TRACTATUS DOGMATIC US DE EUCHARISTIA TOM. 1. DE SACRAMENTO EMMANUEL DORONZO, O.M.I. S.T.D., Ph.D. Lector Theologiae Dogmaticae In Catholica Universitate Amcricac Washington!!, D. C. EX TYPOGRAPHIA BRUCE Milwaukee Imprimi potest: William A. Robbins, O.M.I., Superior Provincialis Nihil obstat: Joseph C. Fenton, Censor Deputatus Imprimatur: ►£· Joannes M. McNamara, D.D., Episcopus Eumeniae, Administrator Archidioecesis Baltimorensis ct Washingtonicnsis September 5, 1947 Copyright, 1947 The Bruce Publishing Company Printed in the United States of America REVERENDISSIMO PATRI LEONI DESCHATELETS, O.M.I. SUPERIORI GENERALI “Sacrum Convivium, in quo Christus sumitur’’ (S. Thomas, Opusc. 30). SEGRETERIA DI STATO DI SUA SANTITÀ Ex Aedibus Vaticanis die 10 Junii 1947 Reverende Pater. Augustus Pontifex gemina de causa grata accepta habuit duo volu­ mina, recens Ei abs te muneri data, quibus inscriptio alteri “De sacra­ mentis in genere” et alteri “De baptismo et confirmatione.” Sanctitas Sua enim inde perspexit, luculenta testificatione declara­ tam, pietatem et obsequium, quibus in exemplum Petri Sedem excolis, et ubertatem perspicuitatemque doctrinae manifesto vidit, qua rem theologicam ad sacramenta spectantiam fuse pertractasti. Sanctitas Sua gratulatur plurimum tibi, quod curas laboresque tuos in hoc insigne opus contuleris, atque omina facit, ut pergas, divite vena, Ecclesiae vera et mysteria lucido calamo industrare. Hoc autem in auspicium tibi supernae benignitatis munera invocat inque horum pignus Apostolicam Benedictionem impertit. Interea qua par est observantia me profiteor tibi addictissimum J. B. Mon tini Subst. Reverendo Patri Emmanueli Doronzo O.M.I Professori in Catholica Universitate Studiorum Washingtoniensi vi H. J. CICOGNANI DELEGATI APOSTOLICI LITTERAE GRATULATORIAE Tertium volumen Theologiae Sacramentariae Rev. Patris Emmanuelis Doronzo, O.M.I., honori mihi duco clero et studiosis hisce litteris exhibere, docto auctori ex animo gratulans. Eadem ratione ac in priori­ bus voluminibus hunc tractatum De Eucharistia ipse evolvit, duplicem nempe methodum scholasticam et positivam simul componendo. Quaestiones ponit ac agit iuxta illam traditionem in scholis nostris feliciter servatam, “ad Angelici Doctoris rationem, doctrinam et prin­ cipia’’.1 Si identidem res et modus pertractandi abundare videantur, omnia tamen ac singula per accuratam subiectae materiae expositionem et divisionem facilis sunt accessus. Re vera “status quaestionis" per­ lucide enuntiatur, dein errores et haereses separatim referuntur, itemque mens Ecclesiae et Conciliorum; ac demum in “conclusione" doctrina tenenda ordinatim comprobatur ex S. Scriptura, ex Patribus et Doctoribus, et ratione. Perutile certo ac pergatum clericis erit omnes, ut ita dicam, de Eucharistia dissertas quaestiones in uno volumine possidere. Quae inde a primaeva Ecclesiae aetate de Eucharistia disceptarunt Evangelistae et Paulus, Patres dein et Doctores, Summi Pontifices et Sancti, sibi invicem veluti aemulantes ut altiora dicerent, heic exponun­ tur aut innuuntur. Usitata tunc nomina, “fractio panis", “agape", “panis vitae”, “calix benedictionis”, “mysterium fidei" persaepe recur­ runt; excerpta Patrum et celebriores eorum operum loci et relativae disputationes citantur, eaque praesertim quae ad profectum animarum et ad fideles discendos magis inserviunt, et sic quasi totum iter per­ curritur a Didache et epitaphio Abercii ad sanctos Doctores. uti Joannem Chrysostomum et Augustinum, ac demum ad Divum Thomam, Ssmae Eucharistiae praeconem et cantorem. Xec desunt quae de epiclesi dicta fuere, et de pane azymo et fermentato, et de communione sub duplici specie, ac insuper errores Lutheri eiusque asseclarum plene refutantur, itemque rationalistarum figmenta. Si tractatus aliquis de Theologia “praedilectus” a sacerdote dici queat et uti talis haberi, certe hic est. Divina enim Eucharistia res est sacerdotis; ab illa potestas ei venit, supernaturalis, maxima et unica, 1 Codex J.C., can. 1366, § 2. •· Vll ■■Μ Vili » ► · LITTERAE GRATULATORIAE conficiendi Corpus Christi, quo “nullus potest esse actus excellentior”,2 et quamvis iste actus “ab ortu solis usque ad occasum, in omni loco”3 continuo renovetur, sublimis tamen semper extat ac quotidie quasi noviter inceptus. Abunde hoc volumine perillustratur indi visibilitas illius trinominis “Eucharistia, Sacerdos, Altare”. Uti enim sine Christo nec Eucharistia habetur, neque sacerdotium, pariter sine sacerdote neque Eucharistia, neque altaria. Vocat sacerdos ore suo super altare Jesum, et Filii Dei advenientis illico fit comes et amicus, praeco et apostolus, dispensator ac defensor, atque, Dominum suum devote imi­ tans, populi fidelis devenit magister et pater beneficus, ipsa Divina Eucharistia inspirante et altrice. Cum ergo Eucharistia centrum sit pietatis, apostolatus et totius vitae sacerdotalis, tractatus qui de ea tam multa ac pretiosa continet, etsi quaedam forsan profusiora judicari possint, sacerdoti magni adiumenti erit; plura revera in hoc volumine pro sacro ministerio quoque suppeditantur, praeterquam pro subiecti studio, ad illud Divinum Mysterium fideliter et rite pertractandum ac ferventius amandum. Ψ H. J. ClCOGNANI Archiep. Laodicensis, Delegatus Apostolicus Washington!!, D. C. — Die 5 Junii 1947 festo Corporis Christi. ’ S. Thomas, Summa, lib. Ill in Suppi., q. 40, a. 4, S. * Malachias, 1, 11. PRAEFATIO AUCTORIS Duorum tomorum divisionem in praesenti materia, sola molis ratio persuasit, non secus ac gemini tractatus copulationem in superiori volumine. Alter enim tomus de Sacrificio Missae, proxime futurus, nihil aliud erit nisi caput septimum et ultimum ejusdem indivisibilis trac­ tatus de Sacramento Eucharistiae. Expositionis autem doctrinaeque methodus, eadem ac in superioribus libris hic servatur, utriusque nempe speculativae ac positivae theologiae attemperata ratio, quam in praefatione tractatus De Sacramentis in genere exoptavimus. Qua quidem methodo, positivam scientiam, quae perspicua est laus modernorum et ornamentum, nedum deprimere, fovere quam maxime ac commendare volumus. Unum certe ab omni cordato theologo abiciendum reputabitur, scientificus nempe ille exclusivismus quo quis aut in solitaria speculatione obseretur, aut in extranea eruditione inaniter diffundatur. Exclusio enim, causa est sterilitatis, aut mater abortivorum. In non facili illo negotio, quod est theologicarum notarum seu cen­ surarum assignatio, nec timide recessimus nec leviter processimus. Putamus autem quibusdam modernis censoribus non esse in hac re proprio judicio, utut eruditiori, nimis fidendum, aut antiquiorum solidam ponderationem facile posthabendam. Judicium enim de re fidei, aut cum fide connexa, securius ac veluti connaturaliter ex maturiori mente procedit. Quarundam tandem quaestionum longiorem expositionem, hic sicut in superioribus tractatibus, speculativum earundem vel positivum mo­ mentum exigere visum est. Nec ceterum in ullo seu materiali seu scientifico aedificio, proportio quam dicunt, aequalitatem appellat, sed coaptationem et ordinem. In ipsa S. Thomae Summa Theologica non­ nullae partes superfluae aut diffusiores quibusdam censoribus videri poterunt, quae tamen ad totius operis ornamentum et aequilibrium manifeste concurrunt. Perfectum ceterum opus, nullius unquam auc­ toris ambitio, nec ullius critici legitima spes. ix X PRAEFATIO AUCTORIS Sit qualiscumque hic labor in laudem Eucharistici Corporis Christi ejusque Matris Virginis et Immaculatae. Emmanuel Doronzo O.M.I. 'I'he Catholic University of America Washington, D. C. 31 Maii 1947 In festo B. Mariae Virg. Omnium Gratiarum Mediatricis ORDO PARTIUM DE EUCHARISTIA Tom. I. De Sacramento INTRODUCTIO CAPUT I. DE INSTITUTIONE EUCHARISTIAE Art. Art. Art. 1. Utrum Eucharistia sit verum sacramentum N.L. a Christo Institutum. 34-62 2. Utrum Christus Eucharistiam instituerit in ultima coena dum coenam paschalem celebraret. 3. Utrum Christus in ultima coena suum corpus et sanguinem sumpserit ut sacramenti institutio­ nem solemn i us consecraret. 77-83 62-77 CAPUT II. DE ELEMENTIS PANIS ET VINI AC DE VERBIS CONSECRATORI IS Art. Art. Art. Art. Art. 4. Utrum materia hujus sacramenti sit panis et vinum. 84-90 5. Utrum materia valida Eucharistiae sit tantum­ modo panis triticeus et vinum de vite. 90-96 6. Utrum materia valida hujus sacramenti sil panis sive azymus sive fermentatus. 97-108 7. Utrum vino consecrando admiscenda sit aqua non ad validitatem sed ad solemnitatem sacramenti de praecepto Ecclesiae. 108-121 8. Utrum Christus verbis consecraverit, nec aliis quam sequentibus: “Hoc est corpus meum quod pro vobis datur (vel tradetur)” et “Hic est enim sanguis meus novi testamenti (vel calix novum testamentum in sanguine meo) qui pro multis (vel pro vobis) effundetur in remissionem peccatorum”. 121-127 xi XI1 ORDO PARTIUM 9. Utrum forma hujus sacramenti sint tantummodo verba dominica relata in textu articuli 127-150 praecedentis. Art. 10. Utrum inter verba dominica et in formula latina consecrationis haec tantum pertineant ad essen­ tiam formae sacramentalis: Hoc est corpus 150-161 meum, Hic est sanguis meus. Art. 11. Utrum verba consecrationis habeant sensum effec­ tivum seu practicum, significativum seu asserti161-170 vum, et demonstrativum seu de praesenti. Art. 12. Utrum in utraque consecrationis formula conve­ 170-171 nienter exprimatur forma hujus sacramenti. Art. CAPUT III. DE PRAESENTIA REALI, TRANSSUBSTAN­ TIATION E ET PERMANENTIA ACCIDENTIUM Art. 13. Utrum in Eucharistia corpus et sanguis Christi vere, realiter et substantialiter contineatur. Art. 14. Utrum detur transsubstantiatio eucharistica, seu panis et vinum convertantur in corpus et san­ guinem Christi. Art. 15. Utrum transsubstantiatio sit una et simplex actio, pure conversiva seu tantummodo effectiva tran­ situs totius substantiae panis et vini in totam substantiam corporis et sanguinis Christi, prae­ existentis et immutati. Art. 16. Utrum, peracta transsubstantiatione seu conver­ sione substantiae, accidentia panis et vini im­ mutata permaneant. Art. 17. Utrum accidentia eucharistica permaneant sine ullo subiecto, virtute divina supplente, relate ad quantitatem, influxum ipsius substantiae. Art. 18. Utrum accidentia eucharistica possint agere et pati. Art. 19. Utrum praesentia realis essentialiter consistat in unione formali corporis Christi cum speciebus, sub ratione termini continentis ipsum. Art. 20. Utrum corpus Christi sit in hoc sacramento non localiter sed “per modum substantiae”. Art. 21. Utrum “In venerabili sacramento Eucharistiae sub unaquaque specie et sub singulis cuiusque speciei partibus etiam separatione facta totus 173-224 224-261 261-315 315-340 340-367 368-384 384-393 393-399 ORDO PARTIUM XIH Christus contineatur”, secundum suam natura­ lem perfectionem et integritatem. 399^420 Art. 22. Utrum corpus et sanguis Christi contineantur in sacramento vi verborum, cetera vero vi concomitantiae. 420-428 Art. 23. Utrum corpus Christi prout est in sacramento sit subiectum corporalis actionis et passionis. 428-440 Art. 24. Utrum praesentia realis cesset per solam specierum corruptionem. 441-447 CAPUT IV. DE EFFECTU ET NECESSITATE EUCHARISTIAE Art. 25. Utrum proprius effectus Eucharistiae sit “spiritu­ alis nutritio per mysticam unionem ad Chris­ tum”, collata in sacramentali susceptione ipsius physici corporis Christi. 448-476 Art. 26. Utrum sumptio huius sacramenti sit necessaria ad salutem. 476-536 Art. 2 7. Utrum communio sub utraque specie sit de prae­ cepto divino quoad laicos et clericos non celebrantes. 536-570 CAPUT V. DE SACRAMENTALIBUS PROPRIETATIBUS EUCHARISTIAE Art. 28. Utrum sacramentum Eucharistiae consistat in re Art. 29. Art. 30. Art. 31. Art. 32. Art. 33. permanenti, quae jure proinde asservatur et adoratur. Utrum sacramentum Eucharistiae consistat adae­ quate et in recto in solis speciebus, connotantibus corpus Christi. Utrum verba consecrationis sint proprie dicta forma huius sacramenti. Utrum Eucharistia sit unum specifice sacramen­ tum, numerice vero multiplex. Utrum non obstante unitate sacramenti, possit una species sine altera consecrari. Utrum, non obstante unitate sacramenti in duabus speciebus, communio sub una specie integrum sacramenti effectum conferat non minus quam communio sub utraque specie. 572-590 590-604 604-613 613-631 631-647 647-662 xiv ORDO PARTIUM Art. 34. Utrum Eucharistia competat proprie dicta, dis­ tincta et eminens ratio sacramenti N.L. 662-692 CAPUT VI. DE SUBIECTO ET MIX ISTRO EUCHARISTIAE Art. 35. Utrum effectus Eucharistiae conferatur eo tantum instanti in quo, via et modo naturali, perficitur traiectio specierum in stomachum. Art. 36. Utrum distingui debeat duplex modus manducandi corpus Christi eucharisticum, sacramentalis scilicet et spiritualis. Art. 37. Utrum qui suscipit hoc sacramentum cum consci­ entia peccati mortalis committat sacrilegium in corpus Christi sacramentatum. Art. 38. Utrum omnibus et singulis fidelibus, in statu gra­ tiae existentibus et cum recta intentione acce­ dentibus, expediat frequenter imo quotidie communicare. Art. 39. Utrum hoc sacramentum prosit aliis quam sumentibus. Art. 40. Utrum minister consecrationis Eucharistiae sit solus sacerdos, minister autem applicationis ordinarius sit solus sacerdos, extraordinarius vero solus diaconus. Art. 41. Utrum plures sacerdotes eandem materiam valide ac licite consecrent. Art. 42. Utrum quilibet sacerdos, ratione ordinis suscepti et per se, teneatur, ex jure divino et sub gravi, aliquoties celebrare. 695-704 704-710 711-716 716-733 733-735 736-754 754-769 769-780 INDICES Index Index Index Index Index Biblicus . Exegeticus Thomisticus Onomasticus Analyticus [l]-[5] [6]-[8] [9]-[12] [13] —[27] [28]-[70] DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE INTRODUCTIO Tertium N.L. sacramentum est Eucharistia, ordine quidem naturae, non vero necessitatis, dignitatis et perfectionis, cum sit TOTIUS RE­ LIGIONIS COMPENDIUM ET FINIS. Tale autem est non tantum in ratione unici et perfecti sacrificii X.L., in quo essentia religionis consistit et ad quod ceteri actus cultus ordi­ nantur, ut patet consideranti rationem et ordinationem ecclesiasticae liturgiae, sed etiam in ratione sacramenti; sive consideretur ut sacra­ mentum tantum, est enim finis ceterorum sacramentorum1 et hoc sensu Sacramentum sacramentorum,· item est unicum sacramentum consi­ stens non in usu sed in re permanenter consecrata; sive ut res et sacra­ mentum, nam in Eucharistia continetur ipse Christus substantialiter praesens dum in aliis sacramentis confertur tantum quaedam partici­ patio virtutis Christi, semper autem quod est per essentiam potius est eo quod est per participationem illudque ad se ordinat et in se consum­ mat;3 sive ut res tantum, nam gratia eucharistice cibans est gratia ulti­ mae perfectionis seu consecutionis finis' et gratia plenitudinis quae ab ipso Fonte spiritualium bonorum veluti propria manu in hominem diffunditur. Unde, ut ait 5. Bonaventura, “hoc sacramentum caetera sacramenta excellit et quasi consummativum est aliorum omnium, sicut caritas omnium virtutum”.5 Est praeterea Eucharistia “MYSTERIUM FIDEI” antonomastice. juxta exclamationem consecrantis Ecclesiae. Tot enim in hoc sacramento mirabilia cumulantur, tot ipsum rationi naturali imperviae caligines involvunt, ut in unico fidei lumine, et in solo Verbi veritatis verbo, mentis nostrae motus conquiescant: “Adoro ‘ 5. Thomas, q. 65, a. 3 ; q. 73, a. 3. ’ Pseudo-Dionysius, Bernardus, Albertus Magnus. 1 S. Thomas, q. 65, a. 3. ‘5. Thomas, q. 65, a. 1, ad 3; q. 73, a. 3. 5 In 4 Sent., dist. 10, p. 1, q. 1. 1 2 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE te devote, latens Deitas, quae sub his figuris vere latitas. . . In cruce latebat sola Deitas, at hic latet simul et humanitas. . . Visus, tactus, gustus in te fallitur, sed auditu solo tuto creditur; credo quid­ quid dixit Dei Filius, nihil hoc veritatis verbo verius.” Quatuor praecipue mysteria obserantur in hoc “Sancta Sanctorum”. Primum est mysterium Transsubstantiations quod pertinet ad sacra­ mentum tantum. Dum enim in aliis sacramentis materia sensibilis nul­ latenus immutatur sed tantum transeunter fit instrumentum gratiae, hic natura in suis intimis legibus, veluti stupefacta, perturbatur, dum inaudita quadam conversione, quae ipsam creativam actionem quadantenus praecellit, unitas elementi violenter disrumpitur ac evanescit substantia in humanitatem Christi, relictis propriis accidentibus in sus­ tentatione divinae virtutis.® Secundum est mysterium realis praesentiae Christi quod est ipsum res et sacramentum. Dum enim alia sacramenta dicuntur reliquiae Christi secundum imaginem tantum et virtutem,7 Eucharistia est etiam secundum realitatem quaedam Incarnationis continuatio et extensio, quatenus, coelum convertens in sacramentalem praesentiam, Verbum divinum in terram iterum trahit sub duplicata quadam Incarnatione in qua latet etiam humanitas.8 Tertium est mysterium “mysticae carnis Christi’™ quod est propria res-tantum hujus sacramenti.’® Quamvis enim etiam in aliis sacramen­ tis gratia conferatur quae est glutinum corporis mystici, proprium tamen est Eucharistiae quod sit sacramentum cibi seu intussusceptionis in mysticam carnem Christi. Ideo enim physicum corpus Christi sacramentaliter suscipitur ab homine sub forma cibi ut, converso naturae processu, per spiritualem cibum eucharisticae gratiae homo immediate absorbeatur et agglutinetur Christo, vitali principio corporis mystici.11 Quartum est mysterium redemptionis quod continuatur praecipue per Eucharistiam prout est sacrificium, quemadmodum mysterium In­ carnationis continuatur per eam prout est sacramentum. Cum enim altaris sacrificium sit renovatio sacrificii Crucis, per ipsum redemptio mundi continuatur et ab ipso quodammodo dependet omnis efficacitas redemptiva etiam sacramentorum quae sunt instrumenta passionis Christi. * Cf. Lessium, Dc pericctionibus moribusque divinis, 1. 12, c. 16. ’ Cf. Introductionem in Theol. Sacram, ante tract. De sacr. in gen., p. xvii sq. 1 Cf. Hurter, Dc Euch., n. 327, Theol., t. 3, Oeniponte, 1896, p. 279 sqq.; Chrysostomum, In 1 Cor., hom. 24, n. S. * Petrus Lombardus, Sent., 1. 4, dist. 8, 4. 10 5. Thomas, q. 73, a. 3. uCf. 5. Thomam, q. 73, a. 3, ad 2; Augustinum, Serm. 172; In Joan., tract. 26. INTRODUCTIO 3 In hoc magno fidei mysterio, quomodolibet tandem consideretur, peculiariter proditur nota divinae dilectionis, unde fit antonomastice Mysterium Amoris et Sacramentum Caritatis. “Neque enim est, aut fuit aliquando tam grandis natio quae habeat deos appropinquantes sibi, sicut adest nobis Deus noster”.12 “Salvator, enim noster, discessurus ex hoc mundo ad Patrem, sacra­ mentum hoc instituit, in quo divitias divini sui erga homines amoris velut effudit, memoriam jaciens mirabilium suorum [Ps 110, 4], et in illius sumptione colere nos sui memoriam [1 Cor 11, 24] praecepit, suamque annuntiare mortem, donec ipse ad iudicandum mundum veniat [ 1 Cor 11, 26]. Sumi autem voluit sacramentum hoc tanquam spiritualem animarum cibum [Mt 26, 26], quo alantur et confortentur viventes vita illius, qui dixit: ‘Qui manducat me, et ipse vivet propter md [Io 6, 58]”.13 Sic per Eucharistiam plenissime adimpletur promis­ sio Christi: “Et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad con­ summationem saeculi” (Matth. 28, 20). Est tandem hoc sacramentum objectum insigne thomisticae scientiae ac fulgidissima gemma diadematis S. Thomae. “In aliis namque mysteriis collustrandis [S. Doctor] superavit caeteros Theologos: at in exponendis, quae ad Eucharistiam pertinent, excelluit se. Nullibi plane uberior, nullibi doctior, nullibi magis Angeli­ cus, quam ubi disserit de Eucharistia. In aliis, quamvis semper lucidus, non adeo copiose splendet: in contemplatione autem hujus mysterii rota totius luminis circumcingitur. . . Plane ita singulariter in hoc eminet, ut Angelicus Doctor merito dici queat DOCTOR EUCHARI­ STICOS.”“ Ex mente et corde hujus Eucharistici Doctoris tanquam lucentes flammae prodierunt profundae disquisitiones in quibus penetrandis tot theologorum ingenia insudarunt, intima medulla quae eucharisticas definitiones Tridentinorum Patrum pervadit, piae preces quibus ado­ rantes et communicantes fideles delectantur, fervens ac devotum illud eucharisticum Officium in quo publice orat Ecclesia. I. OBJECTUM TRACTATUS 1. Definitio Nominalis. Praecipua nomina hujus sacramenti sunt: Eucharistia, Sacrificium, Communio, Viaticum, quorum rationem sic explicat S. Thomas, q. 73, a. 4: nS. Thomas, Officium in festo Corporis Christi, lect. 4 (Opusc. 30). ” Cone. Trid., sess. 13, cap. 2 (Dcnz. 875). u Salmanticenses, Dc Euchar., prooemium, Cursus Theol., t. IS, tract. 23, Parisiis, 1SS2, p. 3 sq. DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE ‘ Hoc sacramentum habet triplicem significationem: unam quidem respectu praeteriti, inquantum scilicet est commemorativum dominicae passionis, quae fuit verum sacrificium ... et secundum hoc nominatur sacrificium; aliam autem significationem habet respectu rei praesentis, scilicet ecclesiasticae unitatis, cui homines aggregantur per hoc sacra­ mentum, et secundum hoc nominatur communio, vel συ'ναξι?. Dicit enim Damascenus [De fide orth. 4, 14], quod dicitur communio, quia com­ municamus per ipsam Christo, et quia participamus ejus carne et divi­ nitate, et quia communicamus et unimur ad invicem per ipsam. Ter­ tiam significationem habet respectu futuri, inquantum scilicet hoc sac­ ramentum est praefigurativum fruitionis Dei, quae erit in patria, et secundum hoc dicitur viaticum, quia hic praebet nobis viam illuc per­ veniendi: et secundum hoc etiam dicitur Ευχαριστία, id est bona gratia, quia ‘gratia Dei vita aeterna’, ut dicitur Rom. vi. 28; vel quia realiter continet Christum, qui est plenus gratia”. In ipsa SCRIPTURA directe vel indirecte expressa inveniuntur plura ex praecipuis nominibus quae postmodum Traditio huic sacra­ mento specialiter reservavit, uti panis vitae, panis angelicus, Coena Domini, fractio panis, communio, eulogia seu benedictio seu consecra­ tio, Eucharistia seu gratiarum actio. Joan. 6, 32. 35. 51 : “Pater meus dat vobis panem de coelo verum. . . Ego sum panis vitae ... panis vivus, qui de coelo descendi”. 1 Cor. 11, 20. 23. 24: “Convenientibus [Συνερχόμενων] ergo vobis in unum, iam non est Dominicam cocnam [κυριακον δείπνο ν] manducare. . . Accepit panem, et gratias agens [ εΰχαρ ιστί/σα?] fregit [εκλασεν], et di­ xit. . .” (cf. Matth. 26, 27; Mare. 14, 23; Luc. 22, 19). 1 Cor. 10. 16: “Calix benedictionis [ευλογία?], cui benedicimus, non­ ne communicatio [κοινωνία] sanguinis Christi est? et panis, quem fran­ gimus. nonne participatio [κ^νωνία] corporis Domini est?” Act. 2. 42: “Erant autem perseverantes in doctrina Apostolorum et communicatione fractionis panis [κοινωνία καί -jj κλάσει τοϋ άρτου] et ora­ tionibus” (cf. 2, 46; 20, 7; Luc. 24, 30. 35). TRADITIO innumeris prope descriptionibus et nominibus innu­ merabiliora hujus sacramenti mysteria aemulare contendit. Eucharistia enim vocatur: Attenta materia: Cocna Domini; mensa Domini; “sacrum convi­ vium” (S. Thomas, Officium in festo Corporis Christi); sacramentum panis et vini: hostia: fractio panis; panis vitae; panis angelicus; panis Christi; panis supersubstantialis; vinum germinans virgines. INTRODUCTIO 5 Attenta jorma: consecratio vel «ύλογία seu benedictio consecrativa; est enim unicum sacramentum consistens in consecratione alicujus materiae permanentis. Attento effectu gratiae: Eucharistia seu bona gratia; participatio vel communio vel κοινωνία vel qui contendit epiclesim a ritu orientali delendam fore nisi ad valorem consecrationis necessaria esset, et princeps Max dc. Saxo nia;'' qui ait ex eo quod in ecclesia orientali, et juxta intentio­ nem consecrantis, epiclesis habetur ut necessaria ad valorem consecra­ tionis, sequi in ritu orientali verba dominica nonnisi in epiclesi suum effectum habere. “ In duobus opusculis ad Cone. Trid. missis, quibus titulus “Quibus verbis Christus eucharistiae sacramentum confecerit”, Romae, 1552. ° In tractatibus: De la vertu des paroles par lesquelles se fait la consécration du S. Sacrement de l’autel, Paris, 1585; Varii tractatus et disputationes de necessaria correctione theologiae scholasticae, Parisiis, 1586; Dc missae Christi ordine et ritu. Haec opera, sicut opusculi Catharini inserta sunt Indici (in Appendice Indicis Tridcntini), a quo tamen recentius deleta sunt. “ Liturgiarum orientalium collectio, Parisiis, 1715-1716. *' In Praefatione in opera Cyrilli Hier., diss. 3, c. 12, n. 9, M.G. 33, 283 sqq. ° Explication de la messe, Paris, 1716-1726. ** Katholischc Dogmatik, Padeborn, 1893, t. 3, p. 539 sq. M Eucharistie und Busssakrament in den ersten sechs Jahrhunderten der Kirche, Friburgi Br., 1910, p. 126. ’‘Pensées sur la question de l’union des Églises, in Roma c l’Oriente, Nov. 1910, p. 25 sq. Hic articulus damnatus est a Pio X (Denz. 3035, infra citand.). 133 Inter modernos M. de la Taille sententiam Scoti amplectitur, inquiens: “Scotus recte sensit, praeter verba formalia, alia requiri narrativâ, sine quibus nec illa sinceram formae rationem apud nos haberent" (Mysterium fidei, elucidatio 35, initio, Parisiis, 1931, p. 454). Ad contrariam sententiam S. Thomae et aliorum longe plurium theo­ logorum, hic doctor observat: “Defendere ut solide probabilem senten­ tiam oppositam, quae fuit Scoti . . . non magis debet reputari injurio­ sum erga sanctum Thomam, quam si sancti Doctoris sententiam circa formam in consecratione calicis essentialem [ cf. art. seq.] deserueris. . . . Quin et melius, ni fallor, satisfacit principiis sancti Thomae de causalitate sacramentorum sententia Scoti, juxta quam verba formae non producent suum effectum, nisi ita prolata, ut suum effectum rite significent: qualiter infra exponetur” (ibid., p. 459). Citatis autem pro eadem sententia pluribus doctoribus tam scotistis quam extraneis (etiam ex medio aevo), uti Z. Pasqualigo, Card. Lau­ rentio Brancato dc Laurea, Salmeron, Thoma Waldcnsi, Gerson, Floro Lugdunensi et Gcrhoho Rcichcrsbergcnsi, ait: “Utut sint ista, vel quantumcumque tenue inde sententiae Scoti patrocinium adjudicetur, certe ego sententiae oppositae exemplum nullum inveni ante saeculum ter­ tium decimum. Non caret igitur sua probabilitate, etiam extrinseca. 134 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE sententia Scoti, sed plurimum pollet rationibus internis: quae nunc sunt perpendendae” (ibid., p. 463). Non aliam autem affert rationem quam supra relatum argumentum Scoti fusius expositum. Quidam pauci theologi, ut Hermannus de Wicd canonicus coloniensis (in Antididagmate, Coloniae, 1549), Combefisius, Lc Quien (cf. M.G. 94, 1142) et Salaville (in Diet. Théol. Cath., art. Épiclèse, col. 203), quos citat De la Taille (1. c., p. 454. 471. 472), docere videntur verba dominica, quae sunt formalia, etiam unita verbis narrativis non sufficere ad valorem sacramenti nisi eis praemittantur aut quomodolibet adjungantur aliqua verba interpellativa seu aliqua forma orationis, qua sacerdos Deum alloquatur (ut in canone latino: “Elevatis oculis in coelum ad te Deum Patrem suum omnipotentem, item tibi gratias agens”) et ex qua verba dominica determinentur in ratione formae sacramentalis. Rationes, quae afferri possunt in favorem hujus sententiae (quae non est confundenda cum sententia de necessitate epiclesis), sunt: ex­ emplum Christi (“gratias egit”, “benedixit”), auctoritas Patrum qui communissime docent in oratione Eucharistiam confici, ratio theolo­ gica juxta quam oportet ut forma Eucharistiae, maxime in ratione sacrificii, distinguatur a mera historica narratione et assumat religiosam indolem quae absque deprecationis forma intelligi non potest. PARS AFFIRMATIVA Nota theologica. Formam Eucharistiae esse verba dominica, ita ut, ipsis prolatis, consecratio perfecta sit, est saltem proximum fidei propter doctrinam magisterii ordinarii et documenta Cone. Flor, et Trid.; quidam theo­ logi, ut Salmanticenses, Salaville et De la Taille, dicunt id esse de fide definita a magisterio ordinario. Epiciesim non requiri ad valorem consecrationis est theologice certum. Nullam formulam verba dominica subsequentem requiri ad valorem consecrationis videtur theologice certum. Nullam prorsus formulam, tam antecedentem quam subsequentem verba dominica, requiri ad valorem consecrationis, est sententia tutior; quidam theologi, ut Nugnus, volunt sententiam contrariam non carere temeritate. DE VERBIS CONSECRATORIIS 135 Documenta Ecclesiae. Benedictus XII in libello “Jam dudum” ad Armenos transmisso a. 1341, inter alios errores Armenorum, reprobat doctrinam de efficacia et necessitate epiclesis. Cui tamen Concilium Armenorum a. 1342 res­ pondit omnes Armenos credere in necessitatem et efficaciam verborum dominicorum independenter ab epiclesi (cf. Mansi, Concil., 25, 1242 sq.). Clemens VI, Ep. “Super quibusdam” ad Consolatorem Catholicon Armenorum a. 1351, scribit: “Dicis te credere et tenere quod corpus Christi natum de Virgine et mortuum in cruce, quod nunc est in caelo vivum, post verba consecrationis, quae sunt ‘Hoc est corpus meum’, est in sacramento sub specie et similitudine panis” (Raynaldus, Annales eccles., a. 1351, n. 11, Lucae, 1750, t. 25, p. 532). CONC. FLORENTINUM, Decr. pro Armenis, Denz. 698 cit. in art. praec., p. 124 sq. In Decr. pro J ac obitis completur doctrina Decr. pro Armenis: “Verum quia in suprascripto decreto Armenorum non est explicata forma verborum, quibus in consecratione corporis et sanguinis Domini sacrosancta Romana Ecclesia, Apostolorum doctrina et auctoritate fir­ mata, semper uti consueverat, illam praesentibus duximus inserendam. In consecratione corporis hac utitur forma verborum: ‘Hoc est enim corpus meum’; sanguinis vero: ‘Hic est enim calix sanguinis mei, novi et aeterni testamenti, mysterium fidei, qui pro vobis et pro multis effundetur in remissionem peccatorum” (Denz. 715). In ipso Concilio Flor. Patres latini postularunt ut in decreto unionis seu pro Graecis definiretur in solis verbis dominicis consecrationem consistere. Concilium ideo a definitione abstinuit quia Graeci doctores reclamarunt definiendam non esse rem quae ab ipsis pro certa admit­ tebatur. Quamvis autem in particularibus sessionibus theologorum qui­ dam Graeci, nominatim Isidorus mctropolita kioviensis (cf. supra p. 131), tales declarationes apposuerint quae necessitatem epicleseos in­ culcarent, tamen in generali sessione ipsius Concilii habita die 5 julii, pridie quam Synodus clauderetur, Card. Bcssarion pro ceteris Graecis, uno reclamante Marco Ephesio, declaravit: “Et quoniam ab omnibus sanctis doctoribus Ecclesiae, praesertim ab illo beatissimo Joanne Chrysostomo, qui nobis notissimus est, audivimus verba dominica esse illa quae mutant et transsubstantiant panem et vinum in corpus verum Christi et sanguinem; et quod illa verba divina Salvatoris omnem virtu­ tem transsubstantiation is habent, nos ipsum sanctissimum doctorem et illius sententiam sequimur de necessitate” (Mansi, Cone., 31, 1045). DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE DE VERBIS CONSECRATORIIS CONC. TRIDENTINUM, sess. 13, cap. 3, ait: “Haec fides in Ec­ clesia Dei fuit, statim post consecrationem verum Domini nostri corpus verumque eius sanguinem . . . exsistere ... vi verborum’’ (Denz. 876). In cap. 1 docet haec consecrationis verba esse ea quae a Synopticis et Paulo referuntur (Denz. 874). Catechismus Cone. Trid., citat, in art. praec., p. 125. Missale Romanum, De defectibus in celebratione, 5 de defectibus formae, 1: “Defectus ex parte formae possunt contingere, si aliquid desit ex iis quae ad integritatem verborum in ipsa consecratione re­ quiruntur. Verba autem consecrationis, quae sunt forma hujus Sacra­ menti, sunt haec: ‘Hoc est enim Corpus meum'. Et: ‘Hic est enim Calix Sanguinis mei, novi et aeterni testamenti: mysterium fidei, qui pro vobis et pro multis effundetur in remissionem peccatorum’.’’ Cf. cetera verba 1 et 2. Benedictus XIII, Instr. 31 maii 1729 ad Patriarch. Melchit. An­ tioch., prohibet doctrinam orientalem de epiclesi, inquiens: “Ideo . . . doceat non per invocationem Spiritus Sancti [i.e. epiclesim] sed per verba consecrationis fieri transsubstantiationem” (Collectio Lacensis, t. 2, c. 439 sq.). Benedictus XIV, Brev. “Singularis Romanorum” a. 1741, confir­ mans synodum provincialem Maronitarum, idem docet (Collectio La­ censis, t. 2, c. 197). Pius VII, Brev. “Adorabile Eucharistiae” a. 1822 ad Patriarch. Graeco-Melchit. Antioch., poenas ecclesiasticas minatur eis qui audent “docere . . . eam opinionem, quae tradit [ad transsubstantiationem ] ... necesse esse, praeter Christi verba, eam etiam ecclesiasticam precum formulam [i.e. epiclesim] recitare” (Coli. Lacensis, t. 2, c. 551). plicite professi sunt; Russi Kiovienses et Moscovitae a saec. 16 ad medium saec. 18 eam ut fidem Ecclesiae habuerunt et contra Graecos defenderunt, ac nonnisi pedetemptim sub influxu graecorum russi recentiores sententiam mutarunt, ita tamen ut non in sola epiclesi sed etiam in verbis dominicis vim consecrativam reponerent.,J Apud Armenos similiter et Coptos doctrina catholica semper insignes defensores habuit.53 136 PIUS X, Ep. “Ex quo” ad Archiep. Delegatos apud Orientales a. 1910, damnans supradictum articulum principis Max de Saxonia, haec habet de epiclesi: “Sed nec . . . intacta relinquitur catholica doctrina de Sanctissimo Eucharistiae Sacramento, cum praefracte docetur, sen­ tentiam suscipi posse, quae tenet, apud Graecos verba consecratoria effectum non sortiri, nisi jam prolata oratione illa quam epiclesim vo­ cant, cum tamen compertum sit Ecclesiae minime competere ius circa ipsam sacramentorum substantiam quidpiam innovandi” (Denz. 3035). THEOLOGORUM DOCTRINA, hodie communissima, est verba dominica per se sola sufficere ad valorem consecrationis. Inter Schismaticos eandem doctrinam nullus negavit ante saec. 14; ante Cone. Flor, eam tantum Cabasilas et Joannes Thessalonicensis impugnarunt, explicite vero eam docuit Georgius Scholarius; in Cone. Flor, theologi graeci. excepto Marco Ephesio, cum Bessarione eam ex- 137 CONCLUSIO Forma hujus sacramenti sunt tantummodo verba dominica, cujus efficacitas nulli alii formulae tam praecedenti quam subsequent! est quomodolibct ligata. Probatur 1. EX SCRIPTURA. Lucas et Paulus, enarratis factis et dictis Domini in ultima coena. exhibent Christi praeceptum: “Hoc jacite in meam commemoratio­ nem” ; dicta autem dominica quae referuntur non alia sunt quam “Hoc est corpus meum . . .” et “Hic est sanguis meus . . ergo haec verba sunt necessaria et sufficientia ad valorem consecrationis. Ad hanc rationem apte notat De la Taille: “Haec quidem paritas et similitudo a Christo ipso asserta, inter modum suum conficiendi et nos­ trum, videtur fuisse petra angularis totius traditionis. Qui enim consi­ derabant Christum consecrasse per intimationem ejus quod fiat, illi secure exhinc concludebant: ergo nos intimando consecrationis effectum inducimus. . . Si qui autem putabant, Christum, ante prolata verba, consecrasse per tacitam quamdam benedictionem, illis censebatur oc­ curri satis argumentando retro ex nostra consecratione ad consecra­ tionem dominicam. Adeo paritas ritus principii instar assumebatur.' '1 Dices 1. (Ad mentem adversariorum sub n. 1 relatorum). Praecep­ tum Christi refertur tantum generali modo ad ritum eucharisticum a Christo peractum, non vero ad singulas Christi actiones et verba, secus inde sequeretur etiam verba “Accipite et comedite”, imo non tantum verba dominica sed etiam acceptionem, fractionem et benedictionem panis, esse ad valorem consecrationis necessaria. Rcsp. Ex ipso modo narrationis et ex ipsa indole rei apparet essen­ tialia ritus eucharistici, a Christo peracti, constitisse tantummodo in “ Cf. Jugie, Theol. Orient., t. 3, Parisiis. 1930, p. 293 sqq. 11 Cf. Jugie, op. cit., t. 5, p. 703 sqq. “Mysterium fidei, clucidatio 34, Parisiis, 1931, p. 440 sq. 138 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE ipsis elementis panis et vini et in verbis quibus illorum mutatio expri­ mitur; unde ad haec tantum praeceptum Christi refertur, non vero ad acceptionem, fractionem et benedictionem panis, quae accidentaliter se habent ad talem mutationem, nec ad verba “Accipite et comedite” quae referuntur tantum ad usum sacramenti. Id ceterum indubie patet ex sensu et doctrina Traditionis. Dices 2. (Ad mentem adversariorum sub n. 2 relatorum}. Christus panem et vinum consecravit benedictione, quae in quibusdam verbis consistit, non vero verbis “Hoc est etc. —Hic est etc.” quae habent tantum sensum demonstrativum; ergo in verbis benedictionis seu in quadam epiclesi jussit consecrare. Resp. Ut dictum est in art. praec., non constat an benedictio illa distinguatur a verbis dominicis; quod si distinguatur, gratis assumitur per eam Christum consecrasse et non per subsequentia verba quae possunt esse simul demonstrativa et effectiva. Praeterea non constat illam benedictionem constitisse in verbis potius quam in solo gestu; quod si in verbis constitit, sequeretur Scripturam de verbis ad conse­ crationem necessariis prorsus siluisse. Dices 3. (Ad mentem adversariorum sub n. 3 relatorum}. Ex man­ dato Christi sequitur quidem verba dominica esse necessaria ad conse­ crationem, non tamen sequitur ea esse sufficientia, quinimmo ex ipsa indole ritus eucharistici, de praecepto Christi exequendi, deducitur illa verba non sufficere. Etenim Christus praecepit facere quod ipse fecit; jamvero nisi adjungantur verba narrative (“Qui pridie”), ex quibus significetur ministrum loqui in persona Christi, sacerdos non facit quod Christus fecit sed recitat tantum impersonaliter (ita Scotus et De la Taille}. Item nisi adjungantur verba interpellativa (H. do Wied, Combcfisius, Le Quien, Salaville} vel aliqua forma orationis, puta epiclesis (Graeci, Catharinus, Cheÿontaines, Renaudot, Touttec, Le Brun}, ex qua verba dominica induant aliquam rationem actus sacri et liturgici, sacerdos non facit quod Christus fecit. Resp. Ad hoc ut sacerdos in persona Christi loquatur non est necesse ut verba narrative adjungantur aut quomodolibet signate et reflexe minister dicat se agere in persona Christi, quia hoc implicite significa­ tur per intentionem ponendi actionem consecrativam, quemadmodum legatus regis non debet explicite significare se in persona regis tractare negotia ad quae missus est, sed id in ipsa earum voluntaria tractatione continetur. Ad rem S. Thornos: “Si sacerdos sola verba praedicta [i.e. verba dominica] proferret cum intentione conficiendi hoc sacra­ mentum. perficeretur hoc sacramentum, quia intentio faceret ut haec DE VERBIS CONSECRATURUS 139 verba intelligerentur quasi ex persona Christi prolata, etiamsi verbis praecedentibus hoc non recitaretur” (ad 4). Frustra autem instat De la Taille negando paritatem cum praedicto legato ac subtiliter distinguendo inter legatum qui agit pro rege et legatum qui loquitur pro rege veluti ipsum regem loquentem faciens. Nam etiam in hoc secundo casu verbalis declaratio quod legatus lo­ quatur pro rege, tamquam in persona regis, necessaria non est si ipse tantummodo ad hoc missus sit ut pro rege et in persona regis loquatur; et hoc praecise accidit in locutione consecratoria. quae proinde ex se sensum vicarium importat. Similiter non sunt necessaria verba interpellativa, aut epiclesis, aut quaelibet formula orationis, ad hoc ut sacerdos dicatur agere in per­ sona Christi et actum sacrum atque liturgicum ponere. Xam Christus ipse in solis verbis dominicis consecravit nec a sermone eucharistico, quem in coena habuit, valor consecrationis prius factae pependit; in ipsa vero consecratione, prout est praesentia corporis Christi et sacri­ ficium, eminenter continetur ratio actus liturgici et deprecationis. Probatur 2. EX TRADITIONE. Documenta Ecclesiae supra citata, quamvis directe et explicite ex­ cludant tantummodo necessitatem epiclesis ad valorem consecrationis contra sententiam Catharini et aliorum cum ipso sentientium, indirecte tamen et implicite excludunt etiam necessitatem alterius cuiuslibet formulae, quantumvis conditionantis validitatem sacramenti; nam constanter et asseveranter hoc unum docent: consecrationem fieri per verba dominica (cf. nominatim Cone. Flor, et Trid.). Praxis etiam liturgiea ostendit in verbis dominicis consecrationem perfici. In liturgia latina sacerdos, prolatis verbis dominicis, hostiam et cali­ cem adorat caque populo adoranda ostendit; ex quo ostenditur jam eo momento consecrationem perfectam esse nec influxum epiclesis aut alterius formulae subsequentis expectari. Idem apparet ex modo quo consecratio describitur in liturgia by­ zantine^ juxta antiquos codices et non paucas editiones Euchologiorum. Sacerdos nempe, inclinans caput et benedicens panem, alta voce dicit verba dominica, dum verba praecendcntia et subsequentia, non exclusa epiclesi, submissa voce recitat; populus sacerdoti verba domi­ nica dicenti respondet: Arnen, quasi dicat: Etiam, credimus hoc esse “ Cf. Jugie, Theol. Orient., t. 3, Parisiis, 1930, p. 264 sqq. DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE DE VERBIS CONSECRATORIIS corpus Christi; sacerdos immediate manu ostendit patenam et calicem, veluti corpus Christi praesens demonstrans; dein recitata oratione ‘‘Memores”, addit: “Tua ex tuis offerimus” quasi dicat: “Tuum Filium, ex tuis, seu ex conversione panis et vini, hic praesentem factum, tibi offerimus”. Quae omnia tam signanter sensum Traditionis ostendunt ut poste­ riores Schismatici, ad commendandam suam sententiam de valore et necessitate epiclesis, plures ex antiquis observantiis suppresserint vel accommodarint aut novos gestus et ritus introduxerint. Ita quidam jusserunt ut verba dominica submisse, epiclesis vero alta voce pro­ nuntiaretur; quidam gestum ostensionis ad patenam et calicem sup­ presserunt, introducto vel relicto gestu ostensionis ad verba epiclesis. continentem”, quae sunt “Hoc est corpus meum- Hic est sanguis meus”. Gregorius Nyss., Oratio catech. 37 cit. in art. 13, p. 210. Chrysostomus (praeclarissimus hujus doctrinae testis), In 2 Tini., hom. 2, 4, citat, in art. praec., p. 124. In opere De Proditione Judae hom. 1, 6 scribit: “Adest Christus, et nunc is, qui mensam illam appa­ ravit, hic ipse hanc nunc exornat. Non enim homo est qui facit ut proposita efficiantur corpus et sanguis Christi, sed ipse Christus qui pro nobis crucifixus est. Figuram implens stat sacerdos verba illa pro­ ferens, virtus autem et gratia Dei est. ‘Hoc est corpus meum', inquit. Hoc verbum transformat ea quae proposita sunt. Ac quemadmodum vox illa: ‘Crescite et multiplicamini et replete terram' (Gen. 1. 28) semel quidem prolata est, per omne autem tempus ad effectum perdu­ citur, naturae nostrae vim praebens ad filiorum procreationem, ita et vox haec semel prolata ad unumquodque altare in ecclesiis, ab illo ad hodiernum usque tempus et usque ad adventum ejus, sacrificium per­ fectum efficit” (M.G. 49, 380). Hesychius, In Lev. 9, 6 (super illud “Facite, et apparebit vobis gloria ejus”): “ ‘Facite’ videlicet mysticus, de quo praeceperat Domi­ nus: ‘Hoc facite in meam commemorationem'. . . Sermone subsistit hujus dispensatio mysterii, maxime dominico verbo ea quae apparent in aliud aliquid majus et intellegibile transferente” (M.G. 93, 891). Ibid. 6, 22: “Sanctificationem mystici sacrificii et a sensibilibus ad intelligibilia translationem sive commutationem ei qui verus est sacer­ dos, videlicet Christo, oportet dari .... quia per ejus virtutem et prolatum ab eo verbum quae videntur sanctificata sunt” (M.G. 93. 1071 sq.). Anonymus De sacramentis, 4, 4, 14 sq. et 4, 5, 23 cit. in art. 13. p. 213 sq. Ambrosius, De mysteriis, 9, 52-54 cit. ibidem, p. 212 sq. In Enarr. in 12 psalmos davidicos, In psal. 38. 25: “Etsi nunc Chris­ tus non videtur offerre, tamen ipse offertur in terris quando Christi corpus offertur: imo ipse offerre manifestatur in nobis, cujus sermo sanctificat sacrificium quod offertur” (M.L. 14. 1102). In De benedictionibus patriarcharum. 9, 38: “Hunc panem dedit apostolis, ut dividerent populo credentium; hodieque dat nobis eum, quem ipse quotidie sacerdos consecrat suis verbis. Hic ergo panis factus est esca sanctorum” (M.L. 14, 719). Augustinus, Serm. 227 cit. in art. 13, p. 214. Damascenus, De fide orth. 4. 13 cit. in art. praec.. p. 124. Isidorus Hisp. (vel juxta quosdam Anonymus quidam), Epist. 7. ad Redemptum Archidiaconum, 2 : “Scias itaque eorum jam dictis consue- 140 PATRES de forma Eucharistiae nonnisi per transennam locuti sunt, cum de ea nullus error extiterit nec ulla controversia agitata fuerit. Inde est quod potius quam ipsam essentialem formam, nude sumptam, frequentius prae oculis habeant totum complexum precum quo conse­ cratio circumdatur; seu totum canonem vel άναφο^αν; quae variis nominibus designatur, ut dictum est in Statu Quaest. Idque verificatur non tantum in primis tribus saeculis sed etiam postquam inde a fine saec. 3 testimonia de epiclesi proprie dicta et de ejus gravitate multi­ plicari incipiunt. Nihilominus tum ante tum post usum hujus epiclesis, imo peculiari­ ter inde a saec. 4, Patres quotiescumque ipsa verba consecrationis specificant non alia quam verba dominica produnt, his constanter vim consecrativa attribuunt ac nunquam asserunt haec non sufficere aut aliis verbis vel formulis conditionaliter ligari. Hanc veritatem exhibent quandoque implicite, dum asserunt ipsum Christum illis verbis consecrasse (cf. testimonia relata in art. praec., p. 124), supponunt enim vel explicite dicunt nos eodem modo juxta Christi praeceptum consecrare (cf. v.g. Chrysostomum, In 2 Tini., hom. 2, 4, cit. ibidem), quandoque ae quivalent er, dum asserunt nostram consecrationem valorem habere ex eo quod Christus dixerit: “Hoc est corpus meum”, quandoque jormaliter, dum asserunt sacerdotem con­ secrare verbis “Hoc est corpus meum”. Unicus fere textus qui aliquam difficultatem offerre videtur quique in favorem epiclesis insistenter citatur ab adversariis sunt quaedem verba Damasceni, De fide orth. 4, 13, de quibus infra sermo erit. En quaedam testimonia: Justinus, Apol. 1, 66 cit. in art. 13, p. 203, dicit alimoniam eucharisticam fieri carnem et sanguinem Christi “per precem ipsius verba 141 142 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE tudinibus minime nos opponere reprehensionis obstaculum, quandiu eas Romana Ecclesia duxerit tolerandas, maxime cum non sint de essentia, sive substantia sacramenti. De substantia sacramenti sunt verba Dei a sacerdote in sacro prolata ministerio, scilicet, ‘Hoc est corpus meum’, panisque frumenti et vinum, cui consuevit aqua adhi­ beri” (M.L. 83, 905 sq.). OBICITUR. Irenaeus (Adv. haer. 4, 18, 5), Firmilianus (Ep. 75, inter epp. Cypriani), Basilius (De Spiritu S. 27, 66), explicite dicunt consecra­ tionem consistere in epiclesi. Gregorius Nyss. et Hesychius in ipsis textibus supra citatis dicunt consecrationem fieri non solum dominico verbo sed etiam oratione vel sermone. Gregorius M, (Epp., 1. 9, ep. 12) dicit Apostolos Oratione Dominica consecrasse. Damascenus, De fide orth. 4, 13, cit. in p. 124 et 219, ait panem et vinum converti per epiclesim (δώ ττ/s cWAi/acos), imo per epiclesim et adventum Spiritus S. (διά τν/ς έτπκλτ/σίος και ίπιφοιτ^σεο? τον Άγιον ΙΙτευ/ζατος /ΐίταττοιοΰΐ'ται). Praeterea ibidem, repetens ad sensum sententiam Chrysostomi (De prod. Judae, 1, 6. supra cit.), vim transsubstantiationis tribuit epiclesi et virtuti Spiritus S., dum Chrysostomus illam tribuit verbo Christi. Praecipue ibidem, alludens ad orationem quae in Liturgia S. Basilii post verba dominica et ante epiclesim invenitur et expli­ cans sensum horum verborum “Antitypa corporis et sanguinis Christi” quae in ea oratione habentur, ait: “Quod si nonnulli panem vinumque, corporis et sanguinis Domini αντίτυπα, seu imagines figurasve vocave­ runt, velut divinus Basilius, non hoc post consecrationem dixerunt, sed antequam oblatio ipsa consecraretur, vocem hanc usurparunt”; ex quo sequitur S. Doctorem docere post prolationem verborum dominicorum panem et vinum esse tantum antitypa (i.e. figuras et symbola), seu nondum esse consecrata. Patres graeci plerique, non exceptis illis qui, ut Chrysostomus, vim verborum dominicorum extollunt,e transsubstantiationem tribuunt invocationi Spiritus S. seu epiclesi et ejusdem Spiritus virtuti et adventui. RESPONDETUR. Irenaeus, Firmilianus et Basilius manifeste epiclesim accipiunt pro toto canone. Irenaeus, Adv. haer. 4, 18. 5, ait: “Panis, percipiens invocationem Dei [ Bp' ίπίκλησιν τον ©coû] ,50 iam non communis panis est, sed eucha**Sic legunt meliores codices; M assuet vero legit ίκκλησιν pro ίπίκλησιν. DE VERBIS CONSECRATORIIS 143 ristia”; Ibid. 5, 2, 3: “Mistus calix, et factus panis percipit verbum Dei [τον λόγον τοϋ Θίοΰ], et fit eucharistia sanguinis et corporis Christi” (M.G. 7, 1028 sq. 1125); unde sequitur epiclesim seu invocationem Dei vel esse ipsum verbum Dei seu verba dominica, vel esse totum canonem in quo verbum dominicum est inclusum. Firmilianus, Ep. 75, inter epp. Cypriani, 10, scribit: “Atque illa mulier . . . etiam hoc frequenter ausa est, ut et invocatione non con­ temptibili sanctificare se panem et Eucharistiam facere simularet, et sacrificium Domino sine sacramento solitae praedicationis offerret” (M.L. 3, 1213). Basilius, De Spiritu S., 27, 66, scribit: “Invocationis verba [τά τ^ ί’πίΛ-λί/σίως p7//utra], cum conficitur panis Eucharistiae et poculum bene­ dictionis, quis sanctorum in scripto nobis reliquit? Xec enim his con­ tenti sumus, quae commemorat Apostolus aut Evangelium, verum alia quoque et ante et post dicimus, tamquam multum habentia momenti ad mysterium, quae ex traditione non scripta accepimus" (M.G. 32, 188). Similiter in textibus Gregorii Nyss. et Hesychii supra relatis, si ad­ mittatur verba “sermo” et “oratio” alludere ad aliquid amplius quam ipsa verba dominica, agitur de toto canone. Ceterum verisimile est Gregorium vocem “oratio” addere propter citationem textus 1 Tim. 4, 5: “Omnis creatura Dei . . . sanctificatur . . . per verbum Dei et orationem”. Gregorius M. in loco objecto haec habet: “Orationem vero Domini­ cam idcirco mox post precem dicimus, quia mos apostolorum fuit ut ad ipsam solummodo orationem oblationis hostiam consecrarent. Et valde mihi inconveniens visum est ut precem quam scholasticus com­ posuerat super oblationem diceremus, et ipsam traditionem quam Re­ demptor noster composuit super ejus corpus et sanguinem non dicere­ mus” (M.L. 77, 956 sq.). Hunc textum quidam ita interpretati sunt ac si Gregorius doceat Apostolos in Dominica Oratione consecrasse; ita Amalarius, qui textum secundum mendosam lectionem sic legerat: “Ad ipsam solummodo ora­ tionem dominicam oblationis hostiam consecrarent" ac eandem senten­ tiam secutus est (subinde in secunda editione sui operis De eccl. off. 4. 26, M.L. 105, 1210, textum genuinum restituit et eam sententiam reprobavit; cf. Mabillon, in M.L. 78, 897). Amalarius in eodem opere docet sententiam, postmodum a theologis prorsus derelictam, vinum consecrari posse etiam per contactum, i.e. per immissionem particulae panis consecrati ut in missa Praesanctificatorum (cf. Mabillon, ibid.). Eandem textus Gregorii interpretationem afferunt quidam moderni 144 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE DE VERBIS CONSECRATURUS eruditi, ut L. Duchesne (Origines de culte chrétien, ed. 4, p. 187 sq.) et A. Fortescue (The Mass, a. 1914, p. 362 sq.). Alii, ut Probst (Die abendliindische Messe vom fiinften bis zum achten Jahrhundert, Münster i. W., 1896, p. 185), Batifjol (L’Eucha­ ristie, ed. 5, p. 352 sq.), De la Taille (Mysterium fidei, Parisiis, 1931. p. 376 sq.) et D’Alès (De SS. Euchar., Parisiis, 1929, p. 130), dicunt vocem “orationem” non significare Orationem Dominicam sed verba consecrationis vel anaphoram adeoque verbum “oblationis” conjun­ gendum esse non cum “hostiam” sed cum “orationem”. At congruentius contextui videtur ibi agi de Oratione Dominica sed verbum “consecratio” accipi pro oblatione, ita ut sensus Gregorii sit: Juxta mos Apostolorum post precem seu verba consecrativa non esse adjungenda super consecrata seu oblata aliam orationem (a viro quan­ tumvis erudito compositam) praeter Dominicam Orationem ab ipso Christo traditam. Ad rem Fr. Diekamp: “Vox ‘consecratio’ hic apud Gregorium sine dubio nihil aliud significat quam orationem, qua peti­ tur, ut dona jam transmutata a Deo benedicantur ac benevole accipi­ antur. Sic intellecta ista vox tunc temporis in precibus, quae ‘Post Pridie’ dicebantur, in usu erat.”57 habetur ut consecratus, dum rogamus Deum ut consecrationem efficiat" (Mysterium fidei, Paris, 1931, p. 439, nota 4); alii, ut Salaville (art. Épiclèse, in Diet. Théol. Gath., col. 247-250), admittunt Damascenum errasse docendo in epiclesi proprie dictam consecrationem fieri. Addit Jugie: “Unum . . . extra controversiam remanet, videlicet hunc Damasceni locum, si revera Damasceni est, sententiae falsae facilem viam aperire, sensuque obvio innuere consecrationem nondum esse factam postquam verba dominica prqlata sunt, sed per subsequentem epiclesim effici.”58 Quoad Damascenum, nihil ostendit eum epiclesim accipere aliter ac alios Patres, quorum sententias referre intendit, scilicet pro toto canone. Primus textus qui obicitur non essentialiter differt a sententia Chrysostomi; ipse etiam Damascenus dicit consecrationem fieri “Domini praecepto, donec veniat”; quod autem addit, nempe Spiritum S. super­ venire ad foecundandam sua virtute novam segetem, potest referri ad effectum Eucharistiae in fideles communicantes; jam enim seges, i.e. Eucharistia, supponitur producta. Ad alterum textum qui. prout sonat, veram difficultatem afferre vi­ detur, alii aliter respondent. Quidam, ut Bcssarion, dicunt praedictam orationem liturgiae basilianae tempore Damasceni ante verba dominica positam esse; alii, ut Arcudius, dicunt ipsum textum Damasceni non esse authenticum sed interpolatum; alii, ut Allatius, verba Damasceni sic interpretantur: “In Liturgia Basilii post verba dominica non dicitur panem et vinum esse sed fuisse antitypa ante consecrationem domini­ corum verborum”, nam ibi non dicitur ‘Offerentes [ττροστι&'ντίς]” sed “Postquam tibi obtulimus [προσ&'ντίς] ” antitypa sancti corporis in of­ fertorio et precibus quae verba dominica praecedunt; De la Taille vero ait Damascenum sic intelligendum esse “ac si dicat: non vocan­ tur antitypa, nisi ubi nondum considerantur ut consecrata . . ., [nam] quamvis consecratus sit panis et calix antea: tamen manifeste non ’7 Thcol. Dogm. (A.-M. Hoffmann), v. 4, Parisiis, 1934, p. 144, 145 Inepte autem arguitur ex eo quod Patres graeci consecrationem tribuant invocationi seu epiclesi Spiritus S.; nam non probatur eos loqui de ipsa epiclesi proprie dicta potiusquam de toto canone; et a fortiori ex eo quod effectum consecrationis referant ad virtutem et adventum eiusdem Spiritus, nam hoc omnis catholicus dicet juxta legem attributionis qua ad Spiritum S. solent referri omnia opera salutis et gratiae, inde ab ipso opere Incarnationis, quamvis Patres graeci in hoc peculiariter ac libentius insistant juxta traditionalem ipsorum doctrinam de operationibus divinis ad extra, quae ita ab eis concipiuntur ut a Patre initium habeant, per Filium procedant et a Spiritu S. consummentur. “Ergo in traditione Patrum graecorum haec duo invenimus scilicet: 1. Christum esse verum pontificem ac ministrum principalem invisi­ bilem sacrificii eucharistici, qui per verba sua: ‘Hoc est corpus meum — Hic est sanguis meus’, a sacerdote visibili in sua persona repetita, dona transmutat; 2. Spiritum Sanctum huic mysterio eodem momento cooperari suaque virtute ac praesentia sacrificium sanctificare ac perfi­ cere; cujus adventum sacerdos in liturgia speciali oratione mox a Patre postulat, ut sic manifestetur totius Trinitatis ad conversionem efficiendam participatio.”50 Probatur 3. EX RATIONE. a. Ut probatum est in art. praec., Christus non aliter quam verbis dominicis consecravit. Ergo et sacerdos eisdem verbis consecrat: non enim convenienter diceretur Ecclesiam aliter consecrare quam ipse Institutor et Praeceptor consecravit. b. Juxta doctrinam traditionalem (cf. Cone. Flor., Denz. 698 supra cit., p. 124), sacerdos consecrat in persona Christi; atqui sola verba dominica hanc ministri rationem et substitutionem important; ergo in his solis sacerdos consecrat. "Theol. Orient., t. 3, Parisiis, 1930, p. 276. *'" Jugie, 1. c., p. 263. 146 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE DE VERBIS CONSECRATORIIS c. Sola verba dominica sunt institutionis divinae, non vero cujuslibet epiclesis verba quae ab Ecclesia addita sunt; atqui verba consecratoria nequeunt esse institutionis ecclesiasticae, quia Ecclesia non habet potestatem quidquam instituendi vel immutandi quoad essentiam sacramenti, praecipue eucharistici; ergo verba dominica, non vero epiclesis aut alia formula subsequens, sunt forma consecrationis. intendere recitationem epicleseos, aliud intendere applicationem inte­ grae formae ad debitam materiam: nec defectus unius intentionis alteram evacuat.”00 d. Cum sacerdos dicit verba “Hoc est corpus meum — Hic est san­ guis meus” non tantum recitative ea pronuntiat sed etiam significative et intentionaliter, nam, ut dictum est, ipse loquitur in persona Christi; atqui haec verba significant realem Christi praesentiam ex seipsis et independenter ab omni alia formula tam antecedenti quam subse­ quent!; ergo in ipsis solis forma consecrationis consistit. e. Verba dominica sunt effectiva et non tantum recitativa, juxta sensum Traditionis; jamvero “ad veritatem hujus locutionis: lHoc est corpus meum’ requiritur propter verbum praesentis temporis quod res significata simul tempore sit cum ipsa significatione locutionis” (a. 6); ergo quidquid verba dominica subsequitur nequit saltem esse forma aut pars formae hujus actionis qua praesentia Christi inducitur. f. Sententia de necessitate epiclesis admitti non potest. Nam si epiclesis, vel alia formula subsequens verba dominica, indueret in con­ secrationem, id esset vel ad modum propriae causae, ut volunt Catharinus et Cheÿontaines, vel ad modum conditionis et eo sensu quod verba dominica suum effectum non producerent nisi eo momento quo talis formula pronuntiatur, ut volunt Renaudot, Touttée et Le Brun, vel ad modum conditionis et ita ut verba dominica producerent quidem suum effectum immediate, attamen dependenter a formula postea ponenda. Jamvero primum et secundum directe adversantur doctrinae catho­ licae (saltem proximae fidei) juxta quam consecratio in verbis domi­ nicis perficitur. Tertio vero “obstant duo. 1. Obstat quod non est conditio in re illud, quod si omittatur, tamen res prius facta non transibit in infectam. Transire autem in infectam consecratio semel facta non potest, quicquid circa epiclesim contigerit. 2. Nec est conditio in proposito illud, sine cujus intentione, non solum stat materia, sed et forma est completa in sua significatione formae, et intentio habetur absoluta applicandi formam ad materiam. Atqui haec duo sine proposito recitandae epicleseos obtinent: nam primo, nisi forma esset omnibus numeris absoluta, ut forma, ante prolatam epiclesim, non ante epiclesim operaretur: quod tamen ab ipsis adversariis supponitur fieri; secundo, aliud est 147 g. Sententia de necessitate verborum narrativorum peculiariter reicitur 1. ex eo quod ipsa qua talia sint verba hagiographorum et non Christi; 2. ex eo quod non eodem modo referantur a diversis hagio­ graphis, et ita incerta essent verba ad consecrationem necessaria; 3. ex eo quod in hac sententia simpliciter verum non esset quod docent Cone. Elor. et sententia traditionalis, formam nempe Eucharistiae esse verba Christi “Hoc est corpus meum", si enim verba narrativa re­ quirerentur, ad formam ipsa pertinerent vel certe in conditionem for­ mae transirent, quia partialiter ad significationem formae concur­ rerent; 4. ex eo quod verba narrativa non ducunt ad scopum quem adversarii intendunt, i.e. ad indicandum sacerdotem loqui in persona Christi, seu recitative simul et significative, sed potius obesse videntur, quia ex se produnt tantum sensum recitativum ac videntur indicare sacerdotem simpliciter historiam institutionis recitare, ut cum quis eam legit in Scriptura; unde alia prorsus clariora verba essent adiungenda si id necesse esset ad significandum sacerdotem agere in persona Christi.01 OB ICITUR. Si in solis verbis dominicis consecratio perfecta esset, sequeretur 1. sacerdotes orientales invalide consecrare, cum intendant saltem etiam per epiclesim consecrare (ita ad mentem principis Max de Saxonia); 2. epiclesim falsitatem continere, ac ideo ut erroris inductivam aut saltem ut inutilem a liturgia orientali expungendam esse, cum in ea petatur effectus consecrationis postquam consecratio est perfecta et absoluta (ita ad mentem Rauschen). RESPONDETUR. 1. Graeci valide consecrant eo quod de facto habeant absolutam intentionem faciendi quod facit Ecclesia: quod si quis ita esset dis­ positus ut nonnisi in epiclesi aut dependenter ab ea consecrare vellet, nequaquam consecraret quia intentionem Ecclesiae non haberet. 2. De sensu et convenientia epiclesis seu, ut dicitur de PROBLE­ MATE EPICLESIS, triplex praecipue datur doctorum explicatio/2 QUIDAM, ut Salmanticenses (opinative), De Puniet, doni Cabrol, “ De la Taille, Mysterium fidei, elucidatio 34, Parisiis, 1931, p. 441 sq. “Cf. Lugo, De Euch., disp. 11, sect. 3, ubi longius contra hanc sententiam agitur. "Cf. Salavillc, in Diet. Théol. Cath., art. Épiclèse, col. 277 sqq.; Lugo, ibid., sect. 1. 14S DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE Pesch (opinative), ipsum problema supprimunt dicentes in antiqui­ oribus liturgiis epiclesim praecessisse consecrationem. Sed haec sen­ tentia communiter reicitur ut non sufficienter fundata in historicis documentis; inde enim a saec. 4 in variis liturgiis epiclesis subsequitur verba dominica; quod mirum esset si in antiquioribus liturgiis inverso ordine disposita esset. Contrarium non evincitur ex eo quod in liturgia romana epiclesis (“Quam oblationem”) praecedat verba consecrationis. Nam non est certum hanc orationem potiusquam formulam “Supra quae” aut “Sup­ plices te rogamus” habendam esse ut epiclesim, imo haberi aut unquam habitam esse aliquam epiclesim in liturgia romana. Nec melius argu­ mentum affertur ex epiclesi alexandrina quae habetur (post “Sanctus”) in quodam papyro invento a. 1907 in ruinis monasterii Dèr-Balyzeh in superiori Aegypto et publicato a P. du Puniet in Revue Benedictine (xxvi [1909], p. 34 sqq.).03 ALII, ut Turrecremuta, Arcudius, Bellarminus, Suarez, Lugo, Salmanticenses (secunda solutio), Billuart, Billot (thes. 49, § 1), Jugie, dicunt verba epiclesis referri non ad corpus eucharisticum sed ad corpus mysticum Christi vel si placet ad corpus eucharisticum relate ad corpus mysticum, ita scilicet quod in ea petitur a Deo ut fiat corpus mysticum seu salus et unio fidelium, vel ut Corpus Christi jam prae­ sens fiat seu proficiat ad salutem et mysticam unionem fidelium. Ad rem Jugie: In epiclesi utriusque liturgiae byzantinae sacerdos “non simpliciter postulat, ut dona fiant corpus et sanguis Christi, sed postulat haec fieri hoc, ut (ώστί) fiant accipientibus in sobrietatem animae, ad remissionem peccatorum, in communicationem Sancti Spi­ ritus, etc.; vel, ut fert liturgia basiliana: ‘nosque omnes, qui de uno pane et calice participamus, junge ad invicem in unius Sancti Spiritus communionem, et fac ut nemo nostrum ad judicium vel condemna­ tionem sit particeps sancti corporis et sanguinis Christi tui. etc.’ Haec spiritualis utilitatis ratio non solum in epiclesi byzantina, sed etiam in omnibus aliis quum orientalibus tum occidentalibus occurrit; immo in antiquissimis formulis epiclesis (puta in Apostolica traditione sancti Hippolyti, prout habetur in Fragmentis Veronensibus ; in Constitutio­ nibus Ecclesiae acgyptiacae; in Liturgiis antiquis Ecclesiae syriacae orientalis necnon in orationibus Post pridie et Post secreta liturgiae Mozarabicae et Gallicanae antiquae), sola deprehenditur, exclusa qua­ cumque petitione transsubstantiationis; ita ut valde probabile sit invo­ cationem seu epiclesim. qua post verba Domini adventus Spiritus Sancti postulatur, primitus non fuisse nisi petitionem sanctificationis ° Cf. Pesch, De sacram., pars 1, Friburgi Br., 1914, p. 371. DE VERBIS CONSECRATORIIS 149 et benedictionis spiritualis per adventum Spiritus Sancti largiendae. 6’ ALII, ut Bessarion, Card. Orsi, Bossuet"'" Franzelin (thes. 7), Lepicicr, Cagin, Salaville (1. c.), De la Taille (1. c.), D’Alès, Diekamp, Hugon, dicunt verba epiclesis continere petitionem ipsius transsubstantiationis, ea tamen referenda esse non ad tempus quo dicuntur sed ad tempus pro quo dicuntur; rationem autem quare ponantur post conse­ crationem esse convenientiam distribuendi varias orationes et formulas quibus una, indivisibilis et instantanea actio sacramenti et sacrificii multimode significetur ac veluti circumdetur, ad liturgicam rei solemnitatem et vividiorem fidelium instructionem. Ad rem jam Innocent ins III, De sacro altaris mysterio, 5, 2: “Patet . . . quantum ad ordinem eucharistiae consecrandae, quod capi­ tulum istud: ‘Qui pridie quam pateretur’, in fine canonis subjici debuis­ set, quoniam in eo consecratio consummatur. Sed quoniam impedisset ordinem historiae recolendae, quia quod fuit gestum in medio, pone­ retur in fine, providus canonis ordinator, ut ordinem servaret his­ toriae, quasi quadam necessitate compulsus, capitulum istud: ‘Qui pridie quam pateretur’, quasi cor canonis, in medio collocavit: ut quae sequuntur intelligantur praecedere, secundum illam figuram, qua saepe fit, ut quae narratione succedunt, intellectu praecedunt'’ (M.L·. 217. 888). Etiam in aliis caeremoniis vel sacramentis, inquiunt, contingit ut Ecclesia sub verbis de praesenti explicet id quod proxime fiet aut factum jam est. Ita in ipso Offertorio dicimus: “Suscipe . . . hanc imma­ culatam hostiam. . . Offerimus tibi, Domine, calicem salutaris": in Offi­ cio et Missa de defunctis quaedam Ecclesiae supplicationes proprium sensum habent si tantum ad praeteritum referantur. Ecclesia enim ita pro defunctis orat ac si nondum a Deo de aeterna eorum sorte immu­ tabile judicium prolatum sit; in Confirmatione Episcopus pro jam confirmatis deprecat ut cos Deus “confirmet atque perficiat": cum, post valide collatam Extremam Unctionem per unicam unctionem, aliae unctiones supplentur, formula “indulgeat tibi Deus etc.", pluries repetita, nonnisi ad praeteritum effectum referri potest; similiter in Ordinatione sacerdotali verba “Accipe potestatem offerre sacrificium" et “Accipe Spiritum S., quorum remiseris peccata etc.” non sunt indi­ cat iva praesentis sed explicativa praeteriti effectus juxta sententiam quae docet haec non pertinere ad essentiam sacramenti.00 Sic igitur, in liturgia praecipue orientali, tres partes distingui pos'"Theol. Orient., t. 3, Parisiis, 1930, p. 271 sq. Eandem solutionem indirecte innuit S. Thomas, q. S3, a. 4, ad 7. * Explication de quelques difficultés sur la messe, Paris, 1836, t. 7, p. 279. '* De his, ci. Card. Orsi, op. cit., cap. 5. 150 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE sunt quae integrant significationem effectus eucharistici relate ad ejus causam quae est S. Trinitas: prima pars usque ad Sanctus refertur ad Patrem, in cujus honorem sacrificium offertur; secunda pars post Sanc­ tus usque ad consecrationem per verba dominica refertur ad Filium, qui per vicarium sacerdotem sacramentum et sacrificium perficit; tertia pars quae continet epiclesim aliasque formulas refertur peculialiter ad Spiritum S., qui ut principium sanctificationis effectum et fructus Eucharistiae diffundit, mysticum corpus efformando. ART. 10. Utrum Inter Verba Dominica Et In Formula Latina Consecrationis Haec Tantum Pertineant Ad Essentiam Formae Sacramentalis: Hoc Est Corpus Meum, Hic Est Sanguis Meus (q. 78, a. 1.2.3). STATUS QUAESTIONIS Inter verba dominica relata in textu art. 8, quibus Christus Eucha­ ristiam consecravit et instituit, et formulam canonis relatam in art. praec. (Part. Affirm., Missale Rom.), qua Ecclesia latina consecrat, haec est differentia quod in ista quoad consecrationem panis omit­ tuntur verba “quod pro vobis datur (vel tradetur)” et additur verbum “enim”; quoad consecrationem vero calicis leviter immutatur con­ structio dicendo “Hic est calix sanguinis mei novi testamenti" (quod accedit ad textum Marci), simul citantur verba “pro vobis” et “pro multis” et adduntur verba “aeterni” et “mysterium fidei”. Tria ergo adduntur ab Ecclesia quae in Scriptura non referuntur. Disputatur inter theologos utrum forma Eucharistiae consistat es­ sentialiter in solis verbis “Hoc est corpus meum — Hic est sanguis meus”, ita ut ad valorem consecrationis non requirantur verba quae mentionem sanguinis sequuntur (“Novi et aeterni testamenti, myste­ rium fidei, qui pro vobis et pro multis effundetur in remissionem pec­ catorum”). Ceterum omnes admittunt verba “quod pro vobis datur" non esse essentialia. Quae disputatio nequaquam otiosa censenda est sed potius dili­ genter a theologo attendenda “ne formae ignoratione in sacramento conficiendo a sacerdotibus turpissime peccetur”, ut monet Catechismus Cone. Trid., p. 2, c. 4, q. 19. PARS NEGATIVA ct PARS AFFIRMATIVA SENTENTIA NEGATIVA docetur a majori parte theologorum et Thomistarum usque ad Cone. Trid. et a pluribus posterioribus tam thomistis quam extraneis. DE VERBIS CONSECRATORIIS 1 151 Praecipua nomina sunt Innocentius III (Ep. “Cum Martha circa' et De altaris myst. infra cit.), Albertus M. (saltem In 4 Sent., dist. 8, 7), S. Thomas (probabilius ut nobis videtur, hic a, 1 et 3, certo In 4 Sent., dist. 8, q. 2, a. 2, q. 1 et praecipue In 1 Cor., 11, lect. 6), Petrus de Palude, Herveus, Capreolus (In 4 Sent., dist. 8. q. 1. art. 3, resp. ad 6 conci.), Thomas Argentina, Joan. Gerson, Aegidius Columna, 5. Antoninus, Silvester, Petrus de Soto, Joan. Nicolai, Gonet (Disp. 7, art. 2), Thomas Hurtado, Pasqualigo (Disp. 96, sect. 1). Henricus Henriquez (Theol. moral., 1. 8, c. 17, n. 3), Fra-nciscus Amicus (De sacram., disp. 24, sect. 1, n. 20 sq.), Auctores Catechismi Cone. Trid. (infra cit.) et Salmantic ens es (De Euch., disp. 9, dub. 3, § 2, Parisiis. 1882) qui hanc sententiam strenue defendentes, aiunt: “Assertionem nostram . . . docet (ut existimamus) evidenter D. Thomas. . . Et idem unanimiter docuerunt omnes antiqui Thomistae usque ad Cajetanum, qui recalcitravit” (1. c., p. 570). Inter modernos eandem sententiam asseveranter et indubitanter sequitur De la Taille S.J. (Mysterium fidei, elue. 35, sect. 2. art. 1. Parisiis, 1931, p. 455 sqq.). Ut apte explicant Salmanticcnscs et De la Taille, haec sententia non ita defenditur ac si explicite et formaliter omnia et singula verba quae mentionem sanguinis subsequuntur sint dicenda ad valorem requisita (quemadmodum verba formae baptismalis necessaria dicuntur), sed ita ut necessaria sint “omnia verba, quae requiruntur, ut servetur sensus formalis istius sententiae, ‘Hic est calix sanguinis mei. novi et aeterni testamenti, mysterium fidei, qui pro vobis et pro multis effun­ detur in remissionem peccatorum' ” (Salmanticcnscs, 1. c.. p. 569), seu ut forma adaequata hujus sacramenti “fiat verbis expresse significanti­ bus passionem Christi” (Salmanticcnscs, 1. c.. p. 592). seu ut expresse significetur praeter rationem sacramentalem etiam ratio sacrificalis ritus eucharistici “cui sufficit, si designetur opus ut propitiatorium: si pro nobis scilicet intellegatur cruentari corpus, si mors apud Deum valeat in remissionem peccatorum, aut si quid ejusmodi" (De la Taille. 1. c., p. 456). SENTENTIA AFFIRMATI]'A docetur (generatin'! ut probabilior) a paucioribus ante Cone. Trid.. a majori vero parte theologorum post Concilium ac fere exclusive a modernis. Ex antiquioribus theologis citandi sunt Alex. Ilalcnsis (Summa. 4 p., q. 10, m. 4. a. 2), Albertus M, (in alio opere, i.e., in labro De sacramento Eucharistiae), Bonavcntura (In 4 Sent., dist. 8. p. 2. a. 1. q. 2), S. Thomas (probabiliter vel probabilius, ut dicunt, hic a. 1 et 3), Durandus (Tn 4 Sent., dist. 8, q. 2, n. 4), Marsilius, G. Bid. s lift 152 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE Inter thomistas primus Cajetanus (In a. 1) hanc sententiam docuit, subinde Victoria, D. Soto, Martinus de Ledesma, Petrus de Ledesma, Nugnus, Serra, Sylvius, Joannes a S. Thoma (Tractatus De approba­ tione doctrinae D. Thomae, disp. 2, a. 4, prop. 6), Contcnson, Billuart, Hugon, Dickamp, Prummer. Inter extraneos citandi sunt Bellarminus (De Euch., 1. 4, c. 14), Toletus, Valentia, Suarez (Disp. 60, sect. 1), Vasquez (Disp. 19S, c. 3), Lugo (De Euch., disp. 11, sect. 4, Parisiis, 1892), Bonacina, Aversa, De Augustinis, Gihr, Pesch, Billot, Cappello. Duplex tamen notanda est differentia inter defensores hujus sen­ tentiae. Plures, et quidem omnes thomistae, totis viribus conantur ad se trahere auctoritatem S. Thomae et ostendere S. Doctorem saltem in his articulis Summae Theol. eandem sententiam saltem probabilius docere; item admittunt cetera verba formulae calicis, quamvis non sint essentialia, tamen pertinere ad substantiam formae ut partes inte­ grantes. Alii vero, inter doctores non thomistas non multum curant de sententia S. Thomae vel admittunt ipsum esse sibi contrarium; item docent praedicta verba esse mere accidentalia, non secus ac cetera verba formulae panis “Quod pro vobis tradetur”. BONAVENTURA, 1. c., scribit: ‘'Dicendum, quod haec forma: ‘Hic est calix sanguinis mei’, est forma certa, forma congrua; sed utrum sit tota, an quod sequitur sit de integritate, dubium est; creditur tamen, quod est tota. Tamen quod sequitur non est frustra additum, nec debet aliquid resecari’’ (Opera omnia, t. 4, Quaracchi. 1889, p. 193 sq.). CAJETANUS, In a. 1, n. 2 et 5. scribit: “Cum ... sit communis illa maxima. ‘Sacramentalia verba significant quod efficitur ex vi sacramenti’, quae, ut patet discurrendo per omnia sacramenta, verissima ac solidissima comprobatur: ideo, ah hac regula non declinando ad dexteram aut ad sinistram, inveniemus non esse necessaria ad consecrationem sanguinis nisi quatuor verba haec, ‘Hic est sanguis meus’. “Et licet Scotus, cum multis aliis, dubitet, mihi tamen nulla apparet dubitandi ratio probabilis, sed indubie sentiendum est ut diximus. . . “At si quis contendat expositiones has posse convenire litterae verbis, sed non intentioni Auctoris [i.e. S. Thomae], qui videtur ex proposito docere oppositum: meminerit primo, me ab Auctore didicisse, post Augustinum, talem exhibere aliorum lectorem, qualem meorum exopto. In ultimo siquidem praecedentis quaestionis articulo [ad 1] Auctor verba Innocentii III, ‘de Celebratione Missarum’, in cap. ‘Cum Marthac’, ad verum sensum trahit, non curans de intentione opinantis accidens migrare de subiecto in subiectum. Advertat deinde Auctorem, si oppositum sensit, opinative locutum: incipit enim corpus articuli: ‘Circa hanc formam est duplex opinio’. “Omissa igitur superflua curiositate quid opinatus fuerit in re clarificata hic vel ille theologus, sufficere nobis debet ex solido fundamento veritatem cognoscere.” DE VERBIS CONSECRATORIIS 153 CONCLUSIO Utraque sententia negativa et affirmativa aeque probabilis est. Exponitur. Utramque sententiam esse solide probabilem patet tum ex numero et auctoritate patronum; tum ex eo quod generatim doctores propriam sententiam tantummodo ut probabiliorem proponunt, ita Suarez ( Disp. 60, sect. 1) scribens de sententia negativa sibi contraria: “Haec opinio est valde probabilis, et magnae auctoritatis, cui Scotus in 4. dist. 8, quaest. 2, art. 2, contradicere non est ausus, sed rem dubiam reliquit”; tum ex eo quod graves auctores utramque probabilem dicunt nec unam prae aliam eligere audent; ita Scotus et S. Alphonsus qui ait: “Caeterum utraque sententia est speculative probabilis” (n. 223). Praeterea peculiariter sententiam negativam saltem probabilem faciunt auctoritas Innocenta III infra citandi, magis obvia, ut videtur, interpretatio verborum S. Thomae, et verba Catechismi Cone. Trid. et Missalis Romani infra citanda. Unde nimis leviter scribit Pcsch: “Quae sententia non est valde probabilis” (De Euch., n. 775) et Cap­ pello: “Quidquid sit de opinione S. Doctoris [S. Thomae] aliorumque theologorum, sententia opposita est communis et moraliter certa" (De sacram., v. 1, n. 311). Utramque sententiam esse aeque probabilem ostendunt argumenta et responsiones hinc inde allata quae continuo subicimus: ARGUMENTA SENTENTIAE NEGATIVAE. 1. Quae sint verba necessaria in consecratione calicis oportet prae­ cipue colligere ex Scriptura et Traditione. Jam vero Christus non solis verbis “Hic est sanguis meus” sed etiam subsequentibus consecravit, ut patet tum ex tribus Synopticis tum etiam ex Paulo qui in inciso “novum testamentum” sensum formalem ceterorum verborum aequivalenter includit. Ecclesia etiam semper consecravit in praefatis aut aequivalentibus verbis, continentibus mentionem passionis Christi, non semper vero adhibuit alia verba quae Christus addidit in consecratione panis (“Quod pro vobis datur”) quaeque prorsus desunt in liturgia nostra. Aliunde constat ea verba non esse quid secundarium et acci­ dentale, quia, ut notat S. Thomas, “sunt quaedam determinationes praedicati, id est, sanguinis Christi; unde pertinent ad integritatem ejusdem locutionis” (a. 3). Ergo omnia verba formulae calicis sunt essentialia, hoc sensu quod 154 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE in hac formula talia verba sint adhibenda quibus non solum signifi­ cetur conversio vini in sanguinem Christi, quod pertinet ad rationem sacramenti, sed etiam passio Christi (modo supra explicato), quod per­ tinet praecipue ad rationem sacrificii. Confirmatur ex maxima convenientia exprimendi in verbis consecra­ tionis tum passionem Christi, cujus Eucharistia est praeclarissimum memoriale juxta expressam voluntatem Institutoris ("Hoc facite in meam commemorationem"), tum rationem sacrificii quae est potissima in ritu eucharistico, ‘‘non enim eucharistia est sacramentum, nisi in quantum est sacrificium" (De la Taille, p. 457). Respondent adversarii. Ex usu Christi non probatur necessitas praedictorum verborum sicut non probatur necessitas incisi "Quod pro vobis tradetur”. Ex constanti usu Ecclesiae probatur tantummodo mag­ num momentum et maxima vis significativa illorum, imo fortasse neces­ sitas praecepti divini. Ea verba sunt quidem magni momenti in ratione determinationis praedicati seu sanguinis Christi praesentis, non tamen formaliter qua praesentis, seu non concurrunt ad significandam prae­ sentiam sanguinis nec proinde ad consecrationem seu ad actionem inductivam praesentiae. In ipsis verbis "Hoc est corpus meum — Hic est sanguis meus" ratio sacrificii (et consequenter passionis Christi) signi­ ficatur sicut efficitur, nam sacrificium Missae, quomodolibet explicetur, consistit in ipsa consecratione qua Christus victima in altari sistitur. 2. Catechismus Cone. Trid., p. 2, c. 4, q. 21 sq., docet: “Eam igitur [formam] his verbis comprehendi certo credendum est: ‘Hic est calix sanguinis mei, novi et aeterni Testamenti, mysterium fidei, qui pro vobis et pro multis effundetur in remissionem peccatorum? Ex quibus verbis plura quidem a sacris Scripturis colliguntur, quaedam vero in Ec­ clesia ex Apostolica traditione conservata sunt. . . Verum de hac forma nemo dubitare poterit, si, quod antea dictum est de forma consecratio­ nis, quae ad panis elementum adhibetur, hoc etiam loco attendatur. Constat enim, iis verbis, quae vini substantiam in sanguinem Domini converti significant, huius elementi formam contineri. Quare, quum verba illa hoc aperte declarent, perspicuum est. aliam formam consti­ tuendam non esse.” Rcsp. Catechismus non dicit ea omnia verba esse ad consecrationem necessaria, sed ea esse formam, imo in eis formam comprehendi et con­ tineri. imo, ideo in eis formam contineri quia ipsa “vini substantiam in sanguinem Domini converti significant”, quod verificatur in solo inciso “Hic est sanguis meus”. DE VERBIS CONSECRATORIIS 155 3. Innocentius III, Epist. “Cum Martha circa'’ ad Joannem quon­ dam Archiep. Lugdun. a. 1202, ait: “Quaesivisti (siquidem), quis for­ mae verborum, quam ipse Christus expressit, cum in corpus et san­ guinem suum panem transsubstantiavit et vinum, illud in canone missae, quo Ecclesia utitur generalis, adiecerit, quod nullus Evangelista­ rum legitur expressisse. . . In canone missae sermo iste videlicet ‘mys­ terium fidei’ verbis ipsi(u)s interpositus invenitur. . . Sane multa tam de verbis quam de factis dominicis invenimus ab Evangelistis omissa, quae Apostoli vel supplevisse verbo vel facto expressisse leguntur. . . . Credimus igitur, quod formam verborum, sicut in canone reperitur. et a Christo Apostoli, et ab ipsis eorum acceperint successores" (Denz. 414 sq.). Resp. Papa tantum docet originem apostolicam et divinam verborum canonis, ut patet etiam ex his quae ipse nondum Pontifex scripserat in De sacro altaris mysterio, 1. 4, c. 5: “ ‘Elevatis oculis in coelum'. Tria quidem hic commemorantur in canone, quae nullus evangelistarum de­ scribit, videlicet elevatis oculis in coelum, aeterni Testamenti, myste­ rium fidei. Quis ergo tantae praesumptionis exstitit et audaciae, ut hoc de corde suo lentaverit interponere? Sane formam istam verborum ab ipso Christo acceperunt apostoli, et ab ipsis apostolis accepit Ecclesia" (M.L. 217, 858). 4. Missale Romanum, De defectibus, 10, 3 praescribit: “Si [sacer­ dos] . . . obierit semiprolata forma Sanguinis, tunc alter . . . repetat integram formam ab eo loco: Simili modo". Ratio quae immediate antea assignatur est “quia non est facta consecratio": agitur autem dc integra forma canonis quae recitatur antea, 5, 1. Resp. Ex hoc sequitur tantum sententiam affirmativam non reputari improbabilem, propter quod ut certo compleatur sacrificium Missae jubetur tota formula repeti. 5. Pius P jussit supra citata verba Cajetani ex ejus Commentario expungi. Resp. Hujus ratio esse potuit defectus reverentiae qui erga S. Tho­ mae auctoritatem in eis aliquatenus involvitur. 6. S. THOMAS “expresse et evidenter” (sic Salmanticenses) in tri­ bus locis atque “indeclinabilius In 1 Cor., 11. lect. 6” (sic De la Taille) sententiam affirmativam docet. Hic in a. 3 ait: “Circa hanc formam est duplex opinio: quidam enim dixerunt quod de substantia formae hujus est hoc solum quod dicitur: 156 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE 'Hic est calix sanguinis mei', non autem ea quae sequuntur. Sed hoc videtur inconveniens, quia ea quae sequuntur sunt quaedam determina­ tiones praedicati, id est, sanguinis Christi; unde pertinent ad integrita­ tem ejusdem locutionis. Et propter hoc sunt alii qui melius dicunt quod omnia sequentia sunt de substantia formae usque ad hoc quod postea sequitur: ‘Haec quotiescumque feceritis’, quod pertinet ad usum hujus sacramenti; unde non est de substantia formae. Et inde est quod sacer­ dos eodem ritu et modo, scilicet tenendo calicem in manibus, omnia haec verba profert.” Nec juvat respondere S. Doctorem non docere omnia verba esse de essentia formae sed tantum de substantia jormae, ita ut verba “Hic est sanguis meus” sint de substantia ut pars essentialis, cetera vero de sub­ stantia ut pars integralis, ut ipse innuit addens: “Pertinent ad integri­ tatem ejusdem locutionis”. Nam, quamvis expressio “esse de substantia formae” praedicto dup­ lici sensu posset accipi, sic tamen non accipitur hic a S. Thoma. Etenim in q. 60, a. 8, tradens generalem doctrinam de sacramento (quam hic intendit applicare), ait: “Manifestum est quod si diminuatur aliquid eorum, quae sunt de substantia formae sacramentalis, tollitur debitus sensus verborum: et ideo non perficitur sacramentum”. Imo in hac eadem quaestione, a. 1, ad 2, ait: “In his verbis: Accipite et comedite, intelligitur usus materiae consecratae, qui non est de necessitate hujus sacramenti, ut supra habitum est (quaest. Ixxiv, art. 7). Et ideo nec haec verba sunt de substantia formae”. Imo in hoc eodem a. 3 ait ideo verba “Haec quotiescumque feceritis” non esse de substantia formae quia significant usum sacramenti, et in nuper citato, a. 1, ad 2 dicit verba “Accipite et comedite” non esse de substantia seu necessitate sac­ ramenti quia referuntur ad usum sacramenti. Ex quibus omnibus colligitur pro S. Thoma quatuor haec: “referri non ad usum sed ad ipsum sacramentum — esse de substantia formae — esse de necessitate formae — esse id quo perficitur seu conficitur sacramentum” esse aequivalentia. Praeterea in a. 2 ait: “Oportet . . . formam sacramenti significare id quod in sacramento efficitur”, hic vero a. 3 addit: “Dicendum est ergo quod omnia praedicta verba [in formula calicis] sunt de substantia formae, sed per prima verba, cum dicitur: ‘Hic est calix sanguinis mei’, significatur ipsa conversio vini in sanguinem . . .; per verba autem sequentia designatur virtus sanguinis effusi in passione, quae operatur in hoc sacramento”. Ceterum S. Thomas non dicit ea verba pertinere ad integritatem jormae sed “ad integritatem ejusdem locutionis”, quae est ipsa sub­ stantia seu essentia formae. -e—- DE VERBIS CONSECRATORIIS 157 In Comm, in 4 Sent., (list. 8, q. 2, a. 2, q. 1 sibi opponit, ex ore opi­ nantium praedicta verba non esse de forma consecrationis: “Proprie­ tates naturaliter consequuntur substantiam rei: sed illud, quod conse­ quitur substantiam, non potest esse factivum transsubstantiationis: ergo cum illa verba, quae sequuntur, designent aliquas proprietates sanguinis, in quem fit transsubstantiatio, videtur, quod non sint de forma.” Respondet autem: “Dicendum, quod quamvis illa, quae se­ quuntur, sint ut proptietates consequentes Christi sanguinem, in quan­ tum hujusmodi, sunt tamen essentiales Christi sanguini, in quantum est per passionem effusus. Et ideo illa, quae sequuntur, sunt essentialia sanguini, prout in hoc sacramento consecratur. Et ideo oportet, quod sint de substantia jormae.” Respondet Billuart: “Non dixit S. Thomas quod verba quae se­ quuntur sunt essentialia consecrationi sanguinis, sed ‘sanguini prout in hoc sacramento consecratur’, quod multum differt: duo enim sanctus Doctor in consecratione calicis spectat, unum quod vinum convertatur in sanguinem, alterum quod exprimatur verbis passio Christi et san­ guinis ejus effusio. . . Dicit ergo verba quae sequuntur esse essentialia, non consecrationi seu conversioni vini in sanguinem, quippe quae illam non efficiunt, sed significationi explicitae passionis Christi et sanguinis ejus effusionis, prout in hoc sacramento consecratur: unde solum ibi concludit S. Thomas quod illa verba sint de substantia, non quod sint de essentia, quia respectu sacramenti essentialia non sunt, licet ad expri­ mendam virtutem sanguinis Christi sint essentialia.”07 In Comm, in 1 Cor., 11, Icet. 6, S. Doctor scribit: “Circa ista verba, quibus Ecclesia utitur in consecratione sanguinis, quidam opinantur, quod non omnia sint de necessitate formae, sed solum quod dicitur: ‘Hic est calix sanguinis mei’, non autem residuum quod sequitur. . . Sed hoc non videtur convenienter dici: nam totum illud, quod sequitur, est quaedam determinatio praedicati: unde ad ejusdem locutionis sen­ tentiam seu significationem pertinet. Et quia, ut saepe dictum est, for­ mae sacramentorum significando efficiunt, totum pertinet ad vim effec­ tivam formae. . . In consecratione sanguinis oportuit exprimere Christi passionis virtutem: quae attenditur primo quidem respectu nostrae culpae, quam Christi passio abolet.” Nec valet respondere cum Billuart: “Docet S. Thomas omnia esse de necessitate formae, non ut illam essentialiter constituentia, sed ut eam explicantia; sive esse de necessitate formae, non ut consecrantis, sed * De Euch., diss. 5, a. 3, obj. 2, R., Parisiis, 1904, p. 149. 158 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE ut experimentis passionem Christi et sanguinis ejus effusionem”.08 Haec enim responsio refellitur tum ex eo quod, ut supra dictum est, pro S. Thoma esse de necessitate formae idem est ac esse id quo sacramentum conficitur (cf. q. 74, a. 7; q. 73, a. 1, ad 3), tum ex eo quod in citato textu 1 Cor. explicite asserit: "Totum pertinet ad vim effectivam formae”. Quae tam evidentia sunt ut Billuart ad extremam hanc responsionem confugiat: “Caeterum, si quidam his non acquiescant, noverint magis standum esse doctrinae quam S. Doctor senior tradidit in sua Summa, quam iis quae junior in prioribus operibus scripsit; unde dato quod in 4 et in Commentariis in 1 Cor., 11, contrariam opinionem tenuerit dicen­ dum erit mutasse sententiam in Summa.”00 ARGUMENTA SENTENTIAE AFFIRMATIVAE. 1. “Primum, et praecipuum, inquit Lugo (1. c., p. 900 sq.), est ex usu Ecclesiae, quae magna ex parte illis verbis non omnibus utitur in consecratione calicis; sed in diversis liturgiis aliqua ex illis omittuntur’’, imo in quibusdam liturgiis haec sola verba inveniuntur: “Hoc est cor­ pus meum — Hic est sanguis meus”. Respondent adversarii: “In omnibus liturgiis, exceptis Aethiopicis71' quibusdam corruptissimis (ex quibus nonnullae aliunde noscuntur esse invalidae) aut etiam Syrorum Schismaticorum fetibus infimis, semper quoad sensum reperiri, praeter demonstrationem separatam corporis et sanguinis, indicationem finis propitiatorii ob quem fiat ista separatio symbolica, vel cruenta effusio per ipsam designata. Nec amplius requi­ rit intellegibilis aequivalentia formularum, quam defendimus’’. Ita De la Taille (1. c., p. 456). Addunt Salmanticenses (1. c., p. 577): “Varietas [autem] verborum formae (licet essentialia sint), non praejudicat valori, aut identitati formali ejusdem formae, ubi retinetur eadem sententia, sive idem sen­ sus per formam significatus, ut docent communiter Theologi. . . Unde sive aliqua verba addantur, sive subtrahantur, sive transferantur, sive transmutentur in alia; si tamen retineatur idem sensus, tenet, ac perse­ verat simpliciter valor tam formae, quam sacramenti, ut facile expli­ cari potest pluribus exemplis [deductis ex formis aliorum sacramento­ rum]. . . Sic autem se habent omnes formae consecrationis, quas . . . recensuimus”, quasque Lugo aliique in contrarium afferunt. “ ibidem. * Ibidem, p. 150. ’ Videsis apud Dom Cagiw, Eucharistia, 1912, 312-313, illas quae numerantur respective 29, 33, 35, 38. ■ DE VERBIS CONSECRATORIIS 159 2. Non raro Patres tum graeci tum latini, loquentes de consecratione, haec tantum verba referunt: “Hoc est corpus meum — Hic est sanguis meus” (cf. Justinum et Damascenum cit. in p. 124, et 219; item Anonymum De sacram. 4, 5, 22; Chrysostomum, De proditione Judae, horn. 1). Resp. Salmanticenses (1. c., p. 590): “Patres in eis locutionibus solum intendunt transsubstantiationem fieri per verba illa, ‘Hoc est corpus meum, et Hic est calix sanguinis mei’; ita quod ex praedictorum verborum veritate efficaciter colligant veram, et realem praesentiam corporis, et sanguinis Christi in sacramento. Sed non diffiniunt, nec ex vi hujus diffinire intendunt, quaenam sint verba essentialiter requisita ad perficiendum consecrationem. Adstruunt igitur veram praesentiam Christi juxta illorum verborum veritatem; quod ad eorum intentionem referebat: et brevitati consulentes, atque prolixitatem vitantes non re­ censent alia verba subsequentia, quae non apparent ita necessaria ad significandum transsubstantiationem. Caeterum nec id negant, sed ab eo praescindunt.” 3. “Ratio ... a priori, inquit Lugo (1. c., p. 902), haec est. quia verba sacramentalia faciunt quod significant; illa autem verba: ‘Hic est san­ guis meus’, antecedenter ad verba sequentia significant, illum esse san­ guinem Christi: ergo id efficiunt, antequam alia verba proferantur.” Resp. Salmanticenses (1. c., p. 593) et De la Taille (1. c., p. 456) verba sacramentalia, praecise quia non sunt tantum speculativa sed practica, tunc operantur cum tota forma completur cui Christus vim effectivam alligavit; quamvis ergo verba “Hic est sanguis meus” specu­ lative significent praesentiam sanguinis, hanc tamen non practice et sacramentaliter significant nec efficiunt antequam tota formula pronun­ tietur cui Christus, ut probatum est, vim conversivam alligavit. Idipsum contingit in forma Baptismi, in qua verba “Ego te baptizo” quae ex se solis speculative significant spiritualem ablutionem, hanc tamen non producunt nisi postquam completur formula per verba “In nomine P. et F. et Sp. S.” 4. Ex auctoritate S. THOMAE in praesenti, praecipue in a. 1. In titulo a. 1 quaerit: “Utrum haec sit forma hujus sacramenti: Hoc est corpus meum; et: Hic est calix sanguinis mei.” Respondet autem affirmative, hanc afferens rationem, quia hoc sacramentum consistit in consecratione materiae quae est conversio panis et vini in Christum. In resp. ad 4 ait quod sacramentum perficitur “praedictis verbis pro­ latis, et aliis praetermissis, praecipue quae sunt in canone missae” et 160 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE quod “si sacerdos sola verba praedicta proferret . . . perficeretur hoc sacramentum”. In a. 3 non amplius quaerit quae sit forma sacramenti, cum jam id statuerat in a. 1, sed quae sit conveniens forma calicis. Ceterum in cor­ pore hujus articuli ait: “Omnia praedicta verba sunt de substantia for­ mae, sed per prima verba, cum dicitur: ‘Hic est calix sanguinis mei’, significatur ipsa conversio vini in sanguinem, eo modo quo dictum est (art. praec.), in forma consecrationis panis”; jamvero ibidem S. Doc­ tor explicite docet in consecratione panis haec tantum verba esse essen­ tialia: “Hoc est corpus meum”, ergo similiter tenet in formula calicis tantum haec essentialia esse: “Hic est calix sanguinis mei”. Resp. Salmanticenses (1. c., p. 573): “Haec . . . illis quae pro nostra assertione expendimus, comparata, levissima sunt, et quae minime sufficiunt, ut dubitemus de mente Doctoris”. Directum objectum a. 1 est ostendere sola verba, quae transsubstantiationem significant et quae sacerdos dicit in persona Christi, i.e. binas formulas personales “Hoc est etc. — Hic est etc.”, (abstrahendo ab ampliori eorum determina­ tione), esse essentialia, ad exclusionem aliarum formularum praeceden­ tium vel subsequentium quae exprimunt usum sacramenti vel quas sacerdos non in persona Christi pronuntiat. Id ostendit tum ratio in corpore assignata, scilicet hoc sacramentum consistere non in usu sed in consecratione materiae, quae a solo Deo fit, adeoque ad formam non pertinere (aliter quam in aliis sacramentis) sive verba quae usum significant sive verba quae a sacerdote non in Christi persona dicuntur; tum responsio ad 2 et 4 qua excluduntur a ratione formae verba quae vel significant usum sacramenti, ut “Acci­ pite et comedite” (ad 2), vel dicuntur a sacerdote non in persona Christi, ut sunt formulae antecedentes vel subséquentes integram for­ mulam consecrationis “praecipue quae sunt in canone missae” (obj. 4 et resp.). Notanter in resp. ad 4 S. Doctor dicit quod ideo “si sacerdos sola verba praedicta proferret cum intentione conficiendi hoc sacramentum, perficeretur hoc sacramentum, quia intentio faceret ut haec verba intelligerentur quasi ex persona Christi prolata, etiamsi verbis prae­ cedentibus hoc non recitaretur.” In a. 2 et 3 S. Doctor descendit ad consideranda verba essentialia (cf. a. 2, initio) utriusque formae in particulari et ad ostendendam eorum aptitudinem ad significationem sacramentalem exprimendam, quae in prima consecratione est unica, scilicet praesentia corporis, in altera vero duplex, scilicet praesentia sanguinis quae apte significatur per verba “Hic est calix sanguinis mei”, “eo modo quo dictum est, in DE VERBIS CONSECRATORIIS 161 forma consecrationis panis” (a. 3), et “virtus sanguinis effusi in passione, quae operatur in hoc sacramento” (ibid.) quaeque pertinet ad rationem sacramenti et materiae consecratae et non tantum ad usum sacramenti qui significatur subsequentibus verbis “Haec quo­ tiescumque feceritis” (ibid.). His rationibus hinc inde consideratis, CONCLUDIMUS: Auctoritas Catechismi Cone. Trid. et 5. Thomae nos vehementer impelleret ad sententiam negativam probabiliorem judicandam; cum tamen de judicio tot ac tantorum theologorum, praesertim thomistarum, non clare constet de mente S. Thomae, quam auctores Catechismi eviden­ ter sequi intendunt, non audemus uni sententiae potius quam alteri adhaerere sed utrique aequalem probabilitatem adjudicamus. ART. 11. Utrum Verba Consecrationis Habeant Sensum Effec­ tivum Seu Practicum, Significativum Seu Assertivum, Et Demonstra­ tivum Seu De Praesenti (q. 78, a. 4 et 5). STATUS QUAESTIONIS Agitur de sensu verborum consecrationis, seu de eorum EFFICA­ CITATE (sensu effectivo vel practico), INDOLE (sensu signi­ ficativo seu assertivo) et VERITATE (sensu demonstrativo seu de praesenti). Prior quaestio expenditur a S. Thoma in a. 4. secunda et tertia in a. 5. PARS NEGATIVA ct PARS AFFIRMATIVA 1. QUOAD PRIMAM QUAESTIONEM omnes theologi conveni­ unt in asserendo, juxta fidem Ecclesiae de efficacitate sacramentorum, verba consecrationis habere sensum effectivum seu practicum. Id negant Protestantes qui docent ea non esse consecrativa. sed tantum indicativa et concionatoria, et “quidam [antiqui theologi qui] dixerunt nullam virtutem creatam esse nec in praedictis verbis ad transsubstantiationem faciendam, nec etiam in aliis sacramentorum formis, vel etiam in ipsis sacramentis ad inducendos sacramentorum effectus" (a. 4). 2. QUOAD SECUNDAM QUAESTIONEM triplex est theolo­ gorum sententia. 162 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE Quidam dicunt haec verba habere tantummodo sensum rccitativum, historicum et materialem. Ita Salmeron, Catharinas et aliqui antiqui theologi quorum sententiam sic refert S. Thomas: “Quidam . . . dixerunt quod in hac locutione: “Hoc est corpus meum’, haec dictio ‘hoc’ importat demonstrationem ut conceptam, et non ut exercitam, quia tota ista locutio sumitur materialiter, cum recitative proferatur: recitat enim sacerdos Christum dixisse: ‘Hoc est corpus meum’” (a. 5). Alii dicunt ipsa habere tantum sensum significativum, nullatenus vero sensum recitativum. Ita Marsilius, Vasquez (Disp. 200, c. 2), Amicus et Bernal. Communiter docetur utrumque sensum rccitativum et significativum illis verbis subesse; quidam tamen, ut Suarez et Lugo, dicunt sensum recitativum illis provenire ex praecedentibus verbis narrativis “Qui pridie” adeoque non esse necessarium ad valorem consecrationis sicut nec ipsa eadem verba narrativa, alii vero, ut Salmanticcnses, dicunt sensum recitativum esse imbibitum in ipsis verbis consecrationis adeo­ que requiri ad valorem consecrationis. 3. QUOAD TERTIAM QUAESTIONEM maior est dissensus theologorum. Quidam, quos reticito nomine memorat S. Thomas, “dixerunt quod haec dictio ‘hoc’ in hac locutione facit demonstrationem non ad sensum, sed ad intellectum, ut sit sensus: ‘Hoc est corpus meum’, id est, signi­ ficatum per hoc, ‘est corpus meum’ ”. Inter hos adnumerandus videtur Alex. Halensis (Summa, q. 10, m. 4, a. 2), qui tamen ad vitandam haeresim negantium praesentiam realem addit quod ex intentione sacer­ dotis demonstratur panis ut signum corporis Christi in ipsum corpus transsubstantiandum. ita ut sensus locutionis demonstrativae sit: “Significatum per hoc (quod est panis), transsubstantiandum in corpus meum, est corpus meum”. Alii, quos etiam reticito nomine citat S. Thomas, “dixerunt quod haec dictio ‘hoc’ facit demonstrationem non ad sensum, sed ad intellectum, ut sit sensus: “Hoc est corpus meum’, id est, significatum per hoc, ‘est corpus meum’. . . Alii [vero] dixerunt quod haec dictio “hoc’ facit demonstrationem ad sensum; sed intelligitur haec demon­ stratio non pro illo instanti locutionis quo profertur haec dictio, sed pro ultimo instanti locutionis; sicut cum aliquis dicit: ‘Nunc taceo’, hoc adverbium ‘nunc’ facit demonstrationem pro instanti immediate sequenti locutionem; est enim sensus: ‘Statim his verbis dictis taceo’ ”, DE VERBIS CONSECRATORI IS 163 vel cum aliquis pingens lineam dicit: “Haec est linea”, verbum “hoc” non demonstrat id quod est sed id quod erit. Hanc sententiam docuerunt etiam quidam posteriores, ut Maldo natus qui scribit: “In ejusmodi propositionibus, quae practicae sunt et effi­ caces, haec pronomina demonstrare solere id quod nondum est, sed per ipsam orationem fit, eaque finita, erit. Cum Deus ex limo terrae hominem finxit, recte vereque dicere potuisset, sumpto in manibus limo: Hic est homo, sicut Christus dixit: ‘Hoc est corpus meum’, et cum ex costa mulierem fabricavit, sumpta costa, dicere potuit: Haec est mulier, quamvis, cum pronuntiasset pronomen ‘haec’, nondum fuisset mulier; nec significasset, si ita locutus fuisset, limum esse hominem, et costam mulierem, sed limum in hominem, costam in mulierem converti. Ita cum Christus dicit, accepto pane: ‘Hoc est corpus meum’, quamvis ejus corpus nondum illic esset, tamen quia statim futurum erat, illud eo pronomine demonstrat; nec significat panem quem acceperat, esse corpus suum, sed mutari in corpus suum" (Comm, in Matth. 26, 26, ed. C. Martin. Moguntiae, 1862, p. 388). Paulo autem ante (p. 387) scribit: “Ego quidem omnibus viribus contendo [pronomen 'hoc'] adjectivum esse, neque ulla ratione sub­ stantivum esse posse, aut pro alia re, quam pro corpore Christi accipi. . . . Hoc Hieronymus, aut noster, quisquis fuit, vetus interpres rectis­ sime vidit, quia, non dixit loquens de sanguine: ‘Hoc est sanguis meus’, quemadmodum dicendum illi erat, si pronomen τούτο, ‘hoc’, substantive positum esse putavisset, sed dixit: ‘Hic est sanguis meus’, adjective convertens, quod D. Thomas, pius, doctus, subtilis et circum­ spectus interpres, non animadvertit, ejusque vulgaris opinionis auctor extitit pronomen ‘hoc’ substantivum et individuum vagum esse." Communiter theologi docent verba consecrationis habere significa­ tionem ad sensum et de praesenti. Attamen quoad id quod de praesenti per pronomen “hoc” demonstratur, iterum triplex est sententia. Bonaventura (In 4 Sent., dist. 8, p. 2, a. 1, q. 1) docet pronomen “hoc" supponere pro ipso pane, sed ut convertendo, ita ut sensus verborum sit: “Hic panis est seu transit in corpus meum”. Seotus vero (In 4 Sent., dist. 8, q. 2) dicit pronomen supponere pro corpore Christi (post terminatam, ut patet, enuntiationem praedicati). S. Thomas demum et communiter posteriores docent pronomen supponere non pro pane nec pro corpore Christi sed pro individuo vago entis vel substantiae, praesenti sub sensibilibus accidentibus. 164 DI·: SACRAMENTO EUCHARISTIAE CONCLUSIO Conclusio 1. Verba practicum (a. 4). consecrationis habent sensum effectivum seu Probatur. Ut ostensum est in tractatu De sacr. in gen. art. 2, sacramenta N.L. sunt signa practica seu id causant quod significant. Atqui ratio sacra­ menti maxime residet in ejus forma, a qua totum sacramentum speciem accipit. Ergo forma sacramentalis id causai quod significat seu sensum effectivum et practicum habet. “Unde cum hoc sacramentum sit prae caeteris dignius, sicut supra dictum est (quaest. Ixv, art. 3), consequens est quod in verbis forma­ libus hujus sacramenti sit quaedam virtus creata ad conversionem hujus sacramenti faciendam, instrumentalis tamen, sicut et in aliis sacra­ mentis, sicut supra dictum est (q. Ixii. art. 1,3 et 4). Cum enim haec verba ex persona Christi proferantur, ex ejus mandato consequuntur virtutem intrumentalem a Christo, sicut et caetera ejus facta vel dicta habent instrumentaliter salutiferam virtutem, ut supra dictum est (ibid)” (in corp.; cf. Cajetanum In h. 1.). Dices 1. “Opera miraculosa non fiunt aliqua virtute creata, sed sola virtute divina. . . Sed conversio panis et vini in corpus et sanguinem Christi est opus non minus miraculosum quam creatio rerum, vel etiam formatio corporis Christi in utero virginali: quae quidem nulla virtute creata fieri potuerunt. Ergo neque hoc sacramentum consecratur aliqua virtute creata dictorum verborum” (obi. 2). Resp. S. Thomas ad 2: “Opera miraculosa nulla creatura potest facere quasi agens principale; potest tamen ea facere instrumentaliter. sicut ipse tactus manus Christi sanavit leprosum. Et per hunc modum verba Christi convertunt panem in corpus Christi. Quod quidem fieri non potuit in conceptione corporis Christi, qua corpus Christi forma­ batur, ut aliquid a corpore Christi procedens haberet instrumentaient virtutem ad ipsius corporis formationem. In creatione etiam non fuit aliquod extremum, in quod instrumentalis actio creaturae posset terminari. Unde non est simile.” Dices 2. “Praedicta verba non sunt simplicia, sed ex multis com­ posita: nec simul, sed successive proferuntur. Conversio autem prae­ dicta ... fit in instanti; unde oportet quod fiat per simplicem vir­ tutem. Non ergo fit per virtutem horum verborum” (obi. 3). DE VERBIS CONSECRATORIIS 165 Resp. S. Thomas ad 3: “Praedicta verba, quibus fit consecratio, sacramentaliter operantur; unde vis conversiva, quae est in formis horum sacramentorum, consequitur significationem, quae in prolatione ultimae dictionis terminatur. Et ideo in ultimo instanti prolationis verborum praedicta verba consequuntur hanc virtutem, in ordine tamen ad praecedentia; et haec virtus est simplex ratione simplicis significati, licet in ipsis verbis exterius prolatis sit quaedam compositio.” Dices 3. Sacerdos verba consecrationis profert in persona Christi, quasi a Christo prolata. Jamvero ea verba a Christo semel tantum prolata sunt in ultima coena. Ergo tantummodo in ultima coena vim et sensum effectivum habuerunt. Resp. “Propter infinitam virtutem Christi, sicut ex contactu carnis suae vis regenerativa pervenit non solum ad illas aquas quae Christum tetigerunt, sed ad omnes ubique terrarum per omnia futura saecula, ita etiam ex prolatione ipsius Christi haec verba virtutem consecrativam sunt consecuta, a quocumque sacerdote dicantur, ac si Christus ea praesentialiter proferret” (a. 5, in corp.). Ex hac conclusione et ex sententia quam S. Thomas tam clare exponit in corp, et resp. a. 4 iterum confirmatur generalis doctrina Thomistarum de causalitate physica sacramentorum. Conclusio 2. Verba consecrationis habent sensum non tantum recitativum sed etiam significativum seu assertivum (a. 5). Probatur. Imprimis negari nequit possibilitas utriusque sensus in eadem locu­ tione. Non enim repugnat quod quis, referens aliquem aliqua verba dixisse, eadem ipse pronuntiet cum intentione asserendi et significandi id quod in ipsis continetur; ita dum aliquis atheus potest mere recita­ tive dicere: Christus sic oravit: Pater, dimitte illis etc., aliquis Christia­ nus potest idem pronuntiare etiam assertive ac si diceret: Christus sic oravit et nos sic oremus: Pater, dimitte illis etc. Quod autem uterque sensus in verbis consecrationis dc jacto in­ veniatur et inveniri debeat sic ostenditur: 1 . Sensus recitativus ex ipsis verbis antecedentibus “Qui pridie quam pateretur, accepit panem . . . dicens: Accipite et manducate” exten­ ditur ad sequentia verba “Hoc est corpus meum”, ut patet tum ex particula “enim” qua haec connectuntur cum prioribus, tum ex con« naturali unitate narrationis et orationis. 166 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE Ceterum etiam si sacerdos diceret sola verba ‘‘Hoc est corpus meum”, quod sufficit ad valorem consecrationis, in ipsis sensus recitativus contineretur ex eo quod sacerdos ea profert non in persona propria sed in persona Christi adeoque recitando verba Christi ut Christi, non enim valeret consecratio si ea diceret ut sua (in corp, et a. 1, ad 4). Dices. Sacerdos debet ea verba proferre in eodem sensu quo Christus ea protulit, adeoque in sensu non recitativo sed tantum significativo. Resp. Ut sacerdos vere dicatur loqui in eodem sensu ac Christus sufficit ut loquatur sicut Christus in sensu significativo; quod autem praeterea loquatur etiam recitative non obstat consecrationi sed ad eam requiritur, cum sacerdos, secus ac Christus, non in persona propria ea verba profert sed in persona alterius. Sensus significativus requiritur tum ad designandam materiam consecrandam, nam, ut notat 5. Thomas, si ea verba dicerentur tantum recitative “non applicarentur ad materiam corporalem prae­ sentem” sed designarent panem et vinum quae Christus in manibus habuit cum ipse consecravit in ultima coena et super quae ea verba pronuntiavit, “et ita non perficeretur sacramentum”; tum praecipue ad hoc ut sacerdos ea verba pronuntiet in persona Christi, non enim qui recitative tantum pronuntiat alterius verba dicitur ea proferre in persona illius sed qui simul intendit significare quod alter significavit. Unde ipsa ratio locutionis in persona Christi utrumque sensum importat, recitativum scilicet et significativum. Locutio enim sacerdotis se habet ut instrumentum locutionis Christi, ita ut ejus verba quatenus sunt propria verba sacerdotis referentis verba Christi habeant sensum recitativum, quatenus vero sunt ipsa verba Christi a sacerdote relata habeant sensum significativum juxta quem Christus ea pronuntiavit. Ubi signanter dicimus locutionem sacerdotis se habere non ut in­ strumentum effectus sacramentalis (sicut in aliis sacramentis) sed tantum ut instrumentum locutionis Christi, “quia formae aliorum sacramentorum proferuntur ex persona ministri, sive per modum exercentis actum, sicut cum dicitur: ‘Ego te baptizo’, vel: ‘Ego te confirmo’, etc.; sive per modum imperantis, sicut cum in sacramento ordinis dicitur: ‘Accipe potestatem’, etc.; sive per modum deprecantis, sicut cum in sacramento extremae unctionis dicitur: ‘Per istam unctionem et nostram intercessionem’, etc. Sed forma hujus sacramenti profertur quasi ex persona ipsius Christi loquentis, ut detur intelligi quod minister in perfectione hujus sacramenti nihil agit, nisi quod profert verba Christi” (a. 1). DE VERBIS CONSECRATORIIS 167 Dices 1. \ idetur quod sensus recitativus excludat a verbis conse­ crationis sensum significativum, et vicissim; si enim ea verba dicuntur recitative, referuntur tantum ad materiam quam Christus consecravit in ultima coena, si vero dicuntur significative, referentur tantum ad materiam quam sacerdos praesentem habet in altari. Resp. Ut jam supra dictum est, non repugnat utrumque sensum in eadem locutione inveniri, si quis nempe, verba alterius referens, ea sibi vel suis circumstantiis significative applicat; unde verba conse­ crationis, quae ut recitativa referuntur ad materiam in ultima coena consecratam, ut significativa referuntur ad materiam in altari prae­ sentem.71 Dices 2. Verba “Qui pridie quam pateretur . . . benedixit, dicens: Accipite et manducate, Hoc est enim corpus meum” manifeste osten­ dunt totum recitative tantum dici. Ceterum verba “Accipite et man­ ducate” recitative tantum dicuntur; ergo et sequentia verba, nam inconvenienter diceretur in eadem continuata oratione quaedam verba accipi recitative tantum, quaedam vero etiam significative. Resp. Textus ostendit quidem omnia recitative dici, sed non ex­ cludit quaedam dici etiam significative. Verba “Accipite et man­ ducate” possunt intelligi etiam in sensu significativo: ceterum si sumuntur in solo sensu recitativo non inde sequitur etiam verba “Hoc est corpus meum” accipi eodem modo, nam ratio consecrationis effi­ ciendae exigit ut haec, non illa, accipiantur etiam in sensu significativo. Dices 3. Verba “Qui pro vobis et pro multis effundetur'’ excludunt sensum significativum; haec enim nequeunt referri nisi ad consecra­ tionem Christi, quando sanguis nondum erat effusus et effundendus erat pro multis, etiam pro sacerdote nunc consecrante, et pro personis distinctis ab ipso consecrante (“pro vobis”). Resp. Sacerdos nunc consecrat inquantum repetit verba olim a Christo dicta, quae qua talia eandem significationem et efficaciam retinent quam in ultima coena habuerunt; unde sacerdos veluti se constituit praesentem tempori quo Christus consecravit quando sanguis nondum effusus erat. Ceterum id quod essentialiter refert ad significa­ tionem et efficaciam sacramentalem est ratio sanguinis et ejus redemptiva indoles, non vero circumstantia temporis praesentis aut praeteriti in opere redemptionis. Ex eadem ratione ostenditur verba “pro vobis et pro multis” convenire omnibus, etiam ipsi sacerdoti, qui de cetero, cum consecret in persona alterius seu Christi, seipsum includit in verbis “pro vobis”. "Paulo aliter objectionem solvit De la Taille, Mysterium fidei, Parisiis, 1931, p. 466, nota 3. Îjnâ 168 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE Conclusio 3. Verba consecrationis habent significationem demonstrativam ad sensum ac dc praesenti (a. 5). Probatur. Haec verba habere significationem demonstrativam ad sensum et non ad intellectum, ita ut sensus sit: haec sensibilis ac praesens materia est corpus meum, non vero: significatum per hanc materiam est corpus meum, exinde patet quod secus “cum in sacramentis hoc effi­ citur quod significatur, non fieret per hanc formam ut corpus Christi sit in hoc sacramento secundum veritatem, sed solum sicut in signo, quod est haereticum” (in corp.). Eadem autem habere sensum de praesenti, seu verbum “hoc” signi­ ficare non id quod erit sed id quod est, exinde patet quod secus “hujus locutionis esset sensus: ‘Corpus meum est corpus meum’, quod praedicta locutio non facit, quia hoc fuit etiam ante prolationem verborum; unde nec hoc praedicta locutio significat” (in corp.). Pronomen “hoc” non referri ad corpus Christi, ut est praesens in fine prolationis verborum, patet tum ex eadem ratione, tum ex eo quod ita pronomen “hoc” non retineret eundem sensum in initio et in fine propositionis, cum corpus Christi sit praesens tantum in fine proposi­ tionis. Illud non referri ad substantiam panis, exinde patet quod, cum verba eucharistica sint practica et conversiva, substantia panis non amplius existit quando in ultimo instanti prolationis praedicati subjectum consequitur suam formalem significationem, juxta illud philosophorum: “Talia sunt subjecta qualia permittuntur a praedicatis”. Unde remanet quod pronomen “hoc” significet individuum vagum, i.e. “contentum (ens, vel melius, juxta Cajetanum Tn h. 1., substantia) in generali sub istis speciebus” (in corp.); qui sensus verificatur tum in principio tum in fine propositionis et requiritur ab indole practica istius propositionis. Quae omnia sic perstringi possunt ad mentem S. Thomae (et Cajetani in Comm.). Distinguendum est inter generalem significationem alicujus termini et ejus suppositionem seu significationem quam obtinet in aliqua propositione. Significatio termini “hoc” est demonstratio alicujus rei praesentis; ejus vero suppositio est significatio quam obtinet ut subjectum hujus propositionis: “Hoc est corpus meum”. Significatio autem subjecti determinatur ab indole praedicati, juxta praefatum principium Logicorum. Unde significatio pronominis “hoc” talis erit qualis permittetur a verbis “corpus meum” quae sunt prae­ dicatum propositionis “Hoc est corpus meum”. DE VERBIS CONSECRATORIIS 169 Si igitur haec propositio esset speculativa, posset significare: “Hoc corpus meum est corpus meum”, aut “Hic panis est corpus meum’’ (quod esset quidem falsum, sed hic non refert), aut “Significatum per hunc panem est corpus meum (seu Hic panis est signum corporis mei)”. Cum autem sit practica seu conversiva substantiae panis in corpus Christi, non potest significare “Hoc corpus meum est corpus meum” quia id non facit, nec “Hic panis est corpus meum” quia panis non adest, nec “Significatum per hunc panem est corpus meum” quia panis non fit signum corporis Christi sed in illud convertitur. Ergo unicus sensus possibilis est: Id quod hic est praesens, seu contentum sub his accidentibus, est corpus meum; qui sensus verificatur tum in principio tum in fine propositionis, cum ita pronomen “hoc” nihil aliud directe importet quam substantiam in communi sine qualitate aut forma determinata. Non placet autem modus loquendi quorumdam modernorum, ut Franzelin, Pcsch, Einig et Lercher, qui, distinguentes inter demon­ strationem, significationem et suppositionem, dicunt sententias S. Thomae, Bonaventurae et Scoti non essentialiter differre sed simul componi debere, ita ut dicatur v.g. id quod demonstratur esse panem (Bonaventura), id quod significatur esse rem praesentem in communi (S. Thomas), id pro quo pronomen supponit esse corpus Christi. Etenim in pronomine demonstrativo ejus significatio est demonstratio et ejus suppositio est ipsa significatio quam habet in propositione. Unde pronomen “hoc” in propositione eucharistica nihil aliud demon­ strat et significat atque pro nullo alio supponit quam pro individuo vago et nullum alium habet sensum quam hunc “Contentum in generali sub istis accidentibus” (in corp.). Apte vero notat Franzelin (p. 79 sq.) immerito a quibusdam theo­ logis exaggerari momentum quaestionis an pronomen “hoc” in verbis eucharisticis sumatur substantive vel adjective; etiam enim si sumitur adjective non inde sequitur ipsum supponere pro corpore Christi (ut falso concludit Maldonatus cit. in Parte Neg. et Affirm.) sed retinet sensum substantiae in communi. Tota differentia est in modo expri­ mendi grammaticaliter et verbaliter praeintellectam identitatem sub­ jecti cum praedicato: quandoque enim loquens, reflexe attendens ad hanc identitatem, conformat subjectum cum praedicato adjective secundum ejus genus et numerum, ut cum dicitur: Haec est domus — Hi sunt equi, quandoque vero, attendens ad ipsum subjectum secundum se spectatum, illud exprimit substantive, ut cum dicitur: Hoc est domus. 170 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE In formula consecrationis calicis clarum est vocem “Hic” sumi adjective; quoad formulam vero consecrationis panis disputari potest an verbum “hoc” sumatur substantive (Hoc ens) vel adjective (Hoc corpus), quamvis hoc ultimum probabilius appareat tum ex analogia prioris formulae tum ex indole linguae graecae et latinae in quibus pronomen cum praedicato conformari solet. ART. 12. Utrum In Utraque Consecrationis Formula Convenien­ ter Exprimatur Forma Hujus Sacramenti (q. 78, a. 2 et 3). STATUS QUAESTIONIS 5. Thomas in a. 2 et 3 et Catechismus Cone. Trid., p. 2, c. 4, q. 19-24, exponunt quomodo in verbis dominicis et in formulis canonis convenienter exprimatur quidquid essentialiter requiritur in forma Eucharistiae. Auctores Morales magis determinate exponunt quid in mutatione aut corruptione singulorum verborum officiat, vel secus, valori sacramenti. CONCLUSIO affirmativa Probatur 1. Quoad jonmdam “Hoc est corpus meum”. •V S. Thomas, a. 2: “Haec est conveniens forma consecrationis panis. Dictum est enim, quod haec consecratio consistit in conversione sub­ stantiae panis in corpus Christi. Oportet autem formam sacramenti significare id quod in sacramento efficitur. Unde et forma consecra­ tionis panis debet significare ipsam conversionem panis in corpus Christi, in qua tria considerantur: scilicet ipsa conversio, et terminus ‘a quo', et terminus ‘ad quem’. “Conversio autem potest considerari dupliciter: uno modo ut ‘in fieri'; alio modo ut ‘in facto esse’. Non autem debuit significari con­ versio in hac forma ut ‘in fieri’ sed ut ‘in facto esse’: primo quidem quia haec conversio non est successiva, ut supra dictum est (quaest. Ixxv, art. 7), sed instantanea; in hujusmodi autem mutationibus ‘fieri’ non est nisi ‘factum esse’. “Secundo quia ita se habent formae sacramentales ad significandum effectum sacramenti, sicut se habent formae artificiales ad repraesen­ tandum effectum artis. Forma autem artificialis est similitudo ultimi effectus, in quem fertur intentio artificis: sicut forma artis in mente aedificatoris est forma domus aedificatae principaliter, aedificationis DE VERBIS CONSECRATORIIS 171 autem per consequens. Unde et in hac forma debet exprimi conversio ut ‘in facto esse’, ad quod fertur intentio. “Et quia ipsa conversio exprimitur in hac forma ut ‘in facto esse’, necesse est quod extrema conversionis significentur, ut se habent ‘in facto esse’ conversionis. Tunc autem terminus ‘ad quem’ habet pro­ priam naturam suae substantiae; sed terminus ‘a quo’ non manet secundum suam substantiam, sed solum secundum accidentia quibus sensui subjacet, et ad sensum determinari potest. Unde convenienter terminus conversionis ‘a quo’ exprimitur per pronomen demonstrativum relatum ad accidentia sensibilia, quae manent; terminus autem ‘ad quem’ exprimitur per nomen significans naturam ejus in quod fit conversio, quod quidem est totum corpus Christi, et non sola caro ejus. . . Unde haec forma est convenientissima: ‘Hoc est corpus meum’.” Probatur 2. Quoad formulam “Hic est calix sanguinis mei etc.” S. Thomas, a. 3: ‘Omnia praedicta verba sunt de substantia formae, sed per prima verba, cum dicitur: ‘Hic est calix sanguinis mei', signi­ ficatur ipsa conversio vini in sanguinem, eo modo quo dictum est (art. praec.), in forma consecrationis panis; per verba autem sequentia designatur virtus sanguinis effusi in passione, quae operatur in hoc sacramento, quae quidem ad tria ordinatur: “Primo quidem et principaliter ad adipiscendam aeternam haereditatem. secundum illud Hebr. x. 19: ‘Habentes fiduciam in introitu sanctorum in sanguine Christi’; et ad hoc designandum dicitur: ‘Novi et aeterni Testamenti’. Secundo ad justitiam gratiae, quae est per fidem, secundum illud Rom. iii, 25: ‘Quem proposuit Deus propitiato­ rem per fidem in sanguine ipsius; ut sit ipse justus et justificans eum qui ex fide est Jesu Christi’; et quantum ad hoc subditur. ‘Mysterium fidei’. Tertio autem ad removendum impedimenta utriusque prae­ dictorum, scilicet peccata, secundum illud Hebr. ix, 14: ‘Sanguis Christi . . . emundabit conscientiam nostram ab operibus mortuis’, id est a peccatis; et quantum ad hoc subditur: ‘Qui pro vobis et pro multis effundetur in remissionem peccatorum’.” CAPUT III DE PRAESENTIA REALI, TRANSSUBSTANTIATIONE ET PERMANENTIA ACCIDENTIUM Ut innuimus in Introd. praecedentis capitis, hic COMPLETUR TRACTATIO DE CAUSIS INTRINSECIS hujus sacramenti, ac praecipue de materia proxima. Panis enim et vinum, quae sunt materia remota, per virtutem verborum consecrationis, quae sunt forma, ita immutantur ut eorum substantia convertatur in corpus et sanguinem Christi et haec fiant praesentia sub remanentibus acci­ dentibus, in quibus consistit MATERIA PROXIMA Eucharistiae. Tria igitur consideranda veniunt, scilicet praesentia realis, transsubstantiatio et permanentia accidentium, eaque tum quoad existen­ tia m tum quod essentiam seu modum. His autem tribus totius sacra­ menti nucleus essentialiter coalescit, ex quo omnis eiusdem proprietas omnisque convenientia ac discrimen ab aliis sacramentis derivatur et circa quem praecipua traditionalis doctrinae capita ac maiores haereses eucharisticae convergunt. S. THOMAS tres istas veritates, tam secundum existentiam quam secundum essentiam, considerat in q. 75-77 sequenti ordine: de prae­ sentia reali (q. 75, a. 1), de transsubstantiatione (ibid., a. 2. 3. 4. 6. 7. 8), de permanentia accidentium (ibid., a. 5), de modo praesentiae realis (q. 76), de modo permanendae accidentium (q. 77). Maluimus autem quaestionem de modo praesentiae Christi ultimo loco pertractare eique praemittere copulatas simul quaestiones de existentia et essentia tum transsubstantiationis tum permanentiae accidentium, in quas resolvitur veritas praesentiae realis et ex quibus eiusdem modus explicatur. Hinc divisio: de existentia praesentiae realis (art. 13), de existentia transsubstantiationis (art. 14), de essentia eiusdem (art. 15), de existentia permanentiae accidentium (art. 16), de essentia eiusdem, i.e. de permanentia accidentium sine subiecto (art. 17) et de eorumdem activitate et passivitate (art. 18), de essentia praesentiae realis, i.e. de unione Christi cum speciebus (art. 19), de praesentia ad modum substantiae (art. 20), de totalitate Christi praesentis (art. 21), de 172 DE EXISTENTIA PRAESENTIAE REALIS 173 praesentia vi verborum vel concomitantiae (art. 22), de modo agendi et patiendi Christi in Eucharistia (art. 23), de cessatione praesentiae realis (art. 24). ART. 13. Utrum In Eucharistia Corpus Et Sanguis Christi Vere, Rcaliter Et Substantialiter Contineatur (q. 75, a. 1). STATUS QUAESTIONIS Agitur de prima parte dogmatis eucharistici seu de mysterio prae­ sentiae realis Christi; quaestio autem est de ipsa existentia mysterii, nam de ejusdem essentia agetur in art. 19-24. Realis Christi praesentia est veluti fermentum pervadens totum hoc sacramentum atque explicans omnem ejusdem excellentiam et proprie­ tatem; propterea a quibusdam doctoribus consideratur in initio tracta­ tus, veluti essentiale fundamentum sacramenti et sacrificii. Verba “vere, realiter et substantialiter”, in definitione tridentina inventa, ponuntur ad majorem explicitationem et determinationem conceptus realitatis praesentiae Christi, ita ut per ipsa generice saltem excludatur omnis doctrina quae quomodolibet realitatem talis prae­ sentiae coarctet. Theologi ita ea exponunt ut directe ac respective opponantur tribus erroribus Protestantium; dicitur scilicet vere seu non sicut in signo (contra Zwinglium et Sacramentarios). realiter seu non sicut in figura aut symbolo animante fidem ciusque objectum veluti praesens reddente (contra Oecolampadium), substantialiter seu non tantum secundum virtutem a corpore Christi productam in suscipien­ tibus Eucharistiam (contra Calvinum). Cum tamen de hujusmodi determinata Concilii intentione non constet,’ licet ea verba sic etiam exponere: vere, i.e. non tantum secundum modum dicendi (puta sicut institutor dici potest praesens in re instituta vel commendata), realiter, i.e. non tantum sicut in signo vel figura (contra Zwinglianos et Calvinistas), substantialiter, i.e. non tantum secundum virtutem (contra Calvinistas). PARS NEGATIVA Praesentiae realis negatio oriri potest et historice orta est vel ex errore christologieo seu ex negatione Incarnationis, ut apud antiquos Docetas et Gnosticos, vel ex eopulato errore soteriologico et sacramentario, ut apud sectas mediaevales et Protestantes qui negant effica­ citatem sacramentorum ad gratiam redemptionis applicandam, vel ex 1 Confer Dici. Theol. Cath., art. Eucharistic, col. 1344. 174 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE quadam exaggerata conceptione spiritualistica ipsius sacramenti Eucharistiae, ut apud quosdam theologos mediaevales, noniinatim Berengarium, qui in quadam spiritali Christi praesentia, qua hoc sacramentum veluti repleretur, audacter insistebant. 1. In Oriente antiquae haereses Docetarum, Gnosticorum, Messalianorum, Paulicianorum et Bogomilarum, de quibus dictum est in art. 1, ipsum sacramentum Eucharistiae reiciebant vel metaphorice explicabant. “Nestoriani ab adversariis haud semel accusati sunt quod prae­ sentiam realem negarent. . . Fatendum est quosdam theologos nestorianos veram praesentiae realis notionem non habuisse et docuisse quamdam theoriam doctrinae Calvini de praesentia virtuali valde affinem”.2 Monophysitae praesentiam realem non negarunt, quamvis talis negatio ex eorum haeresi sequatur, directe quoad humanitatem Christi, indirecte quoad ipsum Christum. Similiter Iconoclastae non videntur negasse eandem veritatem sed solummodo affirmasse unam tantum Christi imaginem esse adorandam, scilicet Eucharistiam, quae a Patribus appellatur typus corporis et sanguinis Christi. Quidam tamen, ut K. Schiuarzlose (Der Bilderstreit. Gothae, 1890, p. 25. 230), eis tribuunt negationem praesentiae realis. “Palamitae [saec. 14] a suis adversariis accusati sunt quod praesen­ tiam realem Christi in Eucharistia negarent. Ipsi vero hujusmodi crimen tanquam meram calumniam haud semel propulsarunt, docentes panem et vinum altaris in verum Christi et sanguinem transmutari. Ex doctrina tamen rigidi palamismi logice fluebat ipsam Verbi personam et essentiam in sacramento non communicari: quod mysterio praesentiae realis vulnus infligit. Item Antipalamitis per modum deductionis sequens argumentum conficere licebat: “ ‘Persona Verbi, quae re idem est ac essentia divina, in sacramento non communicatur, cum essentia divina, juxta Palamam, creaturis sit omnino imparticipabilis; “ ‘Atqui si persona Verbi revera non datur, nec dari potest ejus humanitas, quae ei hypostatice ac substantialiter unitur nec ab ea separari unquam potest; “ ‘Ergo, secundum Palamam. corpus et sanguis et anima Christi in Eucharistia realiter adesse non possunt nec a communicantibus vere recipi.’ ”3 2. Prima directa negatio praesentiae Christi habetur in Occidente ' Jugie, Theologia Orientalium, t. 5, Parisiis, 1935, p. 295, in nola 4. 1 Jugit, ibidem, t. 3, Parisiis, 1930, p. 186. DE EXISTENTIA PRAESENTIAE REALIS 175 saec. 11 in doctrina BERENGARII, ut fatentur communiter theologi et eruditi (paucis exceptis) cum 5. Thoma hic scribente: “Berengarius. qui primus hujus erroris auctor fuerat, postea coactus est suum errorem revocare, et veritatem fidei confiteri’’. Hanc negationem praecesserunt et praepararunt quaedam disputa­ tiones theologorum saec. 9-10. quibus veritas catholica impropriis et ambiguis formulis exposita est. Inde ab initio saec. 9 quaestio de modo praesentiae Christi in Eucharistia mentes doctorum agitavit, quomodo nempe idem prorsus corpus possit simul in coelo et in sacramento existere, totum in qualibet hostia et in unaquaque hostiae particula adesse, integrum a singulis communicantibus accipi. Inde orta est controversia de identitate corporis Christi physici et corporis eucharistici. Quidam cum Paschasio Radberto (Liber de corpore et sanguine Domini, M.L. 120) hanc identitatem strenue affirmabant, quamvis concederent corpus Christi esse in Eucharistia modo non corporali, palpabili et sensibili. Alii cum Ratramno (Liber de corpore et sanguine Domini, M.L. 121) et Rabano Mauro (Epist. 3, ad Egilem prumiensem abbatem, M.L. 112) eam negabant, eo quod corpus Christi eucha­ risticum non sit palpabile et sensibile. Utraque igitur doctrina erat orthodoxa et substantialiter eadem; differentia reducitur ad modum eam exprimendi, qui magis improprius, imo ambiguus, apparet apud doctores secundae sententiae, praecipue cum dicunt Christum esse in Eucharistia non in veritate sed spiritualiter et secundum figuram: ita apud Ratramnum scribentem: “Corpus et sanguis Christi, quae fide­ lium ore in Ecclesia percipiuntur, figurae sunt secundum speciem visibilem; at vero secundum invisibilem substantiam, id est divini potentiam Verbi vere corpus et sanguis Christi existunt” (c. 49. M.L. 121, 147). His captiosis formulis abusus est saec. 11 Berengarius Turonensis (t circa 1088) ad suam haeresim eucharisticam fulciendam, quam ex­ posuit praecipue in opusculo “De sacra coena adversus Lanfrancum liber posterior”, reperto a Lessing et primo edito (ex codice Guelferbytano) a A. F. et F. Th. Vischer, Berolini, a. 1834 (fragmenta autem ex lib. 1 hujus operis citantur a Lanfranco, cf. in M.L. 150, 407 sqq.). Berengarius duos docuit errores. Primo et explicite, omnibus fatentibus, negavit transsubstantiationem. In sua epistola ad Ascelinum scribit: “Sapis . . . contra omnis naturae rationes, contra evangel icam et apostolicam sententiam, si cum Paschasio sapis, in eo quod solus sibi confingit sacramento Dominici corporis decedere panis omnino substan­ 176 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE tiam. . . Convincere ipsa verba in consecrationem panis institutam, non decedere sacramento panis materiam” (M.L. 150, 66). Secundo, videtur negasse ipsam praesentiam realem ac docuisse Christum praesentem esse in Eucharistia tantummodo sicut in figura et secundum virtutem quam fideles communicantes percipiunt. Sic ejus doctrinam interpretantur communiter theologi et eruditi contra paucos uti Mabillon, Martène et praecipue Lessing;' similiter eam interpre­ tati sunt S. Thomas et alii theologi mediaevales. Ipse praefatus Algcrus in sua responsione ad Berengarium ait: “Cum Paschasio aliisque Catholicis non solum sapio, sed etiam vene­ ror, et amplector verum corpus verumque sanguinem Christi a fidelibus in altari sumi sub specie panis et vini; sed neque hoc, ut dicis, contra naturae rationes ago, neque enim aliud naturam dixerim quam Dei voluntatem” (M.L. 150, 67). Adelmannus (ex scholastico Leodiensi episcopus Brixiensis) in sua Epistola ad Berengarium scribit: “Avertat Dominus a te, sancte frater, semitas tales, et convertat pedes tuos in testimonia sua; et mendaces ostendat qui famam tuam tam foeda labe maculare nituntur, spargentes usquequaque, ut non solum Latinas, verum etiam Teutonicas aures, inter quas diu peregrinor, repleverint, quasi te ab unitate sanctae ma­ tris Ecclesiae divulseris, et de corpore et sanguine Domini, quod quoti­ die in universa terra super sanctum altare immolatur, aliter quam fides catholica teneat, sentire videaris: hoc est, ut illorum de te dictis utar, non esse verum corpus Christi neque verum sanguinem, sed figuram quamdam et similitudinem!” (M.L. 143, 1290). In infra citando juramento a Berengario subscripto utrumque dogma transsubstantiationis et praesentiae realis explicite affirmatur. Ipse Berengarius in op. cit., p. 157, scribit: “Si ante tempora resti­ tutionis omnium Christi carnem, non dicam oculis corporis videri, sed in terris alicubi esse constituis contra prophetiam David, contra Apos­ tolum Petrum, contra coapostolum eius Paulum, contra Scripturas au­ thenticas omnes facis.” In favorem suae sententiae Berengarius appellat doctrinam Joannis Scoti Erigenae (t 873 ) et auctoritatem Patrum (docentium Eucharistiam esse figuram corporis Christi). Ita in praefata Ep. ad Algerium et in Ep. ad Lanfrancum in qua scribit: “Pervenit ad me . . . displicere tibi, imo haereticas habuisse sententias Joannis Scoti de sacramento altaris, in quibus dissentit a suscepto tuo Paschasio. . . Si haereticum habes Joannem. cujus sententias de Eucharistia probamus, habendus 4 Berengarius Turonensis, V, Lessings Wcrkc, Leipzig, 1841, p. 752 sqq. DE EXISTENTIA PRAESENTIAE REALIS 177 tibi est haereticus Ambrosius, Hieronymus, Augustinus, ut de caeteris taceam” (M.L. 150, 63). De doctrina eucharistica Joannis Scoti nihil certo constat; quod at­ tinet ad librum Scoti, ad quem Berengarius alludit quique una cum sententia Berengarii in pluribus conciliis condemnatus est, quidam eruditi putant illum esse ipsum opus Ratramni “De corpore et sanguine Domini”, a Berengario erronee attributum Scoto. Berengarius, impugnatus a pluribus doctoribus, praecipue a praefatis Ascellino et Lan jranco, a Durando abbate troarnensi (Liber de cor­ pore et sanguine Domini, M.L. 149) et a Guitmundo archiep. aversano (De corporis et sanguinis Christi veritate in Eucharistia libri tres, M.L. 149), condemnatus est in conciliis Romano a. 1050, Vercellensi a. 1050. Florentino a. 1055, Romano a. 1059. Romano a. 1078 (sub Gregorio VII) et Romano a. 1079 (sub Gregorio VII), in quo compulsus est celebre hoc iusiurandum subscribere: “Ego Berengarius corde credo et ore confiteor, panem et vinum, quae ponuntur in altari, per mysterium sacrae orationis et verba nostri Redemptoris substantialiter converti in veram et propriam ac vivificatricem carnem et sanguinem lesu Christi Domini nostri et post conse­ crationem esse verum Christi corpus, quod natum est de Virgine et quod pro salute mundi oblatum in cruce pependit, et quod sedet ad dex­ teram Patris, et verum sanguinem Christi, qui de latere ejus effusus est, non tantum per signum et virtutem Sacramenti, sed in proprietate naturae et veritate substantiae, sicut in hoc brevi continetur et ego legi et vos intelligitis. Sic credo, nec contra hanc fidem ulterius docebo. Sic me Deus adiuvet et haec sancta Dei Evangelia” (Denz. 355). 3. Controversia berengariana viam stravit sectis haereticis mediaevalibus quae Protestantismum praeiverunt. Saec. 12-13 Petrobrussiani, Cathari, Waldenses, Albigenses et Fraticelli sacramentum Eucharistiae omni fere rcalitate evacuarunt, expli­ cite negantes praesentiam realem ac transsubstantiationem et implicite ipsam sacramenti institutionem reicientes. Praecipue CATII ARI, resumentes objectiones Berengarii, dogmati praesentiae realis opponebant impossibilitatem explicandi identitatem et integritatem ejusdem corporis Christi praesentis in multis locis et suscepti a multis communicantibus; contra dogma vero transsubstantiationis arguebant ex obvio sensu verborum Scripturae “Hoc est. . . Hic est . . .” quae sunt demonstrativa panis et vini et ex eo quod ex conversione panis et vini in corpus et sanguinem Christi sequeretur haec in immensum paulatim crescere per innumeras consecrationes. 178 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE Hi haeretici, a coaevis theologis impugnati (cf. Introduce tractatus, p. 18 et art. 1, p. 36 sq.), ab ecclesiastica auctoritate damnati sunt, praecipue in sequentibus documentis: Cone. Later. II, a. 1139, sub Innocentio II, can. 23, contra Petrobrussianos ad verbum desumpto ex Cone. Tolosano a. 1119, celebrato coram Callisto II: “Eos autem, qui religiositatis speciem simulantes, Domini corporis et sanguinis sacramentum . . . damnant . . . tanquam haereticos ab Ecclesia Dei pellimus et damnamus” (Denz. 367). Cone. Veronense a. 1184, sub Lucio III, damnat Albigenses de sacra­ mento Eucharistiae aliter quam Romana Ecclesia sentientes et docentes (Denz. 402). Innocentius III, Professio fidei Waldensibus praescripta a. 1208: “Sacrificium, id est panem et vinum, post consecrationem esse verum corpus et verum sanguinem Domini nostri lesu Christi, firmiter et in­ dubitanter corde puro credimus et simpliciter verbis fidelibus affirma­ mus” (Denz. 424). Cone. Later. IV, a. 1215, Cap. 1 de fide catholica contra Albigenses et Waldenscs: “Idem ipse sacerdos est sacrificium lesus Christus, cuius corpus et sanguis in sacramento altaris sub speciebus panis et vini vera­ citer continentur, transsubstantiatis pane in corpus, et vino in san­ guinem potestate divina: ut ad perficiendum mysterium unitatis acci­ piamus ipsi de suo, quod accepit ipse de nostro” (Denz. 430). Inter errores Armcnorum, Benedictus XII, in libello “Jam dudum" ad Armenos transmisso a. 1341, hunc refert et damnat: “Quod Armeni non dicunt, quod post dicta verba consecrationis panis et vini sit facta transsubstantiatio panis et vini in verum corpus Christi et sanguinem quod natum fuit de Virgine Maria et passum et resurrexit; sed tenent, quod illud sacramentum sit exemplar vel similitudo aut figura veri corporis et sanguinis Domini: . . . propter quod ipsi sacramentum Altaris non vocant corpus et sanguinem Domini, sed hostiam vel sacri­ ficium vel communionem” (Denz. 544). Saec. 14 JOANNES WICLEFF (t 1384) in variis sermonibus et scriptis (praecipue in Trialogo, 1. 4, c. 4 sq., ed. Lechler, Oxford, 1869) haeresim Berengarii, quem ipse suum magistrum agnovit, magis deter­ minavit et ampliavit, denegans haec tria capita dogmatis eucharistici: praesentiam realcni, transsïibstantiationem et permanentiam acciden­ tium sine subjecto. Quod patet ex sequentibus damnationibus contra ipsum latis: Guilelmus Bertonius, cancellarius universitatis Oxford, a. 1382 has Wicleffi propositiones censura mulctavit: “1. In sacramento altaris, sub­ stantia panis materialis et vini, quae prius fuerunt ante consecrationem, DE EXISTENTIA PRAESENTIAE REALIS 179 post consecrationem realiter remanere; 2. quod exsecrabilius est auditu, in illo venerabili sacramento non esse corpus Christi et sanguinem hic essentialiter, substantialiter nec etiam corporaliter, sed figurative seu tropice, sic quod Christus non sit ibi veraciter in sua propria praesen­ tia corporali” (Mansi, Concil., t. 26, c. 718 sq.). Guilelmus Courtenay, archiep. cantuariensis, a. 1382 cum concilio provinciali Londinensi condemnavit tres sequentes Wicleffi propositio­ nes: “1. Quod substantia panis materialis et vini maneat post consecra­ tionem; 2. Quod accidentia non maneant sine subjecto post consecra­ tionem in eodem sacramento; 3. Quod Christus non sit in sacramento altaris identice, vere et realiter in propria praesentia corporali" (Mansi, Concil., t. 26, c. 695 sq.). Cone. Constantiense tum in synodalibus sessionibus tum in Bullis “Inter cunctas” et “In eminentis” a. 1418 solemniter anathematizavit doctrinam Wicleffi eiusque asseclarum tam anglorum quam bohemorum (inter quos Joannes IIuss) in his tribus propositionibus contentam: “1. Substantia panis materialis et similiter substantia vini materialis remanent in sacramento altaris. 2. Accidentia panis non manent sine subjecto in eodem sacramento. 3. Christus non est in eodem sacramento identice et realiter (in) propria praesentia corporali” (Denz. 581583). Praeterea inter interrogationes, Wicleffitis et Hussitis proponendas juxta Bullam “Inter cunctas”, sequentes inveniuntur: “Item, utrum credat, quod post consecrationem sacerdotis in sacramento altaris sub velamento panis et vini non sit panis materialis et vinum materiale, sed idem per omnia Christus, qui fuit in cruce passus et sedet ad dexte­ ram Patris. Item, utrum credat et asserat, quod facta consecratione per sacerdotem, sub sola specie panis tantum, et praeter speciem vini, sit vera caro Christi et sanguis et anima et deitas et totus Christus, ac idem corpus absolute et sub unaqualibet illarum specierum singulari­ ter” (Denz. 666 sq.). 4. PROTESTANTIUM DOCTRINA de reali praesentia nec con­ cors nec constans fuit, imo causa extitit acris dissidii et controversiae inter ipsos fundatores Reformationis.5 Usque ad annum 1525 nullus praesentiam realem impugnare ausus est, sed omnes cum Luthero eam, saltem verbis, confessi sunt. Primus eam impugnavit in Germania a. 1524 Carlostadius, discipulus Lutheri, quem immediate secuti sunt in Helvetia Hidricus Zwinglius (De vera • Cf. Bossuet, Histoire des variations, 1. 2 et 9; J. Mochler, La Symbolique (trad. P. Lâchât), Besançon, 1836; anglicanum Darwéll Slone, A history of the doctrine of the Holy Eucharist, London, 1909. 180 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE et falsa religione, a. 1525) et Occolampadius, docentes Christum esse in Eucharistia tantummodo sicut in signo vol figura. Occolampadius anno 1525 suum opus edidit “De genuina verborum Domini: 'Hoc est corpus meum' juxta vetustissimos authores exposi­ tione liber', quod fuit occasio controversiae sacramentariae. In hac totis viribus pro veritate praesentiae realis pugnavit Lut herus, non am­ plius contra catholicos sed contra tres illos doctores eorumque sequaces (quos Sacramentarios seu Symbolistas appellavit) omnem sui calami acrimoniam convertens. De tali dissidio sic ipse conquerebatur in qua­ dam epistola eodem anno conscripta: “Surgunt et alii quidam prophe­ tae. ut probentur, qui fideles sunt. Gaudent papistae de nostro dissidio. Sed Deus inveniet Carlostadium suo tempore, quem ego puto peccare peccatum ad mortem. . . Totus est obsessus uno daemone’’ ( De Wette, Luth, epist. 2, a. 1525). Tale dissidium componere lentavit Calvinus ope cujusdam syncre­ tism! quo docuit Christum esse praesentem in Eucharistia non tantum ut in signo sed realiter, non tamen realiter physice ac substantialiter sed secundum quamdam virtutem. Sententia Calvini, utpote media via incedens, feliciorem exitum et majorem influxum obtinuit ita ut paulatim apud varias sectas praeva­ luerit. Jam Mclanchthonius formulam eucharisticam Confessionis Augustanae ita reformavit ut in sensu tum lutherano tum calvinistico intelligi posset. Anno 1817 in Germania, ac praecipue in Borussia, opera gubernii civilis effecta est unio Lutheranorum et Calvinistarum in unicam ecclesiam evangelicam, in qua doctrina eucharistica Calvini, paulisper accommodata, recepta est. Apud Anglicanos aliasque sectas connexas eadem sententia fere exclusive accepta est (cf. Art. 28 fidei anglicanae supra citatum in art. 1, p. 42). Apud rccentiores theologos Protestantes doctrina Zwinglii videtur ubique praevalere; pauci sunt qui ipsam doctrinam Calvini docent, et rari qui doctrinam Lutheri in sua rigiditate retinent: inter quos prae­ cipue citatur Martensen (Dogmatique Chrétienne, trad. G. Ducros. Paris, 1879. p. 677). Apud Anglicanos maxima libertas conceditur quoad doctrinam de praesentia Christi eucharistica (cf. Diet. Apol., art. Eucharistie, col. 1556) et magna habetur opinionum varietas; tantum­ modo sic dicti Puseytae (seu Ritualistae vel Tractariani ). redeuntes ad sententiam Henrici VIII aliorumque fundatorum schismatis anglicani. praesentiam realem docent, negantes solam transsubstantiationem. Sententia Lutheri, Zwinglii et Calvini, ab ipsis exposita in operibus supra citatis (in Introductione tractatus, p. 30). sic compendiari potest: DE EXISTENTIA PRAESENTIAE REALIS 181 Juxta LUTH ERU M Christus est praesens in Eucharistia realiter, quamvis non in ipso momento consecrationis sed in usu seu commu­ nione nec per transsubstantiationem sed per quamdam consubstantiationem (cf. art. seq., p. 232 sq.). Haec realis praesentia vere significatur in verbis institutionis, non autem in verbis promissionis (Joan. 6) in quibus agitur de sola man­ ducatione Christi per fidem. Juxta ZWINGLIUM Christus nullatenus est realiter praesens in Eucharistia, sed tantum in coelo unde solummodo in fine mundi ven­ turus est judicare vivos et mortuos. Dici tamen potest Christum esse praesentem in Eucharistia tanquam in signo commemorativo, cum Eucharistia nihil aliud sit quam convivium sociale et signum fraterni­ tatis nec sit ordinata (sicut etiam alia sacramenta) ad fidem fovendam quae nullo sacramento indiget sed sibi plenissime sufficit. Verba institutionis tantummodo spiritualiter intelligenda sunt, sicut ipsa verba promissionis, juxta illud Joan. 6, 63: “Spiritus est qui vivi­ ficat, caro non prodest quidquam”, eorumque sensus est: “Hoc est signum corporis mei”, quemadmodum sensus verborum Exod. 12, 11: “Est enim Phase, hoc est transitus Domini" est: “Agnus paschalis sig­ nificat Phase seu transitum Domini”. Haec est una ex praecipuis inter sic dictas locutiones sacramentales quibus Sacramentarii ad probandam significationem metaphoricam ver­ borum institutionis abutuntur; Zwinglius gloriatus est illius sensum et vim ipsi repente obvenisse in quadam nocturna revelatione. “Visus sum mihi (nocte in 13 April. 1525), inquit, denuo in somnis cum scriba con­ tendere sicque obmutui, ut quod verum sciebam, probare non possem. Ibi subito visus est monitor adesse, ater an albus fuerit, nihil memini, qui diceret: quin, ignave, respondes ei, quod in 'Exodo' legitur: est Phase, hoc est transitus Domini. Simul expergefactus lecto exsilii, locum diligenter inspexi, de eo mox coram ecclesia disserui illeque ser­ mo omnibus piis, qui adhuc nonnihil haerebant, omnem nebulam dis­ cussit” (R. Hospinianus, Histor. sacram., t. 2. p. 39). Juxta CALVINUM Christus non est praesens substantialiter (et ita verum est quod ait Zwinglius, seu panem et vinum esse tantum signum et figuram Christi), attamen est praesens vere et efficaciter scu secun­ dum virtutem, quatenus, cum panis et vinum a communicantibus bene dispositis accipiuntur, non nudum signum Christi suscipitur (ut vult Zwinglius) sed ipse Christus, non quidem secundum suam carnem sed secundum virtutem seu gratiam quae ex ipsa substantia corporis Chris­ ti, in coelo praesentis, descendit per omnipotentem actionem Spiritus S. valentis ita conjungere res maxime distantes. 182 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE Aliis verbis, Eucharistia est signum, non tamen nudum sed quodam­ modo conjunctum cum ipsa realitate, non quatenus ipsum signum cum realitate conjungatur sed ipsi fideles qui in susceptione illius signi acci­ piunt virtutem ab ipsa realitate descendentem et eos illi conjungentem. “Summa sit, inquit, non aliter animas nostras carne et sanguine Christi pasci, quam panis et vinum corporalem vitam tuentur et susti­ nent. . . Etsi autem incredibile videtur in tanta locorum distantia pene­ trare ad nos Christi carnem ut nobis sit in cibum, meminerimus quan­ tum supra sensus omnes nostros emineat arcana spiritus sancti virtus... Quod ergo mens nostra non comprehendit, concipiat fides, Spiritum vere unire quae locis disiuncta sunt. . . Nobis sufficit Christum e car­ nis suae substantia vitam in animas nostras spirare, imo propriam in nos vitam diffundere, quamvis in nos non ingrediatur ipsa Christi caro” (Inst., 1. 4, c. 17, n. 10 et 32, Corpus Reformatorum, v. 30, Brunsvigae, 1864, coi. 1009 et 1033). Verba promissionis referuntur ad hanc spiritualem manducationem Christi secundum virtutem ab eo descendentem. Verba institutionis sic interpretanda sunt: “Hoc est symbolum corporis mei”; nam, inquit, “propter affinitatem quam habent cum suis symbolis res signatae, nomen ipsum rei fatemur attributum fuisse symbolo; figurate id qui­ dem, sed non sine aptissima analogia” (ibid., n. 21, coi. 1019). Eucharistia essentialiter consistit in ipso usu seu communione, in qua tantummodo virtus Christi seu Christus secundum virtutem sus­ cipitur. Soli digne communicantes Christum sic praesentem suscipiunt, indigni vero nonnisi nudum signum accipiunt. Modernistae, ut dictum est in art. 1, p. 38 sq., ipsam sacramenti in­ stitutionem reiciunt. Quidam tamen moderni sic dicti Pragmatistac, principiis modernisticis imbuti (Denz.2026), dogma praesentiae Christi eludere conantur, dicentes hanc a Christianis admittendam esse in sensu practico, ita scilicet ut, abstrahentes a dogmatica veritate, eo modo se gerant coram pane et vino consecrato quo se gererent coram Christo visibiliter praesente. ItaErf. Lc Roy\r\. opere Dogme et Critique (Paris, 1907, p. 18 sqq.; 258 sqq.) a S.C. Indicis damnato.0 PARS AFFIRMATIVA Nota theologica. De fide constanter et solemniter definita in magisterio extraordinario inde a Cone. Romano a. 1079 usque ad Cone. Tridentinum. Documenta Ecclesiae. * Cf. Diet. Théol. Cath., art Eucharistic, col. 1363 sq. DE EXISTENTIA PRAESENTIAE REALIS 183 Primum solemne documentum, explicitum quamvis indirectum, est sequens decisio Cone. Nicaeni II (a. 787), act. 6, contra Iconoclastas: “Liquido demonstratum est, quod nusquam Dominus vel Apostoli aut Patres sacrificium incruentum per sacerdotem oblatum dixerunt ima­ ginem, sed ipsum corpus et ipsum sanguinem. Et ante consecrationis quidem consummationem quibusdam SS. Patrum pie visum est nominare antitypa . . . post consecrationem vero corpus proprie et sanguis Christi dicuntur et sunt et creduntur. Isti vero praeclari viri [i.e. Iconoclastae] volentes venerabilium imaginum abolere con­ spectum, aliam imaginem introduxerunt, quae non est imago, sed corpus et sanguis. Porro improbitate et astutia comprehensi pravo sophismate se ipsos offendentes dixerunt, hanc divinam oblationem fieri adoptione (scilicet fieri adoptione corpus et sanguinem Christi). Et sicut hoc est manifestae insaniae, ita et imaginem dicere corpus et sanguinem Domini aequalis est stultitiae, et praeter inscitiam habet impietatem. Deinde dimisso mendacio tangunt parum quid veritatis, divinum corpus fieri dicentes; at si est imago corporis, non potest esse ipsum corpus divinum” (Hardouin, Collect. Concil., t. 4, p. 370). In Parte Neg. citavimus subsequentia et directa documenta contra Berengarium, Catharos et Wicleff, nominatim Cone. Romanum (a. 1079), Later. IV et Constantiense. In art. seq. citabimus Cone. Floren­ tinum definiens simul praesentiam realem et transsubstantiationem. CONC. TRIDENTI NUM,7 sess. 13 modo valde explicito et deter­ minato definit contra Protestantes praesentiam realem totius Christi in Eucharistia (cap. 1 et 3; can. 1; cf. cetera cap. et can.) et quidem ante ipsum usum seu communionem (cap. 3 et can. 4). Signanter in­ sistit in veritate praesentiae (“vere, realiter et substantialiter”) et in integritate Christi praesentis (“Corpus et Sanguinem una cum anima et Divinitate ... ac proinde totum Christum”). In cap. 1. asserta mysterii non repugnantia, ostendit duo fundamenta hujus fidei, scilicet Traditionem (“Majores nostri omnes . . . apertissime professi sunt") et Scripturam (“Se suum ipsius corpus . . . praebere ac suum san­ guinem disertis ac perspicuis verbis testatus est"; cf. art. 1. p. 43 sq.). Cap. 1: “Principio docet sancta Synodus et aperte ac simpliciter profitetur, in almo sanctae Eucharistiae sacramento post panis et vini consecrationem Dominum nostrum lesum Christum verum Deum atque hominem vere, realiter ac substantialiter sub specie illarum rerum sensibilium contineri. Neque enim haec inter se pugnant, ut ipse Sal­ vator noster semper ad dextram Patris in coelis assideat iuxta modum 1 Cf. Dici. Théol. Calh., ibici., coi. 1326 sqq. — 1S4 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE exsistendi naturalem, et ut multis nihilominus aliis in locis sacramentaliter praesens sua substantia nobis adsit, ea exsistendi ratione, quam etsi verbis exprimere vix possumus, possibilem tamen esse Deo, cogi­ tatione per fidem illustrata assequi possumus et constantissime credere debemus. Ita enim maiores nostri omnes etc. [cf. cetera verba citata in art. 1, p. 43 sq.]” (Denz. 874). Cap. 3: "Commune hoc quidem est sanctissimae Eucharistiae cum ceteris sacramentis, symbolum esse rei sacrae et invisibilis gratiae formam visibilem; verum illud in ea excellens et singulare reperitur, quod reliqua sacramenta tunc primum sanctificandi vim habent, cum quis illis utitur: at in Eucharistia ipse sanctitatis auctor ante usum est. “Nondum enim Eucharistiam de manu Domini Apostoli susceperant, cum vere tamen ipse affirmaret corpus suum esse, quod praebebat; et semper haec fides in Ecclesia Dei fuit, statim post consecrationem verum Domini nostri corpus verumque eius sanguinem sub panis et vini specie una cum ipsius anima et divinitate exsistere: sed corpus quidem sub specie panis et sanguinem sub vini specie ex vi verborum, ipsum autem corpus sub specie vini, et sanguinem sub specie panis, animamque sub utraque, vi naturalis illius connexionis et concomitantiae, qua partes Christi Domini, qui iam ‘ex mortuis resurrexit non amplius moriturus’ [Rom 6, 9], inter se copulantur, divinitatem porro propter admirabilem illam eius cum corpore et anima hypostaticam unionem. Quapropter verissimum est. tantundem sub alterutra specie atque sub utraque contineri. Totus enim et integer Christus sub panis specie et sub quavis ipsius speciei parte, totus item sub vini specio et sub eius partibus exsistit” (Denz. 876). Can. 1: “Si quis negaverit, in sanctissimae Eucharistiae sacramento contineri vere, rcaliter et substantialiter Corpus et Sanguinem una cum anima et divinitate Domini nostri lesu Christi, ac proinde totum Chris­ tum; sed dixerit, tantummodo esse in eo ut in signo vel figura, aut virtute: anathema sit” (Denz. 883). Can. 4: “Si quis dixerit, peracta consecratione in admirabili Eucha­ ristiae sacramento non esse Corpus et Sanguinem Domini nostri lesu Christi, sed tantum in usu, dum sumitur, non autem ante vel post, et in hostiis seu particulis consecratis, quae post communionem reser­ vantur vel supersunt, non remanere verum Corpus Domini: A.S.” (Denz. 886). CONCLUSIO In Eucharistia Corpus et Sanguis Christi vcrc, rcaliter et substantialiter continetur. BE EXISTENT^ PRAESENTIAE REALIS 185 Probatur 1. EX SCRIPTURA. A. EX VERBIS PROMISSIONIS, JOAN. 6, 52-59 citatis in art. 1, p. 45 sq. In his verbis (quorum authenticitas et historicitas probata est ibi­ dem contra quosdam Rationalistes), acceptis in sensu proprio, mani­ feste continetur praesentia realis carnis et sanguinis Christi. Quod autem accipienda sint non metaphorice, ut volunt multi rationalistae et protestantes, sed proprie, ostenditur tum ex ipso textu, qui sensum proprium exigit, tum ex contextu, qui sensum metaphoricum excludit. QUOAD TEXTUM. Vox “dabo” (v. 52) indicat donum futurum adeoque excludit meta­ phoricum sensum manducationis Christi per fidem, quae est conditio salutis omnium temporum fuitque in A.T. spiritualis cibatio Patriar­ charum (cf. 1 Cor. 10, 3 sq.). Nec refert quod in v. 55 sqq. verba “manducat — est” ponantur in praesenti, quoniam usus praesentis pro futuro explicari potest vel ex indole sermonis sententialis vel ex eo quod, cum Evangelista verba Christi scribebat institutio Eucharistiae non amplius erat simplex promissio sed factum adimpletum. Verba “caro mea . . . pro mundi vita” (v. 52) manifestam allusionem continent ad mortem Christi seu sacrificium Crucis, adeoque sensum proprium vocis “carnis” inculcant. Verbum “manducare” proprie accipiendum esse inculcat lectio graeca dum indifferenter utitur tum verbo φαγ«Ί·. tum verbo τρύγα r quod significat rodere seu dentibus comminuendo manducare (v. 54. 56. 58). Ter repetita distinctio inter carnem et sanguinem et inter mandu­ cationem carnis et potationem sanguinis (v. 54. 55. 56) inculcat sen­ sum proprium; si enim ageretur de sensu metapborico non apte intelligeretur quare Christus eam distinctionem proponat et in eam insistat, cum idem esset metaphorice manducare carnem et bibere sanguinem, i.e. Christo adhaerere per fidem. Forma praeceptiva verborum (v. 54 sqq.) requirit sensum proprium; Christus enim solemne enuntiat praeceptum manducandi et bibendi sub poena exclusionis a vita aeterna; nemo autem verbis metaphoricis et obscuris solemne praeceptum imponit. Arc valet opponere meta­ phoram contentam in verbis Christi explicari per primam partem ser­ monis, in qua clare dicitur Christum manducandum esse per fidem. Nam processus ordinati sermonis requirit ut prima pars explicetur per secundam, praecipue cum in hac adhibetur metaphora aut alia figurata locutio quae finem habet explicandi et illustrandi. 186 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE Repetita com paratio cum manducatione mannae (v. 49. 59; cf. 31 sq.) inculcat manducationem quoque carnis Christi intelligendam esse in sensu proprio. Verba v. 56 “Caro enim mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus” instanter proponunt sensum proprium carnis et sanguinis necnon manducationis et potationis. Ceterum in verbis “manducare carnem” ct “bibere sanguinem” pror­ sus impossibilis est sensus mctaphoricus manducationis et potationis per fidem, nisi dicatur Christum adhibere voluisse novam et inintelligibilem metaphoram; novam quidem, quia ab usu cuiuslibet profani vel sacri scriptoris est prorsus aliena, suis autem auditoribus inintelligibilem vel potius in contrarium sensum intelligibilem, quia in usu linguae hebraicae (sicut aliarum semiticarum linguarum, v.g. arabicae et syriacae)s eae locutiones habent unicum ac determinatum sensum metaphoricum (a ferarum more deductum), scilicet poena, vindicta, odio, calumnia aliquem prosequendi (cf. Ps. 13, 4; Ps. 26, 2; Job 19, 22; Isai. 49, 26; Dan. 3, 8; 6, 24 [Vulg. accusaverunt, Chald. manducaverunt frusta eius, Graece διίβαλον] ; Luc. 16, 1 [Vulg. diffamatus est, Syr. comedebantur ei frusta eius]; Matth. 27, 12 [Vulg. cum accusaretur, Syr. cum frusta eius comederent]; Gal. 5, 15; Apoc. 16, 6). Inepte obiciuntur verba Prov. 9, 5 “Venite, comedite panem meum, et bibite vinum quod miscui vobis” et similes textus (Eccli. 15, 3; 24, 29; Joan. 4, 13. 32. 34), in quibus agitur de metaphorica accep­ tione panis, vini, aquae eorumque manducationis aut potationis. Nam hic quaestio est de solis expressionibus “manducare carnem” et “bibere sanguinem” alicuius, quae nonnisi unum et determinatum sensum metaphoricum habent. Frustra etiam obiciuntur verba Job 31, 31 “Dixerunt viri taber­ naculi mei: quis det de carnibus ejus ut saturemur” quasi in eis aga­ tur de metaphorica manducatione per amorem quo servi Job in eum ardebant. Nam inter varias hujus obscuri textus interpretationes ab exegetis propositas, nulla est quae tali sensui faveat. Ad rem Franzelin: “Huius loci multiplex est etiam apud ss. Patres interpretatio: alii enim intelligunt, verba esse odii domesticorum ad­ versus lob (vide Gregorium M. Moralia 1. XXII. c. 13. n. 26 [ML LXXVI, 228]) alii item de odio interpretantes, pronomen eius referunt non ad lob sed ad eius hostes; alii recentiores9 intelligunt non carnes lob vel inimicorum eius sed liberalem victum hospitibus et pauperibus * Cf. Wiseman, Lectures on the real presence, lect. 2. • Ut Knabenbauer In Job 31, 31 ; Prat, Jésus-Christ, t. 1, p. 393. DE EXISTENTIA PRAESENTIAE REALIS 187 ab ipso suppeditatum; hebraice enim est: quis dabit (reperiet aliquem), qui de carne (victu) eius non sit saturatus? vatfî ηφηο ’D. Pos­ tremo alii etiam ex Patribus interpretantur de amore flagrantissimo domesticorum erga lob, quo sensu in sacra liturgia quoque verba accommodantur vel explicantur de Eucharistia. “Primae duae interpretationes confirmant quod diximus, in tertia locus huc non pertinet, quarta denique derivata est ex ipsis Christi salvatoris verbis. Tum vero verba, si accipiuntur sensu literali vel typico ut prophetica, non metaphorica sed propria significatione expli­ cari debere, demonstrat mysterium ipsum, ad quod referuntur (cf. de Pineda in h. I.).”10 QUOAD CONTEXTUM (v. 60-72). Auditores Christi verba eius in sensu proprio intellexerunt, ut patet ex incredula admiratione et murmuratione Judaeorum, ex discessu multorum discipulorum credere nolentium et ex veluti caeca adhaesione Apostolorum. Judaei prius, Christo panem de coelo generice promittente, illum avide petierunt (v. 34), dein contra Christum declarantem se esse hunc panem murmuraverunt (v. 41), tandem determinatam carnis mandu­ cationem audientes litigarunt, incredule quaerentes: “Quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum?” Post iteratas et asse­ verantes Christi declarationes multi ex ipsis discipulis fidem praestare noluerunt sed retro abierunt, murmurantes: “Durus est hic sermo, et quis potest eum audire?” (v. 61). Christo interrogante: “Numquid et vos vultis abire” (v. 68), Apostoli, quasi ex caeco impulsu adhaerentis absque intellectu, dixerunt ex ore Petri: “Domine, ad quem ibimus? verba vitae aeternae habes” (v. 69). Christus hanc propriam intellectionem auditorum nequaquam cor­ rexit sed potius confirmavit, sui asserti repetitione sub explicitiori forma et juramento, cum tamen correctio falsae interpretationis esset ex una parte tam facilis, ex alia parte tam conveniens salvificae mis­ sioni Christi ac bono spirituali auditorum, qui tantum scandalum ex verbis Christi passi sunt ut ab eo recederent, et simul tam congrua consueto modo agendi Christi qui falsam interpretationem sermonum suorum per subsequentem explicationem corrigere solebat, saltem quo­ ties ea non ex mala voluntate calumniandi et contradicendi sed ex simplici ignorantia oriebatur (cf. Matth. 16, 6-11 de sensu fermenti Pharisaeorum; Joan. 3, 3-6 de sensu novae regenerationis: 4, 32 sqq. 10 De Euchar., th. 3, 2, Romae, 1932, p. 25, in nota. 188 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE de sensu cibi quo Christus vescebatur; 8. 32-44 de sensu quo quis dici debeat Abrahae filius; 11.4· 11-15 de sensu somni Lazari). Duo tantum Christus reprehendit et correxit in scandalo auditorum. Primum est dejectus fidei, propter quod in confirmationem sui ser­ monis provocat ad futurum miraculum Ascensionis, inquiens: “Hoc vos scandalizat? Si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius?” (v. 62 sq.) De praeciso sensu horum verborum disputatur inter exegetas. Qui­ dam propositionem ellipticam, contentam in secunda interrogatione Christi, sic complent: “Nonne tunc credetis?·'”, nam carnis Christi Ascensio in coelum ex una parte ostendit eius omnipotentiam, qua sicut potest corpus suum in coelum trahere sic potest etiam illud hominibus in cibum dare, et ex alia parte ostendit carnem Christi ab hominibus visibiliter et localiter separatam non posse manducari visibiliter et corporaliter sed tantum sacramentaliter. Alii ellipsim sic complent: “Quanto magis scandalizabimini?”; si nempe quis renuit credere Eu­ charistiam carnis Christi, quomodo poterit eiusdem carnis Ascensio­ nem credere, quae est mirabilior Eucharistia cum importet complexum miraculorum glorificationis humanitatis, vel, si quis renuit Christo praesenti credere, quanto magis ei per Ascensionem absenti fidem de Eucharistia denegabit? Prior explicatio communior est ac magis congruit tum verbis quae sequuntur (v. 64) tum consuetudini Christi provocandi ad suam divi­ nam originem et ad futuram humanitatis suae glorificationem quoties mysterium aliquod credendum proponebat (cf. Matth. 26, 24; Joan. 1,51: 3, 12 sq.; 8, 14; 15, 28 sq.). Alterum quod Christus correxit est carnalis, seu ut aiunt capharnaitica, intellectio manducationis per divisionem, pressionem aliasque apparatus nutriti vi operationes, propter quod addidit: “Spiritus est qui vivificat ; caro non prodest quidquam. Verba quae ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt” (v. 64). Haec verba inepte ab adversariis opponuntur ad probandum sensum metaphoricum manducationis carnis Christi, ut patet tum ex praece­ dentibus assertionibus Christi, quibus non possunt haec verba contra­ dicere. tum ex eo quod post ea verba adhuc perseverat scandalum audi­ torum. ipsi discipuli a Christo discedunt (v. 67 sq.) et Apostoli a Christo interrogantur an et ipsi discedere velint (v. 68). Eorum autem sensus diversimode exponitur ab exegetis. Quidam sic explicant: caro. i.e. carnalis et materialis intellectus, non prodest, quia verba Christi sunt spiritualiter intelligenda (cf. Matth. 16, 17; Joan. 3. 6: 1 Cor. 2. 14 sq.; Gal. 3, 5; 5. 13. 16). Alii vero communius, et DE EXISTENTIA praesentiae realis 189 quidem congruentius tum proprietati verborum tum contextui, sic ex­ ponunt: caro per se solam nihil prodest, cum nec sit quid spirituale nec etiam sit principium ipsius vitae animalis, sed spiritus est qui quomodolibet carnem vivificat; unde caro Christi non prodest prout est caro aut materialiter suscipitur, sed prout est quodammodo spiritu­ alis seu prout est unita Spiritui seu Divinitati, ac inde fit instrumentum spiritualis effectus et comeditur spiritualiter seu sacramental iter; propterea Christus non dixit: “Caro mea non prodest quidquam". sed “Caro non prodest quidquam'’, nam de sua carne dixerat eam esse pro mundi vita et eam manducantes consequi vitam aeternam.’ B. EX VERBIS INSTITUTIONIS citatis in art. 1, p. 50 sq.,J Horum verborum authenticitas et historicitas probata est ibidem contra plures Rationalistas. Restat ut contra multos Rationalistas et Protestantes (praecipue Zwinglium, Oecolampadium aliosque Sacramentarios) probemus sensum proprium verborum, in quo manifeste praesentia realis exhibetur. Mirum est quot et quantis cavillationibus et distorsionibus verba “Hoc est corpus meum” (et “Hic est sanguis meus”) ab adversariis subiciantur, ut significatio praesentiae realis ab eis excludatur et alius sensus, praesertim metaphoricus, inducatur. Christojorus Rasperger a. 1577 in quadam elucubratione. edita Ingolstadii 200 interpretationes illorum verborum recenset; Bcllarminus vero (De Euch. 1, 8) magis quam 100 enumerat quas ad 10 classes reducit. De hac interpretationum varietate jam conquerebatur Osiander in quadam epistola ad Zwinglium missa a. 1527 (cf. in C.R., Opera Zwinglii, t. 9, coi. 243) necnon Lut herus qui in Apologia de Coena Domini scribit: “Doctor Carlostadius ex his sacrosanctis vocabulis “Hoc est corpus meum', misere detorquet pronomen ‘hoc'. Zwinglius autem verbum substantivum ‘est’ macerat. Oecolampadius nomen ‘corpus' torturae subjicit. Alii totum textum excarnificant". Omissis quibusdam ridiculis interpretationibus antiquorum Nova­ torum, in quibus subjectum vel praedicatum propositionis detorquetur ad aliud significandum quam panem vel corpus Christi, uti “Hoc quod videtis, mensae accumbens, est corpus meum". “Vos, discipuli, estis corpus meum sociale". “Hic panis est corpus a me factum, seu crea“ Cf. F S. Mueller, Promissio Eucharistiae, in Grcgorianum, 1922. p. 161 sq.; Tottdelli, “Caro non prodest quidquam”, in Biblica, 1923, p. 320 sq. 12 Hoc argumentum longe et erudite exponit inter modernos Card. Franzelin, De SS Eucharistia, thus. 4-6, Romae, 1932, p. 38-82. Cf. etiam Dc Augustinis thes 2. Pesch, prop. 62, Ruch, art. Eucharistie, in Diet. Théo! Cath., col. 1024 sqq.. Lcbreton, art. Eucharistic, in Diet. Apol., col. 1555 sqq. 190 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE tum”, item omissis arbitrariis interpretationibus modernorum Rationa­ listarum. fundatis generatim in ipsa negatione institutionis sacramenti (cf. art. 1), uti: Christum in illis verbis proposuisse symbolum suae mortis (Jülicher), vel regni messianici (Spitta), vel suae unionis cum discipulis (J. Réville), vel doni suiipsius (Goguel), praecipuae ct frequcntiores interpretationes Protestantium retinent designationem panis et corporis Christi, sed tribuunt toti locutioni symbolicum sensum, tra­ hendo ad metaphoricam significationem vel subjectum (Significatum per hoc est corpus meum), vel verbum (Hic panis significat corpus meum), vel praedicatum (Hic panis est signum corporis mei). Contra has arbitrarias interpretationes, sic arguimus. Verbum “Hoc” manifeste demonstrat idipsum quod Christus in manibus accepit, benedixit ac fregit; verba autem quae sequuntur, accepta in sensu proprio, manifeste praedicant id quod Christus de­ monstrat esse ejus physicum corpus. Quod autem haec sint accipienda in sensu proprio ostendit textus et contextus. Verba enim loquentis accipienda sunt in sensu proprio, nisi sensus metaphoricus exigatur vel ex indole orationis vel ex natura rei vel ex usu hominum vel ex manifestata intentione loquentis. Indoles orationis hic non exigit sensum metaphoricum. Hic sensus fortasse exigeretur si oratio esset: “Hic panis est corpus meum” (accepta voce panis in sua naturali et primaria significatione) vel si locutio “Hoc est corpus meum” idem formaliter significaret; sic enim veritas propositionis seu identitas subjecti et praedicati fortasse salvari non posset nisi in sensu metaphorico, sicut cum dicitur: “Hic homo est leo vel agnus”. Jamvero istae duae locutiones non significant idem formaliter, ut falso statuitur a pluribus adversariis; nam verbum “hoc” (quomodolibet sumatur, sive ut demonstrativum de futuro, sive ut demonstrati­ vum de praesenti, sive adjective, sive substantive, juxta diversas theo­ logorum opiniones expositas in art. 11), quamvis demonstret et significet hunc panem, qui est praesens initio locutionis, non tamen significat hunc panem ut panem, sed hunc panem ut hunc, i.e. formaliter significat indeterminate aliquid praesens, qui sensus verificatur tum initio tum in fine locutionis ejusque veritatem in sensu proprio salvat. Diximus supra intra parenthesim “accepta voce panis in sua naturali et primaria significatione”, nam posset etiam ea vox accipi secundum derivatam significationem, pro eo quod antea erat panis vel pro specie­ bus panis, quemadmodum in Scriptura serpens in quem virga conversa erat, adhuc vocatur virga (Exod. 7, 12), aqua in vinum jam conversa, DE EXISTENTIA PRAESENTIAE REALIS 191 vocatur aqua (Joan. 2, 9), homo a coecitate curatus, adhuc caecus vocatur (Joan. 9, 17). Unde etiam si Christus dixisset: “Hic panis est corpus meum”, non necessario sequeretur id accipi debere in sensu metaphorico, quia aliunde constare posset, sicut ex statim dicendis de facto constat, vocem panis sumendam esse secundum praedictam de­ rivatam acceptionem ex eo quod res a Christo demonstrata non sit panis sed conversus panis et accidentia panis. Ob eandem rationem verba Joan. 6, 52: “Panis quem ego dabo, caro mea est”, Matth. 26, 29: “Non bibam amodo de hoc genimine vitis” (si referantur ad calicem eucharisticum) et 1 Cor. 10, 16: “Panis, quem frangimus, nonne communicatio corporis Domini est”, nullatenus sensum metaphoricum signi corporis et sanguinis Christi important, sed proprium sensum realis praesentiae, ac jrustranee ab adversariis obiciuntur. Natura rei et usus hominum non exigunt sed excludunt sensum metaphoricum. Nam panis non est in genere signi sive naturalis, uti statua et imago, sive conventionalis, uti vexillum, sed est substantia quaedam ad nutritionem confecta et ordinata. Unde cum demonstrando statuam Caesaris aut vexillum Italiae dicitur: “Hoc est Caesar” vel “Hoc est Italia”, sensus metaphoricus manifeste patet; in verbis vero Christi super panem prolatis “Hoc est corpus meum” ex nulla objectiva ratione sensus metaphoricus manifestatur. Adde quod vix concipitur ipsa aptitudo materialis panis ut assuma­ tur in perpetuum symbolum corporis, quamvis bene intelligatur apti­ tudo panis in abstracto (seu cibi) ad exprimendam adhaesionem Christo per fidem, ut in verbis Joan. 6 “Ego sum panis vitae”. Inepte autem quidam obiecerunt in usu linguae aramaicae seu syrochaldaicae qua Christus utebatur nullam haberi vocem qua verbum “significare” exprimatur, ex quo intelligitur Christum illud expressisse voce “est”. Nam evangelia scripta sunt in lingua graeca, et tamen evangelistae, qui praesumuntur potius quam ipsa verba sensum referre a Christo intentum, non ponunt σημαίνει (significat) sed εστίν (est). Ce­ terum Card. Wiseman in suo opere Horae syriacae (Romae, 1828, p. 3 sqq.) ultra quadraginta terminos collegit quibus conceptus figurae vel signi exprimi possit in lingua syriaca quae substantialiter convenit cum aramaica; imo Drach (Inscript, hébraïques, Romae, p. 33) ostendit in ipsa lingua aramaica eundem conceptum multipliciter reddi posse.13 ” Confer etiam Lamy, Dissertatio De Syrorum fide et disciplina in re eucharistica, Louvain, 1850. 192 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE Oportuit igitur ut Christus intentionem suam assumendi materialem panem in perpetuum symbolum sui corporis explicite manifestaret, eo vel magis quod ex una parte ipse intendebat in Eucharistia novum foedus et ultimum testamentum condere necnon magnum sacramentum instituere, quae circumstantiae modum loquendi ambiguum et obscu­ rum vetant, et ex alia parte loquebatur Apostolis qui potius dispositi erant ad ea verba in sensu proprio accipienda, quemadmodum intel­ lexerant verba promissionis. Jamvero nullum signum habetur huismodi intentionis manifestationis. Quatuor narratores institutionis, qui non raro explicant res minoris momenti ac minoris obscuritatis (cf. Matth. 16, 6-12; 17, 12 sq.; Joan. 2, 19-21; 4, 32-34; 7, 38 sq.; 8, 32-34; 21, 19-23 etc.), ne quidem innuunt Christum tropice locutum esse in re tanti momenti; imo id excludunt in modo emphatico quo verba Christi, praecipue in textu graCCO, referuntur: “τούτο εστιΐ' το άρωμά μου το νττί,ρ υμών διδο/jtci'oi’ . . . (LUC. 22, 19), τούτο γάρ ιστιυ το αίμά /ίου, το ττ/ς καιιο/ç διαθήκης, το περί πολλών ίκχυνόμαον . . . (Matth. 26, 28): hoc est corpus meum, illud ipsum quod pro vobis datur .... hic est enim sanguis meus, ille ipse novi testimenti, ille ipse qui pro multis effundetur”. Nec valet opponere verba Luc. 22, 19 et 1 Cor. 11, 24: “Hoc facite in meam commemorationem”, quae videntur supponere Christum esse absentem, cum solius rei absentis commemoratio fiat. Nam haec verba intelligi possunt tum de praeterita passione Christi (cf. 1 Cor. 11, 26), tum de toto ritu institutionis sacramenti olim peracto, tum etiam de Christo realiter quidem praesenti sed sensibiliter abscondito ac veluti sensibus absente, qui per sensibiles species panis et vini significatur ac commemoratur, quemadmodum realis sed invi­ sibilis omnipraesentia Dei per signa sensibilia commemorari potest ac per mundum et coelos eius gloriam enarrantes significatur et commemoratur. Item non valet opponere verba textus graeci “Hoc est corpus meum, quod pro vobis frangitur”, quae expressio ad solum panem referri videtur. Nam verbum “frangere” potest accipi pro “dare seu distribuere”, juxta illud Isai. 58, 7: “Frange esurienti panem tuum”, vel pro ipsa fractione specierum. quam comitatur fractio vel multiplicatio praesen­ tiae Christi, vel pro immolatione corporis Christi. Praeterea non valet opponere verba 1 Cor. 11, 25 “Hic calix novum testamentum est” (Luc. 22. 20: “Hic est calix novum testamentum”), in quibus Christus loquitur tropice. Nam imprimis in his verbis continetur tropus, quo continens (“hic DE EXISTENTIA PRAESENTIAE REALIS 193 calix") ponitur pro contento (“contentum in hoc calice"), clarissimus tum ex natura rei et usu hominis, tum ex textu, dicitur enim: Hic est calix novum testamentum in sanguine meo”, i.e. “Hic est calix qui ratione sanguinis mei in eo contenti est novum testamentum”, i.e. “San­ guis meus contentus in hoc calice est novum testamentum” (ac propterea Lucas addit rationem quare sanguis sit testamentum: “qui pro vobis fundetur”), tum ex locis parallelis Matth. et Marc, qui habent: “Hic est sanguis meus novi testamenti qui pro multis effundetur”. E converso tropus quo de demonstrato pane vel calice affirmetur ipsum esse signum corporis et sanguinis nulla ratione aut declaratione est manifestus. Praeterea tropus ibi est tantum in eo quod exprimatur voce calicis id quod in eo continetur, non vero in ipso sensu propositionis: nam de calice (vel de contento in calice) non praedicatur quod significat sed quod est testamentum. Unde ex illis verbis nedum probetur sensus figuralis verborum “Hoc est corpus meum — Hic est sanguis meus", potius istorum sensus proprius confirmatur. Nec valet tandem insistere intentionem Christi assumendi panem in merum signum sui corporis contineri implicite in ipsa intentione insti­ tuendi sacramentum quod nihil aliud est quam signum rei sacrae. Nam aliquid potest esse signum rei sacrae in eo visibiliter contentae; Eucharistia igitur est signum Christi in ipso signo invisibiliter et realiter praesentis et signum gratiae quae, quamvis nondum actu applicata, jam tamen praesens est in ipso auctore gratiae qui in Eucharistia continetur. Ut probatum est supra. Joannes in suo evangelio promissionem eius­ dem Eucharistiae in sensu proprio manducationis carnis Christi exponit. S. Paulus post narrationem institutionis ait: “Itaque quicumque manducaverit panem hunc vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini. . . Qui enim manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit, non dijudicans corpus Do­ mini” (1 Cor. 11. 27-30). Quae verba sensum proprium verborum Domini fortiter inculcant; non enim intelligeretur quomodo tam gravi­ ter in ipsum corpus Christi peccaret illudquc non dijudicaret (seu a communi pane non discerneret) qui tantummodo illius signum indigne susciperet. Praeterea de Eucharistiae celebratione Apostolus ait: “Calix bene­ dictionis. cui benedicimus, nonne communicatio sanguinis Christi est? et panis, quem frangimus, nonne participatio corporis Domini est?” (1 Cor. 10. 16). Quae verba omnimodam exaggerationem redolerent si calix et panis non essent nisi signum corporis Christi. Idipsum 194 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE ibidem v. 20 sq. ab Apostolo inculcatur cum, opponens manducationem et potationem eucharisticam mensae Idololatrarum, quae consistebat in reali manducatione rerum idolis immolatarum, addit: “Non potestis calicem Domini bibere, et calicem daemoniorum. Non potestis mensae Domini participes esse, et mensae daemoniorum.”11 Ex his patet quam inepte adversarii, praecipue Sacramcntarii, ca­ nentur quamplures textus Scripturae coacervare, quos parallelos dicunt verbis institutionis, ut inde probent his quoque sensum metaphoricum subesse. Nullus enim parallelismus in illis textibus invenitur, nec realis (qui adest inter easdem res sub eadem ratione consideratas) nec etiam verbalis (qui adest inter eadem verba easdemque verborum construc­ tiones); imo in quibusdam textibus (1 Cor. 10, 4; Gen. 17, 10; Exod. 12, 11, mox citand.; 1 Cor. 11, 25 supra cit.), qui praecipue in medio proferuntur, nec de ipso sensu metaphorico agitur. OMNES PRAEFATI TEXTUS AD TRES CLASSES REDUCI POSSUNT:14 15 PRIMA est illorum qui pro subjecto habent aliquid symbolicum. Ita Gen. 41, 26: “Septem boves pulchrae, et septem spicae plenae, septem ubertatis anni sunt”; Dan. 7, 17: “Hae quatuor bestiae magnae quatuor sunt regna”; Matth. 13, 3S sq.; “Ager autem est mundus. Bonum vero semen, hi sunt filii regni. Zizania autem, filii sunt nequam etc.”; 1 Cor. 10, 4: “Petra autem erat Christus”; Apoc. 1, 20: “Septem stellae, angeli sunt septem ecclesiarum”. Jamvero in his textibus deest ipse parallelismus verbalis cum verbis institutionis. Nam imprimis subjectum propositionis est aliquod sub­ stantivum de quo predicatur aliud substantivum significans rem pror­ sus disparatam; ex quo necessario sequitur aut subjectum aut praedi­ catum accipiendum esse in sensu metaphorico ad hoc ut salvetur veritas propositionis; e converso in verbis eucharisticis subjectum non est aliquod substantivum sed pronomen “hoc”, exprimens generice aliquid praesens quod subinde specificatur in praedicato. Praeterea subjectum est aliquid habens manifestam rationem signi, ut patet ex contextu; agitur enim de explicatione somnii (Gen. 41, 26), visionis (Dan. 7, 17; Apoc. 1, 20), parabolae (Matth. 13, 38), symbolismi (1 Cor. 10, 4, si hic petra accipitur materialiter et in sensu proprio). Quoad hunc locum (7 Cor. 10, 4) nota quosdam exegetas, ut 14 Cf. expositionem huius textus in Diet. Théol. Cath., art. Eucharistie, col. 1044 sqq. M Cf. Franzclin, De SS. Eucharistia, Romae, 1932, p. 41-43 et 67-73. DE EXISTENTIA PRAESENTIAE REALIS 195 Estium,™ vocem “petra” accipere materialiter et proprie, ita ut sensus textus sit: Illa petra ex qua Israelitae biberunt in deserto erat signum Christi, qui est firmissimum fundamentum Ecclesiae et ex cujus latere transfixo fluxit aqua gratiae salutaris. Plerique vero exegetae eam vocem sumunt spiritualiter et tropice ad designandum ipsum Christum, ita ut sensus textus sit: Petra, i.e. Ille qui tanquam spiritualis petra toto itinere Israelitas corroborabat et variis beneficiis (inter quae fuit miraculum fluxus aquae ex materiali petra) cumulabat, erat Christus, jam in sua divinitate existens et operans. In quo sensu corruit totaliter objectio Sacramentariorum, quoniam illa petra, sic spiritualiter intel­ lecta, non significabat Christum sed erat Christus. SECUNDA classis textuum est illorum qui pro praedicato habent aliquid symbolicum. Ita Joan. 10, 7: “Ego sum ostium”; 15, 1. 5: “Pater meus agricola est. . . Ego sum vitis, vos palmites”; 2 Petr. 2, 17: “Hi sunt fontes sine aqua”; Jud. 12 sq.: “Hi sunt . . . nubes sine aqua . . . sidera errantia”. Hic magis adhuc deficit parallelismus cum verbis eucharisticis, quoniam non solum praedicatur unum substantivum de alio substantivo disparato, nec solum agitur de manifesta et communissima metaphora, qua solemus nomen unius rei tribuere alteri propter similitudinem proprietatum maxime notarum (v.g. nomen leonis homini propter similitudinem fortitudinis, in leone maxime notae), sed etiam substan­ tivum tropicum ponitur ex parte praedicati, quod non contingit in verbis eucharisticis. TERTIA classis textuum est illorum qui pro subjecto habent ipsum pronomen demonstrativum “hoc” vel aliquid aequivalens. Ita Gen. 17, 10: “Hoc est pactum meum quod observabitis inter me et vos, et semen tuum post te: Circumcidetur ex vobis omne masculi­ num”; Exod. 12, 11: “Sic autem comedetis illum: Renes vestros ac­ cingetis, et calceamenta habebitis in pedibus, tenentes baculos in manibus, et comedetis festinanter; hoc est enim Phase (id est transitus) Domini”; Gal. 4, 24: “Haec [i.e. Agar et Sara] enim sunt duo testamenta”. Jamvero sensus metaphoricus Gal. 4. 24 patet ex explicita declara­ tione loquentis (“Quae sunt per allegoriam dicta. Haec enim sunt duo testamenta”), quae non datur quoad verba eucharistica. In verbis vero Gen. 17, 10 et Exod. 12, 11 non habetur sensus tropicus sed proprius, seu non affirmatur circumcisionem esse signum pacti et esum agni 7 < ■ > ,e Confer etiam Sinton, Praei, biblicac (cd. Prado), v. 2, Taurini, 1930, p. 201 sq. 196 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE paschalis esse signum Phase, sed circumcisionem esse ipsum pactum (seu praeceptum) et esum agni paschalis esse ipsum Phase, quemad­ modum cum de festivitate et caeremoniis Paschatis dicimus: “Hoc est Pascha Domini” nolumus dicere ea esse signum Paschae sed ipsam Pascham. Unde negatur suppositum adversariorum. Ceterum etiam si hoc suppositum concederetur, illis nempe locutioni­ bus subesse sensum figuralem, nullatenus inde parallelismus cum verbis eucharisticis statueretur. Nam “in assumpta propositione utraque praedicatum non est aliqua substantia, sed in una est pactum, in altera transitus Domini. Pariter in utraque illa propositione subiectum non est substantia aliqua sed ceremonia a Deo praecepta, circumcisio inquam et multiplex ceremonia in esu agni paschalis, quae iam ex natura sua habet rationem signi. Nullus ergo est parallelismus ne verbalis quidem cum verbis eucharis­ ticis. Facile intelligeretur. pactum et transitum Domini postulare ali­ quod signum, ut perpetua eius maneat memoria, ac signum huiusmodi esse ceremoniam religiosam. . . Sic post initum contractum porrigens manum potest dicere: hoc est pactum meum tecum; non tamen ideo mente sua concipiens frustum panis ut signum e.g. amici sui, potest pari modo dicere ostendens panem: hic panis est amicus meus; nec ullus inter has duas propositiones existit parallelismus verbalis. In­ super in Gen. XVII. ii. continuo post verba citata adhuc additur diserta declaratio: ‘ut sit signum foederis inter me et vos’. Pari modo Exod. XII. 27. ad interrogationem posterorum: ‘quae est ista religio' (observatio ceremonialis)? praecipitur responsio: ‘victima transitus Domini est’ . . . “Evidens est igitur, omnes has locutiones quas appellarunt sacramcntalcs, ad explicandum verum sensum institutionis Eucharistiae nihil omnino pertinere, et omnium minime hanc [Exod. 12. 11] . . .. cuius abusu Zwinglius ignorantiae plebis imposuit et suam haeresim stabilivit.”17 Id tam evidens visum est ipsi Luthero ut fassus sit se libenter contra papistas praesentiam realem negasse nisi ab evidentia evangelici textus deterritus esset. “Hoc diffiteri nec possum nec volo, scribit in Epist. ad Argentoratenses, quod si Carlostadius aut alius quispiam ante quinquennium mihi persuadere potuisset, in sacramento praeter panem et vinum esse nihil, ille magno me beneficio sibi devinctum reddidisset. Gravibus enim curis anxius et in hac discutienda materia multum desudans, omnibus nervis extensis me extricare et expedire conatus sum. cum ipse perspiciebam, hac re papatui imprimis me valde Franz clin, De SS. Euchar., Romae» 1932, p. 71-73. DE EXISTENTIA PRAESENTIAE REALIS 197 incommodare posse. Verum ego me captum video, nulla evadendi via relicta est; textus enim evangelii nimium apertus est et patens, qui facile convelli non potest”.1" Inepte vero Cajet anus, fere unicus inter theologos, vim verborum Scripturae, abstractione facta ab interpretatione Traditionis, non ag­ novit, haec scribens, quae ab editione romana sui Commentarii iussu Pii V expuncta sunt: “Consistit vis reprobationis [sententiae docentis sensum metaphoricum | in hoc, quod verba Domini intellecta sunt ab Ecclesia proprie: et propterea oportet illa verificari proprie. Dico au­ tem ab Ecclesia: Quoniam non apparet ex Evangelio coactivum aliquod ad intelligendum haec verba proprie” (Com. in a. 1, n. 2). Cone. Trid. huic argumento ex verbis institutionis sigillum suum solemniter apponit, inquiens: “Redemptorem nostrum ... se suum ipsius corpus illis praebere ac suum sanguinem disertis ac perspicuis verbis testatus est; quae verba a sanctis Evangelistis commemorata [Mt 26, 26 sqq; Mc 14, 22 sqq; Lc 22, 19 sq], et a Divo Paulo postea repetita [1 Cor 11, 23 sqq ], cum propriam illam et apertissi­ mam significationem prae se ferant, secundum quam a Patribus intel­ lecta sunt, indignissimum sane flagitium est. ea a quibusdam conten­ tiosis et pravis hominibus ad fictitios et imaginarios tropos . . . detorqueri” (Denz. 874). Probatur 2. EX TRADITIONEM Imprimis hic iterum instaurari potest duplex generale argumentum, allatum in tractatu De sacr. in gen. (art. 41) quoad dogma de septe­ nario numero sacramentorum, scilicet argumentum directum c.v indejectibilitate Ecclesiae et argumentum indirectum ex praescriptione, cuius vis peculiariter in hac re roboratur ex antiquo et constanti con­ sensu utriusque ecclesiae orientalis a Catholica separatae (cf. infra), 'Apud Franzelin, ibid., p. 55 sq., in nota. Ci. Boussuet, Hist, des variations, I. 2, 1 “Hoc argumentum sat diffuse evolvunt inter theologos D’Alès, Ptsch, praecipue Franzelin (thes. 8. 9. 10) et Bareille (in Diet. Theol. Cath.. art. Eucharistie, col. 11211183. Uberiores fontes sunt: La perpétuité de la Foy (Vol. 1,2 et 3 ediderunt. A. Arnauld et P. Nicole a. 1669-1674; vol. 4 et 5 addidit Eus. Renaudot a. 1711-1713). Wiseman, Lectures on the real presence of Jesus Christ in the blessed eucharist, London. 1842. Ad. Struckmann, Die Gcgcnwart Christi in dor hl. Eucharistie, nach den schriftlichen Quellcn der vornizanischcn Zeit, Wien, 1905. Batiffol, L’Eucharistie, la présence réelle et la transsubstantiation. Paris. 1913. G. E. Steitz (lutheranus), Die Abendmahlslchrc der gricchischen Kirche in ihrer gcschichtlichen Enlwicklung. Jahrbuch f. deutsche Théologie, 1S64-1868. E. B. Pusey (anglicanus), The doctrine of the real presence, as contained in the Fathers, from the death of St. John the evangelist to the IV general Council. Oxford. 1855. 198 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE haereticae scilicet ( Nesto rianorum et Monophysitarum saec. 4-5 sepa­ ratorum) et schismaticae (Graeco-Russorum saec. 13 discessorum). Inepte autem quidam Protestantes dicunt hoc dogma in Oriente in­ vectum ac propagatum esse saec. 8 a Cone. Nicaeno II, in Occidente vero saec. 9 a Paschasio Radberto eiusque discipulis; primum enim falsum apparet ex mox dicendis de controversia Iconoclastarum, alte­ rum ex dictis in Parte Neg. de controversia inter Paschasium et Ratramnum. Ceterum praedictis argumentis non indigemus sed ad explicita Pa­ trum testimonia, monumentis liturgicis et archeologicis corroborata, recurrere sufficit. Plures Protestantes distinguunt inter Patres trium priorum saeculo­ rum et posteriores, necnon inter Graecos et Latinos, atque affirmant Patres antenicaenos praesentiam realem non docuisse, sed potius ita emphatice locutos esse ut posterioribus, praesertim Graecis, ansam erroris praebuerint. Inter posteriores Patres Latinos peculiariter Augustinum indicant ut aequivalentem negatorem praesentiae realis seu ut assertorem solius symbolismi eucharistici. Haec doctrinae patristicae interpretatio ex praejudicata negatione dogmatis praesentiae realis manifeste procedit. Nam, quamvis, ut no­ tatum est in Introductione tractatus (p. 15 sq.), Patres de sacramento Eucharistiae et de ipsa reali praesentia non ex professo sed potius per transennam loquantur, idque ob pacificam praecipue dogmatis pos­ sessionem quod nulla haeresis ante medium aevum directe impugnare ausa est, tamen innumera testimonia in eorum operibus inveniuntur in quibus praesentia realis diserte docetur. Antequam ipsa Patrum testimonia referamus et a falsis adver­ sariorum interpretationibus vindicemus, juverit eorum doctrinam ad PRAECIPUA CAPITA breviter revocare: a. Eucharistia non est panis communis seu substantia panis quam natura formavit, quamvis taliter sensibus appareat; sed post bene­ dictionem seu consecrationem, panis et vinum sunt Corpus et Sanguis Christi. Ita Irenaeus, Adv. haer. 4, 18, 5; Ephrem, Hym. et Serm. 4, 4; Cyrill. Hier., Catech. 22, 6; Anonymus De sacr. 4, 4, 14. b. In Eucharistia est vere et proprie Corpus et Sanguis Christi, illud ipsum corpus quod natum est ex Virgine, passum est in cruce, resurrexit, sedet ad dexteram Patris. Ita Tertull., De idol. 7; Cypria­ nus, De lapsis, 16; Ephrem, Hym. et Serm. 4, 4; Hilarius, De Trin. 8, 14; Cyrill. Hier., Catech. 22, 6; Chrysostomus, In Matt., hom. 82, 4 sq.; In 1 Cor. 24, 4; Ambrosius, De myst. 9, 52-54. DE EXISTENTIA PRAESENTIAE REALIS 199 c. Eucharistia non est tantum signum Corporis Christi sed ipsum Corpus Christi. Ita Origenes, In Num., hom. 7, 2; Macarius Magnes, Apocritica, 3, 23; Cyrill. Alex., In Matth. 26, 27; Damascenus, De fide or th. 4, 13. d. In Eucharistia Christus suscipitur non tantum moraliter i.e. per fidem et charitat em sed etiam physice, quatenus ipsum eius corpus corporibus fidelium unitur et immiscetur. Ita Hilarius, De Trin. 8; Cyrill. Hier., Catech. 22, 3; Chrysostomus, In Matth., hom. 82, 5. e. In Eucharistia panis fit Corpus Christi, de pane fit Corpus Christi, panis transmutatur in Corpus Christi. Ita Irenaeus, Adv. haer. 5, 2, 2 sq.; Tertull., Adv. Mare. 4, 40; Ephrem, Hym. et Serm. 4, 4; Greg. Nyss., Oratio Catech. 37; Cyrill. Hier., Catech. 23, 7; Chrysostomus, De prod. Judae, hom. 1,6; Ambrosius, De myst. 9, 50. 52. 54; Anonymus De sacr. 4, 4, 14. 15. 19; 4, 5, 23; Gaudentius Brix., In Exod., serm. 2; Caesarius Arei., hom. 5 de Pascha; Cyrill. Alex., In Matth. 26, 27; Damascenus, De fide orth. 4, 13. f. Fides Patrum, imo universalis consensus Ecclesiae in hac re, signanter manifestatur occasione impugnationis quarumdam haeresum in quibus dogma eucharisticum indirecte involvitur; ex hoc enim dogmate, tanquam ex principio ab omnibus admisso, Patres ad eas haereses impugnandas procedunt. Jam in disputatione cum Gnosticis Irenaeus (Adv. haer. 4, 18, 4 sq.; 5, 2, 2 sq.) ex dogmate eucharistico probat creatorem mundi esse ipsum Deum, non vero demiurgum seu principium malum, et futuram esse corporum resurrectionem. Signantius in disputationibus hacresum christologicarum, Nestorianismi scilicet et Monophysismi, hoc dogma tum a catholicis tum ab haereticis in suam partem invocatur, ut dictum est in Introductione tractatus (p. 16). Contra Nestorianos Cyrillus Alex. (Adv. Nestor. 4, 5) observat communionem reduci ad quamdam anthropophagiam et carnem Christi non esse vivificatricem si negatur unio personalis huius carnis cum Verbo Dei. Contra Monophysitas Leo M. (Epist. 59, 2) observat ex eorum haeresi sequi negationem tum passionis et resur­ rectionis Christi tum praesentiae sacramentalis et communionis carnis Christi. Praecipue in controversia Iconoclastarum dogma praesentiae realis in medium adducitur. Ad rem Jugie: “Jam ante Photium, fervente Iconomachorum persecutione, theologi byzantini orthodoxiae addicti veritatem praesentiae Christi in hoc 200 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE sacramento ita propugnarunt, ut etiam in hac defensione aliquatenus excedere visi fuerint. Iconoclastae siquidem, ut sacrarum imaginum cultum facilius convellerent, unam tantum Christi imaginem veneran­ dam atque adorandam praedicabant, Eucharistiam scilicet seu panem et vinum in sacra liturgia consecrata, ad quosdam locos provocantes sanctorum Patrum, qui dona in sacra mensa oblata, etiam post conse­ crationem sacerdotalem antitypa corporis ct sangiiinis Christi . . . appellarunt. Ad horum Patrum mentem, vox άντίτχπον idem fere sonabat ac figura, symbolum, signum, at signum non vacuum, sed rei, quam significat, plenum, eodem sane sensu quo nos Eucharistiam vocamus sacramentum corporis ct sanguinis Christi. Vocem tamen non ita interpretati sunt Iconoclastarum adversarii, sed de mera figura seu signo vacuo intellexerunt. “Unde hunc loquendi modum penitus rejecerunt, post sanctum Joannem Damascenum asserentes ‘panem et vinum altaris non esse typum vel figuram corporis et sanguinis Christi, sed ipsum Domini corpus divinitati conjunctum; quosdam vero Patres, ut sanctum Basilium in liturgia, oblata nominasse corporis et sanguinis αντίτυπου non post consecrationem, sed priusquam consecraretur oblatio' [De fide orth. 4, 13, M.G. 94, 1148. 1152]. “Haec sane dictorum Patrum interpretatio non ex toto nec semper veritati congruit. Vivide vero ac luculente nobis manifestat fidem horum doctorum, inter quos post sanctum Joannem Damascenum veniunt septimae synodi oecumenicae Patres, sanctus Nicephorus Constantinopolitanus, sanctus Theodorus Studita; qui omnes Eucha­ ristiam vocari αντίτυπου corporis Christi nullo modo patiuntur, cujuslibet symbolismi speciem rejicientes jamque Zwinglii Oecolampadiique futura commenta suis verbis profligantes. Dum autem hoc praeclare agunt, specierum panis et vini penitus oblivisci videntur, nihil praeter ipsum Christum in sacramento detegentes.”2" NORMAE AD RECTE INTELLIGENDA QUAEDAM OBSCU­ RIORA DICTA quae, abstracta a contextu tum immediato tum gene­ rali, videntur dogmati praesentiae realis adversari. Suppositis generalibus animadversionibus allatis in Introd. tractatus (p. 15 sq.), ex quibus intelligitur quare sermo eucharisticus sit minus diffusus ac determinatus apud Patres, speciales normae ad intelligentiam particularium textuum a theologis21 assignantur, quae ad tres sequentes reduci possunt. ^TheoL Dogmatica Orientalium, t. 3, Parisiis, 1930. p. 183 sq. :1 Confer praecipue Franztlin, De SS. Eucharistia, thes. 10. Romae, 1932. p. 143 sqq. DE EXISTENTIA PRAESENTIAE REALIS 201 Prima norma desumitur ex ratione huius quod est sacramentum tantum. Cum enim sacramentum sit symbolum rei sacrae, apte Eucharistia vocatur signum, typus, figura, imago Christi; nec ratio signi necessario importat absentiam signati, ut dictum est supra in Prob. 1. B. (ita Tertullianus, Adv. Mare. 3, 19; 4, 40; Ambrosius, De mysteriis, 9. 52-54; Anonymus De sacr. 4, 4, 20; Augustinus, Serm. 227). Praeterea, cum elementum illud sensibile sit ex pane necnon realia accidentia panis, recte Eucharistia vocatur panis, quamvis sub illis accidentibus non adsit substantia panis sed corpus Christi, ut obser­ vatum est supra in Prob. 1, B. Secunda norma desumitur ex ratione huius quod est res et sacra­ mentum, i.e. corporis Christi. Cum enim corpus Christi sit in sacramento aliter quam in statu et modo connaturali. Patres quandoque dicunt Eucharistiam vel corpus Christi secundum statum sacramentalem esse signum vel figuram eiusdem corporis secundum statum connaturalem et gloriosum (Ita Damascenus, De fide orth. 4. 13) et quandoque negant in Eucha­ ristia ipsum corpus Christi naturale manducari, intelligendo nempe manducationem capharnaiticam corporis Christi secundum statum connaturalem (Ita Cyrillus Hier., Catech. 23. 20; Ambrosius. De my$t. 9, 58; Augustinus, In Psal. 98, 9). Tertia norma desumitur ex ratione huius quod est res tantum, scilicet mystici corporis Christi vel gratiae mysticae unionis. Cum enim Eucharistiae sacramentum et ipsum corpus physicum Christi, in eo praesens, ad hoc ordinentur ut corpus Christi mysticum efformetur in fidelibus, quidam Patres, praecipue Augustinus, in hoc effectu maxime insistentes, quandoque asserunt corpus Christi, quod in Eucharistia fidelibus praebetur, esse mysticam unionem cum Christo et indigne communicantes corpus Christi non suscipere (Ita Ignatius, Ad Trail. 8. 1; Ad Rom. 7. 3; Clemens Alex., Paedag. 2, 2. 19, 4; Hilarius, De Trin. 8, 14; Chrysostomus, In 1 Cor. 24, 2; Augustinus, Serm. 272; In Joan., tract. 