem recidit, sunt litterae quibus Episcopus proprius concedit subdito licentiam recipiendi or­ dines ab Episcopo alieno. Istae litterae nullatenus confundendae sunt cum litteris testimo­ nialibus vel co mmenda titiis proprie dictis. 2. Vocabulum litterarum dimissoriarum sumptum est ex antiquis litteris dimissurialibus, quibus Episcopus plene dimittebat clericum proprium, ut alii dioecesi incardinaretur (1). Variis nominibus olim vocari solebant huiusmodi litterae dimissoriae, scii.: 1° licentia ordinandi vel recipiendi ordines (c. 1, 2, 3, 4, de temp, ordin., in 6°); 2° reverendae, quia incipere solent a vocibus Reverendo, Reverendissimo, quibus Episcopi se salutare solent (Cone. Trid. Sess. VII, cap. 10, de ref.)', 3° commenda t it iae, quia solent cont inere commendationem subditi di­ missi (Cone. Trid. Sess. XIV, cap. 2 et 3, de ref.); 4° canonicae, pacificae, formatae, testimoniales (2). 3. Litterae dimissoria les ad liceitatcm ordinationis requiruntur, non excepta prima tonsura, cum ordinandus non est subditus Episcopi ordinantis, seu cum ordines recipiendi sunt ab Episcopo non proprio ad normam can. 956. (1) Cfr. Halller, part. II, sect. 5, cap. 3, art. 10, η. 8 es. (2) Cfr. Huilier, 1. c., art. 11, δ 5; Gaspard, II, n. 803; Many, n. 60. 238 CAPUT V - ARTICULUS VI 4. Concedi possunt sivo verbo sive scripto. Palam est litteras, pro­ prie loquendo, nonnisi scriptas concipi. Sed heic nomino litterarum di­ missoriarum intelligitur Episcopi venia seu licentia, quae procul dubk potest etiam oretenus dari. Consultius ista licentia scripto conceditur. 5. Necesse non est ut dirigantur ad certum ac determinatum Epi­ scopium, nisi agatur do ordinandis religiosis, ut infra dicetur (n. 335. Idcirco dirigi possunt ad quemcumque Episcopum catholicum, vel ad quemcumque Episcopum gratiam ot communionem cum Sede Apostolica habentem, vel ad talem Episcopum determinatum aut alium quencumque ab eo deputatum, etc. 6. Concedi possunt ad tempus, sub conditione, ita ut elapso tempore aut conditione non impleta, irritae fiant. 7. Interdum continent etiam bonum testimonium de vita et hone­ state subditi, clausulas de dispensatione super interstitiis, temporibus ordinationum, aetate, etc. 8. Litterae dimissoriae ex dictis requiruntur etiam pro prima ton­ sura. Sane Pontificia Commissio Codicis, interrogata: « An vi canonis 111, § 2, conlati cum canone 955, § 1, Episcopus alienum subditum sine legi­ timis proprii Episcopi litteris dimissoriis ad primam tonsuram promo­ vero licite possit »; die 17 febr. 1930 respondit: « Negative n (3). Ratio manifesta. Nam ipse quoque laicus ordinari debet ab Episcopo proprio vel do eius licentia. Porro Episcopus proprius quoad ordina­ tionem is est, in cuius dioecesi candidatus habet domicilium cum ori­ gine vel domicilium qualificatum (n. 325). 9. Proprie ot accurato loquendo, notio litterarum dimissoriarum alia est ubi agitur de candidato saeculari, alia ubi agitur de candidato religioso (cfr. n. 344). 10. Olim Cardinalis Urbis Vicarius poterat, ex facultate vivae vocis oraculo concessa a Gregorio XIV die 20 mart. 1591 (1), conferre primam tonsuram exteris in Urbe commorantibus, etiam sine litteris dimissorialibus suorum Ordinariorum. Consonius huiusmodi facultatem seu ius spocialo non amplius vigere. 11. S. Congregatio de Propaganda Fido interdum induisit Vicariis et Prae­ fectis Apostolicis ut, attentis peculiaribus atque extraordinariis rerum adiunctis, candidatos promovere possent absque litteris dimissoriis. Ita v. g. die 13 ian. a. 1665, 5 april. 1674, 7 aug. 1678 ad 9, 17 ian. 1793 (5). Praefata adiunctaomnino (3) a. a. s., ΧΠ, p. 195. (4) Cfr. Honoranto, cap. XI, not. Γ, Riganti, (n Reg. χχιν Cancell. Apoat, § in η 323 (5) (JMcclanca S. O. dc Propaganda Fide, I, nn. 159, 207, 216, 615. DE LITTERIS DIMISSORIIS 239 extraordinaria hodie vix veriflcari possunt, idccque locus non est huiusmodi induitis. At si revera veriflcarentur illae circumstantiae peculiares atque extraor­ dinariae, dubitandum non est quin locus esset memoratis induitis. Ii concedere possint litteras dimissorias pro ordinatione 342. Quinam H saecularium. — 1. Quandiu iurisdictionem in territorio habent, illas concedere possunt ad normam can. 958: 1° Episcopus proprius, postquam possessionem suae dioecesis legitime cepit, licet nondum sit consecratus. Forte concessae ante captam possessionem, essent nullae et irritae. 2° Vicarius generalis, sed tantum ex mandato speciali Episcopi; idque sub poena nullitatis. 3° Vicarius capitularis, sed solum de consensu Capituli et post annum elapsum a sedo vacante. Utraque conditio ad valorem. Intra annum solis « arctatis » ratione beneficii recepti aut recipiendi vel ratione certi alicuius officii, cui propter necessitatem dioecesis sine dilatione est providendum. Non sufficit utilitas dioecesis; requiritur necessitas, generatim gravis, moraliter aestimanda. Vicarius capitularis cavere debet, ne litteras dimissorias concedat iis qui ab Episcopo reiecti fuerunt (can. 958, § 2). Id tamen non sub poena nullitatis. 4° Vicarius et Praefectus Apostolicus, Abbas vel Praelatus nullius, licet episcopali charactere careant, etiam ad ordines maiores. 5° Pactores Seminariorum et Collegiorum, quae pro missionibus sunt instituta, quaeque a S. C. de Prop. Eide dependent. Collegium S. Congregationis de Propaganda Fide in Urbe ex Brevi « Ad uberes », 18 mail 1G38, Urbani VIII, alia que Seminaria seu Col­ legia pro missionibus, quae a S. C. de Propaganda Fide dependent, privilegium habent alumnos ad ordines promovendi absque litteris dimissoriis. Huiusmodi privilegium concessum fuerat nonnullis quoque Col­ legiis seu Seminariis, « quae alumnos ex dissitis civitatibus colligunt «, scii, promovendi eosdem sine litteris dimissoriis suorum Ordinariorum, «dumtaxat de consensu Superiorum ipsius Collegii, vel dc licentia Car­ dinalis Protectoris Collegii et dc consensu Pectoris, vel etiam cum lit­ teris testimonialibus Pectoris ». Isto privilegio olim fruebantur in Urbe plura Collegia, v. g. Germa­ nicum, Anglorum, Scotorum, Hibernorum etc. (6). Proposito autem dubio: «Utrum in praesenti, mutatis temporum (Û) Cfr. Honoranto, Prati* otc., cap. XV1T· 240 CAPUT V - ARTICULUS VI et locorum adiunctis ot Codico iuris canonici promulgato, memorata privilegia adhuc perseverent »; S. Congregatio Consistorialis die 6 nov. a. 1920 declaravit, probanto SSmo, α memoratum privilegium, cessatis causis ob quas concessum est, cessaro debere, ot ius commune esse resti­ tuendum » (7). 6° Rectores quorundam Seminariorum et Collegiorum (v. g Urbis), quibus competit speciale privilegium, concessum post dieu 6 nov. 1920, huiusmodi litteras concedendi. 343. 2. Litterae dimissoriae mitti possunt ab Episcopo proprio, etiam s Cardinali Episcopo suburbicario (aliter ac antea), ad quemlibet Episcopum catholicum, seu coni/munionem cum Sede Apostolica habentem, excepto tantum, citra indultum apostolicum, Episcopo ritus diversi a ritu promovendi (can. 961). Intellige ritum qui propria liturgia et ecclesiastica disciplina constat, scii. orientalis; non autem eiusdem ritus varietas, v. g. in Ecclesia latina ritus ambrosianus. 3. Episcopus proprius potest dare litteras dimissorias etiam subditis suis ritus diversi. V. g. Episcopus latinus subdito proprio ritus gracci concedit litteras dimissorias, ut illo rite ordinetur ab Episcopo gracco. H 344. Litterae dimissoriae pro ordinatione religiosorum. — 1. Litterae dimissoriae, ubi agitur de religiosis, definiri possunt: Documenta quibus legitimus Superior religiosus concedit subdito professo facultatem reci­ piendi ordines, eimulque testatur eundem praeditum esse omnibus iis quae a sacris canonibus postulantur ad licitam ordinationem. Haec notio ex dicendis declarabitur et perspicua fiet. Ex can. 995, § 1 Superior religiosus in litteris dimissoriis testari debet non solum promovendum emisisse professionem religiosam et esse do familia domus religiosae sibi subditae, sed etiam de studiis peractis, deque aliis iure requisitis. Quare Superior religiosus in suis litteris dimissoriis haec omnia expresse testari debet, utpote a iure requisita: 1° candidatum esso professum, vel temporaria vel perpetua aut sollemni professione, ut illico appareat utrum ad ordines minores tan­ tum, an etiam ad maiores promoveri queat; 2° ipsum esse bonis moribus praeditum; 3° esse do familia monasterii quod intra fines dioecesis Episcopi ordinantis exsistit; 4° studia requisita rite absolvisse; 5° exercitia spiritualia ad normam iuris peregisse. (7) Acta Apost. Sedis, XIII, pag. 250. DE LITTERIS DIMISSORIIS Episcopus ordinans, acceptis iis litteris dimissoriis a legitimo Su­ periore concessis, non indiget aliis litteris testimonialibus (can. 995, § 2). Hinc patet litteras dimissorias pro ordinatione religiosorum cumulari cum litteris testimonialibus: idque ex ipso iuris prae­ scripto. Episcopus ordinans, si forte dubitet v. g. de studiis rite peractis, de bonis moribus etc., potestno investigationes facere aut peculiares litteras testimoniales de huiusmodi re exigere! Ita distinguendum: si nullum datur dubium fundatum, Episcopus per se nec debet nec potest illud agere; si exsistit dubium positivum, potest, sed per se non tenetur, quidquam facere, cum praesumptio, stante dubio, faveat Supe­ riori religioso; si moralis certitudo adsit de requisitorum defectu, potest ac debet Episcopus omittere ordinationem atque ad normam iuris procedere. Quo in casu tamen patet recursus ad S. Congregationem de Religiosis ex parte tum Superioris religiosi tum sodalis. 2. Religiosi exempti a nullo Episcopo ordinari licite possunt sine litteris dimissoriis proprii Superioris maioris (can. 96-1, 2°). Ex can. 964, 1° Abbas de regimine, licet sine territorio nullius, potest conferre primam tonsuram et ordines minores, dummodo reli­ giosus promovendus sit ipsi subditus vi professionis saltem simplicis, et ipse sit presbyter ac benedictionem abbatialem legitime acceperit. Abbas de regimine is dicitur, qui revera praeest monasterio, et per hoc distinguitur ab Abbate mere titulari, qui titulum abbatialem et forsan benedictionem habet, sed nullum monasterium actu regit. Generatim loquendo, Abbas de regimine praeest monasterio sui iuris, ideoque est Superior maior ad normam can. 488, 8°. Habentur tamen quidam Abbates, praepositi regimini monasterii, quod non est voro et stricto sensu sui iuris. Controvertitur, utrum isti Abbates pos­ sint primam tonsuram ot ordines minores conferre suis subditis, vel litteras dimissorias iisdem concedere. Affirmativa sententia verior est, dummodo revera Abbates de regimine sint. Moderator supremus potest concedere praefatas litteras pro omni­ bus et singulis sodalibus religionis; provincialis seu superior maior, infra moderatorem supremum, pro suis respective subditis. Superior localis potestno concedere litteras dimissorias! Ante Codicem quidam Superiores locales ius eas concedendi habebant. Can. 9G4, 2° expresse decernit religiosos a nullo Episcopo licite ordinari posse sine litteris Superioris maioris. Hodie, attento hoc praescripto Codicis, Superiores locales, qui olim lit- in — Cappello, De Ordine. 242 CAPUT V - ARTICULUS VI teras dimissorias concedere poterant, ius eas concedendi adhuc servant! Quidam negant (8); quidam affirmant; plerique silent. Ita nobis videtur distinguendum: si praedictum ius competebat Superio­ ribus localibus ex peculiari induito seu privilegio apostolico, illud ius integrun adhuc manet ad normam can. 4; si contra competebat ex suae religionis coistitutionibus, ius penitus abrogatum est. Quaeri potest, utrum Superiores maiores religionis laicalis exemptae, y. 5. Ordinis S. loannis de Deo, valeant concedere litteras dimissoriae, si forte qudam sodales promovendi sint ad ordines. Plures negant. Alii affirmant (9). Horum sententia certa videtur, quis can. 964, 2° loquitur absolute de religiosis exemptis quibuslibet, quin distingui inter religionem clericalem et laicalem. Concessio litterarum dimissoriarum est quidem actus iurisdictionis seu potestatis, non tamen iurisdictionis epbcopalis aut quasi-cpiscopalis, sed potestatis ad instar dominativae sive iuris· dictionis latae sumptae, quatenus Superior praesentat Episcopo subditum proprium, simulque testatur eum debitis requisitis praeditum esse ideoque ad ordines licite promoveri posse, ad normam legum ecclesiasticarum. 3. Superiores maiores professis a votis temporà/riis litteras dimis­ sorias concedere valent tantum ad primam tonsuram et ordines mi­ nores (can. 964, 3°), professis a votis perpetuis etiam ad ordines maiores. Quare litterae dimissoriae numquam concedi possunt, nisi praecesserit professio sollemnis vel simplex perpetua, «revocato quolibet induito Superioribus concesso dandi professis a votis temporariis litteras dimis­ sorias ad ordines maiores » (can. 964, 4°). Ite vocatio est generalis. Bespicit constitutiones peculiares reli­ gionis, consuetudines forte inductas, indulta et privilegia quaelibet apostolica praeterita. Consulto dicimus praeterita, quia non excluditur quod in f uturum S. Sedes huiusmodi indultum concedat in aliquo casu particulari. Cur nonnulli dicant professos a votis temporariis, etiam religionis exempta·:, cum litteris dimissoriis proprii Episcopi posse promoveri ad ordines sacros (10), intelligerc non valemus. Haec opinio carere videtur quovis fundamento. Nam can. 964, 2° expresse et absolute statuit: « Religiosi exempti a nullo Episcopo ordinari licite possunt sine litteris dimissoriis proprii Superioris maioris». Igitur nulla fit distinctio inter ordines maiores et minores, inter religiosos a votis temporariis ad normam can. 574 et religiosos a votis perpetuis. Atten­ ditur dumtaxat exemptio, ita ut omnes et singuli religiosi exempti nonnisi cum litteris dimissoriis proprii Superioris maioris licite ordinari queant. (8) Cfr. Fnnfanl. D·. iure religiosorum ad normam Codicis iuris canonici n °85 (9) Fanfani, l. c.; VennoorechCrenHen, Epitome, II, n. 211. . · - . (10) Cfr. Fanfani. op. cit., n. 285. -5/ DE LITTERIS DIMISSORIIS 243 4. Ordinatio aliorum omnium alumnorum religionis non exemptae, item societatis ad instar religionis de qua in can. 673 ss., regitur ime saecularium (can. 964, 4°), ut supra dictum fuit (n. 323). 5. Complures religiones iuris pontificii, quamvis non exemptae, ha­ bent indultum seu privilegium concedendi litteras dimissorias suis subditis. Quo in casu attondenda sunt ipsissima verba rescripti pon­ tificii. Nonnulli videntur inutile aestimare huiusmodi indultum seu privi­ legium, « quia, aiunt, religiosis non exemptis his litteris opus non est; nam eo ipso quod non sunt exempti, proprium habent Episcopum do­ micilii, a quo sine his litteris ordinari poterunt ». Hoc quidem verum est. Sed nihilominus momentum et utilitas prae­ dicti indulti seu privilegii evidens apparet. Sane in casu quo Episcopus loci seu domicilii non ordinet, Superior religiosus, non autem Episcopus, litteras dimissorias concedit. Praeterea, cum S. Sedes tribuit huiusmodi indultum, ita illud concedere solet, ut simul tribuat quoque facultatem concedendi litteras dimissorias ad quemcumque Episcopum catholicum eiusdem ritus, praetermisso Episcopo dioecesis, in qua sita est domus religiosa ad quam ordinandus pertinet. 6. Ex dictis liquet alumnos religionis non exemptae, sive professi sint a votis temporariis sive etiam perpetuis, extra casum peculiaris indulti seu privilegii apostolici, licite ordinari non posse nisi ab Epi­ scopo proprio, cui nempe subsunt utpote non exempti, vel cum litteris dimissoriis eiusdem. 7. Quinam, in casu, est Episcopus proprius ordinationis, qui proinde litteras dimissorias concedere valet? Nonnulli distinguunt inter religiosos a votis perpetuis et religiosos a votis temporariis, dicentes pro his esse Episcopum originis vel domicilii aut quasi-domicilii, pro illis esso Episcopum domicilii aut quasi-domicilii, «cum professi a votis perpetuis propriam di •Scesim ipso iure amittant» (11). Alii censent Episcopum competentem, in casu, esse pro omnibus Episcopum domicilii (12). Haee sententia vera est, dummodo rite intelligatur, ut ex dicendis declarabitur. Can. 964, 4° statuit ordinationem « ceterorum omnium alumnorum cuiusvis religionis », scii, non exemptorum, regi « iure saecularium ». Pono ordinatio saecularium regitur praescripto can. 956, qui expresso loquitur etiam do religiosis, imino remittit explicite ad citatum cano(11) Fanfani, op. cil., n. 285. (12) Vonnoorscb Crouson, 11, n. 241. 244 CAPUT V - ARTICULUS Vï nem, per verba: « vel de promovendo religioso professo, de quo in can. 904. n. 4 ». Igitur Episcopus proprius ordinationis pro religiosis non exemptii, salvo peculiari induito, ille est, ad normam can. 956, in cuius dioecad alumnus promovendus habet domicilium una cum origine, aut simplex domicilium sino origine. Nihil in contrarium erui potest ex can. 585, qui decernit professum a votis perpetuis sive sollemnibus sive simplicibus amittere ipso iw propriam quam in sacculo habebat dioecesim. Per huiusmodi amissio­ nem professus nequaquam amittit originem vel domicilium in dioecesi, nisi, ad domicilium quod attinet, discedat a loco cum animo non rever­ tendi. Vi can. 585, professus a votis perpetuis, si clericus, non amplios censetur adseriptus suae dioecesi, seu excardinatur; si laicus, peculiare vinculum quo antea ligabatur erga dioecesim, solvitur. 8. Superior religiosus debet litteras dimissorias, salvo peculiari privilegio, dirigere ad Episcopum dioecesis, in qua sita est domui religiosa ad quam ordinandus pertinet (can. 965). Consulto dicimus: salvo peculiari privilegio. Nam plures religiones ante Codicem gaudebant privilegio mittendi alumnos ordinandos ad quemcumquc Episcopum communionem cum Apostolica Sede habentem. Huiusmodi privilegium etiam post Codicem manet integrum, ut liquet ex can. 4 atque ex ca­ none 2373, 4°, ubi expresse dicitur: « salvo legitimo privilegio ». Necesse est ut hoc privilegium nomination et directe, non autem per communicationem, post Concilium Trid. religiosis concessum fuerit, ut supra (n. 340, 7) dictum est (13). Praescriptum per se urget sub gravi. Tunc tantum potest ad alium Episcopum dirigere cum Episcopus dioece· sanus: 1° aut licentiam dedit; 2° aut est diversi ritus; 3° aut est absens; 4° aut non est ordinationem habiturus proximo legitimo tempore; 5° vel denique cum dioecesis vacat, nec is, qui eam regit, charactere episcopali pollet (aut forte ordines conferre potest). Ita ex praescripto can. 960, § 1. Necesse est ut id Episcopo ordinaturo, singulis in casibus, constet ex authen­ tico testimonio Curiae episcopalis. Superiores religiosi cavero debent ne conces­ sionem litterarum dimissoriarum de industria in id tempus differant, quo Epi­ scopus vel abfuturus vel nullas habiturus est ordinationes (can. 965-967). 9. An dentur causae excusantes in hac re, v. g. infirmitas religiosi ordinandi, distantia locorum, asperitas viarum etc., contio vertitur. (13) Cfr. Bonodlotl XIV Const. « Impositi Nobis·, 27 fobr. 1747; Gaepurrl, II, n. 925 e.; Many, n. 62 es. DE LITTERIS DIMISSORIIS 245 Procul dubio admittendae videntur causae excusantes in nonnullis casibus extraordinariis, dummodo sint graves et ordinatio differri nequeat absque notabili incommodo aut sodalis ordinandi aut prae­ sertim religionis. Si Episcopus forte recuset iniuflte ordinare religiosum aut veniam concedere ut ab alio ordinetur, Superiores nequeunt alumnum mittere ad alium Episcopum. Tn casu, recurrendum ad S. Sedem. Huc spectat responsum S. C. Concilii diei 20 april. 1604. 10. Superior religiosus, qui deliquerit in hac re, i. e. contra prae­ scriptum can. 965-967, incurrit ipso facto suspensionem per mensem a Missae celebratione ex can. 2410 (14). II II 345. Quaenam observanda circa concessionem, durationem, revo­ II II cationem et praesumptionem litterarum dimissoriarum. — 1. Litterae dimissoriae nequeunt concedi, nisi antea habita fuerint omnia testi­ monia a iure requisita, de quibus suo loco. Id tamen ad valorem litterarum minime requiritur. 2. Episcopus aliusve qui iure pollet concedendi litteras dimissorias, valide eas concedit, quamvis forte sit suspensus, excommunicatus vel in­ terdictus, dummodo non sit remotus ab officio aut iurisdictione pri­ vatus per sententiam condomnatoriam vel declaratoriam. 3. Litterae dimissoriae concessae pro omnibus ordinibus aut in genero pro ordinibus, valent per se etiam pro suscipiendis ordinibus sacris, nisi ex contextu aliud constet. Item concessae pro ordine superiore, valent per se etiam pro ordine inferiore forte non recepto. Dicimus per se; nam iste casus vix potest verificari, cum Episcopus in litteris dimissoriis testari debeat de ultimo ordine recepto. 4. Quilibet Episcopus, acceptis litteris dimissoriis, subditum alie­ num licite ordinare valet (can. 962). 5. Litterae dimissoriae possunt ab ipso concedente vel eius succes­ sore limitari aut revocari; semel autem concessae non exstinguuntur resoluto iure dantis (can. 963). Ratio cur non cessent praefatae litterae haec est: censentur illae continere gratiam jactam ordinando. Porro gratia semel jacta non exstin­ guitur resoluto iure concedentis, quia iuxta regulam 16am iuris, in 6°: «Docet concessum a principe beneficium esse mansurum». Idque con­ firmatur praescripto can. 70. (14) Ctr. Cappello, De censuris, n. 501 ea. 246 CAPUT V - ARTICULUS VI Igitur litterae dimissoriae non cessant nec morte concedentis, ne ' eiusdem depositione vel translatione aut renuntiatione vel deposition ab officio. Unde si agitur do dimissoriis concessis a Vicario capitulari, eae non cessant per captam possessionem dioecesis a novo Episcopo. 6. Quaeri potest, an praesumpta Episcopi proprii licentia admit­ tenda sit quoad ordinationem subditi alieni. Huiusmodi praesumpta 1 licentia Episcopi proprii, ubi agitur de ordinando subdito alieno, peut admittenda non est, imo excludenda penitus. Hinc est, quod littera dimissoriae expressam et formalem Episcopi proprii facultatem seu li­ centiam continere debent promovendi ad ordines subditum alienum. Solum in quibusdam extraordinariis adiunctis potest forte verificari casus, in quo, urgente gravi necessitate dioecesis seu Ecclesiae, liceat Episcopo non proprio ex praesumpta venia Ordinarii proprii vel B. Pon­ tificis ordinaro subditum alienum. 7. Potestne Episcopus denegare absentibus litteras dimissorias! Insta de causa procul dubio denegaro valet. At sine huiusmodi causa, v. g. si candi­ datus absque incommodo gravi nequeat in dioecesim redire aut ordinationem differre, Episcopus denegare nequit litteras dimissorias. Non ideo tamen candidatus potest ab Episcopo alieno ordinari sine prae­ fatis litteris; sed recurrendum ad S. Sedem, quae, re mature perpensa, si re­ vera Episcopus irrationabiliter recuset litteras dimissorias, vel mandat eidem Episcopo ut eas concedat, vel ex suprema sua potestate facultatem impertitur suscipiendi ordines aut a determinato Antistite aut a quocumque catholico Episcopo. Huc spectat decisio S. C. Concilii in Aniciensi, Ordinationis, 23 mart. 1878, per summaria precum. In dioecesi Aniciensi adest inter alias rite Romae revisas, haco lex pro­ vincialis: «Alumni ecclesiastici per duos annos iuxta methodum scholasticam et summa quidem animi applicatione philosophiae studeant ». Iam vero cle­ ricus Petrus S., uno tantum philosophiae emenso anno, discessit e dioecesan-j seminario ac dioecesi, quia rigidum illius loci clima sustinere haud poterat et quia speciali indigebat victu ob morbum quo afflictabatur; et Romam petiit ubi, in Gregoriana Universitate, studiis theologicis sedulam impendit operam. Cum autem tempus urgeret recipiendi sacros ordines, ne militare servitium agere cogeretur, pluries, sed frustra, litteras dimissoriales a suo Episcopo po­ stulavit. Tandem supplicem libellum Summo Pontifici obtulit petens licentiam reci­ piendi ab alio Episcopo sacros ordines usque ad presbyteratum inclusive. Episcopus, rogatus a S. C. C., reposuit se litteras dimissorias dare noluit ob violatam synodalcm dispositionem; ceterum nil habere contra mores et agendi rationem oratoris, cui alias proposuit litteras excardinationis, ut ad aliam dioecesim, si vellet, convolaret. DE LITTERIS DIMISSORIIS 217 S. C. consuit: «Pro facultate ad hoc ut orator a quovis catholico episcopo, servatis ceteris do iuro servandis, ad sacros ordines usque ad presbyteratum inclusive promoveri possit, facto verbo cum SSmo ». 8. Litterae dimissoriae revocari possunt turn a concedente tum ab oins successore tum a Superiore i. e. a It. Pontifice. At revocatio nullum effectum parit iuridicum, nisi legitime significata fuerit candidato pro­ movendo vel Episcopo in eisdem litteris designato aut utrique. Potestne candidatus, in cuius favorem conceduntur litterae dimis­ soriae, his renuntiare? Quidam negant; nonnulli dubitant; alii affirmant. Sententia affirmativa vera est, rite tamen intellecta, scii, dummodo renuntiatio acceptata fuerit a concedente. Quare valor et effectus lit­ terarum unice pendet a voluntate Superioris competentis. 346. An gaudens facultate concedendi litteras dimissorias, valeat perse ipse ordines conferre. — 1. Qui potest litteras dimissorias ad or­ dines recipiendos dare, potest quoque eosdem conferre per se ipse, is necessariam ordinis potestatem habeat (can. 959). 2. Haec regula valet non solum quoad omnes Praelatos saeculares, Vicarium capitularem, Abbatem et Praelatum nullius etc., sed etiam quoad Superiores religiosos, quia verba Codicis adeo sunt explicita et perspicua, ut quamcumque videantur restrictionem et limitationem penitus excludere. Accedit ratio logis. Sano incongruum maxime videretur, quod Su­ perior maior charactere episcopali pollens, posset quidem Episcopo alieno veniam concedere conferendi ordines subditis suis, ipse autem iisdem conferre non valeret. Ceterum eadem regula vigebat quoque ante Codicem. Quare Card. Gasparri, expresse docet: « Viceversa qui potest dare litteras dimissorias, potest etiam, si potestate ordinandi ceteroquin pollet, ordinare per seipsum, nam qui jacit per alium, est perinde ac si jaciat per seipsum, reg. 72 iuris in 6° » (15). 347. Notae historicae et discrimen inter ius vetus et novum. — 1. In ecx dioecesibus suburbicariis, si candidatus non ordinabatur in propria dioecesi a Cardinali Episcopo, vol ab eius Auxiliari, aut ab alieno Episcopo do eorum licentia, dimissoriae ad ordines minores vel sacros litterae dirigi debebant ad unum Cardinalem Urbis Vicarium, ex Const, s Apostolica sollicitudo » Alexandri VII diei 2 aug. 1662; secus ex Const. (16) Op. cit., II, η. 8(15. 248 CAPUT V - ARTICULUS VI « Apostolicae Sedis » ordinatus manebat suspensus ab ordinibus ita receptis ad beneplacitum S. Sedis, Episcopus ordinans erat suspensus per annum ab usu pontificalium. Huiusmodi praescriptio non respiciebat receptionem primae ton­ surae, quia Clemens VII loquebatur de promotione ad minores velsacic.ordines (16). 2. Episcopi regni Neapolitani, ex praescripto Gregorii XV an. 1623, litteras dimissorias ad primam tonsuram et ordines minores concedere non poterant nisi pro uno tantum et determinato Episcopo (17). 348. 3. Ultramontani in Italia, seu ab Episcopis Italiae, ordinari non poterant, nisi his tribus servatis conditionibus, scii.: 1° ut dimissoriae proprii Episcopi datae essent in scriptis, et continerent « causam rationabilem, quare ipsum (candidatum) nolit aut nequeat ordinare »; 2° ut dimissoriae praevie recognitae et approbatae essent a Nuntiis Apostolicis, in quorum provincia degebant Episcopi dimittentes, ex Const. « Secretis » Urbani VIII, 11 dec. 1624; 3° ut subscriptiones Nuntiorum Apostolicorum recognoscerentur et approba­ rentur a Card. Urbis Vicario, quamvis ordinatio non ab ipso facienda esset. Vocabulum Ultramontani complectebatur, iuxta citatam Constitutionem Urbani VIII, « Hispanos, Lusitanos, Gallos vel Germanos, aliosque quoscum­ que ultramontanos et ex quibusvis locis extra Italiam oriundos », non tamen eos qui erant ex Sicilia, Sardinia aliisquo insulis Italiae adiacentibus (18). Istae leges peculiares hodie penitus abrogatae sunt. (16) S. C. Cone. 29 ian. et 28 madi 1695; 16 fobr. 1704; Honorante, cap. VI, not. L (17) Cfr. Riganti, I. c. n. 171; Honorante, cap. vn, not. 1; Qaeparri, II, n. 882. (18) Cfr. Honorante, cap. x, not. 3; Many, η. 66. DE 8UBIECT0 ORDINATIONIS IN GENERE 249 CAPUT VI. DE SUBIECTO SACRAE ORDINATIONIS (1) Articulus I. De subiecto in genere. 4 349. Subiectu II in se consideratu II — 1. In V. T. sacerdotium reser­ vatum fuerat, ex Dei praescripto, Aaron eiusque filiis; ministerium sacrum tribui Levi. Quare ministri Lenitae fuerunt appellati. 2. Christus D. nihil statuit de hac re. Omnes, cuiuslibet sane idiomatis, tribus, nationis et classis, absque ullo discrimine, vocari possunt ad statum ecclesiasticum. Sed tum ipse Deus iure sive positivo sive na­ turali, tum praesertim Ecclesia ex potestate a Christo recepta, quasdam personas arcet a statu clericali vel in perpetuum vel ad tempus, certis nempe perdurantibus circumstantiis. 3. Itaque, loquendo in genere, dici potest subiectum idoneum sacrae ordinationis osse personam a Deo vocatam, nullo ime sive divino sive canonico prohibitam. 4. Can. 968, § 1 perspicue et concinue ait: « Sacram ordinationem valide recipit solas vir baptizatus ». 350. Incapacitas et prohibitio in genere. — 1. Nomine incapaeitatis hic venit radiculis inhabilitas ad actum, ita ut ordinationem nedum illi­ citam, verum etiam nullam et irritam faciat. Simplex prohibitio reddit quidem ordinationem illicitam, at nulla­ tenus allicit eiusdem valorem. Ad prohibitionem reducitur irregularitas ot impedimentum. 2. Incapacitas in subiecta materia alia ex iure divino positivo pro­ venit, alia ex iure ecclesiastico. Cum sacerdotium sit iuris divini posi­ tivi, etiam incapacitas, de qua nunc sermo est, nonnisi ex iure divino positivo profluit. 3. Provenit incapacitas ex iure divino positivo quoad diaconatum, (1) S. Thoin. Suppi. <1. 36, nrt. 1 89.; TMlIuiirt, De ordine, dissert. ITT, nrt. 1 es.; S. Alph., VI, n. 802 68.; Habert, De· ordine, part. Ill, e. 1; Beuod. XIV. De Synodo dioec.. Jib. XII, cap. 4, n. 7; Thomaes., part. 1, lib. II, cap. 67 es.; Gaspard, 1, n. 10S ss ; Many, η. 72 sa; Do Augustinis, IV, De ordine, tbos. IX; Otten, VI, η. 373 6S.; Peach. VII, η. 643; Sasso, De online, thés. 7 m.; Perrone, Dc ordine, n. 120 sa. 250 CAPUT VI - ARTICULUS I presbyteratum et episcopatum, cum sint gradus iuris divini; provenit ex iure ecclesiastico quoad primam tonsuram et ceteros ordines, cui sint iuris ecclesiastici (n. 91 ss.). Ratio incapacitatis quoad istos ordine ex eo repetenda est, quod Ecclesia in iis instituendis imitata est oeco­ nomiam iuris divini eosque institutos voluit tamquam gradus peculiares ad sacerdotium. Hinc manifesto patet, R. Pontificem istam incapacitatem aulene, mutare, restringere, ampliaro posse. II sint inhabiles seu incapaces ad sacram It ordinationem 351. Quinam suscipiendam. — Tales sunt: 1° Angeli et animae separatae; 2° viatore i non baptizati baptismo aquae; 3° mulieres. 352. 1° Angeli et animae separatae, licet sub forma humana, S. Paulus ait: « Omnis pontifex, ex hominibus assumptus, pro ho­ minibus constituitur in his quae sunt ad Deum, ut offerat dona et sa­ crificia pro peccatis: qui condolere possit his qui ignorant et errant, quo­ niam et ipse circumdatus est infirmitate, et propterea debet, quemadmo­ dum pro populo, ita etiam et pro semetipso offerre pro peccatis » (2). Apostolus hisce verbis manifeste declarat sacerdotium reservari hominibus viatoribus. Quaerunt DD., utrum Deus possit potestatem ordinis, praesertim sacerdotalis et episcopalis, conferre angelis et animabus separatis. Certum est, ex doctrina S. Thomae, Deum absolute loquendo id facere posse. « Sciendum est, ait Angelicus, quod sicut Deus virtutem suam non alligavit sacramentis, quin possit sine sacramentis effectum sacramentorum conferre, ita etiam virtutem suam non alligavit Ecclesiae ministris, quin etiam Analis possit virtutem tribuere ministrandi in sacramentis. Et quia boni Angeli sunt nuntii veritatis, si aliquod sacramentale ministerium a bonis Angelis perfice­ retur, esset ratum habendum: quia deberet constare, hoc fieri voluntate di­ vina, sicut quaedam templa dicuntur angelico ministerio consecrata » (3). Veritas enuntiata, quod scii, hominibus viatoribus, non autem An­ gelis et animabus separatis, reservetur ordinum susceptio et collatio, sicut generatim omnium sacramentorum, theologica ratione confirmatur. Sane tota virtus sacramentorum derivatur a Christo patiente; ergo ad homines pertinet, non ad angelos, ministrare sacramenta, quia homines (2) Hobr. v, 1. (3) Sumina Ihcol. p. 3, q. G4, art. 7. BE SUBIECTO ORDINATIONIS IN GENERE 251 Christo assirailantur in natura, non Angeli. Praeterea « Christus patiens, in quantum patiens, fuit minor Angelis; minister autem non debet, esse maior principali agente, ut contingeret in proposito, si sancti Angeli essent ordinarie ministri Christi patientis « (4). 353. 2° Homines viatores non baptizati baptismo aquae. Conditio igitur absolute necessaria est baptismus aquae, ita ut excludantur omnes nondum baptizati et ii quoque qui nonnisi baptismum sanguinis aut flaminis, v. g. catechumeni, receperint (5). Ratio theologica evidens est. Baptismus aquae isque tantum est ianua sacramentorum; quo nondum recepto, subiectum incapax omnino est de iure ipso divino ad cetera sacramenta suscipienda. Innocentius III interrogatus fuit, num presbyter, qui ordinem sa­ cerdotalem non baptizatus susceperat, esset iterum ordinandus. Pon­ tifex rescribens ad Episcopum Ferrariensem varias exponit sententias. «Quidam, inquit, in eam inclinaverunt sententiam, ut cum baptismus sit fundamentum omnium sacramentorum, ante susceptionem baptismi non suscipiatur aliud sacramentum, quoniam ubi fundamentum non est, super­ aedificari non potest. Porro e contra videri posset; nam quis non solum per sacramentum fidei, sed per fidem etiam sacramenti efficitur procul dubio mem­ brum Christi; et qui Christum habet per fidem, etiamsi baptismum non habeat, habet utique fundamentum, praeter quod aliud poni non potest, quod est Christus lesus, et superaedificare posse videtur sicut salutifera opera, sic et quaelibet ecclesiastica sacramenta, cum illud non sit generaliter verum, neque de novis neque do veteribus sacramentis, quod baptismus sit fundamentum illorum; quoniam sacramentum coniugii et Eucharistiae a non baptizatis re­ cipi potest. «Praeterea sacramentum ordinis non solum pontificalis, sed sacerdotalis ct levitici, ex institutione sua praecessit baptismum; propter quod forsitan videtur quod ante baptismum huiusmodi ordines possent rite conferri, maximo his qui baptizati esso creduntur ». Innocentius III ita concludit: «Nos... in hoc dubitabili casu quod tutius est sequentes, mandamus quatenus ipsum per singulos ordines usque ad sacerdotium promovere procures et permittas eum in sacer­ dotio ministrare, quia non intolligitur iteratum quod ambigitur esse factum, nec malo de sacramento sentitur, cum illud non religionis con­ temptus, sed articulus necessitatis excludit v. (4) Card. Gdchinus, in 3 p.. q. Ci, nrt. 7. (5) Cfr. Cappollo, Dc sacrance>Mo, I, n. 125. 252 CAPUT VI - ARTICULUS I Ex 60 quod Innocentius 111 dicit esse reordinandum absolute et simpliciter, non autem sub conditione, perspicue patet, Pontificem priori sententiae ita adhaerere, ut alteri veram probabilitatem deneget. Quae opinio hodie ab omnibus reiicitur oaque obsoleta prorsus dicenda, S. Thomas ad rem ait: α Respondeo dicendum, quod nihil potest aliquis recipere, cuius receptivam potentiam non habet; per characterem I autem baptismalem efficitur homo receptivus aliorum sacramentorum: unde, qui characterem baptismalem non habet, nullum aliud sacra­ mentum recipere potest ; et sic character ordinis baptismalem characte­ rem praesupponit » (6). Ita autem obi icit: « Potest contingere, quod aliquis non sit bapti­ za tus, qui se baptizatum existimat probabiliter. Si ergo talis ad ordines accedat, non consequetur characterem ordinis, si character ordinis praesupponit characterem baptismalem, et sic quae faciet, vel in con­ secratione vel in absolutione, nihil erunt; et in hoc Ecclesia decipietur, quod est inconveniens ». Ad hanc difficultatem Angelicus sic respondet: « Ad secundum di­ cendum, quod talis, si ad sacerdotium promoveatur, non est sacerdos, nec conficere potest, nec absolvere in foro poenitentiali. Unde secundum canones debet baptizari, et iterato ordinari (sicut dicitur Extrav. de presbytero non baptizato, cap. Si guis et cap. Veniens') et si etiam in Episcopum promoveatur, illi, quos ordinat, non habent ordinem; sed tantum pie credi potest, quod, quantum ad ultimos effectus sacramen­ torum, summus sacerdos suppleret defectum et quod non permitteret hoc ita latere, quod Ecclesiae posset periculum imminere» (7). 354. 3° Sunt incapaces Ii Ailieres. Apostolus ait: « Mulieres in ecclesia taceant; non enim permittitur eis loqui, sed subditas esse, sicut et lex dicit (Gen. in). Si quid autem volunt discere, domi viros interrogent. Turpe est enim mulierem loqui in eccle­ sia » (8). Et alibi: « Mulier in silentio discat cum omni sublectione. Docere autem mulieri non permitto, neque dominari in virum, sed esse in silentio » (9). SS. Patres ita interpretantur verba D. Pauli, ut excludant omnino mulieres a hierarchia ecclesiastica ac propterea ab ordinibus suscipiendis et tanquam haereticam habeant sententiam, quae affirmat dignitatem et officium sacerdotale mulieribus tribui posse. (6) (7) (8) (9) Suppi. q. 35, art. 3. Suppi, q. 35, art. 3, ad 2. I Cor. xiv, 34. I Tim. II. 11 β. DE SUBIECTO ORDINATIONIS IN GENERE 253 Quidam censent mulieres capaces esse tonsurae et ordinum mi­ norum (10). Haec opinio caret probabilitate. Nam prima tonsura est praeparatio ad ordines in genere, ordines minores sunt via et praepa­ ratio ad ordines maiores. Porro qui arcetur ab istis ordinibus, neces­ sario arcetur quoque ab illis (11). Non obstant quae leguntur in lectionibus Breviarii sub die 12 augu­ sti. Dicitur nempe S. Clara Assifliensis recepisse a S. Francisco tonsu­ ram. Sermo non est de tonsura proprie dicta, sed tantum de capillorum tonsione. Ceterum S. Francisons nec Episcopus erat, nec presbyter. Huiusmodi incapacitas mulierum ad suscipiendos ordines minores et tonsuram, posito quod iidom sint iuris ecclesiastici, repetenda unico est ex iure ecclesiastico. Nonnulli (12) censent mulieres a tonsura clericali et ordinibus minoribus non arceri iure divino positivo, sed iure naturali, ita ut ne ipse quidem R. Pon­ tifex dispensare possit ut mulieres accipiant tonsuram clericalem vel ordines minores. Haec doctrina nonnisi caute et prudenter accipienda videtur. Procul dubio minus conveniens foret admittere mulieres ad tonsuram et ordines, ita ut remote et sensu quodam lato dici possit eas arceri iure naturali. Sed collatio tonsurae et ordinum minorum eisdem facta a R. Pontifice vel de eius mandato, non ideo ipso iure divino positivo vel naturali dicenda esset irrita et nulla, at solum illicita. Igitur ratio formalis, proxima et specifica prohibi­ tionis derivanda est ex iure ecclesiastico. 355. Quaestio de hermaphroditis. Quaerunt Doctores, quid sit dicendum de ordinatione hermaproditae, qui scii, utroque sexu pollere censetur. Secundum recentiores medicos et physiologos veri hermaphroditae non dantur; sed semper et necessario homo est aut vir aut femina, numquam utrumque. Quare si est mas, ordinatio valet; si est mulier, non valet; si dubitetur, dubia erit ipsa ordinatio. Quamdiu manet du­ bium, ordinatus, ut patet·, nequit ordines exercere. Dubium autem diluendum est per accuratam corporis inspectionem a medicis pera­ gendam; manente dubio, ordinatio vetita omnino est. (10) (11) ventura, (12) Cfr, Huilier, part. IT, sect. 4, cap. 2, § 2. Cavagnis, I, n. 109 s.; Many, n. 75; De Augustinis, IV, De ordinc» th. IX; S. Bona· in IV, D. 25, art. 2, q. 1 ; Otten, VI, n. 373. Pesch, VII, n. 613. CAPUT VI - ARTICULUS II 254 Articulus II. Hl ordinationis. De intentione requisita ad validitatem II intentio requiratur et sufficiat. II 356. An et quaenam — 1. Si promovendus sit adultus, debet habere intentionem suscipiendi ordines. Id autem ad valorem, ex ipsa natura sacramenti ordinis (1). 2. Non requiritur intentio actualis vel virtualis. Requiritur et suf­ ficit intentio habitualis, quamvis expediat ut intentio actualis vel sal­ tem virtualis habeatur. 3. Haec generatim dicta sint. Ex dicendis penitius et clarius ea patebunt. II II infantes, amentes, II 357. Utrum fatui, dormientes, ebrii, per iocum, II etu coacti valide ordinentur et clericalibus obligationibus teneantur. 1. Infantes iure divino sunt capaces sacrae ordinationis. Benedictus XIV tradit, apud Coptos invaluisse consuetudinem con­ ferendi infantulis, immediate post baptismum, omnes ordines usque ad diaconatum inclusive. Pontifex ait: « Concordi theologorum ct canonistarum suffragio definitum est, validam, sed illicitam censeri hanc ordinationem, dummodo nullo laboret substantiali defectu materiae, formae et intentionis in Episcopo ordinante »; et varia decernit circa exercitium ordinum sic receptorum, et onus coelibatus his adnexum (2). Id ex ipsa natura sacramenti ordinis consequitur, cum et ipsi inten­ tionis eliciendae incapaces sint, utpote rationis usum nunquam asse­ cuti (3). Nec ulla est solida ratio excipiendi ordinationem presbyteralem quia in infante, cum propriae voluntatis actum elicere nequeat ob defectum rationis, nulla requiritur intentio. Num infantes (iisque aequiparati) valide recipere possint episco­ patum, etiamsi presbyteratum rite iam susceperint, controvertitur. 8. Thomas negat, hac reddita ratione: «Ad episcopatum, ubi etiam in corpus mysticum accipitur potestas, requiritur actus suscipientis curam pastoralem·, et ideo est etiam de necessitate consecrationis epi­ scopalis quod usum rationis habeat » (4). (1) (2) 19 iun. (3) (4) Cfr. Cappello, J)r sacramentis, I, n. 82. Benedictus XIV. hntr. < Eo quamvis*, 4 mali 1745, ff 17-20; epist. * Anno vcrttnto 1750, f 7. S Cfr. Cappello, De sat ramentis, I, η. 8.. Suppl. q. 39, art. 2. Y DE INTENTIONE REQUISITA AI) VALIDITATEM ORDINATIONIS 255 Haec ratio exigui ponderis videtur; nam in Episcopi consecratione non ipsa cura pastoralis confertur, sed tantum potestas pastoralis ad eam requisita. Id ipsi Thomistae fatentur, ideoque verba Angelici aliter explicaro conantur. Ita v. g. Billuart, qui ait: << Duo distinguenda sunt in Episcopo, scii, extensio characteris seu potestas, et cura pastoralis animarum atque Ecclesiae quacum init matrimonium; ad hoc secundum requiritur consensus, non ad primum. Et hoc sensu intelligendum esse S. Thomam docent nobiles interpretes, Paludanus, Dominicus Soto, Gonet, alii» (5). Quidquid sit de textu Æ. Thomae eiusque genuino sensu, hoc certum est atque hodie ab omnibus admissum, scii, infantes valide suscipere episcopatum. 2. Quod dicitur do infantibus, dicendum quoque est de perpetuo amentibus; nec refert quod usus potestatis his impossibilis semper erit. Id enim nonnisi per accidens est; porro quod est per se, non autem per accidens, considerandum. 3. Quoad eos qui non sunt perpetuo amentes, scii, qui in amentiam lapsi sunt post usum rationis adeptum, ita distinguendum: si ante lapsum in amentiam, intentionem saltem habitualem habuerint suscipiendi ordines, procul dubio ordinatio est valida; si ea intentio defuerit ordi­ natio non valet. Quoad obligationem servandae castitatis aliaque onera, si amens perfecte convaluerit, attendenda sunt quae supra diximus de ordina­ tione impuberis aut pueri vix pubertatem adepti, ubi forte in huiusmodi aetate intentio suscipiendi ordines elicita fuerit. 4. Fatui, semifatui, idiotae etc., si perpetuo tales fuerint, ita ut in huiusmodi statum non inciderint post adeptum usum rationis, per se ordinantur valido, quia aequiparantur perpetuo amentibus. Dicimus per se; nam in singulis casibus dispiciendum, quinam sit gradus discre­ tionis eorundem, seu utrum revera aequiparandi sint amentibus necne. Si in praedictum statum inciderint post usum rationis perfecte conse­ cutum, huc spectant quae supra dicta sunt de iis qui lapsi suut in amen­ tiam post usum rationis. Item quoad obligationes, attendenda sunt quae do amentibus iam diximus. 5. Dor II lentes valide aut invalide ordinantur, prout intentionem saltem habitualem recipiendi ordines habuerint necne. Idem per se dicendum de ebriis. Distinguendum tamen est inter perfecte ebrios et non perfecte, prout advertentia et consensus defuerint necne. (5) Dc ordine, dica. 3, art. 3. 256 CAPUT VI - ARTICULUS π 6. Ordinatio per modum iocantis recepta, ab co soil, qui per iocnm aut risum accedit ad ordines suscipiendos, nulla et irrita est. Ratio manifesta. Nani eo ipso quod quis ordinem suscipit per modum iocantis, ostendit se carere re­ quisita intentione seu voluntate. At si forte quis accedat per iocum, positi serio velit ordinem suscipere eumquo revera cum debita intentione recipiat, procul dubio valida est ordinatio: deest quippe iocus in actu ordinationis. Angelicus ait: « Si quis ablutionem exteriorem reciperet, non intendenj recipere sacramentum, sed ludum et dolum facere, non esset baptizatus » (6). Quod affirmatur de baptismo, dicendum quoque de ordine (7). 358. 7. Infantes (atque iisdem aequiparati) ordinati ad nullam obli­ gationem adstringuntur, nisi plene sui compotes ordinationem euam ratam habuerint. Obligationes enim, v. g. coelibatus et divini officii, non sunt essentiales et inseparabiles ab ordinatione. Quare Bene­ dictus XIV in citata Instructione « Eo quamvis » docet: «Aeque tamen certum et exploratum est, per hanc ordinum collationem (factam in­ fantibus) non subiici promotos obligationi servandae castitatis, nec aliis oneribus ab Ecclesia impositis; cum electio status a libera cuius­ que pendeat voluntate, et Altissimo nostra, non autem aliena, vota reddere teneamur » (§ 20). Huiusmodi infantes promoti ad sacros ordines, ubi plene sui com­ potes facti fuerint, diserte interrogandi sunt super intentione per­ manendi, necne, in ordine sibi collato. Si firmo dcliberatoque animo palam assenserint, censendi sunt obstricti obligatione servandae casti­ tatis ceterisque oneribus; sin minus, licitum iisdem est ad saecularia vota transire, suspensa exercendi ordinis potestate. Porro quandonam censentur plene sui compotes, seu interrogatio atque inquisitio facienda est? Benedictus XIV in memorata Instructione (§ 28) docet huiusmodi ordinatos plene sui compotes censeri, postquam e decimum sextum aetatis annum exces­ serint ». Quod critérium laudatus Pontifex desumit ex aetate a Concilio Trid. praefinita pro emittenda professione religiosa sollemni. Ait enim Benedictus XIV: « Consonum quippe est, diaconos eo tempore deliberare, quo, iuxta Tridcntina Decreta (Sess. XXV, de regularibus, cap. 15), in quacumque religione tam vi­ rorum quam mulierum sollemnia castitatis, paupertatis et obedientiao vota per regularem professionem emittuntur » (1. c.). Hoc critérium hodie non valet, cum ad professionem perpetuam, sive sim­ plicem sive sollemnem, necesse sit ut eam emissurus vicesimum primum aetatis anuum expleverit (can. 573). Eadem aetas ex can. 975 requiritur etiam ad susci­ piendum subdiaconatum, cui praefatae obligationes gravissimae adnexae sunt. (C) Suppi, q. 45, art. 4. (7) Cfr. Womz, Π, n. 82; Many, op. cit. n. 311, 313; Qnepnrrl, I, n. 040. DE INTENTIONE REQUISITA AD VALIDITATEM ORDINATIONIS 257 Quare, perspecta vigente disciplina, censemus ordinatos, de quibus supra, censeri perfecte sui compotes, ut maturo consilio ac deliberata voluntate pro­ cedere queant, cum vicesimum primum aetatis annum compleverint. 8. Qnidnam de valore ordinationis et obligationibus, si quis ordi­ netur in sacris post usum rationis, sed ante pubertatem! Ordinatio valida aut invalida dicenda est, prout adfuerit, necne, requisita in­ tentio seu voluntas in subiecto. Obligationes autem non contraxit, quia impubes non censetur adeo sui compos ut maturo consilio valeat suscipere onera gravissima ordinibus sacris adnexa. Proinde, ubi compleverit vicesimum primum aetatis annum, ipsi, ut supra, optio danda est utrum velit permanere in ordine sibi colluto cum implemento adnexarum obligationum, an potius praeferat trans­ ire ad saecularia vota, interdicto exercitio ordinum susceptorum. Quod dicitur de ordinatione impuberis, dicendum quoque est de ordinatione pueri vix pubertatem adepti, scii, de puero 12. vel 13 aut 11 annorum circitor, ad obligationem servandae castitatis ceteraque onera quod attinet. 359. 9. Metu coacti valide ordinantur, etiamsi metus forte gravis sit. Ratio est, quia metus per se voluntarium non tollit, sed minuit tantum. Quare can. 103, § 2 generale principium ita enuntiat: «Actus positi ex metu gravi et iniuste incusso vel ex dolo, valent, nisi aliud iure caveatur ». Porro, aliter ac de matrimonio, professione religiosa, etc., ius nullibi cavet de ordinatione. Sermo est do metu proprie dicto, seu de coactione morali, quae probo distinguitur a coactione physica i. e. a vi cxtrinseca, cui resisti non possit (8). Plures censent matrimonium ex metu gravi initum, ipso iure na­ turae esso invalidum, ob vinculum perpetuum et indissolubile gravia secumferens officia inter coniuges (9). Porro obligationes sacris ordi­ nibus adnexae, graviores videntur obligationibus matrimonii. Proinde si nuptiae ex metu censentur a nonnullis nullae et irritae ipso iure na­ turali, attentis praesertim officiis et oneribus quae ex foedero coniugali oriuntur, a fortiori vel saltem a paritate videtur invalida dicenda ordi­ natio iu sacris ex metu gravi suscepta. Responsio obvia ac perspicua est. Ex matrimonio effectus quidam ecu peculiaria officia oriuntur sponte et necessario, utpoto insepara­ ta) Cfr. Cappello, Dr matrimonio, n. 003 «9. (9) Cfr. Cappello, Dc matrimonio, n. 000. 17 — Cappello, De Ordine. 258 OAPUT VI - AIITICULU8 n bilia ab eius natura atque substantia (cfr. can. 1110, 1111,1113, 1128); dum e contra gravissimae obligationes, quae sacris ordinibus adnexae reperiuntur, nonnisi accessorie et iure positivo Ecclesiae cum iisdem coniunguntur, ita ut separari omnino queant ot validitas ordinations salva atque integra consistere possit sine validitate onerum rite su­ sceptorum, secundum ea quae alibi diximus. 10. Quamvis metu gravi coactus valide ordinetur, tamen ipse nisi, remoto metu, ordinationem ratam habuerit saltem tacite per exercitium ordinis, volens per huiusmodi exercitium clericalibus obligationibus se subiicere, ad statum laicalem, legitima probata coactione et rati­ habitionis defectu, sententia iudicis reducitur, sine ullis coelibatus et horarum canonicarum obligationibus. Ita ox can. 214. 11. Plura sunt accurate animadvertenda circa hoc praescriptum: 1° Metus quoad ordines suscipiendos numquam iuste incussus dici potest. Igitur quilibet metus, quo quis inducitur ad sacram ordina­ tionem, est semper intrinsece iniustus, attentis incommodis gravissimis obventuris ex statu sacerdotali coacte suscepto, praesertim quod attinet ad vitae sanctitatem, ad animarum salutem, ad coetus clericalis de­ corem. Contraria sententia caret fundamento (10). Idcirco can. 214, § 1 memorat tantum metum gravem, dum can. 1087, § 1, ubi sermo est de matrimonio, requirit metum gravem iniuste in­ cussum. 2° Metus debet esse gravis absolute vel relative, omnibus cir­ cumstantiis mature perpensis (11). In dubio, favendum est clerico. 3° Bequiritur metus verus seu coactio proprie dicta. Quare coac­ tus non est qui nec minis illatis nec terrore incusso nec ulla vi exte­ riore adhibita ordines suscipit, sed timore humilis conditionis velrorum penuria aut formidine laboriosae vitae, statum clericalem amplectitur. 4° Consideratur metus non solum directe, sed etiam indirect incussus, a quo nempe, ut quis se liberet, cogatur eligere susceptio­ nem ordinum. 5° Metus gravis debet incuti quoad ordines sacros suscipiendos, non autem per se et proprie loquendo quoad primam tonsuram et ordines minores tantum. Fingamus casum. Pator gravibus minis cogit filium ad statum clericalem amplectendum per tonsurae et ordinum minorum susceptionem. Interea pater moritur, et fdius libero recipit subdiaco­ natum. Metus, de quo hic quaeritur, in casu nullatenus exsistit, etsi a» (10) Cfr. Cappello, Dc matrimonio, n. 43S; Gneparri, De matrimonio, I, n. 610, ed. non ed montem Codicis I. O. (11) De huiusmodi metu vide Cappello, Dc matrimonio, n. C03 se. DE INTENTIONE REQUISITA AD VALIDITATEM ORDINATIONIS 259 forte filius ad subdiaconatum accesserit ex quadam verecundia et animi formidine ob reductionem ad statum laicalem secus obventuram. Quidnam si Titius sponte susceperit subdiaconatum; postea, mu­ tata voluntate, nolit ad superiores ordines ascendere, et a patre aliisve cogatur oos suscipere atque de facto suscipiat? Titius procul dubio tenetur lege continentiae servandae ot divini officii recitandi, cum tponle susceperit subdiaconatum, cui memoratae obligationes adnexae sunt. Quo in casu, tamen, motu gravi quoad receptionem diaconatus et presbyteratus probato, dispensatio ab oneribus impetrari potest. 12. Quidnam ulterius, si Titius ex gravi coactione sibi illata subdiaconatum susceperit, et postea, metu remoto, suscipiat diaconatum aut forte etiam presbyteratum? Ita distinguendum: a) si Titius sponte susceperit ceteros ordines maiores, intendens per huiusmodi receptionem se subiicere clericalibus obligationibus, his corte tenetur; b) si e contra superiores ordines re­ ceperit sine expressa intentione se subiiciendi obligationibus, iisdem ligatus censetur; nam eo ipso quod, remoto metu, libere suscepit diaco­ natum et presbyteratum, iure supponitur Titium ratam habuisse ordi­ nationem subdiaconatus seque subiicere voluisse clericalibus obliga­ tionibus; c) si demum res est dubia, quatenus certo non constat de ces­ satione metus aut de voluntate Titii quoad ratihabitionem, obligatio paritor est dubia ideo quo favendum practice libertati Titii. 360. Iure antiquo erat controversia inter Doctores utrum ordinatus in sacris ex motu gravi teneretur', necne, obligationibus clericalibus. Quidam censebant ordinatum tonori, ita ut opus esset dispensa­ tione, semper quidem concedenda post iuridice probatum metum et defectum ratihabitionis. S. Congregatio Concilii olim solebat ad cautelam respondere, adeun­ dum esse Pontiiicem pro dispensatione a clericalibus obligationibus. Communior sententia docebat ordinatum ex gravi metu praedictis obligationibus non ligari. Quae sententia non solum probabilior, sed vera, etiam in iure antiquo dicenda erat. Sane Benedicius XIV ait: «Iuxta vigentem canonicam iurisprudentiam, fi quis gravi vero quo metu coactus, ad ordinationem accedat, et ordines susci­ piat, valida quidem habetur illius ordinatio et character ordinis ipsius animae impressus; sed nihilominus eadem ordinatio illicita reputatur, nec ordinatus adstrictus remanet continentiae voto, quod annexum est ordini eidem colluto » (12). (12) Dt Synodo dioec., 1Π>. XII, cap. 1, n. 2. 260 CAPUT VI - ARTICULUS Π Idquo saltem implicite docet idem Benedictus XIV in Instr. (17). Sane doctissimus Pontifex his verbis quaestionem de baptismo accurate praefinit: «Qui vultu, atque oculis, ac toto corpore ad modestiam composito, voluntate tamen alienissima, ad hoc sacramentum veniat... » (§ 47). Post amplam discussionem, ita pergit: «Examen porro si haberi debeat de adulti proposito aut voluntate, cum baptismum accepit, is profecto est ante ceteros audiendus et interrogandus... Fieri enim potest (nec casus sane hic metaphysicus est), ut ipso in actu intentionem habuerit sufficientem, diabolicis deinde stimulis incitatus et dictus... de intentione interrogatus nigrum pro albo, ut inquiunt, repraesentet... Quod si nulla sit reliqua dubitatio planeque constet hac luce clarius, adulto baptismum accipiendi nullam prorsus juisse voluntatem aut in­ tentionem, nil restat aliud, quam eumdem et hortari et admonere, ut rite id faciat, quod iam irrito fecit et suscipiat absolute ac libere sacramentum; ac si obstinate repugnet, tum nihil aliud superest, nisi ut remittatur» (§§ 50, 51). Igitur iuxta Benedictum XIV adultus, qui externe ritum sacramentalem suscipit, sed nullam habet voluntatem seu intentionem, invalide baptizatur. Quod autem de baptismo dicitur, de ordinatione quoquo dicendum est. 3° Can. 1086, loquens de matrimonio, expresse docet internum animi consensum praesumi conformem verbis vel signis in celebrando matrimonio adhibitis; simul aperte innuit externam manifestationem consensus nullatenus excludere semper et necessario internum dis­ sensum. Quare accidere potest, quod quis, ut utamur verbis iam relatis Benedicti Λ l F, « vultu atque oculis ac toto corporo ad modestiam com­ posito, voluntate tamen alienissima » nuptias contrahat; hic profecto (15) S. Thom., SfuppL q. 15, art. 4; Bllluart, De sacram, in communi, diss. VI, art 1, Ilo Lugo, De sacram, in genere, disp. IX, HOct. 7, n. 131; Lacroix, II, n. 2163· O’Annibale· III, η. 117; Franzclin, De sacramentis in genere, thes. XVir. <16) De sacrosanto MIssm sacrificio, lib. Ill, cap. 10, n. 11. (17) Op. cil. II, n. G45. ‘ DE INTENTIONE REQUISITA AD VALIDITATEM ORDINATIONIS 263 nulliter atque irrito contrahit. Fatemur paritatem non exsistere inter matrimonium et ordinationem ceteraque sacramenta. Argumentum tamen plenam vim obtinet contra oppositae sententiae patronos, qui dicunt haberi in casu duas contrarias voluntates eamque ex iisdem praevalere quae exterius manifestatur. •1° S. Congregationi S. Officii sequens dubium propositum fuit: «Titius, dum Episcopus confert ei ordinem subdiaconatus, interna mentis intentione renuit, nec vult vere acceptare ordinem illum, nec contrahere obligationem perpetuae castitatis; deinde eodem prorsus modo ordinatur diaconus; denique ordinem presbyteratus accipit cum debita interna intentione, eumque ordinem vere et sincere acceptat. Quid agendum? ». Die 2 mart. 1842 responsum fuit: «Ad E.mum Maiorem Poenitentiarium, ut Titium promotum ad presbyteratum per saltum dispenset a suspensione et irregularitate, et mandet ut omissos ordines subdia­ conatus et diaconatus secrete recipiat a quocumque catholico Antistite extra tempora, non servatis interstitiis, et absque dimissoriis proprii Episcopi, in quibuscumque diebus festis, etiam continuis, et postea possit rite Missam in posterum celebrare, alia que sacerdotalia munia valido et licito exercere » (18). S. Congregatio S. Officii, secundum relatum responsum, censuit Titium invalide recepisse subdiaconatum et diaconatum, deficiente interna mentis intentione. Aliud dubium propositum S. Officio, scii.: « L’Arcivescovo N. espono che un prete buonissimo della propria diocesi, ma tormentato da scrupoli, dubitando della propria fodo neU’atto della ordinazione presbiterale, ricusô il suo consenso n ciascuna parte delTordinazione, proponendo cosi: « Affinchb io più tardi non abbia alcun dubbio sulla invalidità di questa mia ordinazione, dichiaro di non voler essere ordinato: la mia ordinazione avrà luogo un’altra volta; non osando uscir di chiesa, ora farô solo eho sembri ai miei compagni di essere ordinato ». Coerentcmento a questa intenzione, non proferi le parole della consacrazione, credendole essenziali alla validità delTordinazione; non intese ricevero la potesth di rimettere i peccati; avendo solo subita la materiale impogizione dolio mani dei Vescovo ordinante; neppure intese di promettere obbedienza al Vescovo, volendolo poi fare un’altra volta, quando sarebbe di nuovo ordinato. Da fededegne inforinazioni intento si ha che questi serbô condotta lodevolissima in tutto il tempo trascorso in Seminario ed ardentemente deside· rava il saccrdozio; che il di delTordinazione vi ando di sua piena volontà, e che il dl seguente alia ordinazione, confortato dal confessore a disprezzare lo scrupolo, (18) Colkct. S. C. dc Prop. Fide, I, n. 016. 264 CAPUT VI - ARTICULUS II celebrô la sua prima Messa. Stante tutto oiô, Pumilo oratore chiede se puà considerarsi valida la detta ordinazione ». S. Congregatio S. Officii die 28 nov. 1900 respondit: « Ordinationem e»; iterandam ex integro sub conditione et secreto quocumque die, facto verbo cum SS.mo ut suppleat de thesauro Ecclesiae, quatenus opus sit, pro Missi, celebratis in casu. SS.mus approbavit, ac gratiam benigne concessit » (19). Ideo ordinatio praecipitur iteranda sub conditione, quia, attentis peculia­ ribus adiunctis, praesertim scrupulis candidati, certo non constabat defuit revera intentionem seu voluntatem ordinem presbyteratus suscipiendi. 5° Argumentum praecipuum oppositae sententiae est Decretalis Maiores Innocentii Ill (c. 3, x, de baptismo et cius effectu, III, 12), de qua supra. At si res accurate perpendatur, liquido apparet nihil ex illa Decre­ tali erui posse quod nostrae doctrinae adversetur, imo potius contra­ rium. Sane Innocentius III reiicit eorum sententiam, qui dicunt, «quod sacramenta, quae per se sort iuntur effectum, ut baptismus et ordo cete­ ra que similia, non solum dormientibus et amentibus, sed invitis etiam et contradicentibus, etsi non quantum ad rem, quantum tamen ad cha­ racterem conferuntur... quamvis non ore, corde tamen dissentiunt, reci­ piant sacramentum » (20). Sedulo attendantur verba: « quamvis non ore, corde tamen disun· Hunt»·, ex quibus liquet spectandum esse dissensum internum, iw sufficere voluntatem exterius manifestatam. Postea addit: « Propter quod inter invitum et invitum, coactum et coactum alii non absurde distinguunt, quod is. qui terroribus atque suppliciis violenter attra­ hitur, et, ne detrimentum incurrat, baptismi suscipit sacramentum, talis quidem... characterem suscipit». Hic sermo est de eo qui metu gravi inducitur ad sacramentum suscipiendum, scii, de eo qui ane ddri· mentum incurrat», sacramentum recipit. Porro metus gravis, ut supra dictum est (n. 359), non tollit voluntarium: ideoque metu gravi coactuvalide ordinatur. Iterum, ad doctrinam confirmandam atque illustran­ dam, addit Pontifex: «Ille vero, qui numquam consentit, sed penitiu contradicit, nec rem, nec characterem suscipit sacramenti». Praeterea, ad Decretalem Innocenta III quod attinet, haec animadver­ tenda: a) Papa sententiam aliorum refert, quin illi subscribat in omnibus b} fictio, de qua ipso loquitur, intclligcnda est de fictione dispositionum, ecil. fidei et contritionis, non autem de fictione intentionis seu voluntatis; c) iam ab (19) Colkct. S. C. d>· Prop. Fide, II, n. 2090. (20) Edit. Friedberg, Llpsioe ISSI, coi. Cn;. DE CONDITIONIBUS LN SUBIECTO AD ORDINATIONEM 265 initio Glossatoree atque imprimis Innocentius IV in celebri suo Commentario verba Innocentii III interpretati sunt iuxta sensum modo expositum (21). G° Fundamentum, quo nititur contraria opinio, do praevalentia scii. externae manifestationis vero consensui interno, contradicit ipsis principiis philosophicis iurisque naturalis de actibus humanis, nimirum de intellectu et voluntate. Id evidenter confirmat can. 1086, de quo sapra. Articulus III. De conditionibus requisitis in subiecto ad licitam ordinatione: II 362. Conditiones in genere. — 1. Sunt istae: 1° vocatio divina: 2° recepta sacra confirmatio; 3° status gratiae; 4° mores ordini reci­ piendo congruentes; 5° actas canonica; 6° debita scientia; 7° ordinum inferiorum susceptio gradatim facta; 8° observatio interstitiorum; 9° ti­ tulus canonicus; 10° immunitas ab irregularitatibus aliis ve impedimentis (eau. 9G8, § 1, 974, § 1). 2. Pro iis qui promovendi sunt ad episcopatum peculiaria requisita postulantur (can. 971, §2), de quibus suo loco. 3. Complures ex iis conditionibus comprehenduntur nomine voca­ tionis clericalis (1). 363. Quid sit vocatio clericalis. — 1. Circa genuinum vocationis clericalis conceptum plures sunt Doctorum sententiae. Prima tonet vocationem consistere in quadam singulari propensione ad statum ecclesiasticum, « quae si dulcis, si constans, si fortis, nonnisi a Doo esse potest ». luxta Olicr, vocatio est « l’inclination et le mouvement de Dieu qui porte toute l’âme et (pii l’incline à cette divine profession, non par (21) Cfr. Wernz, H, n. 82; Many, op. cil. n. 313; D'Annibalo, ΙΙΓ, n. 257; Franzelin, Dô tacram. in genere, thés. XVII, etc. (1) Cfr. Lahltton, La vocation sacerdotal*. Traité théorique et pratique, Paris 1913; Oller» Traite des saints ordres, Paris 1817; Kroust, Institutio clericorum, Paris 1806; Lamothe-Tenet, Les saints ordres, Paris 1883; Brancherai!, De la vocation saicrdotak, Paris 1895; Hurtaud» La wation au sacerdoce, Paris 1911; Verinoersoh, De vocatione religiosi et sacerdotali, p. 50 es.· ed. 2·; Salsmans, in Nouvelle Revue thiol., 1922, p. 12 ss.; Raus, La doctrine de S. Alphonse sur la vocation et la grâce en regard de Γenseigne ment de S. Thomas et des prescriptions du Code. Etude thiologique· canonique, Lyon-Paris, 1926; Mulders. La vocation au sacerdoce, p. 45 ss 266 CAPUT VT - ARTICULUS ΤΠ sentiment ni par saillie ou par différentes reprises; mais par empire par état, et par consistance immuable on son fond » (2). Secunda censet vocationem reponendam osse in peculiari Dei mo­ tione, qua quis suaviter et constantor afficitur ad statum sacerdotalem amplectendum, simulquo in recta intentione ceterisquo animi et cor­ poris qualitatibus, quibus candidatus ornatus sit oportet, ut mini­ sterium ecclesiasticum rite et fructuose exercere valeat. Tertia dicit vocationem consistere in canonica idoneitate candidati, quatenus is omnia requisita habeat, quae postulantur ad ministerium sacerdotale rite suscipiendum atque exercendum. Quarta existimat, initialiter et antecedonter consistere in vocatione divina, consequenter et formaliter in vocatione Episcopi seu in admis­ sione ad statum ecclesiasticum ab eo canonice facta. Quinta asserit, constare hisce elementis, scii, divina vocatione, recta intentione, vitae probitate et animo clericandi. Sexta tenet, veram et proprie dictam vocationem clericalem, speci­ fice et formaliter sumptam, consistere in canonica admissione ad statum ecclesiasticum facta ab Episcopo. Patroni huius sententiae nituntur praesertim verbis Catcchismi Ro­ mani, qui ait: « Vocari autem a Deo dicuntur, qui a legitimis Ecclesiae ministris vocantur » (3). Septima censet, vocationem adaequate sumptam constare triplici elemento, scii, speciali vocatione ex parte Dei, canonica idoneitate ex parte candidati, quatenus is omnibus animi et corporis fulgeat quali­ tatibus ad ministerium sacerdotale rite exercendum requisitis, et admis­ sione ad statum ecclesiasticum ex parte Episcopi. 364. 2. Postrema sententia praeferenda est, utpote quae tradit adaequate conceptum et naturam vocationis clericalis, omnibus ele­ mentis constitutivis accurate indicatis, tam intrinseco quam extrinseco, cum subiectivo tum obiectivo. Unaquaeque ex relatis sententiis verum continet, sed adaequatum vocationis sacerdotalis conceptum minime tradit, si res theologice et canonice spectetur. Quod attinet ad verba Catcchismi Romani superius relata, quae tanti faciunt nonnulli, et forte plus aequo (4), animadvertendum est, ea nullatenus (2) Traité des saints ordres, p. 159, Paris 1817. (3) jDc’ ordine, n. 3. (1) Cfr. Lahitton, op. cit., pogg. 11, 91, 97, 125 es.; Pègues, In lievue Thomiste, juin 1911, p. 405. DE CONDITIONIBUS IN SUBIECTO AD ORDINATIONEM 267 excludere vocationem divinam et qualitates peculiares ad sacerdotium requi­ sitas. Verba intelligenda sunt hoc sensu, scii, quod nemo potest privata aucto­ ritate se intrudere in ministerium ecclesiasticum, sed ius eum admittendi com­ petit Episcopo seu legitimo Superiori ecclesiastico. Id manifesto liquet ex contextu. Ait enim Catechismue (1. c.): « Huius igitur tauti officii onus nemini temere imponendum est, sed iis tantum, qui illud vitae sanctitate, doctrina, /idc, prudentia sustinere possint. Nec vero quisquam sumat sibi honorem, sed qui vocatur a Deo tamquam Aaron. Vocari autem a Deo dicuntur qui a legitimis Ecclesiae ministris vocantur: nam, qui in hoc ministerium seipsos arroganter inferunt atque intrudunt, de his Dominum intellexisse docendum est, cum inquit: Non mittebam prophetas, et ipsi currebant ». II •I •I 365. An et quodnam discrimen exsistat inter vocationem clericalem et religiosam. — 1. Alia profecto est vocatio ad statum religio­ sum, alia ad statum clericalem. Hic sane non ordinatur aut unice aut saltem praecipue ad personalem sanctificationem, sed potissimum ad alios sanctificandos. Dum e contra status religiosus primario et per se ordinatur ad sodalium perfectionem evangelicam procurandam (cfr. can. 487, 488, 1°). 2. Num requiratur vocatio quaedam specialis ad statum religiosum, controvertitur. Dissensus Doctorum potius in verbis quam in re con­ sistit. Nam tota quaestio huc spectat, quid generalis, quid specialis vocationis nomine veniat. Nonnulli censent praescriptum can. 538 excludere vocationem spe­ cialem, cum de ea nulla fiat mentio, sed solum de recta intentione, de carentia impedimentorum ac de idoneitate (5). Sed minus recte. Nam reda intentio aut confunditur cum vocatione speciali aut eam necessario praesupponit. Igitur dicendum, etiam ad statum religiosum requiri aliquam vocationem specialem, quae consistat in peculiari motione gratiae divinae saltem per rectam intentionem ma­ nifestata (6). 366. Vocatio divina. — 1. Nomino vocationis divinae ad statum cle­ ricalem intelligitur actus supornaturalis providentiae, quo Deus aliquos prae aliis eligit ad statum ecclesiasticum, munit gratiae auxiliis eosque peculiaribus congruis que exornat dotibus tam animi quam corporis atque ita eos apto praeparat ad sacrum ninisterium digno obeundum. (5) Prümuior, Manuale iuris canonici, q. 200. (6) Cfr. Cappello, Summa iuris canonici, II, n. 507; Vermoorsch, De vocatione religiosa et sacerdotali, p. 20 ss.; Itaus, La doctrine de S, Alphonse sur la vocation et la grâce etc., p. 30 es.; Maggfolo, La vocations religiosa seconda S. Tommaso, p. 277 ss. 268 CAPUT VI - ARTICULUS III 2. Vocatio ad statum clericalem respicit omnes gradue sacrae hie· rarchiao usque ad presbyteratum inclusive, adeo ut non dotur vocatio divina ad peculiarem gradum terminative, secundum ordinariam oeco­ nomiam divinae providentiae; nam in praesenti Ecclesiae disciplina, omnes gradus ordinantur ad presbyteratum, utpote via et praeparatio ad illum. 3. Vocatio divina non aufert humamini libertatem, ncc solet esso absoluta. Quare potest interdum effectum non sortiri, vol propter culpam ipsius personae vocatae aut aliorum, vel absque culpa. Ex parte Dei potest esse aut imperativa aut invitativa seu adhortuUva. Illa habetur, quando Deus ita vocat quempiam ad statum cleri­ calem, ut obligationem parendi imponat ; haec adest, cum Deus invitat quidem ad statum clericalem amplectendum, sed strictam obligationem illum suscipiendi nullatenus imponit. 367. Necessitas vocationis divinae. — S. Scriptura eam diserto postulat. S. Paulus ait: « Nec quisquam sumit sibi honorem, sed qui vocatura Deo tamquam Aaron. Sic et Christus non semetipsum clarificavit ut pontifex fieret, sed qui locutus est ad cum: Filius meus es tu » (7). Ipso Christus docet: a Qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, ille fur est et latro; qui autem intrat per ostium, pastor est ovium » (8). Et alibi dicit: « Non vos me elegistis, sed ego elegi vos... ut frudum afferatis, et fructus vester maneat » (9). Iterum idem Christus ait : « Rogate Dominum messis, ut mittat ope­ rarios in messem suam» (10). Hinc est, quod Apostoli, cum agebatur de alio subrogando in locum ludae, ita deprecati sunt Deum: « Tu, Domine... ostendis quem ele­ geris » (11). 368. SS. Patres et Doctores expresse loquuntur de necessitate di­ vinae vocationis. S. Leo M. ait: «Cessante privilegio patrum, et familiarum ordine prae­ termisso, eos rectores Ecclesia accipit, quos Spiritus Sanctus praeparavit; ut, I (7) Hobr, (8) loan, (9) Ioan. (10) Lue. (11) Act. v, 1. x, 1. XV, 16. x, 2. I, 21. DE CONDITIONIBUS IN SUBIECTO AD ORDINATIONEM 269 in populo adoptionis Dei, cuius universitas sacerdotalis atque regalis est, non praerogativa terrenae originis obtineat unctionem, sed dignatio caelestis gratiae gignat antistitem » (12). 5. Gregorius Hf., allatis verbis Osee (vin, 4): « Ipsi regnaverunt, et non ex me: principes exstiterunt, et ego ignoravi » sic, pergit: « Ex se namque, et non ex arbitrio summi rectoris regnant, qui, nullis fulti virtutibus, nequaquam divinitus vocati, sed sua cupiditate accensi, culmen regiminis rapiunt potius quam assequuntur » (13). S. Bernardus, contra eos qui non vocati divinis ministeriis se mancipant, hisce utitur gravissimis verbis: « Unde tantus praelationis ardori unde ambi­ tionis impudentia tantaî unde vesania tanta praesumptionis humanae? Audetne quis vestrum terreni cuiuslibet reguli, non praecipiente, aut etiam prohi­ bente eo, occupare ministerium, praecipere beneficia, negotia dispensare? > (14). 369. Instructio S. Congregationis de Sacra: II entis diei 27 dec. 1930, a Pio XI rata habita et confirmata (cfr. n. 390), plura habet de vocatione divina, caque diserte et luculenter tradita. Praecipua capita, maximi equidem momenti, quae ex praelaudata Instructione eruuntur, sunt ista: 1° Vocatio sacerdotalis non est confundenda cum admissione ad statum ecclesiasticum facta ab Episcopo. Dicitur sane, sedulo caven­ dum ne admittantur ad ordines suscipiendos ii, in quibus reperitur defectus «sacerdotalis vocationis» (§ 1, n. 1). 2° Ad statum clericalem amplectendum requiritur vocatio di­ vina seu sacra, quae probo distinguenda est a vocatione seu admis­ sione ex parte Episcopi. «Ne ad tonsuram et minores ordines admittantur ii, qui sacerdotio fungendo non sint apti, seu a Deo non sint vocati » (§1, n. 3). «Quoties Episcopus, antequam quis ad diaconatum aut ad sacer­ dotium initietur, pro certo habeat... ipsum sacra revera vocatione esse destitutum, S. Sedem adire non omittat» (§ 3, n. 3). 3° Ipso candidatus testificari dobot de sua vocatione. Nam in declaratione propria manu subsignanda candidatus, inter alia, testari tenetur, se ordinem sacrum sponte et libere exoptare et velle, «cum experiar et sentiam a Deo me esse revera vocatum ». II 370. Motiva peculiaria id confirmant. 1° Ministerium eccle­ siasticum exigit natura sua peculiaria gratiae auxilia, ut eum fructu (12) Sorm. III, η. 1; P. L. LIV. 145. (13) Liber Regulae pastoralis, part. i. c. 1; P. Λ. LXXVII, 14. (14) Trad, dc convcrs. ad clericos, caj». X1X. MO CAPUT VI - ARTICULUS III exerceri possit. Porro huiusmodi auxilia Deus iis tantum vel saltem praesertim concedit, qui revera vocati fuerint, non autem iis qui audent contra Dei voluntatem se divinis mancipare ministeriis. 2° Status sacerdotalis non potest digne et laudabiliter exerceri sine congruis dotibus animi et corporis. Atqui istae dotes sunt donum Dei, quod vocatis conceditur, non ceteris, saltem secundum ordinariam divinae providentiae oeconomiam. Huc spectant verba S. Pauli: ■■.Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus » (15). 3° Sacerdos fungitur munere mediatoris inter Deum et homines, iuxta illud: « Omnis Pontifex pro hominibus constituitur in iis quae sunt ad Deum, ut offerat dona et sacrificia» (1G) et illud: «Pro Christo lega­ tione fungimur» (17). Porro nemo potest se ingerere in dispensationem mysteriorum Dei, intercedere apud divinam misericordiam, officium mediatoris exercere, nisi rite vocatus et admissus fuerit ab ipso Deo, a quo pendet nostra reconciliatio. 4° Status sacerdotalis gravissimas secumfert obligationes, quae per totam vitam vix aut ne vix quidem possunt fideliter adimpleri absque auxiliis specialibus. Atqui Deus gratiam sufficientem nemini denegat, auxilia autem specialia nonnisi vocatis tribuit, saltem iuxta ordinariam suae providentiae oeconomiam. 371. Signa vocationis. —1. Alia sunt ordinaria, alia extraordinaria. Haec possunt esse miraculosa et non miraculosa, prout excedant necne consuetum et ordinarium modum naturae operandi. Huiusmodi est v. g. visio, apparitio, vox aliudve simile signum, quo Deus suam vo­ luntatem expresse manifesteque ostendit. Ita vocati fuerunt 5. Paulus, S. Ambrosius, S. Gregorius Jf., etc. Signa extraordinaria, ipsa eorum natura perspecta, rarissime occur­ runt. Generatim loquendo, nemo existimare debet se huiusmodi ra­ tione vocari ad statum clericalem amplectendum. Signum ordinarium est supernaturalis animi sensus, quo homo mo­ vetur ad amplectendum statum ecclesiasticum ratione Dei gloriae et proximorum salutis procurandae. Quae supernaturalis invitatio est interna et subiectiva, cum funda­ mento tamen in re, quamvis non sit sensibilis, eamque comitantur alia indicia, nempe ardens in Deum et proximum amor, studium et cura rerum sacrarum, etc. (15) I Cor. III. 7. (16) Hcbr. V, 1. (17) II Cor. v, 20. BE CONDITIONIBUS IN SUBLECTO AD ORDINATIONEM 271 Inclinatio debet osse constans ot satis vehemens. Consistere potest cum affectibus contrariis, cum teutationibus diuturnis et gravibus, cum timore suscipiendi statum cui onera gravia incumbunt. Non sufficit tamen praedicta inclinatio. Accedere debet recta intentio (cfr. n. 376), congruae dotes, praesertim congrua scientia et peculiaris vitae sanctitas, carentia irregularitatis et impedimenti vel dispensatio rite obtenta super iisdem. Instructio S. C. de Sacramentis diei 27 dec. 1930 iubet, ante sacram ordi­ nationem inquirendum esso « de singularibus vocationis signis, uti sunt pietas, modestia, castitas, de propensione ad sacras junctiones, de studiorum profectu, do bonis moribus » (§ 2, n. 5). 2. Vocatio potest osso dubia, probabilis, moraliter certa. Ut certa sit, requiritur — praetor inclinationem ad statum ecclesiasticum, dotes animi ot corporis, carentiam irregularitatum et impedimentorum — admissio legitimi Superioris scii. Episcopi, qui indicet candidatum esso necessarium aut utilem. Hac ratione quis procedere debet, ut sibi constet de vocatione. Im­ primis offusis precibus a Deo lumon humilitor postulet ad cognoscendam eius voluntatem ipsamque cognitam ultro amplectendam. Dein con­ scientiam suam maxima sinceritate moderatori spiritus aperiat, quae­ libet cordis sui abscondita ingenue manifestans. Quibus praemissis, si moderator spiritus indicium ferat pro vocatione, candidatus petere potost ut admittatur ad ordines suscipiendos; et si, facto scrutinio, ab Episcopo admittatur, iam satis constat de vocatione: quare candidatus tranquillus accedere potest ad ordines recipiendos. Si, e contra, moderator spiritus non ferat indicium favorabile pro vocatione asseratque Titium non esse vocatum, ipse illius sententiam sequi tenetur, etsi forte aliter sentiant rector Seminarii, parochus., Epi­ scopus aliivo. 372. Quid faciendu • I si dubitetur de vocatione. — In dubio de voca­ tione, ita distinguendum: 1° Si dubium sit more subiectivum ex parte candidati, quippe qui vexatur scrupulis ot anxietatibus, spernendum est, adeo ut, ceteris conditionibus univorsim exsistentibus, licite ordines suscipere valeat. 2° Si dubium oriatur ex vitiosis habitibus nondum eiadicatis aut ex peccatis contra castitatem, in praxi diiudicandum pro non voca­ tione, ita ut candidato nullatenus liceat, dubio perdurante, ad ordines suscipiendos accedere. CAPUT VI - ARTICULUS Π1 3° Si ex alio capite oriatur dubium, v. g. ex incertis animi et cor­ poris congruis qualitatibus, Titius potest tuta conscientia recipere primani tonsuram et ordines minores, ita tamen ut interea divinam vo­ luntatem melius scrutetur, pietatis exercitia ferventius excolat, virtutw studiose exerceat. Quod si, his non obstantibus, dubium adhuc supersit nec deponi possit secundum regulas Christianae prudentiae, Titius ad ulteriores ordines licite ascendere nequit. Divinae providentiae oeconomia ea est, ut per aliorum ministerium Dei voluntatem cognoscamus. Sane Paulo roganti: « Domine, quid me vis jacere? », Deus illuni ad Ananiain mittit: «Et ibi dicetur tibi, quidt' oporteat Jacere » (18). Et Cornelio Centurioni dicitur: « Acccrsi Simonem: hic dicet tibi quid te oporteat facere » (19). 373. Sancti Patres id manifesto confirmant tum exemplo, tum doctrina. Exemplo, quatenus statum clericalem declinarunt, donec per legitimos Pastores divinam voluntatem perspectam habuerunt; dodri/m, quatenus ecclesiasticas dignitates fugiendas esse pronuntiarunt, easquo tuuc solum osso acceptandas, cum ab iis, qui locum Dei tenent ipsius· que voluntatem manifestant, imponantur. Ratio ipsa idem aperte confirmat. Sacerdotium perfectionem exigit eamquo praesupponit. Porro, ut ait Angelicus (20), praesumptionem sapit quod aliquis se perfectum existimet, et saepe fallitur homo circa ea quae ad se ipsum pertinent, et censet se bona habere quibus revera destituitur. Quare aliorum consilium exquirere debet, qui suam vocationem tuto explorare cupit. Huiusmodi exploratio in foro interno fit a confessario seu a modera­ tore spiritus; in foro externo fit ab Episcopo et ab iis qui vices ipsius gerunt, nempe a rectore Seminarii, a parocho aliove sacerdote cui forte candidatus fuerit commissus. 374. Valor et necessitas admissionis candidati ex parte Episcopi. — 1. ludicium ultimum et auctoritativum do candidati admissione ad ordines aut reiectione, uni reservatur Episcopo, qui in eo ferendo, praeter cetera quae immediate personam candidal i respiciunt, prao oculis necessario habere debet etiam necessitatem vel utilitatem Ec(18) Act. IX, o. (19) Act. X, 5. (20) Summa thcol. 2-2, q. 185, art. 1 nd 2. I DE CONDITIONIBUS IN SUBIECTO AD ORDINATIONEM 1 1 j 273 clôsiae (cfr. can. 969, § 1; Cone. Trid. Scss. XXIII, cap. 16 de ref.). Huc spectat declaratio Commissionis Cardinalium, a Summo Pontilico approbata. Sane Pius X die 26 iun. 1912 sententiam probavit, quam specialis Cardinalium Commissio hisce verbis dederat de libro cl. J. Lahitton La vocation sacerdotale inscripto: «Opus praestantis viri losephi canonici Lahitton, cui titulus La vocation sacerdotale, nullo modo reprobandum esse; imo, qua parte adstruit: «1° Neminem habere unquam ius ullum ad ordinationem anteeodenior ad liberam electionem Episcopi; «2° Conditionem, quae ex parte ordinandi debet attendi, quaeque vocatio sacerdotalis appellatur, nequaquam consistere, saltem necessario et de lege ordinaria, in interna quadam adspiratione subiecti, seu in vitumentis Spiritus Sancti, ad sacerdotium ineundum; «3° Sed e contra, nihil plus in ordinando, ut rite vocetur ab Episcopo, requiri quam rectam intentionem simul cum idoneitate in iis gratiae et naturae dotibus icposita, et per eam vitae probitatem ac doetrinae sufficientiam comprobata, quae spem fundatam faciant fore ut sacerdotii munera recto obire, oiusdemquo obligationes sancte servare queat: esso egregio laudandum» (21). 2. Indo minime sequitur, ut nonnulli immerito affirmant, vocatio­ nem divinam non requiri, proindeque admissionem factam ab Episcopo constituere ipsam vocationem sacerdotalem seu cum ea identificari. Sunt res omnino distinctae. Quare, cum iis quae suprema auctoritate R. Pontificis tradit Instructio S. C. de Sacramentis (n. 369, 3°), nequaquam videntur posse conciliari quae habet Pegues ct quae sua facit Lahitton: «La vocation sacerdotale n’existe que lorsque l'évêque, ou ses représentants officiels appellent: elle est vraiment con­ stituée par cet appel... La vocation pure et simple, la vocation au sens plein et formai cl actif, c'est l'acte officiel de l'évêque ou do ses représentants authentiques invitant à marcher à l’ordination. Voilà la vocation divine au sacerdoce, la vo­ cation sacerdotale simpliciter » (22). 375. Utrum admissio ex parte Episcopi praesupponat idoneitate; H H candidati; an potius eam conferat vel saltem eiusdem certum signum sit. — 1. Haec quaestio est maximi momenti ad genuinum conceptum vocationis intelligendum, atque ad omnia et singula eiusdem elementa II (21) Epist. Secret. Status ad R. P. D. Caridum W. J. Dr Cormont, Episcopum Aturcnscm, i iul. 1912 (Acta AposL Sidis. IV, p. 485). (22) Pdgueti, in Revue Thomiste, juin 1911, p. 405; Lahitton, op. cit. p. 124 s. 18 — Cafpello, De Ordine. I j Γ | iV ft·', | II BH I 1 ili II ■■ } I| i || . ( iï «Γ ||| III ■ i | ·.’ ; l II |. , ΐ ! f I ||| 1.11 ; ]i Η III 274 CAPUT VI - ARTICULUS ΙΠ constitutiva rite percipienda. Nonnulla de hac re apud quosdam auctore?, v. g. penes Lahitton, minus exacte vel saltem minus accurate exposita roperiuntur. 2. Episcopi admissio procul dubio idoneitatem ad statum cleri­ calem, scii, scientiam, pietatem, bonos mores etc., nullatenus confert. Hinc est quod ex can. 973, « prima tonsura et ordines illis tantum con­ ferendi sunt... quos merito conticere liceat aliquando dignos futuros presbyteros... Episcopus sacros ordines nemini conferat quin ex po­ sitivis argumentis moraliter certus sit dc cius canonica idoneitate ». Instructio S. Congregationis de Sacramentis diei 27 dec. 1930 clare et expresse id confirmat (§ 1, n. 1-3, § 2, n. 4-6, § 3, n. 1-4). Super­ vacaneum ducimus singula verba referre, cum sint complura, et integer textus Instructionis allegetur (n. 390). 3. Episcopi admissio non est signum certum idoneitatis. Quare im­ merito plane quis existimaret, se tuta conscientia, posita vocatione ex parte Episcopi, posse statum clericalem, praesertim ordines sacros suscipere, si recta intentione careret, aut turpes amores foveret, aut alio impedimento laboraret. Huc spectant verba S. Thomae, qui docet: «Subditus non tenetur d (Archiepiscopo) obedirc ad suscipiendum episcopatum, vel etiam sacros ordines, si sit irregularis » (23). 4. Episcopi admissio praesupponit necessario idoneitatem canoni­ cam candidati, quatenus ipse iis qualitatibus se ornatum exhibeat, « quae ad rite, sancte ac fructuose ministerium sacerdotale exercendum hodie requiruntur » (Instructio S. C. do Sacram. § 1, n. 2). Quare can. 973, § 3 statuit ordines sacros nemini esse conferendos, quin Episcopus «moraliter certus sit de eius canonica idoneitate». 376. Recta intentio et propositum omnes ordines usque ad presby­ teratum recipiendi. — 1. liecta intentio est unum ex praecipuis signis ordinariis vocationis. In eo consistit, quod candidatus per ordinum susceptionem seu per ministerium ecclesiasticum sibi consequendam pro­ ponat gloriam Dei et propriam ac proximi salutem. Sano finis operantis fini operis conformis sit oportet. Porro linis operis in casu, scii, status clericalis, est gloria Dei propriaque ac proximi salus. Qui fmis, ut patet, ac propterea intentio, supematuralis est. Si quis accedit ad ordines suscipiendos, hoc line excluso, alioquo humano motivo unico permotus, per se mortaliter peccat, quia gravis (23) Summa thcol. 2-2, q. 185, art. 2, ad 2, DE CONDITIONIBUS IN SUBI ECTO AD ORDINATIONEM 275 habetur doordinatio. Si quis, praeter finem supematuralem, ob oculos habeat alium quoque finem humanum honestum, v. g. succurrendi familiae indigenti ex reditibus beneficialibus, non peccat, dummodo hic finis sit more secundarius, altor principalis. Si una cum intentione supernatural! concurrat finis humanus plus minusve doordinatus, ex. gr. desiderium honoris, commodi tempo­ ralis etc., culpa procul dubio adest, eaque gravior aut levior prout finis humanus principalis vel secundarius sit, plus aut minus rectus (24). In praxi, curandum omnino est, ut quis reda intentione eaque tantum permotus ad ordines suscipiendos accedat. 2. Licotne ordines et nominatim episcopatum desiderare! S. Paulus ait: «Qui episcopatum desiderat, bonum opus desiderat» (25). Plures docent peccaro et quidoni graviter© um, qui episcopatum desi­ derat. Quomodo igitur intolligenda sunt verba Apostoli? Ad rem Benedictus XIV in Const. « Inclitum », 12 april. 1753, dicit: «Xec unusquisque ignorare debet a peccati culpa immune non esse desiderium ipsum episcopatus, quia quamvis desiderium aliis iuvandi laudabile est, tamen cum adiumentum praestari non valeat sine ipsa episcopatus sublimitate, ut plu­ rimum ex vitio insitae praesumptionis ortum babet ». Et 8. Thomas docet: «In episcopatu tria possunt considerari. Quorum unum est principale et finale, scilicet episcopalis operatio per quam utilitati proximorum intenditur, secundum illud Ioan, ult., 17: Pasce oves meas. Aliud autem est altitudo gradus, quia Episcopus super alios constituitur, secundum illud Matth. xxiv, 45: Fidelis servus et prudens, quem constituit Dominiis super familiam suam. Tertium autem est quod consequenter se habet ad ista, scilicet reverentia et honor et sufficientia temporalium, secundum illud I Tim. v, 17: Qui bene praesunt presbyteri, duplici honore digni habeantur. ♦ Appetere ergo episcopatum ratione huiusmodi circumstantium bonorum manifestum est quod est illicitum, et pertinet ad cupiditatem vel ad ambi tionem... Quantum autem ad secundum, scilicet ad celsitudinem gradus, appe­ tere episcopatum, est praesumptuosum... Sed appetere proximis prodesse, est secundum se laudabile ot virtuosum. Verum quia prout est episcopalis actus, habet adnexam gradus celsitudinem, praesumptuosum videtur quod aliquis praeesso appetat ad hoc quod subditis prosit, nisi manifesta necessitate immi­ nente... Potest tamen absque praesumptione quilibet appetere talia opera facere, si eum contingeret in tali officio esse, vel etiam se esse dignum ad talia opera exsequenda, ita quod opus bonum cadat sub desiderio, non autem pri­ matus dignitatem » (26). (24) S. Alph. VT. n. 785; ITalllor, part. I. sect. 3. cap. 2, J 5, n. 33. (25) I Tim. Ill, 1. (26) Summa thcol. 2-2, q. 185, art. 1. 276 CAPUT VI - ARTICULUS III Hinc patet sensus verborum S. Pauli. Apostolus laudat desiderium operis episcopalis, quatenus hoc a celsitudine gradus et a commodis temporalibus seiunctum et separatum consideretur (quae seiunctio ac separatio practice valde difficilis videtur), atque statim requisita in Episcopo memorat: « Oportet autem Episcopum irreprehensibilem esse...>. 