26, 18). TEXTUS PATRUM. DIDACHE 9 10 ad praesentiam realem alludit his verbis: "Quod ad eucharistiam attinet, sic gratias agite: Primum de calice: Gratias tibi agimus. Pater noster, pro sancta vite David pueri tui, quam dedisti nobis per Jesum puerum tuum. . . Postquam autem impleti estis, sic gratias agite: . . . Tu, Domine omnipotens, creasti omnia 202 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE propter nomen tuum, ut cibum potumque dedisti hominibus ad fruendum, ut tibi gratias agant, nobis autem largitus es spiritualem cibum ct potum et vitam aeternam per puerum tuum” (Funk, 1, 18. 22). Etiam Clemens Alex, et Origencs post Didache sanguinem Christi appellant sanguinem vitis David vel Jacob. IGNATIUS ait Docetas ideo a celebratione Eucharistiae abstinere quia non confitentur eucharistiam esse ipsum corpus Christi et fideles hortatur ad unitatem Ecclesiae fovendam ex eo quod unum est corpus et sanguis Christi in Eucharistia. Ad Smyrn. 7, 1: “Ab eucharistia et oratione abstinent [Docetae], eo quod non confitentur, eucharistiam carnem esse Salvatoris nostri lesu Christi, quae pro peccatis nostris passa est quamque pater benignitate sua resuscitavit” (Funk, 1, 280). Ad Philad. 4: “Studeatis igitur una eucharistia uti: una enim est caro Domini nostri lesu Christi et unus calix in unitatem sanguinis ipsius, unum altare, sicut unus episcopus cum presbyterio et diaconis, conservis meis” (Funk, 1, 266). Obiciunt quidam Protestantes tres sequentes textus in quibus Igna­ tius videtur accipere carnem et sanguinem Christi in sensu figurato: Ad Trail. 8, 1: “Regenerate vosmetipsos in fide, quae est caro Domini, et in caritate, quae est sanguis lesu Christi” (Funk, 1, 209). Ad Rom. 7, 3: “Non delector alimento corruptibili neque volupta­ tibus huius mundi, panem Dei volo, qui est caro lesu Christi, qui ex semine David factus est, et potum volo sanguinem ipsius qui est caritas incorruptibilis” (Funk, 1, 221). Ad Philad. 5, 1: “Sed oratio vestra me perficiet, ut sorte per misericordiam mihi assignata potiar, confugiens ad evangelium tam­ quam ad corporaliter praesentem Christum, et ad apostolos tamquam ad praesens Ecclesiae presbyterium” (Funk, 1, 229). Attamen etiamsi in his textibus corpus et sanguis Christi accipe­ rentur in sensu figurato, non sequeretur ea sic sumi etiam in duobus praecedentibus. Ceterum Ad Trail. 8, 1 et Rom. 7, 3 Ignatius loquitur metonymice, adhibens effectum sacramenti pro ipso sacramento (“in fide quae est effectus carnis Domini”), quod, patet etiam ex ipsa forma graecae lectionis Ad Trail. 8, 1 (δ ca-iv σαρξ τού κυρίου: quod [non quae] est caro Domini), juxta quam non fides sed “regenerari in fide” dicitur esse carnem Domini. Ad Philad. 5. 1 non agit de Eucha­ ristia; sensus enim est: Ex littera Evangelii solatium accipio sicut ex verbis ipsius ore Christi prolatis acciperem. JUSTINUS, qui primus inter Patres magis distinctam et completam DE EXISTENTLX PRAESENTIAE REALIS 203 descriptionem ritus eucharistici affert {Λpol. 1, 65 sq.), valde explicite asserit eucharisticam alimoniam non esse cibum communem sed ipsum corpus quod Verbum per Incarnationem assumpsit. A pol. 7, 66: “ Atque hoc alimentum apud nos vocatur eucharistia . . . Neque enim ut communem panem, neque ut communem potum ista sumimus; sed quemadmodum per Verbum Dei caro factus Jesus Christus salvator noster et carnem et sanguinem habuit nostrae salutis causa; sic etiam illam, in qua per precem ipsius verba continentem gratiae actae sunt, alimoniam, ex qua sanguis et carnes nostrae per mutationem aluntur, incarnati illius Jesu et carnem et sanguinem esse edocti sumus. Nam apostoli in commentariis suis, quae vocantur Evangelia, ita sibi mandasse Jesum tradiderunt: eum scilicet accepto pane, cum gratias egisset, dixisse: ‘Hoc facite in meam commemora­ tionem. Hoc est corpus meum’; et poculo similiter accepto, actisque gratiis dixisse: ‘Hic est sanguis meus’, ipsisque solis tradidisse" (M.G. 6, 428 sq.). IRENAEUS, ex dogmate praesentiae realis tamquam ex admisso principio, confutat duos errores Gnosticorum, qui iuxta Manichaeorum doctrinam de pravitate materiae asserebant creatorem mundi non esse Deum Patrem lesu Christi, sed demiurgum quemdam, et nullam futuram esse corporis resurrectionem. Adv. hacr. 4, 18, 4 sq.: “Quomodo . . . constabit iis [haereticis] eum panem in quo gratiae actae sint, corpus esse Domini sui. et calicem sanguinis eius, si non ipsum fabricatoris mundi Filium dicant, id est Verbum eius, per quod lignum fructificat, et defluunt fontes, et terra dat primum quidem fenum, post deinde spicam, deinde plenum triticum in spica? “Quomodo autem rursus dicunt carnem in corruptionem devenire et non percipere vitam, quae corpore Domini et sanguine alitur? Ergo aut sententiam mutent, aut abstineant offerendo quae praedicta sunt. Nostra autem consonans est sententia eucharistiae et eucharistia rursus confirmat sententiam nostram. Offerimus enim ei quae sunt ejus, congruenter communicationem et unitatem praedicantes carnis et spiritus. Quemadmodum enim qui est a terra panis, percipiens invoca­ tionem Dei, jam non communis panis est, sed eucharistia, ex duabus rebus constans, terrena et caelesti: sic et corpora nostra percipientia eucharistiam, jam non sunt corruptibilia, spem resurrectionis habentia” (M.G. 7, 1027-1029). Ibid. 5, 2, 2 sq.: “Et quoniam membra ejus sumus, et per creaturam nutrimur; creaturam autem ipse nobis praestat, solem suum oriri faciens, et pluens quemadmodum vult; eum calicem, qui est creatura, 204 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE suum sanguinem qui effusus est, ex quo auget nostrum sanguinem; et eum panem, qui est a creatura, suum corpus confirmavit, ex quo nostra auget corpora. “Quando ergo et mistus calix, et factus panis percipit verbum Dei, et fit eucharistia sanguinis et corporis Christi, ex quibus augetur et consistit carnis nostrae substantia; quomodo carnem negant capacem esse donationis Dei, quae est vita aeterna, quae sanguine et corpore Christi nutritur, et membrum ejus est?. . . Et quemadmodum lignum vitis depositum in terram suo fructificat tempore, et granum tritici decidens in terram, et dissolutum, multiplex surgit per Spiritum Dei, qui continet omnia: quae deinde per sapientiam in usum hominis veniunt, et percipientia verbum Dei eucharistia fiunt, quod est corpus et sanguis Christi: sic et nostra corpora ex ea nutrita, et reposita in terram, et resoluta in ea, resurgent in suo tempore, Verbo Dei resur­ rectionem eis donante, in gloriam Dei Patris” (M.G. 7. 1 125-1 127). Quoad verba “Eucharistia, ex duabus rebus constans, terrena et caelesti” (4. 18, 5) variae proferuntur interpretationes, aliae a Protestantibus, quibus denegatur praesentia realis (res terrena: panis: res caelestis: virtus Spiritus, aut Verbum divinum, aut verba conse­ crationis), aliae a Catholicis, quibus affirmatur praesentia realis (juxta Massuet et Batiffol, res terrena: corpus Christi; res vero coelestis: Verbum divinum; juxta De la Taille et D’Alès22 res terrena: species sensibiles; res vero coelestis: corpus Christi). CLEMENS ALEX., Paedag. 1, 6, 41, 3; 1, 6, 42, 3: “Cum amans et benignus Pater Verbum impluisset, ipsum iam spiritale alimentum factum est bonis hominibus. . . Verbum est omnia infanti, et pater et mater et paedagogus et altor: ‘Comedite, inquit, meam carnem, et bibite meum sanguinem'. Haec convenientia alimenta nobis suppeditat Dominus, et carnem praebet, et effundit sanguinem, et ad incrementum nihil deest infantulis. O admirabile mysterium!” (C.B. 1, 115). Inepte igitur quandoque hic Pater affertur ut adversarius praesen­ tiae realis eo quod, applicans Eucharistiae obscuram quamdam inter­ pretationem allegoricam, scribat (Ibid. 2, 2. 19, 4; 2, 2, 20, 1): “Duplex est sanguis Domini: alter enim est carnalis, quo redempti sumus ab interitu, alter vero spiritualis, quo scilicet uncti sumus. Et hoc est bibere lesu sanguinem, nempe fieri participem incorruptionis Domini. Verbi enim virtus est Spiritus, quemadmodum sanguis carnis. Unde sicut vinum aquae, sic etiam homini Spiritus admiscetur. Ac temperatum quidem vinum fidem praebet. Spiritus autem deducit ad ” De SS. Eucharistia, thes. 2, arg. 2. DE EXISTENTIA PRAESENTIAE REALIS 205 incorruptionem; amborum autem temperamentum, potus scilicet et Verbi, dicitur eucharistia, scilicet laudabilis et praeclara gratia, cuius qui secundum fidem sunt participes, sanctificantur et corpore et anima; quippe divinum temperamentum, hominem scilicet, divina voluntas Spiritu et Verbo mystice contemperat” (C.B. 1, 167). TERTULLIANUS, Dc resurr. 8: “Caro [fidelium] corpore et san­ guine Christi vescitur, ut et anima de Deo saginetur” (C.V. 47. 36). Adv. Mare. 4, 40: “Sanguinem suum in vino consecravit" (M.L. 2, 493). De Oratione, 19: “Similiter et stationum diebus non putant plerique sacrificiorum orationibus interveniendum, quod statio solvenda sit. accepto corpore Domini. Ergo devotum Deo obsequium Eucharistia resolvit? An magis Deo obligat? Nonne solemnior erit statio tua. si et ad aram Dei steteris? Accepto corpore Domini et reservato, utrum­ que salvum est, et participatio sacrificii, et exsecutio officii" (M.L. 1, 1286 sq.). De Pudicitia, 9 de reconciliato apostata ait: “Rursus illi mactabitur Christus (Luc. xv, 22,23) . . . annulum quoque accipit tunc primum, quo fidei pactionem interrogatus obsignat, atque ita exinde opimitate Dominici corporis vescitur. Eucharistia scilicet. Hic erit prodigus filius" (M.L. 2, 1050 sq.). De idol. 7, increpans Christianos artifices qui idola conficiebant ac vendebant, asserit corpus Christi eucharisticum esse illud ipsum quod Judaei crucifixerunt: “Zelus fidei perorabit, ingemens Christianum ab idolis in Ecclesiam venire, de adversarii officina in domum Dei venire, attollere ad Deum patrem manus matres idolorum, his manibus ado­ rare quae foris adversus Deum adorantur, eas manus admovere corpori Domini, quae daemoniis corpora conferunt. Nec hoc sufficit. Parum sit, si ab aliis manibus accipiant quod contaminant: sed etiam ipsi tradunt aliis quod contaminaverunt. Alleguntur in ordinem ecclesiasticum arti­ fices idolorum. Pro scelus! Semel Judaei Christo manus intulerunt, isti quotidie corpus ejus lacessunt. O manus praecidendae! Viderint jam an per similitudinem dictum sit: ‘Si te manus tua scandalizat, amputa eam’ (Matth. viii. 8). Quae magis amputandae, quam in quibus Domini cor­ pus scandalizatur?” (M.L. 1, 744 sq.). Obiciuntur sequentes textus: Adv. Marc. 1, 14: “Sed ille quidem [Christus] usque nunc nec aquam reprobavit creatoris, qua suos abluit . . . nec. panem, quo ipsum corpus suum repraesentat” (C.V. 47, 308). Ibid. 3, 19: “Hoc lignum [crucis| et Hieremias tibi insinuat, [cie] c l«<4 .Ï! 'l c. Kl 206 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE dicturis praedicans ludaeis: ‘Venite iniciamus lignum in panem eius’ [1er 11, 19], utique in corpus. Sic enim Dominus in evangelio quoque vestro revelavit, panem corpus suum appellans, ut et hinc iam eum intellegas corporis sui figuram pani dedisse, cuius retro corpus in panem prophetes figuravit, ipso Domino hoc sacramentum postea interpreta­ turo” (C.V. 47,408). Ibid. 4, 40: “Acceptum panem et distributum discipulis corpus suum illum fecit ‘hoc est corpus meum' [Lc 22, 19 ] dicendo, id est figura cor­ poris mei. Figura autem non fuisset, nisi veritatis esset corpus. Ceterum vacua res, quod est phantasma, figuram capere non posset. Aut si propterea panem corpus sibi finxit, quia corporis carebat veritate, ergo panem debuit tradere pro nobis” (C.V. 47, 559). Attamen in primo textu verbum “repraesentare" non significat esse signum rei absentis sed reni praesentem sistere, ut patet collatis fre­ quentibus textibus in quibus Tertullianus ea vel cognatis vocibus utitur (1 Ad Nat. 12. 16; 2 Ad Nat. 10; Ap. 15. 16. 17. 48; De Spect. 17. 30; De Praescr. 36; De Bapt. 16; De Poen. 3). De aliis duobus textibus varia est interpretatio doctorum.23 Auctores operis Perpétuité de la Foy dicunt sententiam Tertulliani “Eucharistiam esse figuram corporis Christi” referri posse ad species sacramentales, sub cuius signo corpus Christi est realiter praesens; quo sensu similes expressiones recurrunt etiam apud alios Patres, v.g. Cyrillum Hier., Catech. 22, 3: “In figura panis datur tibi corpus, et in figura vini datur tibi sanguis” (M.G. 33, 1100). Franzelin vero ait: “Hoc sensu mihi videtur a Tertulliano Eucharis­ tia dici figura corporis Christi, h.e. figura adimpleta corporis, seu cor­ pus antitypum, quia corpus Christi in veteri testamento appellatione panis figuratum seu adumbratum est, ut futurum sub speciebus panis, quam figuram Christus adimplevit in institutione Eucharistiae. “In omnibus tribus contextibus, in quibus Tertullianus ita loquitur contr. Mare. 1. III. c. 19; 1. IV. c. 40; contr. lud. c. 11 (ML II, 347, 349, 406, 409, 630, 632), propositum habet demonstrare, figuras et prophetias veteris testamenti in Christo et a Christo fuisse adimpletas. Inter has plurimas, quas adfert, una est illa 1er. XI. 19: ‘mittamus lig­ num in panem eius’. Nomine panis, ait, in figura veteris testamenti de­ signatum fuisse corpus Christi; sensus enim est: mittamus crucem in corpus eius: hanc autem prophetiam, quatenus nomen panis apud leremiam significat corpus, Christus realiter interpretatus est et figuram adimplevit, quando in ultima coena dixit: hoc est corpus meum, et ‘acM CI. apud Franzelin, Dc SS. Euch., Romae, 1932, p. 157, in nota. DE EXISTENTIA PRAESENTIAE REALIS 207 ceptum panem corpus suum fecit’, h.e. pancm convertit in corpus suum ita, ut ipsum corpus sit in statu cibi sub specie panis.”24 CYPRIANUS, Dc lapsis, 16, lapsos ante reconciliationem accedentes ad Eucharistiam sic increpat: “Spretis his omnibus atque contemptis, ante expiata delicta, ante exomologesin factam criminis, ante purga­ tam conscientiam sacrificio et manu sacerdotis, ante offensam placatam indignantis Domini et minantis, vis infertur corpori ejus et sanguini, et plus modo in Dominum manibus atque ore delinquunt, quam cum Dominum negaverunt” (M.L. 4, 493). In Ep. 57, 2 (ad Cornelium P.), una cum Cone. Carthag., statuit ut imminente persecutione poenitentes reconcilientur et ad Eucharistiam admittantur: “Communicatio a nobis danda est: ut quos excitamus et hortamur ad praelium, non inermes et nudos relinquamus, sed protec­ tione sanguinis et corporis Christi muniamus: et cum ad hoc fiat Eu­ charistia, ut possit accipientibus esse tutela, quos tutos esse contra adversarium volumus, munimento Dominicae saturitatis armemus. Nam quomodo docemus aut provocamus eos in confessione nominis sanguinem suum fundere, si eis militaturis Christi sanguinem denega­ mus? aut quomodo ad martyrii poculum idoneos facimus, si non eos prius ad bibendum in Ecclesia poculum Domini jure communicationis admittimus?” (M.L. 3, 883). ORIGENES, In Num., horn. 7, 2: “Antea in aenigmate fuit baptis­ mus in nube et in mari, nunc autem in specie regeneratio est in aqua et in Spiritu sancto. Tunc in aenigmate erat manna cibus, nunc autem in specie caro Verbi Dei est verus cibus, sicut et ipse dicit quia: ‘Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus [ Ioan. 6. 56] " (M.G. 12, 613). In Exod., hom. 13, 3: “Nostis qui divinis mysteriis interesse con­ suestis, quomodo, cum suscipitis corpus Domini, cum omni cautela et veneratione servatis, ne ex eo parum quid decidat, ne consecrati mu­ neris aliquid dilabatur. Reos enim vos creditis, et recte creditis, si quid inde per negligentiam decidat. Quod si circa corpus ejus conservandum tanta utimini cautela, et merito utimini; quomodo putatis minoris esse piaculi verbum Dei neglexisse, quam corpus ejus?” (M.G. 12, 391). Notat D’Alcs: “Origenis quoque auctoritas in varias partes tracta est. Vetus quidem Ecclesia, cum Origenem multis sententiis notaret ut haereticum, eius fidem eucharisticam nunquam in suspicionem vocavit. E contra, protestantes solent illum trahere ad purum symbolismum, quasi negasset Christum vere contineri in Eucharistia. Sane in hac re. “Op. cit., p. 155 sq. Confer Fr. Dickavip, Dc SS. Euch., § 25. 208 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE sicut in aliis, facile est deprehendere apud Originem duos homines inter se dimicantes: pium ac sincerum Christianum, traditionis ecclesiasticae tenacem, et allegoristam impaenitentem. qui indulget ingenio suo. Pro­ testantes allegoristam laudare solent (e.g. E. de Faye). At catholicis pius Christianus non est oblivioni tradendus. In eucharistica quidem doctrina, Origenes saepius commemorat Verbum Ilei quam carnem Christi; sed tamen vere asserit Christum sumi in Eucharistia. Si quis velit aequum de illo indicium ferre, ratio habenda est et fidei com­ munis, cui adhaesit, et allegorismi, cui nimium induisit."'·'’ EPHREM, Serm. in hebdomadam sanctam, 4, 4. 6: “Accepit lesus Dominus noster in manibus suis merum in initio panem et benedixit, signavit ac sanctificavit eum .... panem vocavit corpus suum vivum, et se ipso atque Spiritu replevit eum; extendens autem manum dedit iis panem quem dextera sua sanctifica verat: Accipite, manducate omnes ex hoc quod sanctificavit verbum meum. Quod nunc vobis dedi ne panem existimetis, accipite, manducate hunc panem nec conteratis micas eius; quod vocavi corpus meum, hoc revera est. . . “Postquam manducaverunt discipuli panem novum et sanctum et fide intellexerunt se per eum manducavisse Christi corpus, continuavit Christus explicare et tradere totum sacramentum. Accepit miscuitque calicem vini; deinde eum benedixit, signavit ac sanctificavit, profitons suum sanguinem esse qui effundendus erat. . . Iussit eos bibere Christus et explicavit iis sanguinem suum esse calicem quem bibebant: Hic est verus sanguis meus, qui pro vobis omnibus effunditur; accipite, bibite ex eo omnes, quia novum testamentum est in sanguine meo. Sicut vidis­ tis me facientem, sic facietis in meam commemorationem. Quando con­ gregabimini in nomine meo in ecclesia ubique locorum, facite quod feci in mei memoriam; manducate corpus meum, et bibite sanguinem meum, testamentum novum et vetus” (Lamy, 1, 416. 422). MACARIUS MAGNES, Apocritica, 3, 23: “Similiter accipiens pa­ nem et calicem dixit: ‘Hoc est corpus meum et sanguis meus’. Non enim typus est corporis nec typus sanguinis, sicut quidam fabulati sunt mente obcaecati, sed secundum veritatem corpus et sanguis Christi, quoniam corpus ex terra, ex terra vero panis sicut et vinum” (C. Blon­ del, Macarii M. quae supersunt, Paris, 1876, p. 105 ). HILARIUS, Dc Trin. 8, 13-15: “‘Ut sint unum, sicut nos unum sumus, ego in his, et tu in me: ut sint perfecti in unum’ (Joan, xvii, 22 et 23). Eos nunc, qui inter Patrem et Filium voluntatis ingerunt unita­ tem [i.e. Arianos], interrogo utrumne per naturae veritatem hodie a Dc SS. Euchar., Parisiis, 1929, p. 50. DE EXISTENTIA PRAESENTIAE REALIS 209 Christus in nobis sit, an per concordiam voluntatis? Si enim vere Ver­ bum caro factum est, et vere nos Verbum carnem cibo dominico sumi­ mus; quomodo non naturaliter manere in nobis existimandus est, qui et naturam carnis nostrae jam inseparabilem sibi homo natus assump­ sit, et naturam carnis suae ad naturam aeternitatis sub sacramento nobis communicandae carnis admiscuit? Ita enim omnes unum sumus, quia et in Christo Pater est, et Christus in nobis est. Quisquis ergo naturaliter Patrem in Christo negabit, neget prius non naturaliter vel se in Christo, vel Christum sibi inesse; quia in Christo Pater, et Chris­ tus in nobis, unum in his esse nos faciunt. Si vere igitur carnem corporis nostri Christus assumpsit, et vere homo ille, qui ex Maria natus fuit, Christus est, nosque vere sub mysterio carnem corporis sui sumimus (et per hoc unum erimus, quia Pater in eo est, et ille in nobis); quo­ modo voluntatis unitas asseritur, cum naturalis per sacramentum pro­ prietas [i.e. coniunctio], perfectae sacramentum sit unitatis. . . “De veritate carnis et sanguinis non relictus est ambigendi locus. Nunc enim et ipsius Domini professione, et fide nostra vere caro est, et vere sanguis est. Et haec accepta atque hausta id efficiunt, ut et nos in Christo, et Christus in nobis sit. . . Quam autem in eo per sacramentum communicatae carnis et sanguinis simus, ipse testatur dicens. . . . ‘quoniam ego in Patre meo, et vos in me, et ego in vobis' ( Joan. xiv. 19, etc.). Si voluntatis tantum unitatem intelligi vellet: cur gradum quemdam atque ordinem consummandae unitatis exposuit: nisi ut cum ille in Patre per naturam divinitatis esset: nos contra in eo per cor­ poralem ejus nativitatem, et ille rursum in nobis per sacramentorum inesse mysterium crederetur" (M.L. 10, 245-248). BASILIUS pauca de Eucharistia ac tantum per transennam docet, praecipue dum fideles ad communicandum exhortatur. In Epist. 93 (ad Caesariani patriciam) scribit: “Singulis etiam die­ bus communicare, ac participem esse sancti corporis et sanguinis Christi, bonum est et perutile cum ipse perspicue dicat: ‘Qui comedit meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam'. Quis enim dubitat quin vitae continenter esse participem nihil aliud sit quam multiplici ratione vivere? Nos quidem quater singulis hebdomadibus communicamus. Dominica die, quarta die, in parasceve et Sabbato, et aliis diebus, si sancti alicuius memoria recolatur. Quod autem persecu­ tionum temporibus cogitur quis, absente sacerdote aut diacono, com­ munionem sua ipsius manu accipere, id grave non esse supervacuum est ostendere: quia hoc diuturna consuetudo ipsis rebus confirmat. Omnes enim in solitudinibus monachi, ubi non est sacerdos, communio­ 210 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE nem domi servantes, suis ipsorum manibus sumunt” (M.G. 32, 484 sq.). GREGORIUS NAZ., Epist. 171 (Ad Amphilochium): “Ne cunc­ teris et orare et legatione fungi pro nobis, quando verbo Verbum attra­ xeris, quando incruenta sectione secaveris corpus et sanguinem domini­ cum, vocem adhibens pro gladio” (M.G. 37, 280). GREGORIUS NYSS., Oratio Catech. 37: “Corpus Dei Verbi inha­ bitatione ad divinam transmutatum est dignitatem. Recte ergo nunc quoque Dei Verbo sanctificatum panem in Dei Verbi corpus credo transmutari. Etenim panis erat potestate illud corpus. Fuit autem sanctificatus habitatione Verbi, quod tamquam in tabernaculo habitavit in carne. Igitur unde in illo corpore transmutatus panis transit in divinam virtutem, per idem nunc fit similiter. Nam et illic Verbi gratia sanctum fecit corpus, cui ex pane erat substantia, et quodammodo ipsum quo­ que erat panis: et hic similiter panis, sicut dicit Apostolus [1 Tim. 4, 5], sanctificatur per verbum Dei et orationem, non eo quidem quod cibo mediante in Verbi corpus evadat, sed quod statim per Verbum in corpus transmutetur, sicut dictum est a Verbo, ‘Hoc est corpus meum’ . . . “Per suae gratiae dispensationem se per carnem inserit omnibus cre­ dentibus, commistus corporibus credentium, quibus substantia est ex pane et vino, ut unione cum eo quod est immortale, sit etiam homo particeps incorruptionis. Haec autem dat, virtute benedictionis in illud transelementata eorum quae apparent natura” (M.G. 45, 96 sq.). CYRILLUS HIER, est praeclarissimus testis praesentiae realis in suis Catechesibus 22 et 23 (Mystag. 4 et 5), quae de hoc sacramento agunt. Catech. 22, 2. 3. 6. 9: “Aquam olim in vinum, quod sanguini affine est, in Cana Galilaeae transmutavit; et eum parum dignum existima­ bimus cui credamus, cum vinum in sanguinem transmutavit? Ad nup­ tias corporales vocatus stupendum hoc miraculum effecit; et non eum multo magis filiis thalami nuptialis corpus suum et sanguinem fruenda donasse confitebimur? . . . “Quare cum omni persuasione tamquam corpus et sanguinem Christi sumamus. Nam in figura panis datur tibi corpus, et in figura vini datur tibi sanguis, ut, cum sumpseris corpus et sanguinem Christi, concorporeus et consanguis ipsi efficiaris. Sic enim et christiferi efficimur, dis­ tributo in membra nostra corpore eius et sanguine. Sic iuxta beatum Petrum divinae fimus consortes naturae. . . “Quam ob rem ne tamquam nudis pani et vino attende; sunt enim DE EXISTENTIA PRAESENTIAE REALIS 211 corpus et sanguis Christi, secundum Domini asseverationem; nam etiamsi illud tibi suggerat sensus, fides tamen te certum et firmum effi­ ciat. Ne iudices rem ex gustu, sed ex fide sine ulla dubitatione certus esto te corporis et sanguinis Christi dono dignatum fuisse. . . “Isthaec edoctus, et certissima imbutus fide quod qui videtur panis panis non est, tametsi gustu sensibilis sit, sed corpus Christi, et quod videtur vinum vinum non est, etiamsi ita gustui videatur, sed sanguis Christi, quodque ea de re antiquitus in psalmis aiebat David: ‘Et panis cor hominis confirmat ut exhilaret faciem in oleo’, confirma cor tuum, panem illum tamquam spiritualem sumens, et animae tuae faciem ex­ hilara” (M.G. 33, 1097. 1100. 1101. 1104). Catech. 23, 7: “Deinde, postquam nosmetipsos per has spirituales laudes sanctificavimus, Deum benignum exoramus ut emittat Sanctum Spiritum super proposita, ut faciat panem quidem corpus Christi, vinum vero sanguinem Christi. Omnino enim, quodeumque attigerit Spiritus Sanctus, id sanctificatum et transmutatum est" (M.G. 33, 1113). Inepte obicerentur sequentia verba, ac si exprimerent corpus Chris­ ti eucharisticum esse quid mere symbolicum: “Nec corporeis faucibus huius rei indicium aestimationemque permitte; non, inquam, sed fidei omnis dubitationis experti. Qui enim gustant, non panem et vinum gustare iubentur sed antitypum corporis et sanguinis Christi" {Catech. 23, 20, M.G. 33, 1123). Conceditur “antitypum" hic non ad species referri sed ad ipsum corpus Christi, ut patet ex lectione graeca: ά^τιη-που σώματος (“antity­ pum corpus”); at vox sumitur stricte in oppositione ad typum, unde non agitur de corpore figurali sed figurato.·’1 CHRYSOSTOMUS eximius habetur doctor cucharisticus ac prae­ sentiae realis praeclarissimus assertor. In Matth., hom. 82, 4: “Deo ubique obsequamur, nec contradicamus ei, etiamsi id quod dicit rationi et intellegentiae nostrae contrarium videatur, sed praevaleat eius sermo rationi et intellegentiae nostrae. Sic etiam in mysteriis faciamus, non ea solum, quae sub sensum ca­ dunt, respicientes, sed verba eius retinentes: verbum quippe eius fallere nequit, sensus vero noster facile decipitur: verbum eius numquam ex­ cidit, sensus vero saepe fallitur. Quoniam vero ille dixit: ‘Hoc est cor­ pus meum’, obtemperemus, credamus et spiritualibus oculis ipsum respiciamus; nihil enim sensibile nobis Christus dedit, sed rebus etiam ”Cf. Franzelm, De Eucli., Romae, 1932, p. 106, nota 2, et p. 155 sqq.: Pesch, De Euch., n. 624 sq.; item cf. supra, p. 201. ubi de secunda norma interpretationis, circa corpus Christi figurale. 212 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE sensibilibus omnia sunt spiritualia. . . Quot sunt qui modo dicunt: Vel­ lem eius formam, typum, vestimenta, calceamenta videre. Ecce illum vides, ipsum tangis, ipsum comedis” (M.G. 58, 743). Ibid. 5: “Cogita quantum contra proditorem indigneris et contra eos, qui Christum crucifixerunt; cave ergo ne tu ipse reus sis corporis et sanguinis Christi. Illi sacrum corpus trucidarunt, tu post tot beneficia cum sordida suscipis anima. Neque enim satis habuit hominem fieri, alapis caedi, immolari, sed se ipsum commiscet nobiscum, non fide tantum, sed re ipsa nos corpus suum constituit. Quanta ergo puritate oportet eum esse, qui hoc fruitur sacrificio?” (M.G. 58, 743). In 1 Cor., hom. 24, 4: “Cum ipsum [corpus Christi] videris proposi­ tum, tibi ipsi dic: Propter hoc corpus non sum ego amplius terra et cinis, non ultra captivus, sed liber; ideo caelos spero et bona illic repo­ sita me accepturum esse, immortalem vitam, angelorum sortem, cum Christo consuetudinem; hoc corpus clavis confixum, flagris caesum, mors non tulit; . . . hoc est illud corpus quod cruentatum fuit, lancea perfossum, quod salutares fontes scaturivit orbi, alium sanguinis, alium aquae. . . Hoc corpus dedit nobis et tenendum et comedendum, quod intensae dilectionis fuit” (M.G. 61, 203). Ibid. 2: “ ‘Quoniam unus panis et unum corpus multi sumus’. Quid enim, inquit, dico communicationem? Illud ipsum corpus sumus. Quid est enim panis? Corpus Christi. Quid autem fiunt communicantes? Cor­ pus Christi; non corpora multa, sed unum corpus. Sicut enim panis, ex multis granis constans, unitus est ita ut grana nusquam appareant, sed sint quidem ipsa, non manifesta autem sit illorum differentia propter coniunctionem; sic nos et mutuo et cum Christo coniungimur. Non enim ex altero corpore hic, ex altero ille nutritur, sed ex eodem ipso omnes” (M.G. 61, 200). De proditione Judae, hom. 1, 6, cit. in art. 9, p. 141. AMBROSIUS, in opere De mysteriis, cap. 8 et 9, explanans neo­ phytis doctrinam eucharisticum, praesentiam realem signanter proponit. 9, 50: “Forte dicas: Aliud video, quomodo tu mihi asseris quod Christi corpus accipiam? Et hoc nobis adhuc superest ut probemus. Quantis igitur utimur exemplis! Probemus non hoc esse quod natura formavit, sed quod benedictio consecravit: majoremque vim esse bene­ dictionis quam naturae; quia benedictione etiam natura ipsa mutatur” (M.L. 16,422). 9, 52-54: “Quid dicimus de ipsa consecratione divina, ubi verba ipsa Domini Salvatoris operantur? Nam sacramentum istud quod accipis, Christi sermone conficitur. Quod si tantum valuit sermo Eliae, ut ig­ nem de coelo deponeret; non valebit Christi sermo, ut species mutet DE EXISTENTIA PRAESENTIAE REALIS 213 elementorum? . . . sermo ergo Christi qui potuit ex nihilo facere quod non erat, non potest ea quae sunt in id mutare quod non erant? Non enim minus est novas rebus dare, quam mutare naturas. . . Et hoc quod conficimus corpus, ex Virgine est. . . Vera utique caro Christi, quae crucifixa est, quae sepulta est: vere ergo carnis illius sacramentum est. Ipse clamat Dominus Jesus, ‘Hoc est corpus meum’ (Matth. xxvi, 26). Ante benedictionem verborum coelestium alia species nominatur, post consecrationem corpus significatur. Ipse dicit sanguinem suum. Ante consecrationem aliud dicitur, post consecrationem sanguis nuncu­ patur” (M.L. 16, 423 sq.). 9, 58: “In illo sacramento Christus est: quia corpus est Christi: non ergo corporalis esca, sed spiritalis est. Unde et Apostolus de typo ejus ait: ‘Quia patres nostri escam spiritalem manducaverunt, et potum spi­ ritalem biberunt’ (I Cor. x, 3. 4) : corpus enim Dei corpus est spiritale: corpus Christi corpus est divini Spiritus; quia Spiritus Christus. . . Denique cor nostrum esca ista confirmat, et potus iste laetificat cor hominis, ut Propheta memoravit (Psal. ciii, 15)” (M.L. 16, 426). ANONYMUS DE SACRAMENTIS, 4, 4, 14. 15. 19. 20: “Tu forte dicis: Meus panis est usitatus. Sed panis iste panis est ante verba sac­ ramentorum: ubi accesserit consecratio, de pane fit caro Christi. Hoc igitur astruamus. Quomodo potest qui panis est, corpus esse Christi? Consecratione. Consecratio autem quibus verbis est, cuius sermonibus? Domini Jesu. Nam et reliqua omnia quae dicuntur in superioribus, a sacerdote dicuntur, laudes Deo deferuntur, oratio petitur pro populo, pro regibus, pro caeteris: ubi venitur ut conficiatur venerabile sacra­ mentum, jam non suis sermonibus utitur sacerdos, sed utitur sermoni­ bus Christi. Ergo sermo Christi hoc conficit sacramentum . . . “Vides . . . quam operatorius sit sermo Christi. Si [00101] . . . tanta vis est in sermone Domini Jesu, ut inciperent esse quae non erant, quanto magis operatorius est, ut sint quae erant, et in aliud commu­ tentur? . . . “Si operatus est . . . sermo coelestis in aliis rebus, non operatur in coelestibus Sacramentis? Ergo didicisti quod ex pane corpus fiat Chris­ ti, et quod vinum et aqua in calicem mittitur: sed fit sanguis consecra­ tione verbi coelestis. “Sed forte dicis: Speciem sanguinis non video. Sed habet similitudi­ nem: sicut enim mortis similitudinem sumpsisti, ita etiam similitudinem pretiosi sanguinis bibis; ut nullus horror cruoris sit. et pretium tamen operetur redemptionis. Didicisti ergo quia quod accipis, corpus est Christi” (M.L. 16, 458-462). 4, 5, 23: “Qui pridie, inquit, quam pateretur, in sanctis manibus suis 214 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE accepit panem. .Antequam consecretur, panis est; ubi autem verba Christi accesserint, corpus est Christi. Denique audi dicentem: ‘Accipite, et edite ex eo omnes, hoc est enim corpus meum’. Et ante verba Christi, calix est, vini et aquae plenus: ubi verba Christi operata fuerint, ibi sanguis Christi efficitur, qui plebem redemit. Ergo videte quantis generibus potens est sermo Christi universa convertere. Deinde ipse Dominus Jesus testificatur nobis quod corpus suum acci­ piamus et sanguinem. Numquid debemus de ejus fide et testificatione dubitare?” (M.L. 16,463). GAUDENTIUS BRI XI EN SIS, In Exod., serni. 2: “Ipse igitur na­ turarum creator et Dominus, qui producit de terra panem, de pane rur­ sus (quia et potest, et promisit) efficit proprium corpus: et qui de aqua vinum fecit, facit et de vino sanguinem suum” (M.L. 20, 855). CAESARIUS AREL., Horn. 5 dc Pasch.: “Nec dubitet quisquam primarias creaturas nutu potentiae, praesentia majestatis, in dominici corporis transire posse naturam, cum ipsum hominem videat artificio coelestis misericordiae Christi corpus effectum. Sicut autem quicum­ que ad fidem veniens ante verba baptismi adhuc in vinculo est veteris debiti, his vero commemoratis mox exuitur omni faece peccati: ita quando benedicendae verbis coelestibus creaturae sacris altaribus im­ ponuntur, antequam invocatione sancti nominis consecrentur, substan­ tia illic est panis et vini: post verba autem Christi corpus et sanguis Christi. Quid autem mirum est, si ea quae verbo potuit creare, possit verbo creata convertere? Imo jam minoris videtur esse miraculi, si id quod ex nihilo agnoscitur condidisse, jam conditum in melius mutare valeat” (M.L. 67, 1056). AUGUSTINUS, Serm. 227 (Ad infantes): “Panis ille quem videtis in altari, sanctificatus per verbum Dei, corpus est Christi. Calix ille, imo quod habet calix, sanctificatum per verbum Dei, sanguis est Christi. Per ista voluit Dominus Christus commendare corpus et sanguinem suum, quem pro nobis fudit in remissionem peccatorum” (M.L. 38, 1099). Serm. 272 (Ad infantes): “Quod ergo videtis, panis est et calix; quod vobis etiam oculi vestri renuntiant: quod autem fides vestra postulat instruenda, panis est corpus Christi, calix sanguis Christi. . . Ista, fratres, ideo dicuntur Sacramenta, quia in eis aliud videtur, aliud intelligitur. Quod videtur, speciem habet corporalem, quod intelligitur, fructum habet spiritualem” (M.L. 38, 1246 sq.). Serm. 3 (inter Denisianos), 2: “Christus ergo Dominus noster, qui obtulit patiendo pro nobis, quod nascendo accepit ex nobis, princeps DE EXISTENTIA PRAESENTIAE REALIS 21 3 Sacerdotum factus in aeternum sacrificandi dedit ordinem, quem videtis, Corporis utique et Sanguinis sui. Nam percussum lancea Corpus ejus aquam et sanguinem emisit, quo peccata nostra dimisit. Hujus gratiae memores, vestram ipsorum salutem operantes, quoniam Deus est, qui operatur in vobis, cum timore et tremore ad participa­ tionem hujus altaris accedite. Hoc agnoscite in pane, quod pependit in cruce; hoc in calice, quod manavit ex latere” (M.L. 46, 827). Serm. 6 (inter Denisianos), 1-3: “Hoc, quod videtis, charissimi. in mensa Domini, panis est, et vinum; sed iste panis, et hoc vinum accedente verbo fit corpus, et sanguis Verbi. . . Et inde jam, quae aguntur in precibus sanctis, quas audituri estis, ut accedente verbo fiat corpus et sanguis Christi. Nam tolle verbum, panis est. et vinum. Adde verbum, et jam aliud est. Et ipsum aliud quid est? Corpus Christi et sanguis Christi. Tolle ergo verbum, panis est, et vinum. Adde verbum, et fiet Sacramentum” (M.L. 46, 834-836). In Psal. 33, 1, 10: “ ‘Et ferebatur in manibus suis’. Hoc vero, fratres, quomodo posset fieri in homine, quis intelligat? Quis enim portatur in manibus suis? Manibus aliorum potest portari homo, manibus suis nemo portatur. Quomodo intelligatur in ipso David secundum litteram, non invenimus; in Christo autem invenimus. Fere­ batur enim Christus in manibus suis, quando commendans ipsum corpus suum, ait: ‘Hoc est corpus meum’ (Matth. xxvi, 26). Ferebat enim illud corpus in manibus suis” (M.L. 36, 306). In Psal. 98, 9: “Psalmus mihi dicit, ‘Adorate scabellum pedum ejus’. Quaero quod sit scabellum pedum ejus; et dicit mihi Scriptura: ‘Terra scabellum pedum meorum’. Fluctuans converto me ad Christum, quia ipsum quaero hic; et invenio quomodo sine impietate adoretur terra, sine impietate adoretur scabellum pedum ejus. Suscepit enim de terra terram; quia caro de terra est, et de carne Mariae carnem accepit. Et quia in ipsa carne hic ambulavit, et ipsam carnem nobis manducandam ad salutem dedit: nemo autem illam carnem manducat, nisi prius adoraverit: inventum est quemadmodum adoretur tale scabellum pedum Domini, et non solum non peccemus adorando, sed peccemus non adorando. . . “Durum illis visum est quod ait, ‘Nisi quis manducaverit carnem meam, non habebit vitam aeternam': acceperunt illud stulte, carnaliter illud cogitaverunt, et putaverunt quod praecisurus esset Dominus particulas quasdam de corpore suo, et daturus illis, et dixerunt. ‘Durus est hic sermo’. . . Ille autem instruxit eos, et ait illis. ‘Spiritus est qui vivificat; caro autem nihil prodest: verba quae locutus sum vobis, spiritus est et vita’ (Joan, vi, 54-64). Spiritualiter intelligite quod locutus sum: non hoc corpus quod videtis, manducaturi estis; et 216 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE bibituri illum sanguinem, quem fusuri sunt qui me crucifigent. Sacra­ mentum aliquod vobis commendavi; spiritualiter intellectum vivificabit vos. Etsi necesse est illud visibiliter celebrari, oportet tamen invisi­ biliter intelligi” (M.L. 37, 1264 sq.). Epist. 54 (ad Januarium), 6: “Liquido apparet ex Evangelio, quando primum acceperunt discipuli corpus et sanguinem Domini, non eos accepisse jejunos” (M.L. 33, 203). Ut supra notatum est, PROTESTANTES PRAECIPUE S. AUGUSTINUM APPELLANT UT NEGATOREM REALIS PRAESENTIAE ac defensorem nudi symbolismi eucharistici vel solius praesentiae secundum virtutem quam Calvinus eiusque asseclae docuerunt. Praesertim in medium afferunt sequentes textus in quibus S. Doctor ait corpus Christi esse mysticam unionem fidelium et mandu­ cationem corporis Christi intelligendam esse non materialiter sed spiritualiter et sacramentaliter: Serm. 272: “Corpus ergo Christi si vis intelligere, Apostolum audi dicentem fidelibus, ‘Vos autem estis corpus Christi, et membra’ (I Cor. xii, 27). Si ergo vos estis corpus Christi et membra, mysterium vestrum in mensa Dominica positum est: mysterium vestrum accipitis. Ad id quod estis, Arnen respondetis, et respondendo subscribitis. Audis enim. Corpus Christi; et respondes, Arnen. Esto membrum corporis Christi, ut verum sit Arnen” (M.L. 38, 1247). In Joan., tract. 26, 18: “Denique jam exponit quomodo id fiat quod loquitur, et quid sit manducare corpus ejus, et sanguinem bibere. ‘Qui manducat carnem meam, et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo’. Hoc est ergo manducare illam escam, et illum bibere potum, in Christo manere, et illum manentem in se habere. Ac per hoc qui non manet in Christo, et in quo non manet Christus, procul dubio nec manducat carnem ejus, nec bibit ejus sanguinem, sed magis tantae rei Sacramentum ad judicium sibi manducat et bibit, quia immundus praesumpsit ad Christi accedere Sacramenta, quae aliquis non digne sumit, nisi qui mundus est” (M.L. 35, 1614). In Psal. 98, 9 (prima sectio verborum nuper cit., i.e. “Psalmus . . .” usque ad “adorando”). RESPONDETUR. Primo, a priori prorsus inverisimile est Augustinum discedere a communi fide totius Ecclesiae illius temporis, a traditional! doctrina ecclesiae africanae per Tertullianum et Cyprianum transmissa et ab explicita doctrina Ambrosii quem ipse suum in fide magistrum agnovit (Epist. 147, 23). DE EXISTENTIA PRAESENTIAE REALIS 217 Secundo, S. Doctor de facto numquam de ipsa essentia hujus sacra­ menti directe et ex professo loquitur, sicut quidam alii Patres, nomi­ natim Cyrillus Hier, et Chrysostomus, sed vel per transennam vel sub forma sermonum ad moralem potius instructionem ordinatorum. “In . . . sermonibus [autem] secundum disciplinam arcani supponit praecedentem institutionem privatam de mysterio, quid sit in se; atque ideo hoc paucis fere indicato, solet transire ad declarandam rem significatam in corpore mystico, unionem scilicet membrorum cum capite Christo et inter se ipsa significatam et perficiendam per corpus Christi in sacramento; haec enim unio etiam propter haereses et schisma Donatisticum in Africa s. Doctorem maxime habebat solli­ citum. In primis de rigore, quo Augustinus servabat arcanum in publicis concionibus, passim occurrunt indicia manifesta. Confer . . . ep. 42 (ML XXXIII, 159.) et enarrat. II. in Ps. 33. (ML XXXVI, 307 ss.) et lege e.g. sermonem 132, n. 1. 2. (ML XXXVIII, 734. 735.). Porro constat de mysterio ipso neophytos privatim et remotis catechu­ menis instrui consuevisse, cuiusmodi institutiones sunt catecheses mystagogicae Cyrilli, Ambrosii, Gaudentii. Ipse Augustinus serni. 228. n. 3. excusat brevitatem sermonis publici et communis, quia adhuc ‘sermonem ad altare Dei debebat eo die infantibus (recens baptizatis) de sacramento altaris’, (ib. 1102). “Huiusmodi (sermones ad infantes’ sunt 227. 229. 272 habiti post percepta iam sacramenta baptismi, chrismatis et Eucharistiae. Quamvis vero ipse Episcopus tum primo eis loqueretur de mysterio Eucharistiae, supponit tamen necessario etiam ibi praecedentem institutionem catecheticam ab aliis inferioribus Clericis traditam. Hinc poterat etiam in his ipsis sermonibus ceteroquin brevissimis solum paucis com­ memorare dogma fundamentale de corpore Christi reali in sacramento, et dein paulo amplius explicare significationem et fructum eius in membris Christi seu in fidelibus.”27 Tertio, cum S. Doctor ait corpus Christi esse mysticam fidelium unionem, assumit effectum pro causa, vel si placet intelligit esse pro causare, ita ut sensus sit: Eucharistia vel corpus Christi est seu causât mysticam unionem fidelium. Cum vero ait manducationem corporis Christi intelligendam esse spiritualiter et secundum sacramentum, intendit excludere non omnem realem manducationem sed tantum animalem seu, ut aiunt, capharnailicam. Hanc esse mentem S. Doctoris patet tum ex eo quod secus haberetur manifesta contradictio cum textibus supra citatis, in quibus affirmatur realis praesentia, tum ex sequentibus verbis: ” Franzelin, De Eucharistia, thes. 9, Romae, 1932, p. 164. 218 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE In ipso opere In Joan., tract. 27, 11, ait: ‘‘Hoc ergo totum ad hoc nobis valeat, dilectissimi, ut carnem Christi et sanguinem Christi non edamus tantum in Sacramento, quod et multi mali; sed usque ad spiritus participationem manducemus et bibamus, ut in Domini corpore tanquam membra maneamus, ut ejus spiritu vegetemur, et non scanda­ lizemur, etiam si multi modo nobiscum manducant et bibunt tempora­ liter Sacramenta, qui habebunt in fine aeterna tormenta” ( M.L. 35, 1621; cf. Serm. 71, 17). In ipso textu objecto ex Enarr. in Psal. 98, 9 (cf. alteram textus sectionem), S. Doctor spiritualem manducationem opponit manduca­ tioni capharnaiticae. Similiter In Joan., tract. 27, 2. 5: “Ita intel­ lexerunt [Judaei], et more hominum, quia poterat Jesus aut hoc dis­ ponebat Jesus, carnem qua indutum erat Verbum, veluti concisam, distribuere credentibus in se. . . Quid est ergo quod adjungit, ‘Spiritus est qui vivificat, caro non prodest quidquam?’. . . Non prodest quid­ quam, sed quomodo illi intellexerunt: carnem quippe sic intellexerunt, quomodo in cadavere dilaniatur, aut in macello venditur, non quomodo spiritu vegetatur. . . ‘Spiritus ... est qui vivificat, caro autem non prodest quidquam’: sicut illi intellexerunt carnem, non sic ego do ad manducandum carnem meam” (M.L. 35, 1616-1618). CYR1LLUS ALEX., In Matth. 26, 27: “Demonstrative autem dixit: ‘Hoc est corpus meum, et hic est sanguis meus,’ ne figuram esse arbi­ treris ea quae videntur, sed arcana ratione aliqua transformari ab omnipotente Deo in corpus et sanguinem Christi vere oblata, quorum participes effecti vivificam et sanctificantem Christi virtutem susci­ pimus” (M.G. 72, 452). Adv. Nestorium, 4, 5: “Quis porro ille est, qui dicit: ‘Qui manducat meam carnem . . .?’ Nam si homo quispiam seorsim, et non potius ipsum Dei Verbum factum est simile nobis, res ipsa quae geritur, anthropophagia erit, et inutilis omnino illa participatio. . . Mandu­ camus autem nos, non quod ipsam divinitatem consumamus (apage ab ista impietate), sed illam propriam Verbi carnem jam vivificam effectam, quia eius facta est. qui propter Patrem vivit” (M.G. 76. 191 sq.). LEO M., Epist. 59, 2, ait de Monophysitis: “Negantes naturam nostrae carnis in Christo, et Evangelio contradicunt, et Symbolo reluctantur. Nec sentiunt se in hoc praeruptum sua obcaecatione deduci, ut nec in passionis Dominicae, nec in resurrectionis veritate consistant: quia utrumque in Salvatore vacuatur, si in eo nostri generis caro non creditur. In quibus isti ignorantiae tenebris, in quo hactenus DE EXISTENTIA praesentiae realis 219 desidiae torpore jacuere? ut nec auditu discerent, vel lectione cognos­ cerent, quod in Ecclesia Dei in omnium ore tam consonum est, ut nec ab infantium linguis veritas corporis et sanguinis Christi inter com­ munionis sacramenta taceatur. Quia in illa mystica distributione spiri­ talis alimoniae hoc impartitur, hoc sumitur: ut accipientes virtutem coelestis cibi, in carnem ipsius qui caro nostra factus est transeamus” (M.L. 54, 868). DAMASCENUS, De fide orth. 4, 13, aptissime resumens aliorum Patrum dicta, scribit: “Corpus est divinitati vere unitum, quod ex sancta Virgine ortum habuit, non ut illud quod in caelos receptum est, corpus descendat; sed quia panis ipse et vinum in corpus et sanguinem Dei transmutatur. Si requiras, quonam pacto istud fiat, sat tibi sit audire, hoc fieri per Spiritum sanctum; quemadmodum et ex sancta Dei Genitrice Dominus sibiipsi carnem assumpsit, quae in seipso subsisteret: nec amplius quidquam nobis perspectum est et exploratum, quam quod Dei sermo verax efficaxque est. atque omnia potest; modus vero investigari prorsus nequit. Illud vero dicere alienum non est, quemadmodum naturaliter panis per comestionem, vinumque per potionem, in corpus et sanguinem comedentis et bibentis trans­ mutantur, ut nec corpus fiant aliud a corpore ejus quod panis extabat: sic panem qui in prothesi praeparatus fuit, vinum item et aquam per Spiritus sancti invocationem et adventum, modo qui naturae viribus et conditione sublimior est, in Christi corpus et sanguinem converti [διά nÿç ιπικλί/σεος και ί·πτφοιτησζος τον Άγιοί' Πΐ'«υ/ιατο« μεταποιούνται] , ut nequaquam duo sint, sed unum et idem. . . “Nec vero panis et vinum, Christi corporis et sanguinis figura sunt (absit! ), sed ipsum Domini corpus deitate dotatum; cum ipse Dominus dixerit: 'Hoc est', non figura corporis, sed ‘corpus meum’, neque figura sanguinis, sed ‘sanguis meus’. . . “Quod si nonnulli panem vinumque. corporis et sanguinis Domini αντίτυπα, seu imagines figurasve vocaverunt, vehit divinus Basilius. non hoc post consecrationem dixerunt, sed antequam oblatio ipsa con­ secraretur, vocem hanc usurparunt. . . “ ’Αντίτυπα porro, hoc est exemplaria. futurorum dicuntur, non quod vere Christi corpus et sanguis non sint: sed quod nunc quidem divi­ nitatis Christi per ea participes efficiamur, tunc autem intelligentia per solum aspectum” (M.G. 94. 1143-1154). Testimonium Patrum roboratur ex orationibus liturgicis, ex monu­ mentis archeologicis et ex consensu Orientalium Separatorum. PRAXIS LITURGICA manifestat doctrinam seu fidem Ecclesiae. 220 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE Lex enim orandi, lex credendi; quod maxime valet in materia sacramentaria et sacrificali. In omnibus autem liturgiis tam orientalibus quam occidentalibus duo haec explicite affirmantur: praesentia realis et character sacrificalis Eucharistiae. Plures ex his formulis liturgicis colliguntur a Franzelin, thes. 8, n. 4, et praecipue a Pesch, prop. 68; quasdam retulimus in art. 9 ubi de forma Eucharistiae et epiclesi.28 ZAr MONUMENTIS ARCHEOLOGICIS^ nominatim in picturis Catacumbarum, fides primorum Christianorum in praesentiam realem indirecte saltem manifestatur per quaedam symbola quae nonnisi ex hoc dogmate plenam significationem obtinent. Praecipua sunt: miraculosa et coelestis manna deserti (juxta Gen. 16, 4-35); multiplicatio panum et piscium (juxta Matth. 14. 14 sq.; Joan. 6); miraculosa conversio aquae in vinum in Cana Galilaeae (juxta Joan. 2); vinea cum racemis qui a columbis comeduntur (juxta Joan. 15, 1: “Ego sum vitis vera”); vas lacte repletum ac nimbo coro­ natum ad significandum Christum esse cibum fidelium (nimbus enim est symbolum divinitatis Christi) ; piscis in mensa positus cui adstat vir manibus proferens panem (piscis autem est symbolum Christi, ut dic­ tum est in tractatu De Bapt., art. 3, p. 41 sq.). In noto Epitaphio Abcrcii, seu carmine quod Abercius, episcopus Hierapoleos in Phrygia (sub finem saec. 2), super proprium sepulchrum inscribendum composuit, legitur: “Paulum convectorem habui. Fides autem ubique praeibat et apponebat cibum ubique Piscem e fonte maximum immaculatum, quem prehenderat Virgo casta, et hunc attribuebat amicis manducandum perpetuo, vinum bonum habens, mistum dans cum pane” (Kirch, Enchir. hist, eccles. 1551) Epigramma in S. Tarsicium martyrem (in coemeterio Callisti), a S. Damaso R.P. (366-384) conscriptum, habet: “Tarsicium sanctum Christi sacramenta gerentem cum male sana manus premeret vulgare profanis, ipse animam potius voluit dimittere caesus Cf. Eus. Renaudot, Collectio liturgiarum orientalium, Francofurti, 1847; Probst, Liturgie d. dei ersten christl. Jahr. ; J. Corblet, Histoire dogmatique, liturgique et archéologique du sacrement de l’Eucharistic, Paris, 1885-1886. ”Cf. Corblet, op. cit.; Dôlger, ΙΧΘΤΣ, Das Fischsymbol in frühchristlichcr Zcit, Romac, 1910; Marucchi, Le dogme de l'eucharistie dans les monuments des premiers siècles (In Science et foi, n. 14, Bruxelles-Paris-Rome, 1910) ; Roltault de Fleury, La messe, études archéologiques sur ses monuments, Paris, 1883-1889; De Rossi, Roma sotterranea. t. 1 et 2; Wilpert, Die Fractio panis, die âlteste Darstellung des eucharistischen Opfcrs, Freiburg i. B., 1895; Diet. Thcol. Cath., art. Eucharistie, col. 1183-1210; Diet. Apol., t. 1, col. 475 sq.; 1436. 1445. 1446. DE EXISTENTIA PRAESENTIAE REALIS 221 prodere quam canibus rabidis caelestia membra” (Kirch, Enchir. hist, eccles. 587). UNIVERSALIS CONSENSUS ECCLESIAE ORIENTALIS, tum schismaticae (Graeco-Russorum) tum haereticae (Nestorianorum et Monophysitarum), veritatem dogmatis catholici confirmat et sensum ostendit antiquae traditionis quam illa ecclesia, non obstante separa­ tione, constanter retinuit. υ Prorsus autem inepte quidam ex prioribus Reformatoribus probare conati sunt apud Graecos schismaticos dogma praesentiae realis non doceri. Graeco-Russi hanc veritatem imprimis defenderunt in medio aevo contra sectas manichacas Bogomilorum et Massalianorum. Conversis ex his sectis sequens fidei professio imponebatur: “Anathema sit, qui immortalia ac vivifica sacramenta in timore non accipit tanquam ipsam carnem dominicam et ipsum sanctum ac pretiosum sanguinem pro mundi vita effusum, sed tanquam merum panem et communem potum.”31 Eandem veritatem strenue defenderunt tempore dejectionis Protestantium. Patriarcha Jercmias, quem illi frustra ad suas partes trahere conati sunt, scribit: “Panis et vinum atque aqua invocato et super­ veniente Sancto Spiritu super omnem naturae rationem transmutantur in corpus et sanguinem Christi, nec duo iam sunt sed unum idemque. Non est porro panis et vinum typus corporis et sanguinis Christi (ab­ sit), sed ipsum corpus Domini deificatum, cum ipsemet Dominus dicat: ‘Hoc est meum’, — quid? — non typus corporis sed ‘corpus’, non typus sanguinis, sed ‘sanguis’ ”.32 Anno 1638 Synodus Constantinopolitana anathema dixit “Cyrillo [Lucaris, Patriar. Const, in Calvinismum prolapso] decernenti ac cre­ denti panem et vinum in altari proposita per sacerdotis benedictionem Sanctique Spiritus descensum in verum Christi corpus ac sanguinem non converti”.33 In Catechismo fidei Petri Moghilac, a IMeletio Syrigo correcto et a patriarchis orientalibus a. 1643 approbato, legitur: “Tertium myste­ rium est sancta Eucharistia sive corpus et sanguis Domini nostri Jesu Christi sub specie panis et vini, in quo vere et proprie et secundum rem ipsam adest Jesus Christus. . . Mutatur panis in verum corpus Christi wCf. Jugit, Theologia Orientalium, t. 3, Parisiis, 1930, p. 1S2 sqq.; t. 5, Parisiis, 1935, p. 295 sqq. et 664 sqq. “Apud Dinilrievskii, Euchologia, p. 1026. ” Apud Schelstrate, Acta orient, eccl., I, 200. “ Kimntcl-Weissenborn, Monumenta fidei Ecclesiae Orientalis, t. 2, lenae, 1851, p. 404 sqq. 222 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE et vinum in verum sanguinem, remanentibus solum speciebus visibili­ bus”.34 In ecclesia Russica sequentes fidei professiones conversis ex Protestantismo proponuntur: Lutheranis: “Renuntiasne falsae doctrinae, quae tenet in Eucharistiae sacramento panem in corpus Christi non converti, et non permanere esse corpus Christi; vinum vero in san­ guinem Christi non converti, et non permanere esse sanguinem Christi?·' Calvinistis: “Renuntiasne falsae doctrinae, quae tenet in Eucharistiae sacramento panem et vinum non converti in corpus et sanguinem Christi, sed esse tantum signa sensibilia corporis et san­ guinis Christi?”35 Nestoriani in omnibus suis Liturgiis explicite praesentiam realem affirmant.3G Inter theologos quidam tam imperfecte de ea loquuntur ut videantur ad doctrinam calvinisticam accedere, alii vero omnino catho­ lice se exprimunt. Ita Ebedjesu: “Hoc praecepto dominico [i.e. verbis: Hoc est cor­ pus meum; Hic est sanguis meus] mutatur panis in sanctum ejus cor­ pus, et vinum in pretiosum ejus sanguinem, et fiunt in remissionem pec­ catorum, et in emundationem et illuminationem et propitiationem. . . Quotiescumque enim ad haec mysteria accedimus, ipsi Christo occur­ rimus, ipsumque in manibus nostris gestamus, et osculamur, et eorumdem perceptione cum ipso unimur. Miscetur enim sanctum ejus corpus cum nostris corporibus ejusque pretiosus sanguis nostro cum sanguine contemperatur. Unum namque corpus atque idem per fidem novimus, illud quod in caelo et hoc quod in Ecclesia est. Tradidit porro illud per materiam tritici et vini, quia haec valde affinia sunt sanguini et corpori.”37 Monophysitae in libris tum liturgicis tum theologicis dogma catho­ licum explicite profitentur. Jacobus Sarugcnsis in Sermone de passione Domini ait: “Corpus suum manibus divisit suis Dominus in mensa. Ecquis autem hoc esse corpus ejus negare ausit? Ipse Christus dixit: ‘Hoc est corpus meum’. Quisnam hoc verum esse non fateatur? Si quis abnuat, non est ille dis­ cipulus apostolorum. Apostoli enim dictis fidem habuerunt; viventem et cum ipsis coenantem comederunt. . . Ab illo temporis puncto, quo apprehendit panem corpusque suum dixit, panis non fuit, sed ipsius corpus, quod admirantes edebant; edebant corpus ejus qui apud ipsos ” Kimmel-Weissenborn, op. cit., p. 178 sqq. ” Cf. .1. Maltzev, Die Sakramente, Berolini, 1898, p. 132 sq. 34 Cf. Jugie, op. cit., t. 5, p. 305, in nota 1. " Liber Margaritae, t. 4, c. 5, ed. Mai, p. 358 sq. DE EXISTENTIA PRAESENTIAE REALIS 223 in mensa accumbebat, ejusque bibebant sanguinem, et audiebant vo­ cem docentis.”3* Gabriel V patriarcha in suo Rituali scribit: “Postquam sacerdos haec verba protulit: ‘Hunc [panem] faciat corpus sanctum Jesu Christi Domini nostri’, panis fit corpus Jesu Christi, quod sumpsit ex virgine Maria suisque dedit discipulis et in quo suam passionem vivificam sus­ tinuit. Dum vero haec verba pronuntiat: ‘Et faciat sanguinem pretio­ sum’, vinum propositum fit sanguis Jesu Christi, qui in ligno crucis effusus est, quemque suis sanctis dedit discipulis dicens: ‘Hic est san­ guis meus’.”30 Probatur 3. EX RATIONE CONVENIENTIAE. Plurimae a theologis'" congeruntur rationes quibus praeclarissimi hujus fidei mysterii convenientia illustretur tum ex parte Dei, cujus attributa in eo maxime relucent (uti Bonitas summe sui diffusiva. Om­ nipotentia transsubstantiativa, Sapientia tot in simplici re disponens mirabilia), tum ex parte Christi amorem suum incarnativum et redemptivum maximo quo potuit modo ostendentis, tum ex parte ipsius rei, quae evadit quaedam continuatio Incarnationis et Redemptionis ac simul supremum Novae ac Perfectae Legis sacramentum et sacrificium, tum ex parte hominis, qui tot fructus ex hoc sacramento percipit et ad exercitium virtutum charitatis, spei et fidei vehementer impellitur. Plures tamen ex his rationibus respiciunt directe institutionem sac­ ramenti vel mysterium transsubstantiationis vel effectus Eucharistiae. Aptissime 5. Thomas tres assignat rationes convenientiae respicien­ tes ipsam praesentiam realem, quae tandem ad unam communem radi­ cem reducuntur, quod nempe Eucharistia sit quaedam reliquia et exten­ sio Incarnationis. In corp, articuli scribit: “Verum corpus Christi et sanguinem esse in hoc sacramento, neque sensu, neque intellectu deprehendi potest, sed sola fide, quae auctoritati divinae innititur. . . “Hoc autem conveniens est primo quidem perfectioni novae legis. Sacrificia enim veteris legis illud verum sacrificium passionis Christi continebant solum in figura. . . Et ideo oportuit ut aliquid plus haberet sacrificium novae legis a Christo institutum, ut scilicet contineret ipsum Christum passum, non solum in significatione vel figura, sed etiam in 'Apud T.-J. Laniy, Dissertatio dc Syrorum fide et disciplina in rc eucharistica. Lovanii, 1859, p. 25. ” La perpétuité de la Foy, v. 2, c. 9, c. 154. Cf. Anonymum De venerabili Sacramento altaris (inter opuscula apocrypha X. Thomae), c. 1-14; Suarez, De Euch., disp. 46, sect. 7; Salmanlicenses, De Euch., disp. 1, c. 4, § 1 ; Pesch, prop. 66, n. 647; Monsabré, Exposition du dogme catholique, 67 conf. 224 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE rei veritate. Et ideo hoc sacramentum, quod ipsum Christum realiter continet, ut Dionysius dicit [Eccl. hier., 3, circa finem], est perfectivum omnium aliorum sacramentorum, in quibus virtus Christi partici­ patur. “Secundo hoc competit charitati Christi, ex qua pro salute nostra corpus verum nostrae naturae assumpsit. Et quia maxime proprium amicitiae est convivere amicis, ut Philosophus dicit [Ethic., 1. 9, c. 2], sui praesentiam corporalem nobis repromittit in praemium. . . Interim tamen nec sua praesentia corporali nos in hac peregrinatione destituit; sed per veritatem corporis et sanguinis sui nos sibi conjungit in hoc sacramento. Unde ipse dicit [Joan. 6, 57]: ‘Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in eo’. Unde hoc sacramentum est maximae charitatis signum, et nostrae spei sublevamentum ex tam familiari conjunctione Christi ad nos. “Tertio hoc competit perfectioni fidei, quae sicut est de divinitate Christi, ita est de ejus humanitate. . . Et quia fides est invisibilium, sicut divinitatem suam nobis exhibet Christus invisibiliter, ita et in hoc sacramento carnem suam nobis exhibet invisibili modo.” ART. 14. Utrum Detur Transsubstantiatio Eucharistica, Seu Panis Et Vinum Convertantur In Corpus Et Sanguinem Christi (q. 75, a. 2). STATUS QUAESTIONIS V I I Agitur de secunda parte dogmatis eucharistici seu transsubstantialione. Affirmata enim praesentia Christi, statuenda est absentia panis et vini horumque conversio in Christum. Directe hic consideratur sola EX1STENTIA MYSTERII ; de ejus enim essentia agetur in art. sequenti. Transsubstantiatio autem juxta conceptum catholicum definitionis tridentinae definitur: Conversio totius substantiae panis et vini in corpus et sanguinem Christi, manentibus speciebus panis et vini. In qua definitione duo includuntur: conversio substantiae panis ac vini et permanentia accidentium. In hoc articulo ad solam conversionem attendimus, in qua tria ele­ menta involvuntur: 1. ipsa conversio, quae importat tum desitionem substantiae panis et vini tum positionem corporis Christi tum nexum seu relationem transmutationis inter utrumque (abstrahendo a maiori determinatione horum elementorum); 2. terminus a quo, i.e. tota sub­ stantia panis et vini, quae importat quidquid est proprie et simpliciter panis et vini ac abstrahit a quocumque quod est in eis tantum acci- DE EXISTENTIA TRANSSUBSTANTIATIONS 225 dentale et apparens; 3. terminus ad (juem, i.e. ipsum corpus ct ipse sanguis Christi. QUOAD NOMEN “TRANSSUBSTANTIATIO” HAEC NOTA. Huic nomini bellum indixerunt Protestantes, Vetero-catholici et non pauci theologi Russi recentioresN de ejus novitate et ineptitudine conquesti. Jam ipse Luthcrus a. 1522, in libro contra Henricum Angliae regem conscripto, reiciens ipsum dogma transsubstantiationis. hoc nomen vocat thomisticum inventum/ * regem Henricum appellans in­ signem thomistam ac lepide declarans se jam velle priorem suam sen­ tentiam de eucharistica conversione transsubstantiare. Ad originem nominis quod attinet, fatendum est ipsum qua tale esse inventum, non quidem thomisticum, sed mediaevale.' Quamvis enim praecurrentes quaedam voces inveniantur apud antiquos Patres, inter quas expressionis propinquitate eminet vox graeca /«ταστοιχαωσι? (transelementatio), a Gregorio Nysseno adhibita (Orat. cat. 37), tamen nonnisi tempore haeresis Bercngarianae theologi conati sunt novam vocem adinvenire qua aptius et magis philosophice hoc mysterium exprimeretur. Jam Cone. Romanum a. 1079. in iuramento a Berengario subscripto, utitur expressione “conversio substantialis” (Denz. 355). Saec. 12 no­ men ipsum “transsubstantiatio” frequentatur inter theologos44 donec a. 1215 primo solemniter assumitur ab Ecclesia in definitione Cone. Later. IV: “ Trans sub stantiatis pane in corpus et vino in sanguine” (Denz. 430) et, ob repetitum usum ecclesiasticorum documentorum (Innocent. Ill, Denz. 414; Cone. Lugd. II, Denz. 465: Cone. Flor.. Denz. 715; cf. Pium VI, Denz. 1529; Decreta S. Officii. Denz. 1843 sqq. et 1919 sq.), hac solemniori nota a Cone. Trid. exornatur: “Quam quidem conversionem catholica Ecclesia aptissime transsubstantiationem appellat” ( Denz. 884). Disputatur ab eruditis de majori determinatione temporis quo hoc nomen frequentari coeperit. Invenitur in quodam opere “De sacra­ mento altaris” quod hucusque attribuebatur Hildeberto Turonensi (t 1133; cf. M.L. 171, 776; 98, 1813), sed probabilius conscriptum est a Petro Comestore (t 1178). Invenitur etiam in opere “Expositio canonis Missae” quod a quibusdam tribuitur S. Petro Damiano “ Cf. Jugie, Theologia Orientalium, t. 3, Parisiis. 1930. p. 217. 45 Cf. P. Dcnifle O.P., Luther und Luthcrtum, 1904, t. 1, p. 237. 4’Cf. J. Dc Ghellinck, art. Eucharistie au XII siècle, in Diet. Thcol. Cath., col. 12S7 sqq.; item, in Recherches de science relig., 1911, p. 466 sqq. ct 570 sqq.; 1912, p. 255 sqq. 44 J. Dc Ghellinck, 1. c. Diet. Thcol. Cath., col. 1290 sqq., refert testimonium 25 theologo­ rum ante Cone. Later. IV. 226 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE (t 1072; cf. M.L. 145, 79 sqq.), sed compilatum est a quodam anonymo ex opere “De sacro altaris mysterio'' Innocenta III (t 1216). Probabiliter antiquissimum documentum habetur in sequenti textu operis “De sacramento altaris’’ Stcphani de Balgiaco, episcopi augustodunensis (t 1139 vel 1140): “Oramus ut cibus hominum fiat cibus angelorum, scilicet ut oblatio panis et vini transsubstantietur in corpus et sanguinem lesu Christi” (M.L. 172, 1291). Secundum ac certius documentum est Roland! Bandinelli (qui fuit subinde Alexander III, 1159-1181) in opere “Sententiae”, conscripto circa 1140-1142: “Verumtamen, si necessitate imminente sub alterius specie consecrarentur, profecto fieret transsubstantiatio; sanguinis autem nunquam fit nisi de vino transsubstantiatio” (ed. Gietl, p. 231). Legitimitas introductionis huius nominis in Traditionem catholicam apparet ex ipsa antiquissima consuetudine Ecclesiae novas proponendi voces quibus mysteria aptius exprimantur et ab haereticorum cavilla­ tionibus protegantur. Eodem fine introductae sunt voces: consubstan­ tialis (ό/χοοιίσιος), Incarnatio, unio hypostatica, Dcigenitrix (OcotokoC), character sacramentalis, ex opere operato, definitio ex cathedra. Quae omnes tamquam tesserae orthodoxiae fidelibus traditae sunt. Aptitudo huius vocis, quam Cone. Trid. definit in can. 2 supra cit. ac amplius explicat in his verbis cap. 4: “Quae conversio convenienter et proprie a sancta Catholica Ecclesia transsubstantiatio est appellata” (Denz. 877), patet tum ex similitudine cognatarum vocum, sicut enim conversio accidentalis ex una figura in aliam et conversio substantialis ex una forma in aliam apte dicuntur transfiguratio et transformatio, ita conversio totius substantiae in totam substantiam convenienter transsubstantiatio appellatur, tum ex ipsa proprietate vocis quae nulli alii conversioni convenit praeter conversionem totius substantiae in totam substantiam; nam in ipsa voce “substantiatio” ex una parte explicite indicatur hanc conversionem non esse, sicut transfiguratio, accidentalem sed substantialem, et ex alia parte implicite affirmatur ipsam esse tantummodo mutationem substantiae non vero substantiae simul et accidentium, qualis esset transentatio; per particulam vero “trans”, voci “substantiatio'’ praefixam, indicatur substantiam esse conversionis terminum non tantum totalem, qualiter in transformatione, sed etiam formalem (ut explicabitur in sequenti articulo). Inde est quod etiam apud Orientales schismaticos hoc nomen in usu venerit sub translata veste μετουσίωσή; haec vox primitus posita est in versionc graeca Confessionis fidei Michaelis Palaeologi (ubi latina versio habet “transsubstantiatur”) ac post Georgium Scholarium, qui eam DE EXISTENTIA TRANSSUBSTANTIATIONIS 227 primus inter dissidentes adhibuit, transivit in usum tum theologorum tum formularum fidei, ut in Confessione Dosithci et in Catechismo PhilaretiN PARS NEGATIVA10 Praeter negatores ipsius realis praesentiae, multi inveniuntur qui tantummodo dogma transsubstantiationis reiciunt et varias sententias proponunt ad ipsam realem praesentiam explicandam. Difficile autem est determinare quaenam ex his sententiis directe negent primum ele­ mentum transsubstantiationis, quaenam secundum, quaenam tertium; idque provenit ex modo fluctuanti quo ipsae proferuntur et ex dispara­ tis principiis ex quibus procedunt. Contra secundum elementum agunt illi adversarii qui dicunt solam materiam (quidam mediaevales quos refert S. Thomas) vel solam formam panis (Durandus, Rosmini et forte Cartesius et M er senne) in Christum converti. Contra tertium elementum sunt illi inter impanatores qui ita loqui videntur ut dicant panem assumi hypostatice non a corpore Christi sed ab ipso Verbo quod, sicut corpori per Incarnationem, ita pani per impanationem, suam subsistentiam communicavit (quidam Monophysitae, Osiander aliique impanatores Protestantes); item illi theologi mediaevales qui videntur docere corpus Christi eucharisticum esse speciale corpus productum vi consecrationis. Generatim impugnatur primum elementum quatenus affirmatur in­ tegrum panem remanere in Eucharistia quamvis fiat intime unitus corpori Christi. Haec autem unio dupliciter explicatur: vel per quandam simplicem consubstantiationcm seu accidentalem coexistentiam duarum substan­ tiarum (Nestorius, Wicleff, Lut herus, Protestantes Ubiquistae, quidam Protestantes moderniores'), vel per quandam impanationem seu sub­ stantialem unionem aut hypostaticam (quidam Monophysitae, Beren­ garius?, abbas Rupcrtus?, Joannes Parisiensis, Osiander aliique impanatores protestantes, Bayma) aut essentialem (Durandus, Carte­ sius, M ersenne, Dcsgabets, Rosmini). 1. PRIMA NEGATIO huius dogmatis prolata est. quamvis indi­ recte, a duabus hacrcsibus christologicis, nestoriana nempe et monophysita. Eo enim tempore tum catholici tum haeretici, ad suam doc­ trinam de Incarnatione illustrandam et defendendam, hoc mysterium *’Cf. Jugit, Theologia Orientalium, t. 3, Parisiis, 1930, p. 194-19S. “Cf. 7. /1. Piccirelli S.J., Disquisitio dogmatica-critica-scholastica-polemica cie catholico intellectu dogmatis transsubstantiationis, Neapoli, 1912. 228 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE cum Eucharistia frequenter compararunt vel potius doctrinam de uni­ tate eucharistica inter panem et corpus Christi suae doctrinae de uni­ tate hypostatica inter humanitatem et Divinitatem Christi adaptarunt. Prima explicita negatio dogmatis prolata est a Nestorio, qui docuit quamdam consubstantiationem panis et corporis Christi. Ad rem Jugie: “Apud Theodorum ipsum [Mopsuestenum], praeter communes loquendi modos fidem catholicam exprimentes, quasdam explanationes jam invenimus, quae primo adspectu tum praesentiae reali, tum elementorum conversioni in corpus et sanguinem Christi adversari videntur. . . “Sicut Theodorus, Nestorius et praesentiam realem diserte asserit, et modos loquendi sacramentarios retinet; sed in Libro Ileraclidis ultra Theodorum progreditur, dum sacramentum altaris cum mysterio incarnationis conferens, ad negationem transsubstantiationis explicitam adducitur, in cujus locum sufficit aliquam theoriae impanationis spe­ ciem. Secundum ipsum, sicut in Christo habemus duas naturas absque mutatione et confusione in unione perseverantes quaedamque nomina sibi invicem communicantes, ita etiam in eucharistia occurrunt duae naturae completae, panis scilicet et corpus Christi, quae sibi invicem proprium nomen commodant: Panis dicitur corpus; et vice versa, cor­ pus dicitur panis, non propter essentiae mutationem sed propter no­ minum commutationem, vi unionis quae inter panem et corpus Christi per consecrationem effecta est. Unde expresse dicit ‘corpus Christi videri in pane, et eos qui vident panem, videre etiam corpus, quia Christus sibi sumpsit panem pro sua persona seu prosopo’, ut scilicet panis visibiliter repraesentet corpus ejus, sicut per hominem Jesum, quem intime sibi univit, Verbum Dei exterius se manifestat.”47 Quidam Patres scholae antiochenae saec. 5, nominatim Theodor cius (Eranistes, Dial. 1), videntur transsubstantiationem negasse ac quem­ dam dyophysismum cucharisticum (i.e. duas naturas panis et corporis Christi in uno sacramento coexistentes) admisisse ut inde, prementes comparationem inter Eucharistiam et Incarnationem, efficacius dyo­ physismum christologicum contra Monophysitas statuerent. Attamen congruentius plures theologi eos ab hoc errore purgant, ut dicetur in Conci, (p. 247-250). Plures Monophysitae, comparationem inter mysteria Incarnationis et Eucharistiae nimis prementes, quamdam inipanationcm corporis Christi in Eucharistia docere videntur. Ita v.g. Gregorius Barhebraeus qui in opere De fundamentis scribit: “Quemadmodum natura humana "Jugie, Theologia Orientalium, t. S, Parisiis, 1935, p. 296 ct 300. DE EXISTENTIA TRANSSUBSTANTIATIONS 229 Domini non natura, sed propter unionem cum natura divina, Deus dicitur et est; ita et panis hic et vinum non natura corpus et sanguis sunt, sed propter gratiam Spiritus, qui ipsis illabitur, corpus et sanguis Christi dicuntur.”·’8 Horum tamen Monophysitarum mentem assequi non facile videtur; nam Monophysismus realis et proprie dictus docet conversionem seu confusionem naturarum Christi, unde ex comparatione Eucharistiae cum Incarnatione in sensu monophysitico potius ipsa transsubstantiatio quam impanatio sequeretur. Propterea Jugie ** ex hoc ipso quod plures Monophysitae impanationem admittant, deducit eos in materia Incar­ nationis non fuisse realiter haereticos sed tantum Monophysismo nomi­ nali adhaesisse. Saec. 9, fervente disputatione theologorum de identitate inter corpus Christi physicum et corpus eucharisticum (cf. art. praec.. p. 175), quaedam sententiae hinc inde prolatae sunt quae dogmati transsubstantiationis ex parte termini ad quem conversionis adversari videntur. Ita inter negatores illius identitatis quidam videntur docere corpus Christi eucharisticum in quod panis convertitur non esse ipsum corpus natum ex Maria Virgine et sedens gloriosum ad dexteram Patris, sed speciale corpus vi consecrationis productum.5” Ita Rabanus Maurus scribens: “Novo corpore et sanguine suo venit [Ecclesiam] ... vivificare, pascere, potare, et per singulos dies vere simul ac renovare. Sane sciendum est nobis omnimodo, quod licet aliud specialiter corpus Christi, unde superius dixi, quod sedet ad dexteram Dei; et aliud spe­ cialiter istud quod divinitus creatur et consecratur quotidie novum: simul tamen non duo sunt (quod absit) corpora, sed unum" (M.L. 112, 1517). Quidam, in quemdam exaggeratum realismum declinantes, docere videntur corpus Christi eucharisticum acceptum a communicante sequi omnes vicissitudines animalis digestionis ac etiam in secessum emitti (inde nomen Ster coranismi). Anonymus libelli De corpore et sanguine Domini (probabiliter Gerbcrtus, subinde Papa Silvester II) scribit: “Provocamur respondere, de quo dignum est non tacere, de mysterio videlicet corporis et sanguinis Domini; dicentibus quibusdam, idem esse quod sumitur de altari, quod et illud quod est ex Virgine natum, aliis autem negantibus, et dicentibus aliud esse; quibusdam etiam dia­ bolica inspiratione blasphemantibus, secessui obnoxium fore. . . Et his quidem, qui dixerunt, secessui obnoxium (quod nunquam est au“ Bibliotheca orientalis, t. 2, p. 293. “ Loc. cit., p. 670. MCf. De la Taille, Mysterium fidei, Parisiis, 1931, p. 623 sqq. 230 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE ditum) id est, Heribaldo Antisiodorensi episcopo, qui turpiter propo­ suit, et Rabano Mogontino, qui turpius assumpsit, turpissime vero conclusit, suus ad respondendum locus servetur” (M.L. 139, 179). Etiam apud quosdam Graecos viguisse Stercorianismum constat ex Card. Humberto (‘‘Responsio sive contradictio” contra Nicetam Pectoratum, M.L. 143, 993) et ex Algeria leodiensi scribente: ‘‘Non sunt igitur observanda Graecorum haereticorum, qui merito Stercoranistae vocantur, deliramenta, qui dicunt participatione corporis et sanguinis Christi, solvi ecclesiastica jejunia usque ad crapulam et ebrietatem ventrisque distentionem, putantes coelestem escam velut terrenam in­ differenter accipi, et in sordidum ventris secessum mitti” (M.L. 180, 810).51 Plures eruditi praefatos doctores purgant ab incusatione Stercoranismi, eorum verba ad rectum sensum trahentes, ac concludunt certum non esse extitisse veros Stercoranistas saltem apud Latinos. Quidquid sit, hic error adversatur transsubstantiationi, quatenus ex eo sequitur corpus Christi eucharisticum non esse ipsum corpus gloriosum existens in coelo, vel saltem ipsum in Eucharistia modum gloriosum non retinere. 2. PRIMA DIRECTA IMPUGNATIO dogmatis facta est a BERENGARIO Turonensi (t circa 1088), ut fatentur etiam illi eruditi qui dubitant eum negasse praesentiam realem (cf. art. praec., p. 175 sq.). Berengarius procedit ex quodam phenomenismo vel nominalismo phi­ losophico juxta quem res ex sola experientia sensibili judicandae sunt; ex quo deducit in Eucharistia panem post consecrationem immutatum manere sicut sensibus apparet (cf. eius verba vitata in art. praec., ibid.), converti autem in corpus Christi “non per absumptionem sed per assumptionem” seu non per proprie dictam conversionem vel im­ mutationem sed per quandam unionem, quatenus “panis sacratus in altari, salva sua substantia, est corpus Christi, id est non amittens quod erat, sed assumens quod non erat”.5* Ob has similesque expres­ siones quidam numerant Berengarium inter impanatores potius quam inter consubstantiatores. In art. praec. (p. 177) retulimus integram definitionem Cone. Romani seu jusjurandum subscriptum a Berengario, in quo notentur sequentia verba eorumque consonantia cum definitione tridentina: ‘‘Confiteor panem et vinum . . . substantialiter converti in veram . . . carnem et sanguinem Jesu Christi”. ,l Cf. Did. Thiol. Cath., art. Eucharistie, col. 1224-1226. "Ita in fragmentis ex cius Responsione ad epistolam Adclmani, relatis a Marlène et Durand, Thesaurus novus anccdotorum. t. 4. coi. 109-113. Cf. Lanfrancuni, M.L. ISO, 407 sqq. DE EXISTENTIA TRANSSUBSTANTIATIONS 231 Rupcrtus abbas Tuitiensis (t 1135) affertur a quibusdam (prae­ cipue a Bcllannino, De scriptoribus eccl., 1728, art. Rupertus, p. 364 366) ut defensor impanationis vel consubstantiationis. Re quidem vera in suo opere De divinis officiis (1. 2 et 7) in sua explicatione mysterii eucharistici tam fortiter urget analogiam inter Eucharistiam et Incarnationem ut plura proferat quae doctrinam impanationis sonare videntur. Ita cum ait: “Verbum Patris, carni et sanguini, quem de utero Virginis assumpserat, et pani ac vino, quod de altari assumpsit, me­ dium interveniens, unum sacrificium efficit, quod cum in ora fidelium sacerdos distribuit, panis et vinum absumitur et transit. Partus autem Virginis cum unito sibi Verbo Patris, et in coelo et in hominibus integer permanet et inconsumptus. Sed in illum, in quo fides non est, praeter visibiles species panis et vini, nihil de sacrificio pervenit” (De div. off. 2, 9, M.L. 170, 40). Communius tamen eruditi Rupertum ab hac labe purgare nituntur ac dicunt eum catholicam doctrinam docuisse, quam­ vis sub exaggeratis et impropriis locutionibus quae, ob fluctuantem il­ lius temporis terminologiam, excusationem merentur/'1 Ut rejert S. Thomas a. 6, “quidam posuerunt quod facta consecra­ tione non solum remanent accidentia panis, sed etiam forma substan­ tialis ejus”. Quae doctrina vocari potest transmateriatio seu mutatio substantialis secundum solam materiam. Joannes Parisicnsis O.P. (t 1306) docuit impanationem posse de­ fendi, salva catholica veritate; quia autem inde videretur sequi ipsum Verbum impanari seu fieri panem et in Eucharistia esse duo corpora (panem scilicet et humanitatem Christi), quae sunt aliena a sensu Traditionis, dixit Verbum panem assumere non directe sed mediante suo corpore et panem per hanc assumptionem retinere quidem rationem corporeitatis sed amittere rationem corporis. En ejus verba: “Substantiam panis manere sub suis accidentibus in sacramento altaris, dupliciter potest intelligi uno modo sic, quod sub­ stantia panis maneat in proprio supposito, et istud est falsum. . . Alio modo, ut substantia panis maneat sub accidentibus suis non in proprio supposito, sed tracta ad esse et suppositum Christi, et sic sit unum suppositum in duabus naturis. Et sic est verum, substantiam panis manere. . . Ista positio ponit in sacramento altaris duas corporeitates, scilicet panis et humanitatis, quia ibi ponit humanitatem et paneitatem; ’'Primus qui hanc sententiam Auctori operis De divinis officiis adseripsit fuit Thomas Waldensis, qui tamen erronee praedictum opus tribuit Wallcrano episc. Naumburgensi. 11 Cf. Gerbcron, Apologia pro Rupcrto, in M.L. 167, 23 186; Doyen, Die Eucharistielehre R. von Deutz, Metis, 1889; Hurter, Nomenclator litorarius Theol., Oeniponte, 1906, l. 2, coi. 28 sq.; Dici. Thiol. Cath., art. Rupert de Deutz, col. 196 sqq. 232 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE sed tantum ponit ibi unum corpus, quia corpus non est corporeitas sed habens corporeitatem, quia ibi est unum suppositum tantum. . . Ego dico panem ibi manere non in proprio supposito, sed tractum ad esse et suppositum Verbi mediante carne aut corpore parte (i.e. cor­ pore quod est pars Christi). Propter quod potest dici corpus pars impanatum, id est panis factum et non pane tectum; sed hominem aut Christum non possumus dicere impanatum. . . Panis mutatur, quantum ad esse et quantum ad suppositum, in quantum esse et suppositum panis trahitur (mediante corpore, ut dictum est) ad esse et suppositum Verbi”.55 Hic doctor ab episcopo et praelatis Parisiensibus graviter admonitus, ab aliis theologis, praecipue Durando et Capreolo (In 4 Sent., dist. 11, q. 1, a. 2 et 3), impugnatus est. Durandus a S. Porciano (t 1332) docuit ut probabile transsubstantiationem consistere in conversione solius formae panis seu transfor­ matione substantiali. In 4 Sent., dist. 11, q. 3, scribit: “Salvo meliori iudicio, potest aesti­ mari quod, si in isto sacramento fiat conversio substantiae panis in corpus Christi, ipsa fit per hoc quod, corrupta forma panis, materia eius fit sub forma corporis Christi subito et virtute divina, sicut materia alimenti fit sub forma nutriti, virtute naturae.” Saec. 14 Joannes Wiclefl eiusque discipuli, Protestantismi praecur­ sores, pertinaciter hoc dogma negarunt, ut relatum est in art. praec. (p. 178 sq.). 9 3. INTER PROTESTANTES, Luther ani qui soli praesentiam realem admiserunt, transsubstantiatianem tamen totis viribus reieccrunt. I b u Luther us, qui jam inde ab initio hoc dogma negavit, scribit in Art. Smalcald. 3, 6, 5: “De transsubstantiatione subtilitatem sophisticam nihil curamus, qua fingunt panem et vinum relinquere et amittere naturalem suam substantiam et tantum speciem et colorem panis et non verum panem remanere. Optime enim cum Sacra Scriptura con­ gruit, quod panis adsit et maneat, sicut Paulus ipse nominat, 1 Cor. 10, 16; 11, 28.” Lutherus ipse nullam determinatam explicationem modi quo Chris­ tus fit praesens assignat, sed saepius repetit generales expressiones consignatas in Formida Concordiae, 2, 7, 35 “Sub pane, cum pane, in pane adesse et exhiberi corpus Christi”; quandoque urget comparatio“ Apud D’Argenlrée, Coll. ludicior., t. 1, p. 1, p. 264 sqq. DE EXISTENTIA TRANSSUBSTANTIATIONS 233 nem inter Eucharistiam et Incarnationem, quae forte viam aperuit opinioni Impanatorum; quandoque innuit rationem ubiquitatis corporis Christi, quam resumpserunt Ubiquistae. Duae igitur a Lutheranis explicationes afferuntur: doctrina impanationis, quam statuit Andreas Osiandcr (t 1552), discipulus Lutheri, praemens analogiam inter Eucharistiam et Incarnationem, et doctrina consubstantiationis, quae est communior. Haec autem, cum sit nimis generica, tripliciter explicatur a variis doctoribus (nam in Confessioni­ bus fidei et Catechismis nonnisi genericae expressiones coexistentiae afferuntur). Quidam, dicti Ubiquistae, cum Flacio Illyrico (t 1575) dicunt cor­ pus Christi esse cum pane per unionem ubiquitatis; docent nempe hu­ manitati Christi, propter unionem hypostaticam cum divinitate, fuisse communicata ipsa hujus attributa (non quidem ut sunt proprietates divinae sed ut dona et charismata creata), nominatim ubiquitatem seu omnipraesentiam, ex quo fit ut humanitas Christi una cum Verbo sit ubique, in Eucharistia autem sit non quomodolibet sicut in aliis rebus sed etiam definitive et efficaciter. Alii moderniores dicunt corpus Christi esse praesentem per unionem sacromentalem, quatenus scilicet panis benedictus est medium unionis inter nos et corpus Christi quod in usu panis nobis communicatur. Ad rem Joannes Gerhard: “Credimus, docemus et confitemur in Eu­ charistiae sacramento veram, realem et substantialem corporis et san­ guinis Christi praesentiam, exhibitionem, manducationem et bibitionem. Quae praesentia ... est praesentia et unio sacramentalis, quae ita comparata est, ut iuxta ipsius Salvatoris nostri, veracis, sapientis, et omnipotentis institutionem, pani benedicto, tanquam medio divinitus ordinato, corpus, et vino benedicto, tamquam medio itidem divinitus ordinato, sanguis Christi modo nobis incomprehensibili uniatur, ut cum illo pane corpus Christi una manducatione sacramentali, et cum illo vino sanguinem Christi una bibitione sacramentali in sublimi mysterio sumamus, manducemus ac bibamus. Breviter non απουσίαν absentiam, non ά-ουσίαν inexistentiam; non συνουσίαν consubstantiationem, non /χετουσίαν transsubstantiationem, sed παρουσίαν corporis et sanguinis Christi in sacra coena statuimus”.8® Alii moderni dicunt modum praesentiae esse mysteriosum et ab eius explicatione consultius abstinendum. Inter Anglicimos Pusc.ytac seu Ritualistae, admissa praesentia reali, MLoci theologici, 22, 10, 69, apud Dc Augustinis, De re sacr. 1, 1, Romae, 1SS9, p. 532. 234 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE reiciunt transsubstantiationem. Hoc dogma peculiariter impugnarunt ipse E. Puseÿ *' et C. Gore.™ 4. INTER IPSOS CATHOLICOS post definitionem tridentinam quidam novas explicationes tentarunt, quae cum ea componi non pos­ sunt quaeque ab auctoritate ecclesiastica reiectae sunt. His tentaminibus viam aperuit CARTESIUS (t 1650), quem im­ mediate secuti sunt Mcrsctine O.F.M. et Desgabets O.S.B., eius doc­ trinam determinatius explicantes.5U Juxta principia atomistico-mechanica philosophiae cartesianae, sub­ stantia cuiuslibet corporis est idem ac ipsa eius extensio (cf. infra art. 16, p. 319); cum ergo in Eucharistia evidenter remaneat extensio panis, ipsa substantia panis remanere dicenda est. Unicus ergo modus quo convenienter praesentia realis explicetur est dicendi animam Christi informare substantiam panis ac ita Christum fieri praesentem sub extensione panis, quemadmodum particulae cibi a nobis naturaliter intussuscepti informantur ab anima, salva hac differentia quod particu­ lae panis eucharistici non debeant prius diffundi et distribui in corpore Christi, sicut particulae cibi, ad hoc ut informentur, sed miraculose conservantur simul sub propria ac naturali proportione et dispositione. Nec id contradicit Cone. Tridentino definienti substantiam panis non permanere; nam panis sic informatus ab anima Christi, quamvis sit ac permaneat panis si abstrahatur ab hac informatione, tamen prout informatur a Christo non panis est sed corpus Christi, sicut ipsae par­ ticulae cibi assimilati, quamvis diffusae in corpore comedentis, si con­ siderantur in se et abstrahendo ab informatione animae, vere panis dici possunt. Haec sententia, quae reducitur ad quamdam impanationem per in­ formationem, non paucas theologorum controversias statim suscitavit et ipsi Cartesio non satis tuta visa est. qui tantum in privatis epistolis eam proposuit ac veluti sub anonymo propagari voluit.00 Ceterum ab auctoritate ecclesiastica aequivalenter reiecta est in condemnatione sequentium tentaminum Bayma et Rosmini, qui fere eandem explica­ tionem proposuerunt. Ad eandam sententiam reduci potest doctrina LEIBNITII et quo * 0 Ir u F 6 The doctrine of the real presence, as contained in the Fathers, Oxford, 1855. ”The Body of Christ, London, 1902, p. 111. 123; Dissertations on subjects con­ nected with the Incarnation, London, 1907, p. 274-276. u Cf. Epistolas Cartesii ad Mcsland et Clersclier, editas a P. Lcfriaire, Dorn Robert Desgabets, Paris, 1902, p. 100 sqq.; Chollet, in Diet. Theol. Cath., art. Descartes, col. 555-560. "Cf. Litteras Bossuet ad Pastel a. 1701 (cd. Lachat, t. 11, p. 253 sq.). DE EXISTENTIA TRANSSUBSTANTIATIONS 235 runidam theologorum catholicorum qui eius dynamistica principia secuti sunt; quos tamen citabimus infra in art. 16 ut adversarios per­ manendae accidentium. CONO. PISTORI ENSE indirecte et captiose plenam vim defini­ tionis tridentinae eludere conatum est. Eius doctrina sic refertur et damnatur a Pio VI in Const. “Auctorem fidei" a. 1794: “Doctrina synodi, qua parte tradere instituens fidei doctrinam de ritu consecrationis remotis quaestionibus scholasticis circa modum, quo Christus est in Eucharistia, a quibus parochos docendi munere fungentes abstinere hortatur, duobus his tantum propositis: 1 ) Christum post consecrationem vere, realiter, substantialiter esse sub specie­ bus; 2) tunc omnem panis et vini substantiam cessare, solis remanenti­ bus speciebus, prorsus omittit ullam mentionem facere transsubstantiationis seu conversionis totius substantiae panis in corpus, et totius substantiae vini in sanguinem, quam vel ut articulum fidei Tridentinum Concilium definivit, et quae in sollemni fidei professione continetur: quatenus per inconsultam istiusmodi suspiciosamque omissionem noti­ tia subtrahitur tum articuli ad fidem pertinentis, tum etiam vocis ab Ecclesia consecratae ad illius tuendam professionem adversus haereses. tenditque adeo ad eius oblivionem inducendam, quasi ageretur de quaestione mere scholastica: - perniciosa, derogans expositioni veri­ tatis catholicae circa dogma transsubstantiationis, favens haereticis" (Denz. 1529). P. J. BAYMA S.J. (t 1892) cartesianam impanationem restaurare conatus est in sequenti doctrina quam S. Officium, Decr. 7 Julii 1875. “tolerari non posse” declaravit: “Transsubstantiatio seu conversio totius substantiae panis in sub­ stantiam corporis Christi Domini nostri, explicari potest hac ratione, quod corpus Christi, dum fit substantialiter praesens in Eucharistia, sustentat naturam panis, quae hoc ipso et absque alia sui mutatione desinit esse substantia, quia iam non est in se. sed in alio sustentante: adeoque manet quidem natura panis, sed in ea cessat formalis ratio substantiae; et ideo non duae sunt substantiae, sèd una sola, nempe corporis Christi” (Denz. 1845). Ut patet etiam ex tribus aliis propositionibus quae hanc doctrinam integrant (Denz. 1843. 1844. 1846), hic doctor conatur conciliare definitionem tridentinam de conversione substantiae panis cum cartesiana doctrina de permanentia panis, ope distinctionis inter substantiam et naturam. Distinguit enim ens per se (suppositum), ens in se (sub­ 236 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE stantiam), ens in alio (accidens), quod est duplex: ens in alio per inhaerentiam (naturalia accidentia) et ens in alio per solam sustenta­ tionem ab alio (natura habens rationem supernaturalis accidentis). Inde docet quamdam impanationeni essentialem, quae non sit proprie per hypostaticam unionem nec per informationem, sed quasi media inter utramque, scilicet per solam sustentationem. ROSMINI non meliorem viam tentavit cum hanc obscuriorem sen­ tentiam expressit, a S. Officio, Decr. 14 Dec. 1887, damnatam: Prop. 29 “A catholica doctrina, quae sola est veritas, minime alienam putamus hanc coniecturam: In eucharistico Sacramento substantia panis et vini fit vera caro et verus sanguis Christi, quando Christus eam facit terminum sui principii sentientis, ipsamque sua vita vivificat: eo ferme modo quo panis et vinum vere transsubstantiantur in nostram carnem et sanguinem, quia fiunt terminus nostri principii sentientis.” Prop. 30 “Peracta transsubstantiatione, intelligi potest corpori Christi glorioso partem aliquam adiungi in ipso incorporatam, indivi­ sam pariterque gloriosam.” Prop. 31 “In sacramento Eucharistiae vi verborum corpus et sanguis Christi est tantum ea mensura quae respondet quantitati (a quel tanto) substantiae panis et vini quae transsubstantiantur: reliquum corporis Christi ibi est per concomitantiam” (Denz. 1919-1921). VETERO-CATIIOLICI et quidam moderni Schismatici Russi dogma catholicum reiecerunt. Ad rem Jugie: “De transsubstantiatione quaestio saepe mota est inter Veteres Catholicos et theologos russos, inde a collationibus Bon­ nensibus (1874-1875), et praesertim ab anno 1892. Veteres Catholici, ad calvinismum vel lutheranismum plus minusve propensi, a doctrina theologorum catholicorum de transsubstantiatione abhorrebant, cui sensum capharnaiticum ac plane materialem gratis tribuebant; neque distinguebant inter id quod est de fide catholica definita et explica­ tionem philosophico-theologicam inter doctores catholicos communiter receptam. Eorum vestigiis inhaeserunt illi theologi russi qui unionem cum ipsis possibilem putarunt ac totis viribus promovere conati sunt, inter quos enituerunt N. lak. Bieliaev, Yanychev, dux Kireiev, P. Ia. Svietlov. Documenta ad has controversias pertinentia invenies tum in Revue internationale de Théologie doctoris Michaud, passim, tum in commentariis russicis: Tserkovnyi Viestnik, Bogoslovskii Viestnik, ab anno 1893 ad annum 19O8.”01 “ Theologia Orientalium, t. 3, Parisiis, 1930, p. 217, in nota. DE EXISTENTIA TRANSSUBSTANTIATIONS 237 PARS AFFIRMATIVA Nota theologica. Haec doctrina est de fide explicite definita a solemni magisterio, primo sub expressione “conversio substantialis” in Cone. Romano a. 1079, subinde frequenter inde a Cone. Later. IV sub voce “transsubstantiatio”, tandem cum determinata definitione hujus vocis in Cone. Trid., cuius definitionis sensum declararunt et confirmarunt posteriora documenta Pii VI, Pii IX et Leonis XIII. Sententia Lutheri de permanentia substantiae panis et vini in Eu­ charistia est directe condemnata ut haeretica a Cone. Trid. Aliae sen­ tentiae judicandae sunt juxta earum disconvenientiam cum hac defini­ tione; cum autem omnes ab auctoritate ecclesiastica directe vel indirecte reprobatae sint, saltem notam temeritatis merentur. Systema simplicis consubstantiationis, qua parte docet permanendam substantiae panis et vini (Nestorius, Wicleff, Lutherus, Ubiquistae aliique protestantes), est hacresis. Systema impanationis per unionem essentialem, qua parte docet remanere aliquid de substantia panis et vini, est haeresis, nam Cone. Trid. definit fieri conversionem totius substantiae, attento vero modo velato quo in variis opinionibus prae­ sentatur, est saltem hacresi proximum {Durandus, Rosmini, qui a qui­ busdam theologis haeretici judicantur) vel erroneum (Cartesius, Mersenne, Desgabets). Systema impanationis per unionem hypostati­ cam est saltem erroneum (Bcrcngarius, Osiander) vel errori proximum (Joannes Parisiensis, Bayma). Documenta Ecclesiae. In art. praec. citavimus Cone. Romanum a. 1079 (jusjurandum Berengarii; Denz. 355), Cone. Later. IV (Denz. 430) et Cone. Con­ stant. (I)enz. 581-583; 666 sq.); in art. 4 Cone. Lugd. II (Denz. 465); in art. 5 Cone. Flor. (Decr. pro Graecis et Decr. pro Jacobitis: Denz. 692. 715); in art. 10 (Conci.) Innocentium III ( Denz. 414): in praesenti art. Pium VI et Decreta S. Officii sub Pio IX et Leone XIII. Citanda manent duo praecipua documenta, scilicet doctrina Cone. Flor. (Decr. pro Armenis) et solemnis definitio Cone. Tridentini. CONC. FLOR., Deer, pro Armenis: “Ipsorum verborum virtute substantia panis in corpus Christi, et substantia vini in sanguinem con­ vertuntur: ita tamen, quod totus Christus continetur sub specie panis et totus sub specio vini. Sub qualibet quoque parte hostiae consecratae et vini consecrati, separatione facta, totus est Christus” (Denz. 698). 238 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE CONC. TRID., sess. 13, can. 2: “Si quis dixerit, in sacrosanctu Eucharistiae sacramento remanere substantiam panis et vini una cum Corpore et Sanguine Domini nostri lesu Christi, negaveritque mirabi­ lem illam et singularem conversionem totius substantiae panis in Cor­ pus et totius substantiae vini in Sanguinem, manentibus dumtaxat speciebus panis et vini, quam quidem conversionem catholica Ecclesia aptissime transsubstantiationem appellat: A.S.” (Denz. 884). Ibid., cap. 4: “Quoniam autem Christus redemptor noster corpus suum id, quod sub specie panis offerebat, vere esse dixit, ideo persua­ sum semper in Ecclesia Dei fuit, idque nunc denuo sancta haec Synodus declarat, per consecrationem panis et vini conversionem fieri totius substantiae panis in substantiam corporis Christi Domini nostri, et totius substantiae vini in substantiam sanguinis eius. Quae conversio convenienter et proprie a sancta catholica Ecclesia transsubstantiatio est appellata” (Denz. 877). In cap. 4 Concilium innuit in ipsis verbis consecrationis dogma transsubstantiationis contineri, adeoque ex illis ad hoc probandum legitime argumentari. Luthcnis vero (cf. supra p. 232) verba consecrationis sic exponebat: Hoc est corpus meum, i.e. hic panis est corpus meum, i.e. hic panis continet corpus meum vel sub hoc pane est corpus meum. In can. 2 mens Concilii fuit directe damnandi doctrinam Luthcri; propterea a finali redactione canonis expuncta sunt quaedam verba quae in prioribus alludebant ad theoriam impanationis vel hypostaticae unionis panis cum Christo, quam ipse Lutherus determinate non docuit. In Statu Quaest. explicavimus elementa quae in hac definitione conti­ nentur; additur praeterea hanc conversionem esse mirabilem ac singu­ larem et aptissime ab Ecclesia transsubstantiationem appellari, quorum verborum plenissimus sensus intelligetur ex dicendis in art. seq. Unum superest notandum, quamvis nempe Concilium usum sit verbis in philosophia scholastica usitatis, imo ipsas expressiones S. Thomae (a. 4) fere ad litteram summatim transcripserit, mentem eius nequaquam fuisse vim definitionis tali systemati philosophico aut ulli determinatae sententiae theologorum alligare. Unde verba definitionis (uti substantia, species, conversio) intelligenda sunt juxta rectum sensum communem, qui philosophia perennis apte nuncupatur, non vero juxta expolitiores et determinatiores conceptus scientificae philo­ sophiae. secus fieret egressus a re fidei et transitus ad quaestionem theo­ logicam. de qua agetur in articulo sequenti.02 ° Cf. Did Thiol. Calh., art. Eucharistic, col. 1347 sqq.; Jitgie, Theologia Orientalium, t. 3, Parisiis, 1930, p, 199-201. DE EXISTENTIA TRANSSUBSTANTIATIONS 239 Cum doctrina catholica substantialiter convenit doctrina SCHIS­ MATICORUM ORIENTALIUM, ut apparet ex ipsis documentis relatis in art. praec. (p. 221 sq.) et fuse ostenditur a JugieN Non abs re erit hanc brevem historicam delineationem ex cl. auctore recitare: “[Antiquiores theologi orientales] qui nostrorum scholasticorum et praesertim sancti Thomae opera sive in textu originali sive graece red­ dita legerunt [uti]. . . Manuel Calecas, Josephus Plusiadenus, Methonensis episcopus, Georgius Scholarius, Bessarion . . . omnes suam fecerunt theologiam sancti Thomae de transsubstantiatione et acciden­ tibus eucharisticis, quamvis Georgius Scholarius solus vocem /«τουσίωσις [transsubstantiatio] usurpaverit. Notandum vero hos Byzantinos sine ulla haesitatione vel dubitatione elucidationem thomisticam amplexos fuisse; nec quempiam ex illorum gentilibus eos de hac re redarguisse, vel eis contradicere tentasse: quod non est mirum, cum explicatio Scholae doctrinae fidei apprime accommodetur atque conveniat, mys­ terii aliquatenus praebeat intellectum, difficultatesque haud paucas, quae menti circa hoc sacramentum sponte suboriuntur, facillime diluat. . . “Viam, quam ultimi theologi byzantini iniverant theologiae scholas­ ticae Latinorum adhaerendo, communiter secuti sunt theologi moderni, inde a saeculo xvi. Illorum enim plerique . . . theologicis disciplinis in universitatibus Occidentis studuerunt, sensimque sibi appropriarunt rationes theologicas a nostris theologis adinventas. ita ut eas tanquam suas non semel vindicaverint ac defenderint: quod eis specialiter con­ tigit quantum ad conceptum sacramcntarium transsubstantiationis. Hunc fecerunt suum plerique Graeco-Russi post saeculum xv ad nostra usque tempora, non tamen eodem gradu eodemque modo. “Multi siquidem totum systema philosophico-theologicum de trans­ substantiatione, prout a sancto Thoma aliisque theologis scholasticis expositum est, amplexi sunt, panis et vini substantiam philosophice acceptam ab eorum accidentibus sine subjecto, post consecrationem manentibus clare distinguentes. “Alii vero, ultra dogma a concilio Tridentino definitum non pro­ gressi. modum quidem loquendi sacramcntarium cum ipsa voce /ΐίτουσίωσκ adhibuerunt, dicentes Eucharistiam continere corpus et san­ guinem Christi, vel Christum ipsum sub specie vel sub speciebus panis et vini; nullo autem colore philosophico suae sententiae expositionem tinxerunt, a voce accidentia, τά συμβ^βηκότα, abstinentes, nihilque de natura specierum panis et vini decernentes; immo quandoque merum “Op. cit., p. 193 sqq.; cf. Franselin, Dc Euch., Romae, 1932, p. 231-233. 240 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE conceptum realisticum antiquorum sub locutione externe tantum sacramentaria tegentes. “Quidam alii locutionibus sacramentariis utuntur quin vocem /χ£τουσίωσι? usurpent. · “Pauci demum tum conceptum tum modum loquendi realisticum retinent; inter quos quidam non solum a voce /«τουσίωσις vel transsubstantiatio abhorrent, verum etiam ipsam elucidationem scholasticam conversionis acriter impugnant, quam perperam intelligunt, sensum crassum ac prorsus capharnaiticum gratis ei affigentes.”01 CONCLUSIO In sacramento Eucharistiae datur transsubstantiatio seu “mirabilis et singularis conversio totius substantiae panis in Corpus et totius substantiae vini in Sanguinem” Christi. Probatur 1. EX SCRIPTURA, seu ex veritate ipsorum verborum institutionis. Ad hoc ut propositio “Hoc est corpus meum” (quam Christus super panem protulit et nunc sacerdos eodem modo et eadem intentione profert) sit vera, oportet 1. ut substantia panis non amplius contineatur sub propriis speciebus, 2. ut proprie et formaliter sit conversa in corpus Christi; nam si unum ex his deesset, verbum “hoc” non posset con­ venire corpori Christi nec ideo verificaretur requisita identitas inter subjectum et praedicatum. Etenim: 1. Si substantia panis remaneret sub propriis speciebus (sive per consubstantiationem cum corpore Christi sive per impanationem eius­ dem), verbum “hoc” referretur non ad corpus Christi sed ad panem. Nam pronomen “hoc”, cum sit demonstrativum ad sensum, supponit pro ipsa substantia naturali quae continetur sub propriis speciebus, non vero pro alia quae forte cum ea invisibiliter vel quomodolibet coniungatur, nisi illa ad hanc continendam ex natura rei vel ex communi usu vel ex determinata institutione sit ordinata (tunc enim fit manifestus usus synecdoches seu exprimitur res continens pro contenta). Sic, demonstrato pane in quo latitat nummus, aut arbore in quo latitat avis, aut qualibet re cui adest intime Deus, falso quis dicet: Hoc est nummus, aut avis, aut Deus. E converso, “ostendens vas vino, marsupium auro plenum, concham margaritiferam, sine fallacia aut obscuritate dicet: hoc est vinum, aurum, margarita. Ratio est, quia in *Op. cit., p. 207 sq.; 209 sq. DE EXISTENTIA TRANSSUBSTANTIATIONIS 241 his rebus consideratur continens tamquam connaturale accidens con­ tenti; unde sicut in prioribus illis propositionibus per pronomen hoc at­ tentio facile intelligitur dirigi non ad accidentia sed ad substantiam connaturalem accidentibus, quamdiu ea subest, ita in posterioribus attentio dirigitur non ad rem continentem sed ad rem contentam. “Regula itaque universalis est: in ostensione obiecti sensibilis, quam­ diu manet res connaturaliter demonstrabilis suis accidentibus, ea sola est terminus demonstratus pronomine hoc, sive accidentia sumantur proprie et physice, sive moraliter tantum et ex communi modo considerandi.”™ Panis autem nullo modo est ordinatus ad corpus Christi continendum, neque ex natura rei neque ex communi usu neque etiam ex explicita et determinata institutione, nam Christus tunc primo hoc sacramentum instituit cum verba consecrationis pronuntiavit, sacerdos vero eadem verba nunc eodem modo quasi ex ore Christi profert. Nec refert quod Christus jam antea promiserat se carnem suam daturum ad manducandum (Joan. 6), quoniam modus quo id fieret, i.e. sub sacramento panis, nondum explicaverat. Unde si substantia panis remaneret in Eucharistia, pronomen “hoc” eam tantummodo desig­ naret, ita ut sensus verborum consecrationis esset: Hic panis est corpus meum; quod verum non est nec esse potest. Nec hypothesis impanationis quidquam conferret ad veritatem propositionis, quoniam, ut exponitur a doctoribus in tractatu De Verbo Incarnato, ubi de communicatione idiomatum inter duas naturas Christi, si duae naturae uniuntur in eodem supposito, quamvis utraque praedicetur de supposito, neutra tamen de altera praedicari potest. Ita in mysterio Incarnationis potest quidem dici: Hic Deus est homo, Hic homo est Deus, imo, Deus est homo, homo est Deus, nam Hic Deus, Deus, hic homo, homo, possunt accipi, et hic accipiuntur, pro supposito (habente humanitatem vel divinitatem), non tamen dici potest: Haec Divinitas est humanitas, haec humanitas est Divinitas, Divinitas est humanitas, humanitas est Divinitas, haec anima (i.e. Christi) est corpus, hoc corpus est anima, anima est corpus, corpus est anima; nam haec omnia supponunt pro sola natura. Jamvero verba “hoc” et “corpus” in propositione consecrativa supponunt non pro supposito sed pro natura; id patet tum quoad vocem “corpus”, praecipue ex addito “meum”, tum quoad vocem “hoc” quae significat substantiam individuam praesentem sub his accidentibus, abstractione facta a supposito. “ Franzelin, De Euch., thes. 15, 2, Romae, 1922, p. 282. 242 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE Ceterum‘etiam si haec vox acciperetur pro supposito ita ut signi­ ficaret “hoc suppositum”, vel “hic panis, seu. hoc suppositum habens naturam panis”, non posset de eo praedicari vox “corpus meum”, quia nequit una natura praedicari de altera etiam si haec concrete accipiatur, nisi suppositum sit idem cum natura quae praedicatur, ut contingit in mysterio Incarnationis inter suppositum et naturam divinam, secus non verificaretur requisita identitas subjecti et praedicati. Unde sicut nequit dici, indigitando Christum: Hoc suppositum est humanitas, vel, hic Deus est humanitas, quamvis possit dici: Hic homo est Divinitas, ita falsum esset dicere, demonstrando panem conse­ cratum: Hoc suppositum est corpus, vel. Hic panis est corpus meum: nam in his propositionibus corpus non significat suppositum sed naturam, et suppositum panis seu Verbum, in hypothesi impanationis, distinguitur a corpore sicut suppositum Divinitatis, seu idem Verbum, distinguitur ab humanitate in veritate Incarnationis. 2. Si substantia panis esset quidem absens sed non esset proprie et jormalitcr conversa in corpus Christi (quomodolibet tandem haec conversio explicetur), verbum “hoc” non posset convenire corpori Christi. Nam verbum “hoc”, prolatum super panem, non significat tantum rem ut praesentem, nec etiam rem ut quomodolibet praesentem sub speciebus panis, sed rem individuam praesentem sub speciebus ad modum substantiae (cf. art. 11, Conci.); unde nequit indicare nisi vel ipsum panem vel aliquid aliud in quod translata sit relatio illa entitativa quam substantia panis habet ad suas species. Haec autem relatio, cum sit propria substantiae panis et ab ea inseparabilis, nequit in aliud corpus transferri nisi per hoc quod ipsa substantia panis in illud transferatur, convertatur ac veluti identificetur. Observa autem nos nunc abstrahere a quaestione inter theologos discussa, de qua dicetur infra (p. 256-258 sq.), an conversio panis sit unicus possibilis modus inducendi praesentiam Christi in sacramento: quoniam etiam si haec alio modo induci posset, tamen ad salvandam ipsam veritatem speculativam propositionis oportet quod inducatur per conversionem. Paucis verbis totum argumentum sic perstringi potest: Sola et proprie dicta conversio substantiae panis in corpus Christi salvare potest veritatem propositionis “Hoc est corpus meum", seu efficere ut verbum “hoc”, quod significat substantiam individuam contentam sub speciebus panis, supponat non pro ipso pane sed pro corpore Christi.0® ^Quasdam objectiones contra hoc argumentum solutas invenies in Billuart, De Euch., diss. 1, a. 6, § 3. DE EXISTENTIA TRANSSUBSTANTIATIONS 243 NOTA. DE VALORE HUIUS ARGUMENTE Valor, ut ita dicatur, theologicus huius argumenti, seu habitudo transsubstantiationis ad verba institutionis, omnibus constat; scilicet haec veritas non est proprie dicta conclusio theologica ex verbis institutionis, sed impropria dicta illatio, quippe quae continet sensum formalem illorum verborum atque eruitur per simplicem explicationem illius seu per transitum non ex virtuali ad formale sed ex formali implicito ad formale explicitum.07 Valor vero philosophicus argumenti, i.e. ipsa necessitas illationis, non uno modo judicatur aut explicatur a theologis. Imprimis Protestantes omnem eius valorem reiecerunt, docentes in verbis institutionis nullo modo hoc dogma contineri aut ex eo erui posse. Contra quos Cone. Trid. docet recte Ecclesiam eam veritatem in illis verbis intellexisse. Quidam theologi, ut Scotus (In Sent., dist. 11. q. 3), Durandus, Petrus de Palude, Petrus de Alliaco, Hiquaeus scotista (Comm. in 1. c. Scoti), docuerunt transsubstantiationem in verbis institutionis contineri quidem sed ex eis, in se spectatis seu independenter a Tradi­ tione et definitione Ecclesiae, erui necessaria consequentia non posse. Quae sententia a quibusdam, ut Vasquez et Gonet, severe judicatur ut contraria Concilio Trid., ab aliis, ut Franzelin, ab hac nota excu­ satur, ab omnibus posttridentinis theologis reicitur tum ut falsa tum ut non plene saltem congruens menti Concilii quae manifesto con­ trariae sententiae favet. Non omnes tamen defensores valoris argumenti videntur illud effica­ citer proponere. Plures, ut Salmanticenses (De Euch., disp. 5, dub. 2, § 1, n. 13), arguunt ex sola veritate practica illius propositionis, seu dicunt quod, licet absque conversione panis salvetur veritas speculativa verborum, tamen veritas practica eorundem praedictam conversionem exigit. Sed contra, propositio practica id efficit quod speculative signi­ ficat; si igitur ex speculativa veritate verborum non posset erui con­ versio panis, id neque ex eorum veritate practica erui posset. Nec valet addere quod ideo veritas practica verborum exigit conver­ sionem panis quia non aliter quam per hanc conversionem ea verba praesentiam Christi inducere possunt; nam tunc non amplius agitur de argumento ex veritate verborum sed de alio quod infra exponetur (Prob. 3), ac ita non obtinetur intentum, eruendi scilicet ex solis verbis institutionis veritas transsubstantiationis. •’Cf. Hugon, Tract, dogm., v. 3, Parisiis, 1931, p. 337; Franzelin, De Euch., Romae, 1932, p. 285. b 244 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE Nec melius tale intentum assequuntur illi qui, ut Franzelin,66 dicere videntur in illis verbis ideo hanc veritatem contineri quia significant ac efficiunt haec duo: desitionem panis et praesentiam Christi, ac ita quidem ut ideo panis aufertur ut praesentia Christi inducatur. Nani talis successio duorum et talis extrinsecus nexus inter utrumque non sufficit ad conceptum transsubstantiationis seu proprie dictae conver­ sionis; convertere enim, juxta ipsum communem conceptum et aestima­ tionem, plus dicit quam facere ut duo sibi invicem succedant ita ut desitio unius sit quomodolibet positio alterius, sed significat desitionem unius habere intrinsecum nexum cum positione alterius, qui nexus unice modo supra explicato assignari potest, si attendatur sola verborum veritas. Probatur 2. EX TRADITIONE.69 Omisso argumento praescriptionis, quod hic eodem modo ac in art. praec. confici potest ac iterum ex consensu Orientalium separatorum (cf. in Parte Affirm.) valide confirmatur, satis erit mentem iterum convertere ad ipsa Patrum testimonia ibidem recitata, ut inde argu­ mentum pro explicita fide hujus dogmatis facile conficiatur ac ipsum argumentum pro reali praesentia compleatur. Ita enim haec duo dogmata in verbis Patrum connexa inveniuntur, ut impugnare argumentum Traditionis pro veritate transsubstantia­ tionis est eo ipso infirmare eiusdem efficaciam ad probandam realem praesentiam. Quod non satis advertunt illi Lutherani et Anglicani qui, ut E. Pusey,10 pari zelo pro praesentia reali et contra transsubstantiationem agunt, una manu destruentes quod altera conficiunt. “Dogma transsubstantiationis Graecis inauditum fuisse statuit G. E. Steitz'' . . . usque ad s. VIII. Apud loannem Damascenum demum aliquam eius suspicionem deprehendit; addit transformationem quandam postea in scholis byzantinis esse traditam; notionem transsub­ stantiationis, saec. XIV ex Occidente invectam, post Concilium Florentinum demum vulgatam esse ut μίτουσίωσιν.”72 In contrarium Leibnitius, et ipse protestans, fatetur: “Pia antiquitas aperte satis declaravit, panem mutari in corpus Christi, vinum in sanguinem: passimque hic veteres agnoscunt ρ.£ταστοιχ«ώσιν trans” Loc. cit., p. 283 sq. • Cf. Franzelin, De Euch., thes. 14, Romae, 1932, p. 216 sqq. '° In opere supra cit. Contra hunc doctorem instituit Franzelin (1. c., p. 218 sqq.) suum argumentum ex Traditione. 1 Jahrbuch f. dcutsche Théologie, 1884, p. 410 sq. n D’Alès, De SS. Euch., thes. 2, Parisiis, 1929, p. 74 sq. DE EXISTENTIA TRANSSUBSTANTIATIONIS 245 elementationem, quam latini transsubstantiationem recte verterunt, et definitum est, totam substantiam panis et vini mutari in substantiam corporis Christi et sanguinis: et quemadmodum igitur alias, ita hic quoque explicanda est Scriptura ex traditione, quam custos Ecclesiae ad nos usque transmisit.”73 TRIA ELEMENTA TRANSSUBSTANTIATIONIS, quae dis­ tinximus in Statu Quaest., explicite a Patribus proponuntur. 1. TERMINUS A QUO dicitur esse panis qui apparet, qui visibilis est quique post consecrationem non amplius communis panis est sed corpus Christi (cf. art. praec.). Unde Patres loquuntur de pane simpli­ citer accepto, nullatenus distinguentes, ut fecerunt supradicti theologi, inter materiam et formam panis, aut partem substantiae quae conver­ tatur et partem quae remaneat, sed tantum inter ipsum panem con­ versum et eius species remanentes. 2. TERMINUS AD QUEM dicitur esse ipsum corpus et sanguinem Christi, illud ipsum corpus quod natum est ex Maria Virgine, passum est in cruce, resurrexit, sedet ad dexteram Patris (cf. textus in art. praec.). Ex quo patet quam inepte E. Pusey sententias Patrum de mutatione panis in corpus Christi conetur in hunc sensum improprium divertere: panem mutari in corpus Christi non carnaliter quasi ipse desinat esse ut locum cedat corpori Christi, sed sacramentaliter, quatenus, manens immutatus in sua physica realitate, ex consecratione et ob adventum praesentiae Christi fit ex communi pane panis sacer, benedictus ac sacramentum Christi. Si autem talem sensum corpus Christi haberet in verbis “Panis fit corpus Christi” aliisque sententiis de conversione eucharistica, eundem quoque sensum retineret in verbis “Hoc est corpus meum" aliisque quibus proponitur praesentia realis, unde et ista essent cum Zwinglianis et Calvinistis in sensu figurato explicanda ac ita ipsum etiam dogma praesentiae realis corrueret. Obicit praeterea idem Doctor Oxoniensis textus Cyrilli Alex. (In Luc. 22, 19) et Theophylacti (In Mare. 14. 22), in quibus dicitur Deum transmutare panem et vinum in virtutem (èrepywav) vel in effi­ caciam (δυναμιν) carnis suae; ex quo videtur sequi in Eucharistia non aliam haberi transmutationem quam eam quae contingit in materia aliorum sacramentorum, seu consecutionem virtutis sanctificativae. ” Syst. Thcol., cd. Racss ct Wciss, p. 220. 246 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE Rcsp. Hoc idem argumentum olim Calvinistae adduxerunt ad negandam ipsam praesentiam realem. Non advertit autem obiciens Patres non raro vocem δήα/χιι- (cui corresponds vox «Wpy«a) accipere pro natura, ut cum, disputantes de Trinitate, asserunt tres personas divinas esse unam δυνα/αν. Ceterum Cyrillus Alex., cuius modum loquendi imitatur Theophylactus, ideo vocem hdpyua adhibet quia vult insistere contra Nestorium in conceptum carnis vivificatricis Christi; unde pro “caro efficax” adhibet “efficacia carnis”. Thcophylactus autem, schismaticus quidem orientalis sed bonus exegeta, praeclarum testimonium praesentiae realis et transsubstantiationis exhibet in ipsis verbis obiectis, quae sic sonant: “Hoc est corpus meum, hoc quod nunc sumitis; non enim figura Dominici corporis est panis: sed (panis) in ipsum illud corpus Christi conver­ titur. Etenim Dominus dicit, panis quem ego dabo, caro mea est; non dixit, figura est carnis meae, sed caro mea est. . . Et quomodo hoc? inquiet aliquis; non enim caro conspicitur. O homo! propter nostram infirmitatem (hoc ita fit). Quia enim panis et vinum nobis usitata sunt, sanguinem autem et carnem si proposita (palam) videremus, non sustineremus, sed abhorreremus; ideo condescendens nobis amantissimus Deus speciem quidem panis et vini conservat; in vim autem carnis et sanguinis transelementat” (M.G. 123, 650). 3. IPSA CONVERSIO diversimode proponitur et explicatur. PRIMO Patres docent desitionem panis. Dicunt enim post conse­ crationem panem non esse sicut antea panem communem, imo non esse panem sed tantummodo talem apparere vel videri, et hoc ideo quia est corpus Christi in altari praesens. Cf. textus in art. praec., praecipue Cyrillum Hier., Catech. 22, 9 (“Qui videtur panis panis non est, tametsi gustu sensibilis sit”). r ii it u Ex quo patet inepte Pusey sic argumentari: Patres docent panem post consecrationem non esse panem communem, ergo eo ipso affirmant ipsum esse panem. Nam terminus qui opponitur pani communi non est panis quomodo­ libet sanctificatus sed ipsum corpus Christi, unde ipsa substantia panis evacuatur. Ceterum quandoque simpliciter affirmatur illum non esse panem sed videri esse panem. F Nec melius est aliud argumentum Pusey quod sic refert et refutat Franzelin: “Doctor Pusey . . . probare instituit, Patres credidisse substantiam DE EXISTENTIA TRANSSUBSTANTIATIONS 247 panis manere, quia docent Eucharistiam nutrire. Nec vacat, nec opus est post omnia quae disputavimus, ad eius assertiones singulas respon­ dere. Sufficiat generatim haec animadvertisse. Nullus Patrum docuit ipsam Eucharistiam per substantiam suam nutrire corporaliter proprio sensu nutritionis; sed nutritionem cius intelligunt vel coniunctionem cum nostris etiam corporibus per manducationem, vel nutritionem spiritualem tum animae tum corporis, quatenus corporis infirmitati et cupiditatibus medetur, et maxime quatenus praeparat ad gloriosam resurrectionem. Nutritionis corporeae aliquando meminerunt in des­ criptione materiae, ex qua conficitur Eucharistia (lustinus, Irenaeus); paucissimi vero ante saec. IV. de ea agunt, quatenus fiat per ipsam partem sensibilem sacramenti, et inter citatos quidem a Doctore Pusey unicus est Origenes, qui hoc sensu loquatur”71 (cf. Origenem. In Matth., torn. 11, 14 cit. in art. 16, p. 331). Peculiariter consensum Patrum in hac re impugnant Pusey,"' Gore'6 et Wattcrich," invocantes dyophysismum eucharisticum quorumdam Patrum praecipue ex schola antiochena, de quibus dictum est in Parte Neg., i.e. Theodoreti, Pscudo-Chrysostomi, Ephrem Antiocheni, Gelasii Papae et Facundi Hcrmianensis; qui omnes insistunt in distinctionem panis et corporis Christi in Eucharistia ut inde illustrent contra Monophysismum distinctionem duarum naturarum in Christo. Theodoretus, Eranistes, Dial. 1: “Quae ipse texuisti retibus captus es. Neque enim signa mystica post sanctificationem recedunt a sua natura. Manent enim in priore substantia et figura et forma et videri et frangi possunt ut prius. Intelliguntur autem ea esse quae facta sunt et creduntur et adorantur, ut quae illa sint quae creduntur" (M.G. 83, 56). Pscudo-Chrysostomus, Ep. ad Caesarium monachum: “Deus et homo Christus: Deus propter impassibilitatem, homo propter passio­ nem; unus Filius, unus Dominus, idem ipse procul dubio unitarum naturarum unam dominationem, unam potestatem possidens, etiamsi non consubstantiales existunt, et unaquaeque incommixtam proprietatis conservat agnitionem, propter hoc quod inconfusa sunt duo. Sicut enim antequam sanctificetur panis, panem nominamus, divina autem illum sanctificante gratia, mediante sacerdote, liberatus est quidem ab appellatione panis, dignus autem habitus dominici corporis appel­ latione. etiamsi natura panis in ipso permansit, et non duo corpora, ” De Euch., thes. 14, 3, Romae, 1932, p. 269. ’’The doctrine of the real presence, Oxford, 1855, p. 83-91. ”Op. cit. supra in p. 234. ’’Die Gcgenwart des Hcrrn im heiligen Abcndmahl, Heidelberg, 1900, p. 84 sq. 248 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE sed unum corpus Filii praedicamus; sic et hic, divina ά’ώρυσάσης, id est insidente corpori natura, unum Filium, unam personam utraque haec fecerunt” (M.G. 52, 758). Ephrem Antiochenus, apud Photium, Bibi., 229: “Sic etiam corpus Christi quod a fidelibus sumitur [i.e. totum sacramentum, corpus Christi cum speciebus], et a sensibili essentia [i.e. pane] non excidit et ab intelligibili gratia [i.e. corpore Christi sacramentali] indivisum manet” (M.G. 103, 980). Gclasius, P., De duabus naturis in Christo, 14: “Sacramenta, quae sumpsimus, corporis et sanguinis Christi, divina res est, propter quod et per eadem divinae efficimur consortes naturae; et tamen esse non desinit substantia panis et vini” (ed. Thiel, p. 541 sq.). Facundus Hermianensis, Pro defensione trium capitulorum, 9, 5: “Adoptionem quoque filiorum suscepisse Christum, si antiqui doctorcs Ecclesiae dixisse monstrarentur, nec ipsi, nec omnis Ecclesia quae tales doctores habuit, judicari deberet haeretica. Nam sacramentum adop­ tionis suscipere dignatus est Christus, et quando circumcisus est, et quando baptizatus est; et potest sacramentum adoptionis adoptio nuncupari: sicut sacramentum corporis et sanguinis ejus, quod est in pane et poculo consecrato, corpus ejus et sanguinem dicimus: non quod proprie corpus ejus sit panis, et poculum sanguis; sed quod in se mysterium corporis ejus sanguinisque contineant. Hinc et ipse Dominus benedictum panem et calicem quem discipulis tradidit, corpus et sanguinem suum vocavit. Quocirca sicut Christi fideles sacramentum corporis et sanguinis ejus accipientes, corpus et sanguinem Christi recte dicuntur accipere, sic et ipse Christus, sacramentum adoptionis filiorum cum suscepisset, potuit recte dici adoptionem filiorum suscepisse” (M.L. 67, 762 sq.). Respondetur certum non esse hos doctores transsubstantiationem negasse, nam. attenta fluctuanti terminologia antiquorum, eorum verba de permanentia naturae panis in Eucharistia possunt etiam referri ad sola accidentia panis seu ad id quod est sensibile in pane et reale in accidentibus panis. Ceterum error paucorum doctorum unius scholae, ex quadam polemica necessitate proveniens, non officit unanimitati traditionis. Quibusdam theologis probabilius videtur aliquos ex his doctoribus errasse. Ita G. Barcille™ Jugie' * et D’Alès qui scribit: “Difficile videtur excusare Theodoretum ac Pseudo-Chrysostomum; minus difficile ” In Diet. Théol. Cath., art. Eucharistic, col. 1166-1170. ” Theologia Orientalium, t. 3, Parisiis, 1930, p. 202, in nota 6. DE EXISTENTIA TRANSSUBSTANTIATIONS 249 Ephremum Antiochenum ac praesertim Gelasium (qui ex florilegio aliquo Antiocheno manifeste pendet). Facundus non modo transsub­ stantiationem, sed ipsam praesentiam realem videtur deserere. Sed hi omnes scriptores in hac re privatam quandam traditionem sequuntur antiochenae originis, quae quidem non infringit vim traditionis catholicae.”80 Aliis vero melius videtur eos doctores a traditional! intellectu non recessisse. 4/. De la Taille, citatis quibusdam textibus Innocentii V. Roberti Pulli et abbatis Ruperti in quibus similes expressiones in­ veniuntur, observat: “Si xii atque xiii saeculo, poterat adhuc genuina Ecclesiae doctrina ejusmodi formulis contineri, quibus praedicaretur permanere panis et vini natura, atque competere speciebus natura seu vigor substantiae, quid mirum, quod v saeculo, cum, sive apud Graecos, sive apud Latinos, minus polita usu atque elimata esset vocabulorum acceptio, et Theodoretus ... et Gelasius Papa . . . naturam substantiamve rerum sensibilium asseruerint in sacramento perseverare? “Verba Gelasii (‘Esse non desinit substantia vel natura panis et vini . . . ’) videsis lucide exposita a J. Lebreton, Le dogme de la transsubstantiation et la christologie antiochienne du v siecle. Etudes, t. 117, p. 489-491. “Apud Theodoretum quanquam nec respondent vocabula iisdem categoriis ac apud Robertum Pullum aut Innocentium V. tamen affine quid videtur intellegendum. Omissis enim aliis doctrinae punctis, quae tangit Theodoretus, distinguit in sacramento duplex elementum; unum metempiricum, soli intellectui vel fidei obvium; alterum empiricum, cujus negat naturam affectam per consecrationem mutatione ulla. . . Quibus . . . nihil nisi verissimum dicit: natura (φι'σ«) enim et essentia (ουσία) symboli sensibilis, i.e. signi sacramentalis, mansit in­ commutata: quod signum sive symbolum nonnisi nuncupative et typice dicitur corpus Christi; magis autem proprie vocatur panis, siquidem habet empiricam naturam panis; et vocatur panis vitae, quia continet vitam, quae nos vivificat.”81 Alii, ut Franzelin et Pesch, pro certo habent praefatos Patres omnes catholice sentire ac tantummodo fortiter urgere contra Monophysitas objectivant specierum realitatem. “Scopus itaque ipse Patribus praefixus, inquit Franzelin, causa fuit, cur sensibilium specicrum realitatem et identitatem secum ipsis, ut MDe SS. Euch., thes. 3, scholion 2, Parisiis, 1929, p. 100. “Mysterium Fidei, elue. 50, Parisiis, 1931, p. 647, in nota 1. 250 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE fuerant ante consecrationem, expressius designarent, et earum a corpore Christi distinctionem urgerent. De hac igitur objectiva spccieruni realitate non autem de natura substantiali panis et vini intelligi debent, quando in illis contextibus aiunt, naturam, essentiam sensibilem (ψΛπΐ', ουσίαν αίσθητην) panis et vini manere, sicut fuerat ante consecrationem. “Posse ita intelligi, constat ex significatione, qua nomen natura, φνσκ apud scriptores ecclesiasticos non raro adhibetur de proprietatibus seu qualitatibus sensibilibus, quibus natura substantialis se manifestare et vulgo discerni solet. . . “Porro Patres illos non solum posse sed debere intelligi de sensi­ bilibus tantum speciebus, non autem de substantia in sensu philo­ sophico huius vocis, quando manere dicunt naturam panis, demon­ stratur indirecte ex doctrina communi, quacum hi in re tali pugnare non possunt, et directe ex ipsis contextibus, in quibus simul docent, tum panem mutari in corpus Christi iamque non esse duo corpora, panem et corpus Christi, sed solum corpus Christi, tum nihilominus naturam panis manere, quae manifesto essent contradictoria, si non eo quo diximus sensu, natura panis intelligeretur.”82 SECUN DO, ipse conceptus conversionis proponitur, tum aequivalenti expressione “De pane fit corpus Christi”, aut, “Panis fit corpus Christi”, quae occurrit etiam apud priores Patres (Iren., Adv. haer. 5, 2, 2 sq.; Tertull., Adv. Mare. 4, 40), tum formalibus verbis, quae frequenter occurrunt saec. 4 et 5, scilicet: apud latinos “conversio — mutatio — transmutatio — transitio” (cf. Ambrosium, De myst. 9, 50. 52; Caesarium Arei., Horn. 5 de Pasch.); apud graecos vero “transmutatio — transformatio — transelementatio : μεταβολή (haec frequentius occurrit, maxime in documentis liturgicis)—μεταποίησή μεταρρύθμισή, μεταστοιχείωσή'' (cf. Greg. NySS., Orat. Cat. 37; Cyrill. Hier., Catech. 23, 7; Chrysostomum, De prod. Jud., horn. 1, 6; Cyrill. Alex., In Matth. 26, 27; Damascenum. De fide orth. 4, 13). Nec refert quod verbum “transsubstantiatio” (με-ονσ/ο,σις) apud Patres non inveniatur, quoniam hic est quaestio non de verbis sed de re, ac ceterum praedictum verbum nonnisi ad aptiorem expres­ sionem ipsius conceptus patristici posterius a theologis introductum est et ab Ecclesiae magisterio assumptum. Praeterea vox μεταστοιχείωσή (transelementatio), a Gregorio Xyss. adhibita, valde affinis est voci transsubstantiationis. Obicit E. Puscy ex talibus expressionibus inepte concludi transM De SS. Euch., thes. 10, 1, Romae, 1932, p. 150 sq. DE EXISTENTIA TRANSSUBSTANTIATIONIS 251 substantiationem panis, tum quia non omnis mutatio est substantialis, tum quia Patres eisdem expressionibus utuntur ad accidentales muta­ tiones exprimendas; adeoque catholicos procedere ex falso supposito quod omnis mutatio sit substantialis. Respondet Franzelin: “Disputatio . . . non est de significatione verborum transmutationis, transclcmentationis etc., si haec per se spectentur. Concedimus omnes, fieri etiam transmutationes acciden­ tales et quidem frequentissimas, et has quoque designari verbis com­ memoratis. Quando catholici insistunt verborum significationi . . . profecto non agunt de significatione verbi transmuto, transelcmento etc. seorsim sumpti, sed de locutione complexa transmutationis, transelementationis, conversionis in corpus Christi. Labore ergo prorsus inutili Professor Oxoniensis . . . centum fere paginas impendit, ut post Calvinianos Albertinum, Blondellum, Claudium (vide Perpetuit. Fidei defens. T. II. 1. VI. c. 3.) demonstraret, verba illa transmutari, transferri, transelemcntari apud Patres occurrere etiam de transmuta­ tionibus accidentalibus, quod nemo nostrum negat. Sed nullo modo demonstravit nec umquam demonstrabit, eadem verba posse significare aliud quam conversionem substantialem, quando tum terminus qui dicitur converti (a quo) tum terminus, in quem conversio enuntiatur, proprio sensu est substantia. “a) Sane in longe maxima parte exemplorum, quae a disputatore nostro post Calvinianos producuntur ex ss. Patribus, expresse terminus ad quem ponitur qualitas aut perfectio accidentalis superaddita ; in plerisque enim dicitur nos transmutari in melius, in aliquid divinius, in incorruptionem, Christum per suum Evangelium nos transmutare quodammodo ad suam propriam qualitatem (προς Ιδίαν ωσπ^ρ ποιότητα. Cyrill. Alex, de Ador. 1. 17.) naturam humanam in Christo esse transmutatam ad divinam dignitatem, aquam baptismi per virtutem Spiritus Sancti transelementari vel transferri ad quamdam divinam et ineffabi­ lem efficaciam... “b) Aliam classem testimoniorum habet Doctor Anglicanus commu­ nem cum antiquis Lutheranis. Confert scilicet duas propositiones: ‘Ver­ bum caro factum est,’ et ‘panis fit corpus Christi’. Patres s. Athanasius, s. Gregorius Nyssenus etc. multis insistunt, in priori propositione nul­ lam debere intelligi mutationem; ergo, ita ipse infert, etiam quando iideni Patres docebant quod panis fit corpus Christi, non possumus censere, eos intellexisse mutationem substantialem panis . . . “[Attamen] consideremus ambas propositiones in se ipsis, quomodo 252 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE conveniant et quomodo discrepent. Suppono ex Tractatu de Incarna­ tione, in priori propositione praedicatum caro esse positum per synec­ dochen notissimam in usu loquendi biblico pro concreto: Verbum fac­ tum est homo. lam in hac propositione praedicatio ‘factum est homo’ debet intelligi sensu proprio et substantivo: factum est realiter et sub­ stantialiter homo. Qui diceret, significari non Verbum substantialiter factum hominem, sed inhabitatione et relatione coniunctum cum ho­ mine, incideret in Nestorianismum; qui affirmaret, praedicatum homo intelligi non hominem substantialem, sed figuram vel virtutem hominis, incideret in docetismum vel Eutychianismum. In hoc ergo congruit pro­ positio cum altera: panis fit corpus Christi, ubi aeque ex dictis neces­ sario intelligitur, panem fieri realiter et substantialiter ipsum corpus Christi. Qui autem affirmant, indicari tantummodo figuram corporis Christi, vel panem in quo praesens sit corpus Christi, ii sequuntur priores quidem hermeneuticam Docetarum, posteriores Nestorianorum. “Unde quod adversarius exprobat catholicis, propositioni ‘Verbum caro factum est’ subiici sensum haereticum, si verbum fieri urgeatur, ut a catholicis urgetur in propositione altera: ‘panis fit corpus Christi’; id possemus certe meliori iure retorquere in ipsum; si verbum fieri acci­ piunt in propositione Evangelii loannis eo sensu, quo illud detorquent in propositione altera ‘panis fit corpus Christi’, necessario incidunt in Docetismum vel Nestorianismum. “At praeter hanc proprietatem significationis ac realitatcm substan­ tialem in praedicato duae illae propositiones nihil habent commune. In priori subiectum est Verbum h.e. persona secundum formalem rationem personalem et persona divina, in qua omnis mutatio absolute repug­ nat. . . Porro sicut subiectum est persona divina denominata secundum naturam divinam, quam solam habet ante incarnationem, ita in prae­ dicato homo .significatur eadem persona divina denominata secundum alteram naturam, quam in tempore assumpsit sibique fecit propriam ita, ut Deus vere et substantive sit homo. Propositio igitur Deus est homo, non enuntiat naturam divinam esse naturam humanam, sed enuntiat identitatem personae quae in subiecto denominatur secundum unam, in praedicato secundum alteram suam naturam, atque ideo po­ test esse et est vera, quia persona divina potest habere et habet dupli­ cem naturam . . . “Sepositis aegri somniis inspiciatur propositio: ‘panis fit corpus Christi'. Non enuntiatur in subiecto hypostasis secundum formalem ra­ tionem hypostaseos. ut habens unam naturam, et in praedicato eadem hypostasis, ut habens aliam naturam, sed enuntiatur in subiecto sub­ stantia spectata secundum naturam, et in praedicato alia natura sub- DE EXISTENTIA TRANSSUBSTANTIATIONIS 253 stantialis, atque una dicitur fieri alia, quod in omnium hominum linguis significat et ab omnibus mentibus intelligitur non aliter, quam quod una desinat esse per successionem alterius in eius vicem.”83 TERTIO, propriam rationem conversionis Patres illustrant exem­ plis et analogiis. Prima analogia deducitur ex mysterio Incarnationis ; sicut enim Patres haec duo mysteria ad invicem comparant ut ex existentia prae­ sentiae realis dogma Incarnationis contra Monophysitas et Nestorianos vindicent (cf, in p. 199), sic etiam existentia et modus mysterii eucharistici ex mysterio Incarnationis quandoque illustrare conantur. Cf. Justin., Apol. 66; Nyss., Orat. Catech. 37; Cyrill. Hier., Catech. 22; Ambros., De myst. 9, 53; Anonym. De sacr. 4, 4, 16; Damascen., De fide orth. 4, 13. Haec tamen comparatio non raro, ut dictum est in Parte Neg., occa­ sio fuit falsae interpretationis haereticorum, qui inde negarunt ipsam transsubstantiationem, docentes vel quamdam accidentalem consubstantiationem panis cum corpore Christi (Nestorius) vel quamdam im­ panationem corporis Christi (Monophysitae aliique impanatores). Secunda analogia fréquentions usus deducitur ex animali nutritione, seu transmutatione cibi in corpus humanum. Cf. Justin., Apol. 66; Nyss., Orat. Catech. 37; Damascen., De fide orth. 4, 13. “Non posse autem intelligi hos Patres ita. ut manente materia tran­ sire crediderint panem in corpus Christi, hocque per accedentem ma­ teriam continuo augeatur, quemadmodum fit in digestione, tam evidens est, ut hoc Grabii commentum (vide Praej. Massueti ad Opp. s. Ircnaci [MG VII, 347.]) non indigeat confutatione. . . [Ceterum] terminus comparationis inter hanc supernaturalem transmutationem panis in corpus Christi et transmutationem naturalem panis in corpus humanum facile intelligitur esse in eo, quod utrimque est transmutatio unius substantiae in aliam, et ideo desitio prioris per successionem alterius, non autem in modo quo prior substantia desinat et altera esse incipiat.”84 Aliae analogiae sunt: creatio rerum ex nihilo (Ambrosius, De myst. 9, 5; Anonymus De sacr. 4, 4, 15; Caesarius Arei., Hom. 5 de Pasch.), productio panis ex terra (Gaudentius Brixiensis, In Exod., serm. 2), conversio aquae in vinum in nuptiis Canae (Cyrillus Hier., Catech. 22, 2; Gaudentius Brix., ibid.), mutatio virgae Moysis in serpentem ac “De Euch., thes. 14, 2, Romae, 1932, p. 241-246. M Franzdin, De Euch., thes. 14, 2, Romae, 1932, p. 257. 254 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE vicissim (Ambrosius. De myst. 9, 51 ; Anonymus De sacr., ibid.). Cae­ sarius Arei. (1. c.) pulcherrimam illam affert analogiam deductam ex su­ pernatural! et interiori transjormatione animalis hominis in filium adoptionis per eam regenerationis gratiam quae confertur in Baptismo ac per ipsam Eucharistiam consummatur. Quoad analogiam carbonis igniti observa eam directe referri ad In­ carnationem et nonnisi indirecte ad Eucharistiam quatenus in hac Ver­ bum Incarnatum continetur. Ad rem Franzelin contra Puscy: “Multis insistit adversarius [Pusey] frequenti apud orientales comparationi Eucharistiae cum carbone ignito (ex Is. VI. 6.), ut inde probet, una cum corpore Christi manere panis substantiam, sicut in carbone est lignum una cum igne. At carbo ignitus Isaiae sumitur ab illis Patribus ut symbolum Verbi incarnati, quatenus Verbum Deus intime et hypostatice sibi unitam habet huma­ nitatem; ubi ignis symbolum est divinitatis, lignum vero humanitatis. Carbo ignitus igitur repraesentat Christum Deum hominem. Hinc cum idem Christus totus praesens sit in Eucharistia, eodem etiam modo Christus in statu sacramentali repraesentatur symbolo carbonis igniti, ubi corpus Christi sub speciebus sacramentalibus, nomine panis et panis vitae appellatum, dicitur a Patribus significari per lignum, Ver­ bum autem ex cuius unione hypostatica caro est vivifica, significari per ignem; non autem naturalis panis substantia per lignum, et corpus Christi per ignem repraesentatur, ut adversarius hoc symbolum inter­ pretatur”.85 Probatur 3. EX RA TIONE. S. Thomas ad probandam desitionem panis quatuor affert rationes, quarum prima est ex dogmate praesentiae realis, quae nonnisi per con­ versionem panis in corpus Christi haberi potest; secunda ex veritate verborum institutionis, quam supra adduximus ut argumentum ex Scriptura, potius quam ex ratione, cum contineat simplicem explica­ tionem illorum verborum; tertia ex cultu latriae qui sacramento debe­ tur quique periculo idololatriae inquinaretur “si aliqua substantia creata esset ibi, quae non posset adoratione latriae adorari”; quarta ex ritu Ecclesiae “secundum quem post corporalem cibum non licet su­ mere corpus Christi, cum tamen post unam hostiam consecratam liceat sumere aliam”. Quasdam rationes convenientiae addunt alii theologi, quae sic coordinari possunt. “ Ibid., 3, p. 274. DE EXISTENTIA TRANSSUBSTANTIATIONS 255 Conversio panis in corpus Christi maxime convenit significationi sacramcntali, primo quidem ex parte sacramenti tantum quod est signum, unde convenientius assumuntur solae species absque substantia, qua­ rum ratio est aliud sub se latens significare et sensibile reddere; secun­ do ex parte rei et sacramenti quod est corpus Christi, si enim substan­ tia panis remaneret, primarius et immediatus ordo specierum non esset ad corpus Christi, sed ad propriam substantiam, et communicantes potius manducarent communem panem quam Christum praesentem; tertio ex parte rei tantum quae est gratia unionis mysticae seu conver­ sionis animarum in corpus mysticum Christi. Nec valet opponere quod symbolismus huius mysticae unionis fun­ datur in eo quod unus panis fit ex multis granis et unum vinum ex multis racemis, quod pertinet ad substantiam panis et vini. Nam spe­ cies manifestant hanc indolem substantiae panis et vini (ad 3), imo eam participant quia et ipsae similiter, una cum substantia, efformatae ac veluti congregatae sunt; ceterum ipsa substantia non destruitur sed in Christum convertitur ac ita symbolismum mystici corporis in ip­ so corpore physico veluti abscondit; unde per conversionem sym­ bolismus non destruitur sed potius multiplicatur. Prima autem ratio S. Thomae, quae est magni momenti ac radicitus ostendit necessitatem non solum desitionis panis sed etiam ac directius ipsius conversionis, sic se habet: “Haec positio [qua dicatur substantia panis et vini in sacramento remanere] stare non potest. . . quia per hanc positionem tollitur veritas hujus sacramenti, ad quam pertinet ut verum corpus Christi in hoc sac­ ramento existât, quod quidem ibi non est ante consecrationem. Xon autem aliquid potest esse alicubi, ubi prius non erat, nisi vel per loci mutationem, vel per alterius conversionem in ipsum; sicut in domo aliqua de novo incipit esse ignis, aut quia illuc defertur, aut quia ibi generatur. “Manifestum est autem quod corpus Christi non incipit esse in hoc sacramento per motum localem; primo quidem quia sequeretur quod desineret esse in caelo: non enim quod localiter movetur, pervenit de novo ad aliquem locum, nisi deserat priorem; secundo quia omne corpus localiter motum pertransit omnia media, quod hic dici non po­ test [cum sit instantanea conversio] ; tertio quia impossibile est quod unus motus ejusdem corporis localiter moti terminetur simul ad diversa loca, cum tamen in pluribus locis corpus Christi sub hoc sacramento simul esse incipiat. “Et ideo relinquitur quod non possit aliter corpus Christi incipere esse de novo in hoc sacramento nisi per conversionem substantiae panis 256 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE in ipsum; quod autem convertitur in aliquid, facta conversione, non manet. Unde relinquitur quod salva veritate hujus sacramenti, substan­ tia panis post consecrationem remanere non possit.” NOTA. DE VALORE HUIUS RATIONIS S. THOMAE disputatur inter theologos, etiam thomistas, an sit absolutus vel tantum relativus, an nempe absolute repugnet corpus Christi fieri praesens in Eucharistia aliter quam per conversionem panis in ipsum. ** Negant Scotus, Cajetanus (In q. 75, a. 1 et 2), Soto, Vasqucz, Sua­ rez (Disp. 49, sect. 1), Salmanticenses (Disp. 5, dub. 3, § 4), Billuart, Pesch, Lercher. Affirmant vero Bonaventura (In 4 Sent., dist. 11, q. 3, a. 1), Capreolus (In 4 Sent., dist. 11, q. 1), Paludanus, Ferrariensis (In C. Gent., c. 63), Gonct (Disp. 4, q. 1, n. 19) et inter modernos Gihr (Les sacrements, t. 2, Parisiis [1900], p. 100), Billot (De sacr., t. 1, Romae, 1914, p. 419 sqq.), De la Taille (Mysterium fidei, Parisiis, 1931, p. 635). Alii, generatim moderniores, judicare non audent vel utramque partem probabilem dicunt. Attamen hoc sententiarum discrimen partialiter saltem provenit ex modo quo quaestio proponitur, ut patet v.g. ex lectione Cajetani, Salmanticensium et Billuart. En igitur quid nobis dicendum videtur: 1. Quaestio non est utrum abstracte loquendo corpus Christi possit a Deo constitui praesens in Eucharistia absque conversione panis. Po­ tuit enim Deus corpus Christi primo creare in Eucharistia, aut, in nihi­ lum reductum, ibi illud recreare, aut miraculose in ipso suspendere localem extensionem seu connaturalem modum essendi in loco, et illud unire pani ita ut sit in Eucharistia “ad instar substantiae spiritualis: sicut plane potuit creare ibidem Angelum, qui ibi substantialiter existeret vel per alligationem passivam, vel per operationem circa species. Et si Deus ita se gereret, non necessario ex vi huius destrueretur panis: quippe qui posset coexistere cum Christo sub illo modo sicut et cum Angelo”.87 2. Quaestio est omnino concreta: utrum nempe corpus Christi jam existons, manens localiter in coelo et in se prorsus intrinsece immuta­ tum, absolute non possit fieri praesens in Eucharistia aliter quam per conversionem panis in ipsum. Cui quaestioni prorsus affirmative respondendum est cum S. Thoma, qui simpliciter docet “non posse aliter corpus Christi incipere esse de novo in hoc sacramento nisi per conversionem substantiae panis in ip­ sum”. quia “non potest aliquid esse alicubi, ubi prius non erat, nisi vel M Cf Piccirelli, op. supra cit.; Salmanticenses, De Euch., disp. 5, dub. 3, § 4. ° Salmanticcnses, ibid., n. 51, Parisiis, 1882, p. 326. DE EXISTENTIA TRANSSUBSTANTIATIONS 257 per loci mutationem, vel per alterius conversionem in ipsum” (hic in corp.; cf. a. 3; C. Gent. 4, 63), unde Christum esse in Eucharistia aliter quam per conversionem “non potest etiam per miraculum fieri, sicut nec quod esset animal rationale mortale, et non esset homo ' et esset “gravius inconveniens . . . [quam] quod contradictoria sint simul vera” (In 4 Sent., dist. 11, q. 1, a. 1, q. 1, sol. et ad 3). IpseCatechismus Cone. Trid., p. 2, c. 4, q. 35, hanc sententiam simpliciter docet (cf. in art. seq., p. 275). Hoc ipsum sentiunt plures ex doctoribus supra citatis pro sententia negativa, notanter Cajetanus, Salmanticcnses (1. c., n. 50) et Billuart qui apte scribit: “Ad D. Th. dicendum, ipsum esse intelligendum in hypothesi quae de facto est, quod corpus Christi incipiat esse in hoc sacramento absque sui mutatione. Hoc enim supposito, verum est repugnare corpus Christi esse in eucharistia, absque conversione panis in ipsum, quia repugnat aliquid esse nunc cum prius non esset, nisi vel in se mutetur, vel ali­ quid in ipsum: sicut quia Deus non mutatur, non potest esse de novo in creatura sine mutatione creaturae: cum ergo supponatur corpus Christi non mutari, et aliter sit nunc quam prius, necessario panis debet mutari per conversionem in ipsum. At extra praesentem hypothesim, nihil repugnat quod corpus Christi producatur sub speciebus panis cum aliqua sui mutatione, non alterativa aut corruptiva, sed per­ fecti va, et simul conservetur substantia panis aut annihiletur.''ss 3. Unde non recte loquuntur quidam doctores sententiae negativae cum affirmant impossibilitatem praesentiae Christi, aliter quam per conversionem, esse intelligendam vel intelligi posse attenta potentia Dei non absoluta sed ordinata, quatenus solus hic modus convenit con­ natural! rationi agendi divinae providentiae, quae simplicius et com­ pendiosius fines suos attingit, “quoniam ad constituendum corpus, et sanguinem Christi sub accidentibus panis, et vini per motum localem, vel per creationem, vel generationem, et ad conservandum substantiam panis, et vini simul cum substantia corporis, et sanguinis Christi multo plura et majora miracula concurrerent, quam in simplici (licet mirabili) conversione substantiae panis, et vini in substantiam corporis, et san­ guinis Domini sub eisdem accidentibus, ut satis ex se liquet."S!> Haec explicatio vim rationis S. Thomae multum extenuat. Similiter non recte loquuntur qui dicunt ideo conversionem panis esse unicam viam ad praesentiam realem quia hanc conversionem requirit veritas verborum institutionis. Id enim verum est. sed extra quaestiouDc Euch., diss. 1, a. 7, Petes 3, t. 9, Parisiis, 1904, p. 91. * Salmanticcnses, De Euch., disp. 5, dub. 2, § 1, n. 12, Parisiis, 1SS2, p. 294. 9 258 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE nem. Quaestio enim est utrum necne ipsa praesentia Christi, abstra­ hendo a verbis institutionis, vel a qualibet alia consideratione, requirat conversionem panis; propterea ipse S. Thomas duo distincta argumenta affert, alterum ex veritate verborum, alterum ex dogmate praesentiae realis (cf. etiam a. 3, in fine corp.); unde complete evacuatur vis istius argumenti si tota ratio conversionis in illud reducitur. Probatur 4. EX DIRECTA CONFUTATIONE OPPOSITARUM SENTENTIARUM. 1. Systema simplicis consubstantiationis, sub qualibet forma praesentatum, est contra Scripturam quia non salvat veritatem verborum dominicorum; est contra Traditionem quia non salvat conceptum con­ versionis, quod enim manet non convertitur; est contra rationem quia non potest explicare quomodo Christus fiat praesens in Eucharistia absque conversione panis. Similiter systema impanationis per unionem hypostaticam est contra Scripturam quia unio hypostatica non confert quidquam ad veritatem verborum, ut dictum est supra; absurde autem quidam vocem “corpus’’ referunt ad ipsum panem qui diceretur corpus Christi ratione unionis hypostaticae, nam apposita verba “quod pro vobis datur” et sensus Traditionis manifeste indicant agi de ipso corpore humano quod est natum ex Maria Virgine et sedens ad dexteram Patris; est contra Tra­ ditionem quia unio hypostatica nequit dici conversio, sicut unio naturae humanae cum Verbo et Divinitate dici nequit conversio aut transmu­ tatio sed tantum unio vel assumptio; est contra rationem quia inde sequeretur non ipsum corpus Christi esse praesens in Eucharistia sed tantummodo panis Verbo unitus. Praeterea tale systema introducit conceptum alterius unionis hypos­ taticae praeter Incarnationem Verbi, qui est in traditione inauditus, Patres enim comparant Eucharistiam cum mysterio Incarnationis non sub specifica ratione hypostaticae unionis sed sub generico aspectu intimae coniunctionis. Item ex hoc systemate sequeretur Verbum innu­ meras uniones hypostaticas contrahere et destruere, quoties nempe fit consecratio panis et corruptio specierum, quod est theologicarum au­ rium offensivum, cum, juxta sensum Patrum unio hypostatica sit ex una parte aliquid prorsus singulare et ex alia parte coniunctio indis­ solubilis juxta traditionale axioma “Verbum quod semel assumpsit nun­ quam dimisit”.90 Systema impanationis per unionem essentialem, quatenus generaliter •° Cf. Salmanticensts, De Euch., disp. 1, c. 2, § 1, n. 2S. DE EXISTENTIA TRANSSUBSTANTIATIONS 259 docet imam tantum partem panis converti in corpus Christi, est contra Scripturam quia in tali hypothesi non posset dici: “Hoc est corpus meum”, cum verbum “Hoc” significet totum quod sub his speciebus continetur; est contra Traditionem et definitionem Ecclesiae, nam Pa­ tres simpliciter et absque distinctione dicunt panem converti in corpus Christi nec unquam ullatenus alludunt ad quamdam miraculosam con­ servationem materiae panis sine forma vel vicissim, Ecclesia vero ex­ plicite definivit conversionem fieri totius substantiae panis; est contra rationem quia talis partialis conversio est prorsus incogitabilis, ut mox ostendetur contra Durandum aliosque theologos mediaevales. 2. Ostenduntur peculiares dejectus quarumdum sententiarum. Contra Joannem Parisicnsem observandum est quod corpus Christi, cum non sit suppositum sed natura, non posset sustentare panem. Quod si panis sustentaretur a Verbo, hoc non fieret mediante corpore Christi sed immediate, quia sustentare convenit supposito formaliter et im­ mediate, nullatenus vero naturae sive immediate sive mediate, sive ut quod sive ut quo. Contra illos doctores mediaevales qui docuerunt conversionem solius materiae, manente forma cum accidentibus, dicendum est cum 5. Tho­ ma (a. 6) id tripliciter inconvenire. Primo enim veritas verborum non salvaretur, sed oporteret dicere: “Hoc est materia corporis mei", nam materia panis non convertitur in totum corpus Christi sed in materiam eius, sicut forma in formam et totum in totum. Secundo, forma rema­ neret sine ulla materia (quia non posset coniungi alteri materiae, pro­ pria enim forma nequit esse nisi in propria materia) et sic evaderet forma actu intelligibilis et intelligens. Tertio, frustra Deus formam miraculose sine materia conservaret, nam ratio quare conservat acci­ dentia est ut per ea corpus Christi, quod est insensibile secundum sacramentalem praesentiam, fiat sensibile in aliena specie; ad id autem nihil conferre potest forma substantialis quae est secundum se insen­ sibilis. Contra Durandum dicendum est quod si sola forma panis conver­ teretur in corpus Christi, remanente materia, primo, non salvaretur veritas verborum ob rationem adductam contra praecedentem opinio­ nem: secundo, materia panis, quae informaretur ab anima Christi, vel remaneret separata ab ipsa materia corporis Christi, et tunc unica forma animae Christi informaret duplicem materiam, quod est absur­ dum, vel ei adderetur, et tunc corpus Christi per continuas consecra­ tiones panis et corruptiones specierum augeretur et imminueretur, quod est inconveniens. 260 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE Contra Cartesium eiusquc sequaces dicendum est quod illa substantia panis, ab anima Christi informata, vel amittit propriam formam (seu id quo panis determinatur ad speciem panis), et tunc sequuntur inconve­ nientia sententiae Durandi, vel eam non amittit, et tunc habemus infor­ mationem eiusdem materiae per duplicem formam, quae est absurda, nisi quis velit cartesianam hanc informationem intelligere in sensu sus­ tentationis a supposito, in quo casu haberemus quamdam impanationem de genere illius quam posuit Joannes Parisiensis. Sententia Bayniae" sensum definitionis tridentinae non salvat, ut patet ex ipsa reprobatione S. Officii; adversatur Cone. Constanticnsi definienti accidentia manere sine subjecto (Denz. 582), nam natura panis, etiam si amitteret rationem substantiae, esset adhuc connatu­ ral e subjectum accidentium; adversatur principiis sanae philosophiae, nam substantia et natura sunt idem secundum diversum conceptum, adeoque adaequata est distinctio inter substantiam (ens in se) et acci­ dens (ens in alio). ' Ceterum natura panis habet secundum se quod sit substantia, i.e. id cui competit habere esse non in alio sicut in subjecto inhaesionis (q. 77, a. 1, ad 2), et quod non sit accidens, i.e. id cui competit esse in alio sicut in subjecto inhaesionis; nec hanc rationem amittere unquam potest, quomodolibet ab alio assumatur vel sustentetur; unde etiam in hypothesi, a Bayma inventa, quod ipsa a corpore Christi sustentaretur, retineret rationem substantiae, quia non potest recipi in corpore Christi sicut in subjecto inhaesionis seu formalius sicut aliquid cui non competat esse in se et non in alio sicut in subjecto inhaesionis, quemadmodum humanitas Christi, quamvis a Verbo assumpta, retinet rationem substantiae et e converso ipsa accidentia eucharistica, quamvis privata subjecto inhaesionis, non acquirunt rationem substantiae, quia adhuc retinent aptitudinem ad essendum in alio, quae est propria ratio accidentis. Sententia Rosmini, cum nihil aliud sit quam ipsa opinio Durandi sub quadam moderna veste et ingenioso apparatu restaurata, iisdem rationibus reicienda est. Praeterea a S. Officio condemnata est. OBIECTION ES ex Scriptura ct Traditione, quas adversarii transsubstantiationis, praesertim non catholici, movent, jam solutae sunt in duobus prioribus argumentis (cf. Prob. 1 et 2). Quae vero ex principiis rationis adducuntur ad demonstrandam incongruentiam et repugnantiam hujus dogmatis, puta ex difficultate explicandi conver­ sionem totius substantiae in totam substantiam, ex contrario testimonio “ Hanc fusius impugnat Franztlin, Dc Euch., Romae, 1932, p. 291 sqq. DE ESSENTIA TRANSSUBSTANTIATIONIS 261 sensuum, ex vi nutritiva panis consecrati eiusque corruptione, ex impossibilitate separandi accidentia a substantia, ex ipsa sacramentali Christi praesentia, solutae manebunt in ipsa explicatione sequentium articulorum, in quibus agetur de natura huius conversionis, de modo permanentiae accidentium et de modo praesentiae Christi in sacramento. ART. 15. Utrum Transsubstantiatio Sit Una Et Simplex Actio, Pure Conversiva Seu Tantummodo Effectiva Transitus Totius Sub­ stantiae Panis Et Vini In Totam Substantiam Corporis Et Sanguinis Christi, Praeexistentis Et Immutati (q. 75, a. 3. 4. 8).82 STATUS QUAESTIONIS Est quaestio de ESSENTIA SEU MODO TRANSSUBSTANTIA­ TIONIS, vel potius de majori eiusdem determinatione, juxta ea quae sunt a fide definita et ab omnibus theologis admissa. Dictum est autem in Statu Quaest. art. praec. fidem tridentinam de ipsa transsubstantiatione tria importare: terminum a quo (substantiam panis et vini), terminum ad quem (corpus et sanguinem Christi) et ipsam conver­ sionem, quae, juxta communem sensum et ex omnium theologorum consensu, iterum tria elementa involvit, aliquam nempe desitionem substantiae panis et vini, aliquem novum modum essendi corporis et sanguinis Christi et aliquem necessarium nexum inter utrumque. De indole ac determinatione horum trium elementorum ipsius con­ versionis est quaestio inter theologos. Cuius quaestionis momentum et necessitas apparent jam ex dictis in art. praec. (Prob. 1 et 3), ex quibus manifestum fit quaestionem theologicam de essentia transsubstantiationis intime connecti cum dogmate fidei de eiusdem existentia, quemadmodum hoc dogma intime connectitur cum ipso dogmate praesentiae realis, ita ut, in utroque casu, negatio vel error circa unum logice inducat negationem vel errorem circa alterum. Propterea Pistorienses Jansenistae, a Pio VI damnati (cf. art. praec., p. 235), conati sunt totam doctrinam de transsubstantiatione inter quaestiones mere scholasticas relegare, et ”Cf. J. .4. Piccirclli S.J., Disquisitio dogmatica-critica-scholastica-polemica de catholico intellectu dogmatis transsubstantiationis, Neapoli, 1912; A. Bassani, De Transsubstantia­ tione ad mentem S. Thomae, Florentiae, 1913; J. Puig de la Bcllacasa S.J., De trans­ substantiatione secundum S. Thomam, Barcinonae, 1926; Cachia O.P., De natura trans­ substantiationis juxta S. Thomam et Scotum, Romae, 1929; De la Taille, Mysterium fidei, elue. 50; Mattiussi, De sacr. in gcn. et Euch., Romae, 1925, p. 98-133; Billot, De Euch., thes. 39 et generale prolegomenon ante thes. 38; Lugo, De Euch., disp. 7; Salmanticenses, De Euch., disp. 5; Cajetanum, Comm, in a. 3 et 4. 262 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE e regione Catechismus Cone. Trid., p. 2, c. 4, q. 39, monuit: “Diffi­ cillima est omnino huius mysterii explicatio, sed tamen conabuntur pastores, eis, qui magis in divinarum rerum cognitione profecerunt (nam qui adhuc imbecilliores sunt, verendum esset, ne rei magnitudine opprimerentur), conabuntur, inquam, tradere huius admirabilis con­ versionis modum”. Antequam oppositae theologorum sententiae in Parte Neg. et Affirm, referantur, juverit PHILOSOPHICUM CONCEPTUM CONVER­ SIONIS, ex quo quaestio de indole huius conversionis logice resolvenda est, breviter exponere. 1. MUTATIO. Definitur: transitus de uno statu vel modo essendi in alium. Tria elementa in omni mutatione importantur: duo termini, i.e. terminus a quo, qui desinit esse, et terminus ad quem, qui incipit esse; nexus inter utrumque seu inter desitionem unius et positionem alterius; aliquid commune utrique termino seu modo essendi, juxta infra dicenda.93 Dividitur: a. Attento praecipue subie cto cui contingit: Extrinseca. Consistit in sola denominatione extrinseca, proveniente ex muta­ tione alterius; ita columna ex dextra fit sinistra ex eo quod homo mutat situm. Intrinseca. Contingit in ipso subiecto quod mutari dicitur. Metaphysica. Terminus formalis est totum ens seu potius ipsum ens (quod est obiectum Metaphysicae). Creatio. Est transitus a non esse ad esse. Annihilatio. Est transitus ab esse ad non esse. Transsubstantiatio. Est transitus ab esse ad esse (strictius, ab esse unius substantiae ad esse alterius). Physica. Contingit non in toto ente sed in partibus quibus ens physice constituitur, scilicet materia et forma (proprius, in sola forma). Substantialis. Contingit in forma substantiali. Generatio. Est transitus a non forma substantiali ad formam. Corruptio. Est transitus a forma substantiali ad non formam. Accidentalis. Contingit in forma accidentali. Instantanea. Fit in instanti. Generatio. Est transitus a non forma acc. ad formam. Corruptio. Est transitus a forma acc. ad non formam. Successiva. Fit in tempore. “ De differentia inter mutationem et motum, seu de latiori vel strictiori acceptione motus confer S. Thomam, De Veritate, q. 28, a. 1 ; De Potentia, q. 3, a. 2 ; Gredt, Philos, n. 279 circa finem; n. 281-283. DE ESSENTIA TRANSSUBSTANTIATIONS 263 Translocatio seu mutatio secudum locum vel "ubi”. Altcratio seu mutatio secundum qualitatem. Augmèntatio seu mutatio secundum quantitatem. b. Attentis terminis formalibus: Simplex mutatio. Est transitus inter terminum positivum et terminum negativum. Mutatio a termino negativo ad positivum. Creatio Generatio Mutatio a termino positivo ad negativum. Annihilatio Corruptio Conversio. Est transitus a termino positivo ad positivum. Physica seu Transformatio. Mutatio a forma ad formam (subst vel accid.). Metaphysica seu Transsubstantiatio. Mutatio a tota substanda ad totam substantiam. Nota. Si admittitur possibilitas alterius mutationis metaphysicae ab esse ad esse, praeter transsubstantiationem, et mutationis physicae secundum materiam (de qua tamen disputatur, ut infra dicetur), opor­ tet supradictas divisiones mutationis (et consequenter conversionis) extendere et accommodare, ita ut sub mutatione ab esse ad esse, quae, sit venia verbo, posset vocari transessatio, ponatur mutatio a substan­ tia ad substantiam (transsubstantiatio) a forma ad formam (transfor­ matio metaphysica), a materia ad materiam (transmateriatio), ab ac­ cidente ad accidens (transaccidcntatio), a toto ente in totum ens, i.e. a substantia et accidente ad substantiam et accidens (transentatio). Et similiter oportet dividere mutationem physicam in eam quae est secun­ dum formam et eam quae est secundum materiam. 2. CONVERSIO. Definitur: mutatio inter duos terminos positivos, ac proinde transitus unius rei in aliam. Importat proinde tria supradicta elementa omnis mutationis et addit elementum proprium et specificum duorum termi­ norum positivorum. Ad quorum elementorum explicationem doctores dicunt quatuor con­ ditiones requiri ut habeatur proprie dicta conversio. Primo oportet ut termini mutationis sint positivi; nequit enim intelligi aliquid negativum converti in aliquid positivum vel vicissim. Unde creatio, annihilatio, generatio et corruptio non sunt conversio. Secundo oportet ut terminus a quo desinat esse sub aliqua ratione et terminus ad quem incipiat esse sub aliqua ratione, secus nullus habe­ retur transitus de uno modo essendi in alium. Sic si subiectum non 264 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE amitteret albedinem aut jam haberet rubedinem non diceretur ex albo converti in rubrum. Tertio oportet ut adsit intrinsecus ac necessarius nexus inter desitionem termini a quo et positionem termini ad quem, ita ut desitio unius sit ex seipsa exigitiva positionis alterius, vel, si placet, desitio unius et positio alterius sint causae ad invicem ex vi propria et ex natura rei, non vero ex sola ordinatione exterioris agentis, eo sensu quo Philosophi aiunt in transformatione corruptionem unius esse generationem alte­ rius. Unde mera successio duorum, etiam in iisdem contingentas vel in eodem subiecto, conversio dici nequit. Ita conversio non haberetur si Deus annihilaret unum hominem et eundem aut alium eodem tempore et loco produceret, vel si annihilaret hostiam et loco eius aliud corpus (puta corpus Christi) produceret aut induceret, vel si annihilaret solam substantiam hostiae et sub eius ac­ cidentibus aliud corpus (puta corpus Christi) produceret aut indu­ ceret, vel etiam si in eadem materia unam formam in potentiam et aliam in actum ita reduceret ut desitio unius non ita fieret ut sit ex se exigitiva positionis alterius (v.g. si forma aquae abiceretur et forma vini induceretur mere materialiter et successive). Quarto oportet ut sit aliquid commune utrique termino, seu ut id quod dicitur converti in aliud non totaliter esse desinat sed maneat secundum alium modum essendi, i.e. secundum modum conversionis vel, si placet, ut conversum in aliud. Unde si substantia panis annihi­ laretur et sub eius accidentibus corpus Christi introduceretur, non haberetur conversio substantiae panis in corpus Christi, sed successio vel substitutio corporis Christi substantiae panis. Ad rem S. Thomas, De Potentia, q. 3, a. 2: “In mutatione qualibet requiritur quod sit aliquid idem commune utrique mutationis termino. Si enim termini mutationis oppositi in nullo eodem convenirent, non posset vocari transitus ex uno in alterum. In nomine enim mutationis et transitus designatur aliquid idem, aliter se habere nunc et prius; et etiam ipsi mutationis termini non sunt incontingentes, quod requiritur ad hoc ut sint mutationis termini, nisi in quantum referuntur ad idem. Nam duo contraria si ad diversa subjecta referantur, contingit simul esse.” tu Quae conditio non est confundenda cum quadam quinta conditione quam quidam auctores requirunt, ut scilicet aliquid commune remaneat secundum proprium modum essendi in ratione subiecti (ut materia in transformatione) vel in ratione continentis (ut species in transsubstantiatione). Cum aliis theologis putamus hanc conditionem non esse ne- DE ESSENTIA TRANSSUBSTANTIATIONS 265 cessariam, quoniam non ostenditur in se repugnare quod aliquod corpus convertatur in aliud totaliter, i.e. tum secundum substantiam tum se­ cundum accidens, ita ut nihil relinquatur utrique termino commune in ratione subiecti aut in ratione continentis. Ratio quare in transforma­ tione maneat commune subiectum est quia fit per agentia naturalia, quae nequeunt operari nisi in subiecto seu in praesupposita materia; ratio vero quare in Eucharistia maneat commune continens seu acci­ dentia est ut sub his habeatur in altari praesentia Christi (cf. infra, p. 311 sq.). Dividitur conversio in physicam seu partialem et mctaphysicam seu totalem. Prior attingit partes physicas ex quibus componitur essentia (tum substantiae tum accidentis), i.e. materiam et formam. Unicum exem­ plum huiusmodi conversionis est transformatio (i.e. successio forma­ rum substantialium vel accidentalium in eadem materia), quae fit ab agente naturali vel modo miraculoso a Deo, atque importat duas muta­ tiones, invicem ordine non temporis sed naturae succedentes, scilicet corruptionem unius et generationem alterius. Quidam, ut Hugon, putant esse possibilem (de potentia Dei mira­ culosa, ut patet) etiam transmateriationem seu successionem duarum materiarum sub eadem forma (puta materiae canis sub forma leonis, ita ut forma leonis, amissa propria materia, subsistat in materia quae fuit canis); sed id videtur negare S. Thomas scribens: “In alia . . . materia [forma] remanere non posset, quia propria forma non est nisi in propria materia” (q. 75, a. 6). Altera conversio, seu metaphysica, attingit totum ens seu essentiam rei. Nequit ergo consistere in corruptione unius termini et generatione alterius, sed est quaedam veluti absorptio vel identificatio unius cum alio, qua vere dicatur unum fieri aliud. Unicum exemplum huiusmodi conversionis est transsubstantiatio, saltem ea quae in altari contingit seu qua substantia panis et vini convertitur in substantiam corporis et sanguinis Christi (quidam, ut Salmanticenscs, volunt etiam miraculum Canae fuisse transsubstantiationem, imo simul transsubstantiationem et transaccidentationem, seu transentationem aquae in vinum). Non videtur autem repugnare ipsa transaccidcntatio seu conversio accidentium unius substantiae in accidentia alterius, saltem non ma­ nente sed annihilata aut conversa ipsa eorum substantia; in casu quo simul substantia et accidentia converterentur haberetur plenior con­ versio entis, quae transentatio appellari posset. Causa autem cuiuslibet mutationis metaphysicae nequit esse agens 9 266 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE naturale seu creatum, quippe quod praesupponit subiectum suae opera­ tionis et tendit in effectum secundum aliquam determinatam rationem entis, sed tantummodo Deus qui, utpote causa indepcndens et univer­ salis, nullum praesupponit subiectum operationis atque effectum pro­ prium attingit sub universalissima entis ratione. PARS NEGATIVA ct PARS AFFIRMATIVA Ut taceamus de falsis opinionibus, impugnatis in art. praec., quae, adstruentes quamdam permanendam panis et vini seu quamdam cor­ poris Christi impanationem (hypostaticam vel essentialem), directe ipsi dogmati transsubstantiationis adversantur, tanta in explicanda huius mirabilis ac singularis conversionis natura invenitur diversitas sententiarum, ut ipsa mysterii caligo condensari potius quam aperiri videatur. Non immerito sic conqueritur Vasquez: “Quum hoc mysterium con­ versionis ita posset explicari, ut rudibus etiam et ignaris ad intelligendum facile redderetur, sicut antiqui scholastici illud explicarunt, audito nomine transsubstantiationis tanta inter recentiores aliquos scholas­ ticos de natura illius exorta fuit controversia, ut quo magis se ab ea extricare conati fuerint, eo majoribus difficultatibus seipsos implica­ verint. Ex quo etiam effectum est, ut mysterium fidei nostrae non modo difficile ad explicandum et intelligendum ab iis redditum fuerit, sed etiam adversariorum nostrorum argutiis et cavillationibus illud magis exposuerint, quum alias, si sincere et plane explicaretur, sagittae par­ vulorum plagae haereticorum effectae fuissent” (Disp. 181, c. 1, n. 1 sq.). u Ut apte notat Lugo, sententias “omnes singillatim referre prolixum esset et inutile; sunt enim innumerae, et quarum plures falso forsitan suis auctoribus tribuuntur” (Disp. 7, sect. 2, n. 19, Parisiis, 1892, p. 755). Theologi mediaevales nonnisi duplicem opinionem referunt: alteram, quam generaliter doctores boni nominis refellunt (cf. a. 3 S. Thomae; item alios doctores infra referendos in Conci.), sententiam scilicet de panis et vini annihilatione (aut resolutione in praeiacentem materiam) ac suffectionis corporis Christi sub illorum speciebus. alteram, quam iidem doctores amplectuntur, doctrinam scilicet de simplici transmu­ tatione vel transitu panis et vini in corpus et sanguinem Christi, quae propterea fiunt praesentia sub illorum speciebus. Moderniores vero theologi, praecipue inde a saec. 16, innumeras dis­ tinctiones ac varietates opinionum introduxerunt, quas singillatim re- DE ESSENTIA TRANSSUBSTANTIATIONIS 267 ferre difficile, prolixum ac inutile foret, turn quia non raro aliqua doc­ trina falso quibusdam doctoribus tribuitur, tum praecipue quia, demptis accidentalibus differentiis provenientibus aut ex diverso modo lo­ quendi aut ex particularibus rationibus philosophicis aut ex diverso modo considerandi unum vel aliud elementum transsubstantiationis, omnes in explicanda ipsa natura conversionis convergunt in duas op­ positas lineas, quae sunt quaedam legitima continuatio et extensio duarum praedictarum sententiarum medii aevi. Utilius igitur erit exponere directe geminam sententiam principa­ liorem, addito verbo de accidentalibus differentiis et determinationibus quae afferuntur circa terminum a quo (desitionem panis), terminum ad quem (positionem corporis Christi), nexum inter utrumque et indolem actionis conversivae. PRIMA SENTENTIA, quae est Pars Negativa huius articuli, docet transsubstantiationem seu conversionem eucharisticam esse aequivalenter DUPLICEM ACTIONEM, ex una parte destructivam substan­ tiae panis et ex alia parte productivam vel adductivam corporis Christi. Elementa huiusmodi conversionis sic generali modo assignari pos­ sunt: Terminus formalis a quo est substantia panis prout desinit per annihilationem vel destructionem. Terminus formalis ad quem est corpus Christi prout producitur vel adducitur. Nexus inter huiusmodi destructionem et productionem vel adductio­ nem non est intrinsecus et ex natura rei. sed potius ex intentione agen­ tis, destructionem panis ad productionem vel adductionem corporis Christi dirigentis. Actio transsubstantiativa non est proprie una et simplex, sed saltem aequivalenter duplex, nam destructio panis non est formaliter ipsa pro­ ductio vel adductio corporis Christi, sed tantum ab extrinseco ad hanc ordinatur et cum hac ab intentione divini agentis copulatur. Hanc sententiam, praeformatam a quibusdam theologis temporis S. Thomae, primus explicite docuit Scotus (Opus Oxoniense, In 4 Sent., dist. 11, q. 3 et 4; Quodl. 10), quem secuti sunt Occam, Biel aliique Nominales et Scotistae ad hodiernum diem. Eam praecipue evolverunt ac defenderunt Vasquez (Disp. 181, c. 6 sqq.; Disp. 182, c. 13), Suarez (Disp. 50, sect. 4), Bellar minus (De sacr. Euch., 1. 7, c. 18), Lessius (De perf. div., 1. 12, c. 16) et Lugo (De Euch., disp. 7, sect. 6), quos sequuntur plures moderni, uti Pesch, Franzelin et De Augus­ tinis. 26S DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE Ratio generalis, quae movet hos doctores, est quia ex una parte im­ possibile videtur concipere corpus Christi fieri praesens in Eucharistia seu accipere locum substantiae panis sub eius accidentibus 1. quin haec de facto annihiletur, 2. quin simul aliqua actio productiva vel adductiva circa ipsum corpus Christi exerceatur, ita ut 3. tantummodo nexus extrinsecus habeatur inter desitionem panis et positionem Christi, et ex alia parte, his tribus admissis, praesentia Christi convenienter explica­ tur et ipsa ratio verae conversionis ab Ecclesia definitae, necnon veritas verborum consecrationis, sufficienter salvatur. Quoad modum autem explicandi supradicta conversionis elementa, hi auctores discedunt in sex sententias, quarum duae vertunt circa ter­ minum a quo (actio proprie annihilativa — actio improprie annihilativa panis), duae circa terminum ad quem (actio productiva — actio adductiva corporis Christi), duae circa nexum utriusque (nexus mere extrinsecus — nexus aequivalenter extrinsecus). A. QUOAD TERMINUM A QUO duplex habetur sententia. a. QUIDAM doctores medii aevi et post ipsos Scotus, Occani et Biel, simpliciter docuerunt ACTION EM ANN III ILATIVAM PANIS. Rationes quas afferunt sunt: 1. Panis per consecrationem ita desinit ut nihil ejus maneat; ergo annihilatur. 2. Annihilatio corresponde! crea­ tioni eique opponitur; ergo sicut productio entis ex nullo subjecto est vera creatio, ita desitio entis nullo relicto subjecto, qualis est transsubstantiatio, est vera annihilatio. b. CETERI doctores ab hac sententia, quae semper in theologia aliquatenus suspecta visa est (cf. infra, Conci. 1), caute recedunt, in­ troducentes ingeniosam quamdam distinctionem, quae tamen, utpote extrinseca et accidentalis, non valet eos sufficienter a sententia Scoti separare. Distinguunt nempe inter annihilationem proprie dictam, quae est transitus ab esse ad non esse simpliciter, seu quae terminatur directe et simpliciter in nihilum propter negativam actionem Dei subtrahentis influxum conservativum, et annihilationem improprie dictam, quae est quidem transitus ab esse ad non esse rei quae dicitur annihilari, sed est simul transitus ad esse alterius propter positivam intentionem et actionem agentis ordinantis quod unum in nihilum redigatur ut aliud in esse ponatur. Haec altera verificatur in Eucharistia, quoniam panis vere quidem in nihilum per actionem divinam redigitur, at non ut in nihilum redi- DE ESSENTIA TRANSSUBSTANTIATIONS» 269 gatur sed ut ordinatione Dei loco ipsius corpus Christi ponatur (Bellarminus, Lessius, Franzelin, Pesch), imo panis in nihilum redigitur non exclusive et directe per negativam actionem Dei cessantis a con­ servatione in esse, sed indirecte et consequenter ad positivam actionem, qua Deus separat accidentia panis ab eius substantia et ex qua sequi­ tur substantiam panis, privatam connaturalibus conditionibus suae existentiae, in nihilum abire (Suarez, Lugo). Ut patet, haec distinctio est mere verbalis, quia extrinseca ordinatio mutationis ad aliquem finem aut eius consecutio ex alio effectu non valet mutare eius naturam. Unde dum Scotus aliique sincere ac logice loquuntur de annihilatione, ipsi Lessius et Lugo coguntur fateri quaes­ tionem “An panis annihiletur’· esse potius de modo loquendi quam de re, ut patet ex sequentibus textibus. LESSIUS, De perf. div., 1. 12, c. 16, n. 109: “Circa substantiam panis et vini primum miraculum est, quod hae substantiae vi consecrationis funditus pereant et voluti annihilentur; quamvis non solemus dicere annihilari, eo quod haec desitio ex intentione divina non sistat in nihilo, sed dirigatur ad positionem corporis Christi. Verum hoc ad modum loquendi spectat; nam quod ad rem attinet, nihil omnino substantiae panis manet. . . Nam quod aliud succedat, non est ex vi illius desitionis; haec enim solum tendit per se ad nihilum et non esse; sed alterius actionis coniunctae, qua ponitur corpus Christi”. LUGO, De Euch., disp. 7, sect. 7, n. 120: “Respondeo, annihilationem esse desitionem, quae non solum secundum se. sed neque extrinsece ex decreto agentis subordinatur actioni positivae; nec est cx vi actionis positivae: qua succedat terminus in eodem munere termino desinenti: nam si desinit cx vi talis actionis, jam non desinit in purum nihil, sed in aliud, nempe in id quod succedit”.94 Ibid., sect 12, η. 200: “Quaestio haec [de annihilatione panis vel secus] est omnino de nomine, et quae cx supradictis facile potest expediri: nam licet sententia asserens substantiam panis annihilari, non sit digna ulla censura theologica . . . asserendum tamen est cum S. Thoma in praesenti art. 3. et communi theologorum, illam non esse annihilationem, ut magis et magis distemus ab haereticis; qui conten­ dunt, panem non posse converti in corpus Christi, quia inquiunt, nos ponere panis annihilationem.”95 FRANZELIN, De Euch., thes. 13, coroll. 1: “Terminus totalis a quo [i.e. panis] in conversione non annihilatur. Imo neque terminus formalis a quo [i.e. substantia panis] rite dici potest annihilari; non enim simpliciter desinit subtracta conser­ vatione divina, sed desinit ad exigentiam actionis, qua ponitur terminus ad quem; nec desitio est in nihilum, sed ad hoc directa, ut sit aliquid aliud.”06 PESCII, De Euch., prop. 69. n. 686: “Posteriores quidem scholastici interdum loquuntur de annihilatione panis et vini, sed addunt non esse annihilationem proprie dictam, quippe quae terminetur in purum nihilum, cum in hoc sacramento sub­ stantia panis et vini desinat in corpus Christi Itaque per illam vocem annihilationis nihil aliud volunt indicare nisi substantiam panis et vini non iam esse aliquid, sed totaliter conversam esse in corpus et sanguinem Christi Cum voro actiones divinae non distinguantur nisi ratione terminorum, recte dicimus Deum annihilare, quatenus ” Disp. Schol., t. 3, Parisiis, 1892, p. 788. M Ibid., p. 813. “Romae, 1932, p. 215 sq. 270 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE cessat conservare; et haec cessatio conservationis panis et vini fonnaliter ut cessatio non est id, quo corpus Christi praesens fit. Si res ita explicatur, in omnium sententia transsubstantiatio est necessario destructio unius substantiae et subrogatio alterius, neque video, quomodo possit aliquis, nisi valde leviter rem attingens et in cortice verborum haerens, statuere realcm oppositionem inter doctrinam S. Thomae supra laudatam et e.g. haec Lessii verba. . . [Sequuntur verba Lessii nuper citata] Verissime! Quamquam enim est una simplex actio, qua Deus convertit panem in corpus Christi, est tamen duplex terminus huius actionis: desitio panis et positio corporis Christi, et sub hoc respectu duplex actio divina distingui potest.”97 B. QUOAD TERMINUM AD QUEM, seu corpus Christi, duae iterum habentur sententiae, altera docens quamdam productionem, altera quamdam adductionem eiusdem corporis: quae sententiae, quamvis prima fronte profundius dividi videantur, in idem tandem communiter conveniunt, in asserendam nempe productionem alicuius entitatis circa corpus Christi. a. QUIDAM igitur, ut Suarez, Lessius, Coninck, Franzelin et De Augustinis, docent aliquam ACTION EM PRODUCTIVAM ipsius substantiae corporis Christi. Ratio quam assignant est quia nequit actio substantialis intelligi absque productione substantiae. Differunt autem quoad modum actionem productivam explicandi. F H Juxta SUAREZ agitur de actione conservativa. Transsubstantiatio nempe est nova actio Dei de se vere productiva corporis Christi, seu quae vere illud produceret nisi jam existeret, quaeque tamen ob hanc praeexistentiam corporis Christi evadit de facto tantummodo conserva­ tiva. Corpus Christi, qui jam ante consecrationem erat terminus actio­ nis Dei productivae et conservativae, post consecrationem fit terminus novae actionis de se creativae sed de facto tantum conservativae. Etenim ex una parte non repugnat eundem effectum pendere a dua­ bus actionibus adaequatis et ex altera parte necessario admittenda est talis replicatio actionis divinae, non praecise ut conservetur corpus Christi, quod jam conservabatur per priorem actionem, sed ut explice­ tur conversio panis in ipsum, quae, cum sit nova conversio substantia­ lis, importat novam actionem substantialem circa terminum conversio­ nis, quae nequit esse nisi circa substantiam Christi, adeoque est eiusdem substantiae de se productiva, de facto conservativa. Doctor Eximius scribit “substantiam corporis Christi esse terminum huius actionis, quia verba consecrationis revera innuunt de facto ipsum esse substantiale in corpus Christi, et consequenter habent veram ac” Praclect. Dogmat., De Sacr., Pars I, Friburgi Br„ 1914, p. 328, in nota. DE ESSENTIA TRANSSUBSTANTIATIONIS 271 tionem substantialem, quae nunc dicitur esse per modum conservatio­ nis, quia aliunde supponitur eadem esse res alibi antea exsistens, et in hunc modum posset illa actio dici esse sufficiens productio termini, si alibi non esset; nunc vero de facto solum habere rationem conserva­ tionis” (Disp. 50, sect. 4, n. 10). Juxta LESSIUM, quem sequuntur Franzelin aliique moderni, agitur de actione productiva (seu potius reproductiva vel replicativa) non quidem de facto sed ex se, quatenus nempe per eam corpus Christi produceretur nisi jam productum esset, vel, si placet, quatenus per eam habeatur nova productio substantiae sed non nova substantia produc­ ta. Unde terminus transsubstantiationis est substantia corporis Christi non ut actu producta sed ut producibilis, quemadmodum terminus abso­ lutionis sacramentalis est prima gratia non ut producta sed ut produci­ bilis, quia quantum est de se illam producit, quamvis in subiecto eam habente non producat. Ad rem Franzelin: “Talis . . . effectio praesentiae vix videtur concipi posse nisi per actionem, quae ita ponat esse substantiale corporis sub speciebus, ut sufficeret ad corpus producendum, nisi iam secundum alium modum connaturalem praeexisteret. Propter hanc praeexisten­ dam nec est nec esse potest productio simpliciter: dicemus ergo repli­ cationem analogam productioni.”03 Juxta CONINCK agitur de actione dc jacto reproductiva corporis Christi, quamvis virtualiter tantum et aequivalenter. quatenus nempe corpus Christi bis producitur, ita ut, quamvis sit unum, tamen quia est bis productum, est virtualiter duplex et aequivalet duobus in ordine ad actiones et passiones tum accidentales tum substantiales. Haec sententia sic rejertur a Lugo: “C. Coninck in praesenti art. 4. dub. iii, ut necessitatem actionis terminatae ad substantiam corporis Christi defendat, docet, non posse idem corpus in duplici loco con­ stitui etiam de potentia Dei absoluta, nisi in singulis locis novam, et distinctam productionem terminet, et bis producatur; quo principio posito, dicit omnia facile explicari: nam corpus bis productum aequi­ valet duobus, atque ideo in singulis locis potest agere et pati, sicut si in solo illo loco esset. Posset itaque in uno loco vivere, in altero mori: in uno calefieri, in altero frigefieri; in uno amare Petrum, in altero odio habere: in uno peccare, in altero Deum diligere; et sic de aliis omnibus, quia virtualiter est multiplex.”99 b. ALIJ, ut Scotus, Scotistac, Bellarminus, Dc Lugo, Pcsch, ponunt ”De Euch., thes. 14, n. 3, Romae, 1932, p. 263. w Disp. Schol., t. 3, Dc Euch., disp. 7, sect. 3, n. 39, Parisiis, 1S92, p. 7ol. i ’1 Cf 272 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE aliquam ACTIONEM ADDUCTIVAM vel introductivam corporis Christi sub speciebus. Ratio quae affertur est quia actio adductiva est sufficiens ad expli­ candam praesentiam corporis Christi absque productione, quae aliunde difficile concipitur et per se solam sine ipsa adductione non sufficit. Hic iterum duplex affertur explicatio: Juxta BELLARMINUM, quem sequuntur Pesch aliique moderni, agitur de actione formaliter adductiva, quae tamen non consistit in communi actione translativa per quam corpora naturaliter acquirunt novum “ubi’’, relinquendo proprium locum et pertransiendo alia, sed tantum in eo quod corpus Christi acquirit novum “ubi” seu locationem. Ut enim fusius explicabitur in Conci. 2, in eorum sententia “ubi” est quaedam forma accidentalis intrinseca, quae nullum habet respectum ad locum ambientem, ita ut unum corpus, manens in uno loco, possit esse simul in alio per hoc tantum quod ei talis forma superaddatur. Ad rem Bellarminus: “Ex his colligimus conversionem panis in corpus Domini non esse productivam nec conservativam, sed adductivam. Nam corpus Domini praeexistit ante conversionem, sed non sub speciebus panis; conversio igitur non facit ut corpus Christi simpliciter esse incipiat, sed ut incipiat esse sub speciebus. Porro adductivam vocamus illam conversionem, non quia corpus Christi per hanc adductionem deserat suum locum in caelo, vel quia per motum localem huc de caelo adducatur, sed solum quia per eam fit ut corpus Christi, quod antea erat solum in caelo, iam etiam sit sub speciebus panis, et non solum sub illis sit per simplicem praesentiam sive coexistentiam, sed etiam per unionem quandam, qualis erat inter substantiam panis et accidentia panis, excepta tamen inhaerentia.”1 Juxta LUGO agitur de actione non stricte adductiva sed proprie et formaliter introductiva, seu constitutiva corporis Christi sub speciebus, seu unitiva eiusdem cum speciebus in ratione causae (non quidem ma­ terialis, ut est proprium substantiae, sed efficientis) sustentantis illas. “Rejectis, inquit, supradictis sententiis . . ., restat ut nostram jam breviter explicemus. . . [In transsubstantiatione non intervcnitl aliqua productio, vel conservatio nova corporis Christi, imo nec ulla etiam productio alicujus termini substantialis, sed solum introductio nova corporis Christi sub his speciebus, quae quidem actio non debet appellari actio adductiva, tum quia adductio solum terminatur ad praesentiam localem, quae non sufficit ad conversionem istam, quae fit in ordine ad substandum accidentibus, tum etiam quia adductio sonat, corpus Christi venire per motum localem successivum transeundo per medium, quod falsum est; et ideo merito displicet communiter sententia, quae transsubstantiationem vocat actionem adductivam. “Melius ergo dicitur actio constitutiva corporis Christi sub speciebus, connotando etiam desitionem substantialem panis: nec enim unitio secundum se, nec desitio secundum se. est adaequate conversio, sed utraque simul componit conversionem constantem ex utraque mutatione, ex desitione et unitione; a qua conversione panis denominatur conversus, et corpus Christi denominatur succedens pani, seu id. in quod substantialiter convertitur panis.”2 ‘ De sacr. Euch., 1. 7, c. 18, Coloniae Agr., 1619, t. 3, p. 618. ’ Loc. cit., sect. 6, p. 777 sq. DE ESSENTIA TRANSSUBSTANTIATIONS 273 C. QUOAD NECESSARIUM NEXUM INTER UTRUMQUE TERMINUM, i.e. desitionem panis et incoeptionem corporis Christi, omnes conveniunt in docendo non haberi nexum intrinsecum proprie dictum, i.e. nexum immediatum et formalem, ratione cuius ipsa desitio unius termini sit idem formaliter motus ac ipsa incoeptio alterius, quemadmodum in transformatione naturali corruptio unius est genera­ tio alterius. Ex quo sequitur transsubstantiationem non esse formaliter unicam actionem sed duas actiones, ex intentione agentis copulatas sub unico line praesentiae Christi. Ad rem Lessius (1. c.): “Quod aliud succedat [i.e. corpus Christi], non est ex vi illius desitionis seu annihilationis panis; haec enim solum tendit per se ad nihilum et non esse; sed alterius actionis coniunctae. qua ponitur corpus Christi”. Ad rem Pesch (1. c.) : “Quamquam enim est una simplex actio, qua Deus convertit panem in corpus Christi, est tamen duplex terminus huius actionis: desitio panis et positio corporis Christi, et sub hoc respectu duplex actio divina distingui potest.” Hic iterum duplex affertur sententia: a. Quidam, ut BELLARMINUS et LESSIUS, dicunt nexum esse mere extrinsecum et moralem, quatenus nempe “desitio [panis] ex in­ tentione divina non sistat in nihilum, sed dirigatur ad positionem cor­ poris Christi” (Lessius, 1. c.). Unde actio transsubstantiativa habet mere extrinsecam unitatem. b. LU GO vero ait nexum esse physicum ex natura rei, quia eo ipso quod introducitur corpus Christi in ratione sustentantis accidentia, substantia panis hanc eandem rationem amittit (cum non possint acci­ dentia a duplici causa sustentari) ac consequenter in nihilum abit. Ra­ tione huius nexus, transsubstantiatio, quamvis importet duas actiones et mutationes, considerari potest ut unica actio, quae est formaliter constitutiva corporis Christi sub accidentibus, connotative vero annihilativa substantiae panis. “Difficultas, inquit Lugo, solum restat circa aliam conditionem requisitam ad conversionem, scilicet quod detur pugna inter utrumque terminum formalem, quo­ modo verificetur ibi: Et omissis variis sententiis in declaranda hac repugnantia, breviter dicendum est, corpus Christi ut substans speciebus, ex natura rei pugnare cum substantia panis: quia ut substans includit sustentationem accidentium in genere causae efficientis, quae causalitas ex natura rei petit, quod accidentia non pendeant a substantia panis, et per consequens, quod panis non substet jam illis accidentibus ne detur duplex causalitas adaequata circa eumdem effectum ; nam esto, haec divi­ nitus non repugnet: repugnat saltem connaturaliter, et sine novo miraculo: quare ex suppositione prioris miraculi, et quod accidentia conservantur a corpore Christi, connaturaliter sequitur ablatio alterius causalitatis, qua illa accidentia conserva­ bantur a substantia panis. . . 274 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE “[Ablata autem hac causalitatej eo ipso, quod accidentia illa non uniantur substantiae panis, non dantur in ejus materia dispositiones sufficientes ad formam panis, sine quibus statim naturaliter perit forma panis. Deinde ablata forma, naturaliter perit ipsa materia: quia materia sine forma non potest naturaliter con­ servari.”3 Ceterum Lugo explicite addit talem nexum physicum, a se positum, non esse necessarium ad rationem verae conversionis, sed sufficere mere extrinsecum ac moralem nexum divinae ordinationis. “Pro complemento . . . huius dubii, inquit, quaeri potest, an ad veram con­ versionem substantiae panis in corpus Christi sufficeret connexio moralis ex decreto Dei inter positionem corporis Christi, et desitionem panis, licet utraque mutatio non haberet inter se physicam connexionem ex natura rei. Negant plures, sed sine firmo satis fundamento. Ego quidem de facto concedo, dari connexionem physicam, ut probavi, caeterum non credo, hanc conditionem requiri ad quamlibet conver­ sionem unius in aliud. . . [Id] a priori probatur, quia . . . reperiuntur omnes conditiones conversionis, scilicet successio unius ad aliud in eodem tertio communi, et in ordine ad idem munus, et talis item subordinatio inter expulsionem unius, et introductionem alterius, ut non se habeant mere concomitanter, sed una sit causa alterius; ergo non est cur non dicatur simpliciter conversio.”4 Gregorius De Valentia vero peculiariter docet nexum conversivum consistere in communi et successiva habitudine praesentiae substantiae panis et substantiae corporis Christi ad eadem accidentia. “Rationem conversionis, ait, proprie et formaliter in eo constituimus, ut una res alteri rei desinenti succedat in aliquo munere seu habitudine ejus ipsius generis erga aliquid tertium. . . [Unde] satis est, si incipiat in ea [re quae succedit] esse illa habitudo substantialis ad tertium, secundum quam ejusmodi res est terminus novae conversionis” (Disp. 6, q. 3, punct. 3). SECUNDA SENTENTIA, quae est Pars Affirmativa huius articuli, docet transsubstantiationem seu conversionem eucharisticam esse SIM­ PLICEM ACTIONEM FORMALITER CONVERSIVAM, qua nem­ pe substantia panis et vini desinit esse non per sui destructionem aut annihilationem, sed per proprie dictum et physicum transitum in corpus et sanguinem Christi. Elementa huius conversionis, de quibus fusius dicetur in Conci. 4, sic breviter exponi possunt: Terminus formalis a quo conversionis est substantia panis, quae non manet (secus ac in duplici impanatione rejecta in art. praec.) sed desinit, non tamen per annihilationem aut destructionem, sed per pro­ prie dictum transitum in substantiam corporis Christi. Terminus formalis ad quem est corpus Christi quatenus acquirit novum modum essendi propter transitum panis in ipsum. Nexus inter huiusmodi desitionem et inceptionem est intrinsecus, ita ’ De Euch., disp. 7, sect. 7, n. 106-111, Parisiis, 1892, p. 783-785. 4 Ibid., n. 118, p. 787 sq. DE ESSENTIA TRANSSUBSTANTIATIONS 275 quod desitio panis sit ipsa eius transitio in corpus Christi, vel si placet ipsa inceptio Christi secundum praedictum modum essendi. Actio igitur transsubstantiativa est simplex, quia ad modum unius effectus attingit et desitionem panis et eius transitum in corpus Christi, et est formaliter conversiva, quia hoc est proprie converti, unum nempe desinere per transitum in aliud. Hanc sententiam docuerunt S. Thomas et maiores coaevi doctores, uti Hugo a S. Victore, Alex. Halcnsis, Albertus M. et Bonavcntura, quorum verba referemus in Conci.; praeterea omnes Thomistae et plures alii, ita: Cajetanus (qui magno acumine rem expendit in Comm. in a. 4), Joannes a S. Thoma, Gonet, Salmanticenses, Billuart, Ilugon, Billot (qui firmitate ac luciditate in expositione huius sententiae emi­ nuit et influxum habuit inter modernos), Lcpicier, Labauche, Tanquerey, Cohalan, Gihr, Diekamp, Van Hoort, De la Taille (Mysterium fidei, elue. 50), D’Alès (De Euch., thés. 3), Mattiussi, Penido (Le rôle de l’analogie, c. 4), Cachia, Hervé. Eidem sententiae suffragatur Catechismus Cone. Trid., p. 2, c. 4. q. 35 et 37, docens: “Fieri non posse constat, ut corpus Christi in sacramento sit. quod ex uno in alium locum venerit; ita enim fieret, ut a coeli sedibus abesset, quoniam nihil movetur, nisi locum deserat, a quo movetur. Creari autem corpus Christi, minus credibile est, ac ne in cogitationem quidem cadere hoc potest. Relinquitur ergo, ut in sacramento sit corpus Domini, quod panis in ipsum convertatur. . . “Quae [conversio] ita fit, ut tota panis substantia divina virtute in totam corporis Christi substantiam, totaque vini substantia in totam sanguinis Christi substantiam sine ulla Domini nostri mutatione con­ vertatur. Neque enim Christus aut generatur, aut mutatur, aut augescit, sed in sua substantia totus permanet. . . [Nec dici potest] quod ipsum corpus assumptum de coelo descendat, sed quod ipse panis et vinum in corpus et sanguinem Christi transmutentur.” Hi tamen doctores, concordes in explicanda modo praedicto gcncrica essentia conversionis, in DUPLICEM SENTENTIAM dividuntur in quaestione de ulteriori determinatione termini ad quem et consequenter de specifica essentia conversionis quae ab hoc termino dependet. Alii enim volunt transsubstantiationem esse actionem productivam corporis Christi, alii vero actionem pure conversivam. QUIDAM igitur thomistae, uti SALMANTICENSES, Billuart, Die­ kamp, volunt terminum formalem ad quem conversionis esse corpus 2Ίβ DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE Christi non tantum prout modo generico acquirit quemdam novum modum essendi, sed etiam determinate ut est productum seu reproduc­ tion seu novo modo productum. Ex quo sequitur conversionem eucharisticam esse actionem vel conversionem formaliter PRODUCTIVAM seu reproductivam. Ex his doctoribus quidam tam instanter hanc rcproductionem incul­ cant, ut dicant ipsam substantiam corporis Christi denuo produci, quamvis alio modo. Ita Dickamp docet “actionem conversivam esse productionem (rcproductionem, replicationem, effectionem) corporis et sanguinis Christi sub speciebus panis et vini, ideoque eam non conferre merum modum essendi, sed ipsam substantiam producere.”5 Alii mitius loquuntur, dicentes corpus Christi reproduci non simplici­ ter sed tali modo, scilicet ex pane. Ita Billuart scribit: Corpus Christi “per transsubstantiationem non producitur simpliciter, sed secundum quid et tali modo, scilicet ex substantia panis: unde terminus formalis transsubstantiationis non est corpus Christi simpliciter et absolute, sed corpus Christi quatenus fit ex pane.”0 Mitius adhuc Salmanticenses dicunt corpus Christi reproduci non secundum se, sed secundum illum substantialem modum essendi quem acquirit in Eucharistia, quo nempe existit ad instar substantiae. “Supponendum est, inquiunt, Christum in Eucharistia habere modum aliquem substantialem supernaturalem, ratione cujus existit ibi ad instar substantiae spiritualis, nempe indivisibiliter, atque impassibiliter totus in tota quantitate, et totus in qualibet ejus parte: quem modum non habet in coelo, sed est extensus in ordine ad locum, sicut aliae substantiae corporeae. Porro talem modum esse supernaturalem constat, quia transcendit modum substantiae corpo­ reae, et est quaedam immensitatis participatio: et esse substantialem etiam constat, quia pertinet ad modum existentiae substantiae: quare sicut existentia substantiae est substantialis, ita et hic modus. . . “[Dicimus] terminum actionis conversivae esse corpus, et sangui­ nem Christi cum novo modo substantiali, quem non habet in coelo, sed per conversionem, et ex vi consecrationis acquirit. . . “[Dicimus] Christum in hac mirabili conversione non produci secun­ dum se, aut independenter ab omni additione: sed produci secundum novum modum substantialem, et concrctive ad illum. Sicut vivens per augmentationem non fit absolute, et secundum se, quia supponitur productum: fit tamen majus, aut secundum portionem materiae, vel ’Theol. Dogm., v. 4, De Euch., § 27, Parisiis, 1934, p. 168. * Curs. Theol., t. 9, De Euch., diss. 1, a. 7, Petes 2, Parisiis, 1904, p. 90. DE ESSENTIA TRANSSUBSTANTIATION IS 277 quantitatis, quam augmentatione acquirit. Et ut aliquod concretum dicatur de novo fieri, non est necessarium quamlibet ejus partem seorsim, aut divisim fieri, sed satis est fieri concretive, et secundum aliquem modum: sicut cum homo generatur, non fit anima per generationem; sed fit unita, et ut constituens totum. Quo pacto etiam Christus in hoc sacramento dicitur fieri per conversionem; non quidem seorsim, aut secundum se, quomodo supponitur adaequate productus; sed produci­ tur quantum ad praedictum modum substantialem, et ratione ejus fit existens, et praesens in sacramento.”7 Rationes quae pro hac sententia adducuntur sunt: 1. Corpus Christi vi transitus panis in ipsum de facto acquirit novum modum essendi; ergo secundum hunc modum producitur. 2. Omnis conversio est quaedam actio, quae ut talis aliquid pro­ ducere debet. Atqui transsubstantiatio est vera conversio, et quidem substantialis (ut ipsa vox transsubstantiationis dicit ). Ergo aliquid, et quidem substantiale, producit circa corpus Christi, quod est terminus conversionis. 3. Favet huic sententiae modus loquendi Patrum et Liturgiarum, dicentium corpus Christi ex pane fieri, effici, confici, creari, recreari. 4. Obiectio quae contra hanc sententiam adducitur ex eo quod reproductio corporis Christi induceret mutationem in ipsum, nullius est ponderis, tum quia revera ab omnibus concedi debet corpus Christi quodammodo mutari, cum acquirat novum modum essendi necnon praesentiam sacramentalem ad species, tum quia, juxta doctrinam S. Thomae (implicite contentam in 3 p., q. 2, a. 1), est de essentia omnis conversionis quod eius terminus ad quem sit mutabilis ac muta­ tioni subdatur. ALII vero theologi, ut CAJETANUS, Joannes a S. Thoma, Gonet, Hugon, Billot, Mattiussi, sistunt in eo quod de termino ad quem modo generali diximus initio, seu docent terminum specificum, formalem ac primarium transsubstantiationis esse substantiam corporis Christi, tantummodo prout acquirit hunc modum essendi quod est aliud esse conversum in ipsum, seu prout est id in quod transit substantia panis, vel strictius, terminum formalem esse ipsum panem prout conversum in corpus Christi. Ex quo sequitur transsubstantiationem esse actionem ΤΑΝΤΓΜ JC FORMALITER CONVERSIVAM, VEL, SI PLACET, TRANSITI­ VAM (quam vocem “transitivam” ideo opponimus quia vox “conversiva” etiam ab aliis theologis adhibetur, qui proinde possent obicere hos doctores punctum quaestionis non attingere). ’Dc Euch., disp. 5, dub. 3, § 1, n. 23 sq., Crusus Theol., t. 18, Parisiis, 1882, p. 303 sq. 27S DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE Rationes huius sententiae afferentur in ipsa probatione Conci. 4. Matiussi scribit: “Dicimus divinam actionem positive in panem exerceri, non autem in Christum, qui proinde immutatus manet. Ea vero ipsissima actione qua panis mutatur, in designatum corpus Christi devenitur, et sic habetur veri nominis et plenissime vera conversio vel transsubstantiatio. . . Dicimus . . . tres dari posse actiones: creativam, transformativam, transsubstantiativam: In prima totum quod efficitur novum est; in secunda est nova pars formalis; in tertia nihil, nisi quod mutatum est in aliud quod prius erat.”s Cajetanus: “[Dicimus] actionem transui) stantiativam circa panem versari, et in panem terminari hoc modo: videlicet, quod in instanti conversionis panis in corpus Christi, quod erat panis, ut sic, idest secundum esse panis, habet rationem termini a quo; et rursus quod erat panis, quod iam est corpus Christi, ut incipiens esse corpus Christi, habet rationem termini ad quem; ita quod terminus ad quem non est corpus Christi absolute, sed ‘hoc quod erat panis esse corpus Christi’, ut patet exponendo pro illo instanti quo ista transubstantiatio simul fit et facta est. “Ex falsitate siquidem istius, ‘Corpus Christi nunc est et immediate ante hoc non erat’, habetur quod corpus Christi absolute non est ter­ minus huius transubstantiationis. Ex eo autem quod ista est vera, ‘Hoc quod erat panis nunc est corpus Christi, et immediate ante hoc quod erat panis non erat corpus Christi’, manifeste habetur quod terminus ad quem actionis et mutationis huius est ‘hoc quod erat panis esse de novo corpus Christi’: sicut ex veritate istius alterius, scilicet, ‘Hoc quod erat panis nunc non est panis, et immediate ante erat panis’, habetur terminum a quo esse ‘hoc quod erat panis sub esse panis’. “Ubi videre potes in eo quod est panis ante consecrationem, effica­ ciam habere consecrationem, seu divinam actionem, quantum ad vim utriusque termini, scilicet a quo et ad quem: quoniam actio conversiva acquirit ei quod erat panis esse corpus Christi, convertendo id in corpus Christi; et ad hoc concomitatur deperditio termini a quo, dum quod simul convertitur et conversum est in corpus Christi, desinit esse panis. Et hinc suspiciendo coniicere potes quod non oportet, propter novam hanc actionem, mutationem aliquam effici in substantia corporis Christi: quia quod erat panis de novo est corpus Christi, non per mu­ tationem corporis Christi, sed per mutationem panis in corpus Christi” (Comm, in a. 4, n. 5). S. THOMAS eandem sententiam continuo supponit ubi agit de * De Sacr. in gen. ct Euch., Romae, 192S, p. 117. DE ESSENTIA TRANSSUBSTANTIATIONS 279 essentia transsubstantiationis. Ita cum ait: “In naturalibus conversioni­ bus transmutatur et id quod convertitur, et id in quod convertitur. . . Sed hic .. . hoc in quod terminatur conversio, nullo modo transmutatur, scilicet corpus Christi, sed solum panis qui convertitur'’ (In 4 Sent, dist. 11, q. 1, a. 3, q. 1 ). Quoad hanc controversiam inter ipsos thomistas, duo sedulo notanda sunt. Primum est eam non esse omnino “quaestionem secundariam, quae forte ad modum loquendi reducitur", ut leviter putat Ilugon (Tract. Dogm., vol. 3, Parisiis, 1931, p. 354), sed vertere circa specifi­ cam rationem conversionis, seu circa eius terminum formalem. Secundum est eam non impedire quominus omnes thomistae essen­ tialiter conveniant in sententiam de generica ratione conversionis, seu in reiciendam annihilationem panis et in admittendum intrinsecum nexum inter desitionem panis et incoeptionem Christi secundum mo­ dum essendi eucharisticum, adeoque multum falli eos scriptores qui Salmanticenses, Billuart aliosque ex praefatis thomistis. indiscriminatim reponunt inter patronos sententiae de actione productiva, una cum Suarez, Lessio aliisque qui, docentes panem annihilari nec haberi in­ trinsecum nexum inter desitionem panis et positionem corporis Christi, toto coelo ab illis differunt in explicanda ipsa generica natura conver­ sionis eucharisticae.” Conspectus sententiarum de natura transsubstantiationis. Prima sententia. Actio annihilativa panis et reproductiva aut adductiva corporis Christi. Sententia reccntiorum. Quoad terminum a quo seu panem. Annihilatio proprie dicta. Scotus, Occam. Biel. Annihilatio improprie dicta. Bellarminus, Suarez. Lessius, Lugo. Quoad terminum ad quem seu corpus Christi. Actio productiva. Actio conservativa. Suarez. Actio productiva ex se sed non de facto. Lessius. Actio productiva de facto sed tantum aequivalenter. Coninck. Actio adductiva. .Actio formaliter adductiva. Bellarminus. Actio introductiva. Lugo. Quoad nexum inter desitionem panis et incoeptionem corporis Christi. Nexus mere extrinsecus. Bellarminus. Lessius. Nexus physicus ex natura rei sed non intrinsecus. Lugo. Secunda sententia. Actio simpliciter convcrsiva seu effectiva transitus panis in corpus Christi. Antiqua traditio thomistica. Actio effectiva transitus panis in corpus Christi mutatum. Salmanticenses. Billuart. Actio effectiva transitus panis in corpus Christi secundum se immutatum S. Thomas, Cajetanus, Joannes a S. Thoma. Billot. Mattiussi. * Cf. Salmanticenses, De Euch., disp. 5, dub. 3, § 3 in fine. 280 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE CONCLUSIO Conclusio 1. Transsubstantiatio proprie aut improprie dicta (a. 3). non est actio annihilativa panis, Probatur triplici ratione assignata a S. Thoma (in corp, et in Sed contra), scilicet ex natura conversionis, ex veritate formae consecra­ tionis et ex ratione actionis divinae. Probatur 1. EX NATURA CONVERSIONIS. Juxta fidem transsubstantiatio est conversio panis in corpus Christi. Atqui annihilatio panis non est conversio panis, quia annihilatio est mutatio a termino positivo ad terminum negativum (ab esse ad non esse), conversio vero est mutatio a termino positivo ad terminum posi­ tivum; adeoque annihilatio panis et conversio panis sunt duo conceptus ad invicem oppositi, sicut transitus in nihilum et transitus in aliquid. H U · Unde sententia Scotistaruni et Nominalium, docentium annihilation nem proprie dictam, non salvat rationem verae conversionis. Propterea haec sententia non plane congruens cum fidei principiis aliis theologis visa est et a pluribus proprie dicta censura theologica multatur. Jam Albertus M. notabat quod panem annihilari “penitus falsum est . . . [et] fides catholica non admittit”.10 Eandem sententiam Soto vocat “erroneam”, Toleto “non tutam et vix non temerariam”, Waldensis et Vasqucz “faventem haereticis” (i.e. Protestantibus qui, veluti ad hominem arguentes, ex annihilatione panis admissa a catholico facile deducent negationem ipsius conversionis ab Ecclesia definita), Hugon “repugnantem doctrinae Conciliorum . . . erroneam”. Indulgentia vero Suaresii (Disp. 50, sect. 7, n. 2) et Lugonis (Disp. 7, sect. 12, n. 200), judicantium eam sententiam non esse ulla censura dignam (imo Suarez dicit eam “non esse omnino improbabilem . . . cum . . . habeat probabilia fundamenta”), provenire videtur ex intima cognatione eorum doctrinae cum ipsa Scoti sententia. Ceterum non melius ratio conversionis salvatur in sententia Bellarmini, Lcssii, Suaresii, Lugonis, aliorumque docentium annihilaitonem improprie dictam. Nam imprimis haec distinctio est mere verbalis, cum extrinseca ordinatio alicuius actionis ad aliquem finem, vel eius consecutio ex alio effectu, non valeat mutare ipsius naturam. Praeterea desitio panis in nihilum, utut copulata cum positione corporis Christi, nullo modo con­ versio dici potest, ut fusius explicabitur in Conci. 3. 10 Liber dc sacram. Euch., dist. 6, tract. 2, cap. 1, η. 10. DE ESSENTIA TRANSSUBSTANTIATIONIS 281 DICES 1. Quod ita desinit ut nihil eius maneat, recte dicitur annihi­ lari. Atqui panis per consecrationem ita desinit ut nihil eius maneat. Ergo recte dicitur annihilari. RESP. Quidam respondent negando majorem, nam cum gratia sanc­ tificans amittitur, aut actus intellectus et voluntatis cessant, aut quaeli­ bet forma corrumpitur, nihil horum manet, quae tamen annihilari dici nequeunt. Attamen haec responsio difficultatem non evacuat, quoniam praedictae formae, vel actus, non perfecte desinunt, sed manent in potentia naturali vel oboedientiali subiecti. Alii, concessa majori, negant minorem; nam, inquiunt, aliquid panis manet post consecrationem, scilicet eius accidentia, eius subsistentia, ex qua accidentia habent esse per se. et eius existentia. vi cuius acci­ dentia permanent in esse sicut antea. Attamen haec responsio minime satisfacit. Nam accidentia sunt ali­ quid distinctum et extrinsecum substantiae, cum non sint partes nec modi ipsius; unde nihil manet de substantia manentibus solis acci­ dentibus. Subsistentia vero est actus terminativus ipsius substantiae adeoque sine ea permanere non potest, et aliunde accidentia eucharis­ tica nec indigent subsistentia nec etiam eam suscipere possunt, quia “subsistentia praestat perseitatem positivam, quae excludit inhaeren­ dam tam actualem quam aptitudinalem: accidentia autem sunt incapacia huius perseitatis: quare species sacramentales non subsistunt per se positive, sed tantum negative et cum aptitudine ad inhaerendum’'.11 Existentia autem, qua accidentia erant ac permanent in esse, non est existentia substantiae; habent enim accidentia propriam existentiam. quamvis citra miraculum non possint eam exercere nisi in substantia et dependentor ab ea. Respondetur igitur cum aliis distinguendo majorem: Quod ita desinit ut nihil eius maneat, recte dicitur annihilari, si ita non manet ut desinat in nihilum, concedo; si ita non manet ut desinat in aliud, nego {vel, si nec ipsum manet nec aliud in quod ipsum conversum est. concedo; secus, nego; vel, si non manet nec convertitur in aliud, concedo; secus, nego; vel, si non manet neque ut in se neque ut conversum in aliud, con­ cedo; secus, nego). Contr. min.: Panis non manet ita ut desinat in aliud. concedo; ita ut desinat in nihilum, nego {vel, ipse panis non manet, concedo; nec ipse panis manet nec aliud in quod ipse conversus est, nego; vel, panis non manet sed tamen convertitur in aliud, concedo; panis non manet nec convertitur in aliud, nego; vel, panis non manet ut in se, concedo; non manet ut conversus in aliud, nego). 11 Salman licenses, De Euch., disp. 5, dub. 1, § 2, n. 6, Cursus Theol., t. 18, Parisiis, 1882, p. 289. 282 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE Ad reni S. Thomas, ad 1 : “Substantia panis vel vini, facta consecra­ tione. neque sub speciebus sacramenti manet, neque alibi; non tamen sequitur quod annihiletur; convertitur enim in corpus Christi; sicut non sequitur, si aer, ex quo generatus est ignis, non sit ibi vel alibi, quod sit annihilatus.” Ad 3: “Licet post consecrationem haec sit falsa: ‘Substantia panis est aliquid’, id tamen in quod substantia panis esi conversa, est aliquid: et ideo substantia panis non est annihilata” (cf. Cajet anum, In h. 1.). Bonaventura, In 4 Sent., dist. 11, p. 1, q. 3: “Annihilatio est non tantum nihil de re remanere, sed illud in nihilum cedere, sed hic non cedit in nihil, immo in aliquid melius”. DICES 2. Annihilatio corresponde! creationi eique opponitur. Ergo sicut productio entis ex nullo subiecto est vera creatio, ita desitio entis nullo relicto subiecto, qualis est transsubstantiatio, est vera annihilatio. RESP. fere ut supra, negando vel distinguendo suppositum. Non est enim simpliciter verum quod in desitione panis nullum relinquatur subiectum; hoc quidem non sunt accidentia vel subsistentia vel existentia panis, sed ipse panis non secundum se sed ut conversus in corpus Christi, vel est ipsum corpus Christi prout est id in quod panis con­ versus est. Ex eadem ratione sequitur quod si, versa vice conversionis, iterum ex corpore Christi produceretur a Deo eadem substantia panis, quae fuit in Christum conversa, haec productio non esset creatio, quia non esset ex nullo subiecto, sed ex corpore Christi; unde dicenda esset reconversio corporis Christi in eandem substantiam panis,12 seu potius reconversio panis ut est conversus in corpus Christi in substantiam panis secundum se. Probatur 2. EX VERITATE VERBORUM CONSECRATIONIS. S. Thomas ex veritate et proprietate verborum “Hoc est corpus meum” eruit ex una parte desitionem panis (a. 2) et ex alia parte non annihilationem seu proprie dictam conversionem eiusdem (a. 3). Si per transsubstantiationem fieret annihilatio panis, oporteret ut ipsa exprimeretur in forma verborum, nam transsubstantiatio est veluti primus effectus huius sacramenti ac ipsum sacramentum in fieri, oportet autem ut “effectus sacramenti significetur per formam” (a. 3). Jamvero verba “Hoc est corpus meum” non solum non significant aut exigunt panis annihilationem sed oppositum in sua significatione invol13 Ci. Salntanlicenses, ibid., n. 8. DE ESSENTIA TRANSSUBSTANTIATIONS 283 vunt, proprie dictum nempe transitum ac veluti absorptionem panis in corpus Christi, ut explicatum est in art. praec. (p. 242). EX RATIONE DIVINAE VIRTUTIS OPERANTIS IN HOC SACRAMENTO. Probatur 3. Conversio eucharistica simpliciter sumpta, adeoque tum ex parte ter­ mini a quo (i.e. desitionis panis) tum ex parte termini ad quem (i.e. positionis Christi), est mirabile opus divinae virtutis. Virtus autem divina exercetur per actionem positivam, nam Deus non est causa defi­ ciens sed efficiens, seu, ut ait Augustinus (De divers, quaest. 83, q. 21, cit. a S. Thoma in Sed contra), “Deus non est causa tendendi in non esse”. Actio vero positiva terminum positivum habere debet. Ergo con­ versio eucharistica nequit importare annihilationem panis. Praeterea panis annihilatio excluditur ex principio generali quod nihil omnino a Deo annihilatur sive in rebus naturalibus sive in supernaturalibus. Cuius ratio est, ut explicat S. Thomas in 1 p., q. 104, a. 4. quia annihilatio rei, quamvis sit intra limites potentiae divinae absolutae, repug­ nat potentiae ordinatae, seu per sapientiam regulatae. Talem enim Deus rebus indidit ordinem ut tum res naturales tum res supernaturales repugnent annihilation!. Nam res naturales “vel sunt immateriales, et sic in eis non est potentia ad non esse; vel sunt materiales, et sic saltem remanent semper secundum materiam [et in potentia materiae], quae incorruptibilis est; utpote subiectum existens generationis et corruptionis” (ibid., in corp.; cf. ad 3). Res vero supernaturales “quae miraculose fiunt, ordinantur ad gratiae manifestationem. . . Redigere [autem] . . . aliquid in nihilum non pertinet ad gratiae manifestatio­ nem, cum magis per hoc divina potentia et bonitas ostendatur, quod res in esse conservat. Unde simpliciter dicendum est quod nihil omnino in nihilum redigetur” (ibid., in corp.). Peculiariter autem in miraculo eucharistico apparet impossibilitas annihilationis. “Multum enim de natura corporea primo creata jam in nihilum rediisset ex frequentatione hujusmodi mysterii. Nec est decens ut in sacramento salutis divina virtute aliquid in nihilum redigatur" (C. Gent. 4, 63). Conclusio 2. Transsubstantiatio non est actio productiva aut adductiva corporis Christi. Probatur 1. CHRISTI. QUOAD ACTIONEM PRODUCTIVAM CORPORIS 284 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE PRIMO, actio productiva repugnat ipsi conceptui conversionis transsuhstantiativae, seu conversionis totius entis in totum ens, nullo relicto utriusque termini communi subiecto. Etenim omnis productio rei vel est ex nihilo sui et subiecti, i.e. ex non ente simpliciter in ens simpliciter (creatio), vel est ex nihilo sui sed non subiecti (transformatio), in quo casu oportet ut subiectum per­ maneat et sit pars eius quod fit, secus hoc diceretur fieri totaliter, i.e. et secundum se et secundum subiectum suae formae. Jamvero transsubstantiatio non est productio rei ex nihilo sui et subiecti, quia non est mutatio ex non ente in ens, sed ex ente in ens, nec est productio rei ex nihilo sui sed non subiecti, quia in ea nullum remanet subiectum utrique termino commune. Ergo nullo modo productio esse potest. Dices. In hoc argumento non habetur completa disiunctio aut gratis assumitur ut completa, ita ut fiat aequivalens petitio principii. Addi enim potest tertium membrum, scilicet productio rei ex nihilo sui et subiecti quae tamen non sit ex nihilo simpliciter, sed ex aliquo termino vel re praeexistenti. Resp. Praedicta disiunctio est completa quia hoc tertium membrum repugnat. Productio enim unius termini ex alio importat necessarium et intrinsecum nexum cum destructione istius, ita quod productio unius exigat ex natura rei destructionem alterius. Talis autem intrinsecus nexus haberi nequit nisi habeatur subiectum commune in quo fundetur; nec extrinseca ordinatio agentis ponere posset plus quam extrinsecum nexum, qui esset inter duas actiones successivas propter quas unum diceretur produci non ex alio sed post aliud. Unde ex toto ente ad totum ens unice potest haberi conversio quae nullo modo sit productiva. Non repugnat quidem ut in termino talis conversionis aliquid pro­ ducatur, at id nequit esse formaliter ex vi conversionis, sed tantum concomitanter vel consecutive ad eam, scilicet ex aliqua alia actione vel ex aliqua resultantia. Ceterum nec istud de facto contingere potest in transsubstantiatione seu in conversione panis in ipsum corpus Christi praeexistens, ut jam ostendendum est. Fn . »n u ► 't« Lm SECUNDO igitur, actio productiva repugnat ex parte eius quod est terminus transsubstantiationis. seu impossibilis est actio productiva corporis Christi jam existentis.13 Etenim talis actio vel de facto ponit terminum suum seu corpus Christi in esse vel non ponit sed poneret si jam non esset. Si autem hoc secundum cum Suaresio et Lessio eligatur, seu si dica11 Ci. De la Taille, Myst. fidei, elue. 50; Billot, De sacr., q. 75, 2, n. 3; thes. 39, §3. DE ESSENTIA TRANSSUBSTANTIATIONS 285 tur corpus Christi de facto non produci, jam nihil novi habetur a parte rei et frustra ponitur actio productiva. Ceterum actio productiva quae suum terminum actu non producat, sed tantum ut producibilem respiciat, est contradictio in terminis; im­ portaret enim simul exercitium et non exercitium causalitatis. Nam actio non est tantum virtus productiva causae nec ejus actus primus, sed actus secundus, seu ipsum actuale exercitium causalitatis quod communicatur et influit in terminum, quemadmodum relatio non est potentia respiciendi terminum sed ipse actualis respectus ad terminum. Nec valet confugere ad supra memoratam analogiam absolutionis sacramentalis, quae est de se productiva primae gratiae quamvis de facto eam non producat in justo. “Exemplum [enim] . . . non est ad rem: quia verba absolutionis non sunt ipsa actio, sed sunt instrumentum, quod elevatur, et assumitur ad producendum gratiam, sicut generaliter in sacramentis contingit: tale autem instrumentum est gratiae productivum, et si eam non supponat, illam producit; si vero supponat, non producit primam gratiam, sed ejus augmentum: nec exercite excludit peccatum, sed excluderet, si illud in subjecto reperisset. Quae omnia in principio, et causa facile intelliguntur: sed locum non habent in actione, quae essentialiter est actualis productio effectus.”14 Nec etiam valet conjuger e cum Suaresio ad actionem quae, quamvis non sit de facto productiva, est tamen de facto novo modo conservativa corporis Christi sub speciebus. Nam imprimis eximius doctor sibimetipsi constans non est, dum ex una parte tenet per transsubstantiationem corpus Christi fieri ac pro­ duci, ex alia vero parte docet transsubstantiationem non esse actionem producentem sed tantum de novo conservantem corpus Christi. “Secundo . . . cum conservari sit continuatum fieri: oportet ibi dari distinctam productionem, ubi datur distincta conservatio: ergo si con­ servatio, qua Christus conservatur in Eucharistia, est distincta ab illa, qua conservatur in coelo, ut Suarez concedit; oportet, quod Christus in Eucharistia terminet distinctam actionem, et productionem. “Tertio, . . . prius cum fundamento in re intelligimus aliquid fieri, et esse, quam conservari : ergo prius debemus intelligere, quod Christus est in Eucharistia, quam quod conservetur in Eucharistia: sed non aliter est, quam terminando conversionem: ergo terminus huius conver­ sionis non est Christus ut de novo conservatus in Eucharistia, sed est "Salmanticcnses, De Euch., disp. 5, dub. 3, § 1, n. 29, Cursus Theol., t. IS, Parisiis, 1882, p. 308. 286 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE Christus secundum aliam distinctam rationem, quae conservationem praecedit.”15 Si vero primum ex praedictis duobus eligatur, seu si dicatur corpus Christi de facto produci, jam in cumulum inconvenientium, seu potius contradictionum, incurrimus. Nam corpus Christi, Vel producitur tantum secundum aliquem novum modum sub­ stantialem quem non habebat (ut ponunt Salmanticenses), et tunc, omisso quod talis modus nullus sit, 1. corpus Christi substan­ tialiter mutatur, quod est contra sententiam S. Thomae (mox citand.); 2. conversio terminatur directe ad talem modum substantialem, non vero ad ipsam substantiam corporis Christi, ut sonat definitio tridentina; Vel producitur directe secundum seipsum, et quidem: Aut est idem individuum corpus, quod jam existit et perseverat in esse, et tunc non producitur quia jam productum est, nisi dicatur posse idem simul existere et fieri ex nihilo sui seu posse simul esse et non esse; Aut est corpus novum, distinctum et independent a corpore quod est in coelo, et tunc 1. actio productiva ipsius non est conversio, sed aut est creatio (nam fieret aliquid novum ex nihilo sui et subiecti, panis enim ex communi sententia adversariorum supponitur annihilatus), aut est transjormatio (si, juxta modum loquendi Billuart, dicatur corpus Christi fieri ex pane converso); 2. conversio panis non est in ipsum corpus Christi natum ex Maria V. et pro nobis in cruce immolatum; 3. duplicatur et multiplicatur corpus Christi, seu potius multiplicantur corpora Christi; 4. corpus Christi eucharisticum et corpus coeleste sunt independentia in sua existentia et operatione, ita ut sicut corpus eu­ charisticum reproductum potest desinere esse quin afficiatur corpus coeleste, sic etiam istud potest, Deo permittente, amittere existentiam quin alterum existere desinat, item unum potest frigescere alterum cale­ fieri, unum videri vel tangi a beatis altero non viso nec tacto, et alia id genus contingere possunt, quae de facto Coninck et Lessius™ imaginati sunt; 5. sequitur quod sicut actio qua hoc corpus Christi ponitur in Eucharistia est vera productio, ita actio qua ab Eucharistia recedit, corruptis speciebus, est vera eius destructio, ita quod Christus quotidie moriatur et destruatur per ipsam fidelium communionem. TERTIO, actio productiva corporis Christi repugnat sensui Patrum et explicitae doctrinae S. Thomae et aliorum antiquorum theologorum. ,s Salmanticenses, ibid., p. 307. ’· Coninck, De sacr., q. 75, a. 4, dub. 3, n. 129; Lessius, De perf. div., 1. 12, n. 129. Eorum verba refert Billot, De sacr., t. 1, Romae, 1914, p. 351. DE ESSENTIA TRANSSUBSTANTIATIONS 287 Juxta Patres eucharistica conversio in eo tantum consistit quod “panis ... in corpus per verbum transmutatur” (Gregorius Nyss., Orat. Catech. 37); Verbum “virtute benedictionis in illud corpus suum transelementat eorum, quae apparent, naturam” (Idem, ibid.); “ar­ cana aliqua ratione transformantur ab omnipotente Deo in corpus et sanguinem Christi in veritate, quae oblata sunt” (Cyrillus Alex., In Matth. 26, 27); “sermo Christi, qui potuit ex nihilo facere, quod non erat, potest ea, quae sunt, in id mutare, quod non erant” (Ambrosius, De myst. 9); “vinum ... fit sanguis consecratione Verbi caelestis" (Anonymus De sacr. 4, 4, 14), “panis ... et vinum accedente verbo fit corpus et sanguis Verbi” (Augustinus, Serm. 6). S. Thomas et alii antiqui theologi, sensum Patrum explicantes, uno ore distincte docent in transsubstantiatione corpus Christi manere im­ mutatum ac totam mutationis rationem se habere ex parte panis et vini. S. Thomas, In 4 Sent., dist. 11, q. 1, a. 3, q. 1: “In naturalibus conversionibus transmutatur et id quod convertitur et id in quod con­ vertitur. Illud quidem quod in alterum convertitur, semper transmu­ tatur corruptione; sed illud in quod aliquid naturaliter convertitur, si quidem sit simplex conversio, transmutatur per generationem, sicut cum aqua generatur ex aere; si autem sit conversio cum additione ad alterum praeexistens, illud cui additur transmutatur secundum aug­ mentum, vel saltem per restaurationem deperditi, sicut accidit in nutri­ mento. Sed hic, illud in quod fit conversio erat praeexistens, et non ei additur; quia, ut dictum est, illud quod convertitur, convertitur in ipsum, et secundum totum et secundum omnes partes ejus; unde hoc in quod terminatur conversio, nullo modo transmutatur, scilicet corpus Christi, sed solum panis qui convertitur.” Albertus M., Liber de sacram. Euch., dist. 6, tr. 2, c. 1, n. 10: “Illa supernaturalis mutatio tota est in pane et nullum habet terminum in corpore dominico”. Ibid., tr. 3, c. 1, n. 5: “Substantia panis et vini, sine mutatione vel additione vel innovatione corporis Domini, transsubstantiatur in corpus quod prius erat, et panis per istam transsubstantiationem desinit esse panis, cum prius esset panis; non tamen simpliciter transit in non esse vel in nihil, quia in corpus Domini transsubstantiatur. Et hoc idem tenendum est de vino ad sanguinem. Mutatio enim supernaturalis, quae vocatur transsubstantiatio, tota est in substantia panis et vini, et secundum nullum modum alterationis vel augmenti vel generationis attingit corpus Domini.” Alex. Halcnsis, Dc sacr. Euch. 9, 10: “Dicendum quod substantia panis non est in nihilum redacta, sicut ipsi posuerunt, sed in melius commutata, scilicet in corpus Christi; non tamen de pane illo accepit 288 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE esse corpus Christi, sed ipsa essentia panis, sine omni mutatione facta in corpore Christi, mutatur in illud” (ed. Venetiis, 1575, t. 4, p. 184). Hugo a S. Victore, De Sacr. 2, 8, 9: “Per verba sanctificationis, vera panis et vini substantia, in verum corpus et sanguinem Christi conver­ titur, sola specie panis et vini remanente et substantia in substantiam transeunte. Conversio autem ipsa non secundum unionem, sed secun­ dum transitionem credenda est; quoniam nequaquam essentiae in aug­ mentum accedit, ut per id quod accedit, id ad quod accedit maius fiat; sed transitione, ut id quod accedit, cum illo ad quod accedit, unum fiat. Nec sic in pane corpus Christi consecrari dicimus, ut de pane corpus Christi esse accipiat, nec quasi novum corpus subito jactum de mu­ tata essentia, sed in ipsum corpus verum mutatam essentiam. Nec ipsam substantiam panis et vini in nihilum redactam quia desiit esse quod fuit; sed mutatam potius, quia coepit esse aliud quod non fuit, et ipsum quod coepit esse [ex ea] esse non accepit, quia panis fuit; sed ipsa ejus esse accepit, quando desiit esse quod fuit” (M.L. 176, 468). Algerus leodicnsis, De sacr. corporis et sanguinis Domini, 1,9: “In sacramento . . ., mutata substantia non forma, panis et vinum non fit nova caro et novus sanguis, sed existens substantia panis et vini muta­ tur in coexistentem substantiam corporis Christi; ita ut novitate sua nihil in ipso innovet, nudatione sua nihil immutet” (M.L. 180, 766). DICES 1. Omnis actio importat productionem alicuius termini. Atqui transsubstantiatio, sicut omnis conversio, est vera actio et quidem ter­ minata ad substantiam corporis Christi, ut ipsa vox transsubstantia­ tionis exprimit. Ergo transsubstantiatio est actio productiva substantiae corporis Christi, vel saltem alicuius modi substantialis illius. RESP. Dist. mai. Omnis actio importat productionem alicuius ter­ mini, i.e. processionem termini ab agente, concedo; proprie dictam pro­ ductionem alicuius novae entitatis quae sit terminus actionis, subdist.: actio immanens, nego (sic in actionibus Dei ad intra et in eius gemina processione nulla involvitur productio aut causalitas, sed pura termina­ tio et nuda termini processio); actio transiens, subdist.: actio non con­ versiva, concedo; actio conversiva, swôdwL: actio conversiva physica et partialis, qualis habetur in transformatione, concedo; actio conversiva metaphysica et totalis, qualis est transsubstantiatio, nego. Contrad. min. Transsubstantiatio est metaphysica conversio totius entis in to­ tum ens, concedo; est physica conversio partis entis, quemadmodum transformatio, nego. Igitur conceptus actionis et conceptus conversionis non identificantur cum conceptu productionis, nec hunc necessario involvunt, sed tum ac- DE ESSENTIA TRANSSUBSTANTIATIONIS 289 tioni tum conversioni qua tali accidit quod sit productio. Haec quidem involvitur in conceptu actionis transeuntis et conversionis physicae ac partialis, quae consistit in abjectione unius formae et productione al­ terius in eodem subiecto, non vero, ut supra ostensum est, in conceptu conversionis metaphysicae totius entis in totum ens, qualis est trans­ substantiatio. Ex eo tamen quod per transsubstantiationem nihil producatur non sequitur per eam nihil fieri aut ex ea nihil procedere, nam praecise hoc, et unum hoc, fit, transitus nempe panis in corpus Christi: fit nempe ut, nullatenus producto termino ad quem nec ullatenus destructo termino a quo, hic transeat in illum, panis scilicet transeat in corpus Christi, et consequenter panis sit id quod transivit in corpus Christi et corpus Christi sit id in quod panis transivit. DICES 2. Sententiae actionis productivae favet modus loquendi Pa­ trum et Liturgiarum, dicentium ex pane corpus Christi fieri, effici, con­ fici, perfici, creari, recreari, necnon naturam transsubstantiationis illustrantium exemplis quae aliquam productionem important, uti crea­ tionis rerum ex nihilo, transmutationis cibi in corpus animale, conver­ sionis aquae in vinum, virgae in serpentem, uxoris Loth in statuam salis (cf. art. praec., p. 250. 253 sq., et art. 13, p. 199). RESP2' Ex ipso usu vocis et exempli creationis apud Patres patet eorum locutiones non esse accipiendas in eo sensu determinato quem postmodum apud theologos obtinuerunt. Antequam fieret scientifica terminorum determinatio et novum ver­ bum transsubstantiationis inveniretur ad exprimendam naturam huius mirabilis et plane singularis mutationis, oportuit eam designare vocibus quae in usu erant ad significandas ipsas naturales mutationes. Ex his vocibus a Patribus adhibitis quaedam, ut mutatio, transmutatio, tran­ sitio, conversio, transelementatio, sunt juxta sensum modernum propriissimae, quamvis genericae; aliae vero, ut eae quae hic obiciuntur, sunt quidem generatim ambiguae vel impropriae (cf. infra Xota 2, p. 310) quia proprio sensu conveniunt tantummodo naturalibus mutatio­ nibus quae in vera productione termini consistunt, at suam habent aptitudinem ad explicandam mentibus, praesertim rudioribus, unum vel alium aspectum in quo transsubstantiatio convenit cum naturalibus mutationibus et conversionibus (cf. infra Xota 1, p. 306-309). Quod autem Patres eas non adhibuerint in eo sensu proprio quem nunc obtinent, patet tum ex ipsa indeterminatione sensus terminorum tum praecipue ex contextu et ex additis vocibus, quibus satis indicatur ” Cf. Lugo, Dc Euch., disp. 7, sect. 8. 290 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE non agi de productione ipsius corporis Christi, ut cum dicitur panem effici corpus Christi, vel consecratione confici sacramentum corporis Christi, vel etiam confici corpus Christi (quod in rigore idem significat ac praecedens expressio, nam stricte loquendo conficere significat con­ jungere duo in unum compositum, adeoque confectio corporis Christi non inepte significat conjunctionem huius cum speciebus in uno sacra­ mento). Cf. Chrysostomum, Hom. 1 de proditione Judae, 6, cit. in p. 141; Ambrosium, De myst. 8, 49; Anonymum De sacr. 4, 4, 14, cit. in p. 213; Hymnum “Lauda Sion” (“Verbum . . . panem . . . verbo carnem efficit”). Idem proportionaliter respondendum est ad obiecta exempla trans­ mutationis et conversionis, eo vel magis quod exempla et analogiae, ex natura sua, a ratione obiecti illustrati deficiunt, secus exempla non essent. DICES 3. S. Thomas favet sententiae de actione productiva. Quod sic ostendit De Augustinis: “S. Thomas, eadem quaestione, articulo 2., et omnino excludit corpus Christi esse in Eucharistia per loci muta­ tionem; et ait ‘relinquitur quod non possit aliter corpus Christi incipere esse de novo in hoc sacramento nisi per conversionem substantiae panis in ipsum’. Idem repetit, articulo 4.; et insuper a. 7. dicit terminum huius conversionis esse corpus Christi; et art. 8., postquam docuerit vere et proprie dici ‘ex non ente fit ens, et ex pane corpus Christi’, ad 3. ait: ‘In hac conversione sunt plura difficiliora quam in creatione, in qua solum hoc est difficile, quod aliquid fit ex nihilo, quod tamen per­ tinet ad proprium modum productionis primae causae, quae nihil aliud praesupponit; sed in hac conversione non solum est difficile quod hoc totum convertatur in illud totum, ita quod nihil prioris remaneat {quod non pertinet ad communem modum productionis alicuius causae); sed etiam habet hoc difficile quod accidentia remaneant, corrupta substan­ tia; et multa alia’.”18 RESP. Verba “Corpus Christi incipit esse de novo in hoc sacra­ mento” non important incoeptionem vel productionem ipsius corporis Christi sed eius praesentiae in sacramento. S. Thomas, non secus ac omnes alii theologi, affirmat corpus Christi esse terminum conversionis, sed id non importat productionem corporis Christi; ceterum stricte loquendo corpus Christi est terminus transsub­ stantiationis passive spectatae, nam terminus transsubstantiationis, prout est actio Dei convertens panem in corpus Christi, est ipsa tota conversio panis in corpus Christi, ut explicabitur in Conci. 4. 21 De re sacram., 1. 1, De Euch., thes. 4, Romae, 1889, p. 563. DE ESSENTIA TRANSSUBSTANTIATIONIS 291 In a. 8 S. Doctor explicat quo sensu apte dici possit “Ex pane fit corpus Christi”, non vero “De pane fit corpus Christi ’, quia nempe praepositio “ex” designat tantum ordinem extremorum. Confer infra in Nota 2, p. 310. Verbum “productionis” in textu S. Thomae accipitur latiori sensu pro processione termini ab agente per actionem transeuntem, ut expli­ catum est in resp. ad Dices 1. DICES 4 cum Salmanticcnsibus.™ Nullum est inconveniens in eo quod dicatur transsubstantiatione corpus Christi produci vel mutari, non quidem secundum ipsam eius substantiam sed secundum aliquem modum substantialem. Nam imprimis ab omnibus catholicis concedi debet substantiam corporis Christi acquirere novum modum essendi necnon praesentiam sacramentalem ad species. Praeterea, juxta doctrinam S. Thomae, est de essentia omnis conver­ sionis quod eius terminus ad quem sit mutabilis ac mutationi subdatur; nam S. Doctor in 3 p., q. 2, a. 1, refellens sententiam Monophysitarum de unione duarum naturarum in Christo, ait: “Alio modo fit aliquid unum ex perfectis, sed transmutatis, sicut ex elementis fit mixtum; et sic aliqui dixerunt unionem incarnationis esse factam per modum com­ mixtionis. Sed hoc non potest esse. Primo quidem quia natura divina est omnino immutabilis . . .; unde nec ipsa potest converti in aliud, cum sit incorruptibilis; nec aliud in ipsam, cum ipsa sit ingenerabilis.” RESP. Primo, novus essendi modus quem corpus Christi acquirit in Eucharistia est quidem aliquid reale, at non importat aliquam realitatem additam corpori Christi secundum quam dici possit mutari, sed tantum denominationem extrinsecam, provenientem ex reali mutatione quae contingit in alio seu in pane. Mutato enim pane per transitum in corpus Christi, hoc acquirit modum essendi proprium substantiae ( i.e. esse ad instar substantiae) eiusque habitudinem praesentiae ad exte­ riora accidentia; qui modus et praesentia in ipsa panis substantia nul­ lam importabant realitatem a substantia distinctam, quippe quae non per aliquid superadditum, sed seipsa, ad sua accidentia referebatur. Neque id mirum aut singulare putandum est. quoniam Deus novos reales modos essendi, seu potius realia attributa, acquirit per novam realitatem et mutationem quae non in ipso est sed in sola creatura con­ tingit, ut cum de non creante factus est Creator per hoc solum quod res ex nihilo emerserunt, de Verbo genito evasit Verbum caro factum per hoc quod humana natura assumpta est. de absente fit in justo praesens et inhabitans eo quod anima illius exornatur gratia. ”Dc Euch., disp. 5, dub. 3, § 1, n. 31. 292 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE Ceterum novus modus substantialis, quem corpus Christi acquirit in Eucharistia, non est ipse terminus conversionis sed quid immediate con­ sequens; non enim panis convertitur in praesentiam corporis Christi sed in ipsum corpus Christi, quod, ob transitum ipsius substantiae panis in ipsum, acquirit consequenter eundum modum essendi eamdemque habitudinem praesentiae ad accidentia ad instar ipsius substantiae. Secundo, ad essentiam conversionis in genere pertinet tantum ut ter­ minus a quo mutetur; de essentia solius conversionis physicae est ut fiat mutatio in utroque termino. Ut patet ex ipsis verbis obiectis, S. Thomas loquitur de conversione elementorum in mixtum, quae est mutatio physica importans corruptio­ nem unius et generationem alterius, ac propterea ingenerabilitatem naturae divinae affert ut rationem quare ipsa in naturam humanam Christi non potuerit hac physica conversione transmutari. Si ageretur de hac alia quaestione: an aliqua res possit in naturam divinam transsubstantiari, S. Doctor pro negativa aliam rationem afferret, puta quia Deus est actus purus et transsubstantiatio supponit impuritatem et potentialitatem in utroque termino, quorum unum fit et transit in aliud, quamvis importet mutationem in solo termino a quo. DICES 5 cum Salmanticensibus.20 Corpus Christi, secundum suam substantiam et naturalem modum essendi quem in coelo habet, est prin­ cipium seu causa non solum moralis, sed physica, transsubstantiationis, juxta generalem doctrinam thomistarum de humanitate Christi causa physica instrumental! effectuum supernaturalium. Ergo corpus Christi non est terminus transsubstantiationis secundum suam substantiam et modum naturalem, sed secundum novum modum substantialem, realiter modaliter distinctum, quem in sacramento acquirit. “Necessarium enim est causam distingui realiter ab effectu, et principium actionis ab eius termino, et quod effectum, sive terminum praecedat ordine, sive prioritate naturae: quae sine distinctione reali salvari non valent.” RESP. Cone, antec. Neg. cons. et suppositum. Nam stricte loquendo terminus seu effectus transsubstantiationis, prout est actio, non est corpus Christi nec panis, sed transitus panis in corpus Christi; hoc enim formaliter fit per transsubstantiationem ut panis convertatur seu tran­ seat in corpus Christi. Attendendo autem ad utrumque terminum huius transitus, vel si placet ad transsubstantiationem passive spectatam, dici potest termi­ num seu effectum actionis transsubstantiativae esse vel panem prout ”Loc. cit., n. 23, Parisiis, 1882, p. 304. DE ESSENTIA TRANSSUBSTANTIATIONIS 293 est id quod transivit in corpus Christi vel corpus Christi prout est id in quod transivit panis. In utraque autem consideratione salvatur dis­ tinctio inter principium et terminum actionis; nam corpus Christi non est idem ac transitus panis in ipsum, nec corpus Christi simpliciter con­ sideratum est idem ac corpus Christi prout est id in quod transivit panis. DICES 6 cum Sabnanticensibus:21 “Joan, a S. Thom. et alii ex patronis opinionis contrariae aperte fatentur corpus Christi ut termi­ num hujus conversionis importare habitudinem ad terminum ex quo fit, et specialem dependentiae respectum ad Deum praedictae conver­ sionis auctorem: quae vix, aut nullo modo intelligi valent absque ali­ qua additione, et mutatione in corpore Christi, quatenus conversionem terminat, factis.” RESP. Praedicta habitudo et dependentia explicatur tantummodo ex hoc quod corpus Christi est id in quod transivit panis, quod est quid novum et magnum in corpore Christi immutato, quemadmodum attributum Creatoris est quid novum et magnum in Deo, quamvis creatio nullam importet mutationem in Deo sed in sola creatura. Probatur 2. QUOAD ACTIONEM ADDUCTIVAM CORPORIS CHRISTI. PRIMO, actio adductiva est extra conceptum conversionis qua talis, conversio enim est transitus unius in aliud; non autem aliquid dicitur in aliud transire ex hoc ipso quod aliud ad ipsum adducitur, vel etiam in eius loco sufficitur. Adductio potest quidem praecedere conversionem sed non illam formaliter constituere. SECUNDO, actio adductiva corporis Christi in coelo manentis, etiam si esset possibilis, repugnaret conceptui transsubstantiationis. Nam transsubstantiatio est actio substantialis, ut patet ex ipsa voce et ex Cone. Trid. definiente eam esse conversionem ex substantia panis in substantiam corporis Christi. Actio vero adductiva non est actio substantialis sed accidentalis, quia non habet pro termino aliquid sub­ stantiale sed aliquid accidentale, i.e. novam ubicationem seu praesen­ tiam in loco. Unde actio adductiva corporis Christi non esset transsub­ stantiatio, nec formaliter terminaretur ad substantiam corporis Christi sed ad novam eius ubicationem et praesentiam in altari. Nec valet dicere hanc conversionem esse substantialem eo quod fiat ’Tbid., n. 40, p. 316. 294 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE ex substantia panis. Nam indoles et species conversionis desumitur non ex termino a quo, qui est quid excludendum, sed ex termino ad quem, qui per se intenditur; ceterum id est contra mentem Cone. Trid. do­ centis ideo hanc conversionem vocari transsubstantiationem quia est ex substantia panis in substantiam corporis Christi. Item non juvat dicere hanc conversionem ideo esse substantialem quia terminatur ad praesentiam non in abstracto sed in concreto, i.e. ad praesentiam substantiae vel ad substantiam praesentem. Nam conj­ unctio substantiae cum accidente quod sit terminus formalis alicuius actionis non sufficit ut haec actio dicatur substantialis, secus nulla daretur actio accidentalis et calefactio vel dealbatio esset actio substan­ tialis eo quod substantia sit coniuncta cum calore vel albedine quae producitur. TERTIO, actio adductiva repugnat ex parte termini, seu repugnat ut corpus Christi, manens in coelo, adducatur in altare. Nam, ut fatentur adversarii cum aliis theologis et ostensum est in art. praec. (Conci., p. 255), repugnat explicatio praesentiae realis per motum localem corporis Christi. Atqui actio adductiva corporis Christi nequit fieri nisi per motum localem. Ergo actio adductiva corporis Christi ad explicandam praesentiam realem repugnat. Ad minorem. Adductio enim alicuius corporis ab omnibus concipitur ut acquisitio novae ubicationis; ubicatio autem, juxta Aristotelem et S. Thomam, nihil aliud est quam accidentalis forma vel actus resultans ex coaptatione quantitatis ad locum extrinsecum, corpus enim dicitur esse in loco per contactum suarum dimensionum ad superficiem corporis ambientis. Jamvero non potest aliquod corpus novam ubicationem acquirere nisi relinquat priorem; nam una et eadem quantitas nequit duplici ex­ ternae superficiei simul coaptari, cum nonnisi unam internam super­ ficiem ipsa habeat qua externae superficiei coaptetur. Acquirere autem novam ubicationem est relinquere contactum unius loci et acquirere contactum alterius, seu moveri localiter. Ergo actio adductiva corpus Christi nonnisi per motum localem fieri potest. Ad peculiarem sententiam Lugonis dicendum est: 1. Ipsam non salvare rationem conversionis; non enim aliquid dici­ tur in aliud converti eo quod succedat in aliquo eius munere, quan­ tumvis essentiali, quale est in casu munus sustentandi accidentia. 2. Eam non salvare rationem conversionis substantialis ; nam mu­ nus sustentandi accidentia non est quid substantiale, etiam in sub- DE ESSENTIA TRANSSUBSTANTIATIONS 295 stantia panis, sed consistit in relatione accidentium ad substantiam ut ad subiectum, et ceteroquin, fatente Lugone, corpus Christi hoc munus exercet non ut subiectum sed ut causa efficiens, adeoque per actionem accidentalem. 3. Eam supponere ipsam conversionem jam factam; nam priusquam corpus Christi possit accidentia sustentare oportet ut jam sit sub illis constitutum loco substantiae panis (prius enim ordine naturae est esse quam operari et sustentare), nonnisi autem per conversionem ponitur corpus Christi sub speciebus. Unde haec sententia nullum affert adiutorium sententiae de actione adductiva. DEFENSORES ACTIONIS ADDUCTIVAE AD SUAM FULCI­ ENDAM SENTENTIAM PRAEFATUM ARISTOTELICUM CON­ CEPTUM UBICATIONIS REICIUNT ET NOVUM QUEMDAM FINGERE CONANTUR. Dicunt nempe ubicationem non consistere in extrinseca denomina­ tione, proveniente ex loco reali corporis ambientis, sed in quadam forma accidentali intrinseca ipsi corpori et absoluta (seu non relativa ad corpus ambiens), per quam corpus determinatur ad occupandam ali­ quam determinatam partem spatii absoluti " “Spatium illud absolutum, immensum, aeternum, pervadens omnia loca, atque continens superansque in infinitum, concipitur quasi re­ ceptaculum quoddam omnis creationis realis et possibilis; at interea nihil est reale, sed merum ens rationis. In quo spatio irreali collocantur corpora per realem illum modum ipsis inhaerentem, qui dicitur ubicationis. “Qui ubicationis modus ita singulis rebus inhaeret independenter a ceteris, ut si, toto mundo sublato, solus ego servarer, forem tamen ali­ cubi, immo ibidem, ubi prius fueram (nisi forte moverer localiter); et si pro priore mundo alius mihi circumdaretur, totaliter diversus et specie et mole et relativa ad me dispositione, tamen (nisi motus interim essem) dicendus forem esse ibidem ubi prius eram. Adeo nos intrin­ seca et absoluta donat locatione modus ille ubicationis ad rem nullam habens respectum praeter inexterminabile ens rationis. “Jam vero, sicut praesentia in loco habetur per talem nobis inductum modum, sic mutatio loci fit per modi mutationem, et multilocatio per multiplicationem modorum. Sicque fit ut Christus, quamvis praeditus suo connatural! modo ubicationis in coelo, possit, sine discessu e priore loco, sine locorum intermediorum pertransitu, per solam acquisitionem ” Paulo aliter rem explicat Pesch, De Euch., n. 697 sq. 296 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE novarum ubicationum, fieri praesens in singulis sacramenti locis, immo in partibus sacramenti singulis.”23 ATTAMEN huiusmodi explicatio ubicationis in genere et praesen­ tiae Christi in sacramento adversatur tum conceptionibus sensus com­ munis tum principiis sanae philosophiae. Nam: 1. Ubicatio seu esse locatum (ubi: in quo loco) dicit essentialiter relationem ad locum, seu est quaedam coaptatio rei ad locum, quem­ admodum esse vestitum dicit relationem coaptationis ad vestem. Co­ aptatio autem corporis ad locum importat contactum quantitatis ipsius ad quantitatem loci; contactus vero duarum quantitatum fit immediate per ipsas quantitates nec ideo indiget nova forma quantitati superaddita. Unde ubicatio non consistit in quadam forma intrinseca corpori, sed in sola denominatione extrinseca resultante ex praedicto contactu, quemadmodum vestitio non importat specialem formam intrinsecam, qua quis dicatur vestitus, sed resultat ex coaptatione corporis ad vestem. 2. Pluralitas ubicationum inducit pluralitatem individuorum, quia importat distantiam et ideo divisionem locatorum; unde nequit idem in­ dividuum (i.e. indivisum in se) suscipere duas simul ubicationes, cum nequeat esse distans seu divisum a semetipso. Ad rem S. Thomas, In 4 Sent., dist. 44, q. 2, a. 2, q. 3, ad 4: “Esse in pluribus locis simul, repugnat individuo ratione ejus quod est esse indivisum in se; sequere­ tur enim quod esset distinctum in situ.” Nec valet dicere quod per pluralitatem ubicationum individuum multi­ plicatur non formaliter sed virtualiter tantum, quatenus, unum existens, aequipollet pluribus in ordine ad locum et consequentes passiones et actiones. Nam, missa hac inintelligibili aequipollentia et virtuali multiplica­ tione individui, ex ea sequeretur quod vel individuum esset formaliter, seu secundum seipsum, in uno loco et tantum virtualiter, seu non sec­ undum seipsum sed secundum suam virtutem, in alio loco, et tunc negatur realis eius praesentia in isto; vel quod individuum esset for­ maliter et secundum seipsum in utroque loco, et tunc necessario multi­ plicatur ipsum individuum, quod diximus repugnare. 3. Praedictum spatium absolutum nihil est vel est purum ens ra­ tionis, ut ipsi adversarii fateri coguntur; ergo ex relatione ad illud nequit ens reale seu realis locatio desumi, ac in eo locari nihil est. a Ita adversariorum sententiam exponit De la Taille, Myst. fidei, elue. 50, Parisiis, 1931, p. 629. DE ESSENTIA TRANSSUBSTANTIATIONS 297 Lugo autem hanc rationem vitare conatur, docens quod cum dicitur ubicationem desumi in ordine ad spatium absolutum, id non est stricte accipiendum, cum tale spatium sit purum ens rationis, sed sensus est ubicationem unius corporis desumi in ordine ad possibiles ubicationes quae de facto non sunt sed a nobis concipiuntur tamquam existentes in aliquo spatio infinito. Attamen ipsa ubicatio possibilis, vel sumitur in ordine ad ubica­ tionem realem, quae ab ipsa dependet, et tunc habetur circulus vitiosus, vel accipitur in ordine ad tertiam aliquam ubicationem realem aut pos­ sibilem, et tunc eadem quaestio de hac tertia ubicatione recurrit ita ut fiat processus in infinitum. Non datur igitur alia via explicandi ubicationem nisi in ordine ad aliquod spatium imaginarium vel reale.21 4. Ex sententia de intrinsecis ubicationis modis tot sequuntur incon­ venientia, ut, etiam abstrahendo ab eius implicantia vel possibilitate, appareat eam esse, ut ait Billot, “mysteriosam et captu difficilem ac quidquid umquam mysteriose fuit hominibus propositum.”25 Nam ex hac sententia sequeretur Christum in se suscipere numerum ubicationum actu infinitum: Christus enim est praesens non tantum multis hostiis consecratis sed etiam uniuscuiusque hostiae partibus quae sunt numero infinitae. Praeterea, praesentia Christi in coelo et praesentia sacramentalis non differrent inter se, cum utraque consistat in quodam modo intrinseco quo respicitur spatium absolutum. Item, novus modus ubicationis sacramentalis adderetur Christo jam in coelo praesenti; ergo non Christus fieret praesens in terra ratione huius modi, sed potius hic modus fieret praesens in coelo ratione cor­ poris Christi in quo suscipitur, et Christus se haberet tamquam aliquid praesens in coelo sed respiciens per talem modum terram longinquam. Tamdcm, “ubicumque Christus adest, ibi adesse debent omnia quae­ cumque illi sunt intrinseca, hoc est realiter et absolute inhaerentia. Porro ejusmodi sunt omnes istae ubicationes. Ergo hic. Andegavi, debet Christus gaudere ubicatione parisiensi. Unde exsurgunt quaedam mira. “1. Quomodo ubicatio parisiensis potest extra Parisios vagari? “2. Si Christus hic habet secum suam ubicationem parisiensem. quomodo non dicitur hic esse Parisiis? Quid enim in sententia adver­ sariorum est esse Parisiis, nisi habere in se ubicationem parisiensem? Eam habet vere hic exsistentem atque, ut ita dicam, ubicatam. Ergo in hoc angulo mundi reperiuntur omnes praesentiae Christi ad omnia ** CI. De la Taille, Mysterium fidei, elue. 50, a. 3. 54 De sacram., t. 1, Romae, 1914, p. 354. 298 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE eucharistiae loca, immo ad ipsum coelum. Et quia idem est esse prae­ sentem alicui loco et habere locum illum sibi praesentem, ergo Christus hic habet proxime sibi praesentes terrae plagas omnes et coeli polos: qui igitur etiam Andegavi adsunt. Quod rursus vix concipi potest. “3. Ubicatio A fundat certam quamdam distantiam ab ubicatione B. Cum autem utraque ubicatio hic Christo insit, dicendus erit Christus, exsistens hic, distare a seipso hic exsistente. Quis omnia haec, aliave ejusdemmodi multa unquam intelleget?”28 Conclusio 3. Nexus inter desitionem panis et positionem corporis Christi, qui necessario importatur in conceptu transsubstantiationis, nequit esse nexus quem patroni sententiae negativae assignant inter annihilationcm panis et productionem vel adductionem corporis Christi. Probatur 1. Ex eo quod nexus qui ab adversariis assignatur REPUG­ NAT CONCEPTUI MUTATIONIS ET CONVERSIONIS. Ad veram enim mutationem et conversionem requiritur formalis et intrinsecus nexus inter utrumque terminum; nam mutatio est quid unum per se (unus enim per se conceptus est transitus ex uno termino in alium vel ex uno modo essendi in alium), duo autem quae solo extrinseco nexu connectuntur non faciunt unum per se sed per accidens. Jamvero nexus qui ab adversariis assignatur, quomodolibet tandem explicetur, est nexus extrinsecus. Nam desitio panis per annihilationem et positio corporis Christi per productionem vel adductionem, non con­ stituunt aliquid unum per se sed per accidens; procedunt enim a duabus actionibus distinctis et disparatis, scilicet subtractione divini influxus, conservantis panem in esse, et positivo influxu producente vel addu­ cente corpus Christi, adeoque sunt duo effectus distincti ac disparati. qui nonnisi accidentali et extrinseco nexu connecti possunt. Nec valet obicere intrinsecum nexum inter duos terminos requiri quidem in mutatione quae est inter terminum positivum et terminum negativum, qualis est creatio, annihilatio, generatio, corruptio, in qui­ bus positio unius termini est formaliter ipsa desitio alterius, eo quod duo termini contrarie se habeant (ens et non ens, forma et privatio formae), non vero in mutatione conversiva, quippe quae sit inter duos terminos positivos ad invicem disparatos, ac inde necessario importet duas mutationes et duas actiones. Respondetur enim omnem mutationem, etiam conversivam, esse unum ens per se et unum per se effectum, scilicet transitum de uno in aliud, adeoque ipsam fieri per unam actionem. In mutatione quidem inter terminum positivum et terminum negativum habetur transitus De la Taille, op. cit., Parisiis, 1931, p. 631. DE ESSENTIA TRANSSUBSTANTIATIONS 299 sine motu, in mutatione vero inter duos terminos positivos, seu con­ versione, transitus consistit in motu ab uno ad aliud, et quidem in transformatione naturali hic motus conversivus importat duas muta­ tiones inter terminum positivum et terminum negativum (mutationes scilicet corruptionis et generationis), in transsubstantiatione vero ha­ betur simplex motus consistens in simplici mutatione totius in totum. In tribus tamen casibus unica est actio, quia unicus est effectus seu transitus, imo in conversione ipsa unitas motus appellat unitatem actionis, cum actio et motus sint idem saltem ex parte passi. Duplex autem modus, quo talis extrinsecus nexus ab adversariis ex­ plicatur, vel simplici consideratione ineptus prorsus apparet. Nexus moralis, fundatus in ordinatione divini agentis, quem fingunt Bellar minus et Lessius, est manifeste aliquid mere extrinsecum ac solam importat relationem successionis intentionaliter inductae ab eodem agente. Xemo enim dicet unam vestem in aliam converti eo quod una removetur eo fine ut altera eidem corpori imponatur; dicimus quidem hominem secundum vestem mutare, vel potius hominem vestem mutare, at non dicimus ipsam vestem in aliam converti, nisi et nos velimus ex theologis in poetas transmutari. Nexus ex natura rei, a Lugonc ingeniose inventus, conceptum con­ versionis non explicat sed complicat. Talis enim nexus in hoc consistit quod ideo panis amittit connaturalem sustentationem accidentium ac in nihilum redigitur, quia corpus Christi eam sustentationem assumit. Ex hoc autem sequitur quod: 1. Talis nexus, necessarius quidem et ex natura rei, non est con­ versivus sed annihilativus, seu explicat quare panis desinat non vero quare corpus Christi ponatur, cum desitio panis sit consequens ad positionem Christi. 2. Desitio panis non est terminus a quo, sed ad quem talis nexus, et positio Christi non est terminus ad quem, sed a quo, unde in eo vel nulla importatur conversio vel importatur conversio corporis Christi in panem desinentem. 3. Talis nexus supponit conversionem jam factam, nam. ex omnium doctorum sententia, nonnisi per conversionem corpus Christi ponitur sub speciebus; imo talis nexus est effectus conversionis, nam ex con­ versione sequitur positio Christi eiusque activa sustentatio accidentium, et ex hac sequitur praedicta mutilatio et annihilatio panis; unde asse­ rere talem nexum constituere conversionem est dicere effectum consti­ tuere suam causam vel esse causam suae causae. Unde mirum non est ipsum Lugonein parum firmiter huiusmodi nexui 300 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE adhaerere, cum, affirmata eius existentia, docet ipsum non esse neces­ sarium ad rationem verae conversionis sed nexum moralem sufficere (cf. supra, p. 274). Nexus vero quem assignat Valentia, consistens in communi habitu­ dine substantiae panis et substantiae corporis Christi ad eadem acci­ dentia, est ineptus ad explicandam tum rationem transsubstantiationis, nam juxta Tridentinum termini istius non sunt substantia panis cum suis accidentibus et corpus Christi cum speciebus panis> sed sola sub­ stantia utriusque, adeoque praedictus nexus non cadit in panem et corpus Christi formaliter prout sunt termini conversionis,'·’7 tum ipsam genericam rationem conversionis, nam species accidentaliter uniuntur substantiae panis, nexus autem conversionis intelligi debet inter ipsas res quae sunt termini conversionis, adeoque fundatur vel in communi subiecto quod erat et manet, sicut in transformatione, vel in ipsis totis prout una totaliter transit in aliam (aut si placet in communi entitate quae antea erat simpliciter panis et nunc est panis in corpus Christi conversus) ut accidit in transsubstantiatione. Probatur 2. Ex eo quod nexus ab adversariis assignatus REPUGNAT PROPRIETATI VERPORUM QUIBUS ECCLESIA HOC DOGMA DEFINIVIT. Primo enim Cone. Trid. in can. 2 ait eucharisticam “conversionem catholicam Ecclesiam aptissime transsubstantiationem appellare” (Denz. 884), vox autem “transsubstantiatio” secundum proprium sen­ sum significat transitum de substantia in substantiam, quemadmodum cognatae voces transformatio, transfiguratio, translocatio, significant transitum de forma in formam, de figura in figuram, de loco in locum. Jamvero in sententia adversariorum ponitur successio substantiarum vel, si placet, transitus substantiarum, non transitus de substantia in substantiam. Nec valet dicere proprietatem vocis salvari ex hoc quod sub iisdem accidentibus habeatur successio duarum substantiarum, quemadmodum in transformatione habetur successio duarum formarum in eodem subiecto. Nam in transformatione subiectum, seu materia in qua habetur successio formarum, est pars essentialis utriusque totalis termini muta­ tionis ac propterea non dicitur unum succedere alteri, sed unum con­ verti in alterum, quamvis una forma dicatur succedere alteri non vero converti in alteram. E converso accidentia non sunt pars essentialis ” Cf. Billot, 1. c., p. 356 et De la Taille, 1. c., p. 634. DE ESSENTIA TRANSSUBSTANTIATIONS 301 panis et ideo hic nequit dici converti in substantiam corporis Christi ex eo tantum quod eius accidentia remaneant cum succedente sub­ stantia corporis Christi. Ceterum, ut jam notatum est, juxta defini­ tionem Ecclesiae extrema huius conversionis non sunt substantia panis cum suis accidentibus et substantia corporis Christi cum speciebus panis, sed tantum substantia panis et substantia corporis Christi. Secundo, Cone. Trid. in eodem canone hanc conversionem “mirabi­ lem” appellat. Jamvero nihil mirabile seu intellectui impervium habetur in ipsa conversione prout explicatur ab adversariis per meram successionem duarum substantiarum cum quodam extrinseco nexu, quamvis mirabile dici posset id quod accidit ex parte extremorum, scilicet annihilatio panis et praecipue productio vel adductio corporis Christi. “Habito [proinde] respectu ad declarationes Conciliorum, expositio recentiorum non satisfacit, qua parte aufert mysterium a conversione ut sic. et ponit illud in actione quae directe circa Christi corpus exercetur.”28 Tertio, Pius VI in Constit. “Auctorem fidei” contra Pistorienses ait dogma tridentinum complecti non tantum desitionem substantiae panis manentibus accidentibus et praesentiam seu positionem Christi sub iisdem accidentibus, sed etiam hoc tertium ab illis distinctum, scilicet conversionem substantiae in substantiam; additque hanc non pertinere ad quaestiones scholasticas sed esse articulum fidei distincte proponendum. Jamvero in sententia adversariorum dogma catholicum absolveretur duobus prioribus articulis; nam conversio nihil aliud illis adderet nisi explicitationem extrinseci nexus qui jam in illis indirecte includitur, quique nec a Pistoriensibus negabatur nec distincta fidelium instructi­ one indigeret. Probatur 3. Ex eo quod nexus assignatus ab adversariis INDUCIT DUPLICEM TRANSSUBSTANTIATIONEM, alteram panis in cor­ pus Christi, alteram corporis Christi in panem. Ad rem Billot : “Accedit quod in sententia saltem eorum qui non habent permanentiam accidentium ut requisitam ad positivam rationem conversionis substantiae in substantiam (et recte quidem, ut videtur), esset admittenda duplex transsubstantiatio; una panis in corpus Christi: altera, quod absit, ipsius corporis Christi in eam substantiam quae post corruptionem specierum relinquitur. Loquendo enim in prin­ cipiis adversariorum, quando contingit species corrumpi, adsunt omBillot, 1. c., p. 357. 302 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE nia elementa ad transsubstantiationem requisita: videlicet destructio totius substantiae corporis Christi quantum ad esse replicatum quod sub speciebus habebat, tum deinde productio substantiae succedentis, ac demum nexus et ordo inter unius productionem et alterius desitionem. Unde quidam non timuerunt huiusmodi sequelam concedere, et Arriaga, etsi dicat illam esse probabilius reiiciendam, tamen expresse admittit ut non improbabilem.”20 Conclusio 4. Transsubstantiatio est una ct simplex actio pure convcrsiva seu effectiva transitus totius substantiae panis in totam substantiam corporis Christi praeexistentis et immutati. Probatur. Haec conclusio sequitur imprimis ex praecedentibus conclusionibus seu ex exclusione aliarum sententiarum Partis Negativae. Praeterea directe probatur quoad singulas eius partes rationibus in iisdem allatis, quas juverit breviter recapitulare. 1. Transsubstantiatio est una et simplex actio. Nam ordinatur ad effectum qui est per se unus et simplex, scilicet ad conversionem, quae, quamvis materialiter considerata includat varia elementa (i.e. duos terminos et nexum), formaliter tamen est unus conceptus, scilicet hoc quod est unum transire in aliud, quemadmodum relatio quae materi­ aliter includit duos terminos, nexum et fundamentum, formaliter est unum ens per se, scilicet hoc quod est unum referri ad aliud. Nonnisi autem improprie diceretur transsubstantiationem esse actio­ nem jormalitcr unam et virtualiter duplicem eo quod habet duplicem effectum, scilicet desitionem panis et positionem corporis Christi. Nam eius effectus non est duplex sed unicus, sive consideretur formaliter, sic enim est ipse transitus unius substantiae in aliam, sive consideretur veluti materialiter ex parte extremorum, desitio enim panis non quali­ tercumque est terminus a quo conversionis, sed ut transitiva in posi­ tionem corporis Christi, et positio corporis Christi non qualitercumque est terminus ad quem conversionis, sed ut inductam per desitionem tran­ sitivam panis in corpus Christi; jamvero desitio panis, ut est transitiva in positionem corporis Christi, et positio corporis Christi, ut inducta per desitionem transitivam panis in corpus Christi, sunt formaliter idem. Ceterum de nulla mutatione dici potest quod sit actio virtualiter duplex. Id patet de mutatione non conversiva quae est inter terminum 3 Billot, ibid., p. 358 sq. DE ESSENTIA TRANSSUBSTANTIATIONIS 303 positivum et terminum negativum (i.e. creatione, annihilatione, genera­ tione et corruptione), non enim v.g. generatio aequivalet duplici ac­ tioni, alteri qua forma ponitur, alteri qua privatio formae aufertur (privatio enim nihil est). Quoad mutationem conversivam (i.e. trans­ substantiationem et transformationem) id sequitur ex eo quod, quam­ vis in ea habeantur duo termini positivi, unicus tamen habetur motus quo unus terminus abicitur et alius inducitur; et hoc verificatur non tantum in transsubstantiatione, quae importat unicum motum et uni­ cam actionem, sed etiam in transformatione, quae, quamvis complecta­ tur duas mutationes (corruptionem unius formae et generationem alte­ rius), unicum tamen motum importat, adeoque unicam actionem quae cum motu identificatur ex parte passi, ut supra dictum est (p. 298 sq.). 2. Transsubstantiatio est actio pure convcrsiva, scilicet nihil aliud involvens in suo conceptu praeter transitum unius substantiae in aliam. Nam ex una parte Ecclesia, definiens transsubstantiationem. non aliud dicit quam esse conversionem, ex alia vero parte, ut probatum est supra, omnis destructio termini a quo vel productio aut adductio ter­ mini ad quem, etiam si detur, exulat a notione conversionis ac nequit nisi concomitanter se habere. 3. Termini conversionis sunt tota substantia panis et tota substantia corporis Christi. Hoc formaliter definivit Ecclesia. Quaelibet ergo modalitas, sive substantialis sive accidentalis, quae a patronis Partis Negativae in medium adducitur, nequit esse formalis terminus ad quem conversionis, cum non sit ipsa, nec a fortiori tota, substantia corporis Christi. Ad vitandas confusiones quae non raro oriuntur ex diverso modo loquendi, sedulo distinguas inter terminos transsubstantiationis active et passive spectatae. Terminus seu effectus transsubstantiationis prout est actio est ipsa transsubstantiatio vel conversio passiva, i.e. transitus ex una substantia in aliam; terminus vero transsubstantiationis passivae, seu huiusmodi transitus, est duplex: terminus a quo, substantia panis, terminus ad quem, substantia corporis Christi; vel formalius loquendo: terminus a quo, substantia panis ut est id quod transit in corpus Christi, termi­ nus ad quem, corpus Christi ut est id in quod transivit substantia panis; vel etiam: terminus a quo, substantia panis ut sic, terminus ad quem, substantia panis prout transivit in corpus Christi (cf. verba Cajet ani relata in p. 278). 4. Terminus ad quem conversionis est corpus Christi praeexistens et immutatum. 304 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE Ici sequitur imprimis ex eadem Ecclesiae definitione. Si enim corpus Christi quomodolibet mutaretur, conversio non esset in ipsam et totam substantiam corporis Christi; aliis verbis, omnis actio productiva circa corpus Christi repugnat ipsi conceptui conversionis transsubstantiativae, ut fusius ostensum est in Conci. 2. Praeterea ibidem probatum est actionem productivam repugnare ipsi corpori Christi, quod est terminus huius conversionis. DICES 1 cum Salmanticcnsibus.'10 “Praedictam sententiam (quam­ vis eam ab cxtrinseco revereamur ob defensores quos habet) minime intelligimus: ea est et nostri intellectus debilitas, atque ingeniorum varietas. Nam in primis cum inquftimus, quis sit terminus hujus con­ versionis; et respondetur esse corpus Christi ut terminans conversio­ nem, vel quatenus est id, in quod fit conversio: non aliud nobis respon­ deri videtur, quam idem per idem; et terminum conversionis non aliter explicari, quam per esse terminum conversionis, aut per conversionem ipsam; cum tamen terminus cujuscumque actionis debeat illam praece­ dere in genere causae formalis extrinsecae.” RESP. Cum ad quaestionem: quinam sit terminus ad quem conver­ sionis, respondetur ipsum esse corpus Christi ut est id in quod transivit panis, non fit explicatio eiusdem per idem, sed explicatur conversio eiusquc terminus per rationem simplicis transitus tamquam per utriusque definitionem, quemadmodum cum ad quaestionem: quid sit homo, respondetur ipsum esse animal rationale, non explicatur idem per idem sed definitum per definitionem, et cum ad quaestionem: quis sit terminus divinae generationis, respondetur esse personam divinam quatenus procedit in similitudinem naturae, iterum explicatur generatio eiusque terminus per processionem in similitudinem naturae tamquam per utriusque definitionem. DICES 2. Transsubstantiatio est via ad praesentiam realem. Jamvero simplex conversio seu transitus panis in corpus Christi nequit esse via ad realem praesentiam. Nam quod convertitur in praeexistens trahitur ad conditiones istius et non e converso, unde ex simplici con­ versione sequeretur tantum quod panis sit in coelo ubi corpus Christi praeexistit, non vero quod corpus Christi fiat praesens in terra. Ergo ad explicandam praesentiam realem per transsubstantiationem oportet ut haec sit actio productiva modus praesentiae sacramentalis, sive id fiat per quamdam corporis Christi productionem sive per eiusdem adductionem. * L. c., p. 308. DE ESSENTIA TRANSSUBSTANTIATIONS 305 RESP. Ut dicetur infra in Nota 6 (p. 314 sq.), transsubstantiatio est via ad praesentiam realem non ex se sola, sed ut copulata cum permanentia accidentium; si enim accidentia converterentur vel des­ truerentur, fieret conversio panis sed non sequeretur praesentia Christi in loco ubi erat panis, quia locus iste amplius non esset. Ratione ipsius conversionis fit ut panis secundum suam substantiam trahatur ad conditiones corporis Christi et sit in coelo ut conversus in corpus Christi; sed ob permanendam accidentium substantiae conver­ sae fit consequenter ut ipsum corpus Christi trahatur ad conditionem substantiae panis, seu succedat in eadem habitudine quam panis habe­ bat ad sua accidentia, excepta habitudine inhaerentiae. Ex quo etiam sequitur quod dum substantia panis erat in loco locali­ ter, mediantibus suis accidentibus, corpus Christi fit praesens in eodem loco non localiter sed ad modum substantiae, eo quod sit in loco ra­ tione quidem accidentium, sed non sibi inhaerentium, quemadmodum inhaerebant propriae substantiae panis (cf. q. 76, a. 5). DICES 3. Non sunt multiplicanda entia sine necessitate nec sunt ac­ cumulanda mysteria ubi res fidei faciliori modo explicari possunt. Explicatio autem transsubstantiationis per quamdam productionem vel adductionem corporis Christi facilior est et nostrae menti magis accom­ modata quam explicatio per simplicem transitum, quae prorsus mysteriosa et captu difficilis omnibus apparet. RESP. In rebus fidei non agitur de dissipando mysterio sed de eo in propria sede collocando. Ex dictis in Conci. 2 contra doctrinam de transsubstantiatione productiva vel adductiva, sufficienter apparet “im­ possibile esse fugere mysterium, sed hanc solum optionem nobis relin­ qui, aut suscipiendi verum mysterium a Deo revelatum, aut retinendi aliud quodpiam, forte magis incomprehensibile, confictum ab hominibus. . . “Certe, si de actione conversiva formaliter sumpta, seu de ipso transitu substantiae in substantiam quaestio sit. quod ad facilitatem conceptus attinet, sine dubio vincunt recentiores. Explicatur enim mihi transsubstantiatio per hoc quod destruitur substantia panis in ordine ad positionem corporis Christi, quod loco substantiae destructae ipsum Christi corpus introducitur, quod denique vel realiter vel apparenter ma­ nent accidentia panis cum eadem habitudine continentis ad contentum; quae omnia satis facile apprehenduntur. Verum considerandum nunc est, an sit aeque intelligibilis actio qua fit praesens corpus Christi. Cito namque dictum est poni corpus Christi sub speciebus loco substantiae panis, sed non tam cito explicatum.”31 ” Billot, De Sacr., t. 1, De Euch., q. 75, § 2, Romae, 1914, p. 349-351. 306 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE Variae autem explicationes quae afferuntur tot secum ferunt impli­ candas, ut inde mysterium transsubstantiationis densiori caligine obtenebretur. NOTA 1. DE PROPRIETATIBUS TRANSSUBSTANTIATIO­ NIS (a. 8; In 4 Sent., dist. 11, q. 1, a. 3, q. 1). In definitione tridentina duplex assignatur proprietas transsubstan­ tiationis; vocatur enim “mirabilis et singularis conversio” ac simul assignatur radix utriusque proprietatis cum additur “totius substantiae panis in Corpus”. Singularitas transsubstantiationis non sumitur ex hoc quod sit uni­ cum exemplum conversionis substantiae in substantiam, nam nequit demonstrari quasdam mutationes miraculosas, a Christo effectas, non fuisse transelementationes (mutationes totius entis in totum ens, i.e. sive secundum substantiam sive secundum accidentia) et quidam the­ ologi (ut Salmanticenses'), refragrantibus tamen aliis (ut Billot et Mattiussi), putant hoc contigisse in nuptiis Canae, sed sumitur prae­ cise ex hoc quod sit mutatio conversiva totius substantiae in totam substantiam. Ex hac enim radice fluit omnis tum convenientia tum differentia huius conversionis ab alia mutatione, tum creativa tum transformativa, in quo eius singularitas consistit. Ex eo quod est mutatio, transsubstantiatio convenit cum creatione et transformatione; ex eo quod est conversio, convenit cum transforma­ tione et differt a creatione; ex eo quod est in totam substantiam, con­ venit cum creatione et differt a transformatione. Ut fusius explicat S. Thomas, transsubstantiatio convenit cum cre­ atione et transformatione in his duobus: quod nempe sit “commune his tribus ordo terminorum; scilicet ut post hoc sit hoc (in creatione epim est esse post non esse; in hoc sacramento corpus Christi post sub­ stantiam panis; in transmutatione naturali album post nigrum, vel ignis post aerem), et quod praedicti termini non sint simul” (a. 8). Transsubstantiatio convenit cum transformatione et differt a cre­ atione in eo quod est conversio seu mutatio termini positivi in termi­ num positivum; aër enim transit in ignem et panis transit in corpus Christi, non vero non ens transit in ens. Est etiam secundaria quaedam convenientia in eo quod “utrobique [i.e. in transsub. et transform.] remanet aliquid idem, quod non accidit in creatione, differenter tamen: nam in transmutatione naturali remanet eadem materia vel subjectum; in hoc autem sacramento remanent eadem accidentia” (a. 8). Transsubstantiatio convenit cum creatione et differt a transforma- DE ESSENTIA TRANSSUBSTANTIATIONIS 307 tione in eo quod sit mutatio in totam substantiam, et quia transsubstan­ tiatio, secus ac creatio, est conversio seu mutatio inter duos terminos positivos, TOTA RATIO DIFFERENTIAE CUM TRANSFORMA­ TIONE EST IN EO QUOD SIT CONVERSIO TOTIUS SUBSTAN­ TIAE IN TOTAM SUBSTANTIAM. EX QUO, TANQUAM EX SUPREMA RADICE, PLURES SEQUUNTUR DIFFERENTIAE: PRIMA est quod transsubstantiatio, secus ac transformatio, per­ tingit usque ad mutationem materiae. Ad rem S. Thomas in 1. c. Sent.: “Naturalis mutatio non potest per­ tingere usque ad variationem materiae: quia operatur ex supposita materia, sicut quodlibet secundum agens operatur suppositis his quae data sunt sibi a primo agente; et haec principia oportet manere in ope­ ratione naturae. . . Ex quo patet quod ista conversio differt ab omnibus naturalibus conversionibus ... in hoc quod usque ad materiam per­ tingit, quod in illis non invenitur.” SECUNDA est quod consequenter, dum transformatio pertingit ad solam formam, transsubstantiatio pertingit usque ad rationem indi­ vidui, cum materia sit individuationis principium. Ad rem Mattiussi: “In Eucharistia . . . actio Dei . . . non ullius subjecti formam mutat; et singulare quid in aliud iam demonstratum singulare convertit, ipsa entis principia attingendo, per quae non solum habetur certa rerum species, sed etiam numerica determinatio.”32 TERTIA est quod consequenter, dum transformatio attingit prin­ cipia entis in quantum a potentia subiecti dependent, adeoque solam formam prout dependet a materia, transsubstantiatio attingit principia entis absolute spectata, seu ipsa viscera entis vel rationem entis in quantum ens, ita ut per transsubstantiationem convertatur “id quod est entitatis in una substantia ... in id quod est entitatis in altera, sublato eo per quod ab illa distinguebatur” (a. 4, ad 3). QUARTA est quod transsubstantiatio, sicut creatio et secus ac transformatio, nequit fieri a creato agente, sed exigit propriam causam entis ut entis, seu causam universalem et infinitam quae adaequet universalitem et infinitatem rationis entis. Ad rem S. Thomas: “Manifestum est enim quod omne agens agit, inquantum est actu. Quodlibet autem agens creatum, est determinatum in suo actu, cum sit determinati generis et speciei. Et ideo cujuslibet agentis creati actio fertur super aliquem determinatum actum. Deter­ minatio autem cujuslibet rei in esse actuali est per ejus formam. Unde “De sacr. in gcn. et Euch., Romae, 1925, p. 116. 30S DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE nullum agens naturale seu creatum potest agere nisi ad immutationem formae; et propter hoc omnis conversio quae fit secundum leges natu­ rae, est formalis. “Sed Deus est actus infinitus ... ; unde ejus actio se extendit ad totam naturam entis. Non igitur solum potest perficere conversionem formalem, ut scilicet diversae formae sibi in eodem subjecto succedant, sed conversionem totius entis, ut scilicet tota substantia hujus conver­ tatur in totam substantiam illius. Et hoc agitur divina virtute in hoc sacramento; nam tota substantia panis convertitur in totam substan­ tiam corporis Christi, et tota substantia vini in totam substantiam sanguinis Christi. Unde haec conversio non est formalis, sed substan­ tialis; nec continetur inter species motus naturalis, sed proprio nomine potest dici transsubstantiatio” (a. 4). Ex hoc sequitur hanc conversionem fundari in activa potentia infiniti Agentis, cui corresponde! sic dicta potentia oboedientialis in creatura, non vero in aliqua proprie dicta potentia passiva istius ad mutationem in aliud esse (a. 7, ad 4). Dici tamen potest possibilitatem (negativam potentiam non repugnantiae) transsubstantiationis fundari, sicut mu­ tabilitas secundum creationem et annihilationem, in contingentia entis creati; ex hoc enim quod ens creatum componatur ex essentia et esse nec necessario suum esse possideat, sequitur quod non sit repugnans ut illud acquirat vel amittat sive per annihilationem sive per conversionem in aliud esse.33 QVIXTA est quod in transsubstantiatione nullum habetur subiectum utrique termino commune, quod sit, sicut in transformatione, materia in qua duae formae succedunt, pons huius successionis et fundamentum nexus in quo ipsa conversio consistit. SEXTA est quod in transsubstantiatione termini formales perfecte identificantur cum terminis totalibus, ita ut totum in totum et pars in partem transeat, substantia scilicet in substantiam, forma in formam, materia in materiam, dum in transformatione totum quidem transit in totum sed non pars in partem; transformatio enim consistit in eo quod una forma deducta ex potentia materiae succedat alteri in eodem subiecto, propter quod prius compositum quod erat secundum unam formam dicitur converti in compositum quod est secundum aliam for­ mam, ut vinum in acetum. Ad rem S. Thomas, 1. c. Sent.: “In naturalibus conversionibus con­ vertitur totum Ialiter: totum in totum], non autem partes essentiales in partes; totus enim aer [i.e. hydrogenium] convertitur in aquam; 33 Cf. Gredt, Philosophia, v. 2, n. 804. DE ESSENTIA TRANSSUBSTANTIATIONS 309 sed materia aeris [i.e. hydrogenii] non convertitur in aliquid, quia est eadem: forma etiam non convertitur quia abscedit alia, et alia intro­ ducitur. Sed hic et totum convertitur in totum, quia panis fit corpus Christi; et partes etiam convertuntur; quia materia panis fit materia corporis Christi, et forma substantialis similiter fit illa forma quae est corporis Christi.” SEPTIMA est quod consequenter, dum in transformatione uterque terminus immutatur, unus per corruptionem alterum per generationem, in transsubstantiatione solus terminus a quo immutatur, non quidem per corruptionem seu amissionem formae, nam totus desinit, sed per simplicem transitum in alium; terminus vero ad quem nullo modo mutatur, quia per transitum alterius in ipsum nec generatur, cum non secundum solam materiam sed secundum se totum priorem terminum in se suscipit, nec creatur, cum jam sit. Ad rem faciunt verba 5. Thomae, 1. c. Sent, relata in Conci. 2. p. 287. OCTAVA est quod transsubstantiatio nihil aliud importat quam purum conceptum conversionis, nullis inquinatum additamentis cor­ ruptionis et generationis quae in transformatione aliunde petuntur, estque simplex transitus entis in ens ac virginalis quaedam compenetratio et absorptio entitatis in entitatem. quemadmodum in mysterio Trinitatis generatio Filii est pura processio a Patre absque ullo inquina­ mento mutationis et causalitatis. Ex hac transsubstantiationis singularitate fluit alia eius proprietas, seu mirabilitas. Haec enim mysteriosa conversio transcendit omnes conceptus hu­ mani intellectus tum quia, sicut ipsa creatio, in naturalibus mutationi­ bus, unde humana cognitio hauritur, exemplum non habet, tum quia, secus ac creatio, ipsis conceptibus ex naturalibus mutationibus desump­ tis, aliquatenus contradicere videtur. Nam, ut ait S. Thomas In 4 Sent., dist. 11, q. 1, a. 3, q. 3, ad 1, “mutatio ista fit ex existente in existens praeter modum aliarum muta­ tionum, quae fiunt etiam ex exsistentibus in exsistentia, ex quarum in­ spectione intellectus noster sibi suas conceptiones formavit: et ideo haec conversio videtur esse contra conceptiones intellectus: et propter hoc difficilius ei assentitur quam creationi, quae est ex omnino non exsistenti, cujusmodi mutationem non vidit" (cf. hic. a. 8. ad 3: Billot. 1. c., p. 367 sq.). 310 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE NOTA 2. DE MODO LOQUENDI CIRCA TRANSSUBSTAN­ TIATIONEM (a. 8). Ex dictis in Nota praecedenti sequitur quomodo de transsubstantiatione sit cum proprietate loquendum et a quibusdam locutionibus, quae soli naturali transmutationi conveniunt, sedulo abstinendum.34 5. Thomas in eodem a. 8 sequentes regulas assignat: 1. “Quia ... in nullo praedictorum trium [i.e. creatione, transfor­ matione et transsubstantiatione] extrema sunt simul, ideo in nullo eorum potest unum extremum de alio praedicari per verbum substanti­ vum praesentis temporis; non enim dicimus: ‘Non ens est ens’, vel: ‘Panis est corpus Christi’, vel: ‘Aer est ignis’, vel: ‘Album est nigrunr. Propter ordinem vero extremorum possumus uti in omnibus hac prae­ positione ‘ex’, quae ordinem designat: possumus enim vere et proprie dicere quod ex non ente fit ens, et ex pane corpus Christi, et ex aere ignis vel ex albo nigrum.” 2. “Quia hujus conversionis non est accipere aliquod subjectum, ea quae verifleantur in conversione naturali ratione subjecti, non sunt concedenda in hac conversione. “Et primo quidem manifestum est quod potentia ad oppositum con­ sequitur subjectum ratione cujus dicimus quod album potest esse nigrum, et aer potest esse ignis, licet haec non sit ita propria, sicut prima: nam subjectum albi, in quo est potentia ad nigredinem, est tota substantia albi; non enim albedo est pars ejus, subjectum autem formae aeris est pars ejus; unde cum dicitur: ‘Aer potest esse ignis’, verificatur ratione partis per synecdochen. Sed in hac conversione, et similiter in creatione, quia nullum est subjectum, non dicitur quod unum extremum possit esse aliud, sicut quod non ens possit esse ens, vel quod panis possit esse corpus Christi; et eadem ratione non potest proprie dici quod de non ente fiat ens, vel quod de pane flat corpus Christi, quia haec praepositio ‘de’ designat causam consubstantialem; quae quidem consubstantialitas extremorum in transmutationibus na­ turalibus attenditur penes convenientiam in subjecto. “Et simili ratione non conceditur quod panis erit corpus Christi, vel quod flat corpus Christi, sicut neque conceditur in creatione quod non ens erit ens, vel quod non ens fiat ens, quia hic modus loquendi verifica­ tur in transmutationibus naturalibus ratione subjecti; puta cum dici­ mus quod ‘album fit nigrum’, vel: ‘Album erit nigrum’.” J'De quibusdam impropriis locutionibus quae occurrunt apud Patres dictum est supra in Conci. 2, resp. ad Dices 2, p. 289 sq. DE ESSENTIA TRANSSUBSTANTIATIONIS 311 3. “Quia tamen in hoc sacramento, facta conversione, aliquid idem manet, scilicet accidentia panis . . secundum quamdam similitudinem aliquae harum locutionum possunt concedi, scilicet quod ‘panis fit cor­ pus Christi’, vel: ‘Panis erit corpus Christi’, vel: ‘de pane fit corpus Christi’, ut nomine panis non intelligatur substantia panis, sed in uni­ versali hoc quod sub speciebus panis continetur, sub quibus prius con­ tinetur substantia panis, et postea corpus Christi.” NOTA 3. DE HABITUDINE TRANSSUBSTANTIATIONIS AD PERMANENTIAM ACCIDENTIUM. Quaeritur inter theologos utrum permanentia accidentium sit abso­ lute necessaria ad hoc ut transsubstantiatio fieri possit, ita ut repugnet tum completa transentatio seu transelcmcntatio (i.e. conversio entis in ens secundum substantiam simul et accidentia) tum transsubstantiatio simplex seu conversio solius substantiae cum destructione accidentium illius. Affirmant plures theologi, tum et praecipue inter defensores conver­ sionis adductivae, uti Gr. Dc Valentia et Lugo (qui imo in habitudine panis et corporis Christi ad eadem accidentia ipsam rationem conver­ sionis reponunt), tum inter patronos conversionis productivae, uti Suarez (Disp. 50, sect. 2, η. 16), tum etiam inter defensores nostrae sententiae de actione pure conversiva, uti De la Taille (Myst. fidei, elue. 50, 1, sect. 2, a. 2) et F.-X. Maquart (Philosophia, t. 2, p. 98, in nota). Ratio quae communiter assignatur est quia ad omnem conversionem requiritur aliquod commune quod idem perseveret sub utroque termino, ut sic vere dici possit unum fieri ex altero, succedere alteri, poni loco alterius et supplere vicem illius (cf. Lugo, Disp. 7, sect. 1. n. S; sect. 10, n. 175). Hanc rationem sic proponit De la Taille: Ad omnem conversionem requiritur ut terminus ad quem sit praesens ubi erat terminus a quo; si autem deficerent accidentia panis, corpus Christi non posset fieri praesens ubi erat panis, nam non fieret praesens secundum speciem alienam, quia haec deficeret, nec secundum propriam speciem seu quan­ titatem prout est circumscriptive in loco, nam haec esset bilocatio cor­ poris Christi jam praesentis in coelo, quae repugnat. Recte negant alii, ut Pallavicinus (Curs. Theol., 1. 4, c. 19, n. 257), Salnnanticenscs (Disp. 5, dub. 3, §4, n. 53), Hugon, Billot, et com­ muniter defensores nostrae sententiae de transsubstantiatione pure conversiva. 312 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE Ratio est eadem quam pro simplici transsubstantiatione assignat S. Thomas; quia scilicet “virtute agentis infiniti (quod habet actionem in totum ens) potest talis conversio fieri, quia utrique formae et utrique materiae est communis natura entis; et id quod est entitatis in una, potest auctor entis convertere in id quod est entitatis in altera, sublato eo per quod ab illa distinguebatur’’ (a. 4, ad 3). Ad rationem adversariorum respondetur negando quod ad concep­ tum conversionis requiratur terminus communis in ratione subiecti vel continentis, quamvis requiratur terminus communis secundum ratio­ nem alicuius habentis novum modum essendi, ut dictum est in Statu Quaestionis. Non placet autem responsio allata a Pallavicino et aliis, quos sic refert Franzelin: “Commune tertium, quod scilicet maneat idem in utroque termino, ait Pallavicinus, in tali conversione esse, quod termi­ nus convertendus sit ‘pars universi', et in eius vicem sub identicis adiunctis externis itidem ut ‘pars universi’ succedat terminus conversus; vel, ut alii dicunt, commune tertium esset ‘conceptus rei praesentis'.”;i;‘ Nec placet quod docet ipse Franzelin, cum immediate prosequitur: “Quae quamvis concedamus, simul tamen negari nequit, conversionem fore sensu magis proprio, si commune tertium in utroque termino totali sit aliquid reale et intestinum. In omni enim conversione oportet vere dici posse: hoc quod erat A, nunc est B”.G Nam permanentia acciden­ tium nullo modo requiritur ad rationem conversionis, sed tantum ad ra­ tionem praesentiae Christi sub iisdem accidentibus. Cetera quae adduntur in objectione adversariorum nullius sunt pon­ deris vel continent petitionem principii. Nam corpus Christi fieri ex pane importat tantum relationem terminorum; quod idem corpus suc­ cedat pani, ponatur loco illius ac ejus vices gerat, est praecise propter permanentiam accidentium; ad rationem conversionis nequaquam re: quiritur ut terminus ad quem sit praesens ubi erat terminus a quo, converti enim in aliud et hoc aliud fieri praesens non sunt idem concep­ tus, ratio ergo praedictae compraesentiae est aliunde quaerenda, nec alibi invenietur nisi in ipsa permanentia accidentium. NOTA 4. DE POSSIBILITATE TRANSSUBSTANTIATIONIS CUIUSLIBET ENTIS CREATI IN QUODLIBET ENS CRE 1 TUM. Omnes theologi uno ore affirmant Deum non posse converti in quid­ quam nec quidquam in Deum. Primum patet ex eo quod terminus a quo conversionis desinit esse in se et conversio fundatur in contingentia "De Euchar., Romae, 1932, p. 215. ** Ibidem. DE ESSENTIA TRANSSUBSTANT1ATIONIS 313 rei, ut dictum est in Nota 1; alterum patet ex eo quod terminus ad quem conversionis incipit esse saltem secundum aliquem modum, i.e. secundum hoc quod aliquid est in ipsum conversum; repugnat vero Deum desinere esse in se aut esse contingentem necnon incipere esse secundum aliquem modum. De possibilitate vero conversionis cuiuslibet entis creati in quodlibet ens creatum disputatur. Eam negant tum quidam antiquiores, uti Guilelmus, abbas S. Theo­ dorici (De sacr. altaris, c. 4, M.L. 180, 350 sq.), Petrus de Palude. (In 4 Sent., dist. 11, q. 3) et Waldensis (De sacram., c. 20), qui docent conversionem fieri posse tantummodo inter duo extrema corporalia, non inter spiritum et materiam aut vicissim, tum praesertim illi defensores transsubstantiationis adduc tivac aut productivae qui, ut dictum est in Nota praecedenti, docent non posse fieri transsubstantiationem absque permanentia accidentium, ex quo sequitur conversionem fieri non posse nisi inter res quarum una potest succedere sub accidentibus alterius. Ita Suarez (Disp. 50. sect. 10) et Lugo qui scribit: "Loquendo de quolibet genere conversionis, posse intercedere inter eas omnes et solas res, quarum una poterit succedere alteri circa idem tertium commune in eodem munere cum connexione inter expulsionem unius, et introduc­ tionem alterius. . . Hinc infero . . ., posse dari transsubstantiationem Angeli in lapidem, et e contra; quia posset lapis succedere loco Angeli in munere substandi eisdem accidentibus Angeli, vel e contra.”17 Affirmant tum defensores Partis Affirm, hujus articuli, praecipue S. Thomas (hic, a. 4, corp, et ad 3), Cajetanus (Comm. in h. 1.), Joannes a S. Thoma (Disp. 28, art. 3), Salmanticenses (Disp. 5, dub. 3. § 4, n. 53 sq.), tum quidam doctores Partis Neg., uti Scotiis (In 4 Sent., dist. 11. q. 1 et 2 ) et Bcllarminus (De Euch., 1. 3, c. 3). Ratio est eadem quam cum S. Thoma assignavimus in Nota prae­ cedenti, quia scilicet in omni ente creato eadem est ratio entis ut sic, eadem habetur ratio contingentiae et eadem ordinatio ad Deum auc­ torem entis; unde non repugnat quod, virtute auctoris entis, quaelibet res creata convertatur in quamlibet, seu quod “id quod est entitatis in una convertatur in id quod est entitatis in altera, sublato eo per quod ab illa distinguebatur” (a. 4, ad 3). Dices 1. S. Thomas in C. Gent. 4. 31 expresse ait: “Eorum quae non communicant in materia et in genere uno, impossibile est fieri conver­ sionem in invicem; non enim ex linea fit albedo, quia sunt diversorum generum; neque corpus dementare potest converti ... in aliquam in,T De Euch., disp. 7, sect. 10, n. 175 sq., Disp. Schol., t. 3, Parisiis, 1S92, t. 3, p. 806. 314 DE SACRA MENTO EUCHARISTIAE corpoream substantiam, aut e converso, quum non conveniant in materia.” Resp. S. Doctor ibi loquitur non de transsubstantiatione, sed de transformatione, et docet contra Apollinarem quod in Incarnatione Verbum non est factum caro per formalem conversionem. Unde objectis verbis addit immediate: “Verbum autem Dei, quum sit Deus, non con­ venit neque in genere neque in materia cum quocumque alio, eo quod Deus in genere non est neque materiam habet. Impossibile est igitur Verbum Dei fuisse in carnem conversum vel in quodcumque aliud.” Dices 2. Implicat unum relativum converti in aliud, puta patrem in filium aut vicissim, vel unam partem integralem aut substantialem in aliam transmutari, puta materiam in formam aut vicissim; ea enim quae relative se habent debent esse simul, conversio autem importat desitionem termini a quo. Ergo non quodilbet potest in quodlibet converti. Resp. Nequaquam repugnat relativa, vel quae relative se habent, in invicem converti si accipiuntur materialiter, i.e. secundum suam entitatem vel secundum “esse in” relationis; ita entitas patris potest in entitatem filii converti, ac vicissim, et entitas materiae in entitatem formae, ac vicissim. Quod vero, accepta formaliter vel secundum “esse ad” relationis, non possint in invicem converti nihil refert, tum quia primo modo possunt ipsa eadem secundum suam entitatem converti, tum quia quod altero modo converti non possint non provenit ex ratione entis aut conversionis entis in ens, sed aliunde, i.e. ex propria ratione relativorum, prout bene exponitur in objectione. NOTA 5. DE NEXU INTER TRANSSUBSTANTIATIONEM ET PRAESENTIAM REALEM. Omnes theologi concedunt, ut patet, intrinsecum haberi nexum inter utrumque mysterium, ita ut transsubstantiatio sit causa vel via ad praesentiam realem. Quaestio quae agitatur est an transsubstantiatio sit unica via ad praesentiam realem. Quam quaestionem affirmative resolvimus in art. praec., p. 256-258. NOTA 6. DE MODO QUO TRANSSUBSTANTIATIO FUNDET PRAESENTIAM REALEM. Fundamentum praesentiae realis non est ipsa transsubstantiatio simpliciter accepta, sed transsubstantiatio prout de facto contingit et ab Ecclesia definitur, i.e. ut copulata cum permanentia accidentium. Corpus Christi formaliter ht praesens ex eo quod in se suscipit omnem relationem substantiae panis, in se conversae, ad accidentia, excepta DE EXISTENTIA PERMANENTIAE ACCIDENTIUM 315 eorundem inhaerentia; in quo duo importantur: conversio panis et permanentia accidentium.38 Reiciendus autem est modus loquendi De la Taille qui, juxta senten­ tiam expositam in Nota 3, ait transsubstantiationem. sicut omnem con­ versionem, esse formaliter et ex se praesentiativam, ac permanentiam accidentium requiri ex ipsa transsubstantiatione eo quod sine ea corpus Christi non posset esse praesens nec ideo panis posset in ipsum converti. Dices. Permanentia accidentium nihil ex se confert ad praesentiam realem. Nam ex conversione accidentia acquirunt relationem ad corpus Christi prout est praesens in coelo; ex hac autem relatione potius se­ quitur quod accidentia sint praesentia in coelo cum corpore Christi quam corpus Christi sit praesens in terra ubi sunt accidentia. Ergo oportet in ipsa sola conversione qua tali reponere rationem quare Chris­ tus sit praesens in altari. Resp. cum Billot “negando . . . sacramentales dimensiones vi trans­ substantiationis consequi habitudinem ad corpus Christi ‘prout habens esse in caelo’. Nam haec habitudo est ad ipsam Christi substantiam ‘secundum se’, quae profecto abstrahit ab omni denominatione extrinseca, cuiusmodi est ‘esse in caelo vel alibi’. Consequenter autem ad ha­ bitudinem continendi quae dimensionibus acquiritur respectu eius in quod transiit propria earum substantia, Christus habet vere in eis con­ tineri; sicut etiam, consequenter ad contactum quantitativum. habet contineri, sed longe alio modo, in extrinseco loco caelesti ubi est prae­ sens naturali modo praesentiae.”39 ART. 16. Utrum, Peracta Transsubstantiatione Seu Conversione Substantiae, Accidentia Panis Et Vini Immutata Permaneant iq. 75. a. 5).· *° STATUS QUAESTIONIS Quaestio de SPECIEBUS EUCHARISTICIS est intime connexa cum dogmate transsubstantiationis, quaemadmodum quaestio de transsubstantiatione cum dogmate praesentiae realis. “ Cf. C. Gent. 4, 63 cit. in art. scq., p. 330 sq.; Billot, 1. c., p. 424 sq. (Opponitur secundo) et p. 428 (Objicitur sexto). ” L. c., Objicitur tertio, p. 426. <0Cf. Diet. Thiol. Cath., art. Eucharistiques (Accidents), col. 1368 sqq.; Franzelin, De Euch., thés. 16; De Augustinis, De Euch., art. 6; Pesch, De Euch., prop. 70; Billuart, De mente Ecclesiae circa accidentel eucharistica. Lc^dii, 1714; Th. Raynaud, Exuviae panis et vini in eucharistia, Opera, Lugduni, 1665, t 6; Salier, Historia scolastica specierum cucharisticarum, Lugduni, 1687; J. Franz, Accidentia absoluta in systemate peripatetico per mysterium eucharistiae defensa, Pragae, 1750; F. Guft, Examen theologi­ cum philosophiae neotericae, cpicureac, cartcsianac. 'cibnizianac, wolfanae, Ratisbonae. 1760; G. C. Ubaghs, Du dynamisme dans ses rapports avec la sainte Eucharistie, Lovanii, 1861. 316 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE Sicut enim, statuta reali praesentia Christi ubi erat panis, statim surgit quaestio: quid fiat de pane?, quae resolvitur affirmando conver­ sionem substantiae ipsius in corpus Christi, ita, hac conversione sta­ tuta, spontanee exurgit alia quaestio: quid fiat de accidentibus?, quae resolvitur affirmando eorundem permanendam. Et quaemadmodum negatio transsubstantiationis logice redundat in negationem ipsius praesentiae realis, ita negatio permanendae accidentium, quamvis ex se non inferat negationem transsubstantiationis, cum ea tamen intime ligatur, ut patet apud theologos cartesianos ex quorum principiis utra­ que negatio deducitur. Duplex autem quaestio movetur de permanentia specierum: quaestio DE EXI STENTIA (an maneant), quae est objectum huius articuli, et quaestio DE ESSENTIA SEU MODO (quomodo maneant), quae est objectum duorum subsequentium articulorum. Ad praesentis autem quaestionis determinationem haec nota: Abstrahendo ab ulteriori determinatione philosophica, accidentia hic intejligimus, juxta communem sensum et modum loquendi, quidquid versatur extra essentialem seu proprium conceptum panis et vini ac commune est aliis corporibus, uti quantitas (dimensiones, densitas, pondus seu gravitas), qualitas (v.g. figura, color, sapor), vires (v.g. vis nutritiva). Haec, in traditione catholica eucharistica, vocantur sive accidentia (Cone. Constantiense et Catechismus Cone. Trid.), sive species (Cone. Trid. constanter; Cone. Later., Constant, et Flor.; Augustinus, Serni. 272 ), accepta hac voce non necessario in sensu exclusivo, quo negetur realitas obiectiva praedictarum notarum, sed (juxta omnes theologos) in sensu affirmativo quo indicetur earundem relatio tum naturalis ad essentiam panis, quae per sua accidentia sensibus nostris subicitur ac manifestatur, tum sacramentalis ad corpus Christi, cuius praesentia loco substantiae panis in eis continetur et sensibilibus conditionibus ligatur, necnon in sensu exclusivo implicito, relato ad substantiam panis, quo indicetur ipsas non esse nisi accidentia et apparentias panis, seu non continere eam substantiam quam naturaliter continent et manifestant. Ex evidenti autem et communi sensuum testimonio patet post conse­ crationem omnia panis accidentia immytata permanere, eo saltem sensu quod eaedem sensationes in nobis et eaedem immutationes in cor­ poribus, quas panis producebat, fieri pergunt. Hinc sequitur quod vel panis non sit conversus seu transsubstantiatus, ut haeretice concludebat Widefi (cf. art. 13 et art. seq.) et ante DE EX1STENTIA PERMANENTIAE ACCIDENTIUM 317 ipsum Bercngarius, vel sit transsubstantiatus totus, i.e. secundum sub­ stantiam et accidentia inseparabiliter connexa, ita tamen ut miraculose producantur a Deo praedictae subiectivae sensationes in nobis aut ali­ qui obiectivi effectus qui ex se easdem sensationes producere valent, ut docuerunt quidam catholici juxta principia atomistica aut dynamistica, vel, conversa sola substantia panis, eius accidentia remaneant sicut erant prius in eorum obiectiva realilate et numerica identitate. Haeretica conclusio Wiclefli refutata manet ex dogmate transsub­ stantiationis, statuto in art. 14; restat ut contra praefatos catholicos defendatur obiectiva re. alit as et numerica identitas specierum eucharisticarum. PARS NEGATIVA 1. Prima explicita ac determinata negatio proprie dictae permanentiae accidentium eucharisticorum in medium prodiit saec. 17 apud theologos cartesianos. Quamvis autem immerito ab his invocetur auctoritas aliquorum theo­ logorum medii aevi, nominatim Petri de Alliaco, tamquam suae opinio­ nis praecursorum, concedendum est quosdam, praecipue cx schola Gil­ bert! Porrcta-ni (t 1154) et ex schola nominalistica Occanit (t 1359), ob immaturam praesertim evolutionem doctrinae de reali distinctione inter substantiam et accidentia vel ob systematicam dubitationem de illa, in negandam obiectivam realitatem accidentium eucharisticorum inclinasse vel saltem hanc negationem ut doctrinae Ecclesiae non re­ pugnantem proposuisse. Jam initio saec. 12 Algerus Leodiensis refert et impugnat aliquos theologos putantes accidentia panis non permanere, ea ductos ratione quod juxta Patres panis consecratus non sit amplius panis sed corpus Christi. “Quia sancti dicunt, scribit Algerus, quod post consecrationem jam non est panis, sed corpus Christi, nihil omnino de pane in sacramento remansisse aliqui autumant. . . Quia ... ex ipsis elementorum visibi­ libus speciebus erratur a multis, cum satis constet quod de eorum sub­ stantia corpus Christi fiat . . ., de ipsis speciebus videamus. Si enim panis omnino ita mutetur in corpus Christi, ut nihil ex ipso supersit vel appareat, aut, si quod apparet, non verum, sed phantasticum fiat, ra­ tioni videtur contrarium” (De sacr. corp, et sang. Domini, 1. 1, c. 7, M.L. 180, 758. Prosequitur Algerus afferens tria argumenta ex ratione et unum ex auctoritate, quae infra referemus). Eodem sacculo mediante Auctor operis “Sententiae divinitatis” (ex schola Porretani) videtur admisisse transmutationem ipsorum acciden- 318 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE tinni una cum substantia panis, his verbis: “Sapoi et color, qui prius erant in pane et vino, modo non sunt in cis post < onset rationem, t um penitus non sint; neque in corpore Christi sunt, et ita Iit hic commu­ tatio secundum ulrumque Attamen non dare apparet quacnam sil definitiva sententia huius auctoris, cum immediate postea ponat quaes­ tionem quae tunc temporis a theologis directe agitabatur : “De his quae remanent, solet quaeri ad quid remaneant et in quibus”. Eodem tempore quidam, quos rei icito nomine memorant Petrus Loin bardus (Sent., I. 4, dist. 12) et S. Thomas (q. 77, a. 7), docuerunt fractionem specierum panis esse tantum apparentem (cf. infra art. 18); at ex hoc non necessario sequitur eos dotmisse ipsas spei ies esse tantum apparentes. Saec. 14 Robertas Ilolcoth O.P., angitis (f 1349), explicite sed opinative, sententiam specicrum intelligibilium proposuit, scribens: “Potest dii i quod post i onset rationem nihil remanet ibidem continue et regula liter, sed intentiones solum et species accidentium. Unde solebant vo tari species panis et vini et non qualitates et ideo sensus utitur specie bus pro rebus *, et sit judicat idem manere. Nihil tamen dico hic asser tive.”n Sacr . 15 Card. Reims dc Alliato (f 1420) in Commento in 4 Seni., <1 6, a. 3 (ab ipso conscripto antequam, Cardinalis creatus, definiret tum Com. Constant iensi contra Wicleffum permanendam accidentium sine sublecto), similem opinionem proponens ut quid imaginabile (“Tertia opinio posset imaginali”), dit it eam non repugnare doctrinae Ecclesiae et eam defendentem “non essi * propter hoc tamquam haere­ ticum habendum”. Continuo tamen addit: “t,Inarta et communior opinio et t ui favet magis dot trina Ecclesiae est quod in sacramento, accidentia quae fuerunt panis remanent sine subicclo et in illis fit fractio et hanc teneo” (In 4 Sent., q. 6, a. 3). “Referri etiam solet Marsiliiis | de Inghen; pariter ex schola Octami; | 1396) lib. I Physic, quaestione 7, quod dixerit species Eut baristiae esse quidem vera acc identia, sed tamen numero diversa ab act i dentibus, quae erant in substantia panis, et vini ante consecrationem.’”' h w 2. Inde a saet. 17 non pauci theologi, sequentes nova Atomismi et Dynamismi principia de natura entis physici, ac reicientes tradiliona lem doctrinam Ilyleinotphismi et distinctionis inter substantiam et ac­ cidentia, novas quaesierunt vias quibus dogma tridentinum de perma­ nentia spei iorum eut harislii arum congruenter cum doi trina Ecclesiae ° Apud Ii. Geycr, Dic Sentent divinitati , * cln Scntcnzvnbuch dei Glbrrtsnchrn Stliulr, Miiii'C i, looo, j>, 13 “MagEtrl Robert! liolkot *upcr IV lit» Sent, quaestione·, Lugduni, ! SOS, I. -I, q. 3, “ SaltHaniicrnws, Dc Euch., dUp. H, dub. I, S t, Parllii», 1KH2, p. 496. DE EXIS’I ENTIA ΡΕΚΜΛΝΕΝΤΙΛΕ ACCIDENTIUM 319 explicaret nr, exigentiis novae c osmologiac· satisfaceret, rationi magis consentiret ac indi.· ab impugnatione et iri i sione Novatorum efficacius defenderetur. Omnia liuiusmocli tentamina ab una radice cl uno principio proce­ dunt, scilicet a negatione distinctionis inter substantiam et accidentia panis atque uti duas conclusiones vel theorias reducuntur, alteram quae negat ipsam obiedivam rc-alilalem spec ierum eucharistie arum, alte ram quae reicit saltem earumdem numerlcam identitatem. A, /17Ό/1/JSAIUS proprie dic tus seu mechanicus docet corpora na­ turalia, (piae sensibus apparent, esse synthesini seu compositionem ato­ morum .simplicium, eiusdem speciei ac de se inertium, quibus ab ex trinseco communicatur motus localis, unde provenit omnis differentia inter corpora naturalia et ad quein omnia sensibilia phaenomena cor­ porum reduci debent. CARTES/US ( I 1650), epii magnum impulsum huic systemati sub­ ministravit, hanc proposuit atomistico mec hanicam explicationem na­ turae entis physici: Coipus non est epiid compositum ex materia c·! forma et ex substantia et accidentibus, tanquam ex partibus realiter distinc tis, sed est unica enfilas cuius lota substant ia consistit in extensione, habente, tanquam accidentia seu intrinsecas modalilates (accidentia “modalia” seu “non absoluta”), figuram et motum localem, quibus mediantibus afficit sen­ sus nostros variasque sensationes (coloris, caloris, soni, etc.) in cis producit. Unde accidentia non sunt absolutae· realitates, sed tantum­ modo varii modi, cum substantia identificati et ab ea inseparabiles, quibus extensio afficit sensus nostros. Ex hoc· principio ipse·, philosophus catholicus, descendit ad theologi cam explicationem conversionis eucharistieac. Haec scilicet in eo consistit epiod corpus Christi constituatur sub extensione· panis eiusque inseparabilibus accidentibus seu modis affi­ ciendi sensus nostros, ac inch; pergat easdem sensationes in nobis pro ducere quas panis producebat vel quas panis produceret si conversus non esset. Ita in suis responsionibus ad Antonium Arnauld (“Réponses au quatrièmes objec tions”, editae; cum opere· “Meditationes de prima philosophia” Amsterdam, 1658, p. 259 sq.). 'falis autem conversio est, ac cum (’one. Trid. dici debet, vera transsubstantiatio, eo quod corpus (’luisti constituatur sub panis extensione non per meram materialem substitutionem, quemadmodum unus panis ponitur loco alterius, sed per quamdam immutationem, quatenus nempe extensio panis assumitur a corpore Christi seu informatur ab anima 320 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE eius. Ita in suis epistolis ad P. Denis Mesland (cf. supra, art. 14, Pars Neg., p. 234). Haec doctrina, quae semen continet duplicis oppositionis cum doc­ trina catholica (opera Cartesii relata sunt in Indice a. 1663), viam ape­ ruit duplici sententiae posteriorum theologorum cartesianorum, qua­ rum una negavit propriam rationem transsubstantiationis, ut explica­ tum est in art. 14, altera reiecit proprie dictam permanentium acciden­ tium, idque duplici sequenti theoria: a. THEORIA SPECIERUM INTENTIONALIUM. Accidentia eucharistica nullam habent objectivam realitatem, sed sunt merae impressiones sensiles, a Deo immediate productae in simi­ litudinem illarum quae a substantia panis producebantur. Ita praecipue Emmanuel Maignan (saec. 17) O.F.M., primus expo­ sitor doctrinae Cartesii, in opere “Sacra philosophia sive entis supernaturalis”, Lyon, 1662-1672 (quem efficaciter impugnavit Th.Rcynaud S.J. in opere “Exuviae panis et vini in eucharistia”, Opera, Lyon, 1655, t. 6), et eius discipulus ac defensor J. Saguens O.F.M. in operibus “Philosophia Maignani scholastica”, Tolosae, 1703 (a. 1707 in Indice relato) et “Systema eucharisticum Maignani vindicatum . . . adversus atomos redivivas”, Tolosae, 1705 (conscripto ad repellandam impugna­ tionem doctrinae Maignan, factam a N. Gennaro O.P. in opere “Adver­ sus atomos redivivas”, Messanae, 1704). Eandem sententiam sequitur Arriaga (De Euch., disp. 38, sect. 2) quoad solam gravitatem (nam quoad cetera accidentia sequitur com­ munem sententiam), dicens gravitatem specierum esse tantum appa­ rentem ac explicari posse vel per hoc quod corpus Christi, prout in sac­ ramento, subiciatur gravitati, vel per hoc quod ipse Deus miraculose species trahat deorsum. Item eandem sententiam benigne aspiciunt ac nimio zelo protegunt Drouin (De re sacram., 1. 4, q. 6, c. 4, § 2, inst. 6) et Witasse (De Euch., q. 2, sect. 2, a. 3). b. THEORIA DE IDENTITATE SPECIERUM NON NUME­ RICA. Accidentia eucharistica habent quidem obiectivam realitatem, atta­ men non numericam sed tantum specificam identitatem cum accidenti­ bus panis conversi; sunt scilicet aliquid a parte rei a Deo vel a corpore Christi effectum, quo in sensibus nostris eaedem sensationes producun­ tur quae ab accidentibus panis producebantur. Theologi qui hoc docent discrepant inter se quoad explicationem modi quo talis effectus producatur. Quidam, quorum opinionem impug­ DE EXISTENTIA PERMANENTIAE ACCIDENTIUM 321 nat Billuart,' * volunt ex ipsa praesentia corporis Christi localiter ex­ tensi, toties replicata quot erant partes panis, resultare eadem acciden­ tia seu eosdem modos afficiendi sensus nostros qui ex ipso pane resultabant. B. DYNAMISMUS, a Leibnitio primitus scientifice elaboratus, ortus est ex reactione contra Atomismum cartesianum ac docet corpora naturalia, quae sensibus subiciuntur, esse synthesim non atomorum seu corpusculorum extensorum, sed simplicium et inextensarum virium, ex quarum attractione ac repulsione producitur phaenomenon extensionis ceteraque sensibilia phaenomena in eo fundata. LEIBNITIUS (t 1716; Monadologie; Systema Theologicum [opus posthumum, primo vulgatum Parisiis a. 1819]), reicens,sicut Cartesius, traditionalem doctrinam hylemorphisticam, docet substantiam simpli­ cem corporis physici consistere in quadam primitiva activitate et pas­ sivitate (i.e. in monadibus, seu punctis, seu viribus, inextensis), ex qua procedit, tamquam accidens non tantum modale sed absolutum, quae­ dam derivativa activitas (massa vel vis resistendi) et passivitas (vis agendi), constituens varia phaenomena sensibilia: substantiam vero compositam, seu corporum compositorum, consistere in vinculo quodam essentiali monadum seu virium simplicium. Exinde Leibnitius, quamvis cum ceteris protestantibus deneget transsubstantiationem, descendit ad explicandum quomodo systema suum philosophicum non repugnet catholicae doctrinae de transsubstantiati­ one. Haec, inquit, ita explicari potest, ut dicatur per eam solvi vinculum essentiale monadum seu virium primitivarum panis ac introduci mona­ des corporis Christi sub monadibus, seu viribus derivatis panis, quae pergunt eadem phaenomena producere. Haec sententia, quamvis ingeniosa et. ob suam apparentem similitu­ dinem cum traditional! doctrina, valde alliciens, non minus quam expli­ catio Cartesii viam aperuit tum negationi verae transsubstantiation!, tum negationi proprie dictae permanentiae accidentium panis, juxta binas supradictas theorias specierum intentionalium et identitatis specierum non numericae. Hanc ultimam theoriam praetulerunt plurcs moderni theologi, quo­ rum communis explicatio est: Deum provocare in aera vel aethera, quibus corpora circumdantur et connectuntur, vel in ipsa corpora, quae panem circumdabant, eosdem physicos impulsus et reactiones quae a ° Dc Euch., diss. 1, a. 6, §2; Dissertatio De mente Ecclesiae circa accidentia.eucharis­ tiae, Lcodii, 1714. 322 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE pane et circa panem producebantur. Celebriores modi sub quibus haec sententia proponitur elaborati sunt a Tongiorgi, Palmieri et Franzelin. Juxta TONGIORGI S.J. (t 1865), Deus, sublata substantia panis, id efficit ut in eodem loco habeatur eadem vis resistentiae quae exerce­ batur a substantia panis et consequenter extensio eiusque inseparabiles modalitates et reactiones. “Fac itaque, inquit, sublata v.g. panis substantia, divinam virtutem efficere, ut in loco, ubi erat panis, intraque eosdem limites, resistentia habeatur eodem modo atque ordine, quo a panis illius atomis atque moleculis exercebatur. Ex hoc ilico habebis extensionem mobilem atque divisibilem, similem in omnibus extensioni panis; habebis eandem fi­ guram, cohaesionem, duritiem ceterasque qualitates generales et spe­ ciales, quas panis prae se ferebat. Accedent undae luminosae, et in illa superficie eodem modo modificabuntur ac diffundentur ac prius a super­ ficie panis. . . Hinc tactus, visus, gustus in ea extensione reperient eadem, quae antea reperiebant”.45 Juxta PALMIERI S.J. (t 1909), Deus confert materiae imponderabili, seu aeteri qui materiae ponderabili panis erat permixtus ac in spatio in quo panis erat permanet, vim resistendi in eodem spatio et eodem modo quo panis resistebat, ac inde easdem sensiles affectiones in nobis producendi. “Supponimus, inquit, substantiam panis et vini non esse nisi mate­ riam ponderabilem sicut et cuiusque corporis naturalis. Scimus autem atomos corporum immersas veluti esse intra materiam imponderabilem, quae sinus omnes corporis pervadit, quaeque cohaerentes tenet partes seu atomos corporis. Fac igitur desinere omnem substantiam panis et vini, Deumque efficere, ut materia imponderabilis, quae illis commixta erat, sensibiliter resistat in eodem spatio, quemadmodum prius resiste­ bat corpus; habebis eadem phaenomena et quidem obiectiva, hoc est a causa exsistente a parte rei determinata, quae prius habebas”.40 FRANZELIN S.J. (t 1885) autem (quem sequuntur Hurter et ex parte F. Jansen) * 1 conatur ab his theologis se separare, afferens ingeni­ osam explicationem dynamisticam sententiae traditionalis, qua putat se salvare obiectivam specierum realitatem. Accidentia panis omnia, inquit, reducuntur ad resistentiam seu im­ pulsum emanantem a substantia atque nostras sensationes causantem. Tria ergo sunt realiter distinguenda: energia causalis (èvtpyoa), quae u Cosmol., n. 237. ** Cosmol., thes. 26. ‘Ίη Diet. Thcol. Cath., art. Eucharistiques (Accidents), col. 1452. DE EXISTENTIA PERMANENTIAE ACCIDENTIUM 323 est ipsa substantia panis, energia causata (ά/ργ^/χα) seu resistentia vel impulsus procedens ex substantia, tamquam eius actio non immanens sed transiens, quae est accidens, et effectus istius in sensibus nostris. Deus igitur, sublata substantia, conservat in esse praedictum accidens seu impulsum, ex quo variae sensationes in nobis producuntur. “Haec ergo resistentia, inquit, quam supponimus esse simul attrac­ tionem, non est aliquid substantiale, sed accidens substantiae, ens incompletum, entis ens, continuo manans a substantia et ab ea susten­ tatum. Attamen quia est res aliquid habens entitatis distinctae a sub­ stantia, potest a Deo conservari etiam desinente substantia, ubi id, quod substantia ut causa secunda conferebat ad esse et conservationem accidentis, a Deo ut causa prima suppletur non sane per modum sus­ tentantis subiecti, sed per modum causae efficientis. Quod si fiat, eadem resistentia et attractio non utique per Ivtpyaav substantiae non amplius existentis, sed per Dei conservationem supernaturalem perseverabit eodem modo quoad effectus sensibiles et experientiae suppositos, ac si adhuc subesset substantia corporea.”48 Etiam apud Schismaticos orientales inveniuntur pauci, qui, sicut supradicti theologi ab Algero memorati, nimis prementes realisticas ex­ pressiones quorumdam Patrum de transsubstantiatione (cf. infra, Conci., p. 332), docuerunt accidentia panis non remanere, sed in Chris­ tum una cum substantia penitus converti. Ad rem Jugie: “Graeci Veneti . . . cardinali Ghisano eos interroganti ‘num crederent substantiam panis et vini ita mutari ut nihil aliud re­ maneat quam accidentia panis et vini in esse perseverantia absque ulla substantia quae ea sustentet’, hanc responsionem dederunt: “ ‘Credimus et confitemur panem in corpus Jesu Christi et vinum in ejus sanguinem ita mutari, ut neque panis, neque accidentia ejus sub­ stantiae amplius remaneant, sed in divinam substantiam transelemententur. . . Non enim dixit Christus, ait Chrysostomus: “Hoc est figura" sed: Hoc est corpus meum. . . Nobis videtur esse panis, sed revera caro est.’ “His assentit Dyovuniotis, qui locutionem: sub speciebus panis et vini . . ., damnat ut doctrinae sacrae Scripturae et Traditionis con­ trariam : “‘Christus enim, inquit, aperte dixit: Hoc est corpus meum — Hic est sanguis meus, non vero: In hoc exist it corpus meum — In hoc exis­ t'd sanguis meus; quod sane dixisset, si sub accidentibus panis et vini exstaret corpus ejus et sanguis, sicut transsubstantiationis theoria acci­ pit. . . Secundum sanctam Scripturam et sacram Traditionem, in Eu“ Dc Euch., thes. 16, n. 3, Romae, 1932, p. 320. 324 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE charistia totus panis et totum vinum convertuntur in corpus et san­ guinem Domini, et non tantum pars eorum, ea scilicet quae est interna et invisibilis et solo intellectu apprehensa. Unde theoria Ecclesiae occi­ dentalis, utpote absurdis praesuppositis innixa et omni fundamento carens, tum in sancta Scriptura tum in sacra Traditione, admittenda non est. Ecclesia orientalis, rectissime agens, hanc transsubstantiationis theoriam nunquam recepit (!), etsi vocem /«τουσίωσι? usurpavit, illam habens termino μεταβολή synonymam; neque scholasticas theorias et praesupposita, supra quibus transsubstantiatio fundatur, unquam am­ plexa est’.”*9 PARS AFFIRMATIVA Nota theologica. Permanentia specierum, abstrahendo ab ulteriori determinatione na­ turae earundem (i.e. id ratione cuius substantia panis subicitur sensibus permanere post illius conversionem), est dc fide definita in Cone. Trid., can. 2, et Cone. Constantiensi (Damnatio prop. 2 Wicleff). Sic judicant theologi moraliter omnes. Sensus definitionis constantiensis explanabitur infra (Conci., Prob. 1). Ad definitionem tridentinam quod attinet, nota quod ex modo in­ directo quo exprimitur, i.e. per verba in forma ablativi (“manentibus dumtaxat speciebus”), nequit concludi permanentiam specierum non esse obiectum definitionis sed tantum aliquid obiter dictum, quamvis verum sit solam substantiae conversionem esse directum obiectum quod contra Protestantes definitive intenditur. Quidam tamen, ut Fran­ zelin, putant non esse certum permanentiam specierum ingredi ipsum obiectum definitionis fidei. Tum obiectiva realitas tum numcrica identitas specicrum est veritas proxima fidei vel saltem theologice certa ob immediatam utriusque con­ nexionem cum definitione tridentina, in cuius obvio sensu continetur. Ita communiter, formalibus vel acquivalentibus verbis, judicant theo­ logi moderni, inter alios De Augustinis, Hugon, Diekamp, F. Jansen et Hervé; antiquiores vero theologi usque ad saec. 18, i.e. usque ad ortum praedictarum sententiarum cartesianorum theologorum, com­ muniter judicant id esse de fide: conferantur inter alios Auctores Catcchismi Cone. Trid. (infra cit.), D. Solo, Toletus, Suarez, Salmanticcnses, Coninck, Lugo, Gonet, Billuart™ ° Theologia Orientalium, t. 3, c. 4, a. 3, n. 3, Parisiis, 1930, p. 215 sq. “Horum verba citantur apud Pesch, prop. 70, et Billot, thes. 11. DE EXISTENTIA PERMANENTIAE ACCIDENTIUM 325 Suarez, De Euch., disp. 56, sect. 1, n. 1, ait: “Haec accidentia, quae in hoc sacramento videntur, esse eadem numero, quae in pane et vino praefuerunt ... est res certa in doctrina fidei”. Pesch, De Euch., n. 708 (Friburgi Br., 1914, p. 340), scribit: “Ita­ que non potest esse dubium, quin theologi scholastici moraliter omnes ut rem ad fidem pertinentem docuerint obiectivam permanentiam acci­ dentium realium panis et vini.” Documenta Ecclesiae. Ut patet ex documentis Cone. Later. IV (Denz. 430, cit. in p. 178). Cone. Constantiensis (Denz. 581-583; 666 sq., cit. in p. 179), Cone. Flor. (Decr. pro Armenis; Denz. 698 cit. in p. 237) et Cone. Trid. (Denz. 884 cit. in p. 238, 876 cit. in p. 184 et 885 cit. in p. 405), Ecclesia hanc doctrinam de permanentia specierum seu accidentium eucharisticorum in suis definitionibus constanter proposuit, quamvis non ut directum definitionis obiectum sed ad modum unius et in intima connexione cum duplici veritate principaliter intenta, i.e. praesentia reali et transsubstantiatione. Docet enim: “Christum contineri sub speciebus panis et vini” (Cone. Later., Const., Flor., Trid.) “et sub singulis cuiusque speciei partibus separa­ tione jacta” (Cone. Trid.); “Fieri conversionem totius substantiae panis et vini, manentibus dumtaxat speciebus panis et vini” (Cone. Trid.); “Accidentia panis manere sine subiecto” (Cone. Constant.). Hanc doctrinam explicans Catechismus Cone. Trid., p. 2, c. 4. q. 43, ait: “Tertium restat, quod in hoc sacramento maximum atque ad­ mirabile videatur, quod quidem iam duobus aliis explicatis, facilius a pastoribus tractari posse existimandum est: panis videlicet et vini species in hoc sacramento sine aliqua re subiecta constare. Nam quum antea demonstratum sit, corpus Domini et sanguinem vere in sacra­ mento esse, ita ut amplius nulla subsit panis et vini substantia, quo­ niam ea accidentia Christi corpori et sanguini inhaerere non possunt: relinquitur, ut super omnem naturae ordinem ipsa se. nulla alia re nisa, sustentent. Haec perpetua et constans fuit catholicae ecclesiae doc­ trina”. Ibidem, q. 25 sq., sic ostendit intimum nexum inter tres veritates, quas fidei esse dicit, scilicet praesentiam realem, transsubstantiationem et permanentiam accidentium: “Curandum igitur est, ut fidelium men­ tes, quam maxime fieri potest, a sensuum indicio abstrahantur, atque ad immensam Dei virtutem et potentiam contemplandam excitentur. 326 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE Tria enim sunt maxime admiranda atque suscipienda, quae in hoc sac­ ramento verbis consecrationis effici fides catholica sine ulla dubita­ tione credit ac confitetur. Primum est, verum Christi Domini corpus, illud idem, quod natum ex Virgine in coelis sedet ad dexteram Patris, hoc sacramento contineri. Alterum est, nullam in eo elementorum sub­ stantiam remanere, quamvis nihil magis a sensibus alienum et remotum videri possit. Tertium est, quod ex utroque facile colligitur, etsi verba consecrationis id maxime exprimunt, accidentia, quae aut oculis cer­ nuntur, aut aliis sensibus percipiuntur, sine ulla re subiecta esse mira quadam atque inexplicabili ratione. Ac panis quidem et vini accidentia omnia licet videre, quae tamen nulli substantiae inhaerent, sed per se ipsa constant; quum panis et vini substantia in ipsum Domini corpus ita mutetur, ut panis et vini substantia omnino esse desinant.” CONCLUSIO Peracta conversione substantiae, accidentia panis immutata permanent in sua obiectiva realitate et numerica identitate. Probatur 1. EX DOCUMENTIS ECCLESIAE. Obiectiva realitas specierum aequiv alent er asseritur a Conciliis dum dicunt corpus Christi existere, esse praesens et contineri sub speciebus et sub singulis cuiuslibet speciei partibiis, etiam separatione jacta (Cone. Trid., Denz. 876. 885; cf. Cone. Later., Const., Flor.); species esse hostias seu particulas consecratas (Cone. Trid., Denz. 886); eas in sacrario asservari, fidelibus distribui, infirmis deferri, in processioni­ bus per loca publica circumferri (Cone. Trid., Denz. 878. 881. 889). Quis enim dicet Christum contineri sub sensationibus (puta sub gustu, tactu et visu) hasque habere partes separabiles, esse particulas conse­ cratas, in sacrario asservari, distribui, deferri, circumferri? Numerica identitas, et a fortiori obiectiva realitas, specierum expli­ cite docetur a Cone. Trid. et Const, dum definiunt permanentiam specierum vel accidentium. Etenim, juxta obvium et communem sensum, permanentia est per­ severantia eiusdem rei in suo esse, nec simpliciter dicitur aliquid per­ manere si, eo suppresso, aliud eius loco sufficitur quod sit eiusdem speciei aut excitet easdem affectiones in sensus nostros. Dici quidem posset ipsum permanere addendo aliquam determinationem, puta “se­ cundum similitudinem vel effectum”, sed huiusmodi determinatio non invenitur in testimonio Conciliorum, quae nequaquam dicunt perma­ nere species seu apparentias speci erum aut accidentium, sed permanere species vel accidentia panis. DE EXISTENTIA PERMANENTIAE ACCIDENTIUM 327 ADVERSA RII DUO OPPONUNT quibus conantur se extricare a vi definitionis utriusque Concilii: Ad CONC. TRID. observant repetitum usum vocis “species” et omissionem vocis “accidentia” satis indicare non magis quam perma­ nentiam earundem sensationum seu intelligibilium specierum a Con­ cilio intendi ac doceri. Ita IVitasse (De Euch., q. 2, sect. 2, a. 3). RESPONDETUR imprimis quod Cone. Constantiense, cuius defini­ tio a Cone. Trid. renovatur, et Catechismus Cone. Trid., qui tridentinam definitionem exponit, utuntur voce “accidentia”; unde in ore Ec­ clesiae binae voces eandem habent significationem ac de facto a Cone. Const, et Catechismo Cone. Trid. promiscue adhibentur. Praeterea, ut jam observatum est, Cone. Trid. non loquitur de spe­ ciebus specierum seu accidentium, sed de speciebus panis, seu vocem “species” non refert nisi ad substantiam panis, cuius species seu appa­ rentiae sunt ipsa accidentia. Praeterea ex ipsa antithesi, quae in definitione tridentina statuitur inter transeuntem substantiam et manentes species, patet mentem Con­ cilii esse quod ex his, quae physice et obiective constituunt panem, ali­ quid transit, aliud sicut erat manet. Praeterea vox “species” accipienda est in eo sensu quem tempore Concilii in usu ecclesiastico et eucharistico obtinebat, non vero in alio possibili sensu et multo minus in sensu invecto ab aliquo theologico systemate posteriori (theoria specierum intentionalium), ea aetate prorsus inaudito. Tempore autem Concilii et juxta antiquum usum omnium theologorum, species eucharistica intelligebatur obiectiva reali­ tas afficiens substantiam panis quae etiam accidens promiscue vocabatur. Ceterum, attenta ipsa origine et communi usu vocis “species”, mani­ festum est eam prima et propria significatione convenire accidentibus sensibilibus et nonnisi per derivatam significationem applicatam esse sensationibus nostris seu speciebus intelligibilibus. Ad rem Franzelin: “Ad nomen species «δο« quod pertinet, illud quate­ nus (ut hoc loco) in corporibus opponitur substantiae, primo significat, quidquid immediatum est obiectum visus (a specio, conspicio, «'δω), et deinde aliorum sensuum, per quod substantia nobis manifestatur; in re ergo ipsa non aliud significant species quam accidentia sensibilia. Sig­ nificatione derivata deinde dicitur quidem species etiam imago seu modificatio in sensibus nostris et in anima, qua specie affecti sensus percipiunt, et anima vehit informata intelligit obiecta; sed certe haec non est prima et multo minus unica nominis significatio. 32S DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE “In re sacramentaria ubi opponuntur sibi substantia panis transiens et species panis manentes ut visibilis pars sacramenti, non modo nulla est ratio, spectato etiam solo nomine, cur haec altera significatio prae­ ferri debeat, sed est ratio, cur nomen a sua prima et maxime propria significatione immediati obiecti sensuum detorquendum non sit ad hanc alteram derivatam significationem. In illa ergo Conciliorum et Patrum appellatione servatur tota proprietas sermonis, dum nomine specierum designantur accidentia sensibilia™1 Ratio autem quare Concilium vocem “species” voci “accidentia” praetulerit duplex assignari potest. Prima est quia vox “accidentia” latius patet quam vox “species”, quae magis proprie ac directe significat sola accidentia sensibilia, et aliunde oportuit permanentiani sensibilium accidentium, quae est magis obvia, explicitius proponere, quemadmo­ dum in documentis Patrum proponitur. Altera et aptior ratio est quia cum vox “accidentia” directe exprimat relationem ad substantiam, vox vero “species” explicet relationem ad sensus nostros, haec aptior est ad significandam indolem elementorum eucharisticorum, quae carent relatione actualis inhaerentiae ad propriam substantiam, et consequen­ ter etiam ad fortius inculcandam absentiam et conversionem substan­ tiae, quam Concilium principaliter definire intendit. AD DEFINITIONEM CONC. CONSTANTIENSIS iidem adver­ sarii (ut Drouin, De re sacram. 4, 4, 1, 2) opponunt quod, cum Con­ cilium unice intenderit sententiam Wicleff damnare, qui permanentiani accidentium ultro concedebat et solam substantiae conversionem nega­ bat, secunda ex Wicleffi propositionibus ab Ecclesia damnatis (“Acci­ dentia panis non manent sine subiecto”, Denz. 582) intelligi debet in eodem sensu ac prior (“Substantia panis . . . remanet in sacramento”, Denz. 581), seu ut negans conversionem panis, ita nempe ut negatio cadat non super totum incisum “manent sine subiecto”, sed tantum super verba “sine subiecto”, ac sensus sit: “non sine subiecto manent, i.e. manent cum subiecto, i.e. manet subiectum accidentium”, cuius contrarium Ecclesia definire intendit damnando illam propositionem. RESPONDETUR imprimis prorsus improbabile videri Ecclesiam iterum in secunda propositione damnare idipsum quod jam in prima reiecerat. Praeterea ac praecipue, quamvis Wicleff negaret solam transsub­ stantiationem et doceret permanentiani tum substantiae panis tum accidentium, tamen ipse seorsim ac distincte impugnabat tres doctrinas quae tenebantur a catholicis doctoribus, i.e. praesentiam realem, con61 De Euch., thes. 16, n. 2, Romae, 1932, p. 311 sq. DE EXISTENTIA PERMANENTIAE ACCIDENTIUM 329 versionem panis et permanentiani accidentium sine subiecto, et hanc alteram speciatim reiciebat ut contrariam rationi et alienam a Scrip­ tura, imo ex istius negatione, tanquam ex praeconcepto principio, de­ ductus est ad negandam transsubstantiationem et praesentiam realem (cf. art. seq., Pars Neg.), hoc fere modo’arguens: accidentia nequeunt esse sine subiecto, ergo manet substantia panis, ergo non ponitur cor­ pus Christi loco substantiae panis. Unde Concilium seorsim ac dictincte trinam negationem damnavit et triplicem oppositam doctrinam definivit, scilicet praesentiam realem. transsubstantiationem et permanentiani accidentium sine subiecto. Eam fuisse doctrinam Wicleffi patet ex ipsius verbis et rationibus, citatis ac efficaciter impugnatis a Thoma Waldensi, carmelita anglo. in suo opere De sacramentis, jussu regis Angliae contra Wicleff. a. 1425 seu immediate post Cone. Constantiense, conscripto et ab ipso Martino V a. 142 7 approbato. “In duobus, scribit Wiclcff in libro de Apostasia, c. 16, stat nostra variatio in hac materia: primo in propositione affirmativa, qua dicitur quod accidens est sine subiecto: secundo in propositione negativa, quod non remanet substantia panis”. “A tempore Innocentii III, inquit in quodam sermone (Serm. 58),... ad unam . . . coguntur obedientiam illius Ecclesiae, tanquam fidem, quod credatur accidens esse sine subiecto in hoc sacramento. Sed nec afferunt rationem, nec Scripturam, ut debeat ita credi: ideo fideles in Domino istud renuunt. . . Ceterum quod accidens sit sine subiecto. tam Philosophi, quam Theologi renuerunt; propter hoc quod non potest sic esse de potentia Dei absoluta”. Inepte autem adversarii provocant ad su praeit at am sententiam Card, de AUiaco, qui Concilio adfuit, ut inde concludant mentem Concilii fuisse definire solam conversionem substantiae. Nam, ut notat Franzelin, “Petrus ab Alliaco ... in suis commen­ tariis ad 4. sent, de synodo Constantiensi nihil testatus est nec testari & potuit. Illos enim scripsit iunior, cum esset magister in schola Parisi­ ens!, 30 et amplius annis antequam senescens Cardinalis 65 annorum et maioribus negotiis occupatissimus interfuit Concilio. Patet id etiam evidenter ex modo, quo in iisdem commentariis loquitur de definitione Ecclesiae circa absentiam substantiae panis in Eucharistia, quod dogma post Concilium Constantiense non potuisset dicere se nondum videre explicite definitum. . . “Ne vero [adversarii] dicant, haec etiam post Concilium ab auctore fuisse probata, quia ea non correxit, cogitent de eiusdem modo loquendi 330 <1 rI D Ii e e « DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE Prior sententia, quam explicite memorant etiam Petrus Lombardus (Sent., 1. 4, dist. 12) et S. Thomas (hic, a. 1), docebatur frequentius in schola Abaelardi; altera vero a quibusdam qui doctrinam Abaelardi impugnabant. Abaelardus (t 1142) in sua Theologia Christiana hoc principium assumit: ‘Omnes quippe res praeter substantias per se existere non possunt, nisi scilicet substantiis sustententur, ut albedo nulla ratione esse potest, nisi in subjecto corpore, aut pietas nisi in anima, aut quaelibet res novem praedicamentorum nisi subjectis substantiis insint” (M.L. 178, 1242). Consequenter docet (ibidem) : “De speciebus panis et vini quaeritur, si sint modo in corpore Christi, sicut prius erant in substantia panis et vini, quae versa est in corpus Christi: an sint in aere. Sed verisimilius est, quod sint in aere, cum sint in corpore Christi sua lineamenta, et suam speciem habeat, sicut alia corpora humana” (Abaelardi opera, edit. Cousin, t. 2, Appendix, p. 768). Cf. Guilelmum abbatem S. Theo­ dorici, Disp. adversus Abaelardum, c. 9 (M.L. 180, 280). Abbaudus abbas e contrario species in corpore Christi subiectari manifeste supponit, dum, defendens contra Abaelardum theoriam de fractione ipsius corporis Christi, scribit circa finem sui tractatus De Fractione Corporis Christi: “Cogitaveram de illis aliqua respondere, qui dicunt ipsum corpus non frangi, sed in albedine ejus et rotunditate aliquid factitari; sed recogitans ineptum esse in Evangelio Christi de albedine et rotunditate disputare, amaturis talia auribus dimovens, dialecticis aut certe pueris talia permisi, praesertim cum quivis facile videat albedinem seu rotunditatem ab ipso corpore, quod vel album vel rotundum est, separari non posse, ita ut ab ipso non fracto haec per se singulariter non frangantur” (M.L. 166, 1347 sq.). Auctor operis Epitome theologiae Christianae (ipsi Abaelardo false attributi) utramque opinionem suam facit, scribens (in cap. 29): “De specie quoque illa panis et vini dubitatur cujus sit. Ad quod sane respondendum quod ipsum corpus, propter horrorem assumendi, eas in se formas recipiat. Nam si opponatur quod ex quo illud corpus assumpsit, nunquam formam illius deposuit et ideo aliam formam, illa non deposita, habere non potest, dicimus quia, sicut quod de Spiritu sancto conceptum est, quod clauso utero intravit et exivit, quod super aquas ambulavit, quod clausis januis ad discipulos intravit, quod simul et eodem tempore in diversis locis habetur, sicut, inquam, haec omnia ad singularitatem illius corporis attinent, sic istud quoque, quod diversas simul habet formas. . . Si [autem] . . . nolumus dicere quod DE MODO PERMANENTIAE ACCIDENTIUM 343 illius corporis sit haec forma, possumus satis dicere quod in aere sit ilia forma ad occultationem propter praedictam causam carnis et san­ guinis reservata, sicut forma humana in aere est, quando angelus in homine apparet” (M.L. 178, 1743). Inepte autem Witassc (De Euch., q. 2, sect. 2, a. 3) sententiam de susceptione specierum in corpore Christi tribuit Cone. Romano a. 1059. profitent! in jurejurando subscripto a Berengario, “panem et vinum post consecrationem non solum sacramentum, sed etiam verum corpus et sanguinem Domini Nostri lesu Christi esse, et sensualiter, non solum sacramento sed in veritate manibus sacerdotum tractari, frangi et fidelium dentibus atteri” (Mansi, Cone., 19, 900). Obvius enim sensus horum verborum sic traditur a S. Thoma in a. 7, ad 3: “Illud quod manducatur in propria specie, ipsum et frangi­ tur et masticatur in sua specie; corpus autem Christi non manducatur in sua specie, sed in specie sacramentali. . . Et ideo ipsum corpus Christi non frangitur, nisi secundum speciem sacramentalem. Et hoc modo intelligenda est confessio Berengarii. ut fractio et attritio dentium referatur ad speciem sacramentalem. sub qua vere est corpus Christi." Ex sententia quoque Cartesii, Leibnitii et illorum theologorum, qui juxta horum principia conantur obiectivam specierum realitatem ex­ plicare (cf. art. praec., p. 318-323) facile sequitur accidentia eucharis­ tica. quidquid sint, in corpore Christi vel in aere aut aethere subiectari. Ceterum J. Balli in suo opere “Resolutio de modo evidenter possibili transsubstantiationis” (Paduae. 1640) explicite docuit accidentia vir­ tute Dei transferri ex pane in corpus Christi, ita ut jam ad ipsum corpus Christi pertineant quod sub illis fit “per se et immediate sensibile”.02 Nostro etiam aevo Lcray (ex Congr. “Eudistes”) in opere “La constitution de l’univers et le dogme de l'eucharistie" (Paris. 1900). explicans permanentiam accidentium eodem fere modo ac illi theologi cartesiani a Billuart impugnati quos memoravimus in art. praec. (p. 320 sq.), explicite docet ea sustentari in corpore Christi, atque ad corpus Christi ita pertinere ut. videndo et tangendo hostiam, nos ipsum corpus Christi videamus et tangamus.03 Inepte his adiungitur sententia Lagonis mox referenda; nam hic doctor explicite asserit accidentia non recipi in corpore Christi sicut in subiecto, sed sustentari ab eo ut a causa efficienti; unde haec sen­ tentia refertur potius tum ad quaestionem de causa sustentante species "Cf. Dici. Théol. Calli., art. Eucharistiques (Accidents), col. 1144 sqq. ,4Cf. Diet. Théol. Cath., ibid., col. 144S sq. Sententiam Lcray efficaciter impugnavit L. Lchu O.P. in Revue Thomiste, mart., maj., jul. 1901. 344 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE tum praecipue ad quaestionem de modo praesentiae corporis Christi sub speciebus. 2. LUGO docet causam immediatam sustentantem accidentia non esse ipsum Deum sed corpus Christi ut instrumentum divinae virtutis. Cum autem hic doctor in hoc instrumental! influxu sustentationis repo­ nat ipsam rationem continentiae corporis Christi sub speciebus, videtur eo ipso docere Deum non posse immediate accidentia sustentare quin eo ipso in illis contineatur. “Existimo, inquit, hanc continentiam corporis Christi sub speciebus consistere in primis in actione quadam, qua corpus Christi per potentiam obedientialem activam, ut instrumentum elevatum con­ servat accidentia panis, supplendo concursum et sustentationem panis non in eodem genere causae, sed in genere causae efficientis: per hanc enim causalitatem dicitur corpus Christi substare illis accidenti­ bus; substare, inquam, hoc est, exercere circa illa munus potissimum substantiae; quia cum praecipuum munus substantiae respectu acci­ dentium sit illa sustentare, merito dicetur corpus Christi substare illis accidentibus, quae loco panis sustentat in genere causae efficientis. Ex quo sequitur, posse designari corpus Christi per accidentia illis verbis: ‘Hoc est corpus meum’; quasi dicas, corpus Christi est substantia, cujus scilicet sunt substantis et sustentantis loco panis, licet in alio genere causae.”04 Addit praeterea continentiam corporis Christi sub speciebus impor­ tare non solum praedictum influxum sustentativum corporis Christi relate ad species, sed probabilius etiam miraculosum influxum speci­ erum in corpus Christi quo hoc alligetur speciebus. “Dicendum ergo videtur, inquit, hoc quod est corpus Christi, sub­ stare illis accidentibus seu contineri sub illis, duo includere, quorum unum sine altero non sufficit. Primum, et potissimum est illa actio cor­ poris Christi in species, per quam exercet munus substantiae respectu earum. Secundum vero est alligatio ad species, seu insolubilitas intimae praesentiae, quae quidem alligatio non est illa actio, neque oritur ex illa actione, ut probatum est, sed ex vi quadam divinitus data speciebus ad trahendum secum intime corpus Christi, quocumque ferantur.”05 3. Influxum divinum sustentantem accidentia exerceri directe ct per se circa solam quantitatem negarunt Nominalistae, ut Occam eiusque discipuli Gabriel Biel, Mar silius de Inghen et Petrus de Aliiaco, necnon quidam recentiores theologi, uti Lessius (De perf. div., 1. 12, n. ·' Disp. Schol., t. 3, Dc Euch., disp. 6, sect. 2, n. 19, Parisiis, 1892, p. 740. “ L. c., n. 26, p. 742. DE MODO PERMANENTIAE ACCIDENTIUM 345 112), Pasqualigo (Disp. 106, sect. 4), Hurtado (In Physic., disp. 6. sect. 6) et Arriaga ( In Physic., disp. 5, sub. 5, sect. 2),00 eo ducti com­ muni principio quod quantitas non sit aliquid distinctum a rebus quantis (i.e. tum a substantia quanta tum a qualitate quanta), adeoque in conversione eucharistica substantia cum propria ac sibi identica quantitate abeat, qualitates vero cum sibi identica quantitate immedi­ ate a Deo sustententur. Jam ante Occam (t 1359) hanc sententiam docuerunt quidam ob­ scuriores theologi, quos indirecte memorat Scotus In 4 Sent., dist. 12. q. 5, n. 4 (Lugduni, 1639, p. 773), scribens: ‘’De quantitate respondent diversimode. Qui enim dicunt quantitatem esse aliam essentiam abso­ lutam ab essentia substantiae corporeae et qualitatis, sicut dicit com­ munis opinio, dicerent quantitatem hic esse sine subjecto, sed non qualitatem, imo quod qualitas est in quantitate. . . Qui autem dicerent quantitatem substantiae non esse aliud ab essentia substantiae et quan­ titatem coloris non esse aliud a colore, dicerent qualitatem hic non esse in quantitate, imo magis quantitatem, quae apparet, esse quantitatem qualitatis”. Occam eiusque discipuli vehementer distinctionem quantitatis a rebus quantis impugnarunt. “Venerabilis inceptor" docet talem dis­ tinctionem neque ex fide neque ex ratione probari posse. Defensoribus communis opinionis, eum tanquam in re fidei innovatorem acriter im­ pugnantibus, respondet: “Hoc tamen fateor, si posset ostendi quod sit de mente alicujus doctoris ab apostolica sede recepti, quod quantitas est alia res absoluta, distincta realiter a substantia et a qualitate, paratus sim hoc defendere et tenere, quamvis nolim, propter dictum cujuslibet de plebe, meum intellectum captivare et contra dictamen rationis aliquid asserere, nisi romana Ecclesia doceat hoc esse tenen­ dum, quia major est Ecclesiae auctoritas quam tota ingenii humani capacitas” (De sacramento altaris, c. 36). Ex sententia quoque Cartcsii, Lcibnitii ac theologorum ipsis consen­ tientium, de quibus nuper diximus, sequitur etiam accidentia panis, si quae manent, sustentari immediate in seipsis, cum eorum quantitas abeat cum ipsa substantia panis cum qua identificatur. M Confer tamen quae de opinionibus Marsilii, Petri de Alliaco ct Arriaga diximus in art. 16, p. 318 et 320. 346 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE PARS AFFIRMATIVA Nota theologica. 1. Accidentia eucharistica manere sine proprio subiecto dupliciter intelligi potest: a. Accidentia seu species, qziidquid sint, manere sine substantia panis ac vini, et sic est dc ipsa fide tridentina (Denz. 884). b. Accidentia in sua obicctiva rcalitatc et identitate remanere sine proprio subiecto, i.e. sine substantia panis et vini, et sic est proximum fidei vel saltem theologice certum; nam, quamvis conversio seu absentia substantiae panis et vini sit de fide, permanentia tamen accidentium in sua objectiva realitate et identitate est tantum proximum fidei vel the­ ologice certum, ut dictum est in art. praec., juxta sensum definitionum tridentinae et constantiensis. Theologi tamen antiquiores judicant id esse de fide, eo quod objectivam permanentiam accidentium reputent esse de fide, ut dictum est in art. praec. Accidentia manere sine ullo subjecto est theologice certum, sicque judicatur a pluribus theologis, uti Auctoribus Catechismi Cone. Trid., relatis in art. praec., Salmanticcnsibus, Hugon, Diekamp, Hervé. Talis enim est obvius sensus definitionis Cone. Constant., tum quia res ex­ primitur modo generali (“sine subjecto”) tum quia inverisimile est Concilium hac expressione nihil aliud voluisse definire quam permanen­ tiam sine proprio subjecto, quam in praecedenti propositione jam defi­ nierat. Quidam tamen theologi, ut D. Soto, volunt id e$se de fide, ob definitionem constantiensem et verba tridentina “Manentibus dumtaxat speciebus”; quibus concinit Cat. Cone. Trid., cit. in art. praec., p. 325 sq.07 2. Permanentiam accidentium deberi influxui divino, sicut et ipsam substantiae conversionem, non videtur posse negari sine aliqua nota temeritatis ; est enim firma et communis sententia theologorum, fun­ data in expressione tridentina “Mirabilis conversio substantiae, ma­ nentibus dumtaxat speciebus” (Denz. 884), quam Catechismus Cone. Trid. magis declarat, referens verbum “mirabilis” (“admiranda”) directe ad ipsam accidentium permanentiam sine subiecto illudque explicans incisis “immensam Dei virtutem et potentiam”, “quadam inexplicabili ratione”, “super omnem naturae ordinem”. 3. Divinum influxum exerceri directe et per se in solam quantitatem, est communis sententia theologorum, quae tamen, cum fundetur in sola ratione philosophica, nullam notam theologicam meretur nec ullam contrariae opinionis censuram appellat. ·’ Cf. Salmanticenses, De Euch., disp. S, dub. 2, § 2, n. 22. DE MODO PERMANENTIAE ACCIDENTIUM 347 Ad rem Coninck: “Patet hanc sententiam Nominalistarum nihil te­ nere vel apparenter contrarium fidei, ideoque immerite a quibusdam argui tanquam periculosum in fide.”')h Documenta Ecclcsiac. In art. praec. citavimus directa documenta Cone. Constantiensis et Cone. Trid., quibus legitime coniungitur explicatio Catcchismi Cone. Trid. Liturgia, in Officio in Festum Corporis Christi, lect. 5. habet: “Acci­ dentia autem sine subjecto in eodem [sacramento] subsistunt.” Apud Patres™ nondum invenitur distincta doctrina de accidentibus sine subiecto, quae, utpote intime connexa cum dogmate transsubstantiationis, istius sortes secuta est ac nonnisi in medio aevo plenam obti­ nuit evolutionem. Patres Eucharistiam modo tantum realistico consi­ derant tanquam panem conversum in corpus Christi, vel potius tanquam ipsum corpus Christi in quod panis conversus est: unde in Eucharistia nihil aliud directe vident quam corpus Christi nec species sacramentales considerant nisi ad modum unius cum corpore Christi, tanquam id per quod corpus Christi sensibiliter tractatur et sumitur: propterea inde a saec. 5, praecipue post haeresim Iconoclastarum, Pa­ tres graeci expressionem “Eucharistia est symbolum vel typus corporis Christi” abhorrent ac prohibent (cf. art. 13, p. 199 sq.). Haec realistica et essentialis consideratio mysterii eucharistici ratio fuit quare Patres ad ipsas species mentem suam minus attente conver­ terent ac secundariam quaestionem de modo permanentiae et de subi­ ecto specierum non agitarent. Quae tamen quaestio sponte fluit ex duobus capitibus doctrinae Patrum de transsubstantiatione et perma­ nentia accidentium ac immediate posita est a mediaevalibus inquisitoribus. Theologi jam in prima medietate saec. 12 explicite et communiter ponunt quaestionem de subiecto accidentium, ut patet ex ipsis verbis Algeri leodiensis relatis in art, praec. (p. 333 sq.), eamque communius resolvunt responsione negativa contra quosdam obscuriores doctores supra relatos, quorum ipsum nomen jam saec. seq. oblivioni traditur, ut constat ex littera S. Thomae et aliorum theologorum eiusdem aetatis. Ipsa formula “accidentia sine stibjecto” primo aequivalenter inveni­ tur in praefatis verbis Algeri leodiensis (t inter 1130 et 1135) (“sine *’ Dc sacramentis ac censuris, q. 77, a. 2, Rouen, 1630, p. 210. ” Cf. Jugie, Theologia Orientalium, t. 3, p. 199 sqq. 348 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE substantiae fundamento facit qualitates existere”), expresse vero apud theologos paulo posteriores, ut Petrum Lombardum (f 1160) et Pet­ rum Blesensem (t 1200) scribentem: “Pane et vino transsubstantiatis virtute verborum in corpus et sanguinem Christi, accidentia, quae prius ibi fuerant, sine subiccto remanent, et apparent” (Epist. 140, M.L. 207, 420). Petrus Lombardus, in Sent., 1. 4, dist. 12, n. 1, doctrinam communem theologorum mediaevalium sic breviter resumit: “Si autem quaeritur de accidentibus quae remanent, id est, de speciebus et sapore et pondere, in quo subjecto fundentur, potius mihi videtur fatendum existere sine subjecto, quam esse in subjecto, quia ibi non est substantia, nisi cor­ poris et sanguinis dominici, quae non afficitur illis accidentibus. Non enim corpus Christi talem habet in se formam, sed qualis in judicio apparebit. Remanent ergo illa accidentia per se subsistentia ad mysterii ritum, ad gustus fideique suffragium; quibus corpus Christi habens formam et naturam suam tegitur” (M.L. 192, 864). Theologi posteriores ad hodiernum diem Partem Affirmativam huius articuli quoad 3 partes amplectuntur, exceptis paucis supra relatis. MINORES QUAESTIONES quae praeterea circa modum et effec­ tum divini influxus agitantur sunt: 1. Utrum influxus divinus ad conservanda accidentia sine subiecto exerceatur mediante corpore Christi ut instrumento. Cui negative res­ pondebimus cum communiori sententia contra Lugo affirmantem. 2. Utrum praedictus influxus formaliter distinguatur ac superadda­ tur in fluxui divino quo naturaliter accidentia conservantur in subiccto. Cui affirmative respondebimus cum Cajetano, Suarez. Vasquez, Lugo, Salmanticensibus, contra negantes Cornejo (In a. 1 S. Thomae, disp. unie., dub. 1, ad 1 ) et Pasqualigo (Disp. 106, sect. 7). 3. Utrum quantitas miraculose recipiat aliquem physicum modum essendi per se ad hoc ut possit alia accidentia sustentare. Cui affirma­ tive respondebimus cum Cajetano (In a. 1), Ferrariensi (In C. Gent. 4, 66), Suarez, Vasquez, Lugo (Disp. 10, sect. 1 circa finem), Gonet (Disp. 6, a. 3), Hugon (De Euch., q. 5, a. 1, n. 9), contra negantes Scotum (In 4 Sent., dist. 12, q. 1, ad 2; q. 6; cf. Cajetanum, In a. 1), Soto, Bellarminum (De Euch. 24), M. Ledesma, Joatvnem a S. Thoma (De Generat., q. 9, a. 2), Pasqualigo (Disp. 106, sect. 5), Salmanticcnses (Disp. 8, dub. 3, § 2). H 4. Utrum cetera accidentia possint absolute loquendo separari a quantitate. Cui negative respondebimus cum quibusdam, uti Herveo (Quodl. 11. q. 29) et Billot (De Euch., thes. 46, § 1, Tertium denique DE MODO PERMANENTIAE ACCIDENTIUM 349 argumentum), contra Suarez (Disp. 56, sect. 3 in fine), Salmanlicenses (Disp. 8, dub. 3, § 1 in fine) et Hugon (De Euch., q. 5, a. 1, n. 8). CONCLUSIO Conclusio 1. Accidentia eucharistica manent sine ullo subiccto (a. 1). Probatur 1. Ratione directa. Accidentia panis et vini nequeunt esse nisi in substantia panis et vini tanquam in subiecto. Atqui post transsubstantiationem substantia panis et vini non remanet sed convertitur in corpus et sanguinem Christi. Ergo accidentia panis et vini manent sine ullo subiecto. Ad majorem. Accidentia unius substantiae nequeunt in aliam transire aut in alia subjectari. Nam: Primo, accidentia subiectari in aliqua substantia, est ab ea dima­ nare ac per hunc influxum dimanativum in esse conservari; sicut ergo accidentia nequeunt nisi a propria substantia dimanare (unus enim effectus nonnisi unam proportionatam causam habet), ita nequeunt nisi in ea subiectari. Secundo, accidentia sunt proportionata propriae substantiae; ergo accidentia unius substantiae nequeunt esse in alia, quia quod est proportionatum uni rei non est proportionatum alteri specifice diversae. Tertio, accidentia individuantur a subiecto: unde nequit idem indi­ viduum accidens transire in aliam substantiam: si enim transiret, jam aliam individuationem acciperet nec esset idem individuum accidens, sed potius suam individuationem et existentiam amitteret. Ad rem S. Thomas: “Accidentia non transeunt de subjecto in sub­ jectum, ut scilicet idem accidens numero, quod primo fuit in uno sub­ jecto, postmodum fiat in alio; accidens enim numerum accipit a subjec­ to; unde non potest esse quod idem numero manens sit quandoque in hoc, quandoque in illo subjecto” (a. 1). Probatur 2. Ex inconvenientibus. Si accidentia panis essent in aliquo subiecto, hoc esset vel tota sub­ stantia panis aut sola materia aut sola forma, vel corpus Christi in quod substantia panis est conversa, vel aer aut aliud corpus circum­ stans. Jam vero: In primo casu aufertur totaliter vel partialiter ratio transsubstantia­ tionis. Ceterum sola materia aut sola forma, si non converteretur in corpus Christi, subsistere non posset, nec, si per impossibile sic subsis- 350 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE teret, posset esse subiectum accidentium, quae in toto composito susci­ piuntur sicut a toto producuntur. In secundo casu aufertur impassibilitas corporis Christi gloriosi; nam ex susceptione accidentium panis corpus Christi vere fieret et denomi­ naretur album, rotundum, sapidum etc., ac subiceretur variis passioni­ bus eorundem corruptibilium accidentium, uti tangi, percuti, frangi, digestione immutari ac in secessum abire. “Nec hujus argumenti vim infringunt, dum respondent [adversarii], ideo haec accidentia non denominare corpus Christi, eo quod non oriantur ex diversa dispositione particularum insensibilium corporis Christi, sicut oriebantur ex diversa dispositione particularum insensi­ bilium panis, sed duntaxat ex diversis praesentiis totalibus ejusdem corporis pluries reproducti: futilis est, inquam, haec responsio, nec vel minimum argumento satisfacit. Etenim impossibile est formam alicui subjecto inesse, quovis modo insit, et non ei tribuere effectum formalem primarium, adeoque et formae denominationem, cum effectus formalis formae nihil aliud sit quam ipsa forma communicata. Id etiam exem­ plis patet: sic paries non minus vere denominatur albus quam homo, licet ipsi parieti proveniat albedo ab extrinseco dealbante, homini vero ab intrinseco; sic homo dicitur justus, fidelis, etc. a justitia, fide, etc. non equidem ortis ex diversa dispositione partium animae quae non sunt, nec partium corporis, quia hae virtutes sunt mere spirituales, sed ab extrinseco supernaturaliter infusis.”70 In tertio casu aër (aut aliud corpus) vel spoliaretur propriis acci­ dentibus vel simul ea retineret una cum accidentibus panis; utrumque autem magis inconveniens vel miraculosum apparet quam si dicatur accidentia panis manere sine ullo subjecto. Praeterea, ut observat S. Thomas, “huiusmodi accidentia non sunt ubi est aer”, nam aër vel aether est in continuo motu aut vibratione, accidentia vero quantum est de se in eodem loco immobilia manent, “quinimo ad motum harum specierum aer depellitur”. Conclusio 2. Accidentia eucharistica conservantur immediate a divina virtute, supplente influxum substantiae (a. 1). Probatur. Accidentia eucharistica naturaliter conservantur in esse a virtute divina ut a causa prima efficiente et a propria substantia ut a causa secunda materiali “et quodammodo activa” (1 p., q. 77, a. 6, ad 2); si igitur, sublata substantia, accidentia in esse permanent, oportet ut '° Billuart, De Euch., diss. 1, a. 6, § 2, Curs. Thcol., t. 9, Parisiis, 190-1, p. S0. DE MODO PERMANENTLY ACCIDENTIUM 351 id fiat per ipsam divinam virtutem praeternaturaliter supplentem, ad modum causae non materialis sed efficientis, ipsum influxum qui praes­ tabatur a substantia. “Quod quidem virtute divina fieri potest: cum enim effectus magis dependeat a causa prima quam a causa secunda, Deus, qui est prima causa substantiae et accidentis, per suam infinitam virtutem conservare potest in esse accidens, subtracta substantia per quam conservabatur in esse sicut per propriam causam; sicut etiam alios effectus naturalium causarum potest producere sine naturalibus causis, sicut humanum cor­ pus formavit in utero Virginis sine virili semine” (in corp.). AD MODUM AUTEM HUIUS DIVINI INFLUXUS QUOD AT­ TINET, haec addenda sunt: 1. Contra sententiam Lugonis dicendum est Deum non uti corpore Christi ut instrumento. Nam haec instrumental causalitas, quamvis non repugnet, esset novum miraculum sine necessitate in operibus divi­ nis inductum, quae, sicut in ordine naturae ita in ordine gratiae, bre­ viori ac simpliciori via ad finem perducuntur. Nec dici potest id requiri ad praesentiam realem, nam haec jam sequitur necessario ex ipsa transsubstantiatione et de cetero talis instrumental influxus nequit de se ad eam conducere, cum instrumen­ tum possit agere in distans. Inde est quod ipse Lugo, hoc animadver­ tens, ad explicandam praesentiam realem cogatur multiplicare mira­ cula, adjungendo praefato influxui corporis Christi in species alterum influxum specierum in corpus Christi. 2. Contra sententiam Cornejo et Pasqualigo dicendum est, juxta doc­ trinam quam innuit S. Thomas in verbis nuper citatis, influxum quo Deus conservat accidentia sine subiecto esse jormalitcr diversum tum a supernatural! influxu quo operatur transsubstantiationem tum etiam a naturali influxu quo conservabat accidentia in subiecto; in his enim effectibus tres implicantur termini formaliter distincti, qui proinde tres formaliter distinctos influxus appellant.71 Influxus transsubstantiativus aufert seu convertit substantiam nec ipsa accidentia positive attingit; unde si illi non adjungeretur alius in­ fluxus in ipsa accidentia, haec non permanerent, sed in nihilum redige­ rentur, deficiente subiecto seu conditione suae existentiae. Item influxus naturalis, quo conservantur accidentia in subiecto, attingit accidentia mediante ipso subiecto’, seu sub tali modo et esse quod est inhaerere subiecto; deficiente igitur subiecto ac praedicto modo et esse acciden­ tium, haec nequeunt ab illo influxu attingi ac iterum in nihilum abirent ” Cf Salniiiitlicenscs, De Euch., disp. 8, dub. 2, n. 21. 352 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE nisi novo influxu novo modo conservarentur. Accedit quod, ut mox explicabitur, accidentia nequeunt a I)eo conservari sine subiecto quin in eis producatur novus modus subsistentiae, qui consequenter novum influxum divinum requirit. 3. Contra sententiam Scoti, Salmanticensium et aliorum probabilius videtur dicendum effectum formalem divini influxus conservantis acci­ dentia sine subiecto esse quemdam positivum modum subsistentialem. Ad cuius intellegentiam recolendum est communiter thomistas tria distinguere in substantia, i.e. essentiam (ex seipsa individuatam), sub­ sistentiam (modum, vel quomodolibet formam, ex qua essentia habet ut sit per se seu perfecte incommunicabilis) et existentiam (substan­ tialem), et similiter tria in accidente, i.e. essentiam (individuatam ex subiecto seu substantia), inhaerentiam (ipsum subiectari in substan­ tia) et existentiam (accidentalem).72 Unde accidens et substantia in hoc conveniunt quod utrumque pos­ sideat propriam essentiam et existentiam, discrepant vero in hoc quod substantia habeat propriam subsistentiam, seu sit capax exercendi propriam existentiam in se (quod obtinet a forma subsistentiae), acci­ dens vero habeat tantummodo inhaerentiam, qua mediante communi­ cat subsistentiae alterius, seu nequeat exercere propriam existentiam nisi in alio (per inhaerentiam), quod exprimitur vulgato axiomate “Ac­ cidentis esse est inesse”. His positis, sic arguitur: Quidquid existit, subsistit; nam existentia est actus rei subsistentis nec potest exerceri nisi in re subsistenti. Quid­ quid autem subsistit, id habet ab aliqua forma subsistendi, i.e. vel a propria subsistentia vel per inhaerentiam in aliquo subiecto quod pro­ priam subsistentiam habet. Cum igitur accidentia eucharistica in esse perseverent nec sint amplius per inhaerentiam in propria substantia, oportet ut subsistant per aliquam formam subsistentiae ipsis praeternaturaliter communicatam, quae sit (juxta sententiam Cajetani et plurium thomistarum) modus quidam substantialis de genere illius quo natu­ raliter gaudet ipsa substantia. Talis autem modi communicatio, quamtumvis ob suam indolem praeternaturalem captu difficilis appareat, nequaquam repugnans dici potest sed variis analogiis suadetur, in doctrina S. Thomae solide fundatur et valde conveniens apparet, praecipue ad facilius explicanda plura quae circa panem consecratum contingunt. Primo enim, id suadetur ex analogia plurium quae in natura con­ tingunt. n Cf. Salmanticenses, ibid., n. 20. DE MODO PERMANENTIAE ACCIDENTIUM 353 Ad rem Cdjetanus: “Videmus . . . imperfectissima entia, qualia sunt semina, vicem gerere perfectorum animalium, cum generantur animalia perfecta per propagationem. Opinamur quoque dari proportionalia membra: puta in carentibus corde, aliquid proportionale loco cordis. . . Tenent multi . . . accidentia propria esse vires ipsas substantiarum. Ex quibus omnibus, si adverterimus quantitatem esse rem propinquae et quasi proportionalis naturae cum materia, non apparebit impossibile, aut a ratione alienum, quod ipsamet res quae est quantitas fiat vicemat eria et sit, ac suppleat materiae officium, vel ut quoddam propor­ tionale materiae, sicut proportionale cordi facit officium cordis. “Nec oportet aliam entitatem quaerere. Quoniam sicut accidentia fluentia a principiis essentialibus substantiae, ex hoc ipso quod a prin­ cipiis illis fluunt, sunt non solum accidentia, puta calor, sed sunt vis et virtus substantiae, ita quod possunt producere substantiam . .: ita quantitas Eucharistiae potest sortiri a suprema omnium substantiarum ut ipsamet quantitas sit vice-substantia, etc. Multo enim vehementioris ac intimioris efficaciae est primae substantiae actio quam quicumque fluxus accidentis a principiis substantialibus subiecti.” (In a. 1. n. 4.) Secundo id fundatur in doctrina S. Thomae. In 4 Sent., dist. 12, q. 1. a. 1, q. 3: “Virtute divina confertur dimen­ sionibus, quae fuerunt panis, ut sine subiecto subsistant in hoc sacra­ mento: quod est prima proprietas substantiae”. C. Gent. 4, 66: “Miraculose accidentibus confertur, quod subsistant, quod est proprium substantiae.” Hic, a. 5, in corp., ad 2 et 3: “In ipsa consecratione miraculose datur quantitati dimensivae panis et vini, quod sit primum subjectum subse­ quendum formarum. Hoc autem est proprium materiae”. “Species sacramentales sunt quidem accidentia, habent tamen actum et vim substantiae”. “Quantitas dimensiva panis et vini retinet naturam pro­ priam. et accipit miraculose vim et proprietatem substantiae”. Hic, a. 2, ad 1 : “Quando accidenti datur divinitus ut per se sit. potest etiam per se alterius accidentis subjectum esse.” Hic, a. 1, ad 4: “Accidentia hujusmodi, manente substantia panis et vini, non habebant ipsa esse, sicut nec alia accidentia, sed subjecta eorum habebant hujusmodi esse per ea. sicut nix est alba per albedinem; sed post consecrationem ipsa accidentia, quae remanent, habent esse, unde sunt composita ex esse et quod est”. Quae ultima verba sic apte commentatur Cajet anus: “Cum acci­ dens in subiecto non sit quod est sed quo est, ex sola conservatione accidentis in suo esse non conservato subiecto. non acquirit accidens novum modum essendi, sed perdit priorem modum significatum per ly 354 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE in: desinit enim esse actualiter inhaerens. — Sed ubi conservationi ap­ ponitur collatio novi modi, accidens non solum perdit actualiter inhae­ rere, sed acquirit novum essendi modum, ut quod prius fuerat quo est, modo sit quod est” (n. 2). Tertio, convenientia communicationis talis modi substantialis ex duobus apparet: Imprimis conveniens est suavi modo agendi divinae Providentiae, quae tam in ordine naturae quam gratiae nihil violenter agit. “Conser­ vatio [enim] sola accidentium sine subiecto est vehit violenta. . . Et ratio violentiae est, quia accidens cum suo esse, separatum ab inesse, sustinetur ut prius erat, scilicet ut quo est: ex quo non acquisivit alium essendi modum. — Sed si accidens cum modo essendi per modum sub­ stantiae conservatur sine subiecto, naturaliter conservatur in supernaturaliter acquisito essendi modo” (Cajetanus, ibid.). Praeterea, posita miraculosa productione praedicti modi “salvantur naturaliter omnes quae ad sensum apparent mutationes a naturalibus agentibus circa Eucharistiam. Nam, supposito hoc uno miraculo, quae­ cumque fiunt, naturaliter salvantur ac si fierent in substantia: quoniam supponitur vice-substantia, quantitas scilicet habens modum, vim pro­ prietatemque substantiae” (Cajetanus, ibid., n. 3). Dices cum Salmanticensibus (De Euch., disp. 8, dub. 3, § 2, n. 28 sq.). Modus ille substantialis communicatus accidentibus manifestam implicat contradictionem. Nam vel est quid substantiale, et tunc nequit suscipi in accidente, sicut enim “implicat substantiam terminari per modum accidentalem, ut existât ad instar accidentis, sive in alio: [sic] pariter implicat acci­ dens terminari per modum substantialem, ut existât ad instar substan­ tiae, sive per se”; quod si per impossibile in accidente reciperetur, in­ dueret conditionem ipsius accidentis, i.e. aptitudinalem inhaerentiam in alio, et ita haec altera sequeretur contradictio quod modus substan­ tialis sit aptus ad inhaerendum ac naturaliter exigat inhaerentiam in subiecto. Vel est quid accidentale, et tunc nequit conferre effectum formalem subsistendi seu positivam independentiam ab essendo in alio, tum quia hic est proprietas substantiae tum quia quodlibet accidens, et consequenter quilibet etiam modus accidentalis, importat positivam de­ pendentiam seu aptitudinem ad essendum in alio. Respondetur. Modus ille, materialiter et in esse physico consideratus, est quid accidentale, sicut subiectum in quo suscipitur, virtualiter vero et in esse intentionali est quid substantiale, quatenus sub miraculoso DE MODO PERMANENTIAE ACCIDENTIUM 355 influxu divino jugiter perseverante et una cum illo, virtutem habet con­ ferendi accidenti quidquid subsistentia ei conferret, ut nempe sit per se ac in esse perseveret. Nec inde mutatur natura accidentis, nam hic miraculosus et actualis modus subsistendi per se non contrariatur nec aufert naturalem aptitudinem et exigentiam ad subsistendum in alio. Proportionaliter in ordine naturali semen materialiter et in esse physico est aliquid in propria forma et virtute distinctum ab animali, virtualiter vero et in esse intentionali continet in se formam et efficaci­ tatem ipsius animalis, etiam priusquam actionem instrumentalem in generatione novi animalis exerceat. Similiter in ordine sacramentali character est veluti ipsum sacramentum seminaliter relictum in anima, quod proinde quasi pracsentialiter reviviscere dicitur cum. ex ipsius virtute in charactere relicta, remoto obice, gratia sacramentalis causatur (cf. tract. De sacr. in gen., art. 11, p. 210). Conclusio 3. Divinus influxus conservans accidentia eucharistica exercetur directe et per se in solam quantitatem, quae idcirco vices substantiae gerit relate ad reliqua accidentia (a. 2). Probatur. Ex dictis in Parte Negativa patet adversarios ideo hanc conclusionem negare quia negant ejus suppositum, scilicet distinctionem quantitatis a rebus quantis, i.e. a substantia et aliis accidentibus. Haec autem quaestio, cum sit mere philosophica, a philosophis probata supponenda est. Ceterum talis distinctio tam consona videtur intellectui bene dispo­ sito ut ejus negatio mera deceptio ab Angelico vocetur (In 4 Sent., dist. 12, q. 1, a. 1, q. 3 infra cit., in p. 365 sq.). Praeterea ex ipsa duplici veritate theologica de conversione substantiae et obiectiva permanentia accidentium, desumi potest argumentum quo philosophica thesis de dis­ tinctione quantitatis a substantia et ab aliis accidentibus confortetur. Etenim quantitas, quae sicut alia accidentia panis remanet post con­ versionem substantiae, ab hac manifesto distinguitur: item manifesto apparet, tum ante tum post conversionem substantiae, omnia accidentia intimo nexu ligari, cujus ratio nequit inveniri in ipsa singulorum es­ sentia, in qua discrepant, sed tantum in quodam communi subjecto quod distinguatur tum ab unoquoque ipsorum accidentium tum etiam a substantia communi quae post conversionem subtrahitur. Supposita igitur distinctione quantitatis a substantia et ab aliis acci­ dentibus, sic probatur conclusio: 356 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE Influxus divinus intervenit ut suppletivus ipsius influxus substantiae in ordine ad conservanda accidentia in esse; non enim magis ad finem hujus conservationis requiritur nec Deus superflua agit. Atqui influxus substantiae exercebatur directe et per se relate ad solam quantitatem, nam reliqua accidentia naturaliter suscipiuntur in substantia mediante quantitate. Ergo etiam influxus divinus nonnisi in ipsam quantitatem directe et per se exercetur, ita ut cetera accidentia in esse sustentet mediante quantitate ut vicegerente substantiae. Idem argumentum proponi ac fusius explicari potest sub scqiienti forma: In ipsa quantitate cetera accidentia eucharistica immediate subjec­ tantur. Ergo influxus divinus directe et per se in solam quantitatem exercetur. Consequentia patet ex eo quod influxus directus ad conservanda in esse singula accidentia, in quantitate subjectata, esset tum novum ac multiplex miraculum absque rationabili fundamento, “quia non rationa­ biliter videtur dici quod miraculose aliquid accidat in hoc sacramento nisi ex ipsa consecratione” (a. 5), tum quid superfluum, nam reliqua accidentia, jam conservantur in esse per suam inhaerentiam in quan­ titate, tum quid frustraneum, nam effectum suum non attingeret quippe qui jam per aliam causam seu per quantitatem esset productus. Antecedens vero sic ostenditur: Reliqua accidentia ante consecrationem subjectantur in quantitate seu recipiuntur in substantia, mediante quantitate. Ergo eodem modo se habent etiam post consecrationem. Veritas ultimi antecedentis ostenditur ex eo quod, ut observat S. Thomas, quantitas est “prima dispositio materiae”, in qua proinde sus­ cipi debet omnis ulterior dispositio seu accidens. Etenim alia accidentia ad hoc ut in substantia suscipiantur suppo­ nunt eam extensam, saltem intrinsece et in ordine ad se, quae dispositio est formalis effectus quantitatis in substantia. Praeterea, qualitates, quae de se sunt simplices nec fiunt divisibiles nisi per accidens et ra­ tione subjecti, dividuntur per divisionem quantitatis dimensivae, ex quo ostenditur quantitatem esse earum subjectum (cf. Sed Contra; Billot, De Euch., thes. 46, circa initium). Tandem nullum accidens ap­ paret esse similius, propinquius et intimius substantiae corporeae quam quantitas, per quam ipsa substantia radicaliter individuatur et aliis accidentibus in se susceptis propriam individuationem communicat; propter quod “Plato posuit primas differentias materiae magnum et DE MODO PERMANENTIAE ACCIDENTIUM 357 parvum” et quidam antiqui philosophi (cf. in corp, et In 4 Sent., dist. 12, q. 1, a. 1, q. 3) necnon supradicti Nominales et Cartesiani ita decepti fuerint ut putarent quantitatem esse ipsam substantiam seu es­ sentiam rerum corporalium. Veritas ultimae consequentiae dupliciter ostenditur: Primo, non convenit potentiae Dei ordinatae ut cetera accidentia separentur a quantitate post consecrationem tum quia talis separatio non est necessaria nec ullatenus de se conferret ad permanentiam acci­ dentium sine substantia, ex quo multiplicarentur miracula sine neces­ sitate,73 tum quia non esset connaturalis accidentibus sed potius vio­ lenta, tum quia esset deceptiva sensuum qui invincibiliter fallerentur circa proprium obiectum (cf. art. praec., p. 337 sq.); sensibus enim apparet hostiam consecratam esse quantum coloratum aliisque quali­ tatibus affectum, item in ea haberi commune subiectum actionum et passionum accidentium, quod nequit esse nisi quantitas, item in ea qualitates dividi in partes per divisionem ipsius quantitatis, quod nequit contingere nisi quantitas sit earum subiectum. cum qualitas non sit divisibilis nisi per accidens et ratione subiecti (Sed contra). Secundo, probabilius nec de potentia Dei absoluta fieri potest ut ce­ tera accidentia miraculose separentur a quantitate. Quod sic ostenditur contra Salmanticcnscs aliosque theologos supra citatos: Nihil potest in esse permanere nisi sit individuum, existere enim individuorum et con­ cretorum est. Jamvero cetera accidentia individuantur a quantitate, vel si placet a substantia ratione quantitatis; nam esse individuum est esse “in se indivisum et divisum ab omnibus aliis; divisio autem acci­ dit substantiae [et consequenter aliis accidentibus in ea receptis] ra­ tione quantitatis” (in corp.). Ergo oportet ut cetera accidentia perma­ neant in quantitate ad hoc ut sint individua ac subsistere et existere pergant. Ceterum haec videtur esse sententia 5. THOMAE: Hic, in corp.: “Cum subjectum sit principium individuationis acci­ dentium, oportet id quod ponitur aliquorum accidentium subjectum, esse aliquo modo individuationis principium. Quantitas autem dimensiva est quoddam individuationis principium.” Obj. secundo: “Sicut quantitas individuatur ex substantia, ita etiam alia accidentia. Si ergo quantitas dimensiva panis aut vini remanet individuata secundum esse prius habitum, in quo conservatur, pari ra­ tione et alia accidentia remanent individuata secundum esse quod prius habebant in substantia. Non ergo sunt in quantitate dimensiva T1 Cf. Lu go, Dc Euch., disp. 10, sect. 1, “Rc tamen magis considerata”. 358 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE sicut in subjecto, cum omne accidens individuetur per suum subjec­ tum.” Respondet: “Dicendum, quod alia accidentia, etiam secundum quod erant in substantia panis, individuabantur mediante quantitate dimensiva, sicut dictum est. Et ideo potius quantitas dimensiva est subjectum aliorum accidentium remanentium in hoc sacramento, quam e converso.” C. Gent. 4, 65: “Quia sola quantitas dimensiva de sui ratione habet unde multiplicatio individuorum in eadem specie possit accidere, prima radix hujusmodi multiplicationis ex dimensione esse videtur; quia et in genere substantiae mutiplicatio fit secundum dimensionem materiae; quae nec intelligi posset nisi secundum quod materia sub dimensionibus consideratur; nam, remota quantitate, substantia omnis indivisibilis est, ut patet per Philosophum in primo Physic, (c. 15.) Manifestum est autem quod, in aliis generibus accidentium, multiplicantur individua ejusdem speciei ex parte subjecti. Et sic relinquitur quod, quum in hujusmodi sacramento ponamus dimensiones per se subsistere, et alia accidentia in eis sicut in subjecto fundari, non oportet nos dicere quod accidentia hujusmodi individuata non sint; remanet enim in ipsis di­ mensionibus individuationis radix.” Quodlib. 7, a. 10: “Utrum Deus possit facere quod albedo aut aliqua qualitas corporalis sit sine quantitate. . . Respondeo . . . quod haec albedo sensibilis individuata esset sine quantitate, fieri non posset, quamvis fieri possit quod quantitas individuata sit sine substantia; quia quantitas non individuatur solum ex subjecto, sicut alia accidentia, sed etiam ex situ, qui est de ratione ipsius quantitatis dimensivae, quae est quantitas positionem habens. Et ideo possibile est imaginari duas lineas separatas ejusdem speciei numero diversas secundum diversum situm; alias linea non esset divisibilis ex ipsa ratione sui generis; non enim dividitur linea nisi in lineas. Plures autem albedines ejusdem speciei sine subjecto imaginari, est impossibile; et sic patet quod albedo non individuatur nisi ex subjecto: et propter hoc non posset esse indi­ vidua, nisi esset in aliquo subjecto, ad minus in quantitate: sed quan­ titas habet unde individuetur etiam absque subjecto; et ideo potest per miraculum esse haec quantitas sensibilis etiam absque subjecto, sicut patet in corpore Christi.” Opponunt Salmanticenses~ * quod “ad individuationem qualitatum, et aliorum accidentium corporalium, non requiritur essentialiter unio ex­ ercita ad quantitatem, sed sufficit ordo ad quantitatem determinatam, sive aptitudinalis praedictorum accidentium inhaerentia.” Ad verba 14 De Euch., disp. 8, dub. 3, § 1, n. 26, Parisiis, 1882, p. SIS. DE MODO PERMANENTIAE ACCIDENTIUM 359 vero 5. Thomae in Quodlib. 7, a. 10, notant: “S. Doctor loquitur de qualitate separata a subjecto tain actu, quam aptitudine, et ordine, ut bene notat Gonet disp. 6, art. 2, num. 15.” Respondetur ad individuationem ceterorum accidentium non sufficere ordinem ad quantitatem sed requiri ipsam actualem inhaerentiam in ea. Nam individuatio, ut observatum est cum S. Thoma, importat divisio­ nem, divisio autem est formalis effectus, proprius, intrinsecus et inse­ parabilis a quantitate, qui proinde nequit aliis accidentibus communi­ cari nisi per ipsius quantitatis communicationem seu unionem. Hic etiam videtur esse obvius sensus verborum S. Thomae; praecipue vero non apparet quomodo verba Quodlib. 7 possint aliter interpretari quam de actuali inhaerentia aliorum accidentium in quantitate. Ex probata conclusione sequitur veritas hujus quod affirmatur ad calcem enuntiationis ejusdem, scilicet quantitatem vices substantiae gerere relate ad reliqua accidentia. Cujus sensus est quantitatem, quae ante conversionem erat tantum­ modo subjectum improprie dictum aliorum accidentium, quatenus nempe substantia ea suscipiebat mediante quantitate, post conversio­ nem evadere, sicut substantia, subjectum proprie dictum et per se eorumdem accidentium, tanquam id quod ea in se suscipit et in esse sustentat in ratione causae materialis. Ad rem S. Thomas: “Accidens per se non potest esse subjectum alte­ rius accidentis, quia per se non est; secundum vero quod est in alio, unum accidens dicitur esse subjectum alterius, inquantum unum acci­ dens recipitur in subjecto, alio mediante, sicut superficies dicitur esse subjectum coloris. Unde quando accidenti datur divinitus ut per se sit, potest etiam per se alterius accidentis subjectum esse” (ad 1 ). Ceterum praedictum effatum est una tantum pars generalioris effati eucharistici “Quantitas accipit modum substantiae”. Cuius vis ex dictis in hac et praecedentibus conclusionibus sic intelligitur, comparando ea quae sunt propria substantiae cum iis quae in quantitate eucharistica invenimus. Substantia est id quod est, id quod agit et patitur, id quod suscipit (subjectum per se) accidentia: quanti­ tas autem, aut aliud accidens, ante conversionem est tantum id quo substantia est (talis, puta quanta vel colorata), id quo substantia agit et patitur, id quo substantia suscipit (subiectum per accidens) aliud accidens; post conversionem vero quantitas, eaque sola, fit id quod est. agit et patitur, suscipit (subiectum per se) alia accidentia. Quae omnia pleniorem explicationem accipiunt in sententia supra statuta de productione alicujus modi substantialis, quo quantitas posi­ tive participet aliquid de ipsa subsistentia seu essentia substantiae et 360 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE quod sit formale fundamentum omnium praedictorum (cf. Cajetanum, In hunc art., n. 2). i RESPONSIO CONTRA CONCL. 1, qua statuitur accidentia manere sine ullo subiecto. Obj. 1. Inhaerentia subiecto est de ipsa essentia accidentis, ut patet ex ipsis essentialibus definitionibus accidentis in Philosophia communi­ ter receptis: Ens entis, Ens in alio. Atqui impossibile est aliquid a propria essentia vel definitione separari. Ergo impossibile est accidens esse sine subiecto, etiam miraculose in Eucharistia. Resp. De essentia accidentis non est inhaerentia actualis, sed aptitudinalis, quae non aufertur ab accidente per hoc quod actualiter, per extraneam vim et praeter exigentias suae naturae, conservatur sine subiecto. Ad rem S. Thomas: “Cum ens non sit genus, hoc ipsum quod est esse, non potest esse essentia substantiae vel accidentis. Non est ergo defini­ tio substantiae, ens per se sine subjecto, nec definitio accidentis, ens in subjecto; sed quidditati seu essentiae substantiae competit habere esse non in subjecto; quidditati autem, sive essentiae accidentis competit habere esse in subjecto. In hoc autem sacramento non datur acciden­ tibus quod ex vi suae essentiae non sint in subjecto, sed ex divina vir­ tute sustentante, et ideo non desinunt esse accidentia, quia nec separatur ab eis definitio accidentis, quae est aptitudo ad subjectum, quae semper manet in iis, non actualis inhaerentia, nec competit eis definitio sub­ stantiae” (a. 1, ad 2). Ad intelligentiam huius resp. S. Thomae nota quod nulla essentia creata definiri potest, definitione propria et essentiali, per ordinem ad esse seu existentiam, sive actu sive etiam potentia possessam, “quia esse seu existere in nulla quidditate creata est intrinsecum praedica­ tum” (In 4 Sent., dist. 12, q. 1, a. 1, q. 1, ad 2), ac propterea verbum “ens”, quod importat ordinem ad esse, non est genus seu non est id per quod assignatur primum elementum essentialis ac metaphysicae defi­ nitionis rei (“cum ens non sit genus, hoc ipsum quod est esse, non potest esse essentia substantiae vel accidentis”}. Unde essentialis definitio tum accidentis tum substantiae assignanda est ex parte essentiae quae refertur ad esse, non vero ex parte ipsius esse aut ordinis ad ipsum, esse enim (sive generice acceptum sive deter- DE MODO PERMANENTIAE ACCIDENTIUM 361 minate pro existentia in alio vel in se) accidit essentiae et varius modus quo essentia ad esse refertur consequitur ipsam essentiam et in ea fundatur. Definitio ergo accidentis non est: ens quod est entis, nec est: ens quod est in alio, imo nec est stricte loquendo: ens cui competit existentiam in alio, sed est: ens aptum subiecto (“definitio accidentis . . . est aptitudo ad subiectum”). Ad rem Billuart: “Essentia . . . accidentis est natura essentialiter im­ perfecta et infirma, adeoque respiciens substantiam [ i.e. naturam per­ fectam a qua possit perfici et sustentari], et hoc est quod dicitur in­ haerentia aptitudinalis remota et fundamentalis, quia ex illa sequitur in accidente quaedam potentia seu aptitudo proxima et formalis ad inhaerendum, et haec est ipsius proprietas, cujus actus est actualis inhaerentia: et cum definitur accidens, ens in alio, seu melius, ut dixi­ mus supra ex D. Th. ens cui debetur esse in alio, si definitio tradatur essentialiter, debet intelligi de inhaerentia aptitudinali remota et fun­ damentali: quod si intelligatur inhaerentia aptitudinalis proxima et formalis, erit definitio descriptiva: et sic plerumque intelligitur et tra­ ditur, ut magis explicetur dependentia accidentis a substantia.”7 Instes 1. Saltem inhaerentia actualis est ipsa existentia accidentis, juxta aliud philosophicum axioma “Accidentis esse est inesse”. Ergo quamvis accidens secundum suam essentiam abstrahat ab actuali inhae­ rentia, si tamen existit, oportet ut actualiter alicui subiecto inhaereat. Resp. Negatur inhaerentiam esse existentiam accidentis. Nam acci­ dens habet propriam existentiam, sicut et propriam essentiam, distinc­ tam ab existentia substantiae, ut dictum est in Conci. 2 (p. 352 ), quam­ vis ob suam imperfectionem natum sit utramque exercere in alio nec de facto naturaliter possit aliter ea exercere; quo sensu intelligendum est obiectum axioma. Instes 2. Saltem actualis inhaerentia est essentialis conditio existentiae accidentis. Nam actualis inhaerentia se habet relate ad existentiam accidentis eo modo quo subsistentia se habet ad existentiam substan­ tiae (cf. infra); jamvero substantia nequit existere sine subsistentia; ergo nec accidens sine actuali inhaerentia. Resp. Subsistentiae substantiae corresponds in accidente quidquid valet accidens in esse conservare, scilicet in ordine possibilitatis: vel aptitudinalis inhaerentia vel potentia oboedientialis, in ordine vero ” De Euch., diss. 1, a. 6, § 2, Parisiis, 1904, p. 83. —* 362 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE realitatis: vel ipsa actualis inhaerentia vel actualis divinus influxus (aut, in sententia thomistarum supra explicata, aliquis modus subsistentialis ab influxu divino productus). Ceterum non repugnat ipsam substantiam permanere in esse sine propria subsistentia, quatenus haec altiori subsistentiae modo supple­ atur, ut patet in natura humana Christi; ex quo etiam suadetur possibi­ litas supplendi per altiorem influxum quidquid provenit accidenti per suam inhaerentiam in subiecto. Ad rem Bellarminus, De Euch., 1. 3, c. 24: “Sicut substantiae con­ venit naturaliter subsistere, et tamen supernaturaliter potest separari a sua subsistentia, ut patet in mysterio Incarnationis, ubi natura hu­ mana est substantia, et tamen non subsistit, id est, non per se exsistit, sed a Verbo sustentatur: ita accidenti convenit naturaliter inhaerere, et tamen fieri potest divinitus ut non inhaereat”. Obj. 2. Non magis dependent materia prima a forma substantiali et relatio a suo fundamento quam accidens a subiecto. Atqui materia prima sine forma substantiali et relatio sine fundamento nequeunt existere. Ergo nec accidens sine subiecto. Resp. Neg. mai. Nam quamvis sub aliquo respectu dici possit acci­ dens magis dependere a subiecto quam materia prima a forma substan­ tiali. quatenus scilicet accidens non est ens per se nec a seipso individuatur quemadmodum materia prima, tamen simpliciter loquendo ct peculiariter in ordine ad existendum, materia multo magis dependet a forma quam accidens a subiecto, cum materia sit pura potentia in ordine substantiali, maxime remota ab existentia quae est ultimus actus illius ordinis, quemque proinde nequit absolute suscipere nisi prius actuetur per formam substantialem, individuationem et subsistentiam; e contrario accidens est, in sua quidem imperfectione et debilitate, es­ sentia quaedam completa et actualis, dicens immediatum ordinem ad propriam existentiam, quam proinde independenter a subiecto exercere potest, nisi aliunde probetur eius dependentiam a subiecto per influxum alterius causae suppleri non posse. Relatio autem omni modo magis dependet a fundamento quam generice accidens a subiecto; nam praeter communem dependentiam a su­ biecto, quam ipsa habet inquantum est accidens, tantam in sua specifica relationis ratione importat dependentiam a suo fundamento quod in eodem subiecto invenitur, ut sine eo nequidem concipi possit, cum sit ipsum exercitum referri illius ad aliud. DE MODO PER MANENTIAE ACCIDENTIUM 363 Obj. 3. Admissa separatione vel separabilitate accidentis a substan­ tia, haec sequerentur inconvenientia: 1. Accidens esset in statu violento et deordinato. 2. Accidens esset per se, et sic nihil differret a substantia. 3. Accidens amitteret suam individuationem. 4. Quodlibet accidens posset separari a subiecto, uti facultates, qua­ litates et vires spirituales necnon gratia et habitus supernaturales ab anima, relatio a re relata, figura a re figurata, motus a re mobili. 5. Substantia posset separari ab accidenti, sicut accidens a substantia. 6. Imo substantia posset inhaerere alicui subiecto, sicut accidens potest separari a subiecto. i Resp. Singula quae obiciuntur procedunt ex superficiali considera­ tione propriae indolis tum accidentis separati tum aliorum quae cum ipso comparantur. Etenim: 1. Sicut carentia creatae personalitatis in natura humana Christi, ita separatio accidentis a proprio subiecto non est quid violentum et deordinatum, sed potius aliquid conforme tum profundiori inclinationi naturae, quae magis inclinatur ad oboediendum immediatae actioni divinae et ad obtentionem communis boni quam ad se subiciendum actioni causae secundae a Deo motae et ad susceptionem boni parti­ cularis sibi proprii, tum altiori ordini providentiae divinae quae per legem gratiae legem naturae non destruit sed perficit (cf. a. 1. ad 1; q. 44, a. 2; 1 p., q. 105, a. 6, ad 1; C. Gent., 3, 100; Sabnantic&nses, De Euch., disp. 8, dub. 3, § 2, Arg. secundo). 2. Quamvis accidens separatum existât per se seu sine subiecto, adhuc essentialiter differt a substantia quia retinet aptitudinalem inhaerentiam seu naturalem aptitudinem et exigentiam ad essendum in alio, quae repugnat rationi substantiae. 3. Accidens separatum retinet propriam individuationem acquisitam in subiecto, maxime cum cetera accidentia maneant unita quantitati quae est radix individuationis ipsius substantiae (a. 1, ad 3; a. 2, ad 2). 4. Quodlibet accidens est separabile a subiecto, considerata sola ra­ tione communi accidentis, quamvis quaedam accidentia ob suam parti­ cularem naturam sint absolute inseparabilia, ut manifeste contingit quoad relationem, figuram, motum, gratiam aliasque vires et qualitates tam materiales quam spirituales. Sic “evidenter impossibile est ut sit unquam actus vitalis seorsum a 364 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE vitali potentia, vel figura seorsum a subiecto quanto quod figurat: quippe de essentia actus vitalis est actualis immanentia in principio a quo elicitur, et similiter de essentia figurae est actualis terminatio ali­ cuius dimensionati.”70 5. Non repugnat substantiam separari a quibusdam saltem acciden­ tibus magis a se remotis, quamvis nequeat separari ab exigentia illo­ rum; ita, cum “ubi” et “quando” sint quidam modi resultantes in sub­ stantia corporea ex eius coaptatione cum loco et tempore, potest Deus eorum resultandam miraculose impedire, ut contigit in corpore Christi ingrediente coenaculum clausis ianuis. 6. Substantia nullo modo potest inhaerere subiecto quia sic amitteret propriam naturam ac verteretur in accidens; inhaerendo enim subiecto. acquireret intrinsece transcendentalem ordinem inhaesionis ad ipsum, quo destrueretur ipsa intrinseca aptitudo ad essendum per se; e con­ verso accidens in sua essentia non immutatur per hoc quod separatur a subiecto ac ideo adhuc retinet essentialem aptitudinem ad essendum in alio. Nec ceterum potest produci in substantia inhaerenti aliquis modus inhaerentiae de genere illius modi subsistentialis, quem cum quibusdam thomistis dicimus produci in accidente separato; nam accidens inhaeret subiecto immediate per suam essentiam et non per aliquam entitatem inhaesivam, dum in sententia illorum thomistarum substantia subsistit per peculiarem entitatem modaliter a se distinctam, adeoque non po­ test substantia inhaerere quin participet ipsam essentiam accidentis, dum potest accidens esse per se, sola participatione praedictae modalis entitatis, quin ipsam essentiam substantiae participet. Obj. 4. Quamvis accidenti in genere considerato non repugnet se­ parari a subiecto, tamen actualis inhaerentia requiritur a peculiari na­ tura uniuscuiusque accidentis, ut patet per singula; videtur enim ab­ surdum quod existât relatio sine re relata, qualitas sine re quali, motus sine re mobili, actio vel passio sine agente vel patiente, quantitas sine re quanta. Resp. Inter accidentia panis et vini nullum est quod, etiam ex sua peculiari natura, petat in ipsa substantia actualiter subiectari, quamvis aliquod, scilicet relatio, vi sui conceptus petat subiectari saltem in suo proximo fundamento (ut in quantitate vel qualitate) et omnia, juxta '* Billot, De Euch., thes. 46, Romae, 1914, p. 511. DE MODO PERMANENTIAE ACCIDENTIUM 365 sententiam quam cum quibusdam theologis supra defendimus, ratione individuationis requirant subiectari in quantitate. Ipsa vero quantitas in alio subiecto recipi nec potest, cum sit primum accidens, nec petit, quinimmo ex consideratione peculiaris indolis ipsius quam maxime suadetur possibilitas eius permanentiae sine substantia, quae est quasi fulcrum permanentiae ceterorum accidentium et clavis theologicae explanationis huius mysterii. Ut enim apte observat et explanat Billot;'' ‘'quantitas ex natura sui generis plus habet absoluti quam alia quaelibet accidentia”, quamvis, sicut omne accidens, importet transcendentalem relationem inhaeren­ dae ad subiectum. “Istud equidem, prosequitur praefatus theologus, suaderi potest variis rationibus metaphysicis, quarum principalis [supra exposita in Conci. 1 et 3] . . ., pertinet ad individuationem quam sola quantitas ex sese habet. “[Praeterea] sufficiet animadvertere quod quantitas abstracta est obiectum unius generis scientiae, scilicet mathematicae, in qua consi­ deratur sine ullo ordine ad subiectum, non secus ac si per se subsisteret. E contra, cum in physicis considerantur aliae corporum proprietates, ut calor, lux, electricitas, nonnisi concrete attinguntur prout in subiecto sunt. Aut si quando in his etiam scientiis motus et vires accipiuntur absolute, tunc sumuntur per modum quantitatum, et quasi vertuntur in quantitates, sicut patet ex hoc quod subiiciuntur calculo, et formulis mathematicis repraesentantur. . . In hoc profecto non leve indicium est specialis conditionis ipsius quantitatis, quatenus ordo ad subiectum quoad actualem sui impletionem, non ita est dc essentiali ratione cius, sicut est de ratione aliorum accidentium. “Accedit praeterea quod omnes habent conceptum spatii absoluti, id est dimensionis ab omni materia abstractae: ex quo etiam provenit illusio illa plurimorum dc spatio infinito, aeterno, atque immobili. Porro, si quis recte consideret, perspiciet nullum dari similem con­ ceptum qui aliis accidentium generibus proportionaliter respondeat. Iterum ergo eadem esse potest conclusio ac supra. “Accedit demum quod si difficilius intelligimus quantitatem esse accidens, si facilius eam cum substantia confundimus, hoc evenit prae­ cise quia substantiae est similior. Unde S. Thomas: Omnia alia acci­ dentia mediante quantitate in substantia fundantur, et quantitas est prior eis naturaliter, et ideo non claudit materiam sensibilem in ratione sua. . . Unde ex hoc quidam decepti fuerunt, ut crederent dimensiones ” Loc. cit., p. 510-514. 366 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE esse substantiam rerum sensibilium, quia remotis qualitatibus, nihil sensibile remanere videbant nisi quantitatem’78”.70 CONTRA CONCL. 3, qua statuitur quantitatem esse subiectum ceterorum accidentium. Obj. 5. Juxta Philosophum (4 Metaphys., cap. 4)“Accidens non est accidentis accidens”, seu accidens nequit esse subiectum alterius acci­ dentis, tum quia per se non est (seu non est id quod est sed id quo aliud est tale, puta quantum vel album), tum quia nulla forma potest esse subiectum, cum subici sit proprium materiae. Resp. Nullum accidens potest esse subiectum alterius, loquendo de subiecto latiori sensu, i.e. de subiecto quo mediante aliud in proprio subiecto recipitur, nego, nam sic naturaliter cetera accidentia recipi­ untur in quantitate tanquam in eo quo mediante suscipiuntur in sub­ stantia; loquendo de subiecto proprie et per se, i.e. de subiecto quod, subdist.: non potest naturaliter et propria virtute, concedo propter praedictas rationes fundantes effatum Philosophi qui nonnisi juxta ordinem naturalem judicare poterat; non potest praeternaturaliter et virtute divini influxus, nego. Ad rem S. Thomas: “Accidens per se non potest esse subjectum alterius accidentis, quia per se non est; secundum vero quod est in alio, unum accidens dicitur esse subjectum alterius, inquantum unum acci­ dens recipitur in subjecto, alio mediante, sicut superficies dicitur esse subjectum coloris. Unde quando accidenti datur divinitus ut per se sit. potest etiam per se alterius accidentis subjectum esse” (a. 2. ad 1). Obj. 6. Quantitas separata a subiecto, qualis est quantitas panis et vini post conversionem substantiae, est quantitas mathematica. Atqui quantitas mathematica non potest esse subiectum qualitatum sensibi­ lium, nam abstrahit a materia sensibili ejusque qualitatibus. Ergo quantitas eucharistica nequit esse subiectum ceterorum accidentium. Resp. Neg. mai. Nam quantitas mathematica est quantitas perfecte abstracta a materia sensibili, i.e. abstracta non solum a subiecto exer­ cito sed etiam a subiecto signato (seu ab ordine ad subiectum) et a sen­ sibilibus conditionibus ipsius. Quantitas autem eucharistica, quamvis sit abstracta a subiecto exercito, seu sit physice separata a subiecto, non abstrahit a subiecto signato, tum quia dicit essentialem ordinem ” In 4 Sent., dist. 12, q. 1, a. 1, q. 3. ”De Euch., thes. 46, Romae, 1914, p. 512 sq. DE MODO PERMANENTIAE ACCIDENTIUM 367 aptitudinalis inhaerentiae ad materiam sensibilem, tum quia de facto invenitur intime unita (non refert quomodo) sensibilibus accidentibus eius; unde adhuc remanet quantitas physica, nec inde ostenditur repugnare ipsam esse subiectum aliorum accidentium (a. 2, ad 4). Obj. 7. Quantitas non erat subiectum accidentium ante conversionem panis; ergo neque post conversionem. Antecedens patet tum ex eo quod, si alia accidentia reciperentur in quantitate, non essent actus entis seu substantiae eiusque determinati­ ones, sed potius actus et determinationes quantitatis, tum ex eo quod accidentia, cum sint dispositiones physicae ad formam substantialem, debent immediate suscipi in subiecto quod disponunt, adeoque in ma­ teria prima et non in quantitate, tum ex eo quod accidentia quae sunt immediate operativa debent immediate uniri principio radicali opera­ tive, i.e. composito, non vero quantitati, quae praeterea nullatenus est operativa. Resp.80 Ut supra dictum est, alia accidentia ante transsubstantiatio­ nem recipiuntur in quantitate tantum ut in subiecto quo, in substantia vero ut in subiecto quod et per se, et ita non sunt determinationes quan­ titatis sed solius substantiae, quia ideo recipiuntur in quantitate ut ita congrue possint afficere substantiam. Accidentia quamvis disponant materiam primam ad formam, non in ea immediate recipiuntur sed in composito ex materia et forma, ut probant Philosophi. Unde intelligitur quomodo, quamvis non disponant quantitatem sed materiam primam, possint recipi in ipsa quantitate, vel si placet in composito quanto, ad hoc ut una cum quantitate dispo­ nant ac determinent materiam ad suscipiendam determinatam formam prae alia.81 Accidentia operativa immediate subsequuntur solam formam sub­ stantialem, et tamen recipiuntur non in sola forma sed in toto com­ posito; ergo a pari possunt suscipi etiam in quantitate, vel si placet in composito cum quantitate, “praesertim cum haec, licet operativa non sit, disponat, ut facultates operativae habeant convenientem modum essendi, qui requiritur ad operandum, nempe extensionem in ordine tam ad se, quam ad locum; sine quibus salvari nequit contactus in agentibus corporalibus requisitus.”8" M Cf. Salmanticenses, De Euch., disp. 8, dub. 3, § 3, n. 32. *'Cf. Lugo, De Euch., disp. 10, sect. 1, “Aliqui ut probent”. K Salmanticenses, I. c., Parisiis, 1882, p. 519. 