3. Requiriturne in candidato, qui primani tonsuram vel ordine.» minores suscipit, intentionem suscipiendi quoque ordines sacros atque ipsum presbyteratum? Inter ius Codicis et ius praecedens datur aliquod discrimen. Nam Concilium Trid. (27) mandat ne «prima tonsura initientur... (ii) de quibus probabilis contectura non sit, eos non saecularis indicii fu­ giendi fraude, sed ut Deo fidelem cultum praestent, hoc vitae genus ele­ gisse ». Praeterea idem Concilium (1. c. cap. 11) iubet: « Nemo iis (ordinibu» minoribus) initietur, quem non scientiae spes maioribus ordinibus di­ gnum ostendat ». Can. 973, § 1 statuit: «Prima tonsura et ordines illis tantum confe­ rendi sunt, qui propositum habeant ascendendi ad presbyteratum et quem merito coniicere liceat aliquando dignos futuros esse presbyteros. Igitur candidatus, qui accedit ad primam tonsuram et ordines susci­ piendos, debet, ex vigenti disciplina, habere propositum seu intentioniw ascendendi ad presbyteratum; nam prima tonsura ceterique ordines sunt gradus ad sacerdotium. Ante Codicem, ut quis prima tonsura et ordi­ nibus minoribus initiari posset, requirebatur ct sufficiebat ut aliqua spa affulgeret quod ad ordines maiores esset pro tempore ascensurus (28). Quare S. Alphonsus docebat: «Certum et commune est non peccare graviter, etiamsi quis suscipiat ordines maiores et non intendat suscipere sacerdotium, ut recte dicunt Laym., Salm. et Ex. ct alii passim... Batio est, quia quilibet ordo confertur ad hoc ut ordinatus inserviat Deo, proprium munus exercendo; sufficit igitur munus illud acceptare sine intentione ulterius progrediendi » (29). Quae doctrina hodie, perspecto can. 973, § 1, admitti non potest. Si candidatus primam tonsuram aliosque ordines suscipit sine in­ tentione ascendendi ad presbyteratum, certe peccat. Item Episcopus, qui sciens candidatum carere huiusmodi proposito, eum niliilominus ordinat. Per se peccatum in casu esset grave. Episcopus ne in dubio quidem de proposito praefato ex parte candidati, potest cum licite ordinare. .vltE (27) Sess. ΧΧΠΙ, cap. 4, de reform. (28) Cfr. Gaspard, n. 653. (29) Lib. VI, n. 785. DE CONDITIONIBUS IN SUBJECTO AD ORDINATIONEM 277 Confundendum tamen non est propositum eum perseverantia in eo. Xam licet Titius primam tonsuram et ordines susceperit cum inten­ tione ascendendi ad presbyteratum, non ideo tenetur re vera ad illum ascendere, nec alios ordines forte nondum susceptos recipere. Variis de causis huiusmodi mutatio propositi accidere potest. Ex una parte, igitur, candidatus non tenetur superiores ordines recipere; ex alia parte nequit Episcopus cum cogere ad illos suscipiendos aut exercitium ordinum su­ sceptorum hac de causa ipsi vetare (can. 973, § 2). In huiusmodi casu tria suppetunt remedia: 1° Si Titius primam tonsuram tantum vel minores ordines susce­ perit et nolit perseverare in statu ecclesiastico, potest sua ipsius volun­ tate, praemonito loci Ordinario, ad statum laicalem ipso iure regredi ad normam can. 211, § 2. 2° Si ordinem sacrum subdiaconatus vel diaconatus susceperit nolitque perseverare in sua vocatione, potest petere dispensationem super oneribus clericalibus eaque impetrata reducitur ad statum laicalem. 3° Si velit perseverare in statu ecclesiastico omnesque obliga­ tiones clericorum proprias sancte religioseque servare, de quibus in can. 121-141, et ordines susceptos exercere, servatis servandis, id ipsi permissum concessumque est. 377. An moralis certitudo de vocatione necessaria sit, ut licite ordines conferri possint. — 1. Attento praescripto can. 973, §§ 1 et 3, probe distinguenda est collatio sacrorum ordinum a collatione primae ton­ surae ct ordinum minorum. Pro sacris ordinibus conferendis, necesse est ut Episcopus a ex po­ sitivis argumentis moraliter certus sit » de canonica idoneitate, ideoque de vocatione candidati ad statum ecclesiasticum. Pro prima tonsura et ordinibus minoribus requiritur et sufficit fundata spes vocationis, quatenus merito coniicere liceat candidatum aliquando dignum futurum esse presbyterum. Patio discriminis manifesta est, tum attenta diversitate et duratione vinculi atque obligationum, tum perspecta diversitate discretionis et-conditionum, quae aliae sunt pro suscipiendis prima tonsura et ordi­ nibus minoribus et aliae pro recipiendis ordinibus sacris. 2. Requiritur certitudo moralis, quia versamur in humanis, ea quippe quae omne dubium prudens in contrarium excludat omnino. Quae moralis certitudo solido fundamento niti debet, nimirum ex posi­ tivis argumentis seu ex variis signis vocationis, de quibus supra (n. 371), eruenda est. 278 CAPUT VI - ARTICULUS IV I 3. Episcopus gravi, imo gravissima obligatione tenetur hac in re, ' tum coram Deo tum coram dioecesi seu Ecclesia. Nam innumera mala eaque gravissima oriuntur ex promotione ad ordines sacros candidatonm; qui vera careant sacerdotali vocatione. Scandalum, animarum detri­ mentum, dedecus status ecclesiastici aliaque id genus, inde profluunt, teste experientia ! Quare, ut merito animadvertit can. 973, § 3, Episcopus «?ion iok-. gravissime peccat, sed etiam periculo sese committit alienis communcandi peccatis », si sacros ordines conferat alicui quin moraliter certisit de eius canonica idoneitate. Agitur enim de maxima responsabilité coram Deo, Ecclesia et fidelibus, quam Episcopus ordinans contrahit Articulus IV. De status clericalis susceptione. II II 378. Obligatio suscipiendi statum clericalem. — Qui moraliter certus est de sua vocatione tenetur statum clericalem suscipere, no di­ vinae voluntati se opponat. SS. Patres exemplo et doctrina id aperte suadent. S. Augustinus in epistola ad Eudoxium ait: « Vos autem, fratres, cohor­ tamur in Domino, ut propositum vestrum custodiatis et in eo usque in finem perseveretis; ac si quam operam vestram mater Ecclesia desideraverit, nec elatione avida suscipiatis, nec blandiente desidia respuatis, sed miti corde obtem­ peretis Deo, cum mansuetudine portantes eum, qui vos regit... nec vestrum otium necessitatibus Ecclesiae praeponatis; cui parturienti si nulli boni mini­ strare vellent, quomodo nasceremini, non inveniretis» (1). Item S. Athanasius monachum Dracontium Manathum, qui episcopatum recusabat ob studium contemplationis et solitariae vitae, ob emissum jura­ mentum dignitates ecclesiasticas non acceptandi, ob occasiones et pericula peccandi, induxit ad munus episcopale acceptandum, contrariis rationibus, quibus ille permovebatur, reiectis ac refutatis (2). Viri sancti sua agendi ratione hoc confirmant omnes. Nam honorem clericalem ipsi constanter et sincero animo recusarunt; sed ubi primum manifestam Dei voluntatem cognitam habuerunt, statim eidem obtem­ perandum humiliter existimarunt impositas que dignitates ecclesiasti­ cas acceptarunt. (1) Eptet. 48* (aliae 81*) ad Eudoxium; Mljme, P. L. ΧΧΧΠΙ, 188. (2) Epist. ad Dracontium, n. 3; P. U. XXV, 62G. DE STATUS CLERICALIS SUSCEPTIONE 279 379. Num liceat recusare statum clericale; II i. — Si quis vocatus recuset statum clericalem amplecti, peccatne? Si absoluta et imperativa Dei voluntas manifesta est eaque ut talis cognoscatur, graviter peccat qui illam sequi recusat (3). In praxi huius­ modi hypothesis rarissime vorificatur. Si praefata voluntas Dei absoluta et imperativa non innotescit, abest profecto gravo praeceptum suscipiendi statum clericalem seu divinae voluntati obtemperandi. Num adsit saltem praeceptum obligans sub levi, controvertitur. Alii affirmant, alii negant, alii dubitant (4). Accuratius videtur sic distinguendum: 1° Alia est obligatio fori externi, alia fori interni. In foro externo, stricta obligatio procul dubio non exsistit, adeo ut Episcopus expressis verbis moneat promovendos ad subdiaconatum liberos esse ad saecu­ laria vota transire, licet censeat certos esse de sua vocatione. Id confirmatur responso S. Poenitentiariae diei 27 aug. 1829, quo declaratum fuit non esse cogendum ad suscipiendos sacros ordines cle­ ricum qui, etsi a suis Superioribus electus et a suo confessario dignus existimatus sacris ministeriis, renuit tamen eorum monitis obtempe­ raro causa humilitatis vel timore inimicorum; nec etiam cogendum censuit diaconum ad suscipiendum presbyteratum (5). 2° Si vocatio est moraliter certa et nihilominus nolit quis cleri­ calem statum suscipere, videtur saltem leviter peccare ratione caritatis erga se ipsum: tum quia se privat peculiaribus gratiae auxiliis, tum quia secundum doctrinam plurium Sanctorum, se exponit periculo damna* tionis. Si vero motivum, propter quod status ecclesiasticus in praedicta hypothesi non suscipitur, sit minus honestum aut rationabile, ex. gr. vanitas aut cupiditas rerum mundanarum vel inordinatus affectus erga parentes, peccatum — ratione huiusmodi motivi — procul dubio exsistit. 3° Si vocatio moraliter certa non sit, nullum est peccatum; imo bono agit et laudandus plane qui, ea deficiente, statum clericalem susci­ pere non audet. II de eo, qui certe vel dubie non vocatus sacram II ordi­ 380. Quidnam nationem susceperit. — 1. De eo qui non vocatus statum ecclesiasticum susceperit, variae distinctiones faciendae occurrunt. (3) Cfr. Icard, op. cit. n. 318; Many, n. 82. (4) Cfr. Icard, l. c.; Gaspard, I, n. 111. (δ) Venneorech, op. cit. p. 27 e. 280 CAPUT VI - ARTICULUS IV 1° Is certe peccavit; ot si promotus fuerit ad primam tantum tonsuram vel ad ordines minores, tenetur sub gravi recedere. Idem dicendum si fuerit quidem in Seminarium admissus, sed nondum piimam tonsuram aut ordines minores susceperit: tenetur quippe e Semi­ nario discedere. 2° Si certus de non vocatione ausus fuerit ordines sacros recipere, gravius certe peccavit (6). 3° Do eo qui bonis moribus caroat vide n. 409 s. 381. 2. Idem dicas de eo qui in dubio de vocatione aut sine debita investigatione divinae voluntatis ad sacros ordines suscipiendos accessit. Potestne ac debet iste recedere? Doctores, qui de huiusmodi casu agunt, ne verbum quidem faciunt de recessu, quia supponunt remedium nullum haberi. Hinc docent applicandum esse principium illud Sancti Augustini: Fac ut voceris. Addunt, consequenter, ordinato poeniten­ tiam de gravi temeritate esse faciendam, orationi et mortificationi stu­ diose incumbendum, onera ordinibus sacris adnexa fideliter implenda, opera virtutum naviter peragenda, ut speciale Dei auxilium impetrare valeat. Hoc utique admittendum, si Titius fuerit sacerdotio iam initiatus, quia dispensatio a loge coelibatus ceterisque oneribus non conceditur iis qui promoti fuerint ad presbyteratum. Si, contra, subdiaconatum aut forte etiam diaconatum susceperit, consulendum omnino est eiusmodi ordinato ut, praevie petita et obtenta dispensatione a S. Sede, recedat ad statum laicalem redactus. Ratio est, quia ex una parte dispensatio seu reductio ad statum lai­ calem hodie facile conceditur iusta gravique de causa non solum subdiaconis, verum etiam diaconis; ex alia parte valde difficile est quod is, qui sine vocatione ordines susceperit, possit fructuose et laudabiliter, sine scandalo ot animarum detrimento, ecclesiasticum ministerium exercere. 382. An lex ecclesiastica seu Episcopus vel R. Pontifex cogere possit candidatum ad ordines suscipiendos. — 1. Quatuor habentur sententiae. Nonnulli negant absoluto, affirmantes neminem invitum esso promo­ vendum ad ordines. Alii distinguunt inter ordines minores ot maiores, censentes ad pri­ mam tonsuram et ordines minores suscipiendos posse quempiam induci, non autem ad ordines maiores, qui onera gravissima habent adnexa. (G) Cfr. S. Alph. lib. III, n. 803; Ilnbort, De ordine, part. Ill, cap. 1 DE STATUS CLERICALIS SUSCEPTIONE 281 Porro nomo, aiunt, compelli potest invitus ad huiusmodi onera suscipionda.x Alii tenent Titium posse induci ad ordines suscipiendos, et allegant quaedam vetera exempla. Demum nonnulli distinguunt inter coactionem proprie dictam et coactionem seu inductionem improprio dictam, quatenus Titius, qui prius erat invitus, congruis consiliis ct adhortationibus fiat volens, ac praeterea et consequenter distinguunt inter varios casus et diversas hypotheses. 2. Prima opinio est vera sub uno respectu, falsa sub alio, prout coactio proprio et stricto sensu intelligatur an improprio tantum. Secunda sententia, attenta disciplina hodie vigente, nititur falso supposito, (pria tonsura et ordines minores illi tantum conferendi sunt, qui habet intentionem ascendendi ad ordines altiores. Quare — nisi sermo sit de R. Pontifice qui imus potest hanc disciplinam mutare — Episcopus aliusve Superior, si nequit compellere ad ordines maiores, ne ad minores quidem inducere valet. Tertia opinio, quae absolute et simpliciter affirmat, sustineri non potest. De exemplis vero allatis, infra dicetur (n. 388). Quarta sententia, rite intellecta secundum explicationes statim dandas, vera est. Cfr. n. 386. 383. Doctrina tenenda. — Doctrina tenenda his capitibus accurate proponi potest: 1° Nemo vere et proprio invitus compelli potest ad ordines sa­ cros suscipiendos, imo ne ad ipsam quidem primam tonsuram vel or­ dines minores, perspecta disciplina hodie vigente. Igitur probe distin­ guendum inter veram seu proprie dictam coactionem, et coactionem im­ proprie dictam. 2° Qui renuit suscipere ordines propter humilitatem vel scru­ pulos aliave motiva, prudenter et suaviter induci potest ad huiusmodi voluntatem mutandam, ita ut de invito fiat volens, de reluctante rite dispositus. 3° Clericus qui forte susceperit aliquod beneficium vel officium, cui adnexa sit, obligatio recipiendi ordinem sacrum, potest induci ad huiusmodi ordinem suscipiendum. Nam eo ipso quod sponte acceptavit beneficium vel officium, sciens et volens acceptavit quoque obligationes adnexas, idooque onus sibi imposuit ordinem sacrum suscipiendi. Quod si, mutata voluntate, nolit ordines maiores suscipere, debet beneficium vel officium dimittere. 282 CAPUT VI - ARTIUULU8 IV 4° Non est confundenda obligatio moralis cum obligatione hridiea. Quis, v. g. in casu necessitatis spiritualis, potest tenori etiam sub gravi ad ordines suscipiendos; indo tamen minimo sequitur posse wra et proprû dicta coactione induci a Superiore ecclesiastico ad illos recipiendo:. 5° Quinam sint tituli seu casus, quibus occurrentibus Titius te­ neatur ordines suscipere, statim dicetur. Il quis teneatur ratione motivi II 384. An et quandonam extrinseci ra­ dines sacros suscipere. — Dicimus ratione motivi extrinseci, scii, non per se i. e. ratione ipsius vocationis, sed per accidens, nempe ob causam peculiarem. Huiusmodi causa seu motivum extrinsecum ad triplex hoc genus apte reduci potest, nimirum 1° ad legem ecclesiasticam; 2° ad Eccletw necessitatem; 3° ad praeceptum Superioris. 1° Lex ecclesiastica. Quandoque qui beneficium aut officium obtinet, tenetur iure communi aut particulari, interdum ex lege fundationis, ordinem sacrum, v. g. presbyteratum, suscipere. Iste dicitur arctatu». In hoc casu prae oculis habenda sunt quae supra diximus (n. 383, 3°). 2° Necessitas Ecclesiae. Ob peculiaria temporum et locorum adiuncta, praesertim propter sacerdotum penuriam, necessitas Ecclesiae tanta esse potest, ut quis teneatur ordines suscipere. « Sicut enim, pro salute patriae, civis et miles aliquando tenentur ad heroica, ita a fortiori Christianus, pro salute patriae spiritualis, teneri potest ad consilia ot perfectiora servanda ». Ita Many (7). Quae verba caute et prudenter accipienda sunt, nec allatum exemplum civis et militis nimis urgendum est. Nam aliud est loqui de milito qui sponte militiae nomen dederit, aliud de eo qui coacte arma susceperit; item aliud est sermonem facere de conditione precaria, do statu transeunto, de uno aliove actu heroico, ot aliud ost loqui do perpetua vitae conditione quae per ordines sacros suscipitur. Tros conditiones requiruntur, ut adsit in casu obligatio recipiendi ordines: a) ut exsistat vera necessitas spiritualis ea que gravis; b) ut huiusmodi necessitati nequeat alio modo apte consuli; c) ut Titius censeat so revera esso divinitus vocatum ad ordines suscipiendos. 3° Praeceptum Superioris. Imprimis isto Superior pro tota Ecclesia et pro omnibus fidelibus, ut patet, est It. Pontifex. Pro sua dioecesi suisque respective subditis est Episcopus, et pro subditis religiosis eorundem legitimus Superior. De vi et legitimitate huiusmodi praecepti statim dicetur. (7) Qp. cii., η. 82. DE STATUS CLERICALIS SUSCEPTIONE 283 385. Vis et efficacia praecepti Superioris obligantis ad ordines susci­ piendos. — 1. Quidam tenent 11. Pontificem vel Episcopum alium ve Superiorem praecipere posse clerico inferiori ut ascendat ad ordines superiores, vel etiam Ia-ico ut ingrediatur statum clericalem, sive vera adsit et gravis necessitas Ecclesiae, sive exsistat tantum ordinaria seu communis eiusdem necessitas aut utilitas. Alii distinguunt inter 11. Pontificem et Episcopum ceterosque Supe­ riores, putantes illud praeceptum dari quidem posse a Papa, non autem ab Episcopis aliisve Praelatis inferioribus. Plures demum distinguunt inter clericos et laicos, dicentes prae­ ceptum dari posse clericis minoribus quoad ascensum ad ordines superiores, non autem laicis quoad statum clericalem amplec­ tendum. 2. Nulla ex iis sententiis videtur accurate doctrinam et praxim Ecclesiae integram referre. 3. Haec animadvertenda ac tenenda sunt, omnibus mature consi­ deratis: 1° Certum est, competentem Superiorem ecclesiasticum quando­ que, i. e. in casu evidentis necessitatis Ecclesiae, praecipere posse cle­ ricis minoribus, ut recipiant ordines maiores. Ad rem Benedictus XIV docet: «Contra id, quod superius posuimus, de non adigendis minoribus clericis ad suscipiendos ordines sacros... non alia nobis occurrit exceptio seu limitatio, praeter eam, quam aliquando inducere potest Ecclesiae necessitas. Quae quidem alteri cuilibet respectui praeponderare debet, atque sufficere dicenda est, ut etiam ii, qui aliunde ad ordinem sacrum aut ad sacerdotium promoveri non tenentur, et ad maiores ordines et ad sacer­ dotium ipsum ascendere compellantur. Id recte deducitur ex can. Consuluit et ex can. Placuit, dist. 74 » (8). Can. Consuluit, de quo infra (n. 386). desumptus a Gratiano ex epistola Gelasii ad Episcopum Victorem, non recte allegatur, cum contrarium evincat. Can. Placuit (c. 4, D. 74) desumptus fuit o Concilio Carth. an. 419. Ita se habet: «Placuit, ut quicumque clerici vel diaconi pro necessitatibus ecclesia­ sticarum rerum [alii legunt: ecclesiarum (9)] non obtemperaverint Episcopis suis, volentibus eos ad honorem ampliorem in ecclesia sua promovere, nec illic (alii legunt: illi) ministrent in gradu suo, unde recedere noluerunt». Isto canon profecto regulam certam nou constituit: tum quia latus est a Concilio particulari, tum quia respicit disciplinam antiquam, tum quia verba gcnerico et indeterminate expressa reponuntur. (8) De Synodo dioec. 111». XII, cup. i, n. 7. (9) Decretum Gratiani, od. Friodborg, Lipalao 1S79, col. 2G2. 281 CAPUT VI - ARTICULUS IV ' 2° Episcopus aliusvo Superior infra R. Pontificem nequit zm ct formali praecepto iubere, ut laicus statum clericalem aut clerice simpliciter tonsuratus vel in ordinibus minoribus constitutus ad ordines maiores invitus ascendat. Ratio evidens est. Disciplina hodierna ea est ut libere et sponte quis ordines suscipiat. Accedit, quod ex una parte onera gravissima quae ex iure vigente adnexa sunt ordinibus sacris nequeunt candidatis invitis imponi; ex alia parte Episcopus aliusve Superior ab iisdem oneribus eximere nequit. Prioribus Ecclesiae saeculis, quando disciplina canonica circa ordine* et obligationes iisdem adnexas erat valde diversa, praeceptum Episcopi de ordinibus suscipiendis cum ea facile conciliari poterat. Quare ex veteri disciplina et praxi Ecclesiae nihil iure deduci potest in favorem opinionis supra memoratae. 3° R. Pontifex, qui utpote supremus legislator mutare valet disci­ plinam hodie vigentem ab eaque dispensare, potest, urgente Ecclttw necessitate, praecipere susceptionem status clericalis et ascensum ad ordines superiores, ita tamen ut si quis invitus ad haec adigatur, im­ munis declaretur a perpetua obligatione castitatis servandae et divini officii quotidie recitandi (cfr. can. 132, 135). Extra casum urgentis necessitatis et sine exemptione a praedictis oneribus, ne ipse quidem Papa imponere valet invitis susceptionem status clericalis, potissimum sacrorum ordinum. 386. 4° Quaenam revera sit doctrina et praxis Ecclesiae in hac re. manifesto patet ex epistola Gelasii Papae ad Episcopum Victorem, scripta inter an. 492 et 496. In ea dicitur: «Quapropter, quia invito* fieri ecclesiastica moderatio gravitas que non patitur, ut ex nolentibus fiant volentes ordinatio illa potest perficere, si (pios habes in acolitis vel subdiaconibus maturiores etate, et quorum sit vita probabilis, hos in presbiterium studeas promovere... » (10). Can. 971 statuit: « Nefas est quemquam, quovis modo, ob quamlibtl rationem, ad statum clericalem cogere ». Hoc sapientissimum ot prudentissimum votitum respicit non modo parentes seu familiam et moderatorem Seminarii ceterasque privatas personas, verum etiam ipsum Episcopum. Perpendantur verba: a punit modo ob quamlibet rationem », quae nullum casum excipiunt, nullam admittunt restrictionem aut limitationem. Dicitur: « quovis modo », nempe seu directo seu indirecte, sivo per se sive per alium, tam immediate quam mediate tantum. Dicitur: tob (10) IU nd verbum: o. 9 (« Conduit.), D. 71; ed. Friedberg, Lfpslno 1879, co|. 265. 4 Λ- - DE STATUS CLERICALIS SUSCEPTIONE 285 quamlibet rationem », scii, quovis praetextu vel causa aut occasione, non solum propter motivum malum seu humanum, v. g. honoris, com­ modi, lucri etc., sed etiam ratione boni spiritualis seu necessitatis Ecclesiae. Praeterea can. 973, § 2 statuit ordinatum, qui superiores ordines recipere recuset, non posse « ab Episcopo ad cos recipiendos cogi ». Quid­ nam clarius et accuratius? Haec· omnia egregie confirmat Instructio S. Congregationis de Sa­ cramentis diei 27 dee. 1930. « Haec Sacra Congregatio de disciplina Sacramentorum, quae vi can. 249, § 3 competens est in causis, quibus agitur de nullitate sacrae ordinationis aut onerum eidem adnexorum, in iisdem agitandis, rem, ut plurimum, esse animadvertit de sacerdo­ tibus... qui aperte ostendunt, se fuisse praepostero modo in sacram mi­ litiam adloctos... nec libera et spontanea voluntate sacros ordines susce­ pisse. Quod grave incommodum ut penitus removeatur, eadem Sacra Con­ gregatio... » (§ 1, n. 1). Candidatus autem in singulis sacris ordinibus suscipiendis propria manu subscribere debet declarationem peculiarem, qua haec, inter alia, testatur: «Ego subsignatus N. N... testificor in primis, nulla me coactione seu vi, nec ullo impelli timore in recipiendo eodem sacro ordine, sed ipsum sponte exoptare, ac plena liberague voluntate eundem velle n. Quaenam sit mons et voluntas Ecclesiae in haere, quaenam canonica disciplina hodie vigens, ex dictis luculentissime patet, a qua Episcopi nullatenus recedere possunt, nec eidem quoquo modo derogaro valent. 387. 5° Contra ea quae huc usque dicta sunt nihil erui potest ex doctrina S. Augustini, S. Thomae et aliorum Doctorum. S. Augustinus in epist. (8La) ad Eudoxium ait: «Si quam operam vestram mater Ecclesia desidera verit, nec elatione avida suscipiat is, nec blandiento desidia respuatis... Neque otium vestrum necessitatibus Ecclesiae praeponatis; cui parturienti si nulli boni ministraro vellent, quomodo nasceremini non inveniretis ». S. Doctor loquitur in genere de munere spirituali in bonum anima­ rum suscipiendo et in specio do episcopatu; loquitur autem de obliga­ tione consulendi pro viribus fidelium saluti ideoque suscipiendi huius­ modi munus. Quae obligatio profecto admittenda est. S. Thomas docet: «Dicendum, quod accipere episcopatum non est de se necessarium ad salutem, sed fit necessarium ex Superioris prae­ cepto » (11). (11) Summa theol·, 2-2, q. 185, nrt. 2, ad 3. CAPUT VI - ARTICULUS IV Angelicus loquitur do officio episcopali, ct supponit illud recusari humilitatis gratia aliave causa, quae in casu necessitatis, vocante Su­ periore, attendenda non est. IIuc spectant alia verba eiusdem Angelici: « Quidam dicunt, quod Papa non potest praecipere alicui quod accipiat episcopatum, quia con­ sensus debet liber esse. Sed hoc posito, periret ecclesiasticus ordo; nia enim aliquis posset cogi ad suscipiendum regimen Ecclesiae, Ecclesia conservari non posset, cum quandoque illi qui sunt idonei ad hoc, nolint suscipere, nisi coacti » (12). 222. aliquando inviti et reluctantes promoti fuerint ad or­ dines. — 1. Nonnulli negant, dicentes verba quorundam SS. Patrum et Doctorum esse intelligenda de reluctantia improprie dicta. Alii affirmant olim ordinatos revera fuisse quosdam invitos et re­ luctantes. Alii facta admittunt, at saltem quoad pleraque distinguunt inter voluntatem antecedentem et consequentem; quatenus, aiunt, ii qui prius erant inviti ct reluctantes, cognita Dei voluntate ex Praelati aut populi placito, volentes susceperunt ordines, quamvis non libenter et sponte omnino. 2. Haec tertia sententia vera dicenda est. Factum huiusmodi ordi­ nationum in dubium revocari nequit. S. Augustinus ait: « Tam multi, ut episcopatum suscipiant, tenentur inviti, perducuntur, includuntur, custodiuntur, patiuntur tanta quae nolunt, donec adsit eis voluntas suscipiendi operis boni» (13). S. Paulinus de se ipso haec refert: « Vi subita, invitus, quod fateor, adstrictus et multitudine strangulanto compulsus, quamvis cuperem calicem ipsum a me transire, tamen necesse habui dicere Domino: Verum non mea voluntas, sed tua flat » (14). Perrone, his aliisque textibus relatis, concludit: « Haec enim antiquitus invaluerat consuetudo, ut passim insignes monachi, aut in populo caelibes, ad clericatum raperentur, et inviti ac reclamantes ab Episcopis consecrarentur... Sic olim factum fuit S. Epiphanio, Pauliniano, S. Paulino, S. Augustino, aliis­ que multis » (15). In hisco casibus, initio defuit quidem voluntas suscipiendi ordines, quatenus candidatus erat invitus et plane reluctans, sed postea volun(12) (13) (14) (15) Suppi, q. 47, nrt. 0, nd 1 Eplut. 173· ud Donatum; z*. L. ΧΧ1Π, 754 Epiat. 2· ad Amandum; P. L. LXI, 160. De Ordine, n. 83. DE STATUS CLERICALIS SUSCEPTIONE 287 tatom mutavit consensumque praebuit in sui ipsius ordinationem, etsi non omnino sponte et ultro. Id v. g. perspicue colligitur ex modo relatis verbis S. Paulini. Quare merito Tourncly, loquons de iis qui inviti et reclamantes or­ dinati dicuntur, ait: « Nec omnino ac simpliciter inviti dici possunt, sed tantum secundum quid » (1G). II impedire II II 389. An, cui et quando liceat quempiam a statu clericali suscipiendo. — 1. Sicut nefas est quemquam, quovis modo, ob quamlibet rationem, cogere ad statum clericalem (n. 383), ita pariter nefas est candidatum canonice idoneum ab eodem statu clericali avertere (ca­ non 971). Batio evidens. Eo ipso quod Titius est canonice idoneus, Deus eum vocat ad mini­ sterium ecclesiasticum suscipiendum omniaque requisita adesse cen­ sentur ad illud sancte et fructuose exercendum. Porro manifestum est, nomini licere Dei voluntati se opponere ac bonum animarum impedire. Quod non solum intelligendum est de parentibus seu familia candidati, verum etiam do parocho, rectore Seminarii, ceterisque Superioribus. 2. Can. 970 statuit: « Proprius Episcopus vel Superior religiosus maior potest suis clericis ex quavis canonica causa, occulta quoque, etiam extraiudicialiter, ascensum ad ordines interdicere, salvo iure recursus ad Sanctam Sedem, vel etiam ad Moderatorem generalem, si agatur de reli­ giosis quibus ascensum interdixerit Superior provincialis ». Haec ad rem notanda: 1° Ascensus interdici potest ab Episcopo proprio, non autem alieno, ab eo nempe qui potest vel per se ipso licite ordines conferre vel lit­ teras dimissoriales concedere, aut a Superiore religioso maiore, non autem a Superiors locali. 2° Tum Episcopus proprius tum Superior religiosus maior (sive provincialis sive moderator supremus) suis respective subditis iisque tantum interdicere valet ascensum ad ordines. At si agitur de sodalibus religiosis non exemptis, ascensus votari potest non solum a Superiore maiore, verum etiam ab Episcopo, cui iidem subsunt quoad ordina­ tionem. 3° Verba « suis clericis » supponunt agi de iis qui saltem per pri­ mam tonsuram divino servitio iam sunt mancipati ad normam can. 108, § 1. Quod autem affirmatur de interdicto ascensu ad ordines, valet profecto etiam do prima tonsura. (16) De sacramento ordinis» quaest. iv, art. 4« 288 CAPUT VI - ARTICULUS V 4° Ut ascensus licito vetari possit, requiritur causa canonica, i. e. a iure admissa. Huiusmodi est delictum, irregularitas, impedimen­ tum, defectus scientiae debitae, vocatio dubia, etc. 5° Quae causa canonica per .st gravis sit oportet, moraliter quidem aestimanda. Potest esso sive publica vel notoria, sive occulta, v. g, delictum. G° Ascensus votari potest duplici modo: sive iudieialiter, scii, supposito delicto gravi ooquo rite probato per processum, lata sententia declaratoria aut condemnatoria, sive (ut plerumque fit) extraindicialiter, nempe per praeceptum, v. g. ad normam can. 1933, § 4. Huc spectat ex. gr. suspensio « a certo et definito ordine exercendo »; qua poena mulctatus prohibetur eundem ordinem conferie et « superiorem reci­ pere » (can. 2279, § 2, 5°). 7° Votitus ascensus ad ordines per se et ordinarie loquendo non habet rationem poenae, quoties praesertim liat extraiudieialiter. 8° Contra vetitum ascensum admittitur recursus ad S. Sedem, scii, ad S. Congregationem de Seminariis et Universitatibus studiorum, si agitur de alumno saeculari alicuius Seminarii (ad S. C. de Prop. Fide, pro locis missionum suisque subditis) vel ad S. Congregationem de Beligiosis, si agitur de sodali religioso; quo in casu, si ascensus prohi­ bitas fuerit a Superiore provinciali, recursus fieri potest ad Modera­ torem generalem. Si forte ascensus fuisset interdictus iudieialiter seu per sententiam, locus esset appellationi, servatis de iure servandis. Articulus V. ■p Instructio S. Congregationis de Sacramentis et S. Congreg. de Religiosis circa scrutinium ordinandorum. 390. Instructio S. Congregationis de Sacramentis, 27 dec. 1930 (1). — « § 1. — Ad R.mos locorum Ordinarios. De Ordinariorum munere se­ dulo scrutandi mores candidatorum ante Ordinationem. « 1. Quam ingens Ecclesiae atque animarum saluti detrimentum inferant qui, divina destituti vocatione, sacerdotale ministerium inii e praesumunt, angelicis ipsis humeris formidandum, neminem profecto fugit. Unde qui a Spiritu Sancto sunt positi regere Ecclesiam Dei, ad (1) Acta Apast. Sedis, ΧΧΠΤ, 120 ss. INSTRUCTIO CIRCA SCRUTINIUM ORDINANDORUM 289 plurima atque ingentia avertenda mala ab ipsa Ecclesia atque a ehristifidelibus, sedulissimam adhibeant curam oportet, ne tanti ministerii aditus illis pateat quibus, ob defectum sacerdotalis vocationis, aptan­ dum est illud Christi Domini: «Amen, amen dico vobis: qui non intrat per ostium in ovile ovium sed ascendit aliunde, ille fur est et latro » (2). «Ilaec Sacra Congregatio de disciplina Sacramentorum, quae vi can. 219, § 3 competens est in causis, quibus agitur de nullitate sacrae Ordinationis aut onerum eidem adnexorum, in iisdem agitandis, rem, ut plurimum, esse animadvertit de sacerdotibus querelam moventibus adversus sacram Ordinationem, qui, etsi probare non valeant se vi aut gravi metu fuisse adactos ad sacros Ordines suscipiendos, tamen ex iis quae in actis deducuntur, aperte ostendunt, se fuisse praepostero modo in sacram militiam ad lectos, seu non satis fuisse exploratam vocationem, nec libera et spontanea voluntate sacros Ordines suscepisse. Quod grave incommodum ut penitus removeatur, eadem Sacra Congregatio ea instanter recolere satagit, quae S. Paulus ad Timotheum scribens commendabat: «Manus cito nemici imposueris, neque communica­ veris peccatis alienis » (3), quaeque relata sunt atque fusius explicata in Codice iuris canonici: « Episcopus sacros Ordines nemini conferat, nisi ex positivis argumentis moraliter certus sit de eius canonica idoneitate: secus non solum gravissime peccat, sed etiam periculo se committit alie­ nis communicandi peccatis » (can. 973, § 3). «2. In primis itaque Episcopus rationem habere debet eorum, quae vigens ius do Seminariorum disciplina constituit, necnon ceterarum nor­ marum, quas ad nostra usque tempora Sacrae Congregationi de Semi­ nariis et Studiorum Universitatibus ad rem praestituere placuit, uti Seminariorum alumni iis qualitatibus se ornatos exhibeant, quae ad rite, sancte ac fructuose ministerium sacerdotale exercendum hodie requiruntur. Ilis praeterea sunt accensenda quae ius canonicum prae­ scribit quaeque respiciunt, praeter irregularitates, impedimenta quoad sacros Ordines suscipiendos, uti in cann. 983-987 cautum est, ceteraque, quae can. 973 in subiocto sacrae Ordinationis exigit. «3. Quae ut probe exsecutioni demandent tu·, Episcopus seu Ordi­ narius in perscrutandis moribus eorum qui adseribi petunt sacrae mi­ litiae, prae oculis habeat oportet, maximo interesse ut a limine eiiciantur, seu no ad tonsuram ot minores Ordines admittantur ii, qui sacer­ dotio fungendo non sint apti, seu a Deo non sint vocati. Nam sacri Ordines, iuxta sacrorum canonum praescriptum, sub finem curriculi (2) Ioann. X, 1. (3) I Tim. v. 32. 19 — Cappello, De Onfine. 290 CAPUT VI - ARTICULUS V studiorum conferuntur: sed «turpius eiicitur, quam non admittitur hospes »: videlicet nemo nescit quam sit grave et difficile negotium, iuvenom dimittere quum paene absolverit studia theologica, nedum ob iam progressam aetatem, quocirca non facilis patet via ad aliud capessendum vitae et studiorum institutum, sed etiam ob humanarum rela­ tionum respectum, praecipue cum consanguineis et amicis, qui soliti sunt culpae, seu levitati ingenii, vertere huiusmodi mutationes in vitae ratione, unde fit ut nullus non moveatur lapis ut ultra procedat qui eatonus progressus est. «4. Praeterea, prout i eruitur ex processibus apud II. S. C. agitatis de nullitate sacrae Ordinationis aut adnexarum obligationum, scruta­ tores bene perspectas habere debent rationes, quae passim adducuntur ab asserentibus, se veram voluntatem non habuisse recipiendi sacram Ordinationem, aut saltem se submittendi gravibus sacrae Ordinationi adnexis obligationibus. Hae rationes sunt aliae ipsis assertoribus in­ timae seu intrinsecae, voluti cupiditas commodiori clericali vitae, uti vulgaris opinio est, indulgendi, honores aucupandi, lucra sibi facile comparandi, effugiendi (et haec est hodie communissima ratio) manuum laborem, — ne cogantur fodere, seu agros excolere cum parentibus et fratribus, aut aliam similem vitae rationem prosequi; —vel fruendi privilegiis clericalibus, et potissimum exemptione a servitio militari, aut a foro saeculari; vel saltem cum clericali statu altiorem gradum, etiam civiliter aestimatum, consequendi. Extrinscca ratio ipsi postulanti et veluti classica in his causis, est metus gravis, sive absolutus sive rela­ tivus, uti est metus reverentialis; utraquo autem species metus est perspectissimo a canonica iurisprudentia explanata. « Itaque haec Sacra Congregatio, quo facilius R>.mi locorum Ordi­ narii praescriptis sacrorum canonum obtemperare valeant, sequentes tradit normas, respicientes scilicet methodum scrutationum, fontesque determinans unde veritas hauriri possit. Sed mens non est Sacrae Con­ gregationi, ut omnes et singulae inquisitiones in singulis casibus abso­ luto peragantur, cum non semel ex his nonnullae supervacaneae sint, aut non possibiles; sed ut ea colligantur, quae do moribus ordinandorum cognosci et explorata esso debent, antequam ad sacram Ordinationem tuto procedi possit. « 5. Acta, quae in huiusmodi perscrutationibus conficiuntur, asser­ vanda erunt sub secreto in Curiae tabulario ». 391. « § 2. De send inio ante collationem primae tonsurae rf minorum Ordinum faciendo. «1. Appropinquanto tempore, quo candidati erunt primam ton- INSTRUCTIO CIRCA SCRUTINIUM ORDINANDORUM 291 suram ct Ordines minores recepturi, scriptam ipsi exhibeant, duos saltem ante menses, moderatori Seminarii petitionem, sua manu exaratam et subscriptam, qua candide significent, se libera omnino voluntate atque spontanea, primam tonsuram et postea Ordines minores postulare. «2. Eiusmodi petitio, cui attestatio addenda erit de suscepto Baptis­ mate et de recepto Confirmationis sacramento, ab eodem Seminarii moderatore, una cum sua personali informatione de oratoris idoneitate ad clericalem statum, Exc.mo Episcopo exhibebitur, qui nisi, attenta eiusdem moderatoris informatione habitisque forte prae oculis aliis notitiis sibi certo cognitis, dictam petitionem a limine reiiciendam esse existimaverit, normas do quibus infra observabit. «3. Quod si agatur de alumnis in regionalibus Seminariis vel in ecclesiasticis collegiis, tum italicis tum exteris, praesertim huius Almae Urbis, degentibus, horum moderator, nisi habitualiter peculiare man­ datum inquirendi iuxta sequentes nonnas do eiusmodi petitionibus ab Episcopis alumnorum, attenta locorum distantia, habuerit, petitionem paritor ab ipsis alumnis sibi traditam, proprio eorum Episcopo, sur informatione munitam, mittendam curabit. «4. Ordinarius, in utroque casu, uti par est, ipsam petitionem ad eumdem Seminarii moderatorem remittet, cum mandato inquirendi eius nomino ot auctoritate de idoneitate et qualitatibus oratoris, pro tempore quo ipso in Seminario fuit. «Si forte desit Seminarii Moderator et alius eius vices gerat, aut Seminarii Moderatorem non eum esse, qui in casu utilem inquisitionem peragere valeat, censeat Ordinarius, hic mandatum inquirendi alii deferat. «5. Seminarii inodorator diligentissime notitiam do promovendis exquirere curabit ab alumnorum praefectis, praecipue si isti sacerdotali dignitate exornentur, tum etiam ab iis qui in Seminario doctorum gerunt munus, ipsosque non solum seorsum audiet, sed etiam insimul convocatos, do singularibus nempe vocationis signis, uti sunt pietas, modestia, castitas, do propensione ad sacras functiones, de studiorum profectu, de bonis moribus, ad quod inservire poterunt interrogatoria, congrua congruis referendo, quae in appendice habentur, iuxta Mod. II et III. «Quia in Seminariis dioecesanis coetus adesse debet deputatorum pro disciplina tuenda ad normam can. 1359, hi etiam, si do personis edocti sint, percontandi erunt in scrutiniis faciendis. «Quum Seminarii moderator Episcopo remittit notitias a se col­ lectas illius mandato, suum pandat iudicium seu opinionem suam ma- 292 CAPUT VI - ARTICULUS V nifestot exinde habitam de candidati moribus et ingenio. Huiusmodi indicium non parvi ponderis profecto erit: siquidem praesumitur, mo­ deratorem, prae ceteris, de alumnis rectum indicium foro laturum. « 6. Ad rem autem intimius in singulis casibus perscrutandam, Epi­ scopus, alumnorum, eorum que familiae parocho praeterea mandabit sedulo exquirere non modo do vocationis signis promovendorum, deque eorumdem virtutibus, seu pietate, sed etiam do anteacta ipsorum vitae ratione et de praesenti; ac maximo percontabitur quoriiodo sese ges­ serint feriarum tempore, an videlicet quamdam animi levitatem osten­ derint, vel profanis rebus indulserint; et quaenam sit publica ipsorum fama (Mod. II). Insuper num candidatorum parentes bona gaudeant existimatione, et quae sint rei familiaris rationes; num lucri seu quae­ stus causa, eos reluctantes importunis suasionibus, precibus vel minis, vel alio modo impellant ad sacerdotium ineundum, pertimescentes sci­ licet aliquod familiae obventurum damnum, sacra Ordinatione post­ habita. Quod si haec incitamenta aut inconvenientia sint manifesta, vel prudens de iisdem adsit dubium, Ordinarius omnibus viribus ut ab incepto desistant ipsis suaviter suadebit, vel, si casus ferat, fortiter eosdem moneat parentes de poena excommunicationis ipso facto incur­ renda, ab Ecclesia contra quocumque modo cogentes ad suscipiendos sacros Ordines statuta (can. 2352). « 7. Quod si parochus consanguinitate vel affinitate sit cum promo­ vendo coniunctus, Episcopus ab alio parocho aut sacerdote in loco com­ morante notitias sumere curabit; idque praecipue quum aliquis sacros Ordines, antequam canonicae perficiantur publicationes, vel iisdem legitime dispensatis vi can. 998, erit suscepturus. Non parum etiam proderit ad praecavenda mala quae ex sacrae Ordinationis oneribus temere susceptis oriri solent, inquirere, num aliquod abnorme ex pa­ rentibus in candidatum manavisse coniici aut suspicari fas sit, ac praecipue num corporis habitus ad libidinem sit proclivis, quod atavismum sapiat (Mod. II). Hanc inquisitionem quisquis Episcopus pera­ gere curet pro suis subditis. « 8. Praeterea Episcopus a Seminarii moderatore et ab huius ge­ rente vices, seorsim auditis, quid de candidatis sincera fide sentiant, si fieri potest, expetat: quod quidem erit peragendum post iam ac­ ceptas notitias de ipsius mandato ab eodem moderatore collectas. « Aliae etiam personae, sive ecclesiasticae sive saeculares probi­ tate insignes, quae peculiares notitias de promovendis praebere possint, iuxta Mod. Ill interrogandae erunt, si eas interrogare, ex rerum et per­ sonarum circumstantiis, opportunum ducat Ordinarius, praecipue quum aliquid supersit dubii de moribus et canonica promovendi idoneitate. INSTRUCTIO CIRCA SCRUTINIUM ORDINANDORUM 293 «9. Nee satis; nani penitius candidatorum animus singulatim erit explorandus ab Episcopo proprio vel, eo impedito, a Vicario generali, vol ox mandato, a Seminarii moderatore, seu etiam ab iis qui totius Seminarii disciplinae tutandae deputantur. Quod si agatur de alumnis degentibus in Seminariis extra dioecesim, mandatum ad hoc fieri po­ terit Episcopo loci commorationis vel ecclesiasticae personae dignitate fulgenti, vel ipsi Seminarii moderatori. Oportet enim, ne decipiat assensio vel fallat affectio, ut ordinandorum voluntatem Episcopus experiatur per se vel per alias memoratas personas, planeque noscat, num promovendi alienis potius suasionibus, obtestationibus, pollicitationibus pressi, seu etiam minis compulsi ac perterriti, sacram Ordinationem expetant; num etiam cognitum eis prorsus exstet, quaenam erunt onera ab eis suscipienda, ac praecipue quid caelibatus lex importet, et an parati sint hanc integre constanterque servare, divinae gratiae ope, atque opportunis rationibus pericula vitantes, adeo ut eorum conversatio, prout in Pontificali Romano legitur, probata et Deo placita exsistat, et digna ecclesiastici honoris augmento. « Undo expediens erit ut idem Episcopus verba, quae in Pontificali Romano referuntur, candidatis perlegat, atque accuratius explicet, sci­ licet quod promovendi iterum atque iterum considerare debeant attente, quale onus appetant; quod ante sacram Ordinationem, cum sint liberi, liceat eis pro arbitrio ad saecularia vota transire; sacris autem susceptis Ordinibus, amplius per se non possint a proposito resilire, sed Deo famulari perpetuo et castitatem servaro ipsos oporteat; ideoque, dum tempus est, adhortetur promovendos ut sedulo et coram Deo cogitent, quo certior idem Episcopus liat, num in eiusmodi proposito perseveraro ex animo intendant, atque ad eadem promissa implenda sint parati. Itaque verbis humanissimis ac more paterno eis suadebit, ut suum can­ dido sibi animum pandant fidentissime, ipsis spondens suam, si opus fuerit, se praebiturum libenter operam, ut debita libertate fruantur; adeo ut, voro deficiente proposito, in re tam gravi, aliud comparare sibi mimus possint, magis sui ingenii proclivitati accommodatum ». 392. « § 3. — Do scrutinio habendo antequam clerici maioribus Ordinibus initientur. «1. Quando ex peractis perscrutationibus prudenter inferri possit, postulatorem ad studia· theologica admitti posse, et primam tonsuram et deinde minores Ordines ei conferri, de inquisitionum actis in Curiae archivo asservatis iterum ratio habenda erit, quum alumnus postulabit ut ad subdiaconat um promoveatur. Ast Episcopus, seu loci Ordinarius non solum attendere debet quae iam acta sunt, sed, antequam subdia- I || Rll I ■I I I | UI ] Ί I I I} I , I ; i [1II Il I i 294 CAPUT VI - ARTICULUS V conatus conferatur, candidati moros iterum perscrutetur oportet, ser­ vata methodo iam explicata. Verum supervacaneum est adnotare, haud necesse esso denuo inquirere do iis, quae ad alumni originem, eiusque parentum indolem et ingenium atque anteactos alumni nw spectant, nisi iusta exorta sit suspicio notitias ante habitas veritati non fuisse consentaneas. Interest vero semper inquirere de alumni moribm eiusque moralibus qualitatibus, quomodo nempe istae se exhibuerint ex vita in Seminario acta, atque ex profectu in studiis. « Quibus peractis inquisitionibus, si nulla adsit canonica ratio, quae alumnum a subdiaconatu arcendum fore suadeat, hic scribere de­ bebit sua manu declarationem, iuramento ab ipso firmandam, in Appen­ dice relatam (Mod. I), qua scii, ipso fatetur se omnimoda libertate ad sacrum Ordinem accedere, ritcquo perspecta habere omnia onera eidem adnexa. Quae quidem declaratio erit similiter a candidatis exaranda antequam ad reliquos sacros Ordines promoveantur, diaconatum nempe et presbyteratum. « 2. Quum res est do diaconatu conferendo, ut plurimum sufficit prae oculis habere iam peractas inquisitiones, nisi interim novae per­ pendendae sint circumstantiae, quae dubitare cogant de sincero propo­ sito candidati, aut de eius morali idoneitate servandi onera, obligatio­ nesque exsequendi sacris Ordinibus susceptas. « Eiusmodi forte exortum dubium depellendum erit, iis adhibitis inquisitionibus, iuxta normas traditas, pro casus qualitate, opportunis aut necessariis. Si vero res eo deducatur, ut clare pateat subdiaconum ad diaconatum promovendum, vel sacram vocationem reapse numquam habuisse, aut eamdem corruptis moribus amisisse, tunc res erit intimius perscrutanda, prouti modo dicemus de subdiacono ad diaconatum pro­ movendo, et de presbyteratu conferendo. « 3. Quoties Episcopus, antequam quis ad diaconatum aut ad sacer­ dotium initietur, pro certo habeat ex promovendi confessionibus aut ex aliis certis indiciis et probationibus susceptis, ipsum sacra revera vocatione esse destitutum, S. Sedem adire non omittat, candide et plano referens rerum statum, seu argumenta, quibus vehemens fovetur du­ bium de subdiaconi aut diaconi idoneitate ad onera maiora digne et fideliter perferenda. Res quidem agitur tanti momenti, ut Ordinariorum conscientia graviter onerata maneat de hac obligatione, ut periculum amoveatur manus imponendi diacono vel presbytero, qui gravissimo sacrorum Ordinum oneri sustinendo, impar sit. « 4. Ne autem ad hoc extremum res perducatur, in animo Episco­ porum et locorum Ordinariorum alte sit repositum, magnopere into- INSTRUCTIO CIRCA SCRUTINIUM ORDINANDORUM 295 resse, ab ipso limine sacrae Ordinationis eos esse depellendos, qui sunt indigui et non vocati. Ili enim sanctuarium cum ingressi sint, ut hu­ manae cupiditati aut alterius voluntati obsequantur, ut plurimum, non se praebent uti a Deo non vocatos, sed suam minus dignam agendi rationem omnimode obtegere seu simulare solent. Sunt alii, qui bona fide minores et sacros Ordines susceperunt, sed antequam piesbytcratum consequantur, experiuntur se impares oneribus sacrae Ordinationis sustinendis, aut se vitiis vel moribus saecularibus implicarunt: in hi , nimirum, facilius et apertius sanctae vocationis patebit defectus, iidemque ipsi, ut suae miserrimae condicioni consulatur, ultro efflagitabunt. «5. Maxime proinde interest praescriptas normas adamussim et diligentissime servari, antequam Episcopi candidatos ad clericalem mi­ litiam admittant, seu ad hunc finem dimissorias litteras pro suis sub­ ditis in aliena dioecesi degentibus Episcopo loci tradant. Exinde conaequetur ut sacro Ordini adscript! digni dispensatores mysteriorum Dei evadant, atque magnopere tueantur provehantque in terris regnum Dei, quod tum catholicae tum civili reipublicae feliciter benevertet. «In plenariis Comitiis dic 19 dec. 1930 in Civitate Vaticana habitis. E.mi ac B.mi Patres Cardinales Instructionem hanc diligenti perpensam examine, concordi suffragio adprobarunt; eamque Ss.mus Dominus Noster Pius divina Providentia Pp. XI, in audientia dici 26 dicti mensis ot anni, audita relatione infrascripti Secretarii Sacrae Congregationis, ratam habere et confirmaro dignatus est, mandans praeterea ut eadem instructio omnibus 1’ev.niis locorum Ordinariis notificetur, ab ipsis adamussim observanda; praecipiens etiam ut in Seminariis quolibet anno, studiorum curriculo ineunte, alumnis perlegatur, deque hisce praescriptionibus fideliter adimpletis in ordinaria de statu dioecesis re­ latione S. Sedem edocere non omittant; contrariis quibuscumque non obstantibus. «Placeat E.mis locorum Ordinariis de huius Instructionis receptione huic Sacrae Congregationi referre... ». 393. Appendix. Mod. I. — Declaratio propria manu subscribenda a candidatis in singulis sacris Ordinibus suscipiendis, iuramento coram Ordinario praest i to. «Ego subsignatus V. N., cum petitionem Episcopo exhibuerim pro reci­ piendo subdiaconatus (seu diaconatus vel presbyteratus) Online, sacra instante Ordinatione ac diligenter re perpensa coram Deo, iuramento interposito, testi­ ficor in primis nulla me coactione seu vi, nec ullo impelli timore iu recipiendo eodem sacro Ordine, sed ipsum sponte exoptare, ac plena libera que voluntate eumdem velle, cum experiar ac sentiam a Deo me esso revera vocatum. CAPUT VI - ARTICULUS V 296 « Fateor mihi plene esse cognita cuncta onera cacteraque ex eodem sacro Ordino dimanantia, quae sponte suscipere volo ac propono, eaquo toto mue vitae curriculo, Deo opitulante, diligentissime servaro constituo. «Praecipuo quae caelibatus lex importet claro mo percipere ostendo,cani­ que libenter explero atque integre servare usque ad extremum, Deo adiutore, firmiter statuo. i « Denique sincera fido spondeo iugiter mo fore, ad normam sacrorum Ca­ nonum, obtemperaturum obsequentissime iis omnibus, quae mei praecipient Praepositi, et Ecclesiae disciplina exiget, paratum virtutum exempla praebere sive opere sive sermone, adeo ut do tanti officii susceptione remunerari a Deo merear. « Sic spondeo, sic voveo, sic iuro, sic me Deus adiuvet et haec Sancta Dei Evangelia, quae manibus meis tango ». (Loco)... die... mensis... anni... 394. Mod. Π. — Inquisitio ope Parochorum peragenda. «Parochus in sua scripta relatione super his mentem suam aperiet: « 1. Num clericus in explendis pietatis operibus, videlicet in piis pera­ gendis commentationibus, in audienda Missa, in visitatione Ss. Sacramenti atque in mariali rosario recitando sedulus et devotus exstet. « 2. Num ad sacram Confessionem et ad sacram Synaxim crebro ac devoti accedat. « 3. Num diligenter ac pie in sacris functionibus suum ministerium expleat. « 4. Num Christianae doctrinae tradendae, quatenus huic extra Semina­ rium addictus fuerit (4), suam operam navet. « 5. Num studium curamque prodat divinum provehendi cultum, animarum curandi bonum, atque ad sacra exercenda ministeria propensionem patefaciat. « 6. Quibus speciatim intendat studiis, et qua sedulitate. « 7. Num profanis perlegendis libris diariisque, odium contra fidem, vel bonos mores, foventibus, sit deditus. «8. Num autumnalibus feriis, extra Seminarium clericali veste usua sit atque utatur. « 9. Num praedictis feriis cum aliquibus utriusque sexus personis non bonae famae, aut etiam bonae famae sed cum scandalo et admiratione fidelium, si agatur de personis alterius sexus, familiaritatem foverit, vel loca frequenta­ verit haud suspicione carentia. « 10. Num in loquendo probum ac integrum sese ostenderit. « 11. Num occasionem praebuerit ut censoria nota afficeretur circa mores, vel Ecclesiae doctrinam et praecepta. · « 12. Quomodo se gerat cum pueris, puellis aliisque diversi sexus personis. « 13. Num se proclivem exhibeat ad vitae commoda, ad copiosum haurien­ dum vinum, ad liquores sumendos, atque ad profana oblectamenta capienda (1) Priusquam voro candidatus ad ulteriores sacros Ordines promoveatur, sl nondum praefato muneri addictus fuerit, addici debet. i INSTRUCTIO CIRCA SCRUTINIUM ORDINANDORUM 297 « 14. Num caritatem ostendat, demissionem que atque obsequium iis qui praesunt, praebeat. « 15. Quae sit publica de ipsius vocatione opinio. «16. Num inter parentes alicuius infirmitatis indicia, ac praecipue mentis morumque pravorum, adsint, quae atavismum suspicari sinant. <17. Num parentes, vel alter e familia ipsum impellant ad sacerdotium ineundum ». 395. Mod. ΙΠ. — Interrogatorium aliis personis probis proponendum. « Quo autem facilius personae probae interrogationibus responsa praebeant, haec ab ipsis erunt exquirenda: «1. An clericus sive in ecclesia, sive in consuetudine cum aliis habenda, pie, graviter, prudenterque se gesserit ac gerat. «2. An aliquod de sua vocatione ad sacros Ordines foveri possit dubium, et qua ratione. ♦ 3. An parentes vel alter e familia ad eosdem suscipiendos sacros Ordines ipsum impellant. «4. An familiariter utatur cum iis, qui in suspicionem veniant de fidei carentia, vel de malis moribus. « 5. Quae sit publica et praecipue praestantiorum hominum existimatio de agendi ratione, tum morali tum religiosa, eiusdem clerici, et de eius voca­ tione ad sacerdotium ineundum ». II 396. Quaedam adnotanda circa praefatam Sacrae Congreg. In­ II (5). — 1. Voce scrutinii intelligitur hoc loco ratio seu modus structionem perscrutandi qualitates ordinandorum. Ad notionem examinis vox ista addit aliquam aotivam diligentiam perquirendi. 2. S. Congregatio de Sacramentis se ipsa· experientia edoctam pro­ fitetur do magna opportunitate peculiariter inquirendi qua intentione et qua spontanea voluntate quis ordinationem cupiat. 3. Ex pluribus sapienter indicatis in hac Instructione haec potissi­ mum notanda nobis occurrunt: 1° Plurimum intéressé ut minus idonei a limine et ante primam tonsuram arceantur. Istud bis inculcatur, i. e. § 1, 3 et § 3, 5. 2° Ut in paterno colloquio quod Episcopus cum singulis promo­ vendis ad primam tonsuram habere iubetur, candidati facilius animum pandant; ipse, si opus fuerit, spondeat operam suam ut, voro deliciente proposito, aliud munus sibi magis congruens comparare queant. Quod etiam prudenter statuitur in privato et singulari colloquio praestandum esso, no publicus nuntius de tam liberali Antistitis animo plures fictos candidatos adducat. (5) Cfr. Iorio, Sacerdos alter Christus. · De Instructione pro scrutinio ad ordines peragendo commentarius» Romae 1934. 298 iit·-} 8 i' «3° Quoad obligationem huius Instructionis, profecto ipse R. Pon­ tifex eam adamussim ab Ordinario observandam mandat; servari tamen potest mens quam ipsa S. Congregatio profitetur osso suam, ut omittantur inquisitiones supervacaneae aut non possibiles. Summa est ut ea colligantur quae cognosci et explorata esse debent. 4° Autographae autem declarationes a singulis scribi et tradi debent (G). . . I i i I ' I i■ i v ΗΒΗΙ CAPUT VI - ARTICULUS 397. Instructio S. Congreg. de Religiosis, 1 dec. 1931 (7). « Ad supremos religionum et societatum clericalium moderators: de formatione clericali ct religiosa alumnorum ad sacerdotium vocatorum, deque scrutinio ante ordinum susceptionem peragendo. « 1. Quantum Religiones omnes ac Societates clericales (8) ad sa­ lutem conferant populorum, sive hi iam Christi fide sint regenerati, sive adhuc in idololatriae tenebris et in mortis umbra sedeant, vix poterit verbis edici. Eorum quippe alumni ii sunt qui, evangelica se­ cuti consilia, atque mundo despecto, totos se divino servitio manci­ pantes, professionis suae virtute, aliud non quaerunt quam Dei regnum in terris promovere, prout non ita pridem Ss.mus Dominus Noster Pius XI testabatur (9): ”Ex hac igitur tanta religiosorum Ordinum varietate quasi ex dissimilibus arboribus in agro dominico consitis, magna oritur et in salutem gentium pro venit fluctuum varietas; atque nihil sane pulchrius atque adspectu delectabilius quam harum complexus atque universitas Sodalitatum, quae, etsi ad unum atque idem denique spectant, habent tamen suum quaeque industriae ct laboris campum, a ceteris aliqua ex parte distinctum. Fieri enim divinae Providentiae consilio solet, ut, quotiescumque novis est necessitatibus occurrendum, nova item religiosa instituta excitentur ac floreant «2. Qui status, quam sublimis et nobilis sit, nuper eloquenter edisserebat idem Beatissimus Pater in nuntio radiophonico ad totum terrarum orbem transmisso, 12 febr. 1931, dum religiosos omnes alloquens, quos ” filios et filias praedilcctionis Nostrae ,, nominabat, eos esse dicebat, ” (pii quaevo charismata meliora aemulantes, atque in fido sanctissimorum votorum et in religiosa disciplina totius vitae nedum praeceptis sed et desideriis consiliisquo divini Regis et Sponsi obsecundantes, Ecclesiam Dei virgineo odoro fragrantem facitis, contem­ plationibus illustratis, orationibus fulcitis, scientia et doctrina ditatis, ministerio verbi et apostolatus operibus in dies percolitis et augetis „. (G) Cfr, Vormecrscb, Periodica, 1931, png. 255 bs. (7) Acta A post. Sedis, XXIV, 74 bs. (8) Supplemus banc vocem, quae, ut liquet, in Acta Apod. Sedis casu oxddlt. (9) Ep. apost. · Unigenitus Dei Filius 19 inartil 1921 (A. A. S., XVI, pp 133-134) INSTRUCTIO CIRCA SCRUTINIUM ORDINAN bORUM 299 «Igitur voro caelestia et angelicae vocationis participes, quanto pretiosiorem thesaurum gestatis, tanto diligentiorem adhibeatis custo­ diam, non solum ut certam vestram vocationem et electionem faciatis, verum etiam ut in vobis, tamquam in servis apprime fidelibus et de­ votis, cor Rogis et Sponsi consolationem et separationem aliquam inve­ niat pro infinitis offensionibus et negligentiis quibus homines ineffa­ bilem Eius dilectionem rependunt „ (10). « 3. Cum ergo religiosorum status adeo praecellens sit, nihil mirum si humanae salutis hostis nullum non moveat lapidem, ut eos, qua perversis suasionibus, qua mundanarum voluptatum adlectu, qua de­ nique passionum concitatione, ab eiusdem status sublimitate deliciat. Re quidem vera, non desunt graves desertionum casus, nedum ab statu religioso, verum etiam ab ipsa sacra militia, in quam per ordinum susceptionem fuerant viri religiosi cooptati. Quod, quanto accidat eorumdom religiosorum, immo ipsius religionis, detrimento atque christifidelium scandalo, nemo est qui non videat. Quapropter, arrepta occasione Instructionis, non ita pridem a Sacra Congregatione de Sa­ cramentis ad locorum Ordinarios missae super scrutinio candidato­ rum instituendo antequam ad ordines promoveantur (11), Sacra haec Congregatio Religiosorum, ut muneri suo satisfaciat, facto verbo cum Sanctissimo ac de ipsius speciali mandato, haec quae sequuntur, in Moderatorum Religionum ac Societatum clericalium memoriam, revo­ caro, atque, ubi opus sit, praecipere decrevit ». •I If 398. De formatione alumnorum ad ordines promovendorum. — «4. Ex ipsa rerum natura atque quotidiana experientia accipimus. Re­ ligionum prosperitatem ab alumnorum formatione, sicut a cultura pulcritudinem arborum potissimum pendeie. Quod ita exponebat sanctae memoriae Pius IX (12): ” Cum ex diligenti tyronum admis­ sione atque optima illorum institutione latius cuiusque sacrae familiae status decorque plane pendeat, vos summopere hortamur, ut eorum qui religiosae vestrae familiae nomen daturi sunt, indolem, ingenium, mores antea accurate exploretis, ac sedulo investigetis quo consilio, quo spi­ ritu, qua ratione ad regularem vitam ineundam ipsi ducantur „. «5. Enimvero, maturo iam prudenterque delectis adolescentibus religiosae vitae candidatis, Superiores impense curabunt, ut eis una cum pietatis doctrina, ad aetatem eorum accommodata, inferiores (10) A. A. S., vol. XXIII, p. 07. (11) Instructio 27 doc. 1030 (J. A. S., vol XXIII, p. 120). (12) Litt. apost. « Ubi primum » 17 lunii 1847. 300 CAPUT vi - ARTICULUS V quoquo disciplinae tradantur, quae in gymnasiis tradi solent (13); ' ” ita· scilicet, ut non ante ad novitiatuni accedant, quam humanitatis, ut aiunt, curriculum confecerint, nisi sat gravis interdum causa aliter decernendum suadeat,, (14), quo casu compleri debebit, antequam cursus philosophicus incipiatur. « 6. Atqui imprimis, maxima diligentia, iam inde a primo candida- | torum in Religionem ingressu, Superioribus adhibenda oiit ut adole­ scentes, non gregatim, nevo festinanter adsciscantur (15), sed ii soli, in quibus divinae vocationis indicia deprehenduntur, et spes affulget eosdem cum fructu ecclesiasticis ministeriis perpetuo addictum iri (can. 1363, § 1). Ampliores adhuc de candidatis notitias sibi procurent Superiores antequam alumnos ad novitiatuni admittant (cann. 544-545), et testimoniales litteras forsan insufficienter acceptas, per alias accuratas investigationes a fide dignis personis habitas, suppleant. « Neque negligant Superiores notitias sibi assumere de illorum fa­ miliarum moribus, utrum nempe parentes fuerint ab illis vitiis im­ munes, quae facile in prolem redundare possent. Nimirum, in candidatiad sacerdotium designandis, communia vocationis religiosae indicia minime sufficiunt, sed requiruntur praeterea signa specialia clericorum statui propria. Hac ergo de causa praecipiunt sacri canones, ut novitiatus alius pro clericis, alius pro conversis habeatur, adeo ut qui pro una classe expletus fuerit, pro altera non valeat (can. 558). « 7. Expleto novitiatu, alumni in iis domibus collocentur, in quibus plena legum observatio floreat, praesertim quod ad perfectam vitem communem (can. 587, § 2), necnon ad paupertatem spectat, ubi, prae­ terea, cetera ita sint disposita, ut praescriptum philosophiae ac theo­ logiae cursum fructuosius valeant peragere. Quo quidem tempore cavebunt Superiores ne iuvenes a virtutum certamine animos remittant, illos ab illorum librorum aut ephemeridum lectione, quibus a bonis studiis praepediri utcumque possent, arcentes, necnon, quod ad animi recreationem pertinet, ab illis quoque exercitationibus corporeis, quae clericos minime decent, iuxta gravissimum monitum Concilii Tridentini (16): ” Sic decet omnino clericos, in sortem Domini vocatos, vitam moresque suos omnes componere, ut habitu, gestu, incessu, sermone, aliisque omnibus rebus nil, nisi grave, moderatum ac religione plenum prae se ferant ,.v_. (13) Cod. iur. can., c. 589. (14) Pius XI, Ep. ap. oit., p. 140. (15) Pius X. Ep. · Cum primum », 4 aug. 1913, ad Mag. Oen O P (A A q p. 388. Cfr. Pius XI, ibid.). ’ (10) Boss. XXII, c. 1., dc reform. ml V vo1· V’ INSTRUCTIO CIRCA SCRUTINIUM ORDINANDORUM 301 «Curabunt quoquo Superiores ut Magistri spiritus, quorum speciali curae toto studiorum curriculo illi committuntur, eorum animos ari vitam religiosam et clericalem, qua opportunis monitis, qua instructio­ nibus atque adhortationibus, informent (can. 588, § 1): hac enim ratione et non aliter, tandem aliquando solidam doctrinam praeferent cum sanctissima vita coniunctam. «8. Quod spectat ad sacrarum litterarum studia, gravissima verba semper prae oculis habeant eiusdem Ss.mi Domini Nostri Pii XI (ca­ non 590): ” Quam quidem rerum sacrarum cognitionem cum necesse sit Ecclesiae administros ct maximi facere et penitus percipere, id ipsum est hortationis Nostrae caput, ut sodales religiosos, sacerdotio vel iam potitos vel posthac initiandos, ad disciplinas sacras assidue excolendas excitemus, quas nisi calleant, vocationis suae munia perfecte absoluteque implere non poterunt. Cum enim iis, qui se Deo consecraverint, aut unum aut certe praecipuum propositum sit orare Deum et divina contem­ plari aut meditari, qui igitur gravissimo eiusmodi fungantur officio, nisi fidei doctrinam plane cognitam habeant atque perspectam? ’’Quod velimus eos imprimis attendere, qui umbratilem in caele­ stium rorum contemplatione vitam degunt; errant enim, si putant, theologicis studiis aut ante neglectis aut postea depositis, posse se, co­ piosa illa destitutos, quae e doctrinis sacris hauritur, Dei mysteriorum­ que fidei cognitione, facile in excelsis versari atque ad interiorem cum Deo coniunctionem efferri atque evehi. Ad ceteros autem quod attinet, sive ii docent, sive condonantur, sive animis expiandis pro tribunali poenitentiae sedent, she in sacras expeditiones dimittimini·, sive cum populo in cotidiana vitae consuetudine sermocinantur, nonne mul­ tiplex ista ministerii sacri exercitatio eo plus habitura est roboris atque efficacitatis, quo maiore eruditionis summa niteant ac polleant „? «9. Quoniam vero haec iuvenum studiosa formatio compleri nequit ubi dissipationi locus detur, aut iuvenibus passim per diversas domos vagari, vel apud parentes commorari permittatur, ideo non absque iusta et gravi causa, do qua re Superiorum conscientia graviter onerata manet, eosdem itinera suscipere liceat, sed in domibus ad studia desti­ natis constanter permaneant ; ibique, in exercitia pietatis ac scientiae, usque ad completum studiorum curriculum, incumbant assidue. Quod valet etiam, si quando eos, do licentia huius Sacrae Congregationis, ante completum quartum sacrae theologiae annum, presbyteratu in­ signiri contingat. «10. Cum autem maiores scopuli initio vitae sacerdotalis occurrere soleant, caveant Superiores no post ordinationem ot completo iam stu­ diorum curriculo, iuvonos sibi ipsi relinquantur, sed per aliquod tem­ 302 CAPUT VI - ARTICULUS V pus sub speciali cura eosdem habeant. Quod ut facilius flat, illos in domibus ubi perfecta viget regularis observantia assignent, spéciale tyrocinium, pro uniuscuiusque captu, subituros. Interim studia pro­ sequantur et in eis iugem profect um edant ad normam sacri canonis, praecipientis ut ’’religiosi sacerdotes,... post absolutum studiorum curriculum, quotannis, saltem per quinquennium, a doctis gravibusquo patribus examinentur in variis doctrinae sacrae disciplinis antea oppor­ tune designatis ,, (17): do qua re, in quinquennali relatione Sacrarn hanc Congregationem edoctam teneant, simul rationem reddentes de causa motiva exemptionum, si quas ipsi dare consuerint. «11. Haec autem omnia oflicia Superiores faciliore negotio adim­ plebunt, si in personis, quibus iuvenum institutio committitur deli­ gendis, speciales impenderint curas, ut nonnisi viri prudentes, caritate ac pietatis observantia praestantes ad id muneris advocaverint. Ipsi vero spiritus Magistri necnon scientiarum Professores, alumnis suis, iam ab unguiculis, exemplo disciplinae religiosae et virtutum sacerdota­ lium esse satagant, scientes nonnihil verba, plurimum vero exempla ad animos iuvenum informandos conferre (can. 559, § 1; 588, §§ 1, 2)». II 399. De scrutinio ante susceptionem ordinum peragendo. « 12. Quod, vi canonicae legislationis, ad ordinationem religiosorum attinet, Superiores maiores vel concedunt litteras dimissorias Episcopis ordinantibus (cann. 965 et 966, § 1), vel saltem alumnos ordinationpraesentant cum litteris testimonialibus (can. 99-1, § 5). Hisce testi­ monialibus litteris Superior religiosus non solum alumnos esse do fa­ milia testatur, sed etiam dc studiis peract is, deque aliis iu iure requi­ sitis fidem facit (can. 995, § 1). Hinc liquet, gravissimam illam obliga­ tionem qua tenentur Episcopi efformandi, probandi ac seligendi pro­ prios subditos saeculares qui sacros ordines recipere volunt, eamdcm prorsus Superioribus religiosis incumbere, quorum est suis subditis ad sacros ordines accessum permittere. Et licet Episcopi valeant ad nor­ mam iuris (can. 997, § 2) testimonio Superiorum non acquiescere ac per sese religiosum ordinandum examinare, non tamen ad hoc tenentur; sed, coram Deo ac Ecclesia, Superiorum bono testimonio assentiri pos­ sunt, atque in ipsos plenam respondendi obligationem circa candi­ datorum formationem et dignitatem refundere (cann. 970, 995, § 2). «13. Cum res ita sapienter ordinatae sint, tanquam sibi iniuncta Superiores existimare debent gravissima Apostoli verba, tam saepo (17) Ep. tip. clt , pp. 13G, 137. INSTRUCTIO CIRCA SCRUTINIUM ORDINANDORUM 303 inculcata, quibus Episcopi do strictissima obligatione admonentur, candidatos semel atque iterum probandi, antequam eos ad sacros or­ dines admittam.: Manus cito nemini imposueris, neque communicaveris peccatis alienis (18): ct hi aident (Diaconi) probentur primum, et sic mi­ nistrent nullum crimen habentes (19). Priora verba commentons aiebat S. Joannes Chrysostomus (20): Quid est cito? Non post primam proba­ tionem, nec post secundam, vel tertiam; sed postquam saepius circumspe­ xeris et accurato examinaveris. Et Codex iuris Canonici, Patrum Conci­ liorumque sententias perstringens, ait (can. 973, § 3): Episcopus sacros ordines nemini conferat, quin ex positivis argumentis certum sit de eius canonica idoneitate; secus non solum gravissime peccat, sed etiam peri­ culo sc committit alienis communicandi peccatis. «14. Quae cum ita sint, sequentia ab omnibus religionum et socie­ tatum clericalium moderatoribus deinceps erunt observanda. Novitii, ante professionem votorum temporalium, quae omnino praecedere debet promotionem ad tonsuram et ad ordines minores, Superiori petitionem scripto deferant, in qua expressis verbis testimonium ferant de sua ad statum religiosum et clericalem vocatione, simulquc fumum propositum pandant perpetuo sc militiae clericali, in statu regulari, mancipandi (can. 973, § 1): quae petitio et declaratio in archivo asserventur. Supe­ riores vero quemquam ad ordines ascendere ne sinant, quamdiu de eiusdem moribus, pietate, modestia, castitate, ad statum clericalem propensione, in studiis ecclesiasticis profectu, necnon religiosa disci­ plina, sibi per accuratum scrutinium non constiterit (can. 973, § 1). «Ad quod certius obtinendum, testimonium exquirant Magistri spiritus aliorumque, quibus ob specialem cum alumnis frequentiam, horum vitam moresque pernoscere contigerit. Quae testimonia leviter no recipiantur, sed sedulo ponderentur, habita ratione prudentiae, sinceritatis, indicii maturitatis illa ferentium. Do factis inquisitionibus deque scrutinii exitu, iustum condatur documentum in archivo asser­ vandum. Denique, Superior ipso, vel per so, vel per alium scientia ac prudentia praeditum, sibiquo adulescentum fiduciae comparandae ido­ neum, hos interrogaro curet, ut tandem aliquando certior reddatur, ipsos libero ac scienter ordines in statu religioso appetere. «15. Quod ad ordinum maiorum susceptionem attinet, meminisse Superiores religiosos oportet, eos alumnos suos minime posse ad eosdem promoveri sinere, antequam professionem sive perpetuam, sive sol­ lemnem emiserint (can. 964, §§ 3, 4). In Religionibus ubi perpetua vota (18) I Tim., v, 22. (19) Ibld. Hi, 10. (20) Homil. XVI, n. 1. 304 CAPUT VT - ARTICULUS V non emittuntur, Superiores districte vetantur, alumnos ante triennium completum votorum temporariorum ad ordines sacros promovere: in Societatibus vero sine votis, — peracta, si adsit, perpetua seu definitiva cooptatione — ante triennium item completum a prima post novitiatum cooptatione in ipsam Societatem. « 16. Antequam alumni ad subdiaconatum admittantur, novam Su­ periores inquisitionem de supradictis (n. 14) instituere debent. Ad quod praestandum documenta inquisitionis iam peractae in archivo servata iterum videant, et nova testimonia de moribus, deque spiritualibus qualitatibus cum antiquis comparent; ut probe noscant quomodo iuvenes a prima professione, tum in disciplina religiosa, turn in profectu iu studiis clericalibus sese exhibuerint. Quibus demum peractis, si digni et idonei inventi fuerint, nullaque adsit ratio canonica cur ab ordine recipiendo arceantur, Superiores litteras dimissoriales seu testimoniales pro ordinatione ipsis concedere possunt; iis servatis quae in iure cano­ nico propriisque constitutionibus statuuntur. ♦ 17. In omnibus vero Religionibus et Societatibus, Superiores antequam alumnos ad subdiaconatum praesentent, praeter inquisitionem supra praescrip­ tam (n. 16), ab ipsis testificationem intuitu subsecuturae, tempore suo, sacrae ordinationis, manu propria candidati subscriptam et iurisiurandi fide, coram Superiore, firmatam, exigere debent sequentis tenoris: «Ego subsignatus N. N., alumnus Ordinis vel Congregationis N. N., cum petitionem Superioribus exhibuerim pro recipiendo subdiaconatus ordine, diligenter re perpensa coram Deo, iuramento interposito, testificor: 1. Nulla me coactione,' seu vi, aut nullo impelli timore in recipiendo eodem sacro or­ dine, sed ipsum sponte exoptare, ac plena liberaque voluntate eumdem cum adnexis oneribus amplecti velle. — 2. Fateor mihi plene esse cognita cuncta onera ex eodem sacro ordine dimanantia, quae sponte amplector, ac Deo opitulante propono me toto vitae curriculo diligenter servaro. — 3. Quae ca­ stitatis voto ac coelibatus lege praecipiuntur, clare me percipere testor, eaque integre servare usque ad extremum vitae, Deo adiuvante, firmiter statuo. — 4. Denique sincera fide spondeo iugiter me fore, ad normam sacrorum canonum, obsequentissime obtemperaturum iis omnibus quae milii a Praepositis, iuxta Ecclesiae disciplinam, praecipientur, paratus virtutum exempla, tum opere, cum sermone, aliis praebere, adeo ut tanti officii susceptione retributionem a Deo promissam accipere merear. Sic testor ac iuro, super haec Sancta Dei Evangelia, quae manu mea tango. Die... mensis... anni... jy. jy manu propria ». 400. «18. Notandum, in Oidinibus votorum sollemnium, praedi­ ctam testificationem, manu propria religiosi subscriptam et iurisiurandi fide firmatam, emissioni votorum sollemnium praemitti debere INSTRUCTIO CIRCA SCRUTINIUM ORDINANDORUM 305 «19. In dimissoriis litteris pro alumnorum ordinationibus, iuxta praescripta Codicis iuris canonici, concedendis, necnon in testimonialibus litteris, Superiores de his omnibus, onerata eorum conscientia, Episcopo ordinanti testentur; cui tamen liberum sit pro lubitu interrogationes etiam privatim alumnis ordinandis facere. «20. Licet pro diaconatus ot presbyteratus ordine opus non sit in­ formationes adeo amplas atque nova requirere testimonia, advigilent tamen Superiores et videant utrum, in intervallo ab unius et alterius ordinis sacri collatione, nova acciderint, quae vel patefaciant dubiam ad sacerdotium vocationem, vel nullam prorsus commonstrent. Hoc in casu, perscrutatione perquam diligenter peracta, adhibitoque virorum prudontum consilio, novi ordinis susceptionem penitus interdicant, remque ad hanc Sacram Congregationem referant, a qua, pro singulis casibus, quod opportunius in Domino visum fuerit, decernetur. «21. Haec omnia Ss.mus Dominus Noster Pius divina Providentia Pp. XI in audientia diei primae mensis decembris anni 1931, audita relatione ab in,frascripto Card. Praefecto Sacrae Congregationis peracta, rata habere et con­ firmare dignatus est, mandans praeterea ut praesens instructio omnibus Su­ premis Religionum et Societatum clericalium Moderatoribus notificetur, ab ipsis adamussim observanda, praecipiens etiam ut sub initio cuiuslibet anni re­ ligiosis clericis perlegatur, deque hisce praescriptionibus fideliter adimpletis Superiores in quinquennalibus relationibus Sacram hanc Congregationem edo­ ceant. ♦ Contrariis quibuscumque non obstantibus». i 401. Quaeda: II animadvertenda. — 1. Haec Instructio, non minus quam illa quam dic 27 dec. 1930 £ Congreg. de Sacramentis de scrutinio ordinandorum promulgavit, tota quanta huc tendit ut praecaveatur inconstantia saepe lamentabilis et defectio eorum qui ordinibus sacris honorati sunt; ac praesertim ut omnis occasio excusandi coactionem ipsis eripiatur. Post quamdam introductionem, binas partes complectitur, quarum altora de generali institutione seu praeparatione religiosorum ad ordines bene suscipiendos, sequendas normas memorat, altera praescripta in posterum servanda de scrutinio ordinandorum accurate definit. 2. Praecipitur prudens iuvenum selectio, praeeunte matura deli­ beratione et diligenti investigatione. Docemur, praeter communia vocationis religiosae indicia, signa pe­ culiaris vocationis clericalis postulari. Si quaeras quaenam sint haec peculiaria vocationis clericalis signa, ridentur consistere in firmo motivis supernaturalibus fundato desiderio 3J — OiPPecco, De Ordine. 30G CAPUT VI - ARTICULUS V INSTRUCTIO CIRCA SCRUTINIUM ORDINANDORUM non tantum vitae religiosae, sed etiam vitae sacerdotalia, coniuncto cum aptitudino ad superiora studia cum fructu peragenda. Addas, si religio fuerit apostolica, quamdam indicii dotem ad prudenter excicenda ministeria sacra; quamdam animi firmitatem quae, in variis adiunctis, per se in bono stare et proficere noverit. Etenim, cum sacer* dotibus partes magis activae incumbant et ipsi facile in adiunctis peri­ culosis versentur, non satis est ut passive in viam virtutis et perfectionis perduci queant. Necessitas istorum signorum specialium dicitur etiam causa esse cur alius pro conversis, alius pro clericis novitiatus praescribatur. 3. Positive praecipitur ut Magistri spiritus monitis, instructionibus et adhortationibus iuvenum animos ad vitam religiosam et clericalem informent (cfr. can. 588, § 1). 4. Severe monentur Superiores, cum iure dandi litteras dimissorias ad ordines, connecti similia Episcoporum officia in vocandis iuvenibus ad ordines sacros. 5. Ante professionem votorum temporalium, novitii scriptam peti­ tionem Superiori deferre debent, in qua, expressis verbis, testantur suam ad statum religiosum et clericalem vocationem, suumque firmum pro­ positum «perpetuo se militiae clericali mancipandi ». Itaque intentio quam Codex can. 488,1° in religiosis inesse supponit, iam expresse pandi debet. Sicut S. Congregatio de Sacramentis laudata Instructione praecipit, id etiam praecipit S. Congregatio de Religiosis, i. o. ut «expressis verbis testi­ monium ferant de sua ad statum religiosum et clericalem vocatione »; sed quibus verbis id testari debeant non declaratur, dum in formula S. Congr.de Sacramentis, hanc suae voluntatis rationem dare debent: «Cum experiar ac sentiam a Deo me esso re vera vocatum ». Quam subiectivam experientiam, quem sensum se experiri, plures etiam optimi asserere de se non audent, ita ut opus sit eosdem securos reddere, quod propria do vocatione persuasio etiam prudenti Moderatoris consilio et signs externis gigni queat. Difficultas huiusmodi ex verbis Instruet. S. Congreg. de Religiosis oriri nequit. 402. 6· Superioribus debet, per diligentem inquisitionem, de qua­ litatibus candidati constare. Hic, non paucis mirum visum est quod testimonium Magistri spi­ ritus in primis exquirendum dicatur. Namque in pluribus iisque optime constitutis Seminariis, « Magister spiritus » intéressé prohibetur con­ silio in quo dc admittendis ad ordinationes deliberatur. Qui usus prorsus laudandus est, ubi Director spiritus non est nisi spiritualis singulorum 307 Moderator. Sed Magister spiritus quem Codex, can. 588, §§ 1 et 2 vult religiosis studentibus adesse, distinguendus est a Directore spiritus quem can. 1358 et 13G0 in Seminariis ad confessarios addunt. Magister spiritus religiosorum partes magistri no vitiorum erga neo-professos continuare censetur. Monitis, instructionibus atque exhortationibus animos ad vitam religiosam informat (can. 588, § 2), scii, potestate dominativa pollet; atque in pluribus Institutis fami­ liariter cum ipsis quasi continuo conversatur, non exclusa cura disci­ plinae exterioris. Quare, sicut ipse Magister novitiorum de novitiis, is de neo-professis rationem reddere potest et debet. Quae tamen iuvenes sive Magistro novitiorum sivo Magistro spiritus de sua intima conscientia revelaverint, ambo isti gravissimo secreto commisso tegere debent et de sola sua exteriore observatione testimonium ferre possunt. Quare in Instruet. S. Congreg. de Sacramentis nullatenus suadetur, ut testi­ monium a Directore spiritus exquiratur. Obtenta testimonia attente ponderanda sunt, et documentum de facta investigatione et de scrutinii exitu in archivo reponendum est. i 7. Superior per se vel per alium fiduciae comparandae idoneum, adolescentes interrogare debet, ut certior reddatur ipsos libere ac scienter ordines in statu religioso appetere. 8. Ante subdiaconatum, (pia ratione ante ordines minores fieri iubobatur, eadem nova inquisitio a Superioribus instituenda est. Hi do­ cumentum in archivo servatum cum novis testimoniis conferre debent. Qui digni reperti fuerint, litteras dimissorias recipere poterunt. 9. Ante vota sollemnia, debent religiosi propria manu iuratam testi­ ficationem scientiae et spontaneae voluntatis scribere et subsignare iuxta tonorem formulae in Instructione contentum. 10. Ipse Episcopus ordinans interrogationes ordinandis privatim facere permittitur. Quisnam est Episcopus ordinans f Attento fine legis, hoc loco esse videtur cum Episcopus qui ordines revera confert, tum Episcopus dioecesanus cuius nomine ordinatio peragitur. 11. Ante diaconatum et presbyteratum, accurate inquirendum est utrum, an non, quaedam nova acciderint — vel etiam, ut putamus, ante­ riora revelata sint —, (piae vocationem ad sacerdotium dubiam vel nullam commonstrent. Quae res tunc ad S. Congregationem defertur, prohibito interca accessu ad novum ordinem (21). (21) Vormeorscb, Periodica, 1932, png. 188 ss. 308 CAPUT \I - ARTICULUS VI Aeticulus VI. De confirmatione, statu gratiae, aetate, etc. 403. Sacra confir: II iatio. — 1. Necesse est ut qui per ordines divinis ministeriis mancipatur, in fide confirmatus plane sit atque ad virtutes excolendas roboratus; dedecet sano eum, qui nondum sacramento con­ firmationis miles Christi factus est, aliorum ducem per ordinationem constitui. Porro sacramentum confirmationis valde inservit ad constan­ tiam obtinendam in exercitio virtutum. 404. 2. S. Congregationi Concilii haec dubia proposita fuerunt in Aujusta/na, 27 sept. 1 GO 1 : « 1° Quaeritur an primam tonsuram et quatuor minores ordines male vel per saltum suscepisse dicatur qui sacramento confirmationis solum post illos susceptos fuit perunctus; 2° An idem, ut supra, ordinatus d provisus de simplicibus beneficiis ante sacramentum confirmationis, legitime dicta beneficia acquisiverit, ita ut nulla indigeat nova provisione; 3° An idem possit ad sacros ordines ascendere, nulla petita absolutione vel dispensatione». S. Congregatio respondit: «Ad I. Esse male promotum; Ad II. Minus legi­ time acquisivisse, atque egere nova provisione; Ad III. Non posse, nisi praevia Sedis Apostolicao dispensatione» (1). Attenta disciplina hodie vigento, qui nondum confirmatus tonsuram et ordines minores (a fortiori, ordines sacros) recipit, male ordinatur. Provisio tamen beneficii ex hoc capite nulla et irrita nullatenus dicenda foret, nec proinde opus esset nova provisione. Ita promotus absolu­ tione vel dispensatione non indiget, sed ante receptionem ordinum su­ periorum debet confirmari. 405. 3. Utrum grave an levo peccatum sit, tonsuram et ordines suscipere ante confirmationem, controvertitur. Iuxta disciplinam antiquam, theologi longe communius docebant peccatum in casu esse leve (2), « quia, licet verba Tridontini potius indi­ cent decentiam, quam praeceptum, tamen in hoc contraire non excu­ santur a levi saltem deordinatione », ut ait S. Alphonsus (1. c.). Alii, perspectis verbis Concilii Trid. (Soss. XXIII, cap. 4 de re/.), dicebant «non agi de praecepto, sed do consilio ». (1) GiraltU, n, sect. 91; Gaspard, I, η. 480; Wcrnz, |. c. n. 119. (2) S. Alph. VI, n. 780; Suarez, De eacram. in Ocn., disp. 38, eect. 1; D’Annlbale, ΙΠ, n. 154. DE CONFIRMATIONE, STATU GRATIAE, AETATE, ETC. 309 Hodie procul dubio agitur de vero et proprie dicto praecepto, attento can. 974, § 1, qui statuit: « Ut quis licite ordinari possit, requi­ runtur: 1° recepta sacra confirmatio... ». Cum materia sit natura sua gravis, verius dicendum peccatum esse mortale. 4. Sicuti non confirmatus licite ordinari nequit, ita in receptis ordi­ nibus licite ministrare non potest, nisi causa iusta excuset. Ita in iure antiquo (3); idem dicendum ex hodierna disciplina. 406. Status gratiae. — 1. Sacramentum ordinis est sacramentum vivorum ac proinde requirit in suscipiente statum gratiae; qui praeterea necessarius est etiam ex alio capite, quia nempe promovendi ad sacros ordines debent Eucharistiam sumere dic ordinationis (can. 1005). 2. Status gratiae certe non requiritur pro recipienda prima tonsura, nec pro ordinibus minoribus et subdiaconatu, cum sacramentum aut certe aut saltem probabilissime non sint. Practice igitur status gratiae exigi nequit a eonfessario ; maxime tamen expedit ut omnes promovendi sint in statu gratiae. Attamen suscepturis subdiaconatum, et aliquando etiam ordines minores, recipienda est Eucharistia; idcirco sub hoc respectu iidem in statu gratiae esse debent. I 407. Aetas canonica. — 1. Aetas canonica est annus 21 com­ pletus pro subdiaconatu, 22 annus completus pro diaconatu, 24 annus completus pro presbyteratu, 30 annus completus pro episcopatu (can. 331, § 1, 2«, 975). 2. Nulla aetas canonica tonsurae et ordinibus minoribus expresse praefinitur; istae tamen ordinationes nequeunt recipi ante incepta studia theologica. Implicite proinde et indirecte huiusmodi praescripto de ratione studiorum, determinatur quoque aetas requisita, quae in singulis ordinandis varia est prout citius vel serius studia philosophica fuerint absoluta et incepta theologica. 3. Quomodo aetas supputanda! Anni supputandi sunt mathema­ tice, non moraliter, ad normam can. 34, § 3, 3°, ita ut dies nativitatis non sit computanda. 4. Facultas dispensandi super aetate uni competit S. Sedi. Haec numquam dispensare solet pro subdiaconatu, raro pro diaconatu; crebro pro presbyteratu, iusta causa interveniente, etiam super defectu unius anni cum dimidio, non ultra tamen, nisi forte adsit gravissima et urgens causa. Inter varia indulta quae concedi solent Episcopis a Sede Apostolica, (3) Cfr. Schmalztfrueber, V. tlt. 29. n. 13; OMparri, u. 481; Suarez. I. c. I ij || < I j I 1 | 310 CAPUT VI - ARTICULUS VI interdum roperitur quoque facultas dispensandi super defectu unius anni, sed tantum ad presbyteratum suscipiendum. Congregatio competens est S. Congregatio de Sacramentis pro cle­ ricis saecularibus, S. Congreg. de Religiosis pro sodalibus religiosis et aequiparatis, S. Congreg. de Prop. Fide pro iis qui eiusdem subsunt jurisdictioni ad normam can. 252, § 3. 5. Episcopus ne super uno quidem altero ve die per se valet dispea sare. Urgente gravi causa, dispensare potest ad normam can. 81. G. Qui ante canonicam aetatem malitiose seu mala fide ordines susceperit, est ipso facto a recepto ordine suspensus (can. 2374), ut suo loco explicabitur. Ii 408. Notae historicae circa aetatem. — 1. Antiquitus magna fuit varietas disciplinae ecclesiasticae circa aetatem (4). Disciplina inducta a Concilio Trid. quoad ordines maiores cohaeret cum disciplina Codicis. 2. Quoad tonsuram et ordines minores usque ad Codicem null;, aetas iure communi erat praefinita, ideo que statim post septennium recipi poterant. Iure particulari, in pluribus dioecesibus vigente, coiliatio tonsurae et praesertim ordinum minorum pleniorem aetatem postulabat (5). 409. Mores ordini recipiendo congruentes. — 1. Huc imprimi· spectant quae supra exposuimus (n. 377). Mores ordini recipiendo congruentes requiruntur tum ex lege posi­ tiva Ecclesiae (can. 973, §§ 1-3, 974, § 1, 2°) tum ex ipsa lege divina i.o. ex sanctitate atque excellentia status ecclesiastici: idcoquo probitar vitae positiva. Hac ea probata virtus intelligitur, quae et oneri perpetuae castitatis sustinendo et sanctissimis muner ibus digne fungendo, et fide­ libus exempla virtutum dando, par sit candidatus, ut praecipit gravis­ simis verbis Trid. Synodus (6). Proinde necesse omnino est, ut ordinandus vitam agat spiritualem, assiduus in ecclesia, sacramenta frequentet, orationi vacet, casto ιο­ ί igioseque vivat. Ad rem Calechismus Horn, monet: «Primum itaque in eo, qui sacerdos creandus eat, vitae ct morum integritas commendetur magnopere oportet; (4) Cfr. Diet. 77, 88; compl. IV, lib. I, tlt. 8 do aetato ot quallt. ordfnand.; lib. I, tit. H, do aetato et qualit, et ordln. praed. X, tlt. eod. in 6°, tit. cod. in Clom. (5) Cfr. Bcnod. XIV. initit. cccl. 42; Suarez, Dc censuris ct irreg., dlep. 51, sect. 1, n. 5 Many, n. 81 s.; Woroz, I, part. 1, n. 112 8. (G) Scss. XXIII, cap. 11-14, dc reform. DE CONFIRMATIONE, STATU GRATIAE, AETATE, ETC. 311 non solam quia, si alicuius mortiferi peccati conscius se initiari curet, vel etiam patiatur, novo se et maximo scelere obstringit, sed etiam quia virtutis et inno­ centiae lumen aliis praeferre debet. Ea de re quid Apostolus Tito et Timotheo praecipiat, pastoribus declarandum erit; et simul illud docendum, ea corporis vitia, quae in veteri lege ex Domini praescriptione aliquem ab altaris rniniflorio excludebant, in evangelica lego ad animae vitia praecipue transferenda esse » (7). 2. Hac do causa, sedulam sacerdotes dent operam praesertim parochi, ut pueros, qui indicia praebent ecclesiasticae vocationis, pecu­ liaribus curis a saeculi contagiis arceant et ad pietatem tempestive informent (can. 1353). Dein curandum, ut ad statum clericalem adspirantes inde a teneris HI H annis in Seminario recipiantur. Omnes autem tenentur commorari in Seminario saltem per integrum sacrae theologiae curriculum, nisi Ordi­ narius in casu particulari, gravi de causa (v. g. infirmae valetudinis), eius conscientia onerata, dispensaverit (can. 972, § 1). Egregie Leo XIIL in Litt. « Etsi nos », 12 febr. 18S2, ait: « Illi in sacerdotio integre eanctequo versabuntur, qui sesc in hoc genere ab adolescentia exco­ luerint et tantum disciplina profecerint, ut ad eas virtutes, quae commemoratae eunt, non tam instituti quam nati videantur ». Pius X Motu prop. « Sacrorum Antistitum », 1 sept. 1910, in clericali iuvenlute, praeter doctrinam, exigit « singularem virtutis constantiacque praestan­ tiam ». Speciatim attendenda quae sapientissime tradit Pius XI in Encyel. « Ad catholici sacerdotii» diei 20 dec. 1935. 3. Qui ad ordines adspirant, et extra Seminarium legitime morantur, commendari debent pio et idoneo sacerdoti, qui eis invigilet eosque studiose ad pietatem informet (can. 972, § 2). 410. 1. Controvertitur, num peccet graviter qui suscipit ordines, dubitans an requisita vitae sanctitate polleat, vel probe sciat se ea ca­ rere. Nobis aliisque ita videtur distinguendum: 1° Si agitur de prima tonsura et ordinibus minoribus, verior vi­ detur sententia, quae tonet in casu peccatum esse leve, non autem, grave, quia per huiusmodi ordinationem candidatus in statu clericali minime confirmatur. 2° Si agitur do ordinibus sacris, scii, do subdiaconatu vel diaco­ natu, probabiliter levo tantum committit peccatum, qui noverit requi(7) Purl. IT, cap. 7, de ordinis sacramento, q. 31. 312 CAPUT VI - ARTICULUS VI sitis dotibus se carere, sed firmum habeat propositum cum spe jundabi ita mores componendi, ut contractis obligationibus plene satisfacere valeat. Cfr. n. 411. 3° Peccat graviter contra, in praefata hypothesi, si Titius careat firmo proposito se emendandi, vel prudenter timeat ne, quamvis propo­ situm firmum gerat, tanta consuetudinis vi afficiatur, ut a vitiorum coeno se non retrahat, obligationes clericales non impleat, sacrilegiis se commaculet. 4° Si agitur de presbyteratu, Titius, qui conscius propriae indi­ gnitatis illum recipit, vix aut ne vix quidem immunis videtur a peccato gravi, quia in manifestum salutis discrimen se coniicit. Nec, in tali casu, allegari posset propositum se emendandi, de quo supra; aliud quippe est subdiaconatum vel diaconatum recipere, aliud presbyte­ ratum suscipere (8). 411. Candidatus vitio luxuriae coinquinatus. —An licite susci­ pere possit ordines sacros, sine diuturno experimento castitatis ser­ vatae, qui luxuriae habitum contraxerit, gravis inter Doctores est controversia. 1. Sententia communior et verior atque omnino tenenda negat Ratio est, quia non licet tali candidato vitae statum temere amplecti, qui positivam exigit probitatem, cum proximo periculo graviter vio­ landi obligationes huic statui adnexas et gravi periculo scandalum aliis praebendi. Id perspicue confirmat ipsa dignitas et sanctitas status cle­ ricalis et in specie status sacerdotalis; qui status secundum doctrinam Ecclesiae, ob sanctitatem munerum et officiorum eidem adnexorum et propter bonum exemplum quod fidelibus praebere debet sacerdos, non solum positivam requirit probitatem, verum etiam bonitatem excel­ lentem et in specie probatam castitatem (9). Atqui tali probitate caret candidatus praedictus. Ergo non potest licite ad sacros ordines ascendere (10). 2. Experimentum castitatis servatae debet esse diuturnum. Non­ nulli requirunt integrum annum; alii sex menses; alii tres vel quatuor menses. Iuxta communiorem sententiam, requiritur, regulariter lo­ quendo, experimentum saltem sex mensium pro subdiaconatu, unius anni pro presbyteratu. (8) Cfr. Habert, De ordine, part. II, cap. 1, § 2; Aertnys-Damon, Theol. Mor., II, η. 585, ed. 12e; Gasparrl, n. 112; Piscetta-Gennaro, VI, n. 37. (9) Cfr. S. Thom., Summa theol. 2-2, q. 184, art. 8; Suppl., q. 35, art. 1, ad 3; Bencd. XIV, Encycl. « Utri primum·, 3 dec. 1740; Leo XIII, Encycl. « EM nos , 25 fobr. 1882; Pius X, Motu propr. •Sacrorum Antistitum ·, 1 sept. 1910; S. Alph. Mb. VI, n. 03 es.; Homo Apost., tract, ult. n. 10e.; Aertuys-Dauicn, II, n. 580. (10) S. AJphousus initio contrariae opinioni adhaeserat; eed indo ab anno 1751 aliam sententiam secutus est, Hlamquc improbabilissimam esse palam asseruit (Corresp. gen. n. 176; Cfr. do hac re N. K. St. 1915, pag·. 150; Acrtnys-Daincn, II, n. 586, not. 2, * DE CONFIRMATIONE, STATU GRATIAE, AETATE, ETC. 313 Nostra sententia severior est. Candidato, qui studiis theologicis iam vacat et frequenter adhuc in peccata solitaria labitur, suadendum ut recedat a statu ecclesiastico ; si vero peccet, etsi raro, cum aliis per­ sonis, ipsi praecipiendum est ut ab ordinibus sacris recipiendis omnino abstineat. 3. Confessarius candidato vitio luxuriae laboranti, generatim lo­ quendo, significare debet, eum sub gravi teneri vel a proposito ascen­ dendi ad sacros ordines resilire vel per tempus diuturnum seipsum probare, an possit deinceps castitatem servare et pravum habitum deponere. Si clericus id renuat, confessarius nequit ipsi absolutionem impertire, quamvis alioquin dispositus videatur. Confessarius in huiusmodi clericis absolvendis maxima utatur cautela et prudentia, praesertim in permittendo ascensu ad ordines sacros, speciatim ad sacerdotium. Agitur quippe de causa Ecclesiae, de bono fidelium, de salute ipsius ordinandi. Experientia nimio plus docet, clericorum, qui vix e vitiorum coeno eruti ad ministerium altaris ascendere praesumunt, infelicem exitum fre­ quenter deplorari, cum maximo Ecclesiae detrimento et fidelium discrimine. Generatim ei qui post pubertatem cum aliis pluries peccaverit omnino sua­ dendum ne sacerdotium suscipiat. 4. Excipitur casus, iuxta nonnullos, quo candidatus extraordinariae con­ versionis certa argumenta exhibeat. Quandoque enim, etsi raro, contingere potest, ut Deus donet poenitenti tam extraordinariam contritionis gratiam, ut eum plane immutet atque liberet a prava consuetudine, ideoque constans resi­ piscentia merito inde coniici possit. Quo in casu, candidatus potest, praeter­ misso alio experimento, ascendere ad sacros ordines, quia per huiusmodi extra­ ordinarium gratiae divinae auxilium eam animi dispositionem acquirit, quae temporis probationem compensat. Interim tamen, aiunt, confessarius studeat poenitentem, licet ita contri­ tum et bene dispositum, inducere ad aliquam temporis moram interponendam, priusquam ad sacrum ordinem, praesertim ad presbyteratum accedat, quo ipse melius pravo habitu se purgare et confessarius de illius poenitentiae effi­ cacia atque sincera emendatione certius indicare valeat (11). 412. 5. Argumenta praecipua, quae a nonnullis afferuntur contra expositam doctrinam, sunt ista: I. Verba, aiunt, Pontificalis Horn. contrarium evincunt. Episcopus sane promovendos ad subdiaconatum ita alloquitur: «Si usque nunc fuistis ebriosi, amodo sobrii, si usque nunc inhonesti, amodo casti . II. Talis candidatus potest emittere votum castitatis aut ingredi in religionem, quamvis periculum adsit violandi votum (12). Cur sacros ordines suscipere nequit, cum detur paritas? (11) 8. Alph. lib. VII, n. 63 se.; Hom. Apost., tract, ult., u. 16 s. (12) Cfr. 8. Thom. Opusculum 17, cap. 17; S. Alph. lib. VI, n. 74. 314 CAPUT VI - ARTICULUS VI DE CONFIRMATIONE, STATU GRATIAE, AETATE, ETU. III. Si candidatus resiliat a proposito ascendendi ad sacros ordines, infamiam patitur eamque gravem: quae omnino vitanda est. IV. Penuria sacerdotum, praecipue in nonnullis dioecesibus, ma­ xima est, eaque interdum cogit Episcopos ad illos quoque candidatos admittendos qui parum tuti videntur. Haec argumenta nullius prorsus sunt valoris. Sane: Ad I. Verba Pontificalis Rom. significat omne vitium a sacris ordi­ nibus procul excludendum esso. Cetorum si ea vorba secus urgenda essent, ut vellent adversarii, neque ii, qui notorie ebriosi aut inhonesti fuissent, excludi possent: quod manifesto adversatur doctrinae et praxi Ecclesiae. Ad II. Non datur paritas inter statum sacerdotalem et statum religiosiun. Hic per se non requirit probitatem positivam, neque habet obligationes ita graves sibi annexas ut ordo sacer. Imo status reli­ giosus assumi potest tamquam medium se liberandi a peccatis. Ad III. Dilatio ordinationis Heri potest ex multis causis, et interdum fit quoque a piis iuvonibus. Ad rem scite Benedictus XIV animadvertit « Nihil infamiae in eo esse, si quis dicat velle se maturius cogitare de ineundo eiusmodi vitae instituto, quod graviora secum fert onera, quodque semel susceptum per omnem vitam necessario servandum erit » (13). Ad IV. Penuria sacerdotum nequaquam ut causa iusta potest licite allegari. Urget sano praescriptum can. 973, § 3, de quo supra (n. 377). S. Thomas ait: « Deus numquam ita deserit Ecclesiam suam, quin inveniantur idonei ministri sufficientes ad necessitatem plebis, si di^ni promoverentur, et indigni repellerentur ». Et si non possent tot ministri inveniri quot modo sunt, melius esset habere paucos ministros bonos, quam multos malos, ut dicit Innocentius III in cap. 14, de aetut. et qual. (14). Benedictus A'Γ in Epist. ad Episcopos Boliviac, 4 aug. 1918, qui de penuria sacerdotum conquesti fuerant, egregie scribit: «Praecavendum no minus digni quoque, necessitatis causa, in sacerdotium admittantur... Itaque non quoi, sed quos sacrorum ministros assumamus perpendero debemus; omniaque experti, quae ad sacerdotii studium in iuventute fovendum suadeat prudentia, dili­ genter rem Deo, cuius in manu est, commendemus t>. 413. Quod huc usque diximus do vitio luxuriae (sive agatur de pec­ catis solitariis sive a fortiori de peccatis cum alia persona), dicendum (13) Dc Synodo diocc., lib. XT, cap. 2, η. 18. (il) Suppl, q. 30, art. 4, ad 1. r 315 quoquo est do alio vitio, praesertim de eo, a quo (ut est v. g. ebrietas) difficilius plena emendatio haberi solet, et quod in grave scandalum fidelium cedit aliaque affert detrimenta haud levia. Quidam censent mitius regulariter agendum esse cum iis, qui reli­ gionem clericalem ingressi sunt, in qua vitam a mundi periculis remo­ tam ducunt, nullam animarum curam suscipiunt, neque iuventutis insti­ tutioni addicuntur. Validiora enim subsidia religio suppeditat (15). Haec sententia solidis nititur rationibus eaque admittenda est. 414. Debita scientia. — 1. Ut quis ad ordines licite promoveatur, geientia requisita praeditus sit oportet. Nemo ad primam tonsuram promoveri potest ante inceptum cursum theologicum; ad subdiaconatum nisi exeunto tertio cursus theologici anno; ad diaconatum nisi incepto quarto anno; ad presbyteratum nisi post medietatem eiusdem quarti anni. Cursus autem theologicus peractus esse debet non privatim, sed in scholis ad id institutis secundum studiorum rationem a Codice deter­ minatam (can. 97G). 2. Porro quae studiorum ratio sacrorum ordinum candidatis sit tradenda, statuitur in can. 1364 et 1365. Scii.: 1° In inferioribus Semi­ narii scholis: a) praecipuum locum obtinet religionis disciplina; quae, modo singulorum ingenio et aetati accommodato, diligentissime expli­ cari debet; b) alumni addiscere debent praecipue linguam latinam et patriam; c) ea in ceteris disciplinis tradenda est institutio, quae con­ veniat communi omnium culturae et statui clericorum in regione, in qua alumni sacrum ministerium exercere debent. 2° In philosophiam rationalem cum disciplinis affinibus alumni per integrum saltem biennium incumbere debent. 3° Cursus theologicus saltem integro quadriennio constare debet, et praetor theologiam dogmaticam et moralem, complecti praesertim debet studium sacrae Scripturae, historiae ecclesiasticae, iuris canonici, liturgiae sacrae, eloquentiae et cantus ecclesiastici. Praeterea, tra­ dendae sunt de theologia pastorali lectiones additis practicis exercita­ tionibus, praesertim do ratione tradendi pueris aliisvo catechismum, au­ diendi confessiones, visitandi infirmos, assistendi moribundis. 3. Cursus theologicus censetur inceptus probabiliter, iuxta nonnullos, a momento inscriptionis, ante quoque initium scholarum, aut proba­ bilius ab inchoatis lectionibus. Verba « exeunto tertio cursus theologici (15) Cfr. Vermeorecb, I. c.; riecotta Gennaro, VI. n. 13. 316 CAPUT VI - ARTICULUS VI DE CONFIRMATIONE, STATU GRATIAE, AETATE, ETC. 31T anno » ita sunt intelligenda, ut subdiaconatus recipi possit 30 vel 40 circiter diebus ante tertium annum cursus theologici expletum. Alii latius accipiunt hoc temporis spatium. Votatur ministerium habituale aul fiequens, non autem per modum actus, v. g. diebus dominicis, illudque vetatur durante anno scholari, non autem feriarum tempore. Quartus annus censetur inceptus vel a momento inscriptionis, ut supra, quae haberi potest etiam uno alterovo mense ante lectionum initium, aut a lectionibus inchoatis. Medietas quarti anni moraliter aestimanda est. Generatim annus scholari» 9 mensibus constare debet, examinum tempore supputato. Medietas proinde habetur post quinque circiter menses seu saltem quatuor cum dimidio iam integro elapsos. Annus scholaris censetur finem attigisse, absolutis periculis, imo etiam lectionibus tantum absolutis. Hinc patet verba can. 976, § 2, qui loquitur de anno incepto vel eieunte cursus theologici, benignius sumenda esse quam in declaratione S. C. Coneisto· rialis, 24 mart. 1911 (16). 416. Notae historicae circa scientiam in candidatis requisitam. — 1. Ec­ 4. Codex de ordinibus minoribus non agit. Ili procul dubio conferri possunt perdurante priore anno cursus theologici, uti colligi potest ex can. 978, § 2. 5. Pro episcopatu requiritur ut promovendus sit laurea doctoris vel saltem licentia in sacra theologia aut iure canonico potitus in aliqua Universitate aut in aliquo Instituto studiorum a S. Sede probatis, vel saltem earundem disciplinarum vere peritus. Si vero ad aliquam reli­ gionem pertineat, a suis Superioribus maioribus vel similem titulum vel saltem verae peritiae testimonium habere debet. Ita ex can. 331, 415. 6. Promotus ad presbyteratum nequit ministerium animarum exercere v. g. munus praedicandi aut excipiendi sacramentales confes­ siones obire, ante quartum annum cursus theologici completum. Huius­ modi enim ministerium solet graviter studium impedire. Ita decrevit S. Congregatio de Religiosis pro sodalibus religionum et alumnis socie­ tatum in communi viventibus sine votis, die 27 oct. 1923 (17). Quae norma applicanda quoque est clericis saecularibus, durante cursu theologico, ad presbyteratum ex dispensatione S. Sedis promotis. Rescriptum dispensationis solet expressam de hac re clausuram referre. At etiam si forte explicite non memoretur, rescriptum, quo dispen­ satio conceditur super curriculo studiorum a can. 972, § 2 praescripto­ rum, semper includit praedictam clausulam, ut declaravit S. C. de Re­ ligiosis in citato decreto. (16) A. A. S., ΠΙ, 181. (17) A. A. S., XV, 549. clesia semper maximam adhibuit curam, ut promovendi ad ordines, pro gradu ac dignitate sui ministerii, scientia debita praediti essent. Huc spectat epistola Gelasii Papae (an. 494) - (18). 2. Necessitas scientiae requisitae in candidatis ordinandis varia fuit pro diversitate temporum, locorum et personarum; nec praesto semper fuit occasio atque opportunitas educandi ac instituendi clericos (19). 3. Concilium Trid. haec statuit: 1° Nomo prima tonsura initietur, qui fidei rudimenta ignoret, quique legere et scribere nesciat. 2° Ad ordines minores ii tantum promovendi sunt, qui saltem linguam laiinam intelligant. 3° Subdiaconi et diaconi litteris et iis, quae ad ordinem exercendum per­ tinent, instructi sint oportet. 4° Promovendi ad sacerdotium debent idonei reperiri, ex praevio di­ ligenti examine, ad docendum populum ea quae scire omnibus necessarium est ad salutem, et ad sacramenta ministranda (20). Iste gradus scientiae a Tridentina Synodo determinatus, erat minimus, nec profecto vetabat quominus Episcopi pleniorem institutionem exigerent in pro­ movendis ad ordines. Imo mens S. Sedis eiusque praxis illud aperte suadebat (21). Progressu temporis plures de hac re praescriptiones latae fuerunt a S. Sede tam pro clericis religiosis quam pro candidatis saecularibus (22). II facta. — 1. Ordinatio 417. Ordinum inferiorum susceptio gradatim sic dicta per saltum est graviter prohibita et congruis poenis percellitur (can. 997 et 2374); nam ordines gradatim conferendi sunt, quatenus nemo, praetermisso ordine inferiore, ad supeiiorem promovendus est. 2. Si recipiantur ordines sacri, omissis minoribus, valide procul dubio recipiuntur; potestates enim sunt distinctae. Item valida est susceptio diaconatus, omisso subdiaconatu, et susceptio presbyteratus, omisso diaconatu. Si recipiatur episcopatus, omisso presbyteratu, huc redeunt quae supra diximus (n. 61). (18) Cfr. o. 1, D. 36; c. 1, D. 55; o. 8, D. 81; Thiel. Epist. Rom. Ponti/., p. 362 es. (19) Cfr. c. 16 Cono. Aurel. II (an. 533); c. 2 Cono. Nlcaon. (an. 787); o. 4 Cono. Rom. (an. 826), olo. (20) Sess. XXIII, cap. 4, 5, 13, 14, de re/. (21) Cfr. Innoo. XIII Const. « Apostolici ministerii·, 13 mart. 1723; Motif. Card. Vic. in Urbo, 2 dec. 1740. (22) Cfr. Cappello, Dc visitatione SS. Liminum, II, p. 319 es.; La rifrrma dei Seminari In Italia, p. 35 es. 318 CAPUT VI - ARTICULUS VI 3. Qui ordinati sunt per saltum, secundum canones non reoidinantur, sed id, quod omissum fuit de praecedentibus ordinibus, eii confertur. Si quis forte ordinatus fuerit ostiarius, ante receptionem pri­ mae tonsurae, disputatur utrum promovendus sit ad primam tonsuram, ante collationem aliorum ordinum. Verius stricta obligatio id faciendi non datur. 4. Si quis, ritu orientali ad aliquos ordines iam promotus, indultum a S. Sede obtinuerit superiores ordines suscipiendi ritu latino, debet prius ritu latino recipere ordines quos ritu orientali non receperit (can. 1004). Haec obligatio gravis est. 5. Qui malitiose seu mala iidc recipit ordines per saltum, ipso facto manet suspensus ab ordine suscepto (can. 2374), ut suo loco declara­ bitur. H conferendis. — 1. Iam 418. Notae historicae de ordinibus gradatim a primis Ecclesiae sacculis disciplina canonica ea fuit, ut debitus ordo servaretur in candidatis promovendis ad dignitates et officia. Hinc more prius receptum, deinde iure scripto statutum fuit, ut ordines gra­ datim essent conferendi (23). 2. Antiquo iure ordinati per saltum depositionis poena plectebantur, quae poena, proprie loquendo, perpetuae suspensioni aequivalebat. Ista suspensio saltem ex iure Decretalium, confirmato postea a Concilio Trid., ipso iure incurrebatur (24). 3. Inter ordines hiorarchicos et non hiorarchicos datur magnum discrimen. In illis recipiendis gradatio praecipitur lege ecclesiastica, ita ut R. Pontifex summo iure posset dispensare, licet de facto numquam dispenset; in istis suscipiendis, contra, gradatio ex ipso iuro di­ vino servanda est, ita ut Papa dispensare nequeat (25). 4. In iure antiquo ipsa omissio primae tonsurae, quae certe ordo non est, constituebat promotionem per saltum (26). 5. Nulla poena in antiqua disciplina statuta reperitur contra Epi­ scopum per saltum ordinantem. Post Const. « Apost. Sedis » Pii IX suspensio ab ordino per saltum suscepto non erat censura latae sententiae, sed simplex prohibitio ministrandi in ordine (23) Cfr. c. 2 Cone. Nicaen. (an. 325); c. 10 Cone. Sard. (an. 313); 0. 10, D. 61. (24) Cfr. cap. unie. X, do cloric. por saltum promot. V. 29; Suaroz, De censuris, dlep. 31, sect. 1, u. 44; Kober, Der Suspension, p. 213. (25) Cfr. Suaroz, l. c. n. 4; Schmalzgr., lib. V, tit. 29, n. 15. ■ (20) Cfr. S. O. C. in caufl. A-iciren. 30 ian. 1801; Schmnlzgr., Z. c η. 10; GirnJdi, part. I, eect. 806. DE CONFIRMATIONE, STATU GRATIAE, AETATE, ETO. 319 sive bona sive mala fide suscepto (27). Quare violatio huiusmodi prohibi­ tionis etiam malitioso facta irregularitatem non inducebat. Aliter iure Codicis (can. 2374 innet. can. 986, 7°), ut suo loco dicetur. I 419. Observatio interstitiora II . — 1. Nomine interstitiorum intelligitur congruum temporis spatium inter unam et alteram ordinationem. Nam de iure communi servanda sunt in ordinationibus temporum in­ terstitia, quibus promoti in receptis ordinibus, secundum Episcopi praescriptum, sese exercere debent (can. 978, § 1). 2. Inter primani tonsuram et ostiariatum itemque inter singulos ordines minores interstitia committuntur prudenti Episcopi iudicio, (pii proinde potest dispensare super iisdem. Inter acolythatum et subdia­ conatum requiruntur interstitia saltem unius anni; inter subdiaconatum et diaconatum ac inter diaconatum et presbyteratum saltem trium mensium (can. 978, §2). 3. Episcopus proprius ordinandi potest ab interstitiis dispensare, sive expresse sive tacite seu implicite, ubi necessitas aut utilitas Eccle­ siae id postulet. Can. 978, § 1 loquitur de Episcopo. At, sede vacante, facultas dispensandi non videtur deneganda Vicario capitulari; imo, saltem probabiliter, etiam Vicario generali, si Episcopus absit aut legitimo impedimento detineatur. Attamen, sine peculiari venia S. Se­ dis, numquam conferri possunt eidem candidato uno eodemque die ordines minores cum subdiaconatu, vel duo sacri ordines, reprobata contraria consuetudine. Imo amplius non licet, sine licentia Sedis Apostolicae, primani tonsuram conferre una cum aliquo ex ordinibus minoribus, neque omnes ordines una simul (can. 978, § 3). Contraria consuetudo de hac re estne legitima ? Quidam affirmant (28). Practice verius negandum ad normam can. 5, quia nulla videtur ha­ beri solida ratio tolerandi huiusmodi consuetudinem. At locus epikeiae procul dubio non excluditur. Hinc patet, longe severius prohiberi coniunctionem minorum ordi­ num cum subdiaconatu, vel duorum ordinum maiorum, quam coniunctionem tonsurae cum minoro ordine vel collationem in eadem ordina­ tione omnium ordinum minorum. 4. Episcopus, ex causa necessitatis aut utilitatis concessa dispensa­ tione super interstitiis, potest conferre hodie tonsuram, dio sequenti unum, duos vel tres ordines minores, alio die reliquos ordines minores, et crastina die subdiaconatum, etc. (27) Cfr. Buoceroni, Comment. de Const. *Apost. Sedis ·. n. 103 es.; Gaspnrrt. I, n, 498; Pennucchi, In Const. · Apost. Sedis* commentatio. II, p. 478; Wernx, VI, n. 442< (28) Prilmmor, q. 320, 8. 320 CAPUT VI - ARTICULUS VI 5. Annus inter acolythatum et subdiaconatum potest esse sive naturalis sive etiam ecclesiasticus qui longior aut brevior est anno na­ turali. Quare clericus, promotus ad acolythatum in sabbato sancto huius anni, poterit in sabbato sancto anni sequentis promoveri ad subdiaconatum, licet nondum effluxerit annus naturalis. Quovis in casu annus moraliter sumendus est, non mathematice. Obligatio per se est gravis ; sed ubi agitur de paucis diebus, gravitas videtur excludenda. Regula de interstitiis trium mensium inter subdiaconatum et diaconatum atque inter diaconatum et presbyteratum, satis observata dicenda, si quis ia Quatuor Temporibus subdiaconus vel diaconus ordinatus, ordinem superio­ rem in Quatuor Temporibus sequentibus recipiat, quamvis tres menses non omnino effluxerint. 420. 6. Quoad religiosos haoc spcciatim animadvertenda sunt: 1° S. C. Concilii pluries declaravit «remissionem interstitiorum ex causis a Concilio expressis pertinere ad Episcopum ordinantem, eum tamen debere quoad causas deferre iudicio et attestationi Superioris regularis ordinandi ». Ita Benedictus XIV (29). 2° Quidam Ordines privilegio gaudent, ut proprii alumni ordi­ nentur, non servatis interstitiis. Ita v. g. Societas lesu ex Litt. Apost. Gregorii XIII « Pium et utile », 22 sept. 1582, Ordo SS. Trinitatis er Const. Urbani VIII « Redemptoris nostri », 22 mart. 1634, Ordo B. M. de Mercede ex Const. « Inscrutabili » Alexandri VIII, 28 iul. 1690. Au per communicationem, alii quoque Ordines gaudeant eodem privilegio, controvertitur. Plures affirmant. Nonnulli negant, « quia post Concilium Trid. mos invaluit in Curia Romana non concedendi indulta, nisi cum apposita vel subintellecta conditione, ut dies ordinationis essent interpolati, et non con­ tinui » (30). Ilaec ratio solida non est; nam praedicta limitatio communiter respiciebat tantum indulta ordinandis concessa, non vero privilegia regularibus et ali­ quando etiam Episcopis tributa. Appositio talis conditionis perspicue confirmat, privilegia, quae sine huiusmodi clausula ante concessa erant, praefatae limi­ tationi non subiacere. Sententia affirmativa, etiam post Codicem, vere probabilis dicenda est. 3° Episcopus, etiam cum religiosis, dispensare valet, ob iustam causam, ab interstitiis. (29) Instil. 58, n. 3 es. (30) Cfr. Docrotum Innoo. XTT. 14 deo. 1693; Olraldl, II, 95; SchmalzCT., I, tlt 11, n. 12; Gasparrl, I, n. 505 es. DE CONFIRMATIONE, STATU GRATIAE, AETATE, ETC. 321 H susceptum. — H sit obligatio exercendi ordinem 421. Au et quaenani Stricta obligatio exercendi ordinem inferiorem, antequam clericus pro­ moveatur ad superiorem, non exsistit. Quamvis enim can. 878, § l, ex Trid. Cone. (31) illud exercitium inculcet, tamen verum praeceptum non exprimit. Ita passim auctores veteres ct recentiores. 422. Notae historicae de interstitiis. — I. Disciplina de interstitiis obser­ vandis iam a primis Ecclesiae temporibus ex lege universali et consuetudine inducta reperitur (32). Sane tempora ordinationum erant praefinita et fixa, et ordinatus antequam superiores ordines reciperet, debebat, per tempus lege determinatum se exer­ cere in ordinibus inferioribus. 2. Concilium Sardie, can. 10 (an. 343) statuit, neminem esse ad episcopa­ tum promovendum, qui prius officiis inferiorum graduum non fuisset rite per­ functus (33). Sirieius Papa (an. 385) et Zosimus Papa (an. 418) statuerunt distincta temporis intervalla inter singulos gradus sive ordines esse observanda (34). Ista intervalla temporis prima vice a Gelasio Papa an. 494 intervalla vo­ cantur, eaque confirmata et praescripta reperiuntur. 3. Concilium Trid. ius antiquum do interstitiis confirmavit simulque accu­ ratius hac ratione praefinivit: 1° Ordines minores per tempora interstitia conferri debent, nisi aliud Episcopo expedire videatur. 2° Clerici in ordinibus minoribus constituti, nonnisi post annum a su­ sceptione ultimi ordinis possunt ad sacros ordines promoveri, nisi necessitas aut utilitas Ecclesiae aliud postulet. 3° Promotus ad subdiaconatum, nisi saltem per annum in eo sit versatus ad gradum superiorem nequit promoveri, excepto casu quo Episcopo aliud expedire videatur. 4° Diaconus nequit promoveri ad presbyteratum, si ad minus per in­ tegrum annum non ministraverit in diaconatu, nisi propter necessitatem vel utilitatem Ecclesiae aliud Episcopo visum fuerit (35). 4. S. Congregatio Concilii consuetudinem pluribus in dioecesibus intro­ ductam conferendi simul eodem die primam tonsuram et ordines minores ut legitimam admisit (36). 5. Peculiaris praxis antiquitus vigebat Romae, in patriarchatu Aqui­ lejensi, in ditione Veneta, in Sicilia et alibi. (31) Sess. XXIII, cap. 11. 13 ot 11 dc ref. (32) Cfr. Thomass., part. I, lib. I, cap. 35 8.: Boned. XIV, Instif. cCCl. 58: Many, n. 108; ITallier, part. II, sect. 7. (33) C. 10, I). Gl. Cfr. quoquo can. 2 Cone. Nicaen. (an. 325) in c. 1, D. <8. (34) Cfr. c. 2, 3, T>. 77. (35) Cono. Trid. Seas. XXIII, cap. 11, 13, 14 de ref. (3G) Cfr. S. C. C. 31 mail 1597, 13 eprU. 1720, 25 febr. 1728; Faguun.. in cap. 3. X, lib. I, tit. 11, n. 42; Riganti, I. c. Reg. Cancell. Apoat. 24. § 1, n. 87. 21 — Cappello, De Ordine. Q‘>0 CAPUT VI - ARTICULUS VII Articulus VII. De titulo ordinationis. 423. Notio tituli ordinationis. — 1. Nomine huiusmodi tituli venit cautio legitima, Ecclesiae institutione constituta, pro congrua et perpetui sustentatione promovendorum ad sacros ordines, seu reditus unde promo­ vendi ad ordines sacros, secundum canonicas praescriptiones, sufficientem ad perpetuam sustentationem percipiunt (1). 2. Titulus dividitur in proprium seu ordinarium, in subsidiarium et suppletorium, prout ab Ecclesia recognoscitur per se et directo qua titulus sufficiens, vel solum si et quatenus desit titulus ordinarius, vel demum per modum exceptionis et via suppletoria, si desint alii omnes tituli. Alius est titulus pro clericis saecularibus, alius pro sodalibus reli­ giosis. 3. Ex iure Codicis tituli ordinationis iure communi probati sunt isti: 1° beneficium ecclesiasticum; 2° patrimonium; 3° pensio; 4° servi­ tium dioecesis; 5° missio seu servitium missionis; 6° mensa communis. Ex his quatuor priores sunt potissimum pro clericis saecularibus, quintus pro missionariis, ultimus pro religiosis. 4. Tituli pro clero saeculari requisiti, debent esse vere securi pro tota ordinati vita et vere sufficientes ad congruam eiusdem sustenta­ tionem, secundum normas ab Ordinario pro diversis locorum ac perso­ narum necessitatibus et circumstantiis dandas (can. 979). De singulis nonnulla accurate trademus. 424. Beneficium ecclesiasticum. — 1. Titulus proprius et ordinarim pro clero saeculari est titulus beneficii ecclesiastici (2). Sane can. 979, § 1 expresse statuit: « Pro clericis saecularibus ti­ tulus canonicus est titulus beneficii ». Vi huius tituli, clericus promovendus ad ordinem subdiaconatus debet pacifice possidere beneficium ecclesiasticum verum, certum, perpetuum, quod ipsi, secundum taxam synodalem vel morem regionis aut normam ab Ordinario statutam, ad honestam sustentationem suf­ ficiat. (1) Cfr. cap. 4, X, dt praeb. IU, 6; Cone. Trld. Sesa. XXI, cap. 2, de ref. (2) Cfr. cap. 4 et 10, X, dc praeb., IU, 5; Cone. Trld. Sees. XXI, cap. 2 de re/. DE TITULO ORDINATIONIS 323 Nihil interest utrum beneficium sit duplex seu residentiale, an simplex. 2. Sufficitno beneficium ecclesiasticum temporarium seu amovibile? Videretur negandum, quia titulus ex can. 979, § 2 debet esse se­ curus « pro tota ordinati vita ». Porro beneficium temporarium seu amovibile excludit perpetuitatem subiectivam, cum revocabiliter conferatur non vero in perpetuum, ad normam can. 1411, 4°. Igitur videtur non sufficere. Quare, perspecta disciplina antiqua (3), quidam censent, eatenus beneficium manuale sufficere, quatenus collator vel patronus eiusdem beneficii se obliget forma iuridice valida ad non utendum iure suo, donec ordinatus beneficium inamovibile acquisierit vel patrimonium sacrum sibi constituerit. His non obstantibus, dicendum, ex disciplina Codicis, sufficere pro titulo ordinationis etiam beneficium amovibile, ob sequentes ra­ tiones: 1° quia can. 979, § 1 loquitur de beneficio sine addito; atqui ex iure Codicis ipsum beneficium amovibile est verum beneficium eccle­ siasticum ad normam can. 1411, 4°; 2° quia nec beneficiarius potest renuntiaro beneficio tituli ordinationis, ut infra dicetur, nec loci Ordi­ narius valet illuni ab eo removere, nisi congruae sustentationi benefi­ ciarii aliter provisum sit. 3. Olim disputabatur utrum cappellauia, commenda, vicaria paroecialis sufficerent necno, ad constituendum huiusmodi titulum ordinationis (4). Hodie, attento can. 1412, res difficultate caret. Nam cappellania laicalis, commenda temporaria et vicaria paroecialis non in perpetuum erecta, in iure beneficii ecclesiastici nomine nequaquam veniunt. Ergo qua beneficia titulum ordinationis constituere nequeunt. Dum e contra cappellania ecclesiastica, commenda perpetua canonico erecta, vicaria paroecialis perpetua canonice constituta, sunt beneficia ecclesiastica, ideoque titulum ordinationis consti­ tuere possunt. Non obstat, per se, quominus titulus beneficii cumuletur cum alio. V. gr. si reditus bcncficiales non sufficiant ad congruam ordinati sustentationem, addi potest etiam titulus patrimonii vel pensionis. Idque remittitur prudenti arbi­ trio Ordinarii loci. 4. Ex can. 1485 dimissio beneficii, cuius titulo clericus ordinatus fuit, nulla et irrita est, nisi expressa fiat mentio clericum illius titulo (3) Cfr. Lingen ot Rours, Causae selector S. C. C., p. 11 es.; Plrbing, lib. Ill, tit. 5, n. 69; Riganti, Cane. Apasl. 24, S 5, n. 32 es. (4) Cfr. Worms, l. c. u. 92; Many, u. 137. 324 CAPUT VI - ARTICULUS VII promotum fuisse, eidemquo, de consensu Ordinarii proprii, alium legi­ timum titulum ordinationis (aliud beneficium, patrimonium, pensio­ nem) substituisse. Duplex igitur conditio: utra que ad valorem dimissionis beneficii requisita. 5. Clericus nequit in poenam sui delicti privari beneficio cuius ti­ tulo ordinatus fuit, nisi aliunde eius honestae sustentationi consulatur (can. 2299, § 3). At poena depositionis secumfert ipso iure privationem omnium be­ neficiorum, licet eorum titulo forte clericus ordinatus fuerit. Quo in casu tamen, si clericus vere indigeat, Ordinarius pro sua caritate, non autem ex iustitia, debet ei providere meliore quo fieri potest modo, ne cum dedecoro status clericalis mendicare cogatur (can. 2303, §§ l et 2). Hoc ultimum praescriptum do subsidio caritativo praestando cle­ rico deposito cessat, si ipse non det signa emendationis et praesertim si scandalum dare pergat monitusquo non resipiscat ideoque privetur ab Ordinario iure deferendi habitum ecclesiasticum (can. 2304). II 425. Titulus patrimonii. — 1. Iste titulus est subsidiarius, quatenus ipsi locus fit tantum in casu quo desit titulus proprius et ordinarius beneficii (cfr. can. 979, § 1). Nomine patrimonii II veniunt bona propria ipsius clerici ordinandi legitime acquisita et sufficientia ad honestam eius sustentationem itarta laxam sy nodalem aut probatam regionis consuetudinem aut normam ab Ordinario praefinitam (5). Ista bona debent esse: 1° certa in re, non solum in spe, nec tantum probabilia; 2° immobilia aut iisdem aequiparata, ita ut reditus corti et perpetui indo percipiantur; 3° secura, adeo ut congruae clerici susten­ tationi revera provisum sit; 4° libera ab omni onere et hypotheca; 5° irugifera, ut clericus ex iisdem bonis congruos reditus percipere va­ leat; 6° firma ct stabilia, seu ita vinculata etiam secundum legem civi­ lem, ut a clerico aliisve nequeant valide alienari sine Ordinarii con­ sensu, donec ordinatus beneficium ecclesiasticum sufficiens ad honestam sustentationem sit consecutus vel habeat aliunde bona, quibus, prudenti Ordinarii indicio, congrue sustentari valeat. 2. Patrimonium constitui potest etiam in numerata pecunia vel pensione, praestita in tali casu debita cautione aut inscripta hypotheca ad rei securitatem. (5) Cfr. Santachlara, II titulus patrimonii nclla storia c nel diritto, pag. 5 B3. DE TITULO ORDINATIONI» 325 Item titulus patrimonii potest esse officium vacabile, cuius fructus pertineant ad ordinandum; pariter bona in hunc finem ab alia persona donata (6). Etiam census realie potest constituere titulum patrimonii. At si census dt redimibilis, debitor promittere debet, suscepta obligatione civiliter valida, ge censum non esse redempturum aut sortem apud probam ac fidelem perso­ nam esso depositurum, ut iterum collocetur in titulis securis et frugiferis. Titulus iste constitui potest ex censibus publicis (rendita pubblica, rente publique). 3. Nequeunt pro titulo patrimonii inservire proventus, qui ex ho­ nesto labore vel industria comparantur, v. g. si promovendus sit ma­ gister, scriptor etc. (7). At si certos et sufficientes ac stabiles reditus promovendus inde per­ cipiat, nil votat quominus ex prudenti Ordinarii loci iudicio pro titulo ordinationis praefati reditus haberi queant. Velificantur sane omnes conditiones ad illum legitime constituendum requisitae. Dum e contra non sufficit pro titulo patrimonii futura patris here­ ditas, quae donec delata non fuerit, nullum affert heredi emolumentum; nec sufficiunt bona, in quibus ordinandus habet tantum dominium indirectum, non autem directum seu utile (8). 4. Licet patrimonium, de quo huc usque, dicatur sacrum, nihilo­ minus eius bona nequaquam transeunt in dominium Ecclesiae, sed ma­ nent in privato dominio clerici ordinati, ita ut bona ecclesiastica nec sunt revera nec dici possunt, ad normam can. 1497, § 1 (9). 426. Titulus pensionis. — 1. Etiam iste titulus est subsidiarius, ut patrimonium, ex praescripto can. 979, § 1. Nomine pensionis hic venit census legitime constitutus vel impositus, ex quo honestae ordinandi sustentationi consulitur. Isto census, ut supra de patrimonio, debet esse certus, firmus seu stabilis ac sufficiens ad congruam sustentationem, secundum taxam synodalem aut morem regionis aut normam ab Ordinario statutam. 2. Potest imponi vel constitui census super fructibus beneficii eccle­ siastici aut super aliis bonis ecclesiasticis (10); item super ceteris bonis etiam non ecclesiasticis, sive immobilia sint sive mobilia iisdem aequi(G) Boned. XIV, Inslit. eccl. XXVI, n. 13: Lucidi, D< visitatione SS. Liminum, I, u. 109. (7) S. C. Concilii, In causa Soguntina an. 1589; 23 mali 1609; Boned. XIV, l. c. (8) Schini ilzgr. lib. 1, tit. 11, η. 55; Lucidi, l. c. 416; Wcrnz, I. c. u. 92. (9) Cfr. Boned. XIV, I. c. n. 4; Riganti, I. c. n. 132 a. (10) Cfr. S. C. C. 1 sept. 1869; J. S. S-. V, p. 113 es. .326 CAPUT VI - ARTICULUS VU parata, ut sunt v. g. obligationes Status, dummodo secura, frugifera atque stabilia revera ea sint. Proinde pensio potest esse non solum ecclesiastica, sed etiam laicalis sive civilis; potest solvi a persona singulari, vel a communitate, a per­ sona privata vel publica, sive ecclesiastica sive civili, v. g. a municipio, a Statu, a Seminario, a monasterio etc. (11). 3. Obligatio personalis alendi clericum quoad provideatur, non suf­ ficit, nisi huiusmodi obligatio firmetur congrua cautione, natura eua perpetua vel saltem duratura ad vitam ordinati (12). Pensio quae ab Episcopo in favorem clerici super aliquo beneficio reservatur, non sufficit pro titulo ordinationis, quia ad normam ca­ nonis 1429, § 1 huiusmodi pensio non potest esse peipetua vel tempo­ raria quae ad vitam pensionarii duret. 4. Titulus ordinationis potest esse cappellania laicalis, quae scii, non sit erecta a competente auctoritate ecclesiastica; pariter commenda temporaria, quae tamen duratura sit ad vitam pensionarii. Necesse sane non est, ut pensio sit obiective perpetua. Requiritur et sufficit, ut sit perpetua subiective, nempe ut ad totam vitam ordinati duratura sit. S. Congregatio de Sacramentis die 19 Dec. 1939 declaravit docu­ mentum securitatis, vulgo polizza di assicurazione, non posse admitti tamquam titulum legitimum sacri patrimonii. Ratio, quia nec certus nec stabilis censetur. 5. Titulus pensionis, prudenti Ordinarii indicio, potest iusta de causa cumulari cum titulo patrimonii vel beneficii, v. g. si reditus bénéficiâtes vel patrimoniales non sufficiant revera ad congruam ordinati susten­ tationem. 427. Tituli suppletorii. — 1. Sunt duo: 1° titulus servitii dioe­ cesis, et 2° titulus missionis. Prior viget pro regionibus universis quae iure communi reguntur, seu in quibus status missionis non exsistit. Alter viget pro locis S. C. de Prop. Fide sublectis. Isti tituli dicuntur suppletorii, quia iisdem eatenus locus fit, quate­ nus desint alii tituli canonici, scii, beneficium vel patrimonium aut pensio. Can. 981, § 1 statuit: « Si ne unus quidem ex titulis, de quibus in can. 979, § 1, praesto sit, suppleri potest titulo servitii dioecesis, et, in locis S. O. de Prop. Fide subiectis, titulo missionis, ita tamen ut ordi­ nandus, iureiurando interposito, se devoveat perpetuo dioecesis aut missionis servitio, sub Ordinarii loci pro tempore auctoritate ». 2. Isti tituli etiam ante Codicem in pluribus regionibus exsistebant, (11) Cfr. S. C. C. 2 oct. 1707; 13 mail 1868; Sclunalzgr., f. c. n. 57. (12) S. C. O. 7 lun. 1704; Boned. XIV, l. c., n. 11; Gtwparri, I, n. 606. DE TITULO ORDINATIONIS 327 sed solum ex peculiari concessione Sedis Apostolicae seu ex iure parti­ culari. Nunc ex praescripto Codicis facti sunt tituli iuris communis, aliis deficientibus. Titulus servitii dioecesis variis nominibus, pro diversitate regionum, vocari solebat. V. g. in Gallia vigebat titulus obedientiae sive promissionis servitii dioe«rani (13). Utrum esset titulus legitimus necne, nisi expressa accessisset fa­ cultas a S. Sede tributa, plures dubitabant. In Hungaria et in multis dioecesibus Austrias exsistebat titulus servitii dioecesani (14). In Germania occurrebat frequenter titulus mensae, qui partim cum titulo pensionis partim cum titulo servitii dioecesis confundebatur. Sane is consi­ stebat in promissione, munita cautione tertiae personae sive ecclesiasticae sive laicae, clerico ad sacros ordines promoto certam sustentationem congruam tum solum praestandi, cum idem clericus ad munia ecclesiastica obeunda citra culpam inhabilis factus esset (15). In republica Mexicana vigebat titulus admin istrat ion is a S. Sede admissus. Idem titulus adininistrationis seu servitii dioecesani receptus quoque erat in America Latina. Iste titulus erat > destinatio ordinandi ad munia ecclesiastica obeunda, ubi Episcopo videbitur, cum iure ad pensionem congruentem pro sustentatione, ex fidelium oblationibus recipiendam, dummodo ex sua culpa inhabilis ad illa officia non reddatur» (1G). In regionibus subiectis S. C. de Prop. Fide, velut in Anglia, Hibernia, Ame­ rica septentrionali, exsistebat titulus missionis legitime approbatus (17). Titulus missionis iamdiu exsistit, ex peculiari concessione S. Sedis, pro alumnis Collegiorum quae subsunt S. Congregationi de Prop. Fide. 3. Duplex conditio requiritur pro huiusmodi titulo suppletorio inducendo: 1° praevie requiritur ut desit alius titulus canonicus; 2° ut ordinandus iureiurando sese obliget ad servitium perpetuo praestan­ dum dioecesi aut missioni. Utraque conditio requiritur ad hoc ut va­ lidus et legitimus praefatus titulus suppletorius dici possit. Qua ratione servitium dioecesis vel missionis sit titulus canonicus sustentationis, ipse can. 981, § 2 expresse ac perspicue declarat: « Ordi­ narius presbytero, quem promoverit titulo servitii ecclesiae vel missionis, debet beneficium vel officium vel subsidium, ad congruam eiusdem susten­ tationem sufficiens, conferre ». (13) Cfr. Collect. Lac. IV, coi. 1189; Many, n. 146 ss.; Craisson, Ifanuate furis canonici, II. pag. 219. (14) Collect. Lao. V, coi. 686. (15) Cfr. Sagmnllcr, Lchrbuch d. k. K, p. 176, 178 e.; Schorcr, l. c., p. 364 88.; Arch. f. k. K., III, p. 257 ss. (16) Cfr. Acta S. Salis, XII, pag. 569 ss. (17) Cfr. Collect. Lac. Ill, col. 152, 153, 385, 9G4; Many, η. 14 1 θ.; Arch. f. k. K., XXII, p. 128; Putaer, Z. c. n. 211 es. 328 CAPUT VI - ARTICULUS VII Dicitur « presbytero »: igitur non subdiacono vel diacono, qui, ut iure supponitur, adhuc in Seminario degunt, studiorum causa. Inde tamen nequaquam concludendum, praedictum titulum inservire pro solo pres­ byteratu, non autem pro subdiaconatu suscipiendo. Proinde ipse subdiaconus promoveri potest titulo servitii dioecesis vel missionis. 428. Tituli ordinationis pro religiosis. — 1. Distinguendum inter religiosos votorum sollemnium et religiosos votorum simplicium. 2. Pro religiosis votorum sollemnium titulus ordinarius est titulus pauperlatis quem alii vocant quoque titulum monasterii aut professio­ nis religiosae vel simpliciter religionis. Hoc titulo ii soli sodales religiosi promoveri possunt ad subdiacona­ tum, qui professionem sollemnem iam emiserunt. S. Pius V Const. « Romanus Pontifex », 14 oet. an. 1568, de hoc titulo primus expresso accuratequo legem scriptam tulit. Can. 982, § 2 statuit: « Pro regularibus titulus canonicus est sollemnis religiosa professio seu titulus, ut dicitur, paupertatis ». Iste titulus ex speciali privilegio S. Sedis fuit interdum concessus etiam professis votorum simplicium in ordinibus. Huiusmodi privilegium, ex Gregorii XIII Const. « Ex Sedis Apostolicae » 28 febr. 1573, competit Societati lesu pro clericis professis votorum simplicium. » Simile privilegium concessum fuit etiam Congregationi SS. Redemptoris a Leone XII Const, tinter religiosas ι> 11 mart. 1828 (18). Durante novitiatu et professione votorum simplicium, quae pro­ fessioni perpetuae ad triennium valitura praemittenda est ad normam can. 574, alumni nequeunt praedicto titulo paupertatis ad ordines sacro* promoveri. 3. Pro religiosis votorum simplicium perpetuorum habetur, ex prae­ scripto can. 982, § 2, « titulus mensae communis, Congregationis alium similis, ad normam constitutionum » (19). Dicitur « aliusve similis »; nam constitutiones interdum memorant titulum professionis religiosae, interdum titulum vitae religiosae, in­ terdum votorum simplicium, interdum servilium religionis. Necesse est ut vota fuerint iam emissa, et quidem perpetua. Nam inde peculiaro vinculum oritur inter familiam religiosam et sodalem pro(18) Cfr. etiam Alexand. Vir Const. · Sacrosancti », 20 sopt. 1050; Benod. XIV Const « Aequa », 5 april. 1744. (19) Cfr. Loonie XIII Const. · Conditae a ChrMo », 8 deo. 1900, § 2* S C Ep et Novaricn. dec. 1838; Decr. « Aucto admodum », 4 nov. 1892, n. 1; S. O. do Prop Fide Insit 27 april. 1871, n. 3 0. DE TITULO ORDINATIONIS 329 fessum, ita ut hic cx mensa communi seu ex bonis religionis alatur, qui proprius fuiis est tituli canonici ordinationis. 4. Pro celeris religiosis, scii, votorum simplicium temporariorum, idem est titulus ac pro clericis saecularibus (can. 982, § 3). Hoc principium iuris communis respicit omnes sodales religiosos omnia que Instituta sine ulla distinctione. Aliter dicendum ex privi­ legio apostolico seu ex iure particulari. Nam quaedam Instituta reli­ giosa indultum a S. Sedo obtinuerunt, ex quo alumnos ad sacros ordines promovere valent titulo mensae communis vel Congregationis, etsi nondum vota simplicia perpetua emiserint, sub certis ac praefinitis conditionibus. 5. Pro sodalibus qui vivunt in communi sine votis, de quibus in can. 673 ss., titulus ordinationis ex iure communi idem est ac pro cle­ ricis saecularibus, scii, beneficium, patrimonium, pensio etc. Iure par­ ticulari autem plures Societates gaudent facultate, ex concessione Sedis Apostolicae, promovendi alumnos ad ordines sacros titulo mensae communis aliusve similis, ut religiosi votorum simplicium perpetuorum. 429. Quaestiones. — I. Quidnam si loci Ordinarius aliquem clericum ad sacros ordines promoveat sine titulo? Rcsp. 1° Si Ordinarius, citra indultum apostolicum. subditum suum sine Ululo canonico scienter ad sacros ordines promo\*erit aut promo­ veri permiserit, ipse eiusque successores debent clerico ordinato egenti alimenta necessaria praebere, donec congruae eiusdem sustentationi aliter provisum fuerit (can. 980, § 2) - (20). Agitur in casu de obligatione stricte dicta subministrandi neces­ saria vitae subsidia clerico indigenti, de obligatione imposita ab ipso iure, et quidem rcali, quippe transit in successores Episcopi culpabi­ liter ordinantis subditum sine titulo. Obligatio est gravis. Ut ipsi locus sit, duae postulantur conditiones: 1° ut Ordinarius loci (Episcopus, Abbas vel Praelatus nullius, Administrator apoetolicus, Vicarius et Praefectus apostolicus) scienter, i. e. cum plena cognitione et advertentia de tituli canonici defectu, ordinaverit aut ordinari permiserit subditum sine titulo; 2° ut clericus ita ordinatus vero egeat, seu careat neces­ sariis vitae subsidiis, et quamdiu iisdem indigeat. An ex culpa Vicarii generalis aut Vicarii capitidaris praefata obli­ gatio realis in successores transire possit? (20) Cfr. oap. 2, 4, 10, X, de praeb., III, 5; cap. 37, de praeb., III, 4 In 6·; Schmalzgr. lib. T, Ut. 11, u. 09; Gaspard, I, η. 610 as. 330 CAPUT VI - ARTICULUS VII Eatenus obligatio realLs quoad successores in officio oritur, quatenus Vicarius generalis ex mandato speciali Episcopo litteras dimissoriales dederit aut, si charactere episcopali praeditus ordines sacros ipse contu­ lerit. Idem dicendum de Vicario capitulari, si et quatenus legitime lit­ teras dimissoriales tradiderit ad normam can. 958, § 1, 3°, aut, episcopali charactere insignitus, ipsemet ordinaverit. Praescriptum citati can. 980, § 2, ut patet ex ipsa rei natura, non respicit Ordinarium religiosum seu Superiorem maiorem religionis clericalis exemptae. Forte dices: Nonno Episcopus semper tenetur congruae sustentationi clerici egentis consulere, sive culpabiliter sive inculpabiliter is ordinatus fuerit, cum titulo aut sino titulo? Magnum datur discrimen inter casum ot casum, inter obligationem et obligationem. Episcopus ex caritate et aequitate canonica semper pro­ videre tenetur, meliore quo fieri potest modo, clerico vere indigenti. In casu nostro agitur de obligatione peculiari, quae urget ex ipso iuris praescripto, et quae ex eodem iure, utpote realis, successores quoque tenet. 2° « Si Episcopus aliquem ordinaverit sine titulo canonico, cum pacto ut ordinatus non petat ab ipso alimenta, hoc pactum omni vi caret » (can. 980, § 3), ideoque nullum et irritum est in utroque foro (21). Attento textu et contextu, dubitandum non est quin vox «ordi­ naverit » intelligenda sit non modo do collatione ordinum ab Episcopo personaliter facta, verum etiam de collatione facta per alium, litteris dimissorialibus ad id traditis. Item dubitandum non est quin vocabulum « Fpiscopus », in casu, intelligendum sit universim de quolibet Ordinario loci, qui sive per se sive per alium candidatum ad ordines sacros promoverit sine titulo, cum pacto praedicto; ideoque etiam de Vicario capitulari aut de Vi­ cario generali, si forte iidem litteras dimissoriales concesserint. 3° Ordinatus sine titulo hodie nullam poenam incurrit. Aliter in iure antiquo (22). Innocentius III (cap. 16, X, dc praeb., ni, 5) hanc poenam abrogavit. Poena suspensionis contra fraudulenter ordinatum sine titulo in pristinum vigorem revocata fuit a Sixto V Const. « Sanctum », 5 ian. 1589, §§ 2 et 3. (21) Ante Codicem Episcopus Incurrebat suspensionem per triennium a collatione ordinum. Cfr. cap. 15, X, de sirnon., V, 3; Pii IX Const. « Apostolicae Sedis », V 3 (22) Olim collutio ordinis sacri sino titulo factu declarabatur nullÀ et irrita, quatenus ita ordinatus, iuridice censebatur tamquam non ordinatus I. e. suspensus ab exercitio ordinis suscepti. DE TITULO ORDINATIONIS 331 Clemens VIII Constit. « Romanum, Pontificem », 28 febr. 1696, talem poe­ nam ipso facto incurrendam suppressit. In Const. ♦ Apostolicae Sedis» Pii IX, 12 oct. 1869, nulla erat mentio de poena suspensionis contra ordinatum sine titulo (23). 430. II. Quidnam si ordinatus inculpabiliter aut culpabiliter titulum ordinationis, v. g. patrimonium, amittat? Resp. 1° Tenetur ordinatus alium titulum sibi procurare, nisi, indicio Episcopi, eius congruae sustentationi aliter provisum sit (can. 980, § 1), vel ex bonis patrimonialibus vel ex officio ecclesiastico aut ex muneribus obeundis. Ista obligatio quaerendi alium titulum per se gravis est. Gravius profecto incumbit, si culpabiliter titulus amissus fuerit. 2° Ordinatus, sive inculpabiliter sive culpabiliter amittat titulum, non ideo poenam suspensionis incurrit ipso facto, ut olim quidam te­ nebant si amissio culpabilis fuisset (24); nec Episcopus posset urgere constitutionem novi tituli sub poena suspensionis proprie dictae. 3° Si congruae sustentationi ordinati, qui titulum amisit, aliter cautum sit, contro vertitur utrum Episcopus possit exigere ut ordinatus sibi alium titulum provideat. Si revera provisum sit honestae sustentationi clerici, et quidem secure, sufficienter ac stabiliter, respondendum negative; secus affirma­ tive, scii, in hoc altero casu Episcopus urgere potest constitutionem novi tituli. 431. III. An et a quonam concedenda sit dispensatio super titulo canonico ordinationis. Resp. 1° Episcopus nequit dispensare, cum agatur de praescripto iuris communis. Hinc dicitur: α Qui, citra apostolicum indultum, suum subditum... ordina verint aut ordinari permiserint... ». Attamen applicatio can. 81 non excluditur. 2° Sedes Apostolica procul dubio dispensaro valet. Si agitur de promovendis clericis saecularibus ad sacros ordines Congregatio com­ petens est S. C. de Sacramentis ad normam can. 249. Si agitur do iisdem clericis saecularibus iam promotis scii, iam constitutis in sacro presby­ teratus ordine, et alius titulus pro amisso providendus sit, facultas dispensandi ost penes S. O. Concilii. Si agitur de clericis religiosis, sive regantur iure saecularium sive non, tam promovendis quam promotis, (23) Cfr. Buoooronl, Dc censuris, n. 97; D’Annibale, I, n. 412, nota 12; Gasparrl, I, n. 613. (24) Cfr. S. C. C. 8 iul. 1876; S. S., X, p. 173 ss. 332 CAPUT VI - ARTICULUS VU competens est S. Congregatio de Religiosis. Idem dicendum do sodalibus, in communi viventibus sine votis. 3° Hodie, attento titulo supplelorio iure communi admisso, de quo in can. 981 (cfr. n. 427), vix unquam necessitas erit petendi dispensa­ tionem a S. Sede. 432. IV. Num contra legem canonicam, quae titulum ordinationis exigit, consuetudo legitima introduci queat. Resp. 1° Ex iure Codicis, cum ipsum ecclesiae servitium, aliter ac olim, sit titulus canonicus, licet subsidiarius, vix concipi potest con­ traria consuetudo oaquo rationabilis; nemo enim promoveri potest ad sacram ordinationem, nisi ob necessitatem vel saltem utilitatem ecclesiae seu dioecesis. 2° Ante Codicem magna erat controversia circa consuetudinem in Gallia vigentem, num legitima dicenda esset necne. De facto seu exsistentia huius consuetudinis auctores passim loquuntur (25). Plures legitimitatem huius consuetudinis negant aut saltem in dubium revocant, v. g. Gasparri, Vecchiotti, Bouix, Craisson (26). Card. Gasparri docet hanc consuetudinem videri irrationabilem, «utpotc legem subvertens latam ad dedecus status clericalis impediendum ». Et addit: « Illud certum est, RR. CC. nullam rationem habere huius consuetudinis; sed vel urgere observantiam legis, vel dispensationem vel dispensandi indultum elargiri » (1. c.). Alii tenent consuetudinem legitimam esse. Ita v. g. Many, qui ait: < Si vero agatur de consuetudine in concreto, nempe de consuetudine, qualis revera rcccpta est in Gallia, omnino rationabilis videtur... Proinde, cum praedicta consuetudo sit rationabilis, et cum per diuturnum tempus, imo centum iam annis, viguerit, dubitari nequit de cius legitimitato » (27). Omnibus maturo perpensis, videtur praefata consuetudo in Gallia recepta, rationabilis atque legitima fuisse. Argumenta enim a Many adducta (1. c.) omnino concludentia videntur. 3° Sane distinguendum inter consuetudinem et consuetudinem. Consuetudo, vi cuius Episcopus promoveat clericos ad sacros ordines sine ullo titulo, nec postea consulat eorum congruae sustentationi, procul dubio irrationabilis est, utpote quae in periculum adducit decus status clericalis; ideoque legitima numquam erit. (25) Cfr. Gousset Tteol. mar. T, n. 609; Botfvlor, instit. thcol. IV. p. 59; Bouix. De Episcopo II, p. 180; Icard, Draclect. iuris canonici, n. 324; Craisson, Manuale iuris canonici, n. 201G, etc. (20) Gasparri, I, n 614; Vecchiotti, lastit.canon. Ill, § 29, p. 46; Bouix, I. c.; Craisson, l e. (27) Oih cxt. n. 117. DE TITULO ORDINATIONIS 333 Consuetudo in Gallia vigens haec erat, saltem in multis dioecesibus: Episcopi promovebant clericos ad ordines sacros, quando ex una parte deerat omnino titulus canonicus beneficii vel patrimonii aut pensionis, ex altera parte necessitas aut utilitas dioecesis postulabat clericorum ordinationem, simulque Episcopi onus assumebant eorum honeôtac susten tationi pro vi don di. 433. V. Utrum leges particulares circa titulum ordinationis, quae ante Codicem alicubi vigebant, vim suam adhuc retineant. Besp. 1° In nonnullis regionibus peculiaris praxis ac disciplina olim vigebat, a Conciliis provincialibus vel a dioecesanis statutis aut ex dispositione R. Pontificis introducta. V. g. Romae antiquitus praxis erat, ut etiam pro candidatis ad primam tonsuram promovendis aliquis titulus exigeretur (28). Quae praxis iamdiu obsolevit. Item in regno utriusque Siciliae peculiaris disciplina viguit usque ad nostra tempora (29). Pariter iu insula Milevitana ius particulare vigebat (30), et in regione Veneta. 2° Omnes leges particulares, quae Codicis praescriptis circa ti­ tulum canonicum ordinationis contrariae sunt, hodie non amplius vigent attento can. 6. Privilegia, et indulta proprie dicta, si qua revera concessa fuerint a S. Sede, et momento promulgationis Codicis in usu adhuc erant nec revocata, integra manent ad normam can. 4. 434. Notae historicae. — 1. Ecclesia iam a prioribus saeculis aliquem titulum pro candidatis ordinandis necessarium esse statuit. Quare nomo ordinari solebat, nisi alicui determinatae ecclesiae adseriberetur in caque certo munere seu servitio fungeretur, unde ipsius sustentationi provisum esset (31). Titulus, igitur, tunc temporis erat inscriptio ecclesiae et vi huiusmodi inscriptionis certum officium· in ea obeundum. Inde clericus vocari solebat intitulatus vel titulatus, cui opponebatur clericus vagus vel ace(28) Cfr. mandatum Clementis XI. 25 febr. 1718; Honorante, L c. p. 5. (29) Cfr. Cono. prov. Neapolit. an. 1699 in Collect. Lac. I, coi. 189 88.; Nnssd, op. cit. p. 87, 90, 91. _ βοΛΛ (30) Cfr. Pii VI Const. « Ea semper », 25 inn. 17 77; S. C. C. Milcr. 9 aug. 1890. (31) Cfr. Buonocore, Jl < Titulus canonicus »; Storia e horia, p. S ss.; Santachlara, op. cit. pag. 13 ss. 334 CÂPUT VI - ARTICULUS VII phalus aut solutus (absolutus) i. o. sine titulo sive officio nullique eccle­ siae determinatae adscriptus. IIuc spectat classicus can. G Concilii Chalcedon ensis an. 451 (32). Qui titulus sive ecclesia, cui per ordinationem fuerat ascriptus, pri­ vata auctoritate nullatenus mutari poterat, adeo ut si clericus arbitrario modo dereliquisset titulum seu ecclesiam tamquam transfuga habendus esset, gravibus poenis obnoxius (33). 2. Necessitas tituli seu adscriptionis determinatae ecclesiae pro ordinibus suscipiendis tanta erat, ut secus ordinatio illa diceretur nulla et irrita (34). Hoc sensu intelligenda atque explicanda est nullitas ordina^onis, quatenus ordinatio iuridice censebatur vana et inutilis, quia ita ordi­ natus suspensus erat ab exercitio ordinum illegitime susceptorum, perinde ac si revera ordinatus non fuisset (35). 3. Post institutionem beneficii ecclesiastici, inde a saec. vi, ipsum beneficium haberi coepit tamquam titulus requisitus pro ordinibus su­ scipiendis. Sed varii abusus, decursu temporum, praesertim in nonnullis regionibus, orti sunt. Summi Pontifices iisdem auferendis opportuna tulerunt praescripta. 4. Alexander HI in Cone. Lateran. III (a. 1179), ut abusui clericorum vagorum provide occurreret, statuit: « Episcopus, si aliquem sine certo titulo, de quo necessaria vitae percipiat, in diaconum vel presbyterum ordinaverit, tamdiu ei necessaria subministret, donec in aliqua ecclesia ei convenientia stipendia clericalis militiae assignet, nisi talis jorte ordi­ natus de sua vel paterna hereditate subsidium vitae possit habere » (36). Sedulo attendantur verba « in diaconum vel presbyterum ordinaverit », e quibus manifeste colligitur titulum iuxta zXlcxandrum III, non requiri pro subdiaconatu et ordinibus inferioribus. Innocentius III innovavit statuta Alexandri III, simulque necessi­ tatem tituli extendit etiam ad subdiu conatum, quia iste ordo ex illo tempore recenseri coepit inter ordines sacros seu maiores (37). Verba Alexandri III in Concilio Lateraneu. 111, « nisi talis jorte (32) C. 1, D. 70. Cfr. etiam c. 6 Cone. Vclontln. (an. 524-518); cap. 23 Cone. Aqulsgran. (33) Cfr. c. 15 et 10 Cono. Nlcaen. an 325; Thomaes, part. IT, lib. I, o. 9. (34) Cfr. S. Leon, cplet. (an. 158-459) in c. 40, C. 1, q. 1, cum diotis Gratiani praeced. ot subseq.; c. 0 Cone. Chalced.; Kober, Die Suspension. p. 220. (35) Kober, in Act. theol. Tubing., to. 22, pag, 502 sa.; Ilolhveok, I. c, png. 288 ss.; Fuchs, Der Ordinationstitel twi seiner Entstehung bis auf Innozcne III, p. 43 ss. (36) Cfr. cap. 4, X, de preub., Ill, 5. (37) Cfr. cap. 16, 23, X, dc pracb., Ill, 5; Goffred. do Trano, Summa, lib. Ill tit 5 n. 14; Hostlensls, Summ. lib. Ill, tit. 5, n. 3; Gueparri, I, n. 591; Santi, Jib I tit 11 n 45· Fuchs, op. cit. pag. 125 as. DE TITDLO ORDINATIONIS 335 ordinatus de sua vel paterna hereditate subsidium vitae possit habere ». quae titulum patrimonii exprimunt, pluribus abusibus ansam prae­ buerunt (38). 5. Concilium Trid. peculiaria decreta ad huiusmodi abusus tollendos edidit (39). 5. Pius V Const. « Romanus Pontifex », 14 oct. an. 1568, titulos ordi­ nationis regularium accuratius determinavit ac novis sanctionibus con­ stituit. Gregorius XIII an. 1579 antiquioribus titulis ordinationis adiunxit pro Collegio Anglico titulum missionis. Qui titulus an. 1584 extensus fuit ad Collegium Germ, et Hung., atque demum ab Urbano VIII Const. « Ad uberes », 18 inaii 1638, ad omnia Collegia S. Congreg. de Propaganda Fide sublecta extensus est. 6. In multis regionibus mos invaluit, ut titulo mensae aut alio simili candidati promoverentur ad sacros ordines. Ab initio S. Sedes renuit hunc titulum approbare atque legitimum habere. Huc spectat v. g. decisio S. C. Concilii in caus. Florentina 28 iun. 1704 (40). Postea tum in approbatione constitutionum Institutorum religio­ sorum, tum per peculiaria indulta, tum in Concordatis, titulum mensae tamquam legitimum Sedes Apostolica admisit (41). In nonnullis dioecesibus, vel ex consuetudine vel ex privilegio apostolico, receptus fuit titulus servitii dioecesis vel ecclesiae aut administrationis. 7. Pro Concilio Vaticano schema peculiare praeparatum erat de titulis ordinationis, in quo disciplina mitior proponebatur et titulus servitii dioecesani inter titulos ordinationis a ime communi admissos recensebatur (42). Inde luculenter apparet disciplinam Codicis sapienter praeformatam fuisse. (38) (39) (40) (41) (42) Cfr. Thomas». part. IT, lib. I, cap. 9, n. 5; Riganti, l. e. 5 5, n. 113. Sess. XXI, cap. 2, de re/.; Sess. XX1LI, cap. 16, de re/. Cfr. ed. Richt. Cono. Trid. p. 116, n. 32. Cfr. Nuesi, op. cit. p. 93; Collect. Lac. V, coi. 173. Cfr. Martin, Collect, docum. Concilii Vaticani, p. 144. 336 CAPUT VII - ARTICULUS I CAPUT VII. DE IRREGULARITATIBUS ET IMPEDIMENTIS (1) Articulus I. De irregularitatibus in genere. 435. Notio. — Irregularitas est impedimentum perpetuum, iure ecclesiastico propter reverentiam divini ministerii constitutum, prohibens primario susceptionem ordinis et secundario exercitium ordinum su­ sceptorum (cfr. can. 983). Dicitur: 1° Impedimentum seu quoddam obstaculum, non autem censura aut poena vindicative. Sane irregularitas non semper culpam supponit; et etiam quando oritur ex delicto, finis eius non est ultio criminis, sed status clericalis honor et decus, quatenus cavetur ne quis indignus statum ecclesia­ sticum suscipiat, aut ministerium sacrum exerceat. 2° Perpetuum, quia irregularitas ex iure Codicis est semper et necessario perpetua (can. 983). In hoc praecise tota reponenda diffe­ rentia inter irregularitatem proprie dictam et impedimentum simplex. 3° Iure ecclesiastico constitutum, quia huiusmodi impedimentum ex sola Ecclesiae positiva dispositione oritur. Quare is qui iure divino naturali vel positivo arcetur ab ordinibus suscipiendis vel exercendis, v. g. mulier, vel qui caret vocatione aut qui versatur in statu peccati mortalis, non est proprie irregularis, sed in­ capax aut non idoneus aut indignus. 4° Propter reverentiam divini ministerii, quia non ob criminis vindictam seu in poenam, licet agatur dc irregularitate ex delicto, nec ob privatum bonum aliudve huiusmodi motivuin, sed solum ratione decentiae et reverentiae ministerii sacri quis arcetur ab ordinibus susci­ piendis iisque iam susceptis exercendis. 5° Prohibens primario susceptionem ordinis etc. Haec verba (1) Marianus, Tractatus dc. irregularitatibus, Noriirib. 1510; Borgnsl P., Tractatus dc irre­ gularitatibus et impedimentis ordinum, etc., VenotHs 1571; Bonninghausen E., Tractatu» dc irregularitatibus, 1863; Maioll S., De irregularitatibus et aliis canonicis impedimentis, Romae, 1610; Suaroz, D censuris, dlsp. 10, sect. 1 ss.; FoUclanl, Enchiridion dc censuris, irregulari· tale cl privilegiis, Ingolat. 1583; Ugolinl B . De irregularitatibus, Vonotiia 1601; Thomas», part. 11, lib. I, cap. 56 es.; A. Sexton II., Tract, de censuris cum app dc irregularitate, 1898; Gasparri, I, n. 155 sa.; Wernz, II, n. 110 ea.; Matth. α Coronata, op. cit., n. 06 ea. etc. DE IRREGULARITATIBUS IN GENERE 337 effectus irregularitatis indicant, quae nempe vetat, nequaquam irritat susceptionem et exercitium ordinum. Nomine ordinis intelligitur etiam prima tonsura, quia frustra fere daretur, cum alii ordines recipi non possent. Irregularitas prohibet quidem collationem et receptionem beneficii, cum ipsi adnexum sit officium quod irregularis exercere vetatur; sed minime im­ pedit, no irregularis retineat beneficium iam receptum vel exerceat iurisdictionem iam obtentam. Tamen, extra casum necessitatis aut legitimae petitionis ex parte fidelium, nequit licite potestatem ordinis exercere. Irregularitas respicit primario, seu directe et immediate, susceptionem or­ dinum, quatenus reverentia divini ministerii postulat ne quis ob aliquem de­ fectum sive maculam ordinibus initietur; secundario, i. e. indirecte et mediate, respicit exercitium ordinum, quatenus eadem reverentia sacri ministerii exigit ne quis, manente defectu sive macula, divinis muniis fungatur, si forte iam fuerit ordinatus. Isto alter effectus est quaedam consequentia necessario profluens ex effectu primario. 436. Divisio. — 1. Irregularitas alia est ex defectu, alia ex delicto. Prima oritur ex defectu inculpabili; altera inducitur ex peccato personali, gravi, externo, opero consummato, post baptismum com­ misso (cfr. n. 454). 2. Alia est totalis, alia partialis, prout impedit susceptionem vol exercitium omnium ordinum susceptorum, vel solum ascensum ad or­ dinem «uperiorem aut aliquod ministerium ordinis suscepti. V. g. sacerdos carens pollice est irregularis dumtaxat quoad Missam celebrandam non autem quoad confessiones excipiendas. 3. Alia est antecedens, alia consequens vel superveniens, prout ex­ sistit ante ordines suscipiendos vel iisdem iam susceptis supervenit. 437. Ius inducens irregularitates. — 1. Can. 983 haec habet: «Nul­ lum impedimentum perpetuum quod venit nomine irregularitatis, sive ex defectu sit sive ex delicto, contrahitur, nisi quod fuerit in canonibus qui sequuntur expressum ». Igitur nulla datur irregularitas ab homine, sed solum a iure, et quidem a. iure communi Codicis. Excluditur proinde ius particulare, sive dioecesanum, sive provinciale, sive nationale, cum nullus legislator infra R. Pontificem valeat irregularitatem constituero. 2. Etiam ante Codicem potestas irregularitatem constituendi erat reservata Sedi Apostolicae. Documentum classicum huius reservationis e.st cap. 18, dc sententia excommunicationis, in 6°. 22 — Cappkllo, Dc Ordine. 338 DE IRREGULARITATIBUS IN GENERE CAPUT vn - ARTICULUS I 339 levo, post diligentiam adhibitam, spernendum est, ideoque irregularitas Bonifacius VIII (1. c.) docet temerarie profecto agere sacerdotem qui cehabenda est tamquam exsistens vel non exsistens. lebrat in ecclesia polluta aut coram excommunicato excommunicatione maiori, Si dubium est iuris et quidem positivum et probabile, applicandum sed subiungit: « Irregularitatis tamen, cum id non sit expressum in iure, la­ principium can. 15, nimirum lex in casu non obligat, ideoque conclu­ queum non incurrit ». dendum pro non exsistentia irregularitatis. Si dubium est facti, item Hinc regula, tamquam axioma, a canonistis communiter recepta: tIrregu­ laritas non incurritur, nisi fuerit in iure expressa » (2). , positivum et probabile quatenus solida ratione nitatur, contra irregula­ Suarez iure animadvertit Bonifacium VIII in citato capite 18 (de sententia ritatem, haec in praxi censetur non esse, adeo ut Titius possit se habere excommunicationis, in 6°) nihil novi statuisse, sed applicasse irregularitatiboj tamquam immunem ab irregularitate. Applicatur sane notissimum iuris principium generale quod « odia sunt restringenda » (3). axioma: Odia sunt restringenda (cfr. can. 19). Dubium iuris est, cum dubitatur num pro tali defectu vel delicto 438. 3. Consuetudo potestne introducere novam irregularitatem! statuta sit irregularitas necne. Dubium facti respicere potest exsisten­ Ante Codicem DD. censebant consuetudinem particularem inducere tiam defectus vel delicti pro quo stat uta est irregularitas, utrum nempe non posse irregularitatem. Idem communior sententia affirmabat de velificetur necne in casu defectus ille, v. g. illégitimités natalium, vel consuetudine universali, quia, dicebant AA., « Bonifacius VIII nomine commissum sit illud delictum, v. g. homicidium aut violatio cen­ iuris intelligit ius canonicum, commune, scriptum » (4). surae. Alii vero putabant ex consuetudine universali induci posse irregu­ flecto monet Suarez, in dubio iuris, utrum sententia contra irregu­ laritatem (5). laritatem sit solide probabilis necne, « non ex auctorum numero, sed ex In praxi regula passim a canonistis et a theologis recepta affirmabat rationum pondere, et in praesenti mateiia ex verbis iurium recte «irregularitatem indictam in vetustis canonibus editis in Conciliis mi­ expensis et ponderatis colligendum est n (7). nime generalibus quorum plurimi exstant in Decreto Gratiani, hodie 2. Si dubium sive iuris sive facti deinde cesset et habeatur certi­ non vigere, nisi tales canones proponantur qui sint in universa Ecclesia tudo de irregularitate, quidam censent in tali casu irregularitatem vim recepti; quod demonstrari potest aut ex moribus, aut obtentis dispensa­ habere, nisi agatur de irregularitate ex delicto, quod delictum ob tale tionibus » (6). dubium ex principio reflexo non exsistit (8). Ita iure antiquo. Iure Co­ Iure Codicis, scii, attento can. 983, censemus consuetudine introduci dicis vix potest verificari casus, in quo dubium iuris cesset absque au­ non posse novas irregularitates. thentica interpretatione legislatoris seu Pontificiae Commissionis Co­ An ex consuetudine possit irregularitas extendi aut coarctari aut dicis per modum legis datae. Dubium facti quidem potest cessare. Utrum tolli, controvertitur. enuntiata regula, ubi agitur do irregularitate ex delicto, sit applicanda Alii affirmant, alii negant, alii dubitant. Cum consuetudo sit optima necne in ea hypothesi, inspicienda sunt varia adiuncta atque elementa legum interpres (can. 29), irregularitas, praesertim in re dubia, potest constitutiva delicti. consuetudine coarctari et forte etiam tolli, ad normam can. 27. Nulla 3. Si dubium est facti et agitur do ordinibus suscipiendis, expedit ut sane in Codice repetitur clausula reprobatoria huiusmodi consuetudinis, dispensatio ad cautelam obtineatur vel a S. Sede vel ab Ordinario qui Quare applicandum necessario generale iuris principium. dispensare valet ad normam can. 15. Dispensatio tamen, stricte lo­ quendo, necessaria non est. 439. Regulae servandae in casu dubiae irregularitatis. — 1. In primis Si agitur do ordino iam recepto sivo bona sivo forte mala fide, sedula diligentia adhibenda est ad dubium removendum. Si dubium est ordo receptus potost licito exerceri, donoc probetur exsistentia irregularitatis. Qua exsistentia probata, dispensatio petenda omnino (2) Cfr. Suivrez, De censuris, disp. XI, sect. 4, n. 11 ss.; Schmnlzffr., Mb. V, tlt. 37, n. 61 s; est. Benod. XI\, De synod· dioec,, lib. XIΓ, cap. 3, n. 7; Bunuin^hatiscn, Tractatus juridicocanonicus de irregularitatibus, pnrt. 1, cap. 4; Rciflcnst. lib. V, tlt. 37, n. 07. (3) Dc censuris, dlep. XI, sect. 5, n. 5. ϊ (4) Suarez, l. c. η. 13; S. Alph., lib. VII, n. 345; D’Annfbnle, I, n. 404, not 3 (5) Berardi. Ius eccl. unielib V, part. 2, dise. 4, cap. 2; Laymann, lib. I, tract. 5, parti, cap. 1, n. 7; Gasparri, I, n. 161; XVornz, I. c. u. 99. (6) Berardi, I. c. .M I | (7) Dc censuris, dlep. XT. sect. 5, n. 7. (8) Suivrez, i. c. eect. 3, n. 8; Gaspard, I, u. 103. 310 CAPUT VII - ARTICULUS I 440. Effectus irregularitatis accuratius describuntur. — 1. Prohi­ bitio suscipiendi ordines respicit tum ministrum ordinationis tum ipsum irregularem cui accessus ad statum clericalem vetatur. Quidam existimant prohibitionem respicere directe ministrum ordi­ nationis, indirecte irregularem (9). Quod univorsim admittendum non videtur. Si ex. gr. agitur de irre­ gularitate occulta, haec directe allicit natura sua irregularem, potius quam ministrum ordinationis. 2. Prohibitio respicit omnes gradus, a prima tonsura usque ad epi­ scopatum inclusive. Hinc irregularitas individua a DD. nuncupari solet. Ratio est, quia omnes gradus ordinantur ad sacerdotium. Proinde qui arcetur a sacerdotio, arcetur quoque ab iis gradibus qui sunt via et praeparatio ad illud. Aliqua controversia, ante Codicem, erat de prima tonsura. Longe communior tamen sententia affirmabat, non obstante quadam responsione S. C. Concilii relata a Barbosa, sine die et anno, ex Sellio desumpta (10). Haec est responsio: « Prima tonsura conferri potest illi qui habet omnia requisita cap. iv, Sess. XXIII, licet ob aliquod impedimentum non possit ascendero ad alios ordines, non obstante capite xi eiusdem Sess., quia hoc loquitur de quatuor minoribus, illud vero de prima tonsura tantum » (11). Haec responsio — de cuius authenticitate iure potest dubitari — profecto non sufficit ad quaestionem theoreticam dirimendam. Hodie, attento praescripto can. 950, 9G8 et 973, § 1, nulla est aut potest esse dubitatio. 441. 3. Praedicta prohibitio gravis est quoad omnes gradus, ita ut tam ex parte ministri quam ex parte subiecti lethaliter illicita sit promotio irregularis etiam ad primam tonsuram tantum (12). A culpa gravi excusant non solum ignorantia et inadvertentia, ve­ rum etiam motus gravis, scandalum, infamia, seu gravo incommodum quodeumque. Agitur enim de lege ecclesiastica. Idcirco applicatur nota regula tam in iure quam in theologia morali recepta: lex ecclesia­ stica per se non obligat cum gravi incommodo. V. g. si quis irregularitatis meminit, in ecclesia quando nec recedere potest sine magna admiratione, nec dispensationem petere; item si quis metu gravi inducitur ad ordina­ tionem. (9) Cfr. Gaspard, I, n. ICC»; Wernz, L c. n. 103. (10) Bonninghauson, part. I, cap. 5; Suarez, disp. Xf, sect. 4, η. 1; S. Alpb , lib Vil, η. 312; Rciflcnst., lib. I, tit. 11, n. 23; Schtnalzgr. lib. V, tit. 30, n. 90. (11) Barbosa, Summ. deci», apost. Collect. 398, η. 1, ox Scllio, in select, canon, cap. 2, n 19. (12) Cfr. Suarez, disp. XT, scot. 2, n. 2; B»inningbausen, ' ‘ part. I, cap. 5, § 1; S. Aipb.. lib. Vir, n. 342. ra»» DE IRREGULARITATIBUS IN GENERE 341 Sed. cessante gravi incommodo, ordinatus debet quamprimum di­ spensationem postulare pro exercitio ordinis suscepti. 4. Prohibitio est perpetua tum ex parte causae, propter quam lata est, tum ex parte ipsius vetiti. Satis est, quod causa, v. g. vitium corporis, naturaliter cessare ne­ queat, quamvis cessare possit per miraculum. 5. Collatio et receptio alicuius ordinis, non obstante irregularitate, est quidem illicita, sed valida omnino (13). Id evidenter patet ex can. 968, ubi perspicue distinguuntur ea quae ad validam et ea quae ad licitam ordinationem postulantur. An Ecclesia potuisset constituere, ut ordinatio in casu esset quo­ que nulla et irrita, disputatur. Distinguendum inter gradus iuris divini, et gradus iuris ecclesiastici. Quoad istos certe Ecclesia potuisset. Quoad illos, nonnulli affirmant, putantes Ecclesiam constituere posse condi­ tiones necessarias ex parte ministri, temporis et loci, quae ipsum valorem ordinationis respiciunt; idcirco, addunt, ista potestas exerceri potest ab Ecclesia etiam in casu irregularitatis, quatenus immunitas ab ea po­ stuletur ut conditio requisita ad validitatem ordinationis. Alii negant vel dubitant, quia tenent Ecclesiae non competere huiusmodi potestatem, vel dubiam esse. Ecclesia numquam praedicta po­ testate usa est, nec unquam forte utetur in posterum. 442. 6. Effectui directo et primario irregularitatis, collationi nempe et susceptioni ordinum, corresponde! prohibitio exercendi ordines susceptos. Haec prohibitio, ut supra innuimus, est effectus indirectus ac secundarius qui necessario et sponte derivatur ex illo tamquam con­ clusio et sequela. Cur aliquis prohibetur suscipere ordines? Ne eosdem exerceat. Finis sano ac terminus prohibitionis est praecise vetitum exercitium; nam ordines in hunc finem dumtaxat conferuntur et suscipiuntiu’, ut scii, rito suscepti exerceantur. Cum dicimus exercitium ordinum irregulari esse prohibitum, intelligimus exercitium quoad avius qui ordinalis unice reservantur, non autem quoad omnes et singulos actus. V. g. promoti ad primam tonsuram et ad ordines minores possunt quosdam actus exercere, qui etiam laicis permittuntur, ut Missae inservire, aperire innuas ecclesiae, legere in ecclesia, etc. Porro prohibitio exercendi ordines susceptos est absoluta et totalis quoad actus ordinatis reservatos, si agitur de ordinibus mala fide susceptis post con(13) Cfr. Suarez, disp. XI, sect. 2, u. 1; S. Alph., lib. VII, n. 363; D’Annibalo, I, n. 399, not. 4; Gaaparrl, I, η. 1"θ. 342 CAPUT VII - ARTICULUS I tractam irregularitatem. Si agitur de ordinibus susceptis bona fide post con­ tractam, ut supponitur, irregularitatem, exercitium vetatur, sed facilius dispensatio obtineri potest. Demum si agitur de ordinibus receptis ante contractam irregularitatem, exercitium pariter prohibetur, cum aliqua tamen restrictione, quatenus ob vitium corporis non vetantur actus qui rite poni possunt (cfr. can. 984, 2°), ut infra declarabitur. 443. Huc spectat quaestio, utrum irregularitas prohibeat exercitium ordinum quoad actus ordinatis non reservatos, et utrum vetet iu genere exercitium ordinum minorum. Plures negant absolute et sim­ pliciter (14). Rectius videtur distinguendum. Actus qui ita sunt proprii alicuius ordinis, ut nonnisi ab eo qui tali ordino sit insignitus poni queant, v. g. conficere Eucharistiam vel absolvere a peccatis, semper et necessario sunt reservati ideoque irregularibus prohibiti. Actus alicuius ordinis qui ex officio ct cum peculiari sollemnitate et vestibus sacris ponuntur a constitutis in illo ordine, v. g. canere epistolam in Missa sollemni cum manipulo et infundere aquam in ca­ licem, eaten us reservantur ordinatis, quatenus ponantur tamquam ex officio et cum sollemnitate ac vestibus sacris illius ordinis propriis. Ordines minores cum peculiari sollemnitate et vestibus sacris eorun­ dem propriis non exercentur; idcirco irregularitas non prohibet exer­ citium eorum. Quoad potestatem exorcizandi vide can. 1151 (15). 444. 7. Alter effectus irregularitatis, magis secundarius et indirectus quam prohibitio exercendi ordines, est vetita collatio et receptio be­ neficii (can. 991, § 3). Hoc, iuiidice consideratum, ad normam can. 1409 constat duplici elemento, scii, officio sacro et iure recipiendi reditus ex dote. Porro officium sacrum non potest exerceri ab eo qui est irregularis. Si vero iste nequit officium exercere, palam est nec illud consequi posse. « Cum quid 'prohibetur — ait reg. 39a iuris, in 6° — prohibentur omnia quae sequuntur ex illo », et iuxta Glossam in can. 3 D. 50: a Prohibito uno, consequenter prohiberi aliud quod cum illo connexum est ». Ante Codicem disputabatur, utrum irregularitas redderet solum illicitam, an etiam invalidam collationem et susceptionem beneficii (1G). (14) Cfr. S. Alph., lib. VII. n. 342; Salmnnt. X, 7, n. 10; D’Annibale, I, n 401. (15) Cfr. Cappello, Dc sacramentis* i, n. 115 es. (16) Cfr. Suarez, dlep. XI, sect. 2, n. 36; Bénnlngluiueon, part. I. ο<ιη 5 5 2· Schmalm Ub. V, tlt. 37, n. 03; D’Annibale, I, n. 401, not. 17; S. Alph., lié. VII, n. «2; «Jpaéd, I> 1S DE IRREGULARITATIBUS IN GENERE 343 Hodie certum est, provisionem beneficii irregulari factam esse va­ lidam, etsi illicitam, quia nullibi Codex loquitur de nullitate eiusmodi provisionis et ubi recenset conditiones requisitas ad valorem provi­ sionis officii et beneficii nullam facit mentionem de immunitate ab irre­ gularitate. 445. Num irregularitas reddat illicitam, etiam provisionem beneficii rimplicisf Olim plures negabant, inter quos eminebat Card. Gasparri dicens: «Quoniam vero beneficium simplex non habet adnexum officium seu exerci­ tium ordinis sacri, sed tantum recitationem horarum vel aliquid aliud quod etiam irregularis facere potest, hinc per se licite irregulari confertur et ab eodem acceptatur» (17). Quae doctrina etiam iure Codicis videtur admittenda, sed cum congruis animadversionibus. Beneficium simplex, de quo in can. 1411, 3°, habet neces­ sario adnexum officium sacrum, ex ipsa sua essentia, ad normam can. 1409; secus non esset beneficium ecclesiasticum. Porro huiusmodi officium sacrum etiam quoad beneficium simplex, quippe quod excludit in suo conceptu resi­ dentium tantum, potest interdum secumferro onus exercendi aliquem actum ordinis sacri, v. g. celebrandi aliquoties in anno Missam, aut munus diaconi vel subdiaconi gerendi in nonnullis peculiaribus festis, etc. Proinde si agitur de beneficio simplici, cui adnexa sit, praeter recitatio­ nem divini officii, etiam obligatio ponendi actum ordinis sacri proprium, procul dubio provisio huiusmodi beneficii facta irregulari esset illicita. Si agitur do beneficio simplici quod nullam peculiarem obligationem habeat ndnexam exercendi actum ordinis sacri, illud potest licite conferri clerico irre­ gulari ab coquo acceptari. Hypothesis ut palam est, respicit irregularitatem quae supervenit saltem primae tonsurae receptae, quia ox can. 118 soli clerici possunt beneficia obtinere. Dc irregularitate quae supervenit beneficiis iam obtenti vide n. 435. 446. 8. Alter offectus irregularitatis est prohibitio suscipiendi di­ gnitates et munera quae secumferunt exercitium potestatis ordinis aut iurisdictionis sive fori interni sive fori externi, praesertim iurisdictionis episcopalis aut quasi-opiscopalis. Imo rigor in hac re tantus est, ut no ipse quidem generaliter dispen­ satus super irregularitate renuntiari queat Cardinalis, Episcopus, Abbas vel Praelatus nullius, Superior maior in religione clericali exempta (can. 991, § 3). 447. 9. Irregularitas, quae supervenit officio, dignitati aut beneficio, per se nec privat iisdem, nec reddit illicitam eorundem possessionem; (17) Op. cit. I. 172, 344 CAPUT VII - ARTICULUS II nec, si agitur de beneficio ecclesiastico, privat per se iure percipiendi reditus eiusdem. Dicimus per se, quia accidere potest quod delictum inducens irregularitatem secumferat beneficii aut officii vel dignitatis amissionem, vel quod irregularis teneatur beneficium dimittere ex en quod servitium personale, ad fructus percipiendos requisitum, prae­ stare nequeat. Pariter irregularitas non aufert nec semper et necessario impedit iurisdictionem sive fori interni sive fori externi, sive ordinariam sive delegatam. Quare Episcopus irregularis valido et licite confert bene­ ficia, dispensationes concedit, poenas irrogat, leges fert, etc. Item pa­ rochus irregularis valide et licito assistit matrimoniis, dispensat super lege ieiunii et abstinentiae; valido idem parochus absolvit, sed illicite, quia exercet actum ordinis presbyteralis prohibitum (18). Canonicus irregularis licito in choro recitat horas canonicas, per­ cipit fructus praebendae ct chorales distributiones. Quidam censent id licitum esse, «dummodo officiatorem non agat canendo orationem cum Dominus vobiscum n, quia, aiunt, hoc solis diaconis licet (19). Haec limitatio iure Codicis non videtur admittenda, quia caret solido fun­ damento. 448. Demum irregularitas non privat susceptione aliorum sacramen­ torum, praeter ordinem, nec assistentia divinis officiis, nec sepultura ecclesiastica, neque actibus legitimis ecclesiasticis, neque in genere ce­ teris sacramenta libus. Articulus II. De impedimentis simplicibus in genere. 449. Notio. — 1. Impedimentum simplex, prout distinguitur ab irregularitate proprie dicta, est obex natura sua temporaneus. Definiri potest: Impedimentum temporaneum, iure ecclesiastico constitutum, eosdem per se gignens effectus ac ipsa irregularitas. 2. Differentia specifica inter irregularitates et impedimenta sim­ plicia duplex est: 1° irregularitas est perpetua, impedimentum simplex temporaneum; 2° irregularitas alia est ex defectu, alia ex delicto; im­ pedimentum simplex hanc divisionem non admittit. (18) Suarez, disp. ΧΓ, sect. 2, η. 15 es.; S. Alph., lib. VIT, n. 312; D’Annibale, I, n. 401, not. 18; Wernz, l. c. n. 104. (19) Guaparri, I, n. 171; Loga, De. indiciis ceel., ΠΓ, p. 286 β 345 DE IMPEDIMENTIS SIMPLICIBUS IN GENERE 3. Ante Codicem conceptus irregularitatis et impedimenti non erat perspicue praefinitus. Nonnulli distinguebant irregularitates ab impe­ dimentis; plures nullatenus distinguentes inter haec et illas, omnia im­ pedimenta sive temporanea sive perpetua irregularitates vocabant. Card. Gasparri egregie distinguebat inter impedimenta simplicia et irre­ gularitates. Illa in eius sententia erant 12, scii.: 1° defectus confirmationis; 2° turpe mercimonium circa Missarum eleemosynas; 3° defectus aetatis; 4° de­ fectus gradus inferioris et interstitiorum non expletorum; 5° vinculum matrimo­ niale; 6° militia saecularis ; 7° servitus; 8° negotia saecularia et ratiocinia redden­ da; 9° defect us debitae scientiae; 10° defectus debitae sanctitatis; 11° sufficientia clericorum in dioecesi; 12° defectus tituli canonici pro ordinatione in sacri.- (1). Iure Codicis impedimenta simplicia sunt 7 (can. 987). Singula infra exponentur et declarabuntur (n. 518 ss.). 450. Divisio. — Aliud est antecedens et aliud superveniens, prout exsistit ante ordines susceptos vel supervenit iisdem iam receptis. Generatim loquendo impedimenta considerantur qua antecedentia. Aliud provenit; ex facto personali Ubere posito, v. g. ex matrimonio sponte inito, aliud ex facto alieno aut ex peculiari rerum conditione lege ipsa praefinita, v. g. ex permanentia parentum acatholicorum in errore aut ex servitio militari vel servitute. 451. Effectus. — Effectus impedimentorum per se et generatim iidem sunt ac irregularitatum. Idcirco effectus primarius et directus est vetita collatio et susceptio primae tonsurae aliorumque ordinum; effectus secundarius et indirectus est exercitium ordinis suscepti, cum ceteris effectibus adnexis. Generatim tamen loquendo, impedimenta non secuniferunt ipso iure prohibitionem exercendi ordines rite susceptos. Articulus ITI. De subiecto, specifica differentia et conditionibus II irregularitatem. requisitis ad inducendam II II 452. Subiectum. — Irregularitatis subiectum est omnis et solus vir baptizatus. Inter baptizatos autem nullus immunis est ab ea incur­ renda, praeter R. Pontificem. Attenditur baptismus aquae et quidem valide collatus. Quare excluduntur non solum infideles, sed etiam cate­ chumeni ac dubie baptizari. (1) Op. at. I, 477 89. 346 CAPUT VII - ARTICULUS 111 453. Specifica differentia. — .1. Irregularitates ex defectu proxi­ mam originem trahunt ex absentia alicuius qualitatis ad rectam sump­ tionem ordinum aut eorundem exercitium requisitae. Irregularitates, contra, ex delicto eae sunt, quae proxime oriuntur ar crimine proprio. Unde irregularitas potest esse ex defectu, licet praesupponat delictum alienum, ut illegitimitas, vel etiam delictum pro­ prium, ut infamia iuris cuidam inusta propter gravissimum scelus. 2. Patet ex dictis irregularitatem rationem poenae nullatenus ha­ bere, quia ob defectum omnino inculpabilem incurri possit. No ipsa quidem irregularitas ex delicto proprie habet rationem poenae: nam Ec­ clesia in ea statuenda minus intendit punire delictum, quam indignos arcere a ministeriis divinis. 454. Conditiones in genere. — 1. Irregularitas tam ex defectu quam ex delicto debet esse certa, scii, factum eam inducens debet certe exsi­ stere. Quare irregularitas dubia est irregularitas nulla. Proinde qui irregularitate dubia laborat, licite, facta debita inquisi­ tione, ordines suscipere valet, sive dubium sit iuris, nempe circa legem quae irregularitatem statuit, cum leges etiam inhabilitantes in dubio iuris non urgeant (can. 15); sive dubium sit facti, scii, circa defectum vel delictum propter quod in casu incurratur. Ratio manifesta: irregu­ laritas, utpote odiosa, est strictae interpretationis eaque non praesu­ mitur sed probanda est. Unicum est delictum quod irregularitatem inducit, licet sit commis­ sum ante vel in baptismo, id est si adultus baptismum sibi conferri sinat ab acatholicis (n. 504). Omnia quae excusant a culpa gravi, v. g. parvitas materiae, bona fides, inadvertentia, etc., excusant quoque ab irregularitate ex delicto. In praxi tamen consultius erit, quoties serium manet dubium facti, dispensationem ad cautelam petere ab Ordinario ad normam can. 15, ne forte postea impediatur clericus ab ordinibus exercendis, si postea irregularitas forte certa cognoscatur. Quare immunis ab irregidaritate dicendus est, qui actionem delictuosam non consummavit secundum proprietatem verborum. 2. Ex can. 986 delicta eatenus pariunt irregularitatem, quatenus fuerint « gravia peccata post baptismum perpetrata, salvo praescripto can. 985, n. 2, itemque externa, sive publica sive occulta ». Igitur actio qua contrahitur irregularitas debet esse peccatum mortale subiective et obiectivc. Requiritume ut delictum sit opere consummatum^ Affirmandum, quia, ubi agitur de delicto, hoc accipiendum est sensu pro­ prio et specifico, ad nonnam can. 2212, § 1; versamur quippe in odiosis. NUM IGNORANTIA EXCUSET AB IRREGULARIT. ET IMPED. 347 3. An metus gravis, v. g. quoad homicidium aut abortum, excuset ab irregularitate incurrenda, etsi a peccato gravi non eximat, disputatur. Sententia affirmativa vere probabilis dicenda. Articulus IV. II Num ignorantia excuset ab irregularitatibus et impedimentis. can. 988. — 1. Iste canon expresse statuit: « Igno­ rantia irregularitatum sive ex delicto sive ex defectu atque impedimentorum ab eisdem non excusat ». Ratio manifesta ex supra dictis. Nimirum irregularitates et impedimenta non sunt proprie ac di­ recte constituta in punitionem atque vindictam, sed in decus et hono­ rem status ecclesiastici. Atqui, ubi agitur de procurando huiusmodi ho­ nore, non privata singulorum spectanda est conscientia, sed status sa­ cerdotalis dignitas et sanctitas, habito respectu ad proborum hominum existimationem. Irregularitates cx defectu et impedimenta incurruntur etiam sine ulla culpa. Sed irregularitates ex delicto supponunt peccatum grave, post baptismum patratum, externum sive publicum sive occultum (can. 986; n. 454). 2. Non est confundenda ignorantia irregularitatis cum ignorantia legis. Iuxta nonnullos excusat ab irregularitate ignorantia legis eccle­ siasticae, quoties lex ecclesiastica concurrit cum lege divina vel natu­ rali prohibente id quod causam irregularitatis constituit. Istam opi­ nionem probabilem intrinsece dicere non audemus. Si irregidaritas oritur ex violatione legis simpliciter ecclesiasticae, ignorantia legis excusat profecto ab irregularitate, cum absit in casu delictum. 3. Quod dicitur de ignorantia, valet quoque dc errore, inadverten­ tia, etc., ex generalibus iuris principiis. 348 CAPUT VII - ARTICULI V ET VI % Articulus V. II II An et quomodo multiplicentur irregularitates et impedimenta. 456. Praescriptum can. 989. — 1. Canon iste haec habet: . 19 dee. 1744, J 40; Schm&lzgr. lib. IV, cit. 17, n. 92 88.; Pichler, lib. IV, tit. 17, η. 10. 23 — Cappello, De Ordine. r 354 CAPUT VII - ARTICULUS VI II II 465. 1° Debilitas membrorum. Ex hoc capite sunt irregulares qui nequeunt pedibus consistere et sedero coguntur, sive ob peculiarem morbum sive ob corporis debilitatem; item qui gravi tremitu manuum vel crurum seu pedum laborant; pariter qui habitualiter adeo vehementi dolore capitis vexantur, ut Missam attente ac devote, sine periculo irre­ verentiae, celebrare nequeant. De morbo epileptico vide n. 483. S. Congregatio Concilii dispensationem concessit: a) clerico, qui manum sinistram eiusque digitos habebat minoremanu dextera, et qui in manu sinistra quatuor digitos habebat inter membrana cinctos (S. C. C. 25 maii 1895); b) clerico, qui in manu dextera perdiderat phalangem pollicis, e: medii et duas phalanges indicis (S. C. C. Utincn. 28 mart. 1896); c) clerico, qui non poterat super infimo altaris gradu genuilectere. quin assistentis humero inniteretur (S. C. C. Cathaccn. 17 dec. 1859); d) clerico, qui laborans anchilosi in dextio genu, nequibat illud flectere, nisi dimidiate (S. C. C. Comaclcn. 27 febr. 1864); e) clerico, qui, eadem anchilosi laborans, genu sinistrum nullo modo flectere poterat, etsi cum dexter o aliquam genuflexionis speciem faceie posset (S. C. C. Veronen. 7 april. 1900); /) clerico qui sinistrum crus quindecim cen timetris brevius dextere habebat, etsi hoc illi non prohiberet, quominus genuflectere et ad multa millia passuum ire posset (S. C. C. Basilecn. 23 iunii a. 1900); g) clerico, qui detortis pedibus natus unum praeterea gerebat ad modum equini pedis (S. C. C. 27 maii 1899); h) clerico, qui laborabat strabismo et neuraslcnia (S. C. C. 20 dec. 1902). Dispensatio hac clausula concessa fuit: « Dummodo adsit ecclesiae necessitas, nullus habeatur irreverentiae timor in Sacro faciendo, neque scandali neque admirationis occasio esse possit oratoris promotio, arbi­ trio et conscientiae Episcopi » (11). Id sedulo notandum: ex eo quod S. Congregatio concessit dispensa­ tionem absolute, sine clausula « ad cautelam » aliave aequivalenti, non ideo concludendum statim, irregularitatem in casu revera adfuisse eam que in similibus casibus adesse. IIoc, secundum veterem disciplinam immerito quis affirmaret, perspecto stylo et praxi SS. Congregationum; post Codicem vero, a fortiori id excludendum, attenta mitiore disci­ plina a Legislatore inducta. (11) Multos huiusmodi cusus videre est apud Liugen et Reuss, Causae selectae etc,, t o il ad 08. DE IRREGULARITATIBUS EX DEPECTU 355 466. 2° Mutilatio. Est irregularis qui caret utroque vel alterutro brachio, vel qui habet utrumque, sed tali infirmitate laborat in utroque vel alterutro, ut secure ac decenter Sacrum facere non valeat. Qui caret alterutro brachio non semper et necessario, hodie aliter ac olim, habendus ut irregularis ad ordines exercendos, si per brachium affabro factum defectui apte suppleatur. Quare exempla dispensationum, quae saepe datae fuerunt a S. Sede, non sunt valde urgenda; sed attondenda sunt inventa scientifica, instru­ menta egregio confecta, etc. Iis qui habent alterutrum brachium non amputatum, sed inhabile ad operandum, dispensatio facile concessa fuit. Ita v. g. 8. C. C. Cosentin. 