368 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE ART. 18. Utrum Accidentia Eucharistica Possint Agere Et Pati (q. 77, a. 3-8). STATUS QUAESTIONIS Cum in duobus art. praec. actum sit de esse accidentium eucharis­ ticorum, i.e. de eorum permanentia in esse et de modo existentiae sine subiecto, reliquum est ut agamus de ipsorum operatione (necnon correlativa passione) eiusque modo; operatio enim sequitur esse et modus operandi sequitur modum essendi. In unum colligimus omnia quae S. Thomas per quinque articulos distribuit, distincte considerans primo actionem specierum generaliter (a. 3), secundo earum passionem, et quidem tum corruptionem (a. 4) eiusque effectum seu generationem novae substantiae (a. 5) et nutritionem viventis (a. 6), tum jractionem (a. 7), tum mixtionem (a. 8). PARS NEGATIVA ct PARS AFFIRMATIVA Apud theologos tam mediaevales quam posteriores, qui objectivam permanentiam specierum admittunt, magnae controversiae de hac re non habentur. Non tamen defuerunt aliquae negationes vel dubitationes circa quasdam actiones et passiones in speciebus eucharisticis contin­ gentes, praecipue circa corruptionem, generationem, nutritionem, frac­ tionem et mixtionem; quarum motivum fuit vel ratio indecentiae seu profanationis, quae in illis involvi videtur, vel ipsa ratio conversionis seu absentiae substantiae quae est naturale subiectum illarum. Apud PATRES quaestio de sorte specierum, et de actionibus ac pas­ sionibus in ipsis contingentibus, sub silentio fere absoluto relinquitur, cum ab eis Eucharistia modo pure realistico consideretur tanquam totum aliquod quod est ipsum corpus Christi. Ipsa nutritio eucharistica, quae fere unice ipsorum menti occurrit, explicatur potius modo spiri­ tuali de sumptione Christi in salutem corporis et animae (cf. art. 14, Conci., p. 246 sq., ad arg. Pusey). Ipse Damascenus, sibi proponens difficultatem de sorte corporis Christi consequenter ad eucharisticam manducationem, respondet: “[Eucharistia] corpus et sanguis Christi est, in nostri tum corporis tum animi vegetationem (seu constantiam) cedens. Non consumitur, non corrumpitur, non in secessum vadit (absit!); sed in substantiam nostram et conservationem perseverat, omnigenum propulsans nocu­ mentum, ab omni labe purificans. . . Per illud purgati, corpori Domini ejusque spiritui unimur, et Christi corpus efficimur” (De fide orth. 4, 13, M.G. 94, 1152). DE OPERATIONE ACCIDENTIUM 369 Fere unicus Origenes processum nutritivum ipsarum specierum tan­ git, cum scribit: Eucharistiam “secundum materiale elementum suum in ventrem abire et in secessum ejici’’ (In Matth., torn. 11, 14). Apud THEOLOGOS saec. 12 praecipue agitata est quaestio de frac­ tione specierum, occasione sequentis formulae fidei, quam Cone. Ro­ manum a. 1059 sub Urbano II Berengario imposuit: “Consentio sanc­ tae Romanae Ecclesiae, et corde et ore profiteor, panem et vinum, quae in altari ponuntur, post consecrationem verum corpus et sanguinem Christi esse, et in veritate manibus sacerdotum tractari, frangi, et fidelium dentibus atteri” (apud S. Thomam, a. 7, obi. 3). Hujus eucharisticae fractionis quatuor propositae sunt interpreta­ tiones; quidam tantum apparentem, alii vero realem eam esse dixerunt, ex quibus tamen docuerunt quidam eam fieri in ipso corpore Christi in quo species suscipiuntur, alii autem eam fieri sine ullo subiecto, alii tandem eam fieri in quantitate dimensiva specierum. 5. Thomas, defendens in a. 7 hanc ultimam sententiam, ceteras, quas fusius exponit Petrus Lombardus (Sent., 1. 4, dist. 12), appellat “opiniones antiquorum”. Praecipui patroni secundae sententiae sunt Gualtcrus Victorinus et Abbaudus abbas (cf. art. praec., p. 342 et infra art. 23, p. 430 sq.). Inter patronos primae sententiae citatur Omnibonus (Ognibene; t 1185), abaelardianus, qui scribit: “Frangitur quantum ad visum, sicut dicebatur Joseph pater Christi: ergo deceptio aut illusio ibi est. Non sequitur, quia hoc non fit ad decipiendum, sed ad aliquid magnum significandum.”83 Etiam quaestio de specierum corruptione, ac de earum influxu in nutritionem, menti horum theologorum obicitur. Cui negative respon­ dent, tum ob difficultatem concipiendi mutationem substantialem in accidentibus carentibus substantia, tum ut purgent hoc sacramentum a quodam stercoranismo specierum. Unde quidam, ut Algerus et proba­ biliter Petrus Lombardus, dicunt illas immutationes esse tantum ap­ parentes, alii vero dicunt eas esse reales sed fieri vel in speciebus, a corpore Christi tunc derelictis nec amplius sacramentalibus. vel in alia simili re miraculose a Deo loco specierum introducta. Algerus, De sacr. corp, et sang. Dominici, 1. 2, c. 1: “Quidquid igitur in sacramento Christi specictenus, ut dictum est, fieri etiam monstruose videatur, seu pro aliquorum negligentia punienda vel cor­ rigenda, seu pro fide probanda et instruenda, seu pro perfidorum scan­ dalo et ruina, fidem Christi non evacuat, quia, dispensante aliter Deo, MDie Sentcnzcn Rolands, edit. GietI, Friburgi Br., 1S91, p 233. 370 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE nullatenus ad sui corporis indignitatem attinere credendum est. Nec solum corpori Christi, sed et ipsi sacramento visibili eadem causa mucorem negamus et putredinem, qua superius digestionem, quia cum illae species sine panis et vini substantia sint, quomodo mucescere et putrescere magis quam digeri possint, non facilis patet causa. Ipsis vero speciebus, cum non sint aeternae, defectum negare non possumus; sed ipsum defectum ita dicimus simplicem, ut nullam foeditatis admit­ tamus corruptionem. Possunt tamen videri mucidae et putridae, quam­ vis ita non sint, sicut Christus hortulanus, peregrinus, prout erant intuentium mentes; sed hac visione cum eis quibus fit ita agitur, ut supradictae causae in eis compleantur” (M.L. 180, 813). Petrus Lombardns, Sent., 1. 4, dist. 13: “Illud . . . sane dici potest, quod a brutis animalibus corpus Christi non sumitur, etsi videatur. Quid ergo sumit mus, vel quid manducat? Deus novit hoc” (M.L. 192, 868). Omnibonus: “Item, quaeritur si a muribus sumatur quando negligentia sacerdotum remanet. Non credimus, sed desinit esse ibi. . . Quod comedit mus, nescio.”84 In manuscripto Sancti Floriani legitur: “Sed propter ignaviam sacer­ dotum, subtrahit se Deus illis et supponit aliam speciem ut melius sibi caveant.”85 Jam initio saec. 13 recta doctrina de realitate actionum et passionum specierum, quam S. THOMAS tam dilucide exponit, firma apparet. Innocentius III, De sacro altaris myst., 1. 4, c. 11 : “Si vero quaera­ tur quid a mure comeditur, cum sacramentum corroditur, vel quid incineratur cum sacramentum crematur? respondetur quod, sicut miraculose substantia panis convertitur, cum corpus Dominicum inci­ pit esse sub sacramento, sic quodammodo miraculose revertitur, cum ipsum ibi desinit esse, non quod illa panis substantia revertatur quod transivit in carnem, sed quod ejus loco miraculose creatur, quamvis hujus accidentia sine subjecto possunt sic corrodi, sicut edi” (M.L. 217,863). Albertus M., In 4 Sent., dist. 12, a. 10: “Cum igitur secundum opini­ onem celebriorem et magis catholicam, formae illae maneant sine sub­ jecto, dico quod per se possunt agere et pati admixtionem et putrefac­ tionem et per se in aliud subjectum transferri”. Pauci tantum ex posterioribus theologis a communi sententia par­ tialiter discedunt. Ita Lugo (De Euch., disp. 10, sect. 2, n. 25 sq.) docet quasdam w Op. cit., p. 234. “ Ibidem. DE OPERATIONE ACCIDENTIUM 371 actiones etiam accidentales, quae videntur a speciebus procedere in alia corpora, non fieri ab ipsis speciebus, eo quod pertineant ad sub­ stantiam panis quae abest, sed a solo Deo operante aliquando ad occultandum mysterium, aliquando juxta debitum naturae. Scotus vero (In 4 Sent., dist. 12, q. 3 et 6) et Durandus (In 4 Sent., (list. 12, q. 2) docent corruptionem specierum et generationem novae substantiae non fieri ab ipsis agentibus naturalibus eo quod desit subiectum susceptivum actionis istorum, i.e. substantia, sed a solo Deo, praevia alteratione inducta in ipsis accidentibus a naturalibus agenti­ bus, quae exigit creationem novae substantiae ad hoc ut mysterium occultetur. Praeterea disputant theologi tum de conditionibus in quibus habetur corruptio specierum per mixtionem, tum praecipue de modo quo fiat corruptio specierum et consequens generatio alterius substantiae. De quibus fusius tractabitur infra in Conclusione. CONCLUSIO Accidentia eucharistica possunt naturaliter agere et pati, ita ut, vi solius miraculi transsubstantiationis, naturaliter exerceantur in eis omnes acciden­ tales et substantiales actiones et passiones quae ante conversionem con­ tingebant. Probatur. Ad sensum patet in speciebus exerceri omnes actiones et passiones quae ante conversionem substantiae in eis exercebantur, uti afficere sensus nostros, calefieri, ferri deorsum, frangi, alterari, corrumpi. Quod autem haec non sint merae apparentiae aut quidam effectus a Deo immediate ac miraculose producti patet, tum ex eo quod provi­ dentiae divinae non convenit ut sensus nostri circa proprium obiectum decipiantur in hoc sacramento veritatis, tum ex eo quod ipsa contin­ gunt eo regulari et connatural i modo quo fiebant ante consecrationem (ut maxime apparet in sumptione specierum qua homo eodem modo confortatur, satiatur et ita nutritur ut per eas diu sustentari possit), quod in apparentibus et miraculosis contingere non solet, tum ex eo quod non est ratio quare Deus multiplicet miracula, cum eosdem effec­ tus naturaliter obtinere possit ex vi prioris miraculi consecrationis, tum praecipue ex eo quod talis influxus divinus esset superfluus ac frustraneus, cum species sacramentales ita vi consecrationis in suo esse per­ maneant ut consequenter in eis modo naturali exerceri debeant connaturales actiones et passiones. 372 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE Etenim, ut ratiocinatur S. Thomas, species sacramentales vi conse­ crationis retinent idem esse quod prius habebant, substantia panis et vini existente; agere autem et pati sequuntur esse; unde species sacramentales retinent idem agere et pati quod prius habebant. u I’ Ad earum agere quod attinet “consequens est quod . . . omnem actionem quam poterant agere, substantia panis et vini existente. pos­ sunt etiam agere, substantia panis et vini transeunte in corpus et san­ guinem Christi. Unde non est dubium quod possunt immutare exteriora corpora” (a. 3). Ad earum pati quod spectat consequens est quod in eis contingant omnes immutationes tam accidentales quam substantiales, uti fractio, mixtio, corruptio, generatio et nutritio, de quibus aliquid peculiariter dicendum est. FRACTIO specierum (a. 7) non est, ut volebant supradicti antiqui theologi, aliquid tantum apparens, nam, ut dictum est, sensus non falli­ tur in sacramento veritatis; nec est sine subiecto, nam apparet in hoc sacramento aliquid quantum, prius unum existens, postea in multa divisum, quod quidem oportet esse subiectum fractionis; nec est in corpore Christi sicut in subiecto, tum quia secus corpus Christi fran­ geretur, quod est contra eius impassibilitatem, tum quia, ut ostendetur in art. 21, Corpus Christi manet totum sub qualibet parte speciei, quod est contra rationem ejus quod frangitur. “Unde relinquitur quod fractio sit, sicut in subjecto, in quantitate dimensiva panis, sicut et alia accidentia; et sicut species sacramentales sunt sacramentum corporis Christi veri, ita fractio hujusmodi speci­ erum est sacramentum dominicae passionis, quae fuit in corpore Christi vero” (a. 7). CORRUPTIO (a. 4) est amissio esse, seu transitus ab esse ad non esse, in rebus quae a subiecto seu a materia dependent. Jam vero species remanent in suo esse quod prius habebant dependenter a materia. Ergo possunt corrumpi eodem modo ac ante consecrationem. Qui modus est duplex. Accidens enim corrumpitur primo per se, qualitas quidem per alterationem seu introductionem contrariae qualitatis, puta frigoris in re calida vel coloris nigri in re alba, quantitas vero per augmentum vel diminutionem, quae in rebus inanimatis consistunt in additione vel divisione, nam per divisionem una dimensio corrumpitur eo quod fiant duae, per additionem vero duae dimensiones corrumpuntur eo quod fiant una. Secundo, accidens corrumpitur per accidens, per corruptionem DE OPERATIONE ACCIDENTIUM 373 nempe subiecli in quo exercet suum esse; quamvis autem species eucharisticae non sint amplius in subiecto, idem tamen retinent esse quod in subiecto prius habebant, illudque exercent sicut prius dependenter ab alio, i.e. ab influxu divino ut supplente influxum substantiae; et ideo suum esse amittunt sub influxu illorum agentium et in illis conditioni­ bus, in quibus illud amitterent si adhuc essent in substantia, cum prae­ cipue ipsa substantia non corrumpatur nisi praecedente alteratione circa accidentia (a. 4, corp, et obj.). Nec valet opponere corruptionem esse separationem formae a ma­ teria, species autem materiam seu subiectum non habere, adeoque corrumpi non posse. Nam, ut respondet S. Thomas (a. 4, ad 1), corruptio, juxta defini­ tionem supra assignatam, duo importat: primo et per se amissionem esse, secundo et consequenter separationem formae a materia, cum enim esse alicuius formae est in materia consequens est quod, amisso esse, forma separetur a materia. Formae autem specierum eucharisticarum miraculose retinent proprium esse, jam prius separatae a suo subiecto, unde, amisso esse, vere corrumpuntur. Nec valet instare quod mors hominis est corruptio et tamen non est amissio esse sed sola separatio formae a materia; item destructio angeli esset amissio esse, non tamen corruptio sed annihilatio, cum angelus non habeat materiam ex qua forma separari possit; ex quo sequitur corruptionem primo et per se non esse amissionem esse sed separa­ tionem formae a materia. Nam homo vere corrumpitur non solum quia separatur anima a cor­ pore sed praecipue quia separatur esse hominis ab homine, quamvis idem esse maneat in anima; destructio vero angeli ideo corruptio non est sed pura annihilatio quia in ipsa desideratur secundum elementum ad corruptionem requisitum, scilicet dependentia ipsius esse formae a materia. "Quae enim in materia non sunt, sicut non fiunt ex praesupposito subjecto, nec generantur; sed fiunt ex nihilo, et per creationem; sic etiam cum desinunt, abeunt simpliciter in nihilum, et subinde non corrumpuntur, sed annihilantur.”80 Nec valet insistere quod, sicut angelus, ita species eucharisticae sunt sine materia et conservantur in esse per divinum influxum, adeoque earum destructio est, sicut destructio angeli, non corruptio sed annihilatio. Nam angelus habet esse sine ullo ordine ad materiam et per influxum "Sabiianticenses, De Euch., disp. 8, dub. 4, § 2, n. 43, Parisiis, 1882, p. 528. 374 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE divinum mere creativum et conservativum, dum species habent esse cum intrinseco ordine ad subiectum illudque exercent dependenter ab alio, i.e. a divino influxu, non mere conservativo sed influxus ipsius substantiae supplétive. Unde destructio angeli debetur subtractioni in­ fluxus mere conservativi, ac ideo non est corruptio sed simplex annihi­ late; destructio vero accidentium consequitur subtractionem prae­ dicti influxus suppletivi, quae subtractio non habetur nisi in iisdem conditionibus in quibus influxus ipsius substantiae naturaliter subtra­ hitur, i.e. cum contrariae dispositiones ab agente naturali introducuntur. Nota (a. 4 et 8). De relatione inter praedictos modos corruptionis specierum et cessationem praesentiae Christi. Ubi de alteratione, pulverizationc et mixtione. Altcratio specierum in gradu remisso, uti modica immutatio caloris, coloris, saporis, non inducit earum corruptionem nec a fortiori cessa­ tionem praesentiae Christi; alteratio vero specierum in certo intensiori gradu inducit earum corruptionem per se, puta fractionem quantitatis, mutationem calidi in frigidum, albi in nigrum, dulcis in amarum, at non necessario inducit cessationem praesentiae Christi, nisi in tali gradu vel modo haec corruptio fiat ut nova accidentia essent incompatibilia cum ipsa substantia panis et vini (si adesset) ac ideo produ­ ceretur corruptio ipsius substantiae, quam, ut dictum est, sequitur corruptio per se ipsorum accidentium. Pulverizatio, seu nimia divisio quantitatis, est praecise unus modus quo obtinetur haec corruptio per se accidentium panis et cessatio prae­ sentiae Christi. Ad rem S. Thomas (a. 4): “Si . . . fiat tanta immutatio quod fuisset corrupta substantia panis aut vini, non remanent corpus et sanguis Christi sub hoc sacramento; et hoc sive ex parte qualitatum, sicut cum ita immutatur color, et sapor, et aliae qualitates panis et vini, quod nullo modo possint compati naturam panis aut vini; sive etiam ex parte quantitatis, puta si pulverizetur panis, vel vinum in tam minutas partes dividatur, ut jam non remaneant species panis vel vini.” Cum autem ratio sacramentalis panis vel vini, quod spectat tum ad eius qualitatem tum ad eius quantitatem, dijudicanda sit non tantum physice, sed etiam moral i ter seu secundum communem sensum et aestimationem, ut dictum est in fine art. 5 (p. 96), ad hoc ut quaedam particula possit consecrari aut maneat consecrata non sufficit ut sit quid sensibile, ut aliqui auctores dicunt, sed requiritur quod tantae sit molis ut juxta communem aestimationem, non semper facile deter­ minabilem, censeatur adhuc particula panis. Cuius rei consideratio DE OPERATIONE ACCIDENTIUM 375 levamen aliquod afferre potest anxietati aliquorum, quin ullatenus inducat diminutionem sollicitudinis in tractatione tanti sacramenti. Mixtio (a. 8) extraneae substantiae cum speciebus est alius modus quo obtinetur earum corruptio per se et cessatio praesentiae Christi. Ex mixtione enim obtineri potest talis alteratio quae compati non pos­ sit praesentiam panis et vini, vel saltem huius panis et huius vini, ita ut solvatur species vel individuum. Ubi notanter dicimus “vel indi­ viduum”, nam materia huius sacramenti non est tantum panis et vinum in genere sed “consecratur ... hic panis, et hoc vinum” (in corp.). Attendentes autem ad species vini in particulari disputant theologi per quamnam mixtionem ipsae corrumpantur. S. Thomas respondet vinum consecratum corrumpi, totaliter vel partialiter, per admixtionem cuiuscumque liquoris in tanta quantitate ut hic diffundatur ac complete pervadat partem vel totum illius; si licor admixtus est diversae speciei, v.g. aqua, corrumpitur vinum secundum speciem, nam mixtum illud non est amplius vinum, si vero est eiusdem speciei, corrumpitur tantum secundum individuum, nam manet vinum sed non idem numero vinum nec eadem numero accidentia quae fuerunt consecrata. Hanc sententiam, pro qua Salmanticenses citant Alex. Halensem, Bonaventuram, Petrum de Palude, Soto, Cornejo, Granados, Pasqualigo, quamque inter modernos sequuntur Hugon, Billot. Vermeersch. Merkelbach, inepte dereliquerunt non pauci theologi, praesertim mo­ derniores, S. Thomam aperte impugnantes vel eius mentem in suum sensum trahentes. Quidam, ut Salmanticenses (De Euch., disp. 8, dub. 5. § 5, n. 70) qui pro sua sententia referunt Ferrariensem, Victoriam, Cano et Joannem a S. Thoma, dicunt corruptionem haberi si infunditur liquor alterius speciei, vel vinum alterius speciei, vel vinum eiusdem speciei habens contrarias qualitates, non vero si infunditur vinum habens easdem qualitates, quoniam totalis diffusio istius in vino consecrato nedum influat in istius dissolutionem potius ad eius conservationem confert propter affinitatem utriusque. Alii, ut Suarez et Vasques, docent corruptionem fieri si infunditur alius licor vel vinum alterius speciei, non vero si infunditur vinum ejusdem speciei; quorum ratio videtur esse quia propter similitudinem speciei unum vinum non influit in destructionem alterius. Alii, ut Lugo (De Euch.. disp. 10, sect. 3, n. 44), Pcsch, Cappello, dicunt corruptionem fieri tantum si infunditur licor alterius speciei, praecipue aqua, non vero vinum quodlibet, quantumvis diversum. 376 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE Rationem sic assignat Cappello: “Nonne una est substantia vini, cuius­ libet coloris vel saporis seu qualitatis illud sit? Quomodo ergo concipi ac dici potest substantiam vini consecrati destrui ob admixtionem vini non consecrati? Id nobis, sive philosophice sive physice aut chemice res spectetur, incongruum. quin et omnino impossibile videtur, modo vinum admixtum sit vere proprieque vinum. Itaque si, ex permixtione vini consecrati cum alio vino, non mutatur eiusdem vini substantia, pro certo habemus Christum adhuc remanere sub speciebus vini consecrati.”87 Istae sententiae ideo a S. Thoma discedunt quia 1. potius conside­ rant vini substantiam seu speciem quam eius individuationem, “con­ secratur [autem] . . . , inquit S. Doctor, hic panis, et hoc vinum”, 2. potius considerant substantiam vini physice quam moraliter et sacramentaliter, nec advertunt vinum consecratum cui admisceatur magna quantitas vini non consecrati non censeri eandem rem juxta communem aestimationem, 3. non satis attendunt quod, etiam physice consideratum, vinum non est unum per se compositum, sed aggregatum substantiarum sub quadam proportione et equilibrio, quod facile tur­ bari potest.83 Bene concludit Vermeersch: “Duplici ratione praesentia realis tolli­ tur: 1. quacumque causa ipsum vinum corrumperetur, sive diversa fermentatione, sive infusione notabilis copiae substantiae quam vinum non continet vel non ea proportione continet. Sic infusione aquae mixtio adulteratur; 2. ipsa notabili vini infusione. Cum vinum enim non sit chemicum compositum quod suis moleculis constet, sed merum aggre­ gatum variarum molecularum, quidquid mixtionem ita turbat ut moleculae non consecratae cum aliis congregentur, eandem adulterat. Id solum attendendum est utrum necne diffusio sit totalis. Et sic reditur ad sententiam S. Thomae, 3 p. q. 77 art. 8, a plerisque posterioribus derelictam.”89 GENERATIO (a. 5) necessario sequitur corruptionem, cum cor­ ruptio unius terminetur generatione alterius. Ex corruptione per se accidentium sequitur generatio aliorum accidentium. Corruptio vero per accidens eorundem importat generationem alterius substantiae ( eius nempe quae generaretur ex corruptione ipsius substantiae panis et vini), tum quia corruptio per accidens est aliquid quod contingit spe­ ciebus non directe, sed consequenter ad actionem corruptivam subiecti "De sacr., 1. 4, De Euch., p. 1, c. 1, a. 1, n. 241, Taurini, 1921, p. 169. “Lege Salmanlicenses, Dc Euch., disp. 8, dub. 5, § S, n. 69 in fine; Lugo, Dc Euch., disp. 10. sect. 3, n. 41 sq. ‘’Theol. Moral., t. 3, n. 374, Romae, 1923, p. 297. DE OPERATIONE ACCIDENTIUM 377 et generativani alterius substantiae, tum quia, si nova substantia non generaretur, ipsae species non proprie corrumperentur sed annihila­ rentur. Hàec autem generatio, seu introductio novae formae substantialis, est vel simplex et totalis, ut cum ex corruptione specierum producuntur cineres aut vermes, vel partialis, ut contingit in nutritione (a. 6). per quam materia, amissa forma alimenti, assumit formam aliti: eadem enim ratione qua materia potest in simplici generatione assumere for­ mam nondum existentem, potest quoque in nutritione assumere formam viventis jam existentem: utrobique enim habetur mutatio unius sub­ stantiae in aliam. Modus autem huius generationis, seu substantialis mutationis quae accidit in corruptione specierum sacramentalium, noti uniformiter a theologis explicatur, nam, ut ipse S. Thomas observat, “quomodo . . . ex eis aliquid generari possit, difficile est videre’’ (a. 5). Punctum autem difficultatis est: quomodo in ipsis et ex ipsis accidentibus possit generari substantia, vel accidens possit mutari in substantiam. Ad rem S. Thomas, C. Gent. 4, 66: “Maxima difficultas apparet circa generationem et corruptionem, quae in hoc sacramento videntur accidere ... eo quod non videatur possibile quod ex accidentibus fiat substantia”. Quatuor proponuntur sententiae, quas recitat 5. Thomas, praecipue hic in a. 5. Prima sententia, quam memorant Salmanticenses et saltem ut hypothesim tangit S. Thomas in C. Gent. 4, 66, docet generationem novae substantiae ex speciebus sacramentalibus consistere in miraculosa con­ versione omnium specierum. vel saltem quantitatis, in novam substan­ tiam, eo modo quo substantia panis conversa est in corpus Christi. Id autem reicicndum est, tum quia in hac sententia multiplicantur miracula eucharistica sine necessitate, nam admittitur transsubstan­ tiatio accidentium in aliam substantiam praeter conversionem substan­ tiae panis in corpus Christi, ac praeterea ponitur quod agens naturale inducit in species sacramentales omnes dispositiones corrumpentes unam formam et exigentes aliam formam, quin tamen haec nova forma sequatur, quod sine miraculo fieri nequit; tum quia corruptio et de­ structio, quam videmus praecedere in speciebus. non convenit actioni miraculosae, quae non est destructiva sed perfectiva naturae, unde videmus Deum conversiones miraculosas efficere absque consuetis dis­ positionibus corruptivis agentium naturalium: tum praecipue quia cor­ ruptio specierum nullatenus requiritur aut prodest tali modo conver- 378 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE sionis, nam corruptio unius, seu mutatio subiecti secundum unam formam, solum requiritur et ordinatur ad generationem alterius, seu ad eductionem alterius formae in eodem subjecto, non vero ad totalem conversionem unius in alterum. r \ i « Secunda sententia, quam S. Thomas in C. Gent. 4, 66 vocat “famo­ sam positionem . . . quae a multis tenetur”, docet novam substantiam generari ex ipsa substantia panis et vini, quae prius conversa est in corpus Christi quaeque iterum redit cum species corrumpuntur. Sed hoc impossibile est propter duo. Imprimis enim substantia conversa nequit redire, quia ad hoc requi­ ritur ut corpus Christi in eam convertatur; ut enim dictum est in art. 14, “aliquid non potest esse alicubi, ubi prius non erat, nisi vel per loci mutationem, vel per alterius conversionem in ipsum” (q. 75, a. 2). Haec autem conversio corporis Christi fieret per quandam mutationem eductivam entitatis eiusdem substantiae panis conversae ex entitate corporis Christi, et ita, supposita hujusmodi eductionis possibilitate, corpus Christi amitteret simpliciter propriam existentiam, cum eadem entitas nequeat esse simul corpus Christi et substantia panis. Xec conversio corporis Christi imaginari potest ad modum transsubstantiationis corporis Christi in substantiam panis, nam deest terminus ad quem conversionis, i.e. ipsa substantia panis, quae non amplius existit in se sed ut in ipsum corpus Christi conversa et cum eo veluti identificata. Inepte autem diceretur terminum ad quem esse substan­ tiam panis prout existit conversa in corpore Christi, nam idem nequit in seipsum converti; ceterum, data possibilitate conversionis, per eam non substantia panis obtineretur sed ipsum corpus Christi (prout est id in quo conversa fuerat substantia panis), vel si placet obtineretur substantia panis quae non posset esse subiectum generationis novae substantiae, cum substantia panis in corpore Christi non existât secun­ dum suum esse naturale sed secundum esse et statum conversionis, in quo non subiacet naturalibus conditionibus et mutationibus. Praeterea, substantia panis nequit redire sive toto tempore quo durat corruptio, nam tunc, manentibus accidentibus, perdurat praesentia corporis Christi, quae cum praesentia substantiae panis est incompossibilis, cum praecise in istius absentia et conversione fundetur, sive in ultimo instanti corruptionis in quo ipsa accidentia cessant, tum quia in illo instanti incipit esse alia substantia quae generatur, tum quia sub­ stantia panis, si esset, maneret sine propriis accidentibus, quod est impossibile. Tertia sententia, quae ut hypothesis refertur a S. Thoma nec est con­ fundenda cum sententia Scoti et Durandi relata in Parte Neg. et Affirm. DE OPERATIONE ACCIDENTIUM 379 (in. p. 371), ponit quod in ultimo instanti corruptionis introducitur a Deo non quidem tota quaedam substantia panis et vini (nam, ut dic­ tum est, in eo instanti jam existit nova substantia generata ) sed sola materia prima tunc creata, quae in se suscipiat ultimam dispositionem et actuetur forma substantiae generatae. Forte ad hunc sensum trahi possunt verba Innocenta III citata in Parte Neg. et Affirm, (in p. 370). In hanc ceterum explicationem con­ veniunt, salvis quibusdam discrepantiis, Suarez (Disp. 57. sect. 3). Vasquez (Disp. 194, c. 3) et Lugo (Disp. 10. sect. 2). quos sequitur Franzelin (Thes. 14, schol. 1). Haec sententia nullam impossibilitatem involvit ac ideo absolute “posset sustineri”, ut ait S. Thomas, nisi obstaret ratio sacramentalis providentiae, quae non frustra sua miracula multiplicat. “Non [enim] rationabiliter videtur dici quod miraculose aliquid accidat in hoc sac­ ramento, nisi ex ipsa consecratione, ex qua non est quod materia cree­ tur vel redeat” (a. 5); non enim conversio substantiae panis et perma­ nentia accidentium ex se exigunt ut. his corruptis, materia panis redeat vel creetur ad novam substantiam generandam, quin potius exigant ut accidentia suae sorti relinquantur ac in nihilum abeant. Quarta sententia, quam proponit S. Thomas ac communiter sequun­ tur thomistae, sic concinne et lucide exponitur ab ipso Angelico: “Me­ lius videtur dicendum quod in ipsa consecratione miraculose datur quantitati dimensivae panis et vini, quod sit primum subjectum subsequentium formarum. Hoc autem est proprium materiae: et ideo ex con­ sequenti datur praedictae quantitati dimensivae omne illud quod ad materiam pertinet; et ideo quidquid posset generari ex materia panis vel vini, si adesset, totum potest generari ex praedicta quantitate di­ mensiva panis vel vini, non quidem novo miraculo, sed ex vi miraculi prius facti” (a. 5).00 Attamen quoad explicationem modi quo quantitas suppleat vices ma­ teriae in generatione novae substantiae et quoad interpretationem mentis S. Thomae, theologi thomistae in duas dividuntur sententias. Quidam antiquiores, ut Henricus Gandavcnsis (Quodlib. 4, q. 36; Quodlib. 8, q. 36), Aegidius Romanus (Theorem. 44 et 45), Capreolus (in uno loco, i.e. Comm, in 2 Sent., dist. 1, q. 3, a. 3, ad 4 arg. contra primum) et Fcrraricnsis (In C. Gent. 4. 66), docent quantitatem sup­ plere vices materiae simpliciter et complete, i.e. non tantum ad susci­ piendas dispositiones praevias ad generationem toto tempore quo durat corruptio, sed etiam in ultimo eius instanti quo fit generatio novae p"Legc Sabnanticcnscs, Dc Euch., disp. 8, dub. 5, §3, n. 55. 380 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE substantiae, ita ut sit subiectum ex quo educitur et in quo suscipitur nova jornia substantialis atque cum ista novum compositum constituat loco materiae primae. Alii vero, et communiter moderniores thomistae, uti Cajctanus (In a. 5), Soto, Gonet, Salmanticenses ( Disp. 8, £ 2 et 3), Billuart, Huçon, Billot, docent quantitatem supplere vices materiae tantum ad susci­ piendas dispositiones praevias ad generationem, in ultimo vero instanti ipsam a Deo converti in materiam primani, quatenus ex entitate quan­ titatis veluti educitur entitas materiae primae, ex qua sub actione agen­ tis naturalis educitur et in qua suscipitur nova forma substantialis compositi generati. Prior sententia est probabilis. Nam: 1. Nullam videtur involvere contradictionem, quamvis, ut infra ostendetur, graves secum ferat difficultates. 2. Stricte adhaeret litterae S. Thomae (praecipue in hoc a. 5 Sum­ mae Theol.. ex qua potissimum mens Angelici judicanda est), docentis quantitatem esse subiectum subsequent! um formarum, ipsi conferri omne illud quod ad materiam pertinet, ex ipsa posse generari quidquid ex materia generatur, ipsam dum retinet propriam naturam accipere actum et vim substantiae (imo “naturam materiae’’, In 4 Sent., dist. 1. q. 1, a. 2, q. 3), ipsam transire seu converti sive in substantiam sive in accidens seu dimensiones (cf. a. 5 corp, et resp.; In 4 Sent., 1. c.; C. Gent. 4, 66; In 1 Cor., c. 11, lect. 4). 3. Optimo modo cohaeret eucharistico illo axiomati, a S. Doctore non semel inculcato, omnia scilicet in hoc mysterio explicanda esse ex pro­ pria vi consecrationis, seu “non novo miraculo, sed ex vi miraculi prius facti” (a. 5). In hac enim sententia nihil novi ab extrinseco accidit quantitati dum nova substantia generatur, sed tantum quantitas exerit propriam virtutem semel acceptam in ipsa conversione, supplendi scili­ cet in omnibus vices substantiae et materiae. Attamen altera sententia est probabilior. Nam: 1. Sibi vindicat majorem numerum patronum, immo commune suf­ fragium thomistarum post Cajetanum. Accedit quod ipse Capreolus in alio loco. i.e. In 4 Sent., dist. 12, q. 1. a. 3, ad 1 Scoti, corrigens vel declarans quod prius dixerat, hanc sententiam expresse amplectitur, inquiens: “Non est de mente I). Thomae quod cum ex accidentibus Eucharistiae generatur aliqua substantia, puta vermis, forma substan­ tialis rei noviter generatae ex illis recipiatur subjective in solis dimen­ sionibus interminatis, et non in aliqua materia: quia hoc est multum inconveniens, ut bene concludit Scotus.” DE OPERATIONE ACCIDENTIUM 381 2. Convenit menti et litterae S. Thomae. Etenim S. Doctor nun­ quam dicit, etiam in praefato a. 5, ex quantitate sicut ex materia educi formam substantialem, aut quantitatem sicut materiam fieri subiectum in quo suscipitur nova forma generati; e converso in uno textu, i.e. In 4 Sent., dist. 12, q. 1, a. 3, q. 4, ad 2, explicite asserit quod ‘ materia jam existens recipit talem formam, cujus dispositiones praecesserunt in dimensionibus”; oportet autem ex textu clariori obscuriores interpre­ tari. Ceterum, omnes supradictae expressiones S. Doctoris, quae ab ad­ versariis citantur, optime in hac sententia explicantur. Quantitas enim vere et per se est subiectum subsequentium formarum, non tamen sub­ stantialium, sed ipsorum accidentium quae subsequuntur quantitatem (hunc esse sensum textus patet legenti processum contextus); ex ipsa tanquam ex subiecto praeviarum dispositionum et tanquam ex eo quod convertitur in materiam vere dicitur generari nova substantia; conse­ quenter ipsa dicitur transire et converti in novam substantiam et in novam quantitatem istius substantiae: vere dicitur ipsa obtinere vim et actum substantiae et hoc sensu habere naturam materiae, aequivalenter nempe non proprie, nam “retinet naturam propriam, et accipit miraculose vim et proprietatem substantiae" (ad 3), nec potest duas simul naturas habere. Praeterea S. Doctor (ad 3) ait quantitatem transire seu converti in substantiam; non ergo manet ut subiectum formae substantialis. Xec valet dicere eam transire secundum esse et statum quem prius habebat, manere vero secundum novum esse, i.e. ut subiectum formae substan­ tialis, nam in a. 4 S. Doctor docet quantitatem sicut alias species cor­ rumpi, i.e. amittere esse seu transire de esse ad non esse, nec videtur quomodo dici possit ipsam corrumpi per amissionem solius modi essendi quem prius habebat. Concedimus quidem S. Doctorem nunquam distincte asserere quanti­ tatem in materiam primam converti, sed id implicite continetur in eo quod asserat ipsam quantitatem transire in novam substantiam (ad 3), quod congrue intelligi non posset si nova materia a Deo immediate introduceretur et quantitati mere succederet: ceterum id ad minus re­ quiritur ad hoc ut verificetur principium a S. Thoma inculcatum, novam scilicet substantiam generari non ex novo miraculo sed vi ipsius conse­ crationis. 3. Congruit praefato principio S. Thomae. Nam ex vi prioris mira­ culi consecrationis per quod datur quantitati ut suppleat, omni quo potest modo, vices substantiae et materiae, datur etiam ei ut possit converti, et de facto convertatur, in materiam in eo momento in quo. ad finem generationis novae substantiae, nequit materiae subservire 3S2 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE aliter quam per suam conversionem in novam materiam ex qua nova substantia generetur. Nec est contra praefatum principium quod talis conversio fiat per miraculosam actionem Dei distinctam ab ipsa conservatione acciden­ tium in esse, nam formaliter loquendo agitur de unico miraculo, tum quia unum continetur intra exigentiam alterius, tum praecipue quia utrumque pariter continetur in hoc quod est Deum conferre quantitati ut suppleat vices materiae et ei subserviat omni quo potest modo. 4. Vitat graves difficultates prioris sententiae et a propriis difficulta­ tibus non tam difficile sese extricat. Ex priori sententia haec inconvenientia sequuntur: Compositum aliquod substantiale coalesceret non ex duobus princi­ piis substantialibus sed ex accidente et forma substantiali, nam quan­ titas, quantumcumque ei vim materiae conferatur, non mutat suam naturam sed manet accidens. Id autem videtur contradicere metaphysicis principiis; nam ens per se, quale est compositum substantiale, debet constare ex potentia et actu, potentia autem et actus debent esse eiusdem generis, unde nequit accidens per se componere cum forma substantiali. Praeterea, in nova substantia generata vel haberentur duae quanti­ tates (altera vices gerens materiae, altera fluens ex ipsa et suscepta in ipsa ac subiectum existens novorum accidentium), quod videtur repug­ nare, tum quia una quantitas nequit in alia suscipi eo quod non possit ei suum formalem effectum communicare, quem ipsa jam habet, tum quia pluralitas quantitatum induceret distinctionem et pluralitatem in­ dividuorum; vel reliqua accidentia non mediante quantitate, sed imme­ diate reciperentur in composito (nam non in materia sed in composito accidentia subiectantur), quod est impossibile, cum quantitas sit prima dispositio substantiae sine qua ceterae dispositiones in ea suscipi non possunt. Item, agens naturale educeret formam substantialem ex potentia, non naturali, ut patet, sed oboedientiali, quantitatis, quod est impossibile ob defectum proportionis inter agens et subiectum. Tandem, innumera miracula et monstruosae quaedam substantiae in mundo multiplicarentur. “Nam omnis panis unquam conversus in cor­ pus Christi reliquisset suam quantitatem; quae corruptis speciebus perduravit et sine subiecta materia cum aliis materiis unita est, et sic permulta apparens materia in mundo exsistit, quae non est vera ma­ teria. sed quantitas substantificata. Immo posset tandem aliquod in­ tegrum corpus, e.g. corpus humanum, ex solis collectis quantitatibus constare, ita ut haberetur homo ex anima et quantitate sine ulla DE OPERATIONE ACCIDENTIUM 383 materia. Porro si talis quantitas iterum aliquando assumeret formam panis, non posset iterum consecrari, quia solus verus panis est materia apta consecrationis.””1 Alteri vero sententiae haec inconvenientia opponi possunt: Primo, absurdum videtur quantitatem mutari in materiam primam. Rcsp. Sicut ex potentia naturali materiae primae educitur ab agente naturali forma substantialis, ita potest Auctor totius entis entitatem quantitatis sic suo influxui subicere ut, juxta potentiam oboedientialem entis creati, ipsa fiat entitas materiae primae, vel si placet educatur ex entitate quantitatis entitas materiae primae, quin tamen de entitate quantitatis quidquam relinquatur sed totum quod erat quantitas sit totum quod est materia prima. Secundo, ex hac sententia sequeretur productionem novae substan­ tiae ex speciebus sacramental ibus non esse veram mutationem, nec ideo veram generationem, cum generatio sit quaedam mutatio. Etenim ad rationem mutationis requiritur ut idem sit subiectum privationis formae et ipsius formae; in casu autem haberetur quod subiectum privationis sit sola quantitas, subiectum vero formae sit materia prima in quam quantitas convertitur. Respondent plures thomistae, uti Cajet anus, Joannes a S. Thoma, Gonet, Billuart, etiam hic verificari quod idem sit subiectum privationis formae et ipsius formae, tum quia materia prima caret forma ante­ quam (in instanti priori naturae) eam suscipiat, tum saltem quia quan­ titas, quae toto tempore ante instans generationis subiacet privationi formae, est quid aequipollens materiae et eius vices gerens (de aequipollentibus enim, ut dicitur, eadem est ratio idemque judicium), imo in ipsam materiam convertitur. Unde salvatur in casu ratio verae mu­ tationis substantialis. Aliis vero, ut Salmanticensibus, haec responsio displicet, tum quia, inquiunt, dici nequit materiam in ullo instanti prioritatis, etiam natu­ rae, esse sine forma, tum quia quantitas, quantumvis vices gerat mate­ riae, est essentialiter aliud a materia, nec de cetero proprie loquendo dici potest ipsam esse subiectum privationis formae, cum sit simpliciter incapax formam suscipiendi. Unde concedunt in casu non haberi veram mutationem, sed negant quod non habeatur vera generatio. Nam, in­ quiunt, non est de essentiali conceptu generationis quod habeatur pro­ prie dicta mutatio et quod privatio formae praecedat eius eductionem a subiecto, sed sufficit ut subiectum producatur per unam actionem et forma educatur ex eo per aliam, nam eo ipso forma non fit ex nihilo sed ex praesupposito subiecto ac proinde non per creationem sed per Bl Pesch, De sacr., p. 1, n. 719, Friburgi Br., 1914, p. 344. 384 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE generationem, quemadmodum contigit in collatione primae gratiae an­ gelorum, quae facta est a Deo agente supernatural! per eductionem ex essentia angelica, creata quidem a Deo agente naturali, quin in hac essentia ulla praecesserit privatio gratiae, cum in eodem instanti fuerit creata et elevata. ART. 19. Utrum Praesentia Realis Essentialiter Consistat In Unione Formali Corporis Christi Cum Speciebus, Sub Ratione Ter­ mini Continentis Ipsum. STATUS QUAESTIONIS Absoluta gemina quaestione de conversione substantiae panis et per­ manentia accidentium, quae est ratio et fundamentum PRAESEN­ TIAE REALIS, cuius existentiam statuimus in art. 13, logice fit reditus ad considerationem eiusdem praesentiae ut jam inquiratur tum DE EIUS ESSENTIA, tum praecipue DE EIUS MODO tam ex parte ipsius praesentiae quam ex parte rei praesentis. Ordinata autem tractatio huius quaestionis, “qua. ut merito advertunt Sahnanlicenses,'12 nullam habet partem haec materia difficiliorem” quaeque peculiariter haereticorum impugnationes et irrisiones excitat, sequenti conspectu exhibetur: De essentia praesentiae, seu de unione Christi cum speciebus Art. De modo praesentiae Ex parte ipsius praesentiae, seu dc praesentia ad modum substantiae Art. Ex parte rei praesentis Quantum ad eius modum essendi De totalitate Christi praesentis Art. 21 De praesentia variarum Christi partium vi verborum vel vi concomitantia# Art. Quantum ad modum agendi et patiendi Art. De cessatione praesentiae Art. 19 20 22 23 24 Quaestio de essentia praesentiae realis, quae est obiectum huius arti­ culi, duo importat: 1. quid formaliter importet praesentia Christi in sacramento; 2. quae sit ratio vel causa continentiae seu inseparabili­ tatis corporis Christi sub speciebus. Haec enim duo in fide realis prae­ sentiae continentur et haec duo a quibusdam theologis (ut Lugo, cf. Disp. 6, initio) distincte considerantur, quamvis Concilia ad modum unius ea definiant (Cone. Later. IV et Trid., Denz. 430. 874. 883) ac de facto unum sit ratio alterius, ut in titulo articuli exprimitur et infra probabitur. ” In eorum Nota ad a. 2, q. 76. DE ESSENTIA PRAESENTIAE REALIS 385 Juxta hanc ergo fidem, qua confitemur Christum in Eucharistia veraciter esse ac contineri, omnes theologi admittunt hanc praesentiam et continentiam esse aliquid reale ac novum, quod ante consecrationem in rerum natura non existebat tam ex parte corporis Christi quam specierum; item esse quid distinctum ab ipsa consecratione, seu conver­ sione substantiae panis et permanentia accidentium, utpote effectum consequentem consecrationem; item esse aliquid quomodolibet afficiens ipsum corpus Christi, quippe quod per hanc praesentiam acquirat ali­ quem novum modum essendi, quamvis, ut dictum est in art. 15 (contra Salmanticenses aliosque theologos defensores conversionis producti­ vae), Christus ex conversione substantiae panis in suum corpus nullam novam entitatem acquirat qua producatur vel immutetur. Cum autem agitur de specificanda ratione tum continentiae tum praesentiae sacramentalis et de determinando nexu inter utramque. theologi miram proferunt varietatem sententiarum, quae generatim cum variis opinionibus de essentia transsubstantiationis connectuntur quaeque ad quattuor sequentes, tanquam ad praecipuas, commode re­ duci possunt. PARS NEGATIVA ct PARS AFFIRMATIVA PRIMA SENTENTIA, quae est Scoti (In 4 Sent., dist. 10, q. 1; q. 5; dist. 11, q. 1), docet: 1. Rationem continentiae esse quamdam unionem improprie dictam ct externam inter corpus Christi et species, seu quamdam inseparabili­ tatem provenientem ex extrinseca ordinatione et actione Dei. vi cuius fit ut Christus sit, maneat et moveatur ubi species sunt, manent et moventur, 2. Rationem praesentiae realis esse quamdam relationem pracdicamentalem de genere ubi, qua Christus refertur ad species. Scoto concinit Durandus (In 4 Sent., dist. 11, q. 1) , docens rationem praesentiae realis esse quamdam relationem praedicamentalem de ge­ nere respectus ad locum qui competit substantiae spirituali, puta angelo. Utriusque opinionem quoad rationem praesentiae sic refert Cajctanus (In q. 75, a. 1) : “Scotus putavit corpus Christi, absque deperditione proprii loci, ac­ quirere quandam praesentiam ad species panis, quae praesentia est quidam respectus, quasi de genere ubi. Durandus putavit corpus Christi, absque recessu a proprio loco, esse praesens accidentibus dictis sicut angelus est praesens corpori prius natura quam moveat ipsum. 386 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE dante Deo Christi corpori secundum substantiam immediatum ordinem ad accidentia panis conversi in ipsum, non minus quam si absque quan­ titate pura substantia esset.” Opinio Durandi sic severe judicatur a Salmanticensibus : “Durandi sententia refellitur a Doctoribus tanquam erronea, et latenter subver­ tens veritatem hujus mysterii, et proprietatem realis praesentiae Christi. . . [Etenim] praesentia Angeli ad res per solam habitudinem non est vera et rigorosa praesentia, sed solum dicitur praesentia, aut locatio large et improprie, ut ipse Durandus recognoscit, et observat: ergo nisi alia praesentia attribuatur corpori Christi, sequitur ipsum non esse vere et proprie in hoc sacramento: quod tamen est omnino falsum, et contra Concilium Trident., sess. 13, can. 1. Ubi diffinit Christum esse sub speciebus vere, realiter, et substantialiter.”03 SECUNDA SENTENTIA, quae est Suaresii (Disp. 47, sect. 3) et Lugonis (Disp. 6, sect. 2, cit. in p. 344; Disp. 5, sect. 7), quos ex parte sequuntur inter modernos Pesch et Lercher, docet: 1. Rationem continentiae consistere in proprie dicta unione corporis Christi cum speciebus, non quidem formali, sed tantum effectiva, pro­ veniente scilicet ex eo quod corpus Christi ut instrumentum Dei con­ servat species in esse et hae vicissim exercent quandam miraculosam actionem attractivam et alligativam relate ad corpus Christi. 2. Rationem praesentiae realis esse aliquod accidens de genere ubi. Lugo docet hoc accidens consistere non in aliqua relatione ad locum realem extrinsecum, aut ad species, sed in aliqua entitate absoluta in­ trinsece suscepta in corpore Christi, quae concipitur in ordine ad spa­ tium imaginarium fixum, ita ut, etiam si species et omnis locus realis extrinsecus auferretur, corpus Christi remaneret praesens in eodem spatio per eandem numero ubicationem et praesentiam intrinsecam quam antea habebat. TERTIA SENTENTIA docet: 1. Rationem continentiae consistere in proprie dicta unione formali corporis Christi cum speciebus. 2. Rationem tamen praesentiae realis non in hac unione consistere sed in aliqua alia entitate vel ratione, puta: in relatione rationis seu extrinseco denominatione proveniente corpori Christi ex ipsis speciebus aliter se habentibus post substantiae conversionem, eo modo quo prae­ sentia Dei in omnibus rebus, quamvis sit aliquid reale, importat in Deo solam extrinsecam denominationem provenientem ex effectibus creatis, uti videtur docere S. Thomas in q. 76, a. 6, in corp, et ad 3 (ita Serra, M Dc Euch., disp. 6, dub. 3, § 1. n. 22, Parisiis, 1882, p. 353 sq. DE ESSENTIA PRAESENTIAE REALIS 387 Comm, in q. 75, a. 4 et q. 76, a. 6, et forte Billot, De Euch., q. 75, § 3, in resp. ad Opponitur primo); aut in reali relatione pracdicamentali addita corpori Christi; aut in quodam accidente de genere ubi, in cor­ pore Christi intrinsece suscepto, quo ipsum dicit ordinem ad species (ita Vasqucz, Disp. 190, c. 4); aut in quadam inexplicabili et ineffabili ratione (ita Gonet, Disp. 5, art. 2). QUARTA SENTENTIA, quam defendunt Salmanticcnses (Disp. 6, dub. 2 et 3), pro ea citantes non paucos theologos, inter quos Ca­ preolum (In 4 Sent., dist. 10, q. 3, ad 1 Scoti contra secundam), Cajetanum (mox citandum), Soto, Ledesma, docet: 1. Rationem continentiae consistere, ut vult praecedens sententia, in proprie dicta unione jormali corporis Christi cum speciebus in ra­ tione termini continentis ipsum. 2. Rationem etiam praesentiae realis consistere essentialiter in hac ipsa unione formali, ita ut Christum esse praesentem in sacramento sit idem ac Christum esse unitum speciebus ut termino continenti. Ad rem Cajet anus: In q. 75, a. 1, n. 13: “Convenientius cum Augustino et Gregorio, recitatis a Magistro Sententiarum [Sent., 1. 4, dist. 10 et 11], dicimus ex corpore Christi et accidentibus panis constare unum sacramentum, non praecise sic ut ex signo et signato, sed quodam ineffabili modo: qui a sacro Concilio Lateranensi vocatus est ex continente et contento; quo etiam nomine appellavit eum Magister Sententiarum; quem mo­ dum Auctor in hac littera, in responsione ad argumenta, appellavit spiritualem, et modum proprium huic sacramento.” In q. 76, a. 6, n. 2. 5. 6: “Circa doctrinam traditam in hoc articulo, adverte primo, Auctorem sentire quod Christum esse sub hoc sacra­ mento est esse quoddam relativum, dum dicit: ‘Per hoc ipsum quod dicimus ipsum esse sub sacramento, significatur quaedam habitudo eius ad hoc sacramentum’. Hinc enim manifestat non esse idem esse Christi corporis in se, et esse eiusdem in sacramento. . . Nec propterea putes explicatum esse modum quo Christus est in hoc sacramento. Nam ex­ planatio huiusmodi est per communia valde, scilicet per relationem seu habitudinem: nescitur autem res aliqua nisi per propria cogno­ scatur. . . “Inter corpus Christi et hostiam est colligatio secundum esse sacramentale; et ita quod se habent ut veraciter contentum et continens, ut patet Extra, de Summa Trin. et Fide Cathol., cap. Firmiter. . . ‘Oportet . . . intelligi quod coniunctio addit nexum quendam inter coniuncta. . . Inter corpus Christi et hostiam est coniunctio sacramenta- 388 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE lis, quae licet effective sit a solo Deo, in se tamen est coniunctiva cor­ poris Christi cum hostia naturali necessitate sacramenti: nam ex vi sacramenti per se habetur esse sacramentale corporis Christi in hostia: et esse sacramentale coniungit corpus Christi et hostiam”. CONCLUSIO Praesentia realis essentialiter consistit in unione formali corporis Christi cum speciebus, sub ratione termini continentis ipsum. Probatur. Inter corpus Christi et species habetur unio formalis quae intercedit inter rem terminatam et rem terminantem, non vero sola unio effectiva nec a fortiori mera inseparabilitas ab extrinseco producta per divinum influxum. Atqui unio formalis est per se ipsam immediate praesentiativa, seu importat in sua ratione praesentiam rerum unitarum, quin sit recurrendum ad aliam rationem vel entitatem praesentiativam. Ergo inter corpus Christi et species habetur talis praesentia quae consistat essentialiter in unione formali corporis Christi cum speciebus sub ra­ tione termini continentis ipsum. AD MAIOREM. 1. Nisi haberetur unio formalis inter corpus Christi et species non salvaretur proprietas sic dictae eucharisticae communicationis idiomatum qua. juxta communem modum loquendi Traditionis, vere praedi­ camus de corpore Christi quaedam quae per se conveniunt solis spe­ ciebus. uti moveri, elevari, frangi, manducari (cf. Notam ad finem art. 23, in p. 439 sq.). Non enim esset ratio quare corpus Christi moveretur aut elevaretur ad motionem aut elevationem specierum nisi esset for­ maliter coniunctum cum ipsis. Nec juvat recurrere ad extrinsecam motionem Dei, quoniam sic non proprie diceretur ipsos sacerdotes movere et elevare corpus Christi, nec aliunde convenit ut frustra multiplicentur miracula vel aliquid fiat per immediatum concursum divinum quando obtineri potest mediante ali­ qua causa vel entitate creata. Minus adhuc efficax est recursus ad unionem effectivam, tam ex parte corporis Christi quam ex parte specierum. Nam nexus causalitatis inter duo potest exerceri in distans nec ceterum sufficit ad hoc ut quae conveniunt agenti conveniant passo aut vicissim; unde sicut re­ motio aut extinctio ignis non importat remotionem aut destructionem ligni, ita remotio aut fractio specierum non importat motionem aut DE ESSENTIA PRAESENTIAE REALIS 389 fractionem corporis Christi colligati cum speciebus solo vinculo efficientiae. Nec etiam specificus nexus attractionis coniunctivae valet explicare ipsum motum corporis Christi ad motum specierum. Nam talis attrac­ tio vel concipitur ut mera efficientia qua producatur mera indistantia corporis Christi et specierum, et tunc nulla est ratio quare ad motum unius etiam alterum moveri debeat, cum nullum sit intrinsecum ligamen inter utrumque, vel est influxus productivus alicuius dispositionis aut formae in re attracta, per quam haec adhaereat attrahenti, et tunc non amplius habetur mera unio effectiva, sed unio formalis inter utrumque. 2. Ratione transsubstantiationis, seu conversionis ac veluti identificationis substantiae panis cum corpore Christi, hoc illi succedit sub eius accidentibus, ita ut assumat relate ad illa omnes habitudines sub­ stantiae panis, illis exceptis quae sunt corpori Christi repugnantes, uti manifesto est informatio seu inhaerentia. Atqui substantia panis praeter formalem unionem informationis seu inhaerentiae, quae est inter subiectum et subiectatum, habebat cum accidentibus formalem unionem terminationis, quae adest inter terminum et terminatum, quaeque non repugnat communicari corpori Christi. Ergo similis unio formalis suc­ cedit in corpore Christi. Ad rem Saimant i censes: “Ad cujus lucem supponendum est quanti­ tatem (quae est commune subjectum quo accidentium corporalium, sive qua mediante accidentia corporalia uniuntur, et communicantur substantiae) duo praesertim habere: primum esse quandam formam, quae extendit substantiam in se, communicando illi partes actuales: secundum esse terminum continentem substantiam intra se: neque enim substantia corporea extenditur, aut porrigitur ultra terminos quantitatis, cui subest. . . “Affirmamus itaque corpus Christi uniri formaliter speciebus sacramentalibus [seu quantitati] non quidem sicut cum forma inhaerente, per quam extendatur, sed sicut cum termino, intra quem continetur; atque ideo hanc unionem formalem esse non sicut subjecti, et formae, sed sicut contenti et continentiae, ut loquitur Concilium Lateranense, et recte observavit Cajetanus. . . “Quod suadetur in hunc modum: . . . quoniam licet quantitas natu­ raliter unita simul terminet, aut contineat substantiam, atque illi in­ haereat: nihilominus conceptus terminandi, et conceptus inhaerendi sunt longe diversi: et similiter conceptus terminandi non dependet es­ sentialiter a conceptu inhaerendi, sed est illo communior, atque ideo prior subsistendi consequentia. Ergo non implicat, sed supernaturaliter 390 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE fieri potest, quod praedicti conceptus separentur, ita ut corpus Christi habeat a quantitate specieruin terminari, sive contineri sub illa, quam­ vis talis quantitas Christo non inhaereat, nec ipsum informet. ‘Tdque amplius declaratur exemplo: etenim subsistentia creata juxta communissimam Theologorum sententiam est quidam modus positivus, et a natura substantiae distinctus: qui proinde naturam, cujus est, afficit, et modificat, sicut generaliter in omnibus modis contingit: sed insuper suam naturam complet, et terminat, quod alii modi non habent: nec naturaliter fieri potest, ut natura creata compleatur, et terminetur per subsistentiam, quin modificetur, atque informetur in se; atque ideo nec subsistentia uniri valet naturae per modum termini, quin eidem communicetur in ratione modi, et formae. Quo non obstante videmus humanitati Christi loco subsistentiae propriae communicatam fuisse increatam Verbi subsistentiam: quae humanitatem terminavit, atque complevit, et nihilominus humanitatem non modificavit, nec in ea tanquam in subjecto recepta fuit.”94 Dices 1. Ea quae uniuntur unione formali comparantur ad invicem ut actus et potentia ac faciunt unum per se. Atqui neutrum dici potest de unione inter corpus Christi et species. Ergo haec non uniuntur unione formali. Resp. ad maiorem, ea verificari in unione formali quae est per pro­ prie dictam informationem, non vero necessario in unione formali quae est per terminationem et continentiam. Ita subsistentia Verbi unitur cum natura humana, imo facit cum ea unum per se ens seu suppositum, non tamen ut proprie dictus actus cum potentia seu ut forma informans, sed tantum ut terminus seu ut forma terminans. Similiter punctum formaliter unitur cum linea, non tamen ut actus cum potentia, cum in linea non recipiatur, sed pure ut terminus cum terminato. Item ipsa quantitas, considerata tantummodo ut quid ter­ minans propriam substantiam, non comparatur ad eam ut actus ad potentiam sed ut purus terminus continens; imo etiam secundum ra­ tionem inhaerentiae quantitas comparatur ad substantiam magis sicut ad subjectum quam ad propriam potentiam, cum non sit actus proportionatus et eiusdem ordinis, sed potius entitas completa indigens su­ biecto sustentante; secundum neutram autem considerationem quanti­ tas efficit unum per se cum substantia sed tantum unum per accidens. Corpus autem Christi unitur speciebus ut termino continenti ad modum quantitatis; unde non unitur ad modum potentiae cum actu, nec facit unum per se cum speciebus. w De Euch., disp. 6, dub. 2, § 2, n. 14, Parisiis, 1882, p. 343 sq. DE ESSENTIA PRAESENTIAE REALIS 391 Dices 2. Sacramentum est compositum morale seu artificiale; ergo unio Christi cum speciebus, in qua hoc sacramentum consistit, non est unio physica sed extrinseca et moralis. Resp. Eucharistia, sicut quodlibet sacramentum, est compositum morale si formaliter et totaliter consideratur, i.e. quoad relationem signi, formam verborum et materiam sive proximam sive remotam. Nihil autem prohibet in materia sacramenti quaedam inveniri inter se physice unita, sive unione informativa, uti materiam et formam aquae in baptismo, sive contactu quantitativo, uti aquam et corpus baptizandi, sive alia ratione ut affirmamus de corpore Christi et speciebus. Sacra­ mentum enim Eucharistiae est compositum artificiale ex relatione signi, ex verbis consecrationis tanquam forma et ex speciebus consecratis, continentibus corpus Christi, tanquam materia. Dices 3. Unio formalis corporis Christi cum speciebus nequit esse quid substantiale, quia in speciebus nihil substantiale esse potest, nec accidentale, quia secus afficeret et mutaret corpus Christi, quod tamen per consecrationem immutatum manet. Ceterum ad nullum praedica­ mentum talis unio reduci potest. Ergo nihil est. Resp. Unio fundamentaliter sumpta non differt realiter a rebus unitis prout transcendentaliter ad invicem referuntur; quae enim formaliter uniuntur, non per aliud sed seipsis uniuntur, quemadmodum materia et forma, substantia et quantitas, secus fieret processus in infinitum; unde unio est quid substantiale vel accidentale prout res unitae sunt substantia vel accidens, et reducitur ad praedicamentum utriusque extremi. Cum igitur unio corporis Christi cum speciebus sit inter substantiam corporis Christi et quantitatem panis, reducenda est ad haec duo prae­ dicamenta prout ad invicem transcendentaliter rejeruntur; vel potest dici ipsam reduci ad praedicamentum quantitatis prout importat puram terminationem ad corpus Christi ad modum continentis. Ex hac unione tanquam ex proprio fundamento exurgit quoque rela­ tio pracdicamentalis mutua terminantis seu continentis (in speciebus) et terminati seu contenti (in corpore Christi), quae ad speciale prae­ dicamentum pertinet. Quidam theologi videntur docere hanc relationem non esse mutuam sed in solis speciebus suscipi; attamen non videtur quare neganda sit relatio pracdicamentalis in ipso corpore Christi ad species, cum detur in ipso reale fundamentum relationis, i.e. esse ter­ minum conversionis substantiae panis, et consequenter terminum con­ tentum a quantitate permanente, quod est realis modus essendi quem antea corpus Christi non habebat. Quapropter Salnianticenses aiunt: “Cum Theologi discutiunt, in quo consistat sacramentalis praesentia 392 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE Christi, non dubitant dari aliquam relationem praedicamentalem Christi ad species ut a se indistantes et sibi praesentes; sed investigant rationem fundandi hujusmodi relationem”?3 AD MINOREM. Unionem formalem esse per seipsam essentialiter praesentialivam patet ex ipsa consideratione rationis unionis et rationis praesentiae. Praesentia enim est quaedam habitudo indistantiae inter duo; quam­ vis autem haec habitudo possit aliter quam per unionem haberi, puta per contactum quantitatis et ubicationem, tamen quando duo formaliter et intime uniuntur, sive per unionem inhaerentiae seu informationis sive per unionem terminationis, sunt eo ipso sibi invicem intime prae­ sentia, ita ut eadem transcendentalis relatio, qua ad invicem referuntur, explicet immediate et per se utrumque conceptum unionis et praesen­ tiae, quin sit necesse ad aliam formalitatem vel entitatem recurrere, quemadmodum materia et forma, aut ipsa substantia et quantitas panis, sunt sibi invicem praesentes non aliter quam sua ipsa unione informationis aut inhaerentiae. Ceterum tres rationes, in quibus adversarii dicunt consistere prae­ sentiam rcalem, prorsus inefficaces apparent. Primo enim, relatio praedicamentalis inter corpus Christi et species sibi invicem praesentia, quam invocant Scotus et Durandus, nequit constituere ipsam praesentiam sed debet potius in ea fundari et ex ea resultare. Nam relatio praesentiae unius rei ad alteram supponit ipsam rerum indistantiam seu praesentiam: propterea ipsa praesentia localis “non constituitur formaliter per relationem praedicamentalem locati ad locum; sed per ubi, quod constituit praedicamentum longe diver­ sum: ad quod sequitur relatio secundum esse vel realis, vel rationis.’?0Λ Secundo, accidens de genere ubi, quod in medium afferunt Suarez et Lugo, nihil prodest, quoniam nonnisi ea quae sunt in loco ratione quantitatis et circumscriptive sunt praesentia per aliquod ubi, cum ubi praedicamentale nihil aliud sit quam circumscriptio locati prove­ niens ex circumscriptione loci extrinseci; Christus vero non est praesens speciebus per suam quantitatem nec ab eis circumscribitur, sed adest eis eo modo quo aderat ipsa substantia cui succedit, ut fusius explana­ bitur in art. seq. Tertio, relatio rationis seu extrinseca denominatio. proveniens cor­ pori Christi ex speciebus aliter se habentibus post conversionem sub” L. c., dub. 3, § 1, n. 23, p. 354. * Salmanticfnses, Dc Euch., disp. 6, dub. 3, § 1, n. 23, Parisiis, 1882, p. 354. DE MODO PRAESENTIAE REALIS 393 stantiae, non sufficit ad constituendam praesentiam realem, quoniam haec importat novum ac realem modum essendi in ipso corpore Christi (a. 6), quippe quod per transsubstantiationem fit vere et realiter ter­ minus conversionis substantiae panis ac realiter coniungitur accidenti­ bus panis (quamvis absque ulla mutatione aut additione, ut dictum est contra Salmanticenses et alios in art. 15). Ex quo intelligitur non adesse paritatem inter modum quo Christus fit praesens in sacramento et modum quo Deus est praesens in rebus, quoniam Deus nullatenus rebus formaliter coniungitur nec novum essendi modum in se acquirit, sed tantum est principium effectivum mutationis creaturarum. In obiecto autem loco S. Thomae affirmatur tantummodo paritas in modo quo cessat utraque praesentia, quia nempe, sicut praesentia Dei cessat ob desitionem creaturae, ita prae­ sentia Christi cessat ob corruptionem specierum et consequentem ces­ sationem habitudinis corporis Christi ad illas species. ART. 20. Utrum Corpus Christi Sit In Hoc Sacramento Non Localiter Sed “Per Modum Substantiae” (q. 76, a. 3 et 5). STATUS QUAESTIONIS Agitur de modo praesentiae, et quidem ex parte ipsius praesentiae ; qui modus sequitur ex ipsa essentia praesentiae, quemadmodum haec rationem suam accipit ex ipsa conversione substantiae panis in corpus Christi. Loquimur autem directe de modo praesentiae corporis Christi relate ad ipsas species, ex quo consequitur modus quo se habet ad locum extrinsecum in quo ipsae species inveniuntur. Modus praesentiae Christi in Eucharistia merito computatur inter majores difficultates quas fides humano intellectui credendas proponit Sicut enim facilius creditur creatio quam transsubstantiatio. quippe quae videatur contradicere omnibus conceptibus nostri intellectus de mutatione rerum (cf. p. 309), ita in hoc mysterio facilius creditur ipsa transsubstantiatio quam modus inextensus praesentiae Christi cum propria quantitate, quippe qui videatur contradicere ipsi experientiae sensibili, quae quadam immediata evidentia attingit modum existendi corporum secundum extensionem in loco sensibili. “PATRES, inquit Franzelin, prae oculis habentes statum modumque existendi sacramentalem in comparatione ad existendi modum natura­ lem. propter modum illum supernaturalem. nullis sensibus pervium et praesentiae spirituum analogum appellant corpus Christi, formaliter ut 394 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE existit in sacramento, corpus intelligibile (νόητορ) . . . ;0T cibum et potum incorporeum . . . ;08 agnum spiritalem . . . ;ao corpus spiritale, sanguinem spiritalem. . ? Quoad modum hunc loquendi utique cavenda est detorsio Calvinianorum; ceterum si Apostolus ob quali­ tates supernaturales et spiritibus analogas dixit corpus spiritale σώ/w πνευματικόν ex dotibus glorificationis I. Cor. XV. 44. non minus imo maiori etiam ratione nomen transferri potest ad significandum modum istum existendi spiritalem corporis Christi in sacramento.”2 CONC. TRID., sess. 13, cap. 1, inexprimibilem modum hujus prae­ sentiae verbo “sacramentaliter” circumloquitur, inquiens: “Neque enim haec inter se pugnant, ut ipse Salvator noster semper ad dextram Patris in coelis assideat iuxta modum exsistendi naturalem, et ut multis nihilo­ minus aliis in locis sacrament aliter praesens sua substantia nobis adsit, ea exsistendi ratione, quam etsi verbis exprimere vix possumus, possibilem tamen esse Deo, cogitatione per fidem illustrata assequi pos­ sumus et constantissime credere debemus” (Denz. 874). Saec. 9-10 difficultas concipiendi modum praesentiae realis causa fuit famosae controversiae de identitate corporis Christi physici et cor­ poris Christi eucharistici, de qua dictum est in art. 13 et 14 (p. 175 et 229). 5. THOMAS docet: “Modus essendi quo Christus est in hoc sacramento est penitus supernaturalis” (q. 76, a. 7). “[Speciebus] corpus divinitati unitum modo ineffabili coniungitur” (In 4 Sent., dist. 11, q. 1, a. 1, q. 1, ad 1). “Corpus Christi non est eo modo in hoc sacramento, sicut corpus in loco, quod suis dimensionibus loco commensuratur; sed quodam spe­ ciali modo, qui est proprius hujus sacramenti” (q. 75, a. 1, ad 3). “Comparatio Christi ad species sub quibus est, non est similis alicui comparationi naturali: et ideo non potest reduci proprie loquendo ad aliquem modorum a Philosopho assignatorum. Tamen habet aliquam similitudinem cum illo modo, quo aliquid dicitur esse in loco, secundum 91 Cf. Chrysosl., In Matth., hom. 82, n. 4; Hesychium, In Lev., 1. 2, ad c. 8; 1. 6, ad c. 22. ” Cf. Ephrem, Scrm. 10, dc Fide; Macar. Aegypt., Hom. 27, 17. ” Cf. Liturgias apud Murator., t. 1, p. 205; Cyrill. Hierosol., Cat. myst. 5, 6. 1 Cf. Cient. Alex., Paedag. 2, 2; Ambrosium, De mystcr. 9; Hieronymum, In Ep. ad Ephes., 1, 7; Lanfrancum, De corp, et sang. Domini, 14; Algerum, De sacr. corp, et sang. Dominici, 1, 18. 2 De SS. Euch., thes. 11, 3, Romae, 1932, p. 181 sq. DE MODO PRAESENTIAE REALIS 395 quod esse in loco est esse in aliquo separato extra substantiam suam, quod non est causa eius” (In 4 Sent., dist. 10, q. 1, a. 3, q. 1, ad 1). “Corpus Christi est in hoc sacramento per modum substantiae, id est, per modum quo substantia est sub dimensionibus, non autem per modum dimensionum, id est, non per modum illum quo quantitas dimensiva alicujus corporis est sub quantitate dimensiva loci” (hic, a. 3). “Non tamen substantia corporis Christi est subjectum illarum dimensionum, sicut erat substantia panis” (hic, a. 5). “Corpus Christi non est in hoc sacramento definitive, quia sic non esset alibi. . . Similiter . . . non est in hoc sacramento circumscriptive" (hic, a. 5, ad 1). Posteriores theologi, Angelici vestigia secuti, communiter negant corpus Christi esse localiter in hoc sacramento (i.e. in ipsis speciebus et, his mediantibus, in locis species continentibus); modum autem quo sit, exprimunt verbis “ad modum substantiae”, ut sic circumloquantur id in quo haec praesentia convenit simul ac discrepat a modo quo sub­ stantia est sub propriis accidentibus. Scotus tamen, ponens praesentiam realem consistere in relatione de genere ubi, ut dictum est in art. praec. (p. 385). docet corpus Christi esse praesens in sacramento localiter, nec repugnare idem corpus esse localiter in pluribus locis. Praeterea Suarez et Lugo dicunt quaestionem de praesentia locali esse potius de verbis et in aliquo vero sensu dici posse corpus Christi esse localiter in hoc sacramento, cum in se susci­ piat accidens quoddam de genere ubi, quo comparatur ad locum realem extrinsecum, ut docet Suarez, vel ad spatium imaginarium fixum, ut vult Lugo (cf. art. praec. p. 386). Quomodo autem Suarez, Lcssius et alii hanc praesentiam localem sed non circumscriptivani corporis Christi conentur explicare dicetur in art. seq., p. 401 sq. CONCLUSIO Corpus Christi est in hoc sacramento “per modum substantiae", seu eo modo quo substantia panis erat sub propriis dimensionibus, salvis his quae in ea proveniebant ex inhaerentia quantitatis. Unde nullo modo ei competit praesentia localis tum circumscriptiva, tum definitiva, tum non definitiva. % Probatur 1. Ratio quare corpus Christi sit praesens speciebus sacramentalibus est conversio substantiae panis in ipsum, vi cuius corpus Christi succedit substantiae panis sub eius accidentibus, dempta isto­ rum inhaerentia in ipso. Ergo corpus Christi est praesens accidentibus 396 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE panis eo modo quo ipsis erat praesens eorum substantia, demptis his quae substantiae panis proveniebant ex ipsa inhaerentia accidentium. Unde Corpus Christi est in speciebus ut in termino continente, non vero tanquam in loco, nam ipsa substantia panis non erat in suis di­ mensionibus localiter; item est in speciebus ut totum in toto et totum in omni parte; item est in eis ut intime, quamvis indirecte, alligatum conditionibus specierum quoad locum, motum et cessationem. Attamen nequaquam est in illis sicut erat substantia panis, tanquam causa sus­ tentationis earum, nec definitive seu per exclusivam alligationem his accidentibus; neque est localiter in loco extrinseco specierum; nam haec omnia competunt substantiae panis ratione inhaerentiae accidentium (cf. a. 5 mox citand.). Hoc totum comprehendimus sub expressione “praesentia per modum substantiae”, in qua verba “per modum” sunt simul conditio minuens et conditio perficiens, ut conferenti patet. Probatur 2, ac simul praecedens probatio èxplicatur. Tripliciter potest aliquid esse alteri naturaliter praesens: Primo, per contactum quantitatis, qui habetur per coaptationem unius quantitatis cum altera, ex qua resultat ubicatio. Haec praesentia est necessario, et propria acceptione, localis, nam superficies quantitatis seu corporis ambientis est praecise proprie dictus locus extrinsecus; item est circumseriptiva, nam figura superficiei corporis ambientis veluti circumdat et circumscribit corpus in ea inclusum (In 4 Sent., dist. 10. q. 1, a. 3, q. 1); item est definitiva, quia una quantitas nequit tangere seu circumscribi nisi ab una quantitate, sicut dimensio unius cubiti nequit correspondere et aptari dimensioni duorum cubitorum ( In 4 Sent., dist. 10, q. 1, a. 3, q. 2; 1 p., q. 8, a. 2, ad 3).3 Jamvc.ro corpus Christi nequit hoc modo esse praesens speciebus. tum quia, ratione conversionis substantiae panis, non comparatur ad eas tanquam aliquid quod eis coaptatur et ab eis circumdatur, tum praecipue quia, ratione conversionis solius substantiae in solam sub­ stantiam, comparatur ad eas per suam substantiam, non vero mediante propria quantitate, quae nonnisi consequenter et concomitanter est praesens speciebus et quantitati panis. Secundo, aliquid est alteri praesens per contactum virtutis, idque vel mediate seu ratione solius virtutis, sicut angelus cuius virtus vel opera’ Quaestionem de absoluta impossibilitate multilocationis circumscriptivae apte per­ tractant Salnianlicenses, De Euch.. disp. 6, dub. 8. DE MODO PRAESENTIAE REALIS 397 tio non est eius essentia, vel immediate seu ratione ipsius essentiae, sicut Deus cuius operatio et essentia sunt idem. Utroque etiam modo est aliquid praesens in loco (praesentia vere locali, quamvis non propriissime accepta), inquantum eius actio at­ tingit corpora quae sunt in loco: attamen agens creatum, seu angelus est in loco definitive, quia cum sit finitae virtutis nequit agere in pluri­ bus locatis, ut pluribus, Deus vero est in loco non definitive sed prae­ sentia ubiquitatis quia agit in omnia et “dat esse omnibus locatis quae replent omnia loca” (1 p., q. 8, a. 2). Ad quemdam contactum virtutis reducitur etiam influxus animae in corpus, quod informando movet, et influxus substantiae in accidentia, quae suscipiendo sustentat. In omni autem casu, contactus virtutis id efficit ut agens sit in passo non ut contentum in eo sed potius ut continens illud (1 p., q. 8, a. 1. ad 2; q. 52, a. 1). Jamvero corpus Christi non est praesens speciebus per contactum virtutis, quia, ratione conversionis substantiae panis in ipsum, non comparatur ad eas sicut agens extrinsecum, sicut Deus et angelus com­ parantur ad ea quae movent, nec etiam exercet in ipsas influxum sustentativum qui exercebatur a substantia panis, quippe qui dependet ab ipsa inhaerentia accidentium in substantia. Propterea dicitur species continere corpus Christi, et non vicissim, dum accidentia dicuntur con­ tinere propriam substantiam ratione terminationis et simul ab ea conti­ neri ratione inhaerentiae et influxus sustentativi. Tertio, aliquid est alteri praesens per contactum intrinsecum vel informationis vel terminationis vel inhaerentiae, sicut, respective, forma est praesens materiae ac vicissim, punctum est praesens lineae ac vicissim, accidentia sunt praesentia propriae substantiae ac vicissim. Hoc modo ipsa substantia est etiam praesens in loco accidentium { prae­ sentia vere locali), quia, ratione illorum in se susceptorum, comparatur ad extrinsecum locum eorundem. Jamvero corpus Christi non est praesens speciebus per huiusmodi contactum intrinsecum, quia nullo modo eas in se suscipit: nec inde fit praesens in loco spccierum, quia “non . . . est subiectum illarum dimen­ sionum, sicut erat substantia panis . . .: substantia [enim] corporis Christi comparatur ad locum illum mediantibus dimensionibus alienis, ita quod e converso dimensiones propriae corporis Christi comparantur ad locum illum mediante substantia, quod est contra rationem cor­ poris locati” (a. 5). Nota 1. Ad intelligentiam huius praesentiae “per modum substan- 398 t: DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE tiae”, prout distinguitur a praesentia locali seu “per modum quantita­ tis”, adverte cum Cajctano quod S. Thomas tres inter hos modos assignat differentias: “Primum [cf. a. 1, ad 3] attribuitur modo substantiae quod propria totalitas substantiae continetur indifferenter in parva vel in magna quantitate. Et per hoc intellige quoque suum oppositum: scilicet quod modo quantitatis attribuitur quod totalitas quantitativa non contine­ tur indifferenter in parva vel in magna quantitate, sed praecise in aequali. “Secundum, quod explicatur in articulo tertio, est quod modo sub­ stantiae attribuitur quod natura substantiae tota est sub qualibet parte dimensionum sub quibus continetur. Et per oppositum intellige attribui modo quantitatis quod tota quantitas non est sub qualibet parte dimensionum loci sub quibus continetur. “Tertium, explicativum utriusque, quod in articulo quarto, ad pri­ mum, ponitur, est quod modo substantiae attribuitur quod eius natura est tota in toto et tota in qualibet parte. Et per oppositum modo quantitatis attribuitur ut sit tota in toto loco, et singulae partes in singulis partibus” (Comm, in q. 76, a. 1, n. 3). Nota 2. Ex dictis in Probatione intelligitur quod, ut ait S. Thomas, “comparatio Christi ad species sub quibus est, non est similis alicui comparationi naturali; et ideo non potest reduci proprie loquendo ad aliquem modorum a Philosopho assignatorum” (In 4 Sent., dist. 10, q. 1, a. 3, q. 1, ad 1). Non desunt tamen inter praesentiam sacramentalem aliasque praesentias quaedam analogiae, ex quibus ipsa ejus essentia quodammodo illustretur. Convenit enim cum praesentia locali ad modum quantitatis “secun­ dum quod esse in loco est esse in aliquo separato extra substantiam suam, quod non est causa eius” (ibid.): convenit cum praesentia ad modum virtutis in eo quod res praesens sit tota in toto et tota in qualibet parte alterius rei (ibid., q. 3, ad 3); convenit cum praesentia Dei in eo quod non sit definitiva, sed in indefinitum multiplicari possit juxta numerum consecrationum, sicut praesentia Dei juxta numerum rerum creatarum; convenit cum modo quo punctum et linea, vel Verbum et humanitas Christi, sunt invicem praesentia, in eo quod habetur mera terminatio absque informatione; convenit praecipue cum modo quo substantia est praesens suis accidentibus in eo quod sub­ stantia adest suae quantitati tanquam termino continenti, quamvis id nequeat fieri aliter quam per ejusdem quantitatis inhaerendam, quae in praesentia sacramentali non habetur. DE MODO PRAESENTIAE REALIS 399 Conspectus modorum praesentiae in genere: Modus naturalis Per contactum ab extrinseco Per contactum quantitatis (Corpora in loco extrinseco) Per contactum virtutis Per contactum virtutis finitae et determinatae (Angelus) Per contactum virtutis infinitae et excedentis (Deus) Per contactum ab intrinseco Per contactum terminationis (Punctum in linea) Per contactum inhaerentiae (Accidentia in substantia) Per contactum informationis (Forma in materia) Modus supernaturalis Per contactum formae non informantis sed pure terminantis (Subsistentia Verbi in natura humana Christi) Per contactum cum termino continente (Praesentia eucharistica) Per contactum objecti substantialiter praesentis (Praesentia SS. Trinitatis in anima justi) Conspectus modorum praesentiae relate ad locum: Praesentia in re locata sed non in loco (Praesentia eucharistica) Praesentia in loco Circumscriptive et definitive (Corpora in proprio loco extrinseco) Non circumscriptive sed definitive (Angelus in loco extrinseco corporis moti) Nec circumscriptive nec definitive (Deus sua ubiquitate replens et excedens locum extrinsecum cujuslibet corporis) vel: circumscriptive, seu ratione quantitatis (Corpora) I non circumscriptive, seu ratione virtutis definitive, seu ratione virtutis finitae et determinatae (Angelus) non definitive, seu ratione virtutis infinitae et excedentis (Deus) ART. 21. Utrum “In Venerabili Sacramento Eucharistiae Sub Unaquaque Specie Et Sub Singulis Cuiusque Speciei Partibus Etiam Separatione Facta Totus Christus Contineatur",' Secundum Suam Naturalem Perfectionem Et Integritatem (q. 76, a. 1-4). STATUS QUAESTIONIS Agitur de modo praesentiae ex parte rei praesentis, et quidem quan­ tum ad cius modum essendi, qui in hoc articulo consideratur sub ratione total it at is Christi praesentis, in proximo vero sub ratione continentiae vi verborum vel vi concomitantiae. QUATUOR IN TITULO QUAERUNTUR: 1. An in sacramento contineatur totus Christus, i.e. “secundum Corpus et Sanguinem, una cum anima et divinitate” (Cone. Trid., sess. 13, can. 1 ). 4 Cone. Trid., sess. 13, can. 3. 400 xi ο: DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE 2. An humanitas Christi contineatur in sacramento secundum suam naturalem perfectionem et integritatem, nominatim quod spectat ad eius quantitatem, nam istius continentia videtur secum trahere prae­ sentiam localem et circumscriptivam corporis Christi, quam exclusimus in art. praec. 3. An Christus sit totus sub unaquaque specie, i.e. tam sub specie panis quam sub specie vini. 4. An Christus sit totus sub singulis utriusque speciei partibus, tam post earum separationem quam antea. PARS NEGATIVA ct PARS AFFIRMATIVA SENTENTIAE. R 1. CHRISTUM TOTUM IN EUCHARISTIA CONTINERI nemo negavit qui praesentiam realem admiserit. Ipsi Monophysitae ideo na­ turam humanam esse in sacramento negabant, quia eam ab ipso Christo abiciebant, et similiter Ncstoriani ideo solam humanitatem esse proprie in sacramento docebant, quia Christum ipsum considerabant ut purum hominem, moraliter unitum Divinitati. Ex totalitate tamen Christi praesentis, a catholicis admissa, occasio­ nem sumunt Calvinistae ut inde peculiariter obiciant contra ipsam prae­ sentiam realem. Hae obiectiones, quas recitant Billot (thes. 43, £ 2) post Bcllarminum (De Euch., 1. 3, c. 4-7) et Dickamp (De Euch., § 28. II et III), ad duas sequentes reduci possunt: 1. Si Christus est praesens in Eu­ charistia. est ibi cum suis dimensionibus; ergo extendit suas dimensi­ ones, seu est juxta modum proprium quantitatis, nec potest esse ad modum spiritus: ergo vel excedit locum hostiae vel dicendum est par­ vum locum hostiae esse aequalem magno loco qui a corpore Christi occupatur: quorum utrumque implicat. 2. Praesentia corporis Christi in sacramento inducit bilocationem. imo multilocationem, eiusdem cor­ poris, quae repugnat. Quae difficultates dissolvuntur ex dictis in art. praec. et ex mox dicendis in Conci. 2 de praesentia ad modum non quantitatis sed sub­ stantiae; quae enim obiciuntur valerent, si corpus Christi esset prae­ sens ad modum quantitatis; ad bilocationem quod attinet, admittimus, contra quosdam theologos, repugnantiam bilocationis circumscriptivae, seu corporis praesentis in duplici loco ad modum quantitatis; ceterum corpus Christi est in variis partibus speciei et in multis speciebus ad modum substantiae, dum est in coelo ad modum quantitatis. 2. CHRISTUM ESSE IN EUCHARISTIA SECUNDUM NATU- DE MODO PRAESENTIAE REALIS 401 R A LEM PERFECTIONEM ET INTEGRITATEM SCI CORPO­ RIS non uno modo explicatur a theologis et aequivalenter negatur a quibusdam. Quaestio praecipue ponitur de modo quo ipsa quantitas Christi sit in sacramento. Cui alii aliter respondent, juxta diversas con­ ceptiones philosophicas de natura quantitatis. Quidam, ut Durandus et Bid, dicunt Christum in Eucharistia non retinere suam quantitatem, eo quod quantitas sit ipsa actualis extensio et applicatio in ordine ad locum extrinsecum. quae non habetur in sacramento. Alii, ut Suarez (De Euch., disp. 48, sect. 1 et 2), Lessius (De perf. div., 1. 12, c. 16), Lugo (Disp. 8, sect. 1 et 2), Franzelin (De Euch., thes. 11, n. 3) et Pesch (De Euch., n. 741), docent Christum in Eucha­ ristia habere quidem suam quantitatem sed non suam actualem extensionem. Distinguunt enim inter haec tria: a. habere partes extra partes, actu inter se distinctas (non quidem in ratione extensionis sed solius entitatis, ita nempe quod v.g. caput non sit pectus aut vicissim), integran­ tes et organismum constituentes; b. aptitudinalcm extensionem seu exigentiam extensionis, qua una pars, utpote distincta ab alia, requirit replere aliquod determinatum spatium vel locum et aliam partem ab eo excludere; c. actualem huiusmodi extensionem et alterius partis exclusionem. Primum dicunt pertinere ad ipsam essentiam corporis, secundum vero et tertium esse formales effectus quantitatis, ita tamen ut aptitudinalis extensio (quantitas interna) sit inseparabilis a corpore, actu­ alis vero extensio (quantitas externa) sit divina virtute separabilis ac praecise in Eucharistia miraculose impediatur. Unde corpus Christi in Eucharistia habet quidem partes extra partes ac necessario etiam re­ tinet aptitudinalem extensionem, attamen omni actuali extensione caret. Cum hac doctrina de natura extensionis et quantitatis intime connectitur modus quo ab iisdem doctoribus explicatur praesentia Christi in sacramento. Quem sic dilucide exponit Billot: “lidem theologi omnem praesentiam rerum in loco concipiunt per modum cuiusdam materialis repletionis, in quantum scilicet dicunt res omnes tam corporales quam spirituales, vel per suam substantiam, vel etiam per suas dimensiones (si habeant), implere spatii vacuitatem. ac per hoc, sub mensura loci in quo sunt, semper et necessario constitui. “ ‘Si per localem praesentiam, ait Suarez, de Euchar., Disp. 48, Sect. 1, intelligamus quamlibet realem et substantialem praesentiam. -«ί 402 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE ratione cuius res hic adest potius quam alibi, sic praesentia (sacramentalis) localis est, ad eum modum quo praesentia angeli exsistentis in suo loco localis est. Nam huiusmodi denominatio non connotât aliquem modum physicum seu quantitativum occupandi spatium, sed modum substantialem aut entitativum, ratione cuius fit ut spatium illud cui res dicitur esse praesens, non sit omnino vacuum, sed tali re vel sub­ stantia plenum’. “Differentia porro nulla esse potest nisi in modo repletionis; nam si substantia habeat actuales dimensiones, ita spatium replet ut totum sit in toto et pars in parte; si autem actuali dimensione careat, cogi­ tanda est spatium implere per modum rei quae in punctum veluti contracta, simul continue per spatium diffunditur atque inflatur, ut tota exsistat in toto et tota in partibus singulis. . . Sic igitur, nihil omnino in loco esse potest nisi per modum cuiusdam continui quod ipsam loci vacuitatem repleat, vel mole quantitativa, vel certe diffusi­ one et veluti inflatione indivisibilis entitatis.”5 Thomistae vero et alii plures theologi docent corpus Christi in sacra­ mento habere suam quantitatem et consequenter suam actualem exten­ sionem internam, quae est effectus formalis inseparabilis a quantitate, carere vero externa extensione seu applicatione quantitatis ad spatium et locum sacramenti. Distinguunt enim: a. extensionem radicalem, seu potius nudam exi­ gentiam extensionis, quae est de ipsa essentia corporis, quatenus, antecedenter ad quantitatem, substantia corporalis exigit habere extensio­ nem seu partes integrantes; b. extensionem actualem internam, seu ipsam extensionem, quae est ipsum habere partes extra partes, realitate, dispositione et situ ab invicem distinctas (ita v.g. quod collum non sit caput vel pectus, nec sit dispositum ante caput vel post pectus sed inter utrumque); c. extensionem actualem externam, quae est ipsa coaptatio internae extensionis extensioni spatii et loci. Proinde praecipua differentia, hic attendenda, inter hanc et praece­ dentem sententiam in eo est quod illa distinguat actualem extensionem tum a quantitate, tum ab eo quod est habere partes extra partes, eamque identificet cum externa coaptatione ad spatium et locum: haec vero ab ista externa extensione seu coaptatione ad spatium et locum distinguat internam extensionem quam identificat tum cum quantitate tum cum eo quod est habere partes extra partes, ita ut “quantitas . . . constituat partes intégrales in formali ratione partium, et in tantum Constituat eas, in quantum facit alias esse extra alias, non quidem in 1 De Euch., q. 76, § 1, n. 2, Romae, 1914, p. 453 sq. Cf. verba Lessii citata ibidem. DE MODO PRAESENTIAE REALIS 403 ratione entis, quasi entia extra alia entia, sed praecise in ratione ex­ tensionis, pro quanto partes istae, efformando quiddam actu spatiosum, situ seu positione inter se invicem distinguuntur.”'' Quidam moderni, ut Simonnet; Oswald' et Veronnet, principiis philosophiae cartesianae vel leibnitianae imbuti, docent corpus Christi esse in sacramento secundum aliquem statum condensationis. Juxta principia enim cartesiana, ipsa substantia corporis consistit in quantitate prout est actualis extensio in loco secundum trinam dimensionem; unde corpus Christi nequit esse in sacramento aliter quam cum actuali extensione in loco; oportet igitur ut reducatur ad proportionem loci sacramenti, puta per contractionem omnium eius partium in statum microscopicum quo possit fieri praesens singulis moleculis panis, vel per mutuam compenetrationcm omnium atomorum eius in unicam atomum, quae fiat praesens singulis atomis panis. Item juxta principia leibnitiana, substantia corporalis consistit non in extensione sed in punctis simplicibus et inextensis; unde corpus Christi debet reduci ac comprimi ad unum punctum simplex ad hoc ut sit praesens sub singulis punctis simplicibus, quibus constat substantia panis. 3. CHRISTUM ESSE TOTUM SUB UNAQUAQUE SPECIE nul­ lus haereticus directe ac pertinaciter impugnavit, quamvis in hanc negationem inclinaverint quidam Utraquistac, tam inter Wicleffitas et Hussitas quam inter Protestantes,10 ut inde efficacius impugnarent catholicam praxim communionis sub unica specie. In hac tamen rati­ one non insistebant, sed necessitatem communionis sub utraque specie praecipue deducebant ex ipsa voluntate Christi instituentis sacramen­ tum sub duplici specie, ex ipsa perfectione sacramenti, quae in utraque specie consistit, et ex majori fructu quem ex susceptione utriusque speciei derivari dicebant.11 4. CHRISTUM ESSE TOTUM SUB SINGULIS SPECIEI PAR­ TIBUS POST SEPARATIONEM, in confesso semper fuit apud doc­ tores catholicos. Quidam tamen mediaevales, quos reticito nomine reject S. Thomas, negarunt Christum esse totum sub singulis partibus ante separationem, * Billot, ibid., p. 459. ’ De Euch., disp. 5, a. 4, cit. a Billot, ibid., p. 451, in nota. * Die hl. Sakramcnt, ed. 5, v. 1, p. 495. ’ In Annales de philosophic chrétienne, Dec. 1901, p. 279. 10 Cf. Articulos Smalcaldicos, apud Tittmann, Libri symb. Eccl evang. p 254. “ Cf. Diet. Thiol. Calli., art. Eucharistic, col. 1350 sq. 404 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE “ponentes exemplum de imagine quae apparet in speculo, infracto autem speculo apparent singulae in singulis partibus” (a. 3). Inter hos probabiliter reponendus est Guilelmus Altissiodorensis, qui in Summa, 1. 4, tract. 5, c. 4, scribit: “Dicimus, quod sub totali illa forma est Christus, ita quod sub nulla parte sit per se. Tamen cum frangitur hostia, sub qualibet parte per se est integer Christus. Et est simile in speculo: sicut enim in speculo integro solum est una imago, et fracto speculo, in qualibet parte imago resultat: ita sub tali forma est Christus, qui est Dei Patris imago.” Praeterea quidam, ut Alex. Halen sis (Summa theol., p. 4, q. 40, m. 3, a. 5) et Bonaventura (In 4 Sent., dist. 10, a. 1), docent Christum esse praesentem ante fractionem in partibus tantum aliquotis, seu de­ terminatae magnitudinis, non vero in partibus proportionalibus, seu indeterminatae magnitudinis, saltem in sic dictis minoribus minimis, in quibus nempe separatis non salvatur substantia panis. Tandem alii, ut Scotiis (In 4 Sent., dist. 10, q. 9), Vasquez (Disp. 188, c. 4) et Pasqualigo (Disp. 104, sect. 4), tantummodo negant Christum esse praesentem sub indivisibilibus quantitatis. Nota theologica. 1. Totum Christum esse in sacramento est de fide definita a Cone. Const. (Denz. 626) et Trid. (can. 3, Denz. 885; cf. Cone. Flor., Denz. 698). Totum Christum praesentem intelligendum esse eius corpus, sanguinem, animam et Divinitatem est de fide definita a Cone. Trid. (can. 1, Denz. 883). 2. Integrum Christum esse in sacramento est theologice certum; id enim docetur explicite et distincte a Cone. Trid. (cap. 3, Denz. 876: “ fotus et integer Christus”), imo Cone. Const, docet tanquam de fide in sacramento esse “eundem per omnia Christum, qui fuit in cruce passus et sedet ad dexteram Patris” (Denz. 666). Hanc integritatem importare eas partes quae communiter, et quidem proprie, integrantes dici solent, uti caput, collum, pectus, et a fortiori ipsam quantitatem (quomodolibet haec explicetur), videtur theologice certum, cum id formaliter implicite contineatur in integritate asserta a Conciliis; unde supradicta sententia compenetrationis corporis Christi videtur erronea. Altera vero sententia condensationis corporis Christi, qua ei denegatur naturalis statura, recte a pluribus theologis judicatur contra mentem Ecclesiae, seu contra obvium sensum verbo­ rum Conciliorum, adeoque non videtur ab omni nota temeritatis absolvi posse. DE MODO PRAESENTIAE REALIS 405 3. Sub unaquaque specie totum Christum contineri est de fide defi­ nita in iisdem documentis Cone. Const, et Trid. (can. 3; cf. Cone. Flor., ibid.). 4. Sub singulis partibus specicrum Christum contineri: post earum separationem, est de fide definita a Cone. Trid. (can. 3; cf. Cone. Flor., ibid.); ante earum vero separationem, est theologice certum, quia Cone. Trid. in cap. 3 absque ulla distinctione docet Christum contineri sub utriusque speciei partibus. “Ceterum, inquit Franzelin, funda­ menta doctrinae sunt huiusmodi, ut in dogmate realis praesentiae etiam praesentia in singulis partibus speciei continuae et ante separationem implicite revelata censeri debeat. Hinc theologi aliqui cum Dominico Soto putant, contrarium asserere esse haeresim; alii tamen melius, inquit Vasquez | Disp. 188, c. 3, n. 16], negant esse hanc sententiam haereticam, quamvis sit erronea vel errori proxima.”12 Documenta Ecclesiae. Cone. Constantiense, sess. 13: “Firmissime credendum est et nulla­ tenus dubitandum, integrum Christi corpus et sanguinem tam sub specie panis, quam sum specie vini veraciter contineri" (Denz. 626). Martinus V, Prop. 16 et 17 propositae Wicleffitis et Hussitis, Denz. 666 sq., cit. in p. 179. Cone. Florentinum, Decr. pro Armenis, Denz. 698, cit. in art. 14 (p. 237). CONC. TRIDENTINUM. Sess. 13, cap. 3, Denz. 876, cit. in art. 13 (p. 184). Ibid., can. 1, Denz. 883, cit. ibidem (p. 184). Ibid., can. 3: “Si quis negaverit, in venerabili sacramento Eu­ charistiae sub unaquaque specie et sub singulis cuiusque speciei parti­ bus separatione facta totum Christum contineri: A.S.” (Denz. 885). Ut patet ex Actibus conciliaribus, editis a Theiner, restrictio 11 se pa­ ratione jacta” apposita est in finali redactione canonis, suggerentibus quibusdam Patribus, ne definitio excederet limites ipsius definitionis florentinae. Ceterum in cap. 3 Concilium, nulla apposita restrictione, docet: “Totus ... et integer Christus sub panis specie et sub quavis ipsius speciei parte, totus item sub vini specie et sub eius partibus exsistit” (Denz. 876). Sess. 21, cap. 3: “Insuper declarat, quamvis Redemptor noster, ut antea dictum est. in suprema illa coena hoc Sacramentum in duabus speciebus instituerit et Apostolis tradiderit: tamen fatendum esse. u De SS. Euch., thes. 11, 2, Romae, 1932, p. 17S 406 '< DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE etiam sub altera tantum specie totum atque integrum Christum ve­ rumque sacramentum sumi, ac propterea, quod ad fructum attinet, nulla gratia necessaria ad salutem eos defraudari, qui unam speciem solam accipiunt” (Denz. 932). Ibid., can. 3: “Si quis negaverit, totum et integrum Christum, omni­ um gratiarum fontem et auctorem, sub una panis specie sumi, quia, ut quidam falso asserunt, non secundum ipsius Christi institutionem sub utraque specie sumatur: A.S.” (Denz. 936). CONCLUSIO Conclusio 1. Totus Christus continetur in sacramento, i.e. secundum “Corpus et Sanguinem, una cum anima et divinitate” (Cone. Trid., can. 1; a. 1). Probatur 1. EX SCRIPTURA. In verbis promissionis Christus indifferenter dicit cibum seu panem eucharisticum esse suam carnem vel scipsum; quo verbo totalitas Christi praesentis exprimitur. Joan. 6, 51 sq.: “Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi. Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeter­ num; et panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita”; 57: “Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo”; 58: “Qui manducat me, et ipse vivet propter me.” Nec valet opponere Christum etiam dici in sepulchro jacuisse, quam­ vis nonnisi corpus eius fuerit in sepulchro, adeoque ex hoc quod dicatur Christus esse in Eucharistia non sequi totum Christum esse in sacramento. Nam nonnisi corpus Christi absque anima esse potuit in sepulchro, dum in sacramento totus Christus praesens esse potest, nec aliunde ulla est ratio quare de sola carne aut sanguine Christi haec praesentia intelligatur, cum potius Christus seipsum, ut vivum et perfectum, in sacramento praesentem exhibet, illis verbis: “Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi”, “qui manducat meum carnem ... in me manet et ego in illo”, “sicut. . . ego vivo propter Patrem, et qui manducat me. et ipse vivet propter me.” Sensus plenus et obvius verborum institutionis “Hoc est corpus meum” exigit ut ipsum numerice corpus Christi, quod est vivum et uni­ tum Divinitati, adeoque totum Christum, sit praesens in sacramento.1’ u Cf. Franzelin, De Euch., thes. 11, n. 1. DE MODO PRAESENTIAE REALIS 407 Probatur 2. EX TRADITIONE. 1. Communi et perpetuo usu fidelium ipse Christus, absque addito aut restrictione, adeoque totus, dicitur in Eucharistia esse praesens, sumi, deferri, adorari. Haec Ecclesiae fides in totalitatem Christi praesentis signanter mani­ festatur in orationibus fidelium (v.g. in Visitatione SS. Sacramenti vel in Gratiarum actione post Communionem) et praecipue in hymnis et invocationibus liturgicis : Hymnus: “Adoro te devote, latens Deitas. . . In cruce latebat sola Deitas, at hic latet simul et humanitas. . . Jesu quem velatum nunc aspicio. . .” Officium in Festo SS. Corporis Christi. Hymnus ad Vesp.: “Pange Lingua. . . Cibum turbae duodenae, se dat suis manibus”. Invitatorium ad Mat ut.: “Christum . . . adoremus . . . qui se manducantibus dat spiritus pinguedinem”. Hymnus ad Matut.: “Sacris solcmniis ... 0 res mirabilis, manducat Dominum, pauper, servus et humilis". Hymnus ad Laudes: “Verbum supernum . . . prius in vitae ferculo se tradidit discipulis. . . Se nascens dedit socium, convescens in edulium, se mori­ ons in pretium, se regnans dat in praemium”. Antiphona in 2 Vesp.: “() sacrum convivium, in quo Christus sumitur”. Missa eiusdem Festi. Sequentia: “Lauda Sion Salvatorem . . . quem in sacrae mensa coenae . . . datum non ambigitur. . . Caro cibus, san­ guis potus: manet tamen Christus totus, sub utraque specie. A sumente non concisus, non confractus, non divisus: integer accipitur. Sumit unus, sumunt mille: quantum isti, tantum ille: nec sumptus consumi­ tur. . . Fracto demum sacramento, ne vacilles, sed memento, tantum esse sub fragmento, quantum toto tegitur. Nulla rei fit scissura: signi tantum fit fractura: qua nec status nec statura signati minuitur F In Liturgia Missae sacerdos, communicans et communionem aliis distribuens, ait: “Domine, non sum dignus, ut intres sub tectum meum. . . Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi”. 2. Juxta Patres corpus Christi, praesens in sacramento, est illud ipsum quod resurrexit et sedet ad dexteram Patris; est corpus immor­ tale (Gregorius Nyss., Orat. cat. 37); est caro vivificatrix (Cyrillus Alex., In Matth. 26. 27: In Luc. 22. 19). Quae omnia important corpus unitum animae et Divinitati, seu totum Christum. 3. Patres simpliciter et absque restrictione asserunt ipsum Christum in sacramento esse, in cibum tradi, mactari. En quaedam eorum verba, excerpta praecipue ex testimoniis relatis in art. 13 ubi de praesentia reali: 408 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE Tertullianus, De Pudic. 9, de reconciliato apostata ait: “Rursus illi mactabitur Christus” (M.L. 2, 1050). Clemens Alex., Paed. 1, 6, 41, 3, ait: “Verbum . . . ipsum iam spiri­ tale alimentum factum est bonis hominibus" (C.B. 1, 115). Ephrem, Serm. in hebd. sanctam, 4, 4, ait quod Christus in ultima coena accepit panem “et seips^ . . . replevit cum” (Lamy, 1, 416). Alibi perpulchre scribit: “Gloriose itaque procedens descendit in panem ac vinum sanctificatione expertia, et fiunt corpus et sanguis. . . Et statim angeli commoventur videntes inter mortales virtutem quae sustinet creaturas, marium fines et regiones, sacerdos minimus illum advocat, dcscendensque super altare illabitur. Mactat secundam per­ sonam divinitatis, distribuitque hominibus Gigantem qui orbem ter­ rarum gestat. Cyrillus Hier., Catech. 22, 3: “Christiferi efficimur, distributo in membra nostra corpore eius et sanguine” (M.G. 33, 1100). Hilarius, De Trin. 8, 13-15, ait “vere nos Verbum carnem cibo dominico sumere” et Christum “in nobis per sacramentorum inesse mysterium” (M.L. 10, 245-248). Gregorius Naz., Epist. 171, ait sacerdotem per consecrationem “verbo Verbum attrahere” (M.G. 37, 280). Chrysostomus, In Matth., hom. 82, 4: “Quot sunt qui modo dicunt: Vellem eius [i.e. Christi] formam, typum, vestimenta, calceamenta videre. Ecce illum vides, ipsum tangis, ipsum comedis” (M.G. 58, 743). Ibid. 5: “Neque enim satis habuit hominem fieri . . . sed se ipsum commiscet nobiscum” (ibid.). In 1 Cor., hom. 24, 2, ait quod per Eucharistiam “cum Christo coniungimur” (M.G. 61, 200). Ambrosius, De myst. 9, 58: “In illo sacramento Christus est: quia corpus est Christi” (M.L. 16, 426). Augustinus, In psal. 33, 1. 10, de Christo consecrante ait: “Fereba­ tur . . . Christus in manibus suis, quando commendans ipsum corpus suum, ait: ‘Hoc est corpus meum’ (Matth. xxvi. 26). Ferebat enim illud corpus in manibus suis” (M.L. 36, 306). Hieronymus, Ep. 120 ad Hedibiam, 2: “Dominus Jesus: ipse conviva et convivium, ipse comedens, et qui comeditur” (M.L. 22, 986). Probatur 3. EX RATIONE NATURALIS AC NECESSARIAE CONCOMITANTIAE. Corpus et sanguis Christi, quae vi conversionis substantiae panis et vini continentur in sacramento, sunt realiter coniuncta cum anima et ” Apud Hugon, Tract. Dogm., v. 3, Parisiis, 1931, p. 364. DE MODO PRAESENTIAE RE/XEIS 409 Divinitate necnon cum accidentalibus intrinsecis perfectionibus, quibus totus Christus constat. Ergo haec omnia sunt in sacramento vi naturalis ac necessariae concomitantiae, seu totus Christus continetur in sacramento. Prob. consequentia. “Si enim aliqua duo sunt realiter conjuncta, ubicumque est unum realiter, oportet et aliud esse. Sola enim opera­ tione animae discernuntur quae realiter sunt conjuncta” (a. 1 ). Opponunt quidam, post Durandum (cf. Cajetanum, In h. 1.), hanc rationem S. Thomae non concludere, cum non sit universaliter vera. Nam ubicatio coelestis est unita corpori Christi, et tamen non est in sacramento; humanitas Christi est unita Verbo et Divinitati, et tamen non est ubicumque sunt illa, ut falso concludebant Ubiquistae; caput est coniunctum aliis membris (puta pedibus) necnon animae quae est forma corporis, et tamen non est ubi sunt pedes nec ubicumque est anima. Respondet Billuart (quem sequitur Hugon): “Regulam [S. Tho­ mae] intellige de conjunctis adaequate et cum mutua ab invicem de­ pendentia; alioquin sequeretur quod Christus esset ubique, quia divi­ nitas ipsi conjuncta est ubique. Si ergo duo sunt sic conjuncta, ut unum excedatur ab altero et ab ipso dependeat, sed non e converso; ubi est illud quod exceditur et pendet ab altero, ibi est istud alterum, sed non e converso: unde, cum humanitas Christi excedatur a dix initate et ab illa dependeat, non divinitas ab humanitate; ubi est humanitas Christi ibi est divinitas, sed non e converso ubi est divinitas ibi est humanitas; sicut propter eamdem rationem, ubi est manus vivens ibi est anima, at non e converso ubi est anima ibi est manus vivens.”13 Respondet Cajetanus (quem sequitur Billot): “Aliud est loqui de habitudine in communi: et aliud est loqui de habitudine tali, puta contenti ad continens. Licet enim duorum coniunctorum realiter unum possit habere habitudinem ad aliquid, et reliquum non: tamen non potest unum eorum habere habitudinem contenti ad continens, et reli­ quum non. Et quia de tali habitudine est praesens sermo, quoniam credimus Christum veraciter contineri sub specie panis; ideo solida stat communis propositio assumpta in littera, et vera non solum de existentia alicubi localiter, sed etiam de existentia reali sacrament ali ter. quam significamus per contineri sub sacramento” (In a. 1). Ceterum melius respondetur principium S. Thomae valere absque ulla distinctione aut restrictione. Loquitur enim S. Doctor de his quae ,s De Euch., diss. 4, a. 1, Parisiis, 1904, p. 133. 410 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE sunt non quomodolibet ad invicem praesentia (puta per contactum vir­ tutis) sed realiter, seu jor malit er et immediate coniuncta (i.e. per con­ tactum inhaerentiae vel internae terminationis). Ac inde patet ea quae obiciuntur non esse ad rem nec ullam exceptionem constituere. Etenim ubicatio coelestis non est stricte loquendo aliquid realiter conjunctum cum corpore Christi, cum non sit accidens ei intrinsecum. Ad rem S. Thomas: “Illa accidentia corporis Christi sunt in hoc sacra­ mento, quae sunt ei intrinseca. Esse autem in loco est accidens per comparationem ad extrinsecum continens” (a. 5, ad 3). Humanitas Christi non est unita directe Divinitati sed subsistentiae Verbi, cui non competit esse alicubi secundum se (secus excluderet Patrem et Spiritum S. a praesentia in eodem loco), sed prout est idem cum Divinitate quae est ubique. Unde non sequitur quod humanitas Christi, unita Verbo, sit ubicumque est Verbum ratione Divinitatis. Unum membrum est altero coniunctum in unitate corporis et infor­ matur ab anima ratione corporis quod est proprium subiectum animae; inde non sequitur quod sit ubi est aliud membrum aut ubicumque est anima, sed tantum quod sit in eodem corpore in quo sunt alia membra et in eodem loco extrinseco ubi est ipsum corpus. NOTA 1. DE ABSOLUTO VALORE ALLATI ARGUMENTI,necnon praedicti principii S. Thomae in quo fundatur, disputant theologi. Quidam, ut Suarez (Disp. 4S, sect. 2), Lugo (Disp. 5, sect. 2) et plures moderniores qui illorum placita in doctrina transsubstantiationis sequuntur, dicunt praefatum argumentum habere valorem relativum et de facto, quatenus, juxta exigentiam tum legum naturalium tum etiam suavis et accommodantis Providentiae divinae, oportet ut ubi sit unum ibi sint quae ei conjunguntur et ubi sit corpus Christi ibi sint quae­ cumque ei intime copulantur; attamen de potentia Dei absoluta fieri posse ut solum corpus Christi constituatur sub speciebus panis, quam­ vis, ut supponitur, corpus Christi in se et in coelo sit naturaliter con­ iunctum sanguini, animae, Divinitati aliisque propriis perfectionibus. Ratio quam adducunt est quia, cum corpus Christi habeat duplicem modum essendi, alterum in coelo, alterum in sacramento, non repugnat quod aliter et aliter se habeat secundum utrumque, ita ut in coelo sit quantum et vivum seu anima informatum, in sacramento vero sit absque quantitate vel anima. I Alii vero, ut Salmanticenscs (Disp. 7. dub. 4) et communius thomistae, quibus accensendi sunt Scotus (In 4 Sent., dist. 10, q. 4) et Vasquez (Disp. 189, c. 4; Disp. 192, c. 3), defendunt absolutum valo­ rem argumenti ac recte docent absolute fieri non posse ut corpus DE MODO PRAESENTIAE REALIS 41 1 Christi in sacramento constituatur absque his quae ei naturaliter coniunguntur. Ratio est quia in contraria hypothesi corpus Christi susciperet prae­ dicata contradictoria, esset enim simul quantum et non quantum, vivum et non vivum; nec diversitas modi praesentiae impediret contradictio­ nem, nam ea praedicata sunt essentialia corpori ac ideo referuntur ad ipsum antecedenter et independenter a modis praesentiae (uti in sacra­ mento et in loco coelesti), qui accidentaliter conveniunt corpori Unde absolute repugnat quod corpus Christi sit quantum et vivum in coelo et non quantum aut non vivum in sacramento. Praeterea si corpus Christi esset sine anima in sacramento, vel ma­ neret sine ulla forma, quod est impossibile eo quod materia prima ne­ queat existere sine ulla forma substantiali; vel esset sub alia forma, et tunc idem numerice corpus simul actuaretur duplici forma substantiali, quod est aeque impossibile. NOTA 2. Ex statuta conclusione sequitur in sacramento contineri, quamvis non uno titulo nec eadem ratione, ut dicetur in art. seq.. quid­ quid est realiter coniunctum et ab intrinseco convenit corpori et san­ guini Christi in momento quo fit consecratio. Christus autem constituitur ex concursu duarum naturarum, divinae et humanae, in unam personam Verbi. Unde in Eucharistia est Divini­ tas, humanitas et Verbum, seu humanitas cum corpore, sanguine et anima, et Divinitas cum ipsa essentia divina, persona Verbi et coniunctis personis Patris et Spiritus S. In humanitate Christi importantur partes integrantes, ut caput et pedes; proprietates, ut intellectus, sensus, quantitas; intrinseca acci­ dentia, inter quae adnumerari debent actus vitales, etiam sensibiles et externi, uti visio et auditio, qui a Christo in loco coelesti exercentur. Id tantum non est praesens in sacramento quod: vel est separatum a corpore et sanguine Christi in momento quo fit consecratio, ita saliva, sudores, lacrimae, aliique humores ab humanitate Christi dimissi in sua vita mortali, non sunt sub sacramento, nec anima Christi fuisset sub utra specie, aut corpus sub specie vini et sanguis sub specie panis, si in triduo mortis, seu in tempore eorum separationis, facta fuisset conse­ cratio; vel est aliquid conveniens Christo in relatione ad aliquid extrinsecum (a. 5, ad 3 supra cit.), sicut esse locatum in coelo, moveri locali­ ter, tangi, videri, pati, occidi. Ad rem S. Thomas in q. SJ, a. 4 (ubi agit de modo quo Christus fuisset sub sacramento si hoc. tempore passionis, fuisset servatum vel consecratum) : 412 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE In corp.: “Corpus Christi idem in substantia est in hoc sacramento et in propria specie, sed non codem modo; nam in propria specie con­ tingit circumstantia corpora per proprias dimensiones; non autem prout est in hoc sacramento. .. Et ideo quidquid pertinet ad Christum, secun­ dum quod in se est. potest attribui ei et in propria specie, et in sacra­ mento existent!, sicut vivere, mori, dolere. animatum vel inanimatum esse, et caetera hujusmodi; quaecumque vero conveniunt ei per com­ parationem ad corpora extrinseca, possunt ei attribui in propria specie existent!, non autem prout est in sacramento, sicut irrideri, conspui, crucifigi, flagellari, et caetera hujusmodi.” Ad 2: “Si tempore passionis Christi, quando realiter sanguis fuit separatus a corpore Christi, fuisset hoc sacramentum consecratum, sub specie panis fuisset solum corpus, et sub specie vini fuisset solus sanguis.” Ad 3: “Si tunc fuisset hoc sacramentum consecratum vel peractum, quando anima erat a corpore realiter separata, non fuisset anima Christi sub hoc sacramento, non propter defectum virtutis verborum, sed propter aliam dispositionem rei.” Conclusio 2. Humanitas Christi est in sacramento secundum suam naturalem perfectionem et integritatem, peculiariter quod spectat ad suam quantitatem et ea quae in ista fundantur, ut interiorem extensionem, partes integrantes, staturam et figuram (a. 4). Probatur 1 iisdem rationibus ac praecedens Conclusio, i.e. tum ex obvio sensu verborum Scripturae et Traditionis, tum ex ratione natu­ ralis concomitantiae fundatae in reali coniunctione omnium quae Chris­ ti humanitatem constituunt. Probatur 2 particulariter quoad quantitatem et alia quae in ea fun­ dantur. Sensus obvius verborum Cone. Trid. “Totus et integer Christus’’ omnino exigit praesentiam naturalis figurae ac staturae corporis Chris­ ti, partium integrantium, internae extensionis, et praecipue ipsius quantitatis, in qua illa omnia fundantur. Hic sensus roboratur ex ipsa additione verbi “integer” verbo “totus”. Praeterea, ut dictum est in art. 17 (Conci. 3, p. 356 sq.'). quantitas est immediatum subiectum quo mediante omnia accidentia corporalia suscipiuntur in substantia; unde nisi adesset quantitas in corpore Christi sacramentato, hoc esset substantia perfecte nuda et mutilata, carens nempe membris, statura, figura et omnibus facultatibus tam vegetativis quam sensitivis. DE MODO PRAESENTIAE REALIS 413 Patet autem defectum applicationis dimensionum corporis Christi dimensionibus specierum vel earum loco extrinseco nihil subtrahere in­ tegritati Christi, cum sit quid extrinsecum. Probatur 3. EX REFUTATIONE SENTENTIARUM NEGATI­ VARUM. Sententia Durandi et Biel confundit rationem quantitatis eiusque primarium effectum, seu extensionem partium in ordine ad se, cum eius effectu secundario et separabili, qui est extensio in ordine ad locum. Sententia Suarcsii et Lagonis est imprimis falsa in suo philosophico fundamento de natura quantitatis et extensionis. Falsum est enim substantiam ex seipsa et antecedenter ad quantita­ tem habere partes integrantes et actu distinctas. Nam substantia cor­ porea nihil aliud est quam compositum ex materia et forma; distinctio autem partium inter se non est ex forma, quippe quae sit tantum prin­ cipium distinctionis specificae, nec multo minus ex materia prima, quae est pura potentia, de se indifferens ad quamlibet determinationem et distinctionem. Unde substantia ex se est quid actu indistinctum et indi­ visibile, quamvis sit radicale principium quantitatis et distinctionis.1Inepta est distinctio inter extensionem et id quod est habere actu partes inter se distinctas; ex hoc enim quod partes ponuntur extra partes jam habent inter se diversam dispositionem et situm, in quo interna extensio consistit. Inepta est identificatio extensionis cum coaptatione ad locum: nam antecedenter ad hanc coaptationem ad aliquid extrinsecum, concipiun­ tur variae partes inter se distinctae habere variam dispositionem et situm relate ad invicem. Ad rem S. Thomas, a. 3, ad 2: ‘‘Determinata distantia partium in corpore organico fundatur super quantitate dimensiva ipsius; ipsa autem natura substantiae praecedit etiam quantitatem dimensivam. Et ideo quia conversio substantiae panis directe terminatur ad substan­ tiam corporis Christi, secundum cujus modum proprie et directe est in hoc sacramento corpus Christi; talis distantia partium est quidem in ipso corpore Christi vero, sed non secundum hanc distantiam compa­ ratur ad hoc sacramentum, sed secundum modum suae substantiae''. In 4 Sent., dist. 10, q. 1, a. 2, q. 4, ad 3: “Quamvis corpus Christi, prout est sub sacramento, habeat partes distinctas et situatas situ natu­ rali, non est tamen assignare in partibus dimensionum panis, ubi ,BCf. C. Gent. 4, 65; 1 p., q. 50, a. 2; Quodlib. 9, q. 4, a. 6; Sabnanlicenses, De Euch., disp. 6, dub. 4, n. 49. 414 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE partes corporis Christi jaceant. Nec tamen sequitur, quod dicamus corpus Christi confusum, quia ordinem habent partes in se, sed secun­ dum ordinem illum non comparantur ad dimensiones exteriores”. Theologicum vero consectarium huius sententiae est Christum in sacramento habere partes extra partes, et esse praeditum quantitate, sed esse inextensum seu carere omni actuali dimensione. Jamvero inde “sequeretur eum non esse ibi organizatum, ea saltem organizatione quae necessaria est ad corporalem vitam in actu secun­ do. Non ergo adesset sub speciebus totus et integer in perfectione suae humanitatis, ut interim omittam contradictionem sitam in hoc, quod ponatur simul in caelo exercens immanentes operationes vitae, in sacra­ mento autem incapax earumdem.”17 Supradicta explicatio praesentiae sacr ament alis, cujus gratia haec sententia inventa fuit, est prorsus incogitabilis. “Quaeritur enim quo­ modo concipi possit vacuitatem loci repleri per aliquid indimensum, praesertim si illud cogitetur ad modum puncti quod non eminet supra extensum, sed de genere extensi exsistens, ipsa sui generis perfectione privatur.”18 Sententia condensationis corporis Christi adversatur directe menti Ecclesiae expressae in verso liturgico: “Nec status nec statura signati minuitur”. Praeterea unaquaeque ex tribus formis, sub quibus haec sententia proponitur, peculiare incommodum secum fert. Ex reductione enim corporis Christi secundum omnes sui partes ad statum microscopicum sequitur quod corpus Christi sit in unaquaque molecula panis ad modum quantitatis, ita ut non contineatur totum in toto et totum in singulis partibus uniuscuiusque moleculae; item quod unaquaeque molecula excedat corpus Christi aut e converso, nam molecula et corpus Christi non habent eandem configurationem. Ex com penetratione omnium atomorum corporis Christi in unam atomum sequitur, praeter idem inconveniens, quod corpus Christi amit­ tat suam organizationem. Ex reductione eiusdem corporis ad unum punctum simplex sequitur corpus Christi amittere tum organizationem tum extensionem; ceterum haec sententia fundatur in falso principio de compositione corporis ex­ tensi ex punctis simplicibus et inextensis. Obicies ad mentem Durandi, Suaresii et Lugonis: De ratione exten­ sionis est reddere subiectum extensum in loco, divisibile et impenetra11 Billot, De Euch., q. 76, § 1, Romae, 1914, p. 457. " Ibidem DE MODO PRAESENTIAE REALIS 415 bile alteri corpori extenso. Jamvero corpus Christi in Eucharistia non est extensum in loco, nec divisibile, nec impenetrabile cum penetretur quantitate specierum utpote existens sub singulis partibus earum. Ergo corpus Christi eucharisticum non est extensum. Itcsp. De ratione quantitatis et extensionis primo et per se est dis­ tinctio et dispositio partium in ordine ad se, cum aptitudine et exigentia ad distinctionem et dispositionem earundem in ordine ad locum, non vero actualis coaptatio ad locum. Haec quidem naturaliter et neces­ sario ex illa sequitur quando quantitas ponitur in loco ratione sui; atta­ men in sacramento quantitas non ponitur ratione sui. sed ratione sub­ stantiae corporis Christi induentis modum essendi substantiae panis in se conversae, unde quantitas participat eundem essendi modum, qui prorsus diversus est a modo essendi quantitatis per coaptationem ad locum. Quapropter corpus Christi sub speciebus est extensum sed non est sub eis per localem extensionem (cf. supra cit a. 3. ad 2; In 4 Sent., dist. 10, q. 1, a. 2, q. 4, ad 3; a. 3, q. 3, ad 2). Ob eandem rationem corpus Christi habet in se divisibilitatem et tamen nequit actu dividi per actionem agentis in species aut in locum specierum, quia his non est praesens ad modum extensionis et divisibilitatis, sed per modum substantiae. Impenetrabilitas est incompossibilitas in eodem loco duarum quanti­ tatum, actu in loco extensarum: quantitas autem Christi non est actu extensa secundum locum, sed est in loco specierum ad modum substan­ tiae; unde sicut non repugnat quantitatem panis et substantiam panis esse in eodem loco ita id non repugnat quoad quantitatem panis et quantitatem corporis Christi (a. 4. ad 2). Conclusio 3. Christus est totus sub unaquaque specie (a. 2). Probatur 1. Ex Scriptura. In verbis promissionis Christus praesentiam realem et effectum com­ munionis indifferenter refert tum ad binas species tum ad solam spe­ ciem panis, quo indicatur Christum totum sub unaquaque specie con­ tineri. Joan. 6, 55. 57. 58. 59: “Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam ... in me manet, et ego in illo. . . Qui manducat me . . . vivet propter me. . . Qui manducat hunc panem, vivet in aeternum”. In verbis institutionis sicut dicitur “Hoc est corpus meum”, ita “Hic est sanguis meus”; unde sicut ponitur sub una specie idem numerice corpus Christi, adeoque totus Christus, ut dictum est in Conci. 1, ita 416 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE sub altera adest idem numerice sanguis Christi, seu iterum totus Christus. S. Paulus in 1 Cor. 11, 27 ait: “Quicumque manducaverit panem hunc vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini.” Indigna autem susceptio alterutrius speciei non esset profana­ tio utriusque partis Christi, i.e. corporis et sanguinis, nisi utraque sub alterutra specie contineretur. Probatur 2. Ex Traditione. Sensus Ecclesiae manifestatur tum ex orationibus fidelium tum ex invocationibus liturgicis, de quibus dictum est in Conci. 1 et quarum plures ad solum panem consecratum referuntur. Explicite autem in Se­ quentia “Lauda Sion” canitur: “Manet tamen Christus totus, sub utraque specie”. Verba Ephrem, Ambrosii, Augustini et Hieronymi, citata in Conci. 1, totum Christum esse sub specie panis referunt. Cf. praeterea BasiHum, Ep. 93 et Ephrem, Serm. in hebd. sanet. 4, 4, cit. in p. 208 sq. Eadem veritas continetur in antiqua praxi Ecclesiae asservandi Eu­ charistiam in domibus privatis (cf. Basilium, Ep. 93), illamque ad martyres deferendi, sub sola specie panis, et in moderna praxi asser­ vandi in tabernaculo solum panem consecratum, ad usum et adoratio­ nem fidelium, necnon distribuendi communionem sub unica specie. Probatur 3. Ex eadem ratione allata in Conci. 1 (p. 408 sq.). Dices 1. Si totus Christus contineretur sub utraque specie, frustranea esset duplex consecratio, nam hoc sacramentum ordinatur ad bo­ num spirituale fidelium, hoc autem provenit non ex speciebus sed ex ipso corpore Christi in eis contento. Resp. Duplex consecratio conveniens est tum rationi sacrificii altaris, quod est commemorativum passionis, in qua fuit sanguis a corpore separatus, et consistit in hac sacramentali separatione corporis et san­ guinis (cf. infra art. 47), tum rationi sacramenti; nam sacramentum tantum habet rationem convivii, adeoque idem Christus exhibetur sub utraque ratione cibi et potus; res et sacramentum est corpus physicum Christi in quantum unitur unicuique fideli ut illum agglutinet suo cor­ pori mystico, quod generavit in sua passione separativa corporis et sanguinis; res tantum est salus totius hominis, adeoque sanguis Christi exhibetur pro salute animae, corpus vero pro salute corporis complenda in gloriosa resurrectione ad imaginem resurrectionis Christi (ad 1). Dices 2. Si sanguis Christi contineretur sub specie panis, sicut con- . DE MODO PRAESENTIAE REALIS 417 linentur ibi aliae partes corporis, non deberet seorsim sanguis conse­ crari, sicut nec seorsim aliae partes consecrantur. Resp. “In passione Christi, cujus hoc sacramentum est memoriale, non fuerunt aliae partes corporis ab invicem separatae, sicut sanguis, sed corpus indissolutum permansit, secundum quod legitur Exodi xii, 46: ‘Nec os illius confringetis’. Et ideo in hoc sacramento seorsum con­ secratur sanguis a corpore, non autem aliqua alia pars ab alia” (ad 2). Dices 3. Corpus Christi incipit esse in sacramento per consecratio­ nem panis, ergo nequit iterum incipere esse in sacramento per conse­ crationem vini, quod enim jam factum est. iterum fieri non potest. Resp. Corpus Christi incipit esse in sacramento per utramque con­ secrationem sed diverso modo, per consecrationem enim panis incipit esse vi verborum, per consecrationem vero vini vi concomitantiae, ut explicabitur in art. seq. (ad 3). Conclusio 4. Christus est totus sub singulis partibus utriusque speciei, tam post carum separationem quam antea (a. 3). Probatur 1. Ex Scriptura. Christus in ultima coena distribuit discipulis partes specierum conse­ cratarum; id certo constat saltem quoad vinum consecratum, nam ex eodem calice omnes biberunt, testante Marco 14. 23: “Accepto calice ... dedit eis, et biberunt ex illo omnes”. Ergo sub singulis partibus vini, saltem separatione facta, Christus erat praesens, et quidem totus, ut jam probatum est. Praeterea quaelibet pars panis consecrati, sive ante sive post frac­ tionem, vere dicitur panis, non secus ac ipsa tota quantitas quae con­ secratur. Unde de unaquaque parte verificantur verba promissionis: “Panis quem ego dabo, caro mea est” (Joan. 6, 52) necnon confessio Pauli: “Panis, quem frangimus, nonne participatio corporis Domini est?” (1 Cor. 10, 16). Probatur 2. Ex Traditione. Sensus Ecclesiae manifestus est ex ipsa antiqua praxi frangendi pa­ nem jam consecratum et dividendi eundem calicem inter fideles com­ municantes; item ex hodierna praxi frangendi hostias consecratas in casu necessitatis ad usum communicantium. Explicite etiam Ecclesia confitetur et fideles canunt in Sequentia “Lauda Sion”: “Fracto demum sacramento, ne vacilles, sed memento tantum esse sub fragmento, quantum toto tegitur”. 418 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE Eandem fidem Patres confitentur dum insistunt venerationi qua trac­ tandae sunt partes specierum consecratarum et testantur corpus Christi eucharisticum inter fideles dividi ac distribui. Tertullianus, De corona 3: “Calicis et panis etiam nostri aliquid de­ cuti in terram anxie patimur” (M.L. 2, 79). Origenes, In Exod., hom. 13, 3, cit. in p. 207. Ephrem, Serm. in hebd. sanet. 4, 4: “Manducate hunc panem nec conteratis micas eius; quod vocavi corpus meum, hoc revera est” (Lamy 1, 416). Basilius, Ep. 93, testatur fuisse consuetudinem in Aegypto ut unus­ quisque asservaret domi panem consecratum, acceptum a sacerdote, illumque per dies consummaret. Gregorius Nyss., Orat, catech. 37: “Corpus Christi vivificat omnem hominum naturam, in quibus est fides, omnibus distributum, et ipsum minime diminutum” (M.G. 45, 96). Caesarius Naz., Dial. 3, 169: “Credimus ... id esse corpus divinum, quod in divina mensa sancte consecratur, et universo coetui sacro abs­ que sectione dividitur et absque defectu participatur” (M.G. 38,1132). Probatur 3. Ex ratione. “Sicut ex supra dictis patet . . . corpus Christi est in hoc sacramento per modum substantiae. . . Manifestum est autem quod natura sub­ stantiae tota est sub qualibet parte dimensionum, sub quibus contine­ tur; sicut sub qualibet parte aeris est tota natura aeris, et sub qualibet parte panis est tota natura panis; et hoc indifferenter, sive sint, dimen­ siones actu divisae (sicut cum aer dividitur, vel panis secatur), vel etiam sint actu indivisae, divisibiles vero potentia. Et ideo manifestum est quod totus Christus est sub qualibet parte specierum panis, etiam hostia integra manente, et non solum cum frangitur sed etiam ante fractionem” (in corp.; cf. a. 1, ad 3).19 CONFIRMATUR. 1. Quoad praesentiam post fractionem. Corpus Christi est praesens sub singulis partibus ante fractionem, ut mox confirmabitur, ergo a fortiori ibi est post fractionem, cum haec non destruat partes sed eas potius in actu distinctas constituet. Ceterum nisi corpus Christi esset totus sub singulis partibus fractis dicendum esset ipsum in nulla inveniri, seu eius praesentiam penitus cessare: non enim dici potest ipsum esse sub quibusdam partibus tan“ Vim hujus rationis S. Thomac apte explicant Salmanticcnses, De Euch., disp. 4, dub 4, n. 47-51. DE MODO PRAESENTIAE REALIS 419 tum, quoniam nulla est ratio quare sit in una potius quam in altera, nec dici potest ipsum esse partim in una et partim in alia, nam est indivisibile ac immutabile, et ceterum non est praesens circumscriptive sed ad modum substantiae seu totum in toto et totum in parte. Jamvero praesentia Christi nequit cessare per simplicem fractionem, nam haec non corrumpit species nec aufert consecrationem ab eis, praesentia au­ tem Christi cessat per solam corruptionem specierum. Quoad praesentiam ante fractionem. Non posset corpus Christi esse praesens in singulis partibus speciei post fractionem nisi pariter esset ante fractionem: nam medium quo obtinetur praesentia realis est sola consecratio: fractio autem non est consecratio, sed actio agentis naturalis et a ratione consecrationis pror­ sus disparata. Exinde solvit 5. Thomas obiectionem praedictorum antiquorum qui arguebant ex exemplo unicae imaginis multiplicatae per solam speculi fractionem. Nam imago in speculo causatur ex reflexione radiorum, quae est unica vel multiplex secundum quod superficies radios reflectans est una vel multiplex; unde fractio speculi, multiplicando superficies, multipli­ cat eo ipso reflexiones et imagines. Praesentia vero Christi causatur per consecrationem; fractio autem non multiplicat consecrationes: unde nequit esse causa multiplicationis praesentiae Christi. Praeterea, designata aliqua determinata parte hostiae, quaeri potest an in ea sit Christus; si negatur, sequitur inde nec in aliis partibus hos­ tiae Christum adesse, quo aufertur ipsa praesentia realis; si vero res­ pondetur in ea parte esse tantum aliquam Christi partem, sequitur Christum esse in hostia circumscriptive, seu totum in toto et partem in parte, non vero ad modum substantiae, seu totum in toto et totum in parte. 2. Haec praesentia Christi in singulis partibus ante fractionem intelligenda est non tantum quoad partes aliquotas, sed etiam quoad partes proportionales omnes,"0 etiam eas quae dicuntur minores minimis (in quibus nempe separatis ipsa substantia panis non amplius conserva20 Ad rem Salmanticcnses, Dc Euch., disp. 6, dub. 4, initio: “Specierum partes . . . ali­ quae dicuntur aliquotae, nempe quae habent certam, et determinatam magnitudinem, sicut ulna habet quatuor palmos, et palmus determinatos digitos: aliae autem dicuntur proportionales, et sunt, quae continentur in aliquotis, ita ut si aliquota dividatur in dua> medietates, rursus quaelibet medietas dividi queat in alias duas medietates, et sic in infinitum. Ex qua differentia oritur, quod partes aliquotae cujuscumque quantitatis finitae sint etiam finitae, et numero determinatae . . . dum partes proportionales cujuslibet quantitatis non sunt numero determinatae, sed infinitae saltem in potentia: nam quae­ libet quantitas est divisibilis in duas medietates; et rursus quaelibet ejus medietas est divisibilis in duas medietates, et sic in infinitum” (Parisiis, 18S2, p. 370). 420 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE retur), imo et quoad omnia indivisibilia, tam continuativa (quae copu­ lant partes quantitativas inter se) quam terminativa (per quae quan­ titas terminatur). Ratio est quia substantia panis, cui succedit corpus Christi, est na­ turaliter praesens omnibus praedictis, etiam nempe partibus minoribus minimis, quae quandiu manent unitae aliis partibus oportet ut inhae­ reant substantiae panis tanquam accidentia eius et contineant eam, necnon indivisibilibus, quae et ipsa sunt accidentia ac ideo debent, una cum quantitate, inhaerere substantiae et eam continere. Dices. “Species . . . dividi possunt in infinitum [secundum partes proportionales]. Si ergo Christus totus est sub qualibet parte specierum praedictarum, sequeretur quod infinities esset in hoc sacramento, quod est inconveniens: nam infinitum repugnat non solum naturae, sed etiam gratiae” (obi. 1). Resp. S. Thomas ad 1: “Numerus sequitur divisionem, et ideo quamdiu quantitas manet indivisa actu, neque substantia alicujus rei est pluries sub dimensionibus propriis, neque corpus Christi sub dimen­ sionibus panis, et per consequens neque infinities, sed toties in quot partes dividitur.” ART. 22. Utrum Corpus Et Sanguis Christi Contineantur In Sacramento Vi Verborum, Cetera Vero Vi Concomitantiae (q. 76, a. 1). ■· STATUS QUAESTIONIS Agitur de diversa ratione vel titulo quo variae partes Christi sunt praesentes in sacramento. Doctores distinguunt duplicem huiusmodi titulum, scilicet “VI VERBORUM” et “VI CONCOMITANTIAE”; Cone. Trid. utitur verbis: “ex vi verborum” et “vi naturalis connexio­ nis et concomitantiae”; S. Thomas vero (a. 1 et 4) : “ex vi sacramenti’’ et “ex naturali concomitantia” (aut “ex vi realisconcomitantiae”) ; alii: “sacramentaliter” et “concomitanter”, vel “per se” et “per accidens” (cf. a. 4, ad 1). Sensus autem harum expressionum sic exponitur a S. Thoma in corp.: “Aliquid Christi est in hoc sacramento dupliciter: uno modo quasi ex vi sacramenti, alio modo ex naturali concomitantia. Ex vi quidem sac­ ramenti est sub speciebus hujus sacramenti id in quod directe converti­ tur substantia panis et vini praeexistens, prout significatur per verba formae, quae sunt effectiva in hoc sacramento, sicut et in caeteris mutationibus, puta cum dicitur: ‘Hoc est corpus meum’, vel: ‘Hic est DE MODO PRAESENTIAE REALIS 421 sanguis meus’. Ex naturali autem concomitantia est in hoc sacramento illud quod realiter est conjunctum ei in quod praedicta conversio terminatur.” CONC. TRID., sess. 13, cap. 3, doctrinam catholicam sic valde determinate exprimit: “Semper haec fides in Ecclesia Dei fuit, statim post consecrationem verum Domini nostri corpus verumque eius sanguinem sub panis et vini specie una cum ipsius anima et divinitate exsistere: sed corpus qui­ dem sub specie panis et sanguinem sub vini specie ex vi verborum, ip­ sum autem corpus sub specie vini, et sanguinem sub specie panis, ani­ mamque sub utraque, vi naturalis illius conexioni et concomitantiae, qua partes Christi Domini, qui iam ‘ex mortuis resurrexit non amplius moriturus’ [Rom 6, 9], inter se copulantur, divinitatem porro propter admirabilem illam eius cum corpore et anima hypostaticam unionem” (Denz. 876; cf. Cone. Flor., Denz. 698, cit. in p. 237). Nota theologica, quae ex hac doctrina Concilii eruitur. Non omnia contineri in sacramento eodem titulo, sed quaedam vi verborum, quaedam vi concomitantiae, et quidem corpus sub specie panis et sanguinem sub specie vini vi verborum, item corpus et san­ guinem sub alterutra specie et animam sub utraque specie vi concomi­ tantiae, Divinitatem vero sub utraque specie vi unionis hypostaticae, est saltem theologice certum. Quidam, ut Vasquez, volunt id esse de fide, praecipue propter verba “Semper haec fides in Ecclesia Dei fuit”, quae Concilium praeponit suae doctrinae. Melius tamen alii, ut Suarez et Salmanticcnscs, judicant id esse tantum theologice certum, quia Concilium distinctionem inter praesentiam vi verborum et praesentiam vi concomitantiae proponit solummodo in capite, dum in canone correspondente definit tantum totalitatem Christi praesentis, ad quam proinde referenda est praedicta allusio ad fidem Ecclesiae quae ponitur in ipso capite. Theologi doctrinam Concilii concorditer docent, quamvis disputent de quibusdam ipsius determinationibus, praecipue de sensu quo acci­ piendum sit corpus quod vi verborum ponitur sub specie panis et de modo quo Verbum et aliae duae personae divinae sint in sacramento; de quibus fusius dicetur in Conclusione. Rosmini tamen singularem sententiam emisit quae, utpote opposita obvio sensui verborum Concilii, temeraria, imo errori proxima, dicenda est. Sic autem refertur et damnatur a 5. Officio: “In sacramento Eucha­ ristiae vi verborum corpus et sanguis Christi est tantum ea mensura 422 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE quae respondet quantitati (a quel tanto) substantiae panis et vini quae transsubstantiantur: reliquum corporis Christi ibi est per con­ comitantium” (Denz. 1921). CONCLUSIO Conclusio I. Vi verborum solum corpus Christi continetur sub specie panis et solus sanguis eius sub specie vini. Probatur. Illud continetur in sacramento vi verborum in quod directe termi­ natur substantiae panis et vini conversio, quae significatur et efficitur per verba consecrationis. Atqui conversio substantiae panis et vini di­ recte terminatur tantum in corpus et sanguinem Christi, prout signi­ ficatur per verba consecrationis. Ergo vi verborum solum corpus Christi continetur sub specie panis et solus sanguis sub specie vini. DISPUTATUR INTER THEOLOGOS QUID SIT INTELLIGENDUM NOMINE “CORPUS”, quod vi verborum ponitur in sac­ ramento. Ad cuius disputationis solutionem dicendum est: 1. Corpus nequit accipi pro aliqua parte corporis vel pro aliqua dimi­ nuta mensura eiusdem. Unde damnata est supradicta sententia Rosmini, oppositum sentientis. 2. Corpus non accipitur pro sola carne, sed pro toto quod corpus dicitur, scilicet carne, ossibus, nervis et aliis huiusmodi (uti dentibus, unguibus et capillis, si haec, ut docet S. Thomas, In 4 Sent., dist. 44, q. 1, a. 2, q. 2, ad 3, pertinent ad unitatem suppositi ). “Et hoc apparet ex forma hujus sacramenti, in qua non dicitur: 'Haec est caro mea’, sed: ‘Hoc est corpus meum’. Et ideo cum Dominus dixit [Joan. 6, 56]: ‘Caro mea vere est cibus’, caro ponitur ibi pro toto corpore, quia se­ cundum consuetudinem humanam videtur esse magis manducationi accommodata, prout scilicet homines carnibus animalium vescuntur communiter, non autem ossibus, vel aliis hujusmodi” (ad 2). Exinde tamen non sequitur sanguinem esse sub specie panis vi ver­ borum sicut ceterae partes corporis; nam, quamvis sanguis sit pars corporis humani viventis et complete accepti, non est pars corporis hu­ mani in communi, tum quia potest haberi humanum corpus mortuum et exsangue, tum quia corpus humanum accipitur etiam pro solis parti­ bus solidis et consistentibus prout distinguuntur a sanguine et aliis humoribus. DE MODO PRAESENTIAE REALIS 423 3. Corpus non accipitur pro sola materia prima, ut docuerunt qui­ dam theologi, praecipue inter Nominales, sed pro composito ex materia prima et forma substantiali. Quamvis enim vox “corpus” soleat accipi tum pro sola materia prima (ut cum dicitur hominem componi ex corpore et anima), tum pro com­ posito ex materia et forma, hic in ista secunda acceptione intelligenda est. Nam transsubstantiatio est conversio totius substantiae in totam substantiam; unde sicut ex parte panis, qui est terminus a quo con­ versionis, substantia intelligitur tum materia prima tum forma, ita etiam intelligenda est ex parte corporis Christi quod est terminus ad quem conversionis. Praeterea conversio fit in corpus Christi (“corpus meum”) adeoque in corpus humanum habens carnem, ossa et nervos, quae materiae primae non conveniunt. Item corpus Christi significatur in sacramento per modum cibi et per modum sacrificii, seu rei immola­ tae et oblatae; quae rationes nullatenus conveniunt materiae primae, secundum se nudae et indifferenti ad omnem determinationem. 4. Corpus non accipitur pro composito substantiali, quatenus signi­ ficat in recto solam materiam primam connotando formam substantia­ lem, ut volunt D. Soto et M. de Ledesma, sed quatenus significat in recto tum materiam tum formam. Nam vox “substantia”, quae involvitur in transsubstantiatione. utrumque in recto praedicat, non minus ex parte termini ad quem, seu corporis Christi, quam ex parte termini a quo, seu pane. 5. Corpus non accipitur pro composito ex materia prima et forma eorporeitatis, quae sit distincta ab anima, ut volunt praecipue Scotus (In 4 Sent., dist. 10, q. 4; dist. 11, q. 3) eiScotistae. Nam in corpore vi­ venti, quod de facto nunc ponitur in sacramento, non datur forma corporeitatis quae sit distincta ab anima, cum non detur in composito sub­ stantiali nisi una forma substantialis, sicut non datur nisi unum esse simpliciter quod a forma dependet. 6. Corpus nequit accipi pro composito ex materia prima et anima, nam, docente Tridentino. anima non est in sacramento vi verborum. 7. Relinquitur ergo corpus Christi, quod vi verborum ponitur in sac­ ramento, accipiendum esse pro composito ex materia prima et aliqua forma ei communicante esse secundum gradum eorporeitatis, sive sit forma cadaverica, quae tantummodo esse corporeum praebet, sive sit anima rationalis, quae praebet quidem esse secundum quadruplicem gradum eorporeitatis, vegetabilitatis, sensibilitatis et rationalitatis, sed nonnisi ut praebens gradum eorporeitatis ponitur in sacramento vi verborum. 424 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE Ita docent communiter theologi, tam thomistae, uti Capreolus, Cajctanus (In q. 75, a. 6), Ferrariensis, Gonet, Salmanticenses, quam extra­ nei, ut Durandus et Suarez (Disp. 51, sect. 4), post S. Thomam scri­ bentem: “Anima est forma corporis, dans ei totum ordinem esse perfecti, scilicet et esse corporeum, et esse animatum, et sic de aliis. Convertitur igitur forma panis in formam corporis Christi, secundum quod dat esse corporeum, non autem secundum quod dat esse animatum tali anima” (q. 75, a. 6, ad 2). Non placet autem modus loquendi Vasquesii (Disp. 186, c. 3) et aliquorum modernorum, qui dicunt corpus Christi, quod vi sacramenti ponitur sub speciebus, esse compositum ex materia prima et forma quae de jacto in ea invenitur, sive sit forma cadaverica sive sit anima rationalis, ita ut sit distinguendum inter id quod vi verborum signifi­ catur (i.e. materiam et formam secundum esse corporeitatis) et id quod vi verborum ponitur (i.e. juxta casum, materiam et formam cadavericam, vel materiam et animam rationalem). Haec autem, accepta ut sonant, valde inconsequenter dicuntur; nam non aliud vi verborum ponitur in sacramento quam id quod vi verborum significatur, cum verba id tantum efficiant quod significant; praeterea ex hac sententia sequeretur animam rationalem de facto poni in sacramento vi verborum et non tantum vi concomitantiae, quod est contra Cone. Trid. supra relatum.21 Conclusio 2. Vi solius naturalis vel realis concomitantiae continentur corpus sub specie vini, sanguis sub specie panis, cetera vero, i.e. quantitas aliaque intrinseca accidentia, anima qua talis, persona Verbi ct Divinitas, sub utraque specie. Probatur. Haec conclusio est corollarium praecedentis; si enim totus Christus adest sub unaquaque specie, vi autem verborum solum corpus sub specie panis et solus sanguis sub specie vini continetur, oportet ut ce­ tera sint sub unaquaque specie vi necessarii cuiusdam nexus quo omnes partes Christi inter se connectuntur a parte rei, quique modo generico naturalis vel realis concomitantia vocari potest. Cum tamen modus, quo diversae partes Christi coniunguntur cum eo quod vi verborum ponitur sub speciebus, non sit unius rationis, ac non uniformiter theologi interpretentur vinculum concomitantiae sacramenn Obiectiones contra communem sententiam solvunt Cajetanus, In q. 75, a. 6, ad 2, et Salmanticenses, De Euch., disp. 7, dub. 5, § 4. 4 I DE MODO PRAESENTIAE REALIS 425 talis, juverit unumquodque praedictorum particulariter considerare, ad­ dito verbo de praesentia Patris et Spiritus S. 1. QUOAD CORPUS ET SANGUINEM. Certum est ex Cone. Trid. corpus sub specie vini et sanguinem sub specie panis esse vi concomitantiae. Attamen ratio et necessitas huius concomitantiae non parum depen­ det a quaestione, tam a philosophis quam a theologis disputata, an sanguis pertineat ad unitatem humani suppositi vel e contrario sit independens substantia, accidentaliter tantum unita supposito humano. In priori enim sententia (quam defendemus cum non paucis theologis in tract. De Verbo Inc.) vis concomitantiae manifeste patet; in altera vero vix explicari potest. Quamvis enim tum corpus tum sanguis uniatur hypostatice cum Verbo (ut omnes theologi admittere debent), non videtur qua ratione sanguis debeat esse ubi ponitur corpus, aut vicissim. cum Verbum respiciat utrumque per duplicem distinctam unionem hypostaticam, quem­ admodum proportionaliter duae res non fiunt sibi invicem praesentes propter ubiquitatem Dei utrique praesentis, cum Deus, per aliam et aliam praesentiam et actionem, utramque respiciat. “Quod si, inquit Billot, nonnulli theologi [v.g. Suarez] adhuc con­ comitantium se salvare existiment in ea sententia quae vult sanguinem a corpore actu distingui sicut substantia distinguitur ab alia substantia, ratio est quia per ipsos corpus vel sanguinem concomitanter adesse, nihil aliud est quam sanguinem replicari simul cum corpore sub specie panis, et corpus reproduci simul cum sanguine sub specie vini; quo quidem modo posset adesse concomitanter etiam vestis Christi, vel quidlibet aliud. Verum, ut omittam interim replicationis impossibilita­ tem, eiusmodi concomitantia non esset naturalis illa concomitantia a Tridentino asserta, per quam necesse est adesse sub unaquaque specie quidquid est entitative indivisum ab eo ad quod conversio per se ter­ minatur.”22 Ex quo sequitur veritatem prioris sententiae de unitate substantiali sanguinis ex praesenti mysterio non parum confirmari. 2. QUOAD QUANTITATEM ALIAQUE INTRINSECA ACCI­ DENTIA. Haec esse in sacramento vi solius concomitantiae docent S. Thomas, thomistae omnes, Scotus, Suarez, Lugo et alii extranei communiter. ” De Euch., thes. 42, § 3, Romae, 1914, p. 4S3. 426 I DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE Ratio est quia conversio, quae exprimitur in verbis consecrationis, ter­ minatur ad solam substantiam corporis Christi. Contradicunt tamen Vasques et alii pauci, docentes quantitatem esse in sacramento vi verborum, tum quia corpus quod ponitur vi verborum est corpus humanum habens distinctionem organorum, quae est a quan­ titate, tum quia vi verborum in sacramento ponuntur corpus et sanguis ut duae res inter se distinctae, quae distinctio iterum nonnisi a quanti­ tate provenire potest. Quibus rationibus respondetur vi verborum poni in sacramento cor­ pus habens non actualem distinctionem organorum, quae fit per quan­ titatem, sed solam radicalem et potentialem distinctionem, quae est de essentia ipsius substantiae corporeae; et similiter corpus et sanguinem vi verborum contineri in sacramento prout sunt duae res distinctae non actualiter per quantitatem, sed radicaliter in potentia et virtute sub­ stantiae. 3. QUOAD ANIMAM. Ex eo quod anima, ut principium esse corporei, sit in sacramento, se­ quitur ipsam, formaliter ut animam seu ut principium triplicis gradus vitae vegetativae, sensitivae et intellectivae, esse sub speciebus vi solius concomitantiae. Nec ulla contradictio deprehendi potest in eo quod eadem anima sit in sacramento vi verborum et vi concomitantiae, nam id obtinet secun­ dum diversum respectum. Quamvis enim anima sit unum ens simplex, est virtualiter duplex secundum quod communicat corpori esse corpo­ reum et esse viventis, quae sunt duo modi essendi virtualiter distincti; inde est etiam quod eadem anima sit principium facultatum vegetativarum. sensitivarum et intellectivarum, quatenus, etiam in ratione ani­ mae, est virtualiter triplex. 4. QUOAD SUBSISTENTIAM VERBI ET DIVINITATEM. Divinitatem esse in sacramento non vi verborum sed vi concomitan­ tiae, docetur a Cone. Trid. et patet ex eo quod ex una parte Divinitas non pertinet ad corpus Christi et ex alia parte identificatur cum Verbo quo corpus Christi subsistit. Inepte autem quidam verba Concilii “Divinitatem porro propter ad­ mirabilem illam eius cum corpore et anima hypostaticam unionem” interpretantur de tertio quodam modo essendi distincto ab eo qui est per concomitantiam; nam ex contextu apparet Concilium non distin­ guere modum essendi per unionem hypostaticam contra modum essendi per concomitantiam. sed contra modum essendi per naturalem conco- DE MODO PRAESENTIAE REALIS 427 mitantiam, quasi subdistinguens modum concomitantiae in eum qui fundatur in naturali connexione et eum qui provenit ex supernatural! unione hypostatica. Similiter subsistentia Verbi esse in sacramento vi solius concomi­ tantiae, docetur aequivalenter a Cone. Trid., nam in voce "Divinitas’’, a Concilio adhibita, non sola Divinitas significatur sed etiam et prin­ cipaliter ipsa persona Verbi, ut patet ex addito "Propter hypostaticam unionem”, quod primario et immediatius ad personam Verbi refertur. Ceterum idem patet ex eo quod conversio panis nullatenus terminatur ad Verbum sed ad solum corpus Christi, unde sequitur Verbum nulla­ tenus vi verborum in sacramento contineri. Quidam tamen theologi, praecipue Bcllarminus (De Euch., 1. 4. c. 13), docent Verbum esse in sacramento vi verborum, eo quod corpus in quod fit conversio non sit quodlibet corpus sed corpus Verbi, quod etiam exprimitur in verbis “Corpus meum”, docente ipso S. Thoma: “Per hoc pronomen ‘meum’, quod includit demonstrationem primae personae, quae est persona loquentis, sufficienter exprimitur persona Christi, ex cujus persona haec proferuntur” (q. 78, a. 2, ad 4). Huic rationi respondetur quod, quamvis corpus in quod fit conversio sit concretum aliquod subsistens, non significat tamen ipsum ut sub­ sistens sed tantum ut est quaedam pars humanitatis, sicut, cum dicimus Verbum assumpsisse corpus, non accipitur corpus ut aliquid subsistens, quia Verbum non assumpsit aliquid subsistens. Xec magis directe subsistentia importatur in verbis "Corpus meum”: nam haec significant personam Verbi tantummodo in obliquo et connotative (Corpus Verbi, seu quod pertinet ad Verbum), non vero in recto et reduplicative (Corpus Verbi in quantum est Verbi, seu in quantum in eo est Verbum) et multo minus tanquam id quod est terminus con­ versionis. Aliis verbis, expressio “Corpus meum” significat formaliter quod corpus quod ponitur sub speciebus est idem ac corpus Christi, quod aliunde est unitum personae Verbi, sed non significat formaliter hanc ipsam unionem. 5. QUOAD PATREM ET SPIRITUM S. Omnes theologi admittunt Patrem et Spiritum S. esse praesentes sacramento tum ratione miraculi eucharistici, quod est communis effec­ tus trium personarum, tum praecipue ratione circuminsessionis. qua in­ time uniuntur Verbo praesenti sub speciebus. Disputatur vero an haec praesentia dici possit continentia per con­ comitantiam, non quidem immediatam, qualis est praesentia Verbi et Divinitatis, sed tantum mediatam. 428 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE Affirmant multi cum Suarez, Vasquez et Lugo (Disp. 8, sect. 6), distinguentes inter concomitantiam immediatam, quae competit his quae, ut anima, Verbum et Divinitas, immediate coniunguntur cum termino conversionis, seu cum corpore et sanguine, et concomitantiam mediatam, quae competit his quae sunt unita cum eo quod immediate coniungitur termino conversionis, ut sunt gratia, virtutes aliaque acci­ dentia, quae uniuntur animae, et Pater et Spiritus S., qui uniuntur Verbo in Divinitate. Melius tamen cum Salmanticensibus (Disp. 7, dub. 3, §5), Billuart aliisque communiter thomistis, eligitur sententia negativa. Nam Pater et Spiritus S. nullo modo, nec mediate, uniuntur corpori et sanguini in unitate suppositi; unde quamvis sint praesentes Verbo qui continetur in sacramento, non tamen continentur in sacramento aut eucharistizantur, quemadmodum, in mysterio Incarnationis, quamvis uniantur Verbo quod continetur in humanitate, non tamen et ipsi continentur in humanitate aut incarnantur. Ex quo etiam intelligitur quare Cohg Trid., loquens de concomitantia eucharistica quae fundatur in unione hypostatica, Patris et Spiritus S. non meminerit, sed solius Filii seu illius subsistentis Divinitatis quae sola hypostatice unitur cum humanitate. Pro coronide et complemento omnium dictorum apte advertunt Salmanticenses “quod ut aliquid sit per concomitantiam in hoc sacra­ mento, non sufficit indistantia localis, vel contactus ad corpus, et san­ guinem Christi, vel alius excogitabilis conjunctionis modus, qui non pertingat ad unionem immediatam, vel mediatam cum corpore, et san­ guine Domini in eodem supposito. Et sic excluduntur ab hac concomi­ tantia omnia, quae sunt supposita diversa. Unde non fuerunt per con­ comitantiam in hoc sacramento vestimenta, quae Christus habebat in propria specie, quando illud consecravit. Nec fuit per concomitantiam in hoc sacramento cibus, quem Christus sumpserat, et habebat in pec­ tore nocte coenae, cum illud instituit. . . Nec sunt Angeli, quamvis adsint Christo, et sint loco indistantes. Nec est pars coeli, quam Christus corporaliter occupat, et attingit. Atque idem fieri debet judi­ cium de similibus.”23 ART. 23. Utrum Corpus Christi Prout Est In Sacramento Sit Subiectum Corporalis Actionis Et Passionis (q. 76, a. 6 et 7; q. 81, a. 3 ; a. 4 corp, et ad 1). 23 De Euch., disp. 7, dub. 3, n. 37, Parisiis, 1882, p. 464. * DE MODO PRAESENTIAE REALIS 429 STATUS QUAESTIONIS Agitur de modo praesentiae ex parte rei praesentis, quantum ad mo­ dum agendi et patiendi. Accipiuntur autem hic actio et passio latiori sensu, quatenus actio includit etiam motum localem, et passio compre­ hendit etiam ipsum cognosci seu esse terminum cognitionis. Unde in unum hic colligimus TRES QUAESTIONES quae a S. Thoma et praecipue a commentatoribus distincte tractari solent, scilicet: 1. Utrum corpus Christi, prout est in sacramento, localiter moveatur, 2. Utrum possit agere vel pati actione corporea. 3. Utrum possit miraculose videri ab oculo corporeo. PARS NEGATIVA ct PARS AFFIRMATIVA 1. QUOAD MOTUM LOCALEM. Negat Durandus (In 4 Sent., dist. 10, q. 3) Christum in Eucharistia vere moveri, sive per se sive per accidens, ad motum hostiae. Quod probat tum exemplo Angeli qui nullo modo dicitur moveri ad motum corporis in quo per suam actionem est praesens, tum ex eo quod secus in corpore Christi secundum eundem modum essendi sacramentalem verificarentur motus oppositi, uti motus sursum ad elevationem unius hostiae et motus deorsum ad repositionem alterius. Affirmant communiter theologi post S. Thornam (a. 6) Christum moveri localiter ad motum hostiae, non tamen per se, sed per accidens, sicut anima movetur ad motum corporis. Iterum tamen disputant an motus localis sistat in solis speciebus, ut docent Cajetanus (In a. 6), Vasquez, Gonet, Salmanticenses (Disp. 6, dub. 3. §3, n. 34). vel e contra afficiat ipsum corpus Christi, quamvis per accidens, ut docent Capreolus, Biel, Suarez (Disp. 47. sect. 4), Soto, qui id probant tum ex eo quod ad motum hostiae Christus suscipit novum respectum pro­ pinquitatis et distantiae ad exteriora corpora locata, tum quia si Christus diceretur moveri ex hoc tantum quod motus localis afficit species, nihil obstaret quominus dici posset etiam calefieri aut comburi ad calefactionem vel combustionem specierum. 2. QUOAD ACTIONES ET PASSIONES. Saec. 12 labente, Constantinopoli inter theologos schismaticos agitata est, brevi quidem tempore sed acri contentione, controversia de passibilitate vel impassibilitate corporis Christi in Eucharistia, quibusdam 430 λ DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE faventibus, aliis vero numerosioribus impugnantibus audacem quam­ dam doctrinam invectam a theologo Michaele Glykas, quae sic expo­ nitur a Jugie: “Sacra communio (seu ipse Christus quoad suam humanitatem in sacramento altaris realiter praesens) est simul corruptibilis et incor­ ruptibilis: corruptibilis a consecratione donorum usque ad communi­ onem; incorruptibilis vero statim post communionem, id est statim postquam sacra dona a communicante absorpta sunt. Antequam a sacerdote vel a fidelibus sumatur, corpus Christi est revera passibile et mortale, eodem prorsus modo quo passibile et mortale erat, quando Eucharistia in ultima Coena instituta est. In partes revera dividitur; ineffabili modo mortem subit, dentibus communicantium molitur ac laceratur, nec totum sub qualibet parte donorum recipitur, sed ex parte tantum, pro mensura ejus quod accipitur. “Quemadmodum autem post mortem in cruce ac depositionem in sepulcro, incorruptibile, impassibile ac gloriosum mox resurrexit absolutamque corruptionem {την διαφθοράν) evasit, ita etiam intra sacram liturgiam, postquam in stomacho communicantium quasi in sepulcro conditum fuerit, ad vitam statim transit gloriosam, substantiae animae ineffabili modo se immiscet eique propriam incorruptibilitatem largitur, illam servans in vitam aeternam.”21 Eodem saec. 12, ut dictum est in art. 18 (p. 369), inter controver­ sias de fractione eucharistica quidam, ut Gualterus Victorinus et Abbaudus abbas, docuisse videntur fractionem fieri non solum in sacra­ mento sed in ipso corpore Christi in quo species sacramentales suscipiuntur. GUALTERUS VICTORINUS scribit contra Abaelardum : “[Berengarius] con­ victus coram Nicolao papa . . . confessus est . . . [corpus Christi] sensualitcr non solum sacramento, sed etiam veritate manibus sacerdotum tractari, et frangi, ct fidelium dentibus atteri. Eccc catholica fides. Iste autem scholasticus [Abaelardus] sic exponit . . .: ‘Fractio ct partes illae, quae ibi videntur fieri in sacramento fiunt, id est in specie visibili. . . ’ Ecce, dum catholicam fidem, nulla prorsus distinctione indigentem, solitis sibi argumentationibus distinguit, alterum se probat Bercngarium. Nam, sicut ille asserebat Omnia fiunt sed in sacramento tantum' sic, et hic . . . dum asserit omnia fieri, non in substantia, sed in specie visibili ct forma panis et sacramento tantum” (Apud Migne, P.L. 166, 1342, Monitum ante Tractatum Abbaudi abbatis). ABBAUDUS ABBAS in suo tractatu De fractione corporis Christi, praeter verba supra citata in art. 17 (p. 342), haec scribit: “Dominus Jesus . . . ‘accepit panem, benedixit, fregit. . .’ Credo itaque quod panem quem accepit, benedicendo corpus suum fecit. Idcoque corpus suum fregit et de eodem corpore suo jam Theol. Orientalium, t. 3, Parisiis, 1930, p. 321 sq. DE MODO PRAESENTIAE REALIS 431 benedicto et fracto discipulis dixit: ‘Hoc est corpus meum’. Ncc minus firmiter credo ‘fregit’, quam ‘benedixit’, quam ‘dedit discipulis’, quam denique ‘hoc est corpus’. Sed fortasse quis dicit tunc vere potuisse frangi corpus Domini, quia adhuc mortale erat: nunc non posse, quia jam est immortale. Quid est ergo quod Paulus apostolus ait: ‘Panis quem frangimus, nonne communicatio corporis Domini est?’ . . . “[Obicienti:] Quomodo ergo de uno eodemque corpore quaeritur, quod integrum manet in coelo, et frangatur in terra? . . . [Respondetur:] Ei . . . qui semper ubique totus praesens est, localis absentia nil absentare, localis longinquitas nil longinquare, localis divisio nil potest dividere. Quod ergo apud nos fractum est, quia localiter divisum est, apud Deum integrum manet, cui omnia loca unus locus est. Quod cum etiam de aliis rebus corporalibus dici possit, quanto magis de illo corpore, quod personaliter illi substantiae conjunctum est, quae semper ubique tota praesens est? quod ob id solum, et cum frangitur integrum manere non usquequaque improbabiliter possit asseri, quia miro et ineffabili modo unum cum illa substantia factum est, ct unum cum illa etiam in ipso tempore fractionis suae manet, quae nullam ullo modo fractionem recipiens, semper integerrima manet; qui est ipsa semper infracta et indivisa deitas!” (M.L. 166, 1341. 1342 1343. 1344. 1346). Theologi posteriores usque ad hodiernum diem disputant an Christus secundum quod est praesens in Eucharistia eliciat connaturales actio­ nes suorum sensuum, nemine dubitante ipsum elicere actus spirituales, tam naturales quam supernaturales, intellectus et voluntatis (i.e. sci­ entiae acquisitae, infusae, beatae, amoris, fruitionis), ac esse praesen­ tem etiam cum actibus sensuum quos exercet prout est in loco coelesti. Quidam igitur docent Christum elicere actus sensuum naturaliter ct absque novo miraculo. Est tamen quaedam differentia inter defensores huius sententiae. Aliqui enim Nominales, uti Occani (In 4 Sent., dist. 10, q. 5), Petrus dc Alliaco et Biel, docent Christum in sacramento posse sensibiliter pati et agere, tum immanenter (per sensationes externas et internas). tum etiam transeunter (per actionem in alia corpora et passionem ab eis), eodem prorsus modo ac si esset in loco circumscriptive, Deum tamen miraculose impedire passiones et actiones transeuntes, ad occul­ tationem mysterii et ad exercitationem fidei. Id probant ex eo quod diversus modus essendi duorum agentium (in casu, Christi praesentis ad modum substantiae et aliorum corporum praesentium in loco ad modum quantitatis) non impedit mutuum influxum actionis et passio­ nis, sicut patet de mutuo influxu animae et corporis; item ex eo quod modus essendi in loco est quid accidentale respectu alicuius principii activi, unde non potest impedire exercitium eius. Aliqui, ut Coninck (In a. 6, dub. 2) et Martinonus, eandem senten­ tiam tenent non quoad passionem sed tantum quoad actionem transe­ untem Christi in corpora exteriora, et a fortiori quoad actiones imma­ nentes seu sensationes externas ct internas. Quibus accessit nostro aevo 432 r < DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE Leray;:' docens Christum per species, imo per ciborium et ostium tabernaculi, nos videre et audire. Aliqui denique, uti Hurtado et Pasqualigo (Disp. 105, sect. 6, conci. 3), docent tantum Christum naturaliter elicere sensationes sensuum internorum, quatenus, etsi non possit novas species acquirere secun­ dum modum praesentiae sacramental is, tamen uti potest speciebus independenter ab hac praesentia jam acquisitis. Alii numerosiores docent Christum elicere omnes sensationes non naturaliter sed miraculose, ex novo nempe miraculo, non incluso qui­ dem in ipsa transsubstantiatione sed a dignitate corporis transsubstantiantis necnon ab ipso fine sacramenti, seu intimo commercio Christi cum hominibus, requisito. Hanc sententiam non improbabilem dicit Suarez (Disp. 53, sect. 3, conci. 2), saltem ut probabilem proponunt Bonaventura (In 4 Sent., dist. 10, p. 1, a. 1, q. 2) et Isambertus (In 3 p., q. 76, disp. 4, a. 2), ut “probabilissimam ct piam” eligit Franzelin, ut certam videntur pro­ ponere inter thomistas Serra (In a. 7), Gonet (Disp. 5, a. 4) et Hugon, inter alios vero Lessius (In a. 7, dub. 2, n. 51), Cornelius a Lapide (In Cant. Cantic. 2, 9), Dalgairns (Holy Communion, 1861, p. 129 sqq.) et praecipue Card. Alvarus Cicnjucgos, qui ad hunc finem notum opus scripsit “Vita abscondita seu sub speciebus eucharisticis velata” (Ro­ mae, 1728). Ad rem CIENFUEGOS: “Harum operationum notitia acuit miro modo devo­ tionem, nutrit fiduciam; accendit incredibiliter amorem, alit reverentiam, solatium ingerit orantibus in conspectu illius et fovet commercium divinum animarum cum sponso praesente. Etenim quanto confidentius accedet oraturus in templo, ubi patet latenter vivus thesaurus iste, si noverit Christum Dominum ex throno illo audire sensibiliter gemitus suos et videre fletum? Dum non vicissim prospicere amatum nec audire sensibiliter gratissimum illius vocis sonitum, quam iucundum debet esse amanti, nosse ab eo se saltem perspicue videri et penitus audiri?”20 FRANZELIN: “Mihi certe haec sententia non propter diserta testimonia Scrip­ turae et Patrum, quae proferuntur parum efficacia, sed propter cius connexionem cum dignitate sacratissimae humanitatis et cum scopo ac fine sacramenti, quo Christus cum suis fidelibus non solum spirituale sed etiam, corporale commercium inire voluit ut loquitur Lessius 1. c.. videtur probabilissima et pia; dummodo tamen non ita defendatur, ac si ea non admissa Christus in sacramento non vivens sed instar mortui concipi deberet”.27 HUGON: “Quamquam non omnia illorum scriptorum placita sequi intendimus, asserto tamen fundamentali libenter adhaeremus. Nulla nova revelatione opus est ad miraculum supponendum. Semel admisso supernatural! transsubstantiationis facto, sponte fluit alia fieri miracula quae cum illo conncctuntur quaeque postulat gloriosus Christi status in hoc sacramento. . . Licet ergo non possimus in quaestione aLa constitution de l’univers et le dogme dc 1’Eucharistie, Paris, 1900, p. 159. M Vita abscondita, Praefat. et disp. 2, sect. 1, § 1, n. 9. ” De SS. Euch., thes. 11, n. 4, Romae, 1932, p. 198 sq. I 3 H DE MODO PRAESENTIAE REALIS 433 mysteriis plena exactius determinare sensibiles in Eucharistia Christi relationes nobiscum, ipsi nihilo secius tribuimus plenam ac intensam cognitionis et amori: vitam. Absolute quidem sufficit, ad salvandum verum cum hominibus commercium ut Christus nos scientia intellectuali videat et voluntatis amore diligat; at abunde abundantius satiatur pietas nostra, dum recolimus dilectum Salvatorem et sensibus adhuc nos in Eucharistia cognoscere et corde adhuc diligere. Alii docent Christum de jacto non elicere actus sensuum tum exter­ norum tum internorum, quia quamvis tale miraculum sit possibile, ex nulla tamen revelatione deduci nec ullo sufficienti motivo suaderi potest. Haec est sententia longe communior, fatentibus ipsis Cienfuegos et Hugon. Eam Salmanticenses vocant “longe probabiliorem”, saltem qua parte negat ipsam existentiam miraculi. Alii tandem docere videntur Christum non tantum de facto sen­ sationes non elicere sed nec absolute eas elicere posse, quia ad hoc necessario requireretur contactus quantitativus seu praesentia circumscriptiva. In hanc sententiam, quam ut conformiorem principiis S. Thomae infra defendemus, inclinant Salmanticenses (Disp. 4, dub. 5, n. 66: “Sed vel permisso, quod non implicet Christum secundum modum, quem habet in sacramento, corporaliter videre . . .”) et manifesto descendit Billot, ubi scribit: “Contactus quantitativus non'est inter corpus Christi et medium aethereum quod separat sacramentum ab oculis adstantium. Ergo impossibile est ut in sacramento praesentem videat unquam oculus corporeus. Ex eadem etiam ratione fit ut ipsemet Christus prout praesens sub speciebus nequeat corporaliter videre cir­ cumstantes, vel corporaliter audire ea quae dicunt; nam sicut non potest ipse imprimere in sensus nostros, ita nec nos vicissim in suos.”2' 3. QUOAD VISIBILITATEM CORPORIS CHRISTI PER OCU­ LUM CORPOREUM. Quaestio quae peculiariter disputatur inter theologos, an scilicet corpus Christi in Eucharistia possit oculo corporeo videri, ex iisdem principiis solvi solet easdemque sententias secum fert. Supra relati enim Nominales docent Christum posse oculo corporeo videri citra miraculum, immo, juxta horum sententiam, debetur miraculoso interventui divino quod Christus naturaliter non videatur. Non pauci inter ceteros doctores, uti Seotus, Valentia, Vasquez (Disp. 101, c. 2), Soto, Ledesma, Serra, Gonet, Contenson, Salmanti­ censes (Disp. 6, dub. 6, n. 68 sqq.), Billuart, Hugon, docent de poten­ tia Dei absoluta, seu per novum miraculum (quo indiget non tantum — ---- 38 Tract. Dogm., v. 3 De sacr.. Parisiis, 1931, p. 378. ” De Euch., thes. 45, Romae, 1914, p. 505. 434 I DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE oculus viatoris sed etiam oculus glorificatus), posse oculum corporeum videre, non quidem ipsum modum praesentiae, sed ipsum Christum prout est praesens in sacramento. Pro qua sententia duplicem afferunt rationem: primo, quia, ut docet S. Thomas (a. 7, ad 2), “oculus corporalis Christi videt seipsum sub sacramento existentem”, ergo non repugnat quod alius oculus corpo­ ralis, cum sit eiusdem rationis ac oculus Christi, elevetur virtute divina ad videndum corpus sacramentatum : secundo, quia non repugnat ali­ quam potentiam elevari ad cognoscendum obiectum quod est intra latitudinem sui obiecti specificativi, corpus autem Christi in sacra­ mento, retinens suam quantitatem et colorem, est intra latitudinem obiecti specificativi oculi, quod est coloratum. Alii vero doctores, uti Paludanus, Capreolus (In 4 Sent., dist. 10, q. 4, a. 3, ad 6 et 7 contra primam conci.), Durandus, Suarez (Disp. 53, sect. 4. conci. 2), Pasqualigo, Joannes a S. Thoma, Billot, negant absolutam possibilitatem videndi corpus Christi in sacramento per oculum corporalem. Quae videtur esse sententia ipsius S. Thomae in a. 7. CONCLUSIO Conclusio 1. Christus in sacramento vere movetur ad motum specierum, quamvis solum per accidens et ita ut ab eo motu nullatenus in se afficiatur (a. 6). Probatur. Corpus Christi est in speciebus tanquam contentum in continente (et quidem ut dictum est in art. 19 per quandam unionem formalem cum speciebus ipsum continentibus). Atqui ad motum rei continentis moveri necesse est et res contenta. Ergo corpus Christi vere movetur ad motum specierum, ac propterea dici solet non tantum sacramentum sed ipsum corpus Christi elevari, reponi, transferri, ad infirmos et “in processionibus . . . solemniter circumgestari” (Cone. Trid., sess. 13, can. 6). Atqui corpus Christi continetur in speciebus non localiter seu ad modum quantitatis sed ad modum substantiae. Ergo non movetur per se, sicut movetur sedens in curru (qui, cum sit ibi localiter, mutat successive suum “ubi”, quamvis ob actionem trahentis, exercitam directe in solum currum), sed per accidens, quemadmodum movetur anima ad motum corporis vel ipsa substantia panis ad motum propriae quantitatis. r DE MODO PRAESENTIAE REALIS 435 Atqui corpus Christi ita continetur in speciebus ad modum substan­ tiae, ut inde non fiat praesens in loco extrinseco specierum, ne quidem per accidens sicut ibi erat substantia panis in ipsum conversa, uti pro­ batum est in art. 20. Ergo nullo modo afficitur in se per motum specierum, ne quidem per accidens sicut afficiebatur substantia panis, quae per motum suae quan­ titatis ita per accidens movebatur ut novum “ubi” in se acquireret (ad 1). Rationes autem ab adversariis obiectae contrarium non evincunt. Durando enim respondetur: 1. Ideo angelus nullo modo dicitur moveri ad motum corporis in quod agit, quia non est in eo per modum contenti in continente, sicut corpus Christi in speciebus. 2. Quamvis Christus sit praesens in diversis speciebus secundum eundem modum sacramentalem, eius praesentia non est una sed multiplex juxta multi­ plicationem specierum; unde non repugnat quod diversis motibus subiciatur secundum diversas praesentias. Suarcsio vero aliisque doctoribus respondetur: 1. Relationes pro­ pinquitatis et distantiae, quas de novo acquirit corpus Christi dum movetur, non suscipiuntur in ipso corpore Christi sed in speciebus, non secus ac ipsum “ubi” quod est fundamentum illarum relationum. 2. Christus est in speciebus tantummodo ut contentum in continente, non vero ut id in quo species inhaereant; unde tribuitur corpori Christi tantummodo motus localis specierum, eo quod moto continente oportet moveri contentum, non vero combustio vel alia alteratio. vel quilibet effectus quantitatis aut aliorum accidentium (uti esse calidum, colora­ tum, figuratum), quia haec omnia communicantur substantiae ab acci­ dentibus non ratione continentiae sed ratione inhaerendae. Conclusio 2. Christus in sacramento non potest, sive naturaliter sive miraculose, agere vel pati actione corporali (a. 7; q. 81, a. 3; a. 4, corp, [cit. supra in art. 21, Conci. 2] et ad 1). Probatur per partes. 1. Christus in sacramento nequit naturaliter actione corporali agere vel pati. Etenim Christus est in sacramento non per modum quantitatis sed substantiae, adeoque absque actuali extensione in ordine ad corpora extrinseca et absque contactu quantitative ac praesentia locali. Atqui omnis actio et passio corporalis nequit exerceri absque exten- 436 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE sione locali; nam vires et potentiae, sicut alia accidentia corporalia, recipiuntur in substantia ratione quantitatis indeque accipiunt modum extensum essendi et operandi. Praecipue autem actio transiens exigit actualem extensionem in loco eo quod requirat contactum quantitativum et praesentiam localem agentis et passi (cf. 1 p., q. 45, a. 5, in fine corp.); nequit enim actio corporea exerceri inter duas res nisi secundum quod ipsae inter se comparantur ratione suarum quantita­ tum, comparatio autem unius quantitatis ad aliam consistit in exten­ sione unius relate ad aliam (nam quantitas nihil aliud est quam exten­ sio), seu in contactu quantitative) et praesentia locali. Ergo Christus in sacramento nequit naturaliter actione corporea agere vel pati. Unde non est passibilis, divisibilis et corruptibilis (contra praefatos Schismaticos); nec potest in se frangi (contra supradictos mediaevales); nec potest exercere actus sensuum (contra Nominales aliosque theologos), nam sensationes, etiam internae, quamvis sint actiones immanentes, procedunt a facultatibus extensis et organicis, nec possunt exerceri nisi ab his prout sunt quid extensum, ut patet maxime quoad sensationem tactus, quae non est minus immanens quam actio aliorum sensuum. 2. Christus in sacramento nequit etiam per miraculum agere et pati actione corporea. Etenim actualis extensio, ut nuper diximus, est conditio essentialiter requisita ad corporalem actionem et passionem; eatenus ergo Christus posset per miraculum corporaliter agere et pati quatenus pro uno mo­ mento vel secundum aliquam eius partem aut sensum fieret praesens ad modum quantitatis, quod repugnat, cum nequeat corpus Christi existons in coelis fieri praesens in sacramento nisi ad modum substan­ tiae seu per conversionem alterius substantiae in ipsum. S. Thomas in locis citatis nunquam ad possibilitatem talis miraculi alludit, sed constanter et absque ulla restrictione, factum et possibili­ tatem actionis vel passionis corporalis Christi sacramentati excludit, appellans modum eius existendi ad instar substantiae. Ita in q. 81, a. 3, ait: “Sicut . . . visio requirit contactum corporis quod videtur, ad cir­ cumstans medium visionis, ita passio requirit contactum corporis quod patitur, ad ea quae agunt. Corpus autem Christi, secundum quod est sub sacramento . . . non comparatur ad ea quae circumstant, medianti­ bus propriis dimensionibus, quibus corpora se tangunt, sed mediantibus dimensionibus specierum panis et vini; et ideo species illae sunt quae patiuntur et videntur, non autem ipsum coipus Christi.” DE MODO PRAESENTIAE REALIS 437 Ceterum, etiam si possibile esset hujusmodi miraculum, ipsa ejus existentia nulla ratione probari posset. Nullum imprimis ejus indicium invenitur in revelatione seu Scriptura et Traditione. Praeterea “non rationabiliter videtur dici, quod miraculose aliquid accidat in hoc sacramento, nisi ex ipsa consecratione” (q. 77, a. 5); ex consecratione autem non sequitur praedictum miraculum sed potius modus essendi ad modum substantiae qui naturaliter opponitur actioni et passioni corporali. Tale miraculum non exigit finis hujus sacramenti, quatenus est unio et commercium Christi cum hominibus, secus non minus exigeretur ut et nos Christum videamus et audiamus; ceterum finis sacramenti potissime accipiendus est ex parte hominis, qui ideo sacramentaliter unitur Christo realiter latenti sub velamine specierum. ut per fidem tendat in ipsum revelata facie possidendum. Item hoc miraculum non exigit dignitas humanitatis Christi prae­ sentis, seu plenum exercitium suae vitae: nam Christus in sacramento nedum ad instar mortui existât, plenissimam vitam retinet quam in coelo habet et insuper novo titulo, sacramentali scilicet, omnia in visione beatifica cognoscit quae peculiariter ad hoc sacramentum referentur. Ad rem ait Franzelin: “[Christus] formaliter ut existens in Eucha­ ristia, ex ipso fine instituti mysterii videt omnia corda hominum, omnes cogitationes et affectus, omnes virtutes et peccata, omnes tum totius Ecclesiae tum singulorum membrorum eius indigentias, labores et an­ gores, persecutiones et triumphos, totam denique vitam externam et internam sponsae suae Ecclesiae, quam carne sua et sanguine suo preti­ oso nutrit ac fovet; titulo autem triplicato (si fas est ita loqui) in eodem statu sacramentali videt et divino quodam modo sentit cogita­ tiones omnes et affectus, cultum et obsequia, sed etiam iniurias et peccata omnium hominum et vehit propinquius suorum fidelium ac proxime ministrorum et sacerdotum suorum, quae immediate ad ipsum hoc ineffabile mysterium amoris referuntur.’’ " Conclusio 3. Christus existens in sacramento nequit absolute ab oculo corporeo videri, aut naturali intellectu intelligi, sed sola fide credi aut visione beatifica intueri (a. 7). Probatur. Corpus Christi est in sacramento ad modum substantiae et absque '° De SS. Euch., thes. 11, n. 4, Romae, 1932, p. 199 sq. 438 ί i DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE actuali extensione et applicatione tum ad species tum ad alia corpora circumstantia. Jamvero oculus corporalis, quamtumvis glorificatus aut miraculose elevatus, nequit absolute videre substantiam vel aliquid quod est ad modum substantiae seu absque actuali extensione et con­ tactu locali; nam obiectum aliquod fit visibile per hoc quod suo con­ tactu immutat medium ambiens ac talem immutationem ad modum imaginis transmittit ad oculum qui sit in contactu cum eodem medio. Inepte autem dicunt adversarii hanc visionem corporis Christi fieri posse per hoc quod ipse oculus corporalis ponatur in eodem statu in quo est corpus Christi, accipiendo nempe modum essendi inextensum; nam tunc deficeret contactus medii ambientis non solum ex parte obiecti sed etiam ex parte oculi, et sic duplicaretur impossibilitas visionis. Ad rationem autem quam invocant, scilicet corpus Christi, utpote quantum coloratum, esse intra obiectum speci ficati vum oculi corporei, respondetur quod ab habendam visionem non sufficit existentia obiecti sed requiritur etiam eius applicatio ad facultatem, quae, ut dictum est, fit per contactum et immutationem medii ambientis. Frustra etiam insistunt his verbis S. Thomae, ad 2: ‘Oculus corpo­ ralis Christi videt seipsum sub sacramento existentem, non tamen potest videre ipsum modum essendi quo est sub sacramento, quod per­ tinet ad solum intellectum. Non tamen est simile de alio oculo glorioso, quia etiam ipse oculus Christi est sub hoc sacramento, in quo non conformatur ei alius oculus gloriosus.” Obvius sensus horum verborum est: Nullus oculus, sive ipsius Christi sive aliorum, potest videre modum essendi sacramentalem; nihilominus oculus Christi videt seipsum, quia per illum modum essendi Christus comparatur ad alia corpora non vero ad seipsum et ad partes proprii corporis, quae in sacramento retinent connaturalem modum essendi et contactum quantitativum quem habent in loco coelesti; oculi vero aliorum, quantumvis glorificati et elevati, nequeunt in hoc assimilari oculo Christi, quia non pertinent ad ipsum corpus Christi, et ideo comparantur ad corpus sacramentatum ut quid extrinsecum ac impe­ diuntur ab eius visione a modo essendi sacramentali. Ceterum ex tenore totius articuli apparet S. Thomani possibilitatem visionis Christi eucharistici ne quidem suspicasse: “A nullo . . . oculo corporali corpus Christi potest videri, prout est in hoc sacramento; primo quidem quia corpus visibile per sua acciden­ tia immutat medium. Accidentia autem corporis Christi sunt in hoc sacramento mediante substantia; ita scilicet quod accidentia corporis DE MODO PRAESENTIAE REALIS 439 Christi non habent immediatam habitudinem neque ad hoc sacramen­ tum, neque ad corpora quae ipsum circumstant; et ideo non possunt immutare medium, ut sic ab aliquo corporali oculo videri possint. Secundo, quia . . . corpus Christi est in hoc sacramento per modum substantiae. Substantia autem, inquantum hujusmodi, non est visibilis oculo corporali, neque subjacet alicui sensui, nec etiam imaginationi, sed soli intellectui, cujus objectum est ‘quod quid est’, ut dicitur. Et ideo, proprie loquendo, corpus Christi secundum modum essendi quem habet in hoc sacramento, neque sensu, neque imaginatione perceptibile est, sed solo intellectu, qui dicitur oculus spiritualis” (in corp.; cf. ad 1 >. Praeterea in sequenti a. 8, loquens de miraculosis apparitionibus Christi in sacramento, S. Doctor simpliciter docet: “Quidam dicunt quod [id quod apparet] est propria species corporis Christi. . . Sed hoc videtur esse inconveniens . . . quia corpus Christi non potest in propria specie videri nisi in uno loco, in quo definitive continetur. Unde cum videatur in propria specie, et adoretur in caelis, sub propria specie non videtur in hoc sacramento.” Quod autem per naturalem intellectum nequeat praesentia Christi sacramentalis cognosci, patet ex eo quod “modus essendi quo Christus est in hoc sacramento, est penitus supernaturalis” (in corp.). Ad rem Billot : “Praesentia enim corporis quanti sub dimensione aliena per modum substantiae est in se omnino supernaturalis, sicut transubstantiatio cx qua resultat; nam ordo naturae habet ut sub­ stantia corporea, mediante sua quantitate, in alio contineatur. Atqui supernaturalia a creato intellectu naturaliter non cognoscuntur. Nec obstat quod angeli et homines naturaliter cognoscant resurrectionem mortui vel illuminationem caeci, nam vita quae redditur mortuo et visus qui datur caeco non sunt aliquid secundum se supernaturale; unde ad cognitionem vitae restitutae cognoscitur miraculosa operatio sicut causa in effectu. Hic autem, ipsa ratio praesentiae sacramentalis est secundum se supra ordinem totius naturae, et ideo deest paritas.” NOTA. DE SIC DICTA EUCHARISTICA COMMUNICATIONE I DIOMA TUM. Sicut in Incarnatione, ob unitatem suppositi in duabus naturis, pro­ prietates unius de alia natura praedicantur, ita proportionaliter in hoc mysterio, ob unionem continentiae corporis Christi cum speciebus et ob consequentem respectum istarum ad illud tanquam ad contentum et significatum, plura quae unice, vel proprie, vel magis proprie con** Dc Euch., thes. 45, 2, Romae, 1914, p. 506. 440 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE veniunt speciebus solent de ipso corpore Christi, ut est in sacramento, simpliciter praedicari. I i 1. Magis proprie ac directe conveniunt speciebus praedicata quae significant motum localem, uti moveri, elevari, collocari in altari, cir­ cumferri, distribui, imo manducari (prout hoc importat motum ad os et stomachum), nam solae species moventur per se. Cum tamen etiam corpus Christi proprie moveatur, quamvis per accidens, praedicatio praedictorum non constituit propriam communicationem idiomatum, nisi secundum quod ea simpliciter et absque distinctione dicuntur tam de corpore Christi quam de ipsis speciebus. 2. Proprie conveniunt solis speciebus praedicata quae significant praesentiam in loco, uti esse in tabernaculo, in ciborio, in ore, in stomacho; nam corpus Christi nullo modo est praesens localiter, quam­ vis sit vere praesens speciebus et loco specierum. Unde attributio talium praedicatorum corpori Christi est vera communicatio idioniatum, quamvis nondum perfecta, eo quod praesentia in loco soleat accipi etiam late pro praesentia in loco etiam non localiter, quo sensu prae­ dicta attributa proprie conveniunt etiam corpori Christi. 3. Unice speciebus conveniunt eae proprietates et mutationes quae nullo modo afficiunt corpus Christi praesens, quippe quae afficerent substantiam panis et vini non ratione continentiae sed inhaerentiae. In dijudicanda autem rectitudine attributionis praedictorum corpori Christi, in qua consistit proprie dicta eucharistica communicatio idio­ matum, attendere oportet utrum necne aliquod praedicatum, ex se vel ex usu, importet etiam relationem specierum ad corpus Christi et non tantum referatur ad species secundum se sumptas. Unde nequeunt de corpore Christi praedicari ipsae species earumque proprietates, uti parvitas, rotunditas, albedo; nec mutationes quibus species intrinsece afficiuntur, uti frigescere, calefieri, corrumpi. Tamen Missalc Romanum (De defect. 10. 11) ait: “Si in hieme sanguis con­ geletur in calice, involvatur calix pannis calefactis . . . donec liquefiat.’’ Possunt vero praedicari mutationes quae speciebus contingunt ab cxtrinseco. uti videri, tangi, frangi, misceri, dentibus atteri, manducari, bibi, effundi. Quoad fractionem et mixtionem notandum est eas proprie praedicari de ipsa praesentia reali; nam haec proprie frangitur seu multiplicatur, fractis speciebus. et praesentia corporis quodammodo miscetur cum praesentia sanguinis, mixtis utrisque speciebus. DE CESSATIONE PRAESENTIAE REALIS 441 ART. 24. Utrum Praesentia Realis Cesset Per Solam Specierum Corruptionem (tj. 76, a. 6. 8; q. 77, a. 4. 8). STATUS QUAESTIONIS Ad complementum dictorum de praesentia sacra ment ali agitur de cessatione ipsius et quaeritur an Christus desinat esse in sacramento non aliter quam per corruptionem specierum. Quae quaestio logice connectitur cum praecedenti, qua parte aequivalet isti: utrum praesentia realis cesset per mutationem non ipsius corporis Christi sed solius speciei in qua continetur. DUO AUTEM QUAERUNTUR: 1. An praesentia realis cesset tantummodo quando corrumpuntur species; 2. An ejus cessatio im­ portet solam specierum corruptionem absque ulla actione aut immu­ tatione in ipso corpore Christi. PARS NEGATIVA et PARS AFFIRMATIVA AD PRIMAM QUAESTIONEM quod attinet, sententia affirmativa est tam communis inter theologos et tam evidenter supponitur in Rubricis Missalis Romani (De defect. 3. 5: 10, 5. 6. 7. 8. 12. 13. 14. 15), ut contraria non videatur a nota temeritatis excusari posse. Ad rem faciunt haec verba praedictarum Rubricarum: “Si aliquid venenatum contigerit Hostiam consecratam, tunc alteram consecret, et sumat eo modo quo dictum est. et illa servetur in Taber­ naculo, loco separato, donec species corrumpantur, et corruptae deinde mittantur in sacrarium” (ib., 10, 7). “Si Sacerdos evomat Eucharistiam, si species integrae appareant, reverenter sumantur, nisi nausea fiat: tunc enim species consecratae caute separentur, et in aliquo loco sacro reponantur, donec corrum­ pantur, et postea in sacrarium projiciantur. Quod si species non appa­ reant, comburatur vomitus, et cineres in sacrarium mittantur” (ib.. 10, 14). Protestantes vero illi, qui praesentiam realem admittunt, generatim docent eam incipere et consummari in ipso usu seu communione (cf. infra, p. 572 ). Quae sententia ut haeretica damnatur in sequentibus verbis Cone. Trid., sess. 13, can. 4: “Si quis dixerit, peracta consecra­ tione in admirabili Eucharistiae sacramento non esse Corpus et San­ guinem Domini nostri lesu Christi, sed tantum in usu. dum sumitur, non autem ante vel post, et in hostiis seu particulis consecratis, quae post communionem reservantur vel supersunt, non remanere verum Corpus Domini: A.S.” (Denz. 886). 442 » DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE Ut dictum est in ait. 18 (p. 369 sq.), non defuerunt in medio aevo quidam doctorcs, qui ad salvandam dignitatem sacramenti docuerint praesentiam realem cessare cum sacramentum profanatur, sive mater­ ialiter (puta si comeditur a mure vel alio animali, aut si cadit in lutum vel alium locum immundum), sive sacrilege per indignam tractationem aut susceptionem; vel ad purgandum sacramentum a quodam male intellecto Stcrcoranismo docuerint praesentiam realem cessare statim post usum seu communionem. Ipse Bonaventura, In 4 Sent., dist. 13, a. 2, q. 2, scribit: “Videtur tamen prima opinio, quae dicit, quod defertur, quocumque species dejerantur, nimis ampla; quia tunc et mus in ventrem traiiceret, et in cloacam descenderet; quod aures piae abhorrent; et si diceremus, haeretici et infideles deriderent nos et irriderent” (Opera omnia, t. 4, Quaracchi, 1889, p. 310 sq.). QUOAD SECUNDAM QUAESTIONEM partialiter dissentiunt qui­ dam theologi quos adversarios habuimus in articulo 14, ubi de essentia transsubstantiationis, quatenus docent cessationem praesentiae realis fieri quidem per solam corruptionem specierum, sed consequenter im­ portare quamdam mutationem in ipso corpore Christi, consistentem in ipsa privatione modi praesentiae sacramentalis. Ita Lugo scribit: “(Per corruptionem specierum] non desinere Christum simpliciter in suo esse, sed quoad esse solum sacramentale; hoc est, quoad munus substandi speciebus, ac per consequens amittere aliquid intrinsecum scilicet praesentiam ad spatium; quare haec desitio, licet sit mutatio intrinseca in corpore Christi, non est tamen positiva, sed mere negativa, quia non acquirit de novo praesentiam, vel quid aliud loco illius quod amisit.”32 Similiter Salmanticcnses docent: “Dicendum est . . . desitionem Christi in sacramento importare aliquam realem mutationem in cor­ pore Christi, non per quam aliquid de novo acquirat, sed qua amittat praesentiam sacramentalem; atque ideo talem mutationem non esse positivam, et acquisitivam, sed privativam. . . Probatur ratione: nam Christus incipit esse in sacramento per aliquam in suo corpore muta­ tionem: ergo pariter desinit esse in sacramento per aliquam in suo corpore mutationem.”33 CONCLUSIO Conclusio 1. Praesentia realis tunc corrumpuntur (a. 6, corp, et ad 3). tantum " De Euch., disp. 10, sect. 3, Parisiis, 1892, p. 875. “De Euch., disp. 6, dub. 7, § 1 ; n. 84, Parisiis, 1882, p. 412. cessat cum species DE CESSATIONE PRAESENTIAE REALIS 443 Probatur. Ad corruptionem specierum (modo explicato in art. 18) cessare praesentiam realem patet ex eo quod, ut dictum est supra (p. 256 sq. et 314 sq.), permanentia specierum est conditio essentialiter ad eam requisita. Quod autem id contingat per solam specierum corruptionem probatur: Primo negative, ex eo quod nulla alia ratio assignari potest tum ex parte corporis Christi, quod, cum sit impassibile ac praesens ad modum substantiae, nullam in seipso suscipere potest actionem corruptivam aut expulsivam, tum ex parte specierum, quae tandiu manent conse­ cratae, seu continentes Christum, quandiu permanent in esse “sicut etiam omnes aliae consecrationes immobiliter manent, permanentibes rebus consecratis, propter quod non iterantur" (ad 2), “sine poeniten­ tia [enim] sunt dona . . . Dei” (Rom. 11, 29) nec ulla datur actio divina aut sacramentalis, e regione correspondens consecrationi, qua species veluti exeerentur. Secundo positive probatur ex eo quod, vi conversionis transsubstantiativae, corpus Christi ita succedit substantiae panis sub eius acci­ dentibus, ut in se suscipiat omnes eiusdem habitudines relate ad illa, excepta inhaerentia, inter quas habitudines invenitur necessaria depen­ dentia cessationis praesentiae a corruptione specierum. non enim aliter quam per hanc corruptionem cessaret substantia panis si sub iisdem speciebus permaneret. Conclusio 2. Cessatio praesentiae realis non est effectus alicuius actionis aut mutationis exercitae circa corpus Christi quando species corrumpuntur, nec importat aliquam mutationem privativam in ipso corpore Christi, sed unice sequitur ex corruptione specierum et solam importat istarum mutationem (a. 6, corp, et ad 3). Probatur 1 pars (Cessatio praesentiae realis non est effectus alicuius actionis aut mutationis circa corpus Christi). Etenim praesentia realis consistit in habitudine inter species et corpus Christi; sublato autem uno termino per corruptionem specierum. eo ipso aufertur ipsa utriusque habitudo, quin sit necesse aliquid effi­ cere circa alterum terminum. Ceterum per nullam corporis Christi actionem aut immutationem potest praesentia realis auferri. Non scilret per annihilationem aut corruptionem, quia corpus Christi secundum se et in propria specie manet in esse et est incorruptibile, si autem annihilaretur aut cor­ rumperetur prout est in sacramento, annihilaretur quoque ac cor- 444 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE rumperetur secundum propriam speciem. Nec per motum localem, quia hic consistit in mutatione loci, corpus vero Christi non est in sacra­ mento sicut in loco nec fuit eo adductum per motum localem. Nec per conversionem, quia quod desinit esse per conversionem desinit esse ♦ i · · simpliciter, quod non contingit corpori Christi. ' Nec valet opponere quod modus ablationis correspondes debet modo positionis, adeoque sicut praesentia realis posita est per con­ versionem substantiae panis sic auferenda esset per eiusdem reditum seu reconversionem ex corpore Christi. Respondetur enim quod talis reconversio (quam in art. 18 diximus impossibilem) foret necessaria ad hoc ut auferretur totum quod per transsubstantiationem positum est, scilicet ut res reponerentur in pris­ tino statu, quem transsubstantiatio immutavit, ita ut substantia panis iterum uniretur propriis accidentibus et haec consequenter separarentur a corpore Christi; ad hoc autem ut auferatur sola habitudo praesentiae inter corpus Christi et species sufficit ut alteruter terminus quomodolibet supprimatur. Probatur 2 pars (Cessatio praesentiae realis non importat aliquam mutationem privativam in corpore Christi). Nam, ut dictum est in art. 15 ( Dices 4. Resp., p. 291 sq.). praesen­ tia Christi in sacramento, quamvis sit quid novum et rcale, non im­ portat aliquam realitatem additam corpori Christi secundum quam dici possit mutari; unde cessatio praesentiae, quamvis sit cessatio ali­ cuius realitatis, non importat mutationem privativam in corpore Christi, sed solam mutationem seu desitionem specierum. NOTA. DE VARIIS MODIS QUIBUS CESSAT PRAESENTIA REALIS (a. 8; q. 77, a. 4 et 8). Regula generalis est praesentiam realem tunc cessare ad corruptio­ nem specierum cum haec talis est ut desineret ipsa substantia panis et vini. In art. 18 (Conci.. p. 374 sqq.) dictum est quotuplici modo acci­ dentia corrumpi possint et quomodo ex eorum corruptione contingat cessatio praesentiae realis per alterationcm, pulverizationem et mix­ tionem (q. 77, a. 4 et 8). Praeterea duo disputantur a theologis: 1. An praesentia sacramentalis ita dependeat a praesentia locali coelesti (non dicimus a praesentia Christi in rerum natura seu ab eius existential ut, hac desinente, illa quoque ipso facto cessaret. Cui quaestioni respondetur affirmative, si attendatur praesens ordo DE CESSATIONE PRAESENTIAE REALIS 445 rerum, juxta quem Christus ponitur in Eucharistia totus sicuti est in se, adeoque cum exercitio suorum sensuum aliisque actionibus et pas­ sionibus dependentibus ab extensione actuali in loco coelesti; si enim praesentia coelestis cessaret, praedictae actiones et passiones abessent a corpore Christi, nec amplius, salvaretur veritas verborum ("Hoc est corpus meum”) per quae facta fuit consecratio; negative vero, si at­ tendatur potentia Dei absoluta, nam non repugnat ut corpus Christi privetur sua actuali extensione quam habet in loco coelesti (quippe quae est secundarius effectus quantitatis) ac ita desinat esse in coelo, manens tamen in sola Eucharistia ratione conversionis panis et permanentiae accidentium.34 2. An in miracidosis apparitionibus Christi in Eucharistia cesset praesentia sacramcntaUs (a. 8). “Dupliciter contingit talis apparitio, qua quandoque in hoc sacra­ mento miraculose videtur caro, aut sanguis, aut etiam aliquis puer. “Quandoque enim hoc contingit ex parte videntium, quorum oculi immutantur tali immutatione, ac si expresse viderent exterius carnem, vel sanguinem, vel puerum, nulla tamen immutatione facta ex parte sacramenti. Et hoc quidem videtur contingere quando uni videtur sub specie carnis vel pueri, aliis tamen videtur, sicut et prius, sub specie panis; vel quando eidem ad horam videtur sub specie carnis vel pueri, et postmodum sub specie panis. . . Et quia per hunc modum nulla im­ mutatio fit ex parte sacramenti, manifestum est quod non desinit Christus esse sub hoc sacramento, tali apparitione facta. . . “Quandoque vero contingit talis apparitio non per solam immutatio­ nem videntium, sed specie quae videtur realiter exterius existente. et hoc quidem videtur esse quando sub tali specie ab omnibus videtur, et non ad horam, sed per longum tempus ita permanet”. In quo casu tres hypotheses imaginari possunt: Vel nempe id quod apparet est extra ipsas species, seu in aere cir­ cumstanti, et tunc evidens est praesentiam realem non solvi, cum nulla immutatio fiat in ipsis speciebus. Sed haec hypothesis a nullo theologo eligitur nec a S. Thoma refertur. Vel id quod in speciebus apparet est ipsum corpus Christi praesens in sacramento, quod se videndum praebet. In quo casu iterum non solvitur praesentia realis sed potius manifestatur. Hanc hypothesim elegerunt quidam, ut Alex. Halensis (Summa. 