13 iul. 1725; Placentin. 1 febr. 1766; Orlonen. 27 iun. 1863. Agebatur in casu do oratore sacerdote, qui manu dextera signum crucis facere ot calicem ori admovere non poterat. In Pampilonen. 31 mart. I860 S. Congregationi Concilii iste casus propo­ situs fuit. Orator, qui statum clericalem amplecti exoptat, tendonem brachii dexteri ob receptum ictum ita obduratum habet, ut suam frontem manu tangere nequeat ad signum crucis faciendum, neque calicem ori admovere, licet omnes alias caeremonias explere valeat. Orator petit ut dispensetur ad ordines suscipiendos usque ad sacerdotium inclusive sub conditione signum crucis fa­ ciendi et sanguinem sumendi ope manus sinistrae, aut utendi calice altiori, quo valeat consummationem peragere ipsa manu dextera. S. Congregatio respondit: «Pro gratia dispensationis d habilitationis iuxta votum Episcopi, jacto verbo cum SSmo ». S. R. C. in Savanncn. 31 maii 18S3, ad preces cuiusdam sacerdotis, qui ob apoplexiae morbum brachii sinistri et sinistrae manus usum omnino amiserat, respondendum censuit: « SSmus, attentis expositis, ac praesertim commenda­ tionis officio Revmi Episcopi Savannensis declarantis oratorem, haud obstante defectu in precibus enuntiato, sacrosanctum Missae sacrificium iuxta ecclesia­ sticas praescriptiones celebraro posse, preces remisit prudenti ipsius arbitrio, ut eidem oratori in aliquo privato oratorio vel etiam in ecclesia publica, hora minus a fidelibus frequentata, Sacrum facere permittat, sub onere tamen ut eidem litanti alius sacerdos superpefiiceo indutus continuo assistat, et ipse a celebratione cesset statim ac in ea gravius defecerit aut morbus ingravescat, manente super his onerata conscientia Revmi eiusdem Episcopi. Contrariis non obstantibus quibuscumque ». Interdum dispensatio concessa fuit etiam illi, cui amputatum fuerat bra­ cilium sinistrum. Eam concessit v. g. S. R. C. die 8 mart. 1884. Quidam missionarius in Vicariatu Apostolico Madraspanatensi, in suis itineribus pro infideli­ bus evangelizandis victum ex venatione sibi procurabat. Quadam die ignita­ bulum (le fusil) explodens brachium sinistrum ita vulneravit, ut deinde eius abscissionem pati debuerit. 356 CAPUT VH - ARTICULUS VI DE IRREGULARITATIBUS EX DEFECTO Cum petiisset licentiam Missam celebrandi solo brachio dextero, S. Rituum Congregatio respondit: « SSmua, attentis expositis, preces remittit Rovino Vi­ cario Apostolico Madraspatanensi qui oratori, nomino et auctoritate S. Sedis, expetitam dispensationem ad annum tantummodo concedat, iniuncto onere, ut ipsi oratori Sacrum litanti alter sacerdos superpelliceo indutus continuo assistat et amoto quovis irreverentiae aut scandali periculo; verum onerata super liis conscientia eiusdem Revmi Apostolici Vicarii qui, antequam huiusmodi experimenti annus expiret, referat eidem SSmo Domino Nostro utrum in Missa ab oratore cum exposito defectu celebrata, aliquod inconveniens ortum fuerit ». Ex recenti bello plures clerici et sacerdotes huiusmodi abscissionem brachii passi sunt, et multae dispensationes super tali defectu concessae fuerunt, non solum ad ordines iam receptos exercendos, sed etiam, attentis peculiaribus rerum et personarum adiunctis, ad altiores ordines suscipiendos usque ad presbyteratum inclusive. 467. Si quis caret brachio dextero, potestne obtinere dispensationem! Gard. Gasparri ait: «Nec habemus exemplum dispensationis pro Missae celebratione concessae sacerdoti cui amputatum fuisset bra­ chium dexterum » (12). Post recens bellum, huiusmodi dispensatio sacerdotibus qui in proelio amputationem brachii dexteri passi fuerant, concessa fuit, non­ nullis tamen additis conditionibus, ad vitandum periculum irreve­ rentiae et admirationis fidelium. Imo etiam ante bellum reperiuntur exempla huiusmodi dispensa­ tionis concessae. V. g. die 25 maii 1909 concessa fuit dispensatio sacer­ doti ob brachii dexteri amputationem irregulari, «dummodo celebret in oratorio privato et, si Episcopo videatur, cum adsistentia alterius sacerdotis vel diaconi ». 468. Item irregularis per se est qui utraquo vel alterutra caret nuniw, aut qui utramque vel alterutram ineptam habet. Dicimus per se, nam ad ordines exercendos quod attinet huc spectant quae supra dicta fuerunt (n. 466). S. C. Concilii in Litomericen. 24 sept. 1864 dispensationem concessit sacer­ doti oratori, qui sinistra manu carebat, pro Missae celebratione. In casu, ma­ gister caeremoniarum, facto experimento, declaraverat oratorem, saltem (12) Op. cil. I, n. 262. - oAMw 357 manus sinistrae fictitiae adiumento, omnia manu dextera rite peragere posse. Episcopus autem oratorem commendabat propter eius indigentiam et propter sacerdotum penuriam. S. Congregatio respondit: « Thimimodo adsit populi necessitas, et celebret cum assistentia alterius sacerdotis vel diaconi, pro gratia remittenda arbitrio Episcopi dispensationis ct rehabilitationis, facto verbo cum SSmo ». In Acsina, 26 nov. 1864, dispensatio concessa fuit sacerdoti, qui ex morbo apopletico manum sinistram ineptam habebat, nec poterat hostiam frangere supra calicem manu tantum dextera, nec eadem manu abstergere patenam super calicem, sed haec peragere debebat adiutus ab altero sacerdote. In Sutrina, 28 febr. 1807, dispensatio tributa fuit sacerdoti, qui paralysi utriusque manus laborabat, ita ut celebrando sine assistentia, versaretur in pe­ riculo evertendi calicem aut alias inferendi irreverentiam sacramento; quae tamen pericula cavere poterat per assistentium alterius sacerdotis qui vinum et aquam in calicem infunderet, eundem palla cooperiret et detegeret, in obla­ tione, elevatione et sumptione sustineret, etc. (13). Concessa fuit dispensatio cuidam clerico, qui ob vulnus in bello accepto integrae manus dexterae rescissionem passus fuerat, cum ope manus affabre arte elaboratae Missam rite celebrare posset (S. C. de Sacram. 1 iul. 1918; A. A. S., 1921, p. 436). 469. Est irregularis ille, cui duo digiti cum medietate palmae abscissi sunt; qui caret pollice utriusque manus, aut pollice et indice manus dexterae; qui habet pollicem et indicem ineptos ob defectum pha­ langis aliudve vitium. S. Congregatio Concilii in Maccratcn. 17 dec. 1853, dispensationem concessit cuidam F., nomen daturo Ordini Cappuccinorum, qui carebat tertia phalange indicis sinistrae manus; in Burdigalen. 23 ian. 1856, oratori carenti duabus primis phalangibus indicis manus dexterae; in Sabarien. 6 iun. 1863 sacerdoti oratori qui carebat indice et pollice sinist-rae manus, cum istis clausulis: « At­ tentis peculiaribus circumstantiis, pro gratia dispensationis et habilitationis, iniuncto tamen onere, ut amissis digitis suppleatur duobus digitalibus argenteis inauratis iuxta relata ab Episcopo, et dummodo his digitalibus in nulla alia actione utatur, et ea reverenter custodiat in capsula, facto verbo cum SS.mo ». Irregularis est qui caret tribus ultimis digitis in quacumque manu; pariter qui cos ita habet debiles in manu dextera, ut nequeat sumere calicem vel ad illum sumendum debeat sciungere pollicem ab indico. In hoc casu S. C. Concilii in Meliten. 17 dec. 1853 tribuit dispensationem sacerdoti pro Missae celebra­ tione « indicta tamen oratori lege, ut ante sumptionem digitos super calicem diligenter abstergat ». (13) Cfr. aaspaxri, I, n. 263; OJoltI, Synopsis, r. Irregularitas, n. 2527; 8. Alph. llb. VIT, n. 106. 358 CAPUT VII - ARTICULUS VI Utrum ob huiusmodi defectum digitorum Titius semper et neces­ sario habendus sit irregularis etiam quoad ordines exercendos, huc spectat quod supra animadversum fuit (n. 466). Irregularis est ad ordines suscipiendos qui caret solo pollice, prae­ sertim manus dexterae. Num idem dicendum sit de eo, qui caret solo indice, controvertitur. Plures affirmant; multi negant. Verius ita distin­ guendum: si carens indice, potest nihilominus decenter ac secure ho­ stiam manu tenere ac frangere, irregularitas abest; secus habetur. Certe irregularis non est qui habet sex digitos; qui caret imo tantum vel duobus ex ultimis digitis; qui habet ultimos duos vel tres digitos coniunctos, dummodo possit secure et reverenter hostiam manu tenere et calicem sumere. Ex eo quod interdum concessa sit dispensatio a S. Sede super hoc aut illo defectu, non semper ot necessario concludendum est, in casu revera irregularitatem exsistere. Nam compertum est, aliquando Sacras Congregationes concedere dispensationes vel ad cautelam vel etiam cum necessariae reipsa non essent. 470. Qui crure vel pede caret, aut aridum habet, ita ut nequeat stare et Missae caeremonias rite peragere, procul dubio irregularis est. Num idem sit dicendum etiam in casu quo per pedem artificialem seu mechanicum omne periculum in celebrando et populi admiratio amo­ veatur simulque caeremoniae Missae recte persolvi queant, disputatur. Verius irregularitas aut nulla aut dubia dicenda, si omnes illae condi­ tiones vorificentur revera. S. C. Concilii in Mathelicen. 5 maii 18GG, dispensationem concessit clerico professo Ordinis Fratrum Minorum, qui amputationem pedis dexteri passim fuerat et crure mechanico deambulabat. 471. Claudus qui sine baculo nequit ad altare se conferre et stare, certe irregularis est. Pariter qui valde claudicat, licet forte baculo non indigeat, et Missae caeremonias rite peragere non valet. Item qui genua flectere nequit, aut genu dexterum flectere non potest, ita ut genuflcxionem facere debeat genu sinistro. 7 Ad rem S. C. Concilii in Comaclen. 3 dec. 18G3 concessit gratiam dispen­ sationis et habilitât ionis, facto verbo cum SSmo, ad ordines sacros recipiendos, cuidam clerico, qui genu dexterum flectere non poterat, ideoque genu flexionem facere debebat genu sinistro, et claudicabat aliquantulum, licet baculo non indigeret. DE IRREGULARITATIBUS EX DEFECTU 359 In lanuen. 29 nov. 18G2, dispensatio tributa fuit parocho pauperi, qui ti­ biarum infirmitate laborabat, ita ut in Missae celebratione non posset ad po­ pulum perfecto se vertere, neque profundam genuflcxionem peragere, sed tan­ tum eam vix indicare, pedem scilicet retrahendo, et caput humerosque in­ clinando; qui praeterea scipionibus innixus ad altare pergebat, ibique illis di­ missis, vestes sacras induebat et Missam celebrabat. Qui claudicat aliquantulum, sed baculo non indiget, et potest caere­ monias Missae omnes rite peragere, irregularis non est. Dum e contra irregularitate laborat qui habet crura adeo distorta, ut ne veste quidem talari hic defectus tegi valeat, aut qui cruribus vel toto corpore contre­ miscit, de quo vide S. C. C. in Pennen. 28 ian. 1822. Quare principium prae oculis habendum hoc est: si defectus sive diffonnitas crurium veste talari satis tegatur simulque secure ac de­ centor Missae celebrationi sit consultum, irregularitas abest; secus exsistit. 472. Coecus totaliter, qui facultate visiva caret in utroque oculo, certo irregularis est. Dispensatio super tali defectu numquam concedi solebat usque ad nostra tempora, ad ordines suscipiendos, adeo ut Card. Gasparri dicat: « Dispensatio in tali casu ad ordines suscipiendos, praesertim laico aut in minoribus ordinibus constituto, numquam con­ ceditur » (1-1). Pius X concessit dispensationem cuidam sodali S. I.; item Bene­ dictus XV eam benigne tribuere dignatus est. Quoad coccuticntes, distinguendum. Si nullatenus valeat decenter legere in Missali, irregularis est; si possit decenter et accurate legere, saltem ubi ope instrumenti facultas visiva adiuvetur, irregularis non est. Facile in hisco casibus conceditur a S. Sede facultas legendi quo­ tidie Missam B. Μ. V. vel defunctorum, servatis normis a S. R. C. die 12 ian. 1921 praelinitis (15). 473. Controvertitur an sit irregularis qui caret uno tantum oculo. Multi affirmant; alii negant; alii distinguunt inter oculum sinistrum et dexterum, putantes defectum oculi sinistri — qui vocari solet oculus canonis — inducere irregularitatem, non autem defectum oculi dexteri. Haec, attentis principiis generalibus ot resolutionibus SS. Congrega­ tionum, tenenda videntur: (H) Op cil. I, n. 256. (15) Acta Apost. Sedis, XIII, pag. 154 360 OAPUT VII - ARTICULUS VI a) Si alter oculus erutus est et adsit visibilis ac magna defor­ mitas, certe irregularitas admittenda. b) Si oculus quidem erutus est, at nulla exterius appareat defor­ mitas, v. g. quia per oculum vitreum reparatur illa deformitas, simulque potentia visiva sufficiens et firma sit ad Missam rite celebrandam, irregularitas abest. c) Si potentia visiva non est sufficiens ad Missam integre ac de­ vote legendam, absque indecenti capitis inclinatione aut conversione, irregularitas exsistit. Idem dicendum si facultas visiva sit quidem suf­ ficiens hic et nunc, sed ex natura morbi defectura praevideatur sine spe illam recuperandi. d) Si potentia visiva et sufficiens et constans sit iudicio medici, sive oculus bonus sit dexter sive sinister, irregularitas abest (16). e) Solus defectus oculi sinistri non constituit irregularitatem, ut declaravit S. O. de Relig. in rescripto diei 28 nov. 1924 ad Proc. Gen. Capuccin. Qui strabo est, seu qui obliquo intuetur, irregularis non est, nisi magna sit deformitas. 474. Mutus, non solum est irregularis, sed ipso iure divino a statu clericali arcetur, si nullo modo ne quidem valde imperfecte, loqui valet, adeo ut R. Pontifex nullatenus possit cum eo dispensare pro or­ dinibus hierarchicis. Irregularis est qui nequit verba integra proferre; qui modo omnino inintelligibili pronuntiat, aut penitus praecipitanter; qui ita balbutiens est, ut lente et indecenter verba proferat risumque audientium excitet. Huc spectat responsio S. Congregationis Concilii in Imolcn. 11 april. 1852. Titius, ceteroquin optimis praeditus moribus, verba omnia sufficienter proferre valebat, ita tamen ut qui numquam ipsi familiares fuissent aut ignorassent ea quae recitaret, nullo fere modo percipere possent quae pronuntiaret, verba, sed vocis tantum sonitum audirent. Magister caeremoniarum, facto experimento, referebat aliquam exinde oriri posse m populo admirationem, sed non notabilem. S. Congregatio reposuit non esse considendum SSmo pro dispensatione. Mutus tamen non est incapax ordinis valide suscipiendi, si de­ fectus loquelae accidentalis sit et valorem ordinationis minime afficiat. Imo si ex peculiari institutione nostra aetate tam exculta mutus loqui valeat, et quidem modo intelligibili, ut non raro fit, dispensatio pro­ fecto concedi potest, et interdum revera concessa fuit. Qui ita laborat balbutie ut verba distincte nullatenus possit pro(16) Cfr. Suarez, dlep. LI, sect. 2, n. 13; Pirhing, Ub. I, tlt. 20, n. 6: 9. Alph., lib. VII, ii. 404; ReilTenst.» lib. V, tlt. 37» n. 83; D’Annibale, I, n. 114. DE IRREGULARITATIBUS EX DEFECTU ferre, est certe irregularis; nec dispensatio concedi potest, quandiu de­ fectus iste maneat et dubium supersit de capacitate recte pronuntiandi verba in Sacro faciendo et sacramentis ministrandis. 475. Sunt irregulares paralytici aliive simili morbo laborantes, qui vasa sacra manu tenere nequeunt et praescriptas caeremonias rite pera­ gere aut nonnisi magna cum difficultate id peragere valent. Si peri­ culum sit leve aut difficultas parva , irregularitas vel nulla vel dubia erit. 476. Item irregulares sunt surdi omnino, scii, in ambabus auribus, qui nihil audire valent. Surdastri e contra non sunt irregulares, licet, difficulter audiant; nec surdi ex una tantum aure. Ante Codicem communissima sententia erat, surdum ex utraque aure non esse irregularem pro Missae celebratione, si defectus superve­ niret post receptum presbyteratum; esse irregularem, e contrario, pro ordinibus suscipiendis (17). Hodie huiusmodi principium nequit admitti, tum quia irregularitas est impedimentum natura sua perpetuum, tum quia per se eosdem semper parit effectus. At, si iam suscepto sacerdotio surditas super­ veniat, celebratio Missae non interdicitur, cum adeo necessarium non sit audire ministrum respondentem. Huc spectant infra dicenda (n. 480). 477. Sunt irregulares deformes, qui tali vitio externo et facile visibili laborant, ut in aliis excitent horrorem vel risum aut magnam admira­ tionem. Huiusmodi sunt notabiliter gibbosi aut veri pygmaei; qui carent nasu seu naribus vel labiis; qui laborant cancro in vultu; qui habent faciem notabiliter ustulatam aut valde maculatam; qui habent labia notabiliter corrosa, aut nasum deformem, scii, valde distortum aut valde demissum, ita ut ad horrorem vel risum moveant; a fortiori qui caput deforme habent, nempe valde ingens; qui laborant lepra aliove simili morbo (18). Qui caret auribus irregularis non est, praesertim ei defectus iste ca­ pillis tegi possit. Contro vertitur num irregularis sit, qui habet pedem V6>rum idest deformiter inclinatum versus pedem alterum; item qui habet pedem equinum aut crura distorta. Non desunt exempla dispensationis super huiusmodi defectibus, v. (17) Cfr. Suaroz, disp. LI. sect. 2» n. 13; S. Alph., lib. VII, n. 405; Gaspard, I, n. 259 D’Annlbale. I, n. 413. (18) Cfr. S. Alph., lib. VII, n. 410; D’Annibalo, I, n. 414. DE IKKEOUr ARITATIBUS EX DEFECTÜ 362 363 CAPUT VII - ARTICULUS VI g. in Penncn. 28 ian. 1832, in Soanen. Pitilianen. 22 sept. 1860, in Martian, el Potentina 27 maii 1899. Verius ita distinguendum.· in priore casu, si defectus apte occultari possit vestibus, ita ut deformitas non appareat, irregularitas deest, secus non; in altero casu, irregularitas non exsistit, quia defectus satis commode tegi potest; in tertio casu, irregularitas exsistit vel non, prout defectus apte et sufficienter tegi possit necne. Ex concessa forte dispensatione a S. Sede sive absolute sive ad cautelam, non ideo statim et necessario concludendum irregularitatem exsistere. Quod non satis perspectum habere videntur nonnulli auctores. Pusillitas staturae, si valde notabilis sit· eaque deformitatem ap­ parentem secumferat, irregularitatem inducit. In una Taurinen. Dispen­ sationis ab irregularitate Episcopus referebat: « In clero meo est clericus D. qui in aetate 24 annorum adeo parvae est staturae ut vix altitu­ dinem unius metri et 33 centimetrorum attingat; praeterea cruribus varus est et aliquantulum gibbosus, capite grosso et debilissimae visivae facultatis... ». Omnibus perpensis rescriptum fuit die 29 ian. 1848: « Consulendum SSmo ut concedatur facultas Archiepiscopo pro suo arbitrio ot con­ scientia dispensandi et habilitandi clericum D. ad omnes ordines usque ad presbyteratum inclusive, servatis servandis, dummodo celebret in oratorio privato vel in ecclesia hora minus frequentata ». Idem responsum in eisdem fere adiunctis datum fuit in Pisana 21 nov. 1840, in S. Agathae Gothorum 14 dec. 1844, in Mediolanen. 10 mart. 1874, etc. In praxi irregularitas ob staturam perquam raro admittenda. H 478. Hermaphroditae suntne irregulares? Persona, quae non est vir, ex ipso iure divino est incapax validae ordinationis; si nescitur utrum masculi an feminae sint, ex eodem iure divino arcentur a statu clericali, ne promotio ad ordines periculo nullitatis exponatur. Si forte ordines susceperint, amovendi sunt ab eorum exercitio, ne fideles ex sacramentorum administratione dubie valida damni gravis periculum patiantur. 479. Irregulares, demum, sunt quoque ii qui habitualiter laborant tali morbo — quicumque is sit — ut celebrare nequeant sine periculo proximo vel 1° deficiendi aut notabiliter errandi, ut generatim in verti­ ginosis; vel 2° effundendi calicem, ut in iis, qui manus valde tremulas habent ; vel 3° evomendi, ut in iis, qui cancro pectorali laborant, aut in iis qui tantam patiuntur tussim, ut adsit revera periculum in Eucha­ ristia sumenda. Cum his, ut patet, ne ipse quidem Papa dispensaro valet. Nonnulli docent abstemios esse irregulares. Quod absolute et sim­ pliciter affirmari nequit. Eatenus abstemius est irregularis, quatenus ita abhorreat a vino, ut illud degustare nequeat sine periculo proximo vomitus aliusve gravis incommodi. Quidam cum S. Alphonse (1. c.) aethiopes irregulares habent; sed ex sola aegritudine certe ii regulares non sunt. H attendenda de corporis defectu. — 1. Ad 480. Nonnulla speciatim impediendum exercitium ordinis legitime suscepti gravior requiritur defectus, quam ad ordinem suscipiendum (can. 984, 2°). Ratio manifesta. Eo ipso quod quis est legitime ordinatus, ius habet exercendi ordinem susceptum; dum e contra qui nondum est ordinatus, ius strictum recipiendi ordines non habet. Igitur, ex ipsa rei natura, gravior requiritur causa ut quis privetur exercitio ordinis suscepti, (piam promotione ad altiores ordines. 2. Episcopi est indicare, num in casu particulari defectus tantus sit, ut irregularitatem revera inducat necne. Si agitur de exercitio ordinis suscepti, indicium spectat ad Episco­ pum proprium ratione domicilii vel quasi-domicilii, cuius tamen iudicio Episcopus loci ubi ordo exercetur, stare non tenetur. Si agitur de ordi­ nibus conferendis, est Episcopus proprius qui ordiuat vel dat litteras dimissorias; sed in hoc altero casu Episcopus ordinans non tenetur stare eius iudicio (19). Quoad regulares controvertitur utrum indicium competat Superiori legulari, an Episcopo ordinanti. Praeferenda sententia, quae tenet in­ dicium spectare ad Superiorem regularem si agitur do exercitio ordinis suscepti, et probabilius etiam si agitur de ordinibus suscipiendis. At in hoc altero casu, quaestio parvi momenti est, quia Episcopus ordinans non tenetur admittere indicium Superioris regularis (20). Idem dicendum quoad subditos saeculares Abbatis vel Praelati nullius, si charactere episcopali is careat et per Episcopum alienum, datis litteris dimissoriis, illos ad ordines promoveat. 481. 3. In praxi, experimentum coram magistro caeremoniarum fieri debet, ut inde dignoscatur utrum defectus inducat irregularitatem necne. 4. Defectus, qui ordines antecedit, plenam irregularitatem inducit, atque ideo ab omni ordino excludit; nam, cum omnes ordines ad saeer(19) Cfr. Suarez, (lisp. LI, sect. 2, n. 1G; S. Aiph., lib. VU, η. 414. (20) Cfr. Suaroz, I. c.; Barbosa, Dc officio ctpotestate Episcopi, iilieg. 42, u. tilt. ; S. Aiph., I. c. 364 CAPUT VII - AKTICULUS VI dotium referantur, exclusus a sacerdotio censetur exclusus quoque ab omnibus aliis ordinibus. Idcirco corpore vitiati prohibentur α prima etiam tonsura recipienda. Quidam censent defectus, qui deformitatem afferunt, arcere ab omni­ bus ordinibus; defectus vero qui impotentiam gignunt, prohibere tantum ab iis ordinibus suscipiendis, quibus quis congrue fungi non possit (21). Haec opinio ex dictis hodie improbabilis dicenda est, attento prae­ sertim can. 973, § 1. 5. S. Congregatio Consistorialis decreto « Redeuntibus o, 25 oct. 1918, do speciali mandato Benedicti XV concessit omnibus Ordinariis locorum et reli­ giosorum facultatem «dispensandi ab irregularitate ex defectu corporis cum suis sacerdotibus e militari servitio revertentibus, quoties ex testimonio scripto magistri caeremoniarum, qui sacerdotem examini subiecerit, plane constiterit ipsum (22) posse sino alieno auxilio servare cum decore omnes ritus necessarios in Missae celebratione praescriptos; onerata super hoc ipsorum Ordinariorum conscientia t. Num, edito iam Codice et attento praescripto can. 984, 2°, necessaria fuerit in casu peculiaris facultas dispensandi a S. Sedo concessa, iure dubitari potest. Ob defectum corporis non prohibentur actus qui rite poni possunt (can. 984, 2°). Ratio manifesta. Ex una parte habetur ius, ceteris positis, exercendi ordines legitime susceptos; ex alia parte causa iusta omittendi huius­ modi exercitium non habetur, imo contrarium, cum actus rite poni possint, ita ut nulla sit irreverentia aut fidelium admiratio. V. g. si presbyter fiat coecus, valet nihilominus confessiones audire; si amittat pollicem et indicem manus dexterae vel sinistrae, potest nihilominus munere diaconi vel subdiaconi fungi. 482. Defectus animi. — Sunt irregulares « Qui epileptici vel amentes vel a daemone possessi sunt vel fuerunt » (can. 984, 3°). 483. 1. Epilepsis, qui dicitur etiam morbus comitialis, sonticus et caducus, censetur uti morbus physico-moralis propter influxum quem in eundem exercent animi passiones. Agitur quippe de morbo systematis nervosi centralis qui mani­ festatur per crises ad intervalla temporis indeterminata occurrentes. Generatim iste morbus complectitur triplicem statum: prodromicum, (21) D'Annlbalo, I, n. 414. (22) Loco ipse, at legitur ex mendo typograph, In Aci. Apost. Sedis, X, pafr <81. DE IRREGULARITATIBUS EX DEFECTU 365 eonvulsivum, coma post-epilepticum. Batio, cur etiam qui fuerunt epi­ leptici, postea autem convaluerunt, sint irregulares, evidens est. Iste morbus natura sua fore semper perpetuus est, adeo ut vix eo affectus perfecte convaluisse censendus sit, praesertim si manifestatur post pu­ bertatem (23), teste experientia et medicorum iudicio; idque prae­ lï sertim affirmandum de morbo post pubertatem contracto seu exterius manifestato. Praeterea notitia huius morbi minuit vel saltem potest imminuere reverentiam populi erga clericum, qui autem morbo tam terribili vexabatur. Codex non distinguit inter epilepsim ante et post pubertatem con­ tractam. Hinc quaeri potest, num ex vigenti disciplina adsit irregula­ ritas, si morbus caducus apparuit ante pubertatem et deinde per plures annos cessavit, ita ut moralis certitudo sit iudicio peritorum de eiusdem totali ac perfecta cessatione. Olim probabilis sententia negabat in tali casu haberi irregularitatem (24). Censemus, speculativo loquendo, hanc sententiam adhuc esse pro­ babilem, dummodo velificentur tres praefatae conditiones, scii. 1° quod morbus ante pubertatem supervenerit; 2° quod a pluribus iam annis cessaverit; 3° quod ex peritorum iudicio moralis certitudo adsit de to­ tali et perfecta eiusdem cessatione. Fatendum, ultimam conditionem vix posse vorificari, quia ne medici quidem ipsi indicium ferre valent morali certitudine de totali et perfecta morbi cessatione, nisi omnino accidentalis causa morbi fuerit, ut repentinus torror vel vulnus inflictum. In praxi consultius erit recurrere ad S. Sedem ab eaque dispensa­ tionem ad cautelam postularo. Vera tamen obligatio petendi dispensa­ tionem non datur, cum irregularitas in casu aut nulla aut dubia sit. Quae dicuntur do epilepsi nequeunt applicari quibusdam aliis morbis, qui aliquam similitudinem habent cum illa, ut est ex. gr. gravis nervo­ rum excitatio, neurasthenia, delirium etc. Haec possunt quidem, morbo durante, impedire tum exercitium ordinum et eorundem susceptionem, sed irregularitatem proprie dictam nullatenus constituunt. 484. Si epilepsia sacerdotio superveniat et sacerdos raro, puta semel in incnsc, eiusmodi morbo corripiatur, sine notabili corporis agi­ tatione aut spumatu vel clamore, iuxta plures auctores posset privatim celebrare, adiuncto sibi alio sacerdote ieiuno, qui Sacrificium perficiat, ei forte epilepticus morbo abripiatur. Haec sententia probabilis videtur. (23) Suarez, <1Ihp. LI, noct. 1, n. 4 es.; S. Alph.. lib. VII, n. 399; De SanctisOttolenghl, Trallalo praiico di nûcopalolopia forense, Milano 1910, n. 342 ss.; Bon, Medicina c rdigionc, pag. 467. (21) Cfr. S. Alpb., lib. VII, n. 399; Suarez, L o. 366 CAPUT VII - ARTICULUS VI Ad ius vetus quod attinet, vide n. 489. Ubi agitur do ordinibus susci­ piendis, requiritur dispensatio pontificia, etiamsi constet do peifecU sanatione. De exercitio ordinum post cessatam opilopsim dicetur infra (n. 488). Il 485. 2. Amentes sunt irregulares non solum dum morbo laborant, sed etiam in lucidis intervallis; imo in statu morbi repelluntur ab ordi­ nibus suscipiendis vel exercendis ipso iure divino. Ratio cur post recuperatam quoque valetudinem sint irregulares, eadem ac supra, scii, reverentia ac dignitas status clericalis et pericu­ lum relapsus. Amentibus aequiparantur dementes, fatui, idiotae, etc. Isti, dum la­ borant vitio mentis, iure quoque divino arcentur ab ordinibus (25). Amentia proprie dicta est morbus natura sua fere semper perpetuus, ut docent periti, qui varias periodos sive phases habere solet, adeo ut, licet habeantur lucida intervalla, perfecta tamen valetudo vix recupe­ ratur. Proinde dispensatio ad ordines recipiendos iis, qui vera amentia laborarunt, non solet unquam concedi. Consideratur amentia, quae oritur ex constitutione physico-psychica, non ex causa transeunto et accidentali, quae post breve tempus disparet. In hac re maximo deferendum peritis. II 486 3. Possessi a daemone ideo sunt irregulares, etsi possessio cessaverit, quia vix practice sciri potest, utrum illa superveniat necne; praeterea offensio populi habetur et nota quaedam infamiae huiusmodi possessis inest, ita ut status clericalis dignitatem et reverentiam dede· ceat talis conditio. Vera possessio heic intelligitur ex indicio theologorum, praesertim Ordinarii, non autem ex medicorum sententia. Quae possessio confun­ denda non est cum peculiaribus morbis physico-moralibus, qui inter­ dum phaenomena quaedam extraordinaria et abnormalitates secumferunt. Dum quis actu possidetur a daemone, sacros ordines recipere eosquo exercere vetatur ipso iure divino, ut palam est. Controvertitur num possessionis nomino veniat quoque obsessio aut circumsessio, quae ab illa interdum distinguitur. Verius affirmandum, quia theologice passim sumuntur promiscue. Ante Codicem disputabatur, num ii qui a daemone possessi fuerant, sed postea liberati, essent irregulares necne. (25) Cfr. Suarez, disp. LI, sect. 1, n. 3; D’Annlbnlo. I, n. 405. DE IRREGULARITATUM S EX DEFECTU 367 Nonnulli dicebant, eos promoveri posse ad primam tonsuram et or­ dines minores, non vero ad maiores. Alii putabant promoveri posse ad omnes ordines, nisi ex memoria morbi remansisset aliqua infamiae aut offensionis nota. Alii domum censebant non posse promoveri ad ullum ordinem, seu Hlll illos voro irregulares existimabant. Quae sententia communior erat et vera (26). 487. Huc spectant duae responsiones. Alia est in 'Panormitana, 10 april. 1685. Frater Mansuetus de Panormo, clericus O. M. Obs. Ref. S. Francisci eiusdem provinciae, exposuit S. Poenitentiariae se per aliquod tempus a dae­ mone obsessum iam a duobus annis liberatum esse, supplicavit secum dispen­ sari super irregularitate exinde contracta ad effectum suscipiendi ordines sacros. Sed S. Poenitentiaria, audito procuratore generali — qui ita retulit: «L’esposto delToratore è vero, come appare da una fede autentica sottoscritta da religiosi degni di fede e conformata da quel suo Superiore provinciale: onde si potrà graziare, se tanto parcrà a sua Beatitudine » — instantiam remisit ad S. C. Concilii, cui proinde supplicatum fuit declarare, an petita dispensatio oratori esset concedenda necne. S. Congregatio respondit: «Pro nunc negative ». Alia responsio est in Ulcdiolanen. 10 febr. et 2 dec. 1724. Cum II. qui olim fuerat a daemone possessus, sed ab integro biennio nullam passus erat vexa­ tionem, postularet dispensationem ab irregularitate, ad primam tonsuram et ordines recipiendos, haec dubia proposita fuerunt: « 1° An orator sit de iure irregularis quoad ordines suscipiendos in casuî Et quatenus affirmative: 2° An ei sit dispensatio concedenda in casu? ». S. Congregatio die 2 dec. 1724 respondit: « Ad I. affirmative; ad II. pro nunc negative ». II 488. Quidnam si epilepsis, amentia vel daemonis possessio ordi­ nibus iam susceptis superveniat. — 1. Can. 984, 3° haec habet: « Quod si post receptos ordines talcs (scii, epileptici vel amentes vel a daemone possessi) evaserint et iam liberos esse certo constet, Ordinarius potest suis subditis receptorum ordinum exercitium rursus permittere o. Ordinarius intelligitur Episcopus (item Vicarius generalis et capitu­ laris, Administrator Apostolicus, Vicarius et Praefectus Apostolicus, etc.) proprius ratione incardinationis; sed non excluditur Ordinarius pro­ prius etiam ratione domicilii vel quasi-domicilii aut actualis commora­ tionis. Intelligitur quoquo Superior maior religionis clericalis exemptae pro suis respective subditis. (26) Suarez, disp. LI, soot. 1, η. 7; S. Alph.» lib. Vil, n. 399; Bonnclna, disp. VII, punct. 2 prop. 1, n. 24. 368 CAPUT VII - ARTICULUS VI Ut Ordinarius permittere valeat exercitium ordinum, tres requi­ runtur conditiones: 1° quod ordines recepti fuerint ante epilepsim, amentiam vel daemonis possessionem; 2° quod ordinatus iam libor evaserit; 3° quod moralis certitudo adsit dc huiusmodi liberatione. Quae certitudo, moraliter aestimanda, desumitur ex temporis lapsu, ex peritorum iudicio, ex variis circumstantiis, etc. Ratio huius praescripti eadem est ac quae supra tradita fuit. Scii, qui ordines iam recepit, repentur in legitima possessione eorundem, ita ut ius habeat eos exercendi, nisi obstet i usta causa. Quae causa, posita certa liberatione aut certo recuperata valetudine, deest, cum ordines exerceri possint sine nota infamiae vel offensionis et sine ulla irreverentia. 489. 2. Olim si agehatur de epilepticis, etiam pro ordinibus exercendis, opus erat dispensatione S. Sedis, Praestat referre nonnullas responsiones. In Namneten. 21 iun. 1831, Episcopus declaraverat irregularem parochum qui a duobus annis morbo comitiali laborabat. Parochus, adhibitis remediii, ita convaluerat ut a pluribus mensibus in morbum non incidisset. Episcopus petit dispensationem, affirmans parochum, qui praesentiebat aggressionem morbi, iu actu Missae numquam cecidisse, sed duabus vicibus ante Missam et semel post Missam in sacrario; praeterea medicum declarasse morbum non esse indolis gravis, sed potius defectionem cordis et nervorum; tandem ab anno iam parochum relapsum non esse. S. Congregatio Concilii reposuit: «Pro gratia dispensationis et réhabilitationis, arbitrio, conscientiae et iuxta votum Episcopi, facto verbo cum SSmo ». Cum morbus postea rursus apparuisset et quidem sat frequenter, parochia a sacro ministerio obeundo abstinere debuit. Cum Episcopus pro eo licentiam postulasset praedicandi, catechizandi et confessiones audiendi, affirmans pa­ rochum numquam a morbo repentino vexari, sopore ct capitis gravedine mo­ neri ante crisim, ita ut tunc a sacris ministeriis tempestive posset abstinere, S. Congregatio die 3 aug. 1833 respondit: «Iuxta exposita non indigere». Demum parochus, adhibitis nonnullis remediis, fere pristinam recuperavit sanitatem, ita ut a quindecim mensibus tres tantum casque leves passus esset nervorum excitationes. Tunc iterum petiit rehabilitationem ad Missae celebra­ tionem. S. Congregatio dio 19 april. 1S45 reposuit: «Pro gratia dispensationis et rehabilitationis ad sacrosanctum Missae sacrificium cum assistentia alterius sacerdotis, et cum reincidentia, si in morbum relabatur, arbitrio Episcopi, facto verbo cum SSmo »» In Aturen. 24 sept. 1832, parochus B. morbo epileptico corripiebatur non certis determinatis temporibus, sed sex, octo vel decem circiter vicibus per annum, ordinarie de adventu morbi praemonebatur, ita ut si in altari esset, posset in sacrarium tempestive redire, et post horae quadrantem sensus recu­ perabat. Fidelibus qui parochum singulari veneratione prosequebantur, nui- DE IRREGULARITATIBUS EX DEPECTU 369 Ium erat scandalum nullaque offensio, et vicarius eidem celebranti assistebat. S. Congregatio Episcopo petenti dispensationem respondit: « Consulendum SSmo pro co-n-cc danda dispensatione ». 490. Ante Codicem multi Doctores tenebant, Episcopum vel Supe­ riorem regularem admittere posse clericum, qui obsessus fuerat a dae­ mone, ad exercitium ordinum postquam per annum vel saltem sex menses repertus fuisset liber a diaboli incursionibus. Censemus iure Codicis totam rem prudenti iudicio Ordinarii remitti. In dubio num adsit necne certitudo moralis de liberatione a morbo vel a possessione daemonis, Ordinarius, iuxta plures, nequit permittere exercitium ordinum; sed, aiunt, recurrendum est ad S. Sedem. Specu­ lative loquendo, Ordinarius potest permittere in casu exercitium ordi­ num; at practice melius est ut recurratur- ad S. Sedem. II 491. Bigamia. — Sunt irregulares « bigami, qui nempe duo vel plura matrimonia valida successive contraxerunt » (can. 984, 4°). 1. Hodie consideratur tantum bigamia vera, dum in iure antiquo etiam interpretativa et similitudinaria considerabantur (27). Bigamia similitudinaria habetur, ubi quis voto sollemni castitatis ligatus matrimonium attentat et consummat; quia similis est contra­ henti duplex matrimonium, quatenus post connubium spirituale cum Christo ab eo recedens attentat carnale. Quia tamen haec irregularitas oritur ex delicto, de ea infra erit sermo, ubi de irregularitatibus ex de­ licto (n. 505). 2. Ad conceptum verae bigamiae, duo requiruntur: 1° ut quis con­ traxerit successive duo vel plura matrimonia; 2° ut haec valida sint. Excluditur proinde matrimonium sive nullum ob defectum formae vel ob impedimentum dirimens vel ob defectum formae, sive putativum, bona aut mala fido contractum. Multiplicatis autem matrimoniis, non ideo multiplicatur bigamia et consequenter irregularitas. 3. Ante Codicem utrumque matrimonium debebat esse consum­ matum, attento cap. 5, tit. 21 (de bigamis non ordinandis), lib. 1 De­ cretalium, ubi Innocentius III id tradit. Ex Codice disciplina in hac re mutata est, ita ut spectandum sit matrimonium validum sive consummatus sive ratum tantum. Appli­ catur sano notissima interpretationis regula: ubi lex non distinguit, neo nos distinguere debemus. (27) Cfr. Suarez, disp. XL, sect. 2, η. 7; Gasparri, I, η. 379 ss.; D'Annlbalo, I, η. 418, not. 13; Pirbing, Mb. I, tit. 21, η. 17: S. Alph., Mb. VII, η. 417; Thomas*, part, il, Mb. I, cap. 78 68. 34 — Cappello, De Ordine- 370 DE IRREGULARITATIBUS EX DEFECTU CAPUT VIT - ARTICULUS VI Ratio est, tum quia bigamia non perfecte significat unionem Christi cum unica eius sponsa Ecclesia, tum etiam quia ex quadam praesum­ ptione maculam incontinentiae prae se fert. Quidam tamen aliter sentiunt, putantes requiri utrumquo matri­ monium consummatum, ut in iure praecedenti; nam, aiunt, legislator si voluisset veterum sententiam explodere, id expresse declarasset (28). Haec sententia, re mature considerata, iuridico fundamento carere vi­ detur: 1° quia can. 984, 4° expresse tradit conceptum bigamiae, seu declarat quinam habendi sint in casu ut bigami; 2° quia ex can. 6, 3°, canones qui ex parte tantum cum veteri iure congruunt, qua congruunt ex iure antiquo aestimandi sunt; qua discrepant, sunt ex sua ipsorum sententia diiudicandi; 3° quia ex Codicis disciplina iidem effectus canonici tribuuntur matrimonio consummato et rato tantum (cfr. can. 97, § 1, 188, 5°, 2356, 2388). 492. 4. Qui ante baptismum plures habuit uxores, vel unam ante baptis­ mum et aliam post baptismum, estne irregularis? Antiquitus celebris fuit controversia de hac re. S. Hieronymus negabat (29); £. Augustinus et S. Ambrosius (30) affirmabant. Innocentius I diremit controversiam, statuens in casu haberi irregulari­ tatem, quia « in baptismo peccata remittuntur, non acceptarum uxorum nu­ merus aboletur» (31). Quae doctrina etiam hodie tenenda est. Cum irregularitas sit iuris ecclesiastici, ante baptismum bigamus certe irregularis non est; talis efficitur statim post baptismum susceptum. 493. Apostolus ait: « Oportet Episcopum irreprehensibilem esse, unius uxoris, virum... Diaconi sint unius uxoris viri» (32). Igitur iam ab aevo apostolico arcentur ab ordinibus bigami, secundum praeceptum D. Pauli. Ratio prohibitionis haec est: ordinatio bigami statum clericalem dedecet, eius ministerium minus honorabile et fructuosum esset. Ista irregularitas dicitur, iuxta verba S. Augustini, ex defectu sa­ cramenti. Nam ratio sacramenti matrimonii consistit in repraesenta­ tione unionis Christi cum Ecclesia. Porro bigamia successiva, quamvis in se honesta et sacramentalis, minus bene refert imaginem huius unionis Christi cum Ecclesia, quia requiritur ad perfectam significationem sa(28) (29) (30) (31) (32) Cfr. Plscotta-Ocnnaro, VI, n. C0. Can. 1. J). 20. Can. 2 et 1, D. 20. Can. 13, D. 34. I Tim. ni, 2, 12. I i 371 eramonti ut vir sit tantum unius vir, et uxor tantum unius uxor, ut docet Angelicus (33). Igitur bigamia successiva minus plene participat de ratione sacramenti et ita aliquo sacramenti defectu laborat. 5. Quidam veteres I)L>. affirmarunt R. Pontificem dispensare non posse super irregularitate ex bigamia vera, quae, a S. Paulo promul­ gata, iuris divini censebatur. Sed immerito. Agitur quippe de prohibi­ tione simpliciter apostolica, a qua Summus Pontifex procul dubio po­ test dispensaro, ot aliquando revota dispensat. π 494. Infamia iuris. — Sunt irregulares « qui infamia iuris notantur» (can. 981, 5°). 1. Infamia, οχ praepositione in, quae privationem indicat, et ex voce fama, idem est ac privatio vel diminutio famae. Fama autem absolute sumpta in bonam partem accipi solet, nempe pro bona existimatione. Quare infamia est amissio bonae famae seu bonae existimationis. Existimatio vero definitur: « Illaesae dignitatis status legibus et moribus confirmatus » (31). Scii, est conditio qua quis inter probos et prudentes homines censetur indignus iniuria et offen­ sione, capax munerum et honorum in societate. Igitur infamia est diniinutio huiusmodi conditionis coram lege et in opinione gravium et proborum hominum. 2. Infamia alia est iuris seu legalis, alia facti seu vulgaris, prout amissio bonae existimationis inducitur ab ipsa lege vel solum habetur ex opinione proborum fidelium. Hic attenditur sola infamia iuris. 3. Infamia iuris est poena vindicativa ad normam can. 2291, 4°; eaquo irregularitatem secumfert, quia dedecet quempiam ordinari qui bona existimatione caroat, eiusque ministerium ecclesiasticum foret profecto minus utile et laudabile. Infamia facti est simplex impedimentum quoad ordines suscipiendos vel exercendos, ut infra dicetur (n. 525). 495. 4. Sunt ipso facto infames ideoque irregulares: 1° Qui species consecratas abiecerint vel ad malum finem abdu­ xerint aut retinuerint (can. 2320); 2° Qui cadavera vel sepulcra mortuorum ad furtum vel alium malum finem violaverint (can. 2328); 3° Qui violentas manus iniecerint in personam E. Pontificis (cau. 2313, § 1, 2°); (33) In IV, D. 28, q. 3, art. 1. (34) L. 5, § 1, D. de extraord. coyn. I, 13. 11 ' 372 CAPUT VIT - ARTICULUS VI 4° Qui manus violentas iniecerint in personam S. B. E. Cardinalis vel Legati R. Pontificis (can. 2313, § 2, 2°); 5° Duellantes eorum (pio patrini (can. 2351); 6° Bigami, qui nempe, obstante coniugali vinculo, aliud matri­ monium, licet tantum civile, ut aiunt, attentaverint (can. 2356); 7° Laici legitime damnati ob delicta contra sextum cum minoribus infra aetatem scxdecim annorum commissa, vel ob stuprum, sodomiam, incestum, lenocinium (can. 2357, § 1); 8° Qui sectae acatholicae nomen dederint vel publice adhaeserint (can. 2314, § 1, 3°). 5. Ex praescripto iuris declarandi sunt infames: 1° Omnes a Christiana fide apostatae, haeretici et schismatici, qui moniti non resipuerint (can. 2314, § 1, 2°); 2° Clerici in sacris sive saeculares sive religiosi, qui delictum commiserint contra sextum praeceptum Decalogi cum minoribus infra aetatem sexdecim annorum, vel adulterium, stuprum, bestialitatem, sodomiam, lenocinium, incestum cum consanguineis aut affinibus in primo gradu exercuerint (can. 2359, § 2). Quoad effectus iuridicos non datur discrimen inter eos qui ipso facto sunt infames et eos qui per sententiam declarantur ut tales. Illi tamen irregulares sunt a momento commissi delicti; isti, contra, a momento latae sententiae declarat oria e. Nam in casu, attenta ipsa irregulari­ tatis natura, non fit locus applicationi praescripti can. 2332, § 2, ex quo scimus sententiam declaratoriam poenam ad momentum commissi delicti retrotrahere. Non solum per sententiam judicialem, verum etiam per praeceptum particulare, sive scripto sive coram duobus testibus latum, potest quis infamis declarari ad normam can. 2225. 496. 6. Praeter casus a iure communi seu Codicis expressos non datur infamia iuris, ita ut in potestate Ordinarii sive Superioris infra It. Pontificem non sit quempiam infamem ipso facto ob peculiare de­ lictum habere vel eundem ut talem declarare. 7. Infamia iwris, licet oriatur ex delicto, non tamen directo et pro­ xime ob delictum, sed propter eius sequelam, ipsam scii, infamiam, irre­ gularitatem parit, ideoque merito recensetur inter irregularitates w dejectu. 8. Infamia iuris natura sua perpetua est, adeo ut nonnisi ex dispen­ satione competentis buperioris remitti possit; qua facta poenae remis­ sione, eo ipso cessat quoque irregularitas. DE IRREGULARITATIBUS EX DEFECTU 9. Infamia iuris, sicut infamia facti, non afficit delinquentis consan­ guineos vel affines ad normam can. 2293, § 4. •I 497. Defectus lenitatis quoad indicem. — Est irregularis e index qui mortis sententiam tulit » (can. 984, 6°). 1. Nomine indicis venit tum persona singularis tum tribunal colle­ giale sou personae quae hoc constituunt. Num etiam indices, ut aiunt, iuratif Si veri indices non sint, ut ex. gr. in Italia usque ad nostra tempora, procul dubio irregularitatem non contrahunt. Ipsi nonnisi de facto et de circumstantiis indicium profe­ runt, sed mortis sententiam revera nullatenus ferunt. Si, contra, ex lego veri indices sint ac mortis sententiam reapse ferant (quod tamen apud nullam fere nationem hodie locum obtinet) irregulares profecto fient. 2. Promoter iustitiae (procurator regius, publicum ministerium, etc.); qui potit ex Codice poenali applicationem poenae mortis contra delin­ quentem, non incurrit irregularitatem, cum nec index sit nec senten­ tiam mortis revera ferat. Versamur quippe in odiosis. Si tribunal collegiale ferat mortis sententiam per suffragia secreta, quorum alia fuerint pro sententia et alia contra, num omnes et singuli indices censeantur irregulares, an potius ii soli qui suffragium pro sententia mortis tulerint, controvertitur. Si minor suffragiorum numerus concurrerit, in sententiam capitalem, ita ut haec revera lata non fuerit, nullus ex indicibus collegialibus irregulari­ tatem contrahit. Si maior numerus suffragiorum fuerit pro sententia mortis, iuxta plures, omnes et singuli isti indices censentur irregulares: tum quia suffragia sunt se­ creta, ideoque nescitur quinam favorabile, quinam contrarium dederit suffra­ gium; iwm quia non agitur de irregularitate ex delicto, sed solum ex defectu scii, de irregularitate quae inducitur ab diminutam existimationem et reve­ rentiam penes fideles ratione muneris, et propter quandam indecentiam ha­ bito respectu ad statum ecclesiasticum. Alii censent irregularitatem incurri ab iis tantum qui suffragium pro sen­ tentia capitali dederint, non vero ab aliis. Prior sententia iuridice verior vi­ detur. Sed etiam altera probabilis. Igitur irregularitas dubia dicenda. 3. Fit locus irregularitati etiam si iusla vel iustissima sit sententia ex logo ot ex processu legitimo peracto. Imo si sententia esset iniusta, index foret irregularis ex alio capite, nempe ex delicto voluntarii homicidii. Igitur hic sententia iusta consideratur et supponitur. 4. Non eximitur ab irregularitate iudex qui ea officio agit ipsaque 374 CAPUT VII - ARTICULUS VI lege cogente sententiam mortis fert. Imo Codex manifeste supponit ! agi de indice qui ex officio seu ex publica auctoritate procedit; nam sententia, aliter lata, esset natura sua ini usta et irrita. 5. Requiriturno ut mors ex lata sententia reapse secuta sit! Non­ nulli negant, quia can. 984, G° nullam facit mentionem de effectu se­ cuto. Alii affirmant, perspecto line legis. Quae sententia verior videtur, praesertim si agatur de iis regionibus, ubi mortis sententia exsecutioni mandari non solet. G. In casu agitur de lenitate Christiana, ut aiunt. Quare eam in­ currunt tantum baptizati, non autem qui forte sententiam mortis tu­ lerit ante susceptum baptismum. 7. Haec irregularitas oritur ex spiritu lenitatis seu clementiae Ec­ clesiae, quae a causis sanguinis licet iustis abhorret. Sano humani san­ guinis effusio aliena est a mansuetudine Christi, qui pro suis etiam cruci­ fixoribus oravit; quam mansuetudinem et clementiam eius ministri commendare et repraesentare debent. 8. Codex silet de cooperatoribus, dum sequens irregularitas cavet de exsecutoribus. Quidam affirmant, ex analogia can. 2209, irregulari­ tatem illos quoque afficere. Ista sententia caret fundamento, et imme- | rito allegatur can. 2209, qui respicit cooperatores in delictum, dum in casu agitur de irregularitate ex defectu. II eiusque ministros. — Sunt 498. Defectus lenitatis quoad carnificem irregulares « qui munus carnificis szisceperint eorumque voluntarii ac immediati ministri in exsecutione capitalis sententiae » (can. 984, 7°). Duplex igitur personarum classis hic memoratur, scii. 1° carnifices et 2° eorum Π inistri. 1. Carnifex eatenus est irregularis, quatenus sponte munus susceperit, non autem si vi aut lege coactus. Unde miles qui cogitur explodere in militem poena capitis damnatum, irregularitatem non contrahit. Item ministri carnificis eatenus fiunt irregulares, quatenus propria voluntate, nec vi nec metu coacti, et immediate operam praestant in capitali sen­ tentia exsequenda. Huiusmodi sunt qui in actu exsecutionis tenent morte plectendum, qui supponunt caput damnati sub machina supplicii, qui explodunt vel percutiunt: non autem scriba seu notarius qui sententiam mortis scripto consignat, accusator, testes, promoter iustitiae, advocatus, etc.; nec verius qui ducit reum ad locum exsecutionis sententiae. 2. Inter carnificem et ministros magnum datur discrimen. Illo fit irregularis iam a primo momento suscepti muneris; isti, e contrario, nonnisi exsecutione capitalis sententiae. DE IRREGULARITATIBUS EX DELICTO 375 3. Etiam in hoc casu, ut supra, agitur de lenitate Christiana. Quare huiusmodi irregularitatem incurrunt tantum baptizati, ita ut qui car­ nificis munus exercuerint aut ministri fuerint ante baptismum, nequa­ quam ex hoc capite, baptismo suscepto, irregulares fiant. 4. Ratio, cur talis irregularitas inducta fuerit, manifesta est ex supra dictis (n. 494, 7). Qui praefatum munus susceperit, quandam offensionis et irreverentiae notam incurrit penes graves et probos ho­ mines, ex quo fit ut eiusdem promotio ad statum clericalem minus con­ veniens atque opportuna videatur. 5. S. Congregatio Co n sisto rialis decreto « Redcuntibus », 25 oct. 1918, concessit omnibus Ordinariis cum suis subditis ex bello redeuntibus facultatem ♦ dispensandi, saltem ad cautelam, ex irregularitate quae a canonistis olim di­ cebatur cx defectu lenitatis, quoties sacerdotes, clerici et Seminariorum seu reli­ gionum alumni in eam incurrerint non ex facto proprio sed ex necessitate, coacti nempe ad arma capessenda et mortem vel mutilationem forte inferen­ dam. Quoties vero agatur de clericis in sacris qui, non legum necessitate coacti, sponte sua se obtulerunt ad arma suscipienda, aut ea susceperunt, pro dispen­ satione ad S. Sedem erit recurrendum, firmo tamen praescripto can. 188, n. 6 ♦ (35). Sequenti autem dubio dirimendo proposito: «An clerici in sacris, militum vulneratorum vel infirmorum adsistentiae addicti, qui ex huiusmodi mini­ sterio sponte sua maluerunt transire ad militiam pugnantem, quin tamen mor­ tem vel mutilationem intulerint, teneantur, iuxta mentem decreti Redeuntibus, dispensationem a Sancta Sede impetrare, ut ad sacri ministerii exercitium resti­ tuantur »; S. Congregatio Consistorialis die 28 mart. 1919 respondit: Affir­ mative (36). Cur dispensatio necessaria dicta fuerit in casu, edito iam Codice et per­ specto can. 984, 7° et 985, 4° et 5°, vix perspici potest. Irregularitas enim non est idem ac censura, quae semel contracta, necessario tolli debet per absolu­ tionem. Ea quippe, forte incursa, cessat ipsa legis abrogatione seu mutatione. Articulus VU. De irregularitatibus ex delicto. 499. Praemittenda. — Irregularitates ex delicto septem enumerantur in can. 985, nempe: 1° apostasia, Interests et schisma; 2° baptismus ab acatholicis voluntarie susceptus; 3° attentatio matrimonii eiusve sa­ crilega celebratio; 4° homicidium et abortus; 5° mutilatio et suicidium (35) Acta Apost. Setîis, X, pag. 482. (36) Acta Apost. Sedis, XI, pag. 177 376 CAPUT VII - ARTICULUS VII attentatum; 6° vetitum clericis exercitium artis medicae vel chirurgicae; 7° ordinis exercitium illegitime positum. Do singulis accurate loquendum. Huc spectant quae supra dicta sunt (n. 452 ss.). II 500. Apostasia, haeresis, schisma. — Sunt irregulares « apostatae a fide, haeretici, schismatici ». 1. Apostata dicitur qui, post receptum baptismum, a fide Chri­ stiana totaliter recedit; haereticus, qui, post baptismum susceptum, pertinaciter aliquam ex veritatibus fide divina et catholica credendis denegat aut de ea dubitat; schismaticus, qui renuit subesse R. Pon­ tifici aut recusat cum membris Ecclesiae ei subieetis communicare (cfr. can. 1335, § 2). Huic irregularitati subsunt qua apostatae, etiam ii qui positive atheismum profitentur. Quae doctrina a nobis alias proposita (Dc censuris, n. 208), hodie authentice confirmatur respons. Pontii. Comm. Cod. 30 iul. 1934. 2. Ad inducendam irregularitatem necesse est ut haeresis vel schisma sit peccatum formale, quia causa eiusdem est delictum. In foro externo peccatum esse formale semper praesumitur, ac proptorea irregularitati locus fit. Haeresis vel apostasia mere interna irregularitatem non inducit. Dum e contra eam inducit delictum exterius quavis ratione manifestatum, licet occultum manserit Ante Codicem disputabatur, num irregularitas oriretur etiam ex haeresi occulta; num esset ex infamia iuris, an potius ex infamia facti; num recensenda esset inter irregularitates ex defectu, an ex delicto (1). Istae quaestiones et aliae affines ex iure Codicis resolutae manent. 3. Controvertitur utrum necesse sit, ut haeretici vel schismatici nomen dederint sectae haereticae aut schismaticae vel palam eidem adhaeserint. Verius negandum videtur. Si id accidisset, haberetur etiam irregularitas ex defectu, nempe ex infamia iuris. Item controvertitur de iis qui bona fide sectae haereticae vel schismaticae adscript! fuerint. Practice dispensatione opus est, saltem ad cautelam, et pro foro externo, si ordines suscipere velint. 4. Ista irregularitas non multiplicatur. Proinde si quis pertinaciter prius denegat aliquam veritatem fidei, postea fidem Christianam tota­ liter abiicit, non ideo duplicem irregularitatem contrahit, aliam qua haereticus, aliam qua apostata. (1) Schmalzgr., Hb. V, tlt. 7, n. 106 ea.; Laymann, Hb. T, tract. 5, p. V, cap. 4, n. 12 61; Plrhing, lib. V, tit. 7, n. 60 ea.; Oaeparri, I, n. 463 sa.; D’Annibalo, I, n. 432, not. 20. DE ntREGULARITATIBUS EX DELICTO 377 501. 5. Post conversionem ad fidem catholicam haeretici, schisma­ tici et apostatae non liberantur ab irregularitate. Haec sane manet, cum git natura sua perpetua. S. Congregatio S. Officii ad sequens dubium: «An alumni collegiorum pon­ tificiorum qui ab haeresi sunt conversi... et ideo irregulares, qua irregulari­ tate (quoad appareat) non sublata, ad ordines etiam sacros promoti fuerunt et promoventur, num rite et canonice promoti et promoveantur, an vero indi­ guerint et indigeant dispensatione ab irregularitate iam dicta >; — S. Congre­ gatio die 26 nov. 1668 respondit: «Alumnos praedictos indiguisse et in poste­ rum indigere dispensatione quoad praedictam irregularitatem: petentibus vero relaxandam dispensationem ». Eadem S. Congregatio die 4 dec. 1890 declaravit: «Haereticos ad fidem catholicam conversos... esse irregulares, ideoque dispensatione indigere ut ad tensuram et ordines promoveantur ». Datur magnum discrimen inter acatholicos conversos et nondum conversos. Ante conversionem arcentur ipso iure divino a ministerio sacro, ut evidens est; post conversionem, solum iure canonico, ceteris positis. Ratio irregularitatis duplex. Ex una parte habetur aliquod periculum erroris vel relapsus; ex alia parte dedecet sacris ministeriis initiari eum, qui errores contra fidem professus est. Eius quippe ministerium minus utile foret et honorabile. De iis qui ante annum 14 completum conversi sunt, iure potest du­ bitari utrum tamquam irregulares habendi sint, cum in foro externo rei delicti haeresis non praesumantur. 502. Disputant DD. utrum irregulares sint infideles, v. g. hebraei, ad fidem catholicam conversi. Alii affirmant; alii negant; nonnulli du­ bitant. Certe irregulares non sunt ante conversionem seu baptismum susceptum, quia irregularitas est impedimentum canonicum. Porro non baptizati impedimentis lego canonica statutis procul dubio non tenentur, cura subditi Ecclesiae non sint. Post conversionem ad fidem catholicam irregulares non sunt, quia can. 985, § 1 expresse loquit ur de apostatis, haereticis et schismaticis. Atqui verba sunt accipienda prout sonant, nec ullo pacto eorundem sensus potest extendi; imo restringendus, cum versemur in odiosis, ad. nonnam can. 19. Ceterum huiusmodi neo-conversi possunt esse simpliciter impediti quamvis non irregulares, ut dicetur infra (n. 524). 378 DE IRREGULARITATIBUS EX DELICIO CAPUT VII - ARTICULUS Vil Ratio irregularitatis est dubium et periculum circa fidem, seu graviter culpabilis communicatio cum acatholicis in sacris. Nam eo ipso quod quis sciens et volens baptismum recipit ab acatholico, extra casum necessitatis, plus vel minus ut suspectus de haeresi habendus est. Manifesto autem repu­ gnat talem candidatum divinis ministeriis mancipari. 503. Quidnam si haereticus vel schismaticus sit dubie baptizatue, aut certo constet non fuisse baptizatum vel invalide recepisse baptismum? Si certo constet Titium non fuisse baptizatum, aut fuisse quidem bapti­ zatum, sed eius baptismum esse invalidum, irregularitas abest. In dubio sive facti sive iuris, irregularitas est dubia, ideoque per se nulla. In praxi tamen consultius erit dispensationem postulare ad cautelam. Id confirmatur ex agendi ratione S. Sedis. II 504. Voluntaria susceptio baptismi ab acatholicis. — Sunt irregu­ lares ex delicto « qui praeterquam in casu extremae necessitatis, baptis­ mum ab acatholicis quovis modo sibi conferri siverunt » (can. 985, 2°). 1. Haec irregularitas, ut patet, nonnisi ab adultis incurri potest, cum requiratur consensus seu voluntaria susceptio baptismi. Nam verbum « siverunt » idem est ac permiserunt, modo id egerint cum plena cognitione rei et prohibitionis Ecclesiae. Qui vi aut metu gravi induceretur ad suscipiendum baptismum, irregularis non fieret. Ad incurrendam irregularitatem necesse est ut adultus baptizandus probe cognoscat ministrum esse acatholicum. II hic verius intelligi debent haeretici, schis­ 2. Nomine acatholicorum matici et apostatae, non autem infideles. Versamur in odiosis. Nam vox acatholici presso sumpta haereticos, schismaticos et apostatas si­ gnificat. Legislator autem quando sub ea voce etiam infideles compre­ hendere voluit, id expresso enuntiavit, v. g. in can. 1098, § 1, 2°. Necesse ost ut publici seu notorii sint acatholici, sive per se sectae haereticae aut schismaticao sint adscript! sive non. Agitur tamen de baptismo quo quis aut revera aut saltem videtur adseribi sectae haere­ ticae vel schismaticae. 3. Excipitur casus extremae necessitatis, qui verificatur in periculo mortis, quando desit sacerdos catholicus aut alia persona catholica, quaecumque ea sit, sive mas sive femina, quae baptismum conferre valeat. 4. In dubio do periculo mortis aut de professione acatholica mi­ nistri, irregularitas non contrahitur. 5. Verba « quovis modo » significant irregularitatem incurri, sive baptismus sit absolute collatus sive conditional©, sive sollemniter sive privatim, tam ritu catholico quam ritu sectae acatholicae. 6. Haec irregularitas afficit etiam impuberes, dummodo sufficienti usu rationis praediti sint. In dubio, praesumuntur usum rationis habere si expleverint septennium, secus non, ad normam can. 88, § 3. 379 I Π 505. Attentatio matrimonii eiusve sacrilega celebratio. — Sunt irre­ gulares ex delicto « qui matrimonium attentare aut civilem tantum actum ponere ausi sunt, vel ipsimet vinculo matrimoniali aut ordine sacro aut volis religiosis, etiam simplicibus et temporaneis ligati, vel cum muliere iisdem votis adstricta aut matrimonio valido coniuncta » (can. 985, 3°). 1. Haec irregularitas oritur ex triplici capite, et est quaedam extensio illius irregularitatis, quae olim bigamia similitudinaria vel interpreta­ tion· ab auctoribus vocari solebat. At cum ea nullatenus confundenda. Consideratur matrimonium valide initum, itemque ordo sacer et vota religiosa valide emissa. Necesse est ut vota sint religiosa. Quare huc non spectant personae ligatae tantum votis privatis ut Filiae a caritate, vel sodales emittentes unum aut alterum dumtaxat votum v. g. castitatis aut obedientiae, et a fortiori qui carent votis etsi in communi vivant ad instar religio­ sorum, de quibus in can. 673 ss. Nec attingitur persona quae olim vota religiosa emisit , et postea iisdem soluta fuit: nec illa, quae, aliis votis religiosis soluta, solo voto castitatis tenetur. 2. Quidam censent ignorantiam, quae non fuerit affectata, ab hac irregularitate excusare (2). Quae opinio, cum expressis verbis can. 988 (cfr. n. 455) opponatur, quavis probabilitate carere dicenda est. 3. Disciplina Codicis severior est veteri disciplina. Irregularitas ex attentato matrimonio extenditur etiam ad vota religiosa simplicia. Praeterea additur irregularitas ex attentatione matrimonii adulterio infecti. II 506. Homicidium et procuratio abortus. — Sunt irregulares qui voluntarium homicidium perpetrarunt aut fetus humani abortum procu­ raverunt, effectus secuto, omnesquo coopérantes » (can. 985, 4°). 1. Triplex personarum classis plectitur irregularitate: 1° perpetrantes II procurantes, item effectu se­ homicidium, effectu secuto; 2° abortum cuto; 3° coopérantes in homicidium vel abortum, pariter offectu secuto. 2. Incurritur irregularitas sive delictum homicidii vel abortus sit (2) Bint, Commentarium tcxlus Codici* iuri* canonici, lib. Ill, De rebu*. Pars I, p. 432. 380 CAPUT VII - ARTICULUS VII publicum sive occultum, dummodo duae adsint conditiones, scii. 1° ut abortus vel homicidium sit voluntarium et quidem graviter culpabile; 2° ut effectus sit revera secutus. Quare non incurritur irregularitas si homicidium patretur cum mo­ deramine inculpatae tutelae, ex ignorantia, vel casualiter praeter in­ tentionem ot gravem culpam. Item dicendum de procuratione abortus. Necesse est, ad incurrendam irregularitatem, ut reapse mors vel abortus evenerit (3). 3. Abortus est praematura eiectio fetus ex utero. Est autem prae­ matura eiectio fetus, quando tunc eiicitur, quum nondum potest vivere, quod fere accidit ante septimum gestationis mensem. Dicitur procurare abortum illo qui directe, consulto, efficaci actione physica vel morali causât abortum. 4. Igitur tamquam ho: II icidae sunt irregulares: 1° Qui causa immediata mortis alicuius sunt, etiamsi illos poeniteat antequam laesus moriatur; ratio est, quia causa physica neces­ sario operatur; 2° Si quis letaliter hominem percusserit, et alter moriturum occi­ derit, uterque est vere homicida ideoque irregularis; 3° Qui fotum occidunt per craniotomiam aut per aliam quamcumque operationem directe occisivam ipsius fetus vel matris gestantis, si revera mors utriusque vel alterutrius sequatur. Non sunt irregulares, licet homicidium sequatur, qui dant operam rei li­ citae, adhibita sufficienti diligentia ne accidat homicidium casuale; nec ii qui aegroto bona fide aliquid cibi vel potus nocivi praebent, vel si illum moventes aut volventes, causa sint, cur decedat; nec medici aliive qui pharmacum mor­ tiferum infirmis dederunt, modo sint periti, et bona fide egerint (4). Si quis ex mala fido aut imperitia vel negligentia etiam graviter culpabili egerit, atque ita causa fuerit mortis vel abortus, non debet illico concludi irre­ gularitatem eo ipso fuisse incursam. Praeter culpam gravem, requiritur ali­ qua prae visio seu intentio. 5. Antiquitus irregularitas contra procurantes abortum non incur­ rebatur nisi per procurationem abortus fetus animati; nunc statuitur incurrenda per procurationem cuiusque fetus humani viventis, quippe qui iam a primo momento conceptionis anima informatur. 6. Controvertitur utrum irregularis fiat quis ob homicidium in causa tantum voluntarium, seu qui homicidii est causa indirecta tantum, (3) Cfr. Cappello, De centuria, n. 384. (4) Cfr. S. Alpbo lir, n. 384; horreres, ΙΓ, n. 896. DE IRREGULARITATIBUS EX DELICTO 381 ex. gr. omissione diligentiae debitae ex qua mors secuta sit. Etsi huiusmodi omissio fuerit graviter peccaminosa, censemus, cum versemur in odiosis, irregularitatem non contrahi. Bationes ex iure antiquo deductae non videntur huc spectare. Item do procuratione abortus quaeritur, utrum indirecta sufficiat, an potius directa sit oporteat. Dicitur directa vel indirecta non solum habita ratione intentionis procurantis sed etiam habita ratione accele­ rationis ipsius partus (5). Sub hac altera acceptione, directa dicitur procuratio abortus, quando media, quae adhibentur, ad hoc praecise tendunt, ut mulieris partus accoleretur. Indirecta vero, quando media, quae adhibentur, tendunt ad curandum matris morbum, licet ex iisdem praeter intentionem sequatur partus. Procuratio abortus indirecta seu voluntaria tantum in causa, se­ cundum priorem huius vocis acceptionem i. e. habita ratione intentionis procurantis, non inducit verius irregularitatem, ut supra de homicidio in causa dictum est. Procuratio abortus indirecta sub altera acceptione, quando scii. matri letali morbo laboranti praebentur remedia ad morbum curandum ordinata, licet ex iisdem praeter intentionem sequatur acceleratio partus, non est illicita (6); ideoque irregularitas non incurritur. 7. Irregularitatem contrahunt etiam omnes coopérantes jomnaliter et positive sive explicite sive implicite, scii, omnes illi qui physice aut moraliter concurrerint in delictum homicidii vel abortus procurandum, dummodo influxus eorundem fuerit revera efficax et graviter culpabilis. Ex hoc capito irregulares sunt: 1° mandantes; excipe, si ante exsecutionom mandatum retractaverint, et retractatio innotuerit mandataire; 2° consilium dantes, dummodo vere ot efficaciter per huiusmodi consi­ lium influxerint in delictum patrandum; excipe, ut supra, si consilium retractaverint ante exsecutionem et retractatio significata fuerit oppor­ tuno tempore Titio cui consilium datum fuerat; 3° coopérantes, ut ho­ micidium vel abortus celerius, securius vel audacius fiat; talos sunt qui se mutuo excitant ad crimen perpetrandum, licet unus tantum patret; item qui arma aut pecuniam ministrant ad doliolum committendum; •1° consentientes in crimen, si consensus in homicidium vel abortum vere atque efficaciter influxerit. Qua cooperatores directo voluntarii ac proinde obnoxii irregulari­ tati habendi sunt: 1° in capitali indicio, omnes qui contra reum iniuste (6) Cfr. Ball.-Palm., II, n. 912; D’Annibalo. II. 284. not. 28. (6) Cfr. S. Alph., III, n. 394; Ball.-Palm., II, n. 914; D’Annibalo. Il, η. 284. j '. * I ('i ’ ] i iI | I II | b [ I I I. 3S2 CAPUT VII - ARTICULUS VII egerunt, scii, accusatores, testes, periti aliivo et indices iniusti formaliter, unde sententia capitalis lata est; 2° in bello iniusto — quod tamen practice plerumque subditos latet — omnes qui sponte dimicant et so muto excitant, dummodo mors revera accidat. Aliae irregularitates ex bello qua tali (7) hodie non contrahuntur. Simplex approbatio delicti iam commissi non inducit irregularitatem. Proinde irregularis non est, qui homicidium vel abortum, etiam suo nomine vel gratia, ipso inscio, patratum, approbat vel laudat, quia in illud non influxit. 8. Utrum cooperatores negativi, qui nempe homicidium vel abortum im­ pedire debebant et nihilominus non impediverunt, incurrant irregularitatem necne, controvertitur. Sententia, quae negat irregularitatem in casu, attentis principiis generalibus iuris, praesertim praescripto can. 2209, vera videtur (8). At si huiusmodi cooperator negativus, scii, mulus, non obstans, non manifestans, ex.gr. pater quoad filium, herus quoad famulum, sua agendi ratione graviter cul­ pabili revera influxerit et quidem efficaciter in delictum irregularitas incurritur. Qui dans operam rei illicitae, v. g. clericus in venatione clamorosa, aliquem occidit, incurritne irregularitatem? Certe non incurrit, si defuit negligentia theologice graviter culpabilis. Si haec adfuerit, nonnulli censent irregularitatem incurri. Verius distinguendum: si voluntas occidendi vel saltem probabilis praevisio mortis inde forte secuturae adfuerit, irregularitas incurritur, secus non. Item controvertitur, an fiat irregularis qui occidat aliquem ad vitam alie­ nam defendendam, ob libertatis, honoris vel bonorum temporalium defensionem. Dicitur ad vitam alienam, quia de vita propria nulla est disputatio; uni­ cuique enim licet se defendere etiam cum iniusti aggressoris occisione, modera­ mine inculpatae tutelae servato. Idem dicendum, ubi agitur do vita innocentis defendenda. Ratio manifesta: deest in casu delictum seu gravis culpa. Idem quoque asserendum, propter eandem rationem, ubi agitur de honoris vel libertatis aut bonorum temporalium defensione. Si in praedictis casibus moderamen inculpatae tutelae servatum non fuerit, multi auctores docent irregularitatem co ipso incurri. Quod simpliciter et abso­ lute dici nequit. Eatenus Titius in eiusmodi adiunctis incurrit irregularitatem, quatenus adfuerit voluntas occidendi tamquam medium non necessarium suae defensionis, vel saltem quatenus advertenter excesserit moderamen inculpatae tutelae cum probabili praevisiono mortis inde secuturae. 9. Ad incurrendam irregularitatem requiritur effectus secutus, scii, mors vel abortus, ita ut excludi debeat tum conatus delicti, tum de­ lictum frustratum (cfr. can. 2212, 2213). (7) Cfr. S. Alph., III, n. 371 83.; Womz, II, n. 115; D’Annibalo, I, n. 427, (S) Cfr. Cappello, Dc censuris, n. 27. Recesse est ut offectus sequatur qua talis ex causa voluntarie et culpabiliter posita, et quidem proxime et immediate. Quare, effectu non secuto, erit culpa gravis imo gravissima, non tamen irregularitas·, ex. gr. si quis praebet venenum aut explodit ad occidendum hominem, non lit irregularis, quamvis letaliter peccet, si venenum aut explosio mortem non causet; item qui pharmacum propinat ad procurandum abortum, peccat graviter, sed irregularis non est, nisi abortus revera secutus sit. Quaerunt Doctores utrum in casu dubio irregularitas contrahatur. Dubium respicere potest complura; scii, potest dubitari de effectu seculo, de influxu efficaci aut graviter culpabili, de moderamine inculpatae tutelae, dc voluntate deliberata, de iniustitia actionis, de cooperatione eius ve vi. Circa has quaestiones, nonnulli tenent irregularitatem incurri ab omnibus, quando ob plurium concursum dubitatur quis ex eis revera mortem intulerit, v. g. si plures explodunt globulos in hominem, sed nescitur quis illum occiderit. In isto casu, aiunt, omnes fiunt irre­ gulares. Rectius videtur ita distinguendum: si communi consilio et opera physica aut morali concurrerint in delictum, fiunt irregulares omnes in praefato casu; deficiente communi consilio et opera, irregularitas, stante dubio, non incurritur. In aliis casibus, ex gr. si dubitetur de influxu efficaci et graviter culpabili, de effectu secuto, do moderamine inculpatae tutelae etc., non incurritur irregularitas. Qui abortum procuravit, effectu secuto, dubitans an fetus animatus sit necne, incurrit irregularitatem. Nam Codex irregulares decernit pro­ curantes abortum fetus humani effectu secuto; atqui omnis fetus a mu­ liere conceptus est humanus. Praeterea, iuxta doctrinam hodie fere communem et omnino retinendam, fetus animatur ab ipsa conceptione. Huc spectat etiam praescriptum can. 747. In iure antiquo irregularitas, ut supra dictum fuit, incurrebatur propter abortum fotus animati. Docebant autem veteres fetum mascu­ linum non animari nisi post quadraginta dies a conceptione, femineum post dies octoginta (9). 10. Quoad redeuntes ex bello, vide decretum S. C. Consistorialis diei 25 oct. 1918, cum declaratione eiusdem S. Congregationis, 28 mart. 1919 (n. 498, 5). (9) Cfr. Slxtl V Const. « E(fratnatam », 29 oct. 1588; Greer· XIV Const. « Saks Aposlolica · 31 mali 1591; Wornz, II, n. 147; Lobmkuhl, II, u. 1015. | I I I I ί I ' I II I I 1{ 1* J I I 384 CAPUT VU - ARTICULUS VU 507. Mutilatio et conatus suicidii. — Sunt irregulares a qui seipsos vel alios mutilaverunt aut sibi vitam adimere lentaverunt » (can. 985, 5°). 1. Triplox actio obnoxia irregularitati: 1° mutilatio corporis pro­ prii; 2° mutilatio corporis alieni; 3° suicidium attentatum. II Mutilatio est abscissio alicuius membri. Eaten us inducit irregulari­ tatem, quatenus sit notabilis vel ratione quantitatis partis abscissae, vel ratione peculiaris destinationis seu functionis membri abscissi, quod habeat nempe in corpore proprium et a ceteris distinctum officium. Huiusmodi est abscissio pedis, brachii, manus, omnium digitorum utriusque aut unius tantum manus, membri genitalis; non autem abscissio unius alteriusve digiti, auriculae, unius testiculi, etc. Mutilatio debet esse graviter culpabilis, ita ut quidquid a mortali peccato excuset, eximit quoquo ab incurrenda irregularitate. Proinde irregularis non est, qui propter necessitatem aut inadvertentiam in so vel in alio mutilationem fecerit cum absit delictum. Non sufficit attentatio mutilationis; sed requiritur mutilatio seu abscissio vere secuta. Irregularis non est, qui hominem exeaecat pri­ vando eum solo visu, quin oculum extrahat. Item verius irregularis non efficitur, qui est solum causa indirecto mutilationis, etsi forte graviter peccet. Si membra sunt gemina, sufficit unius abscissio. Nonnulli dubitant do eo qui voluntarie membrum debilitat. At nulla profecto est solida ratio dubitandi. Nam debilitatio, etsi forte graviter culpabilis, minime confundenda est cum mutilatione. 2. Si quis sibi ipsi vitam adimere tentât, ex. gr. explosion&j veneno, laqueo aliove modo, statirn fit irregularis, etsi nec suicidium sequatur nec mutilatio nec vulnus. Sola enim attentatio suicidii inducit irregula­ ritatem. Requiritur ut actio sit graviter peccaminosa et quidem ordinata ad mortem, non autem ad solam mutilationem, procurandam. Quaeri potest, utrum sufficiat simplex conatus delicti seu suicidii, ad nor­ mam can. 2212, § 1, an potius requiratur delictum seu suicidium frustratum: quod tunc habetur « cum omnes actus positi vel omissi sunt qui ad exsecu­ tionem delicti natura sua, conducunt et ad delictum perficiendum sufficiunt, si ex alia causa praeter voluntatem agentis, effectum sortiti non sint t (ca­ non 2212, § 2). Cum versemur in odiosis, censemus requiri delictum frustratum. 508. Mors secuta ex vetito exercitio artis medicae vel chirurgicae — Irregulares sunt « clerici medicam vel chirurgicam artem sibi vetitam exercentes, si exinde mors sequatur » (can. 985, 6°). 1. Agitur de irregularitate, quae in iure antiquo dicebatur oriri ex homicidio casuali. Haec irregularitas clericos tantum respicit, non DE IRREGULARITATIBUS EX DELICTO I 385 autem laicos, quia his ars medica vel chirurgica prohibita non est. Beligiosi, licet clericalem statum non susceperint, quoad lura et obli­ gationes veniunt nomine clericorum (cfr. can. 592, 614), ideoque hac irregularitate tenentur. Duae conditiones requiruntur ad incurrendam irregularitatem: a) exercitium graviter prohibitum artis medicae vel chirurgicae; b) mors inde reapse secuta. 2. Unde si clericus licite, ex. gr. in casu necessitatis, exerceat medi­ cinam vel chirurgiam, quamvis inde mors forte sequatur, irregularis non fit. Item si clericus ex induito apostolico exerceat artem medicam aut chirurgicam, non tenetur hac irregularitate, quippe quae est ex delicto. Laicus si, ob imperitiam graviter culpabilem, causet mortem in medicinae aut chirurgiae exercitio, non ideo efficitur irregularis. 3. Ex can. 139, § 2 clericis prohibitum est, sine induito apostolico, exercitium medicinae vel chirurgiae; idcirco graviter peccat qui sine tali induito, has artes exercet. Indultum autem a S. Sede non conceditur, ut palam est, nisi peritis in illis artibus. Hinc patet irregularitatem non contrahi sine gravi peccato, ac propterea dicitur et est revera ex delicto. 4. Necesse evidenter est, ut mors sequatur praeter intentionem; secus non distingueretur ab irregularitate ex homicidio voluntario, de qua supra (n. 506). II exercitium potestatis ordinis. —Sunt irregulares a qui 509. Vetitum actum ordinis, clericis in ordine sacro constitutis reservatum, ponunt, vel to ordine carentes, vel ab eius exercitio poena canonica sive personali, medicinali aut vindicativa, sive locali prohibiti » (can. 985, 7°). 1. Duplici ex capite oritur haec irregularitas: a) ex ordinis sacri non recepti usurpatione; b) ex ordinis sacri exercitio, quatenus ordo est quidem legitime receptus, at eius exercitium est graviter prohibitum ob poenas canonicas. 2. Itaque hanc irregularitatem incurrit omnis, sive clericus sive laicus, qui actum ordinis sacri (scii, subdiaconatus, diaconatus, presby­ teratus, episcopatus) exercet, quatenus illo ordine vel nondum sit ini­ tiatus, vel prohibeatur illum exercere propter censurae aut interdictum locale aliasve poenas vindicativas (10). 3. In casu necessitatis, i. e. iusta dc causa, clericus potest officium subdiaconi in Missa sollemni peragere, dummodo no deferat mani­ pulum (11). Clericus nequit aquam in calicem infundere eumquo tan- (10) Cfr. Cappello, De censuris. u. 402 63. (11) S. R. C., 17 iul. 1891. 25 — Cappello, De Ordine. 386 CAPUT VII - ARTICULUS VII gero vel abstergere; dum o contra canere potest Epistolam. Si deferat tantum manipulum, vel infundat aquam, aut calicem tangat non iit irregularis; talis, contra, efficitur si omnes illos actus simul ponat. 4. Subdiaconus, et a fortiori clericus minorista vel laicus, nequit in­ duere stolam et Evangelium canore in Missa sollemni, aut alterutrum peragere. Irregularis fieret subdiaconus (item, a fortiori, minorista vel laicus), qui deferret stolam et Evangelium caneret atque vinum in ca­ licem infunderet; non autem, verius, si postremum tantum ex his aetibus perageret. Item irregularis non est sacerdos, qui sine iurisdictione sacramentum poenitentiae ministrat. Aliter dicendum, si carens potestate ordinis presbyteralis audiret confessiones. 5. Irregularitatem contrahit subdiaconus qui sollemniter baptizet, qui publice exponat SS. Sacramentum, qui Eucharistiam fidelibus distribuat, extra casum gravissimae necessitatis; diaconus, qui Missam celebret, qui audiat sacramentales confessiones; sacerdos, qui exerceat actus ordinis Episcopis competentes, ex. gr. si confirmet, ordinet etc. Non contrahit irregularitatem diaconus conferens sollemniter baptis­ mum absque legitima delegatione, vel si. e gravi causa et debita li­ centia dispensans SS. Eucharistiam. 6. Ex dictis triplex conditio requiritur ad irregularitatem contra­ hendam: 1° ut ponatur actus ordinis; 2° ut actus sit ordinis sacri, seu reservatus clericis in ordine sacro constitutis; 3° ut ille qui ponit talem actum, eo careat vel sit impeditus ab eius exercitio ob censuram au! poenam vindicativam. Ex primo capite excluduntur omnes actus merae iurisdictionis, v. g. dispensatio a votis vel a lege ecclesiastica, assistentia matrimoniis, praedicatio verbi Dei, collatio officii aut beneficii ecclesiastici, absolutio a censuris. Ex altero capite excluduntur actus ordinum minorum, v. g. inser­ vire altari, legere in ecclesia, deferre luminaria, exorcismos facere etc. Nomine actus ordinis clericis in sacris reservati intelligitur tum is qui certo ordini sacro reservatur ratione sui et simpliciter, ita ut nullo modo ab illo ordine carentibus exerceri possit; tum qui ratione sui et simpliciter non est reservatus clericis in sacris sed tantum sollemnis administratio, ita ut sollemniter seu er officio talis actus nequeat poni nisi ab iis qui certum ordinem susceperint, v. g. sollemnis administratio baptismi. Ex tertio capite excluduntur· omnes et soli, qui certe carent tali ordine, non dubie, sive sint laici sive clerici minoristae, sive etiam cle­ rici in sacris exercentes ordinem superiorem seu nondum susceptum. DE IRREGULARITATIBUS EX DELICTO 387 510. Oontrovertitur utrum nomine actus ordinis reservati clericis in sacris, intelligondus sit tantum actus potestatis ordinis iuris divini, au etiam actus potestatis ordinis iuris ecclesiastici, v. g. consecratio altaris vel calicis. Verius dicendum, hunc quoque comprehendi; sed, cum versemur in odiosis, opinio contraria probabilis videtur. Item controvertitur utrum intelligendac sint tamquam actus ordinis reservati, de quo hic sermo est, etiam benedictiones quae revera reservantur sacerdotibus, parochis aliis ve. Generat im loquendo, negativa responsio aut vera aut saltem probabilissima dicenda. De singulis tamen casibus haec accuratius animadvertenda: 1° Benedictiones, quae conferri possunt a lectoribus (cfr. can. 1147, § 4), huc procul dubio non veniunt. 2° Benedictiones, quae ex Rituali Rom. reservantur determinatis personis aut familiae religiosae seu peculiari coetui, pariter huc non veniunt. 3° Benedictiones, quae reservantur rectori ecclesiae aliisve (canon 1301) vel parocho (can. 462, § 1), item excludendae sunt. 4° Ratio dubitandi respicit benedictiones, praesertim constitutivas, v. g. aquae, palmarum, cinerum, etc., quae a solis presbyteris peragi possunt. Istae probabilius comprehenduntur, ut supra iam dictum est de consecratione altaris vel calicis, perspecta rei natura; contraria tamen sententia probabilitate carere non videtur. 511. Eatenus incurritur irregularitas, quatenus adsit delictum seu orave peccatum. Proinde si quis ponit actum ordinis ex inadvertentia aut licito a fidelibus requisitus ad normam can. 2261, § 2, 2275, 2° et 22S4, irregularitatem non contrahit. Iure Codicis ignorantia non excusat; at si forte ignorantia excusat a mortali peccato, eo ipso deest delictum ac propterea irregularitas. Ex praedicto capite est irregularis sacerdos, qui censura irretitus celebrat Missam, absolvit poenitentes aut alia sacramenta administrat, nisi id agat ex fidelium petitione (cfr. n. 509); item qui celebrat in loco interdicto, quia revera violat interdictum. Non fit irregularis, saltem in rigore iuris, censuratus qui ordinem sacrum suscipit, licet statim, ex ritu ipsius ordinationis, illum exerceat. 1 Î I j f I | | / ! è j | 388 CAPUT VIT - ARTICULI VIII ET IX Articulus VIII. De cessatione irregularitatu; II 512. Quomodo cessent irregularitates. — Triplici modo generatim: 1° por cessationem causae totalis; 2° per professionem sollemnem; 3° per dispensationem. 1° Per cessationem causae totalis cessat irregularitas ex defectu animi vel corporis, v. g. per operationem chirurgicam aut arte medica vel lapsu temporis, si tollatur defectus aut cesset infirmitas. 2° Per sollemnem professionem religiosam et legitimationem cessat ipso iure irregularitas ex defectu, natalium. 3° Per dispensationem legitime concessam auferri potest quaelibet irregularitas, cum sit iuris mero ecclesiastici (cfr. n. 514 ss.). II animadvertenda. — 1. Irregularitas, semel 513. Nonnulla generatim sublata aut quomodocumque cessata, non reviviscit qua talis, proprie loquendo. Potest tamen oriri nova irregularitas, sive causa eiusdem sit eadem specifice sive sit diversa. Id ex ipsa natura irregularitatis manifesto consequitur. 2. Irregularitas non cessat ex parte vel ad tempus tantum. Cessatio per se est semper et necessario totalis ac perpetua. 3. Duplici modo irregularitas cessare potest: vel quatenus tollitur ipsa causa irregularitatis v. g. defectus natalium, vel quatenus, manente causa undo proxime enascitur irregularitas, aufertur vinculum seu impe­ dimentum por eam inductum. 4. Domum irregularitas cessare potest vel per se i. o. ex ipsa rei natura, quoties cessat causa totalis eiusdem, ut supra (n. 512) dictum est; vel por dispositionem ecclesiasticam, ut accidit in dispensatione. Articulus IX. De dispensatione ab irregularitate. 514. Quina: II valeat dispensare. — 1. R. Pontifex potest dispensaro ab omnibus irregularitatibus, sive occultis sive publicis, nulla excepta. In foro interno pro occultis irregularitatibus dispensatio conceditur a S. Poenitentiaria. Pro publicis competens est: 1° S. C. de Sacramentis, DE DISPENSATIONE AB IRREGCLARITATE 389 si agitur de candidatis saecularibus ad ordines promovendis, necnon pro sacerdotibus saecularibus iam ordinatis, si agitur de irregularitate ex defectu; 2° S. C. Concilii, pro irregularitate ex delicto, si agitur de sa­ cerdotibus saecularibus iam ordinatis (1); 3° S. Congr. de Religiosis, si agitur de candidatis religiosis (sensu lato) sive promotis sive promo­ vendis; 1° S. C. de Prop. Fide, pro suis alumnis et pro suis respective territoriis; 5° S. C. pro Ecclesia orientali, pro omnibus candidatis orien­ talibus. S. Sedes non facile concedit dispensationem in irregularitate contracta ex bigamia. Numquam solet dispensare super irregularitate orta ex publico homicidio voluntario aut publica abortus procuratione, si agitur de promo­ vendis ad sacram ordinationem. Difficilius etiam dispensat, si agitur de candi­ datis promovendis ad ordines, super irregularitate occulta ex homicidio aut pro­ curato abortu. Imo hodie S. Poenitentiaria, SS.mo mandante, super tali irre­ gularitate non dispensat. Dispensatio concessa a S. Poenitentiaria valet dumtaxat pro foro interno; ab aliis SS. Congregationibus datur pro foro externo, sed valet etiam pro foro interno. 2. Ordinarii loconi II possunt, sive per se sive per alium, dispensaro cum suis subditis: 1° In omnibus irregularitatibus dubiis, si dubium est facti, dummodo agatur de irregularitatibus a quibus S. Sedes dispensare solet; in dubio iuris, lex non urget, ideoque nulla dispensatione opus est (can. 15). 2° In omnibus irregularitatibus cx delicto occulto provenientibus, excepta ea, quae oritur ex homicidio voluntario et procuratione abortus aliave deducta ad forum iudiciale (can. 990, § 1). 3° In iis casibus in quibus difficilis est recursus ad S. Sedem et simul gravis damni periculum est in mora, dummodo agatur de dispen­ satione quae soleat concedi a Sede Apostolica (can. 81). Si dubia est irregularitas, sive dubium sit iuris sive facti, de rigoro dispensatio non requiritur, tamen in dubio facti consultius erit eam ab Ordinario petere ad cautelam, ita ut si postea appareat impedimentum adfuisse, nulla dispensatione opus sit. Dispensatio ab irregularitate ob haoresim occultam non subtrahitur locorum Ordinariis, quamvis absolutio a censura propter similem casum iisdem subtracta sit ad normam can. 2314, § 2. (1) S. O. Consist. 28 nov. 1011; Λ. A. S., IT, G58. 390 CAPUT VU - ARTICULUS IX In casibus occultis urgentioribus, quando S. Sedes et nequit adiri ct imminet periculum gravis infamiae vel scandali, censemus Ordinarium etiam ab irregularitate ex homicidio aut procuratione abortus orta posse dispensaro, ad normam can. 81, si agatur de presbyteris iam ordinatis et delictum sit occultum·, secus, si delictum sit publicum vel agatur de promovendis ad ordines. 3. Superiores maiores in religionibus clericalibus exemptis, cum Ordi­ narii sint, dispensare valent cum suis subditis, sicut locorum Ordi­ narii ex iure communi, do quibus supra. Nonnullis religionibus specialia privilegia hac in re competunt. Praelati regulares, etiam non Ordinarii, ex privilegio, quo olim gaudebant (2) et quo hodie quoque eos gaudere dicendum est ad nor­ mam can. 4, dispensare valent subditos suos ab omnibus irregularita­ tibus, super quibus dispensare possunt iure communi Ordinarii, scii, ab irregularitatibus ex delicto occulto, ut supra. Manent etiam ampliores facultates aliquibus Ordinibus concessae. 4. Ipsi confessorii regulares verius possunt dispensaro omnes poe· nitentes super irregularitatibus, a quibus Ordinarii ex iure communi suos subditos dispensaro valent (3). Ita ex privilegio, quod per Codicem sublatum non osse censemus. 5. Ceteri confessarii ex iure communi nequeunt dispensare ab irre­ gularitatibus. Attamen in casibus occultis urgentioribus, quando Ordi­ narius adiri nequit et periculum imminet gravis damni vel infamiae, possunt dispensare sicut Ordinarii, sed ad hoc tantum ut poenitentes ordines iam receptos licito valeant exercere (can. 990, § 2). Non praescribitur recursus ad S. Sedem vel ad Ordinarium, sicut exigitur post absolutionem a censura reservata ad normam can. 2252 et 2254. Cum usus facultatis non sit expresse ad forum sacramentale restrictus, dicendum confessarium dispensare posse etiam in foro in­ terno extra-sacramentali. Attamen, cura facultas detur confessorio erga poeni tentem, necesso est ut aliquem nexum habeat cum confessione. Quidnam in casu irregularitatis dubiae dubio facti? Si dubium esset iuris, profecto non urgeret ex can. 15. Urgente gravi causa, scii, propter infamiam aut scandalum vitan­ dum, putamus posse confessarium dispensare ab irregularitate cum loci (2) Sixtus IV, Const. « lïeqimini universalis *, 31 auç. 1171, η. 1-1; Tullus IT, Const. « Vir­ tute conspicuos », 28 lui. 1506, n. 27; Paulus III, Const. . Dicet debitum », 18 oct. 1549, n 27· Greg. XIV, Const. « Filius qui », 21 sept. 1591, n. 27; Loo XII, Const. « Plura 11 lui. 1826. n. 2. (3) Cfr. S. Alpb., VII, n. 355; Gaeparrl, I, n. 229. DE DISPENSATIONE AB IRREGULARITATE 391 Ordinarius adiri nequit, ea tamen excepta quae oritur ex homicidio et procurato abortu, modo no agatur de ordinibus sacris suscipiendis, imposito poenitenti onere recurrendi quamprimum ad Ordinarium vel ad S. Poenitentiariain eiusque standi mandatis. Nulla sane lex positiva obligat cum incommodo gravi et irregularitas certa, de qua in can. 990, non est confundenda cum dubia. In casu non agitur de dispensatione proprie dicta. 6. An irregularis, in casu vere urgenti, possit sine praevia dispensa­ tione ordines exercere et etiam recipere. Ita distinguendum: 1° Si agitur do ordine exercendo et irregularitas occulta proveniat ex alio capite quam ex homicidio voluntario aut ex procurato abortu, clericus excusatur ab ea servanda, quoties sine gravi infamia aut scan­ dalo illam servare nequit, dummodo revera periculum sit in mora et nequeat recurrere ad S. Sedem vel ad Ordinarium aut saltem ad con­ fessarium. Id ob analogiam cum can. 2232, § 1, qui eximit a poena servanda ratione infamiae seu periculi gravis damni, nec non ex prin­ cipio quod lex ecclesiastica non obligat cum tanto incommodo, ut certum habemus (4). 2° Si agitur item de ordine exercendo, et occulta irregularitas proveniat ex homicidio voluntario aut procurato abortu, censemus in praefatis adiunctis et cum iisdem clausulis irregularem licite exercere posse ordines, ob rationes supra expositas (5). 3° Si agitur de ordine suscipiendo, ex quocumque capite irregu­ laritas occulta oriatur, dummodo non proveniat ex voluntario homi­ cidio aut abortu procurato, probabiliter putamus in praedictis circum­ stantiis et cum iisdem clausulis licere irregulari primam tonsuram et ordines minores, non tamen ordines sacros suscipere (6). 4° In omnibus hisce casibus clericus irregularis tenetur quam­ primum recurrere ad Ordinarium vel ad S. Poenitentiariain vel ad con­ fessarium facultate praeditum eiusque mandata excipere. II praelati et confessarii regulares dispensare valeant ab 515. Num irregularitatibus ex defectu. — 1. Certum est olim nonnullos Ordines habuisse peculiaria privilegia, quae respiciebant quoque dispensationem, in certis casibus, ab irregularitate ex defectu. Num ista privilegia adhuc vigeant, de singulis Ordinibus atque in singulis casibus diiudicandum est, perspecto can. 4. (i) Cfr. Suaroz, De. censuris Atep. 40, sect. 2; Gaspard. 1. n. 168, 171: TTAnnibale. I, n. 406· (5) Cfr. NoldlD-Schmltt· Ill. n. 500; Maro-Raus, Irurtitulùmcs morate^ 11, n. 1931. (G) Noblrtcum Prtiminer, up, cit., q. 322. 392 CAPUT VII - ARTICULUS IX 2. Si privilegium eiusmodi adhuc exsistere censeatur, generalis facultas, quae illud continet, intelligenda est secundum regulam 81““ iuris in 6°: « In generali concessione non veniunt ea, quae quis non e«srt verisimiliter in specie concessurus ». Quare in generali facultate dispen­ sandi non intelliguntur comprehensi excessus et defectus enormes. In praxi, proinde, consultius recurritur ad S. Sedem, si huiusmodi casus forte occurrant. II II 516. Quomodo impetranda et concedenda sit dispensatio. — 1. Qui petit dispensationem debet omnes irregularitates indicare; secus dis­ pensatio generalis valebit quidem etiam pro reticitis bona fide (dum­ modo no agatur de irregularitate orta ex homicidio voluntario aut procuratione abortus vel de alia deducta ad forum iudiciale), non autem pro reticitis mala fide (can. 991, § 1). 2. Non requiritur ad valorem dispensationis quod numerus d«lictorum eiusdem speciei exprimatur, cum repetitio eiusdem causae non multiplicet irregularitates (can. 989). At si agatur de irregulari­ tate ex homicidio voluntario, etiam numerus delictorum exprimendus est sub poena nullitatis concedendae dispensationis (can. 991, § 2). Haec dispositio est strictae interpretationis ideo que non videtur exten­ denda ad eam quae oritur ex procurato abortu. 517. 3. Nulla forma praescribitur ad huiusmodi dispensationem concedendam. Bequiritur et sufficit ad valorem externa manifestatio voluntatis ex parte dispensantis quocumque modo facta. Potest adhi­ beri haec aut similis forma: « Auctoritate mihi concessa, dispenso fecum super irregularitate, quam incurristi propter talem causam, v. g. propter abortum: in nomine Patris, etc. ». Dispensans ab irregularitate ex delicto imponere debet aliquam salu­ tarem poenitentiam. 4. Dispensatio ut sit legitima·, semper requirit iustam causam; imo concessa sino iusta causa invalida esset nisi B. Pontifex eam conce­ deret. 5. Dispensatio generalis ad ordines suscipiendos valet pro ordinibus etiam maioribus; et ita dispensatus potest obtinere beneficia non consistorialia etiam curata, sed renuntiari nequit S. B. E. Cardinalis, Epi­ scopus, Abbas vel Praelatus nullius, Superior maior in religione cleri­ cali exempta (can. 991, § 3). G. Si dispensatio in foro externo concedatur, scripto consignanda est; si detur in foro interno sacramentali, id nullatenus fieri potest; si detur DE IMPEDIMENTIS ORDINATIONIS 393 in foro interno non sacramentali, scripto consignetur eaque adnotanda est in libro secreto Curiae (can. 991, § 4), vel, ad vitandam infamiam, in libro secreto S. Poenitentiariae. Practice, utrum id faciendum sit necne, varia adiuncta perpen­ dantur oportet. Nam interdum huiusmodi adnotatio potest esse nimis onerosa aut fere impossibilis: tunc vel omittenda vel danda dispen­ satio in foro sacramentali. Articulus X. II De impedimentis ordinationis. II 518. Impedimenta in genere. — Codex, praeter irregularitates ex defectu et ex delicto, quae natura sua sunt impedimenta perpetua·, recenset quoque impedimenta temporaria ordinationis. Haec autem septem enumerantur in can. 987. Quinam sit genuinus eorundem conceptus, quomodo distinguantur ab irregularitatibus, alibi dictum est (n. 449). II 519. Singula impedimenta. — Sunt simpliciter impediti: 1° « Filii acatholicorum, quamdiu parentes in suo errore perma­ neant » (can. 987, 1°). Ergo non iam prohibentur, ut antea, ordines recipere, si avus est haereticus. Pariter, si parentes acatholici mortui sunt. Dum e contra, impedimentum adest si unus tantum parens est acatholicus, alter vero catholicus (1). Idem valet etiam de filiis natis ex nuptiis mixtis cum debita dispensatione celebratis. Filii intelliguntur hic «tantum descendentes in linea paterna usque ad primum gradum » (2), ita ut nepotes in linea paterna hodie, secus ac ante Codicem, a recipiendis ordinibus non arceantur. Nomine acatholicorum hic verius intelligendi videntur ut supra (n. 504), haeretici et schismatici, non autem infideles. Filii autem censentur seu legitimi seu illegitimi. Si dubitetur an parens sit acatholicus, potest peti et concedi ab Ordinario dispensatio ad cautelam; at stricte necessaria non est. Dicitur: « quamdiu parentes in suo errore permaneant », ut expresso (1) 1’ontlf. Coinra. Codicis, 1G oct. 1919; A. A. S„ XI, p. 178. (2) Pont-if. Oomm. Codicis, 11 iul. 1922; A. A, S.t XIV, p. 528. 394 CAPUT VII - ARTICULUS X significetur, impedimentum cessare eo ipso quod parentes ab erroro recedant. Iste recessus debet esse externus et publicus. Utrum impedimentum cesset, si parentes in errore decesserint, controvertitur. Nonnulli negant (3); plures affirmant (4). Haec sententia vera videtur: tum quia secus impedimentum fieret perpetuum, tum quia, post obitum parentum, ratio praecipua propter quam impedi­ mentum inductum censetur, non amplius exsistit. 520. 2° « Viri uxorem habentes » (can. 987, 2°). Quare mutata est disciplina antiqua permittens ut vir ordines reciperet, si uxor libere in monasterium ingrederetur. Proinde maritus nequit ordines suscipere sine venia S. Sedis, licet uxor licentiam concedat et castitatem voveat. Sedes Apostolica, vivente uxore, veniam raro imo rarissime concedit. Hoc praescriptum valet etiamsi vir legitime sit separatus et quidem in perpetuum ab uxore, ob cius adulterium, ad normam can. 1129; quo tamen in casu facilius S. Sedes veniam concedit, ut ex dicendis declarabitur. Quodsi coniugatus sine dispensatione apostolica ordines maiores, licet bona fide, susceperit, ab eorundem ordinum exercitio prohibetur (can. 132, § 3). Si vero cum dispensatione apostolica, supposito consensu compartis, sacris ordinibus initiatus fuerit, usus matrimonii ipsi inter­ dicitur omnino (can. 1114). In tali casu coniuges separandi sunt et altera pars, si est iunior aut suspecta de incontinentia, generatim religionem ingredi debet; secus vero in saeculo manens emittere debet votum casti­ tatis saltem pro tempore vitae compartis. Haec in genere dicta sint, antiqua disciplina perspecta. Attenta praxi hodie vigente, S. Sedes ita procedere solet: a) Venia ingrediendi Seminarium rarissime conceditur viro, uxore adhuc vivente. Aliquando tamen conceditur, si mulier consentiat libero et sponte omnino, adsit causa gravis (v. g. morbus perpetuus impediens matrimonii usum) ot nullum sit periculum proximum incontinentiae. Licentia in casu con­ cedenda est a S. C. de Seminariis et Universitatibus studiorum. De libero ac spontaneo consensu uxoris palam et certo constare debet, v. g. ex authentico documento. Si mulier ingredi religionem velit, facta facultate viro ingrediendi Semi­ narium et statum clericalem suscipiendi, facile id ipsi permittitur, attentis circumstantiis, ex venia S. C. do Religiosis. b) Si vir optet, ob peculiaria adiuncta de quibus infra, religionem cleri­ calem ingredi in eaque vota religiosa emittere et sacros ordines suscipere, re­ quiritur licentia S. C. de Religiosis (cfr. can. 642, 1°). (3) Noldin, IIT, n. 493; Blat, Comment, lib. Ill, De rebus, part. I, De Sacramentis, png. 446 (4) Cfr. Forrores, II. η. 901; Gônicot-Salemane, II, n. 040; Vormecrech-Crousen, II, n 259; PIsoetta-Gennaro. VI. n. 70. DE IMPEDIMENTIS ORDINATIONIS 395 c) Praecipua adiuncta peculiaria in quibus interdum facultas a 3. Sede datur viro amplectendi statum ecclesiasticum, sunt ista: si uxor ad ulterium commiserit, et a fortiori si virum dereliquerit et, civili obtento divortio, novum matrimonium civile cum alio viro contraxerit; si coniuges impotentia dubia laborent vel impotentia certa sed superveniente matrimonio iam contracto; si uxor lapsa sit in amentiam quae a peritis perpetua declarata fuerit; si uxor ob gravissimum delictum poena carceris perpetui condemnata fuerit; si, contra virum innocentem, uxor separationem obtinuerit a civili magistratu et coniugaliter vivat cum alio viro; si ambo coniuges, mutuo et libero plane consensum velint caste vivere et sanctiorem vitam ducere. d) Non semper et necessario requiritur consensus uxoris, si v. g. ius ad communionem vitae coniugalis amiserit aut amentia perpetua laboret. Mulier, quae libere et sponte consenserit, per se non tenetur ingredi reli­ gionem aut votum castitatis perpetuae aut pro tempore vitae compartis nun­ cupare, dummodo absit periculum incontinentiae. S. Sedes neutrum imponere solet. At si mulier ultro ac sponte declaret se ingressuram esse religionem aut emissuram castitatis votum, facilius conceditur praedicta facultas. Si coniuges ligati sint vinculo quoque civili, S. Sedes ordinarie exigit ut separatio legalis praevie obtineatur. Num necessaria aut opportuna sit in casu separatio legitima ad normam sacrorum canonum facta, via administrativa aut iudiciali forma, id ex peculia­ ribus circumstantiis eruendum. Si vir ingressus sit Seminarium ex venia S. C. do ♦ Seminariis et Universitatibus studiorum, non indiget deinceps licentia S. C. de Sacramentis ubi agitur do ordinibus suscipiendis. 521. 3° «Qui officium vel administrationem gerunt clericis vetitam, cuius rationes reddere debeant, donec, deposito officio et administrationc atque rationibus redditis, liberi facti sintu (can. 987, 3°). Ratio prohibitionis ex ipsa natura officii vel adininistrationis cle­ ricis vetitae repetenda est, atque etiam ex defectu libertatis. Quae clericis prohibeantur, manifesto patet ex can. 139. Tale officium habent v. g. magistratus, tutores, curatores, thesaurarii et depositarii aeris publici (5). Impedimentum tunc solum cessat, cum. candidatus plene ht liber a) per officii aut adininistrationis resignationem; b) per absolutam red­ ditionem rationum, ita ut ad nihil aliud ipse teneatur. 522. 4° « Servi servitute proprie dicta ante acceptam libertatem » (can. 987, 4°). Casus iste nonnisi apud incultas et barbaras gentes, i. e. in locis missionum, verilicari potest; at hodie rarissime. (5) Cfr. Cappello, Summa iuris canonici, 1, n. 2-14 as. ί 396 CAPUT VII - ARTICULUS X Ratio praescripti, ut in duobus praecedentibus casibus, est mani­ festa: defectus libertatis. Nam sensu proprio servi dicuntur ii, quorum opera penitus sub do­ minorum arbitrio sunt. Ad servitutem proprie dictam, opus non est rerum conditione vigente apud Romanos, quibus ius erat servis quasi rebus inanimatis uti et abuti. Ad rem Angelicus: » In susceptione ordinis mancipatur homo divinis officiis, et quia nullus potest alteri dare, quod suum non est, ideo servus, qui non habet potestatem sui, non potest ad ordines promoveri » (6). Cessat impedimentum eo ipso quod servitus tollitur et libertas obti­ netur. 523. 5° « Qui ad ordinarium militare servitium civili lege adstringuntur, antequam illud expleverint » (can. 987, 5°). Ordinarium servitium illud dicitur, quod ipsi primitus ad militiam vocati ad unum vel plures annos praestare debent (7), quoque vulgo dicitur servizio attivo aut permanente. Non igitur huc pertinent perio­ dicae exercitationes, quibus, iam peracto ordinario servitio, omnes adstringuntur; nec extraordinaria tempore belli stipendia; nec servi­ tium ad unum vel duos aut tres menses praestandum. Huic impedimento subsunt qui, licet nondum adstricti sint militari servitio, vel quia congruam aetatem nondum assecuti sunt, vel quia, probationibus peractis, ad tempus dimissi fuerunt novo examini seu probationi deinceps subiiciendi (8). Probabilius non sunt impediti qui ex praescripto ipsius legis civilis aegrotorum curae dumtaxat destinantur. Haec sententia speculativo probabilior, practice tuta ac certa videtur ad normam can. 15. Qui sunt omnino inhabiles aut uno aliove titulo exempti a militari servitio, prohibitioni non subsunt. Impedimentum non afficit eos qui tenentur operam praestare in favorem militum, v. g. qua cappellani, quae opera non sit verum ser­ vitium militare. In praxi, uniuscuiusque nationis leges inspiciendae sunt, ut inde appareat quinam ratione servitii militaris impediti dicendi sint. 524. 6° « Neophyti, donec, iudicio Ordinarii, sufficienter probati fuerint » (can. 987, 6°). (G) (7) (8) Consist. Suppi. q. 39, art. 3. Ita ex dear. S. C. do Religiosis « Inter reliquas >, 1 inn. 1911; Δ Δ S ITT n 37 Pontif. Comm. Codiofs. 2-3 hin 1918; A. A. S., X, p. 341’ Cfr. etiam door. S 0. 25 oct. 1918: Δ. Δ. S., X, p. 4SI. DE CESSATIONE IMPEDIMENTORUM 397 Neophyti intelliguntur qui in adulta aetate, ad fidern conversi, baptismum absolute receperunt. Non ideo veniunt haeretici qui, erroribus reiectis, sub conditione rebaptizantur. Igitur qui ex infidelitate convertuntur, nequeunt statim ad ordines promoveri. Olim huiusmodi impedimentum dicebatur defectus fidei confirmatae. Batio prohibitionis est, quia eorum constantia in fide adhuc incerta est. Nec decet profecto inter magistros fidei eum collocari, qui vix discipulus exsistit. Quare Apostolus ait: « Oportet Episcopum esse... non neophytum, ne, in superbiam elatus, in iudicium incidat diaboli j (9). Ordinario datur amplissima facultas diiudicandi, pro sua conscientia, utrum neophytus sufficienter probatus in fide censendus sit necne, ac propterea utrum impedimentum subsistat an non. 525. 7° (7); necesso est ut praefatum privilegium fuerit conces­ sum post Concilium Tridentinum. Hoc privilegium ad normam can. 4 adhuc viget. Antiquitus peculiari privilegio gaudebant, inter clericos saeculares, Prae­ lati Curiae Romanae, qui, ut refert Honorante (8), «licet ad examen tam pro minoribus quam pro sacris ordinibus... accedere teneantur, de stylo tamen non examinantur, sed ipsimet Praelati, in primo loco examinis post Emum Vica­ rium accumbendo, ad instar examinatorum, unum ex ordinandis examinant, qui eundem ordinem est suscepturus ». Istud privilegium iam ante Codicem in usu amplius non erat. Cardinalis archipresbyter Basilicae Vaticanae privilegium habet exami­ nandi et ordinandi cos qui servitio addicti sunt eiusdem Basilicae. (5) (C) (7) (8) Cfr. Olraldl, part. II. sect. 90; Lucidi, I. n. 77; Gasparrl, II, n. 750. Cfr' Honorante, cap. vi, not. II; Gasparrl, 11, n. 750, 911 ss. Sees. XXIII, cop. 12 ref. Op. cit. cap. Hl, not. V. . * 412 CAPUT VIII - ARTICULUS Π 546. Publicatio. — 1. Nomina eorum qui promovendi sunt ad sin­ gulos sacros ordines, exceptis religiosis a votis perpetuis sive sollemnibus sive simplicibus, publice denuntiari debent in paroeciali ecclesia cuius­ que candidati. Ordinarius loci pro sua prudentia potest tum ab hac publicatione dispensaro ex insta causa, tum praecipere ut in aliis quoque ecclesiis ea peragatur, tum publicationi substituero publicam affixionem ad valvas ecclesiae por aliquot dios, in quibus unus saltem dies festus compre­ hendatur (can. 998, §1). Haec praescriptio per se urget sub gravi, attento fine eiusdem. Sufficit, aliter ac pro nupturientibus, una publicatio, quae fieri potest du­ plici modo: vel per publicam denuntiationem in ecclesia, vel, ex consensu loci Ordinarii candidati proprii, per affixionem ad valvas Ecclesiae. 2. Publicatio facienda est die festo de praecepto in ecclesia inter Mis­ sarum sollemnia aut alia die et hora quibus maior populi frequentia in ecclesia habeatur (can. 998, § 2). Nihil vetat, proinde, quominus ob maiorem fidelium concursum fiat inter Vesperas aut occasione peculiaris functionis atque etiam die feriali. Finis quippe attendendus atque assequendus est. 3. Fieri debet publicatio ad singulos ordines sacros, nisi intra bre­ vissimum tempus ex induito S. Sedis omnes conferantur. Brevissimum tempus censetur hebdomada una vel altera. 4. Ratio cur nomina religiosorum a votis perpetuis non sint publice denuntianda in paroeciali ecclesia, manifesta est. Vi professionis per­ petuae religiosus amisit ad normam can. 585 propriam dioecesim ac paroeciam. 5. Si candidatus intra sex menses a facta publicatione promotus non fuerit ad ordines, ea repetenda est, nisi aliud Ordinario videatur (canon 998, § 3). 547. 6. Quaeri potest: 1° utrum loci Ordinarius praecipere valeat, ut publicatio fiat etiam pro prima tonsura et ordinibus minoribus, aut in ecclesia filiali, non autem in paroeciali; 2° utrum publicatio fa­ cienda sit in omnibus paroeciis, quae candidati propriae sint ratione domicilii vel quasi-domicilii; 3° utrum facienda sit etiam in loco actualis commorationis, v. g. in paroecia ubi Seminarium exsistit; 4° utrum consuetudo aut statuta dioecesana sint attendenda hac in re. Ad I. Ordinarius loci iusta do causa praecipere valet, ut publicatio fiat etiam pro prima tonsura et ordinibus minoribus, praesertim si agitur do candidato qui, ad normam can. 972 ot 1370, extra Seminarium vi­ xerit pio ot idoneo sacerdoti commendatus. DE PUBLICATIONE ANTE ORDINATIONEM 413 Idem Ordinarius mandare potest, ut praeterquam in ecclesia paroe­ ciali. etiam in aliis ecclesiis fiat publicatio; non autem per se valet prae­ cipere, ut solum in ecclesiis non paroecialibus publicatio peragatur; quia can. 998, § 1 per verba: « Ordinarius pro sua prudentia potest... prae­ cipere ut in aliis quoque ecclesiis (publicatio) peragatur », manifeste I indicat huiusmodi publicationem in ecclesia paroeciali semper esse fa­ ciendam oique addi posse publicationem in ceteris etiam ecclesiis. Excipitur casus necessitatis, ut palam est, aut ubi ecclesia filialis forte lor uni teneat ecclesiae paroccialis. Ad II. Animadvertendum imprimis, attendendam esse paroeciam illius dioecesis, cui candidatus rite incardinatus est. Si forte plures sunt paroeciae candidati propriae ratione domicilii aut quasi-domicilii, in omnibus per se facienda est publicatio, nisi Ordinarius pro sua prudentia aliud existimaverit seu iusta de causa dispensandum censuerit. Ad III. In loco actualis commorationis, v. g. in paroecia ubi Semi­ narium exsistit, obligatio peragendi publicationem non urget: tum quia can. 998, § 1 expresse loquitur de « paroeciali cuiusque candidati ecclesia » seu do ecclesia paroeciali propria, quae talis in casu efficitur ratione do­ micilii aut quasi-domicilii, non autem vi actualis commorationis; tum quia Seminarium ad normam can. 1368 est exemptum a iurisdictione paroeciali. Ad IV. Procul dubio consuetudo et statuta dioecesana sunt atten­ denda circa publicationem de qua agitur. Necesse tamen est, ut con­ suetudo sit rationabilis et legitime praescripta. Consuetudo ut publi­ catio fiat etiam in loco actualis commorationis aut in ecclesia filiali aut publicationi substituatur ad valvas ecclesiae publica affixio, ra­ tionabilis est eaque proinde sustinetur. Dum e contra, consuetudo ut semper ot in omnibus casibus omittatur publicatio, independenter a peculiari dispensatione ab Ordinario iusta de causa concedenda, minus rationabilis videtur ideoque improbanda. Nomine statutorum dioeccsanorum venit non solum lex proprie dicta, sive in synodo sive extra synodum lata, verum etiam decretum Episcopi eiusvo praeceptum generale aut particulare. Ordinarius potest semel pro semper statuero ut publicatio fiat quo­ que in aliis ecclesiis, praeterquam in paroeciali, aut publicationi substi­ tuero publicam ad valvas ecclesiae affixionem; dum non posset uuiversim dispensaro seu eximere a publicatione facienda. 548. Ad nonnam can. 462, 4°, publicatio nominum eorum qui promovendi eunt ad sacros ordines inter iura paroccialia aduumeratur; idcirco a parocho 414 CAPUT vm - AKTICULUS n eivo per se sive per alium facienda est. Si tamen de mandato Ordinarii publi­ catio fiat in aliis quoquo ecclesiis, per se ea peragenda est a rectoro cuiusque ecclesiae, nisi aliud statuerit Ordinarius. 549. Obligatio fidelium revelandi impedimenta.— 1. Fideles tenentur impedimenta ad sacros ordines, si qua norint, Ordinario vel parocho ante ordinationem revelare (can. 999). II veniunt non solum impedimenta proprio Nomine impedimentorum dicta do quibus supra (n. 518), verum etiam irregularitates et alia quae­ cumque obstacula iuris sive divini sive ecclesiastici, praesertim circa fidem, pietatem, bonos mores, etc. 2. Obligatio revelandi huiusmodi impedimenta gravis est, saltem quod spectat ad ea impedimenta, ex quibus grave damnum fidelibus sit obventurum, et quae vel personaliter vel ex indubio testimonio quis noverit, nisi certo sciat ab alio iam fuisse revelata. 3. Dantur tamen causae excusantes. Praecipuae sunt: 1° damnum grave communitati impendens, ut contingeret ex revelatione irregu­ laritatis quam ex secreto officii noveris; 2° damnum grave tibi tuisve imminens. Ex hoc capite excusatur a revelatione facienda is cui de­ nuntiandus est sanguine coniunctissimus; item qui prudenter timet ne ex revelatione nocumentum grave sibi obveniat. Generatim causae excusantes eaedem sunt ac quae excusant a revo­ landis impedimentis matrimonialibus (9). At, perspecto fine seu status clericalis honore et bono spirituali fidelium, strictius per se urget obli­ gatio revelandi impedimenta ad sacros ordines, ideoque causa gravior requiritur ut quis excusetur a revelatione facienda. 550. Investigationes faciendae. — 1. Can. 1000 statuit: «§ 1. Pa­ rocho qui publicationem peragit, et etiam alii, si id expedire videatur, Ordinarius committat ut de ordinandorum moribus et vita a fide dignis diligenter exquirat, et litterae testimoniales, ipsam investigationem et publicationem referentes, ad Curiani transmittat. « § 2. Idem Ordinarius alias percontationes etiam privatas, si id necessarium aut opportunum indicaverit, facere no omittat ». Obligatio ex parte Ordinarii committendi investigationes faciendas parocho aliive aut peragendi percontationes, nec semper nec eadem ratione urget. Si v. g. candidatus post adeptam pubertatem semper vixit in Seminario, numquam in paroecia, vix necessitas exsistit in­ vestigationes faciendi nec proinde ulla per se obligatio. Si forte adsit (9) Cfr. Cappello, De matrimonio, n. 171 ea. DE EXERCITIIS SPIRITUALIBUS ANTE ORDINATIONEM 415 aliqua fundata suspicio aut dubium positivum, huiusmodi investiga­ tiones et percontationes urgent sub gravi. 551. Relatio danda a parocho. — 1. Parochus de facta publicatione et investigatione earunque exitu quamprimum referre debet ad Ordina­ rium seu ad Curiam episcopalem (cfr. can. 1000, § 1). 2. Etsi contra candidatum nihil denuntiatum aut repertum fuerit, relatio tamen semper facienda est: id postulat ipse finis legis conse­ quendus. At procul dubio gravior est obligatio referendi, si quid emerserit contra mores vitaeque integritatem candidati. Articulus III. De exercitiis spiritualibus, de professione fidei et iuramento. 552. Exercitia spiritualia. — 1. Ante ordinationem omnes candidati peragere debent exercitia spiritualia; et quidem promovendi ad primam tonsuram et ordines minores, saltem per tres integros dies; promovendi ad ordines maiores, saltem per sex integros dies. Si quis intra semestre ad plures ordines maiores promovendus sit, Ordinarius potest exercitiorum tempus pro ordinatione ad diaconatum reducere, non tamen infra tres integros dies (can. 1001, § 1). Haec opportune animadvertenda: 1° Verba « per tres saltem integros dies... saltem per sex integros dies n (can. cit.) significant evidenter tres aut sex dies esse tempus minimum. 2° Dies integer is dicitur qui constat 24 horis ad normam can. 32, § 1. Considerantur praesertim horae diurnae, de mane usque ad sero, quo tempore religionis ac pietatis operibus revera vacatur. Censemus diem integrum moraliter esso accipiendum, ita ut defectus unius aliusve horae non videatur impedire quominus dies pro integro accipiendus sit. 3° Reductio ad tres dies pro iis qui, intra semestre, promovendi sunt ad plures ordines maiores, respicit dumtaxat diaconatum, non autem subdiaconatum vel presbyteratum. Tempus scii, semestre su­ mendum est, ut supra, moraliter, adeo ut etiam post paucos dies a se­ mestri expleto locus sit reductioni. 4° Ordinarius, qui potest reducere tempus, intelligitur Ordinarius proprius candidati, nempe vel Ordinarius loci vel Superior maior reli­ gionis clericalis exemptae. 416 DE EXERCITIIS SPIRITUALIBUS ANTE ORDINATIONEM CAPUT VIII - ARTICULUS III 5° Si ordines sacri omnes conferantur intra brevissimum lempui ex induito S. Sedis aut ex causa gravi, v. g. intra octo aut decem dies, satis est ut ordinandi vacent exercitiis spiritualibus per sex integros dies ante receptionem subdiaconatus seu ante ordinem qui primus erit conferendus; ceteris ordinibus, si fieri potest iudicio Ordinarii, uno saltem die spiritualis recessus praemisso. Ita declaravit S. Congregatio de Sacramentis die 2 maii 1928 (1). Eadem regula valet si duo tantum ordines maiores, v. g. subdiaconatus et diaconatus vel diaconatus et presbyteratus, paucorum dierum interstitiis interpositis, conferantur. Idem dicas de ordinibus minoribus, si conferantur post paucos dies a prima tonsura recepta; de uno ordine minore, si conferatur intra brevissimum tempus post alium receptum. Proinde etiam in his casibus, indicio Ordinarii vel Supe­ rioris si agitur de sodali religioso, ubi fieri possit, saltem unus dies spiritualis recessus praemitti debet. Excusat quaelibet causa iusta. Si forte subdiaconatus conferatur post paucos dies ab ordinibus minoribus, censemus tres dies, qui praemissi fuerint collationi ordinum minorum, sup­ putari posse ad constituendum tempus requisitum pro subdiaconatu, ita ut addi possint dumtaxat tres alii integri dies. 553. 2. Ordinarius potestne dispensare ab exercitiis spiritualibus aut tempus reducere infra sex aut tres dies integros, pro diversitate casuum! Si adsit causa gravis et urgens, nee suppetat tempus recurrendi ad S. Sedem, Ordinarius procul dubio dispensare aut reducere valet tempus a ime statutum, ad normam can. 81. 3. Si, expletis exercitiis, sacra ordinatio qualibet de causa ultra semestre differatur, exercitia iterari debent; si dilatio est minor remittitur prudenti Ordinarii indicio, utrum iteranda sint necne (can. 1001, § 2). In hoc altero casu non agitur de vera dispensatione. 554. 4. Spiritualia exercitia religiosi peragere debent in propria domo aut in alia de prudenti Superioris arbitrio; saeculares vero in Se­ minario, aut in alia pia vel religiosa domo ab Episcopo designata (can. 1001, § 3). 5. De peractis exercitiis Episcopus certior fieri debet testimonio Superioris domus, in qua peracta fuerunt; vel, si de religiosis agatur, attestatione proprii Superioris maioris (can. 1001, § 4). 417 Practice Episcopus acquiescere potest etiam attestationi Superioris localis. 555. Notae historicae de spiritualibus exercitiis. — 1. Sancti viri semper soliti fuerunt so praeparare ad ordines suscipiendos, praesertim ad sacerdo­ ΓΙ4Ι tium, peculiaribus pietatis operibus praemissis (2). Id reverentia, dignitas et sanctitas suadent et postulant omnino. 2. Saec. xvi S. Ignatius factus est auctor exercitiorum spiritualium, nova quadam forma ac methodo in eisdem peragendis proposita. S. Carolus, Archiepiscopus Mediolanensis, cum suis Episcopis suffraganeis, in quarto Concilio provinciali Mediolanensi (an. 1576) statuit, ut clerici subdiaconatum suscepturi, per mensem aut longius breviusque tempus exercitia spiritualia peragerent, religioso quodam viro duce ac moderatore sibi adhibito. Idem praescriptum latum fuit quoque pro diaconis, cum promovendi essent ad presbyteratum. 3. Pia exercitia ante susceptionem ordinum magnopere et laudabiliter promovit S. Vincentius a Paulo. Romani Pontifices huiusmodi praxim valde commendarunt et universaliter propagandam curarunt. Alexander VII Const, i Apostolica sollicitudo », 7 aug. 1662, clericis saccularibus promovendis ad aliquem ex sacris ordinibus in Urbe vel e sex Dioecesibus suburbicariis exercitia spiritualia per decem dies in domo urbana sacerdotum missionis peragenda iussit. Idem Pontifex in cit. Const. « Apostolica sollicitudo » statuit quoque poenam contra ordinantes vel ordinatos non praemissis rite exercitiis spiritualibus. Quae poena, cum aliqua limitatione inducta a Pii IX Const. « Apostolicae Sedis » quoad locum (3), viguit usque ad Codicem. Innocentius XI per decretum S. C. Ep. et Reg. diei 9 oct. 1682, pro uni­ versa Italia et insulis adiacentibus praescripsit, ut ab omnibus promovendis tum ad maiores tum etiam ad minores ordines praemitterentur ordinationi spi­ ritualia exercitia per decem dies. Clemens XI per Litteras Encycl. S. Concilii die 1 febr. 1710 ad Ordinarios Italiae et insui, adiac. transmissas, Constitutionem praedictam Innocentii XI ita confirmavit cum restrictione, ut exercitia spiritualia a singulis clericis pro­ movendis ad sacros ordines tantum, non autem ad ordines quoque minores, ut antea, per decem dies essent peragenda. 4. Praxis exercitiorum spiritualium etiam extra Italiam et insulas adiacentes fuit introducta, vel in Conciliis provincialibus vel ex lege dioecesana vel consuetudine, ita ut iam ante Codicem mos universalis esset, ut candidati promovendi, praesertim ad sacros ordines, per decem vel octo aut saltem quin­ que dies exercitiis spiritualibus vacarent (4). 6. Praefatae legos non respiciebant religiosos. Etiam pro ipsis tamen (2) (3) (4) coi. 24, Cfr. Boned. XIV, Instil. eccl., 104: De Synodo dioec. lib. XI, cap. 2, n. 16. Cfr. Buccoroni, op. cit. n. 102; Many, n. 155. Cfr. Collect. Lac. I, coi. 191, 306. 425. 74 1: Π, coi. 41, 340; V, coi. 656, 838; VI, 167, 317, 6119. 27 — Cappello, De Ordine. 418 CAPUT IX - ARTICULUS 1 usus exercitiorum spiritualium iure merito que receptus fuit, ita ut recte dici possit huiusmodi usum fuisse universaliter receptum tam pro clericis saccu­ laribus quam pro candidatis religiosis (5). II II 556. Professio fidei et iuramentum antimodemisticum. — 1. Omnes promovendi ad ordinem subdiaconatus tenentur emittere fidei profes­ sionem coram Ordinario proprio eiusve delegato (can. 1406, § 1, 7°). Haec obligatio non urget pro suscipiendis ordinibus minoribus aut prima tonsura. Item qui emisit fidei professionem ante subdiaconatum, non tenetur eandem iterum emittere ante diaconatum vel presbytera­ tum, nisi Ordinarius aliter iudicaverit (6). 2. Ordinandi una cum professione fidei emittere debent etiam iura­ mentum antimodernisticum, quod vocant, iuxta formam a Sede Apostolica probatam (7). 3. Huc spectant quae do fidei professione alibi dicta sunt (n. 245). CAPUT IX. DE RITIBUS, TEMPORE, LOCO ETC. ORDINATIONIS (1) Articulus I. II De ritibus et caeremoniis sacrae ordinationis. 557. Ritus et caere: II Oniae. — 1. Adamussim servanda sunt omnia quae in Pontificali Romano aliisve liturgicis libris statuuntur; nec ulla ratione licet caeremonias praescriptas aut omittere aut invertere (ca­ non 1002). Omissio aut inversio notabilis per sc gravo peccatum est. Ideo, praetor Pontificale Romanum, memorantur quoque alii libri, non solum quia Orientales suis peculiaribus libris liturgicis utuntur, (5) Cfr. Bonod. XIV, hvstit. eccl. 101, n. 13; Ferraris, Biblioth., v. Excrcit. spirit.’, Many, □. 154. (6) Cfr. S. C. Consist., 24 mart. 1911; A. A. S., Ill, 182. (7) Motu propr. ΡΠΧ tSacroru n Antistitum ·, 1 sept. 1910; S. Off. 22 mart. 1918; A.A.S, II, 0G9; X, 1336. (1) Gaspnrri, De sacra ordinatione, Π, n. 983 ss.; Many, Dc sacra ordinatione, n. 91 68., 192 es.; Ilallior, Dc sacris electionibus et ordinationibus, part. Ill, sect. 6 et 7; Thomassinus, Velus ct nova Ecclesiae disciplina, part. I, 11b. 2, cap. 35 ot 30; Zooh, Hierarchia eccl., tlt 7' f 81 ss.; Do Puniot, In Dicüonn. d’arcMol. chrit., III, col. 2879 s.; Wcrnz, Ius Decretalium, U. n. 47 sa.; Duchesno, Origines du culte chrétien, cap. 7, $ 1 ss., cap. 8, J 2. DE RITIBUS ET CAEREMONIIS SACRAE ORDINATIONIS 419 sed etiam quia in ipsa Ecclesia latina ex concessione S. Sedis adhibentur alicubi peculiares libri legitime approbati. 2. Missa ordinationis vel consecrationis episcopalis semper celebrari debet ab ipso ordinationis vel consecrationis ministro (can. 1003). Non tamen ad valorem ordinationis. Agitur do vera obligatione eaque gravi. Quare licitum non est ex gr. ut Vicarius generalis vel prima dignitas Capituli Missam celebret et Episcopus ea durante faciat ordinationes. S. Sedes numquam dispensare solet ab hac lege, licet profecto possit. 3. Si quis, ritu orientali ad aliquos ordines iam promotus, facultatem a S. Sede obtinuerit superiores ordines suscipiendi ritu latino, debet prius ritu latino recipere ordines, quos ritu orientali non recepit (can. 1004). V. g. si quis ritu graeco ordinatus fuerit, et postea ex induito apostolico sit promovendus ritu latino ad diaconatum vel presbyteratum, debet prius recipere ostiariatum, exorcistatum et acolythatum. Ratio est, quia apud Graecos unus formaliter distinctus ordo minor confertur nempe lectoratus. •1. Prioribus Ecclesiae saeculis ordines etiam maiores conferri so­ lebant extra sacrificii eucharistici celebrationem: interdum ante, in­ terdum post divina mysteria persoluta; aliquando independenter ab iisdem. Pius X concessit cuidam Episcopo, in casu particulari, facultatem conferendi subdiaconatum extra Missarum sollemnia. 558. Omnes promoti ad ordines maiores debent sacram commu nionem recipere in ipsa ordinationis Missa (can. 1005p Hoc praecepto tenentur dumtaxat ordinati in sacris, non autem promoti ad primani tonsuram vel ad ordines minores. Decet tamen quam maxime ut ii quoque sacram communionem recipiant, quoties ordinatio fiat intra Missam. Ita sane fert usus universalis, menti Eccle­ siae apprimo conformis; et plura sunt decreta S. R. C. quae huiusmodi praxim respiciunt (2). Nulla tamen datur obligatio; eo vel magis quod prima tonsura et ordines minores conferri possunt extra Missam. Maximum datur discrimen inter subdiaconos vel diaconos et presby­ teros. Neo-prosbyteri tenentur sub gravi Eucharistiam sumere, quia sacra communio requiritur ad integritatem sacrificii Missae; subdiaconi et diaconi, verius, sub levi (3). (2) S. R. C. 12 nov. 1831, nd XVI; 7 mail 1853. ad III; 11 mart. 1861, ad II; 26 sept. 1868; 31 auif. 1872, ad II; 17 lan. 1890, nd I ot II. (3) Cfr. Cappello, Dc Sacramentis, I, nn. 480 et 559. 420 CAPUT IX - ARTICULUS I H ante ordinationes generales. — 1. Omnes fideles, lege 559. leiunium ieiunii obstricti, tenentur ieiunium servare Quatuor Temporum feria quarta, sexta, et sabbato (can. 1252, § 2), quo ordinationes generales habentur. Disciplina ieiunii quatuor temporum pro tota Ecclesia non videtur anterior saeculo v; et Itomae recepta, deinde paulatim ad totam Ecclesiam extensa fuit. 2. S. Leo M. (4) commemorat tantum ieiunium in feria quarta, et sexta, ct vigiliam in sabbato: « Quarta igitur ct sexta feria ieiuneinus; sabbato autem apud beatum Petrum Apostolum pariter vigilemus ». At ipsa vigilia sabbati in ieiunio celebrabatur, quod erat magis sensibile prae ieiunio aliorum dierum, cum a vespero feriae sextae cibo abstinuissent (5). Vigiliam sequebatur Missa circa auroram diei dominici, in qua Missa ordinationes fiebant; deinde tractu temporis Missa cum ordinationibus retrotracta est ad vesperam sabbati, et tandem ad mane eiusdem sabbati. 3. Hoc ieiunio ordinans et omnes fideles divinam benedictionem super futuris ordinationibus implorant, et ordinandi sese melius dispo­ nunt ad gratiam abundantius recipiendam. Ad rem S. loannes Chrysostomus (6): «Ieiunium enim ex Apostolorum usu et traditione solet praemitti ordinationi, tum ut fideles Dei gratiam ad idoneos ministros Ecclesiae ordinandos ieiunio implorent, tum ut ordinandi ieiunio se disponant ad recipiendam gratiam ordinationis ». Ita etiam (cit. Act., XIII) Sauli et Barnabae divina electio innotuit, ministrantibus Do­ mino, ct ieiunantibus fidelibus. 4. Praeterea ipso ordinationis mane ordinans et ordinati ratione Missae aut sacrae communionis debent ieiunium naturale a media nocte observare. In can. 4, dist. 15, in Decreto, S. Leo M., rescribens ad Dioscorum Alexandrinum, vult «nonnisi a ieiunis et a ieiunantibus sacram benedictionem conferri », idest ordinationem sacerdotalem et leviticam. 560. 1. Si in sabbato Quatuor Temporum ordinatio interrumpi debuisset, poterat die sequenti dominico expleri, continuato ieiunio. Haec clausula do ieiunio continuando, quando Missa ordinationis cele­ brabatur vespere sabbati, importabat tum ordinantem tum ordinatos qui Missam celebrabant, aut sacram communionem sumebant, conti­ nuare naturale ieiunium usque ad Missam ordinationis mane diei do­ minici iuxta antiquiorem disciplinam. (4) Serm. 2, De ieiunio decimi mensis et collectis. (5) Propter hanc rationoin auctor Libri Pontificalis (I, p. m; cfr. Duoheeno, Oriaints du culte chrétien, cap. 8, § 2) memorat tantum Ieiunium sabbati. (6) Cfr. Cornei. & Lapido, In cap. xin Act., v. Ieiunantibus. DE RITIBUS ET CAEREMONIIS SACRAE ORDINATIONIS 421 2. Nonnulli ex illa clausula censebant continuandum ab eisdem esse ieiunium naturale. Alii verius tenebant sufficere in casu continuare ieiunium ecclesiasticum, permissa tantum sumptione ablutionis, et aliqua refocillatione per diem, ut puta serotina collatione (7). 3. Quidquid fuerit in iure antiquo, hodie tenendum est, ordinantem et ordinatos, nisi a lego ieiunii eximantur, debere die sabbati continuare consuetum ieiunium ecclesiasticum, et a media nocte usque ad ordina­ tionem dio dominico ieiunium tantum naturale ratione Missae cele­ brandae aut SS.mae Eucharistiae sumendae. 561. 1. Quando ordinatio fit extra tempora, ex iure communi non est verum praeceptum ieiunandi diebus praecedentibus, licet possit esse ex iure particulari; ipso vero die ordinationis servandum esse ieiunium naturale ratione Missae aut sacrae communionis, per se patet·. 2. Etiam de Episcopali consecratione Pontificale Romanum in ru­ brica ab initio tradit: « Tam consecrator quam electus conveniens est ut praecedenti die ioiunent ». Vera obligatio non adest. In can. 1. JDist. 75, qui adseribitur Anacleto Papae, sermo est de ieiunio episcoporum comprovincialium eligentium novum episcopum. Licet hic canon sit apocryphus, refert tamen veterem hac in re disci­ plinam. 562. Servanda in Missa ordinationis. — Hic quaedam servanda in Missa ordinationis notamus, quae in Pontificali Romano non referuntur. 1. Feriis a iure determinatis pro ordinationibus, scii, sabbatis Qua­ tuor Temporum et sabbato ante dominicam Passionis (can. 1006, § 2; n. 564), Missa ab Episcopo semper celebranda est de feria, cum oratione pro ordinandis sub unica conclusione et reliquis commemorationibus a rubricis diei occurrentis praescriptis. Extra Tempora, Missa do festo celebranda est (8). 2. In ordinatione generali Missa sollemnis celebranda est (9). In Missa ordinationis, sabbato Quatuor Temporum Pentecostes, vol diebus dominicis, ex induito apostolico, pronuntianda sunt ante sin­ gulas orationes super ordinatos verba Flectamus genua, iuxta Pontificale Rom. (10). In ordinationis Missa, quae sabbatis Quatuor Temporum debet esse (7) Cfr. RoifTonet., lib. I. tit. 11. n. 38 ss.; Gasparrl, II. n. 770. (8) S. R. C. 21 mart. 1744. ad 2; 2 lunii 1883, ad 9; Decreta auth. nn. 2375, 3576. (9) S R O. 6 sopt. 1698, ad 2; Decreta auth. n. 2012. (10) S. R. C. Atrcbatcn. 7 iul. 1905; Decreta auth. n. 4164. 422 CAPUT IX - ARTICULUS I de feria, non est facienda commemoratio simplicis vel simplificati occur­ rentis, excepto sabbato Pentecostes, et quando officium fuerit de feria (11). 3. In Missa, post Communionem, Episcopus primum communicat presbyteros ordinatos; deinde, dicto Confiteor a diaconis et subdiaconis ordinatis, dicit Misereatur et Indulgentiam, Ecce Agnus Dei et Domine non sum dignus, more solito (12). In Missa ordinationis sacerdotum, diaconi et subdiaconi, si ordinati fuerint, dicere debent Confiteor, et quidem post Communionem presby­ terorum (13). 4. Si Missa non cantatur, diaconi et subdiaconi Epistolam et Evan­ gelium non cantant, sed clara voce legunt, dum Episcopus ea legit. Tum subdiaconus, postquam Epistolam legit non osculatur manum Episcopi; diaconus, dicto Munda cor meum, non petit benedictionem, et Episcopus non osculatur librum, e quo diaconus Evangelium legit (14). 5. Presbyteri ordinati debent una cum Episcopo Missam genuflexi legere, incipiendo ab oblatione Suscipe, sancte Pater. Ea quae in Missa cantata ab Episcopo cantantur, ipsi eodem tempore legunt (15). Neo-presbyteri ordinati una cum Episcopo concelebrant ad reprae­ sentandam ultimam Coenam, in qua Christus D. hoc sacramentum instituit et potestatem consecrandi Apostolis dedit; ideo, sicut Apostoli Christo coenanti concoenaverunt, ita novi ordinati Episcopo celebranti concelebrant (16). Etiam Episcopus consecratus concelebrat una cum Episcopo seu Episcopis de quibus suo loco (n. 315bb). Ii II II quosdam II Episcopus possit omittere 563. Num interdum ritus II et caeremonias in ordinibus conferendis. — Ex dictis responsio negativa certa est in casibus ordinariis. Sed, urgente gravissima neces­ sitate v. g. tempore pestis, persecutionis etc., dubitandum non est, quin liceat quosdam ritus et caeremonias omittere, dummodo certo constet eos ad valorem ordinationis non pertinere. (11) (12) (13) (11) (15) (16) S. S. S. 8. S. Cfr. R. C., Dubia, 23 nov. 1900, ad VII; Decreta auth., n. 1191. R. C. 17 ian. 1890; Decreta auth., n. 3721. R. C. 12 nov. 1831; Decreta auth., n. 2682. R. C. 12 nov. 1831. ad 9; 25 sept. 1852, ad 5; Decreta auth., nn.2082, 3900. R. C. 20 sept. 1719; 12 nov. 1831, ad 11 ; Decreta auth., nn.2401, 2682. S. Thom., 3, q. 82, art. 2. DE TEMPOKE ET LOCO SACRAE ORDINATIONIS 423 Articulus II. De tempore et loco sacrae ordinationis. 564. Tempus. — 1. Consecratio episcopalis conferenda est intra Missarum sollemnia die dominico aut natalitio Apostolorum (can. 1006, i Episcopi sunt successores Apostolorum; ideo attenditur quoque dies catalitius eorundem. Dicitur natalitius liturgice et canonice, non autem raturaliter, cum reapse sit dies obitus, quo nempe e saeculo ad gaudia ritae aeternae convolarunt. Natalitiis Apostolorum non accensetur festum Cathedrae S. Petri, Romanae vel Antiochenae, nec festum S. Petri in vinculis, nec festum S. loannis ante Portam Latinam, nec festum Conversionis S. Pauli, nec festum SS. Lucae et Marci qui evangelistae, non apostoli, fuerunt. Dum e contra accensetur festum 8. Barnabae, quem Spiritus Sanctus ipse segregavit et misit cum S. Paulo .Id., xm, 2), et quem Ecclesia universalis nomine et cultu ïtpostolorum ho­ norat (1). Interdum, sed raro, S. Sedes permittit ut consecratio fiat die festo de prae­ cepto, licet non dominico aut natalitio Apostolorum. 2. Ordines maiores conferri debent intra Missarum sollemnia sab­ batis Quatuor Temporum, sabbato ante Dominicam Passionis et Sab­ bato Sancto. Sed gravi de causa Episcopus potest hos ordines conferre etiam quolibet die dominico aut festo dc praecepto (can. 1006, §§ 2 et 3). Gravis causa moraliter aestimanda est, eaque attendenda tiun ex parte Episcopi ordinantis, tum ex parte ipsius ordinandi, tum ex aliis peculiaribus adiunctis. Talis erit v. g. discessu Episcopi e dioecesi pro­ xime futurus per notabile tempus, infirma eius aut candidati valetudo, necessitas servitii ecclesiastici, etc. Festum de praecepto sine addito intelligitur tantum festum de praecepto nunc vigens. Utrum comprehendantur quoque, sicut olim, festa suppressa, eontrovertitur. Quidam affirmant (2). Horum sententia probabilis non videtur, attentis perspicuis verbis can. 1006, § 3 coll, cum can. 339. § 1. Si causa est vere gravis et urgens, Episcopus potest profecto etiam io festis do praecepto suppressis ordines sacros conferre. (1) Cfr. S. R. C. 30 iulii 1901. (2) Cfr. Génicot-Salsmaus, II. η. ·133; Vcmioorsch, IIT, d. 730. 424 CAPUT IX - ARTICULUS II Intelliguntur quoque festa particularia, v. g. Patronorum, quao olim erant de praecepto, nunc autem suppressa exsistunt ad normam can. 1247, § 2. Quare festa de praecepto hic intelligenda videntur omnia festa licet abrogata, quae recensentur in catalogo Urbani VIII (3). Nonnulli Ordines et Congregationes religiosae gaudent privilegio ut suis membris ordines extra tempora conferantur. Huiusmodi privilegium ita est intelligendum, ut ordines maiores conferri possint quolibet die dominico aut festo de praecepto etiam suppresso. Pluries S. Sedes declaravit privilegium recipiendi aut conferendi ordines extra tempora ita intelligendum esse, ut non liceat eos conferre nisi diebus do­ minicis aut festis de praecepto, et quidem non continuis, sed interpolatis, quam­ vis super interstitiis forte dispensatum fuerit. Quidam Ordines et nonnulla Instituta et Collegia pollent privilegio, ut sodales vel alumni sui sacros ordines recipere valeant quibuslibet diebus, etiam ferialibus. Attamen mens Sedis Apostolicae etiam in hoc casu est, ut non li­ ceat sacros ordines conferre diebus continuis, v. g. diaconatum die dominico et presbyteratum feria II insequenti. Regulares habere solent privilegium recipiendi ordines etiam diebus festis continuis seu nullo interposito dio. Omnia haec privilegia ad normam can. 4 adhuc vigent. 565. 3. Ordines minores conferri possunt singulis diebus dominicis et festis duplicibus, mane tantum. Prima tonsura conferri potest quo­ libet die et hora (can. 1006, § 4). Ordines minores et prima tonsura conferri possunt tum intra tum extra Missarum sollemnia, aliter ac ordines sacri. Festa duplicia ea sunt, quae liturgice celebrantur sub ritu duplici primae aut secundae classis, aut sub ritu duplici maiori vel minori, ita ut excludendum sit dumtaxat festum simplex aut semiduplex. Nec obstant quaedam contrariae declarationes olim datae. Id exi­ gere videtur ipsemet textus Codicis, qui expresse ac perspicue « festa duplicia » a « festis de praecepto » distinguit (can. 1006, §§ 3 et 4). Praescriptum ut ordines conferantur v.mane tantum » urget sub levi, ut videtur: igitur quaelibet causa etiam levis excusat. Dum e contra opinamur urgere sub gravi, nisi excuset causa iusta et gravis, prae­ ceptum de conferendis ordinibus minoribus diebus dominicis aut festis duplicibus. 4. Consuetudo contra praefinita tempora ordinationum reprobatur; quao tempora pro ordinibus conferendis sancte et religiose observanda (3) Cfr. Cappello, De sacramentis, I, n. G41. DE TEMPORE ET LOGO SACRAE ORDINATIONIS 425 sunt, etiam ab Episcopo latini ritus qui ex induito apostolico clericum ritus orientalis ordinet, aut contra (can. 1006, § 5) - (4). Proinde huiusmodi consuetudo alicubi forte exsistens servari nequit utpote irrationabilis ad normam can. 27, § 2, nec legitime introduci potest. Reprobatio respicit dies, saltem probabiliter, non autem horas. Quoties ordinatio iteranda sit vel aliquis ritus supplendus, sive absolute sive conditionate, id fieri potest etiam extra tempora et se­ creto (can. 1007). Verba σ extra tempora » hic aliter ac supra accipienda sunt: significant enim ordines conferri posse quolibet die etiam feriali. 566. Notae historicae. — 1. Ordinatio diaconorum et sacerdotum inde a primis Ecclesiae saeculis fieri consuevit die dominica. S. Leo Ji. in epistola scripta circa an. 445 morem conferendi sacerdotium et diaconatum post diem eabbati tempore nocturno aut mane die dominica et continuato sabbati ieiunio repetit ex instituto apostolico, accedente consuetudine et Patrum traditione (5). 2. Gclasius Papa an. 494 diserte statuit ordinationes presbyterorum et diaconorum certis tantum temporibus ac diebus esse faciendas, scii, circa ve­ speram sabbato ieiuniorum Quatuor Temporum et sabbato ante dominicam Passionis (6). 3. Serius, nempe saec. vm et ix, praxis paulatim introduci coepit, ut ^Missae et ordinationum celebratio ex tempore matutino diei dominici in horas vesper­ tinas illorum sabbatorum ieiunii transferretur. Dein, cum inde ex saec. xm Missa mane celebrari consuevisset sabbatis praedictis, etiam ordinationes tempore matutino fieri coeperunt. 567. 4. Ilis diebus ordinationum postea accessit Sabbatum Sanctum (7). Igitur secundum disciplinam statutam in iure Decretalium et confirma­ tam a Concilio Trid., sex temporibus sive diebus sacri ordines conferri debe­ bant (8). Quae disciplina integra transiit in Codicem, cum peculiari tamen fa­ cultate concessa Episcopis, si urgeat gravis causa. Alexander III in epist. ad Legatum S. Sedis, Card. S. Stephani in Monte Celio, an. 1202, de more R. Pontificis conferendi ordines ipso die suae conse­ crationis, haec habet: « Solus R. Pontifex..., ante hymnum angelicum conse­ cratur, et postmodum ipse Missarum sollemnia incipit et perficit consecratus, in die consecrationis suae (valet) ordines celebrare » (9). (4) Apud Orientales ordines do iuro conferri possunt quocuinquo dio (cfr. n. 743). (5) Cfr. c. 4 ot 5, D. 75. (0) Cfr. c. 4, D. 75. (7) Cfr. c. 8 Cono. Rothomap. (an. 1072); AJox. Ill (on. 1159-1181) in c. 3, X, dc tem­ poribus ordinationum etc., I, 11. (8) Cfr. o. 1, 2, 3, 8, 16, X. de temporibus ordinationum otc., I, 11; Cono. Trid. Soss. XXIII, cap. 8, de re/. (9) Cfr. o. 28, X, dc electione otc., I, 6. 426 CAPUT IX - ARTICULUS II 568. Locus. — 1. Episcopus, nisi sit Cardinalis, nequit extra pro­ prium territorium sino Ordinarii loci licentia ordines conferre, in quorum collatione pontificalia exercentur (can. 1008). Dicitur: « nisi sit Cardinalis », quia Cardinales ex can. 239, § 1,15° valent pontificalia cum throno et baldachino peragere in omnibus ecclesiis extra Urbem, praemonito Ordinario, si ea in ecclesia cathe­ drali exerceant. Prima tonsura et ordines minores tantum conferri possunt absque pontificalibus. Proinde Episcopus potest eosdem conferre suis subditis etiam extra propriam dioecesim sine licentia Ordinarii loci, dummodo in illis conferendis ne exerceat pontificalia. 2. Ordinationes generales « publice celebrentur » in ecclesia cathedrali, vocatis et praesentibus canonicis. Possunt tamen celebrari etiam alibi; quo in casu eligatur, quantum fieri potest, ecclesia dignior loci (canon 1009, § 1), et intersit clerus et populus. Dicuntur generales ordinationes, in quibus complures sunt ordinandi et omnes aut fore omnes conferuntur ordines. Vox « celebrentur » late accipienda est, ita ut strictam obligationem non significet, sed tantum quod convenienter aut convenientius generales ordinationes fiant in ecclesia cathedrali. Id textus ipse canonis aperte suadet. 3. Ordinationes particulares possunt ex iusta causa fieri etiam in aliis ecclesiis, necnon in oratorio domus episcopalis aut Seminarii aut reli­ giosae domus. Sufficit quaecumque causa iusta, licet levis, quae practice vix aberit. Prima tonsura et minores ordines conferri possunt etiam in privatis oratoriis (can. 1009, §§ 2 et 3). Ad id nulla peculiaris causa requiritur. 569. Notae historicae. — 1. Iain a primis saeculis severo vetitum fuit Epi­ scopis, ne ordinationes aliosvo actus pontificales extra proprium territorium peragerent (10). Id autem prohibitum erat sub peculiaribus poenis, nimirum sub poena suspensionis et aliquando etiam sub gravissima sanctione deposi­ tionis. Abusus ex parte Episcoporum titularium aliorumque, gravissimis poenis non obstantibus, ordinandi non subditos et extra proprium territorium penitus auferri non potuit, adeo ut quaedam exempla fere usque ad Concilium Trid. habita fuerint. Quare in isto Concilio contra Episcopos rcsidentiales et titulares legitimam dioecesium circumscriptionem violantes nova lata sunt decreta (11). ludo orta disciplina Codicis. (10) Cfr. c. 9, 13, 22 Cono. Antioch an. 311; c. 2 ot 8, C. IX. q. 3; o. 2 Cono. Constantinopol. an. 381. (11) Cone. Trid. Sess. VI, cap. 5 de re/.; S. O. Cone, in causis Dcrthonen. 21 dee. 1691, ed. lUcht. Cono. Trid. p. 374; Plrhing, lib. I, tit. 11, n. 77. DE TAXIS OCCASIONE S. ORDINATIONIS PERCIPIENDIS 427 2. Tempore persecutionum, sicut divina mysteria celebrari solebant in catacumbis aut in aedibus privatis, ita etiam ordinationes ibi peragebantur. Post templa aedificata aliaque loca sacra, variis quidem nominibus nuncupata, gtatim ordinationes, ut aliae sacrae functiones, in iisdem fieri coeperunt. Id ipsamet natura sacrarum ordinationum manifeste postulabat. Articulus III. De taxis occasione sacrae ordinationis percipiendis, de adnotatione, testimonio et probatione ordinationis. 570. An et quaenam taxae occasione sacrae ordinationis percipi possint. — 1. Principium sollemne est: ordines gratis esse conferendos. Quaro Ecclesia severissime prohibuit atque gravissimis poenis semper punivit simoniacas ordinationes (1). Huc spectat praescriptum can. 73G et 2371 (cfr. n. 666). 571. Benedictus XIV ad rem egregie haec habet: «Abusus quondam in Ecclesiam irrepserant, ut archiepiscopus patriarchae, episcopus metropolitae, sacerdos episcopo in sua quisque ordinatione aliquid penderent veluti in honoris et subiectionis significationem. Sed quod fortasse ab initio modicum quid fuerat, adeo postea auctum est, ut Eusebius, Ancyrae episcopus, et Primae Ga­ latiae mctropolita, in concilio Chalcedoncnsi... conquestus fuerit se invenisse suam Ecclesiam nimio aere alieno gravatam ob debita quae Thcodotus decessor contraxerat ad solvenda patriarchae Constantinopolitano ordinationis iura. Ad pestiferum hunc abusum ex Ecclesia Latina ubi non minus quam in Graeca invaluerat, eliminandum, concilium Bracarense II (an. 572), can. 3, statuit, Placuit ut dc ordinationibus clericorum episcopi munera nulla suscipiant; sed: sicuti scriptum est, quod gratis, donante Deo, accipiunt, gratis dent...; sed concilii Bracarensis salutare decretum efficax non fuit ad serpentem morbum compe­ scendum. Tempore enim Gregorii M. adhuc idem abusus vigebat aliquid pensi­ tandi episcopo ordinanti, quod novo vocabulo, a simulatione invento, uti Gre­ gorius ait, a Romanis dicebatur pastellum, quasi, instar modici pastus, esset quid modicum et vile; sed quantuluincumque esset illud severe prohibuit idem Gregorius M. in synodo Romana, etc. » (2). Hanc Gregorii JZ. constitutionem refert cap. 1, De Simo nia t his verbis: «Sicut non debet episcopus, ita nec minister vel notarius in ordinatione eius vocem vel calamum vendere potest. Pro ordinatione igitur vel usu pallii, seu (1) Cfr. 5, 9, 20, 22, 39, X, do simonia et no illiquid pro spiritualibus exigatur vel promittaur, V, 3; o’ 2, de simonia, V, ’, in Extravag. cornui. (2) Dc’Synodo dioec. lib. V, cap. 0, u. 1. 428 CAPUT IX - ARTICULUS III chartis atque pa stellis cuin qui ordinatur omnino aliquid dare prohibemus » (3). Innocentius III (4), reprobans contrariam consuetudinem, statuit: «Ut pro his sive conferendis sive collatis (consecrationibus episcoporum, benedictio­ nibus abbatum ot ordinibus clericorum) nemo aliquid quocumque praetextu exigere aut extorquere praesumat; alio quin et qui receperit et qui dederit huius­ modi pretium omnino damnatum cum Giezi ct Simone condemnetur » (δ). 572. Cone. Trid. haec omnia confirmavit et accuratius determinavit: « Quoniam ab ecclesiastico ordine omni» avaritiae suspicio abesse debet, nihil pro collatione quorumcumque ordinum, etiam clericalis tonsurae, nec pro litteris dimissoriis aut testimonialibus, nec pro sigillo, nec alia quacumque do causa, etiam sponte oblatum, episcopi et alii ordinum collatores aut eorum ministri quovis praetextu accipiant. Notarii vero in his tantum locis in quibus non viget laudabilis consuetudo nil acci­ piendi, pro singulis litteris dimissoriis aut testimonialibus decimam tantum unius aurei partem accipere possunt, dummodo eis nullum sa­ larium sit constitutum pro officio exercendo; nec episcopo ex notarii commodis aliquod emolumentum ex eisdem ordinum collationibus di­ recte vel indirecte provenire possit. Tunc enim gratis operam suam eos praestare omnino teneri decernit: contrarias taxas ac statuta et consue­ tudines etiam immemorabiles quorumcumque locorum, quae potius abusus et corruptelae simoniacae pravitati faventes nuncupari possunt, penitus cassando et interdicendo; ot qui secus fecerint, tam dantes quam accipientes, idtra divinam ultionem poenas a iure indictas ipso facto incurrant » (6). 573. Haec deinde rursus inculcavit ac declaravit celebris Taxa Innocentiana, idest Instructio probata ab Innocentio XI die 8 oct. 1678, qua taxae percipiendae a Curia episcopali in materiis ecclesiasticis determinantur pro tota Ecclesia, reprobata quacumque contraria con­ suetudine. Pro negotiis enim quae sacram ordinationem respiciunt, haec statuebat: « Nella materia degli ordini sacri e minori e prima tonsura, cosi per la coUaziono, como per la facoltà cho ad altro si dia di conferirli, (3) Idest pro ordinatione, pro dationo pallii, pro litteris ordinationis, pro pastu vel cibo. Huilier, part. I, sect. 7, art. 0; Gaspard, II, n. 1119. (4) C. 39, X, de simonia etc., V, 3. (5) « Olezltae dicuntur a Giezi, servo EUsel, qui primo in V. T. vendidit gratiam sanitatis Naaman principi Assyriorum: undo venditores spiritualium proprio dicuntur Giezitae. Simoniaol dicuntur a Simone Mago qui postea in N. T. voluit emero gratiam Spiritus Sancti ». Glossa, l. c., v. Oiezi. (G) Seas. XXI, cap. 1 de ref. DE TAXIS OCCASIONE S. ORDINATIONIS PERCIPIENDIS 429 ed anche per il loro esercizio, e per la facoltà di esercitarli in qualunqne hiogo o qualunquo tempo, si stabilisée la regola generale, da non ricevero altra eecottuazione, ohe quella si dirà di sotto, è ehe ne il vescovo o altro prelato, nè il suo vicario generale o foraneo, cancelliere od altro offizialo qualsivoglia, nè parenti e famigliari, o servitori, possano esigere e ricevere emolumento e cosa alcuna sotto qualsivoglia colore o pretesto di atti per la giustificazione de’ requisiti, owero di tovaglia, forbici, pettine cd altro, nè sotto titolo di regalo o di mancia, anche se spontaneamente si offerisse o desse, eccetto che 1’ordinante possa rieevere 1’oblazione dclla candela, secondo dispone il Pontificale a Ubero arbitrio dell’ordinato circa la qualità e peso. a Ed il cancelliere secondo la disposizione del sacro Concilio di Trento, per lo lottcre testimoniali della collazione dell’ordine già dato, owero per le lettere dimissoriali per la collazione da farsi per un altro vescovo, possa ricevere soltanto la decima parte d’uno scudo di moneta Romana, cioè un giulio (53 cent.), owero l’equivalente nella moneta del paese e non più, da persone le quali abbino l’uso del denaro, non già da quel religiosi, i quali non ne hanno l’uso, come sono i Cappuccini, ed i Mi­ nori Osservanti; eccetto che nella collazione del subdiaconato per gli atti che si devono fare per la giustificazione della verità e sufficienza del patrimonio owero del benefizio a titolo del quale si deve promovere, possa esigere quell’cmolumento che sia proporzionato alia mera fatica materiale per la scrittura e carta, senza che il vescovo o vicario o altro officiate direttamente nè indiretta mente ne possa partecipare in modo alcuno, purchè detto emolumento non possa nè debba eccedere uno scudo d’oro (5 francs 35), ma se la fatica richiede minor mercede si debba esigere solamen te quel mono; ma rispetto agli ordini ed alia prima tonsura non possa esigere cosa alcuna sotto pretesto di registratura de’ brevi o dispense, e di altre seritture, o di presentata, o di qualunqne altra giustificazione o solennité, o rimozione d’impe­ dimento. a Con dichiarazione die, se le suddette lettere testimoniali owero di­ missoriali contengono più ordini, tut ta via non si possa esigere altra mercede che la suddetta di un giulio, sicchè non si possa mqltiplicare a ragione di ciascim ordine. Non sia perè tenuto il cancelliere a fare una sola scrittura per più ordini, quando questi siano stati couforiti in di­ versi tempi o diverse ordinazioni, ma, volendo, possa farle separate, non già rispetto a quegli ordini che si conferiscono in uno stesso giorno, come segue ne’ minori, ne’ quali dovrà farsi una sola scrittura, e nelle lettere dimissoriali che si diano per l’ordinazione da farsi per un altro vescovo a più ordini, parimento non si possano moltiplicare serit ture; 430 CAPUT IX - ARTICULUS HT nè si possa esigere cosa alcuna per il rogito della collazione degli ordini, ovvero per l’accesso al luogo dell’ordinàzione con altro pretesto ancho di mancia, e di regalo » (7). 574. 2. ITodie Taxa Innocentian a, ut patet, non amplius viget; sed unice praescriptis Codicis standum est. Porro, secundum vigentem di­ sciplinam, haec pauca animadvertenda censemus de hac re: 1° Ordines semper et necessario gratis conferendi sunt. 2° Modica taxa ex titulo expensarum Cancellariae episcopalis percipi potest. 3° Item parochus pro publicatione, testimonio baptismi et confir­ mationis modicam praestationem iuxta probatam consuetudinem aut legitimam taxationem percipere valet ad normam can. 4G3, § 1. 4° Taxa modica a Curia episcopali aliisve percipienda, in Concilio provinciali aut conventu Episcoporum praefiniatur; eaque praeviae S. Sedis approbationi subiiciatur ad normam can. 1507, § 1. (7) Latine: «In re spectante ad ordines sacros ot minores ct ad primam tonsuram, tam pro horum collatione, quam pro facultate alteri fortasse data eosdem conferendi, nec non et pro eorundem exercitio, ac pro facultate oa exercendi in quovis loco ot tempore, regula gene­ ralis constituitur, non alii sublidenda exceptioni quam illi quao infra dicetur, scilicet quod neque episcopus vel altor praelatus, neque eius vicarius generalis aut foranous, cancellarius vel quivis alius officialis, neque eius parentes ot familiares aut famuli, possint emolumentum ot rem aliquam exigere ot recipere sub quovis coloro aut praetextu actorum ad probanda requisita, sive mantilis, fordeis, pectinis, altcriusvo rei, vel sub nomino muneris aut strenae, etiamsi sponte offerretur ac daretur, hoc uno excepto quod ordinator candelae oblationem possit recipere, prout Pontificale disponit, ad arbitrium ordinati quoad qualitatem ac pondus. • Cancellarius autem, iuxta dispositionem sacri Concilii Tridentlni, pro litteris testimonia­ libus collationis ordinis iam dati, nut pro dlmissiorialibus pro collatione ab alio episcopo facienda, possit recipere dumtaxat decimam partem scutati dc moneta Romana, idest lulium unum aut summam aoquivalentem in regionis moneta ct nihil amplius, idquo a personis quao pecunia utuntur, minime vero ab iis regularibus qui ea non utuntur, cuiusmodi sunt Capuccini ct Minores Observantes; excipitur vero quod in collatione subdiaconatus pro actibus explendis ad probationem veritatis ot sufficientiae patrimonii, aut beneficii ad cuius titulum quis est promovendus, possit exigere illud emolumentum quod respondeat puro labori materiali scriptionis ct chartae, quin episcopus aut vicarius aut alter officialis directe vel Indirecte in eo partem ullo modo habere queat, dummodo tamen istud emolu­ mentum neo poasit nec debeat excedere unum scutum aureum, atque ita ut si labor minorem mercedom requirat, haec tantum minor merces exigi debeat : Pro ordinibus autem et pro prima tonsura nihil possit oxigero sub praetextu registration^ brevium et dispensationum aliarumve scripturarum, aut praesentatae, aut cuiuscumque alterius probationis ot solomnit;itie aut remotionis impedimenti. ■ Hac practorea declaratione quod si illae litterae testimoniales vel dlmissorlales conti­ neant plures ordines, nequeat exigi alia quam praedicta unius lull! merces, ita ut nequeat multiplicari ratione singulorum ordinum. Non tamen cancellarius teneatur unicam exarare scripturam pro pluribus ordinibus, cum in diversis temporibus aut per diversas ordinationes colluti sunt; sed, 6i velit, separatim eas scripturas possit facere, non quidem pro Iis ordinibus qui una cadomquo die conferuntur, ut tit pro minoribus, in quibus unica scriptura conficienda erit: item in litteris dimissorinlibus quao conceduntur pro collatione plurium peragenda ab alio opisoopo, nequeant multiplicari scripturae; nec quidquam pro scriptione actus collationis ordinum aut pro accessu ad locum ordinationis sub alio praetextu vel strenae et doni exigi possit DE ADNOTATIONE, TESTIMONIO ET PROBATIONE ORDINATIONIS 431 575. Adnotatio. — 1. Peracta ordinatione, nomina singulorum ordi­ natorum ac ministri ordinantis, locus et dies ordinationis notanda sunt in peculiari libro diligenter asservando in Curia loci ordinationis, itemque omnia documenta singularum ordinationum accurate custodiri debent (can. 1010, § 1). Obligatio adnotationis incumbit Episcopo ordinanti seu cancellario suae Curiae episcopalis. Ista obligatio per se gravis est, perspecto fine. 2. Praeterea loci Ordinarius, si agatur de ordinatis e clero saeculari, Superior maior si de religiosis ordinatis cum suis litteris dimissorii.·', notitiam peractae ordinationis uniuscuiusque subdiaconi transmittere debet ad parochum baptismi, qui id adnotet in libro baptizatorum (can. 470, § 2 et 1010, § 3). Ordinarius loci hic intclligitur proprius, sive ipse ordinaverit sive dederit licentiam ordinandi Episcopo alieno per litteras dimissorias. Si agitur de ordinatis religiosis, quorum ordinatio regitur iure saecu­ larium ideoque ordinati fuerint sine litteris dimissoriis proprii Superioris maioris, ius et officium curandi ut notitia transmittatur, incumbit tum Ordinario loci tum Superiori maiori ordinatorum, ita ut ab alte­ rutro transmissio notitiae necessario facienda sit. Etiam haec obligatio gravis est. Urget dumtaxat quoad suMiaronatum, non autem quoad ceteros ordines sacros. Ratio praescriptionis manifesta: subdiaconatus constituit impedimentum dirimens matrimonium. Proinde ex testimonio baptismi statim constare debet de statu libertatis, necne, ad nuptias quod attinet. II II 576. Testimonium. — 1. Singulis ordinatis tradendum est ab Ordinario seu a Curia loci ordinationis authenticum ordinationis receptao testimonium (can. 1010, § 2). Obligatio ista, saltem ubi agitur de iis qui ordinati fuerint ab Epi­ scopo proprio, levis est. Immo nonnulli haud immerito censent non agi de vera et proprie dicta obligatione. Alicubi consuetudo viget ut, in praedicto casu, testimonium singulis ordinatis non tradatur. Quae con­ suetudo, nisi aliud Episcopo videatur servari potest. 2. Si ab Episcopo extraneo cum litteris dimissoriis promoti fuerint, hoc testimonium ordinati exhibere debent proprio Ordinario, ut ordi­ natio adnototur in speciali libro in archivo asservando (can. cit·.). Hoc valet tum de ordinatis o clero saeculari tum do religiosis ordi­ natis cum litteris dimissoriis Superioris maioris. 577. Probatio. — Ad collatam ordinationem probandam, si forte documenta archivi combusta aut amissa fuerint, satis est ex analogia 432 CAPUT X - ARTICULUS I legis (can. 779 et 800) unus testis, omni exceptione maior (dummodo praeiudicio nemini fiat), v. g. Episcopus, parochus, cancellarius epi­ scopalis, etc. Praoiudicium haberi posset ex. gr. si is, qui supponitur in sacris iam constitutus, matrimonium contraxisset. Ex ordine sacro collato, necne, pendet sane validitas matrimonii ab eo initi. CAPUT X. DE PRAECIPUIS OBLIGATIONIBUS ORDINIBUS SACRIS ADNEXIS (1) Articulus I. De caelibatu in genere. 578. Notio. — 1. Caelibatus clericorum maiorum, prout servandus est in Ecclesia latina, definiri potest: Obligatio servandi perpetuam et perfectam castitatem, ita ut contra hanc peccantes, etiam acti­ bus mere internis, violent quoquo virtutem religionis ideoque fiant rei sacrilegii (can. 132, § 1). Duplex igitur obligatio: negativa et positiva. Prior consistit in eo quod clerici in sacris nec matrimonium valido contrahere nec antea contracto licite uti possunt. Altera consistit in statu perfectae castitatis, quatenus clerici maiores (1) Consulendi praesertim: Guzman F., De caelibatu ministrorum, Tolet. 1506; Do Medina M., Dj caelibatu ecclesiastico, Vcnetlis 1569; Cenali R., De caelibatu sacerdotum, Parisiis 1585; Tolotus F., De sacrorum ministrorum caelibatu, Ve notiis 1509; Cassandri G., De caelibatu sacer· dotum, Helmstadt i 1631; Do Susan is M., De caelibatu sacerdotum non abrogando. Venotile 1565; Ziccaria, Storia polemica dei celibate sacro, Roma 1774; eiusdem, Nuova giuxtificazione del célibatb sacio, Foligno 1785; Pary, Du célibat ecclésiastique, Paris 1852; Cephalins F.» Vindiciae, caelibatus, Aug. 1787; Gaudin !.. Recherches historiques sur le célibat ecclésiastique, Genève 1781; Franz I., De caelibatu ecclesiastico, Lipeiae 1761; Roskovany A., Caelibatus ct breviarium, Pestinl ot Nitriao 1861-1831; Vassal A., Le célibat ecclésiastique au premier siècle de V Eglise, Paris 1896; Laurin F., Der Colihat der Geistlichcn nach canonischen Rechtc, Wlon 1880; Vacandard E., Célibat ecclésiastique, in Diction, de théol. cath.. Il, col. 2068 ss.; eiusdem, Les origines du célibat ecclésiastique, in Revue du Clergé Franç., l.cr Janv. 1905; Funk, Colibat, in Rcalencyclopodic cto., I, 305 ss.; Bonartius O., De institutione, obligatione ct religione horarum cano­ nicarum libri tres, Antvorplao 1693; Agricola Fr., De lectione horarum canonicarum etc., Loodil 1600; Bona I., Di divina psalmodia eto., Parisiis 1663; Noussor Bruno, De horis canonicis, Moguntlao 1669; Macchiotta Fr., Comm. historico-theologicus de divino officio, Vonotils 1739; Pianacoi, D&lVofflcio divino, trattato istorico-critico-morale, Roma 1770; Totamo, Comm. in Breviarium, Vcnetlis 17 79; Probat F., Brevier und Breviergebct, Tubingen 1854; Bacuez, Du saint office considéré au point de. vue de la piété, Paris 1872; Baoumor S., Beitrage sur Gcschichtc des Breviers, Fri b. 1895; Batiffol P., Histoire du bréviaire romain, Parle 1894; Nilles, Calen­ darium manuale utriusque Ecclesiae etc., Ocnip. 1896-1897; Suarez, De virtute religionis, tract. IV, lib. IV, cap. 1, De horis can. as.; S. Alph., lib. IV, n. 142 ss. etc. PE CAELIBATU IN GEN EBE <33 per peculiarem promissionem seu votum ee obligaverint ad castimonia m ita sancte et religioso servandam, ut omnes actus tam externi quam mere interni contra castitatem, etiam ex motivo speciali religionis excludatur penitus. 2. Omnes clerici etiam minores tenentur castitatem sancte ac fide­ liter custodire; sed negativa obligatione scii, non nubendi obstringuntur tantum conditionate, nempe si et quatenus in statu clericali perseverare velint. Unde si matrimonium contrahere cupiunt, hoc validum et li­ citum erit; sed ipso facto e statu clericali decidunt nisi matrimonium fuerit nullum vi aut metu iisdem incusso (can. 132, § 2). 579. 3. Longe gravior est obligatio quae ligat clericos in sacris ex tradita notione caelibatus, tum quia onus abstinendi a nuptiis ipsis imponitur absolute, adeo ut nec valide nec licite eas contrahere possint (can. 1072); tum quia tenentur servare castitatem perpetuo et perfecte sub reatu sacrilegii quoad omnes et singulos actus castimoniae contrarios. Huc spectat can. 132, § 1: « Clerici in maioribus ordinibus constituti a nuptiis arcentur et servandae castitatis obligatione ita tenentur, ut contra eandem peccantes sacrilegii quoque rei sint ». Ratio est, quia clericus, qui iam sub alio respectu est persona quo­ dammodo sacra ex instituto Ecclesiae (can. 119). per ordines maiores etiam quoad castitatem servandam Deo publica auctoritate offertur ac dicatur. Undo, cum clericus maior huiusmodi canonicam dispositio­ nem ultro subdiaconatus receptione acceptaverit, sacrilegium committit, si forte abutatur corpore aut mente, non secus ac qui alia persona vel re consecrata abutatur. Idque evidentius apparet ex voto in susceptione sub­ diaconatus tacite emisso (cfr. n. 595 s.). 580. Rationes caelibatus clericis If moribus impositi. — Praecipuae rationes perpetuae ac perfectae continentiae clericis in sacris impositae, hae sunt: 1° Status caelibatus longo perfectior est statu matrimoniali, ut Concilium Trid. expresse definit: « Si quis dixerit statum coniugalem anteponendum esse statui virginitatis vel caelibatus, et non esse melius ac beatius manere in virginitate aut caelibatu, quam iungi matrimonio, a. s. » (2). 2° Clerici, curis matrimonialibus soluti, aptius atque efficacius divinis ministeriis fungi valent ac fidelium spirituale bonum procurare, iuxta illud Apostoli: « Qui sine uxore est, sollicitus est quae Domini (2) Sees. XXIV, can. 10. 98 - Cappello, De^Ordine- ' 13 i ' I CAPUT X - ARTICULUS I tunt, quomodo placeat Deo. Qui autem cum uxore est, sollicitus est quae sunt mundi, quomodo placeat uxori et divisus est » (3). 3° Clerici, castitatem servantes, maiore gaudent fiducia et aucto­ ritate penes fideles, ac propterea eorum ministerium efficacius atque utilius inde efficitur. Cur tanta ea que manifesta differentia inter presby­ teros catholicos et pastores protestantes, inter sacerdotes Ecclesiae latinae et sacerdotes Ecclesiae orientalis quoad existimationem apud populum? Quia illi caste vivunt, isti coniugio copulati. Benedictus IF in Allocutione Consistoriali dio 16 dec. 1920 habita egregie ait: «Constat enim, si Latina viget floret quo Ecclesia, magnam partem roboris gloriaeque eius ab ipso clericorum caelibatu manaro, ob eamque rem esse sartum tectum conservandum » (4). 4° Exemplum Christi et Apostolorum id plane confirmat·. Christus D. doctrina continentiam commendavit eamque operibus prosecutus vitam castissimam duxit. Item Apostoli doctrina et exemplo continentiam laudarunt ac ma­ trimonio praetulerunt. S. Petrus ante vocationem habuit uxorem (5); non vero alii Apostoli, saltem probabilius. Post vocationem nec S. Pe­ trus nec alius Apostolus, si uxorem antea duxerat, eam retinuit aut ea usus est, et multo minus uxorem duxit. 5° SS. Patres summis laudibus extollunt virginitatem eamque clericali statui apprime congruere uno ore affirmant. Unum testimonium, ut innumera omittamus, proferemus. S. Tlicronymus ait: « Si laicis imperatur, ut propter orationem abstineant so ab uxorum coitu, quid de Episcopo sentiendum est, qui quotidie pro suis populique peccatis illibatas Deo oblaturus est victimas?... Tantum interest inter propositionis panes et Corpus Christi, quantum inter umbram et corpora, inter imaginem et veritatem, inter exemplaria futurorum et ca ipsa quae per exemplaria prae­ figurabantur... Sic et castitas propria (esse debet), pudicitia sacerdotalis, ut non solum ab opere se immuni’o abstineant, sed etiam a iactu oculi et cogita­ tionis errore mens Christi Corpus confectura sit libera » (G). Quod dicitur de Episcopo, valet quoque do sacerdote litante, ut ex textu ct contextu evidenter patet. Concludendum itaque: lex perpetuae et perfectae continentiae sacris ministris imposita, aequissima ct sanctissima est, optimis validisquo rationibus nititur. (3) (4) (5) (G) I Cor. vu, 32 s. Acta Apost. Sedis, XII, p. 587. Matth. vni, 18. In cp. ad Tit. cap. I. DE CAELIBATU IN GENERE 435 581. Solutio difficultatu II — I. Dices: Matrimonium est de iure divino; atqui iuri divino derogari nequit. Ergo. Resp. Matrimonium est dc iure divino, quatenus Deus ipse illud in­ stituit iam ab initio, ante lapsum Protoparentum, et Christus D. fir­ mavit suaque auctoritate communivit et perfecit illudque ad sacramentaleni dignitatem evexit; non quatenus obligationem et praeceptum ma­ trimonium contrahendi Deus singulis hominibus dederit. Hinc est quod eoniugium est necessarium quidem ad genus humanum conservandum et multiplicandum, non autem singuli homines tenentur illud inire (7). Itaque paucis: iuri divino, quod est praecepti, derogari non potest, concedendum; iuri divino, quod est permissionis et voluntatis, ne­ gandum. 582. II. Dices: Ecclesia non potest prohibere, quod Deus omnibus liberum reliquit. Resp. Ecclesia nequit invitis legem caelibatus imponere, nec re ipsa imponit; nemo sano cogitur ad caelibatum, sicut nemo compellitur ad clericatum. Clericus sponte et libere ordines sacros, quibus obligatio perpetuae castimoniae est adnexa, suscipit. Cfr. n. 594 ss. 583. III. Dices: Lex caelibatus est nimis difficilis, imo plane impos­ sibilis. Resp. Vitam caelibem agere cum gratia Dei, teste experientia, nec impossibile nec nimis difficile est. Complures homines ad talem vitam agendam sine suo consensu ex sola necessitate coguntur. Ita v. g. quot­ quot matrimonium contrahere nondum potuerunt; qui lege civili propter officia publica connubium inire vetantur; qui habent coniugem incurabili morbo laborantem. 584. IV. Dices: Qui vitam castam agit, gravibus subest tentationibus. Resp. Impugnari tentationibus non est malum, sed potius occasio exercendae virtutis et meriti acquirendi. Ceterum etiam coniuges, qui casto in matrimonio vivere velint, tentationes ac difficultates expe­ riuntur. 585. V. Dices: Ex obligatione caelibatus permulta et gravia scan­ dala in Ecclesia habentur. (7) Cfr. Cuppollo, De Matrimonio, n. 18 s. 436 CAPUT X - ARTICULUS II Rcsp. Si lex abolenda esset ob eiusdem violationem interdum ha­ bitam, profecto omnes leges forent abolendae. Ceterum quot scandala eaquo gravissima habentur inter uxoratos! Assertio nititur supposito plura scandala fieri inter caelibes quam inter uxoratos, dum contrarium manifestum est. Igitur nec caelibatus est ratio neque matrimonium est remedium omnium scandalorum. 586. VI. Dices: Permulti doctrina ac religione praestantes legem caelibatus esse abolendam affirmant. Rcsp. Id falsum omnino. Imo certum est inter impugnatores caeli­ batus nullos exstitisse sanctitate valde conspicuos, cum plurimi et ma­ ximi Sancti in praedicandis virginitatis laudibus sibi satisfacere non posse viderentur. Nullus profecto ex caelibatus impugnatoribus potuit sine impudentia dicere cum Sancto Paulo caelibatum commendante: « Puto autem, quod et ego Spiritum Dei habeam » (8). Articulus II. De origine caelibatus. 587. Variae sententiae. — 1. Certum est legem caelibatus non esse iuris divini, sed ecclesiastici tantum. Quamvis enim Christus D. statum perfectae castitatis vel pro laicis maxime commendaverit, nullam tamen hominum classem ad eum amplectendum obstrinxit. Indeterminate siquidem ait: « Qui potest capere, capiat » (1). Praxis Ecclesiae orientalis, de qua suo loco (n. 750 ss.), et dispensa­ tiones etiam generales a RR. Pontificibus concessae, evidentissime osten­ dunt, eiusmodi legem caelibatus clericorum non esse iuris divini (2). 2. Disputant Doctores utrum lex caelibatus clericorum sit aposto­ licae originis necne. Plures seu veteres (v. g. S. Bellarminus, Gregorius de Valentia, Vasguez, Thomassinus, Zaccaria) seu recentes (v. g. Phillips, Bickcll et alii) dicunt esse originis apostolicae. (8) I Cor. VII, 40; Tournely, Da sacramento ordinis, art. 3, conci. 2; Umborg, De sacra/nentis, II, n. 957. (1) Matth. XIX, 12. (2) Cfr. Gregor, do Valentia, IV, disp. 9. punct. 5; Tournely, De ordine, art 3 conci 1· S. Alph., lib. VI, n. 807; Umberg, 1. c., n. 952. ' DE ORIGINE CAELIBATUS 437 588. Argumenta praecipua huius sententiae sunt ista: 1° Omnes Apostoli ab ipsa eorum vocatione continentiam servarunt; quod constat tum ex S. Scriptura, cum dicantur omnia propter Christum reli­ quisse ideoque etiam uxores, si quas habuerint; tum ex Traditione, cum SS. Pa­ tres et scriptores ecclesiastici unanimi consensu id docuisse videantur. Huc spectant testimonia S. Clementis Alexandrini, 8. Hieronymi, Tertulliani et aliorum (3). 2° Antiqua Concilia, cum legem caelibatus inculcant, ad Apostolos pro­ vocant. Ita v. g. Cone. Carthag. II an. 390 (can. 2): «Condecet sacrosanctos Antistites et Dei sacerdotes necnon et levitas continentes esse in omnibus, quo possint suppliciter, quod a Deo postulant, impetrare, ut quod Apostoli docue­ runt et ipsa servavit antiquitas, nos quoque custodiamus ». 3° Hanc apostolicam doctrinam diserte praesupponit Siricius Papa, qui clericos ad exemplum sacerdotum Veteris Testamenti provocantes ita redar­ guit: «Dominus lesus, cum nos suo illustrat adventu, in Evangelio protestatur, quia legem venerit implere, non solvere. Et ideo Ecclesiae, cuius Sponsus est, formam castitatis voluit splendore radiare... omnes sacerdotes atque levitae insolubili lege constringimur, ut a die ordinationis nostrae sobrietati ac pudi­ citiae et corda nostra mancipemus et corpora, dummodo per omnia Deo nostro iu his, quae quotidie offerimus, placeamus » (4). 4° Etiam Ecclesia orientalis sibi persuasum habuit legem caelibatus clericorum esse apostolicae originis. Id expresse testatur v. g. S. Epiphanius ; «Cum sacerdotalia munera et ornamenta (Christus) cum iis, qui post imas nuptias continentiam servaverint aut in virginitate perstiterint, communi­ canda esse velut in quodam exemplari monstraverit, id Apostoli deinde eccle­ siastica sacerdoti regula honeste et religiose decreverunt » (5). 589. 3. Plcrique, praesertim rocentiores, censent legem caelibatus non esse apostolicae originis. Ita v. g. Natalis Alexander, Tournely, Schclstrate, Tille mont, Hefele·, Probst, Laurin, Thurston, Leclercq, V il­ lien, ot alii. Rationes praecipuae sunt istae: 1° Lex caelibatus clericorum aetate apostolica et immediate subsé­ quente nullibi expresso atque perspicuo enuntiatur, quod tamen necessarium fuisse videtur in re tanti momenti. Verum est hoc argumentum peremptorium non esse ob penuriam docu­ mentorum; attamen vix explicari potest cur Tertullianus, Origenes aliique scriptores, qui tertio iam saeculo caelibatum valde commendant, ad legem ab ipsis Apostolis latam nullibi provocent. (3) S. Clom. Alox., Strom, lib. III. cap. ü (P. Ο. VIII, 1158); S. Hior., Contra lovin., lib. I, n. 26 (P. L. XXIII, 240); Tertull., De monoy. cap. 8 (P. L. II. 939). (4) Epist. ad Himerium Tarracinen., cap. 7 (P. L. XIII, 1138). (5) Haeres. 48, n. 9 (P. 991 /f ‘ / | 596&i*. Conclusio. — Itaque concludendum: obligatio perfectae et perpetuae castitatis servandae, qua tenentur clerici in ordinibus maio­ ribus constituti, vi ipsius ordinis sacri oritur, scii, tum ex lege Ecclesiae tum ex voto in ipsa subdiaconatus libera susceptione emisso, quatenus Ecclesia iubet ut qui ad sacrum subdiaconatus ordinem promoveri velit, sese obliget ad perfecte perpetuoque castitatem servandam. 597. Dispensatio ab onere caelibatus. — 1. Sedes Apostolica i. e. S. Congregatio do Sacramentis iusta et gravi de causa hodie non raro dispensat cum subdiaconis et diaconis, numquam aut rarissime cum presbyteris. 2. Dispensatio ita conceditur, ut clericus ad statum laicalem redi­ gatur, cum expressa perpetua quo prohibitione ordines susceptos exer­ cendi. Manet igitur integrum sollemneque principium Ecclesiae latinae, ne scii, quis eodem tempore et clericus et coniugatus exsistat, divinis ministeriis mancipatus et carnalibus desideriis addictus (10). Obligatio divini officii recitandi, in casu, commutatui' in alia pia opera, atque aliae conditiones solent addi. 3. Iu periculo mortis et in peculiaribus adiunctis, ad normam can. 1013-1015, dispensari potest cum subdiaconis ot diaconis. •1. Dispensationes generales, urgente causa publica, concessae fuerunt a Iulio 111 an. 1554 et a Pio VII an. 1801, etiam pro presbyteris qui, perduranto schismate anglicano aut gallica perturbatione, uxores duxerant. Huc spectant quae tradita sunt in opere De Matrimonio, n. 443. 598. Quaestiones. — I. An ignorantia obligationis caelibatus secum· ferat nullitatem eiusdem obligationis. (10) Cfr. Cnppello. De Matrimonio, η H2 6. I ■' I j | 446 CAPUT X - AKTICULUS III Resp. 1° Huiusmodi ignorantia in adulto, qui rite instructus accedit ad ordines sacros recipiendos, non praesumitur nec profecto videtur admittenda. Si vero praescripta Codicis et normae statutae a S. C. de Sacramentis in citata Instructione diei 27 dec. 1930 observentur, procul dubio ignorantia illa excludenda omnino est. 2° Si tamen de facto adesset ignorantia obligationis, v. g. in im­ pubère et a fortiori in infanto, si forte ordinaretur in sacris, obligatio non urgeret, quia onus tam gravo imponi nequit, nisi ultro acceptanti. Proinde in tali casu non exsisteret impedimentum dirimens matrimo­ nium, de quo in can. 1072. 3° Utrum ignorantia reddat nullam et irritam ipsam ordinationem, an potius solum obligationem caelibatus, et quomodo in casu sit consulendum, huc spectant quae alibi diximus (n. 357 ss.). Scii, ordinatio, positis ponendis, valida est; obligatio per se irrita ac nulla dicenda. Ordinato autem, cognita lege cae­ libatus sacrae ordinationi adnexa, datur optio, post vicesimum primum aetatis annum expletum, utrum velit ratam habere ordinationem cum adnexo onere, necne. Si primum, eo ipso tenetur obligatione perfectae ac perpetuae castitatis servandae sponte suscepta; si alterum, non tenetur, sed ad statum laicalem regreditur. In casu processus conficiendus est iuxta normas praefinitas a S. C. de Sa­ cramentis (n. 711), congrua congruis referendo, ut probetur factum ignorantiae ct consequenter nullitas obligationum sacrae ordinationi adnexarum. 599. II. Si ignorantia revera adfuerit v. g. in susceptione subdiacona· tus, sed nequeat iuridice probari, teneturne ita ordinatus legem caelibatus servare ? Resp. 1° Si quis promotus fuorit ad subdiaconatum, cum ignorantia inculpabili (loquimur hypothetico, si agitur do ordinato in adulta aetate) circa obligationem castitatis perfecte perpetuoque servandae, hanc ser­ vare tenetur, si velit in clericali statu manere atque superiores ordines recipere. Si, contra, nolit, cognita obligatione caelibatus, eam servare, nequit alios ordines suscipere, sed potest ac debet dispensationem a Sede Apostolica postulare, ut licite ad statum laicalem revertatur. 2° Si promotus iam fuerit ad ordinem presbyteratus, procul dubio sacerdos iste, cum dispensationem obtinere nequeat, debet in foro externo castitatem servare. Utrum etiam in foro interno castimoniae servandae obligatione te­ neatur, si nolit se ad id obstringi per peculiarem promissionem in ho­ norem Dei factam seu per votum, controvertitur. Verius negandum (11). (11) Cfr. s. Alpb., Ib. VI, n. 809; Lacroix, lib. VI, par. 2, n. 21G2; Sanchez, l. c, DE VI ET NATURA CAELIBATUS 447 600. III. Si quis probe cognoscat legem caelibatus sacrae ordinationi adnexam, camque libere ac sponte suscipiat, sed cum voluntate expresse contraria castitatis servandae, teneturne eam nihilominus servare ? Resp. 1° Certum est ita ordinatum teneri in foro externo ad castita­ tem servandam, iuxta communem et certam doctrinam. Tenetur sane ex praecepto Ecclesiae (12). 2° Item certum est ordinatum in casu teneri pravam voluntatem revocare seque adamussiin accommodare menti Ecclesiae eiusque legi. 3° Utrum, secluso voto, teneatur etiam in foro interno ad per­ fectam perpetuamque castitatem servandam, disputatur (13). Nonnulli dicunt cum teneri vi legis Ecclesiae, quae ex religionis motivo ordinatum obstringit ad castimoniam perfecte servandam; sed, aiunt, si peccet interius contra castitatem v. g. per desideria turpia aut pravas cogitationes, peccat etiam contra vir tutem religionis, non tamen reatum sacrilegii proprie dicti committit. Alii censent in foro interno nullam esse obligationem servandae castitatis, quia lex Ecclesiae nequit actus mere internos attingere. Haec opinio solido probabilis non est. Plures affirmant ordinatum in casu teneri etiam in foro interno, ri praecepti Ecclesiae eum obligantis ex motivo religionis ad castitatem servandam, ita quidem ut si actus internos castimoniae contrarios ponat, non solum peccet adversus hanc virtutem, verum etiam contra virtutem religionis atque reus sacrilegii fiat. Inter primam et postremam sententiam discrimen minimum est, illudque potius in verbis quam in re consistit. Nam in utraque sententia violatio legis caelibatus, etiam per actus mere internos, non solum est peccatum grave contra castitatem, sed etiam contra religionem, in con­ fessione necessario aperiendum. 601. IV. An ordo sacer, attenta obligatione perpetuae et perfectae ca­ stitatis servandae, solvat aut solvere queat matrimonium ratum et non consummatum? Resp. Ordo sacer, licet onus castitatis perfecto perpetuoque ser­ vandae secumferat, matrimonium tamen ratum et non consummatum nullatenus solvit (cfr. can. 1119). Quaedam facta a nonnullis relata, e quibus solutio huiusmodi ma­ trimonii videretur affirmanda ut certa vel saltem dubia, sunt intelli(12) Cfr. Sanchez, lib. VII. ait: «Improbabilis est opinio, quod una parva hora, prout Tertia, Sexta etc., sit levis materia » (1). Ratio est, aiunt theologi, quia licet comparatione ad totum non videatur gravis quantitas, tamen recitatio etiam unius horae est tanti ponderis, ut intensive censeatur quantitas gravis seu notabilis (2). Quidam dubitant de peccato mortali propter omissionem unius horae parvae (3). Non peccat graviter qui Vesperas Sabbati Sancti omittit. Ita pas­ sim DD. (4). 619. Quodna: II officium sit recitandi! II .. — 1. Recitari debet officium, quod in calendario seu directorio pro eo die assignatum est. Officia autem assignata vel sunt officia totius dioecesis communia. vel officia alicuius ecclesiae propria. Huiusmodi officia propria ecclesiae sunt praesertim haec: officium titularis ecclesiae, officium dedicationis ecclesiae, officium insignis reliquiae, officiali speciali induito apostolico illi ecclesiae concessum. Lectiones ex parte vel ex integro reformatae et alia huiusmodi debent quidem inseri in novis Breviariis, sed non obligant eos qui officium reci­ tant iuxta Breviarium quod habent (5). 2. Officia propria ecclesiae recitaro tenentur: 1° Dignitates, canonici ceterique beneficiarii choro illius ecclesiae addicti ; 2° Clerici, quorum beneficium erectum reperitur in illa ecclesia; 3° Clerici etiam non beneficiarii, illi ecclesiae adseripti. Censentur autem adseripti ii soli, qui Ordinarii loci auctoritate in ecclesia curam animarum ex oflicio gerunt, scii, parochi eorunque vicarii cooperatores vel adiutores; et si agitur do ecclesia non paroeciali, eius rector legitime ab (1) (2) (3) (4) (5) Ub. IV, n. 147. Cfr. Salmant. to. IV, tract. 16, cap. 3, punct. 4, η. 23; S. Alph., I. c.: Suarez, l. c. cap. 5. Cfr. Uinborg, II, n. 066; Americ. Eccl. Review 48 (1913), p. 334 ss. Noldin, II, n. 757; Aortnye-Dainen, I, n. 1107; Gôidcot, II, n. 49. S. R. O. 14 doc. 1883. 458 CAPUT X - ARTICULUS VI Episcopo deputatus. Non considerantur tamquam ccdcsiac adscripli sacerdotes, qui in ea Missam celebrant, confessiones excipiunt aliudve ministerium ecclesia­ sticum gerunt, ita ut isti officia propria ecclesiae nec debeant nec licite recitare possint (6). 4° Magistri et alumni Seminarii in Iioc degentes censentur ad­ script! ecclesiae Seminarii, quamvis alibi Missam celebrent; quare officia propria ecclesiae Seminarii recitare tenentur (7). 620. 3. Clerici non bénéficiait, qui versantur in aliena dioecesi, pos­ sunt officio loci, ubi degunt, se conformare, sed ad hoc non tenentur, nisi ibi domicilium aut quasi-domicilium acquisierint. Bénéficiait semper tenentur ad officium propriae ecclesiae (8). 