4 p., q. 53, m. 4. a. 3) et alii, quos relicito nomine memorat S. Thomas quosque secuti sunt Biel,Coninck,Atartinonus. ‘ Xec obstat | inquiunt] ” Cf. Sabuaiilicfuses, De Euch., disp. 6, dub. 3, n. 36-3S. 446 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE quod quandoque non videtur ibi totus Christus, sed aliqua pars carnis, vel etiam videtur non in specie juvenili, sed in effigie puerili, quia in potestate corporis gloriosi est quod videatur ab oculo non glorificato vel secundum totum vel secundum partem, et in effigie vel propria vel aliena” (in corp.; cf. Suppi., q. 85, a. 2 et 3). ‘‘Sed hoc, inquit S. Thomas, videtur esse inconveniens . . . quia corpus Christi non potest in propria specie videri nisi in uno loco, in quo definitive continetur. Unde cum videatur in propria specie, et adoretur in caelis, sub propria specie non videtur in hoc sacramento.” I ’Û ! ° Vel id quod apparet est tantum quaedam immutatio jacta in ipsis speciebus, quae ita assumunt apparentiam corporis Christi, ut docet S. Thomas et alii theologi communiter. Et tunc inter hos doctores poni­ tur quaestio de jacto: an in talibus apparitionibus tanta fiat immutatio specierum ut propter eam cesset praesentia realis. Quidam, ut Cajetanus (In a. 8) et Suarez (Disp. 45, sect. 3), dicunt quandoque tantam fieri mutationem in specierum quantitate (Caje­ tanus) vel qualitatibus (Suarez) ut ipsae corrumpantur et conse­ quenter desinat praesentia realis. Alii vero, ut Capreolus, Soto, Vasquez, Lugo (Disp. 10, sect. 3, n. 53), Salmanticenses (Disp. 6, dub. 7, n. 90 sq.) et communiter moderniores, docent nunquam fieri tantam mutationem in speciebus ut inde desinat praesentia realis, sed fieri aliquam mutationem non in ipsa quantitate, ratione cuius Christus est praesens, sed in aliis acci­ dentibus, puta in figura et colore. Ratio est tum quia eadem adoratio exhibetur ei quod apparet, quae prius Christo praesenti exhibebatur, tum quia non est credibile tales apparitiones, quae eo fine fiunt ut ostendatur praesentia Christi in Eucharistia, hanc ipsam praesentiam destruere. Hanc sententiam et has rationes explicite docet S. Thomas, a cuius auctoritate inaniter conantur sese extricare Cajetanus et Suarez, dicen­ tes ipsum loqui tantum de accidentalibus mutationibus specierum quae regulariter fiunt in apparitionibus. Nam: In corp, ait: “Dicendum est quod manentibus dimensionibus quae prius fuerant, fit miraculose quaedam immutatio circa alia accidentia, puta figuram et colorem, et alia hujusmodi, ut videatur caro, vel san­ guis, aut etiam puer. Et . . . hoc non est deceptio, quia fit in figuram cujusdam veritatis, scilicet ad ostendendum per hanc miraculosam apparitionem, quod in sacramento est vere corpus et sanguis Christi. Et sic patet quod remanentibus dimensionibus, quae sunt fundamenta aliorum accidentium . . . remanet vere corpus Christi in hoc sacramento.” DE CESSATIONE PRAESENTIAE REALIS 447 Iu Sed contra ait: “In tali apparitione facta, eadem reverentia exhi­ betur ei quod apparet quae etiam primo exhibebatur; quod quidem non fieret, si vere non esset ibi Christus, cui reverentiam latriae exhibemus. Ergo etiam tali apparitione facta, Christus est sub hoc sacramento.” » * I I ! ; » CAPUT IV DE EFFECTU ET NECESSITATE EUCHARISTIAE In duobus praecedentibus capitibus actum est de causis intrinsecis hujus sacramenti. In praesenti incipit sermo de CAUSA FINALI, secundum quod effectus convertitur cum fine proprio et proximo (juxta illud “Finis in intentione, effectus in executione”), nam de fine Eucha­ ristiae modo generali actum est etiam in art. 13 (Prob. 3, p. 223 sq.), cum exposuimus varias convenientias institutionis hujus sacramenti, praecipue ex parte praesentiae realis Christi. In hac quaestione de proprio effectu Eucharistiae completur etiam tractatio trium elementorum, quae in quolibet sacramento distingui solent, scilicet sacramenti tantum (cap. 2: de materia et forma), rei et sacramenti (cap. 3: de praesentia reali), rei tantum (praesens cap. 4: de effectu). Ceterum haec tria elementa, formaliter ut talia, simul col­ ligentur et considerabuntur in sequenti capite (art. 34). Cum quaestione de effectu intime connectitur quaestio de necessitate hujus sacramenti, quae ab ipsa effectus ratione et indole dependet: quapropter maluimus eam hic simul expendere potiusquam in capite sequenti, ubi de proprietatibus, aut in capite sexto, ubi de subjecto Eucharistiae. Quaestioni autem de necessitate non inepte copulatur clamorosa controversia Protest antium de necessitate communionis sub utraque specie. Inde divisio hujus capitis in tres articulos: De effectu Eucharistiae (art. 25) De ejus necessitate (art. 26) De sufficientia communionis sub unica specie (art. 27) ART. 25. Utrum Proprius Effectus Eucharistiae Sit “Spiritualis Nutritio Per Mysticam Unionem Ad Christum’’, Collata In Sacramentali Susceptione Ipsius Physici Corporis Christi (q. 79, a. 1-6). STATUS QUAESTIONIS Momentum articuli apparet ex eo quod ab effectu accipitur species sacramenti et in duplici sacramenti effectu consistunt duo ex tribus 448 DE EFFECTU EUCHARISTIAE 449 elementis quibus omne sacramentum perficitur, juxta notam formulam: “Sacramentum tantum, res et sacramentum, res tantum”. Res et sacramentum hic est physicum corpus Christi praesens sub speciebus, quod est quodammodo primus effectus sacramenti, tum quia producitur seu fit praesens per sacramentum in fieri, scilicet per conse­ crationem, tum quia nonnisi per ipsius sacramenti susceptionem et usum participatur ab homine; est etiam quodammodo signum et causa gratiae cibantis, quia sub specie cibi homini communicatur et in eo specialem effectum cibationis spiritualis operatur. Quae omnia sufficien­ ter explicata sunt in tractatu De sacr. in gen., art. 20. Res tantum est gratia tum communis, tum praecipue sacramentalis, de qua hic potissimum quaestio instituitur. S. Thomas, pretiosum titulum “Doctoris Eucharistici” hic plene justificans, rem expendit in q. 79 per 6 articulos, quaerens an effectus Eucharistiae sit: collatio gratiae (a. 1). adeptio gloriae (a. 2), remissio peccati mortalis (a. 3), remissio peccati venialis (a. 4). remissio poenae peccati (a. 5), praeservatio a peccatis futuris (a. 6). Ceteri duo arti­ culi (a. 7 et 8) eiusdem quaestionis potius referuntur ad quaestionem de usu seu subiecto Eucharistiae. PARS NEGATIVA Protestantes, juxta eorum sententiam de efficacitate sacramentorum, vim et effectum huius sacramenti multum extenuant. Juxta Lutherum et Calvinum Eucharistia est quaedam mystica coniunctio cum Christo realiter (Lutherus) vel virtute (Calvinus) prae­ senti. Haec coniunctio juxta Calvinum consistit in eo quod per suscep­ tionem sacramenti homo provocatur ad gratitudinem et impellitur tum ad ducendam vitam sanctam tum peculiariter ad fovendam fraternam caritatem; juxta Lutherum vero consistit in eo quod fides hominis nu­ tritur, seu certitudo remissionis peccatorum confertur et roboratur. Lutherana sententia, quae videtur fuisse communior inter priores Protestantes, quaeque ad hoc reducitur ut praecipuus effectus Eucharis­ tiae dicatur esse remissio peccatorum per excitationem fidei justifican­ tis, expresse indicatur et condemnatur a Cone. Trid., sess. 13, can. 5, sequentibus verbis: “Si quis dixerit, vel praecipuum fructum sanctissi­ mae Eucharistiae esse remissionem peccatorum, vel ex ea non alios effectus provenire: A.S.” (Denz. 887). Ipse Lutherus scribit: “Verbum divinae promissionis huius sacra­ menti cum exhibeat peccatorum remissionem, secure accedit quicum­ que peccatorum suonùn vexatur sive morsu, sive titillatione. Est enim 450 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE testamentum hoc Christi medicina unica praeteritorum, praesentium et futurorum peccatorum, modo indubitata fide ei adhaeseris, et credi­ deris tibi gratuito dare id, quod verba testamenti sonant” (De capt. babyl., De Sacr. Altaris, circa finem, Opera, ed. Schmidt, v. 5, Frankofurti ad M., 1868, p. 55). Zwinglius efficacitatem huius sacramenti magis radicaliter destruit, docens Eucharistiam esse puram commemorationem merumque signum sociale, seu coenam fraternitatis et signum amoris proximi; ceterum ipsam non esse necessariam ad fidem nutriendam, quae plene sibi suffi­ cit nec signis sacramentalibus indiget, quamvis possit considerari ut quoddam ornamentum et adjutorium fidei, maxime pro rudibus. PARS AFFIRMATIVA Nota theologica. Per Eucharistiam conjcrri gratiam est de fide definita (formaliter implicite) a Cone. Trid. statuente Eucharistiam esse sacramentum (sess. 7, can. 1) et omnia sacramenta causare gratiam (ibid., can. 6). Gratiam eucharisticam non esse per se primam gratiam, sed secundam seu augmentum gratiae, est de fide similiter definita a Cone. Trid. docente remissionem peccatorum non esse unicum nec praecipuum effectum Eucharistiae (sess. 13, can. 5) et ad hoc sacramentum susci­ piendum non sufficere fidem sed requiri statum gratiae (ibid., can. 11). Per Eucharistiam conferri gratiam cibantem, eamque consistere in quadam plenitudine effusionis gratiae, in participatione vitae ipsius Christi, in alimento et roboratione spirituali, in antidoto peccatorum, in pignore resurrectionis et vitae aeternae, videtur esse de fide definita a magisterio ordinario; est saltem theologice certum, attentis solis docu­ mentis magisterii extraordinarii, nam tamquam catholica doctrina pro­ ponitur praecipue a Cone. Flor. (Decr. pro Armenis), Cone. Trid. (sess. 13, cap. 3; cf. can. 5), Leone XIII et Pio X, infra citandis. Documenta Ecclesiae. CONC. FLORENTINUM, Decr. pro Armenis: “Renati [per Bap­ tismum] ... et roborati [per Confirmationem] nutrimur divina Eu­ charistiae alimonia” (Denz. 695). “Huius sacramenti effectus, quem in anima operatur digne sumentis, est adunatio hominis ad Christum. Et quia per gratiam homo Christo incorporatur et membris eius unitur, consequens est, quod per hoc sacramentum in sumentibus digne gratia augeatur: omnemque effectum, quem materialis cibus et potus quoad vitam agunt corporalem, sustentando, augendo, reparando et delcctan- DE EFFECTU EUCHARISTIAE 451 do, sacramentum hoc, quoad vitam operatur spiritualem: in quo, ut inquit Urbanus Papa, gratam Salvatoris nostri recensemus memoriam, a malo retrahimur, confortamur in bono, et ad virtutum et gratiarum proficimus incrementum” (Denz. 698). CONC. TRI DENTINUM, sess. 13: Can. 5 nuper cit., definitur praecipuum effectum Eucharistiae non esse remissionem peccatorum. Can. 11 implicite definitur Eucharistiam esse sacramentum vivorum seu per se non conferre primam gratiam: “Si quis dixerit, solam fidem esse sufficientem praeparationem ad sumendum sanctissimae Eucharis­ tiae sacramentum: A.S.” (Denz. 893). Cap. 2: “Sumi autem voluit sacramentum hoc tanquam spiritualem animarunt cibum [Mt 26, 26], quo alantur et conjortentur viventes vita illius, qui dixit: ‘Qui manducat me, et ipse vivet propter me’ [Io 6, 58]. et tanquam antidotum, quo liberemur a culpis quotidianis, et a peccatis mortalibus praeservemur. Pignus praeterea id esse voluit futurae nos­ trae gloriae et perpetuae felicitatis, adeoque symbolum unius illius 'cor­ poris', cuius ipse 'caput' [1 Cor 11, 3; Eph 5, 23] exsistit, cuique nos, tanquam membra, arctissima fidei, spei et caritatis conexione adstrictos esse voluit, ut ‘idipsum omnes diceremus, nec essent in nobis schismata’ [cf. 1 Cor 1, 10]” (Denz. 875). Cap. 8: “Paterno affectu admonet sancta Synodus, hortatur, rogat et obsecrat per viscera misericordiae Dei nostri, ut omnes et singuli, qui chrisliano nomine censentur, in hoc unitatis signo, in hoc vinculo caritatis, in hoc concordiae symbolo iam tandem aliquando conveniant et concordent” (Denz. 882). CATECHISMUS CONC. TRID., p. 2, c. 4, q. 45-52, praedictos effectus fusius explicat: Q. 45: “Eucharistia fonti, cetera [sacramenta] rivulis comparan­ tur. Vere enim ac necessario [Eucharistia] jons omnium gratiarum di­ cenda est, quum fontem ipsum coelestium charismatum et donorum, omniumque sacramentorum auctorem Christum Dominum admirabili modo in se contineat; a quo. tanquam a fonte, ad alia Sacramenta, quicquid boni et perfectionis habent, derivatur. Ex hoc igitur divinae gratiae fonte amplissima munera, quae nobis hoc sacramento imper­ tiuntur, facile colligi poterunt.” (9. 46: "Quos usus corpori panis ct vinum afiert, eos omnes animae saluti ct jucunditati, ac meliori quidem ac perfectiori ratione eucharis­ tiae sacramentum praebet. Neque enim hoc saramentum in substan­ tiam nostram, ut panis et vinum, mutatur; sed nos quodam modo in 452 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE cius naturam convertimur, ut recte illud D. Augustini ad hunc locum transferri possit [Confess. 7, 10]: ‘Cibus sum grandium; cresce, et manducabis me; nec tu me mutabis in te, sicut cibum carnis tuae, sed tu mutaberis in me.’ ” Q. 47: “Qui pietatis et religionis studio affecti hoc sacramentum su­ munt, nemini dubium esse debet, quin ita Filium Dei in se admittant, ut cius corpori tamquam viva membra inserantur”. Q. 48: “Quemadmodum mortuis corporibus naturale alimentum nihil prodest, ita etiam animae, quae spiritu non vivit, sacra mysteria non prodesse; ac propterca panis ct vini speciem habent, ut significetur, non quidem revocandae ad vitam animae, sed in vita conservandae causa instituta esse.” Q. 49: “Sacrae eucharistiae cibus non solum animam sustentat, sed vires illi addit, efficitque, ut spiritus divinarum rerum delectatione magis commoveatur.” Q. 50: “Remitti vero eucharistia et condonari leviora peccata, quae venialia dici solent, non est, quod dubitari debeat. Quidquid enim cupi­ ditatis ardore anima amisit, dum levi aliqua in re parum offendit, totum id eucharistia, eas ipsas minores culpas abstergens, restituit”. Q. 51: “Illa praeterea in sacris mysteriis vis est, ut nos a criminibus puros et integros, atque a tentationum impetu incolumes servet, ac tan­ quam coelesti medicamento animam praeparet, ne alicuius mortiferae perturbationis veneno facile infici ac corrumpi queat. . . Sed carnis etiam libidinem cohibet ac reprimit; dum enim caritatis igne animos magis incendit, concupiscentiae ardorem restinguat necesse est.” Q. 52: “Postremo, ut uno verbo omnes huius sacramenti utilitates et beneficia comprehendantur, dicendum est, sacrae eucharistiae summam vim esse ad aeternam gloriam comparandam. . . Huius videlicet sacra­ menti gratia fideles, dum hanc vitam degunt, summa conscientiae pace et tranquillitate perfruuntur; deinde eius virtute recreati . . ., quum ex vita emigrandi tempus advenit, ad aeternam gloriam et beatitudinem ascendunt.” i» ft [hp '·θ Ι·ι«ί ζ/5 t k LEO XIII, Enc. “Mirae caritatis” 28 maii 1902. ad commendandum frequentem usum Eucharistiae magnifice eius fructus exponit: “Per lesum Christum . . . late profluxerunt et profluunt optima quaeque et lectissima. Sed horum omnium fons et caput bonorum est potissimum augusta Eucharistia: quae cum eam alat sustentetque vitam cuius ex desiderio tam vehementer laboramus, tum dignitatem humanam, quae tanti nunc fieri videtur, immensum auget. Nam quid maius aut optabilius, quam effici, quoad ejus fieri possit, divinae par­ ticipem consortemque naturae? At enim hoc nobis Christus praestat DE EFFECTU EUCHARISTIAE 453 in Eucharistia maxime, qua evectum ad divina, gratiae munere, homi­ nem arctius etiam sibi adiungit ct copulat. Id enim interest inter cor­ poris cibum et animi, quod ille in nos convertitur, hic nos in se conver­ tit; qua de re Christum ipsum Augustinus loquentem inducit: ‘Nec tu me in te mutabis sicut cibum carnis tuae, sed tu mutaberis in me’. “Ex hoc autem praecellentissimo Sacramento, in quo potissime ap­ paret quemadmodum homines in divinam inseruntur naturam, iidem habent in omni supernarum virtutum genere incrementa maxima. “Et primum in ‘fide’. . . lamvero ad vigorem fervoremque fidei in animis redintegrandum perapte est, ut nihil magis, mysterium Eucharisticum, proprie ‘mysterium fidei’ appellatum: hoc nimirum uno, quae­ cumque supra naturam sunt singulari quadam miraculorum copia et varietate, universa continentur . . . “[Secundo in castitate seu contra libidinem]. Teterrimi huius mali praeclarum in divina Eucharistia praesto est remedium. Nam. omnium primum, augendo caritatem, libidinem coercet. . . Praeterea castissima lesu caro carnis nostrae insolentiam comprimit. . . Quin etiam fructus Eucharistiae singularis et iucundissimus est . . . sacrae virginitatis forte et constans propositum, quod, vel diffluente deliciis saeculo, latius in dies uberiusque in catholica Ecclesia florescit . . . “[Tertio in spe]. Huiusmodi Sacramento 'spes' bonorum immorta­ lium fiducia auxiliorum divinorum mirifice roboratur. . . lam vero augustum Eucharistiae Sacramentum, beatitatis ct gloriae causa idem ct pignus est idque non animo tantum sed etiam corpori. Cum enim animos caelestium bonorum copia locupletat, tum iis perfundit suavissi­ mis gaudiis, quae quamlibet hominum aestimationem et spem longe superent: in adversis rebus sustentat, in virtutis certamine confirmat, in vitam custodit sempiternam, ad eamque tanquam instructo viatico perducit. Corpori autem caduco et fluxo Hostia illa divina futuram in­ generat resurrectionem; siquidem corpus immortale Christi semen in­ serit immortalitatis, quod aliquando erumpat. . . “[Quarto in poenitentia]. Ex Eucharistia, quippe quae a Christo in­ stituta sit tanquam ‘passionis suae memoriale perenne’ [Offic. de festo Corp. Christi], christiano homini castigandi salutariter sui denuntiari necessitatem. lesus enim primis illis sacerdotibus suis: ‘Hoc facite', inquit, ‘in meam commemorationem’ (Lc. xxii, 19), id est hoc facite ad commemorandos dolores, aegritudines, angores meos, meam in cruce mortem . . . “[Quinto in charitatc\. Christus voluit, cum augustum hoc Sacra­ mentum institueret, excitanda caritate in Deum, mutuam inter homines fovere caritatem. . . Sincera . . . caritas quae, in salutem utilitatesque omnium, omnia facere et pati assuevit, prosilit nempe ardetque actuosa 454 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE ex sanctissima Eucharistia, ubi Christus adest ipse vivus, ubi suo erga nos amori vel maxime indulget divinaeque impulsus caritatis impetu suum perpetuo sacrificium instaurat” (Cavallera, 1129-1133). PIUS X in Constit. de SS. Eucharistia promiscuo ritu sumenda ait: “Cum huius mensae, quae symbolum, radix atque principium est catho­ licae unitatis, promiscuam esse omnibus fidelibus communicationem volumus, pronum est debere inter ipsos increscere animorum concor­ diam, ‘quoniam unus panis’, ait Apostolus, ‘unum corpus multi sumus, omnes qui de uno pane participamus’ [1 Cor. 10, 17]” (Acta A.S., 1912, p. 615). CONCLUSIO Effectus Eucharistiae est 1. gratia communis, 2. per se secunda, 3. per accidens prima, et 4. gratia sacramentalis propria quae consistit in “spirituali nutritione per unionem ad Christum” (a. 5). Haec autem importat: 5. immediatam ct mysticam unionem cum Christo eiusque membris in ipso per vinculum caritatis; 6. veram cibationem spiri­ tualem, adeoque spiritualem sustentationem, completionem, reparationem et delectationem; 7. pignus vitae aeternae; 8. corporis sanctificationem ct jus resurrectionis. Probatur per partes. 7/1 PARS: EUCHARISTIA CONFERT GRATIAM COMMU­ NEM (a. 1). Primo, id aequivalenter continetur in doctrina Scripturae et Patrum, ut dictum est in art. 1, Conci. 3, p. 60 sq. Secundo, id sequitur ex ratione sacramenti ; Eucharistia enim est unum ex septem sacramentis N.L.. ut statuimus in art. 1 et in tractatu De sacr. in gen., art. 41, sacramentum autem est causa gratiae, ut sta­ tuimus in eodem tractatu, art. 9. Tertio, probatur cum 5. Thoma ex triplici ratione secundum quam potest hoc sacramentum considerari : 1. In Eucharistia suscipitur ipse Christus auctor gratiae seu ipsum Verbum pro salute nostra Incarnatum. Frustra autem Auctor gratiae et Verbum salvificum acciperetur nisi gratiam in nobis et salutem operaretur. Unde “Christus . . . sicut in mundum visibiliter veniens contulit mundo vitam gratiae, secundum illud Joan, i, 17: ‘Gratia et veritas per Jesum Christum facta est’, ita in hominem sacramentaliter DE EFFECTU EUCHARISTIAE 455 veniens vitam gratiae operatur, secundum illud Joan, vi, 58: ‘Qui man­ ducat me, vivet propter me’.” Ad rem Leo XIII, Enc. ‘‘Mirae caritatis” 28 maii 1902: “Si . . . Deus quidquid supra naturam fecit, ad Verbi retulit incarnationem, cuius beneficio restitueretur humani generis salus, secundum illud Apostoli: ‘Proposuit . . . instaurare omnia in Christo, quae in caelis, et quae in terra sunt, in ipso’ (Eph. 1, 9-10), Eucharistia, Patrum sanctorum testimonio, Incarnationis continuatio quaedam et amplifica­ tio censenda est. Siquidem per ipsam incarnati Verbi substantia cum singulis hominibus copulatur; et supremum in Calvaria sacrificium ad­ mirabili modo renovatur” (Cavallera, 1130). 2. In Eucharistia repraesentatur ipsa salutifera passio Christi, ut patet ex mandato Christi: “Hoc facite in meam commemorationem" (1 Cor. 11, 24 sq.) et ex sacramentali separatione corporis et sanguinis. Non autem plene et formaliter salutifera passio repraesentaretur nisi salutis effectum in nobis produceret. “Et ideo effectum, quem passio Christi fecit in mundo, hoc sacramentum facit in homine.” 3. Eucharistia traditur homini sub specie panis et vini, in signum et causam spiritualis unionis seu caritatis, et ad modum cibationis et pota­ tionis, seu in signum et causam spiritualis refectionis. Spiritualis autem unio seu charitas et spiritualis refectio sine gratia esse non potest. 2A PARS: EUCHARISTIA CONFERT PER SE SECUNDAM GRATIAM SEU AUGMENTUM GRATIAE, ADEOQUE PER SE NON AUFERT PECCATA MORTALIA (a. 3). Huc faciunt imprimis verba Scripturae 1 Cor. 11, 2 7-29, saltem prout universaliter interpretantur a Traditione: “Itaque quicumque manducaverit panem hunc, vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini. Probet autem seipsum homo; et sic de pane illo edat, et de calice bibat: qui enim manducat et bibit in­ digne, judicium sibi manducat et bibit, non dijudicans corpus Domini.” Praeterea id praedicat tota Traditio, tum Ecclesiastica, i.e. antiqua disciplina poenitentialis juxta quam peccatores ab Eucharistia arceban­ tur donec poenitentiam egerint necnon posteriores Ecclesiae canones (Cone. Trid., sess. 13, can. 11; Codex J.C., can. 856), tum Patristica. Confer textus cit. in art. 13 ex Tertulliano, De Pudic. 9; Cypriano, De lapsis, 16; Chrysostonio, In Matth., hom. 82, 5; Augustino, Serm. 3 (inter Denisianos), 2; In Joan., tract. 26, 18. Praeterea: Didache 14, 1: “Die dominica autem convenientes frangite panem 456 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE et gratias agite, postquam delicta vestra confessi estis, ut sit mundum sacrificium vestrum” (Funk 1,32). Justinus, Apol. 1, 66: ‘‘Atque hoc alimentum apud nos vocatur eu­ charistia, cujus nemini alii licet esse participi, nisi qui credat vera esse quae docemus, atque illo ad remissionem peccatorum et regenera­ tionem lavacro ablutus fuerit, et ita vivat ut Christus tradidit” (M.G. 6,428). Cyprianus, Epist. 9, 2: “Nondum poenitentia acta, nondum exoniologesi facta, nondum manu eis [peccatoribus | ab episcopo et clero im­ posita, Eucharistia illis datur, cum scriptum sit: ‘Qui ederit panem aut biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini' (I Cor., xi, 27)” (M.L. 4, 258). Origenes, In Matth., torn. 11, 14: “Id quod ‘sanctificatum est per verbum Dei et orationem,' non ex se utentem sanctificat; nam, si id ita esset, sanctificaret et illum, qui indigne Domino [panem Domini] comedit, nec ullus propter cibum hunc infirmus factus fuisset, aut imbecillis, aut mortuus; tale enim quidpiam Paulus docuit his verbis: ‘Ideo inter vos multi infirmi, et imbecilles, et dormiunt multi.’ Ac proinde in pane Domini utilitas est ei qui utitur, cum intemerata mente, et pura conscientia panis fit particeps" (M.G. 13, 948 sq.). Basilius, Regulae brevius tractatae. Interr. 172: “Quali cum timore, aut qua animi persuasione, aut quo affectu corpus et sanguis Christi nobis accipienda sint? Timorem quidem docet nos Apostolus, cum ait: ‘Qui manducat et bibit indigne, indicium sibi manducat et bibit'; per­ suasio integra vero habetur ex fide verborum Domini, qui dixit: ‘Hoc est corpus meum, quod pro vobis traditur: hoc facite in meam com­ memorationem’” (M.G. 31, 1196). Ambrosius, In Luc.. 1. 6, n. 70: “Nemo cibum accipit Christi, nisi fuerit ante sanatus. Et illi qui vocantur ad coenam, prius vocando sa­ nantur” (M.L. 15, 1773). Chrysostomus, In 1 Cor., hom. 24, 4: “Si humanum vestimentum regis nemo ausus fuerit temere tangere, quomodo corpus universorum Dei immaculatum et purum, quod cum divina illa natura versatum est, per quod sumus et vivimus, per quod portae mortis fractae sunt et for­ nices caeli aperti sunt, cum tanta contumelia accipiemus? Ne. quaeso, ne nos ipsos iugulemus per impudentiam; sed cum horrore et puritate omni ad ipsum accedamus” (M.G. 61. 199). Confer eiusdem homilias relatas in Officio SS. Corporis Christi (Lec­ tiones infra Octavam). Augustinus, In Joan., tract. 26, 18 cit. in art. 13, p. 216. Ibid., tract. 26, 11: “Et nos hodie accepimus visibilem cibum: sed aliud est Sacramentum, aliud virtus Sacramenti. Quam multi de altari DE EFFECTU EUCHARISTIAE 457 accipiunt et moriuntur, et accipiendo moriuntur? I nde dicit Apostolus, ■judicium sibi manducat et bibit’ (I Cor. xi, 29).. . Videte ergo, fratres, panem coelestem spiritualiter manducate, innocentiam ad altare appor­ tate. Peccata etsi sunt quotidiana, vel non sint mortifera. Antequam ad altare accedatis, attendite quid dicatis: ‘Dimitte nobis debita nos­ tra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris' (Matth. vi, 12). Dimit­ tis, dimittetur tibi: securus accede, panis est, non venenum ' (M.L. 35,1611). Ratio autem theologica quam assignat S. Thomas duplex est: Quamvis scilicet Eucharistia quantum est de se habeat virtutem re­ mittendi quaecumque peccata, quippe quae contineat Christum eiusque passionem, ex cuius virtute ipsa sacramenta Baptismi et Poenitentiae peccata remittunt, tamen cum sit sacramentum spiritualis cibationis et mysticae unionis cum Christo nequit gratiam producere in subiecto existente in morte peccati et averso a Christo. Cibari enim non potest nisi qui vivit, et aversus a Christo per conscium defectum contritionis, utut attritus, non est aptus ad mysticam unionem cum Christo. Dices. Non raro documenta fidei adseribunt huic sacramento effec­ tum remissionis peccatorum. In ipsa Scriptura dicitur: ‘‘Hic est enim sanguis meus . . . qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum" (Matth. 26. 28). Inter alios Patres, Anonymus De sacr. 4. 6 ait: “Quotiescumque ac­ cipimus, mortem Domini annuntiamus. Si mortem annuntiamus, annun­ tiamus remissionem peccatorum. Si quotiescumque effunditur sanguis, in remissionem peccatorum funditur: debeo illum semper accipere, ut semper mihi peccata dimittantur. Qui semper pecco, semper debeo ha­ bere medicinam” (M.L. 16, 464). In Liturgia, Oratione Pro vivis et defunctis, dicitur: "Purificent nos . . . sacramenta quae sumpsimus: et . . . praesta: ut hoc tuum sacra­ mentum ... sit nobis . . . intercessio salutaris ad veniam: sit ablutio scelerum, sit fortitudo fragilium, sit contra omnia mundi pericula fir­ mamentum: sit vivorum atque mortuorum fidelium remissio omnium delictorum.” Resp. Haec et similia testimonia, ut apparet ex ipsis textibus aut contextibus, intelligi debent vel de Eucharistia ut sacrificio, vel de re­ missione quotidianorum et venialium peccatorum, vel de praeservat ione a mortalibus, vel etiam de remissione mortalium (piorum conscientia non habetur, juxta illud Psal. 18. 13: “Ab occultis meis munda me. Domine, et ab alienis parce servo tuo". Ad rem S. Thomas, ad 1: “Petimus | in praedicta Oratione | ut hoc sacramentum sit ablutio scelerum, vel eorum quorum conscientiam non 458 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE habemus, secundum illud Psalmi xviii, 13: ‘Ab occultis meis munda me, Domine’; vel ut contritio in nobis perficiatur ad scelerum remissionem; vel etiam ut nobis robur detur ad scelera vitanda.” 3A PARS: EUCHARISTIA CONFERT PER ACCIDENS PRI­ MAM GRATIAM ET REMITTIT PECCATA MORTALIA in eo qui conscientiam et affectum peccati non habet, ut docet S. Thomas hic a. 3 et ostendimus in tractatu De sacr. in gen., art. 13, p. 229-233. 4A PARS: GRATIA SACRAMENTALIS PROPRIA EUCHARIS­ TIAE CONSISTIT GENERALITER IN “SPIRITUALI NUTRI­ TIONS PER UNIONEM AD CHRISTUM” (a. 5). Duo elementa, i.e. “spiritualis nutritio” et “unio cum Christo”, inte­ grant conceptum huius gratiae sacramentalis, ut mox ostendetur ex Scriptura, ex Traditione et ex ipsa indole signi sacramentalis, in quo natura effectus manifestatur. Interim duo attente notanda volumus: Primum est quod praedicta duo elementa sunt intime coniungenda et ad modum unius formalis rationis accipienda. Non enim Eucharistia est simpliciter spiritualis nutritio, nec est simpliciter unio ad Christum, sed est spiritualis nutritio per unionem ad Christum, ita nempe quod in hoc sacramento homo spiritualiter nutriatur per ipsam unionem cum Christo et uniatur cum Christo ad modum cibationis spiritualis, ita ut talis unio sit cibativa et talis cibatio sit unitiva. Inde est quod indiffe­ renter Eucharistia definiri soleat: “sacramentum spiritualis cibationis” vel “sacramentum mysticae unionis”; expressius vero definiri debeat, ut diximus in Introductione tractatus: “sacramentum spiritualis ciba­ tionis in Christo”. Ad rem S. Thomas: “[Hoc sacramentum] est institutum ... ad spi­ ritualiter nutriendum per unionem ad Christum, et ad membra ejus, sicut et nutrimentum unitur nutrito” (a. 5). “Per hoc sacramentum homo sumit in se Christum per modum spiritualis nutrimenti” (a. 3, ad 2). “Datur homini . . . Eucharistia . . . quasi nutriendo et perfi­ ciendo per Christum” (a. 5, ad 1). Secundo, notandum est quod, quamvis omnis gratia, tum intra tum extra sacramenta collata. sit quaedam spiritualis nutritio et quaedam mystica incorporatio Christo capiti eiusque membris, tamen sola gratia eucharistica hoc utrumque efficiat ex propria vi et directe, ut proportionaliter diximus etiam quoad gratiam propriam aliorum sacramento­ rum in tractatu De sacr. in gen. (art. 12), ita quod sola Eucharistia sit sacramentum cibationis et unitatis. Et quia mystica unio cum Christo DE EFFECTU EUCHARISTIAE 459 est finis omnis collationis gratiae et omnis sacramenti, Eucharistia dicitur esse finis omnium sacramentorum ac in voto Eucharistiae con­ ferri omnis justificatio tum intra tum extrasacramentalis (cf. textus infra cit., p. 466 sq.; item art. 26, p. 501-517 et art. 34. p. 684-689). 5A PARS: GRATIA SACRAMENTALIS EUCHARISTIAE IM­ PORTAT IMPRIMIS IMMEDIATAM ET MYSTICAM UNI­ ONEM CUM CHRISTO EIUSQUE MEMBRIS IN IPSO PER VINCULUM CHARITATIS (a. 1). Scriptura in verbis promissionis eucharisticae hunc effectum instan­ ter proponit: “Ego sum panis vitae . . . panis vivus . . et panis quem ego dabo caro mea est pro mundi vita. . . Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo. . . Ego vivo propter Patrem, et qui manducat me, et ipse vivet propter me” ( Joan. 6, 48. 51. 52. 57. 58). Non sine consilio Christus, statim post primam celebrationem et communionem cue hariSticam, hanc mysticam unionem discipulis pro­ posuit sub figura vitis et palmitum: “Manete in me, et ego in vobis. . . Ego sum vitis, vos palmites” (Joan. 15, 4 sq.), eamque a Patre instan­ ter petiit in sua sacerdotali oratione: “Pater sancte, serva eos .... ut sint unum, sicut et nos . . ., ut omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me, et ego in te. ut et ipsi in nobis unum sint. . . Ego in eis, et tu in me, ut sint consummati in unum” (Joan. 17, 11. 21. 23). S. Paulus in 1 Cor. 10, 16 sq. ante narrationem institutionis Eucha­ ristiae effectum mysticae unionis proponit sub ipso symbolismo compo­ sitionis panis, quem postea Patres evolvunt: “Calix benedictionis, cui benedicimus, nonne communicatio sanguinis Christi est? et panis, quem frangimus, nonne participatio corporis Domini est? Quoniam unus panis, unum corpus multi sumus, omnes qui de uno pane participamus.” Patres multipliciter extollunt et explicant eundem effectum mysticae unionis sive cum Christo sive cum eius membris in ipso, peculiariter insistentes in praedicto symbolismo eucharistico panis et vini, cui ad­ dunt symbol ismum admixtionis aquae vino consecrando, de quo dictum est in art. 7. Tertullianus, De resurr. 8: “Anima de Deo saginatur” (C.V. 47, 36). Cyrillus Hier., Catech. 22, 3 cit. in art. 13 (p. 210 sq.), ait per com­ munionem nos fieri Christiferos, concorporcos et consangucs Christi. Hilarius, De Trinit. 8, 13-15, cit. in art. 13, p. 208 sq. Gregorius Nyss., Orat.catech. 37, ait: Christus “se per carnem inserit omnibus credentibus, commistus corporibus credentium, quibus sub- 460 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE stantia est ex pane et vino, ut unione cum co quod est immortale, sit etiam homo particeps incorruptionis” (M.G. 45, 97). Chrysostomus, In Matth., hom. 82, 5: Christus “se ipsum commiscet nobiscum, non fide tantum, sed re ipsa nos corpus suum constituit” (M.G. 58, 743). Augustinus, Serm. 272 cit. in art. 13, p. 214. Idem, In Joan., tract. 26, 13: “Vis ergo et tu vivere de Spiritu Christi? In corpore esto Christi. . . Inde est quod exponens nobis apos­ tolus Paulus hunc panem, ‘Unus panis’, inquit, ‘unum corpus multi sumus’ (I Cor. x, 17). 0 Sacramentum pietatis! o signum unitatis! o vinculum charitatis! Qui vult vivere, habet ubi vivat, habet unde vivet. Accedat, credat; incorporetur, ut vivificetur. Non abhorreat a com­ page memborum, non sit putre membrum quod resecari mereatur, non sit distortum de quo erubescatur: sit pulchrum, sit aptum, sit sanum; haereat corpori, vivat de Deo: nunc laboret in terra, ut pos­ tea regnet in coelo” (M.L. 35, 1613). Leo M., Epist. 59, 2: “In illa mystica distributione spiritualis ali­ moniae hoc impartitur, hoc sumitur, ut accipientes virtutem coelestis cibi, in carnem ipsius qui caro nostra factus est transeamus” (M.L. 54, 668). Idem, Serm. 63, 7: “Nova creatura de ipso Domino inebriatur et pascitur. Non enim aliud agit participatio corporis et sanguinis Christi, quam ut in id quod sumimus transeamus: et in quo commortui, et consepulti, et conresuscitati sumus, ipsum per omnia et spiritu et carne gestemus” (M.L. 54, 357). Didache, 9, 4: “Sicut hic panis fractus dispersus erat supra montes, et collectus factus est unus, ita colligatur ecclesia tua a finibus terrae in regnum tuum; quoniam tua est gloria et virtus per lesum Christum in saecula” (Funk, 1, 20). Anaphora Serapionis post verba consecrationis habet: “Sicut hoc panis dispersus erat supra montes et collectus factus est in unum, ita et Ecclesiam tuam sanctam collige ex omni gente et omni terra et omni urbe et vico et domo, et redde unam vivam catholicam Ecclesiam” (Funk, Didascalia, 2, 174). Cyprianus, Epist. 63, 13: “Ipso sacramento populus noster ostendi­ tur adunatus; ut quemadmodum grana multa in unum collecta et com­ molita et commista panem unum faciunt, sic in Christo, qui est panis coelestis, unum sciamus esse corpus, cui conjunctus sit noster numerus et adunatus” (M.L. 4, 396). Chrysostomus, In 1 Cor., hom. 24, 2, cit. in art. 13, p. 212. Augustinus, In Joan., tract. 26, 17: “Cum . . . cibo et potu id appe- DE EFFECTU EUCHARISTIAE 461 tant homines, ut non esuriant, neque sitiant; hoc veraciter non praestat nisi iste cibus et potus, qui eos a quibus sumitur, immortales et incor­ ruptibiles facit, id est societas ipsa sanctorum, ubi pax erit et unitas plena atque perfecta. Propterea quippe, sicut etiam ante nos hoc intel­ lexerunt homines Dei, Dominus noster Jesus Christus corpus et san­ guinem suum in eis rebus commendavit, quae ad unum aliquid redi­ guntur ex multis. Namque aliud in unum ex multis granis confit: aliud in unum ex multis acinis conduit” (M.L. 35, 1614; cf. Serm. 227 Serm. 229; Serm. 6 [inter Denisianos] )? /Nota. De fermento eucharistico. “Ad significandam communionem inter ecclesias pertinebat usus mit­ tendi partem de sua eucharistia; quem morem saec. II Romae viguisse discimus ab Irenaeo, Ep. ad Victorem, ap. Euseb., HE., 5, 24. 5. PG 20, 508; aut PG., 7, 1229 B. Miltiades P.R. (311-4). teste Libro Pontificali, ed. Duchesne, t. 1, p. 75, ‘fecit ut oblationes consecratas per Ecclesias ex consecratum episcopi dirigeretur, quod declaratur fermentum’. “Perseveravit mos mittendi fermenti ad presbyteros [n variis paroe­ ciis Urbis degentes, usque ad tempora Innocentii I. cf. Ep. ad Decen­ tium Eugubinum, 19 mart. 416, PL., 56, 516 C 517 A.— Morem autem in Oriente vigentem reprobat Cone. Laodicenum (343 381). can. 14. Hefele-Leclercq, t. 1, p. 1006. — Ad ecclesias longe positas mittebatur eulogia panis non consecrati. Paulinus Nolanus. Epp. ad Aly pium ct Augustinum, inter augustinianas 24. 6; 25. 5. PL.. 33. 100. 103.— Cf. Batiffol, Leçons sur la Messe, p. 34. 36.”* Ratio theologica ex qua hic effectus deducitur triplex est: 1. /psa sacramentalis ac veluti physica coniunctio communicantis cum corpore Christi, in qua significatur et confertur spiritualis effectus Eucharistiae, satis indicat hunc esse spiritualem unionem et incorpora­ tionem cum Christo. 2. Idem ostenditur ex modo cibationis quo hoc sacramentum tradi­ tur; cibatio enim importat quandam incorporationem et fusionem inter nutrimentum et nutritum. Nec refert quod haec cibationis analogia non in omnibus velificetur, ut infra explicabitur. 3. Idipsum ostenditur ex speciebus, in quibus hoc sacramentum con­ sistit et in quibus eius effectus significatur; panis enim ex pluribus granis confectus et vinum ex pluribus acinis coalescens ostendunt effec­ tum huius sacramenti esse quandam multorum fidelium coadunationem in unitatem mystici corporis Christi. 1 Cf. alios textus Patrum ct Liturgiarum apud De la Taille, My st. fidei, clue. 37 et 13. ’ D’Alès, De SS. Euch„ thés. 9, Scholion, Parisiis, 1929, p. 147. 462 , I ' « DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE Nota. De la Taille conatur ostendere hunc symbolismum panis et vini non esse sacramentalem seu a Christo intentum, sed quid “humanitus tantum inventum, pium ceteroquin et pulchrum . . . introductum for­ tasse . . . primum, a Serapione3 quantum ad usum liturgicum, atque a Cypriano, quantum ad usum didacticum”.4 Attamen communis sententia theologorum cum Augustino (In Joan., tract. 26, 17 nuper cit.) et S. Thoma (a. 1; q. 74, a. 1), praedictum symbolismum sacramentalem agnoscit, innixa verbis Apostoli (1 Cor. 10, 16 sq. supra cit.; cf. Estium, In h. 1.) et corroborata testimonio Catechismi Cono. Trid. (p. 2, c. 4, q. 18) et Leonis XIII scribentis in Enc. “Mirae caritatis”: “Vel signa ipsa, quibus huiusmodi constat Sac­ ramentum, peropportuna coniunctionis incitamenta sunt” et allegantis verba Cypriani, Augustini, S. Thomae et Cone. Trid. Praedicta unio communicantis cum Christo fit per vinculum cari­ tatis, et quidem actualis. Vis enim unitiva animarum est actus amoris (cf. In 3 Sent., dist. 27, q. 1, a. 1); unde dicitur in 1 Joan. 4, 16: “Qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo”. Quapropter per Eucharistiam non tantum habitus charitatis confertur vel augetur, sed actus amoris vi sacramenti excitatur. Ad rem S. Thomas, a. 1, ad 2: “Hoc sacramentum confert gratiam spiritualiter cum virtute charitatis. Unde Damascenus [De fide orth. 4, 14] comparat hoc sacramentum carboni quem Isaias vidit [6, 6]. Carbo enim lignum simplex non est, sed unitum igni; ita et ‘panis communionis non simplex panis est, sed unitus Divinitati.’ Sicut autem Gregorius dicit [Horn. 30 in Evang.], ‘amor Dei non est otiosus: magna enim operatur, si est.’ Et ideo per hoc sacramentum, quantum est ex sui virtute, non solum habitus gratiae et virtutis confertur, sed etiam excitatur in actum, secundum illud II. Cor. v, 14: ‘Charitas Christi urget nos’ ” (cf. a. 4, corp., ad 1 et 2; a. 5; a. 8, ad 2).5 Quidam theologi, ut Card. Mendoza (t 1566),° Granados, Bernal et nostro aevo Lcray, nimis prementes sensum aliquorum textuum Pat­ rum supra relatorum, docent unionem Christi cum communicante esse non tantum spiritualem et affectualem sed etiam physicam et physio­ logicam, ita ut corpus Christi compenetret et commisceatur corpori communicantis, eo fere modo quo cibus commiscetur corpori comedentis. H ’De la Taille post Dom Cagin tenet, contra alios eruditos, capita 9 ct 10 Didachc non agere de Eucharistia sed de agape seu de communi cocna. ‘Mysterium fidei, clue. 43, Parisiis, 1931, p. 536. t ‘ Cf. Billot, Dc Euch., Prol. in q. 79; thes. 51, § 1; Franzelin, Dc Euch., thes. 17, n. 1 circa finem. * JS * Cf. apud Lugo, De Euch., disp. 12, sect. 5 circa finem. ’ La constitution dc l’univers ct le dogme de 1’Eucharistic, Paris, 1900. DE EFFECTU EUCHARISTIAE 463 Jamvero inter corpus Christi et corpus communicantis nulla unio physica formalis dari potest, sive per informationem, sive per pro­ prie dictam mixtionem, quia sic destrueretur corpus Christi: nec etiam ulla excogitari potest unio physica secundum contactum vel mixtionem improprie dictam, quia corpus Christi non est in Eu­ charistia ad modum quantitatis nec comparatur ad locum specierum secundum suam quantitatem, sed secundum quantitatem specierum quibus directe unitur in ratione contenti ad modum substantiae. Unica ergo unio physica inter corpus Christi et corpus suscipientis est unio indistantiae, quae fundatur in contactu specierum cum corpore susci­ pientis, et unio causae cum effectu, nam. ut infra dicetur, corpus Christi eucharisticum habet influxum non solum in animam sed etiam in corpus communicantis. 6A PARS: GRATIA SACRAMENTALIS EUCHARISTICA IM­ PORTAT ETIAM GRATIAM CIBATIVAM, ADEOQUE SPIRI­ TUALEM SUSTENTATIONEM, COMPLETIONEM, REPARA­ TIONEM ET DELECTATIONEM, seu praeservat a peccato mortali, perficit et consummat vitam christianam, delet peccata venialia, affert spirituale gaudium ac dulcedinem in ardore caritatis et possessionem obiecti amati. Scriptura effectum spiritualis cibationis instanter proponit ex ore Christi in Joan. 6, 48 sqq.: “Ego sum panis vitae . . . panis vivus. . . Caro ... mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus.” Vim sustentativam et dulcedinem cibi eucharistici innuit inducta comparatio cum manna (Joan. 6, 31. 32. 49), quae sustentavit hebraeos in deserto (Exod. 16, 3 sq.) quaeque dicitur in se habuisse “omne delectamentum ... et omnis saporis suavitatem’· (Sap. 16, 20). Idem sustentationis effectus innuitur in figurali pane subcinericio, de coelo Eliae misso, ut ambularet per desertum “in fortitudine cibi illius ... usque ad montem Horeb” (3 Reg. 19, 5-8) ; dulcedinis vero effectus commendatur in proprietatibus miraculosi vini nuptiarum Canae (Joan. 2, 9 sq.), quod dicitur fuisse figura transsubstantiationis eucharisticae. Patres spiritualem cibationem eucharisticam eiusque virtutes extol­ lunt. Eucharistia nempe est “alimonia, esca, panis spiritualis" (Cyrillus Hier., Ambrosius, Leo M. cit. in art. 13); per eam “anima de Deo saginatur” (Tertull. supra cit.); est “munimentum Dominicae saturi­ tatis” quo martyres armandi sunt (Cyprianus, Ep. 57,2 cit. in art. 13) : est “medicina” contra quotidiana peccata (Anonymus De sacr. 4, 6); 464 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE confirmât cor et exhilarat faciem animae (Cyrillus Hier., Catech. 22 et Ambrosius, De myst. 9, 58, cit. in art. 13); facit ut simus “tanquam leones . . . ignem spirantes . . . facti diabolo terribiles” (Chrysostomus. Hom. 61, ad populum Antioch., in Officio SS. Corporis Christi, Sab. infra Oct., lect. 4). Id tamen interest inter eucharisticum cibum et corporalem quod hic in nos convertitur, ille vero nos in se convertit. Quae comparatio, aequivalenter contenta in pluribus Patrum testimoniis (v.g. apud Chrysostomum et Leonem supra cit.), explicite affertur ab Augustino, Con­ fess., 1. 7, c. 10: “Tanquam audirem vocem tuam de excelso: Cibus sum grandium; cresce, et manducabis me. Nec tu me in te mutabis, sicut cibus carnis tuae; sed tu mutaberis in me” (ALL. 32, 742 ). Concinit orans Ecclesia: Missa in Festo SS. Corporis Christi: Introitum: “Cibavit eos ex adipe frumenti, et de petra meile satu­ ravit eos” (Psal. 80, 17). Sequentia: Lauda Sion: “Panis vivus et vitalis hodie proponitur. .. Ecce panis angelorum, factus cibus viatorum, vere panis filiorum. . . Bone pastor, panis vere ... tu nos pasce, nos tuere . . . qui nos pascis hic mortales, tuos ibi commensales, cohaeredes et sodales fac sanctorum civium.” Secreta: “Ecclesiae tuae, quaesumus, Domine, unitatis et pacis pro­ pitius dona concede: quae sub oblatis muneribus mystice designantur." Officium in Festo SS. Corporis Christi: Vers, ad Vesp.: “Panem de coelo praestitisti eis, omne delectamen­ tum in se habentem.” Ant. ad Magni).: “0 quam suavis est, Domine, spiritus tuus, qui ut dulcedinem tuam in filios demonstrares, pane suavissimo de caelo praes­ tito, esurientes reples bonis, fastidiosos divites dimittens inanes.” Invit. ad Matut.: “Christum . . . adoremus . . . qui se manducan­ tibus dat spiritus pinguedinem.” Cf. antiphonas ad Matut. et Laudes; Hymnum “Verbum supernum”. Lect. 2 Nocturni (ex Opusc. 30 S. Thomae): “O pretiosum et ad­ mirandum convivium, salutiferum, et omni suavitate repletum. . . Nul­ lum ... sacramentum est isto salubrius, quo purgantur peccata, virtutes augentur, et mens omnium spiritualium charismatum abundantia im­ pinguatur. . . Suavitatem denique hujus sacramenti nullus exprimere sufficit, per quod spiritualis dulcedo in suo fonte gustatur: et recolitur memoria illius, quam in sua passione Christus monstravit, excellen­ tissimae caritatis.” Ratio theologica eundem effectum spiritualis cibationis ac conse­ DE EFFECTU EUCHARISTIAE 465 quentes eius virtutes et proprietates deducit ex ipsa indole signi sensi­ bilis, quae est ipsius effectus manifestativa. Consistit enim hoc sacramentum in speciebus panis et vini ac traditur per modum cibi et potus; unde eius effectus est collatio gratiae per mo­ dum spiritualis cibi et potus; ex quo ulterius sequitur quod “omnem effectum quem cibus et potus materialis facit quantum ad vitam cor­ poralem, quod scilicet sustentat, auget, reparat et delectat, hoc totum facit hoc sacramentum quantum ad vitam spiritualem” (a. 1). Haec tamen analogia inter cibum corporalem et cibum Eucharistiae non in omnibus tenet, ut notant Augustinus et Leo XIII supracitati, ac ita apte exponitur a Billot: “Necesse ... est ut sacramentalis effectus proportionaliter etiam con­ sistat in refectione animae per spiritualem quamdam conversionem sive transformationem, non tamen spiritualis alimenti in communican­ tem, sed vice versa, communicantis in Christum qui est spirituale ali­ mentum: quandoquidem spiritualis vita hominis non potest perfici per hoc quod caelestis cibus convertatur in hominem ipsum, sed omnino ex inverso. Insuper, ut observat Albertus Magnus in IV, I). 9. a. 4. ad Im. quotiescumque duo uniuntur ita ut unum debeat mutari in alterum, tunc potentius mutat ad se id quod debilius est. Unde, cum iste cibus sit potentioris virtutis quam ipsum manducantes, ideo manducantes spiritualiter mutat ad se; qua de causa Augustinus 1. 7 Confess, c. 10. introducit Christum dicentem sibi: ‘Nec tu me mutabis in te sicut cibum carnis tuae, sed tu mutaberis in me’.”8 PRIMO IGITUR, SUSTENTATIO VITAE SPIRITUALIS fit per hoc quod cibus eucharisticus praeservat a morte peccati roborando ani­ mam per unionem cum Christo, quae consistit in fervore charitatis, quemadmodum cibus corporalis praeservat a morte naturali roborando naturam hominis contra interiora corruptiva (a. 6). Ex quo tamen non sequitur Eucharistiam producere impeccabilitatem. cum non auferat mutabilitatem liberi arbitrii, quemadmodum cibus corporalis non pro­ ducit immortalitatem eo quod non auferat internam corruptibilitatem naturae (ibid., ad 1 et 2). Notetur discrimen inter Baptismum et Eucharistiam in ratione re­ medii contra peccatum mortale. Baptismus remittit peccatum praeteri­ tum, non vero Eucharistia, nisi per accidens, ut dictum est supra in Parte 2a et 3a. Baptismus praeservat a futuris peccatis (tam mortalibus quam ve­ nialibus) directe diminuendo fomitem peccati. Eucharistia vero id facit * De Euch., thes. 51, § 1, Romae, 1914, p. 519. 466 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE directe confirmando cor hominis in bono per unionem cum Christo et fervorem charitatis, indirecte autem et ex quadam consequentia dimi­ nuendo jomitem quia, ut ait Augustinus (De div. quaest. 83, q. 36), “augmentum charitatis est diminutio cupiditatis” (ad 3). Baptismus directe aufert totam poenam peccati, Eucharistia vero directe poenam non aujert prout est sacramentum (aufert tamen in ratione sacrificii), cum ita sit ordinata non ad satisfaciendum sed “ad spiritualiter nutriendum per unionem ad Christum. . . Sed quia haec unitas fit per charitatem, ex cujus fervore aliquis consequitur remissio­ nem non solum culpae, sed etiam poenae, inde est quod ex consequenti per quamdam concomitantiam ad principalem effectum homo conse­ quitur remissionem poenae, non quidem totius, sed secundum modum suae devotionis et fervoris” (a. 5). SECUNDO, COMPLETIO VITAE SPIRITUALIS quae ab Eu­ charistia producitur non est simplex augmentum gratiae, nam hoc est commune omni sacramento vivorum, nec simplex roboratio et augmen­ tum perducens ad perfectam aetatem vitae spiritualis, nam hoc est proprium sacramento Confirmationis, sed quaedam plenitudo et con­ summatio vitae christianae, consistens in ipsa consecutione finis illius qui est unio cum Christo. Hunc autem plenitudinis effectum producit Eucharistia praecise ex eo quod sit spiritualis cibatio in Christo; per cibationem enim nutri­ mentum unitur nutrito. Juverit aliquos afferre textus in quibus 5. Thomas hunc effectum Eucharistiae extollit per comparationem cum ejjectu aliorum sacra­ mentorum, notanter Baptismi et Confirmationis. Q. 65, a. 1, corp.: “Perficitur corporalis vita tripliciter: primo qui­ dem per generationem, per quam homo incipit esse et vivere; et loco hujus in spirituali vita est baptismus, qui est spiritualis regeneratio. . . Secundo per augmentum, quo aliquis perdicitur ad perfectam quanti­ tatem et virtutem; et loco hujus in spirituali vita est confirmatio, in qua datur Spiritus sanctus ad robur. . . Tertio per nutritionem, qua conservatur in homine vita et virtus; et loco hujus in vita spirituali est Eucharistia.” Ibid., ad 3: “Perfectio . . . quantum ad virtutem quidem, quae est quasi perfectio formalis, pertinet ad confirmationem; quantum autem ad consecutionem finis, pertinet ad Eucharistiam.” Ibid., a. 3: “Omnia alia sacramenta ordinari videntur ad hoc sacra­ mentum, sicut ad finem”. Q. 73, a. 1, ad 1: “Duplex est perfectio: una quae est in ipso homi­ ne, ad quam perducitur per augmentum; et talis perfectio competit DE EFFECTU EUCHARISTIAE 467 confirmationi. Alia autem est perfectio quam homo consequitur ex ad­ junctione alicujus extrinseci hominem conservantis, puta ex adjunctione cibi, vel indumenti, vel alicujus hujusmodi; et talis perfectio competit Eucharistiae, quae est spiritualis perfectio.” Ibid., a. 3, corp: “Est . . . differentia quantum ad duo: primo qui­ dem quia baptismus est principium spiritualis vitae, et janua sacra­ mentorum; Eucharistia vero est quasi consummatio spiritualis vitae, et omnium sacramentorum finis . . .; per sanctificationes enim omnium sacramentorum fit praeparatio ad suscipiendam vel consecrandam Eu­ charistiam. Et ideo perceptio baptismi est necessaria ad inchoandam spiritualem vitam, perceptio autem Eucharistiae est necessaria ad con­ summandam ipsam, non ad hoc quod simpliciter habeatur, sed sufficit eam habere in voto, sicut et finis habetur in desiderio et intentione.” Ibid., ad 3: “Baptismus est sacramentum mortis et passionis Christi, prout homo regeneratur in Christo virtute passionis ejus; sed Eucha­ ristia est sacramentum passionis Christi, prout homo perficitur in unione ad Christum passum. Unde sicut baptismus dicitur sacramen­ tum fidei, quae est fundamentum spiritualis vitae, ita Eucharistia dici­ tur sacramentum charitatis. ‘quae est vinculum perfectionis’, ut dicitur Coloss. iii, 14.” Q. 79, a. 1, ad 1: “Restat igitur ut cum ipsum sacramentum realiter sumitur, gratia augeatur, et vita spiritualis perficiatur; aliter tamen quam per sacramentum confirmationis, in quo augetur et perficitur gratia ad persistendum contra exteriores impugnationes inimicorum Christi; per hoc autem sacramentum augetur gratia, et perficitur spiri­ tualis vita, ad hoc quod homo in seipso perfectus existât per conjunctio­ nem ad Deum.” TERTIO, REPARATIO VITAE SPIRITUALIS, quae consistit in restauratione virium spiritualium seu remissione peccatorum venialium, competit gratiae eucharisticae duplici ratione, scilicet prout ipsa est spiritualis cibatio et unio ad Christum quae fit per charitatcm. Ad rem S. Thomas, a. 4: “Nutrimentum . . . cibi est necessarium corpori ad restaurandum id quod quotidie deperditur per actionem caloris naturalis. Spiritualiter autem quotidie aliquid in nobis deper­ ditur ex calore concupiscentiae per peccata venialia, quae diminuunt fervorem charitatis, ut in secunda parte habitum est (2 2. quaest. xxiv. art. 10). Et ideo competit huic sacramento ut remittat peccata venialia. . . . Res [praeterea] . . . hujus sacramenti est charitas, non solum quantum ad habitum, sed etiam quantum ad actum, qui excitatur in hoc sacramento, per quem peccata venialia solvuntur. Unde manifes­ tum est quod virtute hujus sacramenti remittuntur peccata venialia.” 468 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE Disputant theologi utrum Eucharistia peccata venialia remittat im­ mediate an tantum mediate seu mediante actu charitatis. Dicendum videtur quod Eucharistia ea remittat mediante actu cha­ ritatis, nam, ut probabitur in tractatu De Poenitentia, tantummodo per actum charitatis, tanquam per contrarium, peccatum veniale auferri potest; et tamen cum hoc stat quod Eucharistia per se et ratione sui re­ mittat peccatum veniale, tum quatenus est unitiva Christo per produc­ tionem charitatis non tantum secundum habitum sed etiam secundum actum, quo venialia destruuntur, tum quatenus est cibatio reparativa virium spiritualium, ita nempe quod si aliunde non esset productiva actus charitatis, ex hoc ipso quod sit reparativa deberet illum producere ad hoc ut per ipsum peccata venialia destruantur. Ex quo intelligitur discrimen tum cum modo quo peccata venialia remittuntur per quamlibet gratiae infusionem et consequenter per quodlibet sacramentum (cf. q. 87, a. 2 et 3), tum cum modo quo ipsa Eucharistia remittit poenam peccati; haec enim duo fiunt per accidens et ex consequenti, dum Eucharistia peccata venialia remittit per se et ratione sui. QUARTO, DELECTATIO, seu dulcedo et gaudium spirituale, com­ petit per se gratiae eucharisticae, eique soli, ex eadem duplici ratione spiritualis cibationis et unionis ad Christum per actum charitatis. Ad rem S. Thomas, a. 1, ad 2: ‘Ter hoc sacramentum, quantum est ex sui virtute, non solum habitus gratiae et virtutis confertur, sed etiam excitatur in actum, secundum illud II. Cor. v, 14: ‘Charitas Christi urget nos’. Et inde est quod ex virtute hujus sacramenti anima spiritu­ aliter reficitur, per hoc quod anima spiritualiter delectatur, et quodam­ modo inebriatur dulcedine bonitatis divinae, secundum illud Cantic. v, 1: ‘Comedite, amici, et bibite, et inebriamini, charissimi’” (cf. a. 8, corp, et ad 2). Nota tamen quod dum augmentum gratiae, aliique supradicti effec­ tus, semper producuntur per Eucharistiam, quippe quae pertinent ad primarium eius effectum (cf. a. 8; tract. De sacr. in gen., art. 25), spi­ ritualis delectatio, cum sit effectus quidam secundarius, potest deesse et frequenter quidem inpeditur, sive culpabiliter per voluntariam dis­ tractionem aut aliud veniale peccatum (a. 8), sive inculpabiliter'' tum ex dispositione divinae providentiae subtrahentis talem effectum vel illum reservantis in meliorem occasionem, ad probationem animi et ad fovendam spiritualem eius virilitatem (quemadmodum secundarius effectus Extremae Unctionis, seu corporis sanitas non datur nisi quando * Cf. Salmanticenses, Dc Euch., disp. 10, dub. 1, n. 8. 'zS· DE EFFECTU EUCHARISTIAE 469 et sicut oportet ad salutem), tum ob ipsam conditionem humanae na­ turae, quae cum sit finitae virtutis, variis ac legitimis occupationibus, puta studii, regiminis et sacri ministerii, ita saepe absorbetur ac distra­ hitur ut nequeat absque speciali conatu in eas devotionis et attentionis dispositiones se colligere in quibus eucharistica dulcedo expanditur. Ceterum distinguendum est inter spiritualem dulcedinem sensibilem et spiritualem dulcedinem voluntatis et intellectus. Ad rem Auctor Opusc. “IJc venerabili sacramento Altaris” (Apo­ cryphi S. Thomae), cap. 22: “Sed diceret aliquis. Ecce saepius ut possum me praeparo, corpus Domini sumo, sed nihil sentio solat ii spi­ ritualis dulcedinis. Respondeo. Cibus iste, sive fructus, medicina est hominis. Unde sicut medicus peritus quandoque quibusdam dat medi­ cinam dulcem palato corporis, et quandoque non sic. sed dulcem palato mentis, quae quamvis non gutturi, tamen bene sapit rationi, pro eo quod sanam mentem delectat; sic Dominus dat suis fidelibus dulce semper corpus: sed dulcedinem suam alio modo istis, alio istis, prout cuilibet expedire novit. Hinc est. quod quidam dulcedinem istam sa­ piunt per affectum, et ardentiori delectantur devotione: et alii eamdem dulcedinem sapiunt per pium intellectum, et sufficienti reficiuntur uti­ litate in eo quod credunt et intelligunt per hunc cibum sanctum veram vitam obtinere. Igitur quamvis non sapis dulcedinem Domini primo modo, idest per affectum firmae devotionis: sapis tamen secundo modo, scilicet per intellectum multae utilitatis.” 7Λ PARS: GRATIA SACRAMENTALIS EUCHARISTICA IM­ PORTAT PRAETEREA PIGNUS VITAE AETERNAE. SEU CONSUMMATAE UNIONIS CUM CHRISTO IN BEATIFICA VISIONE. Scriptura hunc effectum explicite proponit in solemni promissione Christi: “Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum. . . Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem . . . habet vitam aeternam. . . Qui manducat hunc panem, vivet in aeternum” (Joan. 6, 52. 55. 59). In verbis institutionis Eucharistia proponitur ut testa­ mentum (cuius proprium est conferre jus ad haereditatem ) : “Hic calix novum testamentum est in sanguine meo” (1 Cor. 11. 25; cf. 11. 26 et Matth. 26, 29). Idem effectus figuratur in manna, qua Hebraei “aliti sunt, usquequo tangerent fines terrae Chanaan” (Exod. 16. 35) et in pane Eliae subministrato ut ambularet in fortitudine illius “usque ad montem Dei Horeb” (3 Reg. 19, 8). Patres hunc effectum proponunt generatim ad modum unius cum effectu resurrectionis et immortalitatis (cf. textus infra in 8a Parte); 470 « i n iΜ ►H il db .0 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE quandoque illuni considerant sub ratione viatici seu alimenti roboran­ tis et confortantis in itinere quo coniungimur cum aeterna vita. Augustinus, in Joan., tract. 26, ait rationem huius effectus esse ipsam coniunctionem cum Christo, qui est vita aeterna, qua proinde fruitur homo initialiter in hac vita, plene vero in altera, in qua consummabitur unio cum Christo: “Qui Christum manducant . . . vivunt in aeternum, quia Christus est vita aeterna'’; unde communicans “habet interim se­ cundum spiritum etsi nondum secundum carnem vitam aeternam in requie, quae sanctorum spiritus suscipit" donec plene eam consequetur, una cum corporis glorificatione, in ipsa societate sanctorum “ubi pax erit et unitas plena atque perfecta” (n. 20. 16. 17, M.L. 35, 1615. 1614). Idem, De pecc. meritis et remiss. 1, 24, 34: ‘Optime Punici Chris­ tiani Baptismum ipsum nihil aliud quam salutem, et sacramentum cor­ poris Christi, nihil aliud quam vitam vocant. Unde, nisi ex antiqua, ut existimo, et apostolica traditione, qua Ecclesiae Christi insitum tenent, praeter Baptismum et participationem mensae Dominicae, non solum ad regnum Dei, sed nec ad salutem et vitam aeternam posse quem­ quam hominum pervenire?” (M.L. 44, 128). Gaudentius Brixiensis, In Exod., Serm. 2: “Vere istud est haereditarium munus Testamenti ejus novi, quod nobis ea nocte qua trade­ batur crucifigendus, tamquam pignus suae praesentiae dereliquit. Hoc illud est viaticum nostri itineris, quo in hac via vitae alimur ac nutri­ mur, donec ad ipsum pergamus de hoc saeculo recedentes" (M.L. 20, 859). Hieronymus, In Matth. (15, 32), 1. 2. c. 15: “Non vult eos [turbas] Jesus dimittere jejunos, ne deficiant in via. Periclitatur ergo, qui sine coelesti pane ad optatam mansionem pervenire festinat. Unde et an­ gelus loquitur ad Eliam: ‘Surge, et manduca, quia grandem viam am­ bulaturus es’ (III Reg. xix, 7)” (M.L. 26, 115 sq.). Ecclesia Eucharistiam tradit ut Viaticum exeuntibus ex hac vita et in Officio SS. Corporis Christi sic orat et confitetur: “O sacrum con­ vivium, in quo . . . juturae gloriae nobis pignus datur”. Ratio theologica duplex assignari potest cum S. Thoma (a. 2). 1. Unio cum Christo, quae est proprius effectus Eucharistiae, non perfecte habetur nisi in vita aeterna; ceterum, cum vita aeterna es­ sentialiter consistat in immediata unione cum Christo, ille qui per hoc sacramentum unitur Christo jam vitam aeternam in se habet, non tan­ tum in spe ct jure (eo nempe modo quo vita aeterna invenitur in com­ muni gratia sanctificante) sed etiam in re, quamvis imperfecte et inchoative. DE EFFECTU EUCHARISTIAE 471 2. Similiter spiritualis cibatio, quae est proprius effectus hujus sacra­ menti, non perfecte habetur nisi in aeterna vita, quando “in coena nuptiarum Agni” (Apoc. 19, 9) consummatur spirituale connubium cum Divinitate et homo de Deo plene saginatur. 8Λ PARS: TANDEM GRATIA SACRAMENTALIS EUCHA­ RISTIAE IMPORTAT PLURES EFFECTUS IN IPSO CORPORE COMMUNICANTIS, SCILICET QUAMDAM EIUSDEM REFOR­ MATIONEM AC SANCTIFICATIONEM ET JUS FUTURAE AC GLORIOSAE RESURRECTIONIS. r Scriptura, ex ore Christi, suscipientibus Eucharistiam resurrectionem explicite et emphatice promittit “Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam: et ego resuscitabo eum in novissimo die” (Joan. 6, 55; cf. 49. 50. 59). Patres eundem resurrectionis effectum insistenter proponunt, vocan­ tes Eucharistiam “pharmacum immortalitatis et antidotum ne moria­ mur” (Ignatius, Ad Eph. 20. 2), “participationem immortalitatis" (Nyssenus, Orat. cat. 37, cit. in art. 13), “spem resurrectionis” (Ire­ naeus, Adv. haer. 5, 2, 3, cit. ibid.), “semen immortalitatis" (Cyrillus Alex, mox cit.), et rationem assignantes in eo quod per Eucharistiam suscipitur ipsum corpus Christi quod est aliquid immortale (Nyssenus) et ipsa vita (Cyrillus Alex.). Notandi sunt praecipue Irenaeus, qui ex necessitate huius effectus confutat Gnosticos negantes corporum resurrectionem, et Cyrillus Alex., qui explicans supradicta verba Christi in Joan. 6, 55 ait: “Ego, inquit, in eo existens, per meam carnem videlicet, resuscitabo cum, qui manducat, nimirum in novissimo die. Fieri enim prorsus ne­ quit, ut qui secundum naturam vita est, corruptionem non superet ac vincat mortem. Proinde licet mors, quae per praevaricationem nos in­ vasit, humanum corpus corruptionis necessitati subiciat, tamen quia Christus per suam carnem in nobis est. omnino resurgemus. Incredibile enim est, immo vero impossibile, ut vita cos, in quibus fuerit, non vivi­ ficet. Quemadmodum enim scintillam multis paleis inserimus, ut semen ignis servemus, sic etiam Dominus noster lesus Christus per carnem suam in nobis vitam integit ac veluti quoddam semen immortalitatis inserit, quod totam, quae in nobis est. corruptionem abolet" (M.G. 73,582). Praeterea Patres modo generali loquuntur de quadam dignificatione (Chrysostomus, Horn. 82 in Matth.), transmutatione, reformatione seu restauratione (Nyssenus, Orat, cat., 37). sanctificatione (Irenaeus: Clemens Alex.; Cyrill. Hier., Cat. myst. 4; Damascenus, De fide orth. 472 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE 4, 14) ipsius corporis; ct peculiariter de temperatione concupiscentiae (Chrysostomus, In Joan., hom. 46, 4; Cyrillus Alex., In Joan., 1. 4, c. 14). Irenaeus, Adv. haer. 5, 2, 2, ait: “Quoniam membra ejus sumus . . . [Christus] eum calicem . . . suum sanguinem . . . ex quo auget nostrum sanguinem; et eum panem . . . suum corpus confirmavit, ex quo nostra auget corpora” (M.G. 7, 1125). Clemens Alex., Paed. 2, 2, 20, 1: “Amborum . . . temperamentum, potus scilicet et Verbi, dicitur eucharistia, scilicet laudabilis et prae­ clara gratia, cuius qui secundum fidem sunt participes, sanctificantur ct corpore ct anima” (C.B. 1, 167). Ratio theologica istorum effectuum est praecipue ea quae assignatur a Patribus, scilicet unio cum corpore Christi quod est quid immortale ac gloriosum et principium vitae ac resurrectionis, juxta illud Joan. 11. 25 : “Ego sum resurrectio et vita”. Nequit nempe talis unio non conferre titulum resurrectionis aut non esse semen immortalitatis. Et similiter nequit unio cum eo corpore quod est instrumentum sanctificationis non habere in nostrum corpus influxum aliquem sanctificativum et reformativum, ut inde praesertim evadat aptius instrumentum illarum vir­ tutum quae, uti castitas, resident in appetitu sensitivo. Praeterea, cum gloria animae sit intime connexa cum glorificatione corporis, ex utraque enim una vita aeterna consistit, ex eo quod Eu­ charistia sit pignus gloriae animae sequitur quod sit etiam pignus glo­ rificationis corporis, seu tum resurrectionis tum perfectae restitutionis originalis integritatis, quae inchoatur in hac vita per curationem vul­ nerum concupiscentiae et infirmitatis. Ad rem 5. Thomas, a. 1, ad 3: “Quia sacramenta operantur salutem quam significant, ideo secundum quamdam assimilationem dicitur quod in hoc sacramento corpus offertur pro salute corporis, et sanguis pro salute animae; quamvis utrumque ad salutem utriusque operetur, cum sub utroque totus sit Christus [q. 74. a. 1; q. 76, a. 2]. . . Et licet corpus non sit immediatum subjectum gratiae, ex anima tamen re­ dundat effectus gratiae ad corpus, dum in praesenti membra nostra exhibemus ‘arma justitiae Deo’; ut habetur Rom. vi, et in futuro cor­ pus nostrum sortietur incorruptionem et gloriam animae.” Quod attinet autem ad modum quo praedicti effectus corporalis sanctificationis et resurrectionis per Eucharistiam producuntur, cer­ tum est imprimis eos conferri speciali titulo seu ex vi ipsius sacramenti et non tantum eo generali titulo quo includuntur in ipsa gratia com­ muni quae etiam extrasacramentaliter confertur. Hoc est minimum DE EFFECTU EUCHARISTIAE 473 quod admittitur ab omnibus et admittendum est ut salvetur sensus et justificetur emphasis verborum Scripturae et Patrum. Praeterea contra quosdam theologos dicendum est eos produci non tantum mediante ipsa gratia virtutum et donorum quae per sacramen­ tum confertur, sed immediate et directe per sacramentum ipsum. Nisi hoc admittatur, ‘'non assequitur profunditas et amplitudo sensus, qui subest promissioni Christi Domini et declarationibus ss. Patrum”, ut apte notat et bene explicat Franzelin (De Euch., thes. 19). Tandem inquiri potest de ulteriori determinatione huiusmodi causalitatis. Ad sanctificationem corporis quod attinet, quidam, ut Coninck, dicunt eam fieri per specialia auxilia, extrinseca ipsi corpori, quibus ope piarum cogitationum vel per remotionem aut diminutionem tentationis, concupiscentia veluti ab extrinseco minuitur et refrenatur. Alii, ut Suarez, dicunt per Eucharistiam produci in corpore quas­ dam naturales qualitates, quibus ipsa concupiscentia minuitur. Ad rem Pcsch: “Nihil repugnat, ne admittamus physicum Christi influxum in corpora nostra, quo per debitam humorum temperationem concupiscen­ tia mitigetur et maior inter corpus et animam harmonia efficiatur."1 Franzelin quoque, hanc cum praecedenti sententia coniungens, scribit: “[Christus] conformat carnem nostram carni suae incorruptibili . . . per auxilia interna et externa adversus tentationes carnis et diaboli, ali­ quando etiam restinctione cupiditatum per aliquam praeternaturalem humorum attemperationem immediate in ipso corpore sanctorum suo­ rum. Hoc ultimum licet non sit certum heri vi ipsius sacramenti, non debet tamen videri improbabile, si conferas effectum e.g. extremae Unctionis immediate in ipsum corpus, simulque adtendas huiusmodi sacramentales effectus in corpus semper esse intelligendos non solum pro mensura dispositionis nostrae, sed etiam pro ratione divinae provi­ dentiae et cum subordinatione ad effectum et finem principalem, qui est sanctificatio animae et salus aeterna.”11 Alii, ut Salmanticenses,12 melius ac conformiter cum generali doc­ trina de gratia sacramentali statuta in tractatu De sacr. in gen. (art. 12), docent gratiam sacramentalem Eucharistiae importare aliquem modum intrinsecum et habitualem, qui. prout participatur etiam a vir­ tutibus residentibus in appetitu sensitivo, istius motus et affectiones regulat, eas ordinando ad effectum et finem huius sacramenti. ”Dc Sacr., pars 1, n. 798, Friburgi Br., 1914, p. 378. “ Dc SS. Euch., thes. 19, Romae, 1932, p. 337 sq. 11 Dc Euch., disp. 10, dub. 1, n. 16. 474 < I * DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE Ad resurrectionem vero quod attinet, communiter theologi dicunt Eucharistiam conferre tantummodo titulum resurgendi adeoque ipsam resurrectionem non causare nisi moraliter et secundum exigentiam. Ita inter thomistas Joannes a S. Thoma et Gonct. Quidam vero thomistae docent Eucharistiam aliquid etiam producere per quod physice causa­ bitur resurrectio. Et quidem Contcnson docet per Eucharistiam imprimi corpori ali­ quam physicam ac permanentem virtutem, quae sit semen et causa physica futurae resurrectionis. Attamen haec singularis sententia ab omnibus reicitur, eo quod concipi non possit quomodo talis virtus ma­ neat in corpore corrupto, nisi dicatur eam toties produci quoties novum compositum ex materia prima, quae fuit in humano composito, produ­ catur, per quod gratis fingitur indeterminata multiplicatio miraculorum. Unde Salmanticenses (De Euch., disp. 10, dub. 1, n. 21 sq.) non incongruenter docent: “Eucharistiam rite susceptam manere virtualiter physice in proprio effectu, nempe in gratia sacramentali, quam in anima producit. . . Quae gratia perseverat in anima etiam separata a corpore. Unde Eucharistia prout in illa perseverans potest concurrere instrumentaliter physice ad ejusdem animae cum corpore reunionem in resur­ rectione futura: sicut passio Christi manens virtualiter in sacris stig­ matibus, vel in humanitate ut eis determinata, concurrit ad eiusdem passionis effectus.” Conspectus effectuum Eucharistiae: Gratia communis per se secunda per accidens prima Gratia sacranientalis Quoad animam mystica unio cum Christo spiritualis cibatio I sustentatio: praeservatio a peccato mortali completio: plenitudo vitae Christianae reparatio: remissio peccatorum venialium delectatio pignus vitae aeternae Quoad corpus reformatio et sanctificatio jus gloriosae resurrectionis Comparando ad invicem effectus trium sacramentorum Christianae initiationis, i.e. Baptismi, Confirmationis et Eucharistiae, sequentes definitiones vel descriptiones colliguntur (cf. tractatum De Confirma­ tione, art. 5, p. 352): 475 DE EFFECTU EUCHARISTIAE BA P TISM U S 1. Sacramentum Trinitatis “Sacramentum Mortis ct Passionis Christi”11 Sacr. Aedificationis templi Dei Sacr. Consecrationis templi Dei Sacr. Erectionis tem­ pli Dei 2. Sacramentum Regene­ rationis Sacr. Incorporationis Christo ct Ecclesiae “In ipso . . . Vivimus, 3. Sacramentum Primae collationis gratiae Sacr. Existcntiae Sacr. Lactis Sacr. Fidei Genitae Signaculum Fidei CONFIRMA T10 Spiritus Sancti Ministerii ct Vitae Christi Consecrationis templi Dei Repletionis templi prae­ sentia Deitatis Sustentaculi templi Dei Adultae aetatis Conformationis Christo i.e. Uncto plena gratia Et Movemur, Confirmationis gratiae Operationis Sicerae Fidei Roboratae A’exillum Fidei 4. Sacramentum Remis­ Perfectionis sionis Spiritualis Unctionis Sacr. Spiritualis Ablu­ tionis Oleum sanctum Fons sanctus Progressus Sacr. Initiationis 5. Sacramentum Forma­ tionis “Sacramentum Fidei”1* Roborationis Spei ct Fortitudinis Sacr. Virtutum Sacr. Orationis Donorum Fervoris Sacr. Societatis seu Christianitatis Sacr. Abrenuntiationis Sacr. Mortis Sacr. Lacrimarum Sacr. Adhaesionis Signaculum Verticis Militiae Christianae Pugnae Laboris Moeroris Defensionis “Signaculum Frontium -· EUCHARISTIA Christi (“Sacramentum corporis Christi”)n Coenae et Ascensionis Christi Adventus Deitatis et Aeterni Sacerdotis Cultus et Oblationis aeternae Firmitatis templi Dei Maturitatis Mysticae unionis Capiti Christo et membris ejus Et Sumus”13 Consum motionis gratiae Vitae Mellis16 Fidei Consummatae “Mvsterium Fidei' 7 Plenitudinis Spiritualis Cibationis Hostia sancta Termini Consum mationis “Sacramentum Charitatis”10 Beatitudinum "Sacramentum Pieta­ tis”20 Sacerdotalis Regalitatis Triumphi Vitae Pacis "Signum Unitatis”*1 Signaculum Cordis 11 Augustinus, De pecc. remiss. 1, 24. 34. “5. Thomas, 3 p., q. 73, a. 3, ad 3. 15 Jc/. 17, 28. ” Ct. Tert till , Adv. Marc 1. 14; Joatimni Diaconum, Ep ad Senarium. 12 11 Canon .Missae; Leo XIII, Enc. "Mirae charitatis”, cit in p 453 “.S'. Thomas, 3 p., q. 73, a. 3. ad 3. ”5. Thomas, ibidem. ''Augustinus, In Joan., tract 26, 13 cit. in p. 61. Augustinus, ibidem. " Tertullianus, Contra Mare. 3, 22. 476 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE Omnes definitiones et descriptiones Eucharistiae compendiantur in ea quam tradit 5. Thomas (hic, a. 5): “SPIRITUALIS NUTRITIO PER UNIONEM AI) CHRISTUM”, vel, juxta superius dicta (Introd, tract., p. 9), SACRAMENTUM SPI­ RITUALIS CIBATIONIS IN CORPORE CHRISTI. ART. 26. Utrum Sumptio Huius Sacramenti Sit Necessaria Ad Salutem (q. 73, a. 3; q. 79, a. 1. ad 1 ; q. 80, a. 11 ; cf. q. 65, a. 3 et 4).23 STATUS QUAESTIONIS Agitur de necessitate tum medii (de qua in q. 73, a. 3) tum prae­ cepti (de qua magis directe in q. 80, a. 11), juxta notionem et divi­ sionem necessitatis tactas in Tractatu I)e Baptismo, art. 9. p. 104 sq. Necessitas huius sacramenti intime connectitur cum eius effectu eiusque relatione ad alia sacramenta, de quibus agitur in art. 25 et 34. Ut ordine persolvantur praecipua quae tum contra haereticos tum praesertim inter theologos de hac re agitari solent, QUINQUE HIC QUAERUNTUR, quorum tria priora ad necessitatem medii, reliqua vero duo ad necessitatem praecepti referuntur: u Peculiariter de hac re scripserunt inter modernos: J. Hofimann, Die Geschichtc der Laienkommunion bis zum Tridcntinum, Speier, 1891. G. Kludnicki S.S.S., De necessitate Eucharistiae, in Divus Thomas, Fribourgi, 19191920, p. 57 sqq. L. Lt relier S.J., Dic hl. Euch. ais notwendigcs Mittel zur Bewahrung des Gnadenstandcs, Zeitschrift fur kath. Theol., 1931, p. 287 sqq. 0. Lutz, Die Notwendigkcit der hl. Eucharistie, in Zeitschrift fur kath. Theol., 1919, p. 235 sqq. Idem, lebcr dic Wirkungen und die Notwendigkcit der hl. Eucharistie, in Zeitschrift fiir kath. Theol., 1920, p. 398 sqq.; 505 sqq. Idem, Die Lchrc des hl. Thomas über die Notwendigkcit der hi. Eucharistic, ibidem, 1922, p. 20 sqq. Idem, Die Notwendigkcit der hl. Eucharistie nach M. de La Taille, ibidem, 1925, p. 42-61. Idem, 1st dic hl. Eucharistie dic Wirkursachc aller Gnaden?, ibidem, 1931, p. 438 sqq. J. Nicolussi S.S.S., Dic Notwendigkcit der hl. Eucharistie, Banzani, 1917. Idem, Dic Wirkungen der hl. Eucharistie, Banzani, 1918. E. Springer S.J.. Dic hl. Kommunion, das notwendigc Mittel zur Bewahrung der heiligmachendcn Gnade, 1911. Idem, Die Eucharistic, ... die notwendige Nahrung der Scclc, 1912. Idem, Fiinf Thesen iibcr die Notwendigkcit der Eucharistie, in Pastor Bonus, 1920— 1921, p. -268 sqq. Idem, 1'ebcr das in der Taufc eingcschlossene X’otum der Eucharistie, Linzer, 1921, p. 525-540. Idem, Testimonia Patrum nccnon antiquiorum theologorum pro SS. Eucharistiae neces­ sitate, Sarajevo, 1923. Idem, Quid dicat ratio humana de communionis necessitate, Bogoslovska Smostra, Zagreb, 1925, p. 177-186. Idem, Zu den gegen die Notwendigkcit der hl. Kommunion erhobenen Einwandcn, Theol. und Glaubc, 1932, p. 93 sqq. De la Taille, Mysterium Fidei, Parisiis, 1931 (elue. 49; cf. elue. 46). DE NECESSITATE EUCHARISTIAE 477 1. Utrum sumptio Eucharistiae sit necessaria ad salutem necessitate medii in re aut in re vel voto. 2. Utrum sitnecessaria ad salutem necessitate medii in solo voto. 3. Utrum sitnecessariaad diuturnam perseverantiam in gratia ne­ cessitate medii in re vel voto. 4. Utrum sitnecessaria necessitate praecepti divini. 5. Utrum sitnecessaria necessitate praecepti ecclesiastici. Quidam auctores, ut S. Thomas, Lugo, Salmanticcnses, Hugon, sepa­ rant quaestionem de necessitate medii, quam pertractant ubi generali­ ter de essentia et proprietatibus huius sacramenti, a quaestione de necessitate praecepti, quam exponunt in materia de subiecto Eucharis­ tiae. Praeterea S. Thomas et plures alii consultius hic omittunt quaesti­ onem de necessitate Eucharistiae ad perseverantiam, utpote quae sit implicite resoluta in materia de effectu Eucharistiae. PARS NEGATIVA et PARS AFFIRMATIVA Nota theologica. 1. Eucharistiam non esse necessariam ad salutem necessitate medii in re aut in re vel voto, eo nempe modo quo Baptismus et Poenitentia sunt necessaria, est de fide jormaliter implicite definita a Cone. Trid. (sess. 13, can. 4). Eam non esse necessariam necessitate medii in re quoad parvulos, est de fide jormaliter explicite definita a Cone. Trid. (ibidem). Eam non esse necessariam necessitate medii in re vel voto quoad adultos, dicitur communiter a theologis modernis (Lercher. Tanquerey. Hervé, Ferland, Priimmer, Merkelbach) theologice certum; at non videtur assignandam esse contrariae sententiae majorem censuram quam aliquam notam temeritatis, fundatam in consideratione mentis Ecclesiae et communissimae doctrinae theologorum. 2. Eucharistiam esse ad salutem necessariam necessitate medii in solo voto, est saltem conformius menti Ecclesiae, attenta doctrina Catechismi Cone. Trid. 3. Eucharistiam esse stricte necessariam, i.e. de necessitate medii in re vel voto, ad perseverandum in gratia, est tam conforme menti et documentis Ecclesiae ut videatur esse aliqua nota theologica dignum, et contrarium aliqua censura mulctandum. Eam esse moralitcr saltem necessariam, eo sensu quod absque com­ munione multo difficilius diu servatur status gratiae, est theologice certum, attentis documentis Ecclesiae et communissimo consensu theologorum. 478 D E SA CRA M ENTO E U C H A RIS TI A IC 4. Eucharistiam esse de praecepto divino, ita videtur admitten­ dum ut contrarium sit temerarium. Hervé dicit id esse saltem theologice certum, Cajctanus sententiam tutiorem, Pesch tale ut contraria sententia valde probabilis censeri nequeat. Eam esse de praecepto divino etiam in ratione viatici, est saltem conformius menti Ecclesiae, et judicatur a theologis ut probabilius. 5. Eucharistiam esse de praecepto ecclesiastico, est de fide definita a Cone. Trid. (sess. 13, can. 9). Documenta Ecclesiae. Cone. Later. IV, a. 1215, cap. 21, universale praeceptum annuae communionis imponit his verbis: “Omnis utriusque sexus fidelis, postquam ad annos discretionis per­ venerit, omnia sua solus peccata saltem semel in anno fideliter confite­ atur proprio sacerdoti, et iniunctam sibi poenitentiam pro viribus stu­ deat adimplere, suscipiens reverenter ad minus in Pascha Eucharistiae sacramentum, nisi forte de consilio proprii sacerdotis ob aliquam ratio­ nabilem causam ad tempus ab eius perceptione duxerit abstinendum: alioquin et vivens ab ingressu ecclesiae arceatur et moriens Christiana careat sepultura. Unde hoc salutare statutum frequenter in ecclesiis publicetur, ne quisquam ignorantiae caecitate velamen excusationis assumat” (Denz. 437). Cone. Tridentinum, sess. 13, cap. 2, praeceptum divinum sumendi Eucharistiam satis clare affirmat (Denz. 875 cit. in Introductione tractatus, p. 3). Ibid., can. 9, repetit et confirmat praeceptum ecclesiasticum ex Cone. Later. IV, definiens: “Si quis negaverit, omnes et singulos Christi fideles utriusque sexus, cum ad annos discretionis pervenerint, teneri singulis annis saltem in Paschate ad communicandum iuxta praeceptum sanctae matris Ecclesiae: A.S.” (Denz. 891). St’55. 21, cap. 4 et can. 4, docet et definit contra Protestantes par­ vulis non esse necessariam communionem: “Sancta Synodus docet, parvulos usu rationis carentes nulla obligari necessitate ad sacramentalem Eucharistiae communionem, siquidem per baptismi ‘lavacrum regenerati' [Tit. 3, 5] et Christo incorporati adeptam iam filiorum Dei gratiam in illa aetate amittere non possunt. Neque ideo tamen damnanda est antiquitas, si eum morem in quibusdem locis aliquando servavit. Ut enim sanctissimi illi Patres sui facti probabilem causam pro illius temporis ratione habuerunt, ita certe eos DE NECESSITATE EUCHARISTIAE 479 nulla salutis necessitate id fecisse sine controversia credendum est" (Denz. 933). “Si quis dixerit, parvulis, antequam ad annos discretionis pervene­ rint, necessariam esse Eucharistiae communionem: A.S.” (Denz. 937). Catechismus Cone. Trid., p. 2, c. 4, q. 48, praedicat absolutam neces­ sitatem sumptionis Eucharistiae in voto: “Prima etiam gratia (qua omnes praeditos esse oportet, antequam sacram eucharistiam ore con­ tingere audeant, ne indicium sibi manducent et bibant) nemini tribui­ tur, nisi hoc ipsum sacramentum desiderio et voto percipiant. Est enim omnium sacramentorum finis, et ecclesiasticae unitatis et coniunctionis symbolum; neque extra ecclesiam consequi gratiam ullus potest" (cf. q. 45 cit. in art. 25, p. 451). Ibid., q. 57, necessitatem praecepti sic exprimit: “Fideles saepe admonendi sunt, omnibus eam legem propositam esse, ut sacram eu­ charistiam accipiant. Praeterea constitutum est ab ecclesia, ut qui semel saltem singulis annis in Paschate non communicaverit, ab ecclesia arceatur." Ibid., q. 60, docet communionem esse de praecepto divino nec tamen necessariam parvulis: “Quamvis haec lex. Dei et ecclesiae auctoritate sancita, ad omnes fideles pertineat: docendum est tamen, eos excipi, qui nondum rationis usum propter aetatis imbecillitatem habent. Hi enim neque sacram eucharistiam a profano et communi pane sciunt discern­ ere, neque ad eam accipiendam pietatem animi et religionem afferre possunt. Atque id etiam a Christi Domini institutione alienissimum videtur: inquit enim [Matth. 26, 26]: ‘Accipite et comedite.’ Infantes autem idoneos non esse, qui accipiant et comedant, satis constat." Leo XIII damnavit doctrinam Rosmini de absoluta Eucharistiae necessitate (Denz. 1922, infra cit., p. 491 sq.). Pius X, Decr. “Quam singulari" Congr. de Sacramentis, 8 aug. 1910, authenticam interpretationem tum praecepti ecclesiastici, tum prae­ cepti divini, tradit quoad tempus quo utrumque parvulos obligare incipit, docens: “Aetas discretionis tum ad confessionem tum ad s. communionem ea est, in qua puer incipit ratiocinari, hoc est circa septi­ mum annum, sive supra, sive etiam infra. Ex hoc tempore incipit obli­ gatio satisfaciendi utrique praecepto confessionis et communionis" (Denz. 2137). Codex J.C. praeceptum ecclesiasticum sic determinat: Can. 854, £ 1: “Pueris, qui propter aetatis imbecillitatem nondum huius sacramenti cognitionem et gustum habent, Eucharistia ne ministretur.” 480 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE Can. 859, § 1: ‘Omnis utriusque sexus fidelis, postquam ad annos discretionis, idest ad rationis usum, pervenerit, debet semel in anno, saltem in Paschate, Eucharistiae sacramentum recipere, nisi forte de consilio proprii sacerdotis, ob aliquam rationabilem causam, ad tempus ab eius perceptione duxerit abstinendum.” Can. 861: “Praecepto communionis recipiendae non satisfit per sacri­ legam communionem.” Can. 864, § 1 : “In periculo mortis, quavis ex causa procedat, fideles sacrae communionis recipiendae praecepto tenentur.” Scriptura. In Joan. 6, 54 solemniter resonat comminatio Christi de cibatione sui corporis: “Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis”, quemadmodum in Joan. 3, 5 altera comminatio de regeneratione per aquam : “Nisi quis renatus jucrit ex aqua et Spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei.” Omnibus manifestus est parallelismus, i.e. convenientia simul et dis­ crepantia, hujus textus cum textu de Baptismo in Joan. 3, 5. Conveni­ unt enim tum quoad jormam verborum, quae est negativa (Nisi man­ ducaveritis . . . non habebitis — Nisi quis . . . non potest) et solemniter asseverans (Amen, amen dico vobis — Amen, amen dico tibi), tum quoad sensum verborum, qui importat aliquem nexum strictae necessi­ tatis. Similiter discrepant tum aliqualiter quoad verba, quae ponuntur in forma personali (Nisi manducaveritis) vel impersonali (Quis), tum quoad sensum, quatenus in uno agitur de nexu cibationis corporis Christi cum vita, in altero de nexu inter regenerationem per aquam et regnum coelorum. Ad interpretationem igitur descendentes, omnes admittunt in Joan. 6, 54 agi de necessitate cibationis corporis Christi. Attamen quidam catholici, ut Cajetanus (cf. supra, p. 48), docent non agi de sacra­ mento sed de necessitate spiritualis cibationis Christi per fidem; ceteri vero catholici et non pauci protestantes docent agi de Eucharistia eiusque necessitate. Attamen, ut infra explicabitur, quidam ea verba interpretantur de sola necessitate praecepti, alii etiam de necessitate medii quoad solam perseverantiam in gratia, alii etiam de necessitate medii ad salutem in re vel voto quoad solos adultos, alii tandem, nempe Protestantes, etiam de necessitate medii quoad parvulos ita ut habeatur perfecta paritas cum necessitate Baptismi. In Luc. 22, 19 et 1 Cor. 11, 24 sq. ter resonat praeceptum Christi: “Hoc jacite in meam commemorationem”. In 1 Cor. 11, 25 sq. haec additur declaratio tum Christi tum Apostoli: “Hoc facite quoties­ DE NECESSITATE EUCHARISTIAE 481 cumque bibetis, in meam commemorationem. Quotiescumque enim manducabitis panem hunc, et calicem bibetis, mortem Domini annun­ tiabitis donec veniat.” Omnibus tum Protestantibus tum catholicis manifestum est in his verbis agi de praecepto Christi, respiciente tum consecrationem tum communionem. Protestantes autem ita ea interpretantur ut omnibus fidelibus detur facultas consecrandi et praeceptum communicandi sub utraque specie; catholici vero ita distinguunt ut facultas et praecep­ tum consecrandi referatur ad solos Apostolos eorumque successores in ministerio, praeceptum vero communicandi referatur vel ad solos Apostolos ut praesentes convivio (ita quidam) vel ad omnes fideles sed conditionate, quatenus cis praecipitur ut faciant commemorationem Domini si et quando communicant (ita alii) vel absolute sed non quoad utramque speciem (ita alii). Patres. SS. Patres, tam orientales quam occidentales, emphatice asserunt necessitatem Eucharistiae ad vitam spiritualem, ad vitam aeternam, ad salutem, appellantes verba Christi in Joan. 6. 54. eamque necessitatem aequiparantes necessitati Baptismi de qua in Joan. 3, 5, ita ut dicant sine duobus his sacramentis salutem attingi non posse. Ad parvulos quoque necessitatem Eucharistiae explicite extendunt illi Patres latini qui, ut Augustinus, Pelagianos impugnabant. Cum enim hi haeretici docerent parvulos decedentes sine Baptismo non introire quidem in regnum coelorum, juxta verba Christi in Joan. 3.5. attamen consequi vitam aeternam (quam fingebant esse inferiorem quemdam gradum beatitudinis), S. Doctor eis respondet illos parvu­ los, utpote Eucharistiae expertes, quae nonnisi baptizatis confertur, nec vitam aeternam consequi posse, juxta alia verba eiusdem Salvatoris in Joan. 6, 54 (cf. Contra duas epist. Pelag. 1. 22, 40 et De pecc. mer. et rem. 1, 20, 26, infra cit.)' *' 4 Augustinum tamen non negare parvulos vel adultos baptizatos salvos fieri absque sacramentali susceptione Eucharistiae exponit eius inter­ pres Fulgentius (infra cit.). Pseudo-Cyprianus, Adv. Judaeos. 3. 25: “In Evangelic cata Joannem: ‘Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non potest introire in regnum Dei. Quod enim natum est de carne caro est. et quod natum est de spiritu spiritus est’ (Joan, iii, 5). Item illic: ‘Nisi ederitis car­ nem Filii hominis et biberitis sanguinem ejus, non habebitis vitam in vobis’ (Joan., vi, 54)" (M.L. 4, 781). Cf. D'AUs, De Bapt. et Confirm., thes. 12, B. 482 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE Hilarius, De Trin. 8, 16: “ ‘Qui edit carnem meam, et bibit sangui­ nem meum, in me manet, et ego in eo’ (Joan, vi, 57). Non enim quis in eo erit, nisi in quo ipse fuerit: ejus tantum in se assumptam habens carnem, qui suam sumpserit” (M.L. 10. 248). Cyrillus Alex., In Joan., 1. 10, c. 2: “Per corporis Christi, et pretiosi sanguinis participationem ipse quidem in nobis, nos autem rursus in eo simul unimur. AYc enim aliter vivificari potest quod natura sua est corruptibile, quam si corporaliter unitum sit corpori ejus qui secundum naturam suam est vita, hoc est Unigeniti. Quod si meis verbis per­ suaderi te non sinis, ipsi Christo clamanti fidem adhibe: ‘Arnen, anien dico vobis: nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis’ . . . Audis eum aperte praedi­ cantem, quod, nisi carnem eius manducaverimus et biberimus ejus sanguinem, non habituri simus in nobis, hoc est in propria carne, vitam aeternam?” (M.G. 74, 341—344). Ammonius Alex., In Joan. 6. 54: “Non participes erunt vitae aeter­ nae, qui per mysteriorum participationem non receperint Jesum, qui est vita secundum naturam” (M.G. 85, 1440). Innocentius 1, Epist. (182, n. 5 inter Augustinianas) ad Patres Cone. Milevitani: “Illud vero quod eos [i.e. Pelagianos] vestra fraternitas asserit praedicare, parvulos aeternae vitae praemiis etiam sine Bap­ tismatis gratia posse donari, perfatuum est. Nisi enim manducaverint carnem Filii hominis, et biberint sanguinem ejus, non habebunt vitam in semetipsis (Joan. vi. 54). Qui autem hanc eis sine regeneratione de­ fendunt. videntur mihi ipsum Baptismum velle cassare, cum praedicant hos habere quod in eos creditur nonnisi Baptismate conferendum. Si ergo nihil volunt officere non renasci, fateantur necesse est nec rege­ nerationis sacra fluenta prodesse” (M.L. 33, 785). Augustinus, Contra duas epist. Pelagianorum, 1, 22, 40: “Novimus quomodo non secundum Paulum apostolum, sed secundum Pelagium haereticum ista dicatis: parvulis videlicet Baptismum necessarium, non propter remissionem peccatorum, sed tantummodo propter regnum coelorum. Datis enim eis extra regnum Dei locum salutis et vitae aeternae, etiamsi non fuerint baptizati. Nec attenditis quod scriptum est : “Qui crediderit et baptizatus fuerit salvus erit ; qui autem non credi­ derit. condemnabitur’ (Mare. xvi. 16). Propter quod in Ecclesia Salva­ toris per alios parvuli credunt, sicut ex aliis ea quae illis in Baptismo remittuntur peccata traxerunt. Nec illud cogitatis, eos vitam habere non posse, qui fuerint expertes corporis et sanguinis Christi, dicente ipso, ‘Nisi manducaveritis carnem meam, et biberitis sanguinem meum. DE NECESSITATE EUCHARISTIAE 483 non habebitis vitam in vobis' (Joan, vi, 54). . . Evangelicis vocibus cogimini confiteri, nec vitam salutemque posse habere parvulos de cor­ pore exeuntes, nisi fuerint baptizati” (M.L. 44, 570). Ibid. 2, 4, 7, citatis supra relatis verbis Innocentii I. ait: “Ecce beatae memoriae Innocentius Papa sine Baptismo Christi, et sine par­ ticipatione corporis et sanguinis Christi vitam non habere parvulos dicit” (M.L. 44, 576). Ibid. 4, 4, 8: “Quid tergiversantur Pelagiani? Si omnibus necessaria est reconciliatio per Christum, per omnes transiit peccatum, quo ini­ mici fuimus, ut opus reconciliari haberemus. Haec reconciliatio est in lavacro regenerationis et Christi carne et sanguine, sine quo nec par­ vuli possunt habere vitam in semetipsis” (M.L. 44, 615). De pecc. merit, et remiss. 7, 20, 26 sq.: “Habent [Pelagiani] . . . quo confugiant, atque ubi delitescant, quia non ait Dominus, 'Si quis non renatus fuerit ex aqua et Spiritu’, non habebit vitam; sed ait. ‘non intrabit in regnum Dei’. Nam si illud dixisset, nulla hinc dubitatio posset oboriri. Auferatur ergo dubitatio: jam Dominum audiamus . . . non quidem hoc de Sacramento lavacri dicentem, sed de Sacramento sanctae mensae suae, quo nemo rite nisi baptizatus accedit: ‘Nisi man­ ducaveritis carnem meam, et biberitis sanguinem meum, non habebitis vitam in vobis’. Quid ultra quaerimus? . . . “An vero quisquam etiam hoc dicere audebit, quod ad parvulos haec sententia non pertineat, possintque sine participatione corporis huius et sanguinis in se habere vitam: quia non ait. Qui non manducaverit, sicut de Baptismo. ‘Qui non renatus fuerit': sed ait. ‘Si non mandu­ caveritis', vehit eos alloquens qui audire et intelligere poterant, quod utique non valent parvuli? Sed qui hoc dicit, non attendit quia nisi omnes ista sententia teneat, ut sine corpore et sanguine Filii hominis vitam habere non possint, frustra etiam aetas major id curat. Potest enim, si non voluntatem, sed verba loquentis attendas, eis solis videri dictum, quibus tunc Dominus loquebatur: quia non ait. Qui non man­ ducaverit; sed, ‘Si non manducaveritis' ” (M.L. 44. 123 sq.). Ibid., 1, 24, 34: “Optime Punici Christiani Baptismum ipsum nihil aliud quam salutem, et sacramentum corporis Christi, nihil aliud quam vitam vocant. Unde, nisi ex antiqua, ut existimo, et apostolica tradi­ tione, qua Ecclesiae Christi insitum tenent, praeter Baptismum et par­ ticipationem mensae Dominicae, non solum ad regnum Dei, sed nec ad salutem et vitam aeternam posse quemquam hominum pervenire? Hoc enim et Scriptura testatur [Citat quoad Baptismum Tit. 3. 5. 1 Petr. 3, 21, quoad Euchar. Joan. 6. 61. 52. 54]. . . Si ergo ut tot et tanta divina testimonia concinunt, nec salus nec vita aeterna sine Baptismo et corpore et sanguine Domini cuiquam speranda est, frustra 484 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE sine his promittitur parvulis. Porro si a salute ac vita aeterna hominem nisi peccata non separant, per haec Sacramenta nonnisi peccati reatus in parvulis solvitur: de quo reatu scriptum est, neminem esse mundum” (M.L. 44, 128 sq.). Ibid. 3, 4, S: “Nisi manducaverint homines carnem ejus, hoc est, participes facti fuerint corporis ejus, non habebunt vitam (Joan, vi, 54). His atque hujusmodi aliis, quae nunc praetereo, testimoniis divina luce clarissimis, divina auctoritate certissimis, nonne veritas sine ulla ambiguitate proclamat, non solum in regnum Dei non baptizatos par­ vulos intrare non posse, sed nec vitam aeternam posse habere praeter Christi corpus, cui ut incorporentur, sacramento Baptismatis imbuun­ tur?” (M.L. 44, 190). Ep. 217, ad Vitalem, c. 5, n. 16, infra cit., p. 488. Gelasius R.P. (J 496), Ep. 7, Ad omnes episcopos per Picenum, eandem Augustini doctrinam exprimit: “In Evangelio dicit: ‘Qui cre­ diderit, et baptizatus fuerit, habebit vitam aeternam; qui autem non crediderit, jam judicatus est, et ira Dei manet super eum’ (Joan, iii). . . Ipse Dominus Jesus Christus coelesti voce pronuntiat: ‘Qui non manducaverit carnem Filii hominis et biberit sanguinem ejus, non habebit vitam in semetipsum’ (Joan, vi), ubi utique neminem videmus exceptum; nec ausus est aliquis dicere, parvulum sine hoc sacramento salutari ad aeternam vitam posse perduci; sine illa autem vita, in perpetua futurum morte non dubium est ... ; et si non fuerit mysterii Christiani participatione mundatus, ad vitam non potest pervenire perpetuam. . . “Sicut autem omnes in condemnationem dicit [Apostolus, Rom. v], utique qui de Adam parente sunt geniti, sic omnes in justificationem vitae non nisi illos astruit, qui in Christi mysterio sunt renati. . . “Unde et Dominus, sicut superius diximus, ait (quod utique nisi baptizatis non convenit): ‘Qui non manducaverit carnem Filii hominis, et biberit sanguinem ejus, non habebit vitam in semetipso’ (Joan, vi); sine vita autem esse perpetua quid est nisi in sempiterna morte consti­ tui? quamvis idem sit regnum coelorum quod aeterna vita, tamen, ut providentia Dei omnes Pelagianorum nequitias amputaret, non solum dictum est: ‘Qui non fuerit renatus ex aqua et Spiritu sancto non intra­ bit in regnum coelorum’ (Joan, iii); sed etiam pariter dictum est: ‘Qui non manducaverit carnem Filii hominis, et biberit sanguinem ejus, non habebit vitam in semetipso’. . . “Nihil est ergo quod dicant, quod non renati infantes, tantummodo in regnum coelorum ire non valeant: non autem perpetua damnatione puniantur, dum sine baptismate corpus et sanguinem Christi nec edere DE NECESSITATE EUCHARISTIAE 485 valeant, nec potare: sine autem hoc vitam in semetipsis habere non possent, sine vita vero non nisi mortui sint futuri” (M.L. 59, 37 sq.). Pseudo-IIieronymus, Ep. 38, 7: “Quod testimonium contra Pelagii blasphemias evidentissimum atque validissimum est, qui asserere ar­ repta impietate praesumit, non propter vitam, sed propter regnum coelorum, baptismum parvulis conferendum. Sub his enim Dei verbis, quibus Evangelista pronuntiat: ‘Non habebitis vitam in vobis’: aperte intelligendum est, quod omnis anima munere baptismi vacua, non solum gloria careat, sed ct vita” (M.L. 30, 274). Fulgentius, Ep. 12, Ad Ferrandum, 11, 24, sententiam Augustini interpretatur, inquiens: “Nullus autem debet moveri fidelium in illis, ‘qui etsi legitime sana mente baptizantur, praeveniente velocius morte, carnem Domini manducare, et sanguinem bibere non sinuntur’: propter illam videlicet sententiam Salvatoris qua dixit: ‘Nisi manducaveritis carnem Filii hominis et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis’ (Joan, vi, 54). Quod quisquis non solum secundum veritatis mysteria, sed secundum mysterii veritatem considerare poterit, in ipso lavacro sanctae regenerationis hoc fieri providebit. Quid enim agitur sacramento sancti baptismatis, nisi ut credentes membra Domini nostri Jesu Christi fiant, et ad compagem corporis ejus ecclesiastica unitate pertineant? Ipsis enim dicit beatus Apostolus: “Vos estis corpus Christi, membra de membro’ (I Cor. xii, 27). . . “Unde beatus Paulus cum quodam loco dixisset: . . . ‘Panes quos frangimus, nonne participatio corporis Domini est (I Cor. x, 16)?’ Ut nos esse ipsum verum panem verumque corpus ostenderet, con­ tinuo subjunxit: ‘Quoniam unus panis, unum corpus multi sumus, omnes qui de uno pane participamus’ (ibid., 17). . . Quocirca quoniam ‘unus panis et unum corpus multi sumus’, tunc incipit unusquisque particeps esse illius unius panis, quando coeperit membrum esse illius unius corporis, quod in singulis membris, quando in baptismo capiti Christo subjungitur, tunc jam Deo viva hostia veraciter immolatur. . . “Qui ergo membrum corporis Christi fit, quomodo non accipit quod ipse fit? quando utique illius fit verum corporis membrum, cujus cor­ poris est in sacrificio sacramentum. Hoc ergo fit ille regeneratione sancti baptismatis, quod est de sacrificio sumpturus altaris. Quod etiam sanctos Patres indubitanter credidisse ac docuisse cognoscimus. Beatus quoque Augustinus de hac re sermonem fecit admodum luculentum, et aptum aedificationi atque instructioni fidelium. . . [Citato sermone Augustini, procedit.] “Arbitror, sancte frater, disputationem nostram, praeclari doctoris Augustini sermone firmatam, nec cuiquam esse aliquatenus ambi- 486 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE gendum, tum unumquemque fidelium corporis sanguinisque Do­ minici participem fieri, quando in baptismate membrum corporis Christi efficitur, nec alienari ab illo panis calicisve consortio, etiamsi antequam panem illum comedat, et calicem bibat, de hoc saeculo in unitate corporis Christi constitutus abscedat. Sacramenti quippe illius participatione ac beneficio non privatur, quando ipse hoc quod illud sacramentum significat invenitur” (M.L. 65, 390-392). Haec ultima verba, utpote continentia rectam interpretationem sen­ tentiae Augustini, juxta ea quae S. Doctor exponit praecipue in tract. 26-27 In Joan, et in Contra duas epistolas Pelagianorum (ad Bonifacium Papam), saepe citata sunt a posterioribus Doctoribus, ut PseudoBeda (In 1 Cor. 10, 17), Gratiano in Corpore Juris (De Consecr., dist. 2, cap. 36; dist. 4, c. 131), Petro Lombardo (Sent., 1. 4, dist. 9) et S. Thoma (q. 73, a. 3, ad 1), quamvis non recte ab eis fuerint ipsi Augustino attributa. Ex posteriori aetate praescholastica sufficiat sequentes afferre textus:25 Leidradus Lugdunensis episc., De sacramento Baptismi, c. 9: ‘Oportet reno­ vatos per baptismum mensae Dominicae applicari. . . Qui enim dixit: ‘Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non intrabit in regnum coelorum’; dixit: ‘Nisi manducaveritis carnem meam, et biberitis sanguinem meum, non habebitis vitam in vobis’. Omnis ista sententia tenet, ut sine corpore et sanguine filii hominis vitam habere non possint. . . Pro hominum vita caro Christi data est, quam nisi manducaverint, non habebunt vitam aeternam” (M.L. 99, 866). Dominicus Gradensis, Epist. ad Petrum Antiochenum, 4: “Frustra quippe beatissimi Petrus et Paulus in Italia praedicaverunt, si Occidentalis Ecclesia beatitudine sempiternae vitae privatur: ad quam nemo perveniet, nisi particeps fuerit corporis et sanguinis Christi, sicut ipse contestatus est: ‘Nisi comederitis’, etc. Si ergo infermentati panis oblatio corpus Christi non est, omnes nos alieni sumus a vita” (M.G. 120, 753-756). Radulphus Ardens, Hom. 51, In die sancto Paschae: “Statutum est ut, pueris mox baptizatis, saltem in specie vini, tradatur, ne sine necessario discedant sacramento. Et quid si discedant? Nunquid damnabuntur? Non, fratres mei, quoniam in fide, etsi non sua, tamen patrinorum salvabuntur. Duo quippe sunt modi manducandi corpus Christi, unus sacramentalis, alius spiritualis. Sacramentaliter accipit corpus Christi etiam malus, sed quia indigne, judicium sibi manducat et bibit (1 Cor. ii). Spiritualiter vero accipit corpus bonus qui, etsi non sacramentaliter quandoque accipit, tamen fide et charitate in corpore Christi est” (M.L. 155, 1850). Rupcrtus Tuitiensis, In Joan. 6: “Fundamento fidei non bene custodito, illam praedicationem Domini dicentis: ‘Qui manducat carnem meam, et bibit sanguinem meum, in me manet et ego in eo (Joan, vi)’; quidam ita reciprocant: Qui manet in me, et ego in eo, hic manducat carnem meam, et bibit sanguinem meum: illo sensu praeoccupati, quod manere in unitate fidei, hoc sit manducare carnem, et bibere sanguinem Christi, et adeo non necessariam sibi arbitrantur esse ad salutem “Plura testimonia affert De la Taille, Mysterium fidei, Parisiis, 1931, p. 594 sqq. DE NECESSITATE EUCHARISTIAE 487 corporalem Dominicae mensae communicationem. Sed quid si omnes hoc idem dicant, et omnes hoc idem sapiant? Nonne otiosa reputabitur ilia traditio Domini, et ad nihilum redigetur, ut nusquam observetur modus ille, manducandi, et bibendi, quem ipse ore suo praedocuit, sub ipso articulo sacrosanctae passionis? Pereat igitur a corde Christiano hic sensus, quem importat haec inutilis reciprocatio. Hoc plane Christus non docuit, ‘sed qui manducat, inquit, carnem meam, et bibit sanguinem meum,’ eo videlicet modo quo traditurus sum. corde credendo ad justi­ tiam et ore manducando ac bibendo ad salutem, hic ‘in me manet et ego in eo,‘ ita ut jam non sint duo, sed una caro (Ephes, ii). Manducare namque et bibere, causa efficiens est, effectum autem, ut ‘in me maneat et ego in eo’ ” (M.L 169, 469 sq.). Guilelmiis Campellensis. De sacr. altaris, mox citand.. p. 489. Robertas Paululus, De caeremoniis, mox citand., p. 489 sq. NOTA. DE ANTIQUA PRAXI ADMINISTRANDI COMMUNI­ ONEM PARVULIS POST BAPTISMUMN Usque ad finem saec. 12 praxis administrandi Eucharistiam infanti­ bus immediate post Baptismum (ac subinde in variis occasionibus) viguit satis generaliter in utraque ecclesia. Id fiebat rarius sub utraque specie, intincta panis buccella in vino consecrato, frequentius vero, ob difficultatem deglutiendi panem, sub sola specie vini, ope digiti vino intincti vel cochlearis guttulas vini continentis. Jam autem initio saec. 13, prohibentibus pluribus Conciliis particu­ laribus, ea praxis in desuetudinem abiit in Ecclesia latina, ob duplicem praecipue rationem reverentiae Sacramenti et abrogatae communionis sub specie vini. S. Thomas, q. 80, a. 9, ad 3, scribit: “Eadem ratio est de pueris re­ center natis, et de amentibus, qui nunquam habuerunt usum rationis. Unde talibus non sunt sacra mysteria danda. Quamvis quidam Graeci contrarium faciant, propter hoc quod Dionysius [Caelest. hier. 2] dicit baptizatis esse sacram communionem dandam, non intelligentes quod Dionysius ibi loquitur de baptismo adultorum. . . Sed quando jam pueri incipiunt aliqualem usum rationis habere, ut possint devotionem concipere hujus sacramenti, tunc potest eis hoc sacramentum conferri." Hactenus antiqua praxis viget in Oriente.·7 tum apud Schismaticos tum, consentiente S. Sede,28 in quibusdam ritibus catholicis. Sint quaedam documenta praedictae praxis: Cyprianus, Ep. 63, ad Caecilium, n. 8: “Per baptisma . . . Spiritus sanctus accipitur, et sic a baptizatis et Spiritum sanctum consecutis ad bibendum calicem Domini pervenitur” (M.L. 4, 391). Idem, De lapsis, 25 sq., loquens de miraculo quod accidit in cominu2,1 Cf. infra, Conci. 1, p. 498-500. nCf. Denzinger, Ritus Orientalium, t. 1, I)c Baptismo, § 9. Cf. Rcsp. S. Officii, 14 junii 1741, Collectanea S.C. de Prop. Fide, n. 713. 488 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE ione alicuius infantulae, cui a fidei inimicis datus fuerat potus idolis immolatus, scribit: “Ubi vero solemnibus adimpletis calicem diaconus offerre praesentibus coepit, et accipientibus caeteris locus ejus advenit, faciem suam parvula instinctu divinae majestatis avertere, os labiis ob­ turantibus premere, calicem recusare. Perstitit tamen diaconus, et reluc­ tanti licet de sacramento calicis infudit. Tunc sequitur singultus et vo­ mitus. In corpore atque ore violato Eucharistia permanere non potuit... Hoc circa infantem quae ad eloquendum alienum circa se crimen nec­ dum habuit aetatem” (M.L. 4, 500). In Libro Sacramentorum S. Gregorii P. (f 604) legitur: “Tunc baptizantur infantes. . . Qui . . . non prohibentur lactari ante sacram communionem, si necesse fuerit” (M.L. 78, 90). Ordo Romanus I, n. 46: “Illud autem de parvulis providendum est, ut postquam baptizati fuerint, nullum cibum accipant, nec lactentur, antequam communicent sacramenta corporis Christi; et omnibus die­ bus septimanae Paschae ad Missas procedant, et parentes eorum offerant pro ipsis, et communicent omnes. Hunc autem supradictum ordinem baptismi in hoc Sabbato paschae, sicut et in Sabbato Pente­ costes, omnimodis celebretur” (M.L. 78, 957 sq.). Augustinus, Ep. 98, Ad Bonifacium, n. 4, recitat ex Cypriano mi­ raculum supra relatum (cf. M.L. 33, 361). Idem, Ep. 217, Ad Vitalem, c. 5, n. 16: “Scimus etiam parvulos secundum ea quae per corpus gesserunt, recepturos vel bonum vel malum. Gesserunt autem non per seipsos, sed per eos quibus pro illis respondentibus et renuntiare diabolo dicuntur et credere in Deum; unde et in numero fidelium computantur. . . Unde et ipsi, sicut dixi, si in illa parva aetate moriuntur, utique secundum ea quae per corpus gesserunt, id est tempore quo in corpore fuerunt, quando per corda et ora gestantium crediderunt vel non crediderunt, quando baptizati vel non baptizati sunt, quando carnem Christi manducaverunt vel non manducaverunt, quando et sanguinem biberunt vel non biberunt; se­ cundum haec ergo quae per corpus gesserunt, non secundum ea quae, si diu hic viverent, gesturi fuerant, judicantur” (M.L. 33, 984). Idem, Opus imperfectum contra Julianum, 2, 30: “Cur ministratur sanguis, qui de similitudine carnis peccati in remissionem fusus est peccatorum, quem bibat parvulus, ut habere possit vitam, si de nullius peccati origine venit in mortem?” (M.L. 45, 1154). Paulinus Nolanus (t 431), Ep. 32, Ad Severum, n. 5, hos versiculos scribit: DE NECESSITATE EUCHARISTIAE 489 “Inde parens sacro ducit de fonte sacerdos “Infantes niveos corpore, corde, habitu; “Circumdansque rudes festis altaribus agnos, “Cruda salutiferis imbuit ora cibis” (M.L. 61, 333). Gennadius Massiliensis (saec. 5), De Ecclesiasticis Dogmatibus, c. 52: “Si vero parvuli sunt vel hebetes, qui doctrinam non capiunt, res­ pondeant pro illis qui eos offerunt juxta morem baptizandi: et sic manus impositione et chrismate communiti, eucharistiae mysteriis ad­ mittantur” (M.L. 58, 993). Cone. Mat isoon ense IJ (Macon in Gallia) a. 585. can. 6: “Quae­ cumque reliquiae sacrificiorum post peractam missam in sacrario su­ persederint, quarta vel sexta feria innocentes ab illo cujus interest ad ecclesiam adducantur et indicto eis jejunio, easdem reliquias consper­ sas vino percipiant” (Labbe-Cossart, Sacrosancta concilia. Venetiis, 1729, t. 6, p. 675). Radulphus Ardens, Hom. 51 supra cit. (p. 486). Guilelmus Campellensis (t 1122), De sacr. altaris (Fragm. editum a Mabillonio): “Infantulis mox baptizatis solus calix datur, quia pane uti non possunt, et in calice totum Christum accipiunt. Dandus autem est calix eis, quia, sicut non potest ad vitam quis ingredi sine baptismo, ita nec sine hoc vitali viatico” (M.L. 163, 1039). Robertus Paululus (t 1178), De caeremoniis . . ., 1. 20: “Exinde datur baptizato vestis candida, quae innocentiam significat; et stolam jucunditatis perpetuae, si innocentiam servaverit, ei pronuntiat. Ad ulti­ mum datur cereus accensus in manu ejus. .. Omnibus his novus homo in utero matris Ecclesiae inchoatur, provehitur, consummatur, et univer­ sitati Ecclesiae aggregatur, hoc est corporis Christi membrum efficitur: Unde si ejus valetudinis est. sacramenta unitatis, id est corpus et san­ guinem Christi, accipere debet. Pueris recens natis idem sacramentum in specie sanguinis est ministrandum digito sacerdotis, quia tales natu­ raliter sugere possunt. Augustinus ad Bonifacium contra haeresim Pelagianorum: . . . Nec illud cogitetis eos vitam habere posse qui sunt expertes corporis et sanguinis Christi, dicente ipso Domino: ‘Nisi man­ ducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem’ (Joan, vi), etc., ergo si sine periculo fieri potest, juxta primariam Ecclesiae institutionem sacramentum eucharistiae in specie sanguinis est tra­ dendum pueris. Unde ignorantia presbyterorum, adhuc formam reti­ nens, sed non rem, dat eis loco sanguinis vinum, quod penitus superva­ cuum arbitrarer si sine scandalo simplicium dimitti posset. Si autem 490 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE in reservando sanguinem Christi, vel in ministrando, pueri immineat periculum, potius supersedendum videtur” (M.L. 177, 392). CONTROVERSIAE CUM HAERETICIS ET INTER THEOLO­ GOS CIRCA QUATTUOR QUAESTIONES ENUMERATAS /.V STATU QUAESTIONIS. PRIMA QUAESTIO. Utrum sumptio Eucharistiae sit necessaria necessitate medii in re aut in re vel voto. Negative respondent quoad utramque partem theologi catholici fere universaliter. Affirmarunt quandam necessitatem medii in re, etiam quoad parvulos, Protestantes Calvinist ac, et quidam Schismatici Orien­ tales; quibus accesserunt aliqui catholici, ut Arment et Rosmini; do­ cuerunt vero quamdam necessitatem medii in re vel voto quoad adultos quidam pauci theologi moderni, ut Nicolussi, De la Taille, Vermcersch. Rationes, in quibus praecipue insistit sententia affirmativa, sunt verba Christi in Joan. 6, 54 et sententia Patrum, praesertim Augustini; quibus additur confirmatio ex antiqua praxi communionis infantium recenter baptizatorum. Imprimis igitur notandus occurrit in quibusdam locis antiquae ec­ clesiae, tum orientalis tum occidentalis (Africa et Gallia), superstitio­ sus abusus administrandi Eucharistiam dejunctis/' quem damnarunt Cone. Hipponense a. 393 (can. 4; Mansi, t. 3, coi. 919), Carthaginense III a. 397 (can. 6, cit. in tract. De sacr. in gen., art. 22, p. 344), Altissiodorense circa a. 585 (can. 12; Mansi, t. 9, coi. 913) et Trullanum sive Quinisextum a. 692 (can. 83; Mansi, t. 11, coi. 913). Cf. etiam M.L. 96, 1049; M.G. 137, 792 sq. Hic abusus potuit oriri ex consuetudine, observata saec. 4 in quibus­ dam locis, viaticum ita administrandi ut hostia adhuc permaneret in ore morientis cum efflaret spiritum; ex quo quidam deducere potuerunt ponendam esse hostiam consecratam in ore defuncti qui absque viatico e vita discesserit. Id tamen non est confundendum cum alia consuetudine, per se non improbanda, qua super pectus defuncti episcopi Eucharistia collocaba­ tur simulque sepeliebatur.’0 Inter errores Armenorum, a Benedicto XII in libello “ Jam cludum ” K aCf. tract. Dc sacr. in gen., art. 22, p. 344; Did. Théol. Callt., art. Communion Eucharistique (Doctrine générale), col. 494 sq. Ci. Menardunt, In S. Gregorii librum Sacram, notae, apud M.L. 78, 473; Leclercq, art. Ampoules de sang, in Diction. d’Archéologie chrct. et de Liturgie, 1, 1758 sq. ; Auctorem Vitae S. Basilii (M.G. 29, 315) ; Gregorium I, Dial. 1, 24 (M.L. 66, 182). DE NECESSITATE EUCHARISTIAE 491 a. 1341 reprobatos, sequens invenitur: “Armeni dicunt et tenent, quod ad hoc, quod sit baptismus verus, ista tria requiruntur, scilicet aqua, chrisma ... et Eucharistia; ita quod, si aliquis baptizaret in aqua ali­ quem dicendo: ‘Ego te baptizo in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, Amen’, et postea non inungeretur (dicto) chrismate, non esset baptismus. Si etiam non daretur ei Eucharistiae sacramentum, baptizatus non esset” (Denz. 542). Quidam Schismatici Orientales, ut Nilus Rhodi metro polita et Sime­ on Thessalonicensis inter antiquos ac Metrophanes Critopulus et Nicephorus Theotokis inter modernos, tam vehementer insistunt in asse­ renda necessitate Eucharistiae pro infantibus et in reprobanda latina praxi eis communionem denegandi, ut videantur docere Eucharistiam esse de necessitate medii in re quoad parvulos. Plerique tamen orientales mitius loquuntur nec audent excludere a salute parvulos absque com­ munione defunctos. “Ad adultos quoad attinet, Byzantini et Graeco-Russi a communi sen­ tentia Catholicorum de necessitate praecepti, vel de necessitate morali ad perseverandum, vel etiam de necessitate medii saltem in voto non recedunt. Hanc Eucharistiae necessitatem pro adultis ad salutem con­ sequendam potissimum urgent theologi russi contra bczpopovtsos qui. sacerdotio privati, hoc sacramentum conficere non possunt. Respondent vero sectarii votum sacramenti supplere posse ejus realem perceptio­ nem. Hoc autem Eucharistiae desiderium ex ipsis quidam sive per man­ ducationem panis paschalis, quem Kulitchka appellant, sive per sim­ plicis panis et aquae absorptionem sensibiliter manifestant.” 1 Plures Protestantes Calvi nistae (v.g. Dallaeus t 1670) absolutam communionis necessitatem praedicarunt, talem nempe ut infantes abs­ que communione salvari non possint. Contra quos editus est can. 4 Cone. Trid. Inter theologos catholicos imprimis notanda est peregrina quaedam sententia quam emisit Rosmini quaeque sic refertur et damnatur in Decr. S. Officii 14 dec. 1887: “Quoniam qui ‘non manducat carnem Filii hominis et bibit cius sanguinem, non habet vitam in se’ [Io 6. 54]. et nihilominus qui moriuntur cum baptismate aquae, sanguinis aut de­ siderii, certo consequuntur vitam aeternam, dicendum est. his qui in hac vita non comederunt corpus et sanguinem Christi, subministrari hunc coelestem cibum in futura vita, ipso mortis instanti. — Hinc etiam Sanctis Veteris Testamenti potuit Christus descendens ad inferos se “ Jugie, Thcol. Orientalium, t. 3, Parisiis, 1930, p. 303. 492 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE ipsum communicare sub speciebus panis et vini, ut aptos eos redderet ad visionem Dei” (Denz. 1922).12 Praeterea quidam, ut /. Nicolussi S.S.S./ De la Taille3* (qui in fa­ vorem suae doctrinae citat 5. Thomam, Toleto [In 3 p., q. 73, a. 3] et Fagundez)™ et Ver meersch,M tribuunt Eucharistiae quandam neces­ sitatem medii in re, salva tamen definitione Cone. Trid. (sess. 21, can. 4) circa parvulos. Sententia De la Taille ad hoc reducitur: Susceptio Eucharistiae est quoad parvu­ los de necessitate medii in voto, quoad adultos vero de necessitate medii in re vel voto, quatenus votum Eucharistiae debeat ab adultis compleri per ipsam realem susceptionem Eucharistiae. Clarus theologus, optime aliunde scribens de relatione inter Eucharistiam et alia sacramenta necnon de necessitate Eucharistiae in voto infra a nobis defendenda (elue. 46-49), sic suam mentem declarat in elue. 49: “Damnavit . . . sancta Synodus Tridentina sententiam asserentium necessariam parvulis baptizatis eucharistiae subministrationem. . . Praeterea etiam certo constat adultos ipsos, si citra culpam suam caruerint ante mortem communione sacramentali, non ideo excidere a salute. Nulla igitur admitti potest necessitas absoluta atque universalis eucharistiae corporaliter suscipiendae. At superest quaestio, nonne tamen necessarium medium ad salutem sit eucharistia, adeo ut absolute necessaria sit susceptio ejus saltem in voto (J. Lebreton, Euchar. in Diet. Apol.), et praeterea, si copia fiat, opus habeat adultus illam suscipere in re. . . “Minime . . . evacuat apud sanctum Thomam necessitatem sacramenti perci­ piendi in re, sufficientia susceptionis in voto. Immo spiritualis manducatio non stat (‘frustra esset votum’)37 sine sacramentali, ubi huic locus est: sicut baptismus desiderii nullus foret in fastidiente baptismalem aquam. Proindequc in illo qui rationis compos copiam habet sacramenti, necessaria est communio sacramentalis, adeo ut. si haec deficiat; deficiat eo ipso communio spiritualis in baptismo incepta: voto scilicet, ob defectum sinceritatis, corruente, quo uno connectebatur homo cum virtute fontali et vitali eucharistiae. Adeo prima communio est secundum se quaedam ratificatio necessaria baptismi! Per se igitur loquendo, puer ad annos discretionis veniens necessitate quadam medii tenetur ad eucharistiam sumendam; nec vita illi, neglecta eucharistia, inhaerere poterit, nisi laboret ignorantia in­ vincibili circa habitudinem suae vitae ad principium vitale eucharisticum : quae si ignorantia adsit, non laeditur sinceritas voti (impliciti) per dilationem sacramenti. . . “Inter baptismum quidem et eucharistiam hoc maxime notat S. Thomas38 distare, quod ab infantibus sufficienter accipitur eucharistia in voto, dum baptizantur, nequaquam autem potest baptismus suscipi in voto, sed suscipi debet in re. . . Minime negat sanctus Thomas esse eucharistiam necessariam ad salutem; sed negat esse necessariam modo isto speciali (‘hoc modo’), quo baptismus est necessarius: n Cf. Rosmini, L’introduzione al Vangclo sccondo Giovanni commentata, Lcz. 74, Taurini, 1S82, p. 238 sq. ‘In scriptis cit. in p. 476, in nota; cf. De la Taille, Mysterium Fidei, Parisiis, 1931, p. 589, in nota. 14 Mysterium Fidei, elue. 49. Nicolussi et De la Taille impugnavit Otto Lutz in scriptis cit. in p. 476, in nota. “ Cf. De la Taille, op. cit., p. 605-608. MTheol. Moralis, n. 402. ” Q. 80, a. 11. “ Q. 73, a. 3. DE NECESSITATE EUCHARISTIAE 493 scilicet quantum ad sacrament aient ministrationcm in pueris. Cujusmodi discrimen sicut nec pertinet secundum se nisi ad pueros, sic nec versatur nisi circa modum receptionis, qui relate ad baptismum est in illis unus, geminus autem relate ad eucharistiam. “In adultis autem, cum baptismi collatio, tum absolutio sacramentalis, est eatenus magis necessaria quam sacramentalis manducatio eucharistiae, quatenus si solummodo sit attritus adultus non justificabitur regulariter loquendo ante accep­ tionem utriuslibct illius sacramentalis remissionis in re, quanquam bene ante receptionem sacramentalem eucharistiae. At etiam tunc non justificabitur nisi ex voto eucharistiae, ac proinde ex virtute ipsiusmet sacramenti. . . “Semel habita prima gratia, quae nonnisi per votum eucharistiae 'umendae in re constat, requiritur amplius ut percipiatur in re. eucharistia: cujus votum nullum constat, nisi subsequatur, data opportunitate, corporalis sumptio. Est igitur in re eucharistia necessaria omnibus valentibus accipere. Et pro tanto nihil impedit quin sit necessaria in voto omnibus simpliciter. Potest enim esse necessarium absolute omnibus votum rei necessariae illis qui possunt accipere: ut patet in baptismo” (Mysterium Fidei, Parisiis, 1931, p. 5S7 sq. 606 sq. 610). SECUNDA QUAESTIO. Utrum sumptio Eucharistiae sit necessa­ ria ad salutem necessitate medii in solo voto. Affirmant post S. Thomam (1. c.) praesertim thomistae. uti Cajetanus (ut commentator in q. 73, a. 3; q. 79, a. 1, ad 1 ; q. SO, a. 11), uterque Soto, Joannes a S. Thoma (Disp. 26. art. 4). Gonct, Salmanti­ censes (Disp. 3, dub. 1, § 3 et 4). Billuart, S. Alphonsus (n. 192). et inter modernos Dickamp, Hervé, J. Lebreton (art. Eucharistie, in Diet. Apol., col. 1573 sq. 1583), D’Alès (De Euch., thes. 12; De Bapt. et Confirm., thes. 12, B), Priimmcr, Merkelbach. Distinguunt hi doctores duplicem aspectum in Eucharistia ac dicunt eam esse in voto necessariam non simpliciter aut qualitercumque con­ sideratam. quemadmodum Baptismus dicitur necessarius, sed sub quo­ dam peculiari aspectu, quem vario modo describunt. S. Thomas docet perceptionem huius sacramenti esse necessariam, considerata Eucharistia secundum proprium effectum qui est unitas corporis mystici, ex quo habet ut sit consummatio spiritualis vitae et finis omnium sacramentorum; adeoque Eucharistiam esse necessariam in voto, seu secundum desiderium et intentionem, sicut habetur finis (q. 73. a. 3). Cajctanus citari solet tum pro affirmativa tum pro negativa. Ratio est quia, ut Commentator, sc accommodat sententiae S. Thomae et aliorum (In q. SO, a. II: “Com­ munitor confessis”) ; cx propria autem sententia docet solam spiritualem manducationem Christi ut in sc, non vero ut in sacramento, esse necessariam ad salutem. Ita in speciali “Quaestione prima”, quae refertur post Comm in q SO, a. 12. ubi observat: “Nec mihi aliquis occurrat dicendo quod baptismus habet annexum votum sacramenti Eucharistiae. Quoniam huiusmodi sententia, cum in sacris invenitur doctoribus. venerabiliter suscipienda est in suo tamen ordine: hoc est, ut adaptatio quaedam; et non ut inde argumentum sumatur efficax ad firmandam veritatem eorum quae in quaestione fidei versantur. Secundum namque veritatem, baptismus cx se solo sufficit ad vitam aeternam, et non mendicat hoc ex aliquo annexo voto alterius sacramenti" (cd. Leonina, p. 246, η. VI). 494 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE Cajctanus ait Eucharistiam esse neçessariam non secundum usant sed secundum se, seu secundum rem in ipsa contentam, quae est ipse Christus (In q. 79, a. 1, ad 1); vel: non ut principium, secïmdum ac­ tualem sui exhibitionem, secundum rem in esse reali exteriori, sed ut finis, secundum votum, in esse intentionali (In q. 73, a. 3). Salmanticenses dicunt votum Eucharistiae, quod dicitur necessarium, non referri ad Eucharistiam prout in re susceptam, seu prout est pecu­ liare sacramentum ab aliis distinctum atque in genere causae efficientis producens peculiarem effectum gratiae secundae cibantis distinctae ab effectibus aliorum sacramentorum, sed referri ad Eucharistiam accep­ tam in genere causae finalis, seu prout est finis communis omnium sa­ cramentorum ac ita continetur in omnibus sacramentis atque influit ad modum causae finalis in omnes eorum effectus, habens generalem quem­ dam effectum qui imbibitur in omnibus effectibus aliorum sacramento­ rum (Disp. 3, § 1. n. 3; § 3 et 4). Billuart ait votum Eucharistiae esse necessarium, considerata Eu­ charistia non ut est particulare sacramentum causativum gratiae ciban­ tis, sed ut est finis ct ratio communis omnium sacramentorum, seu prout continet in se essentialiter unionem cum Christo eiusque corpore mys­ tico, quae continetur imperfecte et inchoative in aliis sacYamentis quae­ que est communis ratio omnium sacramentorum. Negant Eucharistiam esse necessariam necessitate medii in voto plures theologi (praecipue inter non thomistas), uti Cajctanus (cf. pag. praec., in nota), Vasquez (Disp. 169, c. 3), Suarez (Disp. 40, sect. 1 et 2), Lugo (Disp. 3. sect. 2), P a squaligo (Disp. 90, sect. 2 ), et inter modernos Pesch (n. 806), De Augustinis (thes. 12), Billot (thes. 37), Springer,'0 Lcrcher (thes. 45), Cappello (η. 470). Cappello asserit: “Sententia negans longe communior fuit ac proba­ bilior veteris theologis . . . eaque hodie fere communis est ac vix non certa recentioribus”.41 In contrarium jam Salmanticenses, citatis multis doctoribus pro supradicta sententia affirmativa, observabant: “Horum . . . numerum et auctoritatem observet lector, ut retundat excessivam aliquorum Recentiorum animositatem. . . Adeo [enim eis] . . . sua opinio arrisit, ut ausi fuerint proferre quosdam excessus. Bernal dixit esse ‘communem catho­ licorum sensum’; Caramuel asseruit esse tam certam, ‘quod oppositum non sit probabile’ ”.42 “'In pluribus opusculis et articulis cit. supra, p. 476, in nota ° De Sacr., v. 1, n. 470, Taurini, 1921, p. 340. ° De Euch., disp. 3, dub. 1, § 3 ct 4, Parisiis, 1882, p. 158 ct 163. DE NECESSITATE EUCHARISTIAE 495 Addit De la Taille: “Multum . . . abest quin [sententia negativa] fuerit Scholae, etiam recentioris, unanimis . . . sensus”.43 Merkelbach quoque scribit: Sententia affirmativa “est sententia S. Thomae ct veterum, cui reccntissimi rursus magis insistunt.”44 Praecipua ratio, quae a patronis sententiae negativae adducitur, est quod votum rei non est necessarium ubi ipsa res non est necessaria: nam votum supplet defectum rei et sequitur conditiones eius; ipsa autem susceptio sacramenti Eucharistiae non est necessaria; ergo nec votum eius. Concedunt tamen hi doctores aliquam late dictam necessitatem voti (quam vocant necessitatem voti improprie dicti), talis nempe voti quod vel rcjcrtur ad aliud obiectum, habens aliunde coniunctionem cum Eucharistia (i.e. voti unionis cum Christo, qui est [non prout est] res et sacramentum Eucharistiae, vel cum ejus corpore mystico, quod est [non prout est] res sacramenti Eucharistiae, sine qua unione salus esse non potest), vel est tale quod 'nullum influxum causalem habeat in justificationem (cf. Lcrcher}, uti votum adimplendi omnia praecepta, inter quae est praeceptum communionis, item votum suscipiendi media necessaria ad perseverandum in gratia, adeoque suscipiendi commu­ nionem. quae adnumeratur inter insigniora media perseverantiae (ita plures}, imo quae est de necessitate medii in re vel voto ad perseve­ randum (ita notanter Springer}. Tandem notandum est plures ex his theologis (nominatim Lugo et Lercher)45 concedere votum Eucharistiae esse necessarium etiam qua­ tenus Eucharistia est finis Baptismi aliorumque sacramentorum et votum seu intentio finis continetur in volitione mediorum. Sed ita viden­ tur una manu reconstruere quod altera destruebant, seu affirmare quod negare intendebant, ac ansam praebent quibusdam auctoribus (uti Cappello, 1. c.) relegandi hanc rem inter quaestiones de verbis. Talis confusionis exemplum sit sequens doctrina Lugonis, qui inter praecipuos patronos sententiae negativae citari solet: “Quaestio potissimum est. scribit, an sicut baptismus, vel poenitentia sunt media necessaria ad salutem in re. vel in voto, sic etiam eucharistia in re. vel in voto, sit necessaria omnibus necessitate medii? Affirmant aliqui . . .. qui putant, hanc esse sententiam S. Th. in praesenti. Verior tamen est. et communior sententia docens, eucharistiam non esse necessariam ad salutem necessitate medii in re, vel in voto, sed solum necessitate praecepti. . . “Pro . . . Patrum intelligentia notandum est. eucharistiam aliquando appellari necessariam ratione rei contentae, vel significatae [i.e. Christi, vel corporis mystici] ‘’Mysterium Fidei, Parisiis, 1931, p. 587. “Thcol. Moralis, v. 3 (1939), p. 241. “Thcol. Dogm., v. 4, Ocnipontc, 1935, p. 447. 449. 455. 496 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE . . hinc est, ut aliquando dicatur necessarius omnibus effectus eucharistiae, hoc est, uniri corpori mystico, vel etiam ipse Christus, qui continetur in eucharistia. . . “Fatemur . . . cum S. Th. eucharistiam esse medium necessarium in voto, ut supra dictum est; quod etiam de observatione praeceptorum dici potest. Addi etiam potest, ex mente S. Thomae votum eucharistiae diverso modo includi in baptismo, scilicet ut finem, ad quem omnia sacramenta ordinantur, et ideo sicut finis causât in intentione, quia ejus intentio praesupponitur ante electionem medii; sic etiam amor, seu intentio eucharistiae videtur praesupponi ad electionem baptismi; et per consequens in genere causae finalis implicite amatae, eucharistia videtur causare gratiam, quam dat baptismus: ex quo etiam fit. eucharistiam esse, necessariam ad consummationem vitae spiritualis, ut loquitur sanctus Thomas, hoc est, ad consequendum effectum eucharistiae, ad quem ut ad finem ordinantur alia omnia sacramenta. Cacterum cum his omnibus stat bene, ipsam eucharistiam in re. vel in voto non esse medium necessarium ad salutem, sicut est baptismus, vel poenitentia.”*6 TERTIA QUAESTIO. Utrum sumptio Eucharistiae sit quoad adul­ tos necessaria ad diuturnam seu notabilem perseverantiam in gratia necessitate medii in re vel in voto, quemadmodum Baptismus et Poeni­ tentia dicuntur necessaria ad salutem. Affirmant doctores citati pro affirmativa in praecedenti quaestione, quibus consentiunt quidam ex citatis pro negativa, uti Billot, Lercher et praecipue Springer. A fortiori id affirmant qui concedunt Eucharis­ tiam esse necessariam in re vel voto ad salutem, uti De la Taille, qui docet necessitatem Eucharistiae ad salutem et eius necessitatem ad perseverantiam esse omnino eiusdem rationis ac indissolubiliter proce­ dere ex eodem principio incorporationis ad Christum, quae est effectus huius sacramenti/7 Negant alii, praecipue Suarez, Lugo, Franzelin, Pesch, qui proinde absolute denegant Eucharistiae quamlibet rationem necessitatis medii ac solam necessitatem praecepti affirmant. Quorum praecipua ratio est quia per se loquendo perseverantia in gratia potest aliis mediis quam per Eucharistiam obtineri. Addunt tamen cum Suarez “posse hoc sacramentum quodammodo seu moraliter dici necessarium ad perseverandum in gratia, i.e. valde utile et efficax; adeo uti dicere possimus eum. qui voluntarie diu absti­ net ab hujus sacramenti perceptione, vix posse moraliter dici perseve­ rare in gratia sine novo peccato mortali’’ (Disp. 40, sect. 2. n. 16). QUARTA QUAESTIO. Utrum sumptio Eucharistiae sit necessaria necessitate praecepti divini. Affirmant omnes moderni theologi et communius antiquiores. S. De Euch., disp. 3, sect. 2, Parisiis. 1892, p. 633. 635. 637. Cf. Mysterium Fidei, Parisiis, 1931, p. 588, in nota 1 ad finem; p. 612. S DE NECESSITATE EUCHARISTIAE 497 Thomas hic, q. 80, a. 11, expresse docet: “Manifestum est quod homo tenetur hoc sacramentum sumere, non solum ex statuto Ecclesiae, sed ex mandato Domini dicentis: ‘Hoc facite in meam commemorationem’. Ex statuto autem Ecclesiae sunt determinata tempora exequendi Christi praeceptum.” Negant non pauci antiquiores, inter quos praecipue citantur Alex. Halensis (4 p., q. 51, m. 4), Bonaventura (In 4 Sent., dist. 12), G. Bicl, Ferrariensis. Citari etiam solet S. Thomas junior (In 4 Sent., dist. 9, q. unica, a. 1, q. 2; dist. 12, q. 3, a. 2, q. 1; infra cit. in p. 519): at quidam theologi prioris sententiae conantur eius verba in suum sensum interpretari, alii communius dicunt S. Doctorem in Summa suam re­ tractasse sententiam. Cajctanus sententiae neganti aliquatenus indulget, prout affirmat duas rationes allatas a S. Thoma in q. 80, a. 11. ad probandum divinum praeceptum non esse cogentes; concludit autem: “Tutior proinde ap­ paret via Auctoris hic, quamvis cogens ratio non appareat” (Comm, in a. 11). Ratio negationis est quia, inquiunt, praeceptum divinum deduci nequit sive ex Scriptura, sive ex ipsa indole sacramenti, quippe quod est sacramentum vivorum, habens nempe pro effectu augmentum gra­ tiae quod non est ad salutem necessarium. QUINTA QUAESTIO. Utrum sumptio Eucharistiae sit necessaria dc praecepto ecclesiastico. Jus Ecclesiae imponendi obligationem Eucharistiam semel in anno suscipiendi impugnarunt Novatores, contra quos editus est can. 9 (sess. 13) Cone. Trid. Calvinus, Inst., 1. 4, c. 17, scribit: “Haec consuetudo, quae semel quotannis communicare jubet, certissimum est diaboli in­ ventum, cujuscumque tandem ministerio invectum fuerit.” CONCLUSIO Conclusio 1. Sumptio Eucharistiae non est necessaria ad salutem necessitate medii in rc sicut Baptismus pro parvulis, nec in re vel voto sicut Baptismus et Poenitentia pro adultis (q. 73, a. 3; cf. q. 65, a. 4). Probatur 1. EX DOCTRINA ET PRAXI ECCLESIAE. 1. Cone. Trid., sess. 21, can. 4 et cap. 4 supra relatis, id expresse docet de parvulis. Cum autem in eodem cap. 4 dicat ideo parvulis non esse necessariam communionem quia “gratiam in illa aetate amit­ tere non possunt”, sequitur de mente Concilii esse adultis ideo esse 498 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE necessariam susceptionem communionis quia gratiam amittere possunt, i.e. eam esse necessariam non ad consequendam salutem sed ad perse­ verandum in gratia et salute jam consecuta. Praeterea Concilium de solis sacramentis Baptismi (Denz. 861) et Poenitentiae (Denz. 916) docet necessitatem medii ad salutem; eius autem silentium circa Eucharistiam non explicaretur si huic sacra­ mento eadem prorsus necessitas competeret. In canone autem quarto sess. 7 de sacr. in gen. (Denz. 847) Concilium definit tantum genera­ liter et uniformiter necessitatem omnium sacramentorum contra Nova­ tores dicentes ea esse superflua. 2. Praxis Ecclesiae ostendit Eucharistiam non esse, modo praedicto, de necessitate salutis. A multis saeculis Ecclesia fere universaliter denegat communionem parvulis, usu rationis destitutis (cf. Codicem J.C., can. 854). Juxta Rituale Romanum deneganda est communio perpetuo amenti­ bus (t. 4, c. 1, n. 10), qui a Codice infantibus assimilantur (can. 88, § 3; can. 745, § 2, 1), imo ipsum Viaticum denegandum est “iis . . ., a quibus ob phrenesim, sive ob assiduam tussim, aliumve similem mor­ bum, aliqua indecentia cum injuria tanti Sacramenti timeri potest'’ (t. 4, c. 4, n. 4). Olim in aliquibus saltem locis denegabatur communio in articulo mortis lapsis in quaedam peccata graviora. Ita Cone. Elibcritanum a. 300 décrétât lapsos in idololatriam, adulterium etc. “nec in finem . . . communionem accipere”/8 Notandum tamen est Cone. Nicaenum I paulo post (a. 325) decrevisse communionem dandam lapsis in articulo mortis (Denz. 57 cit. infra, p. 527). Ad rem faciunt haec verba Innocenta I, Epist. ad Exuperium episc. a. 405: “Quaesitum est, quid de his observari oporteat, qui post bap­ tismum omni tempore incontinentiae voluptatibus dediti, in extremo fine vitae suae poenitentiam simul et reconciliationem communionis ex­ poscunt. . . De his observatio prior durior, posterior interveniente mise­ ricordia inclinatior. Nam consuetudo prior tenuit, ut concederetur poe­ nitentia, sed communio negaretur. Nam cum illis temporibus crebrae persecutiones essent, ne communionis concessa facilitas homines de reconciliatione securos non revocaret a lapsu, merito negata communio est, concessa poenitentia, ne totum penitus negaretur: et duriorem re­ missionem fecit temporis ratio. Sed postquam Dominus noster pacem ecclesiis suis reddidit, iam depulso terrore communionem dari abeun­ tibus placuit, et propter Domini misericordiam quasi viaticum profec° Cf. Kirch, Enchir. hist. eccl. 330. 331. 332. 333. 343. DE NECESSITATE EUCHARISTIAE 400 turis, et ne Novatiani haeretici negantis veniam asperitatem et duri­ tiam sequi videamur. Tribuetur ergo cum poenitentia extrema communio: ut homines huiusmodi vel in extremis suis permittente Salvatore nostro a perpetuo exitio vindicentur” (Denz. 95). Nunquam Ecclesia agnovit jus competere omnibus hominibus admi­ nistrandi Eucharistiam sicut Baptismum in necessitate; quod tamen jus admittendum esset si Eucharistia esset sicut Baptismus de necessitate medii in re vel voto. Si Eucharistia esset de necessitate rei vel voti quoad adultos non satis intelligeretur quare superioribus saeculis pueri, usum rationis adepti, tam diu prohiberentur a susceptione primae communionis. Respondet Vermeer sch: Admissa necessitate medii “minus . . . com­ moda ... fit explicatio variae consuetudinis Ecclesiae de aetate primae communionis et de frequentia usus. Et triplex via solutionis iniri po­ test. Vel enim contendis regulas felicissime datas a Pio X semper per se observandas fuisse, sed mansisse ignoratas donec progressus noster in fide eas detexisset: quod in re usus tam universalis et cotidiani vix cre­ dibile est; vel obscuritati per haeresim adductae ascribis frigidam seve­ ritatem circa accessum ad s. mensam quae per plura saecula ante Pium X ubique invaluit: atque damnose culpandam fuisse haeresim iansenianam, documenta pontificia de cotidiana communione non obscure significant; vel etiam hic in potestate Ecclesiae pones normas, secun­ dum bonum commune, statuere de primo et de necessario accessu ad ss. eucharistiam, sicut Ecclesia quoque statuit quomodo recurrendum sit ad paenitentiam. cuius necessitas medii a nemine catholico negatur. Atque haec explicatio nobis magis probatur. Potuit Ecclesia, propter meliorem praeparationem intellectus et animi, in alia epocha distulisse • · M 40 primam communionem . Attamen, juxta ea quae dicta sunt in tract. De sacr. in gen. (art. 30), negandum est Ecclesiam habere potestatem in ea quae referuntur ad substantiam sacramentorum. Si conceditur praefata potestas quoad Eucharistiam, qua ratione non posset extendi ad ipsum Baptismum eiusque necessitatem? Exemplum autem sacramenti Poenitentiae non est ad rem, quia hoc subicitur Ecclesiae non ut sacramentum sed ra­ tione jurisdictionis quae in eo exercetur, sicut et Matrimonium ratione contractus. ■ * Inaniter autem obicitur antiqua praxis administrandi communionem infantibus immediate post Baptismum, ac si esset fundata in per­ suasione quod Eucharistia sit de necessitate medii ad salutem. “Theol. Moralis, t. 3, Romae, 1923, p. 324 sq. 500 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE Imprimis enim ea praxis nequit dici universalis, quin potius inde a saec. 13 fere universaliter abrogata est, nec etiam quoad antiquam aeta­ tem probatur ipsam fuisse magis quam generaliorem vel, ut ait Cone. Trid. “morem in quibusdam locis aliquando servatum” (sess. 21, cap. 4 ). Ceterum eam non fuisse fundatam in persuasione absolutae necessi­ tatis Eucharistiae patet tum ex ipsa eius abrogatione, quae veluti connaturaliter ac sine ulla controversia facta est, tum ex eo quod infantibus, simul cum Eucharistia et ante ipsam Eucharistiam, administrabatur Confirmatio, ex quo tamen nemo concludet Confirmationem esse de necessitate salutis, tum ex eo quod sive adultis sive praecipue infantibus concedebatur usus calicis, qui tamen a nullo saltem catholico dicitur necessarius ad salutem. Ratio autem illius praxis fundabatur tum in consuetudine simultaneae administrationis trium sacramentorum Christianae initiationis, tum in sollicitudine Ecclesiae de immediata consecutione abundantioris gratiae eucharisticae. '° Quae gemina ratio cessit subinde urgentioribus Ecclesiae rationibus (uti abrogati usus calicis et reverentiae sacramen­ to debitae), quae extinctionem praedictae praxis induxerunt. Probatur 2. EX MENTE SCRIPTURAE ET PA TRUM. Ex textibus Scripturae et Patrum minus perspicuum, vel potius minus directum, conficitur argumentum, eo quod in quibusdam locis, notanter in Joan. 6, 54 et Augustino (passim, praecipue in verbis supra relatis, p. 482-484), in quibus adversarii suam doctrinam stabilire co­ nantur. necessitas Eucharistiae tam emphatice et absolute praedicatur ut ipsa necessitas medii in re proponi videatur. Attamen, attento contextu Scripturae et Patrum seu collata generali eorum doctrina de efficacitate et effectu Baptismi, apparet absolutam necessitatem Eucharistiae, ab eis praedicatam, intelligendam esse vel de necessitate medii ad perseverandum in gratia, vel de necessitate praecepti divini, vel de necessitate effectus huius sacramenti, i.e. mys­ ticae unionis cum Christo (utique prout est effectus sacramenti), vel etiam, juxta dicenda in Conci, seq.. de necessitate medii in solo voto. ” Addit De la Taille duas non improbabiles rationes. “Potuit sane, inquit, quin eam faceret necessariam, ortum tamen dare communioni infantium sermo dominicus apud Joan., 6, 54. At potuit etiam addere stimulum, per modum incentivi cujusdam, mos, si apud veteres ethnicos viguit, admittendi infantes ad participanda sacrificia idololatrica. Erat enim communio eucharistica Antithesis idololatricae communionis. . . Porro viguisse inter ethnicos talem usum, satis credibile est, attento Decreto Maximini Daii . . . atque etiam Decii . . . , quo communio ista idololatrica indicebatur, simul cum adultis, omnibus infantibus totius romani imperii, ad certam diem” (Mysterium Fidei, Parisiis, 1931, p. 588, in nota). DE NECESSITATE EUCHARISTIAE 501 Scriptura enim sufficientiam Baptismi ad salutem diserte proponit. Mare. 16, 16: “Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit”; juxta Rom. 8, 1 “nihil . . . damnationis est iis qui sunt in Christo Jesu” i.e. omnibus qui “baptizati sumus in Christo Jesu” (ib. 6, 3); juxta Tit. 3, 5-7 in Baptismo accipimus “lavacrum regenerationis et renovatio­ nis . . .; ut justificati gratia ipsius [Christi], heredes simus secundum spem vitae aeternae.” Qui ergo, infans vel adultus, immediate post Baptismum moritur, non suscepta Eucharistia, salutem aeternam consequitur, ratione gra­ tiae in Baptismo collatae; adeoque Eucharistiae susceptio non est de necessitate medii ad salutem. Proptcrca jrustra obiciuntur verba Christi in Joan. 6, 54 eaque com­ parantur cum Joan. 3, 5, ut ex asserta absoluta necessitate Baptismi concludatur a pari eadem necessitas pro Eucharistia. Nani imprimis verba Joan. 6. 54 nequeunt contradicere suprarelatis textibus de sufficientia Baptismi. Praeterea non datur perfecta paritas inter objectos textus, ut patet non tam ex jorma grammatica verborum (Xisi quis — Xisi manduca­ veritis) quam ex ipsa indole rei quae praecipitur ; etenim Baptismus in­ stitutus est ut spiritualis generatio, unde eius necessitas nequit esse nisi absoluta, cum sine generatione vita nullatenus haberi possit. Eucharis­ tia vero est instituta ut spiritualis nutritio, adeoque nequit esse abso­ lute necessaria sicut Baptismus, cum nutritio vitam jam supponat ad quam conservandam ordinatur. Frequenter theologi invocant etiam disparitatem quae est in ipsa jorma grammatica verborum, dicentes verba de necessitate Baptismi, utpote in tertia persona (Xisi quis renatus fuerit), dirigi generaliter ad omnes homines, dum verba de necessitate Eucharistiae, utpote in se­ cunda persona (Nisi manducaveritis), diriguntur ad solos adultos. Atta­ men probabilius est et ipsa verba eucharistica ad omnes homines indiscriminatim dirigi, ut patet tum ex contextu ( Joan 6, 33. 50. 52. 55. 57. 58. 59, ubi verba Christi generaliter sonant), tum ex sensu Patrum, praecipue Augustini, ' * haec verba referentium ad infantes, tum ex ipsa indole Eucharistiae quae, ut dicetur in Conci, seq., in ipso Baptismo tanquam in voto continetur. Ceterum si attendatur haec ipsa essentialis ordinatio Eucharistiae ad Baptismum et Poenitentiam, admitti potest quaedam paritas inter utrumque textum, quatenus etiam Eucharistiae competit absoluta ne­ cessitas medii, quamvis in solo voto, ut infra explicabitur. M S. Doctor, Dc pccc. mer. 1, 20, 27 supra cit., cani interpretationem expresse rcicit. 502 » DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE Patres non minus diserte sufficientiam Baptismi ad salutem praedi­ cant, ut constat ex textibus citatis in tractatu De Baptismo, art. 7. Baptismo enim secundum se considerato tribuunt effectum salutis et adeptionem gloriae: Per Baptismum homines “unum fiunt in Christo’’ (Irenaeus), Baptismus est opus perfectum (“Perfectum autem dici­ mus, cui nihil deest”, Clemens Alex.), “vehiculum ad coelum” (Basi­ lius), “sacramentum salutis aeternae” (Augustinus, De pecc. merit. 1, 18, 23). Ipse Augustinus quandoque, nulla jacta mentione dc Eucharistia, ex­ presse docet Baptismum conferre salutem et parvulum baptizatum, morientem ante assecutionem usus rationis, consequi vitam aeternam: De pecc. mer. et rem. 1, 26, 39: “Ad hanc [Christi mediationem qua liberamur a morte et consequimur vitam aeternam] pertinet Baptismus, quo Christo consepeliuntur, ut incorporentur illi membra ejus, hoc est fideles ejus. . . Porro quia parvulos baptizandos esse concedunt |LPela­ gian!], . . . concedant oportet eos egere illis beneficiis mediatoris, ut abluti per Sacramentum charitatemque fidelium, ac sic incorporati Christi corpori, quod est Ecclesia, reconcilientur Deo, ut in illo vivi, ut salvi, ut liberati, ut redempti, ut illuminati fiant” (M.L. 44, 131). Ibid. 1, 27, 40: “Quis autem nesciat, credere esse infantibus bapti­ zari, non credere autem, non baptizari? ... Quia ergo de ovibus ejus non esse incipiunt parvuli, nisi per Baptismum; profecto si hoc non acci­ piunt, peribunt: vitam enim aeternam, quam suis dabit ovibus, non habebunt” (ibid., 132). Ibid. 1, 27, 42: “Non solum igitur regnum coelorum, sed nec vitam parvuli habebunt, si Filium non habebunt, quem nisi per Baptismum ejus habere non possunt” (ibid., 133). Ibid. I, 33, 62: “Periturus erat . . . parvulus nec habiturus vitam aeternam, si per sacramentum Baptismi non crederet in unigenitum Dei Filium. .. Ubi ergo parvulos ponimus baptizatos, nisi inter fideles, sicut universae ubique Ecclesiae clamat auctoritas? Ergo inter eos qui cre­ diderunt; hoc enim eis acquiritur per virtutem Sacramenti” (ibid.. 145). Ibid. 3, 4, 7: “Nihil agitur aliud, cum parvuli baptizantur, nisi ut incorporentur Ecclesiae, id est. Christi corpori membrisque socientur" (ibid., 189). Ibid. 1, 19, 25: “Si percepto Baptismate de hac vita emigraverit [parvulus], soluto reatu cui originaliter erat obnoxius, perficietur in illo lumine veritatis, quod incommutabiliter manens in aeternum, justi­ ficatos praesentia Creatoris illuminat. Peccata enim sola separant inter DE NECESSITATE EUCHARISTIAE 503 homines et Deum, quae solvuntur Christi gratia, per quem mediatorem reconciliamur, cum justificat impium” (ibid., 123). Ep. 98, Ad Bonifacium episcopum, 10: “Parvulum, etsi nondum fides illa quae in credentium voluntate consistit, jam tamen ipsius fidei sacramentum fidelem facit. . . Ei Baptismus tantum Dalebit ut si ante rationis usum ex hac vita emigraverit, per ipsum sacramentum com­ mendante Ecclesiae charitate, ab illa condemnatione, quae per unum hominem intravit in mundum, christiano adjutorio liberetur” ( M.L 33, 364). Ex dictis sequitur emphaticam assertionem Patrum de absoluta ne­ cessitate Eucharistiae eiusque comparationem cum necessitate Baptis­ mi, necnon extensionem talis necessitatis ad ipsos parvulos quae a qui­ busdam, nominatin'! ab Augustino, docetur (cf. supra, p. 482 sqq. i. non esse intelligendam de toto rigore sed in vario sensu nuper indicato. Id quoque notandum est Patres ipsam absolutam necessitatem, quae est propria Baptismi, ad Eucharistiam extendere potuisse, ratione ip­ sius Baptismi, cum Eucharistia tunc temporis indissolubiliter coniuncti, ita ut sensus quorundam verborum sic explicari possit: neminem salu­ tem consequi posse nisi per illum ritum qui tunc initiatis conferebatur, scilicet Baptismum in Eucharistia consummatum vel Eucharistiam in Baptismo inceptam/’· Exinde intelligitur quare tam frequenter Patres praedicent necessita­ tem dc his duobus sacramentis quasi ad modum unius, item applicent verba Joan. 6, 54 etiam ipsi Baptismo (cf. cit. Innocentium I. Gelasium I, Pseudo-Hieronymum) et Augustinus affirmare non cunctetur per Baptismum ct Eucharistiam peccatum originale mundari (De pecc. rem. 1, 24, 34: “Per haec Sacramenta . . . peccati reatus in parvulis solvitur”). AUGUSTINUS PRAECIPUE AB ADVERSARIIS CALVINISTIS IN IIAC CAUSA APPF.LLATU R. Imo etiam quibusdam catholicis persuasum est S. Doctorem, in aestu polem ico contra Pelagianos, a doc­ trina aliorum Patrum recessisse, docendo parvulos absque sumptione Eucharistiae salvari non posse. Ita inter alios Tixcront et Batiffol, ' quos praeivit Maldonatus scribens: “Missam facio Augustini et Innocentii primi sententiam: quae sexcentos circiter annos viguit in Eccle­ sia. eucharistiam etiam infantibus necessariam” (In loan. 6, 54. §116). ” Ci. Fransclbt, Dc Euch., thes. 3, n. 3. ” Histoire des dogmes, v. 2, cd. 1931, p. 419. ” L’Eucharistie, ed. 1913, p. 449 sq. 504 , i μ «· » :♦ DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE Imprimis notandum est quod absoluta necessitas Eucharistiae doce­ tur non solum ab Augustino (etiam in locis, ubi contra Pelagianos non disputat, ut in Ep. 217 ad Vitalem, supra relata) sed etiam ab aliis Patribus, uti supracitatis Cypriano (praecursore Augustini), Hilario, Cyrillo Alex, et praecipue, ac nominatim in causa de infantibus, a duo­ bus Pontificibus, i.e. Innocentio I (ad cuius auctoritatem Augustinus non semel recurrit tanquam ad Ecclesiae magisterium)53 et Gelasio I. cuius verba “durioris interpretationis” (ut ait D’Alès) esse videntur quam verba Augustini. Ex quo sequeretur non solum Augustino sed aliis etiam Patribus, praecipue Papis Innocentio et Gelasio, supradictum errorem tribuen­ dum fore; quod est contra Cone. Trid., sess. 21, cap. 4, declarans: “Ut enim sanctissimi illi Patres sui facti [scilicet conferendi Eucharistiam infantibus] probabilem causam pro illius temporis ratione habuerunt, ita certe eos nulla salutis necessitate id fecisse sine controversia cre­ dendum est” (Denz. 933). Praeterea Augustinum ab omni errore purgant et in recto sensu expli­ cant omnes doctores posteriores, inde ab ipso fidelissimo ac fere coae­ taneo eius interprete Fulgentia (468-533) in verbis supra relatis (Ep. 12, Ad Ferrandum), quae tam congrua Augustini menti visa sunt, ut per longum tempus, absque dubitatione, ipsi S. Doctori attributa fuerint. Difficultas mentem Augustini assequendi provenit, praecipue in re eucharistica, sive ex ipsa ubertate mysterii, sive ex admirabili varietate ingenii S. Doctoris, sive ex indole adversariorum quos impugnat et praecipui obiecti fidei quod contra eos defendere intendit. Hujus rei insigne exemplum est eius doctrina de ipsa indole et effectu hujus sacra­ menti, quae iisdem Novatoribus ansam praebuit eum adnumerandi inter negatores praesentiae realis (cf. supra, p. 216 218) quaeque intime etiam connectitur cum praesenti quaestione de necessitate Eucharistiae. ) /t De hac quaestione S. Doctor loquitur per transennam, quamvis insistenter, dum totus est in defendenda contra Pelagianos absoluta et uni versali necessitate Baptismi. Quandoque animum convertens ad solum Baptismum, ac nulla facta mentione de Eucharistia, docet illius suffi­ cientiam ad salutem ac parvulos morientes post Baptismum ex ipsius virtute salvari (cf. textus nuper cit., p. 502 sq.); quandoque, sive ob rationem polemicam sive ob praxim simultaneae administrationis utriusque sacramenti, de utroque veluti ad modum unius absolutam neces­ sitatem praedicat, docens sine Baptismo et participatione corporis et “ Cf. Contra duas cp. Pel. 2, 4, 7; Ep. 186, 8, 29; Contra Julian. 1, 4, 13, DE NECESSITATE EUCHARISTIAE 505 sanguinis Christi neminem, etiam infantem, salvari posse (cf. textus cit. in p. 482-484); raro ipsam Eucharistiam veluti directe consideratam, absolute, etiam parvulis, necessariam dicit (cf. De pecc. remiss. 1, 20, 26 sq. cit. ibidem). Prae oculis praeterea habere oportet doctrinam Augustini dc duplici manducatione corporis Christi, altera sacramentali. altera spirituali (i.e. mystica incorporatione ad Christum), quae, cum sit specificus effectus prioris, id efficit ut omnia sacramenta, imprimis ipse Baptismus, in quo mystica incorporatio inchoatur, ad sacramentum Eucharistiae essentialiter ordinentur (cf. v.g. Serm. 272; In Joan., tract. 26, 18 cit. in p. 216). Attentis igitur ex una parte duplici circumstantia controversiae pelagianae et antiquae praxis simultaneae administrationis Baptismi et Eu­ charistiae, et ex alia parte duplici doctrina S. Doctoris de sufficientia Baptismi ad salutem (quam ipse statuit nec ceterum contra communem doctrinam negare potuit) et de spirituali manducatione corporis Christi, nonnisi sequentes sensus, divisim vel coniuncte. eius verbis de absoluta necessitate Eucharistiae tribui possunt: 1. Eucharistia est necessaria parvulis ratione Baptismi, quatenus infans moriens absque sumptione Eucharistiae prout tunc dabatur, i.e. sine Eucharistia copulata Baptismo, nullatenus salvari possit (cf. dicta superius, p. 502, quoad Patres in genere). 2. Eucharistia est omnibus, etiam parvulis, absolute necessaria se­ cundum quod est spiritualis manducatio Christi, seu secundum rem sac­ ramenti (qua talem) potius quam secundum ipsum sacramentum (cf. De pecc. remiss. 3, 4. 7 sq. cit. in p. 484). 3. Eucharistia, etiam secundum ipsum sacramentum, est omnibus, etiam parvulis, absolute necessaria in voto, quatenus in susceptione Baptismi continetur implicitum votum susceptionis Eucharistiae, fun­ datum in ipso essentiali ordine Baptismi ad Eucharistiam ut ad pro­ prium sacramentum mysticae incorporationis. Ceterum notandum est Augustinum nunquam sibi proponere casum infantis baptizat i marient is absque communione nec unquam dicere ta­ lem infantem excludi a salute, sed tantummodo docere infantem morientem absque communione non consequi salutem, quod potest, et attento contextu debet, intelligi de defectu Baptismi, i.e. de defectu illius sacramentalis communionis quae tunc copulabatur cum Baptismo vel de defectu illius spiritualis communionis quae primo confertur in Baptis­ mo. Inde est quod Fulgentius, Augustini interpres, sibi explicite prae­ dictum casum proponens, veluti connaturaliter in hanc ultimam expli- 506 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE cationem mentis sui magistri descendit, (piae ab omnibus posterioribus uti genuina ipsius Augustini doctrina recepta est. Adhuc in medio aevo, cum haec explicatio traditionalis erat apud theologos'6 invenimus unum vel alterum ( uti Guilelmum Campellensem. cit. in p. 489), qui, non attendens ad praedictum casum, simplici­ ter pronuntiat absque sumptione Eucharistiae, sicut absque Baptismi susceptione, parvulum salvari non posse. Probatur 3. EX RA ΊΊΟΧΕ SEL' IXDOLE IPSIUS SACRAMEN­ TI EUCHARISTIAE. Illud est necessarium ad salutem necessitate medii in re sine quo. sive ex natura rei (ut patet de fide et contritione) sive ex positiva insti­ tutione (ut contingit de Baptismo parvulorum), justificatio obtineri non potest, nam justificatio confert vitam quae, nisi per novum pecca­ tum extinguatur, evolvitur in aeternam salutem. Atqui sine actuali susceptione Eucharistiae justificatio obtineri po­ test, ut patet tum ex regenerati va efficacitate Baptismi qui praecedit Eucharistiam, tum ex ipsa indole Eucharistiae quae est sacramentum vivorum, institutum ad modum spiritualis cibationis quae vitam sup­ ponit et ad eam sustendandam ordinatur. Ergo Eucharistia non est de necessitate medii in re, quemadmodum Baptismus pro parvulis. Nec dici potest eam esse de necessitate medii in re vel voto, nempe quoad adultos. Nam id imprimis supponeret Eucharistiam esse de ne­ cessitate medii in re quoad parvulos qui votum habere non possunt, ut patet quoad Baptismum, nisi dicatur pro solis adultis necessitatem huius sacramenti esse institutam. Ceterum necessitas medii in re vel voto importat quod ipsa res sit adultis necessaria; nam votum se habet tantum per accidens et ut sup­ pleti vum rei, donec ipsa suscipi possit, ut patet de necessitate Baptismi et Poenitentiae; Eucharistia vero secundum actualem sui susceptionem non est necessaria ad justificationem ob rationes nuper assignatas, nec necesse est ut quis post justificationem aliunde acceptam suscipiat Eucharistiam statim ac opportunitas occurrit, quemadmodum neces­ sarium est suscipere Baptismum vel Poenitentiam ad eorum votum adimplendum. Conclusio 2. Sumptio Eucharistiae est necessaria ad salutem necessitate medii in solo voto, seu ad modum causae finalis. Cf. Radidphum Ardentem (ML. 155, 1850), Ruperlnm (ML. 167, 1641), Loinbardum (M.L. 192,858). DE NECESSITATE EUCHARISTIAE Probatur 1. 507 EX DOCTRINA PATRUM. 1. Ex ipsa solemnitate et universalitate, qua necessitas Eucharistiae ad salutem praedicatur, praeeunte Scriptura (Joan. 6, 54; cf. Conci. 1, p. 500. et Conci. 3, p. 517). ab omnibus Patribus (cf. p. 481 sqq. 502 sq.), suspicari licet eam aliquid maius importare quam simplicem necessitatem divini praecepti, adeoque aliquam rationem necessitatis medii, citra tamen necessitatem medii in re aut in re vel voto, superius exclusam. 2. Haec suspicio roboratur ex consideratione constantis sollicitudinis antiquae Ecclesiae conferendi Eucharistiam parvulis, praecepti inca­ pacibus. 3. Tandem certitudinem res assumere videtur ex magis attenta con­ sideratione doctrinae Patrum, praecipue antipelagianorum ac nomina­ tim Augustini. Hi enim explicite extendunt necessitatem Eucharistiae ad ipsos par­ vulos; jamvero parvulis nequit convenire necessitas praecepti: ergo Patres intendunt docere necessitatem medii; atqui non necessitatem medii in re aut in re vel voto, ut supra probatum est; ergo necessitatem medii in solo voto. Praeterea necessitatem Eucharistiae cum ipsa Baptismi necessitate Patres comparant ac fere in unam confundunt, conferentes ad invicem verba utriusque comminationis Christi (Joan. 6. 54 et 3. 5). imo ex ipsa comminatione eucharistica (Joan. 6. 54) necessitatem Baptismi deducentes (cf. cit. Innocentium. Gelasium. Pseudo-Hieronymum, Au­ gustinum); jamvero Baptismo competit necessitas medii: ergo et Eu­ charistiae: non tamen huic competit necessitas medii in re aut in re vel voto; ergo in solo voto. Item Patres constanter Baptismum ad Eucharistiam veluti ad pro­ prium finem referunt, ita ut susceptio illius sit essentialiter ordinata ad susceptionem istius (cf. Augustinum. De pecc. mer. 3, 4. S). in quo implicite praedicatur necessitas medii susceptionis Eucharistiae in ra­ tione finis i.e. in solo voto, ut infra fusius explicabitur. Haec doctrina de aliqua absoluta Eucharistiae necessitate tam asse­ veranter a Patribus profertur.'7 ut supradicti adversarii praecedentis conclusionis eis attribuerint ipsam sententiam de necessitate medii in re aut in re vel voto. .Vec, ad infirmandum huius argumenti valorem, juvat dicere Patres docere necessitatem solius effectus Eucharistiae, scilicet mvsticae unionis cum Christo, non vero ipsius sacramenti, ” Ci. J. Lcbrelon, art. Eucharistic, in Diet. Apol., col. 1573. 1583. 508 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE Nam Patres constanter ipsum sacramentum prae oculis habent,55 si­ quidem vel adhibent ipsam vocem sacramenti (Augustinus, De pecc. nier. 1, 20, 26: “De sacramento lavacri ... de Sacramento sanctae mensae suae”; ibid. 1, 20, 27: “Ad nos pertinere illud sacramentum”; ibid. 1, 24, 34: “Sacramentum corporis Christi”; “Per haec sacramen­ ta [i.e. Bapt. et Euch.]”), vel utuntur expressionibus: “Participatio corporis et sanguinis Christi”, “Participatio mensae Dominicae”, “Cor­ pus et sanguis Christi", quae primo et per se ad ipsum sacramentum re­ feruntur (ut patet tum ex indole discursus tum ex ipsa voce sacramenti quae in eodem contextu saepe invenitur, ut in locis Augustini proxime citatis), quaeque proinde, etiam intellectae de mystica unione, hanc sig­ nificant non quomodolibet sed jormaliter prout est proprius eflcctus sacramenti. Ceterum dicere quod Patres, cum docent necessitatem Eucharistiae, nihil aliud intendunt quam necessitatem mysticae unionis, quae sit de facto etiam effectus Eucharistiae, non vero quae sit de jure exclusivo effectus Eucharistiae, adeoque prout est effectus sacramenti, est ipsis tribuere constantem fallaciam argumenti vel pertinacem lusum ver­ borum. Talis interpretatio doctrinae Patrum opponitur menti theologo­ rum, quos ex aetate praescholastica supra citavimus, et explicite ac in­ dignanter repellitur a Ruperto Tuitiensi. Probatur 2. I F « ) EX DOCTRIX A S. THOMAE. Diversarum sententiarum patroni ad propriam cuiusque doctrinam S. Doctorem trahere conantur, quibusdam exceptis, qui fatentur men­ tem Angelici esse obscuram. Quidam, ut De la Taille, dicunt S. Thomam docere Eucharistiae ne­ cessitatem medii in re vel voto quoad adultos (provocant praecipue ad q. 80, a. 11, corp, et ad 2); alii, ut Lugo, Pesch, Cappello, ei attribuunt suam ipsorum opinionem de sola necessitate praecepti (provocant prae­ cipue ad q. 65, a. 4). Dicimus cum defensoribus praesentis conclusionis S. Thomam docere necessitatem medii in solo voto, ut patet ex attenta consideratione sequentium textuum. In q. 65, a. 4, ubi S. Doctor primo ponit quaestionem de necessitate sacramentorum in genere, nihil habetur quod nostrae assertioni contrarietur, quin potius haec confirmatur. In corpore enim articuli docet tria sacramenta esse simpliciter neces­ saria. i.e. Baptismum, Poenitentiam et Ordinem. Deinde addit alia sac­ ramenta non esse simpliciter necessaria: et apponit rationem pro singu“ Cf. De la Taille, Mysterium Fidei, Parisiis, 1931, p. 590 sqq. DE NECESSITATE EUCHARISTIAE 509 lis, quin ullatenus numeret vel commemoret Eucharistiam. Jam hoc ipsum silentium mirum est ac suspicionem ingerit Eucharistiam habere specialem conditionem necessitatis, suo loco a S. Doctore explicandam (q. 73), ratione cuius nequit simpliciter connumerari cum aliis sacra­ mentis, quae non sunt absolute necessaria, scilicet Confirmatione, Ex­ trema Unctione et Matrimonio. In sola obiectione secunda eiusque responsione S. Thomas commemo­ rat Eucharistiam, sed tantum ad excludendum eam esse eiusdem neces­ sitatis ac Baptismus, nisi acceptam in sensu spiritualis manducationis. Praeterea S. Doctor in eodem corpore articuli docet ideo Ordinem esse simpliciter necessarium quia refertur ad bonum commune, quate­ nus absque auctoritate corruit societas; jamvero in a. 3. immediate praecedenti, docet quod “bonum commune spirituale totius Ecclesiae continetur substantialiter in ipso Eucharistiae sacramento" (ad 1), imo quod “per ordinem . . . deputantur fideles Christi ad aliqua specia­ lia officia . . . sed hoc sacramentum [Eucharistiae] est finis omnium officiorum” (ad 2). Ergo de mente S. Thomae est Eucharistiam esse, saltem sub ratione boni communis et finis officii Ordinis, simpliciter ne­ cessariam, non minus quam ipse Ordo. Mentem suam aperit Angelicus praecipue in q. 73, a. 3, ubi directe quaerit de necessitate Eucharistiae. Quaerit: Utrum Eucharistia sit de necessitate salutis. Ut patet ex corpore et resp. ad 2, ejus conclusio est: “Hoc sacramentum non hoc modo est de necessitate salutis, sicut baptismus": scilicet: ipsa quidem perceptio sacramenti non est de necessitate salutis, attamen “ipsum vo­ tum sacramenti percipiendi”, adeoque perceptio sacramenti ut in voto, est de necessitate salutis. Ratio est quia ex una parte proprius effectus Eucharistiae “est unitas corporis mystici, sine qua non potest esse salus” et ex alia parte hic effectus “haberi potest ante perceptionem sacramenti cx ipso voto sacramenti percipiendi”. Ergo juxta S. Thomam Eucharistia est de necessitate medii in solo voto. Ad cujus voti indolem explicandam S. Doctor illud comparat cum voto Baptismi justificante ante perceptionem Baptismi, eorumque dif­ ferentiam petit ab ipsa natura rei desideratae, i.e. Baptismi se habentis ut principium vitae spiritualis (adeoque desiderati ut quid exhibendum in esse reali). et Eucharistiae, se habentis ut consummatio vitae spiri­ tualis et finis aliorum sacramentorum (adeoque desideratae ut est finis existons in esse intentionali; in corp.: “Sufficit eam habere in voto, sicut et finis habetur in desiderio et intentione”). Ergo juxta S. Thomam Eucharistia est de necessitate medii in solo voto, hoc sensu quod ad modum finis influit in ordine intentionali. 510 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE Notetur per transennam elliptica expressio in corpore articuli, quae sic complenda est: “Est tamen differentia . . . quia baptismus est prin­ cipium spiritualis vitae, et janua sacramentorum; Eucharistia vero est quasi consummatio spiritualis vitae, et omnium sacramentorum finis. . . . Et ideo perceptio baptismi est necessaria ad inchoandam spiritu­ alem vitam [unde est actuanda in ordine reali J, perceptio autem Eucha­ ristiae est necessaria ad consummandam ipsam, non [vero] ad hoc quod [vita spiritualis quomodolibet i.e.J simpliciter habeatur [unde non est necesse quod perceptio Eucharistiae exequatur in ordine reali], sed sufficit eam habere in voto, sicut et finis habetur in desiderio et intentione.” Praeterea in q. 79 (de effectu Euch.), a. 1, ad 1, S. Doctor praece­ dentem doctrinam breviter sed instantius repetit, inquiens: “Hoc sacramentum ex seipso virtutem habet, gratiam conferendi; nec aliquis habet gratiam ante susceptionem hujus sacramenti, nisi ex aliquo voto ipsius, vel per seipsum, sicut adulti, vel voto Ecclesiae, sicut parvuli, sicut supra dictum est (quaest. Ixxiii, art. 3). Unde ex efficacia virtutis ipsius est quod etiam ex voto ipsius aliquis gratiam consequatur, per quam spiritualiter vivificetur. Restat igitur ut cum ipsum sacramentum realiter sumitur, gratia augeatur, et vita spiritualis perficiatur”. Ibid., a. 3, scribit: “Potest . . . hoc sacramentum operari remissionem peccati [mortalis, seu primae gratiae collationem] . . . non perceptum actu, sed voto, sicut cum quis prius justificatur a peccato per Baptis­ mum vel Poenitentiam”. In q. 80, a. 11, eandem doctrinam iterum resumit, ut ex necessitate voti deducat necessitatem praecepti divini sumendi Eucharistiam. “Manifestum est, inquit, . . . quod omnes tenentur saltem spirituali­ ter manducare, quia hoc est Christo incorporari, ut supra dictum est (qu. Ixxiii, art. 3 ad 1). Spiritualis autem manducatio includit votum seu desiderium percipiendi hoc sacramentum, ut supra dictum est (ibid.). Et ideo sine voto percipiendi hoc sacramentum non potest homini esse salus. Frustra autem esset votum, nisi impleretur quando opportunitas adesset. Et ideo manifestum est quod homo tenetur hoc sacramentum sumere, non solum ex statuto Ecclesiae, sed ex mandato Domini dicentis: ‘Hoc facite in meam commemorationem’. Ex sta­ tuto autem Ecclesiae sunt determinata tempora exequendi Christi praeceptum.” Quaedam verba huius articuli ansam praebent quibusdam doctoribus, ut De la Taille (cit. in p. 492 sq.), inferendi S. Thomam docere necessitatem medii in re vel voto quoad adultos. DE NECESSITATE EUCHARISTIAE 511 Nam in corpore S. Doctor ait: “Sine voto percipiendi hoc sacramen­ tum non potest homini esse salus. Frustra autem esset votum, nisi impleretur quando opportunitas adesset.” Praeterea in resp. ad 2 explicite aequiparat necessitatem Eucharis­ tiae necessitati Baptismi, inquiens: “Hoc sacramentum dicitur non esse necessitatis, sicut baptismus, quantum ad pueros, quibus potest esse salus sine hoc sacramento, non autem sine sacramento baptismi; quantum vero ad adultos, utrumque est necessitatis.” Confirmatur ex eo quod in q. 73, a. 3, assignata differentia inter Baptismum et Eucharistiam in eo quod haec sit parvulis necessaria in voto, ille vero in re, concludit: “Et ideo hoc sacramentum non hoc modo est de necessitate salutis, sicut baptismus”, scilicet quantum ad sacramentalem ministrationem in pueris. Ex quo sequitur Eucharistiam esse eiusdem necessitatis ac Baptismus quantum ad adultos. Respondetur scopum S. Thomae in praefato a. 11 esse probare existentiam divini praecepti de Eucharistia suscipienda; immediate enim post obiecta verba, immo ex illis, concludit: “Et ideo manifestum est quod homo tenetur hoc sacramentum sumere ... ex mandato Domini". Unde ex eo principio “Frustra esset votum, nisi impleretur" et ex neces­ sitate medii in voto S. Doctor non deducit necessitatem medii in re sed solam necessitatem praecepti; utrum autem et quomodo haec deductio sit legitima nunc non refert, sed ostendetur in Conci. 4. Eadem ratione patet in resp. ad 2 affirmari aequalitatem Baptismi et Eucharistiae tantum quoad rationem praecepti, cuius parvuli non sunt capaces. Ad q. 73, a. 3, quod attinet, obiciens obliviscitur quod S. Thomas aliam quoque assignat differentiam inter Eucharistiam et Baptismum, scilicet hunc appeti ut principium, illam vero ut finem, adeoque “suffi­ cere eam habere in voto” ac ita eam esse necessariam in solo voto. Ceterum si S. Doctor tribueret Eucharistiae necessitatem medii in voto quoad parvulos et simul in re vel voto quoad adultos, ita ut haec necessitas non multum differret a necessitate Baptismi et Poenitentiae, non bene intelligeretur quare in q. 65, a. 4, non connumeret Eucharis­ tiam una cum his sacramentis inter sacramenta absolutae necessitatis. Probatur 3. EX IPSA RATIONE ASSIGNATA .4 S. THOMA, SEU EX INDOLE HUIUS SACRAMENTI PROUT EST FINIS BAP­ TISMI ET POENITENTIAE. Res huius sacramenti, seu specificus eius effectus, qui per se loquendo nullo alio medio in praesenti oeconomia conferri potest, est incorpora­ tio ad Christum secundum sui consummationem (nam hoc sacramen- 512 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE tum confertur ut cibatio seu ut intima unio et transformatio in Christum substantialiter in eo praesentem), effectus vero aliorum sacramentorum est eadem incorporatio secundum aliquam inperfectam rationem, puta spiritualis generationis, sicut in Baptismo, vel spiritualis reparationis, sicut in Poenitentia. Atqui omne imperfectum et incoeptivum ordinatur ad perfectum et consummativum tanquam ad eius finem. Ergo ejectus et susceptio aliorum sacramentorum, notanter Baptismi et Poenitentiae, ordinatur ad effectum et susceptionem Eucharistiae tanquam media ad finem. Atqui in volitione mediorum continetur necessario intentio seu votum finis, quippe qui non aliter movet quam intentionaliter, seu ut deside­ ratus, seu ut in voto. Ergo in volitione seu susceptione Baptismi et Poenitentiae includitur necessario intentio seu votum suscipiendi Eucharistiam. Atqui susceptio Baptismi et Poenitentiae est necessaria ad salutem necessitate medii. Ergo susceptio Eucharistiae est necessaria ad salutem necessitate medii in voto, seu prout eius votum includitur in susceptione Baptismi et Poenitentiae vel prout in ratione causae finalis influit in efficientem causalitatem ipsorum.50 AD RATIONEM HUIUS NECESSITATIS BENE PERPEN­ DENDAM ET AD DILUENDAS INANES INTERPRETATIONES VEL OBIECTIONES, QUAE CONTRA EAM FIERI SOLENT, HAEC NOTA DE INDOLE PRAEDICTI VOTI EUCHARISTIAE EIUSQUE DIFFERENTIA A VOTO BAPTISMI VEL POENI­ TENTIAE, QUOD INCLUDITUR IN CONTRITIONE ET MARTYRIO. PRIMO agitur de voto ipsius sacramenti Eucharistiae vel, quod ad idem redit, de voto effectus sacramenti qua talis, non vero de solo voto spiritualis manducationis Christi, seu mysticae unionis, prout abstrahit a sacramentali manducatione. Ceterum non datur hominibus, Baptismo et Poenitentia indigentibus, spiritualis manducatio Christi quae non sit ex voto sacramenti Eucharistiae. In contrarium provocat Cajctanus (In q. 80, a. 11) ad Angelos, qui spiritualiter manducant Christum absque ordine ad Eucharistiam, et ad hominem justificatum ex ipso voto Baptismi, qui “non nisi remotis­ sime, inquit, habet in voto manducationem sacramentalem”. Attamen Angeli, sicut alii beati, non subiciuntur sacramentis, quippe w Lege De la Taille, Mysterium Fidei, Parisiis, 1931, p, 565 (Particula II). DE NECESSITATE EUCHARISTIAE 513 quae sunt data viatoribus ut signa fidei seu veritatis cognitae in aenig­ mate; unde manducatio spiritualis Christi, quae ipsis competit in manifesta visione et secundum propriam speciem, non dependet ex voto Eucharistiae, sed in hominibus beatis est potius effectus productus et finis intentus ab ipsa Eucharistia (q. 80, a. 2), in Angelis vero nul­ lam directam relationem ad Eucharistiam importat, quippe qui absque sacramentis salutem consecuti sunt.'’" Similiter Beata Virgo gratiam originalem consecuta est, absque ordine ad Eucharistiam seu potius supra ordinem sacramentorum, ex ipsa sua ordinatione ad divinam Maternitatem, tanquam ad sacramentum excellentissimae unionis cum Christo. Qui autem justificatur ante Baptismum habet in ipso voto Baptismi votum Eucharistiae, mediante ipso Baptismo desiderato: nam votum sequitur conditionem rei: unde dici potest cum Salmanticensibus quod “votum sacramentorum ut causarum efficientium, est votum Eucharis­ tiae ut causae finalis”,®1 quod ceterum ipse Cajctanus alibi (In q. 79, a. 3, ad 1) docet, scribens: “Votum cuiusque sacramenti est votum istius sacramenti”. Imo votum Eucharistiae antecedit ipsum votum Baptismi sicut intentio finis antecedit electionem mediorum, ut bene notant ipse Cajctanus (ibid.), Lugo (cit. in p. 495 sq. ) et De la Taille i ■ ad mentem S. Thoma e docentis: “Sacramentum . . . Eucharistiae, quam­ vis sit posterius baptismo in perceptione, est tamen prius in intentione" (q. 73, a. 5, ad 4). SECUNDO, agitur de voto perceptionis sacramenti, seu non de voto sacramenti considerati quasi in abstracto et secundum se. sed ut per­ cepti (S. Thomas, q. 73, a. 3: “Ex ipso voto sacramenti percipiendi”: cf. q. 80. a. 1. ad 2 et 3; a. 3; a. 11). Nam ratio supradictae necessitatis est ipse effectus Eucharistiae qui nonnisi in perceptione sacramenti confertur. In voluntate nempe susci­ piendi inchoativam incorporationem ad Christum, quae datur in sus­ ceptione Baptismi, includitur voluntas suscipiendi perfectam incorpo­ rationem, quae confertur in susceptione Eucharistiae. Ex quo tamen non sequitur Eucharistiam esse, sicut Baptismus, de necessitate medii in re aut in re vel voto (nam votum susceptionis Eucharistiae includit tantum influxum causae finalis, ut mox fusius explanabitur), quamvis sequatur necessitas praecepti divini (ut dicetur in Conci. 4). TERTIO, agitur de vero voto, seu desiderio subiecti (“voto mentis", ait S. Thomas, q. 73. a. 3, ad 2; q. 80. a. 1. ad 3). quamvis implicito. *° Ci. De la Taille, ibici., p. 606, in nota. “ Disp. 3, dub. 1, Parisiis, 1882, p. 165. “ Op. cit., p. 566. 514 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE non autem de mera obiectiva ordinatione Baptismi ad Eucharistiam. Unde aliquatenus displicet haec Salmanticensiuni expressio: “Hujus ... voti capaces sunt parvuli; cum aliud non sit, quam ordo baptismi in eis suscepti ad Eucharistiam sicut ad finem.”03 Nec valet obicere impossibilitatem voti in parvulis. Nam hi sacra­ mentum suscipiunt cx fide et intentione Ecclesiae, quia “ex hoc ipso quod pueri baptizantur, ordinantur per Ecclesiam ad Eucharistiam, et sicut ex fide Ecclesiae credunt, sic cx intentione Ecclesiae desiderant Ezicharistiam, et per consequens recipiunt rem ipsius” (q. 73, a. 3; cf. q. 68. a. 9, ad 1; q. 69, a. 6, ad 3; tractatum De sacr. in gen., p. 354). Praeterea De la Taille"' subtiliter detegit in ipsis parvulis subicctivum aliquod votum suscipiendi Eucharistiam, non quidem actuale, sed habituale, inclusum in ipsa gratia habituali causata a Baptismo. Atta­ men sermo de tali voto hic non est ad rem, quia cum sit effectus ipsius Baptismi, nequit dici necessarium ad salutem consequendam, sed potius supponit salutem seu gratiam consecutam. QUARTO, agitur de voto distincto a voto seu voluntate adimplendi quaecumque praecepta divina, quod necessario etiam includitur in· voluntate suscipiendi Baptismum. Nam votum Eucharistiae importat influxum causalem in effectum Baptismi, cum Eucharistia sit causa finalis eiusdem; votum vero adimplendi praecepta (inter quae ipsum praeceptum divinum et eccle­ siasticum eucharisticae communionis) se habet concomitanter, ad mo­ dum conditionis removentis prohibens, ac respicit praecepta potius tanquam effectum Baptismi, in quo omnes obligationes et jura Christi­ ani fundantur. Baptismum nempe qui suscipit, intendit illum suscipere secundum omnes eius causas et effectus, in qua intentione duplex dis­ tinctum votum includitur: votum recipiendi Eucharistiam causantem Baptismum ad modum finis et votum suscipiendi obligationes et jura a Baptismo causata. Inepte autem quidam patroni sententiae negativae dicunt posse ad­ mitti aliquam necessitatem medii in voto quoad Eucharistiam, accipi­ endo votum pro praedicta voluntate adimplendi praecepta. Nam hoc votum nequit fundare ullam necessitatem medii, tum quia non importat influxum causalem, tum quia refertur ad obiecta quae, ob impotentiam vel ignorantiam, possunt inculpabiliter omitti. Ceterum exinde sequere­ tur omnia quae sunt de necessitate praecepti, tam divini quam ecclesias­ tici, esse de necessitate medii in voto. " Dc Euch., disp. 3, dub. 1, Parisiis, 1882, p. 158. M Mysterium Fidei, Parisiis, 1931, p. 568. DE NECESSITATE EUCHARISTIAE 515 QUINTO, agitur de voto alterius rationis ac votum ftaptismi vel Poenitentiae contentum in contritione et martyrio. Fundamentalis differentia est in eo quod votum Eucharistiae inclu­ sum in Baptismo aliisque sacramentis, importat influxum causae finalis, dum votum Baptismi inclusum in contritione (item votum Poenitentiae in eadem inclusum et, proportione servata,votum Baptismi inclusum in martyrio) refertur ad influxum causae efficientis. * ” Ex quo sequitur secunda differentia, quod nempe votum Eucharistiae concurrit per se ad productionem primae gratiae, nam votum est ipse influxus causae finalis, cum motio finis sit appeti et desiderari: e con­ verso votum Baptismi concurrit per accidens et ut suppletivum, sup­ plendo nempe defectum influxus causae efficientis, quae est ipsum sacramentum Baptismi. * 57 Ex quibus sequitur tertia differentia, quod nempe non oportet ut votum Eucharistiae impleatur per ipsam susceptionem sacramenti, sicut votum Baptismi, quia non respicit sacramentum Eucharistiae ut cau­ sam efficientem nec ponitur ad hanc efficientiam supplendam, quemad­ modum votum Baptismi, sed. ut dictum est, respicit sacramentum Eu­ charistiae ut causam finalem et est ipse influxus huius causae; adeoque impletur et, ut ita dicatur, exhauritur in seipso, seu in ipso finali influxu Eucharistiae, qui nihil aliud est quam appeti, intendi ac desiderari. Aliis verbis: dum votum Baptismi impletur in susceptione ipsius Baptismi, votum Eucharistiae impletur in ipsa susceptione aliorum sacramentorum et in consecutione effectuum ipsorum.6® Quod si opor­ teat impleri etiam per susceptionem ipsius Eucharistiae id erit non ratione necessitatis medii, de qua nunc loquimur, sed vi necessitatis praecepti in necessitate medii fundatae, de qua erit sermo in Conci. 4. Unde inaniter opponunt adversarii quod ex asserta necessitate medii in voto sequeretur necessitas suscipiendi Eucharistiam quam primum (ut contingit quoad Baptismum), illo innixi principio quod frustra esset votum si non adimpleretur. Et similiter inaniter De la Taille (cit. in p. 492 sq.) ex eodem principio procedit ad stabiliendam suam thesim de necessitate actualis susceptionis Eucharistiae pro adultis. Inde tandem fluit quarta differentia, quod nempe, quamvis votum utriusque sacramenti. Baptismi et Eucharistiae, conferat primam gra­ tiam (ac ita sit de necessitate medii ad salutem), solus tamen Baptis' Cf. “ Cf. " Cf. " Cf. tractatum De Baptismo, p. 236 sq. Salmanticenses, 1. c., n 17, p. 164 sq. Cajetanum, In q. 73, a. 3; Salmanticenses, I. c.. n. 15 in fine; n. IS. Salmanticenses, 1. c., n. 18 ct 19. 516 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE mus est sacramentum mortuorum, eo quod eam causet efficienter; Eucharistia vero manet sacramentum vivorum, quia efficienter causât solam gratiam secundam cibantem et nonnisi finaliter influit in primam gratiam per ipsam efficientiam Baptismi. Imo ex hoc ipso quod est sacramentum plenitudinis vitae habet Eucharistia quod contineatur ut finis ac veluti suo voto foecundet ipsum sacramentum mortuorum resurgentium ad vitam.09 Inde inanis est obiectio adversariorum arguentium negationem neces­ sitatis in voto ex indole cibativa Eucharistiae et ex ratione sacramenti vivorum, definita a Cone. Trid. (sess. 13, can. 5). Ipse Catechismus Cone. Trid., explanans mentem Concilii, non cunctatur asserere cum 5. Thoma (q. 79, a. 1, ad 3 supra cit.) “primam . . . gratiam . . . nemini tribui, nisi hoc ipsum sacramentum desiderio et voto percipi­ atur” (p. 2. c. 4, q. 48). Quae in hae probatione et explicatione dicta sunt, ad hanc summam redigi possunt: Necessitas Eucharistiae in voto continetur in ipsa necessitate medii Baptismi et Poenitentiae, quatenus, ratione sui effectus, haec duo sac­ ramenta ordinantur ad Eucharistiam tanquam ad finem intentionaliter influentem in ipsa eorum efficienti causalitate. Qui vult suscipere Baptismum vult regenerari seu vitam inchoare spiritualem; velle autem vitam inchoare est eo ipso velle eam obtinere secundum sui consummationem, nam inchoatio nec est nec desideratur propter seipsam, sed propter aliud in quo principaliter residet illa ratio propter quam inchoatio est et desideratur, sicut adulta aetas hominis est ratio et finis generationis naturalis. Qui ergo vult suscipere Baptismum vult eo ipso, implicite quidem sed necessario, suscipere Eucharistiam, in qua consummatur vita in Baptismo inchoata, ita quod si adultus explicite hoc votum excluderet, invalide baptizaretur, ob defectum debitae intentionis, eo quod nempe non intenderet hoc sacramentum de cuius essentia est ordinari ad Eucharistiam. Exinde sequitur susceptionem Eucharistiae esse necessariam ad vitam spiritualem vel salutem prout est finis primae justificationis, seu prout est causa finalis influens in ordine intentionali. Qui ceterum in­ fluxus nequaquam sterilis est vel totus in ordine intentionis exhauritur, sed actuatur etiam in esse reali in ipsa prima justificatione quae con­ fertur a Baptismo ut a causa efficienti; nam influxus utriusque causae, finalis et efficientis, coincidunt, ita ut idem effectus salutis procedat a Baptismo ut a causa efficiente et ab Eucharistia ut a causa finali, ac e Cf. De la Taille, Mysterium Fidei, Parisiis, 1931, p. 564. 565. 566. 609 sq. DE NECESSITATE EUCHARISTIAE 517 ita utrumque sacramentum sit eiusdem necessitatis ad salutem in diverso genere causarum. Cum tamen inchoatio vitae, quae confertur a Baptismo, sit jam vera vita, homini baptizato non est necessaria susceptio Eucharistiae prout est etiam quaedam causa efficiens in ordine reali, tum quia vitam homo jam possidet per Baptismum, tum quia Eucharistia, utpote, spiritualis cibatio, non est causa efficiens primae gratiae, seu vitae simpliciter, quemadmodum Baptismus, sed gratiae secundae perducentis vitam spiritualem ad sui consummationem. Haec valent de Eucharistia, attentis unice eius natura ex una parte et effectu salutis ex alia. Aliunde tamen alii modi necessitatis suscipi­ endi Eucharistiam in ordine reali interveniunt, i.e. necessitas prae­ cepti relate ad eundem effectum salutis et necessitas medii in re vel voto relate ad alios effectus consequendos, scilicet ad consummandam vitam spiritualem et ad perseverandum in gratia, quae sunt effectus Eucharistiae ut causae efficientis. Conclusio 3. Sumptio Eucharistiae est adultis necessaria necessitate medii in re vel voto ad diuturnam seu notabilem perseverantiam in gratia. Probatur 1. EX SCRIPTURA. Verba Christi in Joan. 6, 54, involvunt non solum necessitatem voti ad salutem, considerata Eucharistia ut causa finali, set etiam necessita­ tem medii in re vel voto ad diuturnam perseverantiam, considerata Eucharistia ut causa efficienti, in re suscipienda. Quod enim in eis agatur etiam de perseverantia in gratia patet ex ipsa generalitate verbi “vita” (“Non habebitis vitam in vobis”), quod refertur tam ad initium quam ad continuationem vitae. Quod autem non agatur de sola praecepti necessitate patet tum ex parallelismo cum alia declaratione Christi de necessitate Baptismi (Joan. 3, 5), in qua agitur de obiectiva necessitate medii, tum ex grammaticali forma verborum, quae, potius quam praeceptiva, est de­ clarativa alicuius necessarii et obiectivi nexus inter manducationem et possessionem vitae, tum ex ipsa indole rei quae ad vitam necessaria dicitur, scilicet cibationis, quae, sicut in naturali ita in supernatural! ordine, cum vitae conservatione vinculo obiectivae necessitatis intime ligatur. Signanter Christus, veluti in probationem sui asserti, addit: “Caro enim mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus” (Joan. 6, 56). 518 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE Probatur 2. EX PATRIBUS. Patres in necessitate accipiendi, inio frequentandi, Eucharistiam ad statum gratiae conservationem saepe insistunt, eiusque rationem in cibativa indole huius sacramenti reponunt. Ad Eucharistiam referunt verba Orationis Dominicae: “Panem nostrum quotidianum da nobis hodie” (Luc. 11,3; Matth. 6, 11: “Panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie”). Tertullianus, De oratione, 6: “Panem nostrum quotidianum da nobis hodie, spiritaliter potius intelligamus. Christus enim panis noster est, quia vita Christus, et vita panis. ‘Ego sum’, inquit, ‘panis vitae’ (Joan, vi, 35). . . Tum quod et corpus ejus in pane censetur, ‘Hoc est corpus meum’ (Luc. xxii, 19). Itaque petendo panem quotidianum, perpetuita­ tem postulamus in Christo, et individuitatem a corpore ejus” (M.L. 1, 1262 sq.). Chrysostomus, In 1 Cor., hom. 24, 5: “Haec autem dico, non ut ne accedamus, sed ne temere accedamus. Sicut enim temere procedere, periculum est: sic mysticis illis coenis non communicare fames est atque mors” (M.G. 61, 204 sq.). Augustinus, Serm. 57, 7: “‘Panem nostrum quotidianum da nobis hodie’. . . Sane duobus modis intelligenda est ista petitio de pane quotidiano: sive pro necessitate carnalis victus, sive etiam pro neces­ sitate spiritualis alimoniae. . . Norunt . . . spiritualem alimoniam fideles, quam et vos scituri estis, accepturi de altare Dei. Panis erit et ipse quotidianus, huic vitae necessarius. . . Eucharistia panis noster quotidianus est” (M.L. 38, 389). Cyrillus Alex., In Joan. (6, 35), 1. 3: “Quicumque baptizati sunt, divinamque gratiam gustarunt, si cunctanter et vix ecclesias adeant, et longo temporum spatio eulogiam quae per Christum frequentare desinant, et ex eo quod nolunt ei mystice communicare, damnosum metum ac religionem praetexant, aeterna vita seipsos excludere, dum vivificari renuunt” (M.G. 73, 521). Ex antiquis theologis audiatur Alanus ab Insidis, De articulis catho­ licae fidei, 1. 4, c. 3: “Homo per fidem et poenitentiam de peccato resurgens efficaci remedio indigebat, quod gratiam perseverandi in bono conferret. Sed nulla efficacior erat, quam caro Christi. Ergo neces­ sarium fuit homini carnem Christi communicare, quae caro Christi sub specie panis et vini, sicut instituit ipse Christus, a dignis assumpta ad corporis et animae salutem proficiens Christi membra efficit assu­ mentes. Et ne redundet in nobis malitia, haec hostia crebris est ministe­ riis offerenda" (M.L. 210, 613 sq.). DE NECESSITATE EUCHARISTIAE 519 S. Thomas hanc quaestionem formaliter non ponit in Summa Theol., cum eam aequivalenter resolvat in q. 79, a. 6, ubi docet effectum pro­ prium huius sacramenti esse praeservare hominem a peccato mortali, quippe quod habet rationem cibationis spiritualis (cf. supra, p. 465). In Commento vero supra 4 Seni. (dist. 12, q. 3, a. 2, q. 1) explicite statuit: “Quia ... in quotidiana pugna sumus, vita spiritualis in nobis evanesceret, nisi aliquando cibum vitae sumeremus”. Item: “Hoc sac­ ramentum de sui institutione prima, quamvis non sit de necessitate salutis, tamen ex institutione Ecclesiae necessarium efficitur. Et sine hoc etiam necessarium esset, non simpliciter, ut sine quo non esset salus: sed ex suppositione finis, si scilicet homo in vita spirituali firmus persistere vellet.” Praeterea in Comm, in Joan. 6, lect. 7, scribit: “Sicut cibus corpo­ ralis ita est necessarius ad vitam corporalem, quod sine eo esse non possit, ita cibus spiritualis necessarius est ad vitam spiritualem, adeo quod sine ipso vita spiritualis sustentari non possit”. Probatur 3. EX SENSU ECCLESIAE. Mens Ecclesiae circa hanc necessitatem manifeste apparet tum ex saepius inculcata indole cibati va huius sacramenti, tum ex insistenti sollicitudine qua fideles ad illud frequentandum impellit. Cone. Flor., Decr. pro Armenis, docet hoc sacramentum conferre animae omnem effectum quem cibus confert corpori, nominatim sus­ tentationem, praeservationem a malo et confortationem in bono (Denz. 698). Cone. Trid., sess. 13, cap. 2, docet Christum hoc sacramentum ho­ minibus tradidisse “tanquam . . . cibum, quo alantur ... et tanquam antidotum, quo liberemur a culpis quotidianis, et a peccatis mortalibus praeservemur” (Denz. 875). In sess. 21, cap. 4, implicite docet Eucharistiam esse necessariam ad perseverandum in gratia, ut notatum est supra (p. 497 sq.). Unde inaniter obicitur Concilium Baptismo et Poenitentiae (Denz. 861. 916) tribuere necessitatem medii ad salutem, Eucharistiae vero solam necessitatem praecepti ecclesiastici (Denz. 891). Nam si ratio silentii valeret ad negandam necessitatem medii Eucharistiae ad perse­ verantiam, oporteret similiter negare necessitatem praecepti divini, quam Concilium non explicite proponit. Ceterum sufficienter et im­ plicite Concilium praedictam Eucharistiae necessitatem docet, ut osten­ sum est. Ratio autem quare necessitas Baptismi et Poenitentiae expli­ cite definitur, est tum quia est magis certa et ab omnibus absque 520 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE controversia admissa, tum quia est necessitas absoluta, scilicet relate ad ipsam gratiam consequendam, dum necessitas Eucharistiae est secundum quid et ex suppositione, scilicet relate ad conservationem gratiae. Catechismus Cone. Trid., p. 2, c. 4, q. 68, hoc notabile profert tes­ timonium: “Neque tamen fideles hoc satis habeant, se, huius decreti auctoritati obtemperantes, semel tantummodo corpus Domini quotan­ nis accipere; verum saepius iterandam eucharistiae communionem existiment. Utrum autem singulis mensibus, vel hebdomadis, vel diebus id magis expediat, certa omnibus regula praescribi non potest. Verum tamen illa est sancti Augustini norma certissima |Serm. 84, in App.]: ‘Sic vive, ut quotidie possis sumere.’ Quare parochi partes erunt, fideles crebro adhortari, ut, quemadmodum corpori in singulos dies alimentum subministrare necessarium putant: ita etiam quotidie hoc sacramento alendae et nutriendae animae curam non abiiciant; neqtie enim minus spirituali cibo animam, quam naturali corpus indigere perspicuum est.” F Leo XIII, Enc. “Mirae caritatis” (cit. in art. 25, p. 452-454): “Panis 'citae. . . Quoniam haec ipsa . . . vita [spiritualis] expressam habet similitudinem cum vita hominis naturali, sicut altera cibo alitur atque viget, ita alteram sustentari cibo suo et augeri oportet. . . Ipsum I Sacramentum] . . . tanquam centrum existimandum est in quo Chris­ tiana vita, quanta usquam est, insistit; ceteri quicunque habentur pie­ tatis modi demum in id ipsum conducunt et desinunt” (Cavallera, 1128. 1129. 1134). Pius X, Deer. S.C. Concilii “Sacra Tridentina Synodus” 20 dee. 1905: “Ipse [Christus] . . . nec semel nec obscure necessitatem innuit suae carnis crebro manducandae suique sanguinis bibendi, praeser­ tim his verbis: . . . Qui manducat hunc panem vivet in aeternum (Io. vi, 59)” (Cavallera, 1164). Ad haec documenta apte observat Lcrcher: “Etsi Ecclesia non diserte dixit, omnem, qui scienter et volenter s. communionem omittat, moraliter impotentem esse ad diu in gratia perseverandum: tamen modus, quo de effectu eucharistiae loquitur, et desiderium, quo etiam pueros s. communionem frequenter suscipere cupit, significare videtur, eucharistiam ex mente Ecclesiae non solum medium aliquod efficacissimum, sed etiam necessarium esse ad perseverandum in statu gratiae per longum tempus.”70 .Vec valet opponere quod si Ecclesia putasset Eucharistiam esse neInst. Theol. Dogm., v. 4, Oeniponte, 1935, p. 452. DE NECESSITATE EUCHARISTIAE 521 cessariam ad perseverandum in gratia, non explicaretur quare interdiu quibusdam peccatoribus poenitentibus eam, etiam per longum tempus, denegasset. Num cum Eucharistiae susceptio possit suppleri per votum sacramenti, nihil prohibet quominus juxta antiquam disciplinam poenitentialem et ob rationes boni communis (v.g. fideles a peccatis gravi­ oribus avertendi), Ecclesia potuerit Eucharistiam, aliaque bona et sacramenta sibi commissa, quibusdam denegare. EX RATIONE SEU EX IPSA IX DO LE CI BAT IV A HUJUS SACRAMENTI. Probatur 4. Ut indicatur in ipso signo sacramentali (pane et vino) et explicite docetur in fontibus revelationis et magisterio Ecclesiae, Eucharistia instituta est in spiritualem cibationem; ex quo sequitur ei competere, relate ad vitam spiritualem, id saltem quod praecipue convenit cibo corporali relate ad vitam naturalem. Atqui cibo corporali praecipue competit esse medium stricte necessarium ad diuturnam conservatio­ nem vitae naturalis, attentis praesertim continuis deperditionibus pro­ venientibus ex interioribus corruptivis. Ergo Eucharistia est medium stricte necessarium ad diuturnam conservationem vitae spiritualis seu ad diuturnam perseverantiam in gratia. Ergo Eucharistia ita est instituta ut sit non solum de necessitate praecepti sed etiam de necessitate medii ad diuturnam perseveran­ tiam. Nam quandocumque intuitu alicuius finis attingendi instituitur aliquod medium, quod ex natura sua sit stricte necessarium ad illius finis consecutionem, oritur in praedicto medio non solum necessitas praecepti sed etiam medii, imo prius natura necessitas medii, quae est fundamentum et ratio necessitatis praecepti. Confirmatur ex eo quod, sicut institutum est sacramentum aliquod stricte necessarium ad primam justificationem consequendam, scilicet Baptismus, quamvis potuisset homo aliis mediis independenter ab hoc sacramento justificari, ita summe conveniens fuit ut institueretur aliud sacramentum stricte necessarium ad acceptam justificationem conser­ vandam. quamvis absolute loquendo aliis mediis talis conservatio obti­ neri posset. Jamvcro, inter instituta sacramenta, sola Eucharistia, utpote spiritualis cibatio, ad talem conservationem ordinatur. Quod autem necessitas Eucharistiae non sit necessitas medii in re. sed in re vel voto, sequitur ex peculiari indole cibi spiritualis eiusque differentia ab alimento corporali. Nam, ut ratiocinatur S. Thomas, “haec est differentia inter alimen- 522 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE tum corporale et spirituale, quod alimentum corporale convertitur in substantiam ejus qui nutritur, et ideo non potest homini valere ad vitae conservationem alimentum corporale, nisi realiter sumatur; sed alimentum spirituale convertit hominem in seipsum, secundum illud quod Augustinus dicit (Conf. 7, 10J, quod quasi aüdivit vocem Christi dicentis sibi: ‘Nec tu me mutabis in te, sicut cibum carnis tuae, sed tu mutaberis in me.’ Potest autem aliquis in Christum mutari, et ei incorporari voto mentis, etiam sine hujus sacramenti perceptione” (7. 73, a. 3, ad 2). Etenim votum seu amor, cum sit inclinatio in obiectum. unit ac veluti convertit amantem in rem amatam, aliter ac cognitio, quae cum sit quaedam informatio et assimilatio, unit et convertit cognitum in cognoscentem. AD RATIONEM HUIUS NECESSITATIS RECTE INTELLIGENDAM ET AD DILUENDAS OBJECTIONES quae in contra­ rium afferri solent, haec nota: 1. Eucharistia non est parvulis necessaria ad perseverandum, quia ipsi non indigent nec sunt capaces rationalis cibi; perseverantia autem gratiae provenit in eis ex ipsa impossibilitate peccandi. Unde inepte ex independentia perseverantiae parvulorum ab Eucharistia obicitur contra veritatem statutae Conclusionis. Ceterum etiam haec obiectiva perseverantia parvulorum dependet quodammodo a voto Eucharistiae, attento hoc sacramento tum ut causa finali, quatenus Eucharistia continetur voto in Baptismo qui est causa illius perseverantiae, tum ut causa efficiente, quatenus Eucharis­ tia est causa quare perseverantia illa obiectiva quae est in parvulo continuetur absque interruptione cum subiectiva perseverantia aetatis adultae. I 2. Sermo est de perseverantia late dicta, seu in gratia, quae per se importat tantum aliquam durationem status gratiae, sive hic coniungatur cum gloria sive per peccatum interrumpatur, non vero de perse­ verantia stricte dicta, seu finali, quae per se importat tantum continua­ tionem gratiae cum gloria seu coniunctionem status viae cum statu gloriae, quin necessario importet proprie dictam durationem status gratiae, ut in eo qui in ultimo vitae instanti converteretur. Unde inpertinenter nobis obicitur Eucharistiam non esse necessariam ad perseverantiam finalem, eo quod sit speciale donum Dei supra ordinem gratiae sanctificantis et auxiliorum gratiae communis. Ceterum etiam perseverantia finalis, quamvis sit specialissimum donum Dei quod nullatenus mereri potest, dependet ab Eucharistia, tum ut a causa finali, quatenus includitur tamquam in semine et in spe DE NECESSITATE EUCHARISTIAE 523 in prima justificatione, quae confertur per Baptismum dependenter ab Eucharistia, tum ut a causa efficiente, quatenus confertur a Deo non quidem ratione meritorum sed intuitu sacramentorum, illius nempe sacramenti quod juxta verbum Christi (Joan. 6, 55) est pignus vitae aeternae et semen immortalitatis (cf. p. 469). 3. Loquimur autem de diuturna perseverantia in gratia, seu de duratione status gratiae per notabile tempus, nec negamus posse quemquam per breve tempus absque susceptione vel desiderio Eucharistiae, ex vi nempe aliorum sacramentorum vel generalium gratiarum, servare statum gratiae et vitare peccatum, quemadmodum potest homo per breve tempus retinere vitam corporalem absque cibo, ex vi aliarum causarum et auxiliorum naturalium. Inepte autem quidam obiciunt impossibilitatem determinandi lati­ tudinem temporis, ultra quam homo, abstinendo a sumptione Eucharis­ tiae, vitam spiritualem peccando amitteret. Nam imprimis haec difficultas solvenda esset etiam ab ipsis adver­ sariis, qui admittunt necessitatem divini praecepti quoad communio­ nem suscipiendam; coguntur enim et ipsi assignare tempus, ultra quod, omissa communione, homo peccat contra tale praeceptum et decidit a vita gratiae. Ceterum, cum res dependeat a differentibus dispositionibus hominum et a variis cuiusque hominis spiritualibus conditionibus et occasionibus, universalis et determinata regula, quoad utramque necessitatem medii et praecepti, assignari non potest, sed res moraliter et subicctive aesti­ manda est. Attenta tamen sapienti lege Ecclesiae de communione annuali, veri­ simile est. loquendo in genere et ex communiter contingentibus, non posse eos statum gratiae servare qui scienter et volenter ultra spatium unius anni communionem differrent. Dicimus autem: generaliter et ex communiter contingentibus, quia, cum lex Ecclesiae non valeat geminam necessitatem medii et prae­ cepti divini auferre sed tantum determinare, ille “qui . . . intra brevius spatium magnam debilitatem virium spiritualium sentiret, et cognosceret ab hac lassitudine certum sibi periculum peccandi imminere, teneretur Eucharistiam quam cito posset accipere, et tempus ab Ecclesia prae­ scriptum anticipare. Unde aliter faciendo peccaret: non quidem contra praeceptum Ecclesiae determinans certum tempus, cui communicando intra illud tempus satisfit: sed contra praeceptum divinum fundatum in necessitate medii, quam habemus suscipiendi hoc sacramentum ad vitandum languorem, et mortem spiritualem: sicut lege naturali obliga­ mur suscipere corporalem cibum, ut corporalem mortem vitemus. 524 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE “Potestque hujus responsionis doctrina magis confirmari exemplo obligationis, quam post commissum grave peccatum habemus illud con­ fitendi: quia licet ad id non determinetur jure divino certum tempus, et Ecclesia tempus unius anni determinaverit; nihilominus certum est nos ad confessionem teneri jure divino, et talem obligationem posse urgere ante, et intra durationem ab Ecclesia assignatam, utputa si homo recognosceret sibi imminere periculum novi peccati, si non con­ fiteatur antiquum’'·’ (cf. Catechismus Cone. Trid., supra cit., p. 520). 