4. Religiosi extra domum propriam degentes, sequi debent per se calendarium suae domus seu provinciae. Si iidem versentur in alia domo suae religionis et privatim recitent divinum officium, sequi debent calendarium suae domus, quando solum per paucos dies extra eam degunt; dum e contra sequi debent calen­ darium domus, in qua versantur, si ad longum tempus, saltem ad mensem (v. g. tempore quadragcsimali aut feriis aestivis) in ea degunt; in itinere recitare debent officium domus, a qua profecti sunt. Si choro addicti sunt et in alia domo sui ordinis morantur, officium in choro cum ceteris sodalibus recitare debent. 5. Qui tenentur officium persolvere iuxta calendarium dioecesis, debent recitare etiam propria officia dioecesis ac votiva, prout in calen­ dario designantur. Quamvis enim concessio huiusmodi officiorum sit privilegium communitati datum, quae non tenetur uti privilegio ad normam can. G9, singuli tamen eo uti debent, ubi communitas eo utitur, quia communitati se conformare tenentur. 6. Officium recitari debet, prout in calendario indicatur, etiamsi quis probabilius indicet oalendarium errare (9). Si tamen certo constet calendarium errare, error, ut patet, corrigendus est. 621. Ex dictis liquet duplex esse Ecclesiae praeceptum circa officium di­ vinum, scii. 1° recitandi quotidie officium; 2° illud persolvendi secundum ordi­ nem proprii calendarii. Illud est primarium et urget semper sub gravi, hoc est secundarium et urget modo sub gravi modo sub levi. (6) (7) (8) (9) S. S. 9. S. R. G. Mechlinien. 7 dec. 1844, ad 1, 2 ot 3; Decreta auth., n. 2872. R. C. Adrien. 7 sept. 1850, ad 1 ot 2; Decreta auth., n. 2980. R. O. Marsorum, 12 nov. 1831, ad 46; Decreta auth., n. 2682. R. C., Plurium Dioecesium, 13 iun. 1899; Decreta auth., n. 4031. aliis precibus, v. g. cum recitatione Bosarii marialis arbitrio proprio facta, semper gravia est, cum nullatenus satisfiat oneri officii persol­ vendi. 2. Grave peccatum est, si permutetur in officium notabiliter brevius aut, iuxta plures, ratione qualitatis notabiliter diversum; nam forma substantialis sub gravi obligans non servatur. line spectat prop. 34ft damnata ab Alexandro VII: «In die Palmarum· recitans officium paschale satisfacit praecepto ». Ratio damnationis duplex est: tum quia obiectum officii paschalis (laetitia resurrectionis D. N. I. C.) plane diversum est ab eo quod Ecclesia recolendum proponit die Palmarum; tum quia unum altero notabiliter brevius est. Quapropter diversitas utriusque officii notabilis est tam ratione qualitatis quam ratione quantitatis. Nonnulli tamen dicunt non constare de gravitate culpae, si recitetur officium etiam notabiliter diversum (10). 3. Quidam censent graviter eum peccare, qui frequentissime aut saltem frequentius mutet, ita ut annuus officiorum ordo inde vere per­ turbatus evadat. Alii negant peccatum esse grave. Prior sententia longe verior est, eaque tenenda (11). 4. Leviter peccat qui sino rationabili causa mutat officium in aequale aut fere aequale, v. g. officium Confessoris in officium Martyris: agitur quippe de laesione mere accidentali formae praescriptae. 5. Qui ex rationabili causa, interdum mutat in officium aequale aut fere aequale, non peccat. Sufficit quaelibet iusta causa etiam levis, v. g. pietas, devotio, commoditas etc. A fortiori excusat defectus officii praescripti. Unde qui caret officio illo die praescripto, ex. gr. de Sancto, potest et debet aliud recitare quod habet, v. g. de Beata Maria Virgine. Item qui non habet lectiones proprias diei occurrentis, potest ac debet legero lectiones communes. II II 623. Quid sit faciendum, si ex errore mutatum fuerit officiu II 1. Si error advertitur officio iam absoluto, non datui' obligatio aliud recitandi, quia Ecclesia non obligat ad horas canonicas bis in dio reci­ tandas. Valet sane notum axioma: Officium pro officio. Attamen si officium recitatum notabiliter brevius sit officio prae­ scripto, v. g. pluribus psalmis minus (ut officium hebdomadae paschalis pro alio) aliquid supplendum est ex officio quod recitari debuisset. (10) D’Annlbnlo. Ill, η. 148; Oônicot, ΤΙ, η. 52; Fcrreres, IT, η. 85. (11) Cfr. S. Aiph., lib. IV, n. 161, quuor. 3; Laymanu, I. c„ cop. 5, b. 4. t •160 CAPUT X - ARTICULUS Vit 2. Si error advertitur officio nondum absoluto, pro lubitu vel in­ ceptum officium absolvi potest vel reliqua de officio praescripto recitari possunt. Hoc alterum magis probat ur a S. Alphonso (12) aliisque iuxta axioma: Error corripitur, ubi deprehenditur. At prior quoque sententia solide probabilis est ideoque practice tuta. 3. Qui loco v. g. Nonae bis Sextam recitaverit, Nonam recitare te­ netur, quia una hora non potest suppiori per aliam. Axioma: Officium pro officio in casu non valet; nam ipsum tunc solum urgeri potest, cum, servata quantitate et forma, mutatur tantum qualitas officii, ut si pro officio unius Sancti recitetur officium alterius. 624. 4. Qui ex errore totum officium nondum occurrens recitavit, potest, illo dein occurrente, pro arbitrio vel recitaro officium eo die praescriptum, ut se conformet ritui communi Ecclesiae (13), vel potest recitare officium omissum, ne officium aliquod eo anno praetermittat. Ceterum ex rationabili causa licet officium eo die praescriptum mutare; porro haec causa mutandi officium ratio­ nabilis profecto est, ne idem officium bis recitetur nec aliud prorsus praetermit­ tatur (14). II in dubio faciendum II sit. — In dubio positivo ot pro­ 625. Quidnam babili de recitatione divini officii, obligatio cessat. Proinde qui dubitat serio, num aliquid omiserit, sive partem horae sive integram, ad nihil tenetur; sufficit enim probabilis coniectura recitationis factae. In iis dubiis quae facile occurrero possunt, practice, prudenti existimatione utendum est et iudicium secundum communiter contingentia ferendum. Summopere cavendum, ut scrupuli et anxietates praecaveantur (15). Articulus VII. De modo recitandi divinum officiu: 626. Ut pleno satisfiat praecepto Ecclesiae, divin uni officium recitandum est: 1° tempore apto; 2° cum devotione ac debita intentione et (12) Lib. IV, n. 161. (13) S. R. C. interrogata: « Utrum si in choro vel privatlm omissum est per oblivionem aut inadvortentiam flori ofllcium duplex vel semiduplex alicuius Sancti eodem die, quo debebat secundum rubricas; debeat illud fleri in aliquo alio dio, vel eiusdem mensis, vel alterius sequentis, non impedito ofUcio novem lectionum -; die 17 iunii 1673 respondit: « Negative » (Decreta auth., n. 1474). Hoc responso minus recte nonnulli nituntur, v. g. Umberg (II, n. 967), Noldln (II, n. 764, et alii. (14) Cfr. S. Alpb., lib. IV, n. 161; Bull.-Palm., 1 »T, n. 383; Lebmkuhi, II, n. 626; Noldln, II, n. 764. (15) Cfr. Lacroix, I. c., n. 1236; Sanchez, Cons il. mor., lib. VII, cup. 2, dub. 34; Ferraros, II, n. 65; Vermeerscb, III, n. 43. DE MODO RECITANDI DIVINUM OFFICIUM 461 attentione; 3° pronuntiatione orali; 4° integra; 5° continua; 6° ordinata; 7° debito loco et situ. Do singulis breviter et accurate. II 627. Tempus aptu II . — 1. In privata recitatione satisfit gravi obli­ gationi si totum officium recitatur intra spatium unius diei naturalis, scii, a media nocte ad mediam noctem; ut venialis culpa vitetur, recitari debent Matutinum et Laudes aut pridie aut tempore matutino, Prima et Tertia tempore matutino, Sexta et Nona pro libitu tempore aut antemeridiano aut postmeridiano, Vesperae (extra Quadragesimam) et Completorium post meridiem. Olim horae canonicae ita solebant recitari: Matutinum post mediam noctem, Laudes ad auroram, Prima post solis ortum, Tertia mane ad horam nonam, Sexta ad meridiem, Nona post horam tertiam pomeridianam, Vesperae ad solis occasum, Completorium ad noctis crepusculum (1). 2. Quaelibet causa iusta etiam levis excusat a culpa, circa antici­ pationem vel posticipationem horarum canonicarum, dummodo in­ tegrum officium recitetur intra unam et alteram mediam noctem. Huiusmodi causa iusta est v. g. maior devotio sive quies, ratio studii vel scholae, rationabilis commoditas, iter suscipiendum, concio ha­ benda, occupatio superventura, etc. (2). Vesperae in Quadragesima (excepto primo triduo et diebus domi­ nicis) ante meridiem licite dici possunt; in choro debent recitari. 3. Matutinum ot Laudes in privata recitatione pridie ab hora se­ cunda pomeridiana anticipari possunt, quin opus sit speciali privilegio. Sane S. R. C. interrogata: «Utrum in privata recitatione, Matutinum pro insequenti die incipi possit hora secunda pomeridiana, aut standum sit tabellae Directorii dioecesani, omni tempore »; — dio 12 maii 1905, Placentina in Uispania, respondit: « Λ flirmati ve ad primam partem; negative ad secundam» (3). Ex peculiari privilegio seu induito anticipari possunt etiam ab hora 1 post meridiem vel a meridie. Spectanda ipsissima verba indulti. In publica seu chorali recitatione divinum officium, sino induito apostolico, incipi nequit hora secunda pomeridiana, i. e. antequam solis cursus pomeridianus dimidium itineris perfecerit (4). Utrum sub gravi id requiratur, verius negandum. (1) (2) (3) (4) Cfr. Baoumer, Geschichte dea Breviers, png. 180. Cfr. Gén i cot, II, η. 53; Noldln, II, η. 773; S. Alpb., lib. IV, η. 173; Vormcerscb, III, η. 39. Decreta aulh., η. 4158. S. R. C., 12 mail 1005; Decreta auth., η. 41o8. 462 CAPUT X - AETICULUS VII 4. In privata recitatione divini officii clericus, ad normam can. 33, § 1, sequi potest loci tempus aut locale sive verum sive medium, aut legale sive regionale sive aliud extraordinarium (5). 628. 5. Iuxta rubricas Massalis sacerdos celebrare debet post reci­ tatum saltem Matutinum cum Laudibus. Dicitur sane: «Sacerdos celebraturus Missam, praevia confessione sacramentali, quando opus est, et saltem Matutino cum Laudibus abso­ luto, orationi aliquantulum vacet... » (Ordo et ritus servandus in cele­ bratione Missae, tit. i). Quidam veteres dicunt id praecipi sub gravi; plures sub levi; alii censent nullam per se osse culpam, ante recitatum Matutinum cuin Laudibus Sacrum facere. Prima sententia caret probabilitate eaque iam obsoleta dicenda (G). Secunda sententia olim communior erat et passim probabilior dice­ batur. Tertia vere probabilis est eaque, rationibus maturo perpensis, practice praeferenda (7). De vero quippe praecepto non constat. Igitur obligatio dubia, seu practice nulla. 6. Anticipare Matutinum et Laudes pridie diei, non est obligatio, sed privilegium. Quare clericus, qui ipso die prorsus impeditus est, quo­ minus divinum officium recitet, vera et proprie dicta obligatione illud anticipandi non tenetur. Nemo enim cogitur· uti privilegio in sui dum­ taxat favorem concesso (cfr. can. 69). In praedicto casu tamen clericus laudabiliter agit, si tempus praovertat ac Matutinum cum Laudibus anticipet; practice, consulendum semper ut id fiat. 629. Gravis controversia inter DD. exsistit do eo, qui in certa diei parte, impeditus est, ita ut tempore canonico horas recitare nequeat. Haec tenenda videntur: 1° Qui mane impeditus est, sed in fine diei recitare potest, adhuc tenetur ad totum officium, quia tempus obligationis nondum transit; sicut ille, qui summo mano dio dominico Missam audire nequit, potest autem, si celebratur adhuc Missa, hora altera post meridiem, eam audire certe debot. Sententia negativa quorundam laxior est eaque probabilis non videtur. 2° Si quis praevidet impedimentum tempore pomeridiano affuturum, v. g. ob confessiones audiendas, sententia communior tenet eum obligari ad Ve­ speras et Completorium mane recitanda, quia officium recitari debet intra lati(5) (0) sect. 1; (7) Cfr. Cappello, Dc Sacratncntis, Γ, n. 50.5. Cfr. Bened. XIV, De sacri/. Missae, lib. Ill, cap. 13; Suarez, De Euch., disp. 82, S. Alpb., lib. VI, n. 347. Cfr. Ball.-Palm., IV, n. 338; Génlcot, ΤΙ, n. 55; Noldin, II, n. 773. BE MODO RECITANDI DIVINUM OFFICI CM 463 tndinom totius dici. Quare, cum praeceptum iam possit impleri, independenter ab omni privilegio, adimplendum est tempore non impedito (8). Alii dicunt non constare de huiusmodi obligatione (9). Quae opinio proba­ bilis est, ideoque practice potest tuto retineri. 3° Qui libere subit impedimentum, procul dubio tenetur, etiam antever­ tendo tempus vel postponendo, integrum officium sub gravi recitare; nam causa rationabilis excusat quidem ab ordine servando, non tamen eximit a substantia officii divini. 630. Devotio seu debita intentio et attentio. — 1. Divinum officium recitandum est digne, attente ac devote. 2. Devotio alia est interna, alia externa. Illa consistit in pio mentis affectu ad Deum; haec sita est in reverenti corporis compositione. Ad devotionem pertinent intentio orandi et laudandi Deum, et attentio mentis ad id quod agitur. Etiam attentio potest esse externa et interna. Habetur externa, quando quis exterius ita se gerit, ut non excludat attentionem internam. Sunt enim actiones externae, quae attentionem internam vel exclu­ dunt omnino aut notabiliter impediunt; sunt aliae, contra, quae eam leviter tantum excludunt; demum aliae, quae nullo modo excludunt. Actiones prioris generis sunt praesertim istae: scribere, pingere, attente legere, loquentes cum magna attentione audire, etc. Actiones posterioris generis praecipuae hae recensentur: vestibus se induero aut exuere, se lavaro, focum instruere, colligere flores aut herbas, etc. Actiones tertii generis sunt potissimum: ambulare, inspicere cae­ lum aut campum etc., psalmos et lectiones perquirere, et aliae huiusmodi. Attentio interna iuxta Angelicum (10) est triplex: 1° ad verba, ut recto et integre proferantur; 2° ad sensum verborum, ut rite percipiatur; 3° ad Deum, quatenus mons ad Deum elevatur. 631. 3. Ut satisfiat praecepto recitandi divinum officium, requi­ ritur corte: 1° Intentio seu voluntas orandi; alioquin recitatio officii non esset oratio, sed mera lectio. Porro officii recitatio ex mente Ecclesiae talis osso debot, ut sit vora oratio, eaque proinde est opus praeceptum. (8) Cfr. Sanchoz, Oonsil. mor., Ub. V I, cap. 2, dub. δδ: Sahnant, tract. 16, cap. 3, n. 49 8.; S. Alph., IV, η. 165. (9) BnU.-Palm., IV, n. 203; Gônicot, II, n. 56. (10) SumnM theol. 2-2, q. 83, art. 13. 464 CAPÜT X - ARTICULUS VU Huiusmodi intentio eo ipso habetur, quod quis sumit Breviarium, et vult recitaro officium. Proinde de hac intentione nemo anxius debet esse. Ubi quia enim semel pro semper constituit obligationem susceptam debito modo implere, ac deinde consueto modo accipit Breviarium illudquo incipit recitare, requisitam intentionem iam habet. Ab initio requiritur quidem intentio orandi actualis, sed sufficit implicita; in decursu recitationis su ii icit intentio virtualis implicita, quae in illa agendi ratione reperitur et quae taindiu perseveraro censetur, quandiu explicite in alium finem recitatio ordinetur. 2° Attentio externa, seu exclusio cuiuslibet actionis externae quae impediat attentionem internam. Actiones externae, quae attentionem internam excludunt omnino aut notabiliter impediunt (cfr. n. 630), votantur sub gravi, adeo ut qui voluntario per huiusmodi actiones se distrahat, praecepto non satisfa­ ciat. Actiones externae, quae leviter tantum impediunt attentionem internam, sub levi prohibentur; ex insta causa licito admitti possunt. Ceterae actiones, quae nullo modo excludunt aut impediunt, per se licite admittuntur etiam sino causa. 632. 3° Utrum attentio interna requiratur ad satisfaciendum prae­ cepto ecclesiastico divini officii, contre vertitur. Plures affirmant, quia, aiunt, attentio interna est de substantia orationis vocalis, cum oratio generaliter sumpta sit elevatio mentis ad Deum vel petitio facta ad Deum; porro qui verba sine ulla attentione interna profert, corde ad Deum nullatenus ascendit. Ergo. Multi negant, docentes attentionem externam sufficere, dummodo excludantur omnia externa quae attentionem internam impedire valent. Praecipuae rationes sunt istae: a) Oratio vocalis, facta cum animo orandi, est quoad substantiam vera oratio: in ea quippe habetur aliqua elevatio animae ad Deum. b) Si attentio interna esset revera de essentia orationis, necessario consequeretur distractionem etiam involuntariam destruere orationem, quia essentia alicuius rei non pendet a voluntate. Porro certum est, eiusmodi di­ stractionem involuntariam non impedire praecepti impletionem. c) Praeceptum de attentione interna requisita est lex dubia; atqui 1er dubia non obligat. Ergo. d) Inter unam et alteram sententiam, si res accurate perpendatur, dis­ crimen potius in verbis quam in re exsistit. Nam attentio externa, quae po­ stulatur a patronis secundae sententiae vix aut ne vix quidem differt ab atten­ tione interna virluali, quae requiritur a patronis prioris opinionis. Sententia secunda, rite intellecta, verior videtur eaque tenenda. DE MODO RECITANDI DIVINUM OFFICIUM 465 633. 4. Nonnulla speciatim animadvertenda censemus de hac re: 1° Requiritur et sufficit ea attentio externa, qua recta verborum pronuntiatio cum intentione orandi seu Deum colendi nomine Ecclesiae compossibilis est, licet verborum sensus non rite percipiatur. Recitans agit in casu ex persona Ecclesiae, cuius minister delegatus est: agit quippe ut ille, qui epistolam lingua sibi ignota scriptam nomine scri­ bentis destinatario perlegit (11). 2° Si desit praefata attentio externa non satisfit obligationi, ideoque peccatum grave committitur. Sed attentio mere externa, ut palam est, non sufficit. 3° Ad vitandam culpam etiam venialem, necesse est qui recitat divinum officium, ea omnia praestet, quae in qualibet oratione, seu publica seu privata, postulantur. Scii, requiritur: «) attentio ad sensum verborum, quoad fieri potest, vel ad mysteria, quae in singulis officiis celebrantur, ea pie considerando, meditando etc.; &) devotio seu pius affectus ad res divinas quae in horis canonicis tractantur. 4° Huiusmodi oratio attenta et devota eos etiam gignit fructus, qui ex omni oratione privata procedere solent, scii, fructus adorationis et gratiarum actionis pro Deo, propitiationis et impetrationis ex opero operantis iuxta montem et varias intentiones recitantis (12). 5° Qui alternatim recitat, sive cum socio sive in choro, quando nullatenus attendit ad ea, quae ab altero dicuntur, sed fovet distractionem pleue voluntariam excludentem prorsus attentionem, minime satisfacit. 6° Distractio involuntaria, licet attentionem forte excludat, praesertim si partem dumtaxat divini officii respiciat, non inducit onus repetendi; secus nimis molesta et onerosa fieret recitatio (13). Quae mitior regula applicanda videtur etiam in casu distractionis non plene, sed aliquo tantum modo voluntariae, quia sufficiens attentio adhuc haberi potest. 7° Ad constituendum peccatum ratione distractionis sufficit tum voluntarium imperfectum, ex imperfecta advertentia vel ex negligentia in distractione repellenda, tum voluntarium in causa, v. g. ex curiositate circumspiciendo, sine ulla necessitate, recitando officium in foro, in platea etc. 8° Modia opportuniora ad animi distractiones repellendas sunt ista: a) vitare causas distractionis, oculos et aures sedulo custodiendo, se (11) Cfr. Lobmkubl, I, n. 890; Noldfn, II, n. 768; Forrorcs, II, n. 100. (12) Cfr. Umborg, II, n. 974. (13) Cfr. Gobat, tract. 5, n. 691; Router, II, u. 262, 6. 30 — Cappello, De Ordine. 466 CAPUT X - ARTICULUS VII ab hominum strepitu subducendo; b) sub initio recitationis elicere inten­ tionem laudandi Deum; v) renovaro interdum huiusmodi intentionem, v. g. in fine Psalmorum, ad Gloria Patri; d) Doi praesentiam animo custo­ dire, ot alia eiusmodi (14). 634. Regulae peculiares tradi solent pro scrupulosis. Ili anxietates et angustias spernere debent circa intentionem ot attentionem, circa modum pronunciandi verba aliaque id genus: plena obedientia, humilitate ac fiducia procedant. Si gravibus angustiis vexentur ex recitatione divini ofllcii, ut non raro accidit, iusta causa exsistit eos dispensandi vel etiam declarandi liberos ab huiusmodi lege quae sine gravi incommodo ab ipsis servari nequit (cfr. n. 649). Huc spectat monitum S. Alphonsi, qui ex Gobat animadvertit, scrupuloso, cui graves anxietates obveniant cx Breviario, « aliquando interdici posse reci­ tationem officii, donec videatur posse recitare sine tanto incommodo; cum magnum incommodum excuset per se a praeceptis Ecclesiae » (15). 635. Pronunciatio vocalis. — 1. Necesse omnino est, ut recitatio di­ vini officii ore fiat, scii, ut vocalis sit; secus obligationi, secluso peculiari privilegio, nullo modo satisfit. Ut pronuntiatio sit vocalis sufficit voces et syllabas suis organis efformare, quod haberi potest etiamsi recitans se non audiat (16). At valde expedit et practice omnino curandum, ut qui recitat horas canonicas ita verba proferat ut se ipsum audiat, nisi sit surdus vel surdaster. Ita plures. Sed forte rectius quaestio utrum, necne, requi­ ratur an expediat, ut quis per se possit se audire, videtur melius omit­ tenda, utpote scrupulosa. 2. Num legitimus Superior qui potest dispensare gravi de causa a recitatione divini officii, valeat quoque, propter gravem causam, di­ spensare a recitatione vocali seu concedere facultatem ut mentalitor persolvantur horae canonicae, controvertitur. Alii affirmant; alii negant. Quidnam dicendum? R. Pontifex certo huiusmodi facultatem concedere potest. Superior infra R. Pontificem, si gaudet revera potestate dispensandi a recitatione divini officii, valet profecto dispensationem hanc iusta gravique de causa ita concedere ut vocalem recitationem in mentalem mutet. 636. 3. Nonnulli censent, Franciscanos et eos qui cum iisdem in privi­ legiis communicant, frui peculiari induito sive privilegio recitandi mcntaliter (14) Cfr. S. Alph., Hb. IV, n. 177; Aortnys-Dnmen, I, n. 1126. (15) Lib. IV, n. 177. (16) Cfr. S. Alph., lib. IV, n. 163; Vonncersch, III, n. 39. DE MODO RECITANDI DIVINUM OFFICIUM 467 divinum officium. Alii negant vel saltem dubitant de exsistentia et valore huius­ modi privilegii (17). Ree eat dubia. Porro, stante dubio, Franciscani aliique possunt in privata recitatione tali privilegio frui, donec S. Sedes contrarium edixerit. 637. Recitatio integra. — 1. Divinum officium totum seu integre recitari debet. Eatenua autem recitatio erit integra, quatenus omnes et singulae partes divini officii persolvantur, necnon omnia et singula verba ac syllabae rite pronuncientur, absque ulla omissione aut mutilatione. 2. Ad integritatem officii pertinet Pater, Ave et Credo in principio et iu fine officii; dum e contra ad eam non pertinet oratio Aperi nec Sacrosanctae, quae tamen orationes pie et utiliter recitantur. 3. Ut recitatio sit integra, sufficit cum socio alternatim recitare et audire (cfr. n. 638). 4. Omissio notabilis divini officii grave, omissio levas veniale pec­ catum constituit. Quaenam pars censeatur notabilis, alibi dictum est (n. 618). 5. Corruptio seu mutilatio gravis, quae verborum sensum aut < omnino aut notabiliter mutet, si fiat in parte notabili officii, peccatum mortale est; si fiat in parte haud notabili vel corruptio seu mutilatio levis sit, veniale non excedit. Imo nullum est peccatum, si levis cor­ ruptio verborum aut syllabarum ex naturali quodam defectu balbu­ tiendi sive linguae proveniat, aut ex inveterata consuetudine, quam recitans nunc studet emendaro. Practice mutilatio verborum raro pec­ catum gravo secumfert. 638. Nonnulla speciatim observanda de recitatione c IMI socio vel in choro. — 1. Licitum est recitare divinum officium cum socio, etsi ille ad oilicium non teneatur. Socius potest esso sive clericus sive laicus, sivo mas sivo femina. Hoc postremum minus expedit, ideoque practice vitandum. Recitatio cum socio imitari debet recitationem in choro. Idcirco necesse est: 1° ut alternis, non ternis vicibus recitent, scii, ut hinc sint unus vel plures et inde pariter unus aut plures; sed non licet ita recitare, ut unus dicat primum, alter secundum, tertius tertium versum; 2° antiphonae et versiculi psalmorum alternatim dicendi sunt, prout ordo exigit; 3° lectiones omnes sive ab uno legi possunt, ceteris audientibus, sive alternatim; 4° item capitula et orationes sive ab uno, sivo alternatim dici possunt; consultius tamen ab uno dicuntur. (17) Ofr. Gonnarl, In Monitore ecclesiastico, 4. an. 1902,'p. es.; Theol.-prakt. Monatsschr., 20, an. 1910, p. 304 es. 468 CAPUT X - ARTICULUS VII 2. Opus est ut recitantes se mutuo distincte audiant, quia suae obli­ gationi quis non satisfacit, nisi vel ipse recitet vel recitantem audiat. At si socius non tenetur ad officium, necesse non est ut ipse alterum recitantem audiat. 639. Quare: 1° Surdus, qui nihil audit, non potest cum socio officium recitare. 2° Qui socium recitantem, quamvis possit, non audit, obliga­ tioni suae minime satisfacit; idcirco debet aut officium repetere aut saltem non perceptam supplere. 3° Qui pauca dumtaxat non percipit, v. g. unum aut alterum versum aut partem lectionis, satisfacit obligationi nec tenetur quidquam supplere. Ideo qui in choro, ceteris recitantibus, libros transferunt et similia pera­ gunt, ita ut quaedam non percipiant, supplere non tenentur, licet agatur de integro psalmo aut lectione: nam ex iis omnibus qui horas canonicas in choro recitant, unum corpus morale constituitur, cuius singula membra reliquorum opera iuvantur. Idem dicendum de eo, qui, dum alii recitant, tussit vel exscreat. Nec verius videtur quid quam supplendum ab eo qui, hora iam inchoata, tardius venit ad chorum, dummodo parum processerit chorus, v. g. paucos versiculos vel ad summum integrum psalmum recitaverit. Ratio est, quia in officio divino, sicut in Missae auditione, omissio modici aestimari non solet, praesertim cum, propter societatis vinculum, ceteri recitantes defectum unius supplere censeantur (18). 4° Qui recitat in choro et non audit, v. g. surdus, satisfacit suao obligationi, si partem non perceptam postea supplet, vel melius sub­ misse recitat, dum alii recitant. 5° Qui organum pulsat, dum in choro cantatur divinum officium, non satisfacit obligationi, nisi saltem unius partis versum recitet aut cantet. Ubi vero officium ita canitur, ut ad versum, quem totus chorus cantat, alternatim respondeat solum organum, non satisfit obligationi, nisi quis ex choro clara voce pronuntiet vel cantet id, quod ab organo respondendum est (19). 640. 3. Recitatio cum socio (item, per se, in choro) ita fieri debet, ut alter versum suum non incipiat, nisi alter suum iam absolverit. (18) Cfr. BaU.-Palm., IV, n. 382; Oénicot, II, n. 48; Noldln, II, n. 766. (19) Carem. Eptsc. lib. I. cap. 28, u. 6; S. R. O., Tirasonen., 2 maii 1900, ad IX; Sene· gallten. 4 mart. 1901, ad III; Decreta auth. nn. 4054, 4067. DE MODO RECITANDI DIVINUM OFFICIUM 469 Hinc si ea, quae simul proferuntur, notabilem partem constituunt, peccatum est grave, si levem, veniale. Urget proinde obligatio sub gravi aut sub levi repetendi aut supplendi. 4. Recitans officium cum socio, qui ultimas syllabas obtruncat, satisfacit obligationi nec tenetur repetere, dummodo sensum verborum probe percipiat. Si obtruncatio esset notabilis, ita ut sensus corrumpe­ retur, per se peccatum foret grave, et urgeret obligatio repetendi par­ tem vitiose prolatam. 5. Recitatio socii nimis praeceps et concitata, ita ut alter nequeat omnia distincte percipere, ordinarie peccatum veniale est; at grave foret, si huiusmodi defectus esset notabilis aut fieret ex contemptu vel magna irreverentia (20). 641. Recitatio continuata. — 1. Divinum officium continue i. e. sine interruptione recitari debet. Duplex interruptio distinguenda est: altera inter unam et alteram horam, altera inter partes eiusdem horae. 2. Nulla interruptio quamvis notabilis grave peccatum constituit, dummodo intra spatium eiusdem diei totum officium recitetur. Ratio est, quia eiusinodi interruptio, licet notabilis, nullatenus impedit quo­ minus satisfiat substantiae obligationis. Interruptio notabilis, quae sine causa fit inter certas officii partes, peccatum veniale est; dum interruptio minima, etiam sine causa, nullum est peccatum. Item interruptio notabilis facta ex iusta causa omni culpa vacat. 3. Post huiusmodi interruptionem, nulla est obligatio repetendi psalmum aut lectionem ab initio; sed ibi continuari potest recitatio, ubi fuit intermissa, dummodo versus aut integra propositio ante inter­ ruptionem fuerint absoluta. 4. Laudes a Matutino separari possunt, etiam sine causa, longiore tem­ pore v. g. integra nocte. Verum est Matutinum et Laudes unam horam constituere; at simul certum est Laudes partem in se completam constituere. Id plane confirmant rubricae v. g. in vigilia Nativitatis D. N., quae statuunt ad Matutinum officium esse simplex, ad Laudes duplex. Ceterum, iuxta veterem disciplinam, Laudes a Ma­ tutino semper solebant separari. Quando fit eiusmodi separatio, Matutinum concludendum est oratione officii, deinde per ÿ. Dominus vobiscum, Benedicamus Domino et ÿ. Fi­ delium animae etc. et Pater. Laudes postea inchoantur per ÿ. Deus in adiutorium etc., praemisso Pater et 4ve. Ita ex ordinario divini officii in Breviario. (20) Cfr. Ball.-Pûlra., I. c.; Lehmkuhl, II, n. 630 e.; Noldin, II, n. 766. 470 CAPUT X - ARTICULUS VII 642. 5. Nocturni etiam sino causa ab invicem separari possunt. Quidam id concedunt ad tres circiter horas, non ultra, nisi adsit iusta causa. Alii censent etiam longiore tempore posse separari, quia antiqui­ tus recitabantur divisim in tribus vigiliis noctis. Haec opinio vere pro­ babilis est. Sane quodlibet Nocturnum officii partem in se completam constituit ad instar parvae horae, quarum altera ab altera licite sepa­ rari potest. Ceteriun, cur tres horae tantum concedantur a nonnullis, non autem tres cum dimidio vol quatuor etc., nescitur. Si adest causa iusta etiam levis, quae practice vix desideratur’, altorum ab altoro Nocturno spatio quoque integrae noctis profecto separari potest. 6. Parvae horae etiam sine causa et longiore tempore possunt ab invicem separari, quia unaquaeque earum partem in se completam constituit. Si magna interruptio facta sit inter diversas horas, licet sine ulla causa, numquam datur obligatio horas iam recitatas repetendi. 643. 7. Interruptio in eadem hora v. g. inter unum psalmum et alterum, si notabilis sit et sino rationabili causa, peccatum veniale est: tum quia unitas uniuscuiusque horae pertinet ad formam praescriptam in horis recitandis, tum quia minus decorosum est sermonem cum Deo interrumpere propter inutilia, i. e. sine ulla causa rationabili. Si notabilis non sit interruptio, sed brevissima, nullum est peccatum, quippe quae pro nihilo existimatur. Facilius excusatur a culpa qui in eadem hora separat alterum psalmum ab altero, quam qui interrumpit psalmum vel versiculum. Ratio manifesta: in priori casu unitas adest, non vero in altero. Causa iusta interrumpendi horam vel psalmum est: necessitas aut utilitas propria vel aliena, devotio, auditio confessionis, exsecutio man­ datorum Superioris etc. (21). Quare licite quis interrumpit horam in his aliisve similibus casibus: 1° si ad manum non habeat Breviarium ct ex memoria recitet unum aut plures aut omnes psalmos, lectiones Nocturnorum postea suppleturus; 2° si nuntius superveniat iliumque audiat; si confcssarius alicuius poe­ nitentia, qui non libenter exspectaret, confessionem excipiat; 3° si sonitum Angelus Domini audiat et recitet pias preces in honorem Deijiarae Virginis; 4° si aliquid agat aut notet ad tollendam distractionem vel sollicitudi­ nem ne obliviscatur, dummodo id frequenter non fiat; (21) Cfr. S. Alph., lib. IV, n. 1G3; Nûldln, II, n. 770; Aertnye-Damen, I, n. 1122. BE MODO RECITANDI DIVINUM OFFICIUM 1 471 -'1'1 50 6{ orationem iaculatoriam ad Deum vel pium affectum moderate intermisceat; 6° si alicui necessitati occurrenti consulat; ei requie aut aliquo solatio indigeat, etc. Necessc non est ut deinceps hora inchoetur ah initio vel repetatur totus psalmus. Sufficit ut continuatio fiat, ubi hora interrupta fuit. Ex causa iusta licet incipere recitationem alicuius horae cum praevisiono eiusdem interruptionis, v. g. si confessarius in confessionali re­ citet partem horae, poenitentem exspectando (22). Qui horam interrumpit, v. g. psalmum aut versiculum, cum inten­ tione illum inchoandi, non peccat. 44. Recitatio ordinate facienda est. — 1. Dicitur fieri ordinate quatenus divinum officium recitandum est sine mutatione ordinis praescripti. Porro duplex est ordo servandus: 1° Ordo officiorum, qui unicuique diei officium peculiare assignat pro toto anno, secundum Calendarium Festorum et leges liturgicas in occursu plurium in eodem die. Hic ordo quotannis concinnari solet in proprio Directorio dioecesis vel ordinis. 2° Ordo horarum, tam inter ipsas horas, quam inter partes eiusdem liorae, ut eo ordine una post aliam recitetur, quo descriptae sunt in Breviario, scii, ut imprimis recitentur Matutinum et Laudes, deinde Prima, Tertia, Sexta et Nona, ac demum Vesperae et Completorium. 2. Praeceptum de officio recitando secundum ordinem praefinitum non obligat sub gravi; nam ad substantiam ipsius officii nullatenus pertinet. Idcirco inversio ordinis inter diversas horas eiusdem officii, itomque mutatio ordinis inter partes eiusdem horae nonnisi veniale est, et si fiat ex rationabili causa, nullum est peccatum. Huiusmodi causa rationabilis censetur adesse praesertim in his casibus: 1° si quis non habeat ad manus Breviarium et recitet horas ante Matutinum; 2° si quis non habens ad manum lectiones proprias officii occurrentis, recitet interim psalmos Matutini et Laudes vel ipsas quoque horas parvas; 3° si quis ab alio invitetur ad recitandas horas, cum nondum recitaverit Matutinum; 4° si quis sero in chorum veniat una hora iam finita aut incepta; in hoc casu li­ cite imo laudabiliter pergit cum aliis, postea recitaturus horam vel partem horae omissam (23). 3. Recitatio Matutini diei sequentis, nondum persoluto Completorio diei praecedentis, si fiat ex rationabili causa, nullum certe peccatum est. (22) Cfr. Noldin, II, n. 770; Aortnys-Danien, I, n. 1122; Ferrorcs, IT. n. 87. (23) Cfr. Noldin, II, n. 771; Do Hordt, Praxis capit., I, n. 242; Génlcot, II, n. 48. / 472 OAPUT X - ARTICULUS VIII Si fiat sine ulla causa, quidam censent esse peccatum veniale; alii tenent a culpa vacare. Haec altera sententia vere probabilis videtur, quia officium unius diei nullum habet ordinem cum officio alterius diei. 4. In commemorationibus servandus quidem est ordo a rubrica de­ signatus; sed violatio huius ordinis peccatum non est, secluso contemptu aut irreverentia, quia rubrica illa non est praeceptiva, sed moro directiva. II 645. Locus et situs circa officii recitationem. — 1. Pro officii privata recitatione nullus praescribitur determinatus locus. Requiritur et sufficit locus, qui debitae officii recitationi aptus censeatur. Locus sacer, scii, ecclesia vel oratorium, magis conveniens est, ut patet, is que consulendus. Qui recitat officium in loco, ubi debita attentio impeditur ob populi frequentiam vel strepitum etc., certe peccat, nisi iusta causa excusetur. 2. Item pro privata officii recitatione nullus praescribitur corporis situs. Quare non requiritur ut officium recitetur genibus flexis; sed potest recitari etiam stando vel sedendo aut ambulando. Num etiam decum­ bendo in lecto? Negative respondendum, nisi iusta causa excuset. Rubricae, quae praescribunt inclinationes, genuflexiones, signum crucis etc., respiciunt recitationem publicani seu in choro, non autem privatam. Ideo licite ista omitti possunt in privata recitatione; attamen etiam extra chorum ea laudabiliter servantur. Articulus VIII. II De causis excusantibus a recitatione divini officii. 646. Prae: II ittenda. — 1. Qui non potest recitare totum ©fficium, tenetur ad partem, si et quatenus in ea ratio linis salvatur. Huc spectat propositio 51a ab Innocentio XI damnata: « Qui non potest recitare Matutinum et Laudes, potest autem reliquas horas, ad nihil tenetur, quia maior pars trahit ad se minorem ». Ratio est, quia praeceptum Ecclesiae est virtualiter multiplex, ad singulas horas se extendens. 2. Qui legitime excusatur a recitatione officii, non tenetur loco eius­ dem alias preces recitare, nec per alium supplere, quia officium divinum est onus personale. 3. Qui nequit solus officium recitaro, potest autem cum socio, te­ netur socium adhibere (sive hic teneatur, sive non ad recitationem officii) it dummodo gratis et facile cum habere possit. Non teneretur, contra, si pretio conducere aut solum cum aliqua difficultate eum habere posset. DE CAUSIS EXCUSANTIBUS A RECITATIONE DIVINI OFFICII 473 Ratio primi est, quia recitatio eum socio pertinet ad inedia ordinaria officii persolvendi, quae media ubi commode fieri possit, semper adhi­ beri debent. Ratio secundi, quia huiusmodi incommodum satis grave est, ut per se a recitatione excuset (1). 647. Causae excusantes a recitatione officii. — Causae per se excu­ santes suut tres: 1° impossibilitas physica; 2° impossibilitas moralis seu magnum incommodum, quod cum recitatione divini officii per acci­ dens coniungitur; 3° necessitas seu urgens opus, pietatis vel caritatis causa, suscipiendum, quod maioris momenti sit. His accedit dispensatio, quae, proprie et accurate loquendo, causa excusans dici nequit. 648.1 II .possibilitas physica. — 1. Eiusmodi est morbus gravissimus 9 amissio loquelae, caecitas absoluta, carentia Breviarii. Qui caret Breviario aut caecitate laborat, debet partem, quam potest, recitare, dummodo ista pars sit notabilis tum in se ratione materiae, tum in ordine ad formam officii divini. Si pars non sit notabilis, ad nihil tenetur. 2. Proinde: 1° Qui horam integram ex memoria recitare potest, debet id facere (cfr. n. 611). Idem dicendum si quis horam moraliter integram, memoria tenet, ex. gr. ignorando dumtaxat capitulum vel orationem. 2° Qui ex longiore hora partem notabilem, quae parvae horae aequivaleat, recitare potest, v. g. plures Nocturnorum psalmos secun­ dum ordinem divini officii, debet probabiliter id facere iuxta quosdam auctores, dum probabilius ad nihil tenetur iuxta alios (2). 3° Qui modo ex una, modo ex altera hora singulos tantum psalmos scit, ita ut nulla cohaerens materia ad gravem accedat, ad nihil tenetur. 4° In his et similibus casibus potest quidem quis ex pietate et consilio recitare quod scit, quin tamen vera obligatione ad id teneatur. 5° Notum axioma a Qui potest recitare, quantum est parva hora, tenetur », non sic intelligendum est, quasi valeat etiam de materia ex multis valde levibus partibus collectam. 3. Si carentia Breviarii sit culpabilis, puta quia Breviarium volun­ tarie domi relictum fuit, neque aliud in loco ubi itinerans versatur ha­ il) Alitor forot dicendum do bcn-flciato. Hio, si continuo esset Impeditus quominus solus officium porsolvorot, ot ratione bonofleii aliam obligationem praeter cilicium divinum non haberet, teneretur vel socium ox fructibus beneficii conducere aut dispensationem petere. Cfr. S. Alph., lib. IV, n. 168; Noldin, II, n. 776; Lehmkulil, II, n. 639. (2) Cfr. Génioot, II, n. 60; Suarez, Dc religione otc., I. c., cap. 28, n. 10; Bull.-Palm., IV, n. 209. I. 474 CAPUT X - ARTICULUS VIII beri potest, manifestum est omissionem indo secuturam imputabilem esse utpoto voluntariam in causa. II II II 649. Impossibilitas moralis seu grave incommodum. — Ad hanc causam referuntur: 1° infirmitas; 2° convalescentia a gravi morbo; 3° graves scrupuli et anxietates; 4° exteriora impedimenta. II 1° Infirmitas. Necesse non est ut ea gravis sit, sed sufficit tanta ut Breviarium recitari nequeat sine gravi incommodo aut sine proba­ bili periculo talis incommodi, ex. gr. si quis prudenter timet ex recita­ tione secuturam virium lassitudinem, aut notabilem gravedinem ca­ pitis vel stomachi cruditatem etc. Potest quandoque causa excusans haberi, licet infirmus per aliquam diei partem librum aut ephemerides solatii causa legat: nam maior attentio ad officium requisita maiorem quoque affert difficultatem (3). Haec tamen plu­ rimum pendent ab indole et dispositione aegrotantium, quorum alii aliis multo gravius atque vehementius in officio persolvendo fatigantur. Non requiritur certitudo gravis incommodi, sed sufficit probabilitas pru­ denter habita ex iudicio medici, Superioris, alius probae personae aut ipsius aegroti, si huiusmodi prudens iudicium ferre valeat. Qui febri laborat, generatim excusatur. Si aegrotus non potest totum officium recitare, dubitat vero an partem valeat dicere, ad nihil tenetur, ne anxietatibus et scrupulis subsit (4). 2° Convalescentia a gravi II Orbo. Ista causa, generatim loquendo, eatenus excusat, quatenus ex recitatione officii prudenter timetur no­ tabile incommodum, v. g. lassitudo virium, dolor capitis etc., ut supra dictum est. Practice convalescens ad aliquot dies excusatur a recitatione officii, donec vires reficiantur, etiamsi iam Missam celebret, aut per diem cum aliis colloqui aut ephemerides vel librum ad solandum animum legere possit (5). 3° Graves scrupuli et anxietates. Interdum accidit, ut quis adeo scrupulis et anxietatibus versetur, ut bis vel ter seu pluries repetat psalmos aut lectiones vel totum officium, ut ad plures horas protrahat recitationem illius, ut continuis angoribus et dubiis torqueatur. In hisce adiunctis recitatio divini officii grave, imo gravissimum forte incommodum secumfert. Hinc fit, ut, huiusmodi incommodo exsistente, clericus legitime excusatus a divini officii recitatione dicendus sit. (3) Gônlcot, II, n. 61; Noldln, IT, n. 777. (4) S. Alph.» lib. IV, n. 151; Gônlcot, II, n. 61; Noldln, II, n. 777. (5) Cfr. S. Alph., lib. IV, n. 154; Noldln, II, n. 777; Gônlcot, II, n. 01. DE CAUSIS EXCUSANTIBUS A RECITATIONE DIVINI OFFICII 475 4° Exteriora r II pedimenta. Ex hoc capite clerici publico carcere detenti excusantur, si Breviarium recitare nequeunt nisi coram aliis damnatis: id sane cedit in dedecus status clericalis. Hoc tamen nostra aetate raro continget, ob consuetudinem singulos vinctos singulis cel­ lulis includendi. Si quis Breviarium recitare nequit nisi cum socio ob scrupulos aut oculos caligantes etc., tonetur eum adsciscere, si commode habere potest: secus, non tenetur. Huc spectant quae supra dicta sunt (n. 646). 650. Necessitas seu urgens opus, pietatis vel caritatis causa, susci­ II piendum. — Ex hoc capite excusantur: 1° Qui urgentur repentina necessitate alicuius laboris ad quem ex officio suo tenentur, v. g. lectionis, concionis etc., et nequeunt illum componere cum Breviarii recitatione. Hinc clericus, qui toto tempore indiget v. g. ad sermonem parandum, quem sine gravi nota aut incom­ modo omittere nequit, excusatur. At procul dubio peccavit, si, cum potuit, negotium non antevertit. Post habitum sermonem id, quod ex horis canonicis adhuc potest recitare, persolvero debet. Patet proinde illud de occasione extraordinaria tantum, non de ordi­ nario muneris labore intelligi posse; sane clericus, qui tanto labore obrui solet, vel munus dimittere vel dispensationem obtinere tenetur. 2° Qui officium recitare nequit nisi omittendo opera caritatis aut pietatis magni momenti. Lex enim humana non obligat cum tanto detri­ mento. Hinc excusatur sacerdos, qui per totum diem audit confessiones quas differre non potest absque poenitentiam gravamine; qui infirmis assistit, vel sub noctem ad moribundum vocatur, neque tempus divini officii recitandi ante mediam noctem reperit, etc. Istae causae raro habendae sunt tamquam per se sufficientes ad excusandum. Qui per totum diem occupatur in excipiendis confessionibus, non tenetur ratione divini officii persolvendi desistere a necessario somno et corporis refectione, praesertim si per plures dies his laboribus incum­ bere debeat. Si per unum tantum alterumve diem id accidat, vix admit­ tenda videtur causa excusans in praefatis adiunctis (G). (6) Quoad clorlcos qui coguntur militaro servitium agere tempore belli, attendenda est sequens norma tradita a S. Poenitentiarla: «Clorici qui, licet in eacris constituti sint, nihilominus coacti fuerunt intéresse bello, tum solum excusantur ab obligatione divini oülcii recitandi, quum actu in acie seu in linea et loco certaminis (sive ut dimicantes, sive ut ministrantes commilitonibus vulneratis: S. Poenlt. 15 mnrt. 1912) versantur; secus voro tenentur ad divinum offioium in horis liberis quo meliori modo potuorint recitandum: in casu vero gravi sui vel aliorum incommodi so gerere possunt ac debent (audito si potuorint proprio confcssarlo) iuxta normas generales a theologis traditas », 8. Poenlt. 17 mart. 1916 (J. A. S.9 VIII, p. 108). 476 CAPUT X - ARTICULUS VIII 651. Dispensatio. — 1. R. Pontifex amplissima, ut patet, gaudet dispensandi facultate, cum agatur de obligatione imis mere eccle­ siastici. Valide potest dispensare etiam sine causa: agitur quippe de lego propria. Practice tamen aliqua causa rationabilis semper exsistit aut exsistere censetur. Fit locus autem dispensationi, cum causa per se excusans non adest, at quaedam exsistit circumstantia quae difficilem reddat aut molestam aut saltem minus opportunam observantiam legis. Ista circumstantia constituit causam iustarn, propter quam valido et licito conceditur dispensatio. Dispensatio solet ita concedi ut onus divini officii commutetur in alias preces recitandas, v. g. in recitationem Rosarii Marialis. Dispensatio pro foro externo conceditur a S. Congregatione Concilii ubi agitur de clericis saecularibus, a S. C. de Religiosis ubi agitur de sodalibus religiosis. Pro foro interno, praesertim ubi agitur de iis qui ex recitatione divini officii scrupulis et anxietatibus notabiliter vexantur, a S. Poenitentiaria. Dispensatio seu commutatio v. g. in recitationem Rosarii Marialis ita interdum conceditur ut, attenta peculiari animi conditione clerici scru­ pulosi, huiusmodi recitatio non obliget sub reatu culpae aut tantum sub veniali. 652. 2. Ordinarius potest dispensare cum singulis, ob iustam causam, in casu urgenti, ad normam can. 81, scii, quando difficilis sit recursus ad S. Sedem et simul in mora sit periculum gravis damni. Item dispen­ sare valet in dubio de morali impotentia seu do causa excusante, ad normam can. 15. Superiores religiosi vi privilegiorum ampliorem habere solent pote­ statem dispensandi, seu verius commutandi in alias preces. Quocirca attondenda sunt privilegia singularum religionum. Superior infra R. Pontificem, sine iusta causa, nec licite nec valide dispensare valet ad normam can. 81, ut liquet ex supra dictis. 653. 3. Ab onere Breviarii solvuntur clerici in sacris constituti qui, vel ex praescripto can. 214 (cfr. n. 708) vel ex dispensatione S. Sedis, ad statum laicdlem redeunt; item religiosi sollemniter professi, sed non­ dum in maioribus constituti, qui ex induito S. Sedis ad saeculum re­ deunt (can. 135, 640). Quidnam de clericis maioribus, qui in poenam delicti depositi vel degradati eeu reducti fuerint ad statum laicalemî Depositio non liberat clericum deliu- DE PECULIARI PROMISSIONE ET IUREIURANDO 477 quentem ab onere divini officii; nam can. 2303, § 1 expresse statuit: «Depo­ sitio, firmis obligationibus a suscepto ordine exortis et privilegiis clericalibus, secumfert tum suspensionem ab officio... ». Igitur obligationes ordini sacro adnexae, inter quas recensetur onus Breviarii, firmae manent. Aliter videtur dicendum de poena degradationis. Haec ex can. 2305, § 1 «in se continet depositionem, perpetuam privationem habitus ecclesiastici et reductionem clerici ad statum laicalem *. Porro clericus in sacris, qui legitime reducitur ad statum laicalem, dicitur teneri «obligatione coelibatus » (can. 213, § 2), non autem onere divini officii persolvendi. Ergo ab huiusmodi onere cle­ ricus maior degradatus seu reductus ad statum laicalem solvitur ex iuris prae­ scripto. 654. Quando recitatio divini officii commutata fuerit in alias pias preces, etiam istae ex virtute religionis obligant, et quidem sub gravi si materia est gravis; subrogatum enim indolem ac naturam recipit eius pro quo subrogatur, quantum ad id quod per se intrinsece pertinet ad talem subrogationem. Qui potestate commutandi gaudet, potest commutationem in alias preces etiam notabiles, ex. gr. in recitationem Rosarii marialis, ita con­ cedere, ut solvat a gravi obligatione ob iustarn causam, puta ad anxietates et scrupulos vitandos. Articulus IX. De peculiari promissione et iureiurando. 655. Praescriptu II L Pontificalis Romani. — 1. Pontificale Rom. (tit. de ordinatione presbyteri) haec habet: « Et mox unusquisque iterum ad Pontificem accedit; et genuilexus ponit manus suas iunctas inter manus Pontificis dicentis cuilibet, si suus est Ordinarius: Promittis mihi, et suc­ cessoribus meis reverentiam et obedientiam? Et ille respondet: Promitto. « Si vero Pontifex non est suus Ordinarius, cum manus eorum inter suas tenet, ut praefertur, dicit singulis presbyteris saecularibus: Pro­ mittis Pontifici Ordinario tuo pro tempore exsistenti reverentiam et obe­ dientiam? Et illo respondet: Promitto. «Singulis vero regularibus: Promittis Praelato Ordinario tuo pro tempore exsistenti reverentiam et obedientiam? Et ille respondet: Pro­ mitto ». Igitur promissio fit Praelato seu Ordinario proprio, sive ipse ordinem presbyteratus conferat sive alienus Episcopus. 2. Quamvis Pontif. Rom. loquatur· de regularibus, manifestum tamen 478 CAPUT X - ARTICULUS IX est, secundum vigentem disciplinam, peculiarem formam adhibendam esse non solum ubi agitur de regularibus proprie dictis seu do religiosis votorum sollemnium, verum etiam quando agitur de ceteris religiosis exemptis a iurisdictiono Episcopi; imo quando agitur quoque do candi­ datis qui pertinent ad societatem exemptam quique ad instar religio­ sorum in communi vivunt sine votis (can. 673 ss.). 3. Isto usus peculiarem praestandi promissionem in presbyterali ordinatione valde antiquus est. Veteres enim libri liturgici huiusmodi promissionis ritum referunt fere omnes (1). Olim promissio obedientiae in sacra ordinatione emissa, etiam iuramento interdum confirmari solebat (2). 656. Vis et valor istius promissionis. — 1. Quidam censent promis­ sionem hanc socumferre pro sacerdote saeculari obligationem gravem ex virtute fidelitatis praestandi Ordinario proprio peculiarem reverentiam et obedientiam, ita ut sacerdos etiam ex hoc capite teneatur Episcopo subesse ac prohibeatur sino eiusdem licentia v. g. discedere a dioecesi cui per sacram ordinationem addictus est (3). Huc spectant quae scite habet Benedictus XIV: «De reverentia quoque et obedientia, quam non modo sacerdos, sed quilibet etiam clericus, proprio Episcopo praestare debet, iustam profecto opinionem fovemus... Neque porro Nos pro nuda inanique formula habendam esse putamus sollemnem illam obe­ dientiae et reverentiae sponsionem, quam presbyter jacit in manibus Episcopi ordinantis, iuxta vetustissimum Ecclesiae morem, ante mille annos indubitanter servatum; ut ex antiquis Ritualibus colligitur, quae expendit Catalanus ad Pontificale Boman... Quin iinmo libenter agnoscimus, presbyterum, huiusmodi promissionis vigore, ex lege, inter alias, adstrictum teneri, ut a servitio Ecclesiae, cui in ordinatione, addictus fuerit, discedere nequeat sine licentia Episcopi » (4). S. Alphonsus doctrinam Benedicti XIV refert eique adhaeret (o). Plures docent obligationem fidelitatis ex promissione ortam levem esse: tum quia fidelitas per se urget sub levi tantum, tum quia non constat de gravi obligatione quae asserenda non est, nisi certa sit, tum quia ne ipsi quidem Benedictus XIV et S. Alphonsus loquuntur de obli­ gatione sub gravi. 2. Alii demum tenent nullam oriri peculiarem obligationem revo­ it) (2) (3) (4) (5) Cfr. Catolan., In Pontif. Pom. I, p. 119, In notis ad 5 29. Cfr. c. 19, X, de verborum sumificalione, V, 40; Wemz, II, n. 190. Cfr. Ilulller, Dc sacr. cicci, et ordin., part. I, ecct. 6, i 12. Epist. · Ex quo », 14 ian. 1747, S 11. Lib. VI, n. 828. BE PECULIARI PROMISSIONS ET IUREIURANDO 470 rentlae et obedientiae, distinctam ab ea, qua presbyteri tenentur ratione ipsius status ecclesiastici erga proprium Ordinarium. 657. Haec, maturo omnibus perpensis, dicenda videntur: 1° Attentis verbis Pontificalis Poni., dubitandum non est, quin fiat vera et proprie dicta promissio. Porro ex promissione semper et necessario oritur aliqua obligatio (6). Igitur ex speciali promissione specialis quoque obligatio enascitur. Id, ni fallimur, expresse confir­ matur praescripto can. 127: «Omnes clerici, praesertim vero presbyteri, speciali obligatione tenentur suo quisque Ordinario reverentiam et obedientiam exhibendi ». 2° Huiusmodi obligatio fidelitatis, quatenus oritur ex praefata promissione, non urget sub gravi: certo sane non constat de eiusdem gra­ vitate, ideo quo mitius diiudicandum. 3° Sacerdos autem vi huiusmodi obligationis tenetur ad eam exhibendam reverentiam et obedientiam, quae iuxta sacros canones Episcopo debetur, praecipue vero tenetur a servitio dioecesis, cui ad­ dictus est, sino praevia Ordinarii loci licentia non discedere (cfr. can. Ill, 117, 127, 128, 143, 144). 4° Obligatio praedicta non privat sacerdotem libertate statum religiosum suscipiendi, dummodo ne id faciat inconsulto loci Ordinario, aut eodem contradicente ex eo quod eius discessus in grave animarum detrimentum cederet, quod aliter vitari minimo posset; quibus in ca­ sibus illicite, non voro invalide, in religionem admitteretur (can. 542, 2°). 658. Religiosi ea promissione obedientiam directe spondent Praelato seu Superiori religioso, sicut in professione religiosa promiserant Deo se esse Su­ perioribus obedituros. Proinde cum ipsi ex voto obedientiae subsint Superioribus, obligatio fide­ litatis ex promissione orta absorbetur quodammodo ao perficitur graviore quidem obligatione quae ex illo voto obedientiae manat. Hinc patet discrimen inter sacerdotes saeculares et religiosos. II qui titulo servitii dioecesis vel mis659. Peculiaris obligatio eorum sinnis ordinati sunt. — 1. Procul dubio obligatio obedientiae latius sese extendit pro iis qui titulo servitii dioecesis vel missionis ordinati fuerunt, quam pro aliis. Nam illi iureiurando se obligant ad servitium dioecesis vel missionis. 2. Attamen, non obstante iuramento perpetuo manendi in dioecesi (G) Cfr. Cappella, De matrimonio, n. 111, ed 3·. 480 CAPUT XI - ARTICULUS I (cfr. can. 956), qui titulo servitii dioecesis ordinati sunt, non privantur iure amplectendi statum religiosum ad normam can. 512, 2° - (7). Ordinati titulo missionis ex ipsa iurisiurandi formula privantur li­ bertate ingrediendi religionem sine praevia S. Sedis venia. Clerici qui ex instituto Sedis Apostolicae scii, ex speciali pontificia ordinatione tenentur operam suam navare in bonum dioecesis vel mis­ sionum, pro eo tempore quo iurisiurandi obligatio perdurat, invalide in religionem admittuntur sino licentia S. Sedis ad normam can. 542, 1°. lusiurandum quod emittunt v. g. alumni quorundam collegiorum Urbis, plerumque est temporarium et est intime connexum cum titulo, ita ut, elapso tempore aut mutato titulo, cesset eo ipso impedimentum (8). CAPUT XI. DE POENIS QUOAD SACRAM ORDINATIONEM (1) Articulus I. H II et male ordinatorum. II De poenis male ordinantium 660. Poenae contra illegiti II Ό ordinantes. — 1. Incurrunt ipso facto in suspensionem per annum ab ordinum collatione Sedi Apostolicae re­ servatam : 1° Qui subditum alienum ordinaverint sine litteris dimissoriis proprii Ordinarii; 2° Qui sine debitis litteris testimonialibus (ad normam can. 993, 4° et 994) ordinaverint subditum proprium, qui alibi tanto tempore moratus sit, ut canonicum impedimentum contrahere potuerit; 3° Qui aliquem ad ordines maiores promoverint sine titulo ca­ nonico; 4° Qui, salvo legitimo privilegio, religiosum, ad familiam perti­ nentem quao sit extra territorium ipsius ordinantis, promoverint, etiam (7) Cfr. Cappello, Summa {uris canonici, II, u. 599, 8°, 601. (8) Cfr. Cappello, op, cil., η. 599, 8°. (1) Cfr. Cappello, De censuris, nn. 217, 506, 521 a».; ChelodI, Ius poenale, n. 93 aa.; Plghl, De censuris, u. 131 sa.; Suarez, Dc censuris, dlap. 4, acct. 7; Wernz, VI, n. 314; Gaaparri, De sacra ordinatione, II. nn. 710, 863 ea.; Many, De sacra ordinatione, nn. 62, 128 sa.; Bonuclna, tliap- 2, q. 3, punct. 24; dlap. 3, q. 1; Vormeorach-Creuacn, III, n. 575; Noldin- Schonegger, De ensuris, nn. 121, 128 as.; Kober, Die Suspension, p. 200 aa.; Cavigioli, De censuris, n. 187 aa.; Baluccl, II diritto penale secondo il Codice di diritto can. n. 358 88 , eto. * DE POENIS MALE ORDINANTIUM ET MALE ORDINATORUM 4gl cum litteris dimissoriis proprii Superioris, nisi legitime probatum fuerit aliquem e casibus occurrere, do quibus egimus n. 344, 8 (can. 2373). 2. Haec suspensio non est censura, sed poena vindicativa, eaque Sedi Apostolicae reservatur. Est partialis tantum, i. e. ab ordinum collatione. Prohibet collatio­ nem tum maiorum tum minorum ordinum, non autem primae tonsurae cum ipsa ordo non sit. Huic suspensioni non subsunt Cardinales ad normam can. 2227, § 2. 661. 3. Quoad notas historicas et discrimen inter vetus et novum ius haec teneas: 1° Ex iure Decretalium Episcopus ordinans non subditum sine litteris dimissoriis incurrebat suspensionem per annum « ab ordinum administratione » (2). Haec poena transiit in Const. « Apost. Sedis » (V, 3). 2° Cone. Trid. (3) necessitatem afferendi litteras testimoniales in ordina­ tione clerici alieni, sub poena suspensionis per annum constituit. Innocentius XII, Const. « Speculatores », 4 nov. 1C94, legem Tridcntinam extendit etiam ad Episcopum proprium, qui nempe suum subditum ordinaret. Quae dispositio in Const. « Apostolicae Sedis » (V, 3) recepta est. 3° Ex iure antiquo qui ordinabat aliquem sine titulo tenebatur eum sustentare, et si accesserat pactum ut alimenta non peterentur, suspensus erat per triennium a collatione ordinum (4). Quae sanctio poenalis transiit in Const. « Apost. Sedis » (V, 1). 4° Ante Codicem vigebat quoque suspensio per annum lata contra eos qui ordinassent sine, titulo clericum religiosum sollemniter non professum (5). 5° Benedictus XIV, Const. « Impositi Nobis », 27 febr. 1747, declaravit ordinationem religiosi extra dioecesim habitantis, etiam cum litteris dimissoriis Superioris, aequiparari illicitae ordinationi non subditi. At nulla erat poena ipso facto incurrenda (6). U 662. Poenae contra illegitime ordinatos. — 1. Suspensionem a di­ vinis, Sedi Apostolicae reservatam, ipso facto contrahunt, qui recipere ordines praesumunt ab excommunicato vel suspenso vel interdicto post sententiam declaratoriam vel condemnatoriam, aut a notorio apostata, haeretico, schismatico; qui vero bona fide a quopiam eorum sit ordinatus, exercitio ordinis sic recepti caret, donec dispensetur (can. 2372). Haec animadvertenda : 1° Suspensio haec est vera censura, S. Sedi simpliciter reservata. Privatio exercitii ordinis nec censura nec poena est. (2) (3) (4) (5) (0) 31 — O. 2, d<· temporibus ordinationum ct qualitate ordinandorum, I, 9, in VI0. Seas. ΧΧΠΙ, cap. S dc ref. C. 15, X, 5, 3. Const. « Apost. Sedis·, i 5, n. 4. Cfr. D’Annlbalo, n. 197 ss.; Ball.-Palm., VII, n. 534. Cfr. Cappello, De censuris, n. 527. Cappello, De Ordine. 1 482 CAPUT XI - ARTICULUS I Citatus can. 2372 expresse distinguit, utrum quis praesumpserit recipere ordines, an bona fide ordinatus fuerit. Ille tantum, qui plena imputabilitate egit, reus est veri delicti; hic ob malam ordinationem, licet inculpabilem, caret exercitio ordinis donec dispensationem legi­ time obtinuerit. 2° Incurritur suspensio a divinis, quae vetat omnem actum pote­ statis quam quis sive per sacram ordinationem sive per privilegium obtinet (can. 2279, § 2, 2°). Nomino ordinum intelliguntur tum maiores tum minores, non autem prima tonsura sive ex natura rei sive ex verborum contextu (7). 3° Excusat a praesumptione ideoque a censura, ignorantia etiam crassa et supina, atque metus etiam levis, cum plena imputabilitas in casu requiratur ad constituendum delictum. 4° Pro ordinato bona fide dispensatio non est reservata S. Sedi; idcirco clericus a proprio Ordinario potest dispensari. Prohibitio et re­ quisita dispensatio respicit tantum ordinem ita susceptum, non autem alios forte susceptos. 5° Iure antiquissimo statuta repetitur suspensio contra ordinatos ab haereticis. Const. « Apost. Sedis » (V, 6) suspensionem ab ordine iampridem in­ ductam ratam habebat eamque confirmabat. Ius novum suspensionem a divinis, quae latius patet, constituit. 663. 2. Qui sine litteris vel cum falsis dimissoriis litteris, vel ante canonicam aetatem, vel per saltum ad ordines malitiose accesserit, est ipso facto a recepto ordine suspensus (can. 2374). Haec an imadvertenda : 1° Quatuor casus iique distincti indicantur, in quibus huic suspensioni locus est, nempe si quis malitiose ordinetur: a) sine litteris dimissoriis, vel b) cum litteris dimissoriis falsis, aut c) ante canonicam aetatem, vel d) per saltum. 2° Si quis et sine vel cum falsis litteris dimissoriis et ante canonicam aetatem vel per saltum ordinetur, non ideo duas seu plures suspensiones con­ trahit, cum delictum in casu sit unum et non plura (8). 3° Vox « malitiose », de qua in citato can. 2374, refertur ad omnes quatuor memoratos casus. Malitia in eo consistit, quod quis mala fido et quidem gra­ viter culpabili ordines illegitime receperit. (7) Cfr. Cappello, De censuris, n. 514. (S) Cfr. Cappello, De censuris, nn. 47, 546. DE POENIS CIRCA CONSECR. EPISCOP. ET SIMONIACAM ORDIN. 433 40 Suspensio, de qua agitur, est censura, non reservata. Quidquid excusat n malitia graviter culpabili, v. g. inconsideratio, ignorantia etiam crassa sive supina. 5° Suspensio est partialis, scii, ab ordine male recepto, non autem ab ordinibus rite susceptis. Clericus autem promotus per saltum prohibetur exer­ cere ordinem malo receptum, donec praetermissum aut praetermissos susceperit. G° Ante Codicem haec censura non vigebat. Tamen iure Decretalium mala fide promotus per saltum erat ipso facto suspensus ab ordine sic recepto (9). Post Const. « Apost. Sedis » suspensio proprie dicta non amplius vigebat, sed simplex prohibitio ministrandi in ordine sive mala sive bona fide suscepto (10). Quoad alia capita, nempe quoad ordinatos sine litteris dimissoriis aut falsis, vel ante aetatem canonicam, poena proprie dicta latae sententiae non exsi­ stebat (11). 684. 3. Qui ad ordines malitiose accesserit sine litteris testimonia­ libus vel detentus aliqua censura aut irregularitate alio ve impedimento, gravibus poenis secundum rerum adiuncta puniri debet (can. 2374). Istae poenae sunt ferendae sententiae. Quoad malitiam seu malam fidem et causas inde excusantes, huc spectant quae paulo superius dicta sunt (n. 662 s.) Edictum poenale, quod initio ordinationis promulgatur, continet poenam non latae sed ferendae sententiae, ut patet ex ipsa formula (12). Hoc edictum licite omitti potest. Articulus II. De poenis circa consecrationem episcopalem II II ordinatione] II et simoniacam II 665. Poenae circa episcopalem consecrationem. — 1. Episcopus aliquem consecrans in Episcopum, Episcopi vel, loco Episcoporum, presbyteri assistentes et qui consecrationem recipit sino apostolico mandato, ipso iure suspensi sunt, donec S. Sedes eos dispensaverit (can. 2370; n. 320). 2. Agitur do omni ot sola consecratione episcopali, non autem de alia (9) Cfr. o. un., X, de clerico per saltum promoto, V, 29; c. 1-3, X, de eo qui furtive ordinem suscepit, V, 30; Suarez, disp. 31, si et. 1, p. 15 ss.; Schinalzgr., V, tit. 29, n. 9; Plrhlng, cod. tit. n. 5; Bonaolna, disp. 3, q. 1. p. 2, n. 2 88.; Many, op. cil n. 10G. (10) Cfr. l’onnacchl, II, p. 478; Santl, lib. V, tit. 12, n. 2; Wernz, VI, n. 442; Gaspard, op. cit. n. 498. (11) Cfr. Hollwock, § 215 es.; Wemz, VJ, n. 142. (12) Cfr. Pontif. Rom. P. I, De ordin. confer. 484 CAPUT XI - ARTICULUS Π quavis ordinatione. Quatuor personarum classes hic tanguntur. Episcopus, quicumque intelligitur, seu titularis seu residentialis, non tamen Cardinalis S. B. C. 3. Incurritur suspensio generaliter lata, quae proinde omnes effectus comprehendit. Ista suspensio non est censura, sed poena vindicativa (1). II II 666. Poenae oh simoniaeam ordinationem. — 1. Omnes, etiam episcopali dignitate aucti, qui per simoniam ad ordines scienter promo­ verint vel promoti fuerint, sunt suspecti de haeresi; clerici praeterea suspensionem incurrunt Sedi Apostolicae reservatam (can. 2371). Suspicio de haeresi respicit omnes, etiam Episcopos. Ratio huius­ modi suspicionis ex ipso conceptu simoniae (cfr. can. 729) sponte profluit. Suspectis de haeresi applicatur praescriptum can. 2315, de quo alibi diximus (2). 2. Vox « scienter » significat requiri plenam imputabilitatem. Quare ignorantia quaevis sive facti sive legis sive poenae excusat, quamvis crassa et supina, non tamen affectata. Agitur do simonia iuris divini tantum, non autem iuris ecclesiastici. 3. Vocabulum « ordines » denotat seu maiores seu minores ordines. Suspensio tamen non contrahitur, nisi effectu secuto. Utrum respiciat quoque primam tonsuram, controvertitur. Attento can. 950, videretur affirmandum. At versamur in odiosis. Sententiam negativam improba­ bilem dicere non audemus. Ceterum simplex tonsuratus, aiunt, suspensionem non incurrit, quia ex tonsura nullam potestatem ordinis recipit, qua suspensione pro­ hiberi queat. Ita plerique DD. At notandum, suspensionem generaliter latam, de qua in casu, prohibere clericum ab officio et beneficio, quod profecto etiam simplex tonsuratus obtinere valet. 4. Suspensio haec est vora ac proprie dicta censura. Eam incurrunt suspensionem omnes clerici, praeter Episcopos qui aperte excluduntur ex textu can. 2371. Subsunt, contra, suspensioni Abbates regulares, Abbates et Praelati nullius, Vicarii et Praefecti apostolici, scii, ceteri qui, charactere episcopali carentes, ordines minores conferunt. 667. 5. Ecclesia semper detestata est haeresim simoniaeam, uti ve­ teres dicebant; et inde a saec. v graves poenae in eam statutae sunt: clericis depositio perpetua, laicis anathema (3). (1) Cfr. Cappello, Ζλ, censuris, n. 506 ea. (2) Cfr. Cappello, De censuris, n. 217 sa. (3) Cone. Chalced. (a. 451) c. 2; Cone. Constantinop. (a. 459) c. 5; Cono Dorin (a 527) c. 4; Cone. Aurel. II (a. 533) c. 4; Cono. Tolot. Vi (a. «38) c. 4. Cfr. Hcfcle II n 54? ΛΛ4ILI, p. 58, 11Ü, 118, 331, 481 ; Devoti, lib. IV, tlt. 9, 5 10 a». ’ * DE POENIS CIRCA CONSECR. EPISCOP. ET SEMONIACAM ORDIN. 485 Prima lex per can. 2 Cone. Chalced. contra simoniacae »rdination«e lata est atque etiam in mediatores sive complices extensa (4). Tempore Benedicti VIII et praesertim Gregorii VII, una cum gravissima quaestione de ûivestituris (5) valde agitata ac demum soluta est celeberrima \ controversia de valoro ordinationum simoniacarum (6). Iure Decretalium depositioni suffecta est contra simoniacos poena suspen­ sionis et excommunicationis. Paulus II (a. 1464) veteres leges contra ordina­ tiones simoniacas denuo inculcavit novisque sanctionibus munivit (7). Sixtus V, Const. « Sanctum ct salutare », 5 ian. a. 1589, simoniacos maximo rigore coercuit. Huiusmodi leges poenales viguerunt usque ad Pium IX, qui in Const. lApcst. Sedis » poenas latae sententiae omnes praetermisit. Itaque haec su­ spensio nova est, seu restituta. II et Superiores II Capitularem 668. Peculiares poenae contra Vicarium religiosos. — 1. Vicarius Capitularis concedens litteras dimissorias pro ordinatione contra praescriptum can. 958, § 1, n. 3, ipso facto subiacet suspensioni a divinis (can. 2409; cfr. n. 342). Fit locus suspensioni duplici in casu: 1° si intra annum a sede va­ cante aut impedita (cfr. can. 429 ss.), cum vel sine Capituli consensu, Vicarius litteras dimissorias concedat iis qui arctati non sint vel ratione beneficii obtenti aut obtinendi, vel ratione officii, cui statim sit provi­ dendum ob dioecesis necessitatem; 2° si post annum a sede vacante aut impedita praefatas litteras det sine Capituli consensu. Suspensio haec rationem habet poenae medicinalis seu censurae. Partialis est, nempe a divinis, eaque nemini reservatur (8). 669. 2. Superiores religiosi qui, contra praescriptum can. 965-967, subditos suos ad Episcopum alienum ordinandos remittere praesumpse­ rint, ipso jacto suspensi sunt per mensem a Missae celebratione (ca­ non 2410). Intelliguntur Superiores maiores tantum, et quidem exempti, quibus nimirum ius compotit litteras dimissorias concedendi. Subsunt huic suspensioni etiam Superiores earum societatum clericalium sine votis, quae fruuntur privilegio concedendi litteras dimissorias propriis alumnis ut expresse declaravit Pontificia Commissio Codicis, 2-3 iun. 1918, n. 18 (9). (4) (5) (6) (7) (8) (9) Cfr. c. 8, o. 1, q. 1. Cappollo, Sumina iuris publici eccl.t n. 2S2. Cfr llofcle, IV, p. 71 1. 719, 752, 758; VV eraz, VI, n. 312, C. 2, A' limonia, V, 1. in Extravag. com. Cfr. Cappello, De censuris, n. 558 t-e. Acta Apost. Sedis, X, P· 317. 486 CAPUT XII - ARTICULUS I Tres sunt casus, in quibus fit locus suspensioni: 1° si litteras dimissoriae remiserint Superiores religiosi ad Episcopum alienum extra casus recensitos in can. 96G, § 1 (cfr. n. 344, 8); 2° si miserint subditum ordinandum ad aliam religiosam domum in fraudem Episcopi dioecesani; 3° si concessionem litte­ rarum dimissoriarum de industria distulerint in id tempus, quo Episcopus sit abfuturus aut ordinationes non habiturus. Suspensio ista non est censura, sed poena vindicativa. Mensis su­ mitur prout est in calendario, ct tempus supputatur de momento in momentum ad normam can. 34, § 2. Est suspensio partialis, scii, a Missae celebratione tantum. Quare Superiores possunt sacramenta etsacramentalia ministrare alios que actus potestatis ordinis et iurisdictionis exercere. Ut incurratur suspensio requiritur praesumptio, seu plena cognitio facti et legis ac poenae atque perfectus voluntatis consensus, adeo ut quaevis ignorantia, non tamen affectata, excuset, et quilibet metus etiam levis (10). CAPUT XII. DE FORO COMPETENTI IN SACRA ORDINATIONE 487 ductio scii, ad statum saecularem, qua obtenta clericus minor manet eo ipso solutus omnibus obligationibus (cfr. can. 211 ss.). II 671. Causae propter quas impugnantur obligationes et validitas ordinationis. — 1. Valor ordinationis impugnari potest ob sequentes causas: 1° propter defectum ritus substantialis; 2° ob vim absolutam ordinato illatam, ideoque ob defectum intentionis in ordinato; 3° propter defectum intentionis in ordinante aut in ordinato, deficiente vi abso­ luta de qua supra; 4° ob defectum sexus virilis; 5° ob defectum baptismi iu ordinato; 6° ob defectum potestatis in ministro ordinante. 2. Obligationes ex sacra ordinatione ortae impugnari possunt ob motum gravem, de quo fuse alibi (n. 359). Nonnulli censent impugnari posse etiam ex alio capite, nimirum ob igno­ rantiam aut defectum requisitae discretionis mentis (cfr. n. 356 ss.). Hoc, spe­ culative loquendo, verum est, v. g. si agitur de ordinato ante pubertatem seu de candidato qui, propter vitium mentis vel propter defectum aetatis, careat sufficienti discretione ad onera tam gravia sibi imponenda. Practice tamen, perspecta hodierna disciplina Ecclesiae, ex hoc capite obligationes vix aut ne vix quidem solent impugnari. DE CAUSIS CIRCA SACRAM ORDINATIONEM (1) Articulus Π. Articulus I. De foro competenti. De natura et divisione huiusmodi causam: II 670. Duplex genus causarum. — 1. Aliae respiciunt valorem ordina­ tionis, aliae valorem seu exsistentiam obligationum sacris ordinibus adnexarum, scii, caelibatus et divini officii. 2. Absolute ac de rigore iuris loquendo, causa posset respicere etiam obligationes adnexas statui clericali in genere, ideoque ipsis quoque ordinibus minoribus, ad normam can. 124 ss. Sed practice id locum non obtinet, cum in casu dubiae collationis primae tonsurae vel ordinum minorum aliud praesto sit remedium, re­ el 0) Cfr. Cappello, Dc censuris, n. 501 es., ubi referuntur etiam notae historicae et discrimen inter ius antiquum ct novum. (1) Cfr. Many, De sacra ordinatione, n. 314 ss.; Barbosa, Vota decisiva, vot. 37; Pitonius, Disceptationes ecclesiasticae, discept. 107; Pezzani II., De, coactione in ordinibus sacris susci­ piendis, n. 23 ss.; Mattii. Conto a Coronata, Instil, iuris canon., Ili, n. 1504 es.; Novnl L, Dc processibus, n. 878 ss.; Augustine, IV, 553 es.; Vorinocrsch-Creuson, III, n. 200 ss.; Wernz’ II, n. 83; Cappello, Draxis proccssualis, n. 293 ss. 672. Incompetentia Ordinarii loci. — 1. Nulla causa circa sacram ordinationem potest ab Ordinario loci tractari ac definiri, sine mandato S. Sedis. 2. Incompetentia in casu est absoluta; ita ut non solum acta processualia essent nulla et irrita, sed ipsa quoque sententia omni vi ca­ reret et quidem vitio insanabili ad normam can. 1892. 673. Quomodo procedendum in causa qua impugnantur obliga­ tiones. — 1. Iu causa qua impugnantur obligationes ex sacra ordinatione contractae, libellus mitti debet ad S. Congregationem de Sacramentis, quao definit utrum causa iudiciario ordine an disciplinae tramite sit pertractanda. Si S. Congregatio de Sacramentis declaraverit causam esso tractan­ dam ac definiendam ordino iudiciali, eam remittit ad tribunal dioecesis quae clerico propria fuit tempore sacrae ordinationis; si Congregatio 48« CAPUT IU - ARTICULUS Π censeat causam esse pertractandam ordino disciplinari ipsa quaestio­ nem dirimit, praevio processu informativo peracto a tribunali prae­ dictae dioecesis (can. 1993). 2. Itaque: 1° Istae causae tractari ac definiri possunt duplici modo seu processu, scii, vel processu stricte iudiciali vel processu discipli­ nari, ut dicitur, sive administrativo. 2° Electio unius processus prae alio nec a voluntate actoris vel oratoris nec ab Ordinarii loci arbitrio pendet, sed unice a decisione S. Congregationis. 3° Libellus pro causa tractanda non potest recipi ab Ordinario loci, sed is mittendus est directo ad S. Congregationem do Sacramentis. 4° Ista Congregatio, in casu, competens est etiam si causa respiciat missionarios, imo ipsos quoque sodales religiosos (cfr. n. 676). 5° Ordinarius loci, post litteras seu mandatum S. Congregationis, aut processum stricto iudicialem aut processum informativum conficiet, servatis servandis, ut infra explicabitur. Illum iure proprio et ordinario, istum iure delegato instituit. II II 674. Quomodo procedendum in causa qua impugnatur validitas ordinationis. — 1. Si validitas ordinationis impugnatur «o& defectum substantialem sacri ritus » (can. 1993, § 1), nempe ex capite materiae aut formae, libellus pro causa introducenda mitti debet ad S. Congre­ gationem S. Officii, quae decernit utrum causa tractanda sit ordine iudiciali an potius ordine disciplinari. Si primum, S. Congregatio causam remittit ad tribunal dioecesis in qua ordinatio peracta fuit; si alterum, ipsamet S. Congregatio quae­ stionem dirimit, praevio processu informativo peracto a tribunali dioe­ cesis praedictae (can. 1993). Huc spectant quae supra dicta sunt (n. 673). Ratio cur competens in casu sit S. Congregatio S. Officii manifesta est: agitur quippe de substantiali defectu sacri ritus, ideoque de negotio cum re dogmatica connexo. Si validitas ordinationis, praeterquam ob defectum substantiale sacri ritus, impugnetur quoque ex aliis capitibus, universa quaestio remittenda est ad S. Congregationem S. Officii. Huius Congregationis in casu competentia est exclusiva. Quidnam vero, si ex una parte impugnetur validitas ordinationis propter defectum substantialem ritus sacri atque simul ex alia parte impugnentur obligationes ordinibus sacris adnexae propter metum gravem ordinato in­ cussum! Competentia tribuenda est uni S. Officio, an etiam S. Congregationi de Sacramentis quoad obligationes! DE FORO COMPETENTI IN SACRA ORDINATIONE 489 Ita distinguendum: si actiones contra ordinationem cumulentur seu pro­ ponantur in eodem libello, alia v. g. tamquam principalis, alia ut accessoria et Bubordinata, integrum negotium deferendum S. Officio; si, e converso, actiones separentur, eaeque singillatim diverso tempore et ratione proponantur, S. Con­ gregatio de Sacramentis suam competentiam quoad obligationes integram servat. 675. 2. Si validitas ordinationis impugnetur ex alio capite, quam ob defectum substantialem ritus sacri, v. g. ex defectu intentionis vel baptismi aut sexus virilis in ordinato, competens est S. Congregatio de Sacramentis. In can. 249, § 3 statuitur: « Eodem modo ad ipsam (S. C. de disci­ plina Sacramentorum) pertinet... examinare quaestiones de ipsa validi­ tate sacrae ordinationis ». Igitur, ut supra, libellus mittendus est ad praedictam S. Congrega­ tionem de Sacramentis. Si ipsa definiat causam tractandam esse ordine iudiciali, eam remittit ad tribunal dioecesis quae clerico propria fuit tempore sacrae ordinationis vel, pro diversa causa impugnationis, ad tribunal dioecesis in qua ordinatio peracta fuit. Si, contra, eadem S. Congregatio decernat causam tractandam esse modo disciplinari, ipsamet quaestionem dirimit, praevio processu in­ formativo peracto penes tribunal dioecesis praefatae. Huc spectant quae supra dicta fuerunt (n. 673). 3. Quidnam, si ordinationis validitas impugnetur ob defectum pote­ statis vel intentionis in ministro? Si agitur de mera quaestione facti, competens est S. C. de Sacramentis; si agitur de quaestione iuris sive directe sive indirecte, ita ut negotium cum re dogmatica connectatur, competens est S. C. S. Officii. 4. Inter competentiam S. Officii et competentiam S. Congregationis de Sacramentis, datur magnum discrimen. S. Officium competens est quoad omnes clericos seu latinos seu orientales; dum S. Congregatio do Sacramentis competens est tantum quoad clericos saeculares et re­ ligiosos latinos. Pro orientalibus, ut suo loco dicetur, competentia pertinet, salvo iure S. Officii, ad S. Congregationem pro Ecclesia orientali (cfr. n. 765 ss.). 676. 5. Etiam religiosi, qui suam ordinationem impugnare inten­ dunt vel obligationes ex ordinatione exsurgentes, tenentur servare praescriptum can. 1993. Ita authentice declaratum fuit a peculiari coctu S. R. E. Cardinalium, 13-27 nov. 1922, ad normam can. 245 (1). (1) A. A. S, XV, p. 39. 490 CAPUT XII - ARTICULUS II Proinde libellus mitti debet ad S. Congregationem de Sacramentis vel ad S. Congregationem S. Officii, non autem ad S. Congreg. de Religiosis. Si Sacra Congregatio causam iudiciario ordine tractandam esse de­ cernat, etiam pro religiosis ad tribunal dioecesanum remittit. Competens in casu est Ordinarius dioecesis in qua reporitur domus rehgiosa ad quam sodalis perlinebat vel ubi de facto degebat tem­ pore sacrae ordinationis. Si haec impugnetur propter defectum essen­ tialem ritus sacri, competens unus semper est, scii. Ordinarius dioecesis in qua ordinatio peracta fuit. Haec norma valet etiam ubi agitur de religioso exclaustrato aut di­ misso. Sed pro isto, competens quoque est Ordinarius dioecesis originis vel domicilii. Quidam censent, si agatur de religione clericali exempta, causam re­ mitti ad tribunal religiosum (2). Haec opinio, attento iure communi seu can. 1993, § 2 qui expresse loquitur de tribunali dioecesis, caret fundamento. Non diffitemur tamen S. Congregationem, cui facultas competit dispensandi a iure communi, posse, si velit, causam remittere ad tribunal religionis exemptae, v. g. si facilius et expeditius proba­ tiones colbgi possint atque ita processus instrui. Quo in casu tribunal religiosum iure delegato, non autem iure pro­ prio et ordinario agit. 677. Notae historicae. — 1. Ante Codicem causae respicientes sa­ cram ordinationem poterant directe a tribunalibus ecclesiasticis tractari quin opus esset ut praevio initiarentur apud S. Sedem. 2. Duplex modus seu via admittebatur. Clericus poterat impu­ gnare aut ipsam ordinationem, aut onera eidem adnexa ex capite gravis motus, aut utramque actionem cumulare. 3. Index competens in prima instantia erat Episcopus proprius clerici, vel Episcopus in cuius dioecesi actu degebat clericus, aut Epi­ scopus in cuius dioecesi ordinatio peracta fuerat si eius validitas impu­ gnaretur ob defectum ritus sacri essentialis. Clericus poterat directo tramite adire Sedem Apostolicam. Competens erat pro hisce causis agendis tum Sacra Congregatio S. Officii tum S. Congregatio Concilii. Sed istae Congregationes causam iuridice instruendam remittere solebant ad Episcopum. 4. Causa in tribunali dioecesano tractari ac definiri debebat ut alia causa quaecumque, normis communibus servatis. Non requirebatur tribunal collegiale. (2) Adfirufitîne, IV, 553, DE FORO COMPETENTI IN SACRA ORDINATIONE 491 678. 6. Do rigoro iuris defensor vinculi seu sacrae ordinationis non requi­ rebatur in his causis, cum nulla lex eiusdem interventum exigeret. Cum autem in causis do nullitate matrimonii, ex Benedicti XIV Const. t Dei miseratione », 3 nov. 1741, item in causis nullitatis professionis religiosae, ex Const. «Si datam », 4 mart. 1748, eiusdem Benedicti XIV, requireretur de­ fensor vinculi vel defensor professionis, iure meritoque receptum est, ut etiam in praedictis causis quibus impugnabatur validitas sacrae ordinationi, vel obli­ gationum eidem adnexarum, adhiberetur defensor vinculi seu sacrae ordina­ tionis, cuius esset pro viribus tueri valorem ordinationis aut onerum. 5. Congregatio Concilii semper adhibebat in hisce causis defensorem ex officio, recentiore aetate stabiliter constitutum. 6. Si sententia lata fuisset pro validitate ordinationis aut obligationum, et clericus actor non appcllasset, causa finita erat. Si sententia fuisset contra validitatem, defensor appellare debebat vel ad Métropolitain vel ad S. Sedem (S. Congreg. S. Officii vel S. Congreg. Concilii), prout causa in prima instantia acta fuisset in Curia episcopali vel in Curia metropolitana. Post duas sententias conformes pro nullitate ordinationis vel onerum, cle­ ricus liber erat ab obligationibus status clericalis, nisi defensor tempore utili appcllasset ad tribunal superius. 7. S. Congregatio Concilii in causis contra sacram ordinationem, ex capite vis ct metus, declarare solebat ordinatum non teneri oneribus ordinationi ad­ nexis, praesertim lege continentiae, dummodo factum coactionis fuisset plene et omnino concludenter probatum. Huc spectat v. g. celebris decisio in Namurcen. 1G dec. 1724, 19 nov. 1729, 10 mart. 1731, in qua, post primam repulsam et dilationem, tandem resolvit clericum non teneri onere caelibatus, quia metus gravis iuridice probatus fuerat (3). Recentiore tempore, S. Congregatio, quoties probatio iuridica gravis metus omnino certa et peremptoria non fuisset, solebat consulere R. Pontifici ut concederet dispensationem ab oneribus ordinationis iuxta hanc formulam: An sit consulendum SSmo pro dispensatione ab oneribus contractis (4). 679. S. R. Rota coram Prior in causa Ν’ullit-atis sacrae ordinationis sen onerum adnexorum, 9 aug. an. 1922, traditam doctrinam ad normam iuris antiqui et vigentis expresse et perspicue confirmavit (5). (3) Thesaurus S. C. Concilii, to. Ill, p. 109; to. IV, p. 363 as.; to. V, p. S3. (4) Thesaurus S. C. C.» to. XXXI, p. 139 ss.; to. CXX, p. 351; to. CXXV, p. 270 ss.; to. OXXIX, p. 380 S3.; Acta 3. Sedis, I, p. 328, II, p. 443 ss.: Pallottini, Collectio resolutionum S, O, C., to. VII, v. Dispensatio, $11· Dispensatio a voto continentiae; Many, op. ciL, n. 315 a. (5) S. R, Rotae decisiones seu sententiae, vol. XIV, docis. XXIX, p. 263 ss. 492 CAPUT IU - ARTICULUS III Articulus III. De iure agendi. II 680. Ius accusandi validitatem ordinationis. 1. a Validitatem sacrae ordinationis accusare valet clericus peraeque ac Ordinarius cui clericus subsit vel in cuius dioecesi ordinatus sit » (can. 1994, § 1). Ius accusandi, igitur, seu actionem instituendi competit tum clerico tum Ordinario, diverso sub respectu. Competit clerico, quia agitur de re quae directe et immediate eius interest, seu do negotio omnino indi­ vidual! et personali, cum statum iuridicum ipsius personae respiciat. Competit Ordinario, quia agitur de re quae directe et immediato refertur quoque ad bonum publicum spirituale. V. g. si presbyter fuisset invalide ordinatus, et nihilominus Missas celebraret et confessiones sacramentales exciperet, procul dubio nullae et irritae essent absolu­ tiones ab eo datae itemque Missae celebratae, ob defectum potestatis ordinis presbyteralis. Hinc grave damnum spirituale obveniret, quod pro viribus Ordinarius ratione ipsius officii avertere tenetur. 2. Agitur proinde, tum ex parte Ordinarii tum ex parte ipsius clerici non solum de iure accusandi validitatem ordinationis, sed etiam de officio eoque gravi. Nam sacramentum ordinis non solum in bonum or­ dinati, sed et praecipue in bonum universae Ecclesiae est institutum. 681. 3. Ordinarius is est, « cui clericus subsit » ratione incardinationis aut etiam, in aliquo casu particulari, ratione domicilii vel quasidomicilii aut actualis commemorationis in dioecesi, ministerii ecclesia­ stici exercendi causa; vel Ordinarius «in cuius dioecesi (clericus) ordi­ natus sit », sive ipsemet Ordinarius sacros ordines contulerit sive alius Episcopus. Ratio evidens: uterque Ordinarius habet peculiare interesse in casu, ideoque ius atque officium consulendi bono animarum et propulsandi spirituale detrimentum. 4. Nomine Ordinarii venit Episcopus, Administrator Apostolicus, Vicarius capitularis, non autem Vicarius generalis sine mandato speciali. Si agitur de religioso exempto, Ordinarius qui potest accusare seu impugnare validitatem ordinationis est etiam Ordinarius religiosus. Nonnulli id negant, quia, aiunt, can. 1993, loquitur de tribunali dioecesis, ideoque videtur manifeste excludere competentiam Superioris maioris religionis DE IURE AGENDI IN SACRA ORDINATIONE 493 clericalis exemptae eamque tribuere uni Ordinario loci. Sed immerito. Sane confundenda non est facultas accusandi validitatem ordinationis, cum facultate seu competentia causam petractandi. Id perspicue liquet ex ipso Codice, qui dum in can. 1994, § 1 dicit validi­ tatem sacrae ordinationis accusari posse tum ab Ordinario «cui clericus subsit » tum ab Ordinario «in cuius dioecesi ordinatus sit», in can. 1993, § 2 statuit causam remittendam esse, pro diversitate casuum, vel ad tribunal dioecesis « quae clerico propria fuit tempore sacrae ordinationis », vel ad tribunal dioe­ cesis « in qua ordinatio peracta fuit ». Igitur non quilibet Ordinarius loci, qui potest impugnare validi­ tatem ordinationis, potest quoque processum conficere causamque definire. 682. Dat urne obligatio accusandi in validitatem! Si dubium posi­ tivum adsit de valore ordinationis, Ordinarius tenetur, et quidem per se gravi obligatione, eam accusare aut, de consensu clerici, condition»tam iterationem procurare. Eadem obligatione obstringitur ipse clericus, ut patet. Agitur quippe de bono animarum. II promoter iustitiae aliive accusare valeant valorem ordi­ 683. Utrum II eiusdem II invaliditatem denuntiare. — 1. Perspecto nationis vel saltem can. 1994, § 1, videretur negandum huiusmodi ius promotori iustitiae, quia Codex loquitur expresse de clerico et Ordinario tantum. Ex alio capito, attento can. 1971, § 1, 2°, videtur affirmandum, quia si promoter iustitiae habilis est ad accusandum matrimonium, quando agitur de impedimentis publicis, a paritate, quin dicamus a fortiori, huiusmodi ius tribuendum ipsi videtur cum agitur de in validitate notoria seu pu­ blica saerae ordinationis. In utroque casu sano quaestio vertitur do bono publico, quod latius patot quando agitur do invaliditate sacrao ordinationis, quam ubi agitur de invaliditate matrimonii. Idquo confirmari videtur praescripto can. 1586, scii, attento fine propter quem promotor iustitiae ex ipso iure communi constitutus repetitur. Quare verius affirmandum videtur. Practice tamen ista quaestio est minoris momenti, tum quia promotor iustitiae potest denuntiare invaliditatem ordinationis, tum quia Ordinarius potest accusare sive per se sive per alium, scii, per ipsum promotorem iustitiae. 2. Aliae personae extraneae procul dubio iure accusandi carent. At certe possunt denuntiaro Ordinario invaliditatem sacrae ordinationis, si ipsis ea nota sit ut certa vel saltem ut probabilis. f i 494 CAPUT XII - ARTICULUS III II nullitatis onerum. II 684. Ius petendi declarationem — 1.« Solus cle­ ricus, qui existimet se cx sacra ordinatione obligationes ordini adnexas non contraxisse, potest declarationem nullitatis onerum petere» (ean. 199-1, §2). Ratio praescripti manifesta. Cum agatur de obligationibus perso­ nalibus stricto sensu, quae pendent a voluntate clerici quoad liberam earundem acceptationem in actu ordinationis vel deinceps, remoto metu, quoad ratihabitionem ordinationis receptae; ad normam can. 214, § 1 (n. 699), solus clericus habet intéressé proponendi actionem pro pe­ tenda declaratione nullitatis huiusmodi obligationum. 2. Denuntiatio tamen rei seu metus gravis illati clerico, praesertim si publice constet tum de gravi metu tum de ratihabitionis defectu v. g. quia presbyter, invitus ordinatus, habitum clericalem iam deposuit et vitam inhonestam ducit, potest Ordinario fieri ab omnibus qui rem cognoscunt, ut pro viribus conscientiae infelicis sacerdotis provide consulatur. 1 85. Prohibitio exercendi ordines. — 1. Can. 1997 statuit: a Quamvis actio instituta fuerit non super ipsamet ordinationis nullitate·, sed super obligationibus, tantum ex ipsa sacra ordinatione exsurgentibus, nihilo­ minus clericus est ad cautelam ab exercitio ordinum prohibendus ». Non agitur in casu de suspensione proprie dicta, quae rationem cen­ surae aut poenae vindicativae habeat. Agitur de simplici prohibitione. Proinde si clericus, non obstante huiusmodi prohibitione, exerceret or­ dines, non fieret irregularis ex hoc capite. 2. Si actio instituitur super nullitate ordinationis presbyteralis, prohibitio exercendi ministerium sacerdotale v. g. audiendi confessio­ nes aut Sacrum faciendi, urget sub gravi et quidem ex iure divino. Non licet sane periculo nullitatis huiusmodi ministeria exponere. 3. Dicitur « ad cautelam » clericus prohibendus, quia nescitur utrum sacra ordinatio valida sit necne, utrum obligationes ex eadem ordina­ tione contractae fuerint an non. Processus in hunc praecise finem pera­ gitur, ut indo veritas detegatur. 4. Prohibitio imponenda est ab Ordinario vel ab ipso indice. Si non imponitur, qua prohibitio iuris positivi non urget; sed clericus, si posi­ tive dubitet de valore sacrae ordinationis, tenetur iure divino abstinere ab exercitio ordinum. Eadem obligatione votandi exercitium ordinum tenentur Ordinarius et iudex. 686. An causa nullitatis sacrae ordinationis vel onera II pertractari possit, post clerici obitum. — 1. Prima fronte videretur simpliciter et absolute negandum; nam si matrimonium, post mortem utriusque vel DE CAUSA IUDICIAR10 MODO TRACTANDA 495 alterutrius coniugis nequit accusari ad normam can. 1972, a paritate, quin dicatur a fortiori, idem principium applicandum videtur, ubi agitur de causis contra sacram ordinationem. 