4. Dicimus susceptionem Eucharistiae esse de necessitate medii ad gratiae perseverantiam, in re vel voto, sicut Baptismus est necessarius ad primam gratiam consequendam. Ex quo imprimis sequitur non sufficere votum Eucharistiae, sed per se oportere eam suscipere in re, per accidens vero sufficere votum, ob obiectivam vel subiectivam impossibilitatem suscipiendi rem ipsam. Secundo, tale votum debet esse explicitum (vel potius formale, sal­ tem implicitum) in eo qui talem Eucharistiae necessitatem cognoscit, quatenus nempe sibi proponat Eucharistiam suscipere tempore oppor­ tuno juxta spiritualem indigentiam sibi propriam; in eo vero qui praedictam necessitatem non cognoscit sufficit votum implicite conten­ tum in generali voluntate sumendi media salutis et adimplendi divina praecepta. Tertio, tale votum respicit hoc sacramentum non tantum ut causam finalem, quatenus Eucharistia includitur voto in aliis sacramentis et mediis perseverantiae, eo scilicet modo quo votum Eucharistiae inclu­ ditur in Baptismo ad primam justificationem obtinendam, sed etiam ut causam efficientem, quatenus Eucharistia est propria causa effectus perseverantiae, quam votum per accidens supplet, quemadmodum votum Baptismi inclusum in contritione supplet ipsum sacramentum quod est propria causa primae justificationis. Inde patet differentia inter votum Eucharistiae inclusum in Baptismo, in ordine ad primam gratiam obtinendam, et votum Eucharistiae inclusum in aliis mediis perseverantiae in gratia. Quarto, tale votum necessario includitur in omni auxilio quod con­ currit ad perseverantiam illudque de se. vel potius de Eucharistia, foecundat, quatenus nempe alia auxilia, pertinentia tum ad opus ope­ ratum (notanter sacramentum Poenitentiae), tum ad opus operantis (notanter oratio), non causant effectum perseverantiae, seu gratiam ut cibantem et conservantem, nisi ut subordinata Eucharistiae, seu ex ipsa virtute Eucharistiae operantis in eis tanquam in voto. Unde inepte obicitur perseverantiam in gratia posse per alia media nSalmanticenses, Dc Euch.. disp. 3, dub. 2, n. 31, Parisiis, 1882, p. 176. DK NECESSITATE EUCHARISTIAE 52 5 obtineri. Nam id verum est si accipiantur alia media ut unum cum Eucharistia, falsum vero si accipiantur ut alia; quemadmodum prima justificatio dupliciter obtineri potest, scilicet per solum Baptismum aut per contritionem cum voto Baptismi, seu per Baptismum in re vel voto.7* Conclusio 4. Sumptio Eucharistiae est necessaria ad salutem necessitate praecepti divini (q. 80, a. 11). Probatur 1. EX SCRIPTURA. Verba Joan. 6, 54 “Nisi manducaveritis . . ” non solum important necessitatem medii in voto ad salutem et necessitatem medii in re vel voto ad perseverantiam, ut dictum est in Conci. 2 et 3, sed etiam necessitatem praecepti. Id patet tum ex parallelismo cum verbis Joan. 3,5 ex quibus (collatis cum Mare. 16. 16) theologi concludunt necessi­ tatem praecepti quoad Baptismum, tum ex verbis Christi directe et sub forma positiva praecipientis: “Hoc facite in meam commemorationem". tum ex ipsa indole rei quae a Christo commendatur, ut mox ostendetur. Verba Luc. 22, 19 ( 1 Cor. 11, 24-26) : “Hoc facite in meam comme­ morationem” continent sub forma directa et positiva ipsam impositi­ onem praecepti Christi, quemadmodum verba Mare. 16. 16 referunt positivam impositionem Baptismi qui sub verbis negativis et comminatoriis praecipitur in Joan. 3,5. Plures theologi post Cajctanum, ut radicitus enervent obiectionem Protestantium, ex his verbis eruentium necessitatem communionis sub utraque specie, negant in ipsis contineri universale praeceptum com­ munionis, et docent ipsa referri ad solos convivas Apostolos, vel conti­ nere solam ordinationem sacerdotalem ct praeceptum consecrandi ac tradendi, vel etiam praeceptum communionis ipsorum celebrantium, vel etiam conditionatum tantum praeceptum communionis fidelium, cuius directum obiectum sit ipsa commemoratio passionis Christi. Cui sententiae opponitur non solum sensus traditionalis. expressus in mox citando Cone. Trid. (cf. Prob. 2). sed consideratio ipsius textus evangelici. Etenim: Primo, agitur in illis verbis de communione et non tantum de faci­ enda consecratione ac de collatione consecrati vae potestatis Apostolis eorumque successoribus (de quo Cone. Trid., sess. 22. cap. 1). Id patet tum ex eo quod verba “Hoc facite”, dicta absque ulla restric” Cf. Salmanticenses, De Euch., disp. 3, dub. 2, n. 24 ct 29; Lerchcr, De Euch., thes. 45, n. 383, 1 526 * I I < I4î > DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE tione, referuntur ad totum quod essentialiter factum est in ultima coena eucharistica, i.e. ordinationem, consecrationem et communionem (Ac­ cipite, comedite), turn praecipue ex declaratione Christi et Apostoli contenta in his verbis 1 Cor. 11, 24-26: “Accipite et manducate; hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur; hoc jacite in meam com­ memorationem. . . Hic calix novum testamentum est in meo sanguine; hoc jacite quotiescumque bibetis in meam commemorationem. Quoties­ cumque enim manducabitis panem hunc, et calicem bibetis, mortem Homini annuntiabitis”. Secundo, agitur non de sola communione ipsorum consecrantium sacerdotum, sed omnium fidelium. Apostolus enim omnes fideles allo­ quitur in persona totius ecclesiae Corinthiorum.7 Christus etiam tales rationes sumptionis proponit quae aequaliter valent quoad omnes fideles (Corpus, quod pro vobis datur vel traditur; Sanguis in quo est novum testamentum et qui pro vobis, imo pro multis, effunditur in remissionem peccatorum; cf. p. 50 sq.). Ecclesia quoque in Canone Missae, immediate post consecrationem, ut ostendat praeceptum com­ memorationis Christi respicere omnes fideles sic orat: “Unde ct memo­ res, Domine, nos servi tui, sed et plebs tua sancta, ejusdem Christi Filii tui Domini nostri tam beatae passionis . . . offerimus praeclarae majes­ tati tuae de tuis donis, ac datis”. Tertio, agitur de praecepto ipsius communionis et non solius com­ memorationis Christi. Nam secundum obvium sensum verborum, duo in eis praecipiuntur: suscipere communionem (quod est praecipuum obiectum jussionis) et id facere in commemorationem (quod refertur tantum ad modum obiecti). Confirmatur ex eo quod alia verba Christi: “Accipite et manducate”, quae praeceptive sonare videntur, ad ipsam communionem referuntur (cf. Catechismum Cone. Trid., p. 2, c. 4, q. 60). Opponit Cajctanus (In q. 80. a. 11; a. 12, Quaestio 1, n. 12) verba “Hoc facite" ita posse interpretari ut “praeceptum Domini cadat non super hoc facere, sed super relationem ipsius facere ad suam com­ memorationem”, ita ut sensus sit: Si et quando hoc facitis, id facite in meam commemorationem. Qui sensus exprimitur in verbis 1 Cor. nuper citatis “Quotiescumque enim . . .” et in Canone Missae, ubi praeter citatam orationem “Unde et memores”, immediate post verba conse­ crativa. Ecclesia praeceptum dominicum sic accommodat: “Haec quo­ tiescumque feceritis, in mei memoriam facietis”. Apte respondet Lu go: “Haec . . . responsio [Cajetani] refellitur primo ex Tridentino sess. ” Cf. Estium, In 1 Cor., c. 11. DE NECESSITATE EUCHARISTIAE 527 xiii. cap. ii. ubi ex illis verbis dicitur, quod Christus illius sumptione colere nos sui memoriam praecepit, suamque annuntiare mortem, donec ad judicandum veniat.’ Quod quidem ipsa Christi verba satis expri­ munt: nam qui praecipit, ut fiat aliquod festum in memoriam, vel ho­ norem alicujus sancti, non praecipit solum conditionate, quod scilicet, si fiat [debet fieri] in memoriam illius sancti, sed praecipit absolute quod fiat. “Secundo, quia si praeceptum solum esset conditionatum, non esset praeceptum etiam sacerdotibus offerendi absolute hoc sacrificium, sed solum conditionatum, si offerant, offerendi in memoriam Christi. “Tertio, quia in hoc casu non potuit aliter praecipi illa commemora­ tio passionis, nisi praecipiendo ipsam sumptionem: nam qui sumit non debet habere actum reflexum, quo ordinet illam sumptionem, ad com­ memorandam Christi passionem; imo regulariter rustici omnes et indocti hoc ignorant, sed satisfaciunt sumendo ipsum sacramentum, cujus sumptionem Christus instituit et ordinavit ad significandam et repraesentandam suam passionem: vel nullum ergo praeceptum impo­ suit, vel fuit praeceptum sumendi sacramentum. “Nec oportet quod Ecclesia totius praecepti vim exprimeret in Ca­ none, in quo solum voluit excitare fideles ad recordationem passionis Christi: et ad hoc sufficit ille sensus conditionatus, quem etiam expres­ sit Paulus, cum dixit: ‘Quotiescumque enim manducabitis panem hunc, et calicem bibetis, mortem Domini annuntiabitis’.”74 Probatur 2. EX MENTE ECCLESIAE. Cone. Nicaenum I, can. 13, ad “legem antiquam” ac de re “neces­ saria”, adeoque, attento modo loquendi antiquorum, ad divinum prae­ ceptum se refert, cum jubet: “De his, qui ad exitum veniunt, etiam nunc lex antiqua regularisque servabitur; ita ut, si quis egreditur e corpore, ultimo et maxime necessario viatico minime privetur. . . Generaliter autem omni cuilibet in exitu posito et poscenti sibi com­ munionis gratiam tribui, episcopus probabiliter ex oblatione dare debebit” (Denz. 57). Cone. Trident inum existentiam divini huius praecepti satis clare indicat. In sess. 13, cap. 2, ait: “Salvator noster . . . sacramentum hoc instituit . . ., ct in illius sumptione colere nos sui memoriam [ 1 Cor. 11, 24] praecepit. . . Sumi autem voluit sacramentum hoc tanquam spiritualem animarum cibum” (Denz. 875). Hic iterum frustra quis refrigeret supradictam obiectionem Cajctani. Ceterum ibid., cap. 5. ” Disp. Schol., t. 4, Dc Euch., disp. 16, sect. 1, Parisiis. 1892, p. 165 sq. 528 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE Concilium asserit: “[Hoc sacramentum] fuit a Christo Domino, ut sumatur, institutum” (Denz. 878). Catechismus Cone. Trid., p. 2, c. 4, q. 57 et 60 (supra cit., p. 479), clare distinguit inter legem divinam et praeceptum Ecclesiae quoad Eucharistiam suscipiendam. Innocentius XI, Decr. C.S. Concilii 15 febr. 1679, ait: “Episcopi et parochi seu confessarii redarguant asserentes, communionem quotidi­ anam esse de iure divino" (Denz. 1150). Quorum sensus videtur esse ipsam quidem communionem esse de iure divino, non tamen quotidianam. Probatur 3. EX RA TIONE FUNDA TA IN IPSA INDOLE HUIUS SACRAMENTI. 1. Ex necessitate Eucharistiae generaliter admissa ut certa. Certum enim est, juxta fontes revelationis et doctrinam Ecclesiae, Eucharistiam esse aliquo sensu stricte necessaria, ex ipsa sua institu­ tione et abstrahendo a praecepto ecclesiastico. Jamvero vel non admit­ titur eam esse de necessitate medii, et tunc reliquum est ut praecepti divini necessitas admittatur, vel dicitur eam esse de necessitate medii, et tunc etiam praecepti divini necessitas admitti oportet, quippe quae necessario ex necessitate medii oriatur, ut modo ostendemus. 2. Ex paritate cum Baptismo et Poenitentia. Certum est apud omnes theologos haec duo sacramenta esse neces­ saria necessitate praecepti divini, fundata in ipsa eorum absoluta ne­ cessitate medii. Ergo etiam Eucharistia habet necessitatem praecepti divini, fundata in eius necessitate medii, quae quamvis sub uno respectu, i.e. in ordine efficientiae, cedat necessitati Baptismi et Poeni­ tentiae, sub alio tamen, i.e. in ordine intentionali, ei praecellit, cum Eucharistia sit finis omnium sacramentorum. 3. Ex ipsa necessitate medii superius asserta. Ut dictum est in Conci. 2, susceptio Eucharistiae est necessaria ad salutem necessitate medii in solo voto, quatenus est instituta a Deo ut finis omnium sacramentorum ac ita continetur in voto in volitione omnium sacramentorum. Jamvero, juxta principium S. Thomae, * “jrustra esset votum, nisi impleretur”, i.e. frustranea esset, vel potius non perjecta, praedicta ordinatio finalitatis nisi in ipso ordine efficien­ tiae compleretur non solum per susceptionem Baptismi et Poenitentiae ( ut dictum est supra, p. 513) sed etiam per susceptionem Eucharistiae, in qua vita, ab illis sacramentis inchoata, ad suum complementum ad­ ducitur. Ergo summe conveniens fuit Divinae Sapientiae ut praeceptum DE NECESSITATE EUCHARISTIAE 529 suscipiendi Eucharistiam imponeretur, quo homines, rerum spiritualium minus sollicitos, ad praedictam ordinationem complendam necessario adducerentur. Praeterea ac praecipue, susceptio Eucharistiae, ut dictum est in Conci. 3, est necessaria ad perseverantiam in gratia necessitate medii in re vel voto, ita ut sit medium absolute necessarium ad finem con­ servationis vitae spiritualis. Ergo susceptio Eucharistiae est etiam necessaria de praecepto divino, nam media necessaria7, ad aliquem finem participant necessitatem ipsius finis, conservatio autem vitae spiritualis est de necessitate praecepti divini, cum homo non sit liber vitam spiritualem respuendi. Confirmatur tum exemplo cibi corporalis, cuius sumptio, quatenus est necessaria ad conservandam vitam naturalem, cadit sub praecepto divino seu lege naturali, ita ut homo peccet sic abstinendo a cibo ut inde mors sequatur, tum ex eo quod esset summe inconveniens Sapi­ entiae Divinae instituere medium absolute necessarium ad consecutio­ nem vitae spiritualis et illud non imponere sub praecepto, cum, attentis languore et vertibilitate liberi arbitrii, consecutio finis saepius per omissionem communionis frustraretur, nisi positivum adderetur prae­ ceptum quo homo ad exeeutionem praedicti medii quadam morali necessitate adduceretur. NOTA. QUOAD DETERMINATIONEM HUJUS DIVINI PRAECEPTI SEQUENTES MINORES QUAESTIONES .1 THE­ OLOGIS DISPUTANTUR: 1. An tale praeceptum obliget etiam non baptizat os seu infideles. A ffirmotive respondent Suarez, Vasqucz, Lugo, Coni nck. Billuart, tum quia verba Christi “Nisi manducaveritis” ex sese generaliter sonant, imo de facto indistincte directa sunt ad omnes Capharnaitas praesentes, quorum multi non erant baptizati. tum quia Christus praecipiebat potestate divina, quae omnes homines indiscriminatim obligat, tum quia, quamvis susceptio Eucharistiae praesupponat susceptionem Bap­ tismi, obligatio sumendi Eucharistiam non necessario debet praesupponere obligationem sumendi Baptismum, quinimmo aliquis potest obligari ad suscipiendum Baptismum ad hoc ut possit suscipere Eucha­ ristiam. sicut peccator obligatur ad confitendum ut possit communi­ care. Ex quibus sequitur per culpabilem omissionem Baptismi, duo ’’Signanter dicimus “media necessaria”, nam in hoc est praecipua vis argumenti. Ex quo apparet debilitas argumenti adversariorum Conci, pracc., qui hic probant necessitatem praecepti divini ex sola late dicta et morali necessitate Eucharistiae ad perseverantiam in gratia. 530 Ί I ! ’ 1 1 V b DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE peccata committi, i.e. violationem utriusque praecepti Baptismum et Eucharistiam suscipiendi. Negative vero, et quidem probabiliori ratione, respondent Solo, Pasqualigo, Gonet, Salmanticenscs, Cappello, Mcrkclbach, eo praecipue ducti fundamento quod infideles non sunt subiectum capax obligationis communicandi, cum non sint capaces ipsius communionis, adeoque praeceptum Christi, quamvis generaliter et ex divina auctoritate pro­ latum, accipit ex ipsa natura rei sensum determinatum et restrictum ad solos baptizatos, tanquam ad subiectum capax obligationis. Ex quo etiam patet inepte invocari paritatem cum eo qui tenetur confiteri ad hoc ut satisfaciat praecepto communionis; ille enim est subiectum capax communionis, non vero infidelis. Frustra autem utramque sententiam conciliare conantur quidam doctores, uti Mcrkclbach et Cappello qui scribit: “Non baptizati hoc praecepto immediate certe non tenentur; solum mediate possunt dici teneri, quatenus obligatione adstringuntur suscipiendi baptismum et dein sacram communionem recipiendi. Qua posita distinctione inter mediatam et immediatam obligationem, facile solvuntur difficultates quaedam et alia ab alia sententia verbis, non autem re, differre videtur.”™ 2. A I, § 1 ; Billuarl, Diss, 6, a. 1, § 2; Caf>f>rtlo, n. 471 sq.; Merktlbach, n. 204; Priimnier, n. 208 sq. 534 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE praeceptum divinum est indeterminatum, ut ostensum est supra, ex altera vero parte homines, praecipue a fervore primae aetatis Ecclesiae remoti, ob desidiam vel malitiam inclinantur ad transgressionem divini praecepti. Unde conveniens fuit ut quo magis ab aetate et fervore pri­ mae originis distarent, eo magis determinaretur ab Ecclesia, saltem per particularia statuta, modus quo divino praecepto obtemperarent, donec constans et universale praeceptum annuae communionis imponeretur. Ipsa quoque determinatio tum annualis frequentiae, tum Paschalis circumstantiae, valde conveniens apparet. Spatium enim unius anni, cum non sit nimis longum, congruit necessitati divini praecepti satisfa­ ciendae, saltem generaliter et regulariter, ut supra dictum est, cum vero nec sit nimis breve, congruit accommodanti suavitati Ecclesiae erga filios suos, quorum plures ex obligatione majoris frequentiae nimis se gravari existimarent. Paschalis vero communio vividius extol­ lit multiplicem symbolismum illius sacri convivii, quod est adunatio cum Christo et Ecclesia, memoriale passionis et pignus resurrectionis. AD FACTUM AUTEM QUOD ATTINET, universalis Ecclesiae lex, determinans frequentiam et tempus communionis suscipiendae, primo edita est a Cone. Later. IV (a. 1215), subinde solemniori modo inculcata et defensa sub forma definitionis et anathematismi a Cone. Trid. (sess. 13, can. 9), tandem collecta et explicata in Codice J.C. (can. 859 sqq.). Confer documenta recitata in p. 478-480. In primis autem Ecclesiae saecidis pro lege fuit ipsa praxis ferven­ tium Christianorum communicantium frequenter,83 imo, saltem inde a saeculo 3 et in non paucis ecclesiis, etiam quotidie.84 S. Thomas (q. 80, a. 10, ad 5) adducit auctoritatem Anacleti R.P. (tertii Papae), ut praescribentis quotidianam communionem fidelium. Attamen, imprimis sic dicta Decreta Anacleti papae, quae referuntur in Collectione Decretalium Isidori Mercatoris, non sunt authentica, sed exarata probabiliter in Gallia saec. 8-9 (cf. Migne, P.L. 130, v sqq.). Praeterea ea praescriptio non respicit omnes fideles sed sacerdotes aliosque sacros ministros assistentes episcopum celebrantem.85 Sic enim se habet: “In solemnioribus quippe diebus (Episcopus] . . . diaconos . . ., et subdiaconos, atque reliquos ministros secum habeat . . ., et presbyteri e regione dextra . . . prono stent vultu . . ., peracta autem consecratione, I I 4 3 " Cf. Act. 2, 42; 20, 7 sq.; 1 Cor. 11, 20 sq.; Didache, 14; Justinum, Apol. 1, 67; Tertullianum, De orat. 19; Dc corona, 3; Ad uxorem, 2, 5. “ Cf. Tertullianum, Dc idol. 7, quod est primum clarum documentum de quotidiana communione; Hippolytum apud Hieronymum, Ep. 71, 6; Cyprianum, De orat, domin. 18; Ep. 56, 1; Augustinum, Serm. 227 ; Hieronymum, Ep. 48, 15; Ep. 71, 6. “ Cf. Catechismum Cone. Trid., p. 2, c. 4, q. 59; Corpus Juris, De consccr., dist. 2, c. 10, M.L. 187, 1735. IÆ NECESSITATE EUCHARISTIAE 535 omnes communicent qui noluerint ecclesiasticis carere liminibus. Sic enim et apostoli statuerunt, et sancta Romana tenet Ecclesia” (M.L. 130, 63 sq.). Praxis supradictae frequentiae varia juit in diversis ecclesiis. Augustinus, Ep. 54, 2, scribit: “Alia vero quae per loca terrarum re­ gionesque variantur, sicuti est quod alii jejunant sabbato, alii non; alii quotidie communicant corpori et sanguini Domini, alii certis diebus accipiunt; alibi nullus dies praetermittitur, quo non offeratur, alibi sab­ bato tantum et dominico, alibi tantum dominico: et si quid aliud hujus­ modi animadverti potest, totum hoc genus rerum liberas habet observa­ tiones; nec disciplina ulla est in his melior gravi prudentique christiano, quam ut eo modo agat quo agere viderit Ecclesiam ad quam forte devenerit” (M.L. 33, 200). Cone. Antiochenum (a. 341), can. 2, jubet: “Omnes, qui ingrediun­ tur ecclesiam Dei, et Scripturas sacras audiunt, nec communicant in oratione cum populo, sed pro quadam intemperantia se a perceptione sanctae communionis avertunt, hi de Ecclesia removeantur". Et patet, immerito dicitur hoc canone praescribi quotidiana communio. In Canonibus Apostolorum, can. 10, habetur similis praescriptio, quae iterum nequit adduci ut testimonium quotidianae communionis. Sic citatur in Corpore Juris, De consecr.. dist. 1, cap. 62: “Omnes fide­ les, qui conveniant in solemnialibus sacris ad ecclesiam, et scripturas Apostolorum et evangelium audiant. Qui autem non perseverant in ora­ tione, usque dum missa peragatur, nec sanctam communionem perci­ piunt, velut inquietudines ecclesiae commoventes convenit communione privari” (M.L. 187, 1727). Basilius, Ep. 93, ait: “Singulis etiam diebus communicare . . . bonum est et perutile. . . Nos quidem quater singulis hebdomadibus commu­ nicamus, Dominica die, quarta die, in parasceve et Sabbato, et aliis diebus, si sancti alicujus memoria recolatur” (M.G. 32. 484). Non paucos fuisse qui semel tantum in anno communicarent conquer­ untur Chrysostomus (In ep. ad Hebr., hom. 17, 4) et Anonymus Dc sacramentis qui, 1. 5, c. 4, n. 25, scribit: “Si quotidianus est panis, cur post annum illum sumis, quemadmodum Graeci in Oriente facere con­ suerunt. Accipe quotidie, quod quotidie tibi prosit. Sic vive, ut quotidie merearis accipere. Qui non meretur quotidie accipere, non meretur post annum accipere” (M.L. 16, 471 sq.). Inter saec. 5 ct 13, minuentibus fidei fervore et frequentia communio­ nis, particularia statuta in variis ecclesiis edita sunt, quibus certis die­ bus per annum, uti quibusdam dominicis vel festis (praecipue Natalis 536 t/ »» I” Jj 'i DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE Domini, Paschae et Pentecostes), obligatio communionis affigeretur. Cone. Agathense (Agde, in Gallia) a. 506 praescribit: ‘‘Saeculares, qui Natale Domini, Pascha et Pentecosten non communicaverint, ca­ tholici non credantur nec inter catholicos habeantur” (Kirch, Enchir. hist, eccl., 968). Cone. Turonense HI a. 813, can. 50, simile decretum fert, quod Corpus Juris, De consecr., dist. 2, cap. 16, sic citat (immerito quidem illud tribuens Fabiano Papae, non secus ac S. Thomas, 1. c. et Cate­ chism us Cone. Trid., 1. c.): “Etsi non frequentius, saltem in anno 1er laici homines communicent, nisi forte quis majoribus quibuslibet crimi­ nibus impediatur; in Pascha videlicet, et Pentecoste, et Natali Domi­ ni” (M.L. 187, 1738). S. Udalricus, episcopus Augustanus (saec. 10), in Sermone Synodal! praescribit sacerdotibus: “Quater in anno, id est. Natale Domini, et Coena Domini, Pascha et Pentecoste, omnes fideles ad communionem corporis et sanguinis Domini accedere admonete” (M.L. 135,1072 sq.). ART. 27. Utrum Communio Sub Utraque Specie Sit De Prae­ cepto Divino Quoad Laicos Et Clericos Non Celebrantes (q. 80, a. 12).88 STATUS QUAESTIONIS Haec quaestio sponte oritur ex consideratione tum indolis hujus sac­ ramenti. cuius adaequata ratio in utraque specie consistit (cf. infra, art. 31), tum modi praesentiae Christi, qui totaliter in utraque specie con­ tinetur (cf. supra, art. 21). Prius enim videtur inducere necessitatem communionis sub utraque specie, alterum vero eam negare. i > t 0 *" J. Gerson, De communione laicorum sub utraque specie, Opera, Antuerpiae, 1706, 1. 1. Cajetanus, In q. 80, a. 12, ubi post Comment, additur specialis tractatio dc hac rc. S. Petrus Canisius, Adnotationcs . . . dc usu calicis, in Epistolis Canisii. cd. Braunsberger, vol. 4, p. 623-632. Salmeron, Oratio habita in Cone. Trid., apud Le Plal, Monumentorum ad historiam concilii tridentini . . . amplissima collectio, Lovanii, 1783-1785, t. 5, p. 272-276. Bossuet, Traité dc la communion sous les deux espèces, Paris, 1836. Bellarminus, Dc sacramento Eucharistiae, 1. 4, c. 20 sq. Benedictus XIV, De sacrosancto Missae sacrificio, 1. 2. : Scheflmaehcr, Lettres d’un docteur allemand dc l’université catholique dc Strasbourg à un gentilhomc et à un magistrat protestants, 2mc lettre, Strasbourg, 1733 (in Per­ pétuité de la foi, cd. Mignc, t. 4, col. 1179 sq.). H Probst, Liturgie der drei ersten christlichcn Jahrhunderte, Tübingen, 1870. Cavallera, L'interprétation du chap. VI de saint Jean, Revue Hist. Eccl., 1909, p. 687709; La communion des parvuli au concile de Trente, in Bull. litt. eccl., 1935, p. 97-132. G. Constant, Concession à l’Allemagne de la communion sous les deux espèces, Paris, 1923. Diet. Théol. Cath., art. Communion Eucharistique (sous les deux espèces), col. 552572 ; art Eucharistie d’après le Concile dc Trente, col. 1337-1340; art. Calixtins, col. 1364 sqq.; art. Bâle (Concile dc), col. 121 sq. DE NECESSITATE EUCHARISTIAE 537 Ceterum, facta quoad priorem veritatem distinctione inter ipsum sacramentum et usum sacramenti, ex altera veritate haec quaestio facile pro negativa solveretur, nisi magno clamore occurrerent haeretici, prae­ sertim Protestantes, doctrinam et praxim Ecclesiae acriter impugnantes atque divinum praeceptum de communione sub utraque specie triplici argumento Scripturae, Traditionis et rationis adstruentes. Quibus argumentis antequam similiter triplici lancea occurramus, utile erit HISTORICAM DELINEATIONEM VARIAE PRAXIS ET DISCIPLINAE ECCLESIA E in hac re breviter considerare.ut inde facilius impugnatio haereticorum refellatur. Porro historia huius disciplinae sic compendiari potest. Usque ad saec. 13 generalior fuit in utraque ecclesia mos,potiusquam lex, communicandi sub utraque specie intra ecclesiarum limina; simul tamen extitit praxis communionis sub unica specie, praesertim panis, tum, quamquam rarius, in ipsa ecclesia (in Missa Praesanctificatorum. in communione parvulorum et etiam in publica administratione ). tum praecipue extra ecclesiam (in communione domestica et delatione sac­ ramenti ad infirmos). Haec praxis paulatim generalior evasit, etiam quoad administrationem Eucharistiae in templis sacris, donec circa saec. 13 alteram consuetudinem in ecclesia latina supplantaverit ac subinde sensim sine sensu, accedente Ecclesiae approbatione, vim legis exclusivae obtinuerit, quam contra haereticos Hussitas et Protestantes Cone. Constantiense, Cone. Tridentinum et Codex J.C. confirmarunt ac determinarunt, permisso quandoque ad modum exceptionis usu al­ terius ritus. COMMON IO SUB UTRAQUE SPECIE, utpote ipsis Christi ver­ bis (Joan. 6, 54-57) et indoli sacramenti valde conformis, sponte et communiter a primis Christianis frequentari coepit, ita ut ante Tertul­ lianum (saec. 3) nulla certa mentio habeatur communionis sub unica specie. Id patet ex Apostolo, 1 Cor. 11, 28, Didache, 9 sq., Ignatio, Ad Philad. 4, et Justino qui in Apol. 1, 65, scribit: “Deinde ei qui fratribus praeest panis affertur et poculum aquae et vini; quibus ille acceptis laudem et gloriam . . . emittit, et gratiarum actionem . . . exsequitur. . . . Postquam vero is qui praeest gratiarum actionem absolvit, et po­ pulus omnis acclamavit, ii qui apud nos dicuntur diaconi panem, vinum et aquam in quibus gratiae actae sunt unicuique praesentium partici­ panda distribuunt et ad absentes perferunt” (M.G. 6. 428). ‘T Fusius exponitur in Diet. Théol Cath, Communion Eucharistique (sous les deux espèces), col. 554 sqq. 538 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE Testes eiusdem praxis quoad posteriora saecula sunt: Saec. 3, Ter­ tullianus, De resurr. carnis, 8; Cyprianus, Ep. 63, 8; De lapsis, 25. Saec. 4, Cyrillus Hier., Catech. 23, 21 sq.; Basilius, Ep. 93; Chrysoslomus, In 1 Cor., hom. 27, 5; Ambrosius, De myst. 8, 47 sq. et 9, 53. Saec. 5, Augustinus, Ep. 98, 9; Leo M., Serm. 42, 5; Gelasius, Ep. ad Maioricum et Joannem episc. Saec. 6, Gregorius M., Horn, (in Evangelia) 22,8. Saec. 7-8,1sidorus Hisp., De eccl. offic. 1, 18; Bcda (t 735) qui in Ep. 2, ad Egbertum, scribit: “|Doceas fideles] quam salutaris sit omni Christianorum generi quotidiana Dominici corporis ac san­ guinis perceptio, juxta quod Ecclesiam Christi per Italiam, Galliam, Africam, Graeciam, ac totum Orientem solerter agere nosti” (M.L. 94, 665 sq.). Saec. 12 eadem praxis adhuc communiter observabatur, ut constat ex doctoribus illius aetatis, v.g. Paschali II R.P. (t 1118), Guilelmo Canipellensi (t 1122), Petro Lombardo (t 1160; Sent. 4, dist. 11, n. 5 et 6) et Roberto Paululo (t 1178; supra cit. in p. 489). Paschalis II, Epist. 535, ad Pontium Cluniacensem abbatem, prohi­ bens usum communionis per intinctionem panis in vino consecrato, praecipit: “In sumendo corpore et sanguine Domini. . . Dominica tra­ ditio servetur, nec ab eo quod Christus magister et praecepit et gessit, humana et novella institutione discedatur. Novimus enim per se pa­ nem, per se vinum ab ipso Domino traditum. Quem morem sic semper in sancta Ecclesia conservandum docemus atque praecipimus, praeter in parvulis ac omnino infirmis, qui panem absorbere non possunt” (M.L. 163, 442). Juverit Guilelmi Campellcnsis totum quod asservatur eius operis De sacr. altaris fragmentum transcribere, quippe quod plura contineat quae ad praesentem articulum referuntur: “De perceptione Ejicharistiae di­ versi quidem usus sunt secundum aliquas causas, sed res eadem. Quod enim panis intinctus prohibitus est accipi, ex frivola causa fuit, scilicet pro buccella intincta quam Dominus Judae ad distinctionem porrexit; tamen cum fide bonum est. Item quod utraque species per se accipitur, eo fit ut memoria corporis quod in cruce visibiliter pependit, et memoria sanguinis, qui cum aqua de latere fluxit, arctius teneatur et quasi prae­ sentetur. Tamen sciendum quod qui alteram speciem accipit, totum Christum accipit. Non enim accipitur Christus membratim vel paulatim, sed totus vel in utraque specie, vel in altera. Unde et infantulis mox baptizatis solus calix datur, quia pane uti non possunt, et in calice totum Christum accipiunt. Dandus autem est calix eis, quia, sicut non DE NECESSITATE EUCHARISTIAE 539 potest ad vitam quis ingredi sine baptismo, ita nec sine hoc vitali viatico. . . “Quod ergo dicitur utramque speciem opportere accipi, haeresis plane est. Quamvis enim utraque sacramenta ibi sint secundum frac­ tionem, et odorem, et calorem, et saporem, tamen in utraque specie totus est Christus, qui post resurrectionem quidem ex toto est invisibi­ lis, impassibilis, indivisibilis: ita ut nec sanguis sine carne, nec caro sine sanguine, nec utrumque sine anima humana, nec tota humana natura sine Verbo Dei sibi personaliter counito. Et ideo licet in alterultra specie totus sumatur: tamen pro causa praedicta sacramentum utriusque speciei ab Ecclesia immutabiliter retinetur. Sunt enim in Ec­ clesia sacramenta quae mutari licet: ut de aqua baptismi, de his spe­ ciebus, de oleo consecrationis” (M.L. 163, 1039 sq.). Attamen eodem saeculo anglus Robertas Pullus (t circa 1150) scri­ bebat: “Verum qualiter a laicis eucharistia sumi deberet. Christus sponsae suae commisit judicio, cujus consilio et usu pulchre fit ut caro Christi laicis distribuatur. Nimirum periculose fieret ut sanguis sub li­ quida specie multitudini fidelium in Ecclesia divideretur; longe peri­ culosius infirmitatis [i.e. infirmis] per parochiam deferretur. Nam quia caro absque sanguine non est. nec sanguis alibi est, nisi in carne; quis­ quis alterutrum sumit, neutrum insumptum derelinquit. “Quod si bene credit, non tamen se bene credere ostendit, quisquis dum carnem tribuit, sanguine intingit, quasi aut caro sanguine careat. aut sanguis extra carnem existât. Libere utique et secure fatendum est. alterum absque altero sumi non posse, dubiumque non est quin si cui. ut facilius insumatur, pervalde infirmato sanguis infunditur, satisfac­ tum sit communioni. Nam panem intinctum quis audeat porrigere, cum Dominus per se panem, per se calicem porrexerit? Quis audeat conjun­ gere quae Dominus maluit separata ministrare? , . . Intinctus panis intinctae inquinataeque mentis viro tradebatur Judae. Nihil tale taliterque fidelibus exhibeatur. Tamen pleraque per loca panis intinctus porrigitur, quatenus ut aiunt, et juxta Evangelium utrumque distribua­ tur, et res ita securius atque expeditius transigatur. Verum et Christus aliter fecit, et id mutari auctoritas Romana obnixe interdicit" (M.L. 186, 963 sq.). Adhuc initio saec. 13 antiquam praxim fuisse frequentem, sin minus frequentiorem, apparet ex his verbis S. Thomae: “Sed contra est mul­ tarum Ecclesiarum usus, in quibus populo communicanti datur Corpus Christi sumendum, non autem sanguis" (Sed contra) et “Ideo provide in quibusdam ecclesiis observatur ut populo sanguis sumendus non detur, sed solum a sacerdote sumatur” (corp.). 540 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE ALTERIUS PRAXIS, COMMUNIONIS SCILICET SUB UNICA SPECIE, nulla certa mentio habetur ante saec. 3. Plures tamen (ut Cajetanus. Bellarminus, Billuart, De Augustinis), non improbabiliter putant eam inveniri in Luc. 24. 30-35 et praesertim Act. 2, 42. 46 (cf. 20, 7. 11; 27. 35), ubi agitur de eucharistica frac­ tione panis absque ulla mentione calicis (cf. supra, p. 74 sq.). imo et in 1 Cor. 10, 17; 11, 27. “Quod etiam ex eo confirmatur, animadvertit Bellarminus (De Euch. 4. 24), quia plurimi in Jerusalem Christiani erant, qui in illis initiis servabant legalia Moysis, Apostolis permittentibus, ut patet ex cap. 21. Actorum: et ex iis nonnulli usque ad certum tempus Xazaraei erant, non bibentes vinum, nec radentes capita, usque ad finem dierum voti sui. Hos autem neque credibile est contra votum suum bibisse de calice Domini: neque probabile est abstinuisse omnino a communione, cum Lucas dicat, omnes perseverantes fuisse, in doctrina et communicatione fractionis panis. Quare probabilissima coniectura est, ideo Lucam solum meminisse fractionis panis, quod ab ea sola specie nulli abstinerent. Unde etiam beatus Paulus I. Cor. x. non sine causa de calice dicit: ‘Calix benedictionis, cui benedicimus’; de pane autem: ‘Panis quem frangimus’. Calix enim semper benedicebatur, sed non semper distri­ buebatur. Unde etiam paulo infra dicit: ‘Unus panis et unum corpus sumus, qui de uno pane participamus’.” Quibus addit Dc Augustinis: “Ad eumdem usum sumendi Eucharis­ tiam sub una specie primis Ecclesiae temporibus alludit etiam Paulus I. ad Cor. xi. 27.. dicens: ‘Itaque quicumque manducaverit panem hunc, vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini': particula enim disiunctiva vel id innuit. Profecto non nega­ mus hanc particulam vel apud profanos et sacros auctores usurpatam interdum fuisse pro particula et coniunctiva: sed id contendimus, quod sane nemo in dubium revocabit, nimirum vel ad disiunctionem. ordina­ rie loquendo, non ad coniunctionem significandam adhiberi; ac proinde hic. ubi nihil cogit, ut in sensu particulae copulativae sumatur, disiunctivum sensum suum obvium retinere, iuxta quem Apostolus confirmat, quod ex aliis Scripturarum locis nuper expensis probatum est, sufficien­ tiam nempe communionis sub una specie.”88 lam inde a saec. 3 incipiunt certa testimonia huius praxis, ortae qui­ dem ad modum observantiae exceptionalis sed in dies multiplicatae ac persistentis. Insigna illius exempla sunt: extra ecclesias quidem, com­ munio domestica et communio infirmorum, administrata sub sola specie panis (rarius sub specie vini); in ecclesiis vero, publica administratio *’ Dc rc sacramentaria. Dc Euch., thcs. 12, Romae, 1889, p. 676. DE NECESSITATE EUCHARISTIAE 541 communionis sub sola specie panis, usus solius hostiae consecratae in Missa Praesanctificatorum et administratio Eucharistiae parvulis sub sola specie vini. Usus communionis domesticae sub sola specie panis verisimiliter originem habuit ex ratione necessitatis, ortae ex persecutione apud an­ tiquiores Christianos et ex defectu celebrantis apud posteriores anacho­ retas, apud quos haec praxis, cuius extinctionis tempus ignoratur, lon­ gius perseverasse videtur. Primum illius documentum invenitur initio saec. 3 apud Tertullianum qui, admonens uxorem suam ne paganum virum nubat si prior ipse ad Dominum migraverit, scribit: “Non sciet maritus, quid secreto ante omnem cibum gustes; et si sciverit omnem, non illum credit esse qui dicitur?” (M.L. 1, 1408), i.e. Si sciverit esse panem, nonne illico repu­ tabit esse panem illum Christianorum quem Pagani infanticidii cruore tingi calumniabantur? Eiusdem consuetudinis argumentum invenitur quoad Ecclesiam Africanam etiam in Cypriano (De lapsis, 26); quoad Romanam in Hieronymo (Ep. 48, 15) et Ambrosio (De excessu fratris sui Satyri. 1. 43); quoad Orientalem in Basilio ( Ep. 93, cit. superius, p. 120). Peculiariter quoad anachoretas eundem usum testantur post Basilium (ibid.), Historia lausiaca (c. 9 et 52. M.G. 34. 1027 et 1147). Rufinus (Historia monachorum, c. 2 et 7, M.L·. 21. 406 et 419). Vita sanctae Mariae Aegyptiacae (c. 20 sq., M.L. 73, 685 sq.), Joannes Moschus (t 619; Pratum spirituale, 29. 30, M.G. 87, 2877 sq.) et S. Theodorus Studita (t 828; Epist., 1. 1, ep. 57; 1. 2, ep. 219. M.G. 99. 1115. 1661). Quoad martyres id testantur Acta S. Tarsicii et SS. Indes et Domnae (apud Baronium, Torn. 2 Annal., annis 260 et 293). Usum communionis infirmorum sub sola specie panis testantur: quoad saec. 3, Eusebius Caes. (Hist. eccl. 6, 44, M.G. 20, 629 sq.): quoad saec. 4, Paulinus, notarius S. Ambrosii (Vita S. Ambrosii, 4 7, M.L. 14, 46) et Vita S. Basilii (4, M.G. 29, 315). In posterioribus sae­ culis generalem fuisse consuetudinem asservandi panem consecratum ad usum infirmorum constat ex Rodulpho Bituricensi (Capitula, 6. M.L·. 119, 707), Waltcrio Aurclianensi (Capitula, 7. M.L·. 119, 734 sq.), Reginonc Prumicnsi (De eccl. disciplinis, 1, 69. M.L. 132, 205) et Burchardo Wormationsi (Decret. 5, 10, M.L. 140, 754). Cone. Toletanum X a. 675, can. 11 (M.L. 130, 546), permisit com­ munionem sub sola specie vini infirmis qui panem deglutire non possent. Ceterum non raro etiam sub utraque specie communionem infirmis administratam esse, patet ex Vita S. Mariae Aegyptiacae (c. 21 sq.. 542 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE M.L. 73, 686 sq.), Gregorio M. (Dial. 2, 37 et 4, 35, M.L. 66, 202 ct 77, 377) et Bcda (Hist. eccl. 4, 3, M.L. 95, 117). * 9 4 ' K f ^9 t t In ipsis ecclesiis publicam communionem sub unica specie nonnum­ quam administratam fuisse constat ex Sozomeno (Hist. eccl. 8, 5, M.G. 67, 1528 sq.) etNicephoro (Hist. eccl. 13, 7, M.G. 146, 953 sq.) quoad Constantinopolim; ex Card. Humberto (Adversus Graecorum calum­ nias, 23, M.L. 143, 951 sq.) quoad Jerusalem; ex Leone M. (1'461; infra cit., p. 563), Gregorio Turonensi (t 594; Historia Francorum. 10, 8, M.L. 71, 535), 5. Columbano ("t 615; Regula coenobialis, 10, M.L. 80, 220) et Beda (t 735; Hist. eccl. 2, 5) quoad ecclesiam occidentalem. Bcda, loc. cit., narrat de ecclesia Angliae ad annum 616: “Auxit autem procellam hujusce perturbationis, etiam mors Sacercti regis Orientalium Saxonum, qui ubi regna perennia petens, tres suos filios, qui pagani perduraverant, regni temporalis heredes reliquit, coe­ perunt illi mox idolatriae, quam vivente eo aliquantulum intermisisse videbantur, palam servire, subjectisque populis idola colendi liberam dare licentiam. “Cumque viderent pontificem celebratis in ecclesia missarum sollemniis, Eucharistiam populo dare, dicebant, ut vulgo fertur, ad eum bar­ bara inflati stultitia: ‘Quare non et nobis porriges panem nitidum, quem et patri nostro Saba, sic namque eum appellare consuerant, da­ bas, et populo adhuc dare in ecclesia non desistis?’ Quibus ille respon­ debat: ‘Si vultis ablui fonte illo salutari quo pater vester ablutus est, potestis etiam panis sancti, cui ille participabat, esse participes: sin autem lavacrum vitae contemnitis, nullatenus valetis panem vitae per­ cipere.’ At illi: ‘Nolumus, inquiunt, fontem illum intrare, quia nec opus illo nos habere novimus, sed tamen pane illo refici volumus.’ Cumque diligenter ac saepe ab illo essent admoniti, nequaquam fieri posse ut absque purgatione sacrosancta quis oblationi sacrosanctae communicaret, ad ultimum furore commoti, aiebant: ‘Si non vis adsentire nobis in tam facili causa quam petimus, non poteris jam in nostra provincia demorari.’ Et expulerunt eum, ac de suo regno cum suis abire jusserunt” (M.L. 95, 90). In Missa Praesanet ificatorum, introducta saec. 4 a Cone. Laodicensi (can. 49) et approbata a Cone. Trullano a. 692 (can. 52), quae in Oriente celebrabatur quotidie in Quadragesima (exceptis diebus a lege jejunii exemptis, i.e. Sabbatis, Dominicis et festo Annuntiationis, in quibus consecrabatur), in Occidente vero semel in anno (Feria VI in Parasceve), communio a sacerdote (tamen non celebrante) et in Oriente (imo quondam in ecclesia Romana, juxta Ordinem Romanum DE NECESSITATE EUCHARISTIAE 543 mox cit.) etiam ab aliis fidelibus, in unica specie praesanctificata sumebatur. Confer Chronicon paschale (M.G. 92, 989), .S’. Theodorum Studitam (Explicatio divinae liturgiae praesanctificatorum, M.G. 99.1687) . Gregorium M. (Liber sacramentorum, M.L. 78, 87), Ordinem romanum primum (M.L. 78, 954), Amalarium (De eccl. off. 1, 15, M.L. 105. 1032). Parvulis communio administrabatur frequentius sub unica specie, praecipue vini, ut patet ex documentis allatis in art. praec.. ubi de praxi administrandi Eucharistiam parvulis recenter baptizatis. Confer (in p. 487-489) Cyprianum, Augustinum, Paulinum, Concilium Matisconense, Radulphum Ardentem, Guilelmum Campellensem. Robertum Paululum. Saec. 13 praxis communionis sub duplici specie magis ac magis in desuetudinem abiit ac alteri praxi locum cessit. In hanc successionem influxum habuit etiam extinctio duplicis cuius­ dam consuetudinis, a paucis saeculis in pluribus locis observatae, quae apparet fuisse compromissum quoddam inter utramque praxim, con­ suetudinis scilicet intinctionis specierum panis vino consecrato (ad usum praecipue infantium et infirmorum) et admixtionis vini conse­ crati vino non consecrato. Quoad priorem consuetudinem confer Cone. Bracarcnsc III a. 675 (M.L. 130, 589 sq.), Micrologum (c. 19, M.L. 151. 989). Paschalem II R.P. (Ep. 535, cit. supra, p. 538), Joannem Abriccnscm (De off. eccl., M.L. 147, 37), Guilelmum Campellensem (cit. supra, p. 538), Robertum Paululum (Sent. 8, 3. cit. supra, p. 489). Quoad alteram vero confer Ordinem romanum primum (c. 19 sq., M.L. 78. 946 sq.: vide Commentarium Mabillonis, vi. viii. xiv, ibidem 875. 882. 903). Dilatatio usus communionis sub sola specie panis et abolitio calicis talem universalitatem et constantiam paulatim assumpsit in ecclesia latina, ut vim obligationis induerit, quin ulla explicita et communis lex intervenerit, ut patet ex primo universali documento Cone. Constantiensi (a. 1415), quod nedum legem condiderit, eius existentiam potius agnovit et confirmavit, praecipiens “hanc consuetudinem aut legem ob­ servare” (Denz. 626; cf. Cone. Trid., Denz. 931). In ecclesia orientali praxis antiqua, cum suis exceptionibus, perseve­ ravit tum apud omnes schismaticos tum communiter apud catholicos (excipe Maronitas) quoad communionem intra Missam. Catholici communionem administrant, immissa panis particula in cochlearem, guttulas vini continentem. 544 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE Etiam Schismatici hunc mediaevalem modum intinctionis retinent. “Injantibus [tamen] datur sola vini species; moribundis vero pars hos­ tiae sacro sanguine intinctae, et feria quinta Majoris Hebdomadae prorsus desiccatae”.80 Hic modus administrationis Viatici interdictus est catholicis Orientalibus a Benedicto XIV in Const. “Etsi pastoralis". Similiter in Missa Pracsanctificatorum (quae sicut antiquitus, ut dictum est supra, celebratur pluries in Quadragesima) sumunt in vino non consecrato hostiam consecratam, prius superficietenus vino con­ secrato aspersam et jam prorsus desiccatam, quae communio, sicut et ea quae infirmis administratur, non videtur quomodo dici possit sump­ tio sub utraque specie, cum vinum consecratum quando desiccatur non sit amplius vinum, et licor calicis, in quem hostia immittitur, non con­ secretur per contactum istius, quamvis id falso putarint plures Schismatici.00 Apud Monophysitas etiam praevaluit usus communionis per intinc­ tionem, quam Copti et Syri ope cochlearis, Armeni vero solis digitis administrant; parvulis vero et infirmis Eucharistia ministratur sicut apud Schismaticos. E contrario Nestoriani servarunt antiquum usum distinctae sumptionis, vituperata intinctione Graecorum; parvulis post Baptismum ministrant solam speciem vini, pueris vero usque ad duo­ decimum annum solam speciem panis.01 Novam legem usque ad hodiernum diem Ecclesia latina districte servavit, eam vindicando primo in Cone. Constantiensi contra Calixtinos Hussitas, subinde in Cone. Trid. contra Utraquistas Protestantes; usum autem calicis non concessit nisi in sequentibus casibus, qui characterem prorsus exceptionalem prae se ferunt. Cone. Basilecnse a. 1433 in famosis Compact atis Pragensibus cum Calixtinis, eis permisit usum calicis; quae concessio ab ipso Concilio reluctanter facta et a S. Sede nunquam approbata, a Pio II a. 1462 explicite revocata est. Paulus III usum calicis Germaniae permisit, quamvis conquestus esset de ecclesiastici juris usurpatione ab imperatore Carolo perpe­ trata. qui per edictum “Interim” a. 1548 eandem facultatem Germanis concedere attentaverat. Cone. Tridentinum hanc concessionem in examen adduxit, sed, dis­ putantibus contra eam principibus et Patribus hispanis ac italis, pro ea vero Germanis, decisionem de temperamentis legi ecclesiasticae adhi­ bendis S. Pontifici reliquit (cf. infra, p. 551). Consequenter Pius IV "J Juste, Thcol. Orientalium, t. 3, Parisiis. 1930, p. 309, in nota. *· Cf. Jugie, ibid., p. 225 sq. Cf. Jugie, op. cit., t. 5, Parisiis, 1935, p. 317 et 717 sq. DE NECESSITATE EUCHARISTIAE 545 a. 1564 usum calicis Germaniae concessit; sed, ob infelices effectus inde secutos, sub impulsu Pii V (t 1572) paulatim subinde ea facultas extincta est in singulis partibus germanicae regionis, i.e. in Bavaria (a. 1571), Austria (a. 1584), Hungaria (a. 1604), Bohemia ia. 1621).M Ut testatur Benedictus XIV (De sacr. missae sacrificio, 2, 22, 32 ), sua aetate reges Galliae gaudebant privilegio communionis sub utraque specie, in die coronationis et in articulo mortis. In missa solemni a S. Pontifici celebrata diaconus et subdiaconus cardinales communicant sub utraque specie. Consuetudinem orientalem S. Sedes semper intactam reliquit eamque etiam apud Italo-Graecos observandam jussit Benedictus XIV (Const. “Etsi pastoralis” 26 maii 1 742). Imo Leo XIII (Const. “Orientalium dignitas” 30 nov. 1894) per­ misit latinis susceptionem communionis juxta ritum Orientalium in casu quo quis, ob loci distantiam, non possit absque gravi incommodo adire proprii ritus ecclesiam. Quam facultatem Pius X ( Const. “Tradi­ ta ab antiquis” 14 sept. 1912) et Codex J.C. (can. 866 infra cit.) be­ nignius extenderunt, ita ut fideles cuiusvis ritus, pietatis causa, quoli­ bet ritu Eucharistiam, et urgente necessitate ipsum Viaticum, suscipere queant. Patet ceteroquin. praeter legem Ecclesiae, licere laids usum calicis in quibusdam casibus, in quibus magis urgere censendum est divinum praeceptum reverentiae sacramenti quam lex ecclesiastica communio­ nis sub specie panis, uti in periculo profanationis, vel si celebrans mo­ riatur post sumptionem hostiae nec adsit alius sacerdos qui vinum con­ summet ita ut hoc exponeretur corruptioni, vel si sanguis effundatur et sacerdos illum lambere nolit. Immo contra communem opinionem theo­ logorum Moralium." quidam, ut Cappello?1 dicunt licere Viaticum ad­ ministrare sub specie vini in eo fere hypothetico casu quo species panis nullatenus posset obtineri, nam tunc potius urgeret divinum praecep­ tum Viatici suscipiendi. PARS NEGATIVA Praxis communionis sub unica specie impugnata est praecipue ab Ilussitis, Protestantibus et Schismaticis orientalibus. n Cf. Decretum super petitione concessionis calicis, apud Thchur, \cta eenuina Cone Tridentini, Auram, 1874, t. 2. p. 127 sq.; Pallavicini, Histoire du concile de Trente, 24, 12; (>. Constant, op. cit "Cf. Merkelbach, Thcol. Mor,, n 300; Salmanticenses, Disp. 11. dub 6. n. 64 ” De sacr.. v. 1, n. 4SI ; Vermeersrh, Thcol. Mor., n. 422. 546 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE Quandonam haec haeresis incoeperit minime constat. Cajetanus^ eam attribuit tum Nestorianis, tum Pelagianis; alii verisimilius eam at­ tribuunt Wdtdensibus, qui in multis Hussitis et Protestantibus praei­ verunt. Prima certa et explicita negatio apparet jam saec. 13-14, modo tantum polemico, apud Orientales, tam Schismaticos quam Monophysitas. Secunda et clamorosa impugnatio insurgit saec. 15 in ipsa eccle­ sia latina apud Bohemos Hussitas. Tertia recriminatio assumitur saec. 16 et sqq. a Protestantibus tanquam vexillum separationis ab Ecclesia Romana, plaudentibus et consentientibus Orientalibus. •e 1. HUSSITAE CALIXTINI™ Initio saec. 15 (circa a. 1414) quidam ex asseclis Joannis Huss, praecipue Petrus Dresdcnsis, ludimagister, et Jacobellus Misnensis, celebris concionator, ipso eorum magistro Huss ex carcere in quo deti­ nebatur plaudente et instigante, praxim communionis sub utraque spe­ cie tanquam jus ecclesiae Bohemiae vindicare coeperunt, appellantes ad antiquam Ecclesiae consuetudinem et ad praeceptum Christi. Eorum condemnatio a Cone. Constantiensi (15 junii 1415), ipsa Huss exeeutio (6 julii 1415) et reiterata condemnatio Martini V (22 febr. 1418) nedum ignem extinxerint, majoris conflagrationis occasio extiterunt. Joanne Ziska, ipsorum duce, defuncto (a. 1424), Bohemi in quatuor factiones divisi sunt, quarum una, proprie dicti Calixtini (a voce latina “calix” et ab usu calicis), sub duce Rokytsana vi armo­ rum aliis praevaluit. Cum his, utpote influxu potioribus et doctrina moderatioribus (re­ ducebant enim suas reclamationes ad quatuor articulos, quorum prae­ cipuus erat communio sub utraque specie), conciliationem tentavit Cone. Basileense, interim congregatum a. 1431. Die 30 nov. 1433 inita sunt, inter legatos Concilii et legatos Tchecorum, sic dicta Compactata Pragensia, quibus ecclesiae Bohemiae concedebatur communio sub utraque specie quaeque, approbata quidem a Cone. Basileensi (non amplius legitimo) a. 1437, a Pio II a. 1462 abrogata sunt. Defunctis a. 1471 Rokytsana, archiepiscopo Pragensi, eiusque protectore Podiebrad, rege Bohemiae, factio Calixtinorum paulatim extfricta est ac haeretica conflagratio penitus cessavit. In motu Calixtinorum, theologice considerato, invenitur ad minus violatio jurium ecclesiasticorum a civili potestate, attentatum schisma et suspicio haeresis. Cone. Constant, et Martinus V (infra cit.) Calixtinos declararunt errantes, sapientes haeresim, haereticos. “Post Comm, in a. 12, Dc communione sub utraque specie, Q. 1, n. 2. “ Cf. Diet. Théol. Cath., art. Calixtins, col. 1364 sqq.; art. Bâle (Concile de), col 121 sq. DE NECESSITATE EUCHARISTIAE 547 2. PROTESTANTES UTRAQUISTAE. Saec. 16 Hussitarum reclamationem renovarunt Protestantes, prae­ cipue Calvinistae, jus communionis sub utraque specie novo argumen­ torum apparatu vindicantes. Mox sacerdotum connubium et calix laicorum facta sunt veluti duo postulata majora Reformationis et quasi vexillum Protestantisme Reclamationem hanc incoepit Carlo stadius. Luthcrus ipse, reluctanter quidem sed conformiter ad sibi propriam doctrinalem inconstantiam, eidem reclamationi paulatim accessit. Primo enim praxim utriusque speciei indifferentem putavit, redarguens Carlostadium quod in re tam parvi momenti nimis insisteret: dein jus concedendi usum calicis Concilio reservavit (cf. infra, p. 550 ): subinde tale jus episcopis et sacerdotibus extendit; mox officium esse sacer­ dotum asseruit utramque speciem quibusve fidelibus petentibus offerre; tandem aperte docuit necessitatem utriusque speciei tanquam de prae­ cepto divino. Quae sententia consignata est in Confessio-ne Augustana (2, 1), in Apologia Confessionis Augustanae a Melanchthonio confecta et in Articulis Smalcaldicis. Scribit Luthcrus in opere De capt. Babyl. “omnes esse impios, qui utriusque speciei communionem laicis denegant. Et rursus negare utramque speciem laicis esse impium, et tyrannicum, nec in manu ullius Angeli, necdum Papae, et Concilii cujuscumque.” Calvinus inhaesitanter ac vehementer, more suo. catholicorum praxim impugnavit, scribens in Inst, christ.. 1. 4, c. 17. n. 47, “ex [diaboli] prodiisse officina . . . constitutionem, quae dimidiam coenae partem meliori populo Dei numero, vel furata est, vel eripuit, nempe symbolum sanguinis, quod laicis, et profanis . . . interdictum, paucis rasis, et unctis [i.e. Episcopis et sacerdotibus] in peculium cessit.'’ Argumenta Novatorum ad quinque reduci possunt, quae etiam distincte a Cone. Trid. condemnantur. Tria, quibus magis delectantur, sunt: 1. Praeceptum Christi (Joan. 6, 54; Matth. 26, 27 sq.; Lue. 22, 17-20; 1 Cor. 11, 25 sq.). 2. Essentia sacramenti a Christo instituti in duplici specie. 3. Eflectus sacramenti, qui major est in usu utriusque speciei. Minus vero insistunt in ceteris duobus argumentis, i.e. 4. imperfecta ratione praesentiae Christi sub unica specie, nam Calvinistae praesen­ tiam realem non admittunt, inter Lutheranos vero nonnisi transeunter et polemice haec ratio a quibusdam invocatur (uti in Articulis Smalcal­ dicis, ubi doxosophia, seu sophistica sententia vocatur, ea quae docet non minus contineri sub una specie quam sub utraque); 5. antiqua 548 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE praxi Ecclesiae; ipse namque Calvinus inanitatem hujus argumenti agnoscit (cf. in p. 580 sq.). fU 3. SCHISMATICI ORIENTALES ET MONOPHYSITAEN Apud Schismaticos Orientales prima impugnatio praxis latinae facta est saec. 14 ab Angelo Panareto, qui eam reponit inter Latinorum άποπηματα. Saeculo sequenti (a. 1451 1452) Calixtinis Bohemiac plauserunt Orientales; imo, ad infirmandam pacem florentinam, unionem cum illis inire intendebant, quam, capta a Tureis Constantinopoli. ad effectum perducere nequiverunt. A saec. 16 ad hodiernum diem communio sub unica specie constanter locum obtinuit in catalogo criminationum con­ tra Latinos; peculiariter eam impugnarunt Meletius Pigas (saec. 16). Petrus Moghila in sua Confessione orthodoxa (saec. 17) et praesertim Eustratius Argentis (saec. 18) quem sequuntur moderni doctores. Argumentis et argutiis, ab ipsis Calixtinis et Utraquistis saepe mutu­ atis, necessitatem communionis sub utraque specie praecipue ex divino praecepto et ex antiqua traditione probare conantur. Monophysitae quoque non raro latinam praxim impugnarunt. Jam saec. 13, ante ipsum Panaretum. Varianus Armeniis scribebat: ‘ Latini, cum tribuunt suis populis corpus Domini, et non sanguinem, privant illos vita aeterna”.” Saec. 14 Gregorius Datheviensis aiebat: “Quaero abs te, iniqua natio Latinorum, cur communione sanguinis Christi populum privas.”1’" PARS AFFIRMATIVA Nota theologica. 1. Communionem sub utraque specie esse de praecepto divino quoad clericos celebrantes, saltem quatenus talis communio est necessarium complementum sacrificii, videtur esse theologice certum, ut patet tum ex sensu Ecclesiae (cf. infra, Conci. 1). tum ex communissimo con­ sensu theologorum proclamantium nullum esse de hac re dubium (ita inter alios Cajetanus. Coninck, Salmanticenses; moderni hanc rem tam certam habent ut plerumque ne quidem tractandam curent). 2. Communionem sub utraque specie non esse de praecepto divino quoad laicos et clericos non celebrantes est de /ide definita in utroque Concilio Const, et Trid. Imo Cone. Trid. définit etiam modo generaliori ” Cf. Jugit, Theol. Orient., t. 3, Parisiis, 1930, p. 307 sqq.; t. 5, Parisiis, 1935, p. 717 sqq ” Apud Galanum, Conciliatio Ecclesiae armenae cum romana, t. 3, Romae, 1658, p. 579. Ibidem. DE NECESSITATE EUCHARISTIAE 549 eam non esse de necessitate salutis (“Si quis dixerit, ex Dei praeceptu vel ex necessitate salutis. . 3. Ecclesiam jure, licite et absque errore hanc praxim introduxisse est de fide definita in utroque Concilio. Documenta Ecclesiae. CONC. CONSTANTI ENSE, sess. 13,15 junii 1415, contra Hussitas definit: “Cum in nonnullis mundi partibus quidam temerarie asserere prae­ sumant, populum christianum debere sacrum Eucharistiae sacramen­ tum sub utraque panis et vini specie suscipere, et non solum sub specie panis, sed etiam sub specie vini populum laicum passim communicent, etiam post coenam vel alias non ieiunum, et communicandum esse per­ tinaciter asserant contra laudabilem Ecclesiae consuetudinem rationa­ biliter approbatam, quam tanquam sacrilegam damnabiliter reprobare conantur: hinc est, quod hoc praesens Concilium . . . declarat, decernit et diffinit, quod licet Christus post coenam instituerit et suis discipulis administraverit sub utraque specie panis et vini hoc venerabile sacra­ mentum, tamen hoc non obstante sacrorum canonum auctoritas lauda­ bilis et approbata consuetudo Ecclesiae servavit et servat, quod huius­ modi sacramentum non debet confici post coenam, neque a fidelibus recipi non ieiunis, nisi in casu infirmitatis aut alterius necessitatis a iure vel Ecclesia concesso vel admisso. “Et sicut haec consuetudo ad evitandum aliqua pericula et scandala est rationabiliter introducta: quod licet in primitiva Ecclesia huiusmodi sacramentum reciperetur a fidelibus sub utraque specie, tamen postea a conficientibus sub utraque et a laicis tantummodo sub specie panis suscipiatur [al. Et similiter, quod licet in primitiva Ecclesia huiusmodi sacramentum reciperetur a fidelibus sub utraque specie: tamen haec consuetudo ad evitandum aliqua pericula et scandala est rationabiliter introducta, quod a conficientibus sub utraque specie, et a laicis tan­ tummodo sub specie panis suscipiatur] ; cum firmissime credendum sit et nullatenus dubitandum, integrum Christi corpus et sanguinem tam sub specie panis, quam sub specie vini veraciter contineri. . . Qua­ propter dicere, quod hanc consuetudinem aut legem observare sit sac­ rilegum aut illicitum, censeri debet erroneum, et pertinaciter asserentes oppositum praemissorum tanquam haeretici arcendi sunt et graviter puniendi per dioecesanos locorum seu officiales eorum aut inquisitores haereticae pravitatis” (Denz. 626). Murtinus E in Bulla “Inter cunctas” 22 febr. 1418 iterum eundem errorem reprobavit. Inter Interrogationes enim Wicleffitis et IIassitis 550 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE proponendas, haec invenitur: “18. Item, utrum credat, quod consue­ tudo communicandi personas laicales sub specie panis tantum, ab Ec­ clesia universali observata, et per sacrum Concilium Constantiae appro­ bata, sit servanda sic, quod non liceat eam reprobare aut sine Ecclesiae auctoritate pro libito immutare. Et quod dicentes pertinaciter opposi­ tum praemissorum, tanquam haeretici vel sapientes haeresim, sint arcendi et puniendi” (Denz. 668). Ibidem in Prop. 17 (Denz. 667, cit. in p. 179) Papa post Cone. Constant, iterum definit id quod est veluti fundamentum dogmatis de sufficientia communionis sub una specie, scilicet ipsum dogma totalitatis praesentiae Christi sub unaquaque specie. Leo X in Bulla “Exurge Domine” 15 junii 1520 hanc Lutheri propo­ sitionem damnavit: “Consultum videtur, quod Ecclesia in communi Concilio statueret, laicos sub utraque specie communicandos: nec Bohemi communicantes sub utraque specie sunt haeretici, sed schisma­ tici” (Denz. 756). Vf CONC. TRIDENTINUM' sess. 21 “De communione sub utraque specie et parvulorum” (16 junii 1562), in tribus capitibus et canonibus doctrinam Constantiensem iterum definivit ac amplius determinavit, confutando quinque supradicta argumenta Novatorum. In cap. 1 (Denz. 930), negata ut haeresi necessitate communionis sub utraque specie, docet divinum praeceptum de ea erui non posse ex ipso modo institutionis et traditionis sacramenti sub utraque specie. Ibidem continuo addit id nec erui posse ex ipsis verbis Christi in Joan. 6, 54 sqq. (cf. infra, p. 557, et superius dicta in p. 44 sq. quoad caput 6 quarti evangelii). In cap. 2 (Denz. 931), asserta Ecclesiae potestate in ea quae non referuntur ad substantiam sacramentorum, defendit nullatenus Eccle­ siam egisse contra antiquam traditionem mutando consuetudinem utriusque speciei, imo gravibus ac justis causis id fecisse. In cap. 3 (Denz. 932) ponit praecipuum fundamentum dogmaticum suae doctrinae, stabiliens aliam veritatem, scilicet totalitatem Christi praesentis sub unaquaque specie. Ibidem ex hac ipsa veritate deducit corollarium de effectu gratiae ad salutem necessariae, collatae per unamquamque speciem. Paucis verbis, tota doctrina Concilii est principaliter negativa, seu exclusiva sententiae Novatorum de necessitate communionis sub utra­ que specie, atque ad hoc reducitur: Talis necessitas nequit probari sive 1 Cf. Did. Thiol. Cath., art. Communion Eucharistique (sous les deux espèces), col. 552. 553. 568. 569; art. Eucharistie d’après le Concile de Trente, col. 1337-1340. DE NECESSITATE EUCHARISTIAE 551 ex Scriptura, sive ex Traditione, sive ex essentia sacramenti, sive ex ratione praesentiae realis, sive ex ratione proprii effectus huius sacra­ menti. Simul Concilium affirmat tum jus Ecclesiae in mutandam con­ suetudinem communionis, tum convenientiam mutationis, tum legem communionis sub una specie. Canones, in quibus haec doctrina sub anathemate definitur, sunt: “Can. 1. Si quis dixerit, ex Dei praecepto vel ex necessitate salutis omnes et singulos Christi fideles utramque speciem sanctissimi Eucha­ ristiae sacramenti sumere debere: anathema sit” (Denz. 934). “Can. 2. Si quis dixerit, sanctam Ecclesiam catholicam non iustis causis et rationibus adductam fuisse, ut laicos atque etiam clericos non conficientes sub una panis tantummodo specie communicaret, aut in eo errasse: A.S.” (Denz. 935). “Can. 3. Si quis negaverit, totum et integrum Christum, omnium gratiarum fontem et auctorem, sub una panis specie sumi, quia, ut qui­ dam falso asserunt, non secundum ipsius Christi institutionem sub utraque specie sumatur: A.S.” (Denz. 936). Nihilominus in Decreto super petitione concessionis calicis, addito in fine sess. 22, Concilium ait: “Insuper quum eadem sacrosancta synodus superiori sessione duos articulos alias propositos, et tunc nondum discussos, videlicet, an rationes, quibus sancta catholica ecclesia adducta fuit, ut communi­ caret laicos atque etiam non celebrantes sacerdotes sub una panis specie, ita sint retinendae, ut nulla ratione calicis usus cuiquam sit permittendus; et: an, si honestis et Christianae charitati consentaneis rationibus concedendus alicui vel nationi vel regno calicis usus videa­ tur, sub aliquibus conditionibus concedendus sit. et quaenam illae sint, in aliud tçmpus, oblata sibi occasione, examinandos atque definiendos reservaverit; nunc eorum, pro quibus petitur, saluti optime consultum volens, decrevit, integrum negotium ad sanctissimum dominum nostrum esse referendum, prout praesenti decreto refert, qui pro sua singulari prudentia id efficiat, quod utile reipublicae Christianae, et salutare petentibus usum calicis fore judicaverit.” Catechismus Cone. Trid., p. 2, c. 4, q. 63 sq., relata doctrina et lege Concilii, exponit rationes gravissimas quae novam legem et antiquae praxis mutationem induxerunt (cf. infra, p. 567 sq.). Codex J.C., can. 852, loquens de ministro Eucharistiae, statuit: “Sanctissima Eucharistia sub sola specie panis praebeatur.” Nihilominus in can. 866, loquens de subiecto sacramenti, decernit: “§ 1. Omnibus fidelibus cuiusvis ritus datur facultas ut, pietatis 552 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE causa, sacramentum Eucharisticum quolibet ritu confectum suscipiant 2. Suadendum tamen ut suo quisque ritu fideles praecepto com­ munionis paschalis satisfaciant. “§ 3. Sanctum Viaticum moribundis ritu proprio accipiendum est; sed, urgente necessitate, fas esto quolibet ritu illud accipere.” Confer supra (p. 544 sq.) quaedam alia documenta, quibus eadem facultas exceptiOnaliter concessa est. SENTENTIA THEOLOGORUM unanimis est quoad essentiam huius doctrinae. Aliquod tamen discrimen observatur quoad TKES QUAESTIONES quae hic indirecte involvuntur: 1. An communio sub utraque specie sit de praecepto divino quoad celebrantes. Cui communissime affirmative respondent, quibusdam tantum dubitantibus, inter quos Suarez (Disp. 75, sect. 5). 2. An caput 6 evangelii Joannis, notanter quoad versiculos 54 sqq. qui ab haereticis nobis obiciuntur, referatur ad sacramentum Eucha­ ristiae. Cui quaestioni, ut dictum est in p. 48, paucissimi tantum theo­ logi negative respondent, eo fine ut ipsum obiectionis suppositum haereticis subtrahant. 3. An effectus communionis sub utraque specie sit accidentaliter major quam effectus communionis sub unica specie. Quae quaestio explicite considerabitur in art. 33. CONCLUSIO Conclusio 1. Communio sub utraque specie est necessaria de praecepto divino quoad clericos celebrantes. Probatur 1. EX SCRIPTURA ET SENSU ECCLESIAE. 1. Praeceptum Christi in Lue. 22, 19: “Hoc facite in meam com­ memorationem”, prout refertur ad Apostolos eorumque successores in sacerdotio, implicat necessitatem tum consecrationis tum communi­ onis sub utraque specie, ad imitationem huius quod ipse Dominus gessit in Coena. Idem sonant verba Christi in Matth. 26, 27: “Accipite et comedite. . . Bibite ex hoc omnes” et Luc. 22, 17: “Accepto calice . .. dixit: Accipite, et dividite inter vos”. 2. Ecclesia semper immutabiliter servavit communionem celebrantis sub utraque specie, quamvis aliunde accommodaverit vel mutaverit suam disciplinam quoad communionem laicorum, ita ut haec, juxta casus vel tempora, concederetur sub una vel sub utraque specie. Quod »< S' DE NECESSITATE EUCHARISTIAE 553 profecto indicium est existentiae divini praecepti quoad communionem celebrantis sub utraque specie. Missale Romanum (De defectibus, X, 4. 6. 7), antiquas Ecclesiae regulas secutum, docet “gravissime peccare’’ sacerdotem non suscipi­ entem utramque speciem atque jubet ipsam consecrationem unius spe­ ciei esse iterandam ad hoc ut possit suscipi communio sub utraque specie, in casu quo hostia vel vinum prius consecratum suscipi non possit sine gravi incommodo (periculo mortis vel vomitus, propter venenum vel aliud nocivum). Quae iterum grave indicium sunt existen­ tiae divini praecepti. Dices. Idem Missale (ibid. 3) statuit ut si celebrans post utramque consecrationem infirmetur, alius sacerdos debeat supplere reliquam partem Missae, infirmo vero, si possit communicare, tradatur alia hostia consecrata vel, si desit, pars magnae hostiae ab ipso prius con­ secrata. Ubi nulla mentio est communionis calicis. Praeterea neo-sacerdotes in Missa Ordinationis concelebrant cum episcopo et tamen non communicant sub specie vini sed tantummodo vinum non consecratum bibunt. Resp. Primum quod obicitur respicit casum necessitatis ( ut notat Missale, ibici. 4), in quo divinum praeceptum non urget, quamvis Ec­ clesia providenter urgeat ut cum minimo quidem incommodo, i.e. in sola hostia, sacramentum sumatur ab infirmo sacerdote, ne ipse tota­ liter separetur a complemento suae consecrationis. Ceterum ad osten­ dendam ipsam necessitatem complendi sacrificium per communionem sub utraque specie, Ecclesia substituit alium sacerdotem qui est con­ tinuatio quaedem prioris celebrantis sub unitate sacerdotii Christi. Ad secundum quod obicitur notandum est disputari inter theologos an neo-sacerdos sit concelebrans in Missa Ordinationis. Juxta affirmati­ vam autem sententiam respondetur quod in concelebratione sufficit communio unius celebrantis, cum agatur de unica consecratione: unde solus episcopus, tamquam principalis celebrans et in persona omnium concelebrantium, accipit calicem consecratum, aliis vero traditur calix non consecratus, voluti in signum verae concelebrationis. Ad rem Billuart: “[Recenter ordinati] consecrant per modum unius cum episcopo qui est principalis celebrans, imo quasi solus celebrans, quia ordinati referunt suam intentionem ad verba episcopi, ut per illa fiat consecratio, quando ipse finit, non quando ipsi finiunt: unde sufficit si solus episcopus utramque speciem consecret et sumat." 3. Cono. Toletanum XII. can. 5. sensum antiquitatis exprimit cum statuit: “Relatum nobis est quosdam de sacerdotibus non tot vicibus 1 Dc Euch., diss. 3, a. 5. Parisiis, 1904, p. 129. 554 . / DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE communionis sanctae gratiam sumere quot sacrificia in una die viden­ tur offerre, sed in uno die, si plurima per se Deo offerant sacrificia, in omnibus se oblationibus a communione suspendunt, et in sola tamen extremi sacrificii oblatione communionis sanctae gratiam sumunt, quasi non sit toties illi vero et singulari sacrificio participandum quoties corporis et sanguinis Domini nostri Jesu Christi immolatio facta consti­ terit. Nam ecce Apostolus dicit: ‘Nonne qui edunt hostias, participes sunt altaris?’ (I Cor. x, 18). . . Nam quale erit illud sacrificium, cui nec ipse sacrificans particeps esse cognoscitur?” (M.L. 130, 556 sq.). Cone. Constantiense, sess. 13 supra cit., explicite docet: “Haec con­ suetudo ad evitandum aliqua pericula et scandala est rationabiliter introducta, quod a conficientibus sub utraque specie, et a laicis tan­ tummodo sub specie panis suscipiatur”. Ubi nota consuetudinem seu legem Ecclesiae, praecisive sumptam a praecepto divino, respicere solam communionem laicorum sub una specie, non vero communionem cele­ brantium sub utraque, ut patet vel ex ipso verbo “introducta” quod nequit referri ad hunc ritum non de novo introductum sed immutabili­ ter servatum. Cone. Trid., sess. 21, cap. 1 et can. 1 supra cit., in ea restrictione qua docet “clericos non confidentes” non obligari ad communionem sub utraque specie et traditionem sacramenti in utraque specie, factam ad Apostolos, “non ... eo tendere, ut omnes Christi fideles statuto Domini ad utramque speciem accipiendam adstringantur”, videtur implicite supponere eandem obligationem urgere pro celebrantibus, ita ut sensus implicitus definitionis aequivaleat isti: soli conficientes, non vero laici et clerici non conficientes, obligantur ad communionem sub utraque specie. Idque confirmatur ex ipsa doctrina haereticorum quos Concilium damnare intendit, scilicet non solum celebrantes sed omnes fideles ea necessitate obligari. Probatur 2. EX RATIONE SEU EX IPSA INDOLE EUCHARIS­ TIAE PROUT EST SACRIFICIUM (ad 1 et 3) ET SACRAMEN­ TUM (in corp.: Cajetanus, post Comm, in h. 1., Q. 1, n. 13; Q. 3, n. 2). 1. Ratio sacrificii petit communionem celebrantis sub utraque specie. Ut statuetur in art. 46, Eucharistia est verum sacrificium, consistens in consecratione tanquam in parte essentiali et in communione cele­ brantis tanquam in parte integral! et necessaria. Atqui perfecta ratio communionis, sicut perfecta ratio consecrationis, consistit in utraque specie. Ergo ad hoc ut habeatur perfecta ratio sacrificii, non solum secun­ dum eius essentiam sed etiam secundum cius integritatem, necessaria DE NECESSITATE EUCHARISTIAE 555 est de divino praecepto non tantum consecratio sed etiam communio in utraque specie. 2. Ratio sacramenti petit communionem celebrantis sub utraque specie. Est de necessitate divini praecepti ut perficiatur seu compleatur sac­ ramentum secundum utramque speciem, secus frustra in utraque institutum esset; item est de necessitate divini praecepti ut compleatur non solum secundum se in consecratione sed etiam secundum usum in communione, nam sacramentum secundum se est totaliter et essentiali­ ter ordinatum ad usum. Unde abstracte loquendo et attenta ipsa natura sacramenti, communio sub utraque specie est de necessitate praecepti divini. Jamvero haec necessitas celebranti incumbit. Etenim: Primo, ut probabitur in Conci, seq., laici et clerici non celebrantes non tenentur ex divino praecepto ad communionem sub utraque specie, imo plerique per legem Ecclesiae ab ea excluduntur. Unde nisi ipsa esset de praecepto divino quoad celebrantes, perfectio sacramenti se­ cundum usum non necessario obtineretur, imo de facto, ob praedictam legem Ecclesiae, fere universaliter frustraretur. E converso, posito praedicto praecepto, finis et perfectio sacramenti semper ac necessario adimpletur, nec tantum in ipso sacerdote sed etiam quodammodo in ipsis fidelibus communicantibus sub unica specie, “quia sacerdos in persona omnium sanguinem offert et sumit” (ad 3). Secundo, celebrans est minister sacramenti. Minister autem cuius­ libet sacramenti concurrit per se ad sacramentum, et quidem non solum ad confectionem sed etiam ad usum seu applicationem illius, utrumque enim pertinet ad sacramentum et utrumque nonnisi per actionem minis­ tri ponitur in esse. Unde celebranti incumbit praeceptum applicationis seu usus sacramenti. Ad hunc autem usum concurrit minister alia et alia ratione juxta diversitatem sacramentorum. Ad usum enim aliorum sacramentorum, quorum confectio consistit in ipsa applicatione ad subiectum, minister nequit concurrere nisi active, applicando nempe sacramentum alteri subiecto per ipsam eius confec­ tionem: unde praefatum praeceptum respicit ministrum ut active tan­ tum utentem sacramento secundum rectam applicationem materiae et formae. Ad usum vero Eucharistiae, qui distinguitur ab ipsa eius con­ fectione, minister concurrit etiam passive, suscipiendo hoc sacramen­ tum sicut ceteri fideles; unde praefatum praeceptum respicit ministrum etiam ut passive utentem sacramento, ita ut obligetur ad illud suscipi- 556 DE SACRAMENTO EUCH ARISTIAE endum, et quidem .secundum eius perfectionem seu sub utraque specie, ut ostensum est. Ceteri autem fideles non celebrantes non concurrunt per se ad ipsum usum huius sacramenti sed tantummodo per accidens, tum quia jam per communionem sacerdotis usus sacramenti est completus, tum quia non est necesse ut quoties fiat consecratio sacramenti fiat etiam com­ munio alterius quam celebrantis. Ceterum etiam generice loquendo subiectum sacramenti, qua tale, per accidens concurrit ad sacramen­ tum. utut secundum usum consideratum; et accidit rationi sacramenti qua talis, quod eius essentia consistat in aliqua actione quae nonnisi in usu seu applicatione ad subiectum perfici possit, ut de facto con­ tingit in omnibus sacramentis, excepta Eucharistia; nam etiam tunc sacramentum formaliter non consistit in passione subiecti sed in acti­ one ministri, quamvis actio et passio sint idem motus materialiter et a parte rei. Conclusio 2. Communio sub utraque specie non est de praecepto divino quoad laicos et clericos non celebrantes. « Probatur. Tale praeceptum si daretur, erui deberet ex ipsa revelatione, qua voluntas Christi nobis manifestatur, adeoque vel immediate ex fontibus revelationis, i.e. Scriptura et Traditione, vel mediate ex ipsa indole huius sacramenti, et quidem aut ex ipsa essentia sacramenti prout con­ sistit in utraque specie (sacramentum tantum), aut ex re contenta sub sacramento quae est totus Christus praesens in duabus speciebus (res et sacramentum), aut ex effectu sacramenti quae est gratia cibi et potus spiritualis in copulatis speciebus significata (res tantum). Jamvero ex nullo horum capitum tale praeceptum erui potest ac frustra haeretici insudant in hac illatione adstruenda, ut ostenditur discurrendo per singula: 1. QUOAD SCRIPTURAM. Ex ipso modo institutionis huius sacramenti, seu ex modo quo cele­ brata est prima communio in ultima coena, tale praeceptum erui non potest, secus non solum communio sub utraque specie esset omnibus fidelibus de praecepto divino sed etiam ordinatio sacerdotalis et con­ secratio Eucharistiae, quas Christus gessit et facere praecepit, imo et aliae minores circumstantiae illius coenae, uti celebratio post com­ munem vel ritualem coenam, hora vespertina, consecratio in azymo, acceptio materiae consecrandae in manibus, fractio, benedictio, grati- DE NECESSITATE EUCHARISTIAE 557 arum actio; quarum quidem plures ab Ecclesia adhibentur in Mi-sa. sed ut mera et mutabilia sacramentalia humanae institutionis. Ex imitatione igitur ultimae coenae, quae ceterum ab ipso Christo fuit explicite praecepta cum dixit: ‘‘Hoc facite in meam commemora­ tionem”, sequitur tantum quod, primo, in Ecclesia renovari jugiter debeat non omne quod in coena factum est sed quidquid essentialiter Christus gessit, i.e. sacerdotalis ordinatio, consecratio Eucharistiae et communio corporis et sanguinis Domini tradenda et accipienda: secundo, haec tamen renovanda sunt juxta tempus, personas et modum, ita ut non necessario idem sit tempus ordinandi, consecrandi et com­ municandi, nec necessario eidem personae conveniat consecrare et ordinare, nec necessario modus communicandi qui convenit consecranti conveniat etiam non consecrantibus. Nec ex ipsis verbis Christi praecipientis, quae ab adversariis in medium proferuntur (Joan. 6, 54; Matth. 26, 27 sq.; Lue. 22. 19 et 1 Cor. 11, 25 sq.), res ullatenus evinci potest. Imprimis VERBA JOAN. 6, 54 “Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis cius sanguinem, non habebitis vitam in vobis" non important necessitatem communionis sub utraque specie. Cone. Trid., sess. 21, cap. 1, permissa vel potius praetermissa duplici interpretatione, spirituali scilicet et sacramentali, quae de his verbis dari solet, directe et nervose, verba verbis opponendo, Novatorum obiectionem convellit: “Sed neque ex sermone illo apud loannem sexto recte colligitur, utriusque speciei communionem a Domino praeceptam esse, utcunque iuxta varias sanctorum Patrum et Doctorum interpretationes intelligatur. Namque qui dixit: ‘Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis eius sanguinem, non habebitis vitam in vobis' [Io 6. 54] dixit quoque: ‘Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum' I Io 6, 52]. Et qui dixit: ‘Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam’ [lo 6. 55], dixit etiam: ‘Panis, quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita’ [Io 6, 52]: et denique qui dixit: ‘Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego vn illo’ | Io 6. 57], dixit nihilominus: ‘Qui manducat hunc panem, vivet in aeternum’ [ Io 6. 59]” (Denz. 930). Juverit tamen juxta utramque interpretationem inanitatem obiectionis ostendere. Et quidem suppositum ipsum obiectionis destruitur si dicatur in Joan. 6 non agi de sacramento Eucharistiae sed de sola manducatione Christi per fidem. Hanc sententiam admiserunt pauci doctores catholici (cf. 558 Lt if DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE p. 48) ut inde radicitus convellerent obiectionem haereticorum, atque ad eam tanquam ad ultimum hypotheticum effugium recurrendum esse pronuntiat Suarez, scribens: “Quando nulla alia ratio subesset subterfugiendi vim horum verborum, nisi hanc expositionem admit­ tendo, quilibet fidelis, ac prudens deberet potius hoc eligere, quam receptam Ecclesiae consuetudinem, sensumque damnare” (Disp. 71, sect. 2). Ceterum ex hac ipsa, quamvis falsa, interpretatione licet veluti ad hominem arguere contra Protestantes. Nam multi inter eos, scilicet ipsi Lutherus et Zwinglius eorumque fideliores asseclae et plures moderni Protestantes liberales, negant in capite 6 Joannis agi de Eucharistia, imo non pauci reiciunt ipsam genuinitatem aut historicam veritatem textus (saltem quoad versiculos 51-59; cf. supra, p. 38. 47 sq. 181). Unde mirum est Protestantes tam frequenter ad illud caput provocare in hac quaestione de necessitate Eucharistiae; vel enim sibimetipsis contradicunt, vel saltem (si cum Calvino admittant eucharisticam illorum verborum interpretationem) in ipso Reformatorum agmine frequentissimam invenient sententiam, ex qua, tanquam ex proprio ipsorum jaculo, confodiantur. Admissa autem, ut oportet, eucharistica interpretatione verborum Christi, ex his non necessitas communionis sub utraque specie sed tantummodo modo generali necessitas communionis erui potest. Nam, ut patet praecipue ex contextu, Christus in illis sicut in toto sermone Joannaeo intendit directe et per se docere necessitatem ipsius rei non vero modi et formae rei, i.e. necessitatem sumptionis non vero modi sumptionis in una aut duabus speciebus. Et imprimis, attento, etiam solo textu, necessitas communionis sub utraque specie non necessario eruitur. Nam, quamvis Christus in eo sermone agat de sacramento Eucha­ ristiae et ad species ipsas sacramentales alludat, tamen formaliter non dicit esse manducandum et bibendum sacramentum seu separatas spe­ cies panis et vini, nec etiam suam carnem et suum sanguinem formaliter prout sunt sub separatis speciebus sacramenti, sed tantum suam car­ nem et suum sanguinem quae sunt sub separatis speciebus; jamvero utraque sumptio (manducatio carnis et potatio sanguinis) invenitur in sumptione utriuslibet speciei, seu sive in manducatione speciei panis sive in potatione speciei vini.3 Praeterea, etiam intelligendo ea verba de sumptione ipsarum speci­ erum, particula “et non necessario accipi debet in sensu copulativo. ’ Cf. Lagrange, Évangile selon Saint Jean, Paris, 1927, p. 194. DE NECESSITATE EUCHARISTIAE 559 cum possit etiam habere sensum disiunctivum (ut accidit in aliis locis Scripturae), ita ut verba Christi significent necessitatem unius vel alterius sumptionis, seu non carendi utraque, ac sonent: Si omittetis utramque sumptionem, vel: Si neque manducaveritis neque biberitis, vel: Nisi manducaveritis vel biberitis. Eodem sensu disiunctivo particula “et” sumitur in Ad. 3, 6: “Ar­ gentum et aurum non est mihi; quod autem habeo, hoc tibi do”, quae certe sonant: Argentum aut aurum non est mihi, cum ad eleemosynam faciendam non utrumque requiratur sed alterutrum sufficiat. Similiter in sensu disiunctivo intelliguntur verba Exod. 21, 15 quae in textu hebraico4 sic sonant: “Qui percusserit patrem suum d matrem, morte moriatur” (i = et), quaeque ideo particulam disiunctivam ferunt in translatione tum graeca (y = aut) tum latina (aut). Inio manifestum sensum disiunctivum habent parallela verba eucharistica 1 Cor. 77, 29: “Qui enim manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit” eo quod ipse Apostolus ibidem v. 27 particulam disiunctivam substituit, inquiens: “Quicumque manducaverit panem hunc, vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini.” Secundo, quomodocumque verba Christi formaliter accipiantur, ex contextu excluditur ab eis sensus necessitatis binae et distinctae sumptionis. Id patet ex eo quod idem effectus unionis cum Christo et spiritualis vitae tribuitur indifferenter tum utrique sumptioni, tum uni tantum, et quidem manducationi (cf. Cone. Trid. nuper cit.), imo frequentius manducationi quam utrique sumptioni (quater enim de utraque sumpti­ one, saltem octies vero de sola manducatione vel de solo pane mentio fit in v. 48-59 in quibus saltem, agitur de sacramento Eucharistiae). Nec valet opponere quod sola verba de duplici sumptione ponuntur in forma comminatoria et exclusiva (“Nisi manducaveritis ... et biberitis . . . non habebitis vitam”) nec unquam dicitur: Nisi mandu­ caveritis, vel, nisi quis manducaverit . . . non vivet, sed tantum posi­ tive: “Si quis manducaverit . . . vivet in aeternum” (v. 52). Respondetur enim quod in necessariis propositio positiva et propo­ sitio negativa sunt aequipollentes; in eo ergo quod asseritur mandu­ cationem esse necessariam ad vitam aequivalenter pronuntiatur non manducantem vitam non consequi. Ac propterea ipsa verba de utraque sumptione ponuntur indifferenter sub forma tum negativa in v. 54. tum positiva in v. 55 et 57 (“Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam ... in me manet, et ego in illo”). 4 Cf. Biblia hcbraica, edita a Rud. Kittel, Stuttgart (1925), p. 104, 1 560 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE quemadmodum etiam de sacramento Baptismi indifferenter dicitur: “Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei” (Joan. 3, 5) et “Qui . . . baptizatus fuerit, salvus erit” (Mare. 16, 16). I· Confirmatur argumentum ex circumstantia disputationis et interro­ gationis Capharnaitarum quibus Christus respondere intendit. Xon enim illi litigabant de modo quo Christus in cibum sumeretur, an nempe una vel duplici sumptione, sed de ipsa re, de qua interrogaverunt: “Quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum?” (v. 53). Unde ipse Christus, veluti concludens ac compendians in v. 59 suam responsionem, solam manducationem iterum proponit, inquiens; “Qui manducat hunc panem, vivet in aeternum'’. “Nec tamen, addit Billot, frustra insistit Christus contradistinguendo manducationem carnis a potu sanguinis, quia per hunc loquendi modum inculcat mysterium cruentae passionis, cuius est Eucharistia memoriale et imago, significans se daturum fidelibus substantiam suam quasi obsignatam nota et charactere mortis suae: corpus videlicet sacramentaliter separatum a sanguine et sanguinem sacramentaliter se­ paratum a corpore, ut unusquisque nostrum ad sacram semper mensam accedat quasi ad victimam e cruce pendentem, et ad aperturam sacra­ tissimi lateris, ‘passioni Domini communicando, inquit Augustinus, et suaviter atque utiliter recondendo in memoria, quod pro nobis caro eius crucifixa et vulnerata sit’. Sed sive unam sive utramque speciem quis accipiat, semper mysterium hoc adimplet et annuntiat Domini mortem, quia semper accipit corpus Christi separatim a sanguine consecratum in commemorationem cruentae oblationis ejus.”5 VERBA MATTH. 26, 27 sq.: “Et accipiens calicem gratias egit, et dedit illis, dicens: Bibite ex hoc omnes. Hic est enim sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum.'' Ex his verbis Novatores colligunt praeceptum calicis, imo quidam admirabili argutia addunt Christum signanter verbum “omnes” appo­ suisse praecepto sumendi calicem potiusquam traditioni panis (“ \ccipite et comedite”) ut praevisus error catholicorum confunderetur. Respondent communiter doctores utrumque praeceptum (vel potius invitationem ), panem et vinum consecratum accipiendi, directum fuisse ad solos Apostolos in convivio praesentes. Quod, maxime quoad sensum verbi “omnes”, patet ex Mare. 14. 23 addente: “Et biberunt ex illo omnes”, illi nempe quibus dictum fuerat: “Bibite ex hoc omnes”. Probabilis autem ratio quare Christus verbum “omnes” calicis invi1 Dc Euch., quaest. 80, § 5, Romae, 1914, p. 574 sq. DK NECESSITATE EUCHARISTIAE 561 lationi addiderit, est ne unus vel primi bibentes exhaurirent unicum calicem quem offerebat, ut suadetur ex verbis Luc. 22, 17: “Accipite, et dividite inter vos”; “quod, scribit Maldonatus, neminem, nostro praesertim tempore animadvertere memini, quo tempore hoc verbum incredibiles multis molestias attulerit.”0 De pane vero, quem in buccellas fractum, singulis Christus porrexit (“Fregit, deditque discipulis suis”), necesse non fuit dicere: Comedite ex hoc omnes. Quidam tamen, ut Anonymus De sacr. (4, 5), Paschasius (De Corp, et sang. Domini, c. 15), S. Thomas (In 4 Sent., dist. 8, q. 2. a. 1, q. 2 et 5), sentiunt Christum similiter etiam de pane locutum esse, uti refertur etiam in Canone Missae (“Accipite, et manducate ex hoc omnes”). In quo casu uterque textus melius exponitur de emphatica quadam invitatione Christi ad praesentes ne supersubstantialem cibum sumere praetermitterent. Ceterum melius dicitur verba Christi, tam de comedendo corpore quam de bibendo sanguine, dirigi ad omnes Christianos in persona praesentium Apostolorum, quemadmodum verba “Hoc facite in meam commemorationem”, non ita tamen ut omnibus omni modo conveniant; omnibus quippe fidelibus sumptio tum corporis tum sanguinis propo­ nitur saltem sub una specie, Apostolis vero et sacerdotibus sub utraque. Id suadetur tum quia ex una parte, dicendo: Comedite ex hoc — Bibite ex hoc, non tam modum rei. scilicet species sacramentales, quam ipsam rem per se Christus proponere intendit, scilicet corpus et san­ guinem sub illis praesentia, quamvis per accidens Apostolis praesenti­ bus ea proponat sub utraque distincta specie; tum quia ex alia parte id quod proponitur convenit indiscriminatim omnibus fidelibus, ut patet praecipue ex verbis additis “Corpus, quod pro vobis datur vel tradetur” et “Sanguis novi testamenti, qui pro vobis et pro multis effundetur in remissionem peccatorum” (cf. p. 52 et Canonem Missae), in quibus assignatur universalis ratio sumptionis (cf. p. 56). Catechismus Cone. Trid. (p. 2, c. 4, q. 60 cit. in art. praec., p. 479) hanc interpretationem tradit quoad verba “Accipite et comedite”. VERPA LUC. 22, 19: “Hoc jacite in meam commemorationem" existentiam talis praecepti non evincunt, etiam collata cum Apostoli declaratione 1 Cor. 11, 25 sq.: “Hoc facite quotiescumque bibetis in meam commemorationem. Quotiescumque enim manducabitis panem hunc, et calicem bibetis, mortem Domini annuntiabitis”. Ut dictum est in art. praec. (p. 525-527), plures theologi frustra opponunt Novatoribus in his verbis non contineri universale praecep‘Comm. in quatuor cvangelistas, t. 1, Moguntiae, 1802, p. 402; cf. Simon-Prado, Praelectiones Biblicae, v. 1, Taurini, 1930, p. S30. 562 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE tum communionis. Unde hic iterum resumenda est principalis responsio allata quoad duos praecedentes textus, scilicet Christum omnibus fidelibus praecipere ipsam rem potiusquam modum rei, sumptionem scilicet corporis et sanguinis, non tamen necessario sub distinctis speciebus. Nec verba 1 Cor. majorem pariunt difficultatem, tum quia, quod Apostolus addit de suo, i.e. “Quotiescumque enim manducabitis panem hunc et calicem bibetis”, si intelligitur stricte de sumptione sub specie­ bus panis et calicis, refertur ad solos Corinthios qui de facto in utraque specie communicabant, tum praecipue quia ipse Apostolus, particulam disiunctivam adhibens, addit: “Itaque quicumque manducaverit panem hunc, vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini” (v. 27). 2. QUOAD TRADITIONEM. Ex historica delineatione ecclesiasticae disciplinae, enarrata in Statu Quaestionis, et ex documentis Traditionis quae in ea involvuntur, lucu­ lenter apparet communionem sub utraque specie non esse de jure divino. Inde enim a saec. 3 generaliter coepit frequentari in utraque Eccle­ sia etiam communio sub una specie; quae consuetudo, nedum ut extirpandus abusus consideraretur, tam consentanea potius tum Christi institutioni tum utilitati fidelium visa est, ut in dies absque ulla recla­ matione indesinenter increverit, quousque veluti connaturaliter, ac praeter positivum S. Sedis vel universalis Concilii interventum, alteram praxim in majori Ecclesiae parte supplantaverit, vim legis obtinens. Ex quibus sequeretur Ecclesiam constanter et universaliter legem Christi praetermisisse vel ignorasse atque partialiter saltem frustrasse, si communio sub utraque specie esset de jure divino. Confirmatur argumento ad hominem contra Schmismaticos et Calvinistas. Schismatici, ut diximus supra (p. 543 sq.), administrant Eucharistiam sub una specie saltem parvulis; infirmis vero, et in Missa Praesanctificatorum omnibus fidelibus, administrant hostiam prius sanguine in­ tinctam et desiccatam, quod dici nequit communio sub utraque specie, saltem ut a Christo et ab antiqua Ecclesia celebrata; fidelibus denique intra Missas administrant communionem per intinctionem, relicta an­ tiqua praxi communionis sub separatis speciebus. Novatores vero cum abstemiis et iis qui eiusdem calicis participa­ tionem horrent in hac observantia facile dispensant; cum tamen in his quae sunt divini juris nulla humana potestas dispensare queat. DE NECESSITATE EUCHARISTIAE 563 Superfluum est singulos textus examinare quos Novatores ex scriptis Patrum congerunt. Nullum enim testimonium prodere valent quo com­ munio sub utraque specie explicite vel aequivalenter ad jus divinum revocetur. In genere notandum est Patres non posse contradicere praxim Ec­ clesiae, quae ab ipsa eorum doctrina tanquam ex ore Traditionis in usum descendit, juxta illud: Lex orandi, lex credendi. Praeterea plures ex illis Patribus, qui in contrarium adduci solent, testantur ipsi nec reprobant usum communionis sub unica specie. Frequenter textus qui in medium adducuntur proclamant necessitatem manducandi cor­ pus et bibendi sanguinem Christi (cf. p. 481 sqq.), sed in hoc Patres nec plus affirmant nec magis explicite quam quod ipse Christus dixit (Joan. 6, 54). Si quidam loquuntur de necessitate sumendi ipsum sacra­ mentum sub utraque specie, manifeste se referunt vel ad communionem celebrantium vel ad ipsam communem disciplinam sui temporis qua laicis imponebatur susceptio utriusque speciei. Insigniores loci, quibus haec ipsa sacramenti susceptio sub bina specie severius urgeri videtur, sunt testimonium Leonis R.P. et praeci­ pue verba Gelasti R.P., quae, inde a Chemnitio (Exam. Cone. Trid., pars 2), centies refriguntur. Leo I (t 461), Serm. 42 (De Quadragesima 3), 5, contra quosdam Manichaeos (vel Eutychianos) qui, ut securius laterent, audebant con­ ventus fidelium frequentare, abstinentes tamen a communione sub specie vini, quod manichaeistice abhorrebant, decernit: “Cumque ad tegendam infidelitatem suam nostris audeant interesse conventibus, ita in sacramentorum communione se temperant, ut inter­ dum, ne penitus latere non possint, ore indigno Christi corpus accipiant, sanguinem autem redemptionis nostrae haurire omnino declinent. Quod ideo vestrae notum facimus sanctitati, ut vobis hujuscemodi homines et his manifestantur indiciis, et quorum deprehensa fuerit sacrilega simulatio, a sanctorum societate sacerdotali auctoritate pellantur” (M.L. 54, 279 sq.). Hoc testimonium, nedum Novatoribus prosit, in ipsos facile retor­ quetur, quippe quod supponit eo tempore indifferenter a fidelibus fre­ quentatam esse communionem sub unica vel duplici specie. Non enim potuissent illi Manichaei, abstinentes ab una specie, diu et secure latere si communio sub utraque specie ab omnibus fidelibus frequentata esset. Ceterum non ideo Pontifex illos improbat quod a sumptione cali­ cis abstinerent, sed quod id facerent ex sacrilega simulatione, i.e. ex copulatis rationibus defectus fidei in Christum, manichaeistici horroris 564 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE vini et impiae occultationis suae haeresis (cf. ibidem, 4 sq.; Hierony­ mum, Ep. 22, 13). An autem, ratione huius Manichaeorum abusus et ad eorum haeresim extirpandam, S. Pontifex tunc praescripserit solam praxim utriusque speciei, non constat, sed id non improbabiliter suadet sequens do­ cumentum Gelasii, Leonis successoris, quod praecipue a Novatoribus obicitur. Gclasio R.P. (f 496), Epist. ad Majoricum et Joannem episcopos (in Calabria), tribuitur fragmentum, sic relatum a Gratiano in Cor­ pore Juris, De consecr., dist. 2, c. 12: “Comperimus autem, quod quidam sumpta tantummodo corporis sacri portione a calice sacri cruoris abstineant. Qui procul dubio (quo­ niam nescio qua superstitione docentur obstringi) aut integra sacra­ menta percipiant, aut ab integris arceantur, quia divisio unius ejusdenique mysterii sine grandi sacrilegio non potest provenire” (M.L. 187, 1736; item M.L. 59, 141). Hoc etiam testimonium nihil prodest Novatoribus. Nam decretum vel refertur ad solos sacerdotes celebrantes, ut veri­ similiter interpretantur quidam (ut ipse S. Thomas hic, ad 1), attento tum titulo quem Gratianus praeponit praefato c. 12 “Corpus Christi sine ejus sanguine sacerdos non debet accipere”, tum simili abusu dam­ nato a Cone. Toletano XII (supra relato in p. 553 sq.), tum etiam modo absoluto quo ultima verba decreti sonare videntur; vel respicit Manichaeos quos Gelasius Romae zelanter persecutus est (cf. Librum Pontificalem, M.L. 59, 9 sq.) quique videntur renovasse in Calabria supradictum abusum sacrilegae communionis in unica specie, ut alii frequentius putant. Jamvero in priori hypothesi obiectio Novatorum caret supposito; juxta alteram vero in eo decreto damnatur tantummodo abstentio a calice ex superstitione procedens. Ceterum, etiam si abstrahatur a rationibus quibus bina opinio fulci­ tur et attendatur nuda littera decreti, quamvis ultima huius verba videantur modo absoluto proferri, non necessario tamen inde sequitur Papam judicare communionem sub unica specie esse contra jus divi­ num, quia ratio sacrilegii, quam ipse declarat, provenire potest sive ex praedicta superstitione, explicite ibi commemorata, sive ex inobservan­ tia ecclesiasticae disciplinae tunc temporis vigentis ac sub gravi obligantis. 3. QUOAD IPSAM INDOLEM HUIUS SACRAMENTI. Primo, ex ipsa essentia sacramenti prout consistit in utraque specie I- H DE NECESSITATE EUCHARISTIAE 565 {sacramentum tantum ) nequit deduci necessitas communionis sub utraque specie. Nam in hoc sacramento, aliter ac in ceteris, aliud est ipsum sacra­ mentum et aliud usus sacramenti. Ad constituendum quidem ipsum sac­ ramentum (et a fortiori sacrificium) utraque species requiritur (cf. art. 31, p. 619-625), eo sensu quod quamvis unica consecratio sit valida, tamen per eam non constituitur adaequatum sacramentum (cf. ibidem, p. 625 sq.) sed diminuta quaedam eius ratio (et nullum sacri­ ficium), unde sacerdos qui, utpote minister, ordinatur ad complendum sacramentum (et non solum sacrificium) sacrilege unicam speciem consecraret (cf. art. 32, p. 641 sq.). Ad usum vero huius sacramenti sufficit per se unica species, quia inde nec fit iniuria sacramento, utpote jam perfecte constituto, nec cete­ rum per susceptionem sacramenti secundum inadaequatam eius ratio­ nem defraudatur subiectum ulla essentiali proprietate aut virtute illius, nam in unica specie de facto, vi verborum vel vi concomitantiae. signi­ ficatur sive totus Christus sive tota gratia unitiva et cibativa (quam­ vis non omni modo significabili), adest totus Christus, accipitur saltem essentialiter tota gratia sacramentalis nutritionis. Quod autem oporteat celebrantem communicare sub utraque specie accidit rationi usus sacramenti et refunditur quodammodo in ipsam rationem constitutionis sacramenti, ut explicatum est in Conci, praec. (p. 555 sq.). Ad rem S. Thomas: “Perfectio huius sacramenti non est in usu fide­ lium, sed in consecratione materiae. Et ideo nihil derogat perfectioni hujus sacramenti, si populus sumat corpus sine sanguine, dummodo sacerdos consecrans sumat utrumque” {ad 2). Ad rem Salmanticenses: “Sicut convivium, si non pararetur cum cibo, et potu, esset imperfectum in ratione convivii, et hoc vitio verte­ retur auctoris ejus. Sed quod ex convivio ita parato aliquis sumat ci­ bum, et non sumat potum, nulla est imperfectio respectu conviv ii. nulla etiam injuria invitantis.”7 Secundo, ex ipsa re contenta sub sacramento, quae est totus Christus praesens in duabus speciebus {res et sacramentum}, eatenus necessitas communionis sub utraque specie deduceretur, quatenus Christus non esset totus praesens sub unaquaque, quod tamen nemo asseveranter docere ausus est qui praesentiam realem admiserit (cf. supra, p. 400 sq., et infra, p. 569). Quapropter nec ipsi Novatores in hac obiectione insistunt. ’ De Euch., disp. 11. dub. 5, n. 59, Parisiis, 1882, p. 702, 566 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE Imo dogma realis et totalis praesentiae Christi sub unaquaque specie est praecise fundamentum ex quo deducitur veritas de sufficientia com­ munionis sub unica specie, quippe quod sit ultima ratio a qua procedit et in quam reducitur omnis significatio et efficacitas huius sacramenti. Ex quo intelligitur constans sollicitudo Ecclesiae tum in definienda veluti ad modum unius utraque veritate {Cone. Const, ct Trid.), tum in exigendo ut veritas totalitatis praesentiae Christi sub unaquaque specie explicite affirmaretur quotiescumque usus communionis sub utraque specie concessus est {Cone. Basileense approbans Compactais Pragensia; Paulus III in bulla concedente Germanis communionem sub utraque specie; Benedictus XIV, Const. “Etsi pastoralis”, 6, 15 in quaestione de Italo-Graecis). Tertio, ex effectu sacramenti, qui est gratia esus et potus spiritualis, in copulatis speciebus significata {res tantum), non eruitur necessitas utriusque communionis. Nam in utraque specie aequaliter invenitur Christus, qui est unica causa efficacitatis utriusque. In omni enim sacramento signum sacramentale non habet efficacitatem ex seipso sed ex divina virtute, quae aliis sacramentis communicatur secundum aliquam participationem, in Eucharistia vero in suo fonte possidetur. Ceterum, etiam si admittatur cum quibusdam theologis majorem gratiam conferri per communionem sub utraque specie, nullatenus inde huius necessitas concluditur, cum agatur de accidentali gratiae incre­ mento et “nulla gratia necessaria ad salutem ii defraudentur, qui unam speciem solam accipiunt” {Cone. Trid., sess. 21, cap. 3). Conclusio 3. Jure et licite Ecclesia fidelibus latini ritus communionem sub unica specie panis praecepit, suppressa antiqua praxi utriusque speciei. Probatur. • Γ, B< Justa ratio seu validitas huius legis est corollarium praecedentis conclusionis. Nam ex una parte ipse modus communionis sub una vel duplici spe­ cie non est necessarius de praecepto divino, ex alia vero parte Ecclesia, utpote custos doctrinae et mediorum salutis, habet potestatem in ea quae non referuntur ad ipsam essentiam et necessitatem, seu valorem, sacramentorum, ut definitur a Cone. Trid. (sess. 21, cap. 2) et lucu­ lenter confirmatur in hac ipsa materia ex historica delineatione praxis communionis exposita in Statu Quaestionis. Unde inepte obiciunt Novatores quod, etiam supposita non necessitate communionis sub utraque specie, omnibus tamen fidelibus DE NECESSITATE EUCHARISTIAE 567 Christus jus calicis concessit, quod Ecclesia supprimere nequit. Nam ad susceptionem quidem sacramenti, seu corporis et sanguinis Christi, fideles habent jus absolutum et ab Ecclesia inalterabile, sed ad corpus et sanguinem Christi suscipiendum sub utraque specie jus habent tan­ tum conditionatum, seu dependens a jure Ecclesiae regulante administrationem sacramentorum. Liceitas vero huius legis apparet ex ipsa eius convenientia, quae fun­ datur in ipsa ratione communionis prout est usus huius sacramenti in utilitatem hominis et ad honorem latentis Deitatis. Ut enim ratiocinatur S. Thomas, quamvis ex parte ipsius sacramenti communio sub utraque specie sit convenientior, utpote imitationi insti­ tutionis et Christi verbis conformior, necnon sacramentali expressione (et juxta quosdam, accidentali effectu) perfectior, propter quod a pri­ mis Christianis veluti spontanee frequentari coeperit, tamen ex parte usus, seu potius sumentium (S. Thomas), communio sub unica specie, praecipue sub specie panis, convenientior esse potest ac generaliter est (praesertim quo magis Ecclesia recedit a prima sua aetate), attenta copulata ratione utilitatis hominis et reverentiae sacramenti/ ut patet ex consideratione probabilium motivorum quae in hanc praxim indu­ cendam et conservandam influxum habuerunt? Cone. Trid., sess. 21, cap. 3, modo generali dicit .VOV.-L1/ CON­ SUETUDINEM “GRAVIBUS ET IUSTIS CAUSIS” ADDUCTAM ESSE. Catechismus Cone. Trid., p. 2, c. 4. q. 64, quinque praecipuas ex­ ponit rationes, quarum duae priores referuntur ad reverentiam sacra­ menti (hanc unice proponit S. Thomas hic),in duae subséquentes ad utilitatem sumentium, ultima ad bonum Ecclesiae: “Multis vero et iis quidem gravissimis rationibus adductam esse Ec­ clesiam patet, ut hanc potissimum sub altera specie communicandi con­ suetudinem non solum approbaret, sed etiam decreti auctoritate firmaret. “Primum enim maxime cavendum erat, ne sanguis Domini in terram junderetur: quod quidem facile vitari posse non videbatur, si in magna populi multitudine eum ministrare oportuisset. “Praeterea, (pium sacra Eucharistia aegrotis praesto esse debeat: Optime de hoc disserit Cajctanus post Comm, in a. 12, De communione sub utraque specie, Q. 3. 'Novatorum obtectiones contra convenientiam communionis sub unica specie bene solvunt Cajctanus (1. c.) et Salmanticenses, Disp. 11, dub. 6, § 2. ‘"Nec aliam proponebat Robertus Pullus, cit. in. p. 539. 568 C/ DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE magnopere timendum erat, ne si diutius vini species asservaretur, coacesceret. “Permulti praeterea sunt, qui vini saporem ac ne odorem quidem perferre ullo modo possint. Quare ne quod spiritualis salutis causa dandum est, corporis valetudini noceret, prudentissime sancitum est ab Ecclesia, ut panis tantummodo speciem fideles acciperent. “Accedit ad alias rationes, quod in pluribus Provinciis summa vini penuria laboratur: neque id aliunde sine maximis impensis, ac non nisi longissimis ac difficillimis itineribus conveni potest. “Deinde, quod maxime omnium ad rem pertinet, convellenda erat eorum haeresis, qui negabant, sub utraque specie totum Christum esse, sed corpus tantum exsangue sub panis, sanguinem autem sub vini specie contineri asserebant. Ut igitur fidei Catholicae veritas magis ante omnium oculos poneretur, sapientissimo consilio alterius speciei, hoc est panis, communio inducta est. “Sunt et aliae rationes ab iis collectae, qui de hoc argumento disse­ runt, quae, si opus esse videbitur, a Parochis afferri poterunt.” Hae secundariae rationes sunt: Repugnantia sumptionis ex communi calice ministerial!, praesertim post sordidos, graveolentes et infirmos. Periculum contagionis seu translationis morborum. Difficultas procurandi vasa sacra, plura, ampla et pretiosa. Ingens pecuniae summa requisita ad praedicta vasa procuranda et ad magnam vini quantitatem emendam. Confutatio erroris Calixtinorum ct Protestantium. Praecavendum periculum tum renovationis eiusdem erroris, tum. praesertim apud rudiores, alterius erroris de diminuta praesentia Christi sub alterutra specie, “si enim populus rudis acciperet sangui­ nem sub specie vini, vix crederet illum esse sub specie panis, cum tamen veraciter sit sub utraque specie”?1 Ad hunc ultimum errorem quod attinet, notanda sunt supracitata verba Catechismi Cone. Trid.: “Convellenda erat eorum haeresis, qui negabant sub utraque specie totum Christum esse, sed corpus tantum exsangue sub panis, sanguinem autem sub vini specie contineri assere­ bant." Jam Innocentius III (t 1216), De sacro altaris mysterio, 6, 13. scribebat: “Constitutum est ab ecclesia, ut eucharistia non detur in­ tincta ... [idque] pro haeresi exstirpanda, quae dogmatizavit Christum sub neutra specie totum existere, sed sub utraque simul existere totum” (M.L. 217, 866).11 11 Opusc. 58 (Apocryphum S. Thomae) Dc venerabili sacramento altaris, c. 29. DE NECESSITATE EUCHARISTIAE 569 Quinam determinate fuerint tales haeretici non constat. Cajetanus quidem explicite hanc sententiam attribuit Xestorianis (cf. supra, in p. 546), sed id nec certum est nec esse potuit in medio aevo ratio introductionis legis de suscipienda communione in unica spe­ cie. Calixtini hanc haeresim explicite non docuerunt sed ad verba Christi et usum Traditionis praecipue provocabant. Quod a fortiori de Orientalibus dicendum est. Ipsi Utraquistae Protestante' nonnisi raro ac veluti transeunter hanc haeresim expresserunt (cf. in p. 547) et potius ex Christi institutione et ex indole ac effectu sacramenti neces­ sitatem utriusque speciei deducebant (cf. in p. 403, n. 3, et p. 547 ). Unde praedicta verba Catechismi. potius quam de singulari ac deter­ minata haeresi, intellegenda sunt de quadam spontanea inclinatione et implicita intentione, latente apud omnes praedictos haereticos. Cum enim haec veritas sit fundamentum, ex quo necessario deducitur suffi­ cientia communionis sub unica specie, negatio istius negationem quoque illius logice implicat, et affirmantes necessitatem utriusque speciei meri­ to suspiciuntur de haeresi circa totalitatem Christi praesentis sub unaquaque specie. Pro complemento huius articuli, ratio evolutionis disciplinae Eccle­ siae in hac materia sic modo generali compendiari posse videtur, atten­ tis variis documentis superius expositis, praecipue Ecclesiam Romanam respicientibus, quae est magistra disciplinae et veritatis. Agnoscens communionem sub utraque specie esse secundum se convenientiorem, primitiva Ecclesia veltiti spontanee coepit eam frequen­ tare, quantum fieri poterat, adeoque regulariter in publica celebratione divini cultus. Simul tamen, perspiciens inde ab initio practicam impossibilitatem huius usus frequenter occurrere quoad communionem privatam, ratione persecutionis vel infirmitatis vel defectus celebrantium, praxim com­ munionis sub unica specie extra ecclesias prudenter adoptavit. Mox ob varias rationes, ex facilitate administrationis et utilitate communicantium praecipue provenientes, in ipsis ecclesiis eadem praxis frequentari coepit, primo et principaliter quoad parvulos, ita ut saltem saec. 5-6 et in pluribus Ecclesiis, notanter in Romana sub Leone M.. videatur utraque praxis ad libitum fidelium frequentata fuisse, salva praeferentia praxis utriusque speciei. Eadem tamen aetate, ad abusus praecavendos et praesertim ad haeresim Manichaeorum cohibendam, severius urgetur a Leone M. et Gelasio antiquus usus binae commu­ nionis. Ut vero variis utilitatis rationibus occurreretur, in quibusdam sub­ inde ecclesiis lentatum est compromissum quoddam inter utramque 570 •t DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE praxim, ope usus intinctionis vel admixtionis. Cum autem huiusmôdi tentamen a pluribus doctoribus, et praesertim ab ipso Paschali II (t 1118), impugnaretur, necesse fuit ut pristina disciplina, fluctuans inter utramque praxim, restauraretur aut alterutra praxis eligeretur. Hanc ultimam viam, in favorem quidem communionis sub unica spe­ cie, sat festinanter inierunt variae ecclesiae, non contradicente S. Sede, ita ut jam labente saec. 13 nova consuetudo fere universaliter apud Latinos observaretur ac non multo post, certe ante saec. 15, lex esset universalis. Ratio autem quare subinde usque ad hodiernum diem Ecclesia lati­ na, ac fere universalis, novam legem et consuetudinem tenaciter serva­ verit est tum extinctum periculum antiqui Manichaeismi et cognata­ rum sectarum quae in medio aevo floruerunt, tum exortae reclamationes Calixtinorum et perseverantes impugnationes Protestantium et Schis­ maticorum, contra quos necesse fuit jus et inerrantiam ecclesiasticae auctoritatis jugiter defendere, tum utilitas fortius tuendi ac inculcandi praecipuum dogma praesentiae realis quod in hac quaestione facile in­ volvitur, tum, ac praesertim, practica utilitas quae in bonum animarum provenit ex facili usu communionis sub unica specie, attentis praecipue morali necessitate saepius hoc sacramentum frequentandi et multipli­ catis exigentiis modernorum morum, quibus prudenter ac materne suam disciplinam accommodavit Ecclesia, aemulatrix Sapientiae divi­ nae quae regit omnia fortiter et disponit suaviter. CAPUT V DE SACRAMENTALIBUS PROPRIETATIBUS EUCHARISTIAE Sacramentdlis indoles Eucharistiae nonnisi indeterminate et per transennam considerata est in Cap. 1 (art. 1), quantum exigebat scopus defendendi contra Rationalistas et Protestantes divinam institutionem hujus sacramenti. In subsequentibus autem Capitibus tria elementa Eucharistiae, i.e. Sacramentum tantum (Cap. 2 De elementis panis et vini ac de verbis consecratoriis), Res et sacramentum (Cap. 3 De prae­ sentia reali, transsubstantiatione et permanentia accidentium) et Res tantum (Cap. 4 De effectu et necessitate Eucharistiae), considerata sunt modo concreto et potius ut elementa consecrationis aut commu­ nionis quam formaliter ut elementa sacramenti. Restat igitur ut in praesenti capite sacramentalis indoles Eucharis­ tiae directe et signate consideretur ac tota materia, in praecedentibus determinata, sub propria formalitate veluti colligatur. Quod praestabimus revocando varias quaestiones, quae in hac re agi­ tari solent, ad tria capita vel quasi proprietates Eucharistiae, scilicet: RATIONEM REI PERMANENTIS, quae refertur ad ipsum esse sacramenti. RATIONEM UNITATIS, quae subsequitur esse, et 7?.4TION EM PROPRIE DICTI SACRAMENTI, in qua ostenditur ipsa intima essentia Eucharistiae ejusque relatio ad cetera sacramenta. Inde divisio hujus capitis in septem articulos: Dc ratione rei permanentis Utrum sacramentum Eucharistiae consistat in re permanenti. Art. 28 Utrum consistat adaequate et in recto in solis speciebus. Art. 29 Utrum verba consecrationis sint proprie dicta forma hujus sacra­ menti, Art. 30 De ratione unitatis Utrum Eucharistia sit unum specifice sacramentum, numerice vero multiplex. Art. 31 Utrum possit una species sine altera consecrari, Art. 32 Utrum communio sub una specie integrum sacramenti effectum con­ ferat, Art. 33 571 572 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE De proprie dicta ratione sacrament ali Utrum Eucharistiae competat proprie dicta, distincta ct eminens ratio sacramenti N.L., Art. 34 ART. 28. Utrum Sacramentum Eucharistiae Consistat In Re Permanenti, Quae Jure Proinde Asservatur Et Adoratur (q. 73, a. 1. ad. 3; q. 76, a. 6, ad 2). STATUS QUAESTIONIS Agitur contra Protestantes de prima proprietate, quae fere idenlificatur cum physica essentia huius sacramenti, de qua magis determi­ nate disputabitur in art. seq. contra quosdam theologos. Quaeritur nempe an Eucharistia non consistat in usu materiae, sicut cetera sacra­ menta, sed in ipsa materia consecrata prout est quid permanens. Cui adiungitur contra eosdem Novatores corollaria quaestio de asservatione ct adoratione sacramenti. PARS NEGATIVA1 P/?O7'/ •e * 4 Resp. Negatur assertum et suppositum. Etenim, ut apte explicant Salmanticenses, “sacramenta, sicut et alia concreta accidentalia, licet significent formam, nihilominus non supponunt pro illa, sed pro mate­ ria sive subjecto.21 Quare non oportet, quod omnia, quae de subiecto dicuntur, praedicentur etiam de forma. Unde verificatur: ‘Album est substantia’, et non verificatur, ‘Albedo est substantia’. Et similiter non valet: ‘Cathedra est lignum: sed lignum componitur ex materia, et forma: ergo figura cathedrae componitur ex materia et forma’. Et in hac propria sacramentorum consideratione verificatur: ‘Baptismus est ablutio’; et non verificatur, ‘forma baptismi est ablutio’. “Hac igitur ratione sacramentum Eucharistiae licet componatur ex speciebus, et verbis tanquam ex partibus intrinsecis, et essentialibus; tamen nec supponit pro forma, seu verbis, nec supponit pro toto aggre­ gato, sed supponit determinate pro materia, seu rebus, aut speciebus. Et ideo non oportet, ut ea, quae ob assignatam rationem verificantur de subjecto, sive speciebus, utputa conservari, deferri, et sumi, verificentur similiter de forma, aut verbis consecrationis. “Sicut etiam contingit in exemplis proxime allatis, quae manifestant non omnia, quae praedicantur de concretis ratione subjecti, pro quo supponunt, posse praedicari de illorum forma; cum manifestum etiam sit subjectum, et formam vindicare sibi peculiares conditiones.”25 Obj. 4. Sacramentum est essentialiter signum collationis gratiae; jamvero verba consecrationis non significant actum collationis, quia non diriguntur ad subjectum (quemadmodum v.g. verba baptismalia “Ego te baptizo”), sed significant consecrationem specierum ad quas diriguntur (Hoc est corpus meum), nec etiam significant gratiam, sed corpus Christi; ergo non pertinent ad essentiam sacramenti. j 1 J M. Resp. Verba eucharistica materialiter quidem et in esse rei, quamvis in recto, significant consecrationem specierum et corpus Christi; atta­ men formaliter et in esse signi sacramentalis, quamvis in obliquo, refe­ runtur ad subjectum ac significant gratiam cibantem, quae principaliter intenditur in quolibet sacramento; consecrando enim species et signi­ ficando Christum constitutum sub specie cibi, verba significant eo ipso cibationem subjecti et gratiam cibativam quae in ratione cibi connotaCf. tractatum Dc sacr. in gen., art. 4, obj. 8 ct resp., p. 109 sq. “De sacr. in comm., disp. 2, dub. 2, § 4, n. 42, Curs. theol., t. 17, Parisiis, 1881, p. 127. DE SACRAMENTALIBUS PROPRIETATIBUS EUCHARISTIAE 611 tive importantur tanquam propria eius efficientia, actualitas et finis (cf. art. 34, p. 665-667). Obj. 5. Cum Eucharistia sit sacramentum permanens, quidquid ad eius essentiam pertinet debet esse quid permanens; verba autem con­ secrationis, semel prolata, transeunt; ergo nequeunt ad eius essentiam pertinere. Resp. Suarez et Lugo respondent concedendo quod verba transeunt sed negando quod Eucharistia sit sacramentum permanens secundum omnes sui partes. Suarez (Disp. 42, sect. 2) ait Eucharistiam componi ex duplici parte, altera transeunti, i.e. verbis, altera permanenti, i.e. speciebus et cor­ pore Christi; recte autem dici sacramentum Eucharistiae perseverare eo quod una pars perseveret, quemadmodum res successiva dicitur esse, quia aliqua eius pars est, quamvis aliae transierint. Lugo (Disp. 1, sect. 4) vero docet Eucharistiam, aliter ac cetera sacramenta quae in usu consistunt, importare solam materiam in recto, formam vero in obliquo et connotative; inde, inquit, sacramentum Eucharistiae permanet quidem, transactis verbis, quoad id quod dicit in recto, non vero quoad id quod dicit in obliquo; sufficit autem manere id quod dicitur in recto ut dicatur perseverare sacramentum, sicut dici­ tur esse in ecclesia aqua benedicta quia est ibi id quod significatur in recto, scilicet aqua, quamvis non sit benedictio quae significatur in obliquo. Attamen utraque responsio reicienda est. Contra Suarez dicendum est quod si Eucharistia constaret ex duplici parte, altera transeunti, altera permanenti, non esset magis sacramen­ tum permanens quam transiens, cum ratio sacramenti non minus, imo potius, resideat in forma quam in materia. Adductum autem exemplum rei successivae non valet, quia in re successiva nihil est permanens, sed ipsum eius esse est fieri, ita ut. tunc ipsa sit. cum ipsum eius fieri per transitum ultimae eius partis terminatur. Contra Lugo dicendum est quod proprie dicta forma nequit impor­ tari tantummodo in obliquo et connotative, cum sit praecipuum ele­ mentum essentiae uniuscuiusque rei: si igitur verba se haberent ut quid connotatum in speciebus, hae solae essent essentia sacramenti et verba se haberent ut quid extrinsecum. quamvis earum connotatio esset intrinseca. Unde respondent communiter alii, praecipue thoniistac, verba conse­ crationis transire materialiter et in esse rei sed permanere jormalitcr et 612 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE in esse signi sacramentalis, quatenus, ut dictum est in Prob. 2, non­ nisi ab eis species habent ut significent corpus Christi et gratiam ci­ bantem; quo sensu, ut belle ait ipse Lugo, species “in ratione sacramen­ ti reduplicant ipsam consecrationem, seu verba consecrationis”. Quoad modum autem explicandi hanc formalem seu sacramentalem permanentiam verborum, dividuntur hi doctores. Quidam, ut Gonet et Billuart, dicunt eam consistere in physica, quamvis virtuali, permanentia verborum in suo consecrationis effectu relicto in speciebus, quemadmodum dicuntur elementa permanere in mixto secundum suas virtutes et proprietates et mixtum ex elementis componi. “Neque inde inferas, inquit Billuart,2” melius dici sacramen­ tum componi ex rebus et illarum determinatione per verba quam ex verbis; quia illa determinatio est illorum virtus: unde dicitur cum pro­ prietate verba remanere virtualiter, et ex illis sacramentum componi”. Alii vero, ut Salmanticenses (Disp. 2, dub. 2, n. 11. 23 et 43), Billot (thes. 35, circa finem), De la Taille (Myst. Fidei, p. 505), docent sac­ ramentalem permanentiam verborum consistere in jormali, quamvis morali, eorum permanentia ; verba enim quamvis physice transeant, moraliter tamen et intentionaliter manent affixa speciebus, quatenus hae, hic et nunc atque permanenter, non significant Christum et gra­ tiam cibantem, nisi ratione verborum semel prolatorum, cuius signifi­ catio remanet in intellectu cognoscentis ea verba fuisse super has species prolatas. Ad rem Billot: “Dicendum est quod sacramenti permanentis per­ manens materia sunt species, permanens vero forma sunt consecratio­ nis verba prout semel prolata denominant species consecratas, eisque manent intentionaliter affixa, fere eo ipso modo quo ritus consecratorius permanenter afficit ecclesiam consecratam, et verba benedictionis aquam benedictam. Considerandum quippe est quod sacramentum non est physicum compositum, cuius forma necessario debeat in esse phy­ sico perseverare, sed est compositum ordinis intentionalis, in quo satis est ut formale elementum maneat in virtute significandi, ex hoc quod manet materia cui noscitur fuisse semel affixum. “Et re quidem vera, species sacramentales non significant perma­ nenter spiritualem animae refectionem, nisi ratione verborum per quae sola intelliguntur continere, loco profanae substantiae, sacratissimum Christi corpus et sanguinem. Unde verba illa prout speciebus affixa, semper in causa sunt cur dictae species, praeter formam quam inge­ runt sensibus, faciant aliquem spiritualem effectum in cognitionem :e De sacr. in comm., diss. 1, a. 4, obj. 3, Parisiis, 1S85, t. 8, p. 225. DE SACRAMENTAEIBUS PROPRIETATIBUS EUCHARISTIAE 613 venire, et hoc modo in virtute significandi perseverantia, intrinsece con­ stituunt permanens sacramentum.”'·'7 IIacc explicatio est praejerenda. Nam: 1. Virtus verborum relicta in speciebus (i.e. ipsa eorum consecratio consistens in eo quod sint sine propria substantia ac contineant corpus Christi) non est quid sensibile, adeoque non potest illis praestare quod sint signum sensibile gratiae, sed tantummodo ipsa verba id praestare possunt. Ex quo patet adductum exemplum mixtorum non esse ad rem. 2. Verba formaliter praesentia et verba tantum virtualiter praesen­ tia non sunt proprie et formaliter idem, adeoque ipsum sacramentum Eucharistiae in fieri non esset proprie et formaliter idem ac sacramen­ tum in facto esse, si forma sacramenti in facto esse essent verba vir­ tualiter tantum praesentia. 3. Cum sacramentum sit essentialiter signum, omnia illa dicenda sunt partes essentiales sacramenti quae ejus significationem participant sive sint physice praesentia sive tantum moraliter. Jamvero ipsa verba consecratoria significationem gratiae eucharisticae habent ex divina institutione. 4. In nullo alio sacramento requiritur praesentia physica verborum cum materia (ut constat ex dictis in tractatu De sacr. in gen., art. 4, resp. ad obj. 5, p. 107), sed sufficit major vel minor praesentia moralis; nulla autem est ratio requirendi physicam praesentiam eorumdem in Eucharistia. Ceterum ipsa verba cuiuslibet sacramenti non sunt nisi moraliter et intentionaliter ad invicem praesentia, cum sint successive prolata, et similiter ipsae partes materiae omnium sacramentorum, praeter Eucharistiae, nonnisi moraliter copulantur, cum consistant in usu seu actione successiva.28 ART. 31. Utrum Eucharistia Sit Unum Specifice Sacramentum, Numerice Vero Multiplex (q. 73, a. 2; cf. q. 78, a. 6. ad 2; Suppi., q. 29, a. 6; In 4 Sent., dist. 8, q. 1, a. 1, q. 2). STATUS QUAESTIONIS In tribus praecedentibus articulis statuimus hoc sacramentum esse ipsas permanentes species per formam verborum consecratas; logice sequitur quaestio de eius unitate, quae tanquam proprietas ab esse procedit ac mensuratur. nDc Eccl. Sacr., t. 1» Dc Euch., thes. 35, Nota, Romae, 1914, p. 322. ' Cf. Salmanticenses, Disp. 2, dub. 2, n. 23 sq. 614 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE W '» . rx ro K Ί Κ ^ -Ι-W ^ · O W ·* « <*> > » K ^ χ*Η Μ Ά λ < M · ΐ^ % « » *. <* > - « % Agi autem hic de unitate Eucharistiae formaliter et in esse signi sacramentalis liquidum est, cum materialiter et in esse rei ipsa non solum componatur ex variis partibus ipsius formae et ipsius materiae, sicut cetera sacramenta, sed etiam ex duplici forma et duplici materia, necnon quodammodo ex ipso corpore Christi, ex quo praecise quaestio et ratio dubitandi exsurgit tum de eius unitate specifica, non obstante dualitate materiae et formae, tum de eius pluralitate numerica, non obstante unitate corporis Christi. Quae quaestio, ob miram theologorum sententiarum varietatem non parum complicata, ex ipsa huius sacramenti indole, quae tota in spiri­ tuali rejectione consistit, concinne et eleganter a S. Thoma resolvitur. >· . — * « *- T r* ** i ** < QUATUOR A THEOLOGIS QUAERI SOLENT: ’ · * ·W r _ ■ i • · R • * r - ’>t |1 lr ■. 1. Utrum hoc sacramentum sit unum specifice et non tantum generice. 2. Utrum tamen eius partes, seu species panis et vini, differant specie partiali seu sint partes heterogeneae unius specifici et adaequati sacra­ menti. 3. Utrum hoc sacramentum sit numerice multiplex, non vero unicum in tota Ecclesia. 4. Utrum haec numerica multiplicitas desumatur tantummodo ex multiplicitate seu divisione specierum. PARS NEGATIVA ct PARS AFFIRMATIVA PRIMA QUAESTIO. Utrum hoc sacramentum sit unum specifice ct non tantum generice. Negant quidam pauci theologi antiquiores, praecipue Biel (In Canonem Missae, lect. 53; item In 4 Sent., dist. 8, q. 2, a. 2) et Aureolus (apud Capreolum, In 4 Sent., dist. 8, q. 1, in arg. contra 2 conci.), docentes speciem panis et speciem vini cum propria utriusque forma esse duo sacramenta specifice distincta, utpote duo distincta signa, con­ venientia in unica generica ratione sacramenti spiritualis refectionis, quae in utraque specie aequaliter invenitur. Affirmant cum S. Thoma frequentissime antiqui et concorditer recentiores ex omni schola theologi, inter quos praecipue Bonaventura, Sco­ tiis, Durandus, Capreolus, Cajctanus, Soto, Ledesma, Valentia, Suarez. Vasquez, Coninck, Bellar minus, Lugo, Joannes a S. Thoma, Gonct, Salmanticenses, Billuart, Gihr, Billot, Pesch, De la Taille, Ilugon. Jam Petrus Lombardus aiebat: “Nec debent dici duo sacramenta, DE SACRAMENTALIBUS PROPRIETATIBUS EUCHARISTIAE 615 sed unum, quia sub utraque specie idem sumitur” (Sent., 1. 4, dist. 11, n. 6, M.L. 192, 863). Catechismus Cone. Trid., p. 2, c. 4. q. 10, hanc doctrinam probat tum ex auctoritate Ecclesiae, tum ex ratione significati seu mysticae unionis per spiritualem refectionem, docens: “Licet . . . duo sint elementa, panis scilicet et vinum, ex quibus inte­ grum Eucharistiae sacramentum conficitur, non tamen plura sacra­ menta, sed unum tantum esse, Ecclesiae auctoritate docti confitemur. Aliter enim septenarius sacramentorum numerus, quaemadmodum semper traditum atque a Conciliis Lateranensi, Florentino et Tridentino decretum est, constare non poterit. Nam quum hujus sacramenti gratia unum corpus mysticum efficiatur, ut sacramentum ipsum rei, quam efficit, conveniat, unum esse oportet, atque unum quidem, non quia individuum sit, sed quia unius rei significationem habeat. Nam quemadmodum cibus et potio, quae duae diversae res sunt, ad unam tantum adhibentur, ut scilicet vires corporis reficiantur: ita etiam duas illis diversas sacramenti species respondere consentaneum fuit, quae cibum spiritualem significarent, quo mentes sustinentur et recreantur" (cf. q. 11). Attenta hac unanimitate sententiae theologorum et eius congruentia cum mente Ecclesiae, videtur sententiam negantem non posse absque aliqua nota temeritatis sustineri; Salmanticenses (Disp. 2, dub. 3, n. 43) dicunt sententiam affirmativam esse “adeo communem, et certam"; Hervé eam dicit “theologice certam”. SECUNDA QUAESTIO. Utrum partes huius sacramenti, seu spe­ cies panis et vini, difierant specie partiali seu sint partes heterogeneae unius specifici et adaequati sacramenti. Negant praecipue Bellarminus (De Euch. 4. 22) et Cornejo (art. 2, disp. 1, dub. 1 et 2), docentes species panis et vini esse heterogeneas, seu specifice differre, tantum materialiter et in esse entis, formaliter vero et in esse signi sacramentalis esse homogeneas, seu differre tantum numerice tum inter se tum a toto sacramento, cuius essentia proinde aeque salvatur tum in toto tum in singulis partibus, quemadmodum contingit in omni toto homogeneo, puta in aqua, cuius essentia est tota in toto et tota in singulis partibus. Ratio est quia utraque species significat et confert eandem gratiam cibantem atque eundem Christum continet. Confirmatur ex auctoritate S. Thomae (hic, corp., ad 2 ct 3), docentis hoc sacramentum esse plura materialiter sed formaliter unum. Affirmant praecipue Cajctanus (in h. 1.). Lugo (Disp. 2, sect. 1) et 616 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE • ■ * ·■ 1 — x — * * * W M lA a 'T 'X K B 'Ç Λ X ** W * · V « Τ 1 ·« ^· o« ·* * L * 4L ^% < w · > 'Η Λ Χ \ ) Ί ^ O w· Salmanticenses (qui tamen alterius sententiae probabilitatem conce­ dunt; Disp. 2, n. 45), appellantes ad rationem refectionis seu convivii, quae in solo cibo aut in solo potu non residet nec salvatur. TERTIA QUAESTIO. Utrum hoc sacramentum sit numerice multi­ plex. Negant praecipue Suarez (Disp. 39, Sect. 4) et Lugo (Disp. 2, sect. 2), docentes Eucharistiam esse numerice unum tantum sacramentum in tota Ecclesia, quia in omnibus speciebus consecratis est unum numerice corpus Christi, in quo praecipue ipsum sacramentum consistit, juxta ipsorum doctrinam expositam in art. 29 (p. 592 sq.). Accedit inter modernos Pesch, scribens: “Si ... de unitate numerica quaeritur, utrum sci. plures species consecratae dicendae sint unum sacramentum an plura, nihil est nisi quaestio de modo loquendi. Quia vero denominatio fit a potiori, melius omnes species consecratae dicun­ tur unum sacramentum, quia in omnibus est unus Christus (Suarez 1. c. sect. 4)”.20 Ceterum plures ex his doctoribus, ut Lugo, Pesch et Gihr, volunt hanc esse quaestionem de modo loquendi. Affirmant communiter theologi, non solum nempe omnes illi qui te­ nent sacramentum Eucharistiae consistere in solis speciebus (cf. art. 29, p. 593) sed etiam plures ex illis qui dicunt corpus Christi pertinere in recto una cum speciebus ad rationem sacramenti, uti Bellar minus, Valentia et Vasqziez. Cui sententiae subscribit Catechismus Cone. Trid., in loco nuper citato, inquiens: “Sacramentum . . . unum esse oportet, atque unum quidem, non quia individuum sit [ i.e. non numerice], sed quia unius rei significationem habet [i.e. specifice].” Nota. DE LA TAILLE mediam quondam sententiam introducit, do­ cens hoc sacramentum esse simpliciter unum, secundum quid vero multiplex, unum nempe ex parte Christi qui est una sacrificii victima quae exhibetur in sacramentum seu sacrificale convivium, multiplex vero ex parte signorum seu specierum sub quibus ea victima in con­ vivium praesentatur. Ad rem ipse: “Rationem convivii sacrificalis habet eucharistiae sac­ ramentum. Numerus igitur in eucharistia accipiendus est, sicut accipi solet in conviviis sacrificalibus. “In computandis autem generatin'! conviviis sacrificalibus, Prima Regula est, quod una hostia non est nisi unum convivium, non plura, Praei. Dogm., t. 6, De Euch., n. 753, Friburgi Br., 1914, p. 358. DE SACRAMENTALIBUS PROPRIETATIBUS EUCHARISTIAE 617 quanquam pluribus participationibus aptum. Altera Regula est quod res Deo per unam sacrificationem oblatae, etiamsi sint plures materia­ liter, tamen formaliter non sunt nisi una totalis hostia: puta centum boum, vel centum panum, vel esculentorum atque potulentorum. “Quas secundum generales regulas erit dijudicandum eucharisticum convivium. “Eucharistiae autem proprium est, quod distinguere in ea oportet duo: unum quod videtur perinde ac si esset, et non est; alterum quod non videtur esse, et est. Aliud enim in eucharistico sacrificio oblatum est Deo specietcnus; aliud est oblatum realiter. Si enim meris apparen­ tiis inhaereatur, sacrificium nostrum est panis et vini. X'eritate autem duce, est corporis et sanguinis Christi. Proindeque et convivium aliud est apparens, aliud reale: unum ex dapibus melchisedecianis. alterum ex hostia crucis. “Ubi igitur de eucharistiae sacramento disseritur, aut sermo iis quae sunt aptatur, aut accommodatur ad illa quae apparent. “Secundum priorem modum, dicenda una hostia, et unum convivium, et unum sacramentum. Quanquam enim plures sunt actiones sacrificae (mea et tua, etc.), tamen res sacrificata est una; nec una solum materia­ liter, secundum unius Christi identitatem numericam. sed etiam formaliter, secundum proprietatem unam hostiae, ex una immolatione vera atque principali oblatione una inductam semel in perpetuum. Secundum regulam igitur priore loco traditam superius, unum convivium prostat omnibus aetatibus hominum atque gentibus participandum; et pro tanto, quicquid in contrarium appareat, est revera eucharistia unum numero sacramentum. . . A coena igitur usque ad finem mundi unus secundum veritatem decurrit panis et calix eucharisticus per omnium sacerdotum manus atque ora fidelium. . . “Aliud autem sequetur, si sermo accommodetur ad illa quae appa­ rent. Secundum modum enim istum, tot numerabuntur sacramenta, quot apparebunt diversa epula sacrificalia panis et vini. Epula autem hujusmodi tot computanda erunt, quot hostiae diversae censebuntur sacrificari. Attenta autem regula, quae superius posita est posteriore loco, tot demum hostiae hujuscemodi melchisedecianae censentur sacri­ ficari, quot sacrificationes intercedunt. Tot ergo sacramenta distin­ guentur, quot missae. “Quam juxta considerationem, non ejusdem sacrificii particeps est. qui ex hac alitur missa, ac qui alitur ex illa (sive intra, sive extra missam id contingat, cum respectu epuli sacrificalis semel parati se habeat per accidens mora refectionis). . . “Non igitur insistendum est apparentiis quasi veritati: sed. quan­ quam sub specie pluralitatis nobis proponitur eucharistia, tenenda ta- 618 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE men omnino ejus unitas vera; nec proinde nisi specietenus, et veluti dicis causa, praedicanda est numerica pluralitas; unitas autem nume­ rica est praedicanda realiter et simpliciter. “Concordat haec numerica unitas cum pluralitate numerica reliquo­ rum sacramentorum: in quibus numerus sequitur semper id quod est ‘res et signum’; ut patet in baptismo plurali per unam formam minis­ trato, vel in uno ordine collato, vel in extrema unctione per plurium sacerdotum ministrationem simultaneam adhibita. Ubique tot numeran­ tur sacramenta, non quot formae aut materiae integrae sunt positae, sed quot imprimuntur characteres, aut si quid aliud per modum ‘rei et signi' inducitur. ‘Res’ autem ‘et signum’ in omnibus consecrationibus eucharisticis est una: corpus scilicet et sanguis Christi. Et ex hac rursus parte dicitur vere ac proprie unum numero sacramentum.”30 ? r 5 ATTAMEN, ut haec sententia statim de medio tollatur, adverte eam in pluribus deficere, attentis his quae communiter a theologis docentur. Nam: 1. Supponitur illegitima confusio eorum quae conveniunt Eucharis­ tiae ut sacrificio et ut sacramento (cf. Nota, p. 621-623). 2. Falso supponitur ipsum sacrificium eucharisticum non esse sim­ pliciter multiplex juxta numerum Missarum seu consecrationum. 3. Falso asseritur unitatem sacrificii et sacramenti esse simpliciter desumendam ex unitate victimae et rei et sacramenti, potiusquam ex unitate oblationis et ipsius signi sacramentalis. 4. Inepte tribuitur unitas simul et pluralitas eidem sacramento; de­ cisa enim quaestione in quo sacramentum Eucharistiae consistat, opor­ tet vel unitatem vel pluralitatem illi tribuere, ut faciunt alii theologi juxta varias ipsorum opiniones de essentia huius sacramenti. 5. Quod autem in confirmationem adducitur ex unitate sacramenti, ubi plures ministri baptizent, ordinent vel ungant, non est ad rem; nam inde deducitur tantum quod concelebratio plurium sacerdotum ef­ ficit unicum sacramentum eo quod inducat unicam praesentiam Christi, non vero quod variae consecrationes vel species consecratae sint unum sacramentum: nam in eis praecise multiplicatur praesentia sacramen­ talis eiusdem corporis Christi juxta relationes ad diversas species. QUARTA QUAESTIO. Utrum numerica multiplicitas huius sacra­ menti desumatur tantummodo ex multiplicitate seu divisione specierum. Negant multi et insignes theologi, etiam thomistae, inter quos Soto (In 4 Sent., dist. 8. q. unica, a. 2), Bellarminus (De Euch. 4. 14). FaMysterium Fidei, elue. 45, Appendix H, Parisiis, 1931, p. 551-554. , DE SACRAMENTAL1BUS PROPRIETATIBUS EUCHARISTIAE 619 lent ia (Disp. 6, q. 1, punct. 4), Joannes a S. Thoma (Disp. 26, a. 3), Gonet (Disp. 2, a. 3), Billuart,, Hugon, Tanquerey. Attamen hi doctores in assignanda ratione unde numerica unitas vel multiplicitas sacramenti desumenda sit in varias opiniones discedunt: Quidam docent unitatem vel pluralitatem sacramenti desumendam esse ex locali indistantia vel distantia specierum, ita ut omnes species quae sunt in uno loco, puta in eodem altari, vel tabernaculo, vel vase, sint unum sacramentum, quae vero sunt in diversis locis sunt alia et alia sacramenta. Alii dicunt unitatem vel pluralitatem sacramenti desumi ex unitate vel pluralitate consecrationis, ita ut omnes hostiae simul consecratae sint unum sacramentum, quae vero distinctis consecrationibus conse­ crantur sint distincta sacramenta. Ita quidam antiquiores et. inter modernos, De la Taille (nuper cit.). Alii numerosiores dicunt unitatem vel pluralitatem sacramenti desu­ mi ex numero sumptionum, ita ut hostiae quae ab uno seu unica sump­ tione accipiuntur sint unum sacramentum, secus vero quae a pluribus sumuntur. Hi autem doctores iterum dividuntur; quidam enim, ut Bellar minus, Hugon, Tanquerey, Ferland, loquuntur de sumptione actuali; alii vero, ut Joannes a S. Thoma, Billuart, De Augustinis, de ordine ad sumptionem. Affirmant vero alii, ut Cornejo (In a. 2, disp. 2, dub. 3), Petrus de Ledesma, Vasquez (Disp. 168, c. 2, n. 13), Hurtado et Salmanticcnses qui in Disp. 2, dub. 4. n. 58 sqq. scribunt: “Species panis continua est unum numero sacramentum in actu: sed si dividatur in duas, vel 1res partes, tot erunt sacramenta in actu numero distincta. Et e contra species vini existentes in diversis calicibus sunt plura numero sacramenta in actu: sed si collocentur, et continuentur in eodem calice, fiunt unum numero sacramentum in actu. . . Unde in summa idem affirmamus de unitate, vel distinctione numerica sacra­ menti Eucharistiae in esse sacramenti, quod dicitur de unitate, vel multitudine numerica specierum physice sumptarum: atque ideo tot esse numero sacramenta Eucharistiae, quot sunt species sacramentales physice discontinuae.”11 CONCLUSIO Conclusio 1. Sacramentum Eucharistiae est unum specifice et non tantum generice. " Cursus Theol., t. 18, De Euch., Parisiis, 1882, p. 139. 620 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE Probatur 1. EX SEPTENARIO NUMERO SACRAMENTORUM, Juxta definitionem Tridentinam (sess. 7, can. 1), sacramenta N.L. sunt septem, nec plura nec pauciora; quod verum non esset, ut observat Catechismus Cone. Trid. (supra cit., p. 615 ), si Eucharistia sub se con­ tineret duo specifice distincta sacramenta. Nec valet opponere Concilium non definisse sacramenta esse septeni in specie infima, ita ut unum vel alterum non possit subdividi in plura specifice sacramenta, quinimmo juxta sententiam multorum doctorum sacramentum Ordinis ex pluribus sacramentis integratur. Nani, quamvis Concilium explicite non definiat septem esse sacra­ menta secundum speciem infimam, id tamen esse de eius mente mani­ festum est. Etenim vox “sacramentum” a Concilio tripliciter accipi potuit: vel de specie infima, et tunc habetur intentum, vel de genere (aut specie subalterna), et tunc falsa esset definitio, quoniam certum est quaedam sacramenta, uti Baptismum, Poenitentiam et Matrimonium, esse sacra­ menta in specie infima, vel indeterminate de specie infima aut de ge­ nere, ita ut septem dicantur esse sacramenta aut specifice aut generice, et tunc vana esset definitio determinati numeri septenarii, quoniam relinqueretur aditus tum additioni aliorum sacramentorum per subdi­ visionem unius vel alterius sacramenti tanquam generis in species, tum restrictioni plurium sacramentorum in unum genericum sacramentum (ut si diceretur duo tantum esse sacramenta in Ecclesia, unum scilicet mortuorum et alterum vivorum). “Quod autem dicitur de sacramento Ordinis, nihil refert: nam istud etiam sacramentum est unum in specie infima, et sub se non continet plura sacramenta Ordinis specie infima, et adaequate diversa: omnes enim ordines ordinantur ad unum finem, nempe ad sacrificium; et solum important diversos gradus magis, et minus perfectos in ordine ad talem finem: sicut etiam in homine dantur diversi gradus perfec­ tionis, qui tamen non constituunt diversas species, sed consummantur statu, et aetate virili. Quare Subdiaconatus, Diaconatus, et Sacerdo­ tium sunt praecise species incompletae, et inadaequatae ordinis, quae se habent de materiali ad constituendum unam simpliciter, et perfecte speciem infimam sacramenti ordinis. Et idem proportionaliter dicimus de partibus Eucharistiae.”32 ■7"!w Probatur 2. EX INDOLE CONVIVIALI HUIUS SACRAMENTI. Ut ratiocinatur S. Thomas (in corp.; cf. Suppi., q. 29, a. 2), aliquid n Salmanticenscs, De Euch., disp. 2, dub. 3, § 1, n. 41, Parisiis, 1882, p. 124. DE SACRAMENTALIBUS PROPRIETATIBUS EUCHARISTIAE 621 potest esse unum tripliciter: vel ad modum indivisibilis, quod proinde nec actu nec potentia est plura, uti punctum et unitas; vel ad modum continui, quod est unum in actu sed plura in potentia, uti linea; vel ad modum perfecti, quod integratur variis partibus ad eius finem concur­ rentibus, uti homo integratur ex omnibus membris necessariis ad opera­ tionem animae et domus integratur ex omnibus partibus quae sunt necessariae ad inhabitandum. Patet autem hoc sacramentum, sicut et cetera, non primo aut se­ cundo, sed tertio modo posse esse unum, quatenus nempe integretur pluribus partibus quae sunt necessariae ad eius indolem et finalitatem. Atqui indoles et finalitas huius sacramenti est spiritualis refectio seu convivium, ut patet ex ipso modo institutionis in cibo et potu, seu in duobus elementis ex quibus constat ipsum corporale convivium unde sacramentalis significatio desumpta est. Atqui ratio refectionis seu convivii non convenit cibo et potui separatim acceptis, quasi duabus speciebus convivii, sed utrique prout sunt unum quid, seu ut duae partes (elementum solidum et elementum li­ quidum) ex quibus unum specifice convivium integratur. Ergo ratio sacramenti seu spiritualis convivii non convenit separatim speciebus panis et vini, quasi duobus specifice sacramentis, sed utris­ que prout sunt duae partes integrantes unum specifice sacramentum spiritualis convivii. Confirmatur. 1. Convenit ipsi sacramentali significationi ut sacramentum unitatis sit maxime unum. Ad rem Catechismus Cone. Trid. (cit. in p. 615): “Quum huius sacramenti gratia unum corpus mysticum efficiatur, ut Sacramentum ipsum rei, quam efficit conveniat, unum esse oportet". 2. Si duae species essent duo specifice distincta sacramenta, confer­ rent duas gratias sacramentales specifice distinctas; jamvero gratia cibationis et gratia potationis non differunt specifice, sed tantum ut duo modi reficiendi, ut explicabitur in art. seq. Ceterum asserere quod hae duae gratiae specifice distinguuntur non congruit his verbis Cone. Trid.: “Quod ad fructum attinet, nulla gratia necessaria ad salutem eos defraudari, qui unam speciem solam accipiunt’’ (Denz. 932). 3. Si duae species essent duo sacramenta, fideles latini. communican­ tes sub unica specie, defraudarentur ab Ecclesia aliquo sacramento (ciusque fructu) non minoris utilitatis et necessitatis quam alterum. NOTA. QUIDAM, RELICTO EXPOSITO S. THOMAE ARGU­ MENTO, ALIA IN EFFICACI A PROPONUNT. Aliqui unitatem specificam Eucharistiae probant e.v unitate corporis 622 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE Christi, vel eo sensu quod idem corpus est sub utraque specie, vel eo sensu quod idem corpus vi verborum est partim sub specie panis (cor­ pus) et partim sub specie vini (sanguis). Attamen prima explicatio est inefficax, quia non idem formaliter et vi verborum continetur sub utraque specie. Altera vero divertit a pri­ maria significatione sacramentali, quae est in ordine ad gratiam (et non ad corpus Christi quod est tantum res et sacramentum) et ex qua directe et formaliter desumenda est unitas specifica huius sacramenti. Alii unitatem specificam Eucharistiae desumunt ex eo quod hoc sac­ ramentum significet sacrificium crucis ex ipsa sua institutione (‘‘Hoc facite in meam commemorationem”); hoc enim sacrificium, cum con­ sistat in separatione corporis a sanguine, non significatur complete per unam speciem sed per utramque ad modum unius. Attamen iterum propria significatio huius sacramenti refertur ad gratiam cibantem et non ad sacrificium; unde unaquaeque species pos­ set esse adaequatum sacramentum si significaret adaequate gratiam cibantem, quamvis relate ad sacrificium sit tantum signum partiale. Novissime De la Taille™ quem sequitur D’Ales, ' novum argumen­ tum proponit, quod ducitur ex sacrificali indole convivii eucharistici. Reprobat imprimis argumentum quod ex S. Thoma et Catechismo Cone. Trid. deprompsimus, quoniam, inquit, si specifica unitas huius sacramenti proveniret ex ratione convivii generice sumpti, prout nempe constat duplici elemento cibi et potus, non salvaretur in unica specie adaequata ratio sacramenti nec adaequatus effectus per eam conferre­ tur, quorum utrumque admittendum est, adeoque non solveretur diffi­ cultas ab adversariis huius conclusionis allata: quomodo nempe com­ ponatur specifica unitas huius sacramenti cum integritate sacramentali uniuscuiusque speciei. Dein addit: “Corruet autem difficultas, si quaestio solvatur ex pro­ prietate eucharistiae sacrificali. Qua attenta, unitas sacramenti constat jam ex ipsa dualitate seu dissociatione elementorum ordinata ad reprae­ sentandam, non unionem, sed separationem carnis et sanguinis (hoc est Christi immolationem), nec proinde integrationem cocnationis perfec­ tae ex cibo et potu, sed hostiam quomodolibet participandam, sive per manducationem carnis, sive per potationem sanguinis, sive per utram­ que simul. Quaecumque enim pars hostiae percipiatur, particeps effec­ tus es sacrificii et consors victimalis sanctitatis. “Necessariae igitur fuerunt duae species ad repraesentandam immoI I » fi i·* 1“ ” Mysterium Fidei, elue. 44, Parisiis, 1931, p. 545-S48, s‘ De Euch., thes. 9, Parisiis, 1929, p. 145. DE SACRAMENTALIBUS PROPRIETATIBUS EUCHARISTIAE 623 lationem; sed, semel repraesentata immolatione et sacrificio oblato, sufficit utralibet species ad usum epuli sacrificalis. Eo enim ipso quod per dualitatem specierum repraesentatur immolatio cruenta, quae sub hoc sacramento Deo offertur, jam singulae species offerunt nobis mac­ tatae hostiae partes sumendas veluti theothyta. Et sicut per quidlibet cujusvis idolothyti perficiebatur usus epuli sacrificalis et societas inibatur cum daemoniis, sic per quidlibet nostri theothyti. sive esibile. sive potabile, de altari dominico nobis pabulum adhibetur, et concilia­ tur Dei societas. “En unitatem duarum specierum formalem cum integritate sacramentali singularum consonam. Quin et integritas haec ex illa unitate sequitur: ex designatione scilicet status immolatitii per duas, sequitur sufficientia singularum in genere dapis sacrificalis. “Vides igitur, quantam, sicut et superioribus quaestionibus, sic et huic elucidandae, copiam sui praesidii afferat indoles eucharistiae sacri­ ficalis: ut nulla jam difficultas supersit, et intellegentiae etiam parvu­ lorum accommodata sit solutio.”35 Attamen, imprimis cl. theologus gratis assumit id quod in Conci, seq. negabimus, scilicet in unaquaque specie salvandam esse integram rationem sacramenti; ceterum, juxta probabilem sententiam quorum­ dam (cf. supra, p. 615), dici potest integram rationem sacramenti sal­ vari in qualibet specie prout in esse signi est pars homogenea sacra­ menti. Praeterea in eius argumentatione videtur fieri illegitimus transitus a ratione sacrificii ad rationem sacramenti: hoc enim non consistit in sig­ nificatione hostiae immolatae, nisi secundario et materialiter inquantum haec materialiter identificatur cum corpore Christi quod, non ut hostia sed ut sub speciebus praesens, est res et sacramentum, sed consistit in significatione gratiae cibantis. Unde quamvis in unica specie sumatur quodammodo ac significetur totum sacrificium, non significatur tamen tota gratia cibans nisi accedat et altera species ad integrandam unam specifice significationem et unum sacramentum. OBICIUNT ADVERSARII CONCLUSIONIS. In unaquaque specie nihil desideratur ex his quae requiruntur ad constituendum perfectum et distinctum sacramentum, sive 1. ex parte sacramenti tantum, seu signi sacramentalis, nam habet distinctam ma­ teriam, formam, significationem et consecrationem ; sive 2. ex parte rei ct sacramenti, nam continet totum Christum; sive 3. ex parte rei tantum, nam confert gratiam cibantem. Ergo duae species sunt duo sacramenta. Mysterium Fidei, cluc. 44, Parisiis, 1931, p. 547 sq. 624 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE Confirmatur 1. ex Oratione pro vivis et defunctis (Postcommunio): “Purificent nos . . . Deus, sacramenta quae sumpsimus”; 2. ex Cone. Trid. (sess. 21, cap. 3) docente “sub altera tantum specie . . . verum sacramentum sumi” (Denz. 932); 3. ex eo quod si unaquaeque species non esset distinctum sacramentum, fideles communicantes sub unica specie non reciperent sacramentum. RESPONDETUR. 1. Unaquaeque species secundum se considerata pertinet ad sacra­ mentum ut pars qua sacramentum integratur; unde non est sacramen­ tum nec species sacramenti, sed tantum est signum sacramentale par­ tialiter (ad 2 et 3). Concedunt tamen quidam theologi unamquamque speciem participare adaequatam rationem sacramenti tanquam partem homogeneam, sed hoc impugnabimus in Conclusione sequenti. 2. Christus est totus sub una specie sed tanquam in signo partiali, nec ceterum est totus vi verborum sed vi verborum vel concomitantiae. 3. Totus effectus Eucharistiae confertur per susceptionem unius spe­ ciei tanquam per signum partiale. Nec valet opponere quod signum partiale deberet conferre gratiam partialem, cum sacramentum id effi­ ciat quod significat. Nam imprimis efficacitas uniuscuiusque speciei dependet a corpore Christi quod totum est et operatur sub unaquaque specie. Ceterum, ut explicabitur in art. 33, una species est signum par­ tiale non eo sensu quod significet gratiam partialem sed quatenus sig­ nificat totam gratiam secundum unum tantum modum eam conferendi. Ad Confirmationem respondetur. 1. Ut observat S. Thomas (ad 1), in praedicta Oratione Eucharistia vocatur pluraliter “Sacramenta” quia revera est plura secundum quid, i.e. secundum partes sacramentales; ceterum in eadem Oratione imme­ diate subiungitur: “et . . . praesta; ut hoc tuum sacramentum non sit nobis reatum ad poenam”, ex quo confirmatur hoc sacramentum esse simpliciter unum. 2. Sub altera tantum specie verum sacramentum suscipitur, quam­ vis partiale, nec integrum in sua specifica ratione signi, ut ostendetur in Conci, seq., ubi etiam dicetur quosdam theologos non improbabiliter docere in parte sacramenti, quae suscipitur, adaequatam rationem sac­ ramenti salvari. 3. Inde etiam satisfit difficultati petitae ex consuetudine communio­ nis sub unica specie. Ceterum haec difficultas regerenda esset in ipsos adversarios, quoniam si Eucharistia esset duplex sacramentum, dicen­ dum esset fideles latinos aliquo sacramento ab Ecclesia privari. DE SACRAMENTALIBUS PROPRIETATIBUS EUCHARISTIAE 625 OBICIUNT PRAETEREA. Si binae species eucharisticae non essent duo sacramenta, sed tantum partes integrantes eiusdem sacramenti, se haberent eo modo quo variae unctiones se habent in sacramento Extremae Unctionis. Et tunc sus­ ceptio unius speciei non esset susceptio sacramenti nec ad quidquam proficeret, quemadmodum susceptio unius vel alterius unctionis. RESPONDETUR. Eucharistia et Extrema Unctio in hoc quidem conveniunt quod com­ ponuntur partibus (et quidem pluribus materiis et pluribus formis), quibus una significatio integratur, quatenus nempe sicut significatio convivii spiritualis integratur cibo et potu, ita significatio vulnerum spiritualium nequit perfecte exprimi nisi per applicationem medicinae seu unctionis ad diversas vulnerum radices (Suppi., q. 29, a. 6). In hoc tamen differunt quod singulae partes Extremae Unctionis concurrunt tantum remote ad rationem sacramenti, quatenus unaquae­ que unctio non habet, etiam partialiter, significationem sacramentalem, sed relatio signi ad gratiam curativam ed alleviantem cadit in uno sub­ iecto quod ex variis unctionibus integratur: e converso binae species eucharisticae habent in se duas partiales significationes sacramentales ex quibus una totalis ac specifica significatio convivii veluti coalescit: ex quo sequitur quod unaquaeque separata ab alia sit verum, quamvis imperfectum, sacramentum (q. 78, a. 6, ad 2; cf. Cajetanum, In q. 73, a. 2). Unde potius Eucharistia cum sacramento Ordinis comparanda est, in quo partes integrantes habent propriam partialem significationem sacramentalem diversorum graduum unius adaequatae et perfectae potes­ tatis (cf. Cajetanum, ibid.). Conclusio 2. Probabilius species panis et vini differunt specie partiali, seu sunt partes hctcrogencae unius specifici et adaequati sacramenti, ita ut in una specie non salvetur integra et adaequata ratio sacramenti Eucharistiae. Probatur.3® Ex una parte species panis habent propriam significationem sacra * mentalem, distinctam ab ea quam habent species vini, nam species pailis significant spiritualem cibationem, species vero vini spiritualem potationem, et ex alia parte unaquaeque istarum duarum significatioMCf. Lugo, Disp. 2, sect. 1. 626 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE num distinguitur, tanquam pars a toto, ab adaequata significatione sac­ ramenti Eucharistiae, quae est spiritualis refectio et convivium. Ergo species panis et species vini sunt partes sacramentales heterogeneae, seu distinctae tum ab invicem tum a toto sacramento, ac inde in unaquaque earum non salvatur adaequata ratio sacramenti Eucha­ ristiae. • I Confirmatur auctoritate 5. Thomae. In 4 Sent., dist. 6, q. 1, a. 1, q. 2, ad 2: “Cibatio spiritualis non significatur perfecte neque per panis tan­ tum, neque per vini sumptionem, sed per utrumque simul: sicut est in significatione nominum compositorum.” Patet enim voces simplices, quibus constant nomina composita, esse signa et partes heterogeneas, nec in eis salvari adaequatam significa­ tionem nominis compositi; exempla sint: vox latina Trinitas, composita ex trium et unitas, vox italica jerrovia, composita ex ferro et via, vel vox anglica railroad, composita ex rail et road. Supradictis autem rationibus adversariorum respondetur: Unaquaeque species significat quidem gratiam refectionis sed par­ tialiter et diverso modo, seu vel ad modum cibi vel ad modum potus. Per unamquamque speciem eadem gratia refectionis confertur sed tanquam per diversa partialia instrumenta eiusdem corporis Christi in utraque praesentis. In unaquaque specie totus Christus continetur sed tanquam in signo partiali, nec totus vi verborum; imo si in triduo mortis consecrata vel asservata fuisset Eucharistia, solum corpus Christi fuisset sub specie panis et solus sanguis sub specie vini. Cum S. Thomas ait binas species esse tantum materialiter plura et formaliter unum, loquitur de partibus non homogeneis sed heterogeneis, seu de partibus quae sunt, ut ipse ait, “plura signa”, unita formaliter in “unum perfective” signum (ad 2). Conclusio 3. Sacramentum Eucharistiae non est unum numero sed multiplex, adeoque in Ecclesia non datur tantum unum numero sacra­ mentum Eucharistiae, nec omnes species consecratae sunt idem numerxe sacramentum. Probatur. 1. Ut dictum est in art. 29 (Conci. 5, p. 601), hoc sacramentum consistit adaequate et in recto in solis speciebus consecratis, connotantibus in obliquo corpus Christi tanquam aliquid extrinsecum rationi sacramenti. Jamvero plures species consecratae, puta plures hostiae, * A DE SACRAM ENTALIBUS PROPRIETATIBUS EUCHARISTIAE 627 sunt numero distinctae. Ergo et plura constituunt numero distincta sacramenta. Ncc valet opponere species quae sunt plures in esse physico fieri unum in esse signi sacramentalis ex unitate rei significatae, scilicet gratiae cibantis et corporis Christi. Nam quamvis ratio et unitas speci­ fica signi, quippe quae sit formalis, desumatur ex ratione et unitate obiecti seu termini, qui se habet ut forma extrinseca, ratio tamen et unitas numerica, quippe quae sit tantum materialis, desumitur ex sola materia seu subiecto; ut patet etiam in variis nominibus quibus appel­ lamus eandem personam (v.g. Jesu, Christo, Emmanuele) et in variis imaginibus quibus idem exemplar repraesentatur (v.g. crucifixo aureo, argenteo vel ligneo). 2. Ceterum, quomodolibet essentia huius sacramenti concipiatur (juxta varias sententias relatas in art. 29), ex nullo capite principium peti potest unde cius numerica unitas provenire queat. Non certe ex ipsis speciebus, aut ex consecratione, aut ex sumptione, quia haec omnia sunt plura; ncc etiam ex ipsa unitate corporis Christi. Nam corpus Christi, juxta diversas theologorum sententias, vel est tantum connotatum extrinsecum, vel est constituens in recto sacramen­ tum una cum speciebus aeque in recto importatis, vel est ipsum sacra­ mentum prout tamen connotât species ut elementum intrinsecum. Jamvero in triplici hac hypothesi, numerica distinctio specierum inducit directe vel indirecte numericam sacramenti distinctionem, quoniam etiam in secunda et tertia hypothesi species ingrediuntur aliquo modo constitutionem sacramenti, ut quid nempe intrinsece importatum in recto vel in obliquo, nec proinde idem numerice sacramentum, seu sig­ num sensibile, est corpus Christi prout copulatur aut refertur ad unam speciem et corpus Christi prout copulatur aut refertur ad aliam, cum ex hac copulatione aut relatione habeat corpus Christi quod sit signum sensibile seu sacramentum. Confirmatur. 1. Sacrificium, quod cum sacramento in eadem Eucharistia materia­ liter concurrit, non est numerice unum sed multiplex, juxta numerum oblationum seu Missarum, quamvis victima quae offertur, seu ipsum corpus Christi, sit numerice una. Ergo a pari sacramentum est numerice multiplex juxta numerum specierum, quamvis corpus Christi quod sub eis significatur et continetur sit numerice unum. 2. Sacramentum Eucharistiae potest simul esse et non esse (ea enim Eucharistia quam in communionem heri accipi non amplius est), simul esse et fieri (quae enim heri consecrata fuit, est, quae autem nunc consecratur, fit), simul consummari in communione et in sacrario 628 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE asservari, simul reponi in altari et in processione deferri; quae omnia, absque contradictione, nequeunt convenire uni numero subiecto. Ergo sacramentum Eucharistiae est numerice multiplex. Opponit Suarez. Sicut si Verbum assumeret plures humanitates non haberentur plures homines sed unus numerice homo, et consequenter posset Verbum simul in una humanitate mori et in altera vivere, ita ex unione corporis Christi cum pluribus speciebus non habentur plura numerice sacramenta sed unum, ac consequenter potest unum sacra­ mentum secundum unam speciem esse et secundum aliam non esse vel fieri. Resp. Negatur paritas, quoniam unitas numerica humanitatum as­ sumptarum sumitur ab unitate suppositi assumentis, species autem Eucharistiae non uniuntur in supposito Christi, nec in eius corpore suscipiuntur tanquam in subiecto, ut inde, sicut naturalia accidentia, possint numericam unitatem accipere, sed tantummodo uniuntur cor­ pori Christi in ratione continentiae et significationis; unde quot species habentur tot sunt continentia et signa corporis Christi, et consequenter tot sunt sacramenta. Conclusio 4. Probabilius numerica unitas vel multiplicitas hujus sacra­ menti desumitur tantummodo ex specicrum unitate (seu continuitate) vel multiplicitate (seu divisione). Probatur. 1. Sacramentum Eucharistiae consistit in speciebus consecratis; ergo nonnisi ex numero specierum desumendus est numerus sacra­ menti; numerus autem specierum, sicut numerus rerum quantitativarum, desumitur ex unitate, seu quantitativa continuitate, vel ex multiplicitate, seu quantitativa divisione, earundem; ergo ex eadem continuitate vel divisione specierum desumitur numerica unitas vel multiplicitas sacramenti, ita ut quot sunt quantitates panis et vini tot sint sacramenta, quemadmodum tot sunt baptismi quot sunt ablutiones. 2. Ex nullo alio capite, quam ex unitate et multiplicitate specierum, convenienter desumi potest unitas et multiplicitas sacramenti, cum nihil sit magis intrinsecum sacramento quam ipsae species, et cetera capita quae ab adversariis invocantur sint quid extrinsecum et impertinens ad ipsam formalem rationem sacramenti. Etenim: Indistantia vel distantia localis est quid prorsus accidentale et ex­ trinsecum sacramento. Ceterum possunt duae hostiae indistantes con> I I I. I »· DE SACRAMENTALIBUS PROPRIETATIBUS EUCHARISTIAE 629 secrari duplici separata consecratione ac ita haberentur duo sacramenta nonobstante indistantia specierum; item potest ex duabus hostiis indistantibus una consumari et altera non consumari, quin tamen dici possit idem sacramentum consumari et non consumari. Unitas vel pluralitas consecrationis est quid extrinsecum sacramento, cum se habeat ex parte causae efficientis. Ceterum plures sacerdotes concelebrantes ponunt plures distinctas prolationes verborum seu consecrationes, et tamen unicam hostiam seu sacramentum efficiunt; item potest ex duabus hostiis simul conse­ cratis una consumari et altera non consumari. cum tamen idem sacra­ mentum nequeat consumari et non consumari. Confirmatur ex eo quod sub una prolatione verborum possunt confici plures baptismi; ergo a pari sub una consecratione confici possunt plura sacramenta Eucharistiae. Unitas vel pluralitas sumptionis seu communionis est etiam quid accidentale et extrinsecum sacramento, quamvis hoc sit essentialiter ordinatum ad sumptionem, loquendo de generali ordinatione. Quae generalis ordinatio ratio est quare sententia quam impugnamus plures doctores alliciat. Et imprimis, ipsa actualis sumptio jam supponit sacramentum in se constitutum; ergo ante actualem sumptionem jam habet sacramentum suam unitatem vel multiplicitatem. Ceterum omnino per accidens est quod plures species ab uno vel pluribus, unica vel multiplici sumptione, accipiantur, cum tamen unitas numerica sit quid essentiale sacramento. Quod autem una species a pluribus sumpta fiat plura sacramenta, non est ex ratione sumptionis sed praecedentis divisionis, ex qua ceterum non amplius unica species sed plures habentur. Nec ipse antecedens ordo ad sumptionem influere potest in unitatem vel pluralitatem sacra­ menti. Nam, quamvis species habeant intrinsecum et generalem ordi­ nem ad sumptionem, non magis ex se referuntur ad unam quam ad plures sumptiones, et per accidens atque extrinseca ordinatione fit quod una species dividatur in plures sumptiones aut plures species in unam sumptionem colligantur. OPPONUNT ADVERSARII. 1. Cum sacramentum sit ens morale seu artefactum, eius unitas vel multiplicitas moraliter accipienda est, non vero ex physica unitate vel divisione specierum. 2. Hoc sacramentum est convivium, jamvero convivium non multi­ plicatur ex pluralitate ferculorum, ergo hoc sacramentum non multi­ plicatur ex pluralitate specierum, quando hae sub uno convivio seu refectione accipiuntur. 630 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE 3. Si multiplicarentur sacramenta ex divisione specierum, sequeretur novum sacramentum fieri absque nova consecratione. 4. Qui plures species suscipit (uti sacerdos qui in Missa accipit tres partes hostiae fractae, aut qui renovat hostias sacrarii, vel laicus cui praebentur plures hostiae) non suscipit nisi unum sacramentum, ut patet tum ex communi aestimatione tum ex eo quod secus toties gra­ tiam ille consequeretur quot susciperet sacramenta. RESPONDETUR. 1. Moralis consideratio artefacti et sacramenti, quamvis non neces­ sario debeat convenire cum physica eiusdem consideratione, non tamen ei necessario opponitur, sed potest cum ea coincidere et in ea fundari, ut fit praecise in hoc casu, in quo non ex alio capite potest moralis unitas vel multiplicitas sacramenti desumi quam ex ipsa physica unitate vel multiplicitate specierum. 2. Cum dicitur hoc sacramentum esse convivium, vox convivii acci­ pitur non pro usu seu actione comedendi sed pro re quae comeditur, seu pro ferculo, cum hoc sacramentum non consistat in usu sed in re permanenti. Unde sicut in una actione convivali, seu refectione, possunt haberi plures res convivales, seu fercula, ita in una refectione eucha­ ristica possunt haberi plura sacramenta. 3. Cum ex divisione specierum multiplicantur sacramenta non fit novum sacramentum, sed idem, jam factum per consecrationem, fit multiplex per divisionem, sicut cum panis dividitur in partes non fit novus panis, sed prior jam factus multiplicatur. 4. Qui simul suscipit plures species suscipit simul plura sacramenta, quod attinet ad id quod est sacramentum tantum; inde tamen non consequitur nisi unum rem ct sacramentum, seu corpus Christi, et unam rem sacramenti seu gratiam. Ratio quare una tantum gratia accipiatur in simultanea susceptione plurium sacramentorum est quia, quamvis unumquodque sacramentum habeat vim producendi gratiam, tamen eam non producit nisi cum applicatur, seu in actu rejectionis ; unde cum plura sacramenta eadem refectione applicantur, in eandem etiam gratiam producendam con­ currunt, quemadmodum duo plena fercula, quae, duabus distinctis diebus accepta, bis hominem reficiunt, si simul accipiuntur, semel ad modum unius hominem plene reficiunt ac confortant, et similiter duo vel plura sigilla, impressa regio diplomati vel documento, non magis sunt signum regiae voluntatis nec majorem habent effectum quam unum sigillum, quamvis unicuique eadem vis competat, et plura, in separatis documentis impressa, haberent plures effectus. DE SACRAMENTALIBUS PROPRIETATIBUS EUCHARISTIAE 631 Ncc valet ad hoc ultimum opponere plura sacramenta, utpote causas totales, non posse eandem numero gratiam producere. Nani imprimis haec difficultas solvenda esset etiam ab adversariis, qui dicunt plures species simul acceptas eandem gratiam causare: non enim hic refert an sint unum vel plura sacramenta, cum unaquaeque species habeat vim gratiam causandi ut causa sufficiens et totalis. Ceterum in hac re duplex casus distinguendus est. Si enim, ut ordinarie contingit, una species (seu sacramentum) prius alia in stomachum trajiciatur (seu quomodolibet proprie dictae actioni cibativae subdatur), gratia per ipsam solam confertur, nec subsequen­ da sacramenta dicuntur proprie conferre gratiam sed ad eam referuntur tanquam ad effectum collatum per consors sacramentum in eadem cibatione. Si vero duae species simul prorsus in stomachum trajiciantur, gratia confertur simul ab utraque ut a duplici causa totali, secundum quod est duplex instrumentum unius causae,principalis. Quod autem hoc non repugnet, patet tum a paritate cum casu plurium ministrorum idem subiectum baptizantium (cf. q. 69, a. 6; tractatum De Baptismo, p. 178) vel eandem materiam panis et vini consecrantium (cf. q. 82, a. 2; infra art. 41, p. 759), tum ex generali ratione quae proportionaliter applicatur in tribus his casibus. Nam “licet idem effectus ncc simul, nec divisim queat dependere a pluribus causis principalibus ejusdem ordinis . . .. nulla tamen est repugnantia in eo, quod dependeat a pluribus causis instrumentalibus. Et ratio est: nam instrumenta non agunt virtute propria, sed virtute agentis principalis: unde licet plurima sint, uniuntur in hac virtute: atque ideo non sequitur, quod effectus dependeat, et non dependeat ab instrumentis; sed quod dependeat a principali agente, sive influat per unum instrumentum, sive per multa.”37 ART. 32. Utrum Non Obstante Unitate Sacramenti, Possit Una Species Sine Altera Consecrari (q. 78, a. 6). STATUS QUAESTIONIS Hanc quaestionem quidam, ut S. Thomas eiusque Commentatores ad textum, expendunt ubi sermo est de forma sacramenti (quaerunt nempe “Utrum forma consecrationis panis consequatur suum effectum, antequam perficiatur forma consecrationis vini”), alii ubi de materia ” Salmanticcnses, De Euch., disp. 2, dub. 4, §3, n. 68, Parisiis, 1882, p. 148 sq. 632 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE sacramenti seu de conditionibus consecrationis ex parte materiae (ita frequentius theologi, praecipue moderniores, tum dogmatici, uti Sal­ manticenses, Billuart, Tanquerey, Hervé, tum morales, ut Cappello, Prümmer, Merkelbach), alii ubi de sacrificio (ita Lugo, qui in hac quaestione saepius citatur tanquam caput et origo cuiusdam novae sententiae). Maluimus autem eam pertractare post quaestionem de unitate sac­ ramenti, quae videtur contradicere tum validitati unius consecrationis, tum efficacitati communionis sub unica specie (de qua sermo erit in art. seq.), tum legitimitati consuetudinis latinae communicandi in sola specie panis (de qua actum est in art. 27). ; : J Agitur tum de validitate tum de liceitate unius consecrationis, non quidem in ratione sacrificii (nam, ut dicetur in art. 47, ratio sacrificii eucharistici reperitur essentialiter in ipsa dualitate seu separatione specierum consecratarum), sed in ratione sacramenti. Gemina autem quaestio logice connectitur cum praecedenti articulo. Nam ex asserta unitate sacramenti sponte oritur dubitatio de validi­ tate unius consecrationis, et ex asserta validitate unius consecrationis sponte videretur sequi etiam eius liceitas. Si enim duae species eucharisticae sunt unum sacramentum videtur quod unica species non possit valide consecrari, sed tunc unaquaeque species sit consecrata cum absolvitur consecratio totius, sicut, quia homo constat ex corpore et anima, nequit homo creari vel generari secundum solum corpus vel solam animam, sed tunc sive corpus sive anima humana existit cum absolvitur generatio totius hominis. Admissa autem validitate consecrationis unius speciei, videtur quod etiam eius liceitas admittenda sit, saltem in casu necessitatis (maxime cum urget obligatio Viatici nec praesto est nisi una materia consecrabilis), cuius liceitatis indicium est ipsa liceitas et factum tum com­ munionis sub unica specie, nam consecratio ad communionem ordina­ tur, tum asservationis unius speciei, nam eodem modo judicandum est de productione alicuius rei ac de eius conservatione quae est quaedam continuata productio. ■ ! * DUO IGITUR QUAERUNTUR: 1. Utrum consecratio unius speciei sit valida independenter a con­ secratione alterius. 2. Utrum consecratio unius tantum speciei sit illicita ex praecepto non tantum ecclesiastico sed etiam divino, et quidem indispensabiliter. DE SACRAMENTALIBUS PROPRIETATIBUS EUCHARISTIAE 633 PARS NEGATIVA et PARS AFFIRMATIVA Nota theologica. Unicam consecrationem esse validam, eo sensu quod, positis materia, forma et debita intentione ministri, prima consecratio suum effectum consequatur antequam altera ponatur, videtur ita admittendum ut con­ trarium mereatur notam temeritatis, idque tum ob adorationem quam Ecclesia exhibet hostiae consecratae ante calicis consecrationem, tum ob communissimam sententiam theologorum qui eam doctrinam pro­ ponunt ut certam. Consecrationem sub unica specie esse illicitam de jure divino a R. Pontifici indispensabili, non videtur sibi mereri aliquam notam theologicam; ceterum, ad praxim quod attinet, contraria sententia est, ut quidam dicunt, omnino improbabilis, seu, ut melius dicit S. Alphonsus (n. 196), “non potest in praxim deduci”. Scriptura, Traditio, Documenta Ecclesiae. In Scriptura refertur Christum in ultima coena consecrasse in utraque specie, administrasse communionem ac dixisse: “Hoc facite in meam commemorationem” (Luc. 22, 19; 1 Cor. 11, 24-26). Ex 1 Cor. 10, 16 apparet Apostolos, vel uti oboedientes mandato Christi, consecrasse in utraque specie: “Calix benedictionis, cui bene­ dicimus, nonne communicatio sanguinis Christi est? et panis, quem frangimus, nonne participatio corporis Domini est?” Tamen in Luc. 24, 30. 35 et Act. 2, 42. 46 fit sermo de fractione panis absque mentione calicis. Textus Patrum et disciplina liturgica ostendunt Ecclesiam semper consecrasse in utraque specie. Ut patet, usus celebrandi Missam Praesanctificatorum non constituit exceptionem, quia in ea non fit conse­ cratio nec offertur sacrificium. Gclasius P. in documento relato in art. 27 (p. 564) generaliter ait: “Divisio unius eiusdemque mysterii sine grandi sacrilegio non potest provenire”. Quae, quamvis sint dicta de communione, valent a fortiori de consecratione. Cone. Toletanum VII (can. 2) et XI (can. 14) ad complementum sacrificii per alteram consecrationem, praecipue se referunt, cum jubent sacrificium complendum esse per alium sacerdotem ubi celebranti ali­ quid contingat ratione cuius complere non possit (M.L. 130, 496. 547). Cone. Tridcntinum, sess. 22, cap. 1, docet: “[Christus] corpus et 634 rm λλ» . ' ’ ! ' DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE sanguinem suum sub speciebus panis et vini Deo Patri obtulit ac sub earundem rerum symbolis Apostolis (quos tunc Novi Testamenti sacer­ dotes constituebat), ut sumerent, tradidit et eisdem eorumque in sacerdotio successoribus, ut offerrent, praecepit per haec verba: ‘Hoc facite in meam commemorationem’ etc. |Lc 22, 19; 1 Cor 11, 24], uti semper catholica Ecclesia intellexit et docuit’’ (Denz. 938). Ibid., can. 2, definit: “Si quis dixerit, illis verbis: ‘Hoc facite in meam commemorationem’ [Lc 22, 19; 1 Cor 11, 24], Christum non instituisse Apostolos sacerdotes, aut non ordinasse, ut ipsi aliique sacerdotes offerrent corpus et sanguinem suum: A.S.” (Denz. 949). Missale Romanum insistenter jubet compleri sacrificium per utram­ que consecrationem (De defectibus III, 5. 6; IV, 4. 5. 8), ita ut ante consecrationem omnino habenda sit utraque materia consecrabilis ut possit prosequi Missa jam inchoata (IV, 8); post consecrationem vero unius speciei debeat suppleri altera materia vel ipse minister (X, 3) si contingat defectus utriuslibet, “ne Sacramentum remaneat imperfectum” (III, 6); idque etiam cum periculo violandi jejunium eucharisticum, “quia praeceptum de perfectione Sacramenti, majoris est pon­ deris, quam quod a jejunis sumatur” (III, 5); item cum incommodo aliquandiu expectandi donec materia valida afferatur, “ne sacrificium remaneat imperfectum” (IV, 8). Addit etiam: “Si quis . . . integra sacramenta non sumpserit, gravissime peccat” (X, 3); quod a fortiori valet de consecratione. Codex J.C., can. 817, declarat: “Nefas est, urgente etiam extrema necessitate, alteram materiam sine altera, aut etiam utramque, extra Missae celebrationem, consecrare.” SENTENTIAE THEOLOGORUM. QUOAD PRIMAM QUAESTIONEM. Quaestio de validitate consecrationis unius speciei dupliciter poni potest: PRIMO, proprie et directe de ipsa consecratione: an scilicet validi­ tas unius consecrationis dependeat ab ipsa positione alterius, ita nempe quod, suppositis omnibus requisitis ad consecrationem (debita materia, forma et intentione'), non valeat consecratio unius speciei sine, vel etiam ante, consecratione alterius speciei. Ita intellecta, quaestio negative resolvitur ab omnibus theologis, si excipiatur negligibilis quaedam opinio affirmativa aliquorum remotio­ rum mediaevalium, quae sic refertur a S. Thoma (cf. apud Innocentium IV, De officio Missae, c. 23): DE SACRAMENTALIBUS PROPRIETATIBUS EUCHARISTIAE 635 “ Quidam antiqui d oct ores dixerunt quod hae duae formae, scilicet consecrationis panis et vini, se invicem expectant in agendo, ita scilicet quod prima non perficit suum effectum, antequam proferatur secunda" (in corp.). “Ex hac [autem] ratione videntur fuisse decepti illi qui praedictam positionem posuerunt” (ad 1), quod nempe “sicut . . . per consecrationem panis incipit esse corpus Christi sub hoc sacramento, ita per consecrationem vini incipit esse sanguis. Si ergo verba conse­ crationis panis haberent suum effectum ante consecrationem vini, se­ queretur quod in hoc sacramento inciperet esse corpus Christi sine sanguine, quod est inconveniens” (ob. 1). SECUNDO, a recentioribus tdtcrior ac indirecta quaestio posita est, scilicet de conditione seu intentione requisita ad valorem unius consecrationis: utrum nempe validitas unius consecrationis dependeat non quidem ab ipsa positione alterius consecrationis sed ab intentione consecrandi alteram speciem, ita ut consecratio unius speciei non sit valida in casu quo sacerdos habeat intentionem consecrandi unam tan­ tum speciem, ad positivam exclusionem alterius. Cui iterum quaestioni communius theologi respondent negative, eo quod in praedicto casu nihil desit ex his quae requiruntur ad essentiam sacramenti, i.e. materia, forma et intentione ministri, intentione nempe inchoandi saltem sacramentum et sacrificium. Ita inter alios Salmanticenses, S. Alphonsus, Hugon, Cappello, Merkelbach. Quidam tamen, ut Lugo (cf. infra), De la Taille (Mysterium Fidei, p. 457, in nota 1), Hervé, respondent affirmative, eo quod in tali casu desit intentio sacrificii quod est inseparabile a sacramento quodque in utraque specie consistit. Non raro contingit ut auctores utriusque sententiae eodem fere modo loquantur, invocantes necessitatem intentionis saltem inchoandi sacri­ ficium, ut patet in ipso Lugone, ex quo originem ducit sententia affirma­ tiva et quem quidam ad negativam sententiam trahere conantur. Unde ad discrimen utriusque sententiae probe intclligcndum haec nota : Quaestio sic explicitari debet: An sit invalida consecratio unius spe­ ciei si sacerdos saltem implicite hanc intentionem habeat: Volo conse­ crare hanc tantum speciem, quae secundum Christi institutionem est sacramentum incompletum, et qua talis, sacrificii inchoatio, adeoque volo ponere incompletum sacramentum et inchoationem sacrificii, atta­ men nolo consecrare nec consecrabo aliam speciem ex qua sacramentum fit completum et sacrificium perficitur, adeoque nolo ponere completum sacramentum nec perficere sacrificium. Qui neget invaliditatem talis consecrationis hanc adducet rationem 636 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE quam probativam putamus: talis intentio est sufficiens, quia fertur super unam speciem prout est, juxta institutionem Christi, sacramen­ tum incompletum et inchoatio sacrificii, nec excludit sacramentum aut sacrificium sed tantum completionem sacramenti et ipsum perfici sacri­ ficii, quae non sunt de ratione unius speciei sed utriusque. Qui vero invaliditatem affirmet, hanc afferet rationem, quam ineffi­ cacem putamus: talis intentio non est sufficiens, quia intentio conse­ crandi unam et non alteram speciem excludit eo ipso intentionem etiam inchoandi sacrificium seu partialiter offerendi. Hanc sententiam et rationem sic valde determinate proponit Hervé: “Sacramentum ita separari nequit a ratione sacrificii, ut potestas consecrandi nil aliud sit quam potestas sacrificium offerendi. Ideo, quoties deest intentio etiam implicita offerendi saltem partialiter sacrificium, eo ipso deest intentio consecrandi seu faciendi quod Christus instituit et fieri mandavit. Atqui si excluditur positive intentio consecrandi alteram speciem, eo ipso excluditur intentio inchoandi sacri­ ficium seu partialiter offerendi. Ergo prior consecratio est invalida.”38 Eadem prorsus sententia merito tribuitur Lugoni a theologis utriusque partis, uti Salmanticensibus, S. Alphonso, Hervé. Tanquerey, exceptione facta unius vel alterius moderni, uti Merkelbach (n. 213. in Nota 2) et praecipue Cappello qui confidenter scribit: “Debita reverentia [S. Alphonso], mentem Card, de Lugo aliam esse ex contextu luculenter apparet. . . Doctrina clariss. Cardinalis nullatenus discrepat a communi DD. sententia.”30 Jamvero ex ipsa lectione textus Lugonis apparet cum in ultimis verbis docere, sicut Hervé (quamvis minus clara expressione), quod in intentione consecrandi unicam speciem excluditur intentio sacrificandi etiam partialiter, ac ideo conse­ cratio est invalida. “Si consecratio utriusque speciei, inquit, sit de essentia hujus sacrificii, ut mox dicemus, et admittunt recentiores theologi communiter, consequens est ut qui vult consecrare hostiam solam, et non offerre sacrificium, sed excludendo oblationem sacrificii, nihil faceret, quia non habet potestatem ad consecrandum nisi per modum sacrificii. De facto tamen omnes sacerdotes consecrantes sive per errorem, sive ex industria [Intelligit : ex aliqua causa voluntaria, non tamen ex intentione exclusiva alterius consecrationis, ut patet ex sequentibus], unam speciem sine alia, valide consecrant; quia non excludunt omnino efficaciter intentionem sacrificandi, sed volunt consecrare meliori modo quo possunt, atque ideo volunt saltem implicite per consecrationem hostiae, v.g. inchoare sacrificium taliter, ut quantum est ex se. possit compleri per consecrationem calicis, si apponatur: unde jam habent tunc aliquam intentionem offerendi partialiter in consecratione hostiae [ Hucusque omnia consonant cum communi sententia. Sed perpende sequentia]. “Caeterum si sacerdos advertens, non posse offerri sacrificium absque consecra­ tione utriusque speciei, et praevidens non posse consecrari utramque, vellet con­ secrare unam, excludens omnino intentionem offerendi etiam partialiter ("Intelligit : id excludens non per aliam superadditam et explicitam intentionem, sed eo ipso quod vellet consecrare unam speciem dum advertit utramque esse ad sacrificium necessariam. Nisi hic esset sensus Lugonis. nihil ipse adderet his quae antea dixit nec novum casum proponeret] : vel inchoandi sacrificium per illam consecrationem, vel voluntatem omnino efficacem modo explicato: tunc dicimus, quod non con■' Theol. Dofim., v. 4, De Euch.. n. 162, Parisiis, 1937, p. 196. Z1 De Sacr., v. 1, n. 265, Taurini, 1921, p. 185. DE SACRAMENTALIBUS PROPRIETATIBUS EUCHARISTIAE 637 secraret, quia voluntas consecrandi debet esse ad minus voluntas implicita offerendi partialiter, seu inchoandi oblationem sacrificii”/0 QUOAD ALTERAM QUAESTIONEM. 1. Graviter illicitam esse consecrationem unius speciei, saltem ex praecepto ecclesiastico, nemo etiam inter antiquos negavit, propter disertos Ecclesiae canones et disciplinam. 2. Dari praeceptum divinum consecrandi sub utraque specie est sen­ tentia fere communis theologorum, ac prorsus communis inter moder­ nos. Pro negativa citantur praecipue Hadrianus (De Euch., q. 6) et Major (In 4 Sent., dist. 9, q. 3, ad 3). Inepte autem Suarez (Disp. 43, sect. 3) conatur ad hanc sententiam trahere S. Thomam asserentem sacerdotem cui praesto non sit nisi una species debere potius a conse­ crando abstinere quam “conficere praeter morem Ecclesiae in una tantum specie” (In 4 Sent., dist. 11, q. 2, a. 1, q. 1, ad 4). Praecipua ratio negativae sententiae est quia praeceptum divinum nequit colligi ex Scriptura neque ex indole sacramenti quod etiam in unica specie salvatur. 3. S. Pontificem non posse in hoc praecepto dispensare est sententia communior inter antiquiores, communis inter modernos. Pro negativa citantur praecipue Albertus M. (Lib. De corpore Domini). Bid (In Canonem Missae, lect. 53), Alanus, Henriquez, Fagundez, Sanchez et Diana. Ratio sententiae negativae est quia Papa potest dispensare in multis quae sunt de jure divino, etiam in re sacramentali. uti in voto, juramento, matrimonio rato et non consummato, forma matrimonii, potestate confirmandi. CONCLUSIO Conclusio 1. Consecratio unius speciei est valida independenter a conse­ cratione alterius, seu sive a positione alterius consecrationis sive ab intentione consecrandi alteram speciem (q. 78, a. 6; In 4 Sent., dist. 8, q. 2, a. 4. q. 1; dist. 11, q. 2, a. 1, q. 1, ad 4). Probatur. PRIMA PARS ostenditur duplici ratione S. Thomae, i.e. c.v veritate verborum consecrationis et c.v adoratione hostiae ante consecrationem calicis. “Ad veritatem hujus locutionis: ‘Hoc est corpus meum', requiritur propter verbum praesentis temporis quod res significata simul tempore ‘° Disp. Schol., t. 4, De Euch., disp. 19, sect. 8, n. 104, Parisiis, 1892, p. 258. 638 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE sil cum ipsa significatione locutionis; alioquin si in futurum expectaretur res significata, apponeretur verbum futuri temporis, non autem verbum praesentis, ita scilicet quod non diceretur: ‘Hoc est corpus meum’, sed: ‘Hoc erit corpus meum’. Significatio autem hujus locutio­ nis completur statim completa prolatione horum verborum. Et ideo oportet rem significatam statim adesse, quae quidem est effectus hujus sacramenti; alioquin locutio non esset vera” (in corp.). “Statim dictis verbis consecrationis panis, hostia consecrata propo­ nitur populo adoranda, quod non fieret, si non esset ibi corpus Christi, quia hoc ad idololatriam pertineret. Ergo verba consecrationis panis suum effectum consequuntur, antequam proferantur verba consecra­ tionis vini” (Sed contra). Ad rem Missalc Romanum, Ritus servandus in celebratione Missae, VIII, 5: “Hoc est enim Corpus meum. Quibus prolatis, Celebrans tenens Hostiam . . . genuflexus eam adorat. Tunc se erigens, quantum commode potest, elevat in altum Hostiam, et intentis in eam oculis (quod et in elevatione Calicis facit) populo reverenter ostendit ado­ randam; et mox sola manu dextera ipsam reverenter reponit super Corporale in eodem loco unde eam levavit, et deinceps pollices et indices non disjungit, nisi quando Hostiam consecratam tangere vel tractare debet, usque ad ablutionem digitorum post Communionem.” Obicies. 1. Duae species sunt unum sacramentum, sacramentum autem est in indivisibili, ergo nonnisi accedente ultima parte sacramenti seu altera consecratione, fit sacramentum et valet prima consecratio, quem­ admodum nonnisi accedente ultima unctione fit sacramentum Extre­ mae Unctionis. 2. In ipsa forma consecrationis panis sunt plura verba, quorum prima non consequuntur effectum, nisi prolato ultimo. Ergo pari ratione nec verba quibus consecratur corpus Christi, habent effectum, nisi prolatis verbis quibus sanguis Christi consecratur. 3. Si valeret una consecratio absque alia, vis quaedam inferretur corpori vel sanguini Christi; nam attentaretur, saltem vi verborum, positio unius sine altero. Respondetur. 1. Ut dictum est in art. praec. (Conci. 1 et 2), quamvis hoc sacra­ mentum sit unum, tamen ratio sacramenti salvatur saltem inadaequate in una specie, sicut ratio convivii salvatur in cibo vel potu, nec ideo est comparandum hoc sacramentum cum Extrema Unctione sed cum Or­ dine. Ad rem S. Thomas: “Hoc sacramentum est unum perfectione . .., DE SACRAMENTALIBUS PROPRIETATIBUS EUCHARISTIAE 639 inquantum constituitur cx duobus, scilicet cibo et potu, quorum utrum­ que per se habet suam perfectionem” (ad 2). 2. “Diversa verba, quae sunt in forma consecrationis panis, consti­ tuunt veritatem unius locutionis, non autem verba diversarum forma­ rum, et ideo non est simile” (ad 3). 3. Cum vis verborum non excludat vim concomitantiae, nulla infer­ tur physica vis corpori vel sanguini Christi quae indissolubiliter fiunt praesentia sub una specie. SECUNDA PARS patet ex eo quod, ut dictum est supra, in conse­ cratione unius speciei, etiam sine intentione consecrandi alteram, habe­ tur quidquid requiritur ad validitatem, scilicet materia, forma et ipsa intentio tum sacramenti tum sacrificii. Nam in una specie sacramentum inadaequate salvatur et sacrificium necessario inchoatur; unde intentio consecrandi unam speciem et ex­ cludendi alteram non est simpliciter exclusiva rationis sacramenti aut sacrificii, quod requireretur ad hoc ut consecratio esset invalida. Conclusio 2. Consecratio unius tantum spccici est graviter illicita non solum ex lege ecclesiastica, sed etiam ex jure divino, a cuius obligatione nec Papa dispensare potest (cf. q. 74, a. 1. ad 2; q. 80, a. 12, ad 3). Probatur. PRIMA PARS patet ex documentis Ecclesiae superius allatis. Note­ tur quod, juxta Codicem, etiam consecratio utriusque speciei extra Missae celebrationem est graviter illicita. SECUNDA PARS, seu existentia praecepti divini, eruitur ex Scrip­ tura, ex documentis Ecclesiae et ex ipsa indole Eucharistiae prout est a Christo instituta in ratione sacrificii et sacramenti. 1. Scriptura profert praeceptum Christi: “Hoc facite in meam com­ memorationem” (Lue. 22, 19; 1 Cor. 11, 24-26), quod refertur ad totum quod essentialiter a Christo in ultima coena factum est (cf. p. 525 sq. et 556 sq.), adeoque etiam et praecipue ad utramque consecrationem. Nec valet opponere Christum ideo consecrasse in duplici specie quia obtulit sacrificium, adeoque exinde sequi tantum quod dum sacrifica­ mus debemus consecrare sub duplici specie, non vero quod simpliciter non possimus consecrare sub una specie ad alios fines distinctos a sacrificio, puta ad communicandum vel adorandum. Nam praecise ex hoc quod ipse Christus non consecravit nisi sacri- 640 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE » « Μ · w* * \/ ficando, adeoque sub duplici specie, sequitur et nos idipsum facere praecepisse. Apostoli hoc modo mandatum Christi intellexisse patet ex S. Paulo (ab ipso Domino edocto: “Ego enim accepi a Domino . . . quo­ niam ... in qua nocte tradebatur ...” 1 Cor. 11, 23), scribente ad Corinthios (1 Ep. 10, 16) quasi de consuetudine Ecclesiae bene eis nota: “Calix benedictionis, cui benedicimus, nonne communicatio san­ guinis Christi est? et panis, quem frangimus, nonne participatio cor­ poris Domini est?” Nec valet obicere in Luc. 24, 30. 35 (Coena Emmaus) et Act. 2, 42. 46 (cf. 20, 7. 11; 27, 35) solam fractionem panis, adeoque unicam consecrationem, commemorari. Nani, supposita eucharistica interpretatione horum textuum quae a pluribus reicitur (cf. p. 74 sq.), fractio panis potest accipi pro tota cele­ bratione eucharistica, tanquam pars magis expressiva pro toto, adeoque pro utraque consecratione (ut dictum est in p. 55 sq). Ceterum quidam concedunt in illis textibus agi de communione (non de consecratione) sub unica specie, quae jam eo tempore usitari coeperit (cf. in p. 540). Textus Act. 2, 42. 46 potius refertur ad communionem quam ad consecrationem (ut patet ex v. 46; cf. 20, 11; 27, 35); quod si Luc. 24, 30. 35 intelligatur de sola consecratione, et quidem unius speciei, in eo particulari casu a Christo peracta ex vi potestatis excellentiae quam ipse solus habet in sacramenta, nihil inde contra nos conficitur, quoniam Christus praecepit Apostolos facere non quod in coena Em­ maus sed quod in Ultima Coena ipse gessit. 2. Ipsa antiqua et constans disciplina Ecclesiae jugiter consecrandi in utraque specie nec unquam in hac re dispensandi, etiam in casibus necessitatis, v.g. in quibusdam defectibus occurrentibus in celebratione Missae (cf. Missale Romanum, supra cit.) et maxime in casu extre­ mae necessitatis viatici administrandi (cf. Codicem J.C., supra cit.), satis manifeste supponit obligationem consecrandi sub utraque specie non esse tantum de jure ecclesiastico. Id quoque indicat modus quo documenta ecclesiastica loquuntur, potius nempe declarando quam jubendo (Gelasius: “Divisio unius eiusdemque mysterii sine grandi sacrilegio non potest provenire”; Codex: “Nefas est . . . alteram materiam sine altera . . . consecrare”)·, necnon ratio quae in eis invocatur, i.e. ipsa unitas et perfectio sacrificii et sacramenti (Gclasius: “Divisio unius eiusdemque mysterii”; Missale Romanum: “Ne Sacra­ mentum, vel sacrificium, remaneat imperfectum”). Praeterea Cone. Trid. supra citatum docet Christum in ultima coena, ut relinqueret suae Ecclesiae aliquod sacrificium jugiter celebrandum, DE SACRAMENTALIBUS PROPRIETATIBUS EUCHARISTIAE 641 obtulisse sacrificium sub duplici specie et Apostolis ac sacerdotibus, eorum successoribus, idem facere praecepisse per haec verba: “Hoc jacite in meam commemorationem”. En igitur explicitum praeceptum Christi sacrificandi sub utraque specie. Jamvero per eadem prorsus verba Christus contulit Apostolis eorumque successoribus propriam potestatem consecrativam, ut declarat ipsum Concilium. Ergo potesta­ tem consecrandi Christus communicavit eo fine et ea voluntate ut per eam offeratur sacrificium sub utraque specie, adeoque ut ea sacerdotes non utantur nisi consecrando utramque speciem. Idem Christi praeceptum resonat in verbis Ecclesiae ordinantis pres­ byteros: “Accipe potestatem offerendi sacrificium”. Quamvis enim presbytero conferatur potestas consecrandi, ac ideo valeat consecra­ tio unius speciei, quippe quae sit in ratione inadaequati sacramenti consecrabilis, tamen haec potestas non confertur nisi in ordine ad sacrificium offerendum, adeoque in duplici specie exercenda. 3. Ratio adaequata huius sacramenti, ut dictum est in art. praec., et essentia sacrificii, ut dicetur in art. 46, consistunt juxta institutionem Christi in utraque specie, ita ut consecratio unius speciei, cum sit inadaequatum sacramentum et inchoatio sacrificii, essentialiter et ex ipsa institutione Christi ordinetur ad consecrationem alterius ut ad id in quo sacramentum completur et sacrificium perficitur. Atqui illicitum est agere contra naturam sacramenti vel sacrificii ac ita frustrare indolem et finem divinae institutionis. Ergo ex ipsa natura et institutione Eucharistiae oriuntur praeceptum et obligatio consecrandi sub utraque specie. Atqui praeceptum et obligatio quae oriuntur ex ipsa natura et institutione Eucharistiae sunt necessario juris divini, cum juris divini sint ipsa natura et institutio, ex quibus fluunt. Ergo praeceptum consecrandi sub utraque specie est juris divini. DICES. Ex natura Eucharistiae non oritur obligatio celebrandi sub utraque specie. Nam: 1. In unica specie salvatur natura tum sacramenti, ut patet ex art. praec., tum sacrificii, ut patet ex eo quod sub una specie ponitur solum corpus vel solus sanguis vi verborum, quod sufficit ad mysticam immo­ lationem Christi seu ad significandam physicam separationem corporis et sanguinis Christi in sacrificio crucis. 2. Non est contra naturam sacramenti Ordinis quod conferatur per partes; ergo nec contra naturam Eucharistiae est quod consecretur partialiter. 3. E contrario ipsi naturae sacramenti, quippe quod est in hominis utilitatem ac necessitatem, valde consentaneum est ut possit consecrari 642 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE in unica specie, maxime in casu quo altera species obtineri non possit (praesertim cum viaticum administrandum sit) et in regionibus in quibus vinum non reperitur vel difficile obtinetur. 4. Licet communicare sub una specie, ergo et consecrare, cum con­ secratio ad communionem ordinetur: item licet Eucharistiam sub unica specie asservare, ergo et consecrare, cum conservatio nihil aliud sit quam continuata productio seu consecratio, et unumquodque sic se habeat ad suum fieri seu productionem sicut ad suum esse seu conservationem. Respondetur. 1. Ut dictum est in art. praec., adaequata ratio huius sacramenti consistit in duplici specie. Quamvis in unica consecratione possit salvari essentia sacrificii, non salvatur tamen essentia sacrificii eucharistici prout est a Christo institutum, sicut quamvis potuisset Baptismus ita institui ut sufficeret forma exprimens fidem Trinitatis hoc modo “Ego te baptizo in nomine Trinitatis”, tamen non habetur essentia sacra­ menti de facto instituti nisi dicatur “Ego te baptizo in nomine Patris, et Filii, et Spiritus S.” 2. Negatur paritas cum sacramento Ordinis. Nam partes istius con­ sistunt in gradibus potestatis, qui ideo important (piandam separatio­ nem et successionem; unde non est contra naturam ipsius quod con­ feratur per partes et una ordinatio separetur ab alia; e contrario duae species Eucharistiae se habent ut duae partes convivii, de cuius ratione est esse unum simul secundum omnes sui partes. 3. Essentia sacramenti directe et per se consistit in convivio adeoque in duabus speciebus simul acceptis, non vero in usu seu communione, quamvis ad hanc extrinsece ordinetur; unde primo est consulendum essentiae sacramenti nec est pervertenda propter utilitatem hominis. Ceterum Christus sufficienter consuluit usui et utilitati hominum, insti­ tuendo sacramentum in elementis panis et vini, quae in ordinarie con­ tingentibus facile reperiri possunt. Per accidens autem est quod in aliquo casu particulari aliquis, propter prohibitionem consecrandi sub unica specie, privetur etiam necessario viatico. Unde ipse Codex J.C. (can. 817) non cunctatur asserere “nefas esse, urgente etiam extrema necessitate, alteram materiam sine altera, aut etiam utramque, extra Missae celebrationem, consecrare.” 4. Ex liceitate communionis sub unica specie male deducitur liceitas unius consecrationis, tum quia consecratio non consistit in communi­ one, tum quia Eucharistia consistit in convivio, quod nequit adaequate constitui seu consecrari nisi in potu et cibo, quamvis possit accipi vel DE SACRAMENTALIBUS PROPRIETATIBUS EUCHARISTIAE 643 participari in solo cibo vel potu, non tamen a celebrante qui ideo debet suscipere utramque speciem ut suam communionem conformet suae consecrationi. Nec magis valet ex liccitate conservationis unius speciei deducere liceitatcm unius consecrationis, sicut ex eo quod possit conservari pars convivii, puta ad usum absentium, nequit necessario deduci quod possit convivium in ea sola parte constitui. Ceterum philosophicum princi­ pium quod invocatur valet tantum in physicis, et quidem per respectum ad primam causam a qua effectus sic dependet in fieri sicut in esse et conservari, non vero in physicis relate ad causam secundam (sic gene­ ratio filii dependet a parentibus non vero eius conservatio in esse), nec a fortiori in moralibus, quae, sicut sacramentum, pendent a variis causis (sic intentio ministri requiritur ad consecrandum sacramentum non vero ad eius permanentiam), et praecipue per respectum ad liceitatem (sic illicite Eucharistia extra Missam aut sine sacris vestibus consecratur, licite vero extra Missam asservatur). TERTIA PARS, seu Papam non posse in hoc divino praecepto dis­ pensare, probatur imprimis ex eo quod ex una parte Ecclesia non habet generaliter potestatem dispendandi in eis quae sunt juris divini, utpote superioris ordinis, et ex alia parte in fontibus revelationis nullum est indicium huiusmodi potestatis Ecclesiae a Christo peculiariter concessae. Praeterea, ut docet Cone. Trid. (sess. 21, cap. 2), Ecclesia non habet potestatem in his quae pertinent ad substantiam sacramenti. Consecra­ tio autem sub duplici specie pertinet ad substantiam Eucharistiae tum ut sacramenti, tum praesertim ut sacrificii, quia nonnisi in duplici specie habetur adaequata substantia sacramenti et ipsa substantia sacrificii. DICF.S 1. Duo casus citantur in quibus S. Pontifex dispensavit a con­ secratione sub duplici specie. Raphael Volterranus (Geographia. 1. 7, c. 4) refert: “Norvegiae Innocenta Octavi concessione permissum sine vino calicem sacrificare, quod ob immensa frigora vinum in ea regione importatum acescat: cuius rei gratia legatio missa”.41 Idem refert Onufrius Panvinus (in Chronico, ad annum 1390). Claudius Sainctcs (Repet. 10, De Euch., c. 3) similem concessionem tribuit Innoccntio IV. Resp. Quod refert Volterranus nulla fide esse dignum patet ex eo quod simul asserat concessum esse sine vino (adeoque in alio licore) calicem consecrare, quod prorsus inauditum est; ratio quoque conces41 Apud Salmanticcnses, Dc Euch., disp. 4, dub. 5, n. 101, Parisiis, 1882, p. 259. 644 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE sion is falsa est, nam ex frigore vinum non acescit sed congelatur, cuius ceterum congelationis periculum facile averti potest. Panvinus autem et Sainctes de eadem numerice concessione loquuntur et ab ipso Volterrano dependent, cum hac differentia quod primus, removens errorem Volterrani de consecratione calicis sine vino, dicit tantum Innocentium VIII concessisse facultatem consecrandi sine vino, alter vero ex manifesta confusione refert Innocentium IV pro Innocentio VIII.42 DICES 2. Ecclesia habet potestatem dispensandi in pluribus quae sunt divini juris, uti in voto et juramento. Resp. Etiam in his casibus potestas Ecclesiae non refertur directe ad ea quae sunt divini juris. In voto enim et juramento ipse actus vovendi vel jurandi est humanae electionis, utpote dependens a libera voluntate hominis, obligatio vero inde exurgens, adimplendi scilicet votum vel juramentum, est divini juris. Ecclesia autem non tangit ipsam obligationem seu necessitatem adimplendi votum vel juramen­ tum, ac si declararet hominem qui votum vel juramentum suscipit non teneri ad ea adimplenda, sed ipsum votum vel juramentum humanae institutionis annullat, relaxat aut non admittit. Nec obstat quod inde sequatur extinctio ipsius divinae obligationis, quia haec extinguitur per accidens et indirecte, sicut per accidens et indirecte ex humana institutione orta est. Ad rem Billuart: “Aliquid duplici modo potest esse juris divini: primo modo absolute et simpliciter, quatenus ipse Deus, independenter a facto aliquo humano, per seipsum imponit aliquod praeceptum ejusque modum determinat; secundo modo, ex suppositione, quatenus voluntas humana disponit materiam qua supposita et manente obligat jus divinum et naturale ad ejus adimpletionem: v.g. posita lege per voluntatem humanam, jure naturali et divino obligamur illi obedire; similiter, posito et stante voto per voluntatem humanam, tenetur qui vovit, jure naturali et divino illud adimplere. ‘Torro in iis quae sunt juris divini primo modo, Ecclesia non potest dispensare, quia non potest inferior directe et per se dispensare in praecepto superioris, nisi ex commissione quam non constat datam fuisse a Christo, in iis praesertim quae praecipit circa substantiam et integritatem sacramentorum. “At iis quae sunt juris divini secundo modo, potest dispensare Ec­ clesia; quia tunc non dispensat in jure divino vel naturali, sed solum agit circa illud factum humanum quod requiritur et supponitur tanquam conditio ut jus divinum vel naturale obliget: v.g. lex humana Cf. Salmanticenses, ibid.; Lugo, Dc Euch., disp. 19, sect. 8, n. 100 et 119. DE SACRAMENTALIBUS PROPRIETATIBUS EUCHARISTIAE 645 praecipit jejunium tali die; stante illa lege, dictat jus naturale ut observetur, quia juris naturalis est obedire superioribus; sed quia lex illa processit a potestate et voluntate creata quae non potuit omnes casus praevidere in quibus non expedit talem legem observari, manet potestas humana ad dispensandum in illa, declarando se noluisse obligare in tali casu: qua dispensatione posita, non dictat amplius jus naturale eam esse observandam. “Similiter in nostro casu, votum est lex quaedam particularis quam promittens sibi imponit, et per promissionem se obligat Deo. Equidem, stante illa promissione sine dispensatione, jus naturale et divinum dictat esse adimplendum: sed sicut superior in lege a se sancita potest dispensare et declarare se noluisse obligare in tali casu, quia nempe non potuit praevidere omnes casus in quibus non expediret talem legem ob­ servari; ita similiter potest in voto, quod est quaedam lex particularis sui inferioris, qui etiam non potuit omnia praevidere”13 (cf. 2-2, q. 88, a. 10, ad 2). DICES 3. Ecclesia habet potestatem dispensandi etiam in aliqua quae sunt directe et simpliciter de jure divino, imo quae pertinent ad ipsam substantiam sacramentorum. Etenim: 1. Ecclesia permittit ut fideles communicent sub una tantum specie; item ut ipse celebrans communicet sub unica specie in Missa Praesanctificatorum ; item ut relaxetur satisfactio imposita in sacramento Poenitentiae. 2. Imo Ecclesia sua dispensatione influit in ipsam validitatem quo­ rumdam sacramentorum; nam permittit ut Confirmatio conficiatur a simplici presbytero; item ut Matrimonium valide celebretur sine forma canonica; item ut solvatur Matrimonium ratum et non consummatum. 3. Praeterea, juxta multos theologos, Ecclesia habet potestatem determinandi ipsam materiam et jormam sacramentorum, eo quod Christus has instituerit non in specie sed tantum in genere. Respondetur. 1. Ea quae primo in exemplum afferuntur non sunt ad rem, sed obiciuntur ex falso supposito. Attento enim solo jure divino, fideles possunt communicare sub una vel sub utraque specie. In Missa Praesanctificatorum celebrans non communicat ut consecrans (quia in ea non fit consecratio nec sacrificium), sed tantum suscipit unam ex hostiis consecratis in praecedenti sacrificio. Cum Ecclesia relaxat satisfactio­ nem impositam in sacramento Poenitentiae non aufert obligationem satisfaciendi, quae est ex jure divino, sed eam aliter adimplet, quatenus, ad modum indulgentiae et vi potestatis qua jus habet disponendi de “ Dc Euch., diss. 3, a. 5, resp. ad obj. 5, Parisiis, 1904, p. 129 sq. 646 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE satisfactione Christi et sanctorum, tanquam de thesauro Ecclesiae, sub­ stituit satisfactionem Christi et sanctorum ipsi satisfactioni poenitentis a sacerdote impositae. > 2. Quoad ea quae secundo obiciuntur negatur paritas cum potestate dispensandi ab utraque consecratione, tum quia in eis agitur de quadam privilegiata potestate quae certo probatur esse in Ecclesia et ab omni­ bus theologis admittitur, tum quia haec potestas non tangit ipsam sub­ stantiam sacramenti, eo modo quo eam tangeret potestas dispensandi a duplici consecratione, sed tantum conditiones validitatis eius. In Confirmatione enim presbyter est ex ipso jure divino minister extraordinarius, quamvis exercitium huiusmodi potestatis sit alligatum facultati seu jurisdictioni Ecclesiae, ut explicatum est in tractatu De Confirmatione (art. 9, p. 398-401); unde cum Ecclesia concedit presbytero licentiam confirmandi non dispensat a jure divino sed potius illud applicat. Forma canonica Matrimonii est juris ecclesiastici. Quod autem Ec­ clesia habeat jus apponendi formam canonicam, ut conditionem validi­ tatis ipsius sacramenti, certo omnibus constat. Ceterum per hoc Eccle­ sia non tangit ipsam essentiam sacramenti sed modum contractus seu conditiones ad valide contrahendum. Ecclesiam habere potestatem solvendi sacramentum Matrimonii rati et non consummati, ab omnibus etiam ut certum admittitur. Quomodolibet ceterum explicetur potestas et modus quo tale Matrimonium sol­ vitur, patet Ecclesiam nequaquam attingere aut mutare substantiam sacramenti; non enim sua dispensatione facit ut Matrimonium illud non sit contractus, sed ut extinguatur contractus. 3. Praedictam theologorum sententiam reiecimus in tractatu De sacr. in gen. (art. 30). Ceterum ad mentem illorum responderi potest quod dispensare in praecepto divino consecrandi sub utraque specie non est determinare materiam et formam sacramenti, sed veluti dis­ ponere de ipsa substantia et intima indole huius sacramenti, quae con­ sistit in ratione convivii quaeque juxta Concilium Tridentinum ab Ecclesia tangi non potest. Animadvertendum tamen est praeceptum divinum consecrandi sub utraque specie per accidens non urgere, ut per se patet etiam quoad alia praecepta, in quibusdam casibus, ratione gravis incommodi vel physicae aut moralis impossibilitatis. “Id verificatur, ait Cappello: “1. Si quis aquam vel alium liquorem pro vino consecrasset, et non haberet vinum, aut defectum non adverteret nisi postquam ab altari DE SACRAMENTALIBUS PROPRIETATIBUS EUCHARISTIAE 647 iani recessit; vel quamvis haberet vinum, non posset tamen illo uti sine gravi scandalo aut irreverentia (puta, si sacerdos defectum advertisset in sacristia, vel alio loco, ubi nulla ara parata est, et vitari non posset aut grave fidelium scandalum aut mysterii eucharistici irreverentia, si vellet sacrificium complere), vel sine periculo mortis (ex. gr. si adest vinum veneno infectum). “2. Si post consecratam hostiam, subitum immineat periculum mor­ tis, ex. gr. ob incendium, vel hostes, aut ruinam templi, secluso scandalo oravi et fidei, contemptu (puta, si metus mortis incuteretur sacerdoti ad hoc, ut unam tantum speciem consecraret; tunc si presbyter pareret minitanti, et in populi scandalum et contemptum fidei id cederet, nulla­ tenus liceret sacerdoti unam speciem sine alia consecrare). “3. Si sacerdos, hostia consecrata, moriatur, aut animo deficiens loquelam amittat, vel in amentiam incidat, nec sit alius presbyter qui possit sacrificium perficere.” H ART. 33. Utrum, Non Obstante Unitate Sacramenti In Duabus Speciebus, Communio Sub Una Specie Integrum Sacramenti Effectum Conferat Non Minus Quam Communio Sub Utraque Specie (q. 79, a. 1, corp, et ad 3 ; a. 7, corp, et ad 3 ; q. 80, a. 12, ad 3). STATUS QUAESTIONIS Ut dictum est in art. 31, duae species panis et vini non sunt duo sacramenta sed unum specificum et adaequatum sacramentum confla­ tum ex utraque specie tanquam ex partibus heterogeneis, quarum unaquaeque rationem sacramenti inadaequate tantum participat. Inde immediate oritur dubitatio de totalitate effectus communionis sub una specie eiusque fructuosa aequalitate cum communione sub utraque. Cum enim operari sequatur esse et sacramentum id causct quod significat, videtur concludendum quod per unam speciem conferatur tantum partialis et inadaequatus effectus, distinctus ab effectu alterius speciei, per duas vero species conferatur totus et adaequatus sacra­ menti effectus, ita ut communio sub utraque specie majorem producat gratiam quam communio sub una specie. Ex altera tamen parte contrarium suadet ipsa Ecclesiae consuetudo communicandi sub unica specie, cuius legitimitas et convenientia diffi­ cile explicaretur si per talem communionem fideles privarentur aliquo fructu sacramenti. “De Sacr., v. 1, n. 266, Taurini, 1921, p. 186 sq. 648 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE * * Inde etiam oritur quaestio inter theologos, quibusdam ob praedictas rationes negantibus, quibusdam vero affirmantibus, per communionem sub unica specie totum sacramenti effectum conferri. Haec tamen quaestio non aliter ponitur, nec aliter a catholicis poni potest, quam de quodam secundario effectu Eucharistiae, vel potius de aliquo effectu qui non sit necessarius ad salutem; nam quaestio de effectu principali et ad salutem necessario fuit explicite decisa contra Protestantes ab ipso Cone. Tridentino docente “sub altera tantum specie totum atque integrum Christum verumque sacramentum sumi, ac propterea, quod ad fructum attinet, nulla gratia necessaria ad salutem eos defraudari, qui unam speciem solam accipiunt” (sess. 21, cap. 3, Denz. 932). · W ·- · ’X PARS NEGATIVA et PARS AFFIRMATIVA W ■»*■** * VW * W k 1 NEGANT per communionem sub una specie totum effectum Eucha­ ristiae conferri pauciores theologi tam thomistae quam extranei, quo­ rum praecipui, ac signantius de hac re disputantes, sunt Vasqiiez (Disp. 215, c. 2), Lugo (Disp. 12, sect. 3) et Salmanticcnses (Disp. 10, dub. 4)· Rationes ab ipsis allatae, quae infra fusius exponentur, hae sunt: 1. Ex Scriptura: Verba Christi distinguentis inter manducationem et potationem. 2. Ex Traditione: Antiqua praxis Ecclesiae communicandi sub utra­ que specie; traditionales quaedam expressiones de Eucharistia confe­ rente salutem corporis sub una specie et salutem animi sub altera; documentum quoddam Clementis VI et ipsa doctrina Cone. Trid. (nuper cit.) distinguentis inter gratiam necessariam et non necessariam. 3. Ex ratione {praecipuum argumentum)'. Axioma illud “Sacramen­ tum id causât quod significat”, ex quo sequitur unam speciem partiali­ ter causare sicut partialiter significat. Si quaeratur quinam sint effectus secundarii, qui producantur ab una vel altera specie, respondet Lugo “aliquam differentiam agnosci ab ipsa ecclesia in iis effectibus, licet in speciali non possimus omnes dif­ ferentias comprehendere, ideo enim singulis speciebus tribuit suos proprios effectus in hymno corporis Christi: ‘Dedit fragilibus corporis ferculum. Dedit, et tristibus sanguinis poculum’. Quasi dicat effectum cibi esse roborare fragiles: juxta illud Psal. ciii, 15. ‘Et panis cor hominis confirmat’; effectum vero potus esse nutrire quidem, quia vinum etiam deservit ad nutritionem, laetificando tamen animum tris­ tem; juxta illud eiusdem Psalmi, ‘Et vinum laetificet cor hominis’. Hinc enim est, quod aliquando effectus calicis coelestis appellatur in DE SACRAMENTALIBUS PROPRIETATIBUS EUCHARISTIAE 649 Scriptura ‘inebriatio animae’: quia affert hilaritatem quamdam, quia homo reddatur quodammodo insensibilis ad laborem et tribulationem, sicut ebrius redditur etiam naturaliter insensibilis.”45 Si quaeratur quommodo successive conferatur effectus singularum specierum respondent Salmanticenscs: “Cum prima species reperit subjectum ita dispositum, producit in eo aliquem gradum gratiae habi­ tualis cum peculiari modo gratiae sacramentalis in ratione cibi: et rursus secunda species reperiens subjectum ita dispositum producit alium gradum gratiae habitualis cum peculiari, et distincto modo gra­ tiae sacramentalis in ratione potus”.40 AFFIRMANT vero communissime moderni et communius antiquio­ res theologi. Ipsi Salmanticenscs'7 fatentur: “Sententia nostrae asser­ tioni contraria est valde communis”; Lugo etiam4* agnoscit: “Com­ munis sententia negat [i.e. duplicem speciem conferre majorem gra­ tiam], quam tenent quamplures antiqui et recentiores”. Inter hos doctores, qui merito sibi vindicant auctoritatem S. Thomae, notandi sunt Cajet anus (In q. 80. a. 12, De communione sub utraque specie, q. 2), uterque Soto, Toletus, Bellarminus, Suarez (Disp. 63, sect. 3), Valentia, Ledesma, Gonet (Disp. 8, a. 4), Contcnson, Pasqualigo, Billuart (Diss. 6, a. 2, § 2), Gihr, Billot, Flugon, De la Taille, Hervé. Non raro apud hos doctores invenitur haec concessio: “Per accidens et ratione melioris dispositionis major potest esse effectus communio­ nis sub utraque specie”. Id potest intelligi dupliciter: vel nempe de dispositione praevia ad susceptionem primae speciei quae augeatur v.g. ex eo quod homo, sciens se suscepturum corpus et sanguinem Christi, majore ardore in Christum feratur, sed in hoc sensu talis concessio inaniter adducitur tum quia evidens est meliorem dispositionem meliorem inducere effectum, ex quocumque capite ipsa proveniat et non tantum ex ratione susceptionis utriusque speciei, tum quia non necessario suscepturus utramque spe­ ciem meliorem habebit dispositionem: vel de dispositione quae augea­ tur inter susceptionem primae et susceptionem alterius speciei, sed in hoc sensu talis concessio falsa est, quoniam haec dispositio subsequitur susceptionem ipsius effectus sacramenti qui totus confertur in ipsa sus­ ceptione primae speciei, sicut etiam contingit cum quis suscipit plures hostias successive (cf. art. 31, p. 630, et art. 35, p. 702). "Disp. Schol., t. 4, Dc Euch., disp. 12, sect 3, n. 73. Parisiis, 1S92, p. 50. "Dc Euch., disp. 10, dub. 4, § 2, n. 65, Parisiis, 1882, p. 654. " L. c., n. 60. "L. c., n. 67. 650 • ’ DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE Quidam pauci, inter quos Nugnus et Viva, utramque sententiam aeque probabilem dicunt; alii, ut Suarez, non negant probabilitatem negativae sententiae; Bellar minus ait: “Est tamen nostra sententia atque assertio communis et probabilissima, adeo ut simpliciter asseri, et ex pulpito in concione ad populum proponi possit” (De Euch.,4,23). CONCLUSIO ilk hili j ' 1 : Communio sub una specie integrum sacramenti effectum confert non minus quam communio sub utraque specie. Probatur ex iisdem fere rationibus et eadem methodo per exclusionem, quibus in art. 27 probatum est contra Protestantes communionem sub utraque specie non esse magis necessariam quam communio sub unica specie. Nulla scilicet ratio deduci potest sive ex Scriptura sive ex Traditione sive etiam ex ipsa indole sacramenti, qua probetur majorem fruc­ tum gratiae conferri per communionem sub utraque specie, imo ex at­ tenta consideratione trium istorum capitum Huit positiva ratio asserendi per unicam speciem integrum effectum sacramenti conferri. 1. IN SCRIPTURA Christus promittit quidem effectum Eucharis­ tiae manducantibus et bibentibus (Joan. 6, 54), non tamen ita ut par­ tialiter conferatur in manducatione et partialiter in potatione, nam eundem prorsus effectum etiam, et frequentius, Christus tribuit soli manducationi (cf. in p. 559). Nec valet dicere Christum loqui tantum de essentiali effectu Eu­ charistiae, i.e. vita spirituali et mystica unione. Nam loquitur generice et absque distinctione de effectu Eucharistiae, qui ceterum, quomodolibet consideretur, ad rationem vitae spiritualis et mysticae unionis reducitur. Nec valet instare Christum in eodem sermone duplicem vitae spiri­ tualis effectum distinguere, alterum cibationis, alterum potationis, cum ait: “Caro enim mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus” (Joan. 6, 56). Nam cibus et potus spiritualis eandem gratiam signifi­ cant, quemadmodum eandem rem seu indigentiam significant spiri­ tualis fames et sitis, cui talis cibus et potus medetur, ut ipse Dominus indicat ibidem (6, 35), inquiens: “Qui venit ad me non esuriet, et qui credit in me non sitiet unquam”. Ceterum si per cibum et potum diver­ sus effectus significaretur, sequeretur contra doctrinam Cone. Trid. manducationi vel potationi, seorsim acceptae, aliquam gratiam ad sa- BE SACRAMENTALIBUS PROPRIETATIBUS EUCHARISTIAE 651 lutem necessariam deesse, cum Christus (6, 54) utramque ad salutem necessariam praedicet. 2. EX TRADITIONE, seu imprimis ex antiqua PRAXI COM­ MUNICANDI SUB UTRAQUE SPECIE, inaniter concluditur Eccle­ siam sensisse majorem esse effectum utriusque speciei. Salmanticenses inanem hanc conclusionem sic proponunt: “Certum est Ecclesiam juxta antiquum usum dedisse laicis communionem in utraque specie: certum etiam est laicos non celebrasse sacrificium; istud enim conticere ad solos sacerdotes spectat: certum denique est Ecclesiam negasse laicis speciem sanguinis ob periculum effusionis. Unde concluditur Eucharistiam sumptam in una, et altera specie majo­ rem gratiam communicare: quia si non res ita se haberet: nimis stultus (sic loquitur Nugnus) fuisset usus antiquus: quippe exponeretur san­ guis Domini periculo effusionis sine aliqua utilitate; siquidem talis in laicis usus, nec esset necessarius ad sacrificium, nec illis conferret majorem gratiam. Ad quid ergo deserviebat?”49 Respondetur quod deserviebat ad majorem conformationem cum ipsis verbis Christi et cum indole sacramenti, necnon ad expressiorem significationem participationis sacrificii. Unde non mirum est primos Christianos veluti spontanee utramque communionem frequentasse et Ecclesiam eam praxim servasse quousque illius abolitionem graviores rationes persuaserunt, inter quas praecipue computatur ipsum pericu­ lum effusionis sanguinis, quod nonnisi posteriori tempore serias propor­ tiones assumpsit ob copulatam rationem incrementi multitudinis fide­ lium et diminutionis fervoris ac reverentiae erga sacramentum. E contrario, ex ipsa subsequent! praxi Ecclesiae latinae, prohibentis communionem sub utraque specie, desumitur unum ex efficacioribus argumentis contra adversarios. Ex eorum enim sententia sequeretur fideles latinos privari aliquo effectu (quamvis non essentiali), qui sit proprius et peculiaris huic sacramento et ad quem omnes jus haberent ex ipsa institutione Christi quam Ecclesia tangere non potest. Nec ceterum utilitates, provenientes ex suppressione usus calicis (cf. in p. 567 sq.). valerent ad talem priva­ tionem compensandam et ad talem juris laesionem justificandam. Obicit Lugo: “Multa [propter reverentiam sacramenti ab Ecclesia] videmus omitti, quae aliquam suscipientium utilitatem impediunt: Ideo hoc sacramentum non potest una die bis sumi, licet majorem fructum afferret duplex communio quam unica: ideo negatur parvulis baptizatis etiam in articulo mortis, quibus procul dubio gratiam augeret, et per "De Euch., disp. 10, dub. 4, § 1, n. 52, Parisiis, 1882, p. 643. 652 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE consequens gloriam etiam essentialem: item hanc ob causam non datui perpetuis amentibus etiam baptizatis, neque iis aegrotis, in quibus ti­ metur periculum vomitus: quamvis utrique priventur fructu sacra­ menti: imo propter eamdem reverentiam non permittitur aegrotus sumere de laici manu sacramentum, absente sacerdote, judicante Ec­ clesia minus inconveniens, quod moriatur sine viatico, quam tangi eu­ charistiam manu laica, absente sacerdote. Quid mirum, quod propter reverentiam sanguinis Christi priventur etiam laici illo fructu secun­ dario, et minus principali, quem ex calice perciperent?”50 Resp. negando paritatem. Nam in obiectis casibus Ecclesia influit tantum ab extrinseco, convenienter nempe regulando susceptionem sac­ ramenti juxta reverentiam ipsi debitam, dum in casu qui est in quaes­ tione Ecclesia influeret veluti ab intrinseco, dividendo nempe seu dis­ tribuendo effectum sacramenti secundum partem, prout ipsa vult et non prout Christus instituit, nec consequenter juxta jus fidelium fundatum in ipsa Christi institutione. Praeterea in ipsa DOCTRINA TRADITIONALI nihil invenitur quod faveat sententiae negativae, quinimmo generalis tenor illius doc­ trinae videtur aperte favere affirmativae sententiae. Citant adversarii verba Hymni “Sacris solemniis” (Ad Matutinum Festi Corporis Christi) : “Dedit jragilibus corporis ferculum, dedit et tristibus sanguinis poculum”, quorum sensum illustrant ex Psal. 103, 15: “Et vinum laetificet cor hominis ... et panis cor hominis confir­ met.” Item in medium adducunt traditionalem sententiam juxta quam Christus datur sub specie panis pro salute corporis et sub specie vini pro salute animae. Id dicitur v.g. ab Irenaeo, Clemente Alex, (citatis in p. 472) et Psetido-Ambrosio (mox cit. in textu S. Thomae). Idem canitur in Hymno “Verbum supernum” (Ad Laudes Festi Cor­ poris Christi): “Quibus sub bina specie carnem dedit et sanguinem, ut duplicis substantiae totum cibaret hominem.” Idipsum signanter docet S. Thomas (auctor utriusque Hymni), scri­ bens: “Panis et vinum sunt materia conveniens hujus sacramenti . . . quantum ad effectum . . ., quia, ut Ambrosius [i.e. Anonymus] dicit super Epist. I ad Cor., ‘hoc sacramentum valet ad tuitionem animae et corporis; et ideo corpus Christi sub specie panis pro salute corporis, sanguis vero sub specie vini pro salute animae offertur’ ” (q. 74, a. 1; idem docet in q. 76, a. 2). ' Disp. Schol., t. 4, De Euch., disp. 12, sect. 3, n. 81, Parisiis, 1892, p. 52 sq. DE SACRAM ENTALIBUS PROPRIETATIBUS EUCHARISTIAE 653 Idem invenitur in Opusculo {apocrypho) S. Thomae, De ven. sacr. altaris, c. 29: “Quaeritur quare Sacramentum sumitur sub specie dup­ lici cibi et potus, sive panis et vini. Hujus triplex est ratio: prima ad regalis convivii perfectionem: secunda, ad redemptionis corporum nos­ trorum, et animarum simul saginationem: tertia, ad memoriam passio­ nis dominicae majorem repraesentationem.” Idem dicitur apud Petrum Lombardum (qui citatur ab Auctore prae­ dicti opusculi et a quo manifeste pendet ipse S. Thomas) : “Ideo . . . in duabus speciebus celebratur, ut animae et corporis . . . liberatio in nobis significetur” (Sent., 1. 4, dist. 11, n. 6). Attamen in his expressionibus manifestus habetur usus accommoda­ tionis seu appropriationis diversorum effectuum Eucharistiae (vel po­ tius diversorum aspectuum unius eucharistici effectus) ad diversas species, ratione alicuius similitudinis quae adest inter aliquem effectum et unam speciem (v.g. inter salutem corporis et speciem panis corpus Christi continentem, vel inter firmitatem, quae fragilitati medetur, et speciem panis cuius substantia corpus roboratur), quemadmodum fre­ quentissime in mysterio Trinitatis communia attributa trium divinarum personarum appropriantur uni vel alteri personae ob similitudinem cum una vel altera proprietate personali. Ipsae obiectae auctoritates ita suam affirmationem in hunc sensum explicant, ut inde potius conficiatur argumentum contra nostros adversarios. S. Thomas, q. 79, a. 1, corp., ait: “Tertio consideratur effectus hujus sacramenti ex modo quo traditur hoc sacramentum, quod traditur per modum cibi et potus. Et ideo omnem effectum quem cibus et potus materialis facit quantum ad vitam corporalem, quod scilicet sustentat, auget, reparat et delectat, hoc totum facit hoc sacramentum quantum ad vitam spiritualem.” Ubi S. Doctor hos quatuor effectus indistincte tribuit cibo et potui. Dein prosequitur in resp. ad 3: “Quia sacramenta operantur salutem quam significant, ideo secundum quamdam assimilationcm [seu appropriationem] dicitur quod in hoc sacramento corpus offertur pro salute corporis, et sanguis pro salute animae; quamvis utrumque ad salutem utriusque operetur, cum sub utroque totus sit Christus, ut supra dictum est (qu. Ixxvi, art. 2).” Eadem doctrina continetur in sequentibus textibus in quibus S. Doc­ tor assignat rationem quare in una specie conferatur totus sacramenti effectus, i.e. quia totus Christus continetur in singulis speciebus et efficacitas istarum tota pendet a virtute Christi: Q. 80, a. 12, corp.: “Ex parte quidem ipsius sacramenti convenit quod utrumque sumatur, scilicet et corpus et sanguis, quia in utroque — «J' kJ * .£ w M 654 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE consistit perfectio sacramenti; et ideo quia ad sacerdotem pertinet hoc sacramentum consecrare et perficere, nullo modo debet corpus Christi sumere sine sanguine.” Q. 79, a. 7, ad 3: “Nihil . . . plus est virtutis in multis hostiis conse­ cratis quam in una, cum sub omnibus et sub una non sit nisi totus Christus. Unde nec si aliquis simul in una missa multas hostias conse­ cratas sumat, participabit majorem effectum sacramenti.” Q. 80, a. 12, ad 3: “Repraesentatio dominicae passionis agitur in ipsa consecratione hujus sacramenti, in qua non debet corpus sine sanguine consecrari: potest autem a populo corpus sine sanguine sumi; nec ex­ inde sequitur aliquod detrimentum, quia sacerdos in persona omnium sanguinem offert et sumit; et sub utraque specie totus Christus continetur”. Anonymus Dc ven. sacr. altaris, citato ibidem textu Petri Lombardi mox referendo, concludit circa finem capitis: “Haec . . . duo, corpus Christi et sanguis, immo haec quatuor, corpus, sanguis, anima et deitas, jam ultra non possunt separari. Unde sicut sumit Sacerdos sanguinem Christi Sacramentaliter de calice, sic populus sumit eum intellectualiter sub specie panis de ipso corpore Christi, et est eis tam utilis ct tam dulcis, ut Sacerdotibus qui sumunt eum sub specie vini de calice.” Petrus Lomb ardus, 1. c., scribit: “Sed quare sub duplici specie sumi­ tur, cum sub alterutra totus sit Christus? Ut ostenderetur totam hu­ manam naturam assumpsisse, ut totam redimeret. Panis enim ad car­ nem refertur, vinum ad animam, quia vinum operatur sanguinem, in quo sedes animae a physicis esse dicitur. Ideo ergo in duabus speciebus celebratur, ut animae et carnis susceptio in Christo, et utriusque libera­ tio in nobis significetur. Valet enim ad tuitionem corporis et animae quod percipimus, ut ait Ambros., commentario ad caput 10 Epist. prio­ ris, ad Hebraeos, quia caro Christi pro salute corporis sanguis vero pro anima nostra offertur, sicut praefiguravit Moyses. Caro, inquit, pro corpore nostro offertur, sanguis pro anima; sed tamen sub utraque spe­ cie sumitur; quod ad utramque valet, quia sub utraque sumitur Chris­ tus. Sed si in altera tantum sumeretur, ad alterius tantum, id est, ani­ mae vel corporis non utriusque pariter tuitionem valere significaretur. Sub utraque specie tamen totus sumitur Christus; nec plus sub utraque. nec minus sub altera tantum sumitur. Eadem enim ratio est (ut ait Hilarius, de Cons., dist. 2, c. ‘Ubi pars est’) in corpore Christi, quae in manna praecessit. De quo dicitur. Exod. 16: ‘Qui plus collegerat, non habuit amplius; nec qui minus paraverat habuit minus’. Et licet sub utraque specie sumatur totus Christus, tamen non fit conversio panis nisi in carnem, nec vini nisi in sanguinem. Nec debent dici duo sacra- DE SACRAMENTALIBUS PROPRIETATIBUS EUCHARISTIAE 655 menta, sed unum, quia sub utraque specie idem sumitur'’ (M.L. 192, 863). Ceterum si ex his doctoribus ad antiquos Patres ascendamus, vide­ mus Augustinum nullam inter utriusque speciei effectus distinctionem inducere sed eandem prorsus gratiam utrisque indivisibiliter tribuere. Cf. eius verba, In Festum Corporis Christi, lect. 7; In Feriam sextam, lect. 7; In Sabbatum, lect. 7. In tract. 25 In Joan., c. 6, n. 14, exponens supradicta verba Christi (Joan. 6, 35), S. Doctor ait: “ ‘Dixit autem eis Jesus: Ego sum panis vitae: qui venit ad me, non esuriet; et qui credit in me, non sitiet unquam. Qui venit ad me’, hoc est quod ait, ‘et qui credit in me’; ct quod dixit, ‘non esuriet’, hoc intelligendum est. ‘non sitiet unquam’. Utroque enim illa significatur aeterna satietas, ubi nulla est egestas” (M.L·. 35, 1603). Si tandem theologorum ex omni schola sensum interrogemus, ap­ paret sententiam affirmativam multo communius suffragium semper obtinuisse ac hodie unice favorem apud omnes obtinere; quod non leve est indicium veritatis. Tandem DOCUMENTA ECCLESIAE nullatenus favent sententiae negativae. Adversarii citant Clementem VI ct Cone. Tridcntinum. Ad rem Lugo: “Franc. Blanco archiepiscopus Compostellanus (qui interfuit Tridentino, cujus tacito nomine, meminit Henriquez lib. λΤΠ de Eucharist, c. xliv, § 5, in margine), dixit hanc fuisse Patrum unani­ mem sententiam, sed noluisse eam extra tempus definire, ne daretur haereticis occasio vociferandi, cui consonant verba ipsius Concilii sess. xxi, cap. iii, ubi caute dicitur, quoad fructum attinet, nulla gratia necessaria ad salutem eos defraudari, qui unam speciem solani acci­ piunt, non dixit absolute, ‘nulla gratia’, sed ‘nulla gratia necessaria ad salutem’, ubi non sine causa videtur addita illa particula: ‘nulla gratia necessaria’. Accedit etiam auctoritas Clementis VI, qui in Bulla ‘ad regem Galliae’ concessit ei communionem sub utraque specie, et addit Pontifex hoc concedere ‘ad majus gratiae augmentum’: Ergo quia utra­ que species dat plus gratiae, quam singulae. Cujus privilegii ultra alios mentionem faciunt Diaconus ‘in Vita Clementis VI'. Jacobus Gualterius in Tabula chronographica anno 1437, et P. Henriquez lib. VIII ‘de Eucharistia’, cap. xliv, § 7 Ad documentum Clementis VI respondet Billuart “hanc concessio­ nem esse admodum suspectae fidei. 1. Quidam referunt factam regi “Disp. Schol., t. 4, Dc Euch., disp. 12, sect. 5, n. 68, Parisiis, 1S92, p. 4S. 656 ‘ ; « 4 \ • DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE Galliae, alii regi Angliae. Clemens VI electus est pontifex anno 1342, et haec concessio dicitur facta anno 1341. 2. Clemens VI floruit ante concilium Constantiense, in quo primum lege generali lata usus calicis fuit prohibitus. 3. Data veritate huius concessionis, intelligendum est augmentum gratiae, non ex opere operato, sed ex opere operantis, et ratione majoris dispositionis quam usus calicis, utpote magis expressi­ vus passionis Christi, natus erat causare, praesertim in eo qui ex ma­ jori devotionis affectu hanc licentiam postulabat.”52 Ad documentum Cono. Trid. concedendum est diversas fuisse opi­ niones inter Patres atque Concilium ab his abstrahere voluisse in redactione tum capitis 3 (sess. 21) tum praecipue canonis 3;53 attamen quod de facto Concilium docuit, nedum faveat sententiae negativae, confirmat potius affirmativam. Nam in cap. 3 dicitur “nulla gratia necessaria ad salutem eos defrau­ dari, qui unam speciem solam accipiunt”; jamvero, quomodolibet necessitas huius sacramenti intelligatur (cf. art. 26), omnis gratia quae per Eucharistiam confertur participat eandem rationem necessitatis, cum pertineat ad unum finem et unum effectum spiritualis cibationis; ergo ex verbis Concilii sequitur nulla prorsus gratia eucharistica defraudari communicantem sub unica specie. Confirmatur ex ratione unde Concilium deducit efficacitatem huius communionis, i.e. “sub altera specie totum atque integrum Christum . . . sumi, ac propterea . . . nulla gratia ad salutem necessaria defrau­ dari etc.”; quae ratio aeque valet pro omni gratia quae in hoc sacra­ mento confertur, ut non obscure ab ipso Concilio indicatur in canone 3: “Totum et integrum Christum, omnium gratiarum jontem et aucto­ rem, sub una panis specie sumi”. 3. ETIAM EX IPSA INDOLE SACRAMENTI nulla deducitur ratio ex qua sequatur majorem effectum conferri per communionem sub utraque specie, immo contrarium sequitur ex totalitate vel numerica identitate corporis Christi in unaquaque specie, ex quo pendet tota efficacitas ambarum specierum. Quamvis enim corpus Christi non sit ipsum sacramentum, sed solum res et sacramentum (cf. art. 29 et art. seq.), talem tamen rationem et tantum influxum sibi vindicat, ut ab eo maxime pendeat ac mensuretur tota essentia huius sacramenti, tum secundum significationem tum se­ cundum causalitatem. Unde non mirum est sive Ecclesiam sive theolo­ gos ad praesentiam corporis Christi sub utraque specie, veluti ad ratio­ nem immediatae evidentiae, constanter appellare cum defendunt, “ Dc Euch., diss. 6, a. 2, § 2, Insistes, R., Parisiis, 1904, p. 170 sq. M Cf. Dici. Théol. Cath., art. Eucharistic d’après le Concile dc Trente, col. 1339. DE SACRAMENTALIBUS PROPRIETATIBUS EUCHARISTIAE 657 praecipue contra Protestantes, convenientiam et fructuositatem com­ munionis sub unica specie. Nec valet opponere quod praesentia eiusdem corporis Christi mensu­ ratur in sua ratione sacramentali a modo quo vi verborum est sub spe­ ciebus, in quibus consistit sacramentum, ita quod non formaliter idem sit Christus prout est sub speciebus panis (ipsum corpus) et Christus prout est sub specie vini (sanguis Christi). Nam haec duo (etiam si corpus et sanguis Christi essent physice separata, ut contigit in triduo mortis), quamvis importent diversas res. habent formaliter eandem rationem sacramentalem, quia, cum sint ambo et aequaliter principium omnis gratiae ex hypostatica unione utriusque cum Verbo, nequeunt per particulare signum (species panis vel vini) ita determinari et coarctari quod unum non significet et causet quod alterum significat et causât. Quomodo autem hoc consonet cum sacramentali diversitate specie­ rum, constabit ex mox dicendis in responsione ad sequentem obiectionem. ADVERSARII IN CONTRARIUM HIC PRODUNT PRAECI­ PUUM SUUM ARGUMENTUM, quo maxime ipsi delectantur et in cuius solutione non parum insudant alii theologi. Capitale est, inquiunt principium illud sacramcntarium ab omnibus admissum “Sacramenta id causant quod significant”, sunt enim signa practica. Atqui duae species majorem significant gratiam quam una; nam duae species significant totalem gratiam spiritualis convivii, dum una species significat tantum partialem gratiam spiritualis cibationis vel potationis. Ergo duae species majorem gratiam causant quam una. Ad vim huius difficultatis eludendam plures allatae sunt responsio­ nes, quae omnes procedunt ex recto fundamento, nempe ex speciali indole huius sacramenti prout sub duplici specie eundem Christum, et per eundem Christum eandem gratiam, continet et confert; attamen non omnes, prout praesentantur, evacuant argumentum adversariorum. Quidam, potius attendentes ad rem et sacramentum, i.e. ad identi­ tatem corporis Christi praesentis sub unaquaque specie, distinguunt inter significationem sacramenti, quam tribuunt speciebus, et cius causalitatem, quam totam tribuunt corpori Christi. Unde videntur docere in communione sub una specie non haberi quidem totam significationem sacramenti eiusque gratiae sed conferri tamen totam eius causalitatem et gratiam, ratione Christi aequaliter contenti et aequaliter operantis tam sub una quam sub duplici specie. Haec sententia videtur contineri in sequentibus verbis Bonaventu- 658 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE rae: “Utraque species est de integritate sacramenti eucharistiae quoad significantiam, sed non quoad efficaciam” (In 4 Sent., dist. 11, p. 2, a. 1, q. 2). Eandem sententiam sequitur inter modernos Gihr" et, ut videtur, Tanqucrey. Ceterum ad eam facile inclinabitur quisquis, cum Cajetano (l.c.) et Franzelin (thes. 18, cit. in art. seq., p. 669), eligat praedictam diversam attributionem significationis et causalitatis sac­ ramenti, licet hi duo auctores ad eam conclusionem ipsi non descen­ dant, ut modo patebit. Attamen in hac responsione pessumdatur imprimis natura sacramenti Eucharistiae. Nam ratio sacramenti, seu signi practici, cum sit una oportet ut uni conveniat nec potest disrumpi ita ut speciebus conveniat ratio significationis et corpori Christi ratio causalitatis; ergo utramque rationem oportet tribuere vel corpori Christi (cui tamen non convenit ratio signi nec ideo potest esse sacramentum, ut dictum est in art. 29) vel ipsis speciebus. Praeterea in hac responsione non evacuatur difficultas adversariorum. Nam adhuc stat quod communio sub una specie aliud significet et aliud causet, quia ratione unius speciei significat gratiam partialiter et ra­ tione corporis Christi eam causât totaliter. Alii ergo communiter, potius attendentes ad ipsum sacramentum, seu ad ipsas species in quibus ratio sacramenti consistit (juxta plures) vel saltem ex quibus ipsa desumitur (juxta aliquos, illos nempe qui repo­ nunt essentiam sacramenti etiam vel praecipue in corpore Christi), negant vel distinguunt minorem praedicti argumenti adversariorum (quod nempe per duas species major significetur gratia quam per unam) ac dicunt per unam speciem totam significari gratiam sacramentalem, quamvis non eodem modo ac per aliam speciem vel per utramque. Sed hic iterum duplex ajjertur explicatio: Billot, quem sequitur Lercher™ subtiliter distinguit inter id quod abstracte et in recto et id quod concrete et connotative significatur, ita quod quamvis una species secundum se et in recto considerata signifi­ caret tantum partialem gratiam, tamen de facto significat aliquo modo totam gratiam quia- connotât etiam gratiam significatam per aliam spe­ ciem, quatenus ex vi institutionis unius eiusdemque sacramenti una spe­ cies connotât aliam et sic communicat in significatione totius. Ad rem ipse: “Semper, ex ipsa lege constitutiva huius sacramenti, una species ordinem dicit ad alteram, et connotât illam. Haec enim inM Dc Euch., § 17, n. 5. “ Dc Euch., thes. 43, n. 369; thes. 45, n. 387. DE SACRAMENTALIBUS PROPRIETATIBUS EUCHARISTIAE 659 separabilis connotatio satis est ut unaquaeque communicet in significa­ tione totius cuius est pars, faciendo scilicet ut una species sit semper alteri coniuncta, non physice quidem, sed quantum sufficit ad significa­ tionem spiritualis refectionis, cum in signis non eaedem conditiones requirantur ac in physicis, ut dictum est supra. Unde haec duo bene stant: et quod duae species concurrant ad unam perfectam significa­ tionem sacramentalem, ac per hoc, coeant in unum sacramentum; et quod nihilominus, singula quaeque seorsum sumpta habeat eumdem effectum quem utraque simul. Uno verbo, sequeretur duas species non esse formaliter et perfective sacramentum unum, si integer Eucharis­ tiae effectus causaretur per unam tantum speciem prout facientem quoddam totum independens atque perfectum. Nunc autem si effectus integritas consequitur sumptionem vel unius speciei, secundum quod alterutra species se habet ut pars communicans in virtute significativa totius, nulla est sequela ut patet.”50 Attamen haec explicatio, quamvis ingeniosa et alliciens, non confert ad evacuandam difficultatem adversariorum. Nam, data praedicta distinctione inter id quod in recto et id quod connotative importatur in significatione unius speciei, adhuc remanet excessus in significando in duabus speciebus, quoniam in istis duplex effectus aeque et in recto significatur. Nec juverit respondere hunc ex­ cessum esse accidentalem ac pro nihilo reputandum: nam e contrario ipsum esse maximi momenti in ipsa ratione significationis, exinde patet quod stricte loquendo una species significat tantum proprium effectum non vero effectum alterius speciei, quamvis connotando aliam speciem faciat ut eius quoque effectus connotet effectum alterius speciei. Ex quo patet difficultatem adversariorum non evacuari. Nam ex­ cessui in significando correspondere debet excessus in causando, juxta illud “Sacramenta id causant quod significant”; unde duae species magis causant quam una species. Nec iterum juverit dicere hunc ex­ cessum causalitatis esse accidentalem et pro nihilo reputandum eo quod per unam speciem detur etiam effectus alterius quamvis tanquam ali­ quid connotatum. Nam effectus unius speciei per aliam speciem nulla­ tenus confertur, sicut nullatenus significatur, sed tantum connotatur tum in cius significatione tum in cius causalitate. Alii, et quidem communiter, dicunt diversitatem significationis nullo modo inveniri in ipsa re significata, sed tantum in modo significandi eandem rem, ita nempe quod tota gratia eucharistica, seu spiritualis refectio, significetur in singulis speciebus et in utraque. sed diverso “Dc Eccl. Sacr., t. 1, De Euch., thes. 36, Romae, 1914, p. 326. 660 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE modo, scilicet ad modum Cibationis, vel potationis, vel convivii. Sacra­ menta autem causant id quod significant, non vero secundum modum quo significant. Unde in una specie tota causalitas et effectus sacra­ menti salvatur. Ita Cajetanus, Gonet, Billuart, Franzelin (thes. 3, III, 3). Quod eadem prorsus gratia significetur per utramlibet speciem patet tum ex supra dictis, ubi de Scriptura et Augustino, tum ex ipsa ratione cibi et potus spiritualis, nam in spiritualibus eadem res nutrit et refri­ gerat, sedat famem et extinguit sitim, eo modo quo lac infantibus est cibus et potus. Unde, quidquid sit de ratione et distinctione cibi et potus in corporalibus, ratio et distinctio cibi et potus in hoc sacramento non necessario debet in omnibus referre cum illis analogiam, sed hoc tantum sensu assumitur quod, ut ait Catechismus Cone. Trid., “quem­ admodum cibus et potio, quae duae diversae res sunt, ad unam tan­ tum adhibentur, ut scilicet vires corporis reficiantur: ita etiam duas illis diversas sacramenti species respondere consentaneum fuit, quae cibum spiritualem significarent, quo mentes sustinentur et recreantur’’ (p. 2, c. 4, q. 10). Nec valet opponere quod cibus et potus in Eucharistia assumuntur sub propria ratione cibi et potus et non tantum sub quadam communi ratione alimenti, secus supprimitur ratio distinctionis inter cibum et potum et non intelligitur quare hoc sacramentum sit institutum in utroque elemento, cum unum sufficeret ad communem rationem alimentationis significandam, nec quomodo species sint duo partialia sacra­ menta, unum adaequatum integrantia. Respondetur enim cibum et potum assumi in Eucharistia non tantum sub communi ratione alimenti, nec tamen sub omni determinata et dis­ tincta ratione, puta alimenti sedantis famem et alimenti extinguentis sitim, prout haec ad invicem distinguuntur (nam in spiritualibus fames et sitis eandem indigentiam important), sed tantum sub determinata ratione duarum partium integrantium unum perfectum medium refi­ ciendi vires spirituales et duorum modorum quibus tale medium susci­ pitur. Qua determinatione sufficienter occurritur obiectis inconvenientibus. Quod vero sacramenta non causant secundum modum quo signifi­ cant, sic conatur ostendere Cajetanus: “Nec signorum diversitas, nec diversus modus significandi, diversi­ tatem arguit in re signata: sed una eademque res omnino immutata et diversis signis et diversimode potest signari; ut patet cum unus idemque homo repraesentatur per imaginem in speculo, et per statuam, pic­ turam, etc., et ab una perfectius et ab alia imperfectius repraesentatur; DE SACRAMENTALIBUS PROPRIETATIBUS EUCHARISTIAE 661 ex his enim diversitatibus in signis et significationibus nulla circa rem signatam varietas monstratur. . . Diversitas namque tam signorum quam modorum significandi in signis ipsis sistit, et non pertransit ad rem signatam: sunt enim conditiones signorum, et non rei signatae. Et propterea inter signa et signorum conditiones advertenda est differen­ tia haec, quod signo quidem respondet signatum, sed diversitati sig­ norum non respondet diversitas rei signatae; et similiter modo signandi non respondet modus rei signatae. Et ratio est quia una et eadem om­ nino immutata res potest et diversis signis et diversimode signari” (In q. 80, a. 12, De Communione sub utraque specie, q. 2, n. 11). Attamen haec etiam solutio non evacuat difficultatem adversariorum, quia quamvis vera sit qua parte dicit eandem gratiam per utramlibet speciem significari, non tamen qua parte docet sacramentum non cau­ sare secundum modum quo significat. Nam, omisso quod inepte negatur a Cajetano diversitati signorum correspondere diversitatem signatorum (exempla enim quae affert refe­ runtur ad signa materialiter tantum diversa), in sacramentis significa­ tio et causalitas pari gradu procedunt et prior redundat in alteram, ita ut sicut rei significatae respondet res causata ita modo significandi respondere debet modus causandi. Unde concedendum est adversariis quod diversitas specierum in modo significandi secum trahit earum diversitatem in modo causandi. At insimul ex hac concessione solvitur nodus difficultatis et eorum obiectio evacuatur. Nam praecise, in hoc sacramento eadem prorsus gratia duplici modo significatur et duplici etiam modo causatur, ita ut distinctio et diversitas non sit in ipsa re causata sed tantum in modo causalitatis, vel si placet, in ipsa re causata non ut est res quaedam sed formaliter ut causata, quemadmodum eadem totalis restauratio virium corporalium duplici modo causatur, i.e. per cibationem et potationem, tanquam per duos modos producendi eundem effectum, vel quemad­ modum nutritio hominis infirmi duobus modis, sub aliqua ratione in­ vicem se complentibus, fieri potest, scilicet ope injectionis liquidi nutri­ menti per cutem vel ope trajectionis cibi per os in stomachum. Nec valet opponere quod distinctio et diversitas in modo causalitatis redundare debet in ipsum effectum etiam prout est res quaedam, secus idem prorsus effectus produceretur a duplici causa, quod repugnare videtur. Nam haec stricte valent de causa simpliciter dicta, seu principali, quae propria virtute operatur, non vero necessario de causa instrumen­ tait ut dictum est in tractatu De sacr. in gen. (art. 10, p. 193). Etenim proprius influxus et effectus instrumenti, quale est sacramentum, con- DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE sistit quidem in operando aliquam dispositionem, at non necessario ex parte ipsius rei operatae et subiecti (hoc enim accidit in instrumentis causae creatae ratione indigentiae istius), sed ex parte modi operandi, quatenus causa principalis accommodat suam actionem actioni instru­ menti. Cum igitur species panis et vini assumuntur a Deo ut instrumenta spiritualis refectionis, quam Deus absque illis aeque producere potest, nullam modificationem inducunt ex parte ipsius gratiae operatae sed tantum ex parte modi operandi divini, quatenus Deus, agendo in illis et per illa, suam actionem indoli ipsorum quodammodo accommodat, conferendo gratiam suam veluti per modum cibationis et potationis. W #* · ·Χ * ·» * Z ’ * ./ · I 662 Positis his distinctionibus, omnia consonare videntur in sententia affirmativa quam cum aliis theologis defendimus. Servatur imprimis in toto rigore axioma illud “Sacramenta id cau­ sant quod significant” et simul absque contradictione tribuitur uni spe­ ciei totus effectus sacramenti. Praeterea exinde non contradicitur supe­ rius disputatis de specifica unitate huius sacramenti et specifica partiali distinctione duarum specierum in ratione sacramenti. Adaequata nempe ratio huius sacramenti (tum secundum significa­ tionem tum secundum causalitatem) consistit in utraque specie. Una species est inadaequatum sacramentum, quatenus non significat nec causât totum influxum sacramenti, quamvis significet et causet totum effectum sacramenti. Cum duae species simul suscipiuntur, non major effectus gratiae accipitur sed idem per majorem influxum seu per du­ plicem modum causalitatis. Ex quo etiam intelligitur quomodo corpus Christi, seu res et sacra­ mentum, una cum speciebus eandem gratiam significet et causet. Prout enim vi verborum est sub duplici specie, refertur ad gratiam per dupli­ cem significationem et influxum, prout vero est secundum corpus sub specie panis, vel secundum sanguinem sub specie vini, refertur ad ean­ dem gratiam per unicam significationem et unicam causalitatem. ART. 34. Utrum Eucharistia Competat Proprie Dicta, Distincta Et Eminens Ratio Sacramenti N.L. STATUS QUAESTIONIS Quaeritur de SACRAMENTALI RATIONE EUCHARISTIAE, quae potius quam eius proprietas dicenda est ipsa eius INTIMA ES­ SENTIA abstracte considerata, quemadmodum rationalitas relate ad hominem. DE SACRAMENTALIBUS PROPRIETATIBUS EUCHARISTIAE 663 Jam autem in art. 1 probavimus modo generico Eucharistiam esse verum sacramentum N.L., i.e. ritum a Christo institutum (contra Rationalistas et Protestantes Liberales), sensibilem (contra Socinianos et Quakeros), collativum gratiae (contra ceteros Protestantes, Zwinglianos scilicet, Lutheranos, Calvinistas et Anglicanos). Restat ut, absoluta tractatione eorum quae pertinent ad essentiam et proprietates huius sacramenti, ipsa sacramentalis indoles Eucharistiae nunc iterum veluti signate et synthetice consideretur, secundum ipsius comparationem ad alia sacramenta. TRIA IGITUR QUAERUNTUR: 1. An Eucharistia habeat proprie dictam rationem sacramenti, ita ut stricte conveniat cum aliis ritibus N.L. in generica definitione sacra­ menti. 2. An Eucharistia habeat peculiarem et distinctam rationem sacramentalem, ita ut specifice differat ab aliis sacramentis N.L. 3. An Eucharistia emineat super alia sacramenta, ita ut sit finis ceterorum. Quoad primam quaestionem, recolendum est ex dictis in tractatu De sacr. in gen. quod ratio sacramenti proprie dicti in eo consistit ut sit signum practicum gratiae; sacramentum vero N.L. importat proprie dictam (juxta Thomistas, physicam) causalitatem gratiae et veluti coalescit ex tribus elementis, quae dicuntur Sacramentum tantum, Res ct Sacramentum, Res tantum. Ex triplici autem hoc capite oritur ratio dubitandi de proprie dicta ratione sacramentali Eucharistiae. Nam signum sacramentale est quid permanens, secus ac in aliis sac­ ramentis, nec ceterum ad gratiam, sed potius ad corpus Christi, videtur referri, ut patet ex verbis formae. Res et sacramentum est ipsum corpus Christi, quod ex una parte non producitur a sacramento, quemadmo­ dum character a Baptismo, et ex alia parte ex se solo valet producere gratiam ac ita evacuat in signo exteriori specierum ipsam rationem sac­ ramenti. Res tantum seu effectus videtur esse ipsa unio cum corpore Christi, potius quam gratia, tum quia verba formae, in qua effectus exprimi oportet, nonnisi ad corpus Christi referuntur, tum quia si collatio gratiae esset finis huius sacramenti, ipsum corpus Christi, quod est excellentius et principalius, esset ordinatum ad gratiam quae est quid inferius et secundarium. Quamvis autem responsio affirmativa sit de fide (juxta Cone. Trid. definiens unumquodque ex septem ritibus, inter quos nominat Eucha­ ristiam, esse vere et proprie sacramentum: sess. 7, can. 1, cf. can. 3 et sess. 13, cap. 3), tamen in explicando modo quo tria supradicta ele- 664 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE menta conveniant Eucharistiae non prorsus consentiunt theologi, ita ut quidam videantur non perfecte salvare rationem sacramentalem huius ritus, juxta genuinum conceptum sacramenti in genere. Cuius deceptionis occasio est ipsa praesentia corporis Christi, quod ob suam excellentiam videtur dominare ac veluti in se ipso colligere omnem rationem huius sacramenti. Quoad secundam quaestionem, est etiam dc fide, implicite definita a Cone. Trid. (ibid.), Eucharistiam habere distinctam rationem sacra­ mentalem nec esse confundendam cum uno vel altero ex septem sacra­ mentis. Ratio autem dubitandi provenire posset ex comparatione Eu­ charistiae cum Baptismo, in quo etiam efficitur unio seu incorporatio ad Christum, et Confirmatione, quae etiam habet pro effectu plenitudinem vitae spiritualis. Quoad tertiam quaestionem, est doctrina traditionalis, consignata in Catechismo Cone. Trid. (p. 2, c. 4, q. 45 et 48 cit. in p. 451 sq. et 479) et Enc. “Mirae caritatis” Leonis XIII (cit. in p. 452 sq.). cui contrarie temerarium esset, Eucharistiam ita aliis sacramentis excellere ut sit quodammodo fons et finis illorum. Haec tamen final itatis ordinatio ad minimum quid reducitur, imo non videtur quomodo salvari possit, in sententia illorum theologorum qui negant Eucharistiam esse de neces­ sitate medii in voto (cf. p. 494 sq.). CONCLUSIO Conclusio 1. Eucharistiae competit proprie dicta ratio sacramenti, ita ut conveniat cum aliis ritibus in gcnerica ratione sacramenti (q. 73, a. 1, ad 2; a. 6). Probatur. Ut dictum est in tractatu De sacr. in gen., sacramentum est signum rei sacrae inquantum est sanctificans homines, sacramentum vero N.L. importat praeterea proprie dictam (juxta thomistas, physicam) causalitatem gratiae atque coalescit ex tribus elementis quae dici solent: sacramentum tantum, res et sacramentum, res tantum. Jamvero haec omnia conveniunt Eucharistiae. Ipsa enim consistit in signo sensibili specierum panis et vini et ordinatur ad sanctificandum hominem per spiritualem cibationem in Christo, collatam in ipso usu specierum una cum praesentia reali ipsius corporis Christi. Xec minus quam in aliis sacramentis tria praedicta elementa velifi­ cantur in Eucharistia. DE SACRAMENTALIBUS PROPRIETATIBUS EUCHARISTIAE 665 1. SACRAMENTUM TANTUM componitur ex utrisque speciebus panis et vini (materia) et ex utraque formula consecrationis (forma). Nec ista dualitas materiae et formae ullatenus officit unitati sacramenti, sicut non officit unitati signi; assumuntur enim duae res et duo signa ut partes integrantes unius rei (seu convivii) et unius signi spiritualis refectionis, ut dictum est in art. 31 (p. 621). Dictum est etiam in art. 29 sacramentum consistere in speciebus non tanquam in aliquo connotato per corpus Christi, sed in recto, nec tan­ quam in parte in recto importata, sed tanquam in adaequato constitu­ tivo, ita ut solae species, non vero corpus Christi, sint ipsum sacra­ mentum tantum. Item in art. 30 dictum est verba consecrationis esse proprie dictam formam sacramenti, quatenus, virtualiter vel moraliter (juxta duplicem explicationem), sunt praesentia speciebus. Primo, species sunt sacramentum i.e. SIGNUM. Et imprimis, sunt signum corporis Christi, non quidem ratione sui et inquantum sunt accidentia panis et vini, sic enim solum referuntur ad propriam substantiam, sed ratione verborum consecrationis, seu in­ quantum sunt species in sensu formali et exclusivo (i.e. accidentia sub­ stantiae conversae in corpus Christi), sic enim referuntur ad corpus Christi secundum rationem continentis ipsum. Praeterea ac praecipue, species sunt signum gratiae, et quidem tum ratione sui, inquantum sunt vehiculum substantiae cibativae, tum prae­ sertim ratione verborum consecrationis, inquantum de facto vehunt non propriam corporalem substantiam sed substantiam corporis Christi quae non aliter quam sanctificando cibat. Obicics. Species sunt signum solius corporis Christi non vero ipsius gratiae. Nam significatio sacramentalis exprimitur in verbis formae, verba autem eucharistica significant solum corpus Christi, dum verba aliorum sacramentorum exprimunt ipsum effectum gratiae. Unde spe­ cies non habent propriam rationem sacramenti, saltem prout convenit aliis ritibus. Resp. Quidam theologi, ut facilius eludant vim huius difficultatis, concedunt Eucharistiam, aliter ac cetera sacramenta, non referri, saltem primo et immediate, ad ipsam gratiam sacramentalem, sed ad corpus Christi, ac ita sacramentalem indolem Eucharistiae destruunt quantum ad rationem signi. Ita Scotus (In 4 Sent., dist. 1, q. 2) docet de ratione sacramenti esse ut significet gratiam seu donum gratuitum, Eucharistiam autem sig­ nificare Christum qui est maxima gratia seu donum gratuitum quod in salutem nobis confertur. 666 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE Similiter Suarez (Disp. 1, sect. 3), benigne aspiciens sententiam Scoti, docet species significare gratiam tantummodo mediate, quia, cum sint sacramentum permanens, nequeunt ante usum significare gratiam praesenter collatam. Item inter modernos De la Taille docet species non significare (nec proinde efficere) gratiam sacramentalem sed tantum corpus Christi, quod propria vice directe significat (et efficit) gratiam sacramentalem; et hoc sensu dici posse species significare (et causare) gratiam sacra­ mentalem tantummodo mediate. Ita in Mysterium Fidei, elue. 43, ubi ad suam thesim firmandam multum insudat in destruenda sacramentalitate symbolismi granorum vel acinorum in unum panem vel vinum collectorum (cf. supra in p. 462). Attamen istae evasiones contrariantur traditional! doctrinae, conse­ cratae in ipsis decisionibus Ecclesiae (cf. infra, p. 671 sq.), juxta quam omne sacramentum, non excepta Eucharistia, refertur ad ipsam gra­ tiam seu ad ipsum effectum sanctificationis qua homo formaliter sanc­ tificatur, non vero ad eius causas, tanquam ad id quod directe et immediate significatur. Unde dicendum est species significare non solum corpus Christi sed etiam ipsam gratiam, imo hanc directe et principalius.57 Ad cuius intelligentiam recolendum est quod diximus in tractatu De sacr. in gen. (art. 20, p. 331 sq.), significationem nempe sacramenti non totam nec omni modo exprimi in ipsa forma, sed colligendam esse ex toto ritu prout est signum ad placitum institutum ad talem finem, in tali materia et in tali forma. Sic in sacramentis Ordinis et Matri­ monii nec materia physice accepta, nec forma grammaticaliter sumpta, referunt significationem gratiae nisi accipiantur formaliter et sacra­ mentaliter, prout nempe sacra potestas intime ligatur cum gratia gratum faciente et vinculum conjugale ordinatur ad significandam unionem Christi cum Ecclesia quae in gratia consistit. In Eucharistia autem verba consecrationis, quamvis grammaticaliter accepta exprimant solum corpus Christi, sacramentaliter tamen refe­ runtur ad gratiam, tum quia ipsum corpus Christi ad conferendam gratiam sub sensibili signo constituitur, tum praecipue quia ipsa verba prout signant species panis et vini (“Hoc est”) significant corpus Christi ut constitutum sub specie cibi, adeoque ut spiritualiter cibans per gratiam, ita ut earum sensus, qui grammaticaliter sonat: Contentum sub his speciebus alimenti est corpus meum, sic sacramentaliter verti posset: Hoc est corpus meum in cibationem gratiae, i.e. Hae species M Cf. art. 30, p. 610 sq.; tractatum De sacr. in gen., p. 65 sq. 113. 327. 331 sq. 334 sq. DE SACRAMENTALIBUS PROPRIETATIBUS EUCHARISTIAE 667 cibi sunt signum continens corpus meum ut cibans per gratiam, i.e. Hae species sunt signum cibationis gratiae per corpus meum. Praeterea per verba consecrationis, sacramentaliter accepta, direc­ tius et principalius significatur gratia quam corpus Christi (quamvis hoc abstrahendo a ratione sacramentali sit dignius quam nostra gratia) tum quia omne sacramentum secundum suam essentiam primo et per se est signum gratiae, tum quia corpus mysticum Christi, ad quod haec gratia cibativa reducitur, est excellentius corpore physico ipsius Christi quod vi verborum ponitur in sacramento (cf. tractatum De sacr. in gen., art. 20, p. 334 sq.). “Quod [autem] Christus videatur significari in recto, gratia autem in obliquo, nihil refert. Sicut nec refert, quod album significet in recto corpus, et in obliquo albedinem: quia corpus, licet in recto, est sig­ nificatum materiale; et albedo, licet in obliquo significatur per modum formae. Quod proportionabiliter accidit in praesenti: corpus enim Christi non est ultimatum significatum: sed ordinatur ad gratiam sicut ad complementum, et finem totius significationis sacramentalis: quem­ admodum ipsa spiritualis refectio non consummatur formaliter. nisi per gratiam. “In quo sensu accipiendus est D. Thomas infra quaest. 73, art. 1 ad 2, cum ait: ‘Sicut autem se habet virtus Spiritus Sancti ad aquam baptismi, ita se habet corpus Christi verum ad species panis, et vini. Unde species panis et vini non efficiunt aliquid, nisi virtute corporis Christi veri.’ Quibus verbis non obscure significat S. Doctor corpus Christi verum sub speciebus existons comparari per modum virtutis ad gratiam sicut ad terminum, et finem, qui praecipue in eo sacramento intenditur.”58 Secundo, species sunt sacramentum, i.e. CAUSA. Et imprimis species sunt quodammodo causa corporis Christi, non quidem quatenus causent ipsum corpus Christi secundum se. sicut Baptismus causât characterem (nam corpus Christi jam existit). nec quatenus, ratione verborum consecrationis super ipsas prolatorum, habuerint actionem quamdam productivam corporis Christi secundum esse sacramentale (nam, ut contra quosdam theologos sic putantes diximus in art. 15, p. 270 sq. 275 277. 283-293, transsubstantiatio nullam importat actionem productivam circa corpus Christi),sed primo quatenus in ipso fieri sacramenti seu in transsubstantiatione verba ut prolata super species (et ita species ut informatae verbis) sunt causa efficiens conversionis panis ct consequentis praesentiae Christi™ "Salmanticenses, De sacr. in comm.. disp. 1, dub. 2, § 3, n. 46, Parisiis. ISSI. p. 44. M Cf. De la Taille, Mysterium Fidei, p. 529 sq. 668 ; • * J DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE secundo et praecipue, quatenus, considerato sacramento secundum esse, species sunt ratio praesentiae corporis Christi (cum, ut dictum est in art. 15 sq., p. 314 sq. 336, non posset haberi praesentia Christi nisi species permanerent) et hoc sensu sunt causa corporis Christi secun­ dum esse sacramentalis praesentiae, in quo consistit res et sacramen­ tum Eucharistiae. Unde ex parte minuitur sacramentalis ratio specierum in sententia quorumdam, uti Billuart (Diss. 2, a. 1, § 2) et Salmanticensium qui scribunt: “Non est de ratione nostrorum sacramentorum efficere omne, quod adaequate significant: sed sufficit, quod efficiant suum principalius significatum, nempe gratiam, qua formaliter sanctificamur ... in hoc enim eorum virtus, et significatio practica satis explicatur. Unde ex eo, quod Eucharistia Christum significet, et ipsum non efficiat; minime sequitur illam non esse sacramentum: sufficit enim, quod per sui appli­ cationem efficiat in nobis gratiam sanctificantem, ut vere causet. Quae responsio fundatur in doctrina I). Thomae supra quaest. 60, art. 3, in corp, ubi ait: ‘Sacramentum est et signum rememorativum ejus, quod praecessit, scilicet passionis Christi; et demonstrativum ejus, quod in nobis efficitur per Christi passionem, scilicet gratiae: et prognosticum, id est praenuntiativum futurae gloriae.’ Et tamen certum est sacramen­ tum non efficere passionem Christi praeteritam. Quin nec proprie loquendo efficit gloriam: cum haec consistat in operatione a beato elicita ex vi alterius concursus longe diversi.”60 Praeterea, ac praecipue, species sunt causa ipsius gratiae sacramcntalis, quamvis ex virtute ipsius corporis Christi in ipsis contenti. Hoc negatur a pluribus theologis, uti Cajetano, Bellar mino, Franze­ lin, De la Taille, qui ita destruunt indolem sacramentalem Eucharistiae quantum ad rationem causae. Generatim hi theologi post Cajetanum distinguunt inter rationem signi, quam tribuunt speciebus, et rationem causae, quam tribuunt corpori Christi (cf. in p. 657); De la Taille vero, magis logice procedens, denudat species utraque ratione signi et causae gratiae eamque reservat corpori Christi. Cajetanus: “Quod Christus in hoc sacramento contentus confert per seipsum, et non per aliquod sensibile instrumentum, spiritualem fructum, declaratur tripliciter. Primo quia, ubi est praesens agens suffi­ ciens per seipsum, non est opus instrumento, nec consuevit adhiberi instrumentum. “Secundo, quia sic se habet esus et potus sacramentalis ad hoc aliDc Euch., disp. 2, dub. 1, § 2, n. 9, Parisiis, 1882, p. 95 sq. DE SACRAMENTALI BUS PROPRIETATIBUS EUCHARISTIAE 669 mentum spiritus, sicut se habet tam manducatio quam potus naturalis ad alimentum corporale. Sed in nutritione corporali panis et vinum non per instrumenta, sed secundum seipsa alunt: quoniam, ut dicitur in II de Anima [c. 4, n. 13, S. Thomas, lect. 9], alimentum secundum suam substantiam nutrit. Et similiter edere et bibere non sunt instru­ menta alimenti corporalis ad alendum corpus, sed comedere concurrit ut adducens alimentum siccum, et bibere ut adducens alimentum humidum: constat autem secundum philosophiam quod adproximatio agentis et patientis, alimenti et aliti, non locatur inter instrumenta Relinquitur igitur, ex hoc quod Christus continetur in hoc sacramento ut alimentum, ut species panis et vini attestantur, quod ipse secundum seipsum nutriat spiritum sumentium: et similiter, ex hoc quod ad sumentium animas pervenit eo ipso quod manducatur et bibitur sacramentaliter, quod esu et potu sacramentali non utitur ut instrumentis, sed ut approximationibus alimenti ad hominem qui alendus est. “Tertio, quia de divinis sacramentis oportet ‘sapere ad sobrietatem' [Rom. 12, 3], non excedendo limites patrum nostrorum. Accepimus autem ex Ecclesiae doctrina incomprehensibilem ac ineffabilem coniunctionem Christi et specierum sacramentalium sub ratione continen­ tis et contenti veraciter praesentis, et signi et signati, et huiusmodi: et non secundum rationem agentis et instrumenti. Et propterea voces huiusmodi tanquam profanae novitates vitandae sunt” (In q. 80, a. 12. De communione sub utraque specie, q. 2, n. 9). Bellarminus: “Species illae significant quidem cibum spiritualem, sed non sunt ipsae cibus spiritualis; et proinde non reficiunt, nec sustentant animam, atque adeo non sunt causa gratiae” (De Euch., 1. 4, c. 6). Franzelin: “Sacramentum potest spectari dupliciter, a) ut est sensibile signum sacrum; b) ut est causa efficax gratiae. Priori modo sacramentum Eucharistiae sunt species panis et vini continentes prae­ sens corpus et praesentem sanguinem Domini. Adeoque illo priori sensu nomine sacramenti intelliguntur species in recto, corpus ac sanguis Christi in obliquo; sunt enim illae per se sensibiles et ratione illarum totum sacramentum constituitur sensibile. At modo altero ut sacra­ mentum est causa efficax gratiae, sacramentum Eucharistiae est corpus et sanguis Christi sub speciebus panis et vini. Illud ergo in recto, hae in obliquo significantur; causa quippe efficax gratiae est ipsum corpus et sanguis Christi in statu sacramentali: ‘caro mea vere est cibus et sanguis meus vere est potus’; in quo tamen statu corpus Christi non est, nisi quatenus constitutum sub his visibilibus speciebus. . . “Neque in speciebus alia dignitas et virtus ad gratiam conferendam 670 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE • Λ*· K J iW V /· distincta a Christi corpore sub iis contento cogitanda esse videtur... non species per se et distincte a corpore Christi consideratae efficaces esse videntur ad conferendam gratiam, sed tota sacramentalis virtus est ipsum Christi corpus et sanguis. Quare species per se consideratae significant quidem gratiam, sed conjerendam per corpus Christi, quod sub iis continetur et quocum unum sacramentum constituunt. Prae­ ferenda igitur omnino videtur sententia Bellarmini (de Euch. 1. IV. c. 6.) aliorumque, qui non putant admitti oportere duplicem efficaciam instrumentalem, unam in corpore Christi, aliam in ipsis speciebus, quamvis huic alteri opinioni aliorum theologorum (Suarez de Euch. disp. 42. sect. 3; de Lugo de Euch. disp. i. sect. 2. n. 22. 23. etc.) suam probabilitatem non negemus” (De Euch., thes. 18, n. 1, Romae, 1932, p. 331 sq.). De la Taille: “Respectu . . . gratiae, ea est . . . causalitas symbolo­ rum sensibilium, ut nobis admoveant, significatum per modum cibi atque contentum, corpus sanguinem ve Christi, signum et causam nostrae spiritualis adunationis ad victimam sanctam et sanctificantem, vivam et vivificantem. Quia autem non admovetur nobis corpus Christi nisi sub sensibilibus symbolis, ideo aliquando dictum est a nostris doctoribus non causare gratiam nisi per species: non quasi inter corpus Christi et ipsius effectum medient species, sed quia nonnisi per species nos conjungimur sacramentaliter sacrificali cibo aut potui, immediate jam ex sese nostram sanctitatem figuranti atque operanti. . . “Esto igitur species sint nobis quaedam veluti instrumenta ad capes­ sendum intusque suscipiendum corpus Christi tanquam cibum; at non sunt corpori Christi instrumenta, quorum ope efficiat gratiam. Mediant inter nos et cibum coelestem, non autem inter cibum coelestem et effectum vitae” (Mysterium Fidei, Parisiis, 1931, p. 540 sq.). “Si effectus . . . attingitur per species, nullo transitu facto per corpus Christi, cui bono jam corpus Christi putandum est inservire? Nonne otiatur? Immo quidni dicas exsulare? Nihil enim otiosum facit Deus. Pervenitur igitur hac via ad eliminandum corpus Christi a sacramento, plus quam ipse somniarat Gerhohus [cf. Myst. Fidei, p. 534]: scilicet non solum ut veritas, sed etiam utilitas sacramenti nullam requirat praesentiam Christi realem. “At responderit quis: Imo requiritur corpus sanguisque Christi et ad utilitatem et ad veritatem sacramenti. Nullum enim verum sacramen­ tum est de se inefficax. Efficacia autem accedit speciebus ex latente corpore Christi. “Sed praepostera est ista solutio: ut causalitas specierum censeatur, respectu gratiae, immediata, mediata autem censeatur causalitas cor- DE SACRAMENTALIBUS PROPRIETATIBUS EUCHARISTIAE 671 poris vel sanguinis Christi. Eodem pacto enim et ordine elementa in sacramentis causant, (pio significant: significando enim causant, ut centies dictum est. Si igitur corpus Christi produceret suum effectum mediantibus speciebus, etiam mediantibus speciebus suum effectum significaret: hoc est, corpus Christi esset signum specierum, sicut spe­ cies forent signa gratiae. Qui ordo est nimis praeposterus: cum nequeat corpus Christi esse signum ullius rei sensibilis, et multo minus signum sui signi; sed omnino, significatum per symbola sensibilia, debeat rur­ sus significare aliam rem, utique intellegibilem et sacram, quae est unius in Christo corporis aedificatio. Organica est hujus sacramenti constitutio, non chimaerica” (ibid., p. 539 sq.). Nihilominus influxus specicrum in gratiam sacramental em admitten­ dus est cum aliis theologis, ut Suarez (Disp. 42, sect. 3). Lugo (Disp. 1, sect. 2, n. 22 sq.), Salmanticensibus (Disp. 2, dub. 1, n. 8 sq.; dub. 2, n. 26. 33. 36) et inter modernos E. Dublanchy.™· Ratio est quia species sunt verum sacramentum, sacramentum autem est signum et causa gratiae. Praedicta ergo distinctio adversariorum inter significationem et causalitatem secat Eucharistiam in duas partes, quarum neutra est sacramentum, siquidem uni competat sola ratio signi, alteri vero sola ratio causae. Propterea ipsi Suarez et Lugo, qui docent corpus Christi ingredi rationem sacramenti, ab hac divisione aufugiunt et nobiscum tribuunt etiam speciebus utramque rationem signi et causae. Ex sententia vero De la Taille sequeretur solum corpus Christi esse sacramentum, quod ipse non admittit, cum confiteatur nobiscum sacra­ mentum esse signum sensibile et corpus Christi esse rem et sacramen­ tum; nec ceterum ratio signi et causae relate ad corpus Christi, quam ipse concedit speciebus, valet in his salvare rationem sacramenti, quod essentialiter et ratione sui ordinatur ad ipsam gratiam. In ipsis Ecclesiae documentis nulla fit distinctio inter Eucharistiam et alia sacramenta tum quoad rationem signi tum quoad rationem causae, sed absolute affirmatur Eucharistiam esse proprie dictum sa­ cramentum, sicut cetera, et sacramentum referri ad gratiam significan­ dam et causandam. Ita Cone. Trid., sess. 7, can. 6 (Denz. 849 cit. in tractatu De sacr. in gen., p. 143); sess. 13, cap. 3 (Denz. 876 cit. supra in art. 29, p. 597); Leo XIII, Ep. “Apostolicae curae” (Cavallera, 961 cit. in trac­ tatu De sacr. in gen., p. 93) et Catechismus Cone. Trid. qui in p. 2, c. 4, q. 7 sq., ait: « In Dici. Théol. Cath., art. Communion Eucharistique (sous les deux espèces), col. 571. 6Ί2 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE ‘‘Docendum erit, hoc verum esse sacramentum, atque unum ex sep­ tem . . . I Id] ex ipsa ratione et natura sacramenti . . . convincitur. Etenim in eo signa sunt externa et sensibus subiecta. Habet deinde gratiae significationem et efficientiam. . . Sed illud . . . observandum est, multa in hoc mysterio esse, quibus aliquando sacramenti nomen sacri scriptores tribuerunt. Interdum enim et consecratio et perceptio, frequenter vero et ipsum Domini corpus . . . sacramentum vocari con­ suevit. .. Verum haec omnia minus proprie sacramenta dici perspicuum est. Ipsae autem panis et vini species veram et absolutam huius nominis rationem habent.” S. Thomas de sacramento in genere docet in q. 60, a. 1, corp, et ad 1: “Hoc modo [i.e. ut instrumenta] sacramenta novae legis gratiam causant: adhibentur enim ex divina ordinatione hominibus ad gratiam in eis causandam. . . Habent perfecte rationem sacramenti, inquantum ordinantur ad aliquid sacrum, non solum per modum signi, sed etiam per modum causae.” Item in q. 65, a. 1, ad 1, scribit: “Virtus divina et passio Christi operantur in nobis per diversa sacramenta, quasi per diversa instrumenta.” Hanc eandem rationem hic applicans ad species ezicharisticas, ait in q. 79, a. 7, ad 3: “Nihil . . . plus est virtutis in multis hostiis consecratis quam in una, cum sub omnibus et sub una non sit nisi totus Christus.” Et ne adver­ sarii haec ipsa verba velint in suum sensum trahere, ait magis distincte et explicite in q. 73, a. 1, ad 2: “Aqua baptismi non causât aliquem spiritualem effectum propter ip­ sam aquam, sed propter virtutem Spiritus sancti in aqua existentem... Sicut autem se habet virtus Spiritus sancti ad aquam baptismi, ita se habet corpus Christi verum ad species panis et vini; unde species panis et vini non efficiunt aliquid nisi virtute corporis Christi veri.” Item in q. 79, a. 2, corp., scribit: “In hoc sacramento potest con­ siderari et id ex quo habet effectum, scilicet ipse Christus contentus ... et id per quod habet effectum, scilicet usus sacramenti et species ejus.” Et ibid, ad 3: “Hoc quod Christus sub aliena specie sumitur, pertinet ad rationem sacramenti, quod instrumentaliter agit. Nihil autem pro­ hibet causam instrumentalem producere potiorem effectum, ut ex supra dictis patet (qu. Ixxvii, art. 3 ad 3).” Rationes autem a Cajetano et De la Taille adductae non evincunt soli corpori Christi competere rationem causae. Ad primum Cajetani respondetur praesentiam ipsius agentis seu Christi non evacuare efficientiam instrumenti seu specierum, tum quia Christus est praesens in speciebus tanquam in sacramento seu in signo DE SACRAMENTALIBUS PROPRIETATIBUS EUCHARISTIAE 673 et causa gratiae, tum quia corpus Christi prout est in sacramento non comparatur ad alia immediate et ratione sui sed mediantibus speciebus, tum quia ipse Deus, quamvis sit intime praesens omnibus rebus, adhi­ bet tamen causas secundas ad producendos suos effectus. Ad secundum respondetur quod argumentum supponit id quod prae­ cise probandum est, i.e. solum corpus Christi, et non species, se habere ut alimentum spirituale. Manducatio sacramentalis se habet ut appli­ catio alimenti sacramentalis quod sunt ipsae species, agentes in virtute corporis Christi. Ad tertium respondetur quod nostra sententia, nedum excedat limi­ tes doctrinae traditionalis, apprime concordat cum sensu et verbis documentorum Ecclesiae nuper relatorum, necnon cum traditional! conceptu sacramenti. Ad argumentum De la Taille respondetur imprimis ipsum nimis pro­ bare, quoniam si ex hoc quod Christus non immediate et ex se solo agat in sacramento sequeretur eius actionem esse frustraneam. simili­ ter ex eo quod corpus Christi non per se et immediate, sed per species, sit nobis praesens, sequeretur etiam eius praesentiam inter homines in permanenti sacramento esse otiosam et frustraneam. Hac ipsa ratione moti sunt illi theologi qui, ut Cicnjuegos, docuerunt Christum in Eu­ charistia, non obstantibus speciebus, immediate ac sensibiliter nos videre et audire (cf. art. 23, p. 432). Ceterum modus tum existendi tum agendi corporis Christi in Eucha­ ristia non est frustraneus aut otiosus, sed utilis et conveniens, attamen non aliter quam sacramentaliter. cum non aliter humanitas Christi secundum suam substantiam adsit et coniungatur nobis hic in terris quam sub figura et sacramento. Similiter modus existendi Divi­ nitatis Christi, seu praesentia SS. Trinitatis in anima justi, non est frustraneus nec otiosus, quamvis in hac vita nondum sit facialis con­ tactus et plena possessio Deitatis, sed tantum obiectiva quaedam prae­ sentia seu experimentalis cognitio obiecti substantialiter quidem prae­ sentis sed nondum substantialiter possessi. Hae duae praesentiae Christi mutuo se complent. Voluit enim Deus nos sibi perfecte unire per Christum et in Christo, seu nos Christo perfecte incorporare; unde sicut per gratiam Christi nobis intime com­ municat eius Divinitatem sic per sacramentum corporis Christi nobis copulat cius humanitatem, per quam ipsi Divinitati incorporamur. Fundamentalis dejectus, latens in obiectis argumentis necnon in qui­ busdam aliis opinionibus eucharisticis (uti de actionibus et passionibus Christi in Eucharistia, cf. art. 23. vel de sacramento consistente in ipso corpore Christi, cf. art. 29), in eo consistit quod defensores illarum 674 • • : . * " % 4 * DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE opinionum suam considerationem maxime dirigant ad realitatem et dignitatem Christi praesentis, quin ipse modus praesentiae sufficienter ab eis ponderetur. Quamvis enim ipsum corpus Christi cum tota sua essentia et virtute sit in sacramento, non est tamen praesens, ut ita dicatur, secundum seipsum seu secundum naturalem modum praesentiae, sed ut contentum in speciebus ad modum substantiae, sicque non immediate et per seip­ sum, sed mediate per species, comparatur ad nos tum in ratione existendi tum consequenter in ratione agendi. Et quamvis corpus Christi, quod exist'd in sacramento, possit ex se solo et immediate causare gra­ tiam (ac de facto ita causet quotiescumque gratia extra usum sacramentorum confertur), non tamen id potest prout exist'd in sacramento, ita quod sine concursu specierum sacramentaliter operetur. Unde oportet quod effectus Eucharistiae causetur etiam per species sacramentales, vel si placet per corpus Christi ut existens sub speciebus et operans per species. Nec ceterum (ut repellantur inanes quaedam imaginationes') fingen­ dum est species operari ut quoddam instrumentum separatum, quod mediet inter corpus Christi et effectum gratiae, aut ipsum corpus Christi esse medium in agendo inter species et effectum, sicut character mediat quodammodo inter Baptismum et eius effectum; sed corpus Christi et species accipienda sunt ad modum unius agentis, quatenus sunt unum per modum contenti et continentis, ea analogica ratione qua substantia panis efficiebat unum agens cum suis accidentibus, ita quod tota virtus specierum non aliud sit quam ipse influxus corporis Christi et tamen hic influxus non sit sacramentalis nisi quia exercetur in specie­ bus et per species tanquam per instrumentum modificans actionem Christi secundum rationem sacramentalis cibationis. Jam in tractatu De sacr. in gen. (art. 10, p. 194 et 196), agentes de physica causalitate sacramentorum, monuimus quod in judicanda rati­ one causae instrumentalis, et maxime in instrumentis divinae opera­ tionis, purganda est imaginatio a phantasmatibus eorum quae perti­ nent ad rationem instrumenti sensibilis et separati, ac figenda est mentis consideratio in ipso conceptu analogico instrumenti qua talis, qui diversimode determinatur in variis instrumentis tum supernaturalibus tum etiam naturalibus. Praeterea non est imaginandum cum De la Taille quod juxta prae­ dictam explicationem pervetatur ordo sacramentalis postponendo spe­ cies, quae sunt sacramentum, corpori Christi, quod est res et sacra­ mentum. Nam corpus Christi, eiusque influxus, ordine naturae praecedit et subsequitur species secundum diversam considerationem: praecedit nempe prout est causa efficiens movens hoc sacramentum DE SACRAMENTALIBUS PROPRIETATIBUS EUCHARISTIAE 675 sicut cetera, subsequitur vero prout est ipsa virtus qua species operan­ tur, et res et sacramentum per quod species operantur. Aliis verbis, cum in hoc sacramento non contineatur sola virtus corporis Christi ab extrinseco agentis, sicut in ceteris sacramentis, sed resideat ipsa causa efficiens, quae est corpus Christi, hoc movet ipsum sacramentum ad suum effectum veluti ab intrinseco ac simul evadit causa efficiens movens sacramentum, virtus ipsa sacramenti et res et sacramentum. Quae videntur concinne exprimi a 5. Thomas in q. 73, a. 1, ad 2 (supra cit., p. 672; cf. In 4 Sent., dist. 8, q. 1, a. 1, q. 1, ad 2). 2. RES ET SACRAMENTUM est ipsum corpus Christi, ut vi verborum praesens sub speciebus. Quod corpus Christi sit res, i.e. signatum et causatum, et quomodo significetur et causetur per species, constat ex dictis de sacramento tantum. Quod vero ipsum sit sacramentum, i.e. signum et causa gratiae una cum speciebus, patet generaliter ex eo quod, ut dictum est in tractatu De sacr. in gen. (art. 20), primum significatum et effectum a sacra­ mento oportet sacramentaliter referri ad gratiam (i.e. tanquam signum et causam), quia quidquid est in sacramento sacramentale est, et sacra­ mentum nihil aliud est quam signum et causa gratiae. Ceterum, ut explicatum est in eodem tractatu (p. 325. 327. 334 sq. 337), nomen sacramenti convenit corpori Christi, sicut et cuilibet rei et sacramento, tantummodo secundum quamdam diminutam et subordinatam rationem, scilicet secundum ordinationem exigitivae et dispositivae causalitatis, et quidem ad modum unius cum exteriori sacra­ mento. Corpus nempe Christi ex hoc quod constituitur et significatur sub speciebus cibi, ordinatis ad significandam et causandam gratiam cibativam, evadit eo ipso signum et titulus exigitivus eiusdem gratiae. Nec refert quod ipsum sit etiam causa efficiens gratiae, imo ipsa virtus causati va specierum, quoniam id habet non formalissime ut res et sacramentum sed, juxta nuper dicta, ut causa efficiens movens sacra­ mentum ab intrinseco. Contra rationem signi in corpore Christi duo obici possunt: Primo, non videtur quomodo corpus Christi dici possit signum sensi­ bile, cum, prout est in sacramento, nulli subiciatur sensui. Secundo, videtur esse contra excellentiam et dignitatem corporis Christi ad aliud referri. Ad primum respondetur quod corpus Christi eucharisticum fit sensi­ bile signum inquantum manifestatur per species sensibiles (cf. 3 p., q. 60, a. 4, ad 1); manifestatur autem per species tum propter injalli- 676 ; DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE bilem nexum inter praesentiam Christi et prolationem verborum conse­ crationis super species, quemadmodum etiam invisibilis character mani­ festatur per sacramentum Baptismi (cf. tractatum De sacr. in gen., p. 86 et 301 sq.), tum praecipue propter unionem continentiae, ratione cuius species ordinantur ad manifestandam substantiam quae in ipsis continetur (cf. p. 316) sive ob exigentiam naturalem (ut manifestant propriam substantiam panis vel vini) sive ob exigentiam consecrationis (ut manifestant corpus Christi). In ipso nomine “species”, quod liben­ tius prae voce “accidentia” ab Ecclesia et theologis adhibetur, haec ratio manifestativa corporis Christi signanter exprimitur (cf. supra, p. 316 et 327). Ad rem De la Taille: “Est sensibile suo modo corpus Christi eucharisticum. Sicut enim homini ratione utenti sensibilis est, non quidem per se, sed per qualitates suas externas, ipsa substantia corporea, sic intellectui luce fidei perfuso sensibilis est per externum signum sacramentale caro et sanguis Christi in locum substantiae paneae vel vineae succedens. Addito enim verbo (‘Hoc est corpus meum’) ad elementum. Christus in ratione epuli sacrificalis ostenditur nobis praesens per spe­ ciem alienam, sicut antea per propriam demonstrabatur cibus cor­ poralis. Quare doctores semper, qua ex parte signum importat visi­ bilitatem, rationem signi adscripsere corpori Christi invectam per species, quibus demonstratur veluti ad sensum (vide pro exemplo Suarezium, Disp. 42, sect. 4, η. 8).”02 Ad secundum respondetur quod ordinatio corporis Christi ad gratiam eucharisticam nihil detrahit eius dignitati et excellentiae, tum quia ad illam ordinatur non tanquam signum vacuum, re significata inferius, sed uti eminens signum, causa ipsius rei signatae, tum quia revera ordinatur ad aliquid nobilius, nam, ut dictum est supra, gratia eucha­ ristica. intimius considerata, reducitur ad corpus Christi mysticum quod est nobilius corpore Christi physico, tum quia ex hoc ipso ostendi­ tur Christum in sacramento non ad aliud simpliciter ordinari sed ad seipsum secundum diversam considerationem, seu corpus Christi secun­ dum materiale suum elementum, vi verborum praesens sub speciebus, ordinari ad seipsum secundum spirituale elementum gratiae capitalis quae per corpus physicum sacramentatum diffunditur tanquam per magnetem attrahentem cetera membra ad unitatem corporis mystici. In quo sensu accommodari possunt verba Lanjranci: “Christus ergo Christi est sacramentum” (Lib. de corp, et sang. Domini, 14. M.L·. 150, 424). Ad rem perpulchre De la Taille: “Nec verendum, ne exinde detran Mysterium Fidei, elue. 40, Parisiis, 1931, p. 510. DE SACRAMENTALIBUS PROPRIETATIBUS EUCHARISTIAE 677 hatur quicquain dignitati Christi. Non enim aequiparabitur per hoc figuris veteris Legis vacuis ct imbecillis, sed sortietur rationem exem­ plaris indeficientis, veluti plenum et eminens signum, efficax sui significati. “Sicuti enim Verbum apud Patrem est expressivum totius creationis quae per ipsum fit; sic in eucharistia Verbum idem incarnatum, prout rationem habet hostiae fidelibus populis impertiendae, significativum est rei sacrae per ipsum inductae, quae est nostra in ipsum translatio. In ipso enim vita erat, et vita facta est caro, et caro in mortem data pro mundi vita facta est panis; et panis vitae, vitam dans hominibus, eos in suam incorruptibilitatem mutat: reformans corpus humilitatis nostrae, configuratum corpori claritatis suae (Phil., 3, 21). “Sic Christus ratione sanctificati sui corporis est in eucharistia forma atque species Ecclesiae excellens, sicut in sinu Patris est per divinam essentiam species et forma praefulgida omnium rerum intellegibilium atque factibilium. Quod admirabili hoc axiomate comprehendebat B. Wolphelinus Brunwillerensis : ‘Est autem unus atque idem, primo mun­ dum formans, deinde hoc sacramento suam imaginem reformans’ (Epist. de sacram, euchar. contra error. Berengar. P.L. 154, 413).' ' 3. RES TANTUM est ipsa gratia eucharistica, ad quam signifi­ candam et causandam hoc sacramentum principaliter ordinatur. Quomodo haec gratia significetur et causetur, tum per sacramentum tantum (species) tum per rem et sacramentum (corpus Christi), con­ stat ex nuper dictis. Quid vero ipsa adaequate importet, explicatum est per totum art. 25, ubi de effectu Eucharistiae. Ceterum, ut ibidem (p. 458) dictum est. intima ratio .huius gratiae consistit, ut ait S. Thomas, in “spirituali nutritionc per unionem ad Christum” (q. 79, a. 5), seu in mystico corpore Christi, vel, juxta diversas antiquorum expressiones: in unitate, ct charitate (Augustinus. In Joan., tract. 26: “O signum unitatis, o vinculum charitatis!”; Innocentius III, mox citandus), in altero corpore Christi quod est Ecclesia (Guitmundus Aversanus, De corp, et sang. Domini, 2. M.L. 149, 1460; Guilelmus a. S. Theodorico, De sacr. altaris, 9, M.L. 180, 357), in spirituali vel mystica carne Christi (Guilelmus a S. Theodo­ rico, ibid.; Auctor Summae Sententiarum, 6, 3, M.L. 176, 140; Petrus Lombardus, Sent., 1. 4, dist. 8, n. 4), in unitate capitis et membrorum (Auctor Summae Sententiarum, ibid.), in “corpore Christi mystico, quod est societas sanctorum” (S. Thomas, q. 80, a. 4). M Ibid., p. 510 sq. 678 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE Haec ratio mystici corporis Christi, quod per sacramentum Eucha­ ristiae efformatur, signanter exprimitur in ipso symbolismo sacramen­ tali specierum cibi, granorum vel acinorum in unum panem vel vinum collectorum (cf. p. 461 sq.), et intimae unionis corporis Christi cum speciebus in ratione continentiae, atque ab Ecclesia exaltatur per caeremoniam mixtionis aquae vino consecrando (cf. in. p. 115 sq.), per antiquum usum mittendi sic dictum “fermentum eucharisticum” ab una ad aliam ecclesiam (cf. in p. 461), per antiquam agapcn (ex graeco άγ«τη/= charitas), quae fuit fidelior imitatio primae coenae (cf. in p. 72 sq.) et per consuetudinem publicae communionis fidelium simul ad eandem mensam accedentium (cf. Pium X, cit. in p. 454). Dictum est in tractatu De sacr. in gen. (art. 20, p. 319 sqq.) doc­ trinam de triplici elemento sacramentorum “Sacramento tantum, Re et sacramento, Re tantum” prius a theologis mediaevalibus detectam esse in ipso sacramento Eucharistiae, ex quo tanquam ex semine et exemplari extensa est ad cetera sacramenta. Juverit duo praecipua testimonia recolere quae referuntur ad initium et finem huius evolutionis: Innocentius III, Ep. “Cum Martha circa” ad loannem Lugdun. 29 nov. 1202: “Distinguendum est . . . subtiliter inter tria, quae sunt in hoc sacramento discreta, videlicet formam visibilem, veritatem corporis et virtutem spiritualem. Forma est panis et vini, veritas carnis et san­ guinis, virtus unitatis et caritatis. Primum est sacramentum et non res. Secundum est sacramentum et res. Tertium est res et non sacramen­ tum. Sed primum est sacramentum geminae rei. Secundum autem est sacramentum unius, et alterius res exsistit. Tertium vero est res gemini sacramenti” (Denz. 415). S. Thomas, q. 73, a. 6: “In hoc sacramento tria considerare possu­ mus: scilicet id quod est sacramentum tantum, quod est panis et vinum; et id quod est res et sacramentum, scilicet corpus Christi ve­ rum; et quod est res tantum, scilicet effectus hujus sacramenti.” Conclusio 2. Eucharistiae competit peculiaris et distincta ratio sacramentalis, ita ut specifice differat ab aliis sacramentis N.L. (q. 73, a. 1, ad 3). Probatur. Specifica diversitas signorum, qualia sunt sacramenta, attenditur materialiter penes diversitatem clementi sensibilis (quod est essentia physica sacramenti), formaliter vero penes diversitatem rei signatae (ex qua desumitur essentia metaphysica sacramenti). Atqui Eucharis­ tia differt ab aliis sacramentis tum quoad elementum materiale, i.e. DE SACRAMENTALIBUS PROPRIETATIBUS EUCHARISTIAE 679 sacramentum tantum, tum quoad duplicem rem signatam, i.e. rem et sacramentum et rem tantum. Ergo Eucharistia specifice differt ab aliis sacramentis. Minor argumenti patet discurrendo per singula elementa, juxta ea quae dicta sunt in Conci. 1 et in articulis praecedentibus: 1. DIFFERENTIA QUOAD SACRAMENTUM TANTUM. Elementa panis et vini et verba consecrativa differunt ab elementis et verbis aliorum sacramentorum. Eucharistia consistit in re permanenti, seu in consecratione materiae; cetera vero sacramenta absolvuntur in usu, seu consistunt in conse­ cratione subiecti. In Eucharistia materia remota transmutatur ita ut substantia panis et vini convertatur et accidentia assumant relationem ad substantiam corporis Christi; in aliis vero sacramentis materia immutata manet, sicut aqua Baptismi quae retinet propriam naturam aquae etiam in ipso usu sacramenti, in quo tantum fit subiectum virtutis instrumentalis et transeuntis. Forma Eucharistiae est praesens materiae virtualiter, vel potius intentionaliter tantum, dum in aliis sacramentis habetur strictior con­ junctio secundum esse rei inter materiam et formam. In Eucharistia habetur duplex materia et forma, convenientes in duplex signum partiale, quod in nullo alio sacramento veriheatur. Eucharistia causât suum effectum veluti ex virtute intrinseca, quae identificatur cum ipso re et sacramento, dum alia sacramenta moven­ tur simpliciter ab extrinseco. “Eucharistia continet aliquid sacrum absolute, scilicet ipsum corpus Christi; aqua vero baptismi continet aliquid sacrum in ordine ad aliud, scilicet virtutem ad sanctificandum; et eadem ratio est de chrismate et similibus” (q. 73, a. 1, ad 3). 2. DIFFERENTIA QUOAD REM ET SACRAMENTUM. In Eucharistia res et sacramentum est in ipsa materia, dum res tan­ tum est in subiecto; in ceteris vero sacramentis utrumque est in sub­ iecto (q. 73, a. 1, ad 3). In Eucharistia res et sacramentum est ipsum corpus Christi, auctor sacramentorum et fons omnis gratiae omnisque supernaturalis effectus; in aliis vero sacramentis res et sacramentum est quaedam participatio virtutis et dignitatis Christi, ut maxime patet quoad characterem sacramentalem qui est participatio sacerdotii Christi. In Eucharistia res et sacramentum dicit ordinem ad gratiam essen- 680 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE tialiter simul et dominative, cum sit ipse Auctor gratiae, dum in aliis sacramentis res et sacramentum ordinatur ad gratiam contingenter et subordinate, cum talis ordinatio dependeat tantum a divina institutione et gratia sacramentalis simpliciter praecellat rei et sacramento, sicut gratia gratum faciens praecellit gratiae gratis datae. 3. DIFFERENTIA QUOAD REM TANTUM. Effectus Eucharistiae est spiritualis nutritio, quod ceteris sacramen­ tis proprie et formaliter non competit. Effectus Eucharistiae est unio cum Christo, seu spiritualis incorpo­ ratio ad Christum eiusque corpus mysticum, quod nulli alio sacramento convenit, non excepto ipso Baptismo. Per Baptismum enim incorpora­ tio ad Christum tantummodo inchoatur, quatenus generatur homo in vita Christi ac incipit quodammodo processus assimilationis mysticae, dum per Eucharistiam praedicta incorporatio perficitur, quatenus, per sumptionem Christi in cibum, homo ab ipso cibo, inverso naturae pro­ cessu, assumitur et assimilatur, vivens vita Christi (cf. S. Thomam, in p. 466 sq.). Inde Eucharistia est vera communio, seu intima copulatio cum Divi­ nitate in Christo ac veluti circumins es sio Christi et christiani, imago quaedam et participatio Circuminsessionis divinarum personarum ad invicem, juxta verba Christi in Joan.: “Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo. . . Ego vivo prop­ ter Patrem, et qui manducat me, et ipse vivet propter me — Pater sancte, serva eos . . ., ut sint unum, sicut et nos . . ., ut omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint. . .. Ego in eis, et tu in me, ut sint consummati in unum” (6, 57 sq.; 17, 11. 21. 23). Ex his duabus rationibus, quae ceterum in unam copulantur (cf. in p. 458), sequitur quod effectus Eucharistiae est complementum et per­ fectio vitae spiritualis, quod iterum aliis sacramentis non convenit, non excepta ipsa Confirmatione. Per Baptismum enim vita spiritualis per­ ficitur per modum initii seu generationis, per Confirmationem subinde perficitur per modum motus seu augmenti ducentis ad adultam aeta­ tem, per Eucharistiam vero perficitur per modum finis, seu ad modum nutrimenti convertentis animam in ipsum fontem vitae spiritualis, in quo obtinet consecutionem sui finis (cf. S. Thomam, in p. 466 sq.). Ex iisdem rationibus sequitur quod sola Eucharistia ex se et vi suae formalis significationis habet pro effectu ipsam gratiam signate et for- DE SACRAMENTALIBUS PROPRIETATIBUS EUCHARISTIAE 681 malit er qua talem, ex quo plenissime adimplet significationem sui no­ minis “Eucharistia, seu bona gratia”.04 Nam gratia formaliter consistit in vita spirituali per participationem divinae naturae. Jamvero SOLA EUCHARISTIA, UTPOTE AD SPI­ RITUALEM NUTRITIONEM ET UNIONEM CUM CHRISTO ORDINATA, HABET PRO FORMALI EFFECTI VITAM SPIRI­ TUALEM; cetera vero sacramenta ex se et vi suae formalis significa­ tionis ordinantur non ad ipsam vitam spiritualem sed ad aliquem effec­ tum formaliter ab ea distinctum, quamvis cum ea de facto ac necessario connexum vel materialiter identificatum. Baptismus enim per se respicit remotionem peccati originalis, quae de facto fit per infusionem vitae spiritualis, et consequenter per spiri­ tualem generationem,05 nec ceterum hanc vitam Baptismus respicit nisi ut motus et transitus ad eam. Simili modo Poenitentia, quae est veluti secundus Baptismus, respi­ cit expulsionem personalis peccati, quae de facto fit per restitutionem vitae spiritualis, et consequenter per spiritualem resurrectionem, nec iterum hanc vitam Poenitentia respicit nisi ut renovatus motus et tran­ situs ad eam. Extrema Unctio, quae veluti medio modo se habet inter sacramenta mortuorum et sacramenta vivorum, utpote complementum quoddam Poenitentiae et Baptismi, per se ordinatur ad abstergendas reliquias peccati personalis et curanda vulnera peccati originalis, redundantia in debilitatem vitae; quod de facto fit per novam infusionem vitae spiri­ tualis in ipso articulo mortis corporalis, nec hanc vitam Extrema Unctio respicit nisi ut quidam motus ad eam per augmentationem. Similiter Confirmatio respicit virile robur militis Christiani ad exte­ rius profitendam et defendendam fidem, quod de facto confertur per quamdam vitae infusionem, nec istam vitam Confirmatio respicit nisi secundum quod est motus ad eam, seu quaedam continuatio processus incoepti in Baptismo, perducens vitam ad plenitudinem adultae aetatis. Matrimonium respicit auxilium ad ferenda onera et recte vivendum in peculiari hominis statu ac necessitate; quod auxilium de facto datur per infusionem spiritualis vitae, quam Matrimonium non respicit nisi ut conservandam. Similiter Ordo adiuvat hominem ad convenienter conficienda et mi­ nistranda sacramenta, quibus vita spiritualis in aliis inducitur vel augetur; quod iterum auxilium de facto confertur per novam infusio61 Cf. Suarez, Disp. 63, sect. 1; Franzelin, De Euch., thes. 17, n. 1 ; De la Taille, Mys­ terium Fidei, cluc. 47; Hervé, Theol. Dogm., v. 4, n. 1S5. “Cf. De la Taille, Mysterium Fidei, Parisiis, 1931, p. 557 sqq. 682 * > ; ] • i - DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE nem spiritualis vitae in ipso ministro, ne ipse a vita deficiat dum eam in alios influit (cf. C. Gent. 4, 74). Eucharistiae vero effectus non est aliud quam vita spiritualis, nec tantum vitae generatio vel completio vel reparatio vel conservatio, sed ipsa vita. Consistit enim in spirituali nutritionc; nutritio autem, secus ac generatio et augmentatio, est simplex actus vitae per unionem ad principium vitale (cf. C. Gent. 4. 61). Consistit praeterea in ipsa unione cum Deo per Christum, in qua vita hominis spiritualis perficitur. Unde sola Eucharistia est directe et formaliter SACRAMENTUM VITAE, et ideo SACRA MENTUM GRATIAE, et ideo SACRAMEN­ TUM VELUTI SIMPLICITER ET ANTONOMASTICE, et ideo “SACRAMENTUM SACRAMENTORUM” (Pseudo-Dionysius, cap. 3, § 1, M.G. 3, 425), et ideo “OMNIUM SACRAMENTORUM FINIS” (S. Thomas, q. 73, a. 3). De la Taille sustinet sacramentum Eucharistiae, propter suam sacra­ mentalem principalitatem, convenire cum aliis sacramentis non univoce sed analogice tantum. “Eucharistia, scribit, ... est sacramentum: non autem est veluti unum quodlibet ex septem. Immo est proprissime et maxime sacramen­ tum, nec verebor dicere sacramentum subsistens, ex quo habent parti­ cipare quaecumque alia sunt sacramenta. Sacramentum enim est sig­ num rei sacrae, in quantum (ista res sacra) est sanctificans homines. Res vero sacra homines sanctificans nulla prostat praeter hostiam nos­ trae salutis. Est autem eucharistia ipsa haec hostia, et in suo quidem munere hostiae, et oblatae et participandae. Reliqua vero sacramenta ita, suo quodque modo, hanc hostiam significant, ut tamen non sint ipsa, nec aliquid ipsius, sed aliquid ab ipsa procedens et ad ipsam relatum. “Est ergo eucharistia veluti imparticipatum quid in genere sacra­ menti; cetera autem sacramenta, tanquam dependentia atque subordinata, non univocam cum eucharistia habent rationem sacramenti, sed analogicam, quanquam veram et propriam, sicuti et nobis inest vera ac propria ratio entis, nec tamen nisi analogica ad Deum, cui inest principialiter et principaliter.”00 Attamen hoc nequit proprie et simpliciter dici, loquendo de Eucha­ ristia jormaliter ut sacramentum. Sacramentum enim formaliter est signum practicum gratiae; gratia autem quae in singulis sacramentis significatur et causatur est unius univoce rationis, i.e. importat genericum conceptum sanctificationis " Mysterium Fidei, elue. 38, Parisiis, 1931, p. 498. DE SACRAMENTALIBUS PROPRIETATIBUS EUCHARISTIAE 683 qui est simpliciter unus et idem, physica nempe participatio divinae naturae. Unde cum omnia sacramenta de facto ordinentur ad significan­ dam et causandam eandem univoce gratiam, omnia inter se univoce conveniunt in ratione sacramenti.’ ' Nec refert quod, ut nuper dictum est, sola Eucharistia respicit gra­ tiam directe et formaliter secundum suam intimam rationem gratiae seu vitae spiritualis. Nam haec consideratio exulat a ratione sacra­ menti qua talis, prout est simpliciter et generaliter signum et causa gratiae, atque ingreditur intimiorem et formaliorem rationem signifi­ cationis et causalitatis. Si enim septem ritus considerantur ut sacraria divinae virtutis et media vitae spiritualis atque unionis cum Deo, Eucharistia, utpote con­ sistens in ipsa unione cum Christo, quasi ‘‘lignum vitae” constitutum in paradiso Ecclesiae et tabernaculum ipsum Deitatis, in immensum excedit alios ritus qui se habent tantum ut vasa participatae virtutis Christi et arbores fructificantes in medelam, umbram et confortationem vitae, ac ita Eucharistia convenit cum eis tantummodo analogice tan­ quam principale analogatum. Praeterea, si septem ritus, etiam secundum rationem sacramenti, con­ siderantur non amplius in ordine existentiae et efficientiae, in quo sunt univoce unum in genere, sed in altiori ordine intentionis et flnalitatis, assumunt iterum analogicam rationem et subordinantur Eucharistiae tanquam principali analogato, quatenus haec, ut statuetur in Conci, seq., est finis omnium sacramentorum, subordinans suo influxui intentionali, tanquam medium, ipsam efficientiam singulorum sacramento­ rum. Finis enim et media tantummodo analogice conveniunt. Tandem, consideratis aliis sacramentis tanquam causis efficientibus, Eucharistia vero tanquam causa finali influente in ipsos effectus illorum, iterum Eucharistia tantum analogice convenit cum eis. quia causa finalis nonnisi analogice et ut principale analogatum convenit cum causa efficienti in ipsa ratione causae. Sed istac tres considerationes exulant a simplici et generali conceptu sacramenti qua talis, in quo importantur tres univocae rationes, scilicet ratio signi, ratio causae efficientis (imo generalius ratio nexus infalli­ bilis, ut sic sacramentum conveniat etiam ritibus antiquae legis) et ratio gratiae seu participationis Deitatis. Conclusio 3. Eucharistia est “sacramentum sacramentorum", seu exemplar, finis et consummatio ceterorum (q. 65. a. 1. ad 3; a. 2; a. 3, corp, et ad 1; q. 73, a. 3, corp, et ad 3; q. 79. a. 1, ad 1; C. Gent. 4, 61; 4, 74; De Veritate q. 27, a. 4; cf. tractatum De sacr. in gen., art. 43, Conci. 2). *’ Cf. Salmanticcnses, Dc Euch., disp. 2, dub. 2, n. 20. 684 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE Probatur. Eucharistia non est sacramentum sacramentorum in ordine efficien­ tiae, quasi nempe efficiens causa influens in alia sacramenta tanquam in instrumenta gratiae sibi subordinata. Nam talis influxus deduci non potest neque ex ratione significationis huius sacramenti, quia significatio pertinet ad ordinem intentionis et finalitatis, neque ex ratione causalitatis ipsius, quia humanitas et virtus Christi, ex qua Eucharistia efficaciam habet, quamvis tota sit et opere­ tur in hoc sacramento, influit tamen in cetera sacramenta non prout est sub hoc sacramento, quasi agendo per species aut secundum esse suum sacramentale, sed immediate et secundum se, quia ex una parte prae­ sentia corporis Christi in Eucharistia non valet coarctare eius virtutem, sicut non supprimit eius modum essendi naturalem, et ex alia parte ex nulla ratione suaderi potest Christum voluisse de facto alligare sacra­ mento Eucharistiae suum influxum in cetera sacramenta. Dicimus igitur Eucharistiam esse sacramentum sacramentorum in ordine intentionis et finalitatis, in quo quidem potest tripliciter consi­ derari: primo, principialiter seu ut causa exemplaris, quae est veluti ad caput ordinis intentionis et finalitatis; secundo, formaliter seu ut causa finalis, quae importat ipsum influxum causalitatis intentionalis; tertio, consecutive seu ut consummatio, quae potius refertur ad consecutionem finis in ordine exeeutionis mediante ipso influxu causae efficientis. 1. EUCHARISTIA EST OMNIUM SACRAMENTORUM EX­ EMPLAR. . Sunt enim cetera sacramenta quaedam deficientes imitationes Eu­ charistiae tum in ratione significationis tum in ratione causalitatis. Sig­ nificant quippe gratiam secundum aliquam imperfectam rationem vel secundum aliquem modum se habendi ad vitam spiritualem, quae se­ cundum se et formaliter per Eucharistiam significatur (ut dictum est supra, p. 681 sq.); item causant gratiam per quamdam derivatam par­ ticipationem virtutis Christi, quae tota in Eucharistia residet et operatur. Cum autem exemplar sit forma ad quam agens respicit in operando, Deus, alia sacramenta condendo, eorum significationem et efficaciam juxta indolem Eucharistiae ordinavit, sicut artifex juxta naturam et exigentias aedificii ordinat accessus et recessus, ostia ct foramina alia­ que ornamenta et adminicula constructionis. Exinde habent singula sac­ ramenta ut sint quaedam reliquiae Incarnationis, realiter asservatae in sacrario Eucharistiae, canalia gratiae effluentis ex latere Christi dor­ mientis in cruce ac recumbentis in Eucharistia, instrumenta passionis, DE SACRAMENTALIBUS PROPRIETATIBUS EUCHARISTIAE 685 quae tota operatur in Eucharistia, signa passionis, cuius micans memo­ riale, in Eucharistia permanenter erectum, fulget transeunter in symbolismo singulorum sacramentorum inde a baptismati sepultura animae cum Christo ad mysticam unionem viri et mulieris in Christo et Ecclesia. 2. EUCHARISTIA EST “OMNIUM SACRAMENTORUM FI­ NIS” (q. 73, a. 3). Nam imprimis Christus secundum suam humanitatem est finis omnis cultus et omnium sacramentorum. Ergo similiter Eucharistia, ratione Christi qui in ea continetur. Dices. Ex hoc quod Eucharistia continet Christum, qui est finis sacramentorum, non sequitur omnia sacramenta ordinari ad ipsum sac­ ramentum Eucharistiae; hoc enim nec est ipse Christus nec supponit pro Christo sed tantum pro speciebus Christum continentibus. Resp. “Licet sacramentum Eucharistiae non sit Christus ipse; nihilo­ minus de intrinseca ejus ratione est continere in se Christum: et ordo ad Christum ut praesentem, et realiter contentum est de essentia talis sacramenti. Id autem tanta est in hoc sacramento perfectio, ut hinc habeat esse finem caeterorum sacramentorum. Unde non solum Chris­ tus in sacramento contentus,z sed etiam sacramentum Christum continens est sacramentorum finis; licet diverso modo, nempe Christus ra­ tione sui. et Eucharistia ratione Christi, quem continet. Qua etiam ratione adoratio latriae huic specialiter sacramento prae caeteris debetur”.08 Praeterea, cetera sacramenta specificantur in sua ratione significa­ tionis et causalitatis ab aliquo imperfecto. Eucharistia vero ab aliquo perfecto eiusdem ordinis, quomodolibet tandem gratia, quae est signi­ ficatum et effectus omnis sacramenti, consideretur, sive ut vita spiri­ tualis, sive ut incorporatio et unio ad Christum. Nam Eucharistia res­ picit vitam ipsam et consummationem unionis ad Christum, cetera vero respiciunt vitam vel indirecte vel secundum aliquem modum se haben­ di ad vitam, et ordinantur ad unionem cum Christo secundum aliquam imperfectam rationem, puta generationis, ut contingit in Baptismo, vel reparationis, ut contingit in Poenitentia. Atqui omne imperfectum et incoeptivuni ordinatur ad perfectum et consummativum tanquam ad finem. Ergo tum res signata per alia sacramenta, tum ipsa sacramenta, quae ab ea specificantur. ordinantur ad rem signatam per Eucharistiam et ad ipsum sacramentum Eucharistiae tanquam ad finem. "Salmanticenses, Dc sacr. in comm., disp. 9, dub. 2, §2, n. IS, Parisiis, ISSI, p. 635. 686 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE Ad rem Franzelin: “In hoc sacramento est unionis per caritatem velut intimum centrum, ad quod quodammodo radii aliorum sacramen­ torum diriguntur, dum unio cum Christo in aliis sacramentis praeparat ad consummationem unionis in hoc sacramento. In aliis Christus Deushomo per suos ministros applicando signa sanctificantia confert gra­ tiam; in hoc ipse est sacramentum et per sui ipsius intimam unionem in statu cibi ac potus in animas effundit gratiae abundantiam. Hoc ... sensu dicitur sacramentum sacramentorum, non solum ad exprimendam huius prae ceteris excellentem sanctitatem (ut dicuntur Sancta Sancto­ rum), sed multo magis ad declarandam ceterorum ad hoc unum rela­ tionem et subordinationem. Cf. S. Th. 3. q. 65. a. 3; q. 69. a. l.”CB Dices. Finis est posterior mediis in exeeutione. Atqui Extrema Unc­ tio non necessario confertur ante Eucharistiam, imo regulariter post communionem infirmo administratur (cf. Rituale Rom., tit. 5, c. 1, n. 2). Ergo Extrema Unctio non refertur ad Eucharistiam tanquam ad finem. Resp. Extrema Unctio, quando suscipitur ante Eucharistiam, ad hanc certe ordinatur, melius nempe quam Poenitentia disponendo animam per ablationem reliquiarum peccati. Ceterum “ut magis directe occurramus objectioni loquendo secun­ dum ea, quae magis regulariter contingunt, dicendum est, quod ex mediis praeparantibus ad aliquem finem, aliqua disponunt, ut existât: et haec praecedunt in exeeutione finem: aliqua autem disponunt, ut melius esse habeat, et conservetur; et ista post finem in exeeutione succedunt. Liquet hoc ultimum in passionibus animalis, quae ordinan­ tur ad ejus substantiam sicut ad finem: et tamen quia non praeparant ad esse absolute; sed ad esse melius; non praecedunt in exeeutione substantiam, sed ipsam subsequuntur. Liquet etiam in augmento, quod est propter suppositum sicut propter finem: et nihilominus post eius esse succedit. Sic igitur omnia sacramenta ordinantur ad Eucharistiam sicut ad finem, ad illamque aliquomodo disponunt: sed tamen aliter, et aliter. Nam baptismus, et confirmatio ad ipsam praesupponuntur. Ex­ trema vero unctio non antecedit ipsam; sed tamen disponit, ut ejus effectus melius conservetur, et immediatius conjungatur ultimo simpli­ citer fini, qui est beatitudo.”70 Praeterea “sacramentum Eucharistiae est potissimum inter alia sac­ ramenta” (q. 65. a. 3), “ nobilissimitm” omnium (C. Gent. 4, 74) et “pcrjectissimum sacramentum” (De Veritate q. 27, a. 4). Id patet ex * Dc Euch., thes. 17, n. 1, Romae, 1932, p. 328. " Salmanticcnscs, Dc sacr. in comm., disp. 9, dub. 2, § 2, n. 20, Parisiis, 1881, p. 636 sq. DE SACRAMENTALIBUS PROPRIETATIBUS EUCHARISTIAE 687 utraque nuper exposita ratione significationis et causalitatis, quae cete­ rum ad unicam rationem reducitur et ex uno principio dimanat, scilicet corpore Christi praesente, ex quo vivificatur et dignificatur totus ritus sacramentalis. Ad rem S. Thomas: “Simpliciter loquendo, sacramentum Eucharis­ tiae est potissimum inter alia sacramenta. Quod quidem . . . apparet ... ex eo quod in eo continetur; nam in sacramento Eucharistiae con­ tinetur ipse Christus substantialiter; in aliis autem sacramentis conti­ netur quaedam virtus instrumentalis participata a Christo . . .; semper autem quod est per essentiam, potius est eo quod est per participatio­ nem” (q. 65, a. 3). Jamvero “quod . . . dicitur maxime tale in aliquo genere est causa omnium quae sunt illius generis” (1 p., q. 2, a. 3). Ergo Eucharistia, utpote potissimum in genere sacramenti, est causa ceterorum sacramentorum. Atqui genus sacramenti non pertinet formaliter ad ordinem realitatis et efficientiae sed ad ordinem intentionis et finalitatis; nam ratio sacra­ menti est ordinis intentionalis et finalizantis, sicut ratio signi quae est intentio et ordo ad aliud, nec conceptus efficientiae ingreditur concep­ tum sacramenti nisi in obliquo et ex parte rei significatae, seu prout afficit ipsum conceptum significationis.71 Ergo Eucharistia est causa ceterorum sacramentorum secundum or­ dinem intentionis et finalitatis, seu est causa finalis illorum, inquantum, significando aliquid majus, per suam significationem (in qua includitur sua efficientia) influit, finalizat ac dominatur significationi (et conse­ quenter efficientiae) ceterorum sacramentorum; “nam unumquodque dominatur a fine” (C. Gent. 4, 74). Ex eo quod Eucharistia sit finis aliorum sacramentorum sequitur quod ipsa movet ut vera causa, quamvis finalis, alia sacramenta ad suos effectus; item quod hic finalis influxus Eucharistiae imbibitur in effi­ cienti influxu ceterorum sacramentorum; item quod effectus istorum est etiam, et quodammodo principaliter, effectus Eucharistiae; item quod Eucharistia agit virtute propria, tam efficienter quam finaliter, nam est sibi ipsi finis intra ordinem sacramentalem, cetera vero sacramenta agunt virtute propria instrumental! tantum efficienter, nam finaliter moventur ab Eucharistia; item quod, quamvis Eucharistia sit sacra­ mentum vivorum, ex eius finali virtute confertur ipse effectus sacra­ menti mortuorum seu prima justificatio (cf. q. 79, a. 1. ad 1, cit. in p. 510); item quod Eucharistiae competit necessitas propria singulorum M Cf. tractatum Dc sacr. in gcn., p. 58 sq. 69. 70. 75 sq. 688 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE sacramentorum, ita ut sit etiam de necessitate medii ad salutem prout cius influxus finalis seu votum imbibitur in Baptismo et Poenitentia. Quae omnia sufficienter explicata sunt in art. 26 (p. 511-517). Ad rem facit celebris haec sententia Pseudo-Dionysii Areopagitae, De eccl. hier. 3, 1 : “Dicimus igitur, caeterorum hierarchicorum sym­ bolorum participationibus, ex divinis hujus perfectivisque muneribus accedere consummationem. Vix enim fas sit ullam hierarchici muneris obire functionem, nisi divinissima Eucharistia, cujuslibet initio conse­ crationis, initiandi cum illo uno perficiat conjunctionem, divinitusque traditio consummantium mysteriorum dono divinam ipsi conferat com­ munionem. Quare, si quaelibet hierarchicarum consecrationum imper­ fecta manet, dum nostri cum illo uno communionem unionemque non perficit hoc ipso quod non perficitur, perficiendi vim amittens; finis autem omnium est et caput, ut eum qui initiatur, praecipuorum Dei mysteriorum participem efficiat, jure merito pontificalis scientia pro­ prium illi a rerum veritate nomen adinvenit: ita quoque sacram divinae regenerationis initiationem, quod primam lucem conferat, omniumque divinarum illustrationum principium existât, ex effectu vero illustra­ tionis nomine celebramus. Quamvis enim etiam aliis hierarchies func­ tionibus commune sit, eos qui initiantur sacrae lucis consortes facere; attamen haec illa est quae primum mihi visum impertivit, perque illius lucem principaliorem ad caetera quoque sacra contuenda lumen acci­ pio” (M.G. 3, 425). Hic influxus Eucharistiae in efficacitatem aliorum sacramentorum potest quodammodo comparari cum influxu quem jutura Passio Christi habebat in media salutis antiqui testamenti. Passio Christi influebat in efficacitatem fidei, contritionis et sacra­ mentorum antiquae legis, et erat antiquis patribus necessaria ad salu­ tem, non in ratione causae efficientis, quippe quae nondum in esse phy­ sico existebat, sed ad modum causae finalis ac veluti in voto, quatenus antiqua lex eiusque sacramenta erant essentialiter ordinata ad novam oeconomiam et ad Redemptorem in ea praesentem. Similiter Eucharis­ tia influit in Baptismum aliaque sacramenta ad modum finis, ratione ordinationis illorum ad ipsam et ad corpus Christi in ea contentum. Et sicut qui justificabatur in antiqua lege coniungebatur cum Christo intentionaliter et in voto, ac tali modo ad novam legem pertinebat, ita qui suscipit Baptismum coniungitur intentionaliter cum Eucharistia et ab ipsa primam justificationem accipit tanquam ex communione in voto. Haec tamen intercedit differentia quod antiqua lex erat secundum se omni efficienti causalitate destituta, operabatur enim in ea sola passio DE SACRAMENTALIBUS PROPRIETATIBUS EUCHARISTIAE 689 Christi futura tanquam causa eflicicns moralis seu meritoria, ad quam illa lex ordinabatur tanquam ad causam finalem; Baptismus vero alia­ que sacramenta novae legis habent propriam virtutem sanctificativam, quam exercent sub efficienti motione corporis Christi et sub finali in­ fluxu Eucharistiae in qua corpus Christi continetur.' * Nota. De universali influxu Eucharistiae in omnem gratiae colla­ tionem. Quae hucusque diximus valent de influxu Eucharistiae quoad colla­ tionem gratiae ex opere operato sacramentorum. Praeterea quaestio movetur a quibusdam theologis an similiter ex Eucharistia pendeat etiam collatio gratiae ex opere operantis (ex sacramentalibus, ex bono motu animi, ex oratione, ex bonis operibus), ita quod omnis prorsus gratiae infusio proveniat ex influxu sacramenti Eucharistiae. Quidam, ut Springer, Nicolussi, Dickamp, Filo grassi, affirmant, pro­ vocantes ad documenta Catechismi Cone. Trid. et Leonis XIII memo­ rata in Statu Quaestionis: quibus addi possunt sequentia verba S. Thomae in q. 79, a. i: “Effectus hujus sacramenti debet considerari primo quidem et principaliter ex eo quod in hoc sacramento continetur, quod est Christus; qui sicut in mundum visibiliter veniens contulit mundo vitam gratiae . . ., ita in hominem sacramental iter veniens vitam gratiae operatur. . . Secundo consideratur ex eo quod per hoc sacra­ mentum repraesentatur, quod est passio Christi. . . Et ideo effectum, quem passio Christi fecit in mundo, hoc sacramentum facit in homine * ’; et In Joan. 6, lect. 6, n. 7: “Hoc sacramentum . . . continet in se Chris­ tum passum. Unde quidquid est effectus dominicae passionis, totum etiam est effectus hujus sacramenti”. Alii vero, ut O. Lutz,™ negant, dicentes Christum, qui est in Eucha­ ristia esse causam omnium gratiarum, non tamen prout est in Eucha­ ristia. Quae sententia prorsus praeferenda est. quamtumvis alliciens videa­ tur prior opinio. Ad cuius rei intellegentiam haec observa: Ex passione Christi, seu ex sacrificio crucis, pendent omnia media salutis et gratiae, quae sic gradatim distingui possunt: opus operatum unius sacrificii Missae, opus operatum septem sacramentorum, opus operantis Ecclesiae influens ad modum operis operati in sacramentalin Confer dicta de modo efficacitatis sacramentorum Λ.Τ. in tractatu De sacr. in gen., art. 14. ” In Zeitschrift fur Katholische Théologie, 1919, p. 235 sqq.; 1920, p. 39S sqq. 505 sqq.; 1922, p. 20 sqq.; 1925, p. 42 sqq.; 1931, p. 438 sqq.; 1932, p. 309 sq. 690 ’ ■ \ : . < * ' ; DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE bus, opus operantis uniuscuiusque fidelis (oratio, meritum et satis­ factio). Unusquisque ex his quattuor ordinibus habet proprium modum es­ sendi et operandi, per se independentem ab aliis; et quidem in ordine sacramentorum Eucharistia influit in alia ut causa finalis, ut supra dic­ tum est. Attamen per accidens opus operatum sacramenti potest exten­ dere suum influxum ad opus operantis, ita ut hoc conferat effectum sacramenti vi et voto ipsius sacramenti ; idque contingit in actu contritionis operanti justificationem ex voto Baptismi, vel Poenitentiae, et Eucharistiae, necnon in variis actibus virtutum et bonis operibus prout sunt media perseverantiae ex voto Eucharistiae (cf. in p. 514-517; 524). Unde, his duobus casibus exceptis, Eucharistia non influit in opus operantis. Similiter Eucharistia ut sacrificium non influit in opus operantis. Praeterea Eucharistia ut sacramentum non influit in Eucharistiam ut sacrificium, nec vicissim. Ceterum nemo negabit a victima sacrificii quae immolatur in Missa et a corpore Christi praesenti in Eucharistia pendere omnia media salu­ tis, nec tantum finaliter sed etiam efficienter (ea enim nihil aliud sunt quam ipsa passio Christi et sacrificium crucis permanens in humanitate passa) ; attamen non omnia salutis media pendent, etiam ut a causa finali, a victima crucis formaliter prout immolatur in Missa aut a cor­ pore Christi prout sistitur in sacramento, seu ab ipso sacrificio Missae vel sacramento Eucharistiae. Auctoritates autem adductae non prosunt sententiae affirmativae. Nam Catechismus Cone. Trid. loquitur de ordine aliorum sacramento­ rum ad Eucharistiam tanquam rivulorum ad fontem. Verba Leonis XIII de Eucharistia fonte omnium bonorum intelligi possunt de Eu­ charistia ratione rei contentae seu Christi fontis omnis gratiae, quin id conveniat Eucharistiae formaliter ut sacramento. 5. Thomas tantum docet quod quidquid efficit passio Christi hoc causât (et quidem effi­ cienter) Eucharistia in communicante. 3. SACRAMENTUM EUCHARISTIAE EST “CONSUMMATIVUM ALIORUM” (C. Gent. 4, 74; De Veritate 27, 4). Id sequitur primo ex eo quod effectus Eucharistiae “est quasi con­ summatio spiritualis vitae” (q. 73, a. 3), quae participatur imperfecte in effectibus aliorum sacramentorum: unde haec complementum et ple­ nitudinem sui effectus non obtinent nisi in effectu et susceptione Eucharistiae. Secundo, Eucharistia est finis aliorum sacramentorum ac continetur in eis tanquam in voto. In ipso autem fine consummatur ordinatio me­ diorum et in ipsa re completur votum ipsius. Unde susceptio Eucharis- DE SACRAMENTALIBUS PROPRIETATIBUS EUCHARISTIAE 691 tiae complet et sigillat sacramentalem capacitatem animae ac veluti satiat in ea exigentiam relictam per susceptionem aliorum sacramen­ torum. Tertio, susceptio aliorum sacramentorum se habet ut dispositio ad suscipiendam Eucharistiam, ratio autem et influxus dispositionis con­ summatur in ipsa susceptione formae. Ad rem S. Thomas, q. 73, a. 3: “Per sanctificationes . . . omnium sacramentorum fit praeparatio ad suscipiendam vel consecrandam Eucharistiam.” Profecto Baptismus ita disponit ad suscipiendam Eucharistiam ut haec nullatenus suscipi possit nisi post ipsum, sicut absque vitae spi­ ritualis principio finis attingi non potest. Confirmatio, quamvis possit postponi Eucharistiae, disponit tamen ad hanc dignius suscipiendam, ita roborando hominem in sua fide per Baptismum suscepta “ut non vereatur se subtrahere a tali sacramento [Eucharistiae]” (ibid.). Poenitentia, vehit alter Baptismus, disponit ad sumptionem sacra­ menti vitae removendo obicem mortis peccati. Extrema Unctio, quamvis de facto conferatur post Viaticum, per se tamen disponit ad dignius suscipiendam Eucharistiam, perficiendo effectum Poenitentiae et abstergendo reliquias peccati quae opponuntur plenitudini vitae. Ceterum, etiam recepta post communionem, se habet ad istam ut dispositio subsequens, quatenus ordinatur ad confirmandum et stabiliendum effectum eius ut securius coniungatur cum ultimo fine ipsius Eucharistiae qui est coniunctio beatifica cum Christo. Ordo, conferendo potestatem consecrandi Eucharistiam secundum ipsum esse, manifeste disponit ad eius susceptionem, seu ad commu­ nionem tum aliorum fidelium, tum ipsius celebrantis qui, ut dictum est in art. 27 (p. 555 et 565), tenetur ad complendam consecrationem sacramenti per participationem illius. “Matrimonium etiam saltem sua significatione attingit hoc sacra­ mentum, inquantum significat coniunctionem Christi et Ecclesiae, cujus unitas per sacramentum Eucharistiae figuratur [et efficitur]” (ibid.). Unde in Eucharistia consummatur effective ipsa intimior significatio Matrimonii seu unio corporis mystici, quae in Matrimonio significatur tantum ad modum causae efficientis (i.e. prout identificatur cum pas­ sione Christi qui in talamo crucis univit sibi Ecclesiam), in Eucharistia vero ad modum causae formalis seu ut res contenta et effecta. Ceterum Matrimonium disponit ad digniorem susceptionem Eucharistiae etiam per suum effectum, quatenus refrenando concupiscentiam tollit obicem inclinationis ad peccatum et separationis a Christo. 692 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE In signum huius ordinationis aliorum sacramentorum ad Eucharis­ tiam Ecclesia disponit ut, quoad cius fieri potest, cum susceptione alio­ rum sacramentorum coniungatur susceptio Eucharistiae. Unde com­ municant baptizati, si sint adulti (cf. Rituale Romanum, t. 2, cap. 4, n. 52), ordinati omnes in Missa Ordinationis {ei. Pontificale Romanum, ad Communionem), suscepturi Extremam Unctionem (cf. Rituale Ro­ manum, t. 5, cap. 1, n. 2), Matrimonium contrahentes (cf. Rituale Ro­ manum, t. 7, cap. 1, n. 14). Ex dictis in hac Conclusione plene intelligitur sensus verborum quae apposuimus ad caput Introductionis huius tractatus, scilicet Eucharis­ tiam esse TOTIUS RELIGIONIS COMPENDIUM ET FINIS. Religio enim constat fide et sacramentis atque ad gratiam et coniunctionem cum Deo ordinatur. Hae autem quatuor rationes inveniuntur in aliis ritibus Ecclesiae prout tanquam rivuli et radii ad fontem et solem Eucharistiae, in qua Christus residet, ascendunt. Eucharistia enim est Mysterium Fidei antonomastice, quatenus col­ ligit in se significationem omnium sacramentorum, quibus fides in Christo exprimitur et operatur; “Sacramentum sacramentorum” seu sacramentum antonomastice, quatenus dirigit ad se significationem et efficaciam omnium reliquiarum passionis Christi; “Eucharistia” seu bona gratia antonomastice, quatenus respicit ipsam Christi gratiam formaliter qua talem, quae per varia sacramenta tanquam per frag­ menta dividitur; “Communio”, quatenus directe unit cum Deo in Christo, ad quem omnia sacramenta concurrunt. Sicut igitur Christus est totius religionis principium et finis, alpha et omega, ita Eucharistia in qua Ch-'^us residet. CAPUT VI DE SUBIECTO ET MINISTRO EUCHARISTIAE In hoc capite completur sermo de CAUSIS EXTRINSECIS huius sacramenti (nam de causa finali jam actum est in Cap. IV) atque ab­ solvitur tractatio Eucharistiae prout est sacramentum. De causa efficienti institutionis dictum est in Cap. I. Superest aliquid dicendum tum de subiecto, quod tanquam causa materialis extrinseca concurrit ad causalitatem huius sacramenti, tum de ministro, quod est instrumentum confectionis et applicationis eiusdem. Praecipue autem ex dictis tum in praecedentibus capitibus tum in tractatu De sacr. in gen. (Cap. V et VII) sequentia deducuntur, quae speciali tractatione non indigent: 1. QUOAD SUBIECTUM EUCHARISTIAE. Subiectum capax est solus homo, non vero angelus nec brutum (cf. tractatum De sacr. in gen., art. 22, p. 342; hic infra, art. 36, p. 70S), viator (cf. in eodem tractatu, p. 343; hic infra, art. 36, p. 70S; supra, p. 77 sqq.: de communione ipsius Christi in ultima coena: p. 490: de quodam abusu administrandi Eucharistiam defunctis: p. 491: de dam­ nata sententia Rosmini circa necessitatem communionis post mortem quoad eos qui absque communione obierint). Subiectum validae susceptionis est baptizat us, habens, si adultus, intentionem saltem habitualem implicitam suscipiendi sacramentum (cf. tractatum De sacr. in gen., art. 23, p. 352-358; hic infra, art. 36, p. 708 sq.). Subiectum fructuosae susceptionis est per se qui habet statum gra­ tiae, quamvis accedat absque actuali devotione (cf. in eodem tractatu, art. 25, p. 374-376; hic infra, art. 38, p. 732), per accidens vero qui conscientiam peccati non habet (cf. in eodem tractatu, art. 13, p. 229— 233). Ad dispositionem status gratiae reducuntur conditiones ex jure posi­ tivo sub gravi appositae quoad licitam huius sacramenti susceptionem (cf. ibid., art. 25, p. 366), uti praemittendae confessionis mortalium, quae est probabilius de jure divino (ut contra paucos docent communi­ tor theologi, nominatim Soto, Suarez, Vasquez, Gonet, Salmanticenses, 693 694 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE fundati praecipue in Cone. Trid., sess. 13, cap. 7, Denz. 880, cf. 893) et servandi jejunii eucharistici, quod est juris ecclesiastici (Codex J.C., can. 858; cf. Cone. Constantiense, Denz. 626).1 Quare non videatur admittenda reviviscentia huius sacramenti in subiecto auferente obicem, dictum est in tractatu De sacr. in gen. (art. 11, p. 206 sq.; confer hic, infra art. 35, p. 702). Superest ut expendantur quinque peculiares quaestiones respicientes praecipue modum fructuosae susceptionis Eucharistiae. : > \ « \ ' : 2. QUOAD MINISTRUM EUCHARISTIAE. Minister capax est homo, viator (cf. tractatum De sacr. in gen., art. 34), deputatus a Christo (cf. ibid., art. 35). In Eucharistia autem non verificatur alia conditio assignata (ibid., art. 34) quoad ministrum in genere, i.e. distinctio a subiecto; nam hoc sacramentum non consistit in usu seu applicatione ad subiectum sed in re permanenti. Minister validae confectionis est adultus, habens intentionem inter­ nam saltem virtualem consecrandi seu faciendi quod facit Ecclesia (cf. ibid., art. 36. 37. 38), quamvis careat fide aut probitate (cf. ibid., art. 39). Haec ultima quaestio iterum resolvitur a S. Thoma hic in q. 82, a. 5-9, agente de celebratione sacerdotis peccatoris, haeretici, schisma­ tici et excommunicati. Manent expendendae tres particulares quaestiones, quarum praeci­ pua vertit circa determinationem ministri tum confectionis tum colla­ tionis Eucharistiae, nam in hoc sacramento, aliter ac in ceteris, distin­ guitur confectio a collatione. Dividimus igitur praesens caput in 8 articulos: De subiecto De momento quo confertur effectus communionis, Art. 35 De duplici modo manducationis corporis Christi, sacramentali scilicet et spirituali, Art. 36 De peccato indignae communionis, Art. 37 De generali utilitate communionis frequentis et quotidianae, Art. 38 De utilitate communionis unius fidelis relate ad alios, Art. 39 De ministro De ministro tum consecrationis tum applicationis, Art. 40 De valore, existentia et convenientia concelebrationis, Art. 41 1 S. Thomas, q. SO, a. 8, ostendit convenientiam huius legis Ecclesiae ; Suarez, Disp. 68, sect. 3, colligit testimonia antiquitatis circa eandem legem, quorum insigniora sunt: Tertullianus, Ad uxorem, 2, 5, Cyprianus, Epist. 63, Basilius, De jejun., hom. 1, 6, Augus­ tinus, Epist. 54, 6, 8, Cone. Hipponense a. 393 (can. 28). DE SUBIECTO EUCHARISTIAE 695 De divina obligatione celebrandi quoad omnes et singulos sacerdotes, Art. 42 ART. 35. Utrum Effectus Eucharistiae Conferatur Eo Tantum Instanti In Quo, Via Et Modo Naturali, Perficitur Traiectio Specierum In Stomachum. STATUS QUAESTIONIS Agitur de tempore quo Eucharistia producit suum effectum. Difficultas in hac quaestione provenit tum ex ratione rei permanen­ tis, in qua hoc sacramentum consistit, videtur enim species (cum cor­ pore Christi) producere suum effectum toto tempore quo incorruptae permanent in corpore suscipientis, tum praecipue ex difficultate deter­ minandi propriam rationem manducationis, cui. fatentibus communiter theologis, effectus sacramenti est promissus et alligatus. In qua re tot sunt sententiae ac dicendi modi a theologis propositi, ut quidam ab ipsa decidenda refugiunt. Ita Franzelin scribit: “Gratiae augmentum confertur in ipsa sacramenti susceptione, pro qua colla­ tione punctum temporis mathematice definire nihil adtinet. quantum­ vis prolixe de eo disputent nonnulli scholastici".2 Verumtamen huic quaestioni non deest suum momentum tum speculativum, tum etiam practicum ut patet ex tractatione Moralium theologorum. In titulo articuli TRES QUAESTIONES involvuntur, in quas con­ vergunt supradictae theologorum sententiae: 1. Utrum gratia conferatur in processu traiectionis specierum in stomachum, non vero antea nec postea. 2. Utrum gratia conferatur in solo instanti quo traiectio absolvitur, non vero etiam antea, toto tempore quo ipsa durat, nec postea, toto tempore quo species in organis digestionis incorruptae perseverant. 3. Utrum traiectio specierum in stomachum debeat fieri via et modo naturali, ad hoc ut earum susceptio sit proprie sacramentalis et conse­ quenter fructuosa. PARS NEGATIVA et PARS AFFIRMATIVA QUOAD PRIMAM QUAESTIONEM tot sunt sententiae quot dis­ tingui possunt momenta in processu digestionis (i.e. susceptio cibi in ore, transmissio per guttur, traiectio in stomachum, assimilatio vel corruptio). ’De Euch., thes. 17, Romae, 1932, p. 330. 696 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE Prima sententia, quam docent pauci, ut Bccanus (De Euch., c. 22, q. 6, n. 2), quaeque respuitur ab omnibus modernis, vult Eucharistiam producere suum effectum cum species in ore suscipiuntur, quia in hoc jam manducatio verificatur. Unde si quis moriatur antequam deglutiat species in ore susceptas consequitur effectum sacramenti. ' , I ; ; J \ • ! ■ Secunda sententia, cui videntur adhaerere Suarez (Disp. 63, sect. 4), Lugo (Disp. 12, sect. 2, n. 40) et inter modernos Cappello et Vermcersch (n. 415), docet gratiam conferri in processu devorationis seu transmissionis per guttur, quo tempore cibus vere dicitur manducari. Unde, ait Cappello, “effectus sacramenti certe obtinetur . . . , nostra sententia, si [particula] eiicitur dum in via est [ad stomachum]”.3 Addit Lugo: “Manducatio ... in hac materia debet recipi eo modo, quo apud homines accipitur in aliis cibis, qui certe humano modo dicuntur manducati, non quando quomodocumque attingunt talem partem interiorem gutturis, sed quando tangunt aliquo modo irrevocabiliter. Si enim filum ferreum longum in os mittas, ita ut extrema ejus pars tangat ultimam et imam gutturis partem, ac postea illud extrahas, nemo dicet, te comedisse ferrum, licet per horam illud ita in ore habueris.”4 Tertia et communior sententia docet gratiam conferri in processu traiectionis ad stomachum, in quo proprie consistit manducatio. Ita Soto, Valentia, Coninck, Salmanticenses (Disp. 10, dub. 2) et moder­ niores frequentius. Quarta quorundam sententia, communiter nunc derelicta, docet gra­ tiam conferri in ipso processu assimilationis et corruptionis specierum, quia Eucharistia confertur ut cibus ad nutriendam animam, cibus autem non nutrit nisi cum corrumpitur et assimilatur. QUOAD SECUNDAM QUAESTIONEM. Quidam, ut Major (In 4 Sent., dist. 9, q. 1), videntur docere Eu­ charistiam causare gratiam non in instanti sed in tempore, i.e. toto tempore quo durat sumptio. Ratio est quia effectus Eucharistiae pro­ missus est manducationi quae non fit in instanti sed importat actionem successivam in tempore. Alii dicunt Eucharistiam primo quidem conferre gratiam in instanti (sive devorationis sive traiectionis in stomachum, juxta diversas sen­ tentias supradictas), attamen postmodum eam iterum ac continuo ’ Dc sacr., v. 1, n. 420, Taurini, 1921, p. 294. * Disp. Schol., t. 4, Dc Euch., disp. 12, sect. 2, n. 40, Parisiis, 1892, p. 40. ’*4 DE SUBIECTO EUCHARISTIAE 697 causare toto tempore quo species incorruptae seu indigestae perseve­ rant, si tamen co tempore augetur bona dispositio subiecti. Ita Suarez (Disp. 63, sect. 7), Valentia, Coninck, Lugo (Disp. 12, sect. 2, n. 46 sqq.), Gonct (Disp. 8, a. 2), et inter modernos Franzelin, Tanquerey (n. 630), Pcsch (n. 799), Cappello (n. 426). Ad rem Lugo: “[Hanc] sententiam docuit Cajetanus cum aliis, quos sequitur Suar, disput. LXIII, sect, vii, et licet olim male audierit, jam tamen communiter recipitur, et est magis probabilis, et pia, dummodo exigatur ad hoc augmentum gratiae augmentum etiam novae disposi­ tionis ex parte subiecti, alioquin nisi adveniat major dispositio, non erit novus effectus sacramenti.”5 Ad rem Franzelin: “De tempore quamdiu corpus Christi nondum consumptis speciebus realiter praesens in nobis manet, dicendum est, non conferri continuo novos gratiae gradus, si dispositio tantum habi­ tualis (status gratiae) perseveret; esse tamen piam sententiam et spectata huius mysterii propria ratione admodum probabilem, conferri toto eo tempore vi sacramenti et ex opere operato nova continua aug­ menta gratiae, si novi actus dispositionis actualis vel solum duratione et numero vel etiam perfectione aucti accedant.”0 Rationes huius sententiae sunt: Cum Christus sit fons gratiae, con­ sentaneum est ut quandiu eius praesentia durat, tandiu ex eo gratia effluat in subiectum communionis. Cibus nutrit et influit quandiu manet in stomacho, ergo a pari Eucharistia quae est instituta per modum cibi. Haec sententia magnopere confert ad excitandos pios motus animi post communionem, ut inde communicans se disponat ad juge aug­ mentum gratiae suscipiendum. Cajetanus (In q. 79, a. 1, n. 2 sqq.) docet Eucharistiam conferre suum effectum tempore sumptionis, hoc tamen accepto non pro primo instanti in quo verificatur species manducatas esse sed pro toto tempore quo species incorruptae manent. “Intelligo . . ., inquit, in tota hac materia per tempus sumptionis Eucharistiae, non illam solam morulam qua deglutitur: sed cum con­ sequente temporis spatio quo Christi corpus sacramentaliter in sumente perseverat. Est enim tunc praesens corporaliter in nobis, ac per hoc. pascens et illuminans spiritualiter animam: ut sic etiam illud impleatur. ‘Quandiu sum in mundo, lux sum mundi’ [Joan. 9, 5]. Attestatur autem huic sententiae necessaria mentis occupatio communicantium, et praecipue sacerdotum, circa reverentiam exteriorem huius sacramenti, ne scilicet aut sanguis effundatur, aut partes hostiae dentibus aut s Ibid., n. 46, p. 42. “De Euch., thes. 17, ad finem, Romae, 1932, p. 330. 698 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE palato haereant, et huiusmodi: quo fit ut magis effectus sacramenti, puta contritio cum prima datur gratia, in tempore consequente sump­ tionem quam in ipsa sumptione appareat; et simile videtur de aliis effectibus actualibus.” Minus recte solet Cajetanus citari inter patronos praecedentis sen­ tentiae, ipse enim hanc sententiam explicite et directe non docet, quam­ vis, attentis verbis modo citatis et his quae habet post Comm. in. q. 80, a. 12 (De communione sub utraque specie, q. 2, n. 16), dici possit eum implicite hanc sententiam approbare. Alii, ut Soto, Victoria, Vasques (Disp. 203, cap. 2), Serra, Pasqualigo, Salmanticenses (Disp. 10, dub. 2, £ 2), Priimmer (n. 185), Merkelbach (n. 268), Fcrland, docent Eucharistiam producere suum effec­ tum in eo solo instanti in quo consummatur manducatio. Quorum rationes afferentur in Conclusione. QUOAD TERTIAM QUAESTIONEM, theologi moderniores, prae­ sertim Morales, disputant an directa immissio sacramenti in stomachum absque naturali susceptione in ore et devoratione, sive fiat per miracu­ lum sive per medium artificiale (puta per fistulam aesophago vel ventri insertam), sit sacramentalis et fructuosa. Quidam, ut Cappello (n. 421) et Priimmer (n. 185), affirmant, dicentes in eo casu salvari essentiam manducationis seu traiectionis cibi ad stomachum (ita Cappello) vel Eucharistiam sumi per modum cibi quamvis non per modum manducationis (ita Priimmer). Alii, ut Salmanticenses (Disp. 10, dub. 2, circa initium, ubi agitur de sola applicatione miraculosa), Merkelbach (n. 268) et Fcrland (De Euch., cap. 6, a. 1), negant, quia talis ratio susceptionis cibi non est per modum manducationis juxta communem aestimationem. Merkel­ bach tamen admittit eum communicare ‘‘qui modo naturali . . . [sacra­ mentum] sumeret in ore sed per oesophagum artificialem in stomachum traiiceret” (ibid.). CONCLUSIO Conclusio 1. Sacramentum Eucharistiae gratiam confert non quando species ore suscipiuntur, nec (probabilius) cum per guttur transmittuntur, nec cum in intestinis assimilantur vel corrumpuntur, sed cum in stomachum traiciuntur. DE SUBIECTO EUCHARISTIAE 699 Probatur. Ad hanc quaestionem decidendam oportet attendere ad indolem sacramenti prout est a Christo institutum et ad communem hominum aestimationem cui Christus suam institutionem accommodavit, ut dic­ tum est in tractatu De sacr. in gen., art. 31. Christus autem instituit hoc sacramentum ad modum cibi, ut patet ex ipsis speciebus panis et vini atque suadetur ex verbis Joan. 6, 56: “Caro . . . mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus”, et quidem applicandum ad modum cibi, ut patet ex ipsa ratione cibi et suadetur ex verbis Joan. 6, 52. 57: “Si quis manducaverit. . . Qui manducat ... et bibit”, et quidem applicandum per modum verae manducationis, ut suadetur iisdem rationibus; juxta communem vero hominum aestimationem cibus applicandus est organis digestivis, praecipue essentialibus, et ratio manducationis consistit in ipsa traiectione cibi ad organa digestionis, praecipue essentialia. His praemissis, probatur conclusio per partes: 1. Effectus Eucharistiae non producitur tempore quo species in ore suscipiuntur aut detinentur. Nam hoc tempore, juxta communem aestimationem, cibus nondum est simpliciter subiecto applicatus in ratione cibi, cum nondum sit ap­ plicatus essentialibus organis digestionis, nec a fortiori dicitur mandu­ catus. Qui enim potum vel cibum ore sumpserit, imo qui cibum coeperit masticare, et ante deglutionem expuerit, non dicitur manducasse et a theologis censetur ieiunus in ordine ad communionem accipiendam. Nec refert quod, juxta peritos, digestio, seu alteratio alimenti in ordine ad assimilationem, incipiat in ore per fermenta salivae, tum quia haec est tantum incipiens et praeparatoria non vero essentialis alteratio in qua digestio consistit, tum praecipue quia in ea manducatio non consistit juxta communem aestimationem. Exinde sequitur effectum Eucharistiae non obtineri ab eo qui hos­ tiam expuat, vel moriatur antequam eam deglutiat, vel eam in ore tandiu retineat ut dissolvatur et corrumpatur. 2. Probabilius effectus Eucharistiae non producitur in processu devorationis, seu transmissionis per guttur. Nam, quamvis devoratio seu transitus cibi ex ore in oesophagum magis proxime pertineat ad manducationem, non est tamen praecipua pars manducationis, quia oesophagus non est essentiale organum digestionis. Exinde sequitur effectum Eucharistiae non obtineri ab eo qui mori- 700 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE atur vel species evomat statim post devorationem, cum species sunt adhuc in via ad stomachum. f 3. Effectus Eucharistiae non producitur in processu ultimae digesti onis, seu cum species ex stomacho ad intestinum transmittuntur, nec a fortiori in momento assimilationis seu corruptionis specierum. Nam juxta communem aestimationem manducatio intelligitur per­ fecta quando species perveniunt ad stomachum, etsi nondum habeatur perfecta digestio; unde censetur evomere cibum simpliciter manduca­ tum qui evomit cibum e stomacho. Praeterea si effectus Eucharistiae conferretur in momento assimilationis vel corruptionis specierum sequeretur in pluribus casibus (prae­ sertim gravis infirmitatis), in quibus species nequeunt a subiecto assimilari, sacramentum non conferre suum effectum; item sequeretur hoc sacramentum, consistens, aliter ac cetera, in re permanenti, causare suum effectum quando amplius non est, seu quando species assimilantur vel corrumpuntur. . Ratio autem allata pro contraria sententia, scilicet cibum non indu­ ere seu nutrire nisi cum assimilatur, evanescit si attendatur differentia in modo influendi inter cibum naturalem et species. Effectus enim gra­ tiae promissus est non corruptioni seu assimilationi specierum sed earum applicationi seu manducationi. Praeterea “cibus corporalis nutrit per sui conversionem in substantiam aliti: unde ut nutriat, debet prius in se corrumpi; cum nequeat transire ad alienam speciem, nisi destru­ atur in propria. Sed cibus hic coelestis nutrit per conversionem sumen­ tis in se ipsum: unde non oportet corrumpi, ut agat: quin potius desideratur, quod nutriat praedicto modo, priusquam corrumpatur: quippe unumquodque est aptum agere, quando est.”7 Exinde sequitur effectum Eucharistiae consequi ab eo qui moriatur ante assimilationem vel corruptionem specierum, vel eas ob infirmita­ tem assimilare nequeat. 4. Effectus Eucharistiae producitur tempore quo species in sto­ machum traiciuntur. Nam juxta communem aestimationem applicatio cibi ad organa di­ gestionis, et praecipue manducatio, consistit essentialiter in traiectione cibi in stomachum, non vero in susceptione cibi in ore, nec in devo­ ratione, nec in assimilatione, ut dictum est. Exinde sequitur effectum Eucharistiae jam consecutum esse eum qui, acceptis speciebus in stomacho, moriatur vel eas evomat. ’ Salntanticcnses, De Euch., disp. 10, dub. 2, § 1, n. 25, Parisiis, 1882, p. 623 sq. Cf. Lugo, Disp. 12, sect. 2, n. 49. DE SUBIECTO EUCHARISTIAE 701 Conclusio 2. Sacramentum Eucharistiae gratiam confert non toto tempore quo durat sumptio, seu quod praecedit actum immissionis spccicrum in stomachum, nec probabilius toto tempore quo post immis­ sionem in stomachum species incorruptae manent, sed primo ac semel in ipso instanti quo species stomachum attingunt. Probatur per partes. 1. Eucharistia non confert gratiam toto tempore quo durat sumptio. Nam effectus Eucharistiae est promissus non manducationi in fieri sed manducationi simpliciter, adeoque manducationi in esse. Jamvero, tempore quo durat sumptio, manducatio non est in esse sed tantum in fieri, donec attingat terminum suum (i.e. stomachum, juxta sententiam supra statutam). Confirmatur ex eo quod etiam in aliis sacramentis effectus non con­ fertur toto tempore quo usus durat sed tantum in instanti quo termi­ natur, puta quando verificatur ablutionem fuisse seu hominem ablutum esse. 2. Eucharistia non confert gratiam toto tempore quo species, in stomachum immissae, incorruptae perseverant, quantumvis bona subl­ ecti dispositio augeatur. Nam imprimis effectus Eucharistiae promittitur manducationi, ut communiter conceditur a theologis. Jamvero permanentia specierum in stomacho est quid subsequens manducationem, juxta communem sen­ sum et aestimationem. Nec valet opponere quod manducatio se habet ut conditio seu medium applicationis cibi qui sua virtute influit. Nam ipsa se habet quoque ut conditio influxus huius cibi eucharistici, qui non est promissus nisi manducationi. Exinde patet responsio ad duas priores rationes allatas ab adver­ sariis. Nec ceterum tertia ratio multum valet ad confirmandam eorum sententiam, quoniam ipsa cogitatio Christi praesentis amplissime sufficit ad excitandos pios motus et affectiones, ex quibus anima fidelis progre­ ditur in augmentum gratiae ex opere operantis. Eorte non inaniter opponi posset adversariis decretum Innocenta NI (S.C.C.. 12 febr. 1679) damnantis abusum accipiendi plures vel grandiores hostias ex quadam inordinata devotione. Praeterea nulla ratio assignari potest quare Eucharistia novum effectum gratiae producere debeat, neque ex parte ipsius sacramenti, quod idem est et eamdem vim retinet, unde si talem effectum non causavit in ipsa manducatione, nec posterius illum causabit; neque ex parte bonae dispositionis subiccti quae fortasse augeatur, nam. fatentibus communiter ipsis adversariis contra Cajetanum. ad hoc ut sacra- r j» 4 702 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE mentum vivorum causet suum effectum non requiritur specialis subiecti dispositio sed sufficit status gratiae. Unde arguuntur inconse­ quentiae adversarii dum asserunt tunc tantum Eucharistiam novum effectum producere cum augetur bona subiecti dispositio. Praeterea, si Eucharistia pergeret influere gratiam post sumptionem, sequeretur quod homo peccans mortaliter paulo post communionem, cum nempe species adhuc incorruptae perseverant, committeret sacri­ legium, quia poneret obicem effectui sacramenti. Jamvero tale pecca­ tum nec a theologis nec a fidelibus sacrilegium reputatur. Ad hanc conclusionem referuntur sequentes animadversiones vel COROLLARIA, sat communiter admissa etiam ab adversariis ipsius conclusionis: Qui sacrilege communicavit non consequitur sacramenti effectum si post susceptionem specierum in stomacho aufert obicem peccati per actum contritionis; nam, juxta nostram sententiam, transacta mandu­ catione, sacramentum jam applicatum est nec ideo amplius influit. -Vcc aliunde videtur dici posse sacramentum reviviscere, hoc sensu quod quamvis ipsum non amplius influat, tamen gratia conferatur ratione corporis Christi quod, utpote res et sacramentum, se habet tanquam titulus exigitivus gratiae. Nam imprimis sacramentum dicitur proprie reviviscere quando non amplius existit atque agit vicaria virtute rei et sacramenti post ipsum relicti; hoc vero in casu, sacramentum adhuc in esse perseverat, et quando per corruptionem specierum extinguitur, ipsa praesentia Christi evanescit ita ut nihil relinquatur per quod sacramen­ tum quasi reviviscendo influat. Praeterea corpus Christi, aliter ac character ceteraque res et sacramenta, non suscipitur intrinsece in subiecto sed tantum in eo extrinsece et mediate continetur ratione continentiae specierum; unde nihil directe ponit in eo quod sit veluti intrinseca exigentia et dispositio appellans coniunctum effectum gratiae sanctificantis. Qui sacrilege communicavit sed antequam species stomachum attin­ gant elicit actum contritionis, suscipit effectum sacramenti; e converso qui digne communicavit sed antequam species perveniant ad sto­ machum peccat mortaliter, non consequitur effectum sacramenti sed potius sacrilegium committere videtur. Qui plures hostias successive sumit ad modum unius manducationis, consequitur totum sacramenti effectum per primam hostiam attingen­ tem stomachum, nihil vero obtinet ex subsequentibus hostiis, ut dictum est in art. 31 (p. 630). Id tamen negant quidam theologi, ut Salmeron et Bellar minus. Qui post susceptionem primae hostiae melius se disponit, non conse- DE SUBIECTO EUCHARISTIAE 703 quitur tamen novum vel majorem fructum per susceptionem aliarum hostiarum succedentium in eadem manducatione. E converso qui, sacri­ lege suscepta prima hostia, removet obicem peccati antequam altera in stomachum succedat, consequitur ex ista effectum sacramenti, quia digne suscipit illud, cum unaquaeque hostia sit verum sacramentum et vim habeat gratiam causandi. Conclusio 3. Probabilius traicctio spccierum in stomachum debet fieri via et modo naturali, non vero artificialiter aut miraculose, ut possit esse sacra­ mentalis et fructuosa. Probatur. Nam, quamvis manducatio compleatur per ipsam immissionem seu applicationem cibi ad stomachum, tamen juxta communem hominum aestimationem non in ea tantum consistit, vel si placet consistit in ipsa prout est ultimus terminus successivae traiectionis cibi per vitalem concursum canalis digestivi quod os cum stomacho coniungit. Unde, juxta communem aestimationem cui Christus accommodavit institutio­ nem materiae sacramentorum, non censetur esse manducatio tum im­ mediata et miraculosa immissio specierum in stomachum, tum eius transmissio per fistulam insertam ventri vel etiam per oesophagum artificialem. Ceterum praeiudicium aliquod adversae sententiae affert duplex decretum S. Officii (27 ian. 1886 et 27 nov. 1919) declarantis “non expedire” administrationem Viatici per medium artificiale, pectori seu ventri appositum. Ad hoc tamen respondet Cappello: “Responsum S.C.S. Officii prae­ iudicium quidem affert doctrinae supra expositae, at illiceitas exinde non redditur certa, tum quia responsum non respicit praecise casum, in quo solum modo artificiali Eucharistia ministrari possit infirmo, tum quia responsum particulare non facit legem generalem, tum praesertim quia S. Congregatio dicit tantum ‘non expedire’. Haec verba, uti palam est, neque lato neque a fortiori stricto sensu prohibitionem significant. Nec, ut respondeamus adversariis, necessario in tali communione irre­ verentia sacramento infertur: etenim non apparet ibi maior irreveren­ tia, quam ubi particula consecrata, aquae imposita, ministratur ope cochlearis. Quare, omnibus attentis, opinamur communionem modo artificiali licite fieri posse, si aliter Eucharistia aegroto ministrari nequeat, dummodo absit periculum positivae irreverentiae erga SS. Sacramentum. Fatemur tamen hoc periculum plerumque adesse; quo- 704 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE circa in praxi servanda est regula tradita a S.C.S. Officii, scil. non expedit, ut infirmus ita communicet.”8 ART. 36. Utrum Distingui Debeat Duplex Modus Manducandi Corpus Christi Eucharisticum, Sacramentalis Scilicet Et Spiritualis (q. 80, a. 1. 2. 3). STATUS QUAESTIONIS Non frustra S. Thomas hanc questionem ponit ad caput totius q. 80 (a. 1), quae est de usu sacramenti, eamque illustrat per duos subsé­ quentes articulos (a. 2 et 3), cum per eam non solum determinetur habitudo sublecti ad hoc sacramentum, sed etiam compleatur doctrina de necessitate Eucharistiae in voto (supra exposita in art. 26, Conci. 2 et 3) et ostendatur fundamentum theologicum sic dictae communionis spiritualis, acceptae in stricto sensu sacramentali. Celebris est in theologia haec distinctio duplicis participationis sacramenti Eucharistiae, seu manducationis corporis Christi eucharis­ tici, sacramentalis nempe et spiritualis. Invenitur quoad essentiam apud Augustinum, formulatur a Petro Lombardo, theologice expolitur a 5. Thoma, canonizatur a Cone. Trid., explicatur nec valde feliciter extenditur a quibusdam theologis. Augustinus, In Joan., tract. 26, 6, 15: “Hujus rei Sacramentum, id est, unitatis corporis et sanguinis Christi alicubi quotidie, alicubi certis intervallis dierum in dominica mensa praeparatur, et de mensa domi- nica sumitur; quibusdam ad vitam, quibusdam ad exitium: res vere ipsa cujus sacramentum est, omni homini ad vitam, nulli ad exitium, quicumque ejus particeps fuerit” (M.L. 35, 1614). Petrus Lombardus, Sent. 1. 4, dist. 9, n. 1-3: “Et sicut duae sunt res illius sacramenti, etiam duo modi manducandi : unus sacramentalis scilicet, quo boni et mali edunt; alter spiritualis, quo soli boni mandu­ cant. . . Indubitanter tenendum est a bonis sumi, non modo sacramentaliter, sed et spiritualiter; a malis vero tantum sacramentaliter, id est, sub sacramento, scilicet sub specie visibili carnem Christi de virgine sumptam, et sanguinem pro nobis fusum sumi; sed non mysticam, quae tantum bonorum est. . . [Juxta Augustinum] lib. de Baptismo contra Donatistas 5, cap. 8: Non manducans manducat, et manducans non manducat, quia non manducans sacramentaliter, aliquando manducat spiritualiter, et e converso. Et qui manducant spiritualiter, veritatem * Dc sacr., v. 1, n. 421, Taurini, 1921, p. 295. DE SUBIECTO EUCHARISTIAE 705 carnis ct sanguinis dicuntur sumere, quia ipsam efficientiam habent, id est, remissionem peccatorum” (M.L. 192, 858 sq.). S. Thomas hic eandem distinctionem theologice expolit, ut patebit ex Conclusione. Cone. Trid., sess. 13, cap. 8, docet: “Quoad usum autem recte et sapienter Patres nostri tres rationes hoc sanctum sacramentum accipi­ endi distinxerunt. Quosdam enim docuerunt sacramentaliter dumtaxat id sumere ut peccatores; alios tantum spiritualiter, illos nimirum, qui voto propositum illum coelestem panem edentes, 'fide’ viva, ‘quae per dilectionem operatur' [Gal 5, 6], fructum eius et utilitatem sentiunt; tertios porro sacramentaliter simul et spiritualiter, hi autem sunt, qui ita se prius probant et instruunt, ut ‘vestem nuptialem induti' [Mt 22. 11 sqq] ad divinam hanc mensam accedant” (Denz. 881; cf. sess. 22, cap. 6). Ibid., can. 8, definit: “Si quis dixerit, Christum in Eucharistia exhi­ bitum spiritualiter tantum manducari, et non etiam sacramentaliter ac realiter: A.S.” (Denz. 890). Inter theologos quidam distinguunt, sicut S. Thomas et Lombardus, duos modos manducandi, sacramentaliter nempe et spiritualiter; alii tres, scilicet sacramentaliter. spiritualiter et sacramentaliter simul ac spiritualiter; alii quatuor, addito nempe modo manducandi mere mate­ rialiter seu corporaliter;9 alii tandem memorant etiam manducationem spiritualem Christi non prout est in sacramento sed prout attingitur in scipso per fidem. En conspectus diversarum Christi manducationum quae a theologis distingui solent: Manducatio corporis Christi secundum se accepti. Manducatio corporis Christi prout est in sacramento Materialis tantum: Susceptio Eucharistiae a subiecto non apto, uti bruto, beato, non baptizato, nolente. Sacramentalis tantum: Communio peccatoris habentis obicem gratiae. Spiritualis tantum: Votum Eucharistiae conferens effectum sacramenti ante istius susceptionem. Sacramentalis et spiritualis: Communio justi vel non habentis obicem gratiae. Attamen manducatio corporis Christi secundum se accepti, seu ad­ haesio ad ipsum Christum per fidem et charitatem,10 hic non est ad rem. nam hic agitur de modis suscipiendi ipsam Eucharistiam; manducatio Eucharistiae mere materialis est quid accidentale nec refertur ad ipsum ’Cf. Lugo, Dc Euch., disp. 13, sect. 1, n. 1. ’"Cf. S. Thomam, a. 2, ct Cajetanum, In q. 80, a. 12, De communione sub utraque specie, q. 1, n. 5. ii 706 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE sacramentum ut sacramentum sed ut rem quamdam edibilem, unde non debet ingredi divisionem modorum manducandi sacramentum (cf. a. 3, ad 3 infra cit. in p. 708). Quomodo autem tria reliqua membra huius divisionis ordinanda sint, dicetur in Conclusione et ad calcem articuli. CONCLUSIO Conclusio 1. Duplex distinguendus est modus manducandi corpus Christi eucharisticum, sacramentaliter scilicet et spiritualiter (a. 1). Probatur. In susceptione huius sacramenti duo consideranda sunt, nimirum ipsum sacramentum, ex quo susceptio dicitur sacramentalis, et effectus sacramenti, ex quo susceptio dicitur spiritualis. Atqui haec duo ita separari possunt ut quis suscipiat primum sine altero. Ergo duplex habetur distinctus modus manducandi hoc sacramentum, unus sacra­ mentalis tantum, alter sacramentalis simul et spiritualis. Ad quorum modorum intelligentiam haec nota: 1. Distinctio non ponitur inter manducationem sacramentalem et manducationem spiritualem, sed inter sacramentalem tantum (quae nempe non pertingit ad spiritualem) et spiritualem (quae nempe inclu­ dit sacramentalem); aliis verbis, distinctio est inter sacramentalem quae pertingit ad spiritualem et sacramentalem quae ad spiritualem non pertingit. Et ita habetur distinctio fundata in rationi perfecti et imperfecti, in eodem ordine, “sicut imperfectum, quod non pertingit ad perfectionem speciei, dividitur contra perfectum” (ad 2; cf. in corp.). 2. Susceptio effectus Eucharistiae antecedenter ad sacramentum, ex voto nempe sacramenti, non constituit proprie loquendo tertium modum in eodem genere manducationis sacramenti, sed considerari potest ut aliud genus susceptionis sacramenti cum suo effectu, ita ut habeatur sequens divisio: Manducatio sacramenti in voto et manducatio sacra­ menti in re, quae iterum est duplex, sacramentalis nempe et spiritualis (ad 3). Ex quo patet bipartitam divisionem S. Thomae, quae procedit ex consideratione susceptionis sacramenti in re (i.e. susceptionis sacra­ menti per se et simpliciter dictae), non opponi tripartitae divisioni tra­ ditae a Cone. Trid., quae procedit ex consideratione susceptionis sac­ ramenti in re et in voto. Praeterea S. Thomas (ad 3) praedictam manducationem sacramenti in voto subdistinguit in eam quae habetur nunc per votum et deside- DE SUBIECTO EUCHARISTIAE 707 rium proprie dictum et eam quae continebatur in susceptione sacramen­ torum et figurarum antiqui testamenti, per quae antiqui Patres fere­ bantur in futurum (unus enim est motus in signum et in signatum). 3. Praedicta manducatio sacramenti in voto proprie dicto non est stricte loquendo quodlibet votum seu desiderium suscipiendi sacramen­ tum, sed illud ex quo obtinetur effectus sacramenti (cf. Cone. Trid., supra cit.), uti votum Eucharistiae inclusum in prima justificatione habita per contritionem, Baptismum et Poenitentiam (cf. art. 26, Conci. 2, p. 511 sqq.) et votum Eucharistiae ex quo obtinetur perse­ verantia in gratia (cf. ibid., Conci. 3, p. 521 sqq.). Unde votum Eucharistiae in peccatore nondum contrito non est spi­ ritualis manducatio Eucharistiae in voto (cf. Suarez, Disp. 62, sect. 1, n. 2). Sic dicta “communio spiritualis”, usitata a fidelibus in statu gratiae, est stricte loquendo spiritualis manducatio sacramenti in voto, eo tan­ tum modo quo conferre potest ad perseverantiam in gratia (cf. art. 26, Conci. 3, p. 522 sqq.); secus est tantum aliquod votum Eucharistiae non alium habens effectum quam qui competit omni operi operantis.11 Ceterum praxis et frequentia huius spiritualis communionis valde commendatur, tum quia est optima praeparatio ad sacramentalem com­ munionem, tum quia est quaedam repetita confirmatio voti eucharistici ex quo Baptismus contulit primam justificationem necnon ipsorum baptismalium votorum sublimior renovatio. 4. Etiam in aliis sacramentis distingui potest usus sacramentalis et usus spiritualis; nam quidam suscipiunt solum sacramentum, alii etiam effectum gratiae. Attamen talis distinctio praecipue adhibetur quoad Eucharistiam quia in ipsa magis distinguitur usus sacramentalis a spi­ rituali quam in aliis sacramentis. Nam in his usus sacramenti non dis­ tinguitur realiter ab ipso sacramento, in Eucharistia vero sacramentum praecedit usum. Praeterea in sacramentis imprimentibus characterem susceptio sacramenti trahit secum aliquem effectum spiritualem (i.e. ipsum characterem) adeoque susceptio sacramentalis quae non pertin­ git ad effectum gratiae non est omni modo sacramentalis tantum seu omni spirituali sacramenti effectu destituta (ad 1). Conclusio 2. Susceptio Eucharistiae non est sacramentalis, nec a fortiori spiritualis, in subiecto quod non sit homo, vel non viator, vel non baptizatus, vel non habens intentionem suscipiendi sacramentum (a. 2 et 3). 11 Cf. Salmanticenscs, Dc Euch., disp. 9, dub. 1, n. 3; Lugo, Disp. 13, sect. 1, n. 2; Pesch, n. S26; Vernteersch, n. 417; Diet. Thiol. Cath., art. Communion Eucharistique (Spirituelle), col. 572 sq. 708 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE Probatur ex eo quod in his omnibus casibus non habetur requisita ordinatio subiecti ad suscipiendum sacramentum qua tale. Unde in tali­ bus casibus susceptio sacramenti non esset sacramentalis sed mere ma­ terialis et per accidens (a. 3). 1. Solus homo, non vero angelus aut brutum, sacramentaliter et spi­ ritualiter suscipit Eucharistiam. Angelus enim non subicitur sacramentis seu sensibilibus signis. Unde, quamvis manducet spiritualiter Christum prout in se est, et per visionem beatificam, nequit eum manducare secundum quod est in sac­ ramento, quod est spiritualiter manducare ipsum sacramentum (a. 2). Brutum autem quamvis possit manducare vel bibere sacramentum seu species consecratas ac ita ingerere in se ipsum corpus Christi, non tamen sacramentaliter manducare vel bibere potest. Ad rem S. Tho­ mas: “Nec tamen dicendum est quod animal brutum sacramentaliter corpus Christi manducet, quia non est natum uti eo ut sacramento; unde non sacramentaliter, sed per accidens corpus Christi manducat, sicut manducaret ille qui sumeret hostiam consecratam, nesciens eam esse consecratam. Et quia id quod est per accidens, non cadit in divi­ sione alicujus generis, ideo hic modus manducandi corpus Christi non ponitur tertius praeter sacramentalem et spiritualem” (a. 3, ad 3). 2. Solus viator manducat sacramentaliter et spiritualiter. Beati, sicut angeli, uniuntur Christo facie ad faciem per visionem beatificam; non ergo sunt apti etiam ad spiritualiter manducandum Christum secundum quod est in signo et figura sacramenti. Nec si beatus, habens sibi iam unitum corpus gloriosum, uti certum est de Christo et B. Virgine, manducaret sacramentum, eius manducatio esset sacramentalis. Animae in purgatorio existantes, quamvis non habeant visionem bea­ tificam in re, habent tamen eam in spe inamissibiliter atque sunt con­ stituti in statu termini, cui non conveniunt signa sacramentorum. Unde nequeunt proprie loquendo habere votum et desiderium suscipiendi Eucharistiam, nec hoc sacramentum spiritualiter in voto suscipere. Ceterum possunt desiderare, ac magnopere desiderant, Eucharistiam prout ab aliis suscipiendam in eorum suffragium; sed hoc non est spi­ ritualis manducatio sacramenti, de qua agitur, scilicet ipsius subiecti desiderantis. 3. Solus baptizatus manducat sacramentaliter simul et spiritualiter. Non baptizatus, sive infidelis sive etiam fidelis ac baptismo flaminis jam ablutus, nequit suscipere sacramentaliter, quia sine Baptismo, qui est janua et fundamentum aliorum sacramentorum, homo non habet DE SUBIECTO EUCHARISTIAE 709 ordinationem aci Eucharistiam suscipiendam.12 Unde Ecclesia Eucha­ ristiam denegat catechumenis, quantumvis sanctis, licet eam olim con­ cesserit parvulis recenter baptizatis. Ceterum non baptizatus contritus suscipit Eucharistiam spiritualiter in voto, quatenus votum Eucharis­ tiae continetur in ipso voto Baptismi qui involvitur in actu contritionis. 4. Solus qui habet intentionem suscipiendi sacramentum potest illud sacramentaliter et spiritualiter suscipere. Nam, cum homini sacramenta tradantur humano modo, non est ad Eucharistiam suscipiendam ordinatus qui intentione suscipendi careat (cf. dicta in tractatu De sacr. in gen., art. 23, p. 353). Ad rem 5. Thomas: “Etiamsi infidelis sumat species sacramentales, corpus Christi sub sacramento sumit; unde manducat Christum sacramentaliter, si ly sacramentaliter determinat verbum ex parte manducati; si autem ex parte manducantis, tunc proprie loquendo non manducat sacramentali­ ter, quia non utitur eo quod accipit, ut sacramento, sed ut simplici cibo. Nisi forte infidelis intenderet recipere illud quod Ecclesia confert, licet non haberet fidem veram circa alios articulos, vel etiam circa hoc sacramentum” (a. 3, ad 2). Sacramentaliter ergo non suscipit Eucharistiam qui ex ignorantia (ibid., ad 3) suscipit hostiam vel vinum consecratum (putans nempe ea esse communem cibum) vel qui sacramentum suscipit in somno, ebrietate vel amentia transitoria, nam talis non habet intentionem, etiam habitualem implicitam, suscipiendi sacramentum, ut dictum est in tractatu De sacr. in gen., art. 23, p. 358, Nota. In jantes tamen (et perpetuo amentes) suscipiunt Eucharistiam non solum valide et sacramentaliter (ut omnes theologi admittunt et patet ex ipsa antiqua praxi Ecclesiae praebendi Eucharistiam infantibus), sed etiam fructuose et spiritualiter, ut communius admittunt theologi con­ tra paucos antiquiores (ut Alex. Halenscm, Paludanum, Biel, Cajetanum, Petrum Soto}. Ratio est quia 1. ut dictum est in tractatu De sacr. in gen. (art. 25, p. 374), unica dispositio requisita ad fructuosam susceptionem sacra­ menti vivorum est status gratiae, quem parvuli possident ex suscepto Baptismo; 2. etiam si in adultis requireretur actualis quaedam disposi­ tio (quod ibidem negavimus), haec non requiritur in parvulis, utpote incapacibus, ut patet etiam a paritate cum intentione in adultis ad sus­ ceptionem sacramenti validi; 3. si parvuli infructuose susciperent Eu­ charistiam non explicaretur quare ex antiqua praxi Ecclesiae parvuli communicarent, cum non liceat conferre sacramentum subiecto non apto ad eius effectum suscipiendum. u Cf. Lugo, Disp. 13, sect. 1, n. 3 sqq. 710 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE > < F « » v /w m w ·. ii< » Nec valet obiccre quod si parvuli essent capaces fructus Eucharis­ tiae, injuste nunc eos Ecclesia privaret susceptione sacramenti. Nam privatio talis fructus, qui non est parvulis necessarius ad salutem, exi­ gitur et compensatur a bono communi Ecclesiae quod est reverentia Sacramenti. VARIAE CHRISTI MANDUCATIONES, quae distingui solent, sic ordinari possunt: Manducatio corporis Christi secundum se accepti, quae fit per fidem et charitatem. Sic Christum manducant Angeli, beati, animae Purgatorii et viatores extrasacramentaliter. Manducatio corporis Christi prout est in sacramento. Materialis tantum: Susceptio sacramenti a subiecto non apto ad sacramentum qua tale suscipiendum, uti bruto, beato, non baptizato, nolente. Sacramentalis: Susceptio sacramenti a subiecto apto. In re Sacramentalis (tantum): Communio peccatoris habentis obicem ad susceptionem gratiae. Spiritualis (seu sacramentalis simul et spiritualis): Com­ munio hominis non habentis obicem. In voto (Communio spiritualis). Proprie dicta, seu influens ex opere operato ex influxu finis. Influens tanquam votum subiectivum et stricte dictum: Votum Eucharistiae justificans in con­ tritione, Baptismo vel Poenitentia, aut conferens gratiam perseverantiae in statu, gratiae (Com­ munio spiritualis proprie et theologice accepta). Influens tanquam votum obiectivum, seu ratione obiectivae ordinationis figurae ad figuratum et signi ad signatum : Usus sacramentorum et figurarum antiquae legis. Improprie dicta, seu non influens ex opere operato etiam ex influxu finis. Influens ex opere operantis: Commune et generale votum Eucharistiae in justo (Communio spiri­ tualis, ut solet generatim intelligi). Non influens nec ex opere operantis: Votum Eucha­ ristiae in peccatore nondum contrito. Ex his omnibus, ad manducationem Christi prout in sacramento, stricte et proprie acceptam, tantum pertinent quae in brevi hoc conspectu exhibentur: sacramentalis in re spiritualis Manducatio Eucharistiae subjectivo in voto objective DE SUBIECTO EUCHARISTIAE 711 ART. 37. Utrum Qui Suscipit Hoc Sacramentum Cum Conscien­ tia Peccati Mortalis Committat Sacrilegium In Corpus Christi Sacramentatum (q. <80, a. 4 et 5). CONCLUSIO Conclusio 1. Suscipiens Eucharistiam cum conscientia peccati mortalis peccat mortaliter (a. 4). Probatur tum ex verbis Apostoli 1 Cor. 11, 27. 29: “Quicumque man­ ducaverit panem hunc, vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini . . . judicium sibi manducat et bibit, non dijudicans corpus Domini”, turn ex ratione graviter indignae tractationis sacramenti; Eucharistia enim est sacramentum vivorum et significat communionem seu incorporationem ad Christum, unde contra genericam et specificam rationem huius sacramenti agit qui, spiritualiter mortuus et a Christo separatus, praesumit illud suscipere eiusque effi­ cientiam frustrare. Ad rem S’. Thomas: “Quicumque . . . hoc sacramentum sumit, ex hoc ipso significat se esse Christo unitum, et membris ejus incorporatum; quod quidem fit per fidem formatam, quam nullus habet cum peccato mortali. Et ideo manifestum est quod quicumque cum peccato mortali hoc sacramentum sumit, falsitatem in hoc sacramento committit; et ideo incurrit sacrilegium, tanquam sacramenti violator, et propter hoc mortaliter peccat” (in corp.). In 4 Sent., dist. 9, q. 1, a. 3, q. 1, S. Doctor ostendit tripliciter falsitatem committi in sacrilega communione: “Primo, ex eo quod est sac­ ramentum tantum, ex quo apparet quod hoc sacramentum in modum cibi proponitur, cibus autem non competit nisi viventi; unde si carens vita spirituali per peccatum mortale accipiat hoc sacramentum, abuti­ tur ipso. Secundo, ex eo quod est ibi res et sacramentum, quod est ipse Christus, qui est sanctus sanctorum, unde receptaculum eius debet esse sanctum; et ideo si aliquis cum contrario sanctitatis corpus Christi sumat, sacramento abutitur. Tertio, ex eo quod est res tantum quod est corpus Christi mysticum, quia ex hoc ipso quod aliquis ad hoc sacra­ mentum accedit, significat se ad unitatem corporis mystici tendere; unde si peccatum in conscientia tenet, per quod a corpore mystico separatur, fictionis culpam incurrit, et ita abutitur sacramento”. Dicimus peccatum committi ab eo qui conscientiam habet status pec­ cati, nam, ut diximus in tractatu De sacr. in gen. (p. 139. 199. 229), / 712 ’ * 1' : 't \ } > i DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE obex sacramenti vivorum non est simpliciter loquendo status peccati sed conscientia huius status,, adeoque per accidens fructum sacramenti, et quidem primam justificationem, consequitur qui sacramentum vivo­ rum suscipit absque culpabili conscientia sui peccati. Dicimus autem “absque culpabili conscientia”, quia qui culpabiliter ignorat se esse in peccato non suscipit effectum sacramenti sed com­ mittit sacrilegium, ut explicite docet 5. Thomas, hic ad 5: “Hoc quod non habet aliquis conscientiam sui peccati, potest contingere dupliciter: uno modo per culpam suam, vel quia per ignorantiam juris, quae non excusat, reputat non esse peccatum quod est peccatum, puta si aliquis fornicator reputaret simplicem fornicationem non esse peccatum mortale; vel quia negligens est in examinatione sui ipsius, contra id quod Apostolus dicit: ‘Probet autem seipsum homo, et sic de pane illo edat, et de calice bibat’. Et sic nihilominus peccat peccator sumens corpus Christi, licet non habeat conscientiam peccati, quia ipsa ignorantia est ei peccatum. “Alio modo potest contingere sine culpa ipsius, puta cum doluit de peccato, sed non est sufficienter contritus; et in tali casu non peccat sumendo corpus Christi, quia homo per certitudinem scire non potest utrum sit vere contritus; sufficit enim si in se signa contritionis in­ veniat, puta si doleat de praeteritis, et proponat cavere de futuris. “Si vero ignorat hoc quod fecit esse actum peccati, propter ignoran­ tiam facti quae excusat, puta si accessit ad non suam quam credebat esse suam, non est ex hoc dicendus peccator; similiter etiam si totaliter est peccatum oblitus, sufficit ad ejus deletionem generalis contritio, ut infra dicetur (in Suppi, q. ii, art. 3 ad 2); unde jam non est dicendus peccator.” Nota. De quadam controversia inter theologos. Sic exponitur et resolvitur a Salmanticensibus: “Inquires, an sit possibilis casus, in quo existens in peccato mortali possit absque novo peccato, et subinde licite Eucharistiam suscipere? “Affirmant Vasquez disp. 207, cap. 1, Lugo disp. 14, sect. 1, Pasqualigus disp. 112, sect. 1, Dicastillo disp. 9, dub. 1, Leander disp. 7, quaest. 2, Gaspar Hurtado, Thomas Hurtado, Pelizarius, Diana, et alii. Casus est, si sacerdos publice celebrans, vel laicus coram multitu­ dine proxime communicaturi recordentur alicujus peccati mortalis, et pro angustia temporis nequeant ad perfectam contritionem excitari: tunc, inquiunt, suscipere Eucharistiam in statu peccati non est novum peccatum mortale: quia hoc praeceptum non obligat cum tanto dis­ pendio, ut homo debeat cum sui honoris nota, et populi scandalo a com­ munione cessare, multo minus a sacrificio. DE SUBIECTO EUCHARISTIAE 713 “Sed omnino tenendum est, et practicandum oppositum, quod ante Vazquium docebant communiter Theologi, ut B. Albertus, D. Thomas, Sylvester, uterque Soto, et alii plurimi, quibus subscripsit Suarez disp. 66, sect. 1, § Sed objicies. “Et probatur primo: quia pracepta negativa juris divini obligant pro semper, ut non mentiri etc. Sed praeceptum non sumendi Eucharistiam in statu peccati est praeceptum negativum juris divini, ut patet ex verbis supra relatis Apostoli illud promulgantis: ergo nunquam licet sumere Eucharistiam in statu peccati. Et est bene observandum sump­ tionem Eucharistiae in tali statu esse quoddam mendacium, dum homo ea sumptione profitetur se habere unionem ad Christum, et incorpora­ tionem ad ejus membra; cum tamen res aliter se habeat, ut optime tra­ dit Div. Thomas . . . relatus: quare sicut non est excogitabilis casus, in quo homo possit licite mentiri, ita nec in quo possit suscipere licite Eucharistiam in statu peccati. “Probatur secundo evertendo oppositum fundamentum: quia non est dabilis casus, in quo homo non possit elicere contritionem perfectam, et eo modo purgari a peccato secundum ordinariam providentiam, et com­ munia gratiae auxilia: ergo homo nequit ex hoc capite excusari, dum Eucharistiam suscipit in statu peccati: si enim faceret, quod absolute potest, justificaretur ante communionem: quod vero alio distractus non valeat, est impotentia simpliciter consequens, quae nec inducit involun­ tarium absolute, nec excusat a peccato. Per quod satis constat ad op­ positum motivum. “Sed addimus cum Soto in 4, dist. 13, quaest. 2. art. 6. £ Secundo arguitur, quod ‘potius debet dare summum scandalum (ct pati quamcumque infamiam) quam sumere sacramentum in peccato: quia sic est illud intrinsece malum ut nulla de causa excusari possit. Et ideo si eum non poenitet. postquam in sua est potestate (ct semper est propter promissa, et oblata gratiae auxilia} necessaria consequentia peccabit tam sumendo, quam relinquendo sacramentum etc.’ Videatur D. Thom, infra quaest. 83, art. 6, ad 2.”13 Conclusio 2. Indigna susceptio Eucharistiae est secundum speciem suam peccatum contra humanitatem Christi prout in sacramento, adeoque contra virtutem religionis seu sacrilegium; unde non est secundum se gravissimum omnium peccatorum (a. 5). Probatur. Species peccatorum accipi potest vel ex ipso obiecto vel ex opposi­ te Euch., disp. 11, dub. 3, § 1, n. 17, Parisiis, 1882, p. 671 sq. 714 * i * -Λ * % 9 r < 4 7 t * } k z < ( F. 9 » DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE tione ad virtutem quae ab eodcm obiecto specificatur (cf. 1-2, q. 73, a. 3 et 4). Potest autem aliquis peccare vel contra Divinitatem secundum se, adeoque per oppositionem ad virtutes theologicas (fidem, spem et charitatem) quae ab ipsa Divinitate specificantur, vel contra ea quae directe referuntur ad Divinitatem, i.e. quae sunt divini cultus uti sacra­ menta, adeoque per oppositionem ad virtutem religionis, quae est prae­ cipua virtus moralis inter partes potentiates justitiae (abstrahendo quidem a virtute poenitentiae, de qua controvertitur in proprio trac­ tatu) quae eminentem locum habet inter virtutes cardinales, vel contra ea quae, ut reliqua entia creata, indirecte referuntur ad Deum, adeoque per oppositionem ad ceteras virtutes morales. Unde peccatum contra Eucharistiam est peccatum contra ea quae sunt divini cultus seu contra religionem, et quidem sacrilegium seu profanatio sacramenti. Exinde sequitur ipsum non esse gravissimum peccatorum sed vcluti medio modo se habere inter peccata graviora, sicut ipsum obiectum vel virtus, in quam offendit, medio modo se habet inter obiecta moralitatis vel virtutes. Primum enim loczim tenent peccata quae committuntur in ipsam Divinitatem et contra tres virtutes theologicas, uti infidelitas, despera­ tio et blasphemia; secundum locum tenent peccata contra religionem, inter quae primo veniunt peccata contra reverentiam ipsi Deo debitam, uti periurium, dein peccata profanationis sacramentorum, inter quae eminet profanatio Eucharistiae qua offenditur in ipsam Christi huma­ nitatem Divinitati coniunctam, quamvis non in propria specie sed in specie sacramenti; tertium locum tenent cetera peccata contra alias virtutes. Ceterum sacrilega communio non est gravissimum inter ipsa sacri­ legia eucharistica. Ad rem S. Thomas, ad 3: “Ille qui projiceret hoc sacramentum in lutum, multo gravius peccaret quam ille qui cum conscientia peccati mortalis ad hoc sacramentum accedit, primo quidem quia ille hoc face­ ret ex intentione injuriam faciendi huic sacramento, quod non intendit peccator indigne corpus Christi accipiens; secundo quia peccator est capax gratiae: unde etiam magis est aptus ad suscipiendum hoc sacra­ mentum quam quaecumque alia irrationalis creatura. Unde maxime in­ ordinate uteretur hoc sacramento qui projiceret ipsum canibus ad man­ ducandum, vel qui projiceret in lutum ad conculcandum.” Praeterea ipsum “peccatum [sacrilegae communionis] in quibusdam potest esse gravius, sicut in his qui ex actuali contemptu, cum conscien- DE SUBIECTO EUCHARISTIAE 715 tia peccati ad hoc sacramentum accedunt: in quibusdam vero minus grave, puta in his qui ex quodam timore, ne deprehendantur in peccato, cum conscientia peccati ad hoc sacramentum accedunt” (in corp.). Animadvertit Billot: “Cavendum igitur est ab omni excessu ex quo animae, praesertim puerorum, possent in desperationem coniici; et prudenter interpretandi sunt Patres, quando comparant peccatum in­ digne communicantium cum peccato ludae vel ludaeorum crucifigen­ tium Christum; nam ista sunt accipienda, non secundum aequalitatem, sed secundum quamdam proportionalitatem.”14 Ad rem 5. Thomas: Ad 1: “Peccatum indigne sumentium hoc sacramentum comparatur peccato occidentium Christum, secundum similitudinem, quia utrum­ que committitur contra corpus Christi; non tamen secundum criminis quantitatem. Peccatum enim occidentium Christum fuit multo gravius, primo quidem quia illud peccatum fuit contra corpus Christi in specie propria; hoc autem peccatum est contra corpus Christi in specie sac­ ramenti; secundo quia illud peccatum processit ex intentione nocendi Christo, non autem hoc peccatum.” Ad 2 : “Fornicator accipiens corpus Christi comparatur Judac Chris­ tum osculanti, quantum ad similitudinem criminis, quia uterque ex signo charitatis Christum offendit; non tamen quantum ad criminis quantitatem, sicut etiam prius dictum est [ad 1]. “Haec tamen criminis similitudo non minus competit aliis peccato­ ribus quam fornicatoribus. Nam et per alia peccata mortalia agitur contra charitatem Christi, cujus signum est hoc sacramentum; et tanto magis, quanto peccata sunt graviora. Secundum quid tamen peccatum fornicationis magis reddit hominem ineptum ad perceptionem hujus sacramenti, inquantum scilicet per hoc peccatum spiritus maxime carni subjicitur, et ita impeditur fervor dilectionis, qui requiritur in hoc sacramento. “Plus tamen ponderat impedimentum ipsius charitatis quam fervoris ejus. Unde et peccatum infidelitatis, quod funditus separat hominem ab Ecclesiae unitate; simpliciter loquendo, maxime hominem ineptum red­ dit ad susceptionem hujus sacramenti; quod est sacramentum eccle­ siasticae unitatis, ut supra dictum est (quaest. Ixxiii, art. 4). Unde et gravius peccat infidelis accipiens hoc sacramentum, quam fidelis pec­ cator; et magis contemnit Christum, secundum quod est sub hoc sacra­ mento, praesertim si non credat Christum vere sub hoc sacramento esse; quia, quantum est in se, diminuit sanctitatem hujus sacramenti, “De Euch., q. SO, § 2, Romae, 1914, p. 565. Cf. Cappello, De sacr., v. 1, n. 547. 716 ' DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE et virtutem Christi operantis in hoc sacramento, quod est contemnere ipsum sacramentum in seipso. “Fidelis autem qui cum conscientia peccati sumit, contemnit hoc sacramentum non in seipso, sed quantum ad usum, indigne accipiens. Unde et Apostolus, assignans rationem hujus peccati, dicit: ‘Non diju­ dicans corpus Domini’, id est, non discernens ipsum ab aliis cibis: quod maxime facit ille qui non credit Christum esse sub hoc sacramento.” J i * ART. 38. Utrum Omnibus Et Singulis Fidelibus, In Statu Gratiae Existentibus Et Cum Recta Intentione Accedentibus, Expediat Frequenter Imo Quotidie Communicare (q. 80, a. 10). ; STATUS QUAESTIONIS ' - COMMUNIO FREQUENS prout distinguitur tum a quotidiana, tum a non frequenti, a theologis modernis post S. Alphonsum stricte accipitur pro communione quae fit pluries in hebdomada; quotidiana vero quae fit regulariter singulis diebus, quamvis quandoque seu occasionaliter uno vel altero die omittatur. Omnes theologi semper consentierunt in his duobus: Primo, frequens et quotidiana communio est secundum se non solum conveniens sed convenientior et utilior communione non frequenti;'·’ secundo, ipsa est omnibus in statu gratiae existentibus licita, imo 'jructuosa (quoad hoc ultimum dissentiunt pauci cum Cajetano, ut dictum est in tractatu De sacr. in gen., art. 25, p. 370). Controversum vero est apud theologos posttridentinos, inde a tem­ pore haeresis jansenianae, hoc tertium punctum: An frequens, et a for­ tiori quotidiana, communio sit convenientior et utilior, quam abstentio ab usu huius sacramenti, omnibus indiscriminatim habentibus statum gratiae cum generali quadam recta intentione sacramenti, etiam si desit specialis devotio aut dispositio, imo subsistat frequentia et affectus peccatorum venialium. Hoc praecise quaeritur in textu articuli, in quo duobus incisis quaestio determinatur, scilicet “omnibus et singulis fidelibus etc.” (i.e. non tan­ tum attenta communione secundum se sed etiam ex parte subiecti, nec tantum generaliter sed etiam quoad singulos fideles, nec tantum quoad specialiter dispositos sed quoad omnes habentes statum gratiae), “ex­ pediat” (i.e. non tantum sit licitum et fructuosum communicare, sed etiam conveniens, imo convenientius quam non communicare). 1 De frequentia communionis in Ecclesia aliquid dictum est in p. 535 sq. Extensum excursum historicum habes in Diet. Thiol. Cath., art. Communion . . . (Fréquente), col. 515 sqq. DE SUBIECTO EUCHARISTIAE 717 Haec CONTROVERSIA, ACRITER OLIM AGITATA, theologos et fideles in duas partes divisit nec parvam induxit confusionem in mentem quorumdam theologorum circa praecisum sensum traditionalis doctrinae Patrum et Ecclesiae, donec confusionem et dubia dissipa­ verit a. 1905 Decretum “Sacra Tridentina Synodus”. Ad rem Lu go: “Sententiam [S. Thomae] reliqui scholastici am­ plexi breviter supponunt, et jam res videbatur extra controversiam esse, donec pietas aliquorum adeo acriter quotidianae communionis partes suscepit, ut haec brevis quaestiuncula ad librum usque excreverit, et vulgi mentes in varias, ut fieri solet, factiones diviserit. Oportet ergo rem hanc ad trutinam disputationis scholasticae revocare: brevissime tamen; et sane sufficit, si veritatem sincere quaerimus: si contentionem, nec liber integer.”10 Ad rem Salmanticenses: “Haec . . . difficultas . . . acres his ultimis temporibus excitavit controversias, quibusdam negantibus in univer­ sum, aliis e contra in universum concedentibus [quod omnibus expediat quotidie communicare]. . . Tam acriter autem utrimque . . . pugnatum est, ut quidam non dubitaverint mutuis censuris se percellere. Sed nos, qui eorum varietate, et rei difficultate impedire possemus, feliciores illis fuimus, securam regulam ad id definiendum (quam illi non habue­ runt) habentes, nempe decretum SS. D.N. Innocenta X.”'~ Supradictum DECRETUM “SANCTA TRIDENTINA SYNO­ DUS” habet: “Defervescente . . . pietate, ac potissimum postea lanseniana lue undequaque grassante, disputari coeptum est de dispositionibus, quibus ad frequentem et quotidianam Communionem accedere oporteat, atque alii prae aliis maiores ac difficiliores, tanquam necessarias, expostula­ runt. Huiusmodi disceptationes id effecerunt, ut perpauci digni habe­ rentur qui SS. Eucharistiam quotidie sumerent, et ex tam salutifero sacramento pleniores effectus haurirent; contentis ceteris eo refici aut semel in anno, aut singulis mensibus, vel unaquaque ad summum heb­ domada. Quin etiam eo severitatis ventum est, ut a frequentanda caelesti mensa integri coetus excluderentur, uti mercatorum, aut eorum qui essent matrimonio coniuncti. . . “Ad haec Sancta Sedes officio proprio non defuit [citantur Decreta Innocentii XI et Alexandri VITI infra referenda] . . . “Virus tamen Tansenianum, quod bonorum etiam animos infecerat, sub specie honoris ac venerationis Eucharistiae debiti, haud penitus evanuit. Quaestio de dispositionibus ad frequentandam recte ac legitime ” De Euch., disp. 17, initio, Parisiis, 1892, p. 190. ”Dc Euch., disp. 11, dub. 7, n. 68 ct 72, Parisiis, 1882, p. 711 ct 713. 71S DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE Communionem Sanctae Sedis declarationibus supervixit; quo factum est ut nonnulli etiam boni nominis Theologi, raro et positis compluribus conditionibus, quotidianam Communionem fidelibus permitti posse censuerint. “Non defuerunt aliunde viri doctrina ac pietate praediti, qui facilio­ rem aditum praeberent huic tam salubri Deoque accepto usui, docentes, auctoritate Patrum, nullum Ecclesiae praeceptum esse circa maiores dispositiones ad quotidianam, quam ad hebdomadariam aut menstruam Communionem; fructus vero uberiores longe fore ex quotidiana Com­ munione, quam ex hebdomadaria aut menstrua. Quaestiones super hac re diebus nostris adauctae sunt et non sine acrimonia exagitatae; qui­ bus Confessariorum mentes atque fidelium conscientiae perturbantur, cum Christianae pietatis ac fervoris haud mediocri detrimento. “A viris idcirco praeclarissimis ac animarum Pastoribus SSmo Dno Nostro Pio Pp. X enixae preces porrectae sunt, ut suprema Sua aucto­ ritate quaestionem de dispositionibus ad Eucharistiam quotidie su­ mendam dirimere dignaretur; ita ut haec saluberrima ac Deo accep­ tissima consuetudo non modo non minuatur inter fideles', sed potius augeatur et ubique propagetur, hisce diebus potissimum, quibus religio ac fides catholica undequaque impetitur, ac vera Dei caritas et pictas haud parum desideratur. . . [Sequitur decisio, infra referenda, ad cuius calcem additur]. “Denique post promulgatum hoc Decretum, omnes ecclesiastici scrip­ tores a quavis contentiosa disputatione circa dispositiones ad frequen­ tem et quotidianam Communionem abstineant” (Cavallera, 1165 sq.). Ad haec ultima verba Decreti advertit Priimmer: “Hoc ultimo sta­ tuto minime prohibitum esse videtur, ne theologi de dispositionibus requisitis disserant; solae contentiones et controversiae, quae hac de re antiquitus exsistebant, interdicuntur.”18 PARS NEGATIVA ct PARS AFFIRMATIVA 1. DUO EXCESSUS EXPLICITE DAMNATI AB ECCLESIA. A. Pro negativa. Rigoristicus error Jansenistarum ct Baianorum, damnatus ab Alexandro VIIIU ' Prop. 22: “Sacrilegi sunt indicandi, qui ius ad communionem perci­ piendam praetendunt, antequam condignam de delictis suis poeniten­ tiam egerint” (Denz. 1312). “Thcol. Moral., t. 3, n. 215, Friburgi Br., 1923, p. 157. ” Riuorismum Janscnistarum exposuit et defendit Arnaidd (De la Frequente Com­ munion. 1643), quem refutavit Pet avilis, De Poenitentia publica ct praeparatione ad com­ munionem, Opera, t. 8, cd. Vives, p. 197 sq. DE SUBIECTO EUCHARISTIAE 719 Prop. 23 : “Similiter arcendi sunt a sacra communione, quibus non­ dum inest amor Dei purissimus et omnis mixtionis expers” (Denz. 1313). B. Pro affirmativa. Error quorumdam theologorum qui, impugnantes Jansenistas, asse­ ruerunt “communionem quotidianam esse de jure divino” (Denz. 1150), quosque damnavit Innocentius XI. Eundem errorem iterum memoravit et reprobavit Pius X in Decreto “Sacra Tridentina Syno­ dus”, inquiens: “Nonnulli ... in contrariam abierunt sententiam. Hi. arbitrati Communionem quotidianam iure divino esse praeceptam, ne dies ulla praeteriret a Communione vacua, praeter alia a probato Ec­ clesiae usu aliena, etiam feria VI in Parasceve, Eucharistiam sumen­ dam censebant, et ministrabant” (Cavallera, 1165). Error Laxismi: “Frequens confessio et communio, etiam in his, qui gentiliter vivunt, est nota praedestinationis” (Denz. 1206). 2. CONTENDENTES NOTAE. PARTES THEOLOGORUM BONAE A. SENTENTIA SEVERIOR ET NEGATIVA. Non omnibus indiscriminatim habentibus statum gratiae utilior est ac consulenda communio frequens et quotidiana. Hanc sententiam ex­ plicite docuerunt plures theologi magni nominis (strenue aliunde doc­ trinam jansenisticam impugnantes in favorem praxis frequentis com­ munionis) inde a saec. 17, signantius Lugo (De Euch., disp. 17) et Salmanticenses (De Euch., disp. 11, dub. 7). Rationes huius sententiae reducuntur ad tres sequentes: Prima ratio est reverentia sacramenti, quae requirit ut qui frequenter communicant majori animi devotione et puritate sint dispositi. Confir­ matur ex eo quod quamvis hoc sacramentum sit in nostram utilitatem et producat gratiam ex opere operato, tamen Ecclesia prohibet dupli­ cem communionem in uno die et eam denegat infantibus, amentibus et aliis qui nequeunt communicare sine periculo irreverentiae. Secunda ratio est ipsa utilitas sumentium. Frequens enim communio apud imperfectos fideles generare posset torporem et fastidium, juxta illud “Assueta vilescunt”, imo saepe ipsa non contingeret sine multi­ plici culpa veniali, praecipue irreverentiae in sacramentum; quae ob­ stant ipsi utilitati et fructui ab eo percipiendo. Tertia ratio ducitur ex auctoritate Traditionis et theologorum. “Vera et antiqua sententia, inquit Lugo, quam fideles omnes ipso 720 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE cum lacte acceperunt, et quasi ex terminis notam scholastici doctores non tam probare curarunt, quam supponere ... est non expedire omni­ bus justis indifferenter cujusque status et vitae sint, quotidianam com­ munionem, neque eis esse utiliorem, licet alioquin non sit illicita. .. In ea conveniunt omnes scholastici, nullo prorsus excepto. S. Th. in prae­ senti art. 10, in corpore sic ait: ‘Circa usum hujus sacramenti . . Praecipue invocantur, vel invocari possunt, sequentes auctoritates: ** ** Documenta Ecclesiae i.e. Cone. Trid., Catcchismus Cone. Trid. et Decretum Innocenta XI, infra citanda. C T ♦ Patres: ff ό Λ .· ■ w w ' * Gcnnadius (cuius verba a Corpore Juris, De consecr., dist. 2, c. 13, et passim ab antiquioribus, erronee tribuuntur Augustino}, De Eccl. Dogm. 53: “Quotidie eucharistiae communionem percipere nec laudo, nec vitupero. Omnibus tamen dominicis diebus communicandum sua­ deo ct hortor, si tamen mens sine affectu peccandi sit. Nam habentem adhuc voluntatem peccandi, gravari magis dico eucharistiae perceptione quam purificari. Et ideo quamvis quis peccato mordeatur, peccandi non habeat de caetero voluntatem, et communicaturus satisfaciat lacrymis et orationibus; et confidens de Domini miseratione, qui peccata piae confessioni donare consuevit, accedat ad eucharistiam intrepidus et securus. . . Hoc de illo dico quem capitalia et mortalia peccata non gravant” (M.L. 58, 994). Hieronymus, Epist. 48, 15: “Scio Romae hanc esse consuetudinem, ut fideles semper Christi corpus accipiant, quod nec reprehendo, nec probo: ‘Unusquisque enim in suo sensu abundat’ (Rom. 14). Sed ipso­ rum conscientiam convenio, qui eodem die post coitum communicant, ct juxta Persium, ‘noctem flumine purgant’ (Satyr. 2); quare ad Mar­ tyres ire non audent? quare non ingrediuntur Ecclesias? An alius in publico, alius in domo Christus est? Quod in Ecclesia non licet, nec domi licet. Nihil Deo clausum est, ct tenebrae quoque lucent apud Deum. Probet se unusquisque, et sic ad Corpus Christi accedat; non quod dilatae communionis unus dies, aut biduum sanctiorem efficiat Christianum, ut quod hodie non merui, cras vel perendie merear: sed quod dum doleo me, non communicasse Corpori Christi, abstineam me paulisper ab uxoris amplexu: ut amori conjugis, amorem Christi prae­ feram. Durum est, et non ferendum est. Quis hoc saecularium sustinere potest! Qui potest sustinere, sustineat: qui non potest, ipse viderit. Nobis curae est. non quid ususquisque possit, aut velit; sed quid Scripturae praecipiant, dicere” (M.L. 22, 506). 10 De Euch., disp. 17, sect. 2, n. 8, Parisiis, 1892, p. 191 sq. DE SUBIECTO EUCHARISTIAE 721 Isidorus Ilisp., De eccl. off. 1, 18, 9 sq.: “Conjugatis autem absti­ nendum est coitu, plurimisque diebus orationi debent vacare, et sic deinde ad Christi corpus accedere. Relegamus Regum libros, et inve­ niemus sacerdotem Abimelech de panibus propositionis noluisse prius dare David, et pueris ejus, nisi ante interrogaret utrum mundi essent pueri a mulieribus, non utique ab alienis, sed a conjugibus propriis, et nisi eos audisset ab heri et nudius tertius vacasse ab opere conjugali, nequaquam panes quos prius negaverat concessisset ( 1 Reg. xxi). Tan­ tum interest inter propositionis panes et corpus Christi, quantum inter umbram et corpus, inter imaginem et veritatem, inter exemplaria futu­ rorum et ea ipsa quae per exemplaria praefigurabantur. Quapropter eligendi sunt aliquot dies, quibus prius homo continentius vivat, quo ad tantum sacramentum dignus accedere possit” (M.L. 83, 756). Corpus Juris, De consecr., dist. 2, c. 21: ‘Omnis homo ante sacram communionem a propria uxore abstinere debet tribus, aut quatuor, aut octo diebus, nec inter catholicos connumerabitur qui in istis videlicet temporibus, Pascha, Pentecoste, et Natali Domini non communicave­ rit” (M.L. 187, 1739). THEOLOGI ET RERUM SPIRITUALIUM SCRIPTORES. S. THOMAS infra cit. in Conci. BONAVENTURA, In 4 Sent., dist. 12, p. 2, q. 2: “Si ergo quaeritur, utrum expediat frequentare alicui? dicendum, quod, si videat se esse in statu Ecclesiae primitivae, laudandum est quotidie communicare; si autem in statu Ecclesiae finalis, utpote frigidum et tardum, laudandum est quod raro: si autem medio modo: medio modo se debet habere, et aliquando debet cessare, ut addiscat revereri; aliquando accedere, ut inflammetur amore: Quia tali hospiti debetur honor, debetur et amor; et tunc secundum illam partem, secundum quam viderit se melius proficere, ad illam magis declinet; quod homo solum experientia discit. Omnes ergo rationes ad primam partem pro frequentia intelliguntur, salia debita praeparatione, quae in paucissimis est, ut semper.” S. JOANNES A CRUCE, Lib. 1 Noctis obscurae, c. 6: “Quidam ex hac cupiditate magis appetunt communicare sancte, et perfecte: cum tamen illis salubrius, et sanctius foret cum sentiunt in se contrariam istam inclinationem, rogare Confessarios, ne sibi praecipiant tam frequenter ad Eucharistiam accedere.” “Ejusdem dictaminis, inquiunt Salmanticenses, fuit Seraphica Virgo, et M. N D. Theresia: nam disposuit, ne Moniales suae Religionis (quid diceret universaliter de omnibus saecularibus?) communicarent uno dic immediate post alium, ut constat ex Constitut. cap. 5, numero 4. et ne communicarent nisi bis in hebdomada: et quod si oppositum aliquando fieri expediat, id fiat de consilio, et licentia Supe­ rioris, qui id raro concedat.”21 REGULAE SACERDOTUM (reg. 26) praescribunt omnibus confessoriis Societa­ tis lesu: “Ut pium est ad frequenter communicandum fideles exhortari, ita quos ad id propensos viderint, admonere debent ne crebrius quam octavo die accedant, praesertim si matrimonio sint conjuncti.” “De Euch., disp. 11, dub. 6, § 2, n. 74, Parisiis, 1882, p. 717. 