2. Sed opportunae faciendae sunt distinctiones, ut responsio recto dari queat. Causa qua impugnentur onera sacrae ordinationis, post clerici obitum, institui nequit, ut evidens est; nam solus clericus habet intéresse in hac re ideoque ius actionem proponendi (cfr. can. 1994, § 2). Idem per se dicendum de causa qua accusetur validitas sacrae ordi­ nationis. At per accidens, in aliquo casu extraordinario, huiusmodi causa ob defectum potestatis in ministro vel substantialem defectum ritus sacri a loci Ordinario proponi potest, tum incidenter et accessorie tum principaliter, etiam post mortem clerici. V. g. agitur de Missis fundatis vel manualibus celebratis a clerico, qui dicitur invalide fuisse ordinatus; agitur do actibus quorum vis et efficacia pendet a valore ordinationis presbyteralis; agitur de gravi praeiudicio tertii, quod forte oritur ex invalida ordinatione praesertim sacerdotali. In his aliisque casibus, attentis principiis generalibus iuris, non videtur excludenda actio ad iura persequenda aut vindi­ canda. Articulus IV. De causa iudiciario modo tractanda. II II II 687. Quomodo causae contra sacram ordinationem sint pertractandae. — Can. 1995 haec statuit: a Ea omnia, quae tum in sectione prima huius partis, tum in peculiari titulo dc processu in causis matri­ monialibus sunt dicta, servari etiam debent, congrua congruis referendo, in causis contra sacram ordinationem ». Igitur: 1° Istae causae, generatim loquendo, eadem ratione per­ tractandae sunt ac reliquae contentiosae quae ad statum civilem vel religiosum personae spectant, ideoque de bono publico agitur. 2° Citari et audiri debent omnes intéressé habentes; et imprimis qui dicuntur fuisse causa nullitatis ordinationis aut causa metus seu vis illatae eorumquo complices. 3° Tribunal debet osse collegiale. Adsit oportet vinculi defensor, qui eadem iura et officia habet ac in causis matrimonialibus. 4° Admittuntur etiam testificationes consanguineorum et affi­ nium, ad normam can. 1757, § 3, 3°; novi testes induci possunt etiam post 496 OAPUT XII - ARTICULUS IV DE CAUSA IUD1CIARIO MODO TRACTANDA publicationem processus, iidemque testes qui iam deposuerunt iterum audiri poterunt servatis de iure servandis (cfr. can. 1781,1786,1983). 497 Consultius libellus Romam mittitur per Ordinarium, addita eiue informa­ tione circa rem de qua agitur, nempe utrum petitio probabili fundamento ni­ tatur necne. Si forte libellus Romam directo missus fuit a clerico, S. Sedes votum seu informationem ab Ordinario semper exquirere solet, antequam definiat utrum petitio acceptanda sit necne, ac praeterea utrum, omnibus mature consideratis, causa iudicialiter an disciplinariter tractanda sit. 688. Quaenam certitudo in istis causis requiratur. — 1. Si agitur de causa qua impugnatur validitas ordinationis, praesertim diaconalis aut presbyteralis, requiritur plena seu omnimoda certitudo, quae omne etiam levissimum dubium positivum prorsus excludat. Id ex ipsa rei natura. 2. Si agitur do causa qua impugnantur obligationes ordinibus sacris adnexae, distinguendum est. Si presbyter reclamet contra suam ordinationem ex capite vis et metus, probatio facienda est per viam strictae iustitiae, ita ut plene et preremptorie exsistentia metus gravis probanda sit. Si agitur, contra, do diacono et a fortiori de subdiacono, proceditur per viam gratiae, quatenus non semper requiritur plena probatio metus; sed gravissima aut saltem gravi causa exsistente conceditur dispensatio, seu diaconus vel subdiaconus liber atque solutus declaratur ab oneribus clericalibus (1). 3. Iu casu, de quo nunc agimus, supponitur libellum fuisse rite con­ fectura et transmissum ad S. Sedem, eamque definisse causam esse per­ tractandam ordino iudiciali. 691. Constitutio tribunalis. — 1. Tribunal constituendum est ab Ordinario loci (can. 1572). Huius nomine non venit Vicarius generalis (cfr. can. 1573). Venit, contra, Vicarius capitularis, Administrator Apostolicus, Vicarius et Praefectus Apostolicus. 2. Causa ista, sive accusetur validitas ordinationis sive impu­ gnentur obligationes ordinibus sacris adnexae, tractari ac definiri debet a tribunali collcgidli trium indicum (can. 1576, § 1, 1°). Id autem sub poena nullitatis, quae sanari nequit (can. 1892, § 1). I 3. Inter disciplinam hodiernam et antiquam haud leve datur discrimen. Olim gravior, quam hodie, requirebatur causa pro dispensatione obtinenda a S. Sede super obligationibus clericalibus in favorem diaconi vel subdiaconi. Praeterea causa iudicialiter pertractari solebat, quoties diaconus vel subdia­ conus reclamasset contra suam ordinationem ex capite vis et metus. Hodie, contra, in hisce adiunctis, si diaconus vel subdiaconus nolit ad su­ periorem ordinem ascendere aut saltem ratam habere ordinationem in sacris, S. Sedes, quovis etiam processu praetermisso, benigne dispensationem ab one­ ribus clericalibus concedere solet. 689. Libellus. — 1. Conficiendus est ad normam can. 1706 ss. Expri­ mere debet nomen et cognomen clerici, eius aetatem atque officium, dioecesim, locum ordinationis et actualis commorationis, aliaque ad­ iuncta. Clare et perspicue indicandum est obiectum petitionis, utrum agatur de accusanda validitate ordinationis et quonam ex capite, vel de impugnandis obligationibus sacrae ordinationi adnexis. In utroque casu saltem summatim ot concinno exprimi debent rationes seu motiva huiusmodi petitionis. 692. 3. Officialis potestne huiusmodi tribunal constituere? Attenta responsione Pontificiae Commissionis Codicis diei 28 iul. 1932, Officialis constituere valet tribunal collegiale, vocando iudices synodales vel prosynodalos ad normam can. 1574 nominatos, nisi Episcopus aliter statuat in singulis casibus (2). Sane Officialis pollet ex can. 1573 potestate ordinaria iudiciali imumque constituit tribunal cum Episcopo. Potestas autem ordinaria est late interpretanda, et qui eadem gaudet, perinde ac delegatus, imo potiore ratione, iis quoque pollet, «sino quibus eadem exerceri non posset » (can. 200, § 1). Duae tamen conditiones requiruntur ad legitimam constitutionem tribunalis ex parte Officialis: 1° ut iudices synodales vel prosynodales ad normam iuris nominati fuerint; 2° ut Episcopus sibi expresse non reser­ vaverit facultatem constituendi tribunal. 690. 2. Libellus inscribitur E. Pontifici et transmittitur ad S. Sedem, nimirum vel ad S. Congregationem de Sacramentis vel ad S. Congrega­ tionem S. Officii pro diverso obieeto petitionis. Itaque nec speciale mandatum requiritur, nec mandatum generale postu­ latur, ut Officialis per turnum iudices synodales vel prosynodales vocet ad tribunal constituendum. Officialis enim vi ipsius muneris praedicta potestate (1) Ofr. Pallottlnl, Collectio resolutionum S. C. Concilii, vol. Vir, v, Dispensatio Dispensatio a volo continentiae. * J 14, (2) Acta Apost. Sedis, XXIV, p. 314. ( 32 — Cappello, De Ordine- 498 CAPUT XII - ARTICULUS IV gaudet in memoratis adiunctis, scii. « nisi Episcopus aliter in singulis casibus statuat », ut ait Pontificia Codicis Commissio in relata responsione. Quod asseritur do Ofliciali, dicendum quoquo est do Vice-Officiali. 693. 4. Tribunal collegiale constituitur Officiali aut Vice-Officiali, et duobus iudicibus synodalibus vel prosynodalibus. Officialis aut Vice-Officialis, in casu, praeest tribunali collegiali, totum processum dirigit et omnia decernit quae necessaria vel utilia videantur pro causa rite tractanda ac definienda (can. 1577, § 2). Potestne Episcopus ipse seu loci Ordinarius praeesse tribunali? Procul dubio, si vellet, posset loci Ordinarius seu Episcopus tribunali ipse per se praeesse; sed minus conveniens id foret. Huc sane spectat praescriptum can. 1578: « Valde expedit ut causas... contentiosas gravis momenti, iudicandas relinquat tribunali ordinario, cui praesit Officialis vel Vice-Officialis ». 694. 5. Praetor tres indices, ad legitimam huiusmodi tribunalis con­ stitutionem, adsint oportet notarius et vinculi defensor, unus aut plures seu substituti. Notarius munere actuarii fungitur, ideo que acta processus conscri­ bit. Ipso necessarius omnino est, adeo ut acta processualia nulla atque irrita sint, si manu actuarii non fuerint exarata, vel saltem ab eo subsi­ gnata (can. 1585, § 1 ). Si loci Ordinarius seu Episcopus praesit tribunali collegiali, ipse designat virum ecclesiasticum qui munere actuarii in processu confi­ ciendo fungatur. Si e contra Officialis aut Vice-Officialis praesit tribunali collegiali, assumere ipse debet ad huiusmodi munus exercendum unum o notariis legitime constitutis, nisi Ordinarius ipso aliquem pro ea causa designa­ verit (cfr. can. 1585, § 2.). Do vinculi defensore nonnulla speciatim infra dicenda (n. 696 ss.). II seu iudicis qui tribunali praeest. — 695. Munus moderatoris actorum Ipsius est tribunal convocare, actorem, defensorem vinculi ac testes citare; terminos dilatorios concedere, quoties rationabiliter ab iis qui ius habent exquirantur; edere decreta aliasque ordinationes pro actorum totiusque processus recta confectione; actorem et testes interrogare, eorumque responsiones actuario dictare; demum, iuxta acta et probata, cum aliis iudicibus sententiam ferre. II II defensoris vinculi. — 1. Defensor 696. Necessitas, ius et officium vinculi necessario huic processui intéressé debet, ita quidem ut eo non DE CAUSA IUDICIARIO MODO TRACTANDA 499 citato acta irrita sint, nisi forte quamvis non citatus revera interfuerit (can. 158G, 1587). 2. Ipse pro viribus, in genere loquendo debet validitatem ordina­ tionis aut obligationum, quae impugnantur, defendere, omnibus ad id honestis mediis adhibitis. In hunc finem a lege ipsi peculiaria imponuntur officia atque correlativa tribuuntur iura. 697. 3. Ex praescripto can. 1586, 1587, 1968, 1995, munus defen­ soris vinculi hoc est: 1° Debet intéressé omnibus sessionibus et actibus iudicialibus, sub poena eorundem null itatis, atquo seu verbis seu scripto ea deducere, quae ad validitatem ordinationis vel obligationum tuendam conferre videntur, quibuslibet humanis rationibus plane sepositis. 2° In specie, debet examini clerici actoris, testium et peritorum intéressé; exhibere iudici interrogatoria clausa et obsignata in actu examinis a indice aperienda et parti aut testibus proponenda; novas interrogationes, ab examine emergentes, iudici opportune suggerere. 3° Dobet articulos a clerico actore propositos accurate examinare, oisque, quatenus opus sit, contradicere, et documenta forte ab eo exhi­ bita recognoscere. •1° Animadversiones facere debet contra assertam nullitatem ordi­ nationis vel obligationum, et congruas responsiones conscribere et alle­ gare ceteraque omnia deducere in favorem sacrae ordinationis vel onerum eidem adnexorum. 5° Si, processu absoluto, sententia feratur contra validitatem ordinationis aut obligationum, ipsius erit appellationem interponere (n. 706). 698. 4. Ex praescripto can. 1969 innet, can, 1995, vinculi defensori hoc ius competit: 1° Semper et quolibet momento acta processust licet nondum pu­ blicati, potest invisere, novos terminos ad scripta exaranda postulare prudenti iudicis arbitrio prorogandos. 2° De omnibus et singulis probationibus vel allegationibus certior fieri debet, eique amplissima facultas contradicendi competit. 3° Petere potest ut alii testes inducantur vel iidem denuo examini subiiciantur, processu etiam absoluto vel publicato, novasque animad­ versiones facere. 4° Exigere valet ut alia acta, quae ipse suggesserit, revera confi­ ciantur, nisi tribunal unanimi suffragio dissentiat. 500 CAPUT XII - ARTICULUS IV 699. Probationes. — 1. Admisso libello et secuta litis contestatione ad normam iuris, periodus probatoria incipit. 2. Media probandi generatim eadem sunt ac in ceteris processibus, scii.: confessio partis seu clerici actoris, depositiones testium et peritorum, instrumenta, indicia et praesumptiones. 3. Consanguinei ot affines testes habiles habentur in causis suorum propinquorum, ad normam can. 1757, § 3, 3°. Suffragium peritorum tunc praesertim requirendum, cum validitas sacrae ordinationis aut obligationum impugnatur ob defectum consensus, v. g. propter amentiam aut debilem mentis discretionem. In istis causis, etiam post processus publicationem, possunt novi testes induci et iidem qui iam deposuerunt iterum vocari. 4. Duplici via proceditur, ad probationem vis ot motus gravis quod attinet, scii, aut via strictae iustitiae aut via gratiae seu dispensationis. Illa, ubi agitur de actore sacerdote, haec ubi agitur de actore diacono vel subdiacono (cfr. n. 688). 5. Si processus conficiatur super asserta nullitate onerum sacrao ordinationis adnexorum, duo probari debent: 1° exsistentia motus gravis; 2° defectus ratihabitionis ad normam can. 214. Huc spectant quae alibi dicta sunt. Quoad ratihabitionis defectum Regulae servandae, de quibus infra (n. 711 ss.), haec statuunt: « Ratihabitio non praesumitur pendente causa nullitatis; attamen, hac iudieialiter definita per sententiam, quae declarationi nullitatis refragetur, aut per non interpositam appellationem aut per absolutam appellationis instan­ tiam, ipsius ratihabitionis praesumptio exsurgit, si clericus vel sponte et li­ benter resumat sacri ordinis exercitium, vel in eo rite exercendo perseveret, quin suam libertatem acquirere conetur, cum id assequi ei haud difficile foret, ex eo quod non obstent impedimenta seu incommoda. Sed haec quoque praesumptio destrui potest contrariis indiciis aut probationibus, quae clare manifestent ratihabitionis voluntatem nullimodo adfuisse, non obstanto externa quadam factorum seu circumstantiarum specie » (n. G6 s.). Practice ratihabitio plena certitudine vix probari potest, contra affirma­ tionem clerici aliud asserentis. Quare defectus ratihabitionis facile admittitur ac revera admittendus in eiusmodi causis. 700. Quaedam speciatim animadvertenda circa probationes. — 1. Si validitas sacrae ordinationis impugnetur ob defectum intentionis ex parte clerici, attondendae sunt externa vitae ratio ipsius clerici et variae circumstantiae, ante ordinationem, ca durante et immediate post. Inde DE CAUSA TUDICIARIO MODO TRACTANDA 501 indicia et praesumptiones colliguntur, quae possunt esse levia, gravia et gravissima, pro maiore vel minore necessitudine cum causa nullitatis sacrae ordinationis. 2. Idem probationis genus attendendum quoque est, ubi agitur de nullitate onerum. Videndum, imprimis, cuinam asserta coactio tribuenda sit; quaenam indoles clerici, num forte aegrotus, timidus, sensibilis; quaenam indoles et auctoritas personae, quae metum intulit; facta et adiuncta sedulo inspicienda, sive antecedenter sive concomitanter sive consequenter, quae vim aut metum indicant. 3. Si casus ferat, ad actorem physice explorandum, duo periti medici ex officio deputari debent, ad normam can. 1979, § 1; qui, praestito iureiurando de munere fideliter implendo et de secreto servando, mo­ nendi erunt, ut artis praesidiis utantur ad statum actoris dignoscendum, et referant, secundum medicinalis scientiae placita, indicia sive argu­ menta, quae sacrae ordinationis aut onerum validitatem ob defectum mentis in actore adstruere vel excludere videantur. 4. Necesse est, ad coactionem quod spectat, ut metus fuerit revera gravis vel absolute vel saltem relative. Metus reverentialis per se non sufficit, nisi ex precibus importunis aut minis aliisve adiunctis fiat gravis (3). Ut quis ex metu agat, sufficit virtualis influxus metus. Hic autem virtualiter perseverare censetur, quoad ex una parte exsistat causa seu persona quae metum intulit, et ex alia parte is, qui metum passus est, in eam conditionem reponatur, in qua immunis sit a metus sequelis sibi damnosis. 701. Plures olim docebant in huiusmodi causis testimonium confessarii, ex licentia poenitentis, esse omnino admittendum. Pezzani ait: « Ex dictis liquet testimonium confessarii accipi posse, prae­ sertim si licentia datur a poenitente priori modo a Suarez descripto. Sine negotio intelligitur non solum posse, sed debere accipi, si existimatur in poenitentis bonum vertere » (4). Imo nonnulli affirmabant puniendum esse confessarium, qui testimonium ferre recusaret (5). Haec doctrina tamquam obsoleta reiicionda est. Nam ex can. 1757, § 3, 2° repelluntur a testimonio ferendo ut incapaces « Sacerdotes, quod attinet ad ea omnia quae ipsis ex confessione sacramcnidli innotuerunt, etsi a vinculo sigilli (3) Cfr. Cappello, De matrimonio, n. 604: Sanchez, D< matrimonio, Ub. IV, dtsp. 7, n. 8; Reiffonst., Ub. I, tit. 10, ; IV, n. 05; Losslus, De iustitia et iure, Ub. II, cup. 17, dub. VI, u. 35. (1) De coactione in ordinibus sacris suscipiendis, n. 30. (5) Ofr. KurUcboid, Das Bcichtsieçel, pug. 171, 502 CAPUT XII - ARTICULUS IV solidi sint; imo audita a quovis et quoquo modo occasione confessionis ne in indicium quidem veritatis recipi possunt ». Quod iuris praescriptum sapientissime latum esse, profecto affirmandum. 702. Publicatio processus, conclusio in causa et causae discussio. — 1. Expleta periodo probatoria, acta processus suut publicanda. Publi­ catio autem habetur eo ipso quod actori eiusque advocato facultas datur inspiciendi acta proccssualia eorumque exemplar petendi. 2. Quando actor et vinculi defensor declaraverint se nihil aliud ha­ bere allegandum aut deducendum, praeses tribunalis fert decretum conclusionis in causa. 3. Quo edito decreto, habetur discussio causae, per allegationes et defensiones, in quibus afferendis clericus actor uti potest opera advo­ cati. Defensor vinculi ius habet ut «in allegando, petendo et respon­ dendo tam in scriptis quam in defensione orali, audiatur· postremus > (can. 1984, § 1). 703. Sententia. — 1. Tribunal nequit ad sententiam definitivam de­ venire, nisi prius defensor vinculi interrogatus declaraverit sibi nihil deducendum vel inquirendum superesse. Si in hunc finem praeses tribunalis diem praefinierit, et vinculi de­ fensor ante praefinitum diem nihil deduxerit, iure praesumitur· eum nihil amplias habere deducendum, ideoque tribunal devenire potest ad sen­ tentiam ferendam (cfr. can. 1984, §§ 2, et 3). 2. Praeses tribunalis collegialis constituat qua die et hora iudices ad deliberandum convenire debent; et nisi peculiaris causa aliud sua­ deat, in ipsa sede tribunalis conventus habeatur. 3. Assignata conventui dio, singuli iudices scriptas afferre debent conclusiones suas in merito caasae, et rationes tam in facto quam in ime, quibus ad conclusiones devenerint. Prolatis ex ordine conclusionibus a singulis indicibus, moderata discussio habenda est sub tribunalis praesidis ductu, praesertim ut decernatur quid statuendum sit in parte dispositiva sententiae. In discussione autem fas est unicuique recedere a pristina sua conclusione (cfr. can. 1871, §§ 2, 3, 4). 704. 4. Sententia ferenda est collegialiter, ad pluralitatem suffra­ giorum et in scriptis. Id autem sub poena nullitatis. 5. Debet 1° definire causam coram tribunali agitatam de nullitate ordinationis aut onerum eidem adnexorum; 2° continere motiva seu rationes tam in facto quam in iure, quibus pars dispositiva sententiae innititur. DE CAUSA IUDICIARIO MODO TRACTANDA 503 6. Sententia ferenda est divino Nomino invocato. In ea exprimi debet, quinam sint iudices, quinam actor, procurator etc. Textus sententiae referat speciem facti, rationes in facto et in iure praedictas ac demum partem dispositivam. Claudi debet cum indicatione dici et loci in quibus exarata est, et cum subscriptione indicum et notarii. Ad valorem requiritur subsi­ gnatio omnium iudicum, ex responsione Pontif. Comm. Codicis diei 14 iul. 1922. 705. Publicatio sententiae. — Triplici modo fieri potest: 1° citando clericum adorem ad audiendam sententiae lectionem, sollemniter factam a iudice seu a praeside pro tribunali sedente; 2° denuntiatio adori sententiam esse penes cancellariam tribunalis, simulque facultatem ipsi concedi eandem legendi eiusdemque exemplar petendi; 3° transmittendo exemplar sententiae ad actorem per publicos tabellarios, ope commendationis cum syngrapha receptionis (cfr. ca­ nones 1719, 1877). 706. Appellatio. — 1. Duae sententiae conformes requiruntur, ut causa super nullitate sacrae ordinationis aut onerum definitive reso­ luta censeatur, ita ut clericus liber sit a clericalibus obligationibus (can. 1998, § 1). 2. Proinde si prima sententia sit pro nullitate ordinationis vel one­ rum, defensor vinculi debet appellare. Tanta est obligatio appellandi ex parte defensoris vinculi, ut si id facere omitteret, compellendus esset ab ipso iudice (cfr. can. 1986). 3. In appellatione proponenda servari debent ordinariae iuris com­ munis normae do causis matrimonialibus (can. 1998, § 2). Quare: 1° Iu secunda instantia competens est Metropolita, nisi quis malit statim ad S. Sedem appellare. A causa in prima instantia pertractata coram tribunali Metropoli­ tano, fit appellatio ad illum loci Ordinarium, quem ipse Metropolita, probante S. Sede, semel pro semper designaverit. A sententia lata a tribunali Archiepiscopi qui caret suffraganeis vel loci Ordinarii qui est immediate subiectus Sedi Apostolicae, appellatio fit ad Metropolitani, do quo in can. 285. In tertia instantia, salvo peculiari induito apostolico, competens est S. B. Rota. Ita ex iure communi. Si agatur de causa qua impugnatur defectus substantialis ritus sacri, S. Congregatio S. Officii, dum eam remittit ad 504 CAPUT XII - ARTICULUS IV tribunal dioecesanum, praecipere solet ut in secunda instantia res deferatur ad ipsam S. Congreg. S. Oilicii. 2° Appellatio interponenda est coram indice a quo intra decem dies a notitia publicationis sententiae, et prosequenda coram indice ad quem intra mensem. 3° Defensor vinculi potest appellationem interponere etiam post lapsum docendium, si nova ct gravia argumenta praesto sint. 4° In secunda instantia causa eodem modo pertractanda est ac in prima, i. e. a tribunali collégial! trium indicum cum interventu de­ fensoris vinculi. 707. 4. Post duas sententias conformes pro nullitate sacrae ordinationis vel onerum, remittitur conscientiae defensoris vinculi secundae vel ulterioris instantiae, utrum velit appellare necne. Si ipsi revera persuasum sit non sufficienter ex deductis constare de asserta nullitate, aut si nova et gravia argumenta reperta fuerint contra nuditatem, potest et per se debet appellare. Si utra que sententia sit pro valoro sacrae ordinationis vel onerum, actor adhuc valet appellare, in tertia instantia, ad S. Sedem. Si duae sententiae sint pro valore, et una pro nullitate, vinculi defensor potest appellare, sed non tenetur. H 708. Effectus iuridici duplicis sententiae conformis pro nullitate. — 1. Si causa pertractata fuerit ad impugnandum valorem sacrae ordina­ tionis, et ex duplici sententia conformi constiterit revera ordinationem fuisse nullam et irritam, v. g. ob defectum consensus vel ritus sacri substantialis, clericus, post secundam sententiam favorabilem, si de­ fensor vinculi in gradu appellationis non crediderit pro sua conscientia esse appellandum, manet eo ipso, scii, ipso iure et facto, quin ulla decla­ ratione aut dispensatione opus sit, liber tam pro foro interno quam pro foro externo a quibuslibet obligationibus quae a vinculo ordinationis manant, ad normam can. 1998, § 1. An clericus in casu redactus ad statum laicalem dicendus sit! Procul dubio clericus cessat esso talis, decidit nempe a statu ecclesiastico et ponitur in statu laicali; idcirco consideratur reapse ut laicus perinde ac si numquam ordinatus fuisset. Inde tamen non sequitur haberi semper et necessario reductionem ad sta­ tum laicalem. Haec sane, proprie et accurate loquendo, praesupponit valorem ordinationis qua quis rite militiae clericali fuerit adseriptus, ita ut valide ordi­ natus nonnisi iuridice ad statum laicalem redigatur. Nam ordinatio, semel va­ lide recepta, numquam irrita fit (can. 211, § 1): hoc autem vel ex ipso iure di­ vino si agitur de ordine sacramentali, vel ex iure mere ecclesiastico si agitur de ordinatione non sacramentali. DE CAUSA lUDICiARIO MODO TRACTANDA 505 Proinde, in casu nostro, si clericus valide recepit saltem primam tonsuram, qua quis adscribitur statui clericali (can. 108, § 1), habetur reductio ad statum laicalem; si e contra valide ne primam tonsuram quidem suscepit, v. g. ob defectum baptismi, non adest proprie dicta reductio ad statum laicalem, de qua in can. 211 ss. Sane Titius in casu numquam clericus revera fuit, sed laicus semper mansit. 2. Si validitas obligationum ordinibus sacris adnexarum impu­ gnata fuerit cx capite vis et metus, clericus, ut supra, post secundam sententiam latam pro nullitate earundem obligationum, si defensor vinculi non appellaverit, manet ipso facto, non solum in foro interno, sed etiam in foro externo, liber a clericalibus obligationibus, perinde ac si numquam ordinatus fuisset. In isto casu habetur vera et proprie dicta reductio ad statum laicalem, de qua in can. 214. 3. Decreta nullitate sacrae ordinationis aut onerum, Ordinarius proprius curare debet ut de ea mentio fiat in libro baptizator um. II causae contra sacram ordinationem transeant in rem indi709. Num cata II .. — 1. Istae causae, ut patet ex ipsa earundem natura, respiciunt statum personae. Porro compertum est, huiusmodi causas numquam transiie in rem indicatam (cfr. can. 1903, 1989, 1998, § 2). Id autem verificatur vel ex iure divino, i. e. ex ipsa rei natura, vel ex iure mere ecclesiastico. 2. Proinde sententiae circa valorem ordinum sacramentalium, ex ipsa rei natura scii, ex iure divino, in rem indicatam transire nequeunt. Dum e contra sententiae circa validitatem obligationum sacrae ordina­ tioni adnexarum, solum ex iure ecclesiastico nequeunt transire in rem indicatam. Agitur quippe de re quae unice pendet ab Ecclesiae voluntate. Haec distinctio practice haud levis momenti esse potest, ubi agatur de causa retractanda. II II dentur et alia remedia 710. An, praeter appellationem, contra sen­ II in istis causis. — 1. Omnia remedia a iure communi praefinita tentiam contra sententiam iudicialem in genere, applicantur etiam sententiae in causis quae respiciunt sacram ordinationem. 2. Proinde huc spectat querela nullitatis, de qua in can. 1892-1897; item restitutio in integrum, de qua in can. 1905-1907. 3. An locus fit etiam remedio extraordinario quod oppositio tertii dicitur (can. 1898 ss.)î Prima fronte videretur negandum, quia vix concipi potest quod ex huiusmodi sententia damnum seu im is laesionem quis patiatur. At, si res penitius consideretm*, huiusmodi laesio sive damnum aliquando verificari potest. 506 CAPUT XII - ARTICULUS V Fingamus casum. Clericus impugnat valorem obligationum ordini sacro adnexarum, quia metu gravi ad subdiaconatum suscipiendum inductus fuit a patre. Hic autem in dissita regione degens, non citatur ut testimonium ferat de coactione illata necne. Pater, qui probe scit se nequaquam metu induxisse filium ad ordinem sacrum suscipiendum eumque plane liberum reliquisse, ha­ bita notitia sententiae quao huiusmodi coactionem admittit in caque tota inni­ titur, indignatus reclamat, et, validissimis adductis rationibus, suam innocen­ tiam ostendit. In hoc casu pater, ad bonam famam tuendam seu ad sui iuris laesionem pro­ pulsandam, procul dubio recurrere potest ad remedium extraordinarium quod oppositio tertii vocatur. Abticulus V. De causis ordine disciplinari pertractandis. Ifl 711. Instructio S. Congregationis de Sacramentis. — 1. Haec S. Con­ gregatio decreto « Ut locorum Ordinarii » diei 9 iul. 1931 publici iuris fecit Regulas servandas «in processibus super nullitate sacrae ordina­ tionis vel onerum sacris ordinibus inhaerentium ». 2. Istae Regulae ideo praestitutae sunt, ut « tutius et expeditius, ad tramitem iuris communis », locorum Ordinarii procedere valeant in huiusmodi causis tractandis; eaeque, iussu R. Pontificis, «ab omnibus ad guos spectat rite et religiose serventur » oportet. 3. Huiusmodi Regulae fere eaedem sunt ac regulae ab eadem S. Con­ gregatione pro processibus super rato et non consummato promul­ gatae (1 ), mutatis equidem mutandis. Dividuntur in 16 capita eaquo in 74 articulos. Sequuntur formulae praecipuorum actorum utiliter atque opportune his in causis adhi­ bendae. 4. Regulae istae in Appendice II integrae referuntur. Heic summa earundem capita exponenda censemus. H 712. Ordo et ratio tractandi huiusmodi causas. — 1. Tum penes Curiam dioecesanam, cum apud S. Congregationem de Sacramentis istae causae pertractantur ex ofiicio. Proinde excluditur vera et proprie dicta actio iudicialis; excluduntur advocati et procuratores. 2. Processus a nonnullis vocatur disciplinaris seu administrativus vel oeconomicus, ab aliis iudicialis sensu quodam lato, a quibusdam (1) Cfr. Cappello, De matrimonio, n. 880. DE CAUSIS ORDINE DISCIPLINARI PERTRACTANDIS 507 dicitur iudicialis quoad formam seu instructionem tantum, non autem quoad cetera. Seponenda est quaestio de verbis a quaestione de re. Certum est non «agi de processu iudiciali proprie dicto, sed contra de processu « disci­ plinae tramite », ut expresse decernit can. 1993, § 1, confecto. Item certum est, quoad iusiurandum, interrogationes partis et testium, rela­ tiones et vota peritorum, eadem ratione procedi ac in negotiis stricte judicialibus. 713. Introductio causae. — 1. Supplex libellus inscribendus est R. Pontifici et ad S. C. de Sacramentis transmittendus. 2. Referre debet plenam et accuratam totius facti speciem et causas omnes, quae ad obtinendam petitam declarationem conducere possunt. Ab ipso actore exarandus et subsignandus est. 3. Expedit, et semper suadendum, ut libellus transmittatur ad S. Congregationem per proprium Ordinarium, qui suam informationem addere debet. Ordinarius proprius est Ordinarius dioecesis, cui actor adscriptus est, et si agatur de religiosis dimissis, est Ordinarius dioecesis originis vel domicilii. Nomine Ordinarii hic non venit Vicarius generalis (cfr. n. 691). 4. Recepto supplici libello, S. Congregatio Ordinario scribit, ut super assertis ab actore, inquisitionem extraiudicialem peragat, ex qua pateat utrum preces probabili fundamento nitantur necne. De his re­ ferre debet Ordinarius ad S. Congregationem, addito suo voto. 5. Si, attenta extraiudiciali inquisitione, S. Congregatio censeat libellum rationibus non spernendis niti, solet ipsi Ordinario loci dare litteras delegationis pro causa instruenda, cum facultate subdelegandi. O O 7 714. Constitutio tribunalis. — 1. Tribunal constituendum est ex facultate concessa a S. C. do Sacramentis, facta in decreto expressa mentione huiusmodi facultatis seu delegationis. 2. Deputandus est defensor vinculi et eligendus actuarius (cfr. n. 694 ss.). 3. Si Ordinarius uti velit facultate subdelegandi, actum subdelegationis scripto redigere debet, facta mentione delegationis a S. Sede tributae cum addita potestate subdelegandi. 4. In isto processu index unus est, isque instructor, delegatus vel subdelegatus, prout loci Ordinarius ipsemet causam instruat vel alium deputet. Officialis nequit vi muneris huiusmodi causam agere: debet et ipse subdelegari. B08 CAPUT XII - ARTICULUS V 5. Excepto Episcopo, quando ipso per so indicis instructoris mu­ nere fungatur, omnes qui tribunal constituunt, scii, iudex subdelogatus (Officialis, Vice-Officialis aliusvo), defensor vinculi et actuarius eorum* que substituti, debent in prima sessione iusiurandum praestare do officio rite ac fideliter implendo et de secreto servando. Vox Episcopi heic sensu stricto sumitur, i. e. pro viro ecclesiastico qui revera charactere episcopali sit insignitus. H 715. Iusiurandum praestandum ab actore, testibus et ministris. — 1. Sicut ministri tribunalis debent iusiurandum praestare, ita omnes alii, scii, actor, testes et periti, quotquot in ius vocantur. 2. Iusiurandum praestandum est, tacto sacrorum Evangeliorum libro (Biblia, Missali, Breviario), tum ante interrogationes tum post: ante, de veritate dicenda, post do veritate dictorum et de secreto ser­ vando. H u 716. Quomodo acta et documenta conficienda ac transmittenda. — 1. In relatione scripta de iis quae fiunt aut decernuntur in sessionibus tribunalis, lingua latina adhibenda est. Citationes voro, iusiurandum ab actore, a testibus et a peritis prae­ standum, interrogationes et responsiones, relationes et vota peritorum, lingua vernacula exprimi possunt, postea in latinam vertenda. 2. Documenta, quae lingua latina vel Halica aut gallica exarata non sint, latine ad verbum verti debent. Quare interrogationes ot responsiones, quae lingua latina vel italica aut gallica redactae non sint, in unam linguam latinam authentice atque ex integro vertendae sunt. Dicitur authentice, quatenus persona publica, v. g. ipse Ordinarius loci aut iudex vel notarius, instituta accurata collatione inter versionem et textum originalem, testari debet de unius cum altero omnimoda conformitate. 717. Probationes. — Huc spectant quae alibi dicta sunt (n. 699), scii, res evincitur per depositionem actoris, per testes, per peritos, per documenta v. g. epistolas, per indicia et praesumptiones. Quoad testes, ii praesertim attendendi sunt, qui vocantur quasi testes de scientia, ii nempe qui referunt se ex actore aut ex consanguineis proximioribus tempore non suspecto didicisse ipsum caruisse voluntate suscipiendi sacros, vel, quod magis interest, ipsum sacram ordina­ tionem aut onerum susceptionem utpote inductum coactione explicite exclusisse (cfr. n. 359 s.). PE CAUSIS ORDINE DISCIPLINARI PERTRACTANDIS 509 718. Conclusio processus. — 1. Cum vinculi defensor significaverit sibi nihil inquirendum superesse ct, actis attente perpensis, constiterit nihil esse addendum aut supplendum vel penitius declarandum, edi­ tur decretum conclusionis. 2. Clauso processu, sacrae ordinationis defensori omnia acta sunt tradenda, qui suas animadversiones conficere debet, tum quoad formam processus tum quoad meritum causae. 719. Sententia indicis et votum Episcopi. — 1. Iudex qui instruxit processum, debet, expositis rationibus tum iuris tum facti, pronuntiare de merito petitionis actoris, seu proferre sententiam de validitate aut nullitato sacrae ordinationis vel saltem onerum eidem adnexorum. Non agitur de sententia stricte iudiciali, sed contra de sententia modo disciplinari seu ad disciplinae tramitem lata, ut patet ex can. 1993, § 1 et n. 70, § 2 Regularum. Proinde sollemnitates, de quibus in can. 1873 ss., non sunt praeceptive servandae. Huiusmodi sententia seu pronuntiatio non est publicanda; adversus eam non datur appellatio, nec querela nullitatis aliudve remedium. Haec omnia sane locum obtinent dumtaxat ubi agitur de vera sententia iudiciali. 2. Si non ipse Episcopus, sed alius v. g. Officialis processum in­ struxerit, Episcopus debet suum votum proferre circa meritum quae­ stionis; quod votum addendum est processui. 720. Transmissio actorum ad S. Congregationem eiusque sententia seu pronuntiatio definitiva. — 1. Omnia acta processualia ima cum voto scripto Episcopi (vel, sede vacante, Vicarii capitularis aut Admini­ stratoris Apostolici, vel alterius legitimo Episcopi vices gerentis, ad normam can. 429 ot 431) ot defensoris sacrae ordinationis, transmittenda sunt ad S. Congregationem de Sacramentis. 2. Haec autem transmitti debent in authentico exemplari, cum indice omnium actorum et documentorum, ad normam can. 1614. Si valde gravo sit, sive ob expensas sive alia do causa, exemplar authenticum transmittere, Curia episcopalis potest exhibere S. Congregationi ipsa acta originalia, dummodo fuerint exarata latino vel gallico aut italo idiomato, ot eae cautiones adhibeantur, quae pro locorum conditio­ nibus suppetunt ad tutam documentorum transmissionem. 3. S. Congregatio do Sacramentis procedit iuxta proprium stylum, excluso interventu advocati vel procuratoris, praehabitis dumtaxat votis consultorum. 510 CAPUT XII - ARTICULUS V Stylus autem hic est. Acta omnia processus traduntur defensori vinculi penes S. Congregationem, qui referre debet tum circa formam scii, utrum Regulae in processus instructione adamussim servatae fuerint necne, tum circa meritum causae. Dein tres consultores eiusdem S. Congregationis, accurate examinatis actis processualibus atque prae oculis habitis vinculi defensoris animadversionibus, suum proferunt votum scriptum circa validitatem aut nullitatem sacrae ordi­ nationis vel obligationum eidem inhaerentium. Si consultorum votum fuerit pro nullitate, iterum exquiritur votum defen­ soris vinculi, utrum consentiat an dissentiat, num probationes corroborandae ipsi videantur ac propterea supplementum actorum exquirendum necne. Dein definitiva S. Congregationis decisio profertur; qua lata, si ex ea constiterit de nullitate ordinationis, aut de metu gravi siinulque de ratihabitionis defectu, clericus co ipso liber manet ab obligationibus clericalibus (cfr. n. 708). H II 721. Causa disciplinae tramite tractanda ex mandato S. Officii. — Fere eodem modo eademque ratione proceditur ac in causis pertractandis penes S. Congregationem de Sacramentis. Scii. S. Congreg. S. Officii tribuit loci Ordinario potestatem confi­ ciendi processum, cum facultate subdelegandi, opportunis quoque normis praefinitis. Quoad constitutionem tribunalis, iusiuranduni, pro­ bationes, conclusionem processus, decisionem etc., eaedem fere sunt normae servandae ac statutae a S. Congregatione de Sacramentis pro huiusmodi processu, de quibus supra (n. 711 ss.). 722. Quid iuris, si declaratio nullitatis forte pronuntiata suo funda­ mento destituatur. — 1. Si agitur de nullitate sacrae ordinationis, obiective ordinatio valida aut invalida erit prout revera talis fuerit, cum declaratio pronuntiata nec mutet nec mutaro valeat obiectivam rei conditionem. Ex alia parte nec ignorantia actoris eiusve persuasio do nullitate ordinationis influit in rem obiective consideratam. Si clericus vel tostos aut periti fraude aut mendacio usi fuerint atque indo declaratio nullitatis habita sit, clericus suae aut aliorum culpae conscius nequit se existimare solutum sacro vinculo et liberum a clericalibus obligationibus. Si idem clericus in sacris nuptias inierit, in praefatis rerum adiunctis eae procul dubio nullae ot irritae sunt ad normam can. 1072 (2). (2) Cfr, Cappello, Dc matrimonio, n. 428 sa. DE CAUSIS ORDINE DISCIPLINARI PERTRACTANDIS fill 1 2. Si agitur de nullitate onerum sacrae ordinationi adnexorum, per se idem dicendum ac supra, scii, distinguendum inter obiectivam et subioctivam rei conditionem, videndum an et quaenam culpa actori vol testibus adscribenda sit, dispiciendum denique utrum clericus co­ gnoscat declarationem nullitatis obligationum fundamento destitui. In iis rerum adiunctis adeunda est S. Congregatio de Sacramentis. 3. Regulae grave et valde opportunum de hac re continent monitum: ♦ Illud alte insidere debet in animo iudicis et testium ac praesertim partis declarationem nullitatis sacrae ordinationis vel onerum eidem inhaerentium postu­ lantis, videlicet, si res aliter se habeat ac ab actore asseritur, idest, si sacra ordi­ natio aut onera eidem adnexa in suo robore ac firmitate consistant, et veritas in processu non detegatur vel ex culpa aut oscitantia tribunalis, vel ex fraude aut desidia partis et testium, declarationem nullitatis forte pronunciatam, utpote suo fundamento destitutam, nullius esse valoris ». I 723. Quid iuris in dubio de exsistentia coactionis aut de nullitate ordinationis. — 1. Dubium potest esse sivo iuris sive facti, v. g. quando ordinatio probabiliter aut probabilius fuit invalida, quando metus gravis est valde probabilis sed non certus omnino etc. 2. Cuique notum est iuris axioma: In dubio standum est pro valore actus. Iuxta plures auctores, hoc iuris axioma valet contra libertatem, quando et quatenus bonum publicum, seu ius tertii, legem certam con­ stituit, quae probabilitatem in favorem libertatis aufert; dum nulla gaudet vi, aiunt, ista regula, ubi bonum publicum rem non requirit (3). 724. 3. Circa applicationem praefati axiomatis ad casum nostrum, nimirum quando positivum et vere probabile exsistit dubium de nullitate sacrae ordinationis et obligationum eidem inhaerentium, tres sunt Doctorum sententiae. Prima docet standum esse pro valore actus, contra libertatem, sed addit: « R. Pontifex per dispensationem conscientiis consulere solet » (4). Secunda tonet standum esse pro libertate, si dubium proveniat ex defectu consensus propter metum illatum (5). Tertia dicit standum osse pro libertate, ex quacumque causa dubium (3) Cfr. Mannaloli, axiomate iuris: « In dubio standum est pro valore actus eiusdemqut applicationibus praesertim ad casus qui in baptismate, matrimonio, sacra ordinatione ct rrqulari professione frequenter occurrunt Commentarius, Romao 1914; Lehmkubl, I, d. 200; Sanchez, De matrimonio, lib. VII, dlsp. 10, n. 1 83. (4) Cfr. Mannaloli, op. cit. pag. 26. (5) Cfr. Plgnatolli, Consult. canon., to. IX, consult. 173, η. 135; Mannaloli, op. cit. pag. 27, h I i I ( . 512 CAPUT ΣΙΙ - AIlTICULUS V oriatur, si illo, in cuius favorem dubiiun exsistit, potit facultatem di­ scedendi. De hac postrema sententia Hlannaioli ait: « Tertia denique opinio benignior contendit, nullum, ut plurimum, suppetere posse locum applicationi axio­ matis: In dubio standum est pro vdlore actus, in casibus, de quibus sermo, sive dubium ex capite metus, sive ex alio quocumque capite exoriatur, quia huiusmodi causae coram tribunali ecclesiastico proponuntur, ut plurimum iis in rerum adiunctis, in quibus publici boni ratio, prae qua silent reliqua omnia parti­ cularia iura, exigit, ut clerici aut regulares, de quibus agitur, ab omni vinculo obligationum sacrae ordinationi vel professioni inhaerentium absoluti dimit­ tantur.... «In hisce casibus, seposita illius principii applicatione, prae oculis haben­ dam omnino esse aiunt boni publici rationem, quae suprema lex est, et quae exigit, ut huiusmodi clerici aut religiosi, in dubio, absoluti ab oneribus status clericalis aut regularis declarentur et liberi dimittantur » (6). 725. 4. Practice, exsistente dubio positivo et vere probabili pro nullitate, si clericus velit discedere, S. Sedes solet dispensationem concedere ad cautelam et interdum absolute ab oneribus status clericalis. (6) op. Cit., pac. 28 dd. ■ ί APPENDIX I. DE DISCIPLINA ORIENTALIUM Akticulus I. Il De trtima tonsura et ordinibus minoribus. 726. Prima tonsura apud Orientales. — 1. Procul dubio exsistit, licet non eadem ratione ac forma ut in Ecclesia latina. Sane, generatim lo­ quendo, tonsura non distinguitur a receptione prioris ordinis minoris, quatenus confertur initio collationis eiusdem. Synodus Alexandrina Copiorum an. 1898 ait: « Tonsura apud nos praedictis ordinibus praemittitur et confertur in initio ordinationis ad lectoratum, ita ut haec in nostra Alexandrina Ecclesia numquam a lectoratus ordine seiungatur » (1). Concilium Nationale Armeniorum an. 1911 haec habet: «Antequam quis ad ullum ordinem promoveatur, prim a tonsura initietur oportet consuetisque ritibus clericali militiae adseribatur... Quamquam non ordo, sed praeparatio sit ad ordines suscipiendos prima tonsura, suis tamen non caret officiis, quae verbis significantur ab Episcopo in ipsa ea conferenda prolatis » (2). Synodus Libanensis Maronitarum haec refert: «In Ecclesia orientali minores ordines... una cum prima tonsura continentur in ordine can­ toris, lectoris et subdiaconi... Ad tonsuram et cantoratum nullus pro­ moveatur, nisi testimonia Episcopo exhibeat » (3). Quaedam Synodi nullam de prima tonsura expressam faciunt men­ tionem. 727. 2. Etiam prioribus saeculis tonsura apud Orientales una cum lecto- ratu vel cantoratu seu cum primo ordine minore conferri solebat. Saec. xi coepit separari, ita ut collatio primae tonsurae ritum peculiarem a primi ordinis receptione plane distinctum constitueret. (1) Sect. II. cap. 3, part. 2. nrt. 7. (2) Tit. Ill, cap. 9, nn. 511, 515. (3) Part. II, cap. 14, nn. 2, 21. 33 — Cappello Z>e Ordine. δΐΐ APPENDIX I - ARTICULUS I De huiusmodi disciplina perspicua exhibent testimonia Zonariis, mortuus circa an. 1150, et Bcdsamon, mortuus circa an. 1214, qui diserte agunt de colla­ tione tonsurae et ordinum (4). Inde a see. xiv, Orientales ad veterem disciplinam redierunt, eamque sem­ per servarunt atque nunc quoque retinent. 3. Aliter quam in Ecclesia latina, prima tonsura in Ecclesia orientali, prae­ sertim inde a sec. xïv, semper habita est, generatim loquendo, ut peculiaris ritus distinctus ab ordine proprie dicto. 728. 4. Effectus tonsurae apud Orientales non sunt iidem ac in Ecclesia latina, praesertim quod attinet ad militiae clericali adseriptionem, ad iura et privilegia clericalia atque officia. 729. Ordines minores. — 1. In Ecclesia orientali ordines minores sunt duo vel tres aut quatuor, iuxta vigentem disciplinam. Do antiqua disciplina vide n. 105. Apud R ume nos sunt duo, scii. « lectoratus et subdiaconatus in se continens ostiariatum et acolythatum » (5). Apud Ruthenos habentur item lectoratus et subdiaconatus, qui con­ tinet ostiariatum et acolythatum (6). Penes Syros primus ordo minor est cantoratus (ordo psaltis) qui continet exorcistatum, secundus est lectoratus, tertius subdiaconatus qui continet ostiariatum et acolythatum. Apud Coptos sunt lectoratus et subdiaconatus qui simul ostiariatum et acolythatum continet (7). Apud Maronitae sunt cantoratus, lectoratus et subdiaconatus (8). Armenii disciplinam Ecclesiae latinae sequuntur. Ordines minoras quatuor sunt: ostiariatus, lectoratus, exorcistatus et acolythatus (9). Apud Bulgaros, Graecos ct Melchitas viget eadem fere disciplina ac penes Ruthenos et Rumenos. Apud Coptos Abissiniae ordines minores sunt lectoratus et subdia­ conatus. Penes Chaldaeos, Malabaricos et Malarikarenses sunt cantoratus, lectoratus et subdiaconatus. (4) ZonaniB, In can. 14 Concilii VII oecum. Migne» P. CXXXVII, 933; Balsamon, In eund. can. Mign< . / G., l. c. 959 bh. (5) Concilium primum provinciale Alba Iuliensc et Fogarasiense, cap. VII, de sacramento ordinis. **^3 (6) Synodus Ruthenorum an. 1720, tit. Ill, § VII, de sacris ordinationibus. (7) Synodus Alexandrina Coptorum, 1. o. dc sacramento ordinis, i 1, n. 5. (8) Synodus Llbanensis, part. II, cap. 14, de sacramento ordinis, n. 21 e. (9) Acta et decreta Concilii Nationalis Armeniorum an. 1911, tit. Ill, cap. 9, nn. 516-019. DE PRIMA TONSURA ET ORDINIBUS MINORIBUS 615 730. 2. Quod ostiariatus et acolythatus contineantur in aliis ordinibus qui reapse conferuntur apud Orientales, certum est, ut manifesto patet ex ipsa oratione seu forma subdiaconatus. «Ordines minores in nostro ritu hi sunt: ordo psaltis seu cantoris, lectoratus et subdiaconatus. Ordo quidem psaltis continet primam tonsuram et exorcistatum Ecclesiae Romanae. Subdiaconatus autem continet ostiariatum et acolythatum Ecclesiae Romanae » (10). Quaestio manet de exorcistatu, utrum contineatur virtualiter necne, excepta Ecclesia Syrorum, in uno vel alio ex ordinibus minoribus qui de facto conferuntur. Ad rem egregie Synodus Alexandrina Coptorum an. 1898: « Officium voro subdiaconi triplex esso deprehenditur. Etenim stare debet ad portam ecclesiae et eam custodiat atque ab ingressu prohibeat eos quibus sa­ crificio assistere non licet; munus eius praeterea est accendere lucernam quae durante sacrificio lucere debet et porrigere diacono ante sacri­ ficium vasa liturgica, ut diaconus ea altari imponat. Ipsius etiam est in ecclesia legere populo omnes Scripturas N. T., praeter Evangelium. Propter hanc triplicem relationem quam habet subdiaconatus ad di­ vinum sacrificium, triplicem ordinem minorem in se continere dicendus est » (1. c.). Attento ritu ordinationis seu forma, dicendum, exorcistatum verius non exsistere, generatim loquendo. Sane: 1° Nulla fit mentio in oratione seu forma de potestate imponendi manus super energumenos, ut dicitur in Pontificali Itoni. (Dc ordinatione exorcistarum). 2° Concilium Trullanum an. 692, quo nititur disciplina orientalis, in can. 6 memorat tantum, praeter subdiaconos, lectores et cantores, non autem exorcistas. 3° Nulla Synodus, excepta Syrorum et Armeniorum de qua supra, memorat, praeter alios ordines minores formaliter aut virtualiter col­ lates, etiam exorcistatum. Res iuxta nonnullos (11) dubia esae videtur quoad Maronitae. Nam Sy­ nodus Libanensis dicit munus ac potestatem exorcistae partim ad officium subdiaconatus, partim ad officium diaconatus pertinere (12). At si res penitius consideretur, dubium evanescit. Sane praefata Synodus Libanensis sumit exorcistatum pro cantoratu, secundum conceptum et disciplinam Concilii Antiocheni (can. 10). Dicit enim Synodus: « Exorcistae pro cantoribus sumuntur » (1. c.). (10) Synodus Sciarfcnsis Syrorum, nn. 1888, cap. V, art. 13, 5 1, n. 5. (11) Cfr. Many, De sacra ordinatione, u. 9. (12) Part. II, cap. 14, η. 49. 516 APPENDIX I - ARTICULUS Π Si, proinde, exorcistatus sumitur pro cantoratu, nulla profecto difficultas: idcirco concedendum, reperiri illum etiam penes Maronitae. Dum o contra si, iuxta disciplinam latinam et genuinam ipsius vocis significationem, sumitur pro peculiari ordine quo potestas imponendi manus super energumenos con­ fertur, negandum. Articulus II. De ordinibus maioribus. II 731. Ordines maiores in genere. — 1. Circa ordines sacros iuris divini, scii, episcopatum, presbyteratum et diaconatum, nulla est nec esse potest, ut evidenter patet, discrepantia inter Ecclesiam latinam et orientalem. Discrepantia respicit subdiaconatum. Hic est ordo maior sive sacer in Ecclesia latina (cfr. n. 92 s.), dum apud omnes Orientales, Armeniis tantum exceptis, inter minores ordines adnumeratur. 2. Etiam officia sive effectus huiusmodi ordinum sacrorum eadem quippe est potestas his ordinibus e Christo D. adnexa. II 732. Materia et forma ordinum maiorum. — 1. Materia est impositio manuum Episcopi; forma est oratio, quae ab eodem Episcopo recitatur, eaque diversa est pro diversitate ordinum. Concilium prov. Rumenorum an. 1872 docet: «Materia sacramenti ordinis in Ecclesia nostra, secundum doctrinam S. Scripturae est ma­ nuum Episcopi impositio; forma vero est oratio, quae pro diversitate ordinum differt» (1). Synodus Alexandrina Coptorum an. 1898 haec habet: « In collatione trium ordinum maiorum materia est manuum impositio quae a Sanctis Apostolis, teste ipsa Scriptura, adhibita est; forma est ipsa oratio quam ordinans recitat, dum manus ordinando imponit » (2). De ceteris Ecclesiis vide n. 182. Concilium Armeniorum an. 1911 haec tradit: « Sextum est sacra­ mentum ordinis, inquit Concilium Florentinum in decreto pro Armeniis, cuius materia est illud per cuius traditionem confertur ordo, sicut pres­ byteratus traditur per calicis cum vino et patenae cum pane porrectio­ nem: diaconatus vero per libri Evangeliorum dationem: subdiaconatus vero per calicis vacui cum patena superposita traditionem; et similiter (1) Cap. VIT, de sacramento ordinis. (2) Sect. II, nrt. VII, § 1, n. 8. DE MINISTRO ORDINATIONIS 517 ·' de aliis per rerum ad ministeria sua pertinentium assignationem. Forma sacerdotii est talis: Accipe potestatem offerendi sacrificium in Ecclesia pro vivis cl mortuis in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, et sic de aliorum ordinum formis, prout in Pontificali late continetur » (3). 733. 2. Aliquam difficultatem facessere videntur ea quae referuntur in Synodo Ruthenorum an. 1720, approbata in forma sollemni a Benedicto XIII. « Cum vero, ibi dicitur, in collatione diaconatus et presbyteratus sequens forma in Ecclesia orientali a primaeva Fidei catholicae institutione viguerit: Divina gratia, quae semper infirma curat, et ea, quae desunt, adimplet; promovet N. devotissimum subdiaconum in diaconum, vel N. devotissimum diaconum in presbyterum, ut veniat super cum gratia SS. Spiritus, depreccmur pro eo: placuit Sanctae Synodo, ut haec inviolabiliter servetur » (4). Ex his verbis videtur eadem forma adhiberi tam pro diaconatu quam pro presbyteratu. Sed integer ritus ordinationis spectandus omniaque verba attendenda. 1 734. 3. Nonnullae Ecclesiae orientales in ritu ordinationis uti solent etiam unctione. V. g. Synodus Alexandrina Coptorum an. 1898 statuit: « Quamquam unctio in ordinibus non sit essentialiter requisita ad vali­ ditatem sacramenti ordinis, adhibenda tamen est apud nos in collatione ordinum maiorum, quoniam ad ritum alexandrinum pertinet... Haec nostra Synodus praescribit diaconos oleo catechumenorum in fronte ungendos esse; presbyteros autem et Episcopos sacro chrismate, ita tamen ut illi signentur in fronte, hi vero in vertice capitis » (5). Ritus ordinationis apud Maronitas fuse traditur in Synodo Libanensi an. 173G, in forma specifica a Benedicto XIV approbata (6). Articulus III. De ministro ordinationis. 735. Minister validae ordinationis. — 1. Quoad ordines maiores seu sacros minister est solus Episcopus, ut patet. Id omnes Synodi expresse diserteque docent. «Porro quod attinet ad ministros sacrarum ordina­ tionum, scilicet Episcopos, Sancta Synodus... » (1). (3) (I) (5) (0) Tit. m, cap. 9, n. 511. Tlt. III, § 7. Sect. IT. art. 7, § 1. n. 10. Part. II, cap. Il, nn. 37-16. (1) Synodus Ruthenorum, an. 1720, tit. Ill, S 7. J j I I | I I I 518 APPENDIX I - ARTICULUS III Concilium prov. Rumcnorum an. 1872 ait: «Minister sacramenti ordinis est solus Episcopus consecratus » (2). Synodus Sciarfensis Syrorum docet: « Ordinum maiorum seu sa­ crorum (Episcopus) solus est minister » (3). Sic passim aliae Synodi. 2. Quoad ordines minores, subdiaconatu non excepto, minister ordi­ narius est Episcopus; minister extraordinarius est presbyter, cui, sive ratione officii seu muneris sive ratione peculiaris delegationis factae (non loquimur de B. Pontifice) a Patriarcha et in aliquo casu etiam ab Episcopo, potestas competat conferendi ordines minores. Qua de re tamen disciplina Ecclesiarum orientalium, generatim lo­ quendo, est maxime incerta atque dubia. V. g. Synodus Syrorum et Coptoruin loquuntur de ministro ordinario, qui natura sua opponitur ministro extraordinario; et ne verbum quidem habent de tali ministro eiusque deputatione. Quare distinguendum inter veterem disciplinam et vigentem. Olim chorepiscopi, periodeutae aliique ratione muneris poterant conferre or­ dines minores. Hodie, saltem de facto, huiusmodi potestas ab iisdem non amplius exerceri solet. 736. 3. Praescripta Codicis de ministro extraordinario, ad normam can. 951, non respiciunt Orientales. Exspectandus Codex pro iisdem quamprimum publici iuris faciendus. 737. Minister licitae ordinationis. — 1. Generatim ille solus Epi­ scopus licite ordinare valet, cui ordinandus subest, scii. Episcopus proprius ratione iurisdietionis, aut cum litteris dimissoriis Episcopi proprii si agitur de candidato alieno. Synodus Libanensis Maronitarum statuit: « In propria dioecesi ne­ minem promovere Episcopus potest, qui alienae dioecesis subditus sit. sine licentia ac litteris dimissorialibus sui Superioris, Episcopi scilicet, tam originis quam domicilii... Proprii autem Episcopi nomine intelligitur Episcopus ille, cui quis subditus est, ratione originis, seu domicilii, seu beneficii, seu familiaritatis » (4). Item Synodus Ruthenorum an. 1720 decernit: «In propria dioecesi neminem promovere audeat (Episcopus) alienae dioecesis subditum, sino licent ia ac litteris dimissorialibus sui Superioris, Episcopi scilicet, tam originis, quam domicilii » (5). (2) (3) (4) (5) Tlt. V, cap. 7. Cap. IV, art. 13. $ 1, η. 11. Part. II, cup. 14, η. 8, Tit. Ill, § 7. ■ ί DE SUBIECTO ORDINATIONIS 519 Concilium Nationale Armeniorum an. 1911 haec habet: «Ad licitam ordinationem requiritur ut ab Episcopo suo ad ordines promoveatur... Tripliciter autem potest quis esse Episcopi subditus, et ab eo tamquam proprio et suo valide et licite ad omnes ordines promoveri. Primo vide­ licet ratione originis, eo quod natus est, aut censetur, in dioecesi in qua tempore nativitatis pater habeat domicilium; deinde ratione domicilii, quando ordinandus, licet alibi natus fuerit, in dioecesi stabilem sedem habet; tertio ratione incardinationis, qua quis clero dioeceseos legitime adscribitur » (6). 2. Quoad religiosos, Episcopus licitae ordinationis is est, cui legitimus eorundem Superior litteras dimissorias concesserit. Articulus IV. De subiecto ordinationis. li 738. Aetas, mores, scientia. — Normae perspicuae ac determinatae de his desunt in plerisque Ecclesiis orientalibus. Etenim nonnulli orientales sequuntur disciplinam Concilii Trid., v. g. Butheni et Maronitae; alii servant disciplinam antiquiorem, v. g. Eumeni; alii peculiarem disciplinam tenent, v. g. Copti et Syri. 739. Irregularitates. — 1. Vigent apud omnes Ecclesias. Maxima datur discrepantia. Irregularitas, generatim loquendo, sumitur sensu latissimo, ut antiquitus in Ecclesia latina. Synodus Ruthenorum an. 1720 statuit: «Noverint vero universi, illegitimos, aetatem a Sancto Tridentino Concilio praescriptam non habentes, neophytos, bigamos, insigniter deformes, corpore vitiatos, morbo comitiali laborantes, criminosos, infames, usurarios manifestos, suspensos, interdictos, excommunicatos, latrones, caupones, rudes, et ignaros, gulae et ebrietati deditos, peregrinos et ignotos, obligatos ratio­ ciniis publicis, nequo eos qui saeva exercuerunt, aut aliquem denunciarunt sequuta poena, vel mutilatione, aliosque id genus quibuscumquo canonicis impedimentis irretitos, et obnoxios ad sacros ordines admit­ tendos non esse absque legitima dispensatione, ubi ea opus fuerit, vel nisi alias habiles et idoneos sese reddiderint » (1). (0) Tlt. in. cap. (1) Tit. ΙΠ. 5 7. 9. n. 541. 520 APPENDIX I - ARTICULUS IV Concilium prov. Rumenorum an. 1872 decornit: « Synodus ad normam SS. Canonum enuntiat illos solummodo ordinibus sacris initiari posse, qui ab irregularitatibus immunes sunt, et quidem: qui a) aetatem ca­ nonicam attigerunt; b) necessariis scientiis theologicis imbuti sint; c) ne bigamia successiva vora sive interpretativa implicentur; d) ne ob bonorum temporalium administrationem publicis ratiociniis obligentur; e) ne corporis insigni defectu neve gravibus mentis aut animi morbis laborent; /) ne neophyti aut clinici sint·; g) relate ad ordinem episco­ patus, ne matrimonio alligati sint, si secus uxor monasterium ingre­ diatur ». Praeterea addit: « Ab illis, qui ordines sacros suscipere volunt, requiritur porro: a) ne apostasiae, haeresis et schismatis criminibus impliciti sint; b) no homicidii rei, ac percussores sint; c) ne adulteri atque incestuosi sint; d} ne actibus nefandis contra naturam coinquinati sint; e) ne voluntarie mutilati sint; /) ne ad sacerdotium simonia perveniant; g) ne reordinati, neve rebaptizati sint; h) ne ordinem a quo suspensi erant, exercuerint; i) ne ordinum, haul susceptorum functiones obierint, neve ordines sacros modo illegali, aut per saltum susceperint; k) ne matrimoniis illegitimis irretiti sint, atque ne foeneratores egerint; l) ne ex matrimonio illegitimo procreati sint » (2). Hic recensentur, ut patet, irregularitates tam ex defectu quam ex delicto. Synodus Libanensis Maronitarum an. 1736 statuit: « Ordinari non possunt furiosi, amentes, criminosi, infames, peregrini et ignoti, servi, homicidae, irregulares, suspensi, interdicti, excommunicari, bigami, neo­ phyti, illiterati, insigni corporis vitio deformes, manci, et illegitimi » (3). Eadem Synodus Libanensis Maronitarum do aetate statuit: α Nullus ad diaconatus ordinem ante vigesimum primum, et presbyteratus ante vigesimum quintum aetatis suae annum promoveatur... In Pontificali nostro, propter Ecclesiae necessitatem vel utilitatem permittitur Epi­ scopo, ut diaconum ordinare possit anno aetatis vigesimo primo... presbytero autem sacrum ordinem conferre anno trigesimo vel saltem vigesimo quinto » (4). Synodus Alexandrina Copiorum an. 1898 decernit: « Octo defectus a susceptione ordinum arcent atque irregularitatem gignunt, hi sunt: 1° defectus aetatis; 2° defectus natalium; 3° defectus libertatis; 4° de­ fectus corporis; 5° defectus animi; 6° defectus sacramenti; 7° defectus lenitatis; 8° defectus bonae famae... « Praeter istos octo defectus, quinque sunt species delictorum, quae (2) Tit. V, cap. 7. (3) Part. II, cap. 14. d. 19. (4) Part. IT, cap. 14, η. 20. DE SUBTECTO ORDINATIONIS 521 irregularitati dant locum. Haec delicta sunt: 1° homicidium; 2° mala susceptio baptismi; 3° mala susceptio ordinis; 4° haeresis et apostasia; 5° violatio censurae » (5). Concilium Nationale Armeniorum an. 1911 accurate agit de irregu­ laritatibus ex defectu atque ex delicto (6). 2. Patriarcha generatim potest dispensare super omnibus irre­ gularitatibus et impedimentis, quae sunt iuris ecclesiastici. Episcopus ampla potestate pollet; sed quaedam irregularitates excipiuntur, λ’, g. Synodus Alexandrina Coptorum statuit: «Episcopus dispensare potest ab omni irregularitate proveniente ex delicto occulto, dummodo non sit ex homicidio deliberato, a quo solus Patriarcha dispensare potest ex delegatione pontificia » (7). 740. Concilium Armeniorum an. 1911 decernit: «Quod si forte quis aliquam irregularitatem (sive ex defectu sive ex delicto) incurrisse se noverit, antequam ad ordines suscipiendos accedat, opportunam ab Apostolica Sede (vel etiam a Patriarcha aut ab Ordinario in iis casibus, in quibus per sacros canones vel per speciale privilegium dispensare eisdem licet) dispensationem petat atque obtineat » (8). 3. Pro foro interno dispensatio apostolica conceditur a S. Poenitentiaria ; pro foro externo a Sacra Congregatione pro Ecclesia Orientali. 522 APPENDIX I - ARTICULUS IV debet et cuius ministerium deserere sine licentia Episcopi a ei fa· non est » (10). Synodus Ruthenorum an. 1720 praescribit: «Nullus praeterea sae­ cularis ordinetur, qui non habeat titulum sufficientis ecclesiae, alioquin ille ab exercitio ordinum suspensus sit; Episcopus vero, qui manus scienter imposuit, ad alimenta teneatur erga ordinatum » (11). Synodus Libanensis Maronitarum iubet: « Nullus saecularis ordinetur diaconus aut presbyter, qui non habeat titulum ecclesiae, unde vitam honeste sustentare possit; alioquin ille ab exercitio ordinu: M suspensus sit; Episcopus vero, qui manus scienter imposuit, ad alimenta erga ordinatum teneatur » (12). Concilium Armeniorum an. 1911 statuit: «Nemo potest clericus fleri, nisi certae dioecesi fuerit legitime adseriptus; tamen religiosi Congrega­ tionis Bzommariensis non ad alicuius dioecesis titulum, sed ad Pa­ triarchae nutum ordinantur, penes quem plena facultas est illos quo sibi libuerit mittendi ad tempus ministraturos. Praeter hos sacerdotes nemo ab ipso quoquo Patriarcha ordinetur pro toto patriarchatu » (13). 742. 2. Hinc patet, apud Orientales titulum primarium, quin fere unicum dicamus, pro clericis saecularibus, esse titulum servitii ecclesiae seu dioecesis aut patriarchatus. Pro religiosis est titulus paupertatis et mensae communis. 743. Interstitia. — 1. Generatim loquendo, quoad ordines maiores interstitia praescribuntur; non autem quoad ordines minores. Synodus Syrorum an. 1888 decernit: « Quamobrem vestigiis Concilii Trid. inhaerentes statuere visum est, ne quis ad primum sacrum pro­ moveatur' ordinem, qui apud nos est diaconatus, nisi postquam in subdiaconatu per annum integrum permanserit, item ut nemo ad presby­ teratum evehatur nisi in diaconatu annum completum transegerit... Ordinibus minoribus conferendis nullum statutum est interstitium... Non licet cuiquam eodem die duos ordines conferre, quorum unus aut uterque sit maior, etiamsi iudicet Episcopus propter instas causas dispensandum esse in interstitio quod inter unam et alteram ordina­ tionem intercedere debet. Attamen licet eodem die omnes ordines minores eidem personae conferre)) (14). M (10) (11) (12) (13) (14) Sect. II, cap. 3, art. 7, § 4, n. 5. Tit. ΠΙ, S 7. Part. II, cap. 14, η. 31. Tit. Ill, cap. 9, n. 532. Cap. V, art. 13, J 3. DE IIB QUAE SUNT PRAEMITTENDA ORDINATIONI 523 Eadem disciplina viget ac fere iisdem verbis refertur in Synodo Alexandrina Coptorum (15). Disciplina Concilii Trid. viget apud Ar­ menios (16). Peculiaris disciplina habetur penes Ruthenos et Jliaronitas. Synodus Libanensis an. 1736 statuit: «Per temporum interstitia cantoratus, lectoratus et subdiaconatus conferantur... Aonnisi post annum a susceptione postremi gradus minorum ordinum ad sacros ordines promoveantur » (17). Synodus Ruthenorum an. 1720 edicit: «Visum est Sanctae Synodo prohibere, ne contra Ecclesiae Graecae morem antiquissimum, nullis servatis interstitiis ipsi ordines conferantur, sed praeter lectoratum ac subdiaconatum, qui conferri poterunt eadem ordinatione et die, inter subdiaconatum et diaconatum decem dies, itemque decem dies inter diaconatum et sacerdotium interponantur » (18). Synodus provincialis Ruthenorum Galiciae an. 1891 statuit: «Ex usu hodiernae consuetudinis inter lectoratum et subdiaconatum nullum servatm’ interstitium... inter subdiaconatum et diaconatum plerumque una dies, et inter diaconatum et presbyteratum octo dies interstitiorum reti­ neantur » (19). Haec disciplina viget, cum aliqua minoris momenti differentia, penes Rumenos, Bulgares et Melchitas. 2. Facultas dispensandi super interstitiis competit Episcopo et Pa­ triarchae pro suis respective subditis, ob necessitatem aut utilitatem Ecclesiarum. Articulus V. De iis quae sunt praemittenda ordinationi. 744. Testimonia et publicationes. — 1. In genere postulantur testi­ monia de vita, moribus, pietate, doctrina, de carentia irregularitatum seu impedimentorum. De his omnes Synodi explicite aut saltem impli­ cite verba faciunt. 2. Item nomina ordinandorum dicuntur publicanda in ecclesia inter Missarum sollemnia, fere ubique ad normam Concilii Trid. (Sess. XXIII, cap. 5 de ref.). (15) (10) (17) (18) (19) *** > Sect. II, cap. 3, art. 7, § 4, n. 4. Acia et decreta Concilii nationalist Armeniorum, an. 1911, tit. Ill, cap. 9, n. 528. Part. II, cap. 14, η. 23. Tit. Ill, 5 7. Tit. Il, oap. 6, n. 2. 521 APPENDIX I - ABTIOULUS V 745. Exercitia spiritualia. — Haec apud plerasque Ecclesias iure scripto iubentur et quidem per octo vel decem dies. Synodus Ruthenorum an. 1720 decernit: « Quo temporis intervallo, spiritualia exercitia sub directore ab Episcopo constituendo in loco aliquo a saecularibus remoto absolvat (candidatus) per decem dies» (1). Synodus provincialis Ruthenorum Galiciac an. 1891 haec habet: «Declarat Synodus praesens nominatim quoad exercitia spiritualia: requiri octo dies contin uos ante susceptionem ordinum minorum, idemque servandum in susceptione diaconatus et presbyteratus, si in eorundem collatione longa intercedit intermissio; quod si successivis diebus festis non interpolatis hi maiores ordines conferantur, pro hoc ultimo sufficit una dies » (2). Synodus Libanensis Maronitarum an. 1730 statuit: « Per decem vel octo dies ante ipsam ordinationem sub directore ab Episcopo consti­ tuendo in loco aliquo a saecularibus remoto spiritualia exercitia (candi­ datus) peragat » (3). Synodus Syrorum an. 1888 haec habet: « Obligamus quoque in no­ mine Domini omnes qui ad aliquem ordinem sacrum promovendi sunt, ut ante ordinationem ab hominum societate per octo circiter dies con­ tinuos se secernentes, exercitia spiritualia peragant » (4). Concilium Armeniorum an. 1911 exigit pro candidatis ad sacros ordines promovendis litteras testimoniales « do exercitiis spiritualibus rite peractis per octo vel decem dies continuos immediate ordinationem praecedentes » (5). 746. Professio fidei et promissio obedientiae. — Alicubi praecipitur fidei professio emittenda ab ordinandis in sacris, vel saltem ab iis qui promoveri debent ad presbyteratum et episcopatum. Synodus Alexandrina Copiorum statuit: « Ad episcopatum promo­ vendus, ante suam ordinationem, fidei professionem eliciat iuxta for­ mulam a Sede Apostolica constitutam atque Ecclesiis orientalibus praescriptam» (6). Synodus Sciarfensis Syrorum decernit: «Ordinandus... profitetur in manibus ordinantis obedientiam Pontifici Romano, Patriarchae Antio­ cheno suoque Episcopo legitimo. At qui ad episcopatum vel metropo­ li) (2) (3) (4) (5) (6) Tlt. III, s 7. Tit. Il, cap. C, η. 3. Part. II, cap. 14, n. 30. Cap. V, art. 13, § 2. Tit. Ill, cap. 9, n. 526. Sect. II, cap. 3, art. 7, { 4, n. 2. I DE RITIBUS, TEMPORE ET LOCO SACRAE ORDINATIONIS 525 litatum aut patriarchatum promovetur, debet Homologiae loco, reci­ tare professionem fidei quam Sancta Sedes Apostolica constituit, Orientalibusque praescripsit » (7). Synodus Ruthenorum Galiciac an. 1891 decernit: «Insuper convertit Synodus Ordinariorum attentionem ad servandum Synodi Zamoscensis i ussum praescriptum circa fidei professionem ab initiandis ordinibus sacris emittendam... et quidem praecise die susceptionis ordinis presby­ teratus. Denique, quoniam in Pontificali nostro immediate ante presby­ teratus susceptionem ponitur forma iurarnenti fidelitatis atque obedientiae tum Summo Pontifici tum Ordinario proprio... Synodus praesens lau­ dans hanc praxim, deinceps eandem servandam iubet d (8). Articulus VI. De ritibus, tempore et loco sacrae ordinationis. 747. Ritus et Caere: II .oniae. — 1. Unaquaeque Ecclesia suos habet peculiares libros liturgicos. Quapropter in ordinibus conferendis ritus et caeremoniae servari debent, quae ab iisdem libris legitime appro­ batis praecipiuntur. 2. Ordines maiores in Missa sollemni seu pontificali conferendi sunt. Ordines minores alicubi intra Missam tantum, sive pontificalem sive non; alicubi etiam extra Missam. Synodus Alexandrina Coptorum an. 1898 statuit: « Ordinatio quae­ cumque non fiat nisi intra Missam iuxta praescriptionem ritus, atque eo Missae momento quod ritus cuique ordini praescribit. Missa ordi­ nationis quando agitur de ordine maiori conferendo, pontificalis esse debet » (1). Synodus Sciarfensis Syrorum an. 1888 decernit: «Non licet quem­ cumque ordinem, sive maiorem sive minorem, conferre nisi intra Missam, tum propter sollemnitatem actus, tum quia ritus ordinationis apud nos imponit ordinando obligationem eucharisticam communionem per ma­ num ordinantis ad finem caeremoniae recipiendi » (2). Item Synodus Libanensis Maronitarum au. 1736 iubet: «Ordines (7) Cap. V, art. 13, J 3, n. 2. (8) Tit. II, oap. 6, n. 3 s. (1) Sect. II, cap. 3, art. 7, § 4, η. 10. (2) Cap. V, art. 13, i 3. 526 APPENDIX I - ARTICULUS VI neque maiores neque minores conferri possunt, nisi in ecclesia et inter Missarum sollemnia » (3). Eadem fere disciplina viget apud alias Ecclesias. 748. Te II pus. — 1. Orientalis disciplina mitior latina est in hac re; nam, generatim loquendo, nullum tempus est praefinitum apud Orientales pro ordinibus minoribus conferendis, alicubi etiam pro maio­ ribus, qui penes omnes quolibet die dominico aut festo conferri possunt. Concilium Armeniorum an. 1911 statuit: « Quamquam sua sive mi­ noribus sive maioribus conferendis ordinibus per canones in Ecclesia nostra receptos non constituta sint tempora, adeo ut quolibet anui die conferri possint; id tamen curandum Episcopo est, ut dominicos potius ac festos dies eligat ad sacram ordinationem peragendam» (4). Synodus Alexandrina Copiorum an. 1898 iubet: « Ordinem maiorem conferre non licet nisi die dominica aut festo de praecepto. Ordines vero minores quocumque die propter rationabilem causam eidem personae conferri non est illicitum » (5). Synodus Sciarfensis Syrorum an. 1888 praecipit: « Non licet ordinem maiorem conferre nisi in die dominica aut festo de praecepto. Ordina­ tiones autem minores possunt quocumque die fieri » (6). Synodus provincialis Ruthenorum Galiciae an. 1891 « determinat, ut ordo diaconatus et presbyteratus conferri valeant solummodo duobus diebus et his festis de praecepto » (7). Synodus Libancnsis ALaronitarum an. 173G decernit: « Tempus autem, quo sacra celebrari debet ordinatio, Episcopi arbitrio relinquitur, qui quamvis quolibet anni mense et qualibet hebdomadae die ordines etiam maiores conferre possit, id tamen curare debet, ut dominicas potius ac festos dies eligat, quibus... sacras peragat ordinationes » (8). Postea addit: «Episcopos et Archiepiscopos hortamur, ut in or­ dinum, ac praesertim maiorum collatione, si non sabbatis quatuor anni temporum, et quae dominicam de Passione et dominicam Resurrectionis antecedunt, saltem servent dominicas quatuor anni ieiuniorum, quadragesimalis scilicet, Apostolorum, Assumptionis Deiparae, et Nati­ vitatis Domini, quae in nostra Ecclesia observantur » (1. c.). 2. Iusta et gravi de causa dispensatio, ad tempus ordinationis quod (3) (4) (5) (6) (7) (8) Part. II, cap. 14, η. 18. Tit. Ill, cup. 9, n. 543. Sect. II, cup. 3, art 7, $ 4, n. 8. Cap. V, art. 13, ! 3, n. 2. Tit. II, cup. 6. Part. II, cap. 14, u. 18. DE CAELIBATU 527 attinet, concedi potest a Patriarcha et a singulis Episcopis pro suis respective subditis ordinandis. 749. Locus. — Sacer sit oportet, i. e. ecclesia. Si agitur de ordinibus maioribus, id absolute et rigorose praecipitur. Non item, universim, si agitur de minoribus. Synodus Soiarfensis Syrorum haec habet: « Quoad locum quo ordi­ natio fleri debeat, ss. canonum sanctionibus inhaerentes statuimus, Episcopo non licere sacrum ordinem alicui conferre, nisi in ecclesia, immo si fieri possit, in cathedrali; severe item prohibemus, ne Epi­ scopus quemquam, etsi subditus suus sit, in aliena dioecesi ordinet sine licentia Episcopi loci ». Attamen Patriarcha potest ordinare « quem­ cumque velit et ubicumque velit in omnibus locis ad quos Patriarchatus Antiocheni Syriaci iurisdictio extenditur » (9). Synodus Alexandrina Copiorum an. 1898 idem statuit, tum quoad ecclesiam tum quoad Patriarcham, ac Synodus Syrorum (10). Synodus Libanensis Maronitarum iubet ordinationem peragendam esse in loco proprio, sacro et publico (11). Articulus VII. De caelibatu. 750. Disciplina in genere vigens apud Orientales. — 1. Subdiaconi, diaconi et presbyteri possunt matrimonio ante ordinationem inito licite uti, simulque in statu clericali perseverare atque divinis ministeriis fungi. Solis episcopis interdicitur usus matrimonii antea forte contracti; ita ut, iuxta praescriptum Concilii Trullani an. 692, si vinculo matri­ moniali sint obstricti, uxor monasterium ingredi teneatur. Practice tamen nonnisi caelibes promoventur ad dignitatem episcopalem. 2. Post ordinationem nequeunt nuptias contrahere, ita ut, defuncta priore uxore, iisdem vetitus sit transitus ad novum matrimonium. Utrum autem ordo sacer constituat impedimentum matrimoniale dirimens necne, ac propterea utrum novum matrimonium sit non solum illicitum sed etiam invalidum, vide quae alibi abundo exposuimus (1). (9) Cap. V, art. 13, 5 3, η. 3. (10) Sect. Π, cap. 3, art. 7, § 12 ss. (11) Part. II, cap. 14, n. 18. (1) Cappello, De matrimonio, u. 907 S3. 528 APPENDIX I - ARTICULUS VII 751. Origo et vicissitudines huiusmodi disciplinae. — 1. Prioribus Ecclesiae saeculis, nulla erat discrepantia inter Ecclesiam latinam et orientalem hac in re. Inde a saeculo iv mitior quaedam praxis coepit introduci, quae deinceps saeculo v et vi propagata est. Huiusmodi laxior disciplina in iis praesertim regionibus radices egit, quae haeresi ariana aliisque dog­ maticis controversiis atque erroribus perturbatae erant. 2. Concilium Trullanum (an. 692), quod maxima pollet auctoritate apud Orientales (sed immerito plane, cum oecuinenicum non sit et quidam errores etiam dogmatici ab eodem propositi sint), legem eccle­ siasticam tulit, ex qua presbyteri, diaconi et subdiaconi licite uti possent matrimonio ante ordinationem contracto (2). Romani Pontifices tolerarunt laxiorem praxim inductam a Concilio Trullano; eaque semper viguit usque ad nostra tempora et hodie quoque viget (3). Consulto diximus RR. Pontifices tolerasse. Quaenam sane sit eorum mens, manifesto patet v. g. ex verbis Benedicti XIV, Const. « Etsi pa­ storalis », diei 26 maii 1742, qui ait: «Etsi expetendum quam maxime esset, ut Graeci, qui sunt in sacris ordinibus constituti, castitatem, non secus ac latini servarent: nihilominus... Romana non prohibet Ecclesia » (§ 7, n. 26). 752. 3. Synodus Sciar]en sis Syrorum an. 1888 « praecipit et statuit, ut caelibatus, quem iam nunc servat maxima pars presbyte­ rorum Ecclesiae nostrae, abhinc omnibus communis sit » (4). Synodus Alexandrina Coptarum an. 1898 decernit «ut in posterum omnes ad maiores ordines promovendi caelibes esso debeant iuxta antiquam disciplinam Ecclesiae Alexandrinae ceterarumque Eccle­ siarum Dei » (5). Rutheni aliique Orientales universi, generatim loquendo, qui in America munia ecclesiastica obeunt, caelibes sint oportet aut vidui sine filiis; in Seminaria autem ii tantum admittendi sunt candidati orientales ibi degentes, qui « se caelibatum perpetuo servaturos coram Episcopo promiserint » (6). Concilium Nationale Armeniorum an. 1911 haec habet de clericorum (2) Cfr. c. 3, 6. 13 Cone. TruU. iunct. L. 45, § I Cod. de Episc., L. 45 Cod. de Episc. 1, 3; Nov. G, cap. 5; Nov. 12G, c. 14. (3) Cfr. cap. 13, X, de. vita et honestat-· clericorum, III, 1 ; cap. 6, X. do clericis coniugatis, III, 1; Bened. XIV, Const. « Etsi pastoralis», 26 mail 1712, § 7, n. 26. (4) Cap. VI, art. 7, η. 2. (5) Soot. II, cap. 3, art. 7, § 5. (6) Cfr. Cappello, De matrimonio, n. 010. DE CAELIBATU 529 castitate: « Quamvis ex disciplina orientali sacris ordinibus initiatis, Episcopo excepto, letinere uxores ante susceptionem maiorum ordinum ductas ac matrimonio uti liceat... tamen omnino illicitum fuit semper et invalidum his, postquam ordines sacros susceperint, matrimonium contrahere... Nulla interea formali prohibitione posita, ut et coniugati possint ad ordines sacroa promoveri... commendamus ne ex parte Ordinariorum facile aditus pateat clericis coniugatis... Exinde commen­ damus, ut sacerdotes sublimiori et sanctiori suo statui, sanctius et suIbimius vitae genus sociantes, iuxta legem caelibatus immaculatissimam Christi puritatem imitentur, et Apostolorum sectentur exemplum quoad continentiam » (7). 753. Utrum obligatio castitatis servandae quoad Orientales oriatur ex lege, an ex voto. — 1. Generarim loquendo, oritur ex lege eaque sola, quia nullam promissionem sive votum promovendi ad ordines sacros emittunt explicite aut implicite seu tacite, aliter ac in Ecclesia latina (cfr. n. 594 ss.). Innocentius III scribens ad Archiepiscopum Archerontinum (an. 1203) ait: «Nos igitur attendentes, quod orientalis Ecclesia votum continentiae non admisit... » (S). S. Thomas docet: « Ordo sacer apud Graecos impedit matrimonium con­ trahendum solum ex vi ordinis, sed apud Latinos impedit ex vi ordinis, et ul­ terius ex voto continentiae quod est ordinibus sacris annexum » (9). Hic asseritur manifesta differentia inter Ecclesiam latinam et graecam seu orientalem. Dicimus: generat im loquendo; nam apud unam aliamve Ecclesiam quaedam promissio seu votum emitti videtur. Etiam in hoc casu obligatio castitatis, quod attinet ad prohibitionem contrahendi matrimonium post ordines sacros susceptos, formaliter ex lege derivanda est. 2. Utrum violantes praefatam legem, per actus sive internos sive externos, committant, praeter peccatum contra castitatem, etiam sa­ crilegium, disputatur. Verius peccant contra virtutem religionis, at­ tento motivo seu fine legis, ac propterea immunes non videntur a reatu sacrilegii. I (7) Tlt. V, cap. 3, n. 737. (8) Gap. 6, X, de clericis coniugalis. III, 3. (9) Suppi. q. 53, art. 3. 34 — Capprixo, De Ordine. 530 IRI il ’ HI L I ■ liji; H’ I?. ΠΠ *H ' I H; i Sgh II|| ||jj II l|! ( H □I APPENDIX I - ARTICULUS VIII Articulus λΤΊΙ. De recitatione divini officii. 754. Disciplina in genere. — 1. Magnum datur discrimen inter Ecclesiam latinam et orientalem in hac re. Nulla sane est Ecclesia orientalis, in qua, ut penes Latinos, urgeat certa obligatio sub gravi recitandi quotidie omnes et singulas horas canonicas. 2. Alicubi viget obligatio recitandi partem divini officii, alicubi integrum officium at sub levi tantum, alicubi nulla obligatio proprie dicta. Haec generatim dicta sint. 755. Disciplina in specie. — 1. Innocentius IV pro Graecis perti­ nentibus ad antiquum regnum Cypri in Decretali diei 6 mart. 1254 haec statuit: «Sacerdotes autem dicant horas canonicas more suo; sed Missam celebrare, priusquam officium matutinale compleverint, non praesumant» (1). Disputatur num ista Decretalis in desuetudinem abierit, an potius abrogata fuerit per Instructionem Clementis VIII, de qua statim. Clemens VIII in Const. Romanus Pontifex», 30 iul. 1598, lata pro Italo-Graecis, ait: «Indulgemus Graecis praedictis, ut qui horas canonicas recitare tenentur, iter agentes seu peregre proficiscentes, aegrotantes vel alias legitime impediti, choro interesse nequeunt... eo (2) libere et licite uti possint et valeant extra chorum ». Papa hisce verbis praesupponit obligationem eamque confirmat. Sed loqui videtur de obligatione chorali tantum seu de iis dumtaxat qui choro intéressé tenentur, non autem do omnibus et singulis clericis maioribus. Pro ceteris Graecis vera et proprie dicta obligatio non exsistit. 756. 2. Rutheni tenentur recitare horas canonicas. Synodus provincialis Ruthenorum Galiciae an. 1891 haec habet: «Partes horarum canonicarum in ritu nostro communiter octo sunt: Vesperae, Completorium, Officium mediae noctis, Matutinum, et quatuor horae minores. Quod attinet ad officium sic dictum Typicorum illud adhibetur solummodo in substitutionem Missae, si quando eam non celebrari contingat. (1) Collect. Lac., TT, 417, art. 11. (2) Agitur de Antologio Antonii Arcudil In usum sacerdotum et monachorum Italo· Graecorum, a Clemente VJII approbato. DE RECITATIONE DIVINI OFFICII δ31 « Diebus vero festis de praecepto, in quibus praescribitur Vigilia nocturna, cum ista communiter ex Vesperis Matutino innetis constet, officium sive completorii sive mediae noctis non habent locum; sed in hoc casu praescribuntur duplices Vesperae, scilicet Vesperae minores tempore consueto celebrandae, et maiores iungendae, ut supra diximus, una cum Matutino. «Praescriptio Ecclesiae celebrandi publice omnes memoratas horas canonicas laudabiliter semper observata fuit in monasteriis nostris, quemadmodum et in posterum observanda erit. In ecclesiis vero cleri saccularis observantia haec aliquam restrictionem patitur, siquidem consuetudo praesens fert, ut Vesperae, Matutinum et hora prima in ecclesiis quidem cathedralibus quotidie publice celebrentur, tres vero horae postremae et etiam Completorium (quod tamen in Quadragesima maiori etiam in ecclesia publice persolvitur), nec non officium mediae noctis ad recitationem privatam remittantur. «In ecclesiis autem parochialibus nonnisi diebus dominicis et festis persolvantur de more Matutinum aut Vigiliae nocturnae cum hora prima mano, et Vesperae secundae post meridiem. Hanc itaque con­ suetudinem apud nos ab antiquo receptam curatores diligenter servent; reliquas autem officii divini partes sibi privatim recitent... Quam normam in recitatione officii divini privatim observare debent sacerdotes etiam omnibus aliis diebus ferialibus, in quibus nullum officium in ecclesia celebrari solet » (3). 757. 3. Pro Rumenis Concilium primum provinciale Alba Iuliense et Fogarasiense an. 1872 haec habet: «Ad cultum divinum publicum spectant preces quoquo ac hymni, qui vel ante S. Liturgiam vel post eandem flori solent. S. Liturgiae praemittuntur Vesperae, Comple­ torium, Officium mediae noctis, Matutinum cum eiusdem canonibus, Laudes cum hora prima. Quae vero S. Liturgiam consequi solent, sunt reliquae horae canonicae, ot Typica » (4). Idem Concilium sacerdotibus inculcat* « convenientem ad S. Liturgiam celebrandam, horarum canonicarum recitatione praepara­ tionem... » (5). 758. 4. Apud Melchitas viget consuetudo recitandi divinum of­ ficium. Num ista consuetudo sit revera legitima seu inducens strictam (3) Tit. IV, cap. 3, η. 1 es. (4) Tit. VI. oap. 2. (5) Tit. VII, oap. 2. 532 APPENDIX I - ARTICULUS VIII obligationem, controvertitur. Verius affirmandum. At, posita obliga­ tione, nescitur utrum sub gravi an sub levi, ideoque mitius indicandum. Synodi Melchitarum loquuntur de recitatione horarum canoni­ carum. Sed inde nihil iuridice potest erui. Nam Synodus an. 1790 numquam fuit approbata a S. Sede; Synodus an. 1849 fuit reiecta; Synodus an. 1909 nondum approbationem expressam a Sede Apo­ stolica obtinuit. 759. 5. Obligatio certe viget apud Maronilas. Synodus an. 1580 decernit: « Quicumque sacris ordinibus initiatur, cum ad divinas laudes celebrandas assumatur... ideo sic promotos, ex antiquissimo Ecclesiae usu, omnes ad preces persolvendas apud nos consuetas te­ neri statuimus » (6). Synodus Libanensis an. 1736 statuit: « Omnes in sacris ordinibus constituti, diaconi scilicet, presbyteri et Episcopi ad horas canonicas obligantur, sive in choro sive privatim recitandas « (7). Obligatio verius urget sub levi. 760. 6. Synodus Sciarfcnsis Syrorum an. 1888 decernit: «Inter praecipua officia quae sancta Ecclesia clericis ordinum maiorum, idest diaconis, presbyteris et Episcopis imposuit, est ut quotidie persolvant precem obligatoriam quam Ecclesia clero statuit quaeque dicitur officium canonicum, in omnibus eius horis omnibusquc eius partibus ac requisitis. Haec obligatio clericum absoluto modo astringit, ita ut si recitationi chorali non assistit, debeat seorsum seu privatim persolvere orationem canonicam sine imminutione. « In choro quidem debent clerici absolvere orationem singulis diebus statutam sive ex Breviario, sive ex officio foriali, iuxta ra­ tionem dici. Extra chorum autem qui nequit ex Breviario absolvere orationem statutam, loco illius oret ex officio feriali... Dispensa­ tionem concedere potest Episcopus ex rationabili causa et ad breve tempus. Pro longiori dispensatione recurrendum ad Summum Pon­ tificem » (8). Non constat de gravitate obligationis quoad singulas horas. 761. 7. Synodus Alexandrina Coptorum an. 1898 statuit: «Ad officium divinmn quotidie persolvendum tenentur omnes qui in maio(β) Cfr. Rabbath, Documents inédits I, p. IGG; P. Dlb, Etude sur la liturate maronite. Parie, 1919, p. 15 sa. (7) Part. II, cap. Il, n. 31. (8) Cap. VI, art. 4, η. 1 sa. DE RECITATIONE DIVIM OFFICII 533 ribus ordinibus sunt constituti. Officium divinum in ritu Alexandrino septem horis constat, quae sunt: media nox, matutinum, tertia, sexta, nona, occasus et dormitio. Episcopo octava extat hora post horam dormitionis recitanda et quae vocatur Sattar: quia cum Episcopus sit ordinis sacerdotalis caput, vigilare debet dum ceteri dormiunt atque orare cessarunt » (9). Obligatio probabilius urget sub levi. 762. 8. Concilium Nationale Armeniorum an. 1911 decernit: «Quare statuimus sub gravi teneri clericos in maioribus constitutos privatim officium divinum iuxta schema in appendice huius Synodi relatum. In hoc casu facultas erit praecedenti die nocturnum et matutinum recitare sequentis diei; tertia vero, sexta et nona ante meridiem, aliae post meridiem recitentur, servatis exceptionibus quae in rubricis Schematis referuntur » (10). In Appendice, ubi exhibetur schema divini officii recitandi, di­ citur: «Hora nocturna et matutina alternis diebus per totum annum recitari debent. In officio privato omnes horae recitentur iuxta hoc schema per totum annum, etiam per hebdomadam maiorem; et hoc sufficit ad satisfaciendum obligationi recitandi divinum officium» (11). Obligatio urget sub gravi quoad integrum officium, non tamen quoad omnes et singulas horas. 763. 9. Apud Malabaricos verius exsistit obligatio recitandi di­ vinum officium. Penes Bulgares, Chaldaeos, Malan karenses, Coptos Abissiniae ceterosque orientales, vera obligatio persolvendi horas canonicas non viget, aut saltem de ea certo minimo constat, ideoque practice urgeri nequit. 764. 10. Optandum ut in Codice iuris orientalis, quamprimum, Doo favente, in lucem edendo, certa ac praefinita lex de huiusmodi horis canonicis persolvendis pro omnibus Ecclesiis orientalibus feratur. (9) Soot. II, cap. 2, art. 1, η. 2 s. (10) Tit. V, cap. 3, η. 740. (11) Acia et decreta Ooncilii Nalionalis Armeniorum, Romae 1914, p. 5G4. 531 APPENDIX 1 - ARTICULUS IX Articulus IX. Ii De processu circa sacram ordinationem. 765. Duplex genus causarum et duplex processus. — 1. Causa respicere potest vel ipsam sacram ordinationem vel obligationes eidem adnexas, quatenus aut istarum aut illius validitas impugnatur·. Huc spectant quae alibi dicta sunt (n. 670 ss.). 2. Processus duplex est: iudicialis et administrativus seu via disci­ plinari confectus, uti in Ecclesia latina. Iu utroque processu pera­ gendo, eaedem normae servantur, ad substantiam quod attinet, quae servandae sunt iuxta disciplinam Ecclesiae latinae (cfr. n. 672 s.). 766. Auctoritas competens. — 1. Si validitas ordinationis impu­ gnatur’ ob defectum ritus substantialis, competens est S. Congregatio S. Officii; secus, competens est S. Congregatio pro Ecclesia orientali. 2. Practice servatur principium de quo in can. 1993, scilicet li­ bellus mittendus est directe et immediate ad S. Sedem, quae decernit utrum causa iudiciario ordine an disciplinae tramite pertractanda sit. 767. 3. Si causa peragatur ordine iudiciali, in prima instantia tri­ bunal competens est dioecesanum vel patriarchale; in secunda in­ stantia causa deferenda est ad S. Sedem. Si causa pertractetur' disci­ plinae tramite, servandae sunt, generatim loquendo, normae praefi­ nitae a S. Congregatione de Sacramentis, de quibus suo loco (n. 712 ss.), donec S. C. pro Ecclesia Orientali peculiares normas ediderit. APPENDIX II. DECRETUM S. C. DE SACRAMENTIS DIEI 9 IUNII 1931 seu de processu super nullitate s. ordinationis vel oneru II (1). I. BEGULAE SERVANDAE IN PROCESSIBUS SUPER NULLITATE SACRAE ORDINATIONIS VEI/ ONERUM SACRIS ORDINIBUS INHAERENTIUM A SACRA CONGREGATIONE DE DISCIPLINA SACRAMENTORUM EDITAE (2). DECRETUM Ut locorum Ordinarii in causarum instructione super nullitate sacrae ordinationis vel onerum eidem inhaerentium tutius et expe­ ditius, ad tramitem iuris communis, procedant, sequentes regulae praestitutae sunt, quae, congrua congruis referendo, etiam pro cau­ sarum matrimonialium processibus conliciendis in plenariis Comitiis diei 27 Aprilis 1923 ab EE. PP. adprobatae fuerunt; uti praescribit ipse can. 1995, et iampridem iusserat Benedictus XIV in Const. Si datam, 4 mart. a. 1748. Cum itaque eaedem regulae ab EE. PP. huius sacrae Congregationis de disciplina Sacramentorum fuissent maturo examine expensae, in plenariis Comitiis diei 29 maii 1931 iidem ipsas probarunt, ct publici iuris fieri, si SS.mo placuerit, re­ scripserunt. SS.mus autem D. N. Pius divina Providentia Papa XI, in audientia dio 8 iunii huius anni ab infrascripto S. C. Secretario (1) A. A. S., doc, 1931, ΧΧΙΠ, 457. (2) Sedulo notandum, regulas caso pra ptivas, non exclusa tamen rationabili excusa­ tione; formulas, contra, osso tantum ad commodiorem usum propositas. 536 APPENDIX II habita, sententiam EE. PP. approbare et confirmare dignatus est, atque ut istae regulae ab omnibus ad quos spectat rite et religiose serventur, eas iussit edi in official! Commentario Acia Apostolicae Sedis. Caput I. De foro competenti. 1. - Ad Sacram Congregationem de disciplina Sacramentorum spectat cognoscere de causis contra ipsam validitatem sacrae ordi­ nationis, vel de causis quibus impugnantur obligationes ex sacra ordi­ natione dimanantes (can. 249 § 3), salva competentia Supremae S. C. S. Officii (can. 1993). 2. - Nullus iudex inferior potest processum in hisce causis instruere, nisi Sedes Apostolica eidem facultatem fecerit. Caput II. n sacrae ordinationis aut onera II De supplici libello ad petendam II adnexorum declarationem II nullitatis. eidem 3. - « Validitatem sacrae ordinationis accusare valet clericus per­ aeque ac Ordinarius cui clericus subsit vel in cuius dioecesi ordinatus sit. Solus clericus, qui existimet se ex sacra ordinatione obligationes ordini adnexas non contraxisse, potest declarationem nullitatis one­ rum petere» (can. 1994 §§ 1, 2). 4. - § 1. Supplex libellus, qui semper Bomano Pontifici erit inscri­ bendus, et ad Sacrani Congregationem de Sacramentis transmittendus, referat plenam et accuratam totius facti speciem et causas omnes, quae ad obtinendam petitam declarationem conducere possunt; appo­ sitis etiam die, menso et anno exhibiti libelli, nec non dioecesi ori­ ginis, vel ea in qua actor actu commoratur. § 2. Curandum est ut libellus referat genuinam factorum nar­ rationem, ab ipso actore exaratam et subscriptam (cfr. in Appendice η. II). § 3. Quamvis eidem actori integrum sit libellum ad Sanctam Sedem transmittere, expedit tamen, et semper suadendum est, ut id per proprium Ordinarium fiat, qui suam addere debet informationem. 5. - Ordinarius proprius est Ordinarius dioecesis, cui actor ad­ scripts est, et si agatur de religiosis dimissis, est Ordinarius dioecesis originis vel domicilii. PROCESSUS DE NULLITATE ORDINATIONIS VEL ONERUM 537 Caput III. De praevia inquisitione. 6. - § 1. Receptis actoris precibus, Sacra Congregatio Ordinario scribit, ut super assertis ab actore, inquisitionem extraiudicialem peragat, qua pateat utrum preces probabili fundamento innitantur, eamque ad ipsam mittat una cum suo voto et documentis. § 2. Praevia inquisitio in illud intendere debet ut de circum­ stantiis antecedentibus, concomitantibus et subsequentibus assertam ab actore coactionem aut aliam causam consensum afficientem, cognoscatur, quibus pateat utrum preces probabili fundamento innitantur. Excepto casu quo Ordinario constet revera preces haud spernendo fundamento inniti, praevia roi cognitio erit haurienda ex interrogationibus faciendis ipsi actori et testibus, modo tamen extraiudiciali, seu non praemissa formali citatione et non delato iureiurando. § 4. Quae per extraiudicialem inquisitionem erunt collecta in actis referri et ima cum Episcopi voto ad S. C. transmitti debebunt. § 5. Si, attenta eadem extraiudiciali inquisitione, haec Sacra Congregatio consuerit preces non spernendis niti rationibus, solet ipsi Ordinario loci dare litteras delegationis pro causa instruenda, iuxta sequentes regulas et cum clausulis opportunis. Caput IV. De tribunali constituendo. 7. - Ordinarius, facta sibi facultate a Sacra Congregatione de di­ sciplina Sacramentorum conficiendi processum super asserta nullitate sacrae ordinationis, vel onerum eidem adnexorum, curabit tribunal, cum primum poterit, constituere, ad id adhibens ministros in sua Curia constitutos, vel alios etiam, quoscumque maluerit, eligens, ser­ vatis normis can. 1995 et seq., nisi aliud in rescripto delegationis cautum sit, dummodo isti iis praediti sint qualitatibus, quae a iure pro singulorum munere praescriptae sunt (can. 1607 § 1). Atque in primis erit deputandus a indice defensor sacrae ordinationis, qui ad omnes et singulos actus citari atque audiri debebit. Erit etiam eli­ gendus actuarius pro actis conscribendis ad normam can. 1585. Ordinarius, quatenus utatur facultate subdelegandi, actum sub- 538 APPENDIX II delegationis scripto redigat, facta mentione delegationis ab Apostolica Sede tributae cum addita potestate subdelegandi. 8. - § 1. Ordinarius, etsi delegatus a Sedo Apostolica ad causam instruendam, vel iudex subdelegatus, eam ne suscipiat, in qua, ra­ tione consanguinitatis vel affinitatis, vel ratione tutelae aut curatelae, intimae vitae consuetudinis, magnae simultatis vel lucri faciendi aut damni vitandi, aliquid ipsius intersit, iuxta praescriptum can. 1613 § 1. § 2. Iisdem in adiunctis a suscipiendo munere abstinere debet defensor sacrae ordinationis (can. 1613 § 2). 9. - § 1. Ordinarius qui, ob legitimam suspicionis exceptionem, causam instruendam non susceperit, debet vel indicem subdelegare, si haec facultas ei competat, vel rem ad Sacram Congregationem remittere. § 2. Si exceptio suspicionis adversus iudicem subdelegatum proponatur, Ordinarius vel obiectam suspicionem definit, vel alium iudicem subdelegat, si hac potestate polleat, vel rem ad II. S. C. remittit (can. 1614 §§ 1, 2). 10. - In ipsa tribunalis constitutione, vel in toto causae cursu, Ordinarius vel iudex, alios viros aeque idoneos eligere poterit, qui iudicis ct aliorum officialium vices gerant pro casu, quo primi electi fuerint impediti, vel uti suspecti legitime habiti. Cum eorum opera in causae decursu occurrerit, de subrogatione secuta et de subroga­ tionis motivo in actis mentio fiat; et opportunum erit ut hi cum dictione substituti subscribant aut denotentur in actorum textu. 11. - Excepto Episcopo, quando ipse per se iudicis instructoris munere fungitur, omnes qui tribunal constituunt, in prima sessione iusiurandum de officio rite ac fideliter implendo et de secreto ser­ vando praestare debent. Caput V. De officio iudicis et tribunalis ministrorum. 12. - Iudicis erit, postquam ei legitime commissa fuerit processus instructio, inquisitionem iudicialem instituere super asserta nullitate sacrae ordinationis, vel onerum adnexorum iuxta regulas heic tra­ ditas. Inquisitio versari debet circa omnia, quae eandem nullitatem ob intentionis defectum vel coactionem aut metum aut aliud con­ sensus vitium probant, vel huiusmodi accusationi contradicunt. Ar­ gumenta autem ad detegendam veritatem in his causis praecipuo sunt: a) actoris iurata confessio; b) testes parentes ipsius et Semi- PROCESSUS DE NULLITATE ORDINATIONIS VEL ONERUM 539 narii moderatores; c) testes ex officio inducti, vel etiam ad instan­ tiam actoris, prouti res ferat; d) authentica documenta etiam extraiudicialia, cuiuscumque generis, veluti litterae, ct alia quae ad rem faciant; e) indicia et praesumptiones. 13. - Iudex in primis moderator est actorum. Ipsius itaque erit tribunal convocare et sessiones indicere; sacrae ordinationis defen­ sorem, partem et testes citare, ut in iudicium compareant; actorem et testes audire, propositis interrogationibus a sacrae ordinationis defensore confectis tum ex officio exaratis, atque ea omnia statuere, quae eius prudentiae et sagacitati aptiora videbuntur ad factorum veritatem eruendam. 14. - Si quando actor aut testes examinandi sint alienae dioecesis, HUI ad vel sint extra dioecesim degentes, et hi sine gravi incommodo tribunalis sedem, ubi causa instruitur, accedere nequeant, iudex Ordi­ narium illius dioecesis rogabit, ut, constituto tribunali, actorem ac testes citet, examinet, et ab eis documenta requirat, iuxta interro­ gationes a defensore sacrae ordinationis, mandato iudicis instructoris, confectas et ab ipso iudico transmissas, additis instructionibus op­ portunis, si casus ferat (can. 1570 § 2; 1770 § 2 n. 3). Ordinarius hac de re requisitus, servatis iuris praescriptionibus, acta per se vel per alium confecta, ad iudicem remittat. 15. - § 1. Actor vel testes, qui in dioecesi quidem commorantur, sed in locis, ob dioecesis vastitatem et asperitatem aut defectum viarum, ita dissitis a tribunalis sede, ut sine magna temporis iactura et gravibus impensis neque ipsi iudicem adire, neque iudex instructor, defensor sacrae ordinationis et actuarius eos adire possint, interro­ gari debent per parochum, si fieri potest, vel alias per sacerdotem dignum et idoneum, ad hoc a indicé instructore delegatum, qui ipsi actori vel testi propior sit (can. 1770 § 2 n. 4). § 2. Huic, cum litteris delegationis, transmitti debent interro­ gationes faciendae et instructiones ad rem opportunae. Delegati autem erit, pro facultate in litteris expresse facta, sibi adsciscere alium, qui defensoris sacrae ordinationis munere fungatur, et hic sacerdos esse debet, et alterum, qui actuarii munus expleat. § 3. Sacerdos delegatus iusiurandum de officio rite et fideliter adimplendo ac de secreto servando coram defensore praestare debet, et defensor sacrae ordinationis atque actuarius coram delegato: et de hoc mentio fiat in actis. § 4. Si delegatus haud possit habere sacerdotem quem sibi adsciscat in munere defensoris, id referat in actis, et ipse ex officio faciat interrogationes: itemquo si desit, in regionibus parum vel nui- 540 I ii U I ? ’((i ’ III gl|| ί 1 fll B i.t Iffll Igljii :Rlh HB|| q1 . |||| ί I] IUIII I mill, I IRI ! f <η||· ) iHlji I |j|| [ jRlj li , ! ΗBB 1 lini j APPENDIX II limode excultis, qui actuarii munus expleat, facta debita adnotationo in actis, ipse index delegatus actum receptae attestationis, cum de· bitis notis, redigat. 16. - Index, ut aequo aestimari possit uniuscuiusque attestationis pondus, de singulorum in indicium vocatorum aut vocandorum pro­ bitate et credibilitate nunquam inquirere praetermittat, et ad hoc curabit ut ab eorum parochis litterae testimoniales exhibeantur, quae, si haberi non possint, erunt a Curia alia documenta perquirenda; et haec omnia sedulo in actis referantur (cfr. in Appendice η. X et seq.). 17. - Si acciderit actorem vel testem inductum ab eo aut ex officio vocatum in indicium non venire, de non secuta comparitione in iudicium et dc causa saltem probabili non accessus, an ex. gr. agatur dc impossibilitate vel dc inobedientia seu de contumacia, in actis mentio fiat. Et si de actoris contumacia agatur, haec declaretur (can. 1843), atque instantia perempta habeatur ad normam can. 1850, nisi intersit rei publicae nullitatem declarare, uti si ageretur de casu amentiae, et in actis apposita documenta referantur ad II. S. C. transmittenda. 18. - § 1. Tn processu eiusmodi, cum requiratur’ praesentia sacrae ordinationis defensoris, eo non citato, acta irrita sunt, nisi ipse, etsi non citatus, revera interfuerit (can. 1587 § 1). § 2. Si legitime citatus aliquibus actis non adfuerit, acta quidem valent, verum postea sacrae ordinationis defensoris examini subiicienda omnino erunt, ut ea omnia, sive voce sivescriptis, possit animadvertere et proponere, quae necessaria aut opportuna iudicaverit (can. 1587 § 2). 19. - Defensoris sacrae ordinationis ius et officium est: 1) examini actoris et testium adesse; exhibere iudici interrogatoria clausa et ob· signata, in actu examinis a iudicc aperienda, et actori ac testibus proponenda; novas que interrogationes ab examine emergentes iudici suggerere; ac praesertim contestationes, quae actori vel eius testibus super deprehensis contradictionibus erunt faciendae; 2) articulos ab actore propositos perpendere, eisque, quatenus opus sit, contradicere; documenta exhibita recognoscere; 3) animadversiones circa assertum intentionis defectum vel coactionem aut aliud vitium consensus scribere et allegare, eaque omnia deducere, quae ad sacram ordinationem tuendam utilia censuerit (can. 1968). 20. - Defensori sacrae ordinationis ius esto: 1) semper et quolibet causae momento acta processius invisere; novos terminos ad acta per­ iicienda flagitaro, prudenti indicis arbitrio prorogandos; 2) de omnibus probationibus vel allegationibus ita se certiorem facere, ut contra- PROCESSUS DE NULLITATE ORDINATIONIS VEL ONERUM 511 dicendi facultate uti possit; 3) petere ut alii testes inducantur, vel iidem iterum examini subiiciantur, processu etiam absoluto et clauso; novasque animadversiones edere; 4) exigere ut alia acta, quae ipse suggesserit, conficiantur, nisi iudex dissentiat, et hoc in casu, si iudex non sit ipsemet Ordinarius, ad hunc recurrere (can. 19G9). 21. - Actuarii, qui notarii seu cancellarii in processu partes explet, praecipuum mimus erit legitime actis conficiendis incumbere, acta fideliter custodire ne cuipiam extraneo pateant, transumpta conficere et de eorum authenticitate testari. 22. - Tam iudex instructor quam defensor sacrae ordinationis curent, ut pars, vel testis vel peritus, interrogationi ipsi delatae respondeat quoad omnes partes in quas dividitur. Si quandoque actori aut testi difficile sit memoria totam interrogationem retinere, ei per partes illa proponatur, quo facilior et plenior responsio evadat. 23. - Fas erit iudici, audito sacrae ordinationis defensore, actuario assignare adiutorem, qui eum adiuvet in scriptione actorum et in transumptis conficiendis. Is, sicuti ceteri ministri tribunalis, ex mo­ mento quo assumitur, iusiurandum praestet de munere fideliter ob­ eundo et de secreto servando. Caput VI. De initio processus et de citationibus faciendis. 24. - § 1. Si omnia expleri non possint unica sessione, processus in sessiones dividatur; videlicet, quoties tribunal a indice legitimo convocatur ad processus acta explenda, sessio habeatur. § 2. Do decreto indicis, quo sessio clauditur et alia quae tunc indicitur, vel erit opportuno tempore indicenda, mentio in actis fa­ cienda est, nisi instructio causae sit absoluta. 25. - § 1. In prima sessione tribunal coadunatur et etiam com­ pletur, si aliqui desint administri. Siquidem in ea iudex communicat: a) litteras Sacrae Congregationis de disciplina Sacramentorum, quibus processus instructio Ordinario committitur; b) litteras Ordinarii, nisi ipse per se praesit, quibus iudicis officium subdelegat; c) deputationem defensoris sacrae ordinationis et actuarii iam ab Ordinario peractam, vel ab ipso indice, vi specialis delegationis, iam factam vel in hac sessione faciendam; d) electionem officialium substitu­ torum; e) supplicem libellum actoris pro inquisitione ineunda; /) de­ nique praestandum esse iusiurandum (cfr. in Appendice, nu. VIIVIII). 1 542 APPENDIX II § 2. Ista propria sunt primae sessionis, in qua tamen et alia expleri possunt acta vel ipsa instructio absolvi, si ita res patiatur; quod non solet contingere: quare in reliquis habetur conventus per­ sonarum tribunal constituentium ad certa processus acta conficienda. Conventus autem habeatur die et loco determinatis in superiore proxima sessione, nisi iudex maluerit statuero ut sessio peragatur die et loco dein determinandis et indicendis. 26. - Aliquot diebus antequam tribunal congregetur, iudex citat eum, qui examini est subiiciendus, itomque defensorem sacrae ordi­ nationis et actuarium, nisi hi iam in superiore sessione invitationem exceperint. 27. - Citatio parti et testi fiat per litteras quae contineant: a) praeceptum iudicis ad comparendum; b) nomen, cognomen et do­ micilium illius, qui in ius vocatur; c) indicem coram quo comparere iubetur; d) locum et horam audientiae; e) causam, ob quam conve­ nitur, satis significatam, seu saltem generalibus verbis indicatam (can. 1715 § 1); /) iudicis et actuarii subscriptionem et tribunalis sigillum (cfr. in Appendice η. IX). 28. - Citationis scheda clausa Curiae cursori, ne evulgationi ansa praebeatur, tradetur; et per eundem cursorem erit private et per­ sonaliter remittenda. Altera citationis scheda asservatur in actis (can. 1716). Si ob distantiam vel aliam causam, per cursorem fieri non possit intimatio, scheda citationis, iussu iudicis, transmitti po­ terit per tabellarios publicos, dummodo commendata et cum syn­ grapha receptionis, vel alio modo, qui, secundum locorum leges et conditiones, tutissimus sit (can. 1719). Cursor si per se intimationem peregerit, de ea in scriptis, ad calcem schedae in actis asservatae, manu propria subsignatis ad iudicem referat (cfr. in Appendice n. XV); si vero intimatio facta fuerit per publicum tabellariorum officium, in actis adservetur attestatio eiusdem officii. 29. - § 1. Quoties, diligenti inquisitione peracta, adhuc ignoretur ubi degat actor aut etiam testis, si rei gravitas postulet, locus est citationi per edictum. Haec autem fit affigendo per cursorem ad fores Curiae schedam citationis ad modum edicti, per tempus prudenti iudicis arbitrio determinandum, et in aliqua publica ephemeride eam inserendo. Si vero utrum que fieri nequeat, alterutrum sufficiet (can. 1720). I § 2. Si citatus praecepto comparendi obtemperare renuerit, videat iudex utrum renovanda sit citatio (can. 1843 § 2), an aliis modis magis opportunis et efficacibus uti expediat, prouti foret in­ terventus personae amicae vel auctoritate gravis. A remediis coërci- PROCESSUS DE NULLITATE ORDINATIONIS VEL ONERUM 513 tivis, ut flectatur contumacia, abstinere ut plurimum prudens erit. § 3. Iudex videat etiam an actoris vel testis non comparitio seu contumacia per alios testes, de re circa quam illi interrogati fuissent, edoctos, suppleri possit. Caput VII. De iureiurando ab actore, testibus et peritis praestando de veritate dicenda, et de interrogationibus iisdem faciendis. 30. - Iudex, antequam cuipiam in ius vocato interrogationes de­ ferat, exquirat iusiurandum de veritate dicenda, tacto sacrorum Evangeliorum libro (cfr. in Appendice η. XVII). Si citatus suas attesta­ tiones sub iureiurando reddere renuat, et iudex instructor censeat eius attestationes esse utiles ad veritatem detegendam, potest eas excipere, facta tamen in actis mentione de iurisiurandi recusatione eius que causa. 31. - Iudex actorem et testem ad iusiurandum recipiens, eos, prouti casus ferat, commonefaciat de sanctitate actus et de gravis­ simo delicto, quod patrant peieratores, adnotando peculiarem gra­ vitatem iurisiurandi in subiecta materia, et periurii funestissimos effectus; item si pro qualitate personarum opportunum hoc videatur, moneat de poenis quibus obnoxii fiunt in foro Ecclesiae, qui falsum in indicio iurati affirmant. Poenae contra iurisiurandi violatores sunt: 1) interdictum perso­ nale, si perimus sit laicus; 2) suspensio, si clericus (can. 1743 § 3). Has tamen poenas iudex ne ferat inconsulto Ordinario. 32. - Examen faciendum est a indice, cui adsistant oportet de­ fensor sacrae ordinationis et notarius seu actuarius. In examine in­ terrogationes non ab alio quam a indice, vel ab eo qui locum tenet, deferendae sunt. Quapropter si a defensore sacrae ordinationis novae interrogationes parti aut testi faciendae sint, has non ipse eisdem intimet, sed iudici, vel eius vicem gerenti, proponat, ut is eas actori aut testi deferat (can. 1773 §§ 1, 2). 33. - Interrogationes proponendae dividuntur in generales et particulares: priores ordinantur ad exquirendum de generalibus personae adiunctis, hoc est de nomine, cognomino, parentibus, aetate, reli­ gione, conditione, domicilio et necessitudine cum parte in causa; hae semper et omnibus aequo sunt deferendae, nisi iudex existimet unam vel alteram esse in casu particulari omittendam. Posteriores ordi­ nantur ad veritatem eruendam circa assertam coactionem aut etiam 5-14 APPENDIX II assertam nullitatis sacrae ordinationis causam. Praeterea a teste semper exquirenda erit scientiae causa, nempe unde, quando et quo­ modo ea quae asserit habeat cognita (can. 1774). 34. - § 1. Interrogationes sint breves, non suggestivae, uti vulgo appellantur, non plura complectentes, pertinentes ad causam de qua agitur, testis intclligeutiao accommodatae et vulgari sermone ex­ pressae (can. 1775). § 2. Actor et testes oretenus responsiones reddant. Non prae­ moneantur de interrogationibus faciendis, nec eis permittatur depo­ sitionem legere, nisi, in aliquo casu particulari, index opportunum censeat sinere ut pars interrogata aliquod grave documentum legat, quod eius dicta comprobare vel eius memoriam adiuvare valeat (can. 1776, 1777). 35. - § 1. Actoris aut testis responsio ex continenti redigenda est scripto actuario, non solum quod ad substantiam spectat, sed etiam quod attinet ad editi testimonii verba (can. 1778). § 2. Si verba referri non possunt, vel quia nimis praecipitanter prolata, vel quia impropria et inter se non logice connexa, iudex dictabit responsionem in actis redigendam. § 3. Actuarius interrogationes iam in scriptis exaratas non re­ feret; sed responsiones ex ordine designabit eodem numero, quo no­ tantur relativae quaestiones; interrogationes vero ex officio additas ad verbum describat. 36. - Actuarius in actis accurate singulis vicibus adnotet iusiurandum peractum, et generaliter omnia memoria digna, quae forte acciderint cum examina explentur (can. 1779). 37. - Actori et testi antequam ab auditorio discedant, debent legi quae actuarius de iis, quae viva voce quisque testatus est, scripto redegit, data eidem et testi facultate addendi, supprimendi, corri­ gendi, variandi. Cum autem is responderit se nihil amplius habere quod dicat aut mutet, iterum iusiurandum de veritate dictorum et de secreto servando emittat, quod ab actuario in actis adnotandum erit, et deinde depositioni subscribere iubeatur, et post eum sub­ scribant iudex, defensor sacrae ordinationis et actuarius (can. 1780 §§ 1, 2). 38. - § 1. Actor poterit iterum ad examen vocari vel ad eius instantiam, vel exquirente defensore sacrae ordinationis, vel ex offcio a iudice, audito eodem defensore; et pars atque testes etiam poterunt inter se conferri (italice confrontare), si expediat et omne rixae aut scandali sit remotum periculum. § 2. Item testes poterunt, parte aut defensore sacrae ordina- PROCESSUS DE NULLITATE ORDINATIONIS VEL ONERUM 545 tionis id postulante, vel id statuente indice ex officio, et audito eodem defensore, denuo ad examen vocari, et circa ea quae iam testati sunt, vel circa nova facta vel quaestiones ex processu emergentes, interrogari (can. 1772 §§ 2, 3). § 3. Quoties id expostuletur, indicis est suo decreto, auditu sacrae ordinationis defensore, eiusinodi postulationem reiicere vel admittere, cauto potissimum, si admittat, ut omnis collusionis aut corruptelae periculum absit (can. 1781). § 4. Cum actor vel testis novo examini submittitur, eadem serventur, congrua congruis referendo, quae de partis et testium exa­ mine infra edicuntur. 39. - In conficiendis actis, seu in relatione scriptis redacta de iis quae fiunt aut decernuntur in sessionibus tribunalis, lingua latina adhibeatur; citationes vero, iusiurandum ab actore et a testibus prae­ standum, interrogationes et responsiones, nec non relationes et vota peritorum, lingua vernacula exprimi possunt, dein in latinam vertenda. 40. - Documenta, quae lingua latina, italics aut gallica exarata non sint, latine reddantur ad verbum. Unde interrogationes et respon­ siones, quae lingua latina, italica aut gallica redactae non sint, in unam linguam latinam authentice atque ex integro vertantur. Si ad versionem faciendam interpres foret adhibendus, is a indice, audito sacrae ordinationis defensore, eligatur, eique, sicuti aliis tribunalis ministris, duplex iusiurandum erit deferendum, nempe de munere fideliter obeundo et de secreto servando (cfr. in Appendice η. XX). Caput VIII. De examine actoris. 41. - Primo actor audiendus, qui validitatem sacrae ordinationis aut onerum ei adnexorum impetit. Iudex eidem, praemisso iureiurando, interrogationes deferat a defensore sacrae ordinationis con­ cinnatas et clausas sibi traditas. Alias addat ex officio, si necessarium aut utile putaverit ad veritatem accuratius depromendam: in inter­ rogationibus conficiendis et proponendis, subiecta in Appendice spe­ cimina prae oculis habeantur. 42. - Actori post interrogationes generales, interrogationes spe­ ciales, prudenter pro adiunctis variandae, deferantur, iuxta formulam in Appendice sub η. XVIII relatam. 43. - Quoties rei gravitas postulet, indicis est, audito sacrae ordi­ nationis defensore, cx officio actorem ad novum examen vocare iuxta 35 — Cappello, Dc Ordine. 546 APPENDIX Π praescriptum η. 38, in quo novae interrogationes sou contestationes proponentur. 44. - § 1. Index nunquam omittat interrogare actorem circa ex­ sistentiam ot factorum adiuncta, quibus innititur in sua actione in­ stituenda. § 2. Huiusmodi interrogationem iudex etiam faciat testibus, qui de re edocti verosimiliter praesumantur. 45. - § 1. Antequam perficiatur’ examen et praestentur, quae statuuntur n. 38, iudex ab actore petat ut exhibeat testes, si quos habeat, qui de intentionis defectu vel de illata coactione aut do alio vitio consensum afficiente referre possint. § 2. Sedulo quaerendum est ab actore ut indicare velit testes, qui cum sint de istius familia aut vicinia, aut eius res domesticas cognoscant, vel sint Seminarii contubernales aut moderatores, pro­ babiliter utile testimonium praestare valent. Caput IX. De testibus aliisque probationibus exhibendis. 46. - § 1. In his causis testes fidem facere debent de probitate et praesertim de veracitate partis circa rem deductam in contro­ versiam (can. 1975 § 1). § 2. Testes eo maiorem sibi conciliant fidem, quo potiora habent documenta de sua probitate. Habendi sunt autem quasi testes de scientia, et hinc maximam faciunt fidem, cum referunt se ex actore aut ex proximioribus parentibus, tempore non suspecto (ut infra, n. 54), didicisse ipsum caruisse voluntate sacros suscipiendi ordines, et, quod magis interest, ipsum sacram ordinationem vel onerum susceptionem explicite exclusisse. § 3. Testibus hisce iudex alios testes ex officio adi ungere potest, imo debet, quando scilicet testes ab actore inducti, tres tantum aut quatuor sint; vel ad rei veritatem illustrandam, etsi plures, insuffi­ cientes sint. 47. - Inductio testium ex officio non est praetermittenda, cum ex actorum instructione ediscitur alias adesse personas de re contro­ versa edoctas, vel quae alio modo utilem attestationem reddere valeant. 48. - § 1. Si actor petat sibi pandi nomina testium ex officio pro­ ductorum, iudex, audito sacrae ordinationis defensore, excluso quovis PROCESSUS DE NULLITATE ORDINATIONIS VEL ONERUM i 547 i periculo corruptionis aut collusionis, et nisi aliquod obstet impedi­ mentum, id indulgere valet suo decreto, quod in actis referri debet. § 2. ludicis tamen est differre, prouti casus ferat, nominum pu­ blicationem, quoadusque testes suam reddiderint attestationem. Caput X. 49. - Inchoatur horum testium examen ab iis, qui inducti sunt ab actore, et quidem a parentibus proximioribus, qui praesumuntur magis instructi (cfr. in Appendice n. XXI); postea audiantur extranei, si qui sint. Hic ordo tamen in auditione testium non est necessario servandus, et integrum est iudici unum alteri praeferre. Si quis testis inductus obierit, vel in indicium non comparuerit, in actis notetur; si vero eo, ubi tribunal cogitur, se conferre non possit, audiatur iuxta normas nn. 15 et 1G statutas. 50. - In testibus examinandis iudex, delatis iureiurando et inter­ rogationibus generalibus, testi proponat interrogationes, sibi a sacrae ordinationis defensore tradendas clausas et obsignatas, quae esse po­ terunt uti habentur in specimine Appendicis η. XXIII et XXIV. 51. - § 1. Antequam testis dimittatur, ei legendae sunt respon­ siones factae ab actore, qui eum uti testem produxit, ut dicat utrum asserta in eius attestatione veritati respondere censeat et fide digna habeat. § 2. Si iudici non videatur· opportunum aut non expedire integram depositionem legere, vel quia ea refert, quae verosimiliter actor non vult testibus nota fieri, vel quia periculum subesse potest collusionis, tunc quaedam tantum legere valet, vel etiam nullimode legere, salva eiusdem indicis facultate proponendi appositas interrogationes ex officio, vel curandi ut a defensore sacrae ordinationis opportunae con­ testationes fiant in interrogatorio ab eodem de more concinnando, firmo praescripto n. 38. 52. - Expleto examine, legitur testi integra depositio: exinde ro­ gatur an monti suae plene respondeat: postea, vel habito responso affirmanto vel factis expetitis emendationibus aut additamentis, et praestito duplici iureiurando, iuxta n. 37, subscribit ipse, et cum eo subscribunt iudex, defensor sacrae ordinationis et actuarius. 53. - In his testibus excutiendis maxime curandum est, ut, si quid protulerint causae meritum directe attingens, semper ab eis exquiratur unde, quomodo, quando id didicerint, ut pateat an tempore 36♦ — Cappello, De Ordine. 648 APPENDIX II non suspecto idem cognitum habuerint (can. 1774). Causam enim valde iuvant confessiones extraiudiciales tempore non suspecto prolatae. 54. - Attestationes seu documenta respicere intelliguntur tempus non suspectum, cum exhibentur quando de hac quaestione introdu­ cenda ne cogitabatur quidem, nec aliae suberant rationes veritatem occxdtandi aut falsum proferendi. Caput XI. De testibus, praeter illos ab actore inductos, ex officio a indicé inducendis. 55. - § 1. Quoties alios testes inducere praestat ad complendam probationem, hi de scientia magis quam de credibilitate sint oportet. § 2. Ili producuntur vel ex officio a indico, audito sacrae ordi­ nationis defensore, aut hoc instante, vel ad instantiam actoris. 56. - Testes ex officio erunt inducendi quoties prudenter dubitetur adesse collusionem inter actorem et parentes, aut inter testes et ipsum, vel ipsum testimonium insufficiens habeatm·, nisi aliis argu­ mentis aliunde depromptis veritas evinci possit. 57. - Interrogationes his non minus ac aliis testibus faciendae, erunt a defensore sacrae ordinationis concinnandae, ac iudici exhi­ bendae modo et ratione supra determinatis; iudici non minus fas est alias interrogationes ex officio proponere. Caput XII. II De documentis. 58. - Inter documenta sunt accensendae medicorum attestationes de morbo aliquo, quem hereditarium vel atavicum vocant, si eo actor, praesertim ante susceptos sacros ordines, laboraverit. Documenta autem privata communitor sunt epistolae ab actore scriptae ad parentes vel ad alios, scilicet ad praepositos et ad amicos ante sacram ordinationem. 59. - Utriusque generis documenta aliquando actor sponte exhibet, sed aliquando indicis erit ea auctoritate sua perquirere, et super iis actorem vel testes in examine interrogare. Si actor aut testis docu­ mentum exhibere recuset, iudex, audito sacrae ordinationis defen­ sore, vel eo postulante, decreto suo statuat an et quomodo eiusdem documenti traditio facienda sit (can. 1824). 60. - § 1. Documenta quaecumque fidem non faciunt, nisi constet esse authentica et genuina. PROCESSUS DE NULLITATE ORDINATIONIS VEL ONERUM 549 § 2. Documentum privatum, uti epistola, etc., probat pro vel contra suum auctorem perinde ac attestatio seu confessio extraiudicialis, cuius pondus ex circumstantiis desumitur, et in genere haec documenta aestimantur maxime a tempore quo prolata fuerunt, ad normam n. 54. 61. - Si documentum alicuius momenti in causa exhibeatur carens debitis formis pro fido facienda, iudicis eris curare ex officio, aut ad instantiam defensoris sacrae ordinationis aut actoris, ut quae neces­ saria sunt compleantur, ne causa tali adiumento privetur. De indiciis et praesumptionibus. 62. - § 1. Sacra ordinatio praesumitur valide recepta, nisi con­ trarium probetur. § 2. Ad declarandam vero nullitatem sacrorum ordinum in casu de quo agitur, requiritur ut defectum intentionis adfuisse probetur. 63. - Iudicis et defensoris sacrae ordinationis officium erit aptis interrogationibus e testium ore colligere nullitatis sacrae ordinationis probationes, ct, si agatur de onerum nullitate, cuinam asserta coactio tribuenda sit, quod est res magni momenti, et praeterea facta et cir­ cumstantias inquirere, quae vim vel metum indicant ac determinant. 64. - Externa vitae clerici ratio et circumstantiae, ex quibus ad defectum intentionis vel voluntatis adstruendum argumentari fas est, illud probationis genus constituunt, quod ex indiciis ct praesum­ ptionibus appellatur. Indicia et praesumptiones possunt esse levia, gravia et gravissima, pro minore vel maiore necessitudine cum nulli­ tatis sacrae ordinationis vel onerum causa. Caput XIV. De ratihabitionis defectu comprobando. 65. - Intentio accusatoris erit por sententiam excludenda non solum quando probationes desint circa assertum defectum intentionis aut circa illatam coactionem altoriusve vitii exsistentiam consensum afficientis; verum etiam, si lis tantummodo super nullitate onerum versetur, motu aut alio consensus vitio exsistente, quando ex actis et allatis praesumptio oriatur seu probatio adfuisse in casu recepti ordinis ratihabitionem (can. 2141. Haec quidem habetur cum quis, 550 APPENDIX Π cessante metu aut alio vitio consensum afficiente, ratam habet sacram ordinationem cum adnexis oneribus, intendens, etiam tacite per exer­ citium sacri ordinis, se obligationibus clericalibus subiicere, quas non suscepisse saltem confuse percepit. 66. - Ratihabitio non praesumitur pendente causa nullitatis; at­ tamen, hac iudicialiter delinita per sententiam, quae declarationi nullitatis refragetur, aut per non interpositam appellationem aut per absolutam appellationis instantiam, ipsius ratihabitionis prae­ sumptio exsurgit, si clericus vel sponte et libenter resumat sacri or­ dinis exercitium, vel in eo rite exercendo perseveret, quin suam li­ bertatem acquirere conetur, cum id assequi ei haud difficile foret, ex eo quod non obstent impedimenta seu incommoda. 67. - Sed haec quoquo praesumptio destrui potest contrariis in­ diciis aut probationibus, quae clare manifestent ratihabitionis volun­ tatem nullimode adfuisse, non obstante externa quadam factorum seu circumstantiarum specie. Caput XV. De examine physico actoris. 68. - Ad explorandum actorem physice, si casus ferat, duo periti medici ex officio deputari debent (can. 1979 § 1) qui, praestito iureiurando, de munere fideliter implendo et de secreto servando mo­ nendi erunt, ut artis praesidiis utantur ad dignoscendum statum actoris, et referant, iuxta medicinalis doctrinae placita, indicia seu argumenta, quae sacrorum ordinum vel onerum validitatem ex de­ fectu mentis in actore adstruere aut excludere videantur. Caput XVI. De processus conclusione. 69. - § 1. ludex processum clausum ne decernat, nisi prius sacrae ordinationis defensor declaraverit sibi nihil inquirendum superesso, et etiam ad hoc audito actore. § 2. Antequam decretum conclusionis edat, iudex acta attente perpendat, actoris ac testium depositiones inter se et cum ceteris e processu emergentibus conferat, et videat an sint quaedam haud ab­ soluta aut contradictoria aut ambigua. Si quae huius generis repererit, audito sacrae ordinationis defensore, actorem aut testes, prout PROCESSUS DE NULLITATE ORDINATIONIS VEL ONERUM 651 opus fuerit, iterum citet et, appositis interrogationibus, quae vel sup­ plenda vel declaranda sunt, exquirat, aut etiam per testes ex officio inductos, suppleri vel declarari satagat. § 3. Item antequam conclusioni annuat, sacrae ordinationis defen­ sor actorum examen instituat, ut expendat utrum ea sint ulterius complenda ad normam harum regularum (cfr. in Appendice η. XXV), 70. - § 1. Clauso processu, sacrae ordinationis defensori acta omnia tradantur, qui suas animadversiones conficere debet, in primis ani­ madvertens an regulae hucusque traditae in processus instructione observatae fuerint, necne. § 2. Deinde iudex, iuxta can. 1993 § 1, ad disciplinae tramitem, proferat sententiam de sacrae ordinationis vel saltem onerum eidem inhaerentium validitate aut nullitate, prae oculis habito in hoc se­ cundo casu canone 214; et quidem, non constituto trium indicum tribunali collegiali requisito a can. 1576 § 1 n. 1 in processibus iudicialibus, ipse, qui processum instruxit, pronunciet de merito peti­ tionis actoris, expositis rationibus tum iuris tum facti. Praeterea, si non ipse Episcopus sed alius vices gerens processum instruxerit, hic det suum votum circa meritum quaestionis, quod votum addendum erit processui. § 3. Neque iudex addere omittat parochorum attestationes de honestate, religiositate et veridicitate testium; itemque per se de testibus sacerdotibus sacram Congregationem edoceat. Quo vero ad parochorum attestationes, si quid habeat quod animadvertat, referat. § 4. Demum acta omnia una cum voto scripto Episcopi (can. 1985), vel, sede vacante, Vicarii Capitularis vel Administra­ toris Apostolici, vel alterius legitime Episcopi vices gerentis (can. 429 et 431), et defensoris sacrae ordinationis, transmittantur ad H. S. Congregationem. 71. - Praesentes regulae in instruendis eiusmodi processibus semper erunt adamussim observandae, et si quando ab eis aequa ratio suadeat esso recedendum, iudex de hac re rationem reddat in actis, ut constet de inobservantiae causa. 72. - Dis regulis obtemperatio Ordinariis potissimum committitur, et ad eos spectat a seipsis constituta tribunalia vigilare, ne ab iis deflectant. Ipsis propterea integrum erit, pro sua prudentia, quovis processus momento, acta examinaro, consilia et monitiones officia­ libus dare, et eos, gravi de causa, ipso indice subdelogato non excluso, audito sacrae ordinationis defensore, removere. Si quando his re­ mediis fuerit locus, vel aliud secutum sit inconveniens, cum acta transmittuntur, do re Apostolica Sedos certior reddatur. 552 APPENDIX Π 73. - § 1. Acta iudicialia, sive acia causae, sive acta processus (cfr. can. 1642) transmittantur ad H. S. C. in authentico exemplari, cum indice omnium actorum et documentorum, ad normam can. 1644. § 2. Quod si valde gravo sit, sive ob necessarias expensas, sive alia de causa, exemplar authenticum ad H. S. C. transmittere, Curiae fas erit exhibere ipsa acta originalia, dummodo fuerint exarata la­ tino, vel gallico, vel italo sermone, atque iis cautionibus adhibitis, quae pro locorum conditionibus suppetunt ad tutam documentorum transmissionem. 74. - § 1. Probe sciant et animadvertant R.mi locorum Ordinarii huiusmodi causas « ex officio » pertractari tum penes dioecesanam Curiam, cum apud II. >5. C., quae procedit iuxta proprium stylum, praehabitis solummodo R,morum Consultorum votis. § 2. Udem locorum Ordinarii praeterea moneant actorem aliquam summam, ad minus quingentarum libellarum, deponendam esse in arca ipsius S. C. pro expensis solvendis, antequam eidem transmittantur acta processus. Datum Romae, ex aedibus Sacrae Congregationis de disciplina Sacramentorum, die 9 lunii 1931. f M. Card. Lega, Ep. Tusculan., Praefectus. D. Jorio, Secretarius. APPENDIX seu FORMULAE (1) PRAECIPUORUM ACTORUM UTILITER ATQUE OPPORTUNE HIS IN CAUSIS ADHIBENDAE. I. — Monitum. Illud alte insidere debet in animo indicis et testium ac praesertim partis declarationem nullitatis sacrae ordinationis vel onerum eidem inhaerentium postulantis, videlicet, si res aliter se habeat ac ab actore asseritur, idest, si sacra ordinatio aut onera eidem adnexa in suo robore ac firmitate consistant, et veritas in processu non detegatur vel ex culpa aut oscitantia tribunalis, vel ex fraude aut desidia partis (1) Documenta In hac Appendice relata casum moderantur e. ordinis presbyteratus; sed, congrua congruis referendo, eadem valere dicendum est etiam pro ceteris sacris ordinibus. PROCESSUS DE NULLITATE ORDINATIONIS VEL ONERUM fi53 et testium, declarationem nullitatis forte pronuntiatam, utpote suo fun­ damento destitutam, nullius esse valoris: quodsi nihilominus actor audeat se sacro vinculo solutum existimare atque ad saecularia vota transire, bene perspectum habeat se sacrilegiorum ac censurarum paene inextricabilibus vinculis implicari. Hoc proinde est sollemniter praemonendum ab ipso Ex.mo Episcopo (si ipse processum peragat, secus a ludice instructore) antequam iusiurandum praestetur, et animo reputandum ab omnibus, qui in his causis partem habent, praecipue eo momento quo a parte, a testibus, a peritis, respective, redduntur iuratae responsiones, attestationes, relationes. 11. — Supplex libellus actoris. Beatissime Pater, N. N., filius..., conditione..., e dioecesi..., natus die..., domicilium habens..., et munus modo exercens..., ad pedes Sanctitatis Vestrae humillime provolutus, quae sequuntur exponit. Annum agens... in Seminario... collocatus fuit, ut studia... per­ ageret. Ibi manens, assiduis suasionibus, instigationibus contra suam voluntatem, ut studia conficeret sacra, a parentibus impulsus fuit, ea ratione ut sacrum exinde susciperet presbyteratus ordinem. Quamvis ipse omnem moverit lapidem ut sacros ordines declinaret... impor­ tunis tamen precibus, suasionibus, instigationibus et minis... ad eosdem sacros ordines suscipiendos coactus, hos suscepit invitus, quin coactioni obsistere potuerit. Iisdem initis ordinibus, per annos... ipsos exercuit, munus gerens... quin tamen onerum susceptionem ratam habuerit uti par esset, bo­ numque exemplum praebuerit. Exinde sentiens se nullimode oneribus in sacra ordinatione susceptis satisfacere posse, de petenda declara­ tione nullitatis sacrae ordinationis vel onerum sacris ordinibus ad­ nexorum ob allatas causas cogitavit. Ad hanc autem nullitatem de­ monstrandam testium elenchum exhibet ». — [Hunc libellum, a S. C. ad Ordinarium exinde transmittendum, actor particularibus circum­ stantiis, si opus fuerit, additis, fusius, nec tamen sobrietate post­ habita, conficere poterit]. Et Deus, etc. Datum..., die... mense... anno... (Subscriptio facienda manu ipsius actoris). APPENDIX II 554 ΠΙ. —Litterae ordinarii ad s. c. de disciplina sacramentorum post PERACTAM HUIUS IUSSU PRAEVIAM INQUISITIONEM CUM SUO VOTO. E.me ac R.me Domine. Transmitto ad Em. Vestram Rev.mam adnexum libellum et docu­ menta ex praevia inquisitione habita circa petitionem sacerdotis N. N. Beatissimo Patri exhibitam, et fidem facio testes extraiudicialiter au­ ditos fidem mereri. Mihi videtur easdem oratoris preces probabili fun­ damento inniti, saltem quod spectat onerum nullitatem, attentis cir­ cumstantiis antecedentibus... concomitantibus... et subsequentibus... assertam actoris coactionem in susceptis sacris ordinibus et ratihabi­ tionis defectu. Mea proinde opinio haec est... Interim sacram Purpuram reverenter deosculor. Datum... ex Curia... die... N. N. (Hisce Ordinarii litteris receptis, S. C. eidem praebere solet facul­ tatem conficiendi iudiciali forma processum, sive etiam oeconomica forma, prouti circumstantiae requirunt, iuxta canonem 1993]. IV. — Actus subdelegationis peractae ab ordinario et deputa- tionis officialium. Cum E.mus ac Rev.mus Dominus..., S. R. E. Card. Praefectus S. C. de disciplina Sacramentorum, litteris datis die..., Nos instructos fecisset de mandato ab eadem S. C. Nobis commisso, ut processum conficiendum curemus ad normam iuris, servatis normis can. 1995 et seq., et Instru­ ctione a Sacra Congregatione die 9 lunii 1931 edita pro asserta ab actore coactione in susceptis sacris ordinibus, expresse addita potestate subdelegandi; Nos per praesentes litteras ad eiusmodi processum confi­ ciendum ludicem subdelegamus Rev.mum D. N., qui sese gerat in omnibus ad tramitem Codicis iuris canonici et iuxta citatam Instru­ ctionem, necnon iuxta peculiares normas pro hac causa datas ab eadem S. C. Simul autem eligimus ac deputamus: Defensorem sacrae ordinationis R. D. N. Actuarium R. D. N... Datum... ex aedibus Nostris, die... mense... anno... L. 8. N., Episcopus. Λ7., Cancellarius. [Si gravitas causae vel alia difficultas id suadeat, eodem decreto, vel in causae decursu, simili forma eliguntur, qui vice iudicis subdelegati fungatur, necnon defensor sacrae ordinationis et actuarius substituti]. PROCESSUS DE NULLITATE ORDINATIONIS VEL ONERUM 555 V. — TRIRUNALLS CONSTITUTIO. Dioecesis N. Nulli tatis sacrae ordinationis vel onerum ei adnexarum. Sessio I. Anno Domini..., mense..., die..., hora..., in urbe..., in aedibus..., adsunt: Index subdelegatus Rev.mus D. N. Defensor sacrae ordinationis Rev. D. N. Actuarius Rev. D. N. Rev.mus Iudex communicat: 1) Litteras S. C. de disciplina Sacr., datas die..., quibus Ordinario A. committitur instructio processus in causa nullitatis sacrae ordina­ tionis, vel onerum in sacra ordinatione susceptorum a sacerdote AT. N. 2) Litteras Rev.mi Ordinarii N., datas die..., quibus (nisi ipse per se gerat suum munus) subdelegat officium indicis eidem Rev.mo D. N.', nec non deputat alios officiales supra scriptos: videlicet ut defen­ sorem sacrae ordinationis Rev. D. A’..., et ut actuarium, Rev. D. N. 3) Supplicem libellum N., pro instituendo processu. Tunc Iudex instructor (nisi sit ipse Episcopus, cf. Regulas, n. 11) ac singuli ministri tribunalis iusiurandum praestant de suo cuiusque officio rite ac fideliter adimplendo et de secreto servando, formulis adhibitis quae exstant in Appendice Regularum S. C. (v. infra nn. VI, VII et VIII). Quibus peractis, Iudex decernit ut exemplar libelli allegetur actis inquisitionis, prout etiam praefatae litterae S. C. et litterae subdelegationis Rev.mi Ordinarii. Item Index constituit mensem..., diem..., horam..., et aedes... pro tri­ bunalis proximo conventu, in quo actor examini subiicietur, mandans ut idem citetur; ac D. N. deputat ut cursorem, qui schedas citationis deferat. De hisco omnibus redacta est praesens relatio, quae subscribitur a Rev.mo Indice subdelegato et a ministris tribunalis. Loco, die, mense et anno ut supra. AT., Iudex subdelegatus. N., Defensor sacrae ordinationis. N., Actuarius. 556 APPENDIX Π VI. — luSIURANDUM PRAESTANDUM A IUDICE SUBDELEGATO. Ego N.f a Rov.mo D.no Ordinario N., subdelegatus iudex instructor (vel deputatus ut vices geram iudicis instructoris) in processu super nul­ litate sacrae ordinationis vel onerum a sacerdote N. susceptorum, iuro me officium iudicis instructoris rite ac fideliter impleturum, servatis, quantum per me fieri poterit, praescriptionibus Cod. iur. can., ac potis­ simum Regulis a S. C. de disciplina Sacramentorum editis, quavis per­ sonarum acceptione posthabita, et secretum servaturum. Sic me Deus adiuvet, et haec sancta Dei Evangelia, quae manibus meis tango. VII. — luSIURANDUM DEFENSORIS SACRAE ORDINATIONIS. Ego N., a Rev.mo Domino Ordinario N. defensor sacrae ordina­ tionis legitime deputatus {vel defensor substitutus), pro instruendo pro­ cessu super nullitate sacrae ordinationis vel onerum ei inhaerentium sac. N. N., iuro me munus mihi collatum diligenter et incorrupte expleturum, iuxta praescriptiones Cod. iur. can. et Regulas a S. C. de disciplina Sacramentorum editas; et omnia voce ac scriptis prolaturum, quae ad validitatem sacrae ordinationis huiusque onera tuenda, con­ ferri poterunt, posthabito omni humano respectu, atque officii mei secretum religiose servaturum. Sic me Deus adiuvet, etc. VIII. — luSIURANDUM AB ALTIS OFFICIALIBUS PRAESTANDUM. Ego N., iuro me munus actuarii {seu actuarii substituti) in procossu super nullitate sacrae ordinationis vel onerum ei inhaerentium sac. N. N. mihi ab Ill.mo et Rev.mo Domino Ordinario N. commissum, rite ac fideliter, iuxta praescriptiones Cod. iur. can. atque Regulas S. C. de disciplina Sacramentorum, in omnibus expleturum ot de rebus, quas ratione mei officii cognovero, secretum omnimode servaturum. Sic me Deus adiuvet, etc. IX. — Decretum pro citatione actoris. Anno Domini..., die... mensis..., in aedibus palatii episcopalis..., coram Rev.mo D. N. Indice..., Rev. D. N. defensore sacrae ordina­ tionis, meque infrascripto actuario; PROCESSUS DE NULLITATE ORDINATIONIS VEL ONERUM 557 Visis litteris Sacr. Congr. de disciplina Sacramentorum diei..., quibus li.mo Ordinario... facultas tribuitur conficiendi processum super nul­ litate sacrae ordinationis N. N. vel onerum in sacra ordinatione suscep­ torum; Attentis litteris Rov.mi Ordinarii... diei..., quibus Rev.mum N. subdelegat ad eiusmodi processum instruendum; Idem Index subdelegatus, audito sacrae ordinationis defensore, ad examen actoris procedendum esse decrevit; ideo que dictum actorem citari mandat, ut compareat coram praefato ludice, in aula sessionum huius sacri Tribunalis, in via..., num..., anno..., mense..., die..., hora..., ut examen subeat in causa a se intenta. Simul nuncium dat defensori sacrae ordinationis ut ante praedictum diem exhibeat interrogatoria clausa et obsignata actori proponenda; atque ut examini loco, die et hora ut supra, intersit. Loco, die, mense et anno ut supra. L. φ S. V., ludex instructor. N., Actuarius. [De his quae mandat et iubet iudex, in actis actuarius referat; et hoc semel pro semper advertisse sufficiat. Similiter, mutatis mutandis, conficitur decretum pro citationibus testium. Insuper iudex mandat, ut interea a parocho actoris, ac testium qui sunt excutiendi, sin minus a Curia, exquirantur litterae testimoniales seu documenta, quibus, accuratiore, quo fieri possit, modo et sub secreto, significentur notae de honestate, religione et voracitate ipsius actoris ac testium, necnon alia referantur, quae necessaria et oppor­ tuna ad eorumdem depositiones aestimandas videantur]. X. — Litterae iudicis ad parochum actoris pro informatione SUPER PROBITATE ET CREDIBILITATE IPSIUS ET TESTIUM. (Sub secreto) Cum ex facultate S. C. de disciplina Sacramentorum diei..., mensis... atque anni... et ex subdolegatione Rev.mi Ordinarii huius dioecesis, in hoc Tribunali instruatur causa super nullitate sacrae ordinationis vel onerum in sacra ordinatione susceptorum a sac. N. N.f necesse est, ad normam Regularum eiusdem S. C. diei 9 Iunii 1931, ut sedulo in­ vestigetur et legitimum testimonium praebeatur de eiusdem ac testium qui inducuntur crodibilitate. Quapropter infrascriptus Iudex instructor in eadem causa, prae- 558 APPENDIX Ιί sentibus mandat R. D. N. parocho, ut pro pastoralis sui o H ci i san­ ctitate et sollicitudine, ad rem accurate inquirat, et distincte huic Tribunali significet notas de religione et honestato dicti sacerdotis ac testium qui inducuntur, videlicet...: an praecepta religionis adim­ pleant, an bonis moribus sint imbuti, qua fama gaudeant, et an eis credi debeat, etiam cum deponunt de rebus, quae ipsorum in­ tersunt. Insuper, pro sua prudentia, idem parochus referre velit de omnibus aliis, quae ad ipsius actoris ac testium depositiones rite aestimandas necessaria et opportuna videantur, ita ut plenum testimonium ad prae­ fatam Sacram Congregationem transmitti possit, circa rem de qua indicium instituitur. Quod si testes vel aliqui eorum non fuerint cogniti, opportunas inquisitiones peragat, ope sacerdotum ecclesiae paroeciali addictorum, vel alius prudentis personae sibi bene visae, et quidem sub secreto, sed ita, ut congruae et certae notitiae colligantur·. Datum ex aedibus... die... mense... anno... N., Iudex instructor. A., Actuarius. [Si testes et actor in diversis paroeciis commorentur, horum parochi sunt rogandi. Quod si actor ac testes, potiusquam ubi in praesentiarum degunt, alia in paroecia magis cogniti fuerint, informationes ab illo parocho HIH ­ opus est exquirere, vel etiam ab utroque parocho utriusque commo rationis. Quoad etiam peritos, si quidem eis opus erit, et ipsi probitatem quidem et credibilitatem praeseferre debent ac proinde etiam testi­ monium erit exquirendum de fide eis praestanda]. XI. — Informatio paro Alt» (Specimen responsionis a parocho dandae, si informationes sint respective actori aut testibus favorabiles, factis in textu litterarum necessariis mutationibus, pro subiocta materia). Quod attinet ad informationes a Rev.mo Indice instructore in causa... expetitas litteris diei..., infrascriptus parochus Ecclesiae N. pro suo munere respondet, se A., actorem, in finibus huius paroeciae commorantem, pluribus abhinc annis cognitum habere; ac praesentibus litteris (quatenus sibi constiterit), spondet eundem religione et honestis PROCESSUS DE NULLITATE ORDINATIONIS VEL ONERUM t 559 moribus imbutum esse, ac bona existimatione gaudere, ita ut de veri­ tate in testimonio perhibendo dubitari nequeat [vel etiam, iis dotibus deficientibus, talis sit, ut mendacio haud obnoxius existimetur]. Quibus attentis, actor incapax peri urii putatur, et credibilis apparet quoad assertiones suas. Ceterum cum idem parochus, occasione porrecti libelli pro huius causae introductione, rogatus a Rev.mo Ordinario, investi­ gationes peregerit, et cum praefato sacerdote colloquutus fuerit, censuit eundem sincerum et veridicum esse. In fidem. Ex paroecia..., die..., mense..., anno... L. S. N. Parochus. [Ex adverso, si informationes non sint favorabiles, parochus iis utatur verbis, quae a veritate minime deflectant, quaeque prudentia pro diversis casibus suggeret. Si parochus actorem vel testes vel peritos non probe noverit, neque cer­ tas de iisdem informationes aliunde, pro sua conscientia, colligere queat, idipsum iudicem in sua responsione, adductis rationibus, aperte doceat. Iudex autem tunc alias personas probas et apprime instructas, per se rogabit, vel, si ita censuerit, per Ordinarium informationes ad rem exquiret]. XII. — Litterae iudicis ad ordinarium (quoties hic non sit iudex, ET EIUS OPERA UTILITER POSTULETUR) PRO EXQUIRENDIS INFORMA­ TIONIBUS. ï 111.me ac Rev.me Domine, In causa nullitatis sacrae ordinationis vel onerum eidem adnexorum N. N., quae ex subdelegationo facta ab A. T. die..., in hoc Tribunali instruitur, cum parochus actoris (vel testium... vel peritorum...) apposite rogatus, responderit se eum (vel testes... vel peritos...) haud bene cognitum sibi habere, neque informationes tuto haurire aliunde posse, et hoc Tribunal eiusmodi informationes ex aliis fontibus excipere non potuerit; A. T., pro sua ampliore auctoritate et rerum ac personarum cognitione, dignetur directe inquirere de religione, honestate et voracitate actoris (vel testium vel peritorum), ita ut depositiones seu relationes tuto aesti­ mari valeant. Interim, etc. Addictissimus famulus. Datum..., die... mense... anno Ar., Iudex subdelegatus. N., Actuarius. APPENDIX II 560 XIII. — Litterae ordinarii ad alienae dioecesis iudicem ut EXTRAORDINARIAE INFORMATIONES COLLIGANTUR. (Sub secreto) Ill.me ac Rev.me Domino, Cum ex facultate S. Congr. do disciplina Sacramentorum, in hoc dioecesano Tribunali, ad instantiam sacerdotis JV., instruatur causa super nullitato eius sacrae ordinationis vel onerum eidem inhaerentium, cumque Nobis non satis constiterit de religione ot probitate vitae, nec non do personarum ac rerum adiunctis, et contra noverimus tibi prae­ fatum sacerdotem (vel testis aut periti personam) cognitum esse, prae­ sentibus te litteris rogamus ut, pro caritate et obsequio, quibus erga Ecclesiam praestas, velis Nobis accuratas et distinctas praebere notitias, secreti lege quidem interposita, de religiositate, honestate et voracitate dicti sacerdotis (vel testis vel periti), praesertim in iudiciali ot iurata relatione circa assertum... (v. g.) metum, ita ut dignoscatur utrum in re tanti momenti fide dignus habendus sit necne. Interim, etc. Datum..., die... mense... anno JV., Ordinarius. N., Cancellarius. XIV. — Citatio actoris. Do mandato Kev.mi N., Iudicis instructoris in processu de nullitate sacrae ordinationis vel onerum eidem inhaerentium, actor N. N. in causa, personaliter comparcat coram praefato ludice, in aula ses­ sionum huius s. Tribunalis, in via..., num..., anno..., mense..., die..., hora..., ut iuratum examen subeat in causa a se intenta. Datum..., ex aedibus..., die... mense... anno. L. φ S. -V., Iudex. N., Actuarius. [Eiusmodi citationis fiunt duo exemplaria, quorum unum traditur cursori remittendum actori, iuxta praescriptum can. 1717· alterum asservatur in actis et in calce eiusdem cursor refert ea quae peregit] PROCESSUS DE NULLITATE ORDINATIONIS VEL ONERUM XV. — Relatio 661 intimationis a cursore peractae facienda in EXEMPLARI IN ACTIS ASSERVATO. Refero me infrascriptum deputatum cursorem Reverendissimae Curiae Episcopalis N., hodie intimasse et reliquisse authenticum exemplar citationis sacerdoti N. N., in ipsius domicilio, via..., num..., tradendo praefatum manibus eiusdem (vel personae de eius familia aut famulatu) et ad normam can. 1721. In fidem, etc. Dio... mense... anno... V., Cursor deputatus. [Similiter exaratur scheda citatoria et fit relatio intimationis pro aliis in ius vocandis]. XVI. — Defensor s. ordinationis exhibet interrogatoria actori PROPONENDA. In frascriptus N., in causa nullitatis sacrae ordinationis vel onerum eidem inhaerentium, defensor vinculi legitime deputatus, exhibet se­ quentia interrogatoria, clausa et obsignata et nonnisi in actu examinis a Indico aperienda, atque instat ut super iisdem examinetur actor N., in causa a se intenta, servata forma a iure statuta; alioquin prote­ statur, etc. Haec cum facultate alia addendi, delendi, corrigendi, etc. Datum..., dio... menso... anno... N., Defensor sacrae ordinationis. [Item exhibentur interrogatoria pro examine testium ac peritorum]. XVII. — Iusiurandum praestandum ab actore ac testibus de VERITATE DICENDA. [Iudex gravibus verbis actorem ac testes antea moneat do sancti­ tate iurisiurandi ot de gravissimo delicto quod admit tunt peieratores ostendens peculiarem qualitatem iurisiurandi in subiecta materia, et periurii funestissimos effectus, et, prout personae qualitas ferat, si ipse opportunum ducat, commonefaciat de poenis, quibus periurii noxii fiunt in foro Ecclesiae, quaeque recoluntur in cap. Vil Regularum sub η. 311. [Deinceps iudex actorem vel testem alloquitur]: 502 APPENDIX Π Velis invocare Nomen divinum in testem veritatis, tactis sanctis Evangeliis, sequenti formula: Ego N. iuro me totam ac solam veritatem dicturum, tam super articulis, quam super re universa, prout eandem veritatem coram Deo et conscientia compertam habeo, et pleno ac fideliter ipsam exposi­ turum, quin aliquid addam, omittam vel immutem. Sic me Deus adiuvet, etc. XVIII. — Examen actoris. Sessio... In Dei nomine. Arnen. Anno Domini..., mense..., die..., hora..., in urbe..., in aedibus..., coram B. D. N., ludice subdelegato, adstantibus R. D. N., defensore sacrae ordinationis, ot infrascripto actuario, comparait D. N., actor iu causa receptae sacrae ordinationis, pro hac die et hora rite citatus. ludex eundem in primis monet, quod in ‘re tanti ponderis, quoties ea quae adducuntur haud veritati sunt consentanea, declaratio nulli­ tatis sacrae ordinationis vel onerum huic adnexorum taliter obtenta, nullum sortitur effectum (iuxta Monitum in Appendice relatum n. I); deinde iusiurandum ab actore petit et accipit iuxta modum ot formulam praescriptam (prout sub η. XVII). Deinceps, postulante defensore sacrae ordinationis, ludex schedam, quam idem defensor clausam exhibuerat, continentem interrogatoria oratori proponenda, reserat, et statim procedit, iuxta eadem interro­ gatoria, ad examen actoris, qui ad singulas quaestiones respondet ex ordine, ut sequitur. Interrogationes generales. ludex actorem interroget circa suum nomen, cognomen, nomen parentum, aetatem, conditionem familiae, dioecesim, cui inscriptus est, domicilium (urbem, viam, paroeciam), et locum hodiernae commora­ tionis. Tum ludex mandat actuario ut legat, pro norma actoris, nomina iudicis et ministrorum tribunalis. Deinde prosequitur: Interrogationes particulares actori faciendae. 1. Utrum confirmet necne supplicem exhibitum libellum in singulis partibus Î PROCESSUS DE NULLITATE ORDINATIONIS VEL ONERUM 1 663 2. Ubinam studia peregerit, et an in iSeminarium ingressus sit libera voluntate; qua aetate, quo tempore, quamdiu in ipso permanserit, et an propositum revera haud habuerit statum clericalem ineundi. 3. Quaenam fuerit causa incitamentorum, saevitiarum, vel coa­ ctionis, pro eodem clericali amplectendo statu, et a quibus incitamenta, saevitias, vel coactionem passus sit. 4. Quinam fuerint specifici actus eorundem incitamentorum et coactionis, praesertim tempore proximo sacrae ordinationi. 5. Quaenam indoles parentum et sua. 6. Quaenam ipse peregerit ut coactionem vitaret per se, et an opera aliorum ad hunc finem sit usus, et quinam isti. 7. Num in Seminario degens, studiis theologalibus libenter operam dederit et an fuerit impeditus quominus alia studia perageret, et a quibus. 8. Num sive in Seminario sive extra defectum suae voluntatis pro suscipiendis sacris ordinibus, vel aversionem patefecerit, quando et quibus. 9. An ipse, deficiente voluntate sacros suscipiendi ordines, id Semi­ narii Superioribus, Ordinario, vel spiritus moderatori (qui tamen eius confessarius non fuerit) manifestaverit, et quatenus negative, cur suam contrariam voluntatem ei non significaverit: quinam iste fuerit. 10. Quando accesserit ad sacrum ordinem sub diacon a tus, diaconatus et presbyteratus; qualem revera interius habuerit animum in actu sacrae ordinationis; et an communis jucunditatis tunc particeps fuerit. 11. An officium recitaverit divinum, et Missam celebraverit, vel etiam alio modo sacrum ministerium exercuerit. 12. Num contentiones adfuerint, et quales in specie, inter ipsum et parentes, aliosquo, qui eum impellere potuerint ad suscipiendos sacros ordines, et num notae in loco ubi idem degebat, et quinam sint qui eas confirmare valeant. 13. Num ipsi etiam nota fuerint ante sacrorum ordinum susceptio­ nem onera eis inhaerentia, ac praecipue quae caelibatus lex exigat. 14. Quomodo sese gesserit post sacerdotium initum, et quae mini­ sterii officia peregerit, quoties, quomodo, quanto tempore, et quibus in locis. 15. Num sacri ministerii exercitio rata habere sacrae ordinationis onera intenderit. An sibi praesto sint documenta exhibenda, uti litterae a parentibus vel ab aliis scriptae ante susceptos sacros ordines, ad confirmandam illatam coactionem. 1G. Quosnam alios testes ipse praeter exhibitos in elencho inducat sive consanguineos, sive affines, sive familiares, vel extraneos, qui de fa 30 — Cappello, De Ordine. I 564 APPENDIX π cunctis circumstantiis certiores facti, plene et sincero referre possint. 17. An unquam contra sacram ordinationem et huius adnexa onera reclamaverit; et unde factum sit ut causae introductionem aut conti­ nuationem ad haec usque tempora distulerit. [Exinde contestationes peragendae, si opus erit, inter ea quae actor asseruit, atque illa quae ipse in supplici libello retulit]. Absoluto examine, de mandato ludicis integra depositio clara voco legitur actori, et Iudex eundem interrogat: An habeat aliquid addendum, supprimendum, corrigendum, va­ riandum? Dein petitur ut praestetur iusiurandum do veritate dictorum et do secreto servando, iuxta formam (cf. infra η. XIX). Ac, praestito iureiurando, subscribunt actor, iudex, defensor vinculi et actuarius. N., Actor. L. φ S. A., Iudex instructor. N., Defensor sacrae ordinationis. A'., Actuarius. [Adnotatio. — Quoties alicuius sacerdotis sacra peracta sit ordinatio post Instructionem, quae a Sacra Congregatione de Sacramentis edita fuit 27 Decembris 1930, idemque contendat se gravi coactum motu sacros suscepisse ordines, ea ordinato erunt obiicienda, quae de pandita ab ipso voluntate iurata et scripta declaratione conlirmavit. Ii pariter erunt interrogandi, qui examinibus adfuere, iudiciumque pro sacra actoris ordinatione emiserunt]. XIX.—Iusiurandum de veritate dictorum et de secreto servando. Ego N. iuro me solam ac totam veritatem dixisse, et numquam, antequam praesens causa penitus absolvatur·, evulgaturum sive pro­ positas interrogationes, sive responsiones datas. Sic me Deus adiuvet, etc. XX. — Iusiurandum ab interprete praestandum. Ego X., a Rev.mo Indice in processu super nullitate sacrae ordi­ nationis vel onerum eidem inhaerentium sacerdotis N. N. deputatus interpres, iuro me dictum munus fideliter impleturum, acta et docu­ menta processus do verbo ad verbum diligenter et adamussim reddendo, ac simul secretum de omnibus quae in processu acceperim, servaturum. Sic me Deus adiuvet, etc. PROCESSUS DE NULLITATE ORDINATIONIS VEL ONERUM 565 < ■ ■- ■ ΊτΤ1' f, XXI. — lUDICIALE EXAMEN PARENTUM ACTORIS. * ■K ·* * [Cum praeterea super iis, quae actor in suo examine deposuit, sit ex testibus, quos iudex satis instructos reputaverit, percontandum, ut exinde illius assertiones aut confirment, aut corrigant, aut respuant, referantque utrum facta asserta sibi sint nota, formali examini, adstante sacrae ordinationis defensore, erunt ipsi subiiciendi, atque in primis parentes et affines actoris, a quibus haec erunt exquirenda, praehabito iuramento ac delato monito, de quo in Appendice η. I]. 1. Interrogandus pater, vel mater, circa nomen, cognomen, originem, aetatem, religionem, conditionem familiae et domicilium. 2. Quot filios et filias genuerint: quae fuerit indoles actoris et quae exstiterit eius propensio ad clericalem ineundam vitam. 3. Num ipsi eum impulerint ad eundem finem ut Seminarium ingre­ deretur, quamvis contrariam suam voluntatem patefecerit. 4. Quomodo ipsum illexerint ut sacrae theologiae studiis incumberet, et ad sacros ordines accederet. 5. Quaenam. fuerint adhibitae ab ipsis sollicitationes, instigationes, vel minae, et quoties: an istae usque ad sacram ordinationem fuerint productae. G. Num ipsi aliorum etiam operam adhibuerint ad flectendam filii voluntatem pro ineundo sacerdotio; quinam exstent; et quaenam ad hunc finem experti sint. 7. Num certiores facti fuerint ab aliquo de voluntatis defectu filii, et quinam hi sint; an pertinaciter impulerint eum; an a filio scriptis de voluntatis carentia edocti fuerint; an eadem servent, quo casu ea exhibeant. 8. Num ipsi Seminarii superiores vel ipsum Episcopum sollicitare studuerint et quomodo, ut filius in sacerdotium reciperetur; et an sciant excommunicatione ipso facto plecti eos, qui quoquo modo filios ad sacros ordines suscipiendos cogant iuxta can. 2352. 9. Num sacra properante ordinatione filius contrariam suam voluntatem manifestaverit et quomodo. 10. Num eidem renuenti ad sacros ordines accedere restiterint et quomodo. 11. Quaenam ipso in sacra ordinatione signa praebuerit, an scilicet laetitiae vel displicentiae; et quaenam indicia pariter ostenderit post peracta primitus solemnia, laetantibus aliis. 12. Num ipse postea, susceptis sacris ordinibus, acquieverit, vel | Ii 566 APPENDIX II negligens in sacro ministerio exercendo exstiterit, Missam litare vel officium recitare omittens, atque aversionem in his ostenderit. 13. Num profano more vitam degere coeperit, aliisque studiis in­ cubuerit. 14. Num ipsi minas eidem ante sacrorum ordinum susceptionem illatas, videlicet exheredationis, derelictionis, eiectionis e domo et eiusmodi, exsecutioni mandaverint vel exsecutioni mandare intenderint. 15. Num pravam aliquam consuetudinem fovero coeperit ordinatus sive ante sive post sacram ordinationem susceptam, et usque dum in sacerdotio permanserit. 16. Num sacrum ministerium exercuerit timore ipsorum pressus, quomodo, et quanto tempore. 17. An in familia informitatis alicuius indicia sive mentis sive pra­ vorum morum adfuerint, atque an aliquid adsit, quod atavismum redoleat. ’ ?* 18. [Heic contestationes, si opus fuerit, peragendae erunt inter ea quae actor asseruit, atque illa quae a parentibus fuere prolata, si dis­ sona ipsorum testimonia appareant]. 19. An ordinum sacrorum exercitio ratam ipse habere intenderit sacram ordinationem; et cm· in eodem exercitio perrexerit. 20. His absolutis interrogationibus, ad plene suum absolvendum munus, alias iudex ex officio interrogationes peragat, ab expletis re­ sponsionibus eruendas. Absoluto examine, etc. uti in η. XVIII. XXII. — Decretum citationis testium ab actore inductorum. Rev.mus N., Iudex instructor in causa..., audito sacrae ordinationis defensore, testes ab actore inductos, examini iudiciali subiici mandat, et ideo ad rem citari videlicet: 1· N. (patrem eiusdem actoris). 2. N. (matrem, etc.). 3. ... I 4. ... 5. ... 6. ... 7. ... ■ ■ ······· Datum..., die... mense... anno... ’ ® Λ7., Index instructor. Actuarius. PROCESSUS DE NULLITATE ORDINATIONIS VEL ONERUM 567 [Praetor autem testes ab actore inductos, necesse prorsus est alios ex officio induci. Alligentur litterae testimoniales, quae obtentae sint circa testium excutiondorum lidom ot probitatem. Fiant schedae citatoriae, uti in causis matrimonialibus, mutatis mutandis, ot similiter fiat intimatio]. XXIII. — lUDICIALE EXAMEN TESTIS N.t AB ACTORE INDUCTI. Sessio... . Servantur formae ut pro examine actoris. Iudex testi defert mo­ nitum, de quo in Appendice η. I, ac iusiurandum, iuxta formulam sub η. XVII, et reserat schedam exhibitam clausam a defensore, et continentem interrogatoria, quae deinde proponit. Ad generalia: 1. Testis interrogatur circa nomen, cognomen, nomen parentum, originem, aetatem, religionem, conditionem, domicilium (urbem, viam, paroeciam), locum hodiernae commorationis. 2. An sit consanguineus vel affinis actoris, et quo gradu. 3. Quo ex tempore, qua occasione et quomodo noverit actorem. 4. Quaenam sit ipsius indoles et an mereatur fidem in iis quae ipse protulit. 5. Quinam fuerint mores eiusdem et propensiones ad studia. 6. Num ab eo edoctus fuerit, et quando, ipsum coactionem a pa­ rentibus vel ab aliis passum esse. 7. An parentes ipsos testis noverit, horum conditionem, artem quam exercent et exploratam habuerit eorum indolem et agendi rationem erga actorem. 8. An in Seminario degens actor, pietatis indicia exhibuerit et ad sacram confessionem et sacram Synaxim saepe et devote accesserit. 9. Num ad sacros peragendos ritus se proclivem exhibuerit. 10. Quibus potissimum studiis in Seminario fuerit deditus; num inhonestos sermones proferre solitus fuerit. 11. Num ad sacra exercenda ministeria alienum se praebuerit, et contrariam voluntatem ostenderit in suscipiendis sacris ordinibus. 12. Quaonam ipse peregerit ut eos vitaret. 13. Num in Seminario commorans demissionem et obsequium superioribus exhibuerit. 14. Num familiaritates inhonestas foverit, scripta exaraverit minus honestati consona, et clericalem habitum invite gestare visus sit. 568 APPENDIX Π 15. Num pravis perlegendis libris fuerit deditus, sacraque studia neglexerit seu fastidiverit. 16. Num, in loquendo, do Ecclesia eiusque doctrina ac de ipsius rectoribus detraxerit. 17. Num in Seminario punitionibus ob pravam ipsius agendi ra­ tionem fuerit affectus; vel alios ad prava illexerit. 18. Num ad profana capienda oblectamenta se pronum manifesta­ verit, iis posthabitis, quae ad pietatem fovendam inserviunt. 19. Quaenam sit publica do ipsius vocatione opinio. 20. Num per se vel ab aliis testis sciverit parentes eum ad sacer­ dotium ineundum coëgisse, quando, quanam do causa, et quinam hi sint. 21. An circumstantias noscat de illata coactione et quaenam fuerint. 22. An revera parentes talis fuerint severitatis, ut merito timeri posset ipsos minas esse exsecuturos, et an actor indolis adeo timidae et pusillanimis exstiterit, ut eiusmodi minis aut saevitiis deterritus, ad sacros ordines, gravi metu coactus, accesserit, quin eas vitare potuerit. 23. An ordinationis sacrae tempore ipsum moerentem aspexerit et quomodo. 24. An ex ipso sciverit ante sacram ordinationem eundem fore huic consensum suum denegaturum. 25. An in sacra ordinatione vel ea expleta, iucunditatis vel moestitiae indicia praebuerit. 26. An testis quaedam habeat documenta scripta eiusmodi coa­ ctionem oncrumque ratihabitionem confirmantia et an sciat revera actorem per exercitium ordinis tacite voluisse obligationibus clerica­ libus se subiicere. 27. Quaenam sit modo agendi ratio actoris. Exinde iudex integram depositionem peractam ab actore, qui testem induxit, eidem testi legi iubeat ac petat: 28. An asserta in ea depositione veritati respondere in omnibus censeat, utrum eadem ex scientia propria perspecta habeat, an potius ex suggestione actoris et utrum facta ab eo asserta sint nota abis et quinam hi sint. 29. An testis habeat aliquid addendum, supprimendum, corri­ gendum, variandum. 30. Iudex testi alias interrogationes praeter supra allatas propo­ nere poterit, si rerum adiuncta id requirant. Quod si iudici non videatur opportunum integram legi actoris depositionem, se gerat iuxta Regulas n. 51 § 2. » PROCESSUS DE NULLITATE ORDINATIONIS VEL ONERUM 569 Dein testi leguntur depositiones ab ipso viva voce prolatae, quas actuarius scripto redegit, ac ulterius rogatur: 31. An haec relatio responsiones redditas plene complectatur. 32. Potitur ut praestetur iusiurandum de veritate dictorum et do secreto servando, iuxta formam (cfr. supra η. XIX). Ac praestito iureiurando, subscribunt testis, iudex, defensor sacrae ordinationis et actuarius. N., Testis. N., Iudex instructor. L. φ S. N., Defensor sacrae ordinationis. N., Actuarius. [Simili modo agendum est quoad ceteros testes qui producantur vel ad instantiam actoris, vel cx officio, praesertim si in instructione processus appareat adesse aliquem vel aliquos de re bene edoctos: tunc enim iudex eos citari curabit ut examini subiiciantur, eadem servata methodo]. XXIV. — Orale examen periti. Anno, etc., coram ludice, etc., adstantibus etc., comparait D. A., etc. (ut in aliis sessionibus). Index instructor, perito defert monitum, de quo in Appendice η. I, iusiurandum de veritate dicenda et de secreto servando, ac dein reserat schedam obsignatam, ubi continentur articuli concinnati a defensore sacrae ordinationis, quos iste praesertim eruerit ex rela­ tionibus ab iisdem peritis scripto antea exhibitis, iuxta generales et peculiares circumstantias et difficultates, quae in actu inspectionis sunt quidem animadvertendae. Praemissis interrogationibus generalibus, iudex articulos perito defert, qui esse poterunt ut infra, quibus ex officio alios, prout casus ferat, adiicero debet, attentis etiam dubiis et ambiguitatibus, quae ex ipso interrogatorio emerserint. 1. An perito aliqua sit necessitudo cum actore. 2. Quonam tempore et quomodo eum noverit. 3. Au confirmet per omnes partes relationem, quam de medicali examine scripto exaravit. 4. An in eadem relatione aliquid addendum habeat, vel corri­ gendum, vel mutandum. 5. An peritus tum physicum examen tum etiam relationem seorsim ab altero perito, si exstet, confecerit. 670 APPENDIX II 6. Quanam via et ratione peritus in peragendo medicali examine processerit. 7. An actor aliquo morbo hereditario vel defectu laboraverit, qui influxum habere potuerit in errata electione status; et utrum curari queat, an non. 8. Quidnam peritus perspexerit de actoris temperamento et de statu psychico. 9. (Si casus ferat)- Quomodo conciliari possit sententia periti cum contraria opinione alterius periti vel doctoris. [Nota. Belationes a medicis confectas iudex alterius peritioris examini subiicere poterit, si id opportunum existimaverit]. 10. An, praemissa lectione depositionis, peritus aliquid habeat addendum, demendum, corrigendam, vel mutandum. Praestito iureiurando de veritate dictorum et de secreto servando, sequuntur subscriptiones, ut de moro. Absoluta processus instructione, iudex, nisi opportunum duxerit actorem vel alium e testibus ad novum examen revocare contesta­ tiones peragendi causa, alliget in processu informationes parochi aut alterius idoneae personae attestationem de fido, quam actor et sin­ guli testes merentur. XXV. — Conclusio instructionis processus. In processu super nullitate sacrae ordinationis vel onerum sacris ordinibus inhaerentium sacerdotis N. N., Interrogatis tmn actore tum testibus, qui responderunt se nihil aliud habere quod deducant; tum defensore sacrae ordinationis, qui declaravit sibi nihil amplius inquirendum superosse; Perpensis omnibus actis, partium, testium ac peritorum deposi­ tionibus, relationibus et adnexis documentis; Cum causa, attentis personarum ac rorum adiunctis, satis in­ structa sit, Iudex decernit clausam esse instructionem processus, et omnia acta, in authentico exemplari, una cum voto scripto Ex.mi ac Hev.mi Episcopi, et defensoris sacrae ordinationis animadversionibus ac sententia, transmittenda esse ad S. Congregationem do disciplina Sacramentorum. Ex aedibus..., dio... N., Actuarius. Iudex. processus de nullitate ordinationis vel onerum 571 XXVI. — Testificatio de authenticitate exemplaris actorum. Facta collatione praesentis actorum exemplaris cum omnibus actis et documentis originalibus exsistentibus in archivo huius Tri­ bunalis, testor ego infrascriptus constare de fideli transcriptione et integritate eiusdem exemplaris, quod transmittitur ad S. 0. de disci­ plina Sacramentorum. Datum... die... In fidem, etc. N., Actuarius. N., Iudex. ADNOTANDA Curent Rev.mi Ordinarii ne sive praevia inquisitio, quae ab hac Sacra Congregatione expeti primum solet, sive confectio processus canonici, qui ab ea in his causis exinde iubetur, diutius differantur. Saepe enim contingere solet, ut, ob nimiam in eodem praesertim peragendo processu cunctationem, testes diem obeant supremum, ac proinde magni momenti probationes deficiant, maximo cum detri­ mento causae: etenim actori ipso naturali iure competit, argumentis, quae proferre potest assertum ab eo intentionis defectum aut illatam coactionem aliudve vitium consensum afficiens in susceptis sacris ordinibus probare, ut ab oneribus hisce adnexis solvatur. — In trans­ mittendis autem ad hanc Sacram Congregationem processus actis, haud profecto necesse erit omnia et singula transcribere, quae in ori­ ginalibus actis fuere iuxta traditas regulas inserta, cum sufficiat ut Rev.mi Ordinarii in exhibenda scripta relatione seu voto, referant de rite constituto tribunali iuxta praestitutas normas, de citationibus rite peractis, de praestito ab efformantibus tribunal atque a parte et testibus iuramento, et do fide istis praestanda; quin proinde sin­ gula, quae in singulis sessionibus habita fuere, in exemplari tran­ scribantur actorum, ne tempus inutiliter teratur, impensaeque au­ geantur, modo interrogatoria ct testimonia integre sint transcripta, aliaque documenta causam attingentia referantur, addito indice acto­ rum. Nec ab Actuario ipse scribendi modus negligatur, iuxta can. 1644 § 3, ut facile in actis adducta legi possint — quin proinde plus aequo in iisdem perlegendis ob deformes litteras, tempus insumatur, neve ambiguitatibus locus fiat — atque ideo ab adeuntibus S. Sedem honor huic debitus etiam in scribendo servetur. Numerus arabicus indicat numerum marginalem. Anniversarium consecrationis episco­ palis, 258. Annulus episcopalis, 250. Apostata est irregularis, 500. Arctati possunt ordinari ex litteris dimissoriis Vicarii capitularis, 342. Attentatio matrimonii, 505. Abbas, an et quando possit conferre tonsuram et ordines minores, 288; an litteras dimissorias concedere valeat, 342; an ordines maiores conferre possit, si charactere epi­ scopali insignitus sit, 346. Abortus, irregularitas ob procuratum B abortum, 506; an dispensatio con­ cedatur, 514. Baculus pastoralis, 242. Abscissio membrorum, an et quando B albutiens, an sit irregularis, 474. inducat irregularitatem, 507. Baptismus necessarius ad ordines, Abstemius, an sit irregularis, 479. 353; collatus ab haereticis inducit Acclamationes in consecratione epi­ irregularitatem, 504.V. Testimonia. scopali, 234. Beneficium, titulus ordinationis, 424. Acolythatus, est ordo minor, 31; B igamia, an et quando inducit irre­ officium seu potestas, 116; materia gularitatem, 491. et forma, 152. Bulla Innocentii VIII, 301 ss.; Bullae Adnotatio ordinationis, 575. Bonifacii IX, 307. Adscriptio ecclesiae seu dioecesi, 125; sectae acatholicao, 500. Aetas, pro variis ordinibus, 407; notae C historicae, 408; apud Orientales,728. Alumni, privilegium circa ordinatio­ Caelibatus, 578 ss.; apud Orientales, 750 ss. nem, 342. Amens, an valide ordinetur, 357; an Capitulum, an possit concedere lit­ teras dimissorias, 343; an litteras sit irregularis, 485. testimoniales, 537. Angelus, an capax ordinationis, 352. Anglicani, an validae sint ordina» Cardinalis, destitutus charactere opiscopali, potest conferre primam tiones anglicanae, 282. tonsuram et ordines minores, 288. Anima separata, an capax ordinaCarnifices sunt irregulares, 498. tionis, 352. B74 INDEX ALPHABETIOUS Catechumenus, incapax ordinationis, 353. Celebratio divinorum officiorum ve­ tita inducit irregularitatem, 509. Censura, eius violatio inducit irre­ gularitatem, 509; an censura tus possit concedere litteras dimissorias et testimoniales, 342, 537. Character, quid sit, 109; in quibus ordinibus imprimatur, 110; diver­ sitas et ratio discriminis, 111 ss. Chirothecae, 254. Chorepiscopi, an olim conferre or­ dines potuerint, 299. Claudus, an sit irregularis, 471. Clerici, quinam, 124; exercentes actum ordinis sibi vetitum, 509 ss. Coecus et COECUTIENS, an sit irre­ gularis, 472. Confirmatio, an requiratur ad or­ dines, 403; utrum sub gravi an sub levi, 405. Consecratio episcopalis, 66, 148; ri­ tus, 226; quinam defectus supplendi, 239; consecratio R. Pontificis, 320. Constitutio Apost. de diaconatu, presbyteratu et episcopatu, 148; Const. Apost. de Episcopis conconsecrantibus, 148 bis. Consuetudo ciroa titulum, 432; circa irregularitatem, 438. Corporis vitium, an et quando in­ ducat irregularitatem, 464 ss. Crux pectoralis, 255. D Daemonis possessio, an inducat irre­ gularitatem, 486; an liceat ordines exercere, si ordinibus iam susceptis superveniat, 488. Decretum pro Armenis, 141; eius valor, 143 ss. Defectus natalium, sacramenti, leni­ tatis, vide Irregularitates. Defectus ordinationis, an et quan­ do supplendi, 203, 217, 239. Deformes, an ot quando sint irre­ gulares, 477. Delictum, an et quando inducat irre­ gularitatem, 453, 454, 456, 499 ss. Diaconatus, est ordo sacramentalis, 78 ss.; ritus ordinationis, 192; ritus essentialis, 194 ss.; ritus in Ecclesia orientali, 197; nonnulla speciatim do forma diaconatus, 199; defectus supplendi, 203. Diaconissae, 82; dignitas et officia, 83; benedictio sive consecratio, 86; quando desierint, 89. Dimissoriae, quid sint, 341; quinam concedere valeat pro candidatis sae­ cularibus, 343; pro religiosis, 344; forma etc., 345. Documenta necessaria pro ordina­ tione, 533. Domicilium quoad ordinationem, 326; variae quaestiones, 329 ss. Dormiens, an valide ordinetur, 357. E Ecclesia, ubi ordinatio facienda est, 568, 749. Effectus sacrae ordinationis, 109 ss. Energumeni, irregulares sunt, 486. Epileptici, num sint irregulares, 483ss. Episcopae, 90. Episcopatus, est verum sacramentum, 37 ss.; num sit ordo distinctus a presbyteratu, 42 ss.; an valida sit eius collatio, omisso presbyteratu, 61; an imprimatur novus ac distin­ ctus character, 66 ss.; ritus ordina­ tionis, 148, 226 ss. Episcopus, est minister ordinarius sacrae ordinationis, 261; quinam sit Episcopus proprius ordinationis, 325 ; an possit dispensare super inter­ stitiis, 419; super irregularitate, 514. Eugenius IV, vide Decretum pro Armenis. Examen ordinandorum, 541; ius ot officium, 542; an Episcopus valeat dispensare, 543. Exercitia spiritualia ordinationi praemittenda, 552; dies, obligatio, modus, etc., 552 ss.; notae histo­ ricae, 555; apud Orientales, 745. Exorcistatus, est ordo minor, 31; officium, 115; materia et forma, 151; an vigeat in Ecclesia orientali, 729. | Expositi, quinam eorum Episcopus Mt) INDEX ALPHASETICU8 proprius ordinationis, 327; an sint irregulares, 459. F Fatui, an capaces ordinationis, 357. Festus dies quinam intelligendus pro ordinum collatione, 564 s. Fidei defectus an et quomodo obstet ordinationi, 524. Filii acatholicorum an possint ordi­ nari, 519. Forma ordinationis, 139; ordinum mi­ norum, 149 ss.; ordinum maiorum, 157 ss.; consecrationis episcopalis, 236; apud Orientales, 732. G Graeci, ordines minores ot maiores, 729 s., 731; tempus, circumstantiae, ritus ordinationis, 747 ss.; obliga­ tiones ordinibus sacris adnexae, 750 ss. Gratia, effectus ordinationis, 109; an requiratur status gratiae pro susci­ piendis ordinibus, 406. II II abitu άτι in vitium occultum num et quando ordinari possint, 411. Habitus clericalis, 156. Haeretici, an valido conferant or­ dines, 272; an possint suscipere or­ dines, 500; filii haereticorum, 519. Hermaphroditae quoad ordinatio­ nem, 355; an irregulares sint, 478. Homicidium procurantes ot coopera­ tores, an et quando incurrant irre­ gularitatem, 506; dispensatio, 514. Idiota, an capax ordinationis, 485. Idoneitas ad sacram ordinationem, 362 ss. Illegitimi, quinam eorum Episcopus proprius, 325 ss.; sunt irregulares, 458 ss.; dispensatio, 462. Impedimenta quoad ordinationem, 449, 518 ss. Impositio manus in ordinatione, 160 ss.; ultima impositio manus, 178 ss. Incardinatio ex receptione tonsurae, 125. Infamia iuris, 494; infamia facti, 525. Infantes, an valide ordinentur, 357; an, post usum rationis, teneantur obligationibus clericalibus, 358. Infideles quoad ordinationem, 353; filii eorum, 519. Instructio S. C. de Sacramentis, 390; S. C. de Religiosis, 397. Intentio in subiecto ordinationis, 356; controversia de praevalentia intentionis, 361; in officio divino recitando, 630 ss. Interstitia, 419; quoad religiosos, 420; apud Orientales, 743. Irregularitas, 435; divisio, 436; ir­ regularitas dubia, 439; effectus, 440 ss.; subiectum, 452; conditiones, 454; num ignorantia excuset, 455; irregularitates ex defectu, 457 es.; ex delicto, 499; cessatio, 512; di­ spensatio, 514; apud Orientales, 739. Iteratio ordinationis, 203, 217. J Jeiunium quatuor temporum servan­ dum ante ordinationem generalem, 559. Judex, an ot quando sit irregularis, 497. Jusiurandum, 227, 245; ratione Epi­ scopi proprii, 325; omittendum a candidato ante ordinationem, 536, 556. Laicus, oius ordinatio, 331 ss. Lectoratus est ordo minor, 31 ss.; officium, 114; materia et forma, 150; apud Orientales, 729 ss. Legitimatio quoad ordines suscipien­ dos, 462, 512, 514. Lenitatis defectus, quid sit, 497; an ot quo sensu hodie vigeat, 49S. Liber ordinatorum, inscriptio, 575. INDEX ALPHABETICUS 576 Litterae testimoniales, quid sint, 536; concessio earum, 537; forma, 538; apud Orientales, 744. V. Di­ missoriae. Locus originis, 327. Locus sacrae ordinationis, 568; notae historicae, 569; in Ecclesia Orien­ tali, 749. Luxuriae peccatum, an obstet or­ dinum susceptioni, 411. M Mandans et mandatarius quando ir­ regularitatem contrahant, 506. Maritus, an ordines suscipere valeat, 520; normae servandae, ib. Materia ordinationis, 139; materia ordinum minorum, 149 ss.; materia ordinum maiorum, 157 ss.; materia consecrationis episcopalis, 236; apud Orientales, 732. Matrimonium, v. Attentatio, Cae­ libatus, Maritus. Membrorum abscissio an et quando irregularitatem inducat, 507. Mentecapti num valide ordinentur, 357; an sint irregulares, 485. Metus quoad ordinationem, 359; an teneatur obligationibus clericalibus, 360; processus, 670 ss. Militia an et quando impedimentum ordinationis constituat, 523. Minister sacrae ordinationis, 261; ordinarius et extraordinarius, 262; validae ordinationis, 265 ss.; quinam sit minister extraordinarius, 284 ss.; minister consecrationis episcopalis, 313; minister licitae ordinationis, 322 ss.; apud Orientales, 735 ss. Missa ordinationis, 562; an liceat conferre ordines extra Missam, 564; circumstantiae attendendae, 565. Mitra episcopalis, 251. Morbi qui irregularitatem inducunt, 464 ss. Mores candidati quoad ordinationem, 409. Mulier non est ordinationis capax, 354. i Mutatio materiae et formae, 203, 217. Mutilatio an et quando inducat irre­ gularitatem, 466. Mutus an promoveri possit ad or­ dines, 474. N Natalium defectus, 468; dispensatio, 462 s. Neophyti quinam dicantur, 524; pro­ hibentur simpliciter sacram ordina­ tionem recipere, ib. Nocturnum recitandum, 191. O Obedientia quam ordinatus promittit Ordinario aut Praelato regulari, 215; num supplenda, si fuerit omissa, 222; quaenam obligatio eiusdem, 655 ss. Occidens an et quando sit irregularis, 514. Oculi vel oculorum defectus an et quatenus inducat irregularitatem, 472. Officium divinum, quid sit, 610; obli­ gatio, 614 ss.; modus recitandi offi­ cium, 626 ss.; causae excusantes, 646 ss.; dispensatio, 651. Ordinarius, v. Episcopus, Litterae dimissoriae, Litterae testimo­ niales. Ordo, quid sit, 1 ss.; distinctio or­ dinum, 5; dignitas sacramentalis ordinis, 10 ss.; ordines in genere, 31 ss.; singuli ordines in specie, 35 ss.; apud Orientales, 729 ss. Ostiariatus, quid sit, 31; officium, 113; materia et forma, 149; apud Orientales, 729 s. ’ . P Paralytici an et quatenus sint irre­ gulares, 475. Parentes acatholici, an eorum filii possint ordines recipere, 519. 577 INDEX ALPHABETICUS Parochus quoad testimonia, 534; quoad publicationem, 546 s. Patrimonium, titulus ordinationis, 425. Pensio, an titulum ordinationis con­ stituat, 426. Potestas Ecclesiae circa materiam et formam, 126 ss.; potestas ordinis, 111; potestas singulorum ordinum, 113 ss. Presbyter, num et quatenus dele­ gari possit ad ordines conferendos, 290 ss. Presbyteratus est verus ordo sacramentalis, 69 ss.; ritus ordinationis, 206; defectus supplendi, 217. Presbyterissae velpresbyterac, quae dictae fuerint, 77. Probatio ordinationis, 577. Processus, 670; causae, 671; forum competens, 672 ss.; ius agendi, 680 ss.; ordo iudiciarius, 687 ss.; ordo disciplinaris, 712 ss.; apud Orien­ tales, 765. Professio fidei, 245, 556. Promissio obedientiae in ordinatione presbyterali, 655. Propositum manifestandum, 530. Publicatio facienda ante ordinatio­ nem, 546; quaestiones, 547; apud Orientales, 744. R Ratihabitio ordinationis, quid sit et quando verificetur, 359, 673 ss. Religiosi, ordinatio, 338, 344. Reordinationes, num quandoque ha­ bitae fuerint, 280 s. Ritus ordinationis, 149, 155 ss.; apud Orientales, 747. S Sacramenta, potestas Ecclesiae circa sacramentum ordinis, 126 ss. Schismatici, ordinatio ab iisdem col­ late, 272; sunt irregulares, 500 ss. Scientia requisita in candidatis, 414; notae historicae, 416. Scrutinium circa ordinationem, 531; methodus, 532. Servitium dioecesis, 336. Servitium militare, v. Militia. Servitus impedit ordinum susceptio­ nem, 522. Simon ia in conferendis et suscipiendis ordinibus, 276; poenae, 666 s. Status clericalis, 124; obligatio eum suscipiendi, 378; an liceat recusare statum clericalem, 379; coactio, 382 bs. Subdiaconatus, num sit ordo sacramentalis, 91; monumenta ecclesia­ stica, 95; quando inter ordines sa­ cros fuerit adnumeratus, 97; offi­ cium, 117; ritus ordinationis, 187; in Ecclesia orientali, 729 ss. Subiectum sacrae ordinationis, 349, quinam sint incapaces, 351 ss.; con­ ditiones requisitae insubiecto ad li­ citam ordinationem, 362 ss.; recta intentio, 376. Suicidium, 507. Surdus, an irregularis sit, 476. Suspensio circa sacram ordinationem, 660-669. T Taxae in materia ordinationis, 570 s. Taxa synodalis pro sufficientia tituli ordinationis, 424. Tempus ordinationis, 564; in Ecclesia orientali, 748. Testimonia requisita pro ordinatione, 533; testimonium baptismi et con­ firmationis, 534; testimonium ordi­ nationis, 576. V. Litterae testi­ moniales. Tiara, 252 s. Titulus ordinationis quid sit, 423; beneficium ecclesiasticum, 424; pa­ trimonium, 425; pensio, 426; tituli suppletorii, 427; pro religiosis, 428; quaestiones, 429 ss.; apud Orien­ tales, 741 ss. Tonsura, quid sit, 106; quo tempore fuerit instituta, 107; effectus, 124; ritus, 155; apud Orientales, 726 ss. 578 INDEX ALPHABETICUS Traditio instrumentorum, 139 8.; utrum essentialis an accidentalis,’ 170 es.; defectus supplendi, 203 s. Ü Unctio in ordinatione presbyteri, 208, 222; in consecratione episcopali, 231, 23 9. Uxorati, an et quatenus admitti possint ad ordines, 620. V Vicarius Apostolicus, licet chara­ ctere episcopali destitutus, potest primam tonsuram et ordines mi­ nores conferre, 288; an concedere possit litteras dimissorias et testi­ moniales, 343, 344, 537. Vicarius capitularis num litterae dimissorias concedere valeat, 342; num litteras testimoniales, 537; num dispensare valeat ab interstitiis ct irregularitate, 419, 514. Vicarius generalis num litteras di­ missorias possit concedere, 342; an litteras testimoniales, 514; num dispensare valeat ab interstitiis et irregularitate, 419, 514. Vitium corporis inducens irregularitatem, 464 ss. Vocatio ad statum clericalem, 363; vocatio divina, 3G6; necessitas, 367 es.; signa vocationis, 371 ss.; certi­ tudo moralis, 377.