722 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE Huc faciunt verba Lugonis: ‘Omitto auctores nostrae Societatis, quae licet ab ejus ortu in frequentiam hujus sacramenti valde fuerit propensa, semper tamen cautissime communionem quotidianam dari voluit, et nonnisi probatae vitae, et eximiae virtutis testimonium praeeunte. Videatur Suar, in praesenti disput. LXIX, sect, iv: Henriquez lib. VIII de Eucharistia cap. liii; P. Aegidius in prae­ senti; Valentia disput. VI, qu. viii, puncto 4 et alii omnes. Nec mirum, eos ita sentire, quos proprii instituti ratio ad hanc doctrinam pervenerat; utpote quae in regula xxvi Sacerdotum, praescribit omnibus societatis confessariis, ne sint faciles ad communionem quotidianam poenitentibus concedendam, sed potius conjugatos moneant, ne crebrius quam octavo quoque die accedant; quam regulam licet Marzilla oppugnare tentaverit per epistolam ad praepositum generalem Claudium, qua enixe postulabat, et sperabat ut abrogaretur; frustra tamen talem spem de nostra societate concepit, quod tam facile dissuaderetur ab ea opinione, quam a primis parentibus adeo prudenter imbiberat.”22 R Μ ri ; < 5 * 4 S. FRANCISCUS SALESIUS, Introduction à la vie dévote, chap. 20 “Dc la frequente communion”: “ ‘De recevoir la communion de l'Eucharistie tous les jours, ny je ne le loue, ny je ne le vitupéré; mais de communier tous les jours de dimanche, je le suade, et en exhorte un chascun, pourveu que l’esprit soit sans aucune affection de pecher.’ Ce sont les propres parolles de sainct Augustin, avec lequel je ne vitupéré, ny loue absolument que l’on communie tous les jours; mais laisse cela à la discretion du pere spirituel de celuy qui se voudra résoudre sur ce poinct: car la disposition requise, pour une si frequente communion, devant estre fort exquise, il n’est pas bon de le conseiller généralement. . . Ce serait imprudence de conseiller indistinctement à tous cest usage si frequent. . . “Mais, Philotée, vous voyez que sainct Augustin exhorte et conseille bien fort que l’on communie tous les dimanches: faites-le doneques tant qu’il vous sera possible. Puisque, comme je presuppose, vous n’avez nulle sorte d’affection du péché mortel, ny aucune affection du péché veniel, vous estes en la vraye disposition que sainct Augustin requiert, et encore plus excellente, parce que non-seulement vous n’avez pas l’affection de pecher, mais vous n’avez pas mesme l’affection du péché: si que, quand vostre pere spirituel le treuveroit bon, vous pourriez utilement communier encore plus souvent que tous les dimanches.”23 S. ALPHONSUS, Praxis Confessarii, §4, n. 149-152: “Loquimur ... de modo quo Confessarii debent se gerere in concedenda Com­ munione suis poenitentibus. In hoc quidam errant ob nimiam indulgentiam, alii ob nimium rigorem. Non est dubium quin error sit, ut advertit hodiernus S. P. Benedictus XIV, in aureo suo libro de Synodo, concedere Communionem fre­ quentem iis qui saepe in peccata gravia labuntur, nec solliciti sunt dc agenda poenitentia, ac de sua emendatione ; aut iis qui accedunt ad Communionem cum affectu ad peccata venialia deliberata sine ullo desiderio se ab eis liberandi. Expedit quidem aliquando concedere Communionem aliquibus, qui essent in periculo labendi in peccata lethalia, ut vires recipiant ad resistendum: sed respectu carum perso­ narum, quae non existunt in tali periculo, et e contra committunt ordinarie peccata venialia deliberata, et nulla in eis emendatio, neque desiderium emendationis effulget, optimum erit non permittere eis Communionem plusquam semel in hebdomada, imo poterit expediens esse illis aliquando per integram hebdomadam Communionem auferre, ut majorem concipiant horrorem in suos defectus, et majorem erga Sacra­ mentum hoc reverentiam. Tanto magis, quod sententia communior tenet, recipere Eucharistiam cum peccato levi actuali, aut cum affectu ad ipsum, novam esse culpam ratione irreverentiae, quae irrogatur Sacramento. . . “Et contrario errant certe quidam alii Directores, et multum se elongant a a De Euch., disp. 17, sect. 2, n. 15, Parisiis, 1892, p. 194. M Oeuvres, t. 3, Paris, 1884, p. 432 sq. DE SUBIECTO EUCHARISTIAE 723 spiritu Ecclesiae, dum sine ullo respectu ad exigentiam aut progressum animarum negant indiscriminatim Communionem frequentem, non alia ratione ducti quam quia frequens est. . . “Fatentur ultro quidam spiritus rigidiores licitam quidem esse communionem quotidianam, sed dicunt requiri ad hoc debitam dispositionem; sed scire ab ipsis desideramus quidnam intelligant hoc nomine debitae dispositionis? Si intelligunt dignam, ecquis unquam deberet amplius ad Eucharistiam accedere? Solus JesusChristus digne Eucharistiam sumpsit, quia solus Deus digne Deum potuit recipere. Si vero convenientem dispositionem intelligunt, jam superius dictum est. quod iis qui actualia habent peccata venialia, aut affectum ad illa, sine desiderio emenda­ tionis, aequum est frequentem Communionem denegare. Sed si postea loquamur de illis, qui sublato jam affectu etiam ad venialia, et superata majori parte pravarum suarum inclinationum, magnum communicandi desiderium habent, inquit S. Franciscus Salcsius quod hi praevio sui Directoris consilio, recte possunt com­ municare quotidie. Et S. Thomas docet quod quando anima aliqua experitur beneficio Communionis se crescere in Amore Divino, nec imminui reverentiam in Sacramentum, non debet abstinere a Communione etiam quotidiana. . . “Caeterum considerando relatas doctrinas videtur non posse Director sine scrupulo negare Communionem frequentem, et etiam quotidianam (excipe ordinarie loquendo unum diem in quavis hebdomada, ut facere solent prudentes aliqui Directores, et excipe tempus illud quo privare velint pocnitentes Communione ad probandam eorum obedientiam. aut humilitatem, aut ob aliquam aliam justam causam) quibusdam animabus eam desiderantibus, ut proficiant in Divino Amore; semper vero ac illae vivendo alienatae ab effectu cujuscumque culpae venialis, incumbunt insuper multum orationi mentali, et conantur tendere ad perfectionem, et amplius non labuntur in peccata, etiam venialia plene voluntaria. Haec enim, ut ait S. Prosper, est perfectio quae potest in hac vita haberi, attenta humana fragilitate.”2·1 B. SENTENTIA REMISSIOR ET AFFIRMATIVA. Omnibus indiscriminatim fidelibus in statu gratiae existentibus uti. lior est ac consulenda communio frequens et quotidiana. Hanc doctrinam, more quidem polemico nec prorsus exaggeratio­ nibus experti, vulgare coeperunt saec. 17 quidam theologi in Italia et Hispania, praecipue Petrus Vinccntius dc Marzilla benedictinus His­ panus (in famoso Memoriali ad Archiepiscopum Compostellanum. anno 1611) et Joannes Falconi (t 1638: in opere “EI pan nuestro de cada dia”, Matriti, 1660), quos secuti sunt inter alios Antonius de Molina, Maurus de Vaideras, Matthaeus dc Villareal et Antonius Velasquez Pinto. Documenta Ecclcsiac. Tria praecipua documenta, i.e. Cone. Trid., Innocenta XI et Pii X, signant tres gressus quibus Ecclesia pervenit ad hodiernam benignis­ simam disciplinam, regulantem accessum fidelium ad communionem frequentem et quotidianam. 21 Lugduni-Parisiis, 1S04, p. 222-227. 724 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE Jam Nicolaus I (t 867), in Responsis ad consulta Bulgaroruni, resp. 9, aiebat: “Corpori et sanguini dominico quotidie in quadragesima mai­ ori si deberetis communicare consulitis, quod ut fiat Dominum omnipo­ tentem suppliciter exoramus et vos omnes vehementissime exhortamur si tamen mens in affectu peccandi non sit vel si hanc non de criminali­ bus peccatis conscientia impaenitens vel non reconciliata penitus ac­ cuset vel si fratri discordanti quis vestrum suo vitio reconciliatus minus exsistat. Nam quem de horum aliquo conscientia mordet gravari tanto munere potius quam remedium consequi quodlibet arbitramur. ‘Judi­ cium enim sibi’, secundum apostolum, ‘manducat et bibit’ (I Cor. xi. 29). . . Interim tantum quadragesima, quam mos ecclesiae maiorem appellat, omni est die servato superiori tenore communicandum” (Cavallera, 1159). CONC. TRID., sess. 22, cap. 6, inquit: ‘Optaret quidem sacro­ sancta Synodus, ut in singulis Missis fideles adstantes non solum spiri­ tuali affectu, sed sacramentali etiam Eucharistiae perceptione com­ municarent, quo ad eos sanctissimi huius sacrificii fructus uberior proveniret” (Denz. 944). In scss. 13, cap. 8, monet: “[Ut fideles] haec sacra mysteria cor­ poris et sanguinis eius ea fidei constantia et firmitate, ea animi devo­ tione, ea pietate et cultu credant et venerentur, ut ‘panem’ illum ‘super­ substantialem’ [Mt 6, 11] frequenter suscipere possint, et is vere eis sit animae vita et perpetua sanitas mentis” (Denz. 882). Catechismus Cone. Trid., p. 2, c. 4, q. 60, mentem Concilii aperit, inquiens: “Neque tamen fideles satis habeant . . ., semel tantummodo corpus Domini quotannis accipere, verum saepius iterandam Eucha­ ristiae communionem existiment. Utrum autem singulis mensibus, vel hebdomadis, vel diebus id magis expediat, certa omnibus regula prae­ scribi non potest: verumtamen illa est S. Augustini norma certissima: ‘Sic vive, ut quotidie possis sumere’. “Quare Parochi partes erunt, fideles crebro adhortari, ut, quemad­ modum corpori in singulos dies alimentum subministrare necessarium putant, ita etiam quotidie hoc sacramento alendae et nutriendae animae curam non abjiciant. “Neque enim minus spirituali cibo animam, quam naturali corpus indigere perspicuum est. Vehementer autem proderit hoc loco repetere maxima illa et divina beneficia, quae, ut antea demonstratum est, ex Eucharistiae sacramentali communione consequimur. Illa etiam figura erit addenda, quum singulis diebus corporis vires manna reficere opor­ tebat: itemque sanctorum Patrum auctoritates, quae frequentem hujus DE SUBIECTO EUCHARISTIAE 725 sacramenti perceptionem magnopere commendant. Xeque enim unius sancti Patris Augustini ea fuit sententia: ‘Quotidie peccas, quotidie sume’; sed, si quis diligenter attenderit, eumdem omnium Patrum, qui de hac re scripserunt, sensum fuisse, facile comperiet.” INNOCENTIUS XI, Decr. C.S. Cone. 15 jebr. 1679: “Etsi frequens quotidianusque sacrosanctae Eucharistiae usus a SS. Patribus fuerit semper in Ecclesia probatus: nunquam tamen aut sae­ pius illam percipiendi aut ab ea abstinendi certos singulis mensibus aut hebdomadis dies statuerunt, quos nec Concilium Tridcntinum prae­ scripsit, sed. quasi humanam infirmitatem secum reputaret, nihil prae­ cipiens, quid cuperet tantum indicavit, cum inquit: Optaret quidem sacrosancta Synodus, ut in singulis Missis fideles adstantes sacramen­ tali Eucharistiae perceptione communicarent’. Idque non immerito: multiplices enim sunt conscientiarum recessus, variae ob negotia spi­ ritus alienationes; multae e contra gratiae et Dei dona parvulis con­ cessa; quae cum humanis oculis scrutari non possimus, nihil certe de cuiusque dignitate atque integritate et consequenter de frequentiore aut quotidiano vitalis panis esu potest constitui, et propterea quod ad negotiatores ipsos attinet, frequens ad sacram alimoniam percipien­ dam accessus confessariorum secreta cordis explorantium indicio est relinquendus, qui ex conscientiarum puritate et frequentiae fructu et ad pietatem processu laicis negotiatoribus ct coniugatis, quod prospi­ cient eorum saluti profuturum, id illis praescribere debebunt. In coni­ ugatis autem hoc amplius animadvertant, cum beatus Apostolus nolit eos ‘invicem fraudari, nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacent orationi’ [cf. 1 Cor 7, 5], eos serio admoneant, tanto magis ob sacra­ tissimae Eucharistiae reverentiam continentiae vacandum purioreque mente ad coelestium epularum communionem esse conveniendum. “In hoc igitur pastorum diligentia potissimum invigilabit, non ut a frequenti aut quotidiana sacrae communionis sumptione unica prae­ cepti formula aliqui deterreantur, aut sumendi dies generaliter consti­ tuantur, sed magis quid singulis permittendum, per se aut parochos seu confessarios sibi decernendum putet, illudque omnino provideat, ut nemo a sacro convivio, seu jrequenter sci/ quotidie accesserit, repel­ latur, et nihilominus det operam, ut unusquisque digne pro devotionis ct praeparationis modo rarius aut crebrius Dominici corporis suavita­ tem degustet. “Itidem moniales quotidie sacram communionem petentes admonen­ dae erunt, ut in diebus earum ordinis instituto praestitutis communi­ cent; si quae vero puritate mentis eniteant et fervore spiritus ita 726 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE incaluerint, ut dignae frequentiore aut quotidiana sanctissimi Sacra­ menti perceptione videri possint, id illis a Superioribus permittatur. “Proderit etiam praeter parochorum et confessariorum diligentiam opera quoque concinnatorum uti et cum eis constitutum habere, ut cum fideles ad sanctissimi Sacramenti frequentiam (quod facere debent) accesserint, statim de magna ad illud sumendum praeparatione oratio­ nem habeant, generatimque ostendant, eos, qui ad frequentiorem aut quotidianam salutiferi cibi sumptionem devoto studio excitantur, de­ bere, sive laici negotiatores sint, sive coniugati, sive quicumque alii, suam agnoscere infirmitatem, ut dignitate Sacramenti ac divini iudicii formidine discant coelestem mensam, in qua Christus est, revereri; et si quando se minus paratos senserint, ab ea abstinere seque ad maiorem praeparationem accingere. “Episcopi autem, in quorum dioecesibus viget huiusmodi devotio erga sanctissimum Sacramentum, pro illa gratias Deo agant, eamque ipsi adhibito prudentiae et iudicii temperamento alere debebunt, et ab eorum officio postulari sibi maxime persuadebunt, nulli labori aut dili­ gentiae parcendum, ut omnis irreverentiae et scandali suspicio in veri et immaculati agni perceptione tollatur virtutesque ac dona in sumen­ tibus augeantur: quod abunde continget, si ii, qui devoto huiusmodi studio, divina praestante gratia, tenentur, seque sacratissimo pane fre­ quentius refici cupiunt, suas vires expendere seque probare cum timore et caritate assueverint” (Denz. 1147-1149). PIUS X, Decretum S. Congr. Concilii, 20 dec. 1905, “SACRA TRIDENTINA SYNODUS”. Post verba superius citata (p. 717 sq.) haec sequuntur:25 “Sacra igitur Concilii Congregatio in plenariis Comitiis diei 16 men­ sis dec. 1905 hanc rem ad examen accuratissimum revocavit, et rationi­ bus hinc inde adductis sedula maturitate perpensis, ea quae sequuntur statuit ac declaravit: “1. Communio frequens et quotidiana, utpote a Christo Domino et a Catholica Ecclesia optatissima, omnibus Christifidelibus cuiusvis ordinis aut conditionis pateat; ita ut nemo, qui in statu gratiae sit ct cum recta piaque mente ad S. Mensam accedat, prohiberi ab ea possit. “2. Recta autem mens in eo est, ut qui ad sacram mensam accedit non usui, aut vanitate, aut humanis rationibus indulgent, sed Dei pla­ cito satisfacere velit, ei arctius caritate coniungi, ac divino illo phar­ maco suis infirmitatibus ac defectibus occurrere. “3. Etsi quam maxime expediat ut frequenti et quotidiana Commu­ nione utentes venialibus peccatis, saltem plene deliberatis, eorumque 53 Commentarium huius decreti habes apud theologos Morales, ut Cappello et PrSmmer. DE SUBIECTO EUCHARISTIAE 727 affectu sint expertes, sufficit nihilominus ut culpis mortalibus vacent, cum proposito se nunquam in posterum peccaturos: quo sincero animi proposito, fieri non potest quin quotidie communicantes a peccatis etiam venialibus, ab eorumque affectu sensim se expediant. “4. Cum vero Sacramenta Novae Legis, etsi effectum suum ex opere operato sortiantur, maiorem tamen producant effectum quo maiores dispositiones in iis suscipiendis adhibeantur, idcirco curandum est ut sedula ad sacram Communionem praeparatio antecedat, et congrua gra­ tiarum actio inde sequatur, iuxta uniuscuiusque vires, conditionem ac officia. “5. Ut frequens et quotidiana Communio maiori prudentia fiat uberiorique merito augeatur, oportet ut Confessarii consilium inter­ cedat. Caveant tamen Confessarii ne a frequenti seu quotidiana Com­ munione quemquam avertant, qui in statu gratiae reperiatur et recta mente accedat. “6. Cum autem perspicuum sit ex frequenti seu quotidiana S. Eu­ charistiae sumptione unionem cum Christo augeri, spiritualem vitam uberius ali, animam virtutibus effusius instrui, et aeternae felicitatis pignus vel firmius sumenti donari, idcirco Parochi. Confessarii et concionatores, iuxta probatam Catechismi Romani doctrinam. Christianum populum ad hunc tam pium ac tam salutarem usum crebris admonitio­ nibus multoque studio cohortentur. “7. Communio frequens et quotidiana praesertim in religiosis Insti­ tutis cuiusvis generis promoveatur; pro quibus tamen firmum sit de­ cretum ‘Quemadmodum' diei 17 mensis Decembris 1890 a S. Congr. Episcoporum et Regularium latum. Quam maxime quoque promovea­ tur in clericorum Seminariis, quorum alumni altaris inhiant servitio; item in aliis Christianis omne genus ephebeis. “8. Si qui sint Instituta, sive votorum sollemnium sive simplicium, quorum in regulis aut constitutionibus, vel etiam calendariis. Commu­ niones aliquibus diebus affixae et in iis iussae reperiantur. hae normae tanquam mere directivae, non tanquam praeceptivae, putandae sunt. Praescriptus vero Communionum numerus haberi debet ut quid mini­ mum pro religiosorum pietate. Idcirco frequentior vel quotidianus ac­ cessus ad eucharisticam mensam libere eisdem patere semper debebit, iuxta normas superius in hoc decreto traditas. Ut autem omnes utri­ usque sexus religiosi huius decreti dispositiones rite cognoscere queant, singularum domorum moderatores curabunt, ut illud quotannis verna­ cula lingua in communi legatur intra Octavam festivitatis Corporis Christi” (Cavallera, 1166). Codex J.C., can. 863: “Excitentur fideles ut frequenter, etiam quo- V > < ·Λ « VJ* \ > \J « , 5 Α β 728 Î DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE tidie, pane Eucharistico reficiantur ad normas in decretis Apostolicae Sedis traditas; utque Missae adstantes non solum spirituali affectu, sed sacramentali etiam sanctissimae Eucharistiae perceptione, rite dispositi, communicent.” Can. 595, § 2 ct 4: “Superiores suos inter subditos promoveant fre­ quentem, etiam quotidianam, sanctissimi Corporis Christi receptionem; frequens autem, imo etiam quotidianus accessus ad sanctissimam Eu­ charistiam religiosis rite dispositis libere pateat. . . Si quae sint religi­ ones votorum sive sollemnium sive simplicium, quorum in regulis aut constitutionibus vel etiam calendariis communiones aliquibus diebus affixae aut iussae reperiantur, hae normae vim dumtaxat directivam habent.” Can. 1367, § 2: “Semel saltem in hebdomada [alumni Seminarii] ad sacramentum poenitentiae accedant et frequenter, qua par est pietate, Eucharistico pane se reficiant”. Can. 931, § 3: “Christifideles qui solent, nisi legitime impediantur, saltem bis in mense ad poenitentiae sacramentum accedere, aut sanc­ tam communionem in statu gratiae et cum recta piaque mente recipere quotidie, quamvis semel aut iterum per hebdomadam ab eadem absti­ neant, possunt omnes indulgentias consequi, etiam sine actuali con­ fessione quae ceteroquin ad eas lucrandas necessaria foret, exceptis indulgentiis sive iubilaei ordinarii et extraordinarii sive ad instar iubilaei.” CONCLUSIO Omnibus ct singulis fidelibus, in statu gratiae existentibus ct cum recta intentione accedentibus, expedit frequenter imo quotidie communicare. Probatur 1. EX ANTIQUA PRAXI ECCLESIAE qua accessus ad frequentem et quotidianam communionem omnibus patebat (cf. in p. 535 sq. et 538 [Beda]). Non enim verisimile est omnes, tunc frequenter communicantes, cum speciali devotione ad sacram mensam accessisse. Anonymus De sacr. (cit. in p. 535) notanter ait: “Qui non meretur quotidie accipere, non meretur post annum accipere”; ex quo sequitur ad quotidianam com­ munionem non requiri meliorem dispositionem quam ea quae requiri­ tur ad omnem communionem etiam annualem. Probatur 2. EX MENTE ECCLESIAE. Supracitatum decretum “Sacra Tridentina Synodus” docet nullum fidelem in statu gratiae et cum recta intentione accedentem impediri DE SUBIECTO EUCHARISTIAE 729 posse a sacra mensa. Ergo taliter disposito expedit communicare, seu utilius est ad sacram mensam accedere quam non accedere, secus pos­ set ab illo accessu impediri vel dissuaderi. NEC VALET OPPONERE sive verba Tridentini, sess. 13, cap. 8, et Catechisoni Cone. Trid., supra relata, sive plures expressiones de “conscientiarum puritate, frequentiae fructu, ad pietatem processu, modo devotionis et praeparationis, puritate mentis, fervore spiritus”, contentas in supracitato Decreto Innocenta XI, sive verba Patrum et theologorum supra relatorum, praecipue S. Thomae et S. Alphonsi, in quibus videtur doceri necessitas specialis devotionis ad frequentem et quotidianam communionem. Nam imprimis mentem Cone. Trid. et Innocenta XI authentice, quamvis implicite, declarare intendit Decretum “Sancta Tridentina Synodus” cum docet solum statum gratiae et rectam intentionem suffi­ cere ad frequentem communionem. Et similiter interpretanda est mens doctorum, praecipue S. Thomae et S. Alphonsi, qui non aliter fere loquuntur quam Innocentius XI; unde praedictum Decretum non reprobat nisi “nonnullos etiam boni nominis Theologos [qui], raro et positis compluribus conditionibus, quotidianam Communionem fideli­ bus permitti posse censuerint.” S. Thomas docet: “Si aliquis se quotidie ad hoc paratum invenit, laudabile est quod quotidie sumat”; non autem negat eum esse suffi­ cienter paratum qui talem rectam intentionem habet qua, ut ait Decre­ tum, “Dei placito satisfacere velit, ei arctius caritate coniungi ac divino illo pharmaco suis infirmitatibus ac defectibus occurrere”. Verba autem quae Angelicus immediate subiungit, scilicet “Quia multoties in pluribus hominibus multa impedimenta huius devotionis occurrunt, propter corporis in dispositionem vel animae, non est utile omnibus hominibus quotidie ad hoc sacramentum accedere; sed quo­ tiescumque se ad illud homo invenerit praeparatum”, quamvis prima fronte videri possent severiora, tamen congruunt verbis Decreti decla­ rantis illum non accedere ad Eucharistiam cum recta intentione qui “usui aut vanitati aut humanis rationibus indulgeat”. Id tantum for­ tasse videri poterit a S. Thoma severius assertum, quod dicat impedi­ menta frequentis communionis “in pluribus hominibus” de facto contingere. Unde Prummcr, commentons verba Decreti de sufficientia status gratiae et rectae intentionis, ait: “Quo statuto abolita quidem est maior severitas antiquorum, sed etiam nunc valere videtur, quod dicit S. Alphonsus:™ ‘Quodsi postea dignoscatur, non obstante frequentia :e Praxis confess., η. 155. 730 k ; ; J i’ j ! ' • \ • DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE communionis animam nihil proficere in via perfectionis, neque se emen­ dare a culpis deliberatis, licet venialibus, ut si adhaeret etiam volup­ tatibus sensuum in videndo, audiendo, edendo, cum aliqua vanitate vestiendo, tunc certe consulto restringendus est usus communionis; etiam ut serio cogitare incipiat de sua emendatione et suae spirituali perfectioni consulere/ Quae quidem disciplina etiam applicanda esset sacerdotibus celebrantibus Missam, sed quia sacrificium Missae ex opere operato tam immensos fructus affert toti mundo, hinc sacerdos a celebranda Missa non est arcendus iuxta praesentem disciplinam, nisi scandalose vivat.”27 Hanc ceterum S. Alphonsi regulam ipse S. Thomas assignaverat, scribens: “In hoc sacramento duo requiruntur, scilicet desiderium con­ junctionis ad Christum quod facit amor; et reverentia sacramenti, quae ad donum timoris pertinet: primum incitat ad frequentationem hujus sacramenti quotidianam; sed secundum retrahit. Unde si aliquis experimentaliter cognosceret, ex quotidiana sumptione fervorem amoris augeri, et reverentiam non minui, talis deberet quotidie communi * care: si autem sentiret, per quotidianam frequentationem reverentiam minui, et fervorem non multum augeri, talis deberet interdum absti­ nere, ut cum majori reverentia et devotione postmodum accederet” (In 4 Sent., dist. 12, q. 3, a. 1, q. 2). Praeterea, ad judicandum generaliter de quadam severitate quae in hac materia observatur in antiquioribus scriptoribus, etiam aetatis Patrum, distinguere juverit inter doctrinam et praxim Ecclesiae. Immutata enim doctrina de majori utilitate communicandi quoad omnes indiscriminatim fideles habentes statum gratiae et rectam inten­ tionem, potuit olim Ecclesia urgere meliores dispositiones ad communi­ candum frequenter, tum ob majorem reverentiam sacramenti tum prae­ cipue ad ipsum bonum fidelium aliter fovendum. In praesenti vero tempore, ob Jansenianam inclinationem relictam in mente multorum, etiam sacerdotum, et ob pericula crescentis paganismi, ratione cuius “religio ac fides catholica undequaque impetitur, ac vera Dei caritas et pietas haud parum desideratur” (Decretum), necesse fuit ut fideles ad usum huius sacramenti, quod est compendium totius religionis, instan­ ter impellerentur eisque ad hunc divinae caritatis ac pietatis fontem facilior pateret accessus. Mentem Ecclesiae bene expresserunt S. Augustinus et 5. Thomas in sequentibus verbis: Augustinus, Epist. 118 (Ad Januarium), 2 sq.: “Alia vero quae per :7 Theol. Moral., t. 3, n. 215, Friburgi Br., 1923, p. 156 sq. Cf. Billot, De Euch., q. SO, § 4. DE SUBIECTO EUCHARISTIAE 731 loca terrarum regionesque variantur, sicuti est quod alii jejunant sab­ bato, alii non; alii quotidie communicant corpori et sanguini Domini, alii certis diebus accipiunt; alibi nullus dies praetermittitur, quo non offeratur, alibi sabbato tantum et dominico, alibi tantum dominico: et si quid aliud hujusmodi animadverti potest, totum hoc genus rerum liberas habet observationes; nec disciplina ulla est in his melior gravi prudentique christiano, quam ut eo modo agat quo agere viderit Ec­ clesiam ad quam forte devenerit. . . “Dixerit aliquis non quotidie accipiendam Eucharistiam: quaesieris quare. Quoniam, inquit, eligendi sunt dies quibus purius homo continentiusque vivit, quo ad tantum Sacramentum dignus accedat: ‘Qui enim manducaverit indigne judicium sibi manducat et bibit’ (I Cor. xi, 29). Alius contra: Imo, inquit, si tanta est plaga peccati atque impetus morbi, ut medicamenta talia differenda sint, auctoritate antistitis debet quisque ab altario removeri ad agendam poenitentiam, et eadem aucto­ ritate reconciliari. Hoc est enim indigne accipere, si eo tempore accipiat quo debet agere poenitentiam; non ut arbitrio suo, cum libet, vel auferat se communioni vel reddat. Caeterum peccata si tanta non sunt, ut excommunicandus quisque judicetur, non se debet a quotidiana medicina Dominici corporis separare. “Rectius inter cos fortasse quispiam dirimit litem, qui monet ut praecipue in Christi pace permaneant: jaciat autem unusquisque quod secundum fidem suam pie credit esse faciendum. Neuter enim eorum exhonorat corpus et sanguinem Domini, sed saluberrimum Sacramen­ tum certatim honorare contendunt. Neque enim litigaverunt inter se, aut quisquam eorum se alteri praeposuit, Zachaeus et ille Centurio, cum alter eorum gaudens in domum suam susceperit Dominum ( Luc. xix, 6), alter dixerit, ‘Non sum dignus ut intres sub tectum meum’ (Matth. viii, 8) : ambo Salvatorem honorificantes diverso et quasi con­ trario modo; ambo peccatis miseri, ambo misericordiam consecuti. Valet etiam ad hanc similitudinem quod in primo populo unicuique manna secundum propriam voluntatem in ore sapiebat, sic uniuscu­ jusque in corde christiani Sacramentum illud, quo subjugatus est mun­ dus. Nam et ille honorando non audet quotidie sumere, et ille hono­ rando non audet ullo die praetermittere. Contemptum solum non vult cibus isto, sicut nec manna fastidium” (M.L. 33, 200-202). S. Thomas, hic ad 3: “Reverentia hujus sacramenti habet timorem amori conjunctum: unde timor reverentiae ad Deum dicitur timor filialis, ut in secunda parte dictum est (1 2, q. Ixvii, art. 4 ad 2, et 2 2, q. xix); ex amore enim provocatur desiderium sumendi, ex timore autem consurgit humilitas reverendi. Et ideo utrumque pertinet ad reverentiam hujus sacramenti, et quod quotidie sumatur, et quod ali- 732 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE quando abstineatur. . . Amor tamen et spes, ad quae semper Scriptura nos provocat, praeferuntur timori.” Probatur 3. EX INDOLE ET EFFICACITATE HUIUS SACRA­ MENTI. Hoc sacramentum est cibus animarum, unde utilius est illud fre­ quenter quam raro accipere quoad omnes qui eius effectus sunt capaces. Fatentibus autem communissime theologis, status gratiae est sufficiens dispositio ad fructum sacramenti vivorum consequendum. Ad rem S. Thomas: “Hoc sacramentum est cibus spiritualis; unde sicut cibus corporalis quotidie sumitur, ita et hoc sacramentum quoti­ die sumere laudabile est” (ad 1; cf. Augustinum cit. in p. 518). Nec valet obicere reverentiam sacramento debitam. Nam sacramenta sunt propter homines et signanter finis huius sacra­ menti est ut fideles “robur inde capiant ad compescendam libidinem, ad leves culpas quae quotidie occurrunt abluendas, et ad graviora pec­ cata . . . praecavenda: non autem praecipue ut Domini honori ac venerationi consulatur, nec ut sumentibus id quasi merces aut prae­ mium sit suarum virtutum” (Decretum). Item non valet opponere quod in imperfectis fidelibus peccata veni­ alia tum antecedentia, tum praecipue comcomitantia receptionem sac­ ramenti, efficere possint ut hoc potius in detrimentum sumatur. Nam quidquid veniale invenitur in homine tum antecedenter, tum etiam concomitanter ad susceptionem sacramenti, se habet extrinsece et per accidens relate ad ipsam essentialem efficacitatem sacramenti, quamvis influat indirecte in modum et gradum istius efficacitatis. Ceterum peccata venialia antecedentia eorumque affectus paulatim expelluntur ac corriguntur per ipsam frequentiam sacramenti, quo­ niam, supposita recta intentione suscipiendi, “fieri non potest quin quotidie communicantes a peccatis etiam venialibus, ab eorumque af­ fectu sensim se expediant” (Decretum). Idemque valet de peccatis venialibus concomitantibus quae non redundent in ipsam rectam in­ tentionem suscipiendi. Si quae vero in hanc directe redundant, ut si quis suscipit sacramen­ tum “usui, aut vanitati, aut humanis rationibus indulgens” (Decre­ tum), absque dubio reddunt communionem non utilem nec consulen­ dam. Patet aliunde tales intentiones, si sint primariae et exclusivae finis proprii ipsius sacramenti, reddere graviter illicitam et sacrilegam susceptionem communionis, quoniam sacrilegium est intendere suscep­ tionem sacramenti absque eius effectu. DE SUBIECTO EUCHARISTIAE 733 Pro conclusione huius articuli sit monitum Bedae ad Egbertum An­ tistitem: “[Doceas fideles] quam salutaris sit omni Christianorum generi quotidiana Dominici corporis ac sanguinis perceptio, juxta quod Ecclesiam Christi per Italiam, Galliam, Africam, Graeciam, ac totum Orientem solerter agere nosti” (M.L. 94, 665 sq.). ART. 39. Utrum Hoc Sacramentum Prosit Aliis Quam Sumenti­ bus (q. 79, a. 7; cf. a. 5 ; q. 78, a. 3, ad 8; In 4 Sent., dist. 12, q. 2, a. 2. q. 2, ad 4; dist. 45, q. 2, a. 3, q. 1, ad 3; In Joan. 6, lect. 6). STATUS QUAESTIONIS In hoc articulo involvitur quaestio de sensu et utilitate oblationis COMMUNIONIS PRO ALIIS, de qua non raro, praecipue ab indoc­ tis, minus recta proferuntur, quibusdam exaggerantibus, aliis vero eius valorem deprimentibus. S. Thomas in q. 79, a. 7, facta distinctione inter sacrificium et sacra­ mentum, docet Eucharistiam priori modo prodesse omnibus, etiam non sumentibus, pro quibus offertur, altero vero modo prodesse tan­ tummodo sumentibus. Quod, ut per se patet, intelligitur solum de utili­ tate ex opere operato, nam ex opere operantis (seu ad modum impetra­ tionis et satisfactionis) Eucharistia, non secus ac alia opera bona, potest prodesse aliis quam sumentibus. Idem docent communiter alii theologi, qui praeterea immorantur in explicando modo quo communio possit multipliciter aliis prodesse in ratione impetrationis et satisfactionis. Non defuit tamen in hac re aliquis error tum per excessum tum per defectum. Quaestio distincte mota fuit de utilitate communionis in suffragium animarum Purgatorii. Hanc utilitatem explicite et acriter impugnavit Theophilus Raynaudus23 tanquam errorem popularem et non ferendam sordem, sub pieta­ tis pretextu falsitatem protegentem, cum communio non magis defunc­ tis prodesse valeat quam inire in eorum suffragium sacramentum Matrimonii vel ipsum actum exequi coniugalem. E regione, inter eos qui Raynaudum impugnarunt quidam videntur eo usque processisse ut sentirent communionem defunctis (idemque valeret quoad alios fideles) prodesse ex opere operato. Cui sententiae videtur prima fronte favere 5. Thomas junior, In 4 Sent., dist. 45, q. 2, a. 3, q. 1, ad 3, scribens: “Baptismus est quaedam spiritualis regene:’In opere “Error popularis de communione pro mortuis”, in Indice relato, Decr. S. Congr. Indicis sub Innocentio X 18 dee. 1646. Cf. Indice dei libri proibiti, riveduto e publicato per ordine di Sua Santità Pio Papa XI, Città dei Vaticano, 1929, p. 431 sq. 734 ’ * * * J 2 ■ 5 ί ' DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE ratio; unde sicut per generationem non acquiritur esse nisi generato, ita baptismus non habet efficaciam nisi in eo, qui baptizatur, quantum est ex opere operato; quamvis ex opere operante vel baptizantis vel baptizati possit aliis prodesse, sicut et caetera opera meritoria. Sed eucharistia est signum ecclesiasticae unionis; et ideo ex ipso opere operato ejus efficacia in alterum transire potest; quod non contingit de aliis sacramentis.” Etiam tempore S. Thomae videntur quidam, saltem indocti, putasse communionem prodesse animabus Purgatorii ex opere operato. Ait enim S. Doctor In Joan. 6, lect. 6: “Nec tamen si laicus sumat hoc sacramentum, prodest aliis quantum est ex opere operato. . . Ex quo patet, quod laici sumentes eucharistiam pro his qui sunt in purgatorio errant”. Hic error apud rudiores provenire posset ex falsa opinione cuiusdam sacramentalis substitutionis, qua nempe aliquis possit suscipere communionem vice dejuncti ut sic ei prosit ex opere operato, perinde ac si ipse defunctus communicaret; in hoc sensu quidam interpretantur abusum Corinthiorum suscipientium “baptismum pro mortuis”, de quo Apostolus in 1 Cor. 15, 29 (cf. tractatum De sacr. in gen., art. 22, p. 343 sq.). CONCLUSIO Eucharistia in ratione sacrificii prodest etiam non sumentibus, aliter ac cetera sacramenta; in ratione vero sacramenti non prodest aliis quam sumentibus ex opere operato, sed solum ex opere operantis, quamvis meliori ratione quam cetera sacramenta et bona bpera. Probatur. Eucharistia, secus ac cetera sacramenta, habet non solum rationem sacramenti sed etiam sacrificii. Habet autem rationem sacramenti in­ quantum sumitur, rationem vero sacrificii inquantum offertur. Unde ut sacrificium prodest ex opere operato omnibus etiam non sumentibus pro quibus offertur, in ratione vero sacramenti prodest tantummodo sumentibus (q. 79, a. 5 et 7); quod patet praeterea ex ipsa ratione cibi quae est propria huius sacramenti. Ceterum etiam in ratione sacramenti prodest non sumentibus ex opere operantis, et quidem duplici titulo: Primo, communi titulo aliorum bonorum operum, ad modum impe­ trationis, meriti de congruo, satisfactionis et indulgentiae. Potest enim communicans sive orare pro aliis, ea quidem ferventiori DE SUBIECTO EUCHARISTIAE 735 oratione quae solet comitare susceptionem ipsius Christi datoris om­ nium bonorum, sive transferre in defunctos indulgentias forte commu­ nioni coniunctas eisque applicabiles, sive offerre communionem pro aliis ut opus meritorium (de congruo; cf. 1-2, q. 114, a. 6) necnon ut opus satisfactorium (cum valor satisfactorius sit insitus omni operi justi, utpote laborioso, ac peculiariter communioni quae per confes­ sionem, contritionem ac specialem conatum aliarum virtutum praeparetur). Secundo (quod plures non satis attendunt), peculiari titulo Eucha­ ristiae, tum per modum satisfactionis tum per modum impetrationis. Nam, ut dictum est in art. 25 (p. 466), Eucharistia habet ut effec­ tum, quamvis indirectum et ex consequenti, remissionem poenae tem­ poralis; potest autem hic satisfactorius effectus in alios transferri, “quia remissio poenae extrinseca est, et eam potest quilibet pro aliis, quibus charitate conjungitur, Deo offerre: et quod sibi proprium est per laborem, in caeteros amore diffundere, absque ullo sanctitatis internae, quae est per gratiam, detrimento.’’29 Praeterea ipsa oblatio communionis pro aliis assumit indolem subli­ mioris orationis et impetrationis, tum quia per eam implicite dirigitur ad Deum ipsa oratio Christi seu ipse Christus “semper vivens ad inter­ pellandum pro nobis” (Hebr. 7, 25), tum quia explicita quoque oratio, quae post communionem pro aliis funditur, tantae est congruitatis et dignitatis “propter praesentiam realem Christi, et propter affectuosam animae transformationem in ipsum, juxta illud. ‘In me manet, et ego in eo’; ut anima tunc orans sit quasi ipse Christus petens". * Igitur valde commendanda est praxis fidelium offerrendi communi­ onem pro aliis, et praecipue in suffragium animarum purgantium. Idque non tantum ob praefatam utilitatem, quae inde derivatur, sed etiam ad expressius extollendam propriam significationem huius sac­ ramenti, quod est “signum unitatis . . . vinculum caritatis". 1 et ad fovendam indirecte et ex opere operantis mysticam unionem cum aliis fidelibus, quae est proprius effectus huius sacramenti ex opere operato et in qua fundatur omnis spiritualis influxus impetrativus, meritorius et satisfactorius, qui ex opere operantis exercetur inter membra cor­ poris mystici per Corpus Eucharisticum coadunati. Quo sensu intelligi possunt supra obiecta verba S. Thomae junioris: “Eucharistia est signum ecclesiasticae unionis; et ideo ex ipso opere operato ejus efficacia in alterum transire potest: quod non contingit de aliis sacramentis.” * Salmanticenses, Dc Euch., disp. 10, dub. 5, n. 68, Parisiis, 1882, p. 656. Salmanticenses, Ibid., n. 69, p. 657. ** Augustinus, In Joan., tract. 26, 13, M.L. 35, 1613. 736 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE ART. 40. Utrum Minister Consecrationis Eucharistiae Sit Solus Sacerdos, Minister Autem Applicationis Ordinarius Sit Solus Sa­ cerdos, Extraordinarius Vero Solus Diaconus (q. 82, a. 1 ct 3). STATUS QUAESTIONIS Cum hoc sacramentum, secus ac cetera, consistat non in ipso usu seu applicatione sed in re permanenti quae per consecrationem perfi­ citur, duplex distinguendus est minister Eucharistiae, alter confectionis seu CONSECRATIONIS, alter APPLICATIONIS seu distributionis. Ex eadem ratione sequitur quod quoad applicationem huius sacramenti nequit fieri quaestio de ministro validitatis (cf. tractatum De Baptismo, art. 13, p. 176), quoniam ante ipsam applicationem jam adest sacra­ mentum valide confectum, et a quocumque administratur, necessario valide administratur, sed agitur tantum de ministro legitimo. In titulo articuli duae ponuntur quaestiones: altera de ministro con­ fectionis, altera de ministro applicationis; quoad hunc autem quaeritur tum de ordinario tum de extraordinario ministro; praeterea quoad ordinarium ministrum in Conci. 2 fiet distinctio inter sacerdotem ha­ bentem jurisdictionem et sacerdotem ea carentem; item in Nota ad calcem eiusdem conclusionis explicabitur quo sensu inferioribus clericis et laicis concedi possit facultas distribuendi Eucharistiam. Unica controversia est cum Protestantibus, praecipue quoad primam quaestionem. PARS NEGATIVA Quidam antiqui haeretici, ut Peputiani et Collyridiani, concedebant ipsis mulieribus munera sacerdotalia, nominatim baptizandi et conse­ crandi, ut relatum est in tractatu De Baptismo (thes. 13, p. 161) ex Augustino, Epiphanio et Firmiliano. Tertullianus, De praescr. 41, conqueritur quod haeretici “et laicis sacerdotalia munera injungunt’’ (M.L. 2, 69). Waldcnscs facultatem consecrandi concedebant bonis et honestis laicis, ut patet ex infra referenda Professione fidei ab Innocentio III Waldensibus praescripta. Protestantes, suppresso sacramento Ordinis, docent omnes Christi­ anos esse sacerdotes, seu obtinere jure veluti nativo potestatem ad­ ministrandi sacramenta. Peculiariter quoad Eucharistiam docent Christum in ultima coena ad omnes Christianos indiscriminatim di­ rexisse verba “Hoc facite in meam commemorationem” (cf. infra Cone. Trid.; tractatum De sacr. in gen., art. 35, p. 436; tractatum De Bap­ tismo, art. 13, p. 162). Attamen usum talis potestatis laicis non simpli­ DE MINISTRO EUCHARISTIAE 737 citer concedunt sed vel dependenter a delegatione Ecclesiae (ita Lulherus, De capt. babyl., 1. 1) vel in casu necessitatis et absentiae ministri (ita Hugo Grotius t 1645). PARS AFFIRMATIVA Nota theologica. Solum sacerdotem esse ministrum consecrationis Eucharistiae est de fide definita a Cone. Later. IV et Cone. Trid. (sess. 22, can. 2). Solum sacerdotem esse ministrum ordinarium applicationis Eucha­ ristiae videtur esse theologice certum ex Cone. Trid. (sess. 13, cap. 8) et Codice J.C. (can. 845). Diaconum esse ministrum extraordinarium applicationis Eucharis­ tiae non videtur negari posse absque nota saltem temeritatis, attentis tum Codice J.C. (can. 845) tum ordinario magisterio Ecclesiae quod manifestatur in documentis Traditionis. Documenta Ecclcsiac. Cone. Eliberitanum (Elvira in Hispania; circa a. 300]. can. 32: “Cogente . . . infirmitate necesse est presbyterum communionem praes­ tare debere, et diaconem, si ei iusserit sacerdos" (Kirch, Enchir. 338). Cone. Arelatcnse I (a. 314), can. 15: “De diaconibus quos cognovi­ mus multis locis offerre, placuit minime fieri debere" (Kirch. Enchir. 373). Hic verisimiliter agitur de eadem praescriptione de qua mox citandum Cone. Ancyranum vel Nicaenum. Quidam dicunt agi de oblatione praecedente consecrationem quae non licebat fieri a diacono. Cone. Ancyranum (in Galatia; a. 314). can. 2: “Diacones similiter, qui [idolis] immolaverunt, postea autem iterum reluctati sunt, illos quidem honore carere oportet cessare vero debere ab omni sacro mi­ nisterio, ita ut nec panem nec calicem offerant [i.e. sacerdoti in Missa], nec pronuntient, nisi forte aliqui episcoporum conscii sint laboris eorum et humilitatis, et mansuetudinis, et voluerint eis aliquid amplius tribuere vel adimere, penes ipsos ergo de his erit potestas" (M.L. 130, 262). Cone. Nicaenum I (a. 325), can. 18, docet diaconos non habere potestatem consecrandi nec esse nisi extraordinarios ministros applicationis: “Pervenit ad sanctum concilium quod, in locis quibus­ dam et civitatibus, presbyteris sacramenta diaconi porrigant, hoc neque regula, neque consuetudo tradidit ut hi qui offerendi sacrificii non 738 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE habent potestatem, his qui offerunt corpus Christi porrigant, sed et illud innotuit quod quidem diacones etiam ante episcopos sacramenta sumunt. Haec omnia amputentur ct accipiant secundum ordinem post presbyteros ab episcopo vel a presbytero sacram communionem. Quod si non fuerit in praesenti vel episcopus vel presbyter, tunc ipsi profe­ rant et edant. Sed nec sedere quidem licet in medio presbyterorum diacones. Si quis autem non vult his sufficiens esse, post hanc definitio­ nem cesset esse diaconus” (M.L. 130, 259). Cone. Laodicenum (inter 343 et 381), can. 25: “Non oportere dia­ conem panem dare, nec calicem benedicere” (M.L. 130, 289). Hoc canone asseritur diaconum non posse consecrare, posse vero distribu­ ere, ac simul ei permittitur juxta antiquam praxim distributio solius calicis. Cone. Cartilagineuse IV quod dicitur (a. 398),32 can. 38: “Ut dia­ conus praesente praesbytero Eucharistiam corporis Christi populo si necessitas cogit, jussus, eroget” (M.L. 130, 346). Cone. Lateranense IV (a. 1215) sub Innocentio III, cap. 1 De fide catholica, definit contra Waldenses: “Hoc . . . sacramentum nemo potest conficere, nisi sacerdos, qui rite fuerit ordinatus, secundum claves Ecclesiae, quas ipse concessit Apostolis eorumque successoribus lesus Christus” (Denz. 430). Idem Innocentius III, Professio fidei Waldensibus praescripta a. 1208: “Firmiter credimus et confitemur, quod quantumcumque quili­ bet honestus, religiosus, sanctus et prudens sit, non potest nec debet Eucharistiam consecrare nec altaris sacrificium conficere, nisi sit pres­ byter, a visibili et tangibili episcopo regulariter ordinatus. Ad quod officium tria sunt, ut credimus, necessaria: scilicet certa persona, id est, presbyter ab episcopo, ut praediximus, ad illud proprie officium constitutus, et illa solemnia verba, quae a sanctis Patribus in canone sunt expressa, et fidelis intentio proferentis; ideoque firmiter credimus et fatemur, quod quicunque sine praecedenti ordinatione episcopali, ut praediximus, credit et contendit, se posse sacrificium Eucharistiae facere, haereticus est et perditionis Chore et suorum complicum est particeps atque consors, et ab omni sancta Romana Ecclesia segre­ gandus” (Denz. 424). CONC. TRIDENTINUM: Sess. 7, can. 10 de sacr. in gen.: “Si quis dixerit, Christianos omnes in verbo et omnibus sacramentis administrandis habere potestatem: “Tale Concilium nunquam habitum est; canones tamen qui ipsi attribuuntur sunt venerabilis antiquitatis, et quidem anteriores saeculo sexto. Confer Denz. 150 sqq., in nota. DE MINISTRO EUCHARISTIAE 739 A.S.” (Denz. 853; cf. sess. 14, cap. 6 et can. 10 de Poenit., Denz. 902 et 920; Leonem X, Denz. 753). Sess. 23, De Ordine, cap. 1: “Hoc autem [sacerdotium] ab eodem Domino Salvatore nostro institutum esse, atque Apostolis eorumque successoribus in sacerdotio potestatem traditam consecrandi, offerendi et ministrandi corpus et sanguinem eius, nec non et peccata dimittendi et retinendi, sacrae litterae ostendunt, et catholicae Ecclesiae traditio semper docuit” (Denz. 957). Ibid., cap. 4: “Si quis omnes Christianos promiscue Novi Testa­ menti sacerdotes esse, aut omnes pari inter se potestate spirituali praeditos affirmet: nihil aliud facere videtur quam ecclesiasticam hierarchiam . . . confundere, perinde ac si, contra beati Pauli doctri­ nam. omnes Apostoli, omnes Prophetae, omnes Evangelistae, omnes Pastores, omnes sint Doctores [cf. 1 Cor 12, 29; Eph 4, 11]” (Denz. 960). Ibid., can. 1 : “Si quis dixerit, non esse in Novo Testamento sacer­ dotium visibile et externum, vel non esse potestatem aliquam consecran­ di et offerendi verum corpus et sanguinem Domini, et peccata remittendi et retinendi, sed officium tantum et nudum ministerium praedicandi Evangelium, vel eos. qui non praedicant, prorsus non esse sacerdotes: anathema sit” ( Denz. 961). Sess. 22, De Missae sacrificio, cap. 1: “[Christus] corpus et sangui­ nem suum sub speciebus panis et vini Deo Patri obtulit ac sub earundem rerum symbolis Apostolis (quos tunc Novi Testamenti sacerdotes constituebat), ut sumerent, tradidit et eisdem eorumque in sacerdotio successoribus, ut offerrent, praecepit per haec verba: ‘Hoc facite in meam commemorationem’ etc. |Lc 22. 19; 1 Cor 11, 24], uti semper catholica Ecclesia intellexit et docuit” (Denz. 938). Ibid., can. 2: “Si quis dixerit, illis verbis: ‘Hoc facite in meam com­ memorationem’ [Lc 22, 19; 1 Cor 11. 24], Christum non instituisse Apostolos sacerdotes, aut non ordinasse, ut ipsi aliique sacerdotes offer­ rent corpus et sanguinem suum: A.S.” (Denz. 949). Sess. 13, cap. 8: “In sacramentali . . . sumptione semper in Eccle­ sia Dei mos fuit, ut laici a sacerdotibus communionem acciperent, sacerdotes autem celebrantes se ipsos communicarent, qui mos tan­ quam ex traditione apostolica descendens iure ac merito retineri debet” (Denz. 881). Pontificale Romanum inducit Episcopum sic ordinandos ad Diacona­ tum alloquentem: “Et quia comministri, et cooperatores estis corporis, et sanguinis Domini, estote ab omni illecebra carnis alieni, sicut ait Scriptura: Mundamini, qui fertis vasa Domini”. 740 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE Codex J.C., can. 802: “Potestatem offerendi Missae sacrificium habent soli sacerdotes.” Can. 2322: “Ad ordinem sacerdotalem non promotus, si Missae celebrationem simulaverit aut sacramentalem confessionem exceperit, excommunicationem ipso facto contrahit, speciali modo Sedi Apostolicae reservatam; et insuper laicus quidem privetur pensione aut mu­ nere, si quod habeat in Ecclesia, aliisque poenis pro gravitate culpae puniatur; clericus vero deponatur”. Can. 845, § 1 et 2: “Minister ordinarius sacrae communionis est solus sacerdos. Extraordinarius est diaconus, de Ordinarii loci vel parochi licentia, gravi de causa concedenda, quae in casu necessitatis legitime praesumitur.” CONCLUSIO Conclusio 1. Solus sacerdos, scu habens saltem presbyteratus dignitatem, est minister confectionis seu validae consecrationis Eucharistiae (a. 1). Probatur 1. EX SCRIPTURA. Christus solis Apostolis eorumque successoribus in sacerdotio con­ tulit potestatem consecrandi, inquiens in ultima coena: “Hoc facite in meam commemorationem” (Luc. 22, 19; 1 Cor. 11, 24 sq.). Quamvis enim haec verba, intellecta de praecepto communionis, referantur ad omnes fideles, ut dictum est supra (p. 525 sq.; cf. p. 481. 552. 556 sq.), tamen prout continent collationem potestatis consecrativae et prae­ ceptum consecrandi, ad solos Apostolos eorumque successores referun­ tur. Quod ostenditur: Primo, ex modo quo Apostoli verba Christi interpretati sunt. Nam in Actibus Ap. vel Epistolis nunquam legitur communes fideles aut diaconos consecrasse, dum e converso explicite inducitur ipse Paulus frangens panem seu consecrans (Act. 20, 7. 11; 2 7, 35); eli­ guntur diaconi eo fine ut ipsi Apostoli “orationi et ministerio verbi'’ tanquam proprio sibi muneri vacarent (6, 2. 4); generaliter declaratur ipsos Apostolos eorumque socios “pro Christo legatione fungi” et esse “ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei” (2 Cor. 5, 20; 1 Cor. 3, 4 sq.; cf. 1 Cor. 1, 11-15) ; asseritur non omnes fideles aequa­ liter ad munera Ecclesiae se habere sed Christum “dedisse quosdam qui­ dem apostolos, quosdam autem prophetas, alios vero evangelistas, alios autem pastores, et doctores; ad consummationem sanctorum in opus ministerii” (Eph. 4, 11 sq.; cf. 1 Cor. 12, 29); docetur proprium esse DE MINISTRO EUCHARISTIAE 741 sacerdotis, seu hominis inter ceteros electi, offerre sacrificium (adeoque consecrare) (Hebr. 5, 1; 8, 3). Secundo, ex modo quo Traditio inde a saeculo secundo interpretata est et applicavit ordinationem Christi (cf. textus infra referendos). Tertio, ex definitione Ecclesiae seu Cone. Trid. solemniter sensum praedictorum verborum declarantis. Quarto, ex natura rei, supposita ipsa institutione sacramenti Ordinis et sacri principatus in Ecclesia. Consequens enim est Christum non­ nisi ordinatis commisisse per praedicta verba confectionem illius sacra­ menti et sacrificii in quo tota religio fundatur et compendiatur. Confirmatur ex eo quod in Antiqua Lege nonnisi sacerdotibus com­ missa erat oblatio sacrificii. Non enim conveniens est ut praestantius sacrificium Novae Legis, quod est consummatio antiquorum figuralium sacrificiorum, omnibus indiscriminatim committeretur et non potius distinctis viris, speciali ordinationis ritu a Deo designatis. Probatur 2. EX TRADITIONE. Constanter exhibetur episcopus aut sacerdos consecrans Eucharis­ tiam, diaconus vero tantummodo ministrans; quandoque explicite dici­ tur diaconos potestatem consecrandi non habere; laicis omnino talis potestas denegatur. Didache, 15, 1: “Constituite igitur vobis episcopos et diaconos dignos Domino . . .; vobis enim ministrant et ipsi ministerium prophe­ tarum et doctorum” (Funk, 1, 32). Clemens Papa, Ep. ad Corinthios, 40, 5: “Summo . . . sacerdoti sua munera tributa sunt, sacerdotibus locus proprius adsignatus est, et Levitis sua ministeria incumbunt. Homo laicus praeceptis laicis constringitur” (Funk, 1, 111). Ignatius, Ad Smyrn. 8, 1 sq.: “Valida eucharistia habeatur illa, quae sub episcopo peragitur vel sub eo, cui ipse concesserit. Ubi comparuerit episcopus, ibi et multitudo sit, quemadmodum, ubi fuerit Christus lesus, ibi catholica est ecclesia. Non licet sine episcopo neque baptizare neque agapen celebrare; sed quodeumque ille probaverit, hoc et Deo est beneplacitum, ut firmum et validum sit omne, quod peragitur" (Funk, 1, 241). Justinus, Apol. 1, 65, cit. in p. 537. Ibid. 67: “Ac solis, ut dicitur, die omnium sive urbes sive agros incolentium in eundem locum fit conventus, et commentaria apostolo- 742 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE rum, aut scripta prophetarum leguntur, quoad licet per tempus. . . Postea omnes simul consurgimus, et preces emittimus; atque, ut iam diximus, ubi desiimus precari, panis affertur et vinum et aqua: et qui praeest, preces et gratiarum actiones totis viribus emittit, et populus acclamat ‘Amen’, et eorum, in quibus gratiae actae sunt, distributio fit et communicatio unicuique praesentium, et absentibus per diaconos mittitur” (M.G. 6, 429). Tertullianus, Epiphanius, Firmilianus et Augustinus (memorati in Parte Negativa, p. 736), exprobrant haereticos qui concedebant laicis munera sacerdotalia. Tertullianus, De corona, 3: “Eucharistiae sacramentum . . . etiam antelucanis coetibus, nec de aliorum manu quam praesidentium sumi­ mus” (M.L. 2, 99). Idem, De virginibus velandis, 9, cit. in tractatu De Baptismo, art. 13 (p. 162). Inepte obicitur sequens textus, De exhortatione castitatis, cap. 7, in quo manifeste Tertullianus facit distinctionem inter sacerdotem pro­ prie dictum et laicos ex quibus sacerdos assumitur, ac nonnisi latiori sensu ipsos laicos sacerdotes vocat, quatenus nempe laici sunt sacer­ dotes in potentia et quatenus sicut omnes justi offerunt spiritualem oblationem fidei et charitatis:33 Ut nempe ostendat etiam laicos, sicut sacerdotes, non oportere esse bigamos, scribit: “Apud nos . . . praescribitur, unius matrimonii esse oportere (Tit. i, 6) qui alleguntur in ordinem sacerdotalem. . . Sed dices: Ergo caeteris licet quos excipit. Vani erimus, si putaverimus quod sacerdotibus non liceat, laicis licere. Nonne et laici sacerdotes sumus? Scriptum est: ‘Regnum quoque nos et sacerdotes Deo et Patri suo fecit’ (Apoc. i, 6). Differentiam inter ordinem et plebem consti­ tuit Ecclesiae auctoritas, et honor per ordinis consessum sanctificatus. Adeo ubi ecclesiastici ordinis non est consessus, et offers, et tinguis, et sacerdos es tibi solus. Sed ubi tres, Ecclesia est, licet laici. Unusquisque enim ‘sua fide vivit, nec est personarum acceptio apud Deum’; quo­ niam ‘non auditores legis justificantur a Deo, sed factores’, secundum quod et Apostolus dicit (Rom. ii, 11, 13). “Igitur si habes jus sacerdotis in temetipso, ubi necesse est; habeas oportet etiam disciplinam sacerdotis, ubi necesse sit habere jus sacer­ dotis. Digamus tinguis? digamus offers? Quanto magis laico digamo capitale est agere pro sacerdote, cum ipsi sacerdoti digamo facto aufe­ ratur agere sacerdotem! Sed necessitati, inquis, indulgetur. Nulla ne** Cf. De Augustinis, De Euch., thes. 11. DE MINISTRO EUCHARISTIAE 743 cessitas excusatur, quae potest non esse. Noli denique digamus depre­ hendi, et non committis in necessitatem administrandi quod non licet digamo. Omnes nos Deus ita vult dispositos esse, ut ubique sacramen­ tis ejus obeundis apti simus. Unus Deus, una fides, una et disciplina. Usque adeo, nisi et laici ea observent, per quae presbyteri alleguntur, quomodo erunt presbyteri, qui de laicis alleguntur? Ergo pugnare debe­ mus ante laicum jussum a secundo matrimonio abstinere, dum presbyter esse non alius potest, quam laicus qui semel fuerit maritus” (M.L. 2, 970-972). Origenes, In Num., hom. 4, 3: “Ad illa quae mystica sunt, et in secretis recondita, et solis sacerdotibus patent, non solum nullus ani­ malis homo accedit, sed ne ipsi quidem qui habere aliquid exercitii et eruditionis videntur, nondum tamen meritis et vita ad sacerdotalem gratiam conscenderunt. . . Quia igitur hujusmodi dispensatio est mys­ teriorum Dei et ministerii quod habetur in sanctis, tales nos exhibere debemus, ut digni efficiamur ordine sacerdotii, ne velut irrationabilibus nobis onera gravia imponantur, sed tanquam rationabiles et sancti sacerdotalibus officiis deputemur” (M.G. 12, 601 sq.). Cyprianus, Epist. 4, 2: “Presbyteri . . . qui . . . offerunt, singuli cum singulis diaconis per vices alternent” (M.L. 4, 236). Idem, Epist. 5, 2: “Hortor et mando ut vos [Presbyteri et diaconi] . . . vice mea fungamini circa gerenda ea quae administratio religiosa deposcit” (M.L. 4, 438). Idem, Epist. 63, 14: “Utique ille sacerdos vice Christi vere fungitur qui id quod Christus fecit imitatur, et sacrificium verum et plenum tunc offert in Ecclesia Deo Patri, si sic incipiat offerre secundum quod ipsum Christum videat obtulisse” (M.L. 4, 397). Idem, Epist. 77, 3, confortans episcopos, presbyteros et diaconos ad metalla damnatos, scribit: “Sed nec in illo, fratres dilectissimi, aliqua potest aut religionis aut fidei jactura sentiri quod illic nunc sacerdotibus Dei facultas non datur offerendi et celebrandi sacrificia divina. Cele­ bratis, imo atque offertis sacrificium Deo et pretiosum pariter et gloriosum et plurimum vobis ad retributionem praemiorum coelestium profuturum, cum Scriptura divina loquatur et dicat: ‘Sacrificium Deo spiritus contribulatus, cor contritum et humiliatum Deus non despicit’ (Psal. L, 18)” (M.L. 4, 430). Constitutiones Apostolorum (scriptae circa a. 400), 3, 10: “Nec laicis permittimus quamlibet sacerdotalium functionum usurpare; ut sacrificium, vel baptisma, vel impositionem manus, vel benedictionem... Nam per impositionem manuum episcopi, datur haec dignitas: qui 744 ’ î ? ■ ; $ ? ; » DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE autem non habet sibi commissam, sed sibi illam rapuit, Oziae suppli­ cium sustinebit” (M.G. 1, 788). Ibid. 3, 20: “Presbyter quidem doceat, offerat, baptizet, benedicat populo; diaconus vero ministret episcopo, ac presbyteris; hoc est, minis­ terium seu diaconatum exerceat; sed non peragat caetera” (M.G. 1, 804 sq.). Ibid. 8, 13: “Episcopus tribuat oblatam, dicens: Corpus Christi; et qui recipit, respondeat: Arnen; diaconus vero teneat calicem, ac tra­ dendo dicat: Sanguis Christi, calix vitae; et qui bibit, Arnen respondeat” (M.G. 1, 1109). Ibid. 8, 28: “Diaconus non benedicit, non dat benedictionem, accipit vero ab episcopo et presbytero; non baptizat; non offert; ipse vero, cum episcopus aut presbyter obtulit, dat populo, non tamquam sacerdos, sed tamquam ministrans sacerdotibus” (M.G. 1, 1125). Ibid. 8, 46: “A Domino edocti rerum consequentiam, episcopis qui­ dem quae ad pontificatum pertinent assignavimus, presbyteris vero quae ad sacerdotium, diaconis autem quae ad ministeria utriusque im­ pendenda, ut quae ad cultum Dei spectant, pure celebrentur. Neque enim diacono licet sacrificium offerre, aut baptizare, aut benedictionem seu parvam, seu magnam facere; neque presbytero ordinationes peragere; quia aequum non est, ordinem inverti” (M.G. 1, 1153). Epiphanius, Haer. 79 (quae est Collyridianorum), n. 4: “Neque Diaconis quidem ipsis ullum in ecclesiastico ordine sacramentum per­ ficere conceditur, sed hoc dumtaxat, ut eorum quae perficiuntur minis­ tri sint” (M.G. 42, 744). Chrysostomus, In 2 Tim., hom. 2, n. 4: “Oblatio eadem est, quisquis offerat, sive Paulus sive Petrus; eadem est quam Christus dedit discipu­ lis et quam nunc sacerdotes faciunt; haec illa nihil minor est, quia non homines hanc sanctificant, sed is ipse qui illam sanctificavit. Sicut enim verba quae Deus locutus est eadem sunt quae nunc sacerdos dicit, sic oblatio eadem ipsa est, ut et baptisma quod dedit” (M.G. 62, 612; cf. De sacerd. 3, 4). Ambrosius, In Psal. 38, n. 25: “Vidimus Principem sacerdotum ad nos venientem, vidimus et audivimus offerentem pro nobis sanguinem suum: sequimur, ut possumus, sacerdotes; ut offeramus pro populo sacrificium: etsi infirmi merito, tamen honorabiles sacrificio, quia etsi nunc Christus non videtur offerre, tamen ipse offertur in terris quando Christi corpus offertur: imo ipse offerre manifestatur in nobis, cujus sermo sanctificat sacrificium quod offertur” (M.L. 14, 1102). Idem, De officiis, 1, 41, 204: “Non praetereamus etiam sanctum DE MINISTRO EUCHARISTIAE 745 Laurentium, qui cum videret Xystum episcopum suum ad martyrium duci, flere coepit, non passionem illius, sed suam remansionem. Itaque his verbis appellare coepit: Quo progrederis sine filio, pater: quo. sa­ cerdos sancte, sine diacono properas tuo? Nunquam sacrificium sine ministro offerre consueveras, quid in me ergo displicuit, pater? Num degenerem probasti? Experire certe utrum idoneum ministrum elegeris. Cui commisisti Dominici sanguinis consecrationem [i.e. sanguinem consecratum],34 cui consummandorum consortium sacramentorum, huic sanguinis tui consortium negas?” (M.L. 16, 90 sq.). Augustinus, Epist. 228 (ad Honoratum), docens quandonam epis­ copo aliisque ministris, urgente persecutione, fugere liceat, instanter et saepius monet ne ab his qui sunt “ministri verbi et Sacramenti . . . deseratur Ecclesia, sed praebeant cibaria conservis suis, quos aliter vivere non posse noverunt”; fugiente enim pastore, “veniet . . . lupus; non homo, sed diabolus, qui plerumque fideles apostatas esse persuasit, quibus quotidianum ministerium dominici corporis defuit” et “sacra­ mentorum confectionem et erogationem”; “si autem ministri adsint . . . omnibus subvenitur: alii baptizantur, alii reconciliantur, nulli Do­ minici corporis communione fraudantur” (n. 2. 6. 8, M.L. 33, 10141016). Hieronymus, Epist. 146, refellens errorem eorum qui diaconum pres­ bytero aequabant, scribit: “Audio quemdam in tantam erupisse vecor­ diam, ut Diaconos, Presbyteris, id est Episcopis anteferret. Nam cum Apostolus perspicue doceat eosdem esse Presbyteros quos Episcopos, quid patitur mensarum et viduarum minister, ut supra eos se tumidus efferat, ad quorum preces Christi Corpus Sanguisque conficitur? . . . Quid . . . facit excepta ordinatione Episcopus, quod Presbyter non faciat?” (M.L. 22, 1192-1194). Idem, Dial, contra Luciferianos, 21. de quodam Hilario diacono scri­ bit: “Hilarius cum diaconus de Ecclesia recesserit, solusque, ut putat, turba sit mundi, neque eucharistiam conficere potest, episcopos ct pres­ byteros non habens: neque baptisma sine eucharistia tradere. Et cum jam homo mortuus sit, cum homine pariter interiit et secta, qui post se nullum clericum diaconus potuit ordinare. Ecclesia autem non est, quae non habet sacerdotes. Sed omissis paucis homunculis, qui ipsi et laici sunt et episcopi, ausculta quid de omni Ecclesia sentiendum sit" (M.L. 23, 184). Gaudentius Brixiensis, De Exodi lectione, Serm. 2: “Voluit . . . [Christus] beneficia sua permanere apud nos, voluit animas pretioso ”Ci. M.L. 16, 90 in nota. 746 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE sanguine suo sanctificari per imaginem propriae Passionis; et ideo discipulis fidelibus mandat, quos primos Ecclesiae suae constituit sacer­ dotes, ut indesinenter ista vitae aeternae mysteria exercerent, quae necesse est a cunctis sacerdotibus per singulas totius orbis Ecclesias cele­ brari, usquequo iterum Christus de coelis adveniat, quo et ipsi sacer­ dotes, et omnes pariter fidelium populi, exemplar Passionis Christi ante oculos habentes quotidie, et gerentes in manibus, ore etiam sumentes ac pectore, redemptionis nostrae indelebilem memoriam teneamus” (M.L. 20, 859 sq.). Adde documenta antiquorum Conciliorum, relata in Parte Affirma­ tiva. Praeterea omnia antiqua Ritualia utriusque ecclesiae, cum agunt de variis ordinationibus, solis sacerdotibus potestatem offerendi attri­ buunt. Confirmatur. 1. Ex eo quod olim Eucharistia mittebatur ad absentes, asservabatur domi (ratione persecutionis vel absentiae sacerdotis, eo fine ut laici possent communicare), celebrabatur a sacerdotibus cum magno suae vitae periculo in locis ubi martyres a persecutoribus detinebantur. Quae omnia explicari non possent si laicis competeret potestas consecrandi. 2. Ex eo quod si laici haberent potestatem consecrandi, haec compe­ teret etiam mulieribus; quod est contra sensum totius Traditionis (cf. tractatum De Baptismo, art. 13, p. 161 sq.). 3. Ex eo quod si laicis esset potestas consecrandi, haberent et ipsi, sicut sacerdotes, obligationem consecrandi (cf. art. 42); ex quo non intelligeretur quare constanter Ecclesia eos a consecrando prohibuerit. Probatur 3. EX RATIONE, SEU EX ANALOGIA ALIORUM 5/1CRAMENTORUM. Minister aliorum sacramentorum, exceptis Baptismo et Matrimonio, est solus sacerdos, Ergo idem dicendum est quoad Eucharistiam, tum quia ipsa est excellentissimum sacramentum, tum quia in eius confec­ tione minister non solum agit ut instrumentum Christi, sicut quoad alia sacramenta, sed etiam propriissime in persona et ex persona Chri­ sti, ut patet ex verbis consecrationis (cf. q. 78, a. 1 et 4, cit. in p. 166 et 164), tum quia aliunde nulla assignari potest peculiaris ratio quare deputatio ad conficiendum hoc sacramentum concederetur a Christo aliis quam sacerdotibus, dum c converso quoad Baptismum id postulat ratio supremae necessitatis et quoad Matrimonium propria indoles con­ tractus (cf. tractatum De sacr. in gen., art. 35, p. 438). DE MINISTRO EUCHARISTIAE 747 Dices 7. Non videtur inconveniens quod laicus sit minister consecra­ tionis, tum quia ipse aptus est ad agendum in persona Christi, cum sit Christo unitus sive per gratiam sive per characterem, tum quia sacra­ mentum consecratur per virtutem verborum quae eadem sunt sive di­ cantur a sacerdote sive dicantur a laico. Resp. Character baptismalis est potestas et deputatio ad sacra sus­ cipienda, non vero conferenda, unde laicus non sic est unitus Christo ut agere valeat in persona Christi. Per gratiam autem “laicus justus uni­ tus est Christo unione spirituali . . non autem per sacramentalem potestatem; et ideo habet spirituale sacerdotium ad offerendum spiri­ tuales hostias, de quibus dicitur Ps. L, 19: ‘Sacrificium Deo spiritus contribulatus’, et Rom. xii, 1 : ‘Exhibeatis corpora vestra hostiam vi­ ventem’. Unde et I. Petri ii, 5 dicitur: ‘Sacerdotium sanctum, offerre spirituales hostias’” (ad 2). Sacramentum consecratur non solum virtute verborum sed etiam virtute potestatis ministri ea proferentis, vel si placet, virtute verbo­ rum a potestatem habente prolatorum. Ad rem S. Thomas: “Virtus sacramentalis in pluribus consistit, et non in uno tantum, sicut virtus baptismi consistit in ipsis verbis et in aqua. Unde et virtus consecrativa non solum consistit in ipsis verbis, sed etiam in potestate sacer­ doti tradita in sua consecratione et ordinatione, cum ei dicitur ab epis­ copo: ‘Accipe potestatem offerendi in Ecclesia sacrificium tam pro vivis quam pro mortuis’. Nam et virtus instrumentalis in pluribus instrumen­ tis consistit, per quae agit principale agens” (ad 1). Instes. Juxta doctrinam Patrum et textus ipsos liturgicos non solum sacerdos sed alii etiam fideles dicuntur offerre ^fissae sacrificium. Ita in Ordine Missae ad Offertorium sacerdos offerens hostiam ait: “Quam ego . . . offero tibi Deo meo”, offerens vero calicem ait: “Offerimus tibi. Domine”, ac prosequitur: “In spiritu humilitatis . . . suscipiamur a te, Domine: et sic fiat sacrificium nostrum . . .”, “Suscipe, sancta Trinitas, hanc oblationem, quam tibi offerimus", “Orate, fratres: ut meum ac vestrum sacrificium . . initio Canonis dicit: “Haec sancta sacrificia illibata in primis quae tibi offerimus”, “Memento, Domine, famulorum . . . pro quibus tibi offerimus: vel qui tibi offerunt, hoc sacrificium”: post Consecrationem dicit: ‘Offerimus praeclarae majestati tuae . . . hostiam puram”; post Communionem dicit: “Quod ore sumpsimus. Domine, pura mente capiamus”. Resp. Fideles verba consecrationis non dicunt sed solus sacerdos, unde non directe consecrant nec offerunt. Dicuntur autem offerre eo quod sunt membra Ecclesiae, cuius nomine sacerdos consecrat et offert. Privata etiam actione oblationi cooperantur tum assistendo, tum mi- 74S DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE nistrando, tum materiam sacrificii et auxilium stipendii sacerdoti praebendo. .I Λ4 Μ ; 5 X ; 4w ■) ! 3 i κ * I •I9 ♦ •I f 1 Dices 2. Non videtur quare diaconus non possit consecrare, cum ipse participet activam potestatem sacramenti Ordinis. Resp. Diaconus participat potestatem Ordinis imperfecte et secun­ darie; unde non est aptus ad consecrandum in persona Christi, sed potius ad ministrandum ei qui agit in persona Christi. Dices 3. Videtur quod solus episcopus sit idoneus minister confectio­ nis Eucharistiae. Nam hoc sacramentum perficitur in consecratione materiae. Sed alias materias consecrare, scilicet chrisma, et oleum sanc­ tum, et oleum benedictum, pertinet ad solum episcopum; quarum tamen consecratio non est tantae dignitatis, sicut consecratio Eucha­ ristiae, in qua est totus Christus. Ergo non est proprium sacerdotis, sed solius episcopi hoc sacramentum conficere. Resp. “Episcopus accipit potestatem ut agat in persona Christi super corpus ejus mysticum, id est, super Ecclesiam: quam quidem potesta­ tem non accipit sacerdos in sua consecratione, licet possit eam habere ex episcopi commissione. Et ideo ea quae non pertinent ad dispositio­ nem corporis mystici, non reservantur episcopo, sicut consecratio hujus sacramenti. Ad episcopum vero pertinet tradere non solum populo, sed etiam sacerdotibus ea ex quibus possunt propriis officiis uti. Et quia benedictio chrismatis, et olei sancti, et olei infirmorum, et aliorum quae consecrantur, puta altaris, Ecclesiae, vestium et vasorum, praestat quamdam idoneitatem ad sacramenta perficienda, quae pertinent ad officium sacerdotum; ideo tales consecrationes episcopo reservantur, tanquam principi totius ecclesiastici ordinis” (ad 4). Conclusio 2. Solus sacerdos habens jurisdictionem est minister ordinarius applicationis seu distributionis Eucharistiae, jure quidem proprio sacerdos qui habet jurisdictionem ordinariam, jure vero delegato qui habet delegatam jurisdictionem; diaconus autem, ct ipse solus, est minister extraordinarius, dc licentia quidem sacerdotis habentis jurisdictionem (a. 3). Probatur 1. EX TRADITIONE ET PRAXI ECCLESIAE. Ex monumentis Traditionis patet nonnisi episcopos et presbyteros regulariter et tanquam ex vi proprii officii Eucharistiam administrasse, diaconos vero id fecisse quasi subserviendo sacerdotibus et ratione necessitatis aut absentiae sacerdotis, atque ex vi commissi officii. Huc faciunt supracitata documenta Cone. Eliberitani, Nicaeni I, DE MINISTRO EUCHARISTIAE 749 Laodiceni, Carthagin. IV, Trid. (sess. 13, cap. 8, ubi appellatur ad antiquum et constantem morem Ecclesiae), Justini, Constitutionum A post., Ambrosii, Hieronymi. Praeterea: Cyprianus, De lapsis 25, cit. in p. 487 sq. Gelasius Papa, Epist. ad episcopos Lucaniae, Decr. 8: “Quod dia­ coni in presbyterio residere non possint, nec sacri corporis praeroga­ tionem, praesentibus debent usurpare presbyteris” (M.L. 59, 47). Ibid., cap. 8: “Non in presbyterio [diaconos] residere, cum divina celebrantur, vel ecclesiasticus habetur quicumque tractatus. Sacri cor­ poris praerogationem, sub conspectu pontificis seu presbyteri, nisi his absentibus, jus non habeant exercendi” (M.L. 59, 51). Liturgia Festi SS. Corporis Christi. Hymnus ad Matut “Sacris solemniis”: “Sic sacrificium istud instituit, cuius officium committi vo­ luit solis presbyteris, quibus sic congruit, ut sumant, et dent ceteris.’ Antiqua et universalis praxis (quae nunc viget in sola ecclesia graeca) ferebat ut diaconis regulariter committeretur distributio solius ca­ licis35 (cf. supracit. Cone. Laodicenum. Cyprianum | De lapsis. 25], Constit. Apost., Ambrosium [De officiis]. S. Thomam hic ad 1). Sup­ presso autem apud latinos usu calicis, administratio Eucharistiae sub specie panis diaconis rarius permissa est; moderna lex Codicis J.C. supra relata exigit gravem causam et licentiam Ordinarii vel parochi. Quoad sacerdotes hodiernum jus fert™ ut habentes potestatem ordi­ nariam vel quasi-ordinariam possint jure proprio dispensare Eucharis­ tiam suis subditis. Tales sunt: episcopus omnesque alii qui in jure veniunt nomine Ordinariorum (can. 198), superiores religiosi (can. 514 et 198), parochi (can. 92, §3; can. 514. §3), quasi-parochi (can. 216, §3; can. 451, §2, 1), rector seminarii (can. 1368), vicarii ac­ tualis, oeconomus, substitutus, adiutor (can. 471. 472. 474. 475), ordi­ narius confessarius monialium (can. 514, §2), cappellanus earundem (can. 464, § 2). Ceteri vero sacerdotes indigent licentia, saltem praesumpta, haben­ tis praedictam potestatem (cf. Codicem, can. 846 sqq.); ex jure tamen communi “quilibet sacerdos intra Missam et. si privatim celebrat, etiam proxime ante et statim post, sacram communionem ministrare potest, salvo praescripto can. 869.” Probatur 2. EX RATIONE. Sacerdotem esse ordinarium ministrum distributionis Eucharistiae “Apud Justinum, Apol. 1, 65, cit. in p. 537. diaconi inducuntur distribuentes panem et vinum. “Cf. Cappello, De sacr., v. 1, n. 322-326; Vermeersch, Theol. Moral., t. 3, n. 3S5. 750 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE sequitur ex eo quod ipse sit minister consecrationis; nam qui potest magis potest minus et consecratio sacramenti connaturaliter ordinatur ad eius applicationem tanquam ad finem. Solum sacerdotem esse ordinarium ministrum probatur a S. Thoma hac triplici ratione: “Primo quidem quia, sicut dictum est (art. 1 hujus q.), ipse conse­ crat in persona Christi. Ipse autem Christus sicut consecravit corpus suum in coena, ita et aliis sumendum dedit. Unde sicut ad sacerdotem pertinet consecratio corporis Christi, ita ad eum pertinet dispensatio. “Secundo quia sacerdos constituitur medius inter Deum et populum; unde sicut ad eum pertinet dona populi Deo offerre, ita ad eum per­ tinet dona sanctificata divinitus populo tradere. “Tertio quia in reverentiam hujus sacramenti, a nulla re contingitur nisi consecrata; unde et corporale et calix consecrantur, et similiter manus sacerdotis, ad tangendum hoc sacramentum; unde nulli alii tangere licet, nisi in necessitate, puta si caderet in terram, vel in aliquo alio necessitatis casu” (in corp.). Solum sacerdotem habentem jurisdictionem esse ordinarium minis­ trum patet ex eo quod praebere Christiano gregi pabulum verbi et sac­ ramentorum pertinet ad pastores vel ad eos qui a pastoribus delegantur (cf. dicta in tractatu De Baptismo, art. 13. p. 174 sq.). Pastor autem quis constituitur per jurisdictionem Ecclesiae. Ergo solus sacerdos habens jurisdictionem est minister ordinarius Eucharistiae, sive jure proprio sive jure delegato, prout habet ordinariam vel delegatam jurisdictionem. Diaconum, et ipsum solum, esse ministrum extraordinarium, vi suae ordinationis, sequitur ex eo quod diaconus sit “propinquus ordini sacer­ dotali” (ad 1) seu immediatus minister sacerdotis cujus proprium est Eucharistiam consecrare et distribuere; solet autem supremum infimi attingere infimum supremi; unde administratio Eucharistiae, quae est actus minus principalis sacerdotis consecrantis, convenit diacono. Praeterea diaconus est inter sacerdotem et populum constitutus; unde aptus est ut in distributione Eucharistiae ad populum modo subsidiario et extraordinario intervenire possit. Requiri autem in diacono licentiam pastoris sequitur tum ex eadem ratione qua in simplici sacerdote requiritur delegatio, i.e. ex proprio iure pastoris, tum etiam ex eo quod diaconus vi suae ordinationis non habet, quemadmodum sacerdos, potestatem administrandi, sed tantum habet ut possit eam ex licentia obtinere. Et in hoc, ut dictum est in tractatu de Baptismo (art. 13, p. 174), est discrimen inter sacerdotem et DE MINISTRO EUCHARISTIAE 751 diaconum administrantes ex licentia, quod nempe haec in sacerdote est sola conditio ad agendum, in diacono vero est etiam causa potestatis ad agendum. Ad rem Salmanticcnscs: “Notanda est differentia inter Diaconum, ct sacerdotem simplicem, cum ministrant hoc sacramentum. . . Nam sacerdos ex sua ordinatione habet potestatem ad absolute ministrandum Eucharistiam; eget tamen assignatione ovium, quibus ministret: sed Diaconus licet ex ordinatione sua sit subjectum idoneum, ut ad hujus­ modi ministerium eligatur, semper tamen respicit actum ministrandi ut dependentem a consensu alterius. Praeterea sacerdos simplex quam­ vis ex commissione ministret, nihilominus non ministrat ut famulus, minister, aut instrumentum alterius sacerdotis; sed utitur sua dispen­ sandi potestate sibi in sua consecratione collata: sed Diaconus in ipsa consecratione accipit, quod sit minister sacerdotis, et quod possit ab eo ad istud ministerium eligi; unde cum actu dispensat Eucharistiam, agit formaliter ut sacerdotis minister.”*7 Exinde patet quid dicendum sit ad quaestionem disputatam inter theologos Morales: an diaconus, administrans communionem absque li­ centia. incurrat irregularitatem de qua in Codice J.C., can. 985, § 7. Videtur utraque sententia, affirmativa et negativa, cum probabilitate sustineri posse. Nam juxta praedictum canonem irregulares fiunt “qui actum ordinis, clericis in ordine sacro constitutis reservatum, ponunt ... eo ordine carentes”. Jamvero actus administrandi Eucharistiam per­ tinet ad ordinem sacerdotalem, sicut ipsa potestas ad talem actum ordi­ nata; diaconus vero non habet proprie loquendo potestatem adminis­ trandi ex licentia (sicut sacerdos qui non sit pastor), sed tantum habet ut possit eam potestatem obtinere; attamen latius loquendo dici potest diaconus eam potestatem habere, remote scilicet et secundum habilita­ tem. vi ipsius ordinationis. Cum igitur non constet an Codex loquatur in praefato stricto vel latiori sensu, utraque sententia probabilis est quae affirmat vel negat irregularitatem incurri a diacono administrante sine licentia. Speculative tamen loquendo probabilior est sententia affirmans, practice vero probabilior negativa, cum in interpretatione huius legis videtur applicari posse principium “Odia sunt restringenda”. S. Thomas sic explicat rationem quare diacono magis conveniat ad­ ministratio sanguinis quam corporis: “Diaconus quasi propinquus ordini sacerdotali aliquid participat de ejus officio, ut scilicet dispenset sanguinem, non autem corpus, nisi in necessitate, jubente episcopo vel presbytero: primo quidem quia san17 Dc Euch., disp. 12, dub. 4, §2, n. 24, Parisiis, 1S82, p. 753. Cf. Lugo, De Euch., disp. 18, sect. 1, n. 14. 752 guis Christi continetur in vase, unde non oportet quod tangatur a dispensante, sicut tangitur corpus Christi; secundo quia sanguis designat redemptionem a Christo in populum derivatam; unde et sanguini ad­ miscetur aqua, quae significat populum. Et quia diaconi sunt inter sacerdotem et populum, magis convenit diaconis dispensatio sanguinis, quam dispensatio corporis” (ad 1). Ex his tamen verbis non recte concludit Diekamp: “S. Thomas igi­ tur tenet diaconum esse ministrum ordinarium dispensationis sanguinis eumque ad hoc speciali licentia non indigere”.38 Huic interpretationi obstant verba S. Doctoris: “Eiusdem est hoc sacramentum | i.e. tum corpus tum sanguinem ] dispensare et conse­ crare” et “Magis convenit diaconis dispensatio sanguinis, quam dispen­ satio corporis”. Nec refert quod S. Doctor quoad solam dispensationem corporis dicat necessariam diacono licentiam espiscopi vel presbyteri; nam inde non docet diaconum nulla indigere licentia ad dispensandum calicem sed tantum non indigere speciali licentia episcopi vel presby­ teri, cum ex ipsa praxi et jure communi tunc licentia ei conferebatur. » κ · * κ -ν » KJ * K V /i « s * '» > ·. ι * » DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE Conspectus divisionis ministri Eucharistiae. Minister conjectionis seu consecrationis: Sacerdos Minister applicationis seu distributionis Ordinarius, seu ex vi proprii officii: Sacerdos habens jurisdictionem Jure proprio: Sacerdos habens jurisdictionem ordinariam Jure delegato: Sacerdos habens jurisdictionem delegatam Extraordinarius, seu ex vi commissi officii, Diaconus Nota. Disputatur inter theologos an clericus injra diaconum vel laicus possit in urgente necessitate communionem sibi vel aliis adminis­ trare. Ad cuius rei intelligentiam adverte primo, omnes admittere clericum vel laicum sic Eucharistiam distribuentem non esse aequiparandum diacono nec esse proprie ministrum (utut extraordinarium), agentem nempe vi ordinationis, sicut diaconum distribuentem communionem, aut vi deputationis Christi, sicut laicum baptizantem (cf. tractatum De Baptismo, art. 13, p. 176), sed esse potius instrumentum, materia­ liter transmittens sacramentum;30 secundo, omnes concedere Ecclesiam posse id permittere et in primis saeculis late permisisse, nam frequen­ ter laici ferebant Eucharistiam ad martyres (cf. Eusebium, Hist. eccl. 6, 44; de S. Tarsicio, diacono?, confer in p. 220 et 541), fideles eam domi asservabant et suscipiebant (cf. in p. 541 et 583), communican3'Theol. Dogm., v. 4, § 31, n. 2, Parisiis, 1934, p. 194. ” Cf. Lugo, Dc Euch., disp. 18, sect. 1, n. 3-6. DE MINISTRO EUCHARISTIAE 753 tes in ecclesiis hostiam in propria manu a sacerdote accipiebant (cf. Cyrillum Hier. cit. in p. 587). Quaestio est an, praedictis moribus obsoletis, juxta subsequentem disciplinam et quidem in casu extremae necessitatis (i.e. ubi desit sacerdos vel diaconus qui Viaticum moribundo dispenset) liceat clerico infra diaconum vel laico Eucharistiam administrare, de licentia saltem praesumpta parochi vel Ordinarii. Negant (saltem ut probabilius) communius antiquiores theologi cum S. Thoma; ita Victoria, Soto, Vasquez, Fagundez, Serra, Gonet, Lugo, Bonaci na, Salmanticenses, Billuart; inter modernos Merkelbach. Affirmant (ut probabilius) communius moderni: ita Scavini, Ballerini-Palmicri, Gasparri, Génicot, Lehmkuhl, Gury-Ferreres, Noldin, Bucceroni, Prümmer, Cappello, Vermeersch, Hervé; inter antiquiores Cajetanus ( In Matth. 26), Valentia, Diana, Hurtado. Sufficiat citare, post verba 5. Thomae, rationes quas Cappello et Merkelbach pro utraque sententia perstringunt, ut inde, salva auctori­ tate S. Thomae, eligat lector quod sibi placuerit: S. Thomas, In 4 Sent., dist. 13, q. 1, a. 3, q. 1, ad 3: “In casu neces­ sitatis potest, et debet corpus Christi tangere, etiam si sit peccator, ut si in loco aliquo immundo jaceret. Sed non est simile de dispensatione sacramenti: quia receptio hujus sacramenti non est necessitatis. Unde ei, qui non potest sacramentaliter manducare, dicendum est: Crede, et manducasti.” Cappello, De sacr., v. 1, n. 334 (Taurini, 1921, p. 235): “Sententia [affirmativa] . . . nobis certa videtur ob sequentes rationes: 1. quia urget obligatio ex iure divino Viatici suscipendi in periculo mortis; 2. quia si administratio per clericum aut laicum esset mala, id foret vel propter contactum cum sacris speciebus seu reverentiam, vel propter sacramenti usum, vel ob specialem prohibitionem: atqui, non propter contactum, quia fideles solebant olim hoc sacramentum manibus acci­ pere; non propter sacramenti usum, quia supponitur, ex parte reci­ pientis, et necessitas et dispositio sufficiens, et ex parte dantis, reveren­ tia debita et etiam necessitas, cum desit alius, qui ministret: non ob specialem prohibitionem iuris divini, quia nullatenus de ea constat ex sacris Litteris vel Traditione, et. illa admissa, usus, de quo infra, expli­ cari non posset; neque adest specialis prohibitio iuris ecclesiastici, sive vetus disciplina probe consideretur (imo contrarium inde elucet), sive Codex inspiciatur, quo nunc utimur; 3. immerito adversarii opponunt consuetudinem Ecclesiae; ea enim, ut scite notat eximius Suarez . . . [De censuris, disp. 11, sect. 3, n. 10], ‘cum ad summum habeat vim 754 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE legis positivae, eandem recipit interpretationem, praecipue, quia hic casus tam rarus est, ut de illo non possit dici consuetudo introducta; nam, si quando occurrit, etiam interdum legitur datum sacramentum a laico’; 4. neque opponi potest scandalum ex parte fidelium: si enim abfuit olim, profecto abesse potest etiam hodie; populus rite doceatur, et ubi non desit congrua reverentia, putatitium hoc scandalum cessabit; 5. ex monumentis venerandae antiquitatis comperimus, consuetudinem prioribus saeculis viguisse, ut laicus deferret Eucharistiam ad infirmos; cuius consuetudinis vestigia perdurarunt usque ad saeculum decimum.” Mcrkelbach, Theologia Moralis, v. 3, n. 338 (ed. tertia, Desclée, 1939, p. 282 sq.): “Alius clericus [infra diaconum] vel laicus, an pos­ sit, urgente necessitate et deficiente ministro, sibi ministrare viaticum, ut in Ecclesia primitiva quandoque factum est, disputatur. Recentiores plures affirmant, quia in casu obligat praeceptum divinum communican­ di quod magis urget quam consuetudo ecclesiastica praescribens modum communionis. Merito tamen negant praesertim veteres cum S. Thoma, in IV d. 13, p. i, a. 3, sol. i, ad 3, quia praeceptum divinum cessat quando cum debita reverentia ex recepta consuetudine Ecclesiae sta­ tuta impleri nequit (n. 284), praesertim quod receptio huius sacramenti non sit necessitatis; —nisi forsan in casu quo peccator aliud sacra­ mentum recipere non posset et dubitaret de perfectione suae contri­ tionis. “De sententia recentiorum qui . . . benignius sentiunt, verius est dicere illos hac in re potius optare quamdam ecclesiasticae consuetu­ dinis mutationem, quam demonstrasse antiquam consuetudinem iam fuisse in novam legitime immutatam, cuius rei nullum assignant posi­ tivum fundamentum.” ART. 41. Utrum Plures Sacerdotes Eandem Materiam Valide Ac Licite Consecrent (q. 82, a. 2).'° STATUS QUAESTIONIS Agitur de sic dicta CONCELEBRATIONE tum quoad eius possi­ bilitatem seu validitatem, tum quoad eius existentiam, tum quoad eius convenientiam seu liceitatem. Similis quaestio mota est de simultanea administratione Baptismi in 40 Cf. Cajetanum, In h. 1.; Suarez, Disp. 61, sect. 41; Vasques, Disp. 218, cap. 2-4; Lugo, Disp. 11, sect. 8; Salmanticcnses, Disp. 12, dub. 2; De la Taille, Mysterium Fidei, elue. 28, Appendix D, p. 354-356; Cappello, De sacr., v. 1, n. 316-320; Vcrmeersc/i, Theol. Mor., t. 3, n. 287. DE MINISTRO EUCHARISTIAE 755 tractatu De Baptismo (art. 14; cf. q. 67, a. 6), ubi probavimus eius possibilitatem, negavimus vero eius existentiam et convenientiam. Dum simultanea administratio Baptismi nunquam ab Ecclesia per­ missa fuerit, ut ibidem dictum est, concelebratio plurium ministrorum in eadem Missa est in usu in utraque ecclesia. In ecclesia Orientali mos fuit, et adhuc viget, ut episcopi concele­ brent cum Patriarcha et ut, praecipue in Missis solemnioribus, unus sacerdos alteri assistens ipsi concelebret, vel frequentius unus aut plures presbyteri episcopo concelebrent. Qui mos, a S. Sede nunquam reprobatus, servandus praecipitur a Benedicto XIV (Const. ‘ Deman­ datam” 14 dec. 1753, § 9, et Const. “Allatae” 26 iul. 1755, § 38). In ecclesia Latina idem mos antiquitus observabatur, nominatim in Romana et Gallicana.” Posterius vero duplex tantum casus huiusmodi concelebrationis supervixit, scilicet in Missa Ordinationis presbytero­ rum et in Missa Consecrationis episcopi. Innocentius III, De sacro altaris mysterio, c. 25, testatur: “Inter­ dum multi sacerdotes concelebrant. . . Consueverunt [praeterea] . . . presbyteri cardinales Romanum circumstare pontificem, et cum eo pariter celebrare. Cumque consummatum est sacrificium de manu ejus communionem recipere, significantes apostolos, qui cum Domino pari­ ter discumbentes sacram de manu ejus eucharistiam acceperunt, et in eo quod ipsi concelebrant, ostendunt apostolos tunc a Domino ritum hujus sacrificii didicisse” (M.L. 217, 874). Tempore S. Thomae in quibusdam ecclesiis erat in usu concelebratio neopresbyterorum cum episcopo ordinante in Missa Ordinationis. “Se­ cundum consuetudinem quarumdam ecclesiarum, ait S. Doctor, sicut apostoli Christo coenanti concoenaverunt. ita novi ordinati episcopo ordinanti concelebrant” (in corp.; cf. Sed Contra). In moderna disciplina duplex praedictus casus concelebrationis prae­ scribitur a Pontificali Romano et a Codice J.C.; in aliis casibus conce­ lebratio explicite a jure prohibetur, et quidem sub gravi, ut patet ex gravitate materiae. Pontificale Romanum: Ubi “De ordinibus conferendis”, initio inter generales praescriptio­ nes et monita legitur: “Secreta morose dicat, ut ordinati ad Sacerdo­ tium possint illas cum eo dicere: debent enim ex consuetudine concele­ brare, et etiam verba consecrationis proferre.” Intra ipsam Missam Ordinationis, post ordinationem presbyterorum. ° Cf. De Puniet, art. Concélébration, in Diction. d’Archéologic chrétienne et dc Liturgie (Dom Cabrol et Dom Leclercq). 756 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE legitur: ‘‘Presbyteri . . . ordinati . . . babeant libros coram se, dicentes: ‘Suscipe, sancte Pater’, etc. et omnia alia de Missa, prout dicit Ponti­ fex: qui tamen bene advertat, quod Secreta morose dicat, et aliquan­ tulum alte, ita ut ordinati Sacerdotes possint secum omnia dicere, et praesertim verba consecrationis, quae dici debent eodem momento per ordinatos, quo dicuntur per Pontificem.” Ubi de communione omnium ordinandorum, legitur: “Presbyteri ante communionem non dicunt Confessionem, nec datur eis absolutio, quia concelebrant Pontifici, propterea si non sunt alii ordinati, Con­ fessio, et Absolutio praedictae omittuntur.” Ubi “De consecratione electi in Episcopum”, intra Missam post ip­ sam consecrationem episcopi, legitur: “Consecratus [episcopus] . . . stans medius inter Episcopos assistentes ante se habens Missale suum, simul cum Consecratore dicit, et facit omnia, prout in Missali. Et pona­ tur una Hostia consecranda pro Consecrante, et Consecrato, et vinum consecrandum, in Calice, sufficiens pro utroque.” Ad communionem legitur: “Deinde postquam Consecrator corpus Domini sumpserit, non totum sanguinem sumit, sed solum partem ejus cum particula Hostiae in Calicem missa. Et priusquam se purificet, communicat Consecratum ante se in eodem cornu capite inclinato stantem, et non genuflectentem, prius de corpore, tum de sanguine, deinde purificat se, postea Consecratum. . . Consecratus cum assisten­ tibus Episcopis accedit ad posteriorem partem alterius cornu altaris, videlicet Evangelii, et ibi prosequitur Missam, sicut Consecrator in cornu Epistolae.” Codex J.C., can. 803, habet: “Non licet pluribus sacerdotibus con­ celebrare, praeterquam in Missa ordinationis presbyterorum et in Missa consecrationis Episcoporum secundum Pontificale Romanum.” TRIPLICITER QUAESTIO DE CONCELEBRATIONE PONI POTEST: 1. An concelebratio sit possibilis seu valida. 2. An de facto detur in Ecclesia proprie dicta concelebratio, et in particulari an neopresbyteri revera episcopo concelebrent. 3. An concelebratio sit licita et conveniens, et in particulari an con­ suetudo Ecclesiae qua neopresbyteri permittuntur episcopo concele­ brare sit conveniens et non potius periculosa et abolenda. Quamvis in modernis manualibus haec quaestio vix tangatur, eius momentum et difficultas non supt parvipendenda. Ad rem De la Taille: “Negotium illud concelebrationis eucharisticae est adhuc densissimis quibusdam obscuritatis theologicae nubeculis offuscatum: quanquam applicationem habet non solum in ordinationi- DE MINISTRO EUCHARISTIAE 757 bus presbyterorum, sed etiam in consecratione episcoporum certissi­ mam, et multo magis in usu orientali. . . Inter Scholasticos controversia est utrum consecrent omnes concelebrantes annon. Quae ipsa quaestio quam salebrosa sit, aut, ut habet Suarez lubrica, compertum habebis, si conferas inter se disputationem prolixam satis Suarezii (disp. 61, sect. 4) et alteram longe prolixiorem Vasquezii (disp. 218, cap. 2-4), priorem illam evertentis.”12 PARS NEGATIVA et PARS AFFIRMATIVA Communiter theologi respondent affirmative ad triplicem propositam quaestionem, quibusdam tamen partialiter dissentientibus quoad secun­ dam et tertiam. Omnes scilicet admittunt concelebrationem esse vali­ dam; item in Missa consecrationis episcopum consecratum episcopo consecranti concelebrare; item hanc concelebrationem esse convenien­ tem juxta morem Ecclesiae. Tota autem quaestio reducitur ad missam ordinationis presbytero­ rum: an nempe hi vere concelebrent et an haec concelebratio sit conveniens. Dissensus autem quoad utramque quaestionem provenit ex eo quod non videtur quomodo in tali concelebratione possit vitari triplex peri­ culum: reiterandi nempe verba consecrationis super materiam conse­ cratam. quod est illicitum, nullum offerendi sacrificium, non complendi sacrificium per communionem sub utraque specie. Nam moraliter impossibile est quod omnes neopresbyteri simul cum episcopo absolvant verba consecratoria in eodem instanti; ex quo se­ quitur 1. quod qui posterius absolvunt reiterant verba super materiam consecratam, 2. quod possit contingere ut nullus consecret utramque speciem ac offerat sacrificium, si nempe unus celebrans praeveniat omnes alios in una consecratione et absolvat post alium in alia conse­ cratione, 3. quod nullus consecrans utramque speciem, communicet in utraque in casu quo episcopus ab aliquo neopresbytero praeveniatur in una vel altera consecratione. QUIDAM igitur, ut Richardus (In 4 Sent., dist. 13, a. 2, q. 1) et Cajetanus (In h. 1.), hanc difficultatem de medio tollunt, negando existentiam concelebrationis neopresbyterorum. Dicunt nempe hos. agentes ut oportet juxta ritum et intentionem Ecclesiae, non consecrare sed tan­ tum materialiter et recitative proferre verba consecrationis, idque fieri vel ex consuetudine ecclesiastica (ita Cajetanus) vel instructionis "Mysterium Fidei, elue. 28, Appendix D, Parisiis, 1931, p. 354. L 758 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE gratia, ut nempe illi discant modum et verba quibus postmodum conse­ craturi sunt (ita alii). Rationes huius sententiae sunt: 1. Hac opinione admissa, vitatur praedictum inconveniens. “Move­ or autem ad hoc, inquit Cajctanus, . . . quia iuxta hanc viam nullo est opus miraculo; nullum difficillimum aut quasi impossibile usui Eccle­ siae attribuitur; omniaque facilia, absque superfluitate quacumque, inveniuntur” (Comm., n. 4). 2. Neopresbyteri nonnisi recitative dicunt verba canonis quae refer­ untur ad sumptionem calicis, scilicet “Calicem salutaris accipiam”, “Sanguis Domini nostri Jesu Christi custodiat animam meam”, “San­ guis quem potavi”, ergo similiter et verba consecrationis. 3. Neopresbyteri non communicant ut celebrantes seu sub utraque specie, ergo nec ut celebrantes verba consecrationis pronuntiant. 4. “Nec parvipendenda sunt verba, inquit Cajctanus, Pontificalis Romani antiqui, dicentis de noviter ordinatis presbyteris: ‘Dicant omnia quae sunt in missali sicut si celebrarent’. Insinuatur enim hinc quod ipsi non celebrant, ac per hoc, non concelebrant episcopo, sed dicunt tantum totum canonem. Unde in novis Pontificalibus statutum illud praerecitatum [Curet pontifex ut morose et alte canonem dicat] appositum videtur ex communi opinione sequentium expositionem Innocentii III, qui interpretatus est illam canonis prolationem quae ab or­ dinatis fieri consuevit, esse concelebrationem. Super hoc enim praesupposito doctores locuti sunt, sive defendendo sive reprehendendo” (ibid.). 5. Quaedam verba ipsius Pontificalis Romani, quo nunc utimur, videntur supponere neopresbyteros in missa ordinationis nondum cele­ brasse. Dicit enim episcopus: “Moneo vos, ut diligenter totius Missae ordinem . . . discatis, priusquam ad celebrandam Missam accedatis”, et “Ad Presbyteratum vero ordinati post primam vestram Missam, tres alias Missas, videlicet, unam de Spiritu sancto, aliam de beata Maria semper virgine, tertiam pro fidelibus defunctis dicite”. ALII, ut Durandus (In 4 Sent., dist. 13, q. 3) et Biel (Lect. 6 in Canonem), dicunt neopresbyteros vere concelebrare, at, propter prae­ dictum inconveniens, hanc consuetudinem quarumdam ecclesiarum esse periculosam et abolendam. Impugnat Durandus tanquam ineptas duas rationes S. Thomae (cf. supra et in Conci. 3), scilicet exemplum Apostolorum concoenantium Christo et relationem intentionis omnium concelebrantium ad idem instans consecrationis; nam, inquit, Apostoli concoenarunt sed non concelebrarunt et praedictus modus intentionis nihil juvat, cum vix DE MINISTRO EUCHARISTIAE 759 sit possibile ut omnes concelebrantes eodem instanti verba consecra­ tionis absolvant. COMMUNIS SENTENTIA docet neopresbyteros vere concelebrare et hanc praxim esse convenientem. At in hoc duplici puncto explicando discedunt doctores in tres praecipuas sententias, quae discutientur in Conci. 3. CONCLUSIO Conclusio 1. Concelcbratio est possibilis ct valida, seu plures sacerdotes possunt valide eandem materiam consecrare. Probatur. 1. Ex eo quod, ut ostendetur in Conci, seq., habetur de facto concelebratio in Ecclesia; nequit autem Ecclesia in hac consuetudine errare circa validitatem consecrationis. 2. Ex eo quod in concelebratione, sicut in administratione Bap­ tismi per plures ministros, nihil desideratur eorum quae ad valorem sacramenti sunt necessaria; ex parte enim uniuscuiusque celebrantis habetur materia, forma et intentio. S/ quid tali validitati obstaret, esset vel quia impossibile sit ut plures ministri absolvant formam consecrationis in eodem prorsus instanti, vel quia nequeat idem effectus simul a pluribus causis produci. Jamvero non repugnant quod plures eandem formulam simul absol­ vant, imo id non difficile est cum agitur de parvo numero concelebran­ tium; nec repugnat quod plures causae instrumentales concurrant sub unica causa principali ad eundem effectum, ut dictum est in art. 31 (p. 631) et sic ad praesentem materiam applicatur aS. Thoma: “Si quilibet sacerdotum operaretur in virtute propria, superfluerent alii celebrantes, uno sufficienter celebrante. Sed quia sacerdos non consecrat nisi in per­ sona Christi, multi autem sunt unum in Christo, ideo non refert utrum per unum aut per multos hoc sacramentum consecretur, nisi quod opor­ tet ritum Ecclesiae servari” (ad 2). Nota. Ad hoc ut habeatur concelcbratio tum proprie dicta tum valida sequentes conditiones requiruntur: Ex parte materiae, oportet quod 1. sit determinata; si enim unus velit consecrare unam partem hostiae, alius alteram, quin determinent quamnam. est invalida consecratio; 2. intendatur eandem prorsus ma­ teriam consecrare; si enim unus velit consecrare unam determinate par­ tem hostiae (puta dexteram medietatem), alius aliam (puta sinistram DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE medietatem), non habetur proprie concelebratio sed duplex distincta et valida consecratio. Ex parte formae, oportet 1. quod tota forma a singulis ministris pro­ feratur; si enim unus profert unam partem, alius vero aliam, nullus consecrat nec vera aut valida concelebratio habetur; 2. quod ministri in eodem instanti formam absolvant, secus non habetur valida concele­ bratio, sed ille solus consecrat qui primus formam absolvit; nam verba consecrationis operantur in instanti et quidem in ultimo instanti pro­ lationis, nec ceterum potest eorum efficacitas suspendi per intentionem ministrorum usque ad instans quo omnes formam absolvunt, ut contra quosdam theologos dicetur in Conci. 3. Conclusio 2. De facto datur in Ecclesia proprie dicta concelebratio, et in particulari ipsi neopresbyteri episcopo concelebrant in Missa Ordinationis. fjr ·! Ί * * · ***** V ilV tm i/V * 4 1 x, I» 760 Probatur. In Missa Consecrationis episcopi haberi veram concelebrationem a nullo videtur in dubium revocari, etiam ex illis qui negant concelebra­ tionem in Missa Ordinationis presbyterorum. Id patet ex Pontificali tum antiquo tum moderniori. Ad rem Cajetanus: “Et haec quidem de ordinatis presbyteris. De consecrato autem episcopo secus dicendum absque dubio est. Quoniam Romanum Pontificale antiquum expresse habet quod consecratori pbntifici celebranti debet consecratus ‘concelebrare’, et subditur quod ‘legat et faciat’ omnia quae sunt in canone missae. De his enim dicen­ dum est quod de facto ambo consecrant eandem materiam simul: quo­ niam in eodem altari mutuo se expectantes concelebrant; quod non continet difficultatem, aut quasi impossibilitatem, quae contingit in multitudine presbyterorum qui simul ordinantur” (Comm., n. 6). De Missa Orientalium idem facile conceditur ob exiguum numerum concelebrantium. In Missa Ordinationis presbyterorum haberi veram concelebrationem patet ex Pontificali et ex Codice J.C. supra relatis. Pontificale enim explicite ait neopresbyteros “concelebrare Ponti­ fici”; praeterea monet episcopum ut curet morose et alte verba prae­ sertim consecrationis proferre quippe “quae dici debent eodem momento per ordinatos, quo dicuntur per Pontificem”, quae cura super­ flua esset si neopresbyteri non concelebrarent. Codex vero non solum dicit in Missa Ordinationis haberi concelebra- DE MINISTRO EUCHARISTIAE 761 tionem sed hanc assimilai ei quae habetur in Missa Consecrationis episcopi. Unde non licet hodie de hoc facto dubitare,' quamvis id antiquiori­ bus licuerit eo quod praxis talis concelebrationis nondum esset univer­ salis et verba antiqui Pontificalis essent aliquatenus ambigua. Ceterum rationes, quae pro contraria sententia supra retulimus, fa­ cile solvuntur: 1. Supradictum triplex inconveniens vitatur etiam admissa concelebratione, ut ostendetur in Conci, seq., nec ceterum in theologia ratio­ nabile est ipsam existentiam rei negare ad vitandam difficultatem quae in ea forte inveniatur. 2. Ex hoc quod fortasse quaedam alia verba canonis tantum recita­ tive a presbyteris proferantur non necessario sequitur eodem modo etiam verba consecrationis proferri; ceterum dici potest et verba de sumptione calicis ipsis neopresbyteris convenire inquantum sunt mora­ liter unus celebrans cum persona episcopi, in cuius communione sub utraque specie completur seu integratur ipsum sacrificium singulorum presbyterorum (cf. art. 27, p. 553, Dices). 3. Per hoc patet etiam responsio ad tertiam difficultatem. Nam neo­ presbyteri, quamvis non communicent ut celebrantes seu sub utraque specie, communicant tamen ut concelebrantes seu in unione cum epis­ copo communicante sub utraque. 4. Verba antiqui Pontificalis (‘‘Dicant omnia quae sunt in missali sicut si celebrarent”) cedunt verbis novi (“Concelebrant Pontifici”), imo per haec videntur explicanda esse, praecipue cum, etiam prout sonant, non necessario significant neopresbyteros non celebrare, sed possunt significare ipsos concelebrare, tum quia particula “sicut" non semper denotat improprietatem, unde sensus illorum verborum esse potest: “Dicant omnia sicut, seu, tanquam celebrantes”, tum, quia etiam accepta in sensu denotante improprietatem, possunt significare: “Dicant omnia sicut si soli celebrarent”. 5. Verba quae ex novo Pontificali obiciuntur nequeunt esse opposita supradictae explicitae affirmationi eiusdem Pontificalis “Concelebrant Pontifici”; ceterum ex ipso eorum tenore et contextu patet in eis agi de prima Missa quam unusquisque presbyter solus celebrat postquam aliis in Ordinatione concelebravit. n Theologi Morales hanc doctrinam ad praxim deducunt, dicentes singulos concele­ brantes licite stipendium (saltem secundum quotam partem) pro sua oblatione petere (Cf. Vermecrsch, n. 287; De la Taille, Mysterium Fidei, p. 354-356). 162 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE Conclusio 3. Concclcbratio est licita ct conveniens, prout lege Ecclesiae regulatur, ct in particulari consuetudo concelebrandi in Missa Ordinationis presbyterorum est valde conveniens nec ullatenus periculosa et abolenda. Probatur. Ex ipsa universali praxi Ecclesiae patet convenientia concelebrationis, ita ut nequeat nunc absque temeritate impugnari." Ceterum concelebratio convenit tum imitationi Coenae institutionis, in qua Apostoli concoenarunt, et sic suo modo concelebrarunt Christo proprie celebranti (in corp.), tum rationi Eucharistiae prout est sacra­ mentum ecclesiasticae unitatis (ad 3) et sacramentum proprie sacer­ dotale, ut dictum est in tractatu De Baptismo (art. 14. p. 179). UNICA SED NON LEVIS DIFFICULTAS, quae contra hanc praxim affertur, est supra explicatum triplex periculum quod in ea in­ venitur, scilicet reiterandi verba consecrationis super materiam conse­ cratam, nullum offerendi sacrificium et non complendi sacrificium per communionem sub utraque specie. Huic difficultati ALII ALITER RESPONDENT: Innocentius III et S. Thomas, proposita sibi difficultate, breviter respondent inconveniens reiteratae consecrationis (idem dic de duobus aliis inconvenientibus) auferri per hoc quod omnes concelebrantes referunt suam intentionem ad idem instans consecrationis. Innocentius III, De sacro altaris mysterio, 4, 25: “Cum autem inter­ dum multi sacerdotes concelebrent, si forte non omnes simul consecratoria verba pronuntient. Quaeritur, an ille solus conficiat, qui primus pronuntiat? Quid ergo caeteri faciunt, an iterant sacramentum?'' Poterit ergo contingere, quod ille non conficit qui celebrat principaliter, et ille conficiet qui secundario, celebrabit, et sic pia celebrantis intentio de­ fraudabitur? Sane dici potest, et probabiliter responderi, quod sive prius, sive posterius proferant sacerdotes, referri debet eorum intentio, ad instans prolationis episcopi, cui principaliter celebranti concele­ brant, et tunc omnes simul consecrant, et conficiunt. Quanquam non­ nulli consentiant, quod qui prius pronuntiat, ille consecrat: nec alio­ rum defraudatur intentio, quia actum est quod intenditur” (M.L. 217, 873 sq.). S. Thomas (in corp.): “Nec propter hoc iteratur consecratio super eandem hostiam, quia, sicut Innocentius III dicit, ‘omnium intentio debet ferri ad idem instans consecrationis’.” 4’ Ita Lugo, Disp. 11, sect. S, n. 162. DE MINISTRO EUCHARISTIAE 763 Omnes theologi posteriores hanc rationem S. Thomae facile admit­ tunt, eo saltem generali sensu quod, cum ab omnibus celebrantibus una consecratio, ac ideo in uno et eodem instanti, fiat, necessarium est quod omnium intentio ad hoc instans referatur. Sed cum agitur de specificando hoc instanti (i.e. an sit instans quo unusquisque, vel episco­ pus, vel omnes absolvunt) et de modo quo praedicta inconvenientia vitantur per referentiam ad praedictum instans, in tres sententias discedunt: PRIMA SENTENTIA, a paucis defensa, uti Paludano, Martino de Ledesma, Valentia et inter modernos De la Taille, docet singulos cele­ brantes habere intentionem consecrandi in illo instanti quo episcopus absolvit (ita Paludanus) vel quo omnes concelebrantes absolvunt (ita ceteri). Ad rem Gregorius de Valentia: “Sententia est D. Thomae . . . omnes novos sacerdotes, qui cum episcopo celebrant, consecrare, licet finiant alii post alios, modo intentionem suam referant ad unum aliquod et idem instans consecrationis, nempe ad illud in quo ultimus vel ultimi simul finiunt prolationem verborum. Atque hanc ego sententiam, magis probo.”45 Novissime De la Taille, ad auctoritatem ipsius Valentiae provocans, eandem sententiam communiter jam derelictam conatus est resuscitare sub quadam speciosa veste, sibi etiam vindicans genuinam interpreta­ tionem mentis et principiorum S. Thomae. Haec nova opinio sic perstringi potest: Cum sacerdotium Christi sit essentialiter unum in omnibus ministris, eadem actio sacerdotalis potest indifferenter et aequaliter exerceri sive per unum sacerdotem indivi­ duum sive per collegium sacerdotale communiter et in solidum. Unde cum Eucharistia sit sacramentum proprie sacerdotale, quando plures ministri concelebrant, consecrant ad modum unius et tanquam unum individuum presbyterium; unde omnes formae consecrationis, ab ipsis prolatae, sunt formaliter una forma et unum signum sacramentale. quod tunc adest et tunc effectum habet cum absolvitur prolatio ultimi, ad quam necessario dirigitur intentio omnium ex ipsa eorum voluntate efficiendi unam celebrationem. Ad rem ipse: “Quorum. . . Doctorum [i.e. Suaresii et Vasquesii, qui defendunt secundam et tertiam sententiam mox citandam] neuter attentat salvare singulorum symmystarum consecrationes nisi pro casu satis chimaerico. quo cunctae simul (veluti in eodem mathematice uno instante temporis) absolverentur At videntur ambo, quantum mihi judicare licet, deficere a simplicitate solutionis sancti Thomae. “Substernitur enim solutioni S. Thomae (3 S 82. 2, 2m) admirabile illud ‘5 Comm. theol., t. 4, disp. 6, q 10, punct. 2. Venetiis, 160S, coi. 1104. 764 • DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE ■ /m i principium: sacerdotium nostrum, cum sit in nobis per participationem dominici sacerdotii, esse essentialiter unum; proindeque parvi referre, si actio exerceatur per sacerdotem individuum singulariter, an per collegium sacerdotale communiter et in solidum. ‘Sacerdos non consecrat nisi in persona Christi: multi autem [sacerdotes] sunt unum in Christo.’ Unde sequitur omnia sacramenta proprie sacerdotalia posse ex sese confici collegialitcr: scilicet Confirmationem . . .; Poenitentiam . . .; Ordinationem; Extremam Unctionem, ut apud Orientales, ita inter Latinos . . .; et Eucharistiam. Quod non competit aliis sacramentis [i.e. Baptismo et Matrimonio]. . . [Imo] in illis sacramentis quae sacerdotalia sunt, semper totum sacerdotium agit, sive per omnes, sive per unum: quia unum sacerdotium nos, sacerdotes omnes, sumus in Christo, summo sacerdote uno. “Quo posito fundamento, dicendum: posse sacerdotes, conformitcr omnino ad institutionem Christi, consecrare in solidum tanquam unum individuum presbyte­ rium: adeo ut prolationes, tot numero quot sunt sacerdotes, tamen non constituant (ex condicto) nisi unum signum sacramentale, ac proinde unam consecrationis jormam: quae proinde non est completa, nisi postquam omnes absolverunt suam recitationem. Non quasi suspendatur (ut quidam commentati sunt) efficacia formae alicujus completae et integrae in suo genere, sed quia tunc demum collectiva illa prolatio (proindeque et forma) est (in quantum talis) integra atque completa. Unitas igitur illa variarum prolationum (quanquam diversarum physice nec terminatarum in eodem mathematico instante) in genere signi unius, seu sententiae et intimationis unius (qualis ab aliquo collegio procedere solet), seu, ut vocabulo Waldensis utar, promulgationis unius verborum dominicorum ad hunc panem ac calicem, salvat efficaciter unitatem consecrationis, tanquam profectae ab uno collective presbyterio celebrante. “Et hoc sensu tenet, id quod aiebat S. Thomas. . ., secutus fere Innocentium III: intentionem singulorum referri ad idem instans consecrationis, scilicet ultimum ultimae prolationis; quae intentio includitur ipsa voluntate efficaci conspirandi in celebrationem unam. Et sic omnes consecrant, et consecratio est una; et quamvis una sit, tamen, quia indivisibilis, in singulos refunditur tota. Ncc tamen ullus ex symmystis est totalis causa, sed partialis tantum, quatenus est pars causae totalis.”40 Attamen communis sententia, horum doctorum merito rcicitur, quia verba consecrationis sunt ex se practica adeoque operantur effectum suum (an causalitate physica vel morali nunc non refert) statim ac ponuntur, quemadmodum causae naturales, ncc possunt a suo influxu impediri per intentionem agentis. Recurrere autem ad miraculosum influxum divinum, suspendentem efficacitatem verborum, esset gratis assertum quod nullum fundamentum habet in revelatione aut in ipsa indole sacramenti. Praeterea ex hac sententia sequeretur frustra Ecclesiam monere ut concelebrantes simul absolvant verba consecrationis. Contra Paludanum, Lcdesmam et Valentiam advertendum est quod si admitteretur talis influxus intentionis, sequeretur efficacitatem ver­ borum suspendi posse etiam per mensem vel annum, et quidem etiam in aliis sacramentis; quod non est rationabile nec ab ipsis adversariis admittitur. “Mysterium Fidei, elue. 28, Appendix D, Parisiis, 1931, p. 354 sq. DE MINISTRO EUCHARISTIAE 765 Praeterea ex eorum sententia “sequeretur, si ordinati sint decem v. gr. et jam novem absolverint verba, decimus autem postea nolit ab­ solvere, non fiet consecratio, quia omnes alii noluerunt consecrare, donec omnes absolverent. Consequens autem est absurdissimum. Dices: intentionem fuisse consecrandi, cum omnes qui prolaturi erant verba finirent illa, quare cum decimus non esset prolaturus, non est expectandus. Sed contra, quia suppono decimum habuisse intentionem pro­ ferendi verba, sed postquam novem protulerunt, ille mutavit intentio­ nem: peto ergo, quando fit consecratio? non quidem, quando nonus absolvit, quia adhuc erat indifferens decimus ad proferendum etiam; ergo expectandum est, an velit vel nolit, et per consequens verba aliorum fuerint consecrativa sub conditione de futuro, quod in aliis sacramentis communiter rejicitur.”*7 Contra Paludanum advertendum est quod in eius sententia non vita­ tur reiteratio consecrationis quoad illos nempe celebrantes qui post episcopum absolvunt. Contra De la Taille advertendum est: Primo, intentio celebrandi cum aliis non valet evacuare efficacitatem formae prolatae ab unoquoque sacerdote aut eius effectum suspendere; nam ex una parte unusquisque sacerdos independenter ab aliis habet potestatem consecrandi et ex alia parte forma verborum est de se et immediate efficax. Secundo, principium S. Thomae de unitate sacerdotum in Christo non recte intelligitur et applicatur. Nam sacerdotium Christi partici­ patum in variis ministris est unum specifice sed multiplicatur secun­ dum individuum; et similiter actio sacerdotalis eorum; unde, cum plures concelebrant, unica actio Christi principalis agentis multiplica­ tur secundum plura instrumenta. Nec intentio collegialiter agendi valet ullatenus induere in unitatem actionis; quinimmo juxta 5. Thomam talis intentio opponitur rationi ministri Christi et validitati sacramenti. Ait enim in q. 67, a. 6: “Ex tali forma: ‘Nos te baptizamus’, expri­ mitur talis intentio quod plures conveniant ad unum baptismum con­ ferendum; quod quidem videtur esse contra rationem ministerii: homo enim non baptizat nisi ut minister Christi, et vicem ejus gerens; unde sicut unus est Christus, ita oportet esse unurti ministrum, qui Christum repraesentet. . . Et ideo contraria intentio videtur excludere baptismi sacramentum.” Tertio, verba 5. Thomae ‘Omnium intentio debet ferri ad idem instans consecrationis” non recte exponuntur sive a De la Taille sive ” Lugo, De Euch., disp. 11, sect. 8, n. 165 sq., Parisiis, 1892, p. 24 sq. 766 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE a fortiori a Valentia. Nam mentem suam S. Doctor alibi aperit, docens instans consecrationis esse ultimum instans prolationis verborum a quocumque ministro haec proferantur, etiam cum plures intendunt idem sacramentum administrare: Q. 75, a. 7, ad 1 ct 3: “Haec conversio . . . perficitur per verba Christi, quae a sacerdote proferuntur; ita quod ultimum instans pro­ lationis verborum est primum instans in quo est in sacramento corpus Christi... Ista conversio ... fit in ultimo instanti prolationis verborum; tunc enim completur verborum significatio, quae est efficax in sacra­ mentorum formis”. Q. 78, a. 6 cit. in art. 32 (p. 637 sq.). Q. 65, a. 6, post verba nuper relata continuo additur: “Si vero uterque diceret: ‘Ego te baptizo in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti’, uterque exprimeret suam intentionem, quasi ipse singulariter baptismum conferret; quod posset contingere in eo casu in quo con­ tentiose uterque aliquem baptizare conaretur; et tunc manifestum est quod ille qui prius verba proferret, daret baptismi sacramentum; alius vero, quantumcumque jus baptizandi haberet, nihil faceret; et si verba pronuntiare praesumeret, esset puniendus tanquam rebaptizator. Si autem omnino simul ambo verba proferrent, et hominem immergerent aut aspergerent, essent puniendi de inordinato modo baptizandi, et non de iteratione baptismi, quia uterque intenderet non baptizatum baptizare; et uterque, quantum est in se, baptizaret. Nec traderent aliud et aliud sacramentum; sed Christus, qui est unus interius bapti­ zans, unum sacramentum per utrumque conferret.” Concedendum tamen est quod in verbis Innocenta III, ex quibus S. Thomas nonnisi praefatum incisum eligit quaeque non carent ambigu­ itate, videntur proponi duae opiniones, quarum prior favet Paludano, altera vero tertiae sententiae infra a nobis defendendae iuxta mentem S. Thomae. Sententia De la Taille, considerato praesertim eo quod de suo addit, praefata scilicet applicatione principii de unitate sacerdotii Christi, nova et singularis apparet; quod ipse theologus animadvertere videtur, cum, citata auctoritate Valentiae, scribit: “Quam igitur sententiam, cum non sit adeo modicae auctoritatis, non prudenter satis egerit qui traduxerit ut erroneam aut improbabilem.”48 SECUNDA SENTENTIA, quae sua speciositate allexit plures doc­ tores, uti Soto (In 4 Sent., dist. 13, q. 1), Vasqucz (Disp. 118, cap. 4), G. Hurtado, Lugo, Diana, et inter modernos Cappello, docet singulos concelebrantes habere intentionem consecrandi absolutam et inde‘s Mysterium Fidei, elue. 28, Appendix D, Parisiis, 1931, p. 355, in nota. DE MINISTRO EUCHARISTIAE 767 pendentem a consecratione sive episcopi sive aliorum celebrantium; quod autem quidam, absolventes post alios, reiterent consecrationem, nihil illicitum aut sacrilegum continet, quia non id faciunt ex malitia sed potius cum intentione et spe consecrandi, cum “nemini ... in par­ ticulari, quando profert ultimam syllabam, constat moraliter certo, quod jam illa materia consecrata sit”.49 Ad rem Cappello: “Verius tenemus, presbyteros noviter ordinatos habere intentionem absolutam, non vero conditionatam, consecrandi, sine relatione sive ad Episcopum sive ad alios consecrantes. Nec obstat inconveniens, quod forte unus vel alter proferat ultimum verbum formae super materiam consecratam, cum valde difficile sit, imo fere impossibile omnes simul verba absolvere; nam in particulari nemini constat moraliter certo, quando profert ultimam syllabam, materiam esse iam consecratam. Hinc omnes conantur simul formam proferre, et sedulo monentur ut id omnino curent; proinde singuli, quando proferunt verba, possunt serio intendere consecrare, cum materia sit ad minus dubie consecrata. “Porro malitia reiterationis formae super materiam consecratam stat in eo, quod proferantur verba sacramentalia sine ulla spe sui effectus, et cum intentione effectus impossibilis; in nostro casu autem nemo profert verba sacramentalia sine aliqua spe consecrandi, cum moraliter certo nullatenus constet materiam esse iam consecratam, et ideo singuli consecrantes ex mente Ecclesiae eam vel tamquam non consecratam vel ad minus tamquam dubie consecratam habent, et consequenter iure formam proferunt cum intentione eandem consecrandi. Ergo ex hoc capite nullum est inconveniens.”50 Attamen etiam haec sententia videtur reicienda. Nam, dato quod ipsa absolvat concelebrantes a peccato indebite proferendi verba conse­ crationis super materiam consecratam, nullum ex tribus supradictis inconvenientibus vitat, sed potius admittit, quamvis ea ab omni culpa expurgare conetur. Ceterum nec peccatum videtur vitari in hac sententia. Nam illicitum est se exponere periculo proferendi formam super materiam iam con­ secratam et cum intentione absoluta consecrandi, praecipue cum mo­ raliter certum est eam esse consecratam. Docent enim theologi Morales quod si quando necessitas cogat ad proferendam formam super mate­ riam dubiam oportet eam proferre cum intentione conditionata (si nempe materia sit valida, puta nondum consecrata). Jamvero in casu ipsa disciplina ecclesiastica exponeret concelebrantes tali periculo, quia, juxta patronos huius sententiae, concelebrantes habent intentionem absolutam consecrandi et, fatentibus ipsis, “in communi verum est, et moraliter certum, quod non omnes absolvent simul, et quod aliqui proferent supra materiam consecratam” (Lugo, 1. c.). Praeterea haec sententia manifeste adversatur supra relatae doctrinae Innocenta III et S. Thomae. 49 Lugo, De Euch., disp. 11, sect. 8, n. 172. MDe sacram., v. 1, n. 319, Taurini, 1921, p. 225. 768 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE TERTIA SENTENTIA communior et verior, quam defendunt Victoria, Petrus de Ledesma, Suarez (In hunc art. S. Thomae), Coninck, Salmanticenses (Disp. 12, dub. 2, n. 11), Billuart (Diss. 7, a. 2; cf. Diss. 3, a. 5, obj. 3), 5. Alphonsus (η. 232),51 docet singulos neopresbyteros proferre verba consecrationis cum intentione conditio­ nata consecrandi si absolvunt in eodem instanti ac episcopus, non vero si antea vel postea; praeterea in consecrando calice eos verba proferre etiam cum intentione conditionata quod de facto consecraverint panem. Ita tria illa inconvenientia vitantur; nam nunquam verba consecra­ tionis proferuntur super materiam consecratam cum intentione conse­ crandi, semper consecratur utraque species et offertur sacrificium saltem ab episcopo, semper completur sacrificium per communionem sub utraque specie ab uno celebrante seu ab episcopo. Obicit Lugo: “Contra hunc modum dicendi facit in primis communis praxis Ecclesiae, quae non admonet ordinatos de tali intentione condi­ tionata non consecrandi, si absolvant prius quam episcopus, sed potius communiter monentur, quod habeant intentionem consecrandi. “Deinde quia etiam stante hac intentione, non vitantur omnia incon­ venientia supra posita: nam in primis adhuc manet moral iter certum, quod plures inaniter proferent verba sive ante, sive post ultimam pro­ lationem episcopi, quod autem habeant intentionem conditionatam, parum refert: nam etiam prolatio verborum conditionata super mate­ riam jam consecratam, est intrinsece mala et prohibita, ut omnes supponunt. “Denique illud inconveniens, quod consecrans non perficiat sacri­ ficium, et sumat utramque speciem, non vitatur ulla ratione per hanc intentionem conditionatam, ut de se constat.”52 Respondetur. Prinio, Ecclesia admonet ut ordinati proferant verba consecrationis eodem momento ac episcopus et asserit eos episcopo concelebrare; in quo sufficienter innuitur ab eis verba proferenda esse cum intentione conditionata consecrandi in eodem instanti ac episcopus. Ceterum ra­ tionabiliter adhibetur utraque supradicta conditio (consecrandi nempe si verba absolvuntur cum episcopo et consecrandi calicem si panis con­ secratus fuerit), quemadmodum in aliis rebus dubiis fieri solet, ad 81 Plures ex modernis theologis, ut Dickamp, Hervé, Noldin, Priimnier, Vermeersçh, Aicrkelbaclt, praesentem quaestionem, breviter tactam, ita generaliter resolvunt ut non appareat cui sententiae adhaereant; praecipue non apparet quid sibi velint cum asserunt sufficere ut concelebrantes verba consecrationis absolvant moraliler in eodem momento; si enim vere loquuntur de sola simultate morali reducendi sunt ad primam sententiam, quae est contra mentem S. Thomae, ut supra dictum est. 85 De Euch., disp. 11, sect. S, n. 168, Parisiis, 1892, p. 25. DE MINISTRO EUCHARISTIAE 769 vitanda praefata inconvenientia. “Quod si alicui videatur absurdum procedere sub tot conditionibus; advertat tum illas esse necessarias ad congruentius observandum hanc Ecclesiae consuetudinem: tum non esse necessarias explicite, ut quidam scrupulosus imaginari posset, sed sufficere pro implicito in illa una expressa intentione faciendi juxta voluntatem Ecclesiae meliori modo, quo possit.”53 Secundo, juxta hanc sententiam absolvens verba consecrationis post episcopum, de facto non profert ea consecrative sed mere recitative; quae recitatio de cetero nullum inconveniens involvit si fiat cum debita cautela et ad observandum ritum Ecclesiae. Ceterum ipsa intentio conditionata proferendi verba consecrative non est illicita, quia ex una parte conditio apposita expellit periculum proferendi verba consecra­ tive et ex alia parte habetur ratio sufficiens sic agendi. Tertio, in hac sententia certe vitatur inconveniens quod sacrificium a nullo celebrante perficiatur, nam semper perficitur ab episcopo qui utramque consecrationem certo peragit et utramque speciem sumit. Quod vero contingat sacrificium non perfici a neopresbyteris, ab illis nempe qui, consecrato pane simultanée cum episcopo, formulam cali­ cis absolverint post episcopum, parum refert, tum quia idem ipsum sacrificium quod omnes intendunt offerre perficitur saltem ab uno i.e. ab episcopo, tum quia ipse idem panis, quem praedicti presbyteri valide consecrarunt, coniungitur cum calice, consecrato saltem ab episcopo, in ratione sacrificii. ART. 42. Utrum Quilibet Sacerdos, Ratione Ordinis Suscepti Et Per Se, Teneatur, Ex Jure Divino Et Sub Gravi, Aliquoties Celebrare (q. 82, a. 10). STATUS QUAESTIONIS Limites huius quaestionis DE OBLIGATION E CELEBRANDI, quae inter theologos controvertitur, sic assignantur juxta textum articuli: Primo, agitur de quolibet sacerdote, nam omnes theologi admittunt universum ordinem sacerdotalem jure divino teneri ad celebrandum. Idque est dc fide definita a Cono. Trid. (sess. 22, cap. 1 et can. 2, Denz. 938 et 949, cit. in art. 40. p. 739), continetur in praecepto Christi: “Hoc facite in meam commemorationem” (Lue. 22, 19; 1 Cor. 11, 24) et sequitur ex ipsa indole et institutione sacerdotii, juxta Apostolum ad Hebr. 5, 1 : “Omnis namque pontifex ex hominibus “ Salntanticenscs, Dc Euch., disp. 12, dub. 2, n. 11, Parisiis, 1S82, p. 744. 770 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE assumptus, pro hominibus constituitur in iis quae sunt ad Deum, ut offerat dona et sacrificia pro peccatis”. * ' Seczmdo, agitur de sacerdote considerato secundum rationem ordinis suscepti, omissis aliis considerationibus, uti officii, beneficii, justitiae seu stipendii, promissionis seu voti, oboedientiae; nam omnes admittunt ex his titulis posse sacerdotem directe vel indirecte ex jure divino obligari ad celebrandum. De quibus obligationibus singillatim agunt theologi Morales. In particulari, ratione officii omnes pastores animarum jure divino directe obligantur ad celebrandam et applicandam Missam pro populo sibi commisso, docente Cone. Trid., sess. 23, Decr. De Reformatione, cap. 1: “Quum praecepto divino mandatum sit omnibus, quibus ani­ marum cura commissa est, oves suas agnoscere [Joan. 10, 14; 21, 15-17], pro his sacrificium offerre . . ., sacramentorum administratione pascere . . ., sacrosancta synodus eos admonet et hortatur, ut divino­ rum praeceptorum memores factique forma gregis in iudicio et veritate pascant et regant” (cf. ibid., cap. 14 mox citand.; Pium VI, Denz. 1530). De determinatione huius obligationis vide theologos Morales. Tertio, agitur de ratione ordinis ut influente per se in obligationem celebrandi; nam omnes admittunt quod per accidens, seu ratione incu­ riae, parvipensionis et praecipue scandali, fundati quidem in ipsa ordi­ natione, illicita sit de jure divino intermissio celebrandi, ita ut sacerdos graviter peccet ratione scandali si per longum tempus non celebret, venialiter vero ratione scandali si diebus dominicis et festis de prae­ cepto abstineat, imo si quotidie vel fere quotidie non celebret ubi sit consuetudo sic celebrandi, item venialiter si, etiam secluso scandalo, absque proportionata causa diuturne a celebrando abstineat, imo qui, cum facile possit, etiam per breve tempus non celebret. Ut enim observat S. Bonaventura, “sacerdos, qui non celebrat, quan­ tum in ipso est, privat Trinitatem laude et gloria, Angelos laetitia, peccatores venia, iustos subsidio et gratia, in purgatorio exsistentes refrigerio, Ecclesiam Christi speciali beneficio, seipsum medicina et remedio contra quotidiana peccata et infirmitates”.54 Quarto, agitur de obligatione orta directe ex jure divino, nam omni­ bus, saltem nunc post Codicem, certissimum est sacerdotem, quomodolibet seu saltem ex jure ecclesiastico, obligari sub gravi ad celebran­ dum, et quidem pluries in anno. Hanc obligationem Codex J.C., can. S05, sic effert: “Sacerdotes omnes obligatione tenentur Sacrum litandi pluries per annum; curet M De praeparatione ad Missam, cap. 5. DE MINISTRO EUCHARISTIAE 771 autem Episcopus vel Superior religiosus ut iidem saltem singulis diebus dominicis aliisque festis de praecepto divinis operentur.” Jam Innocentius III, Cap. Dolentes, De celebratione missarum, scribebat: “Dolentes referimus, quod non solum quidam minores clerici, verum aliqui Ecclesiarum praelati, circa comessationes super­ fluas fere medietatem noctis expendunt. . . Sunt et alii, qui missarum solemnia vix celebrant quater in anno, et quod deterius est, interesse contemnunt, et si quando, dum haec celebrantur, intersunt, intendunt exterius collocutionibus laicorum, etc. Haec igitur et simila sub poena suspensionis penitus inhibemus, districte praecipientes in virtute obedientiae, ut officium nocturnum pariter et diurnum studiose celebrent pariter et devote.” Cone. Trid., sess. 23, Decr. De Reformatione, cap. 14: “Curet epis­ copus, ut ii saltem diebus dominicis et festis solemnibus, si autem curam habuerint animarum, tam frequenter, ut suo muneri satisfaci­ ant, missas celebrent.” Quidam doctores, comparantes vocem “curet”, qua sacerdotes ad celebrandum inducuntur, cum voce “decere”, qua in eodem decreto diaconi et subdiaconi ad communicandum in iisdem diebus invitantur (cap. 13 : “Sciant maxime decere, si saltem diebus dominicis et solem­ nibus, quum altari ministraverint, sacram communionem percepe­ rint”), colligunt hanc vim consilii, illam vero vim praecepti habere. Quod admitti potest loquendo de obligatione sub levi, non vero sub gravi, ut quidam (v.g. Soto) interpretati sunt; ceterum certum est ean­ dem vocem “curet” in canone 805 Codicis J.C. non magis quam levem obligationem importare posse, ut patet ex oppositione inter duo incisa 'Obligatione tenentur” et “Curet autem”. Quoad Decretum S.C. Concilii mensis nov. 1696, quod saepe citari solet, haec habet Cappello: “S. Alph. . . . refert ex Monacelli (Formular., part. 1, tit. 5, formul. 9, n. 15) sequens decretum S.C. Concilii, edito mense novembr. 1696; ‘Qui sine causa ter vel quater in anno non celebraret, cum peccet mortaliter, posset ab Episcopo . . . puniri’. Utrum authentica sit haec declaratio, P. Gaudé . . . dubitat, quia Pallottini (Collectio omnium conclusionum et resolutionum etc., v. Missa, § 7, n. 39) hanc refert declarationem: ‘Verum sacerdotes legi­ time non impediti non possunt cogi ab Episcopo per censuras vel alias poenas ad celebrandum, sed tantum hortari’. Putamus utramque decla­ rationem esse authenticam, nec alteram alteri adversari. Sane aliud est loqui de sacerdote, qui ne ter vel quater quidem in anno celebrat, et aliud est loqui in genere de sacerdote non celebrante, puta, singulis diebus festis.”55 L' De sacram., v. 1, n. 632, Taurini, 1921, p. 497. 772 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE De obligatione igitur divini juris, qua sacerdos qua talis teneatur celebrare, TRES QUAESTIONES agitantur: 1. De eius existentia: an detur; 2. De eius gravitate: an obliget sub gravi; 3. De eius exten­ sione quoad frequentiam celebrationis: an obliget ad celebrandum ali­ quoties seu pluries in anno. PARS NEGATIVA ct PARS AFFIRMATIVA QUOAD PRIMAM QUAESTIONEM. Affirmant post S. Thomam communius theologi, inter quos Duran­ dus, Paludanus, Cajctanus (probabiliter), Silvester, uterque Soto, Suarez (Disp. 80, sect. 2), Vasqucz (Disp. 232, cap. 1), Coninck, Valentia, Salmanticenses (Disp. 12, dub. 3), Billuart, S. Alphonsus (n. 313), Laymann, Cappello (n. 632), Merkelbach (n. 363), Hervé. Cajctanus modo ambiguo sese exprimere videtur nec immerito a quibusdam refertur inter negantes. Nam postquam affirmaverit cum S. Thoma sacerdotem teneri ad celebrandum ex eo quod “potentia sit propter actum, et gratia sit propter usum”, ut tamen ostendat hanc obligationem esse sub levi, ait sacerdotem non celebrantem ideo pec­ care quia agit ex neglegentia et tepore; ex quo videtur sentire sacer­ dotem non obligari per se ratione sacerdotii sed per accidens ratione incuriae et parvipensionis, adeoque reponendus esse inter negantes. En totum eius commentum in a. 10, q. 82: “In articulo decimo scito duas esse difficultates. Prima est, an sacer­ doti liceat totaliter a celebratione abstinere. Et haec bene solvitur in littera negative. Exigit siquidem recta ratio, cum potentia sit propter actum et gratia sit propter usum, ut, commoditate oblata, cessanteque omni impedimento, homo quandoque potentia gratiaque ‘in his quae ad Deum sunt’ [Hebr. 5, 1] utatur. “Altera difficultas est, an peccatum huiusmodi omissionis sit pecca­ tum mortale. Et est ratio dubii quia nec omne praeceptum affirmati­ vum, nec omne praeceptum negativum obligat ad mortale: nec apparet qua ratione caritati contrarietur talis omissio; quamvis appareat quod contrariatur fervori caritatis; ex negligentia enim quadam, quae in tepore caritatis consistere videtur, talis provenit omissio. “Breviter, apparet mihi peccatum hoc esse secundum se veniale, utpote oppositum non ipsi caritati, sed eius fervori. Attestatur autem huic sententiae diversitas opinionum de licita vel illicita hac omissione. Parum enim a licito discedere videtur quod creditum est a doctoribus esse licitum.” Negant quidam antiqui (ut videtur, Alexander Halen sis, Summa, DE MINISTRO EUCHARISTIAE 773 4p., q. 51, m. 2, et Bonaventura, In 4 Sent., dist. 12, part. 2, a. 2. q. 1), de quibus ait S. Thomas: “Quidam dixerunt quod sacerdos potest om­ nino a consecratione licite abstinere, nisi teneatur ex cura sibi com­ missa celebrare, et populo sacramenta praebere”. Huic sententiae favent pauci ex posterioribus et modernis theologis. uiCajetanus (probabiliter, ut supra dictum est) , Suarez (quatenus dicit eam probabilem), praecipue Lugo (“Ego fateor, pro prima sententia me nullum argumentum convincens adhuc invenire, saltem ut eam obligationem sub peccato mortali agnoscamus”);"’ D’Annibale (Sum­ mula, 3, 163), Ballerini-P almieri (4, 1005 sq.), Vermeersch (“Licebit . . . efficaciam negare demonstrationis qua S. Thomas . . . Suarez, Vasquez, Laymann, S. Al ph. . . ., volunt ex iure naturali vel divino obligationem istam repetere”),57 Prummer, qui scribit: “Num hoc praeceptum divinum sub gravi obliget singulos sacer­ dotes. Negativa sententia, quam tenent Lugo, S. Bonaventura, Ballerini-Palmieri aliique, videtur probabilis, quia Ecclesia potest permit­ tere, ut sacerdos vel etiam episcopus ad communionem laicalem reducatur et iam numquam Missam celebret. Sin autem quilibet sacerdos ex iure divino sub gravi obligaretur ad Missam celebrandam, tale indultum non ita facile explicaretur.”58 QUOAD SECUNDAM QUAESTIONEM eodem fere modo distri­ buuntur theologi. Qui enim affirmant existentiam obligationis loquuntur consequenter etiam de eius gravitate. Alii vero qui ipsam existentiam negant ita videntur dispositi ut eam facile concederent dummodo eius gravitas negetur (cf. citata verba Cajetani, Lugonis, Vermeersch et Priimmer)-, cum tamen gravitas huius obligationis veluti connaturaliter fluat ex ipsius existentia, hi doctores toti incumbunt in destruenda efficacitate rationum ex quibus alii cum S. Thoma deducunt existentiam divini praecepti. QUOAD TERTIAM QUAESTIONEM theologi qui admittunt obli­ gationem divini juris conveniunt in affirmando generaliter eam ita urgere ut sacerdos teneatur aliquoties seu pluries in anno celebrare; quoad majorem autem determinationem huius frequentiae dividuntur. CONCLUSIO Conclusio 1. Cuilibet sacerdoti, ratione ordinis suscepti ac per se, incumbit ex jure divino obligatio celebrandi. “Disp. Schol., t. 4, Dc Euch., disp. 20, sect. 1, Parisiis, 1892, p. 304. ’’Theol. Moral., t. 3, n. 289, Romae, 1923, p. 225. “Theol. Moral., t. 3, n. 253, Friburgi Br., 1923, p. 180. 774 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE Probatur 1. EX SENSU SCRIPTURAE ET TRADITIONIS. • • I Quamvis adversarii videantur parvipendere hoc argumentum, negari nequit verba Scripturae et Traditionis huic conclusioni magnopere favere; cuius signum est ipsum longe communius suffragium theolo­ gorum quod haec sententia sibi vindicavit. Profecto verba Scripturae accipienda sunt in sensu obvio, nisi con­ trarium suadeat cogens aliqua ratio. Jamvero obvius sensus verborum Christi “Hoc jacite in meam commemorationem” est ut praeceptum celebrandi, quod in eis continetur, non solum ad collegium sacerdotale, ut volunt adversarii, sed etiam ad singulos sacerdotes dirigatur, quemadmodum collatio potestatis sacerdotalis, quae per eadem verba facta est, manifeste dirigitur ad singulos Apostolos et, in eorum per­ sona, ad singulos sacerdotes. Idem obvius sensus subesse videtur verbis Cone. Trid. (sess. 22, can. 2 et cap. 1, Denz. 949 et 938 cit., in art. 40, p. 739). Verba quoque Apostoli Hebr. 5, 1 (cit. in Statu Quaest., p. 769 sq.), docentis omnem pontificem assumi ac constitui in iis quae sunt ad Deum ut offerat sacrificium, non tantum proponunt potestatem cele­ brandi, ut volunt adversarii, sed etiam assignant finem immediatum et qua talem connaturaliter exequendum ab unoquoque pontifice qui ea potestate insignitur. Admissa hac conclusione, congruentius intelliguntur supracitati tex­ tus Codicis J.C., Decreti S. Congr. Concilii, Cone. Trid. (sess. 23 De Reform.) et Innocenta III. Quoad doctrinam Patrum ad rem faciunt haec verba Anselmi (citati a S. Thoma in Sed contra sub nomine Ambrosii), Orationes 25. 29. 30. 31. 33 (M.L. 158, 910 sq. 922 sq. 925. 926): “Inter caetera bona quae mihi de servitio tuo praecepisti, nescio quo occulto judicio tuo mihi onus sacerdotii imponi permisisti. . . Quid ergo faciet, dulcissime Domine Jesu, hic tuus sacerdos, imo hic peccator quid faciet, hujus tui servitii onere gravatus? Nimis enim sum incertus quid mihi sit utilius, dimittere, an facere.” “Ego enim memor venerandae passionis tuae accedo ad altare tuum, licet peccator, ut offeram tibi sacrificium quod tu instituisti, et offerri praecepisti in commemorationem tui pro salute nostra (Lue. xxii, 19). Suscipe illud ergo, quaeso, summe Deus, pro Ecclesia sancta tua, et populo quem acquisisti sanguine tuo. Et quoniam me peccatorem inter te et eumdem populum tuum medium esse voluisti, licet in me aliquod boni operis testimonium non agnoscas, officium saltem dispensationis creditae non recuses, nec per me indignum eorum salutis pereat pre­ tium, pro quibus victima factus salutaris dignatus es esse redemptio.” DE MINISTRO EUCHARISTIAE 775 “Impellit me, Domine Deus, ministrandi officium, hostias salutares offerre pro populi delicto: terret conscientia indebiti sacerdotii pro reatu proprio. Si a me omnium sacerdotum peripsemate sacrificium offeratur, pollutae conscientiae crimen augetur; tamen majestati uni­ versae carnis judicis non offertur, negligentiae reatus ascribitur.” “Licet ad celebranda tibi sacrificia semper inveniar indignus; tamen si recedo, vereor de inobedientia condemnari.” “Si tantum, Domine, reatum nostrae delinquentiae cogitamus, depu­ tatum observationis ministerium non implemus: grave *est enim, quod ad mensam tuam mundo corde et innocentibus manibus non venimus; sed gravius est, si dum peccata metuimus, etiam sacrificium non red­ damus. Liceat igitur pro inobedientia assistere, pro indulgentia petere, pro officio ministrare, pro remedio immolare, pro populo obsecrare.” Probatur 2. EX RATIONE, seu ex ipsa indole et finalitate sacer­ dotalis potestatis. S. Thomas: “Quidam dixerunt quod sacerdos potest omnino a con­ secratione licite abstinere, nisi teneatur ex cura sibi commissa cele­ brare, et populo sacramenta praebere. Sed hoc irrationabiliter dicitur, quia unusquisque tenetur uti gratia sibi data, cum fuerit opportunum, secundum illud II. Corinth, vi, 1: ‘Exhortamur ne in vacuum gratiam Dei recipiatis’. Opportunitas autem sacrificium offerendi non solum attenditur per comparationem ad fideles Christi, quibus oportet sacra­ menta ministrari, sed principaliter per comparationem ad Deum, cui consecratione hujus sacramenti sacrificium offertur. Unde sacerdoti, etiamsi non habeat curam animarum, non licet omnino a celebratione cessare; sed saltem videtur quod celebrare teneatur in praecipuis festis, et maxime in illis diebus in quibus fideles communicare consue­ verunt” (in corp.). Ad intelligcntiam huius rationis, quam adversarii quidem parvipen­ dunt, S. Doctor vero tam convincentem reputat ut contrariam opinio­ nem vocet irrationabilem (adverte expressionem, potius raram in ore S. Thomae), et ad diluendas obiectiones quae ei opponi solent, notetur quod sacerdoti per ordinationem non tantum datur aliquod privilegium, nam non necessario aliquis tenetur uti suis privilegiis, nec tantum datur aliqua potestas quemadmodum datur ei potestas admi­ nistrandi sacramenta fidelibus, nam potestas non necessario inducit obligationem eam exequendi (unde sacerdos vi ordinationis non tene­ tur sacramenta fidelibus administrare sed vi superadditae jurisdictio­ nis, si sit pastor vel alio titulo), sed constituitur quoque in aliquo 776 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE officio, quemadmodum rex constituitur in officio gubernandi et pastor in officio pascendi. Proprium autem officium sacerdotis consistit in offerendo sacrificium (cf. Hebr. 1, 5), quod dicitur per comparationem ad Deum, cum con­ sistat essentialiter in agnitione divini dominii. Quicumque autem ad aliquod officium deputatur tenetur illud exercere. Ergo sacerdos vi ordinationis tenetur ex jure divino naturali et posi­ tivo ad sacrificium offerendum, quemadmodum rex vi electionis obli­ gatur ex jure naturali ad gubernandum et pastor vi jurisdictionis obligatur ex jure divino naturali et positivo ad pascendum seu ad tradendum fidelibus pabulum verbi et sacramentorum. Unde duplex jallacia latet in obiectione adversariorum comparan­ tium sacerdotem qua talem cum pastore qua tali, ac huic soli obliga­ tionem celebrandi reservantium. Nam primo, non advertunt sacerdotem qua talem, non minus quam pastorem, contitui in aliquo officio, hunc quidem ratione jurisdictionis, illum vero ratione ordinationis; secundo, officium sacerdotis, cum sit ad sacrificandum, referri ad Deum, adeoque eius obligationem non mensurari ab utilitate fidelium, dum officium pastoris, cum sit ad gubernandum, refertur ad populum, adeoque eius obligatio urget juxta exigentiam boni fidelium. S. Thamas in resp. ad 1, in hac distinctione, jam in corp, (supra cit.) allata, iterum insistit, inquiens: “Alia sacramenta perficiuntur in usu fidelium, et ideo in illis ministrare non tenetur nisi ille qui super fideles suscipit curam. Sed hoc sacramentum perficitur in consecra­ tione Eucharistiae, in qua sacrificium Deo offertur, ad quod sacerdos obligatur Deo ex ordine jam suscepto.” Alia quae opponi possunt perstringuntur ab ipso S. Thoma in objec­ tione secunda et tertia. Scilicet: Sacerdos peccator vel excommunicatus· non obligatur ad celebran­ dum, propter impotentiam moralem; ergo nec alii sacerdotes obligan­ tur, secus ille ex sua culpa commodum reportaret. Item sacerdos infir­ mus non tenetur ad celebrandum, propter impotentiam physicam; ergo nec alii, quia dignitas sacerdotalis est eadem in omnibus nec perditur per infirmitatem. Resp. Sacerdos peccator, si non sit ab Ecclesia excommunicatus, non solvitur ab obligatione celebrandi; nam, quamvis ei non liceat cele­ brare in peccato, obligatur tamen ad deponendum statum peccati ad hoc ut possit obligationi celebrandi satisfacere. DE MINISTRO EUCHARISTIAE 777 Excommunicatus vero, qua talis (non qua peccator, ut dictum est), solvitur ab obligatione celebrandi, quia est moraliter impotens, utpote privatus facultate celebrandi seu offerendi sacrificium nomine Eccle­ siae; non tamen inde commodum reportat sed potius detrimentum spiritualis fructus qui sacerdoti multipliciter provenit ex sua celebra­ tione. Idem dicendum est quoad sacerdotem qui ex induito Ecclesiae reducatur ad statum laicalem, quamvis id non habeat rationem poenae quemadmodum excommunicatio. In utroque casu divinum praeceptum celebrandi, cum sit praeceptum positivum, non amplius urget ob graves rationes, praesertim boni communis, quae judicio Ecclesiae committuntur. Infirmus tandem solvitur ad obligatione celebrandi, quia, quamvis retineat potestatem sacerdotalem, impeditur tamen ab eius exeeutione “quandoque quidem propter impossibilitatem exeeutionis, sicut si pri­ vetur oculis, aut digitis, aut usu linguae; quandoque autem propter periculum, sicut patet de eo qui patitur morbum caducum, vel etiam quamcumque alienationem mentis; quandoque propter abominationem, sicut patet de leproso, qui non debet publice celebrare; potest tamen missam dicere occulte, nisi lepra adeo invaluerit, quod per corrosionem membrorum eum ad hoc reddiderit impotentem” (ad 3). Obiciunt quidam, ut Lugo, Priimmcr et Ver meersch, exemplum plu­ rium sanctorum qui per longum tempus a celebrando abstinuerunt. Ita S. Ignatius Loyola non celebravit per integrum primum annum suae ordinationis, ut posset convenientius se praeparare ad sacrificium offerendum; S. Hieronymus nunquam Missam celebravit; multi sacer­ dotes in eremo per longum tempus degentes, Missam non celebrabant: antiquis temporibus unicum erat altare in quo celebrari posset et ali­ quando nonnisi hora nona (tertia post meridiem) celebrari licuit, ex quo colligitur paucos tantum celebrasse. Quae omnia nequeunt componi cum existentia divini praecepti celebrandi. Resp. Cum lex ipsa divina non obliget cum gravi incommodo, obiecti casus explicari possunt ex eodem principio S. Thomae de impotentia physica, sicut quod dicitur de eremitis et de celebrantibus in unico altari ac statuta hora, vel de impotentia morali, sicut modus agendi S. Ignatii, cui ipsa ejus profunda humilitas et suprema reverentia divini sacrificii esse potuit ratio excusans. Ad rem apte advertit Suarez: “Etiam de viris sanctis interdum legi­ mus ab huius sacrificii celebratione abstinuisse . . .. quamquam hoc non debet in exemplum adduci: nam multa interdum operantur Sancti 778 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE ex speciali Spiritus Sancti motione, praeter communem legem, quae nobis imitanda non sunt”.50 Conclusio 2. Obligatio celebrandi urget sub gravi. Probatur, Primo, ex ipsa gravitate materiae. Nam lex divina de materia gravi importat obligationem sub gravi. Atqui lex celebrandi est de materia gravi, quia agitur de commisso officio offerendi sacrificium Deitati, in quo tota religio veluti compendiatur. Ergo lex celebrandi obligat sub gravi. Minor patet ex eo quod, ut docent theologi Morales, gravitas mate­ riae mensuratur ex fine et ex aptitudine rei, quae praecipitur, ad talem finem consequendum, ita ut materia sit gravis cum eius finis est magni momenti et simul ipsa magnopere conducit ad consecutionem talis finis. Jamvero cultus Deo debitus est finis maximi momenti et celebra­ tio Missae seu oblatio sacrificii maxime ad hunc finem conducit cum sit supremus actus cultus divini. Secundo, gravitas obligationis celebrandi colligitur ex tenore supra relatorum textuum Anselmi, Innocenta III et Decr. S. Congr. Concilii. Ceterum notetur quod nonnisi ex his duabus rationibus possunt illi theologi, qui docent celebrationem esse de praecepto tantum ecclesi­ astico, colligere gravitatem huiusmodi praecepti, cum Codex ipse hanc gravitatem explicite non proponat. Opponit Cajctanus (supra cit., p. 772) in omissione celebrandi inve­ niri tantum peccatum neglegentiae, quod est leve, cum non opponatur charitati sed fervori charitatis. At id videtur dici ex falso supposito quod sacerdos non obligetur ad celebrandum ex vi suscepti ordinis; nam omissio celebrandi est inoboe­ dientia, seu non exeeutio commissi officii in re gravi et non tantum quaedam neglegentia, seu otiosa dispositio et incuria de talento ac­ cepto. Idem vitium invenitur in sequenti argumentatione Lagonis: “Haec . . . ratio non est efficax: posset enim intelligi culpa venialis in omittenda celebratione, licet materia de se sit gravis et capax obli­ gationis majoris, quia nimirum aliud est. eam materiam omitti contra obedientiam. aliud vero contra aliam virtutem quae minus obligat. Sic qui comedit gallinam in die jejunii, peccat mortaliter, qui autem eam comedit ex gula, peccat solum venialiter, quia virtus abstinentiae seu temperantiae minus graviter obligat, quam obedientia. Sic ergo posset s’ Disp. 80, sect. 1, n. 4. DE MINISTRO EUCHARISTIAE 779 sacerdos non celebrando peccare culpa prodigalitatis spiritualis et desi­ diae, seu otiositatis vitiosae, non exercendo potestatem acceptam, et amittendi absque causa lucrum talenti accepti; ex quibus capitibus difficile inveniretur culpa mortalis, licet materia de se esset apta ad obligationem gravem, si sub praecepto ex obedientia praeciperetur."6' Conclusio 3. Obligatio celebrandi ita urget ut sacerdos teneatur aliquoties seu pluries in anno celebrare. Probatur. Ut docent theologi Morales, praeceptum aliquod positivum obligat quidem semper at non pro semper, sed tunc tantum cum opportunitas habetur, seu cum necesse est exequi rem praeceptam, attenta istius natura, fine et circumstantiis. Ita praeceptum charitatis obligat ad ponendum actum charitatis initio usus rationis, in articulo mortis et saepius in vita (probabiliter pluries, seu saltem ter vel quater in anno), ita ut non sufficiat illum ponere semel vel iterum in vita, cum teneamus ad Deum tanquam ad finem totam vitam dirigere. Ergo similiter praeceptum celebrandi, quod est positivum, tunc urget cum habetur opportunitas celebrandi seu cum, attenta indole rei, necesse est celebrationem exequi. ‘Opportunitas autem sacrificium offerendi . . . attenditur . . . prin­ cipaliter per comparationem ad Deum, cui consecratione huius sacra­ menti sacrificium offertur” (in corp.); cum autem homines ad Dei cultum non tantum in specialibus quibusdam circumstantiis sed tota vita sua referantur, non sufficit quod sacerdos, pro ceteris hominibus ad Dei cultum praestandum constitutus, semel vel iterum supremum actum cultus seu sacrificium offerat, sed saepius in sua vita celebrare debet, et quidem aliquoties seu pluries in anno, sicut dictum est de praecepto caritatis et non inepte confirmatur ex eo quod Codex J.C., hanc obligationem urgens, non magis nec minus exigit quam ut sacer­ dos celebret “pluries per annum”. Quoad majorem autem determinationem huius frequentiae non con­ cordant theologi. S. Thomas ait: “Saltem videtur quod celebrare teneatur in praeci­ puis festis, et maxime in illis diebus in quibus fideles communicare consueverunt.” Haec verba S. Doctoris interpretantes, quidam, ut Nugnus, dixerunt sacerdotes obligari ad celebrandum circiter duodecim vicibus in anno, quia fideles timoratae conscientiae solent singulis mensibus communi“ De Euch., disp. 20, sect. 1, n. 4, Parisiis, 1892, p. 304 sq. 7S0 DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE care; alii, ut Merbesius et Concilia, dicunt obligationem celebrandi urgere omnibus dominicis ct festis de praecepto seu quoties fideles tenentur interesse sacrificio, quod colligunt ex verbis Cone. Trid. (sess. 23, De Reform.); alii, ut Soto, Vasquez, Salmanticenses, S. Alphonsus et communiter moderni, verisimilius docent sacerdotes teneri ad cele­ brandum saltem ter vel quater in anno, quod congruit supra relatis verbis tum S. Thomae, tum Codicis (“pluries per annum”), tum prae­ cipue Innocentii III (“vix celebrant quater in anno”) et Decreti S.C. Concilii (“ter vel quater in anno”). Praeterea quidam dixerunt sacerdotem teneri ad celebrandum deter­ minatis quibusdam diebus, uti in triplici Paschate (Nativitate Domini, Paschate et Pentecoste), vel aliis dominicis aut festis de praecepto; alii vero, ut S. Alphonsus et communius moderni, dicunt sufficere ut sacerdos celebret ter vel quater quibuslibet diebus. Item quidam moderni, ut Cappello, volunt sacerdotem suae obliga­ tioni satisfacere si celebret ter vel quater diebus continuis, nam, inquit Cappello, “fructus Missae, unice in casu spectandus, idem est . . . sive id fiat diebus continuis sive diuturna servata distantia inter unam et aliam Missam”;C1 alii vero, ut S. Alphonsus, requirunt ut servetur debita distantia inter unam et aliam Missam, idque congruentius est rationi ex qua hanc obligationem deduximus et modo quo obligat supradictum praeceptum caritatis. ei De sacram., v. 1, n. 633, Taurini, 1921, p. 499 INDEX BIBLICUS (Numeris paginarum ordinariis indicatur simplex mentio, italicis vero explicita citatio, crassioribus tandem aliquid notabilius) GENESIS i, n 1, 28 2, 9 4, 4 8, 20 14, 18 14, 18 sqq. 16, 4-35 17, 10 18, 6 19, 3 22, 1-2 27, 28. 37 41, 26 EXODUS 7, 12 12 12, 6 12, 8 12, 8. 15-20 12, 10 12, 11 12, 27 12, 46 16 16, 3-4 16, 4 16, 4. 16. 19. 20 16, 4-35 16, 12-13 16, 16 16, 23-25 16, 32-34 16, 35 17, 1-7 17, 6 21, 15 24, 5-8 24, 6-8 25, 30 29, 2 29, 2 29, 34 29, 38-42 40, 4. 21 124 141 13 14 14 13. 87 10 220 194. 195. 196 106 106 14 93 194 190 14 14 12. 106 14 584 181. 194. 195. 196 196 417 654 463 13 584 13 13 13 5S5 13 13. 469 13 113 559 14 11. 81 14. 585 93 106 584 14 14. 585 9, 6 16 21, 6. 8. 17 141 14 14 NUMERI 6, 19 11, 4-9 11, 4. 13. 18. 21 106 13 13 DEUTERONOMIUM 7, 13 93 JUDICES 6, 20 106 I REGUM 2, 5 2, 35 21 21, 6 sqq. 13 11 721 14 III 16, 17, 19, 19, 19, i REGUM 6 6. 12 5-8 7 8 JUDITH 8, 25 6 ESTHER 8, 13 6 JOB 10, 22 31, 31 186 1S6 PSALMI : 4. 8 13, 4 17, 17-20. 24-25 18, 3 22, 5 26, 2 50, 18 50, 10 77, 25 LEVITICUS 77, 27-30 106 96, 7 2, 4 ’ In hoc et sequentibus indicibus componendis amice collaboravit Weiler ex Typographia Bruce. [1] 106 14 14. 463 470 469 93 186 13 457 11 186 743 747 13 13 586 Dominus Edoardus INDEX BIBLICUS [2J Ii 1 « • • v ■k i4 4a * * r i i I « • « ) f i ) > 1 t 1 P 1 c a 587 95. 213. 648. 652 11 13 13 10 10. 13 3 98, 5 103, 15 104, 3-4 104, 40 104, 41 109 109, 4 110, 4 115, 12.13. 17. 18. 19 11 PROVERBIA 9, 1-5 9, 5 11 115. 186 CANTICA CANTICORUM 5, 1 11. 468 SAPIENTIA 16, 20 16, 20-21 16, 28 18, 2 12. 13. 462 13 6 6 ECCLESIASTES 10, 19 11 ECCLESIASTICUS 15, 3 11.186 24, 29 186 37, 11 6 6, 6 254 ISAIAS 19, 19 sqq. 33, 16 36, 17 49, 26 53, 7 53, 7-8 58, 7 66, 21 11 11 93 186 15 71 192 11 JEREMI AS 11, 19 11. 206 THRENI 2, 12 93 DANIEL 3, 8 6, 24 7, 17 8, 11-13 186 186 194 11 OSEE 2. 22 JOEL 1, n 2, 19 AGGAEUS 1, U 93 93 93 93 MALACHIAS 1, 6-7 1, 10-11 11 10 II MACHABAEORUM 1, 11 6 2, 27 6 MATTHAEUS 6, 11 51 S. 724 6, 12 457 8, 8 205. 731 12, 4 106 13, 33 108 13, 38-39 194 14, 12 68 14, 14-15 220 14, 15 sqq. 15. 75 14, 19 63. 74 15, 32 sqq. 75 15, 36 6. 63. 74 16, 6-11 187 16, 6-12 192 16, 17 100. 188 17, 12-13 192 22, 1 sqq. 15 22, 11 sqq. 705 50 26 26, 17 64 56 26, 17-18 69 26, 20 26, 24 188 26, 26 3.37. 63. 74. 124.213. 215. 408.451.479. 578 26, 26-28 10. 47 26, 26-29 49. 51. 189 26, 26 sqq. 43. 197 26, 27 4. 6. 552 26, 27-28 50. 56. 547. 557. 560 26, 28 11. 47. SI. 192.457. 579 26, 29 47. 80. 87. 191. 469 70 26, 30 27, 12 186 28, 20 3 MARCUS 6, 34 sqq. 15 6, 41 63. 74 8, 6 6. 63. 74 50 14 14, 12 64. 104 14, 12-13 56 14, 12-16 69. 107 14, 22 37. 63. 70 14, 22-24 10 14, 22-25 49. 51. 189 14, 22 sqq. 43. 107 14, 23 4. 6. 417. 560 14, 23-24 126. 577 14, 24 56 14, 25 47. 80. 87 14, 26 70 16, 16 482. 501. 525. 560 INDEX BIBLICUS LUCAS I. Μ 9, 16 II, 3 12, 1 14, 16 sqq. 15, 22-23 16, 1 18, 21 19, 6 22 22, 7 22, 7-15 22, 15 22, 15-16 22, 15-18 22, 15-20 22, 17 22, 17-18 22, 18 22, 19 22, 19-20 22, 19a 22, 19b-20 22, 20 22, 37 24, 30. 35 24, 30-35 24, 35 24, 41-43 JOANNES 1, 14 1, 15. 30 1, 17 1, 29 1, 29. 36 1, 51 2 2. 9 2, 9-10 2, 19-21 3, 3—6 3, 5 3, 6 3, 12-13 3, 32 4, 1 4, 10. 13. 14 4, 10-15 4, 13. 32. 34 4, 23-24 4, 32-34 4, 32 sqq. 6 6, 1-15 6, 1 sqq. 52 63. 74 518 108 15 205 186 71 731 50 64. 68 56 69. 74. 83 53. 54. 79 50 49. 189 53. 70. 552. 561. 579 53. 54 80. 87 4. 6.47. 53.54.63. 192. 206. 453. 480. 518. 525. 552.557.561.633. 634. 639. 739. 740. 769. 774 10. 43. 51. 52. 197 53 37. 52. 53 47. 53. 54. 192 71 4. 10. 63. 74. 106. 633. 640 540 55 75 47 68 454 15 71 188 14. 75. 220 101 463 192 187 480. 481. 484. 501. 507. 517. 525. 560 188 188 63 63 115 14 186 14 102 187 15. 38. 44. 48. 50. 56. 61. 181. 220. 241 45 15 [3] 6, 9 96 6, 11 6. 63. 74 6, 16-25 45 6, 24 14 6, 25 46 6, 26-47 45. 48 6, 27 48. 49 6, 27.32.33.35 48-51 49 6, 27-35 14 6, 29. 35.36. 37 40 47 45 6, 30-32 11 6, 30-32. 49-58 49 6, 31-32 6 6, 31-32 13 6, 31-32 186 6, 31. 32. 49 463 6, 32. 35. 51 4 6, 32—35. 48—59 48 6, 33. 50. 52. 55. 57 58. 59 501 6, 33. 52 49 6, 34 187 6, 35 45. 48. 49. 518. 650 655 6, 35. 39. 40. 44. 47. 50. 52. 55. 59 47 6, 41 187 6, 48. 51 61 6, 48. 51. 52. 57. 58 459 6, 48-59 45. 46. 48. 559 6, 48 sqq. 463 6, 49. 50. 59 471 6, 49. 59 186 6, 50 61 6, 51-52 49. 406 6, 51-50 38. 46. 558 6, 52 44. 45. 47. 48. 49. 61. 66. 87. 185. 191 417 557.559.598.599 6, 52. 54. 61 483 6, 52. 55. 59 469 6, 52. 57 699 6, 52. 59 61 6, 52-57 10. 45. 48 6, 52-59 49. 185 6, 53 560 6, 53-57 48 6, 54 U. 45. 61. 480. 4SI 482. 483. 484. 485. 480. 400. 491. 500. soi. 503. 507. 517. 525. 547. 557. 559.563.650. 651 6, 54. 55. 56 185 6, 54. 56 50 6, 54. 56. 58 185 6, 54-64 215 6, 54 sqq. 47. 185. 550. 552 6, 55 61. 471. 523. 557 6, 55. 57 550 6, 55. 57. 58. 59 415 6, 55. 57. 59 44 14] 6, 55 sqq. 6, 56 6, 57 INDEX BIBLICUS 185 186. 207. 422. 517. 650. 699 61.224. 406. 482. 486. 557 47. 680 3. 61. 406. 451 557. 560 46 45. 187 187 188 181 188 188 187. 188 187 192 188 192 188 697 191 195 770 188 472 95 91. 93 68 64. 69 70 64 64. 68 209 220 195 6, 57-58 6, 58 6, 59 6, 60 6, 60-72 6, 61 6, 62-63 6, 63 6, 64 6, 67-68 6, 68 6, 69 7, 38-39 8, 14 8, 32-34 8, 32—44 9, 5 9, 17 10, 7 10, 14 11, 4. 11-15 11, 25 12, 24 12, 24-25 13, 1 13, 1-29 13, 4 sqq. 13, 12. 23. 25. 28 13, 29 14, 19 15, 1 15, 1-5 95 15, 1 sqq. 459 15, 4-5 188 15, 28-29 459. 680 17, 11. 21. 23 208 17, 22-23 68 18, 28 64 18, 28. 39 68 19, 31 113 19, 33-34 114 19, 34 71 19, 36 69 20, 19 15 21, 12-15 75 21, 12 sqq. 770 21. 15-15 192 21, 19-23 ACTUS APOSTOLORUM 4. 75. 87. 107. 534 2, 42 2, 42. 46 10. 55. 57. 59. 63. 633. 640 540 2, 42-46 4 . 73. 75. 103. 640 2, 46 559 3, 6 740 6, 2. 4 71 8, 32 17, 20, 20, 20, 20, 21 27, 28 7 7-8 7. 11 11 35 AD ROMANOS 2, 11. 13 3, 25 5, 18 5, 19 6, 3 6, 9 6, 13 6, 28 8, 1 8, 3 11, 29 12, 1 12, 3 12, 5 14 475 4. 10. 57. 59 534 63. 75. 540.640.740 55. 640 540 63.75. 540.640.740 742 71. 171 484 71 501 184. 421 472 3. 4 501 71 443 747 669 60 720 I AD CORINTHIOS 457 1, 10 740 1, 11-15 188 2, 14-15 740 3, 4-5 104 5, 6-8 14. 63. 65. 71. 70S 5, 7 108 5, 7-8 725 7, 5 13 10, 1 13 10, 1. 4. 6 11. 13 10, 1-11 185. 213 10, 3-4 194 10, 4 58 10, 14-21 4. 126. 191. 193. 232. 10, 16 417. 485. 633. 640 60. 87. 459. 462 10, 16-17 10, 16. 17. 20. 21 10. 59 61. 454. 460.485.540 10, 17 554 10, 18 194 10, 20-21 50. 73 11 451 11, 13 73 11, 17-34 10 11, 18 sqq. 56. 57. 74 11, 20 4 11, 20. 23. 24 534 11, 20-21 54. 65. 640 11, 23 38 11, 23-25 49. 51. 189 11, 23-26 43. 197 11, 23 sqq. 3. 6. 47. 63. 192. 527. 11, 24 739. 769 10. 37. 40. 53. 455 11, 24-25 480. 740 > 525. 526. 633. 639 11, 24-26 INDEX BIBLICUS 11 11, 11. 11, 11, 11, 11, 11, 11, 11, 11, 12, 12, 15, 15, 15, 47. 53. 192. 194. 469 480. 547. 557. 561 3. 52. 192. 469 416. 456. 540.559. 562 711 455 193 232. 537 457. 559. 724. 731 47 56 60. 216. 485 739. 740 55 25 25-26 26 27 27. 29 27-29 27-30 28 29 30 33 27 29 1-3 29 44 734 394 11 AD CORINTHIOS 462. 468 5, 14 740 5, 20 775 6, 1 55 12, 1 sqq. AD GALATAS 1, 9-12 1, 18 2, 2 2, 11 sqq. 3, 5 4, 24 5, 6 5, 9 S, 13. 16 5, 15 AD EPHESIOS 1, 7 2, 13 2, 14 4, 11 4, 11-12 5 5, 2 5, 23 . 55 55 55 75 188 195 705 108 188 186 71 71 47 739 740 9 71 451 AD COLOSSENSES 52 4, 14 I AD THESSALONICENSES 35 5, 17 I AD TIMOTHEUM 43 3, 15 142. 210 4, 5 II AD TIMOTHEUM 52 4, 11 ! AD TITUM 1, 6 1, 15 3, 5 3, 5-7 [5] 742 100 478. 483 501 AD PHILEMONEM 52 24 AD HEBRAEOS 1, 6 5, 1 5, 5-6 5, 6 6, 20 7, 25 7, 9. 10 8, 3 9, 14 9, 17 sqq. 10, 19 10, 20 13, 10-12 586 741. 769. 772. 774. 776 10 10. 87 10. 87 735 10 741 171 11. 81 171 47 10 I PETRI 1, 18-19 L 19 2, 5 3, 18 3, 21 5, 13 15 65. 71 747 47 483 52 II PETRI 2, 13 2, 17 73 76 195 I JOAN NTS 4, 16 J UDAE 2. 21 12 12-13 APOCALYPSIS U 6 1, 20 5, 6. 8. 12. 13 5, 6. 9. 12 16, 6 17, 1-15 19, 9 21, 1-2 22, 1. 3 76 73. 75 195 742 1Q4 71 15 114 15. 471 15 15 INDEX EXEGETICUS (Textus citantur juxta ordinem quo referuntur in hoc tractatu) VARIA NOMINA HUJUS SACRA­ MENTI (p. 4). Joan. 6, 32. 35. 51; 1 Cor. 11, 20. 23. 24. (cf. Matth. 26, 27; Mare. 14, 23; Luc. 22, 19); 1 Cor. 10, 16; Act. 2, 42 (cf. Act. 2, 46; 20, 7; Luc. 24, 30. 35). Ipsum nomen "Eucharistia” (p. 6). In A.T. (juxta LXX): Judith 8, 25; Esther 8, 13; Sap. 16, 28; 18, 2; Eccli. 37, 11; 2 Mach. 1, 11; 2, 27. In N.T.: Matth. 26, 27; Marc. 14, 23; Luc. 22, 19; 1 Cor. 11, 24; Matth. 15, 36; Marc. 8, 6; Joan. 6, 11. TEXTUS IN N.T. (p. 10). Promissio: Joan. 6, praecipue v. 52-57. Institutio: Matth. 26, 26—28; Marc. 14, 22-24; Luc. 22, 19 sq.; 1 Cor. 11, 24 sq. Usus apud primos Christianos: 1 Cor. 10, 16. 17. 20. 21; 11, 18 sqq.; Act. 2, 42. 46; 20, 7; Luc. 24, 30. 35. Doctrina Pauli de effectu mysticae unionis: 1 Cor. 10, 16. 17. 20. 21, et de sacerdotio secundum ordinem Mclchisedech : Hebr. 5, 6; 6, 20; 7. 9. 10; 13, 10-12; 1 Cor. 10, 16. 17. 20. 21. PROPHETIAE IN A.T. (p. 10 sq.). Sacrificium Malachiae: Malach. 1, 10 sq. Sacrificium Mclchisedech: Psal, 109, 4; Gen. 14, 18 sqq.; Hebr. 5, 5 sq. Aliae prophetiae: Isai. 66, 21; 19, 19 sqq.; Dan. 8, 11-13; 1 Reg. 2, 35; Psal. 22, 5; Psal. 104, 3 sq.; Psal. 115, 12. 13. 17. 18. 19; Eccl. 10, 19; Cant. 5, 1; Eccli. 15, 3; Isai. 33, 16; Jerem. 11, 19; Malach. 1, 6 sq. 40; Sap. 16, 20-21; 1 Cor. 1-11; Joan. 6, 31-32, Coturnices: Exod. 16, 12-13; Num. 11, 4, 13. 18. 31; Psal. 77, 27-30; Psal. 140, 40. Aqua fluens ex petra deserti: Exod. 17, 1-7; Psal. 104, 41. Agnus paschalis: Exod. 12; 12, 6; 1 Cor. 5, 7. · Panes azymi: Exod. 12, 8. 15-20. Panes propositionis: Exod. 25, 30; 40, 4. 21 ; Lev. 21, 6. 8. 17; 1 Rcg. 21, 6 sqq. Sanguis foederis: Exod. 24, 5-8. Panis Eliae: 3 Reg. 19, 5-8; cf. 17,6. 12. Antiqua sacrificia, uti Abelis, Abrahae, Mclchisedech: Gen. 4, 4; 8, 20; 22, 1-2; Exod. 29, 38-42; 12; Lev. 16. Miraculum Canae: Joan. 2. Verba Christi ad Samaritanam: Joan. 4, 10-15 coll, cum 6, 27-35; 4, 23—24 coll, cum 6, 64. Multiplicatio panum: Matth. 14, 15 sqq.; Marc. 6, 34 sqq.; Joan. 6, 1 sqq. Parabolae de convivio: Luc. 14, 16 sqq.; Matth. 22, 1 sqq. Coena discipulorum: Joan. 21, 12-15. Cocna Agni: Apoc. 19, 9. Sedes Agni: Apoc. 22, 1-2. Agnus Dei: Isai. 53, 7; Joan. 1, 29; 1 Petr. 1, 18 sq.; Apoc. 5, 6. 9. 12; 22, 1.3. VERBA PROMISSIONIS ET INSTI­ TUTIONIS. Verba promissionis (p. 44-49): Summa sermonis Christi in Joan. 6,1-72. Prima ac discussa pars sermonis: Joan. 6, 26-47. Altera ac praecipua pars sermonis: Joan 6, 48-72. TYPI ET FIGURAE IN UTROQUE Inanitas interpretationis Rationalistarum TESTAMENTO (p. 11-15). et quorundam catholicorum. Verba institutionis (p. 43.49-51): Matth. Typi ab ipsa Scriptura assignati: 26, 26-29; Mare. 14, 22-25; Luc. 22, Petra deserti: 1 Cor. 10, 1-11. 15-20; 1 Cor. 11, 23-26. Manna: Joan. 6, 30-32. Parallelismus verborum promissionis ct Sanguis foederis: Matth. 26, 28 (coli, institutionis (p. 47). cum Exod. 24, 6-8; Hebr. 9, 17 sqq.). Allusio eschatologica in verbis promis­ Typi a Patribus assignati: sionis et institutionis (p. 47). Lignum vitae: Gen. 2, 9. Caro Christi et corpus Christi promiscue Oblatio Mclchisedech: Gen. 14, 18; Psal. usurpantur (p. 47). 109, 4. Vox “caro” a Joanne praefertur, forte ut Manna: Exod. 16. 4; Psal. 77, 25; 1 Cor. efficacius retundat Docctas (p. 47). 10, 1; Sap. 16, 20; Exod. 16, 16; 16, 32-34; 16, 35; 16, 4-35; Num. 11, 4-9; 1 Authenticitas Luc. 19b-20 (p. 52). Reg. 2, 5; Psal. 77, 17-20. 24-25; Psal. 104, Quattuor classici loci referuntur ac cx[6] INDEX EXEGETICUS ponuntur contra inanes interpretationes Rationalistarum (p. 49-58). Convenientia et discrepantia illorum locorum (p. 52). Quomodo quidam haeretici abusi sint sequentibus textibus: 1 Thess. 5, 17 (p. 35 sq.) ; Joan. 6 (p. 36. 38. 46); Lue. 22, 19 (p. 36. 37); 1 Cor. 11, 23-25 (p. 38); Matth. 26, 26-27 (p. 41). RATIO SACRAMENTI. Ritus sensibilis (p. 58-59): Verba institu­ tionis; Joan. 6, 54. 56; Act. 2, 42. 46; 20, 7; 1 Cor. 10. 16. 17. 20. 21. Ritus collativus gratiae (p. 60-61): Verba institutionis; verba promissionis; 1 Cor. 10, 16 sq. [7] Joel 1, 11; Gen. 27, 28. 37; Deut. 7, 13; Psal. 4, 8; Isai. 36, 17; Thren. 2, 12; Aggaeus 1, 11; Osea 2,22; Joel 1,10; 2,19. Azyma Judaeorum fuerunt ex tritico (ibid.). Validitas consecrationis in azymo (p. 107): Marc. 14, 12-16 ct loc. parai. Nec obstat nomen apros quo vocatur panis a Christo consecratus, quia sic vocantur in Scriptura etiam panes azymi: Jud. 6, 20; Exod. 12, 8; 29, 2; Lev. 2, 4; Num. 6, 19; Gen. 18, 6; 19, 3; 3 Reg. 16, 6; Matth. 12, 4; Luc. 24, 30. 35. Symbolismus azvmi (p. 104. 108): 1 Cor. 5, 7. Christum miscuisse aquam vino conse­ crando probabile est ex usu Judaeorum, juxta Prov. 9, 5 et Mishna Pesach 7, 13 (p. 115). COENA INSTITUTIONIS. Eucharistia instituta est in ultima coena FORMA. (p. 65 sq.) : 1 Cor. 11, 23. Nec verba Joan­ Sola verba dominica esse formam conse­ nis continent plus quam promissionem. crationis, deducitur ex narratione institu­ De tempore quo ultima coena celebrata est (p. 68): Joan. 13, 1; 13, 29; 18, 28; tionis et verbis Christi “Hoc facite in meam commemorationem” (p. 137 sq.). 19,31; Matth. 14, 12; Luc. 22, 7. In consecratione calicis sufficere verba Ultima coena fuit coena paschalis (p. “H.ic est sanguis meus,” ex verbis in­ 69): Mare. 14, 12-16; Matth. 26, 20; Luc. 22, 15. stitutionis suadetur sed non probatur (p 153 sq.). Doctrina, a Paula inculcata, de Christo Significatio passionis Christi in verbis in­ Paschale N.T. (p. 71): 1 Cor. 5, 7; Rom. stitutionis et promissionis (p. 156. 171. 3, 25; 5, 19; 8, 3; Ephes. 1, 7; 2, 13; 185): Matth. 26, 28 et loc. parai.; Joan. 5, 2; Isai. 53, 7-8 (cf. Luc. 18, 21; 22, 37; 6, 52. Act. 8, 32) ; Joan. 1, 29. 36; 19, 36; 1 Petr. 1, 19; Apoc. 5, 6. 8. 12. 13. PRAESENTIA RE ALIS. De communione ipsius Christi in ultima Exhibetur in verbis institutionis et coena (p. 79): Luc. 22, 15 sq.; Matth. promissionis (p. 185-197): Joan. 6, 52-59; 26, 26-27; Matth. 26, 29 ct Marc. 14, 25. Matth. 26, 26-29 et loc. parai. Coena Dominica (p. 74): 1 Cor. 11, 20. Inepte Protestantes metaphorice expli­ Fractio panis (p. 55. 74). Observatur a cant verba promissionis, collatis textibus Christo jam ante Euch. institutionem: Prov. 9, 5; Job, 31, 31 ; Joan. 6, 64 (p. 1S6 Matth. 14, 19; 15, 36; Marc. 6, 41; 8, 6; sq. 188 sq.). Luc. 9, 16; in ipsa institutione: Matth. 26, De sensu Joan. 6, 62 sq. “Si ergo videri­ 26 et loc. parai.; in apparitione Emmaus: tis Filium hominis ascendentem ubi erat Luc. 24, 30. 35 ; a primis Christianis: Act. 2, prius?” (p. 188). 42. 46; a Paulo: Act. 20, 7. 11; 27, 35. De sensu Joan 6, 64 “Caro non prodest Variae coenae seu convivia cum Christo quidquam” (p. 188 sq.). vel inter fideles (p. 75): Joan. 2; Matth. Inepte Protestantes ad explicanda meta­ 14, 15 sqq.; 15, 32 sqq. et loc. parai.; phorice verba institutionis provocant ad Joan. 21, 12 sqq.; Luc. 24, 41-43; Gal. 2, Joan. 6, 52; Matth. 26, 29; 1 Cor. 10, 16: 11 sqq. Luc. 22, 19; 1 Cor. 11. 24; 11, 25; et ad Agape in incerto sensu convivii vel charivarias sic dictas locutiones sacramentales: tatis (p. 75-76): Judas, 1. 12. 21; 2 Petr. Gen 41, 26; Dan. 7, 17; Matth. 13, 38 sq.; 2, 13. 1 Cor. 10, 4; Apoc. 1. 20; Joan 10, 7; 15, 1. 5; 2 Petr. 2, 17; Judas 12 sq.; MATERIA. Gen. 17, 10; Exod. 12, 11; Gal. 4, 24 Panis ct vinum (p. 87): Verba institu­ (p. 191. 192. 194-196). tionis; Matth. 26, 29; Mare. 14, 25; Luc. 22, 18; Joan. 6, 52; Act. 2, 42; 1 Cor. TRANSSUBSTANTIATIO requiritur a 10, 16-17; Gen. 14, IS. veritate ipsorum verborum institutionis (p. Svmbolismus passionis Christi in fru­ 240 sq.). mento (p. 91. 93): Joan. 12, 24 sq. PERMANENTIA ACCIDENTIUM eru­ Panis triticeus et vinum de vite (p. 93): itur ex eisdem verbis (p. 330). Verba institutionis collata cum Exod. 29, 2; [8] INDEX EXEGETICUS TOTALITAS CHRISTI PRAESENTIS sub unaquaque specie (p. 406. 415. 416. 417): Joan. 6, 51-52. 55. 57. 58. 59; verba institutionis; 1 Cor. 11, 27; Mare. 14, 23; 1 Cor. 10, 16. EFFECTUS (p. 60 sq. 451. 454. 455. 457. 459. 462. 463. 469. 471). Vita gratiae: Verba institutionis; Joan. 6, 48-59. Euch. per se non aufert mortalia: 1 Cor. 11, 27-29; nec obstat Matth. 26, 28. Gratia mysticae unionis: Joan. 6, 48. 51. 52. 57. 58, cf. 15, 4 sq.; Joan. 17, 11. 21. 23; 1 Cor. 10, 16 sq. Symbolismus hujus unionis in pane et vino: 1 Cor. 10, 16 sq. Gratia cibativa: Joan. 6, 48 sqq.; 6, 31. 32. 49; Exod. 16, 3 sq.; 3 Reg. 19, 5-8; Joan, 2, 9 sq. Pignus vitae aeternae: Joan. 6, 52. 55. 59; 1 Cor. 11, 25; 11, 26; Matth. 26, 29; Exod. 16, 35; 3 Reg. 19, 8. Pignus resurrectionis: Joan. 6, 55; 49, 50. 59. NECESSITAS. Euch. est necessaria ad salutem (p. 480 sq.): Joan. 6, 54 coll, cum Joan. 3, 5; Luc. 22, 19; 1 Cor. 11, 24 sq.; 11, 25 sq. Diversa doctorum explicatio de necessi­ tate Euch. contenta in Joan. 6, 54 et Luc. 22, 19 (p. 480 sq. 490). Euch. non esse de necessitate in re vel voto colligitur ex Marc. 16, 16; Rom. 8, 1 coll, cum 6, 3 ; Tit. 3, 5-7 (p. 500 sq.). Non habetur perfectus parallelismus inter Joan. 3, 5 et Joan. 6, 54 (p. 501). Euch. est de necessitate medii in solo voto (p. 500. 507. 517): Joan. 6, 54. Euch. est necessaria ad perseverantiam in gratia necessitate medii in re vel voto (p. 517): Joan. 6, 54; 6, 56. Patres ad Euch. referunt verba Luc. 11, 3: “Panem nostrum quotidianum da nobis hodie” (p. 518). Euch. est necessaria etiam ex praecepto divino (p. 525-527): Joan. 6, 54 coll, cum Joan. 3, 5 et praecipue Luc. 22, 19; 1 Cor. 11, 24-26. Quorumdam theologorum interpretatio verborum Luc. 22, 19 (p. 525 sq.). SUB UTRAQUE SPECIE. Communio sub utraque specie est Christi verbis conformior et a primis fidelibus sponte usitata (p. 537): Joan. 6, 54-57; 1 Cor. 11, 28. Communionis sub unica specie probabiles loci (p. 540): Luc. 24, 30-35; Act. 2, 42. 46 (ci. 20, 7. 11; 27, 35); 1 Cor. 10, 17; 11, 27. Necessitatem communionis sub utraque specie quoad omnes fideles, inepte Protes­ tantes probant ex Joan. 6, 54; Matth. 26, 27 sq.; Luc. 22, 17-20; 1 Cor. 11, 25 sq. (p. 547). Singuli textus specialiter discutiuntur (p. 556-562). In Joan. 6, 54 particula “ct” accipi potest in sensu disiunctivo sicut in Act. 3, 6; Exod. 21, 15; 1 Cor. 11, 29 (p. 558 sq. 562). Varia interpretatio Matth. 26, 27-28: “Bibite ex hoc omnes” (p. 560 sq.). De sensu Luc. 22, 19: “Hoc facite in meam commemorationem” (p. 481. 525 sq. 552. 556 sq. 561 sq. 739. 741 sq.). Necessitas communionis sub utraque specie quoad celebrantes eruitur ex Luc. 22, 19; Matth. 26, 27; Luc. 22, 17 (p. 552). Necessitas consecrationis sub utraque specie (p. 633. 639 sq.): Luc. 22, 19; 1 Cor. 11, 24-26; 10, 16; nec obstant: Luc. 24, 30. 35 ; Act. 2, 42. 46 (cf. 20, 7. 11 ; 27, 35). CUSTODIA seu asservatio Euch. repro­ batur a Protestantibus, inepte allegantibus Exod. 12, 10; 16, 4. 16. 19; 29, 34 (p. 584 sq.). ADORATIO Euch. reprobatur a Protes­ tantibus, inepte appellantibus ad ipsa verba institutionis (p. 588 sq.). COMMUNIO. ■ Ex Matth. 26, 26 et Mare. 14, 23 sq. nequaquam confirmatur thesis Protestan­ dum docentium Eucharistiam consistere in ipsa communione (p. 578 sq.). Majorem esse fructum communionis sub utraque specie nequaquam eruitur ex Joan. 6, 54. 56 (p. 648. 650). Indigna susceptio Euch. est sacrilegium in corpus Christi (p. 711): 1 Cor. 11, 27. 29. MINISTER. Solus sacerdos est minister valide conse­ crationis (p. 740 sq.): Luc. 22, 19; 1 Cor. 11, 24 sq.; Act. 20, 7. 11 ; 27, 35; 6, 2. 4; 2 Cor. 5, 20; 1 Cor. 3, 4 sq.; cf. 1 Cor. 1, 11-15; Eph. 4. 11 sq.; 1 Cor. 12, 29; Hebr. 5, 1 ; 8, 3. De obligatione celebrandi (p. 769 sq. 774): Luc. 22, 19; 1 Cor. 11, 24; Hebr. 5, L I 1 INDEX THOMISTICUS (Numeris paginarum ordinariis indicatur simplex mentio, italicis vero explicita citatio, crassioribus tandem aliquid notabilius) (Vide: INDEX ANALYTICUS: Thomas Aquinas) 1. 2. 3. 4. 5. 7. 13. 14. 19. 20. 32. 33. 34. 61. 62. 66. 67. 69. 72. 77. 78. 80. 81. 82. 83. 84. 89. 90. 91. 95. 97. 102. 107. 108. 111. 115. 116.117. 119. 120. 121. 122. 123. 125. 126. 127. 133. 138. 146. 149. 150. 151. 152. 153. 155.156. 157. 158. 159. 160. 161. 162. 163. 164. 165. 166. 168. 169. 170. 171. 172. 173. 175. 176. 223. 2 24 . 2 2 7 . 231. 238. 239. 254. 255. 25 6. 257. 2 58 . 259 . 2 60. 261. 262 . 264. 265. 2 66 . 2 67 . 2 69 . 2 70. 2 7 5 .2 7 7. 278. 279. 280. 282. 283. 286. 287. 290. 291. 292. 294. 296. 305. 306. 307. 308. 309. 310. 312. 313. 314. 315. 318. 330. 336. 337. 338. 340. 342. 343. 347. 349. 350. 351. 353. 355. 356. 357. 358. 359. 360. 361. 363 . 365. 366. 367. 368. 369. 370. 372. 373. 374. 375. 376. 377. 378. 379. 380. 381. 386. 387. 393. 394. 395. 396. 397. 398. 399. 403 . 404. 406. 407. 409. 410. 411. 412. 413. 415. 416. 417. 418. 419. 420. 422. 424. 427. 428. 429. 433. 434. 435. 436. 437. 438. 439. 441. 442. 443. 444. 445. 446. 447. 448. 449. 453. 454. 455. 456. 457. 458. 459. 462. 464. 465. 466. 467. 468. 469. 470. 472. 475. 476. 477. 486. 487. 492. 493. 496. 497. 508. 509. 510. 511. 513. 514. 516. 519. 521. 522. 525. 528. 534. 536. 539. 554. 555. 561. 564. 565. 567. 568. 572. 576. 579. 585. 587. 590. 591. 593. 598. 602. 603. 604. 606. 613. 615. 620. 621. 622. 624. 625. 626. 631. 634. 635. 637. 638. 639. 645. 647. 649. 652. 653. 654. 655. 664 . 667 . 668. 669. 672. 675. 677. 678. 679. 680. 682. 683. 685. 686. 687. 689. 690. 691. 694. 704. 705. 706. 707. 708. 709. 711. 712. 713. 714. 715. 716. 717. 720. 721. 723. 729. 730. 731. 732. 733. 734. 735. 736. 740. 746. 747. 748. 749. 750. 751. 752. 753. 754. 755. 758. 759. 763. 765. 766. 767. 769. 772. 773. 774. 775. 776. 777. 779. 780 Prima Secundae (1-2) q. 67, a. 4, ad 2 q. 73, a.3 a. 4 q. 114, a. 6 731 714 714 735 Secunda Secundae (2-2) 731 q. 19 467 q. 24, a.10 645 q. 88, a. 10, ad 2 13 q. 102, a. 5, ad 3 Pars (3 p.) a. 1 a. 2 a. 1 a. 2 q.44, a. 2 q. 46, a. 9, adi q. 60, a. 1 ad 1 a. 3 a. 4, ad 1 a. 6, ad 2 a. 7 a. 8 q. 62, a. 1 a. 3 a. 4 q. 65, a. 1 ad 1 ad 3 a. 2 a. 3 Tertia q. 2, q. 25, q. 39, ad 1 ad 2 a. 4 a. 6 q. 66, a. 9, q. 67, a. 6 q. 69, a. 1 a. 6 SUMMA THEOLOGICA Prima Pars (1 p.) 687 a. 3 q.2, 397 a. 1, ad 2 q.8, 397 a. 2 396 ad 3 436 q.45, a. 5 413 q. 50, a. 2 397 q. 52, a. 1 350 q. 77, a. 6, ad 2 283 q. 104, a. 4 363 q. 105, a. 6, ad 1 ad 5 ad 3 a. 9, ad 1 q. 72, a. 3, ad 3 q. 73 a. 1 ad 1 ad 2 ad 3 19] 277.291 587 80. 81 81 363 67 672 672 668 675 606 606 156. 606 164 164 164 466 672 1.466. 683 683 1. 164.466. 476. 683. 686.687 509.683 509 476. 497.508.511 766 66 755.765 686 631 514 514 121 500 34.62 466 590. 593.603. 664. 667.672.675 15S. 572.590.59/. [10] INDEX TIIOMISTICUS a. 2 q- 73, a.3 a. 4 a. 5 ad 1 ad 2 ad 3 ad 1 ad 2 ad 3 593.603. 678. 679 613.620 624 615. 624. 626 615.624 1.2. 408. 476. 492 493. 497. 509.511. 513. 514. 682. 683. 685. 690. 691 486 2.509. 513.522 467. 475. 683 34. 62.67 ad 3 67 ad 4 67. 513 a. 6 13. 664 q. 74 84 a. 1 84.89. 462.472 652 ad 1 90 ad 2 639 a. 3 90 ob. 2 91 Sed contra 91 ad 2 91 a. 4 97. 108. 158 ad 2 107 ad 3 108 a. 5 90 a. 6 108. 678 a. 7 108. 116 ad 1 a. 8 10S. 111. 119.120 q. 75 a. 1 172. 173.175 ad 3 394 a. 2 172. 224. 254. 255. 256. 257. 282. 290 378 ad 3 255 a. 3 172·258.261. 266 269. 280. 282 Sed contra 280. 283 ad 1 282 ad 3 282 a. 4 172. 238. 261. 290 508.313.336 ad 3 507.312.313 a. 5 172.315.338 ad 2 337 a. 6 172.231.259.265 ad 2 424 a. 7 170.172. 290 ad 1 766 ad 3 766 ad 4 308 a. 8 172. 261.290. 291 306. 310 ad 3 290. 309 q·75-77 84.172 q. 76 172 a. 1 399. 406. 409. 420 ad 2 a. 2 a. 3 a. 4 a. 5 ad 3 ad 1 ad 2 ad 3 ob. I ad 1 ad 2 ad 1 ad 2 ad 1 ad 3 418 3Q9. 415. 472 6«, 653 Z,5S2· 90.416 417 417 ^•399.404.417. “40 420 420 4/3.415 3". 412.420 420 415 305. 395.396.397 410.411 386. 428. 429 434 441.442.443 ad 1 435 ad 2 443.572.585 ad 3 386.442.443 a. 7 394. 428.434.43S 437. 439 ad 1 439 ad 2 434. 438 a. 8 439. 441.444.445 446 Sed contra 447 q. 77 84.172.340 a. 1 3 40. 342.349.350 351 ad 1 363 ad 2 260.360 ad 3 363 ad 4 353 a. 2 340. 355. 357 ob. 2 357 Sed contra 356. 357 ad 1 553. 359. 366 ad 2 358. 363 ad 4 367 a. 3 368.372.393 a. 4 368.372.373.374. 381.441.444 ad 1 373 a. 5 353. 356. 368.376. 377. 379. 380.393. 437 ad 2 353 ad 3 353. 381 a. 6 368.377.393 a. 7 318.337.368.369. 372 ob. 3 369 ad 3 343 a. 8 368. 3 74. 375.376. 441.444 q. 78 84 a. 1 127. 150. 151. 159. 166. 606. 746 ob. 4 160 ad 1 121./22.125.126 ad 2 156. 160 a. 6 INDEX THOMISTICUS 138. 159.160. 166 150.160.170.427 a. 2 150. 151. 153. 155. a. 3 156. 160. 161.170. 171 ad 8 733 161.164. 165. 746 a. 4 164 ob. 2 ob. 3 164 ad 2 164 ad 3 165 161.162. 165. 166. a. 5 168. 169 a. 6 146. 631.635.637. 766 ob. 1 635 Sed contra 638 ad 1 635 ad 2 613.625.639 ad 3 639 q. 79 519 a. 1 448.454.459.462. 465. 647. 653. 689 467.476.510. 683. ad 1 687 462.468 ad 2 472. 516.647.653 ad 3 448.470. 672 a. 2 672 ad 3 448.455. 458.5/0 a. 3 457 ad 1 672 ad 3 448.462. 467 a. 4 462 ad 1 462 ad 2 448.454.458.462. a. 5 466.476. 677. 733. 734 458 ad 1 448.465 a. 6 465 ad 1 465 ad 2 466 ad 3 449.647.733.734 a. 7 647.654.672 ad 3 449.468 a. 8 462.468 ad 2 704.706 q. 80. a. 1 707 ad 1 513.706 ad 2 513. 706 ad 3 513. 704. 705.707. a. 2 708 513. 704. 707. 708 a. 3 709 ad 2 70S ad 3 677.711 a. 4 711.712. 713 a. 5 715 ad 1 715 ad 2 714 ad 3 694 a. 8 4S7 a. 9, ad 3 ad 4 [11] a. 10 ad 1 ad 3 ad 5 716.720 732 731 534 a. 11 476.492.497. 508. 510.511.513.525 ad 2 508.511 a. 12 536.539. 554. 567. 653 Sed contra 539 ad 1 554. 564 ad 2 565 ad 3 554.555. 639. 647. 654 q. 81 62 a. 1 34. 77. 80 ad 1 80 ad 3 82.83 a. 3 428.435.436 a. 4 411.412.428.435 ad 1 428. 435 ad 2 412 ad 3 412 q. 82, a. 1 736.740 ad 1 747 ad 2 747 ad 4 748 a. 2 631.754. 755 Sed contra 755 ad 2 759. 763 736. 748. 750 a. 3 749. 750. 752 ad 1 694 a. 5-9 769.773. 775. 779 a. 10 Sed contra 774 776 ad 1 ad 3 777 510 q. 83, a. 3, adi 149 a. 4, ad 7 a. 6, ad 2 713 77 a. 7, ad 4 606 q. 86, a. 6 468 q.87, a. 2 468 a. 3 604. 606 q. 90, a. 2 Supplementum Tertiae Partis 712 q. 2. a. 3, ad 2 620 q. 29, a. 2 613.625 a. 6 446 q. 85, a. 2 446 a. 3 COMMENTARIUS IN 4 LIBROS SENTENTIARUM ht 3 Seni.: 462 dist. 27, q. l,a. 1 ht 4 Sent.: 380 dist. 1, q. l.a. 2,q. 3 606 q. 1, a. 3, ad 1 606 q. 1, a. 3, ad 2 626 dist. 6, q. 1, a. 1, q. 2, ad 2 591 dist. 8, q. l,a. 1, q. 1 12 q. 1, a. 1, q. 1, ad 2 q. l,a. l,q. 2 q. 2, a. 1, q. 2 q. 2, a. 1, q. 5 q. 2, a. 2, q. 1 q, 2, a. 4, q. 1 dist. 9, q. 1, a. 3, q. 1 dist. 10, q. 1, a. 2, q. 4, ad 3 q. 1, a. 3, q. 1 q. 1, a. 3, q. 1, ad 1 q. l,a. 3,q. 2 q. 1, a. 3, q. 3, ad 2 q. 1, a. 3, q. 3, ad 3 dist. 11, q. 1, a. 1, q. 1 q. 1, a. 1, q. 1, ad 1 q. 1, a. 1, q. 1, ad 3 q. l,a.3,q. 1 q. 1, a. 3, q. 3, ad 1 q. 2, a. 1, q. 1, ad 4 q. 2, a. 2, q. 3 q. 3, a. 1 dist. 12, q. 1, a. 1, q. 1, ad 2 q. l,a. l,q.3 q. 1, a. 3, q. 4, ad 2 q.3,a. l,q.2 q. 3, a. 2, q. 1 dist. 13, q. 1, a. 3, q. 1, ad 3 dist. 22, q. 2, a. 1, q. 2 dist. 44, q. 1, a. 2, q. 2, ad 3 q. 2, a. 2, q. 3, ad 4 dist. 45, q. 2, a. 3, q. 1, ad 3 INDEX TIIOMISTICUS 675 613 561 561 151.157 637 711 473.415 396 395.398 396 415 398 257 394 257 279. 287. 306. 307. 308. 309 309 637 102 77 360 353.355.357. 366 381 730 497. 519 753. 754 606 422 296 733. 735 De Veritate q.27, a. 4 1 q. 28, a. 1 683.686.690 262 QUODLIBETA Quodlib. 7, a. 10 1 Quodlib. 9, q. 4, a. 6 358. 359 413 j OPUSCULA Opusc. 30, Officium de festo Corporis Christi I “Lauda Sion” j “Sacris Solem niis” “Pange Lingua” “Verbum i Supernum” J “0 Sacrum Convivium” 2 noct., lect. 4 lect. 5 lect. 7 Invitatorium ad Matutinum Opusc. 38, Piae Preces, “Adoro te devote” [ 3.4. 14.453. 456.464.576 5.14. 290. 407. 416.417. 602 14. 407.652. 749 337. 407 407.652 407. 470 602 337.347 655 407 2.5.337.407 I COMMENTARII IN S. SCRIPTURAM hi Joan. 6, lect. 6 689. 733. 734 \ lect. 7 519 1 In 1 Cor. 11, lect. 4 380 lect. 6 151.755 157. SUMMA CONTRA GENTILES ; 158 1.3,c. 100 363 i COMMENTARII IN OPERA 1.4, c. 31 313.314 ARISTOTELIS 683 I. 4,c. 61 257. 283.315. I In Dc Anima, 1. 4, c. 63 330.336.338 1. 2, c. 4, n. 13, lect. 9 669 1. 4, c. 65 358.413 1. 4, c. 66 353.377.378. I APOCRYPHA • Opusc. Dc sacramento 380 682. 683. 686. 20 1. 4, c. 74 Eucharistiae 687.690 ! Opusc. De \zencrabili 20 Sacramento altaris QUA ESTION ES DISPUTATAE 223 c. 1-14 262. 264 469 Dc Potentia q. 3, a. 2 c. 22 568.653. 654 c. 29 INDEX ONOMASTICUS (Numeris paginarum ordinariis indicatur simplex mentio, italicis vero explicita citatio, crassioribus tandem aliquid notabilius) (Quoad nomina stellulis signata vide: INDEX ANALYTICUS) ♦ABAELARDUS, 25. 342. 430 253. 254. 287. 394. 408. 416. 456. 463. 464. ABAELARDUS (Pseudo), Epitome the538. 541. 579. 583. 587. 589. 597. 654. 744. 745. 749. 774 ulogaie Christianae, 342 ♦ABBAUDUS (Abbas), 18. 342. 369. 430 AMBROSIUS (Pseudo), ABERCII HIEROPOLITANI (Epita­ Liber de sacramentis, 17. 59. 113. 115. 119. 124. 141. 159. 198. 199. 201. 213. 253. phium), 88. 220 ABRAHAM, 13. 14. 106. 188 254. 287. 290. 457. 463. 535. 561. 579. 728 ABUCARA (Theodorus), 18 In 1 Cor., 652 ACTA S. PIONII ET SOCIORUM, 85 AMICUS, 151. 162 ACTA S. TARSICII, 541 AMMONIUS ALEXANDER, 482 ACTA SS. INDES ET DOMNAE, 541 ♦ANACLETUS (Papa) (Pseudo), 534 ACTA TRIDENTINA, ANCYRANUM CONC. (a. 314), 737 editio Goerres, 44 ANDERSEN, 30. 37. 38. 40. 54. 55. 87 editio Theiner, 405. 545. 573 ANDRUTSUS, 28. 130 ADELMANNUS (Brixiensis), 176. 230 ANGLICANAE FIDEI ARTICULI XXXIX, 32. 42. ADREVALDUS (Floriacensis), 17 ♦ANGLICAN!, 31. 42. 180 233. 244. 663 AEGIDIUS ROMANUS, 20. 379 AGATHENSE CONC. (a. 506), 536 Vide: ANGLICANAE FIDEI ARTI­ ALANUS (Guilelmus), 110, 592. 637 CULI XXXIX. ELIZABETH. HENRI♦ALANUS AB INSULIS, 518 CUS VIII. PROTESTANTES. PUSEY. ♦ALBERTUS MAGNUS, 1. 20. 91. 95. 151. RITUALISTAE. 275. 280. 287. 370. 465. 637. 713 ANNIBALE (D *), 773 ANRICH, 58 ♦ALBIGENSES, 19. 24. 25. 177. 178. 575 ALCUINUS, 104 ANSELMUS (S.), 105. 106. 107. 774. 778 ♦ALÈS (D’), 22. 33. 44. 63. 78. 79. 127. ANTHIMUS VII (patriarcha schism.), 102. 144. 149. 197. 204. 207. 244. 248. 275. 461. 130 481. 493. 504. 622 ANTIOCHENUM CONC. (a. 341), 535 ALEXANDER I, 102 ANTONINUS (S.), 151 APOLLINARIS HIERAP., 63 ♦ALEXANDER III. 226 ALEXANDER VII, 29 ♦AQUARII. 85. 88. 89. 110. 118 ALEXANDER VIII, 27. 717. 718 ARCHONTICI, 35 ALEXANDER HALENSIS, 19. 102. 110. ARCUDIUS, 144. 148 ARELATENSE CONC. I (a. 314), 737 151. 162. 275. 287. 375. 404. 445. 497. 709. ARGENTINA (Thomas), 151 772 ARGENTIS (Eustratius), 9S. QO. 130. 548 ♦ALGERUS (Leodiensis), 18. 176. 230. 288. 317. 323. 333. 334. 347. 369. 394. 602 ARGENTRÉE (D’), 232 ARIANI, 8. 208 ALLATIUS, 144 ♦ALLIACO (Card. Petrus de), 243. 317. ARISTOTELES, 224. 294. 341. 358. 366. 394. 308. 669 318. 329. 330. 344. 345. 431 ♦ARMENT, 26. 100. 101. 103. 109. 114. 117. ALLO (B.), 23 135. 137. 178. 490. 491. 544 ♦ALPHONSUS (S.), 493. 531. 633. 635. ARMENORUM CONCILIUM (a. 1342), 636. 716. 722. 729. 730. 768. 771. 772. 773. 135 780 ARNAULD (Antonius), 1Q7. 319. 718 ALTISSIODORENSE CONC. ARNAUD (J.), 22 a. 578, 113 .4A’Æ/.1G.1, 320. 345 a. 585, 490 ♦ARTOTYRITAE. 85. 88 ALTISSIODORENSIS. Vide: GUILEL­ ASCELLINUS, 175. 177 MUS ALTISSIODORENSIS. ATHANASIUS, 251 AMALARIUS, 143. 543 ATOM ISTAE, 318. 319 ♦AMBROSIUS, 8. 11. 16. 17. 25. 59. 71. Vide: CARTESIANI. CARTESIUS. 141. 177. 198. 199. 201. 212. 216. 217. 250. [131 [Μ] INDEX ONOMASTICUS AUER (W.), 24 AUGUSTINIS (Dc), 48. 92. 111. 152. 189. 233. 267. 270. 290. 315. 324. 494. 540. 593. 619. 742. ♦AUGUSTINUS, 2. 5. 8. 13. 14. 15. 16. 17. 48. 54. 59. 60. 61. 67. 71. 76. 77. 79. 82. 85. 96. 141. 152. 177. 198. 201. 214. 215. 216. 217. 218. 283. 287. 316. 330. 331. 387. 408. 416. 452. 455 . 456. 460. 461. 462. 464. 465. 466. 470. 475. 481. 482. 483. 484. 485. 486. 488. 500. 501 . 502. 503. 504. 505. 506. 507. 508. 518. 520 . 522. 535. 538. 543. 560. 579. 583. 587. 589 . 602. 607. 655. 660. 677. 694. 704. 730. 732. 735. 736. 745 Textus: Confessiones, 6,2 76 7,10 452. 464. 465.522 Contra duas epistolas Pelagianorum, 486 1,22,40 481.482 2,47 483. 504 4,4,8 483 Contra Julianum, 1,4,13 504 Opus imperfectum contra Julianum, 2,30 488 3 583 Contra litteras Petiliani, 2,37 14 De baptismo, 5,8 704 De civitate Dei, 10,4 17 10,5 17 10,19 17 17 10, 20 18, 237 15 De consensu evangelistarum, 54 3,1,12 De diversis quaestionibus LXXX1II, q. 21 283 466 q. 36 96 q.61,1 De haeresibus, 85 28 85 46 De peccatorum meritis et remissione, 502 1,18, 23 502 1,19,25 481.508 1,20,26 483. 505 1,20,26-27 501.508 1,20,27 5. 470. 475. 483. 508 1,24,34 502 1,26,39 502 1,27,40 502 1,27,42 502 1,33,62 502 3,4,7 484. 507 3,4,8 De Trinitate, 331 3,4,10 Enarrationes in Psalmos, 82.215.408 33, 1, 10 68,22 98,9 79 17.201.215. 216.218. 587 Epistolae, 22 76 22,3-4 77 24 461 25 461 36,30 71 42 217 54,2 535 54,6 216 54, 6,8 67. 694 98,5, 16 488 98,9 538 98,10 503 118, 2-3 730 147,23 216 182,5 482 186, 8,29 504 217,5, 16 484.504 228,2 745 228,6 745 228,8 745 In Joannis evangelium tractatus, 655 25,14 2. 13. 16.17 26 456 26, 11 26,13 5. 61. 460. 475. 677. 735 704 26,15 470 26,16 460. 462. 470 26,17 201.216. 455.456. 505 26,18 470 26, 20 486 26-27 16. 17 27 218 27,2 218 27,5 218 27, 11 60. 607 80,3 15 123 Sermones, 214.455 3,2 287. 461 6 215 6,1-3 60 6,2 8 49,8 518 57,7 218 71, 17 520 84,2 217 132, 1-2 2 172 141.201.2/4.217.461 227 217 228,3 217.461 229 16. 17. 59. 60. 61. 214. 272 216.217.316.331.460. 505 AURELIANENSE CONC. (a. 541), 113 AUREOLUS, 591. 614 AVERSA, 152 AVITUS (Viennensis), 7 INDEX ONOMASTICUS [15] 553. 576. 593. 606. 612. 614. 619. 632. 644 BABENSTUBER (L.), 21 649. 655. 660. 668. 753. 768. 772 BACHELET (Le), 122 BIRINUS (S.), 583 ♦BAIANI, 718 BLANCO (Compostellanus), 655 BAINVEL (I. V.), 338 BOECHL (C.), 24 BAIUS (Michael), 21 ♦BOGOMILI, 28. 36. 40. 174. 221 BALDUINUS (cantuaricnsis), 18 BOHEMI. Vide: CALIXTINI. BALLERINLPALMIERI, 753. 773 BONA (J. Card.), 21. 102. 584 BALLI (J.), 343 BONACINA, 152, 753 BANDINELLI (Rolandus). Vide: ALEX­ BONAGETA (Petrus dc), 26 ANDER III ♦BONAVENTURA, 1. 12. 78. 82. 102. 126. BARCLAY (R.),3O. 41 151. 152. 163. 256. 275. 282. 375. 404. 432. BAREILLE, 197. 248 442. 497. 531. 614. 657. 721. 770. 773 BARES, 23 BONNAE CONGRESSUS, 236 BARONIUS, 104. 541 BORGIA (N.), 24 ♦BASILEENSE CONC., 544. 546. 566 BOSCO, 605 BASILII LITURGIA, 129. 144. 200 BOSSUET, 149. 179. 234. 536. 572 BASILII VITA (S.), 490. 541 BOX (G. H.), 64 ♦BASILIUS, 5. 53. 128. 142. 143. 200. 209. BRACARENSE CONC. Ill (a. 675), 113. 416. 418. 456. 502. 535. 538. 541. 579. 694 543 BASSANI (A.), 261 BRACCI (G. M.), 24 ♦BATIFFOL (P.), 23. 54. 64. 73. 74. 85. BRANDT, 55 129. 144. 197. 204. 461. 503 BREVIARIUM ROMANUM, 16 BAUMGARTNER (E.), 74 BROWE (P.), 581 ♦BAYMA, 227. 234. 235. 237. 260 BRUN (Le), 22. 77. 132. 138. 146 BECANUS (M.), 21, 696 BUCCERONI, 753 ♦BEDA, 104. 538. 542. 733 BUCERUS, 129 BEDA (Pseudo), In I Cor., 486 BULGAKOV (Macarius), 131 ♦BEGUINAE ET BEGUARDI, 26. 576 BULGARI. 36 BÉGUIN (N.), 21 BULGARIS (Nicolaus), 28 BÉGUINOT (A.), 23 BULGARORUM CONSULTA. 25. 724 BELLACASA (J. Puig dc la), 261 ♦BELLARMINUS, 21. 48. 148. 152. 189. BURCHARDUS WORMATIENSIS, 541 231. 267. 269. 271. 272. 273. 279. 280. 299. CABASILAS (Nicolaus), 28.131. 136 313. 348. 362. 400. 427. 536. 540. 592. 614. CABRERA, 605. 609 615. 616. 618. 619. 649. 650. 668. 669. 670. CABROL (Dom), 24. 79. 147 702. CACHIA, 261. 275 BENEDICTUS XII, 26. 135. 178. 490 ♦CAERULARIUS (Michael), 29. 97. 08 BENEDICTUS XIII, 136 100. 102. 104 BENEDICTUS XIV. 22. 101. 102. 136. CAESARAUGUSTANUM CONC., 584. 536. 544. 545. 566. 722. 755 585 ♦BERENGARIUS, 16. 17. 18. 24. 25. 174. CAESARIUS (Arelatcnsis), 199. 214. 250. 175. 176. 177. 178. 183. 225. 227. 230. 237. 253. 254. 579 333. 343. 369. 430 CAESARIUS (Nazianzenus), 418 BERNAL, 162. 462. 494 CAGIN (Dom), 149. 158. 462 BERNARDUS, 1 ♦CAJETANUS, 20. 48. 91. 94. 116. 126. BERNING (W.), 23. 78 152. 155. 164. 168. 197. 256. 257. 261. 275. BERTONIUS (Guilclmus), 178 277. 278. 279. 282. 313. 348. 353. 354. 360. ♦BESSARION (Card.), 20. 135. 136. 144. 380. 383. 3.S?. 387. 398. 400. 424. 420. 44n. 149. 239 478. 480. 493. 404. 497. 512. 513. 515. 525. ♦BIEL (Gabriel), 48. 91. 04. 151. 267. 268. 526. 527. 530. 531. 536. 540. 546. 548. 554. 279. 344. 401. 413. 429. 431. 445. 407. 590. 567. 569. 614. 615. 625. 649. 658. 660. 06I. 605. 614. 637. 709 668. 672. 697. 60S. 701. 705. 709. 753. 754. BIELIAEV (lak.), 236 757. 758. 760. 772. 773. 77S ♦BILLOT (L.), 13.22.48. 148. 152.256. 261. CALECAS (Manuel), 239 275. 277. 279. 284. 286. 297. 300. 301. 302. ♦CALIXTINI, 29. 544. 545. 546. 548. 550 305. 306. 309. 311. 315. 324. 330. 348. 356. 568. 569. 570 364. 365. 375. 380. 387. 400. 401. 403. 400. Vide: HUSSITAE. 414. 425. 433. 434. 439. 462. 465. 404. 496. CALLISTUS II. 178 >60. 503. 606. 612. 614. 649. 658. 715. 730. CALMES, 48 ♦BILLUART (C. R.), 22. 32. 78. Ill 123. ♦CALVIN ISTAE, 86. 109. 173 ISO. 221. 148. 152. 157. 158. 242. 256. 257. 275. 276. 222. 245. 246. 251. 394. 400. 490. 491. 503. 279. 286. 315. 324. 343. 350. 361. 380. 3S3. 547. 562. 572. 578. 663 409 428. 433. 493. 494. 529. 531. 533. 540. [16] INDEX ONOMASTICUS Vide: PROTESTANTES. ♦CALVINUS, 16. 30. 31. 41. 102. 173. 180. 181. 182. 449. 497. 547. 548. 558. 572. 573. 580. 588 ♦CANA GALILEAE, 13 CANISIUS (S. Petrus), 536 CANO (Melchior), 375 ♦CANON MISSAE, 11. 14. 65. 127. 128. 475. 526. 561. 747 CANONES APOSTOLORUM, 535 CANONES HIPPOLYTI, 73. 76 CAPPELLAZZI (A.), 22 CAPPELLO, 94. 96. 119. 121. 152. 153. 375. 376. 494. 495. 508. 530. 531. 533. 545. 582. 584. 632. 635. 636. 646. 696. 697. 698. 703. 715. 726. 749. 753. 754. 766. 767. 771. 772. 780 CAPREOLUS, 151. 232. 256. 379. 380. 387. 424. 429. 434. 446. 591. 614 CARAMUEL, 494 CARIOLA (L.), 23 ♦CARLOSTADIUS, 179. 180. 196. 547 CAROLUS V, 544 CAROLUS MAGNUS, 17. 102 ♦CARTESIANI, 234. 357. 403 Vide: ATOM ISTA E. ♦CARTESIUS, 227. 234. 237. 260. 319. 320. 321. 343. 345 CARTHAGINENSE CONC. a. 251, 207 a. 397, 24. 86. 110. 113. 117. 490 a. 398, 738. 749 CASALIUS (G.), 21 ♦CATACUMBAE, 13. 220 ♦CATAPHRYGAE, 85. 88 Vide: PEPUTIANI. ♦CATECHISMUS CONC. TRID., 7. 11. 27. 87. 92. 94. 101. 111. 114. 116. 118. 119. 120. 125. 126. 136. 150. 151. 153. 154. 161. 170. 257. 262. 275. 316. 324. 325. 327. 330. 346. 347. 451. 462. 477. 479. 516. 520. 524. 526. 528. 531. 534. 536. 551. 561. 567. 568. 569. 593 . 594. 602. 606. 607. 615. 616. 620. 621. 622. 660. 664. 671. 688. 690. 724. 729 CATECHISMUS MAJOR ET MINOR (Lutheri), 30 CATECHISMUS PHILARETI, 227 CATECHISMUS RACOWIENSIS (Socini), 41 ♦CATHARI, 18. 24. 36. 177. 183. 575 ♦CATHARINE’S (Ambrosius), 122. 125. 128. 132. 138. 146. 162 CAVALLERA (F.), 44. 536 CHALDAEI, 101 CHEFFONTAINES (Chrvstoforus), 122. 132. 13S. 146 CHEMNITIUS, 563 CHOLLET (J. A.), 23. 234 CHRONICON PASCHALE, 543 CHRYSOSTOMI LITURGIA, 129 ♦CHRYSOSTOMCS, 5. 6. 13. 16. 17. 25. 71. 79. 80. 89. 93. 105. 124. 135. 140. 141. 142. 144. 159. 198. 199. 201. 211. 217. 250. 290. 323. 331. 394. 408. 455. 456. 460. 464. 471. 4 7 2 . 51 8. 53 5 . 53 8. 579. 582 . 588. 744 CHRYSOSTOMUS (Pseudo), Epist. ad Caesarium, 247. 248. 331 ♦CIENFUEGOS (Card. Alvarus), 22. 432. 433. 673 CLARKE, 30. 41 CLEMEN (C.), 58 CLEMENS IV, 25 CLEMENS V, 26 CLEMENS VI, 135. 648. 655. 656 CLEMENS ALEX., 17 . 52 . 63 . 73 . 76. 85. 89. 112. 201. 202. 204. 394. 408. 472. 502. 652 CLEMENS ROMANUS, 741 CLEMENS ROMANUS (Pseudo), 584. 585 CLERSELIER, 234 CLICHTOVE (J.), 20 COCHLAEUS (J.), 20 ♦CODEX JURIS CANONICI, 6. 28. 93. 101. 118. 119 . 4 55 . 479. 480. 498. 531.533. 534. 537. 545. 551. 577. 582. 587. 634. 640. 642. 694. 727. 728. 737. 740. 749. 751. 756. 770. 771. 774. 778. 779. 780 28 Can. 80 498 88, § 3 749 92, § 3 749 198 749 216, § 3 749 451, § 2, 1 749 464, § 2 749 471 749 472 749 474 749 475 749 514 749 514, § 2 749 514, § 3 728 595, § 2 728 595, § 4 498 745, § 2, 1 740 802 28 802-812 756 803 770. 771 805 118. 119 814 28 814-817 93 815 101 816 634. 642 817 28 818-844 737 845 740 845, § 1 740 845, § 2 28 845-852 749 846 sqq. 849, § 2 577 852 551 853-866 28 854 498 854, § 1 479. 533 INDEX ONOMASTICUS 455 856 694 858 480 859, § 1 534 859 sqq. 480 861 727 863 480 864, § 1 545. 551 866 28 867-869 749 869 728 931, § 3 751 985, § 7 587 1255 577 1255, § 1 577 1265, § 3 577 1265 sqq. 577 1273 577 1274 728 1367, § 2 749 1368 740 2322 COEFFETEAU (N.), 21 COGHIAN (D.), 22 COHALAN, 275 COLLYRIDIANI, 736. 744 COLUMBANUS (S.), 542 COMBEFISIUS, 134. 138 COMESTOR (Petrus), 225 CONCINA, 780 CONCORDIAE FORMULA (Protest.), 30. 232. 573 CONDREN (dc), 22 CONFESSIO AUGUSTANA, 30. ISO. 547. 573 CONFESSIO DOSITHEI, 28. 130. 227. 335. 580 CONFESSIO ORTHODOXA P E T R I MOGHILAE, 130. 221 Vide: MOGHILAS. CONGREGATIO CONCILII, 27. 520. 528. 530. 701. 717. 725. 726. 728. 732. 771. 774. 778. 780 CONGREGATIO DE SACRAMENTIS, 27. 479 CONGREGATIO EPISCOPORUM ET REGULARIUM, 727 CONGREGATIO S. OFFICII. 27. 182. 225. 235. 236. 260. 421. 487. 491. 703. 704. 733 ♦CONINCK, 1 10. 270. 271. 270. 286. 324. 347. 431. 445. 473. 529. 548. 503. 605. 614. 696. 697. 768. 772 CONSTANT (G.), 23. 536. 545 ♦CONSTANTI ENSE CONC., 26. 37. 179. 183. 237. 260. 316. 318. 324. 325. 326. 327. 328. 329. 330. 346. 347. 404. 405. 537. 543. 544. 546. 548. 549. 550. 554. 566. 574. 656. 694 CONSTANT INOPOL ITA NA S YN OD US (schism., a. 1638), 221 CONSTANTINOPOLITANUM C O N C. III, 104. 114 [17] ♦ CONSTITUTIONES APOSTOLOR U M, 113. 128. 582. 743. 744. 749 CONSTITUTIONES ECCLESIAE AE­ GYPTIACAE, 148 CONTENSON, 152. 433. 593. 649 COPTI, 101. 137. 544 CORBLET (J.),23. 220 CORDONNIER (Ch.), 581 CORLUY, 47. 48. 49 CORNEJO, 348. 351. 375. 591. 593. 596. 597. 615. 619 CORNELIUS (Papa), 207 CORNELY, 126 CORPUS JURIS (Gratianus), 486. 534. 535. 536. 564. 584. 720. 721 Vide: GRATIANI DECRETUM. CORTESS (G.), 22 COURAYERIUS, 573. 574 COURTENAY (Guilelmus), 179 CRITOPULUS (Metrophanes), 99. 491 CUSANUS (Nicolaus), 48 ♦CYPRIANUS, 17. 79. 86. 89. 109. 110. 111. 116. 117. 118. 119. 128. 142. 198. 206. 207. 216. 455. 456. 460. 462. 463. 487. 504. 538. 543. 694. 743. 749 Textus: Epistolae (juxta ordinent Migne) : 743 4,2 743 5, 2 456 9,2 206.463 57,2 17. 109. 694 63 (ad Caecilium), 79 63,7 86.487. 538 63,8 86 63,9 112.119. 460 63, 13 86. 743 63, 14 86 63, 15 86 63,17 75 (Firmiliani ad 128.142.143 Cyprianum), 743 /7,3 17 De dominica oratione De lapsis, 198. 207.455 16 538.749 25 487 25-26 538 26 CYPRIANUS (Pseudo), Adversus Judaeos, 481 3,25 ♦CYRILLUS ALEX., 16. 17. S3. 199. 21S. 245. 246. 250. 251. 287. 332. 407. 471. 472. 482. 504. 518. 580. 582 ♦CYRILLUS HIER,. 16 . 17. S3. 128. 198. 199. 201. 206. 210. 217. 246. 250. 253. 331. 332. 394. 408. 459. 463. 464. 471. 538. 570. 582. 587. 588. 589. >97. 753 DALGAIRNS, 432 DALLAEUS, 491 ♦DAMASCENUS, 3. 4. 5. 17. 111. 113. 119. 124. 140. 141. 142. 144. 145. 159. 199 200 118] INDEX ONOMASTICUS 201. 219. 244. 250. 253. 332. 368. 462. 471. 579. 599 DAMASUS (Papa), 220 DAMIANUS (Petrus), 18. 225 DARRELL (G.), 21 DATHEVIENSIS (Gregorius), 548 DEMOSTHENES, 6 DENIFLE, 225 DENZINGER, 487 DÊR-BALYZEH (monasterium), 148 DESGABETS, 227. 234. 237 DIANA, 637. 712. 753. 766 DICASTILLO, 712 DICTIONNAIRE APOLOGÉTIQUE DE LA FOI CATHOLIQUE, 24. 127. 180. 189. 492. 493. 507 DICTIONNAIRE D’ ARCHÉOLOGIE CHRÉTIENNE ET DE LITURGIE, 24. 79. 490. 755 DICTIONNAIRE DE LA BIBLE, 24 DICTIONNAIRE DE THÉOLOGIE CA­ THOLIQUE, 13. 17. 24. 39. 40. 47. 52. 57. 58. 60. 63. 73. 74. 85. 89. 101. 126. 127. 134. 147. 173. 182. 183. 189. 194. 197. 220. 225. 230. 231. 234. 238. 248. 315. 322. 341. 343. 403. 490. 536. 537. 546. 550. 582. 656. 671. 707. 716 ♦DIDACHE, 7. 16. 73. 76. 88. 89. 93. 201. 455. 460. 462. 534. 537. 741 ♦DIEKAMP (Fr.), 32. 48. 92. 144. 149. 152. 207. 275. 276. 324. 346. 400. 493. 689. 752. 768 DIETRICH (A.), 40 DIODORUS SICULUS, 6 DIONYSIUS AREOPAGITA (Pseudo), 1. 224. 487. 682, 688 DMITRIEVSKII, 221 ♦DOCETAE, 35. 173. 174. 202. 252 DÜLGER (F. J.), 23. 220 DOLLINGER (J.), 23 DOMFRÈRE (M.), 21 DOMINICUS GRADENSIS, 486 DONATISTAE, 217 DOSITHEUS, 28. 335. 580 DOYEN, 231 DRACH, 191 DREWS, 40. 64 DROUIN, 320. 328 DUBLANCHY (E.), 671 DUCHESNE (L.), 23. 144. 461 DUMONTET (E.), 24. 581 DURAND, 230 ♦DURANDUS (a S. Porciano), 102. 151. 227. 232. 237. 243. 259. 260. 371. 378. 385. 386. 392. 401. 409. 413. 414. 424. 429. 434. 591. 614. 758. 772 DURANDUS (Troarnensis), 18. 177 DURANTIS (Guilelmus), 20 DYNAMISTAE, 318. 321 Vide: LEIBNITIANI. DYOVUNIOTIS, 28. 323 EBEDJESU, 222 EBERHARD, 30 ♦EBIONITAE, 85. 102. 112 ECK (J.), 20 EINIG, 32. 169 ELIAS, 14. 106 ELIBERITANUM CONC. (a. 300), 498. 737. 748 ELIZABETH (Angliae regina), 32 ENCRATITAE, 85. 89 EPHREM ANTIOCHENUS, 248. 249. 331 EPHREM SYRUS (S.), 198. 199. 208. 332. 394. 408. 416. 418. 579 EPIPHANIUS, 35. 85. 736. 744 ERASMUS, 122 ERMONI (V.), 23 ESTIUS, 195. 462. 526. 592 EUGENIUS IV, 26 EUSEBIUS CAESARIENSIS, 52. 53. 461. 541. 752 EUSEBIUS (Vinitzae episc. schism.), 28 EUTHYMIUS ZIGABENUS, 36. 63. 99. 105 ♦FABIANUS (Papa) (Pseudo), 536 FACUNDUS HERMIANENSIS, 248. 331 FAËNS (J.), 77 FAGUNDEZ, 492, 637. 753 FALCONI (J.), 723 FASSINI (V. M.), 23 FAUNT (A.), 21 FAYE (E. de), 208 FARLAND, 477. 619. 698 FERRARIENSIS, 256. 348. 375. 379, 424. 497 FILOGRASSI, 689 FIRMILIANUS, 128. 142. 143. 736 FISHER (J.), 20. 21 FLEURY (Rohault de), 22. 220 ♦FLORENTINUM CONC., 24. 26. 29. 43. 86. 87. 92. 94. 100. 101. 114. 117. 118. 120. 124. 125. 131. 134. 135. 136. 139. 145. 177. 183. 225. 237. 244. 316. 325. 326. 404. 405. 421. 450. 519. 574. 606. 607 FLORIANI (Manuscriptum sancti), 370 FLORUS (Lugdunensis), 133 FORCELLINI, 90. 95 FORTESCUE (A.), 23. 144 FRANZ (J.), 22. 122. 315 ♦FRANZELIN (Card.), 22, 32. 47. 48. 127. 149. 169. 186. 189. 194. 196. 197. 200. 206. 211. 217. 220. 239. 241. 243. 244. 246. 249. 251. 253. 254. 260. 267. 269. 270. 271. 312. 315. 322. 324. 327. 329. 339. 340. 379. 393. 401. 405. 406. 432. 437. 462. 473. 496. 503. 593. 658. 660. 668. 669. 681. 686. 695. 697 ♦FRATICELLI, 37. 40. 177 FREDET, 23 FRISCHKOPF (B.), 23 FULGENTIUS, 481. 485. 504. 505 FUNK (J. X.), 64. 73. 89 GABRIEL V (patriarcha schism.), 223 GALANUS, 548 INDEX ONOMASTICUS GALLAND, 103 GARDNER (P.), 20. 40. SS GARET (J.), 22 GASPARRI, 753 GAUDÉ, 771 GAUDENTIUS (Brixiensis), 199. 214. 217. 253. 470. 745 GAVATIUS (M.), 21 GEISELMANN (J.), 24 ♦GELASIUS I, 248. 249. 331. 484. 503. 504. 507. 538. 563. 564. 569. 633. 640. 749 GÉNICOT, 753 ♦GENNADIUS (Massiliensis), 489. 720 GENNADIUS SCHOLARIUS, 28 GENNARO (N.), 320 GEORGIUS SCHOLARIUS, 136 GERBERON, 231 ♦GERBERTUS (Silvester II), 18. 229 GERBET, 22 GERHARD (Joannes), 233 GERHOHUS (Reichersbcrgensis), 133 GERSON (Joannes), 133. 151. 536 GEYER (B.), 318 GHELLINCK (J. De), 225 GHERMOGEN, 28 GHISANUS (Cardinalis), 323 G1HR, 22. 32. 122. 152. 256. 275. 614. 616. 649. 658 GLYKAS (Michael), 430 ♦GNOSTICI, 35. 88. 173. 174. 199. 203. 331. 471 GOAR, 588 GOBAT, 94 GODET, 38 GOGUEL (M.), 34. 37. 39. 40. 55. 58. 87. 190 GOLEBOVICH (G.), 98 ♦GONET, 151. 243. 256. 275. 277. 324. 348. 359. 380. 383. 387. 424. 429. 432. 433. 493. 530. 593. 606. 612. 614. 619. 649. 660. 693. 697. 753 GOOSSENS WERNER, 24. 54 GORE (C.), 30. 234. 247 GÜTZ, 30 GOUON (B.), 22 GRABMANN (M.), 23 ♦GRAECI. Vide: ORIENTALES. SCHIS­ MATICI ORIENTALES. GRAMINEA DE VIGILIIS (D.), 21 GRANADOS, 375. 462 GRATIANI DECRETUM, 19. 86. 113. 114. Vide: CORPUS JURIS. GRATIANUS, 19. 486. 564 GREDT, 262. 308 ♦GREGORIUS I, 25. 142. 143. 186. 387. 462. 490. 538. 542. 543. 583 ♦GREGORIUS VII, 18. 25. 100. 177 GREGORIUS X, 25 GREGORIUS XI, 26 GREGORIUS BARHEBRAEUS, 228 ‘GREGORIUS NAZIANZENUS, 5. 17. 210. 408 [19] ♦GREGORIUS NYSSENUS, 17. 103. 128. 141. 142. 143. 199. 210. 225. 250. 251. 253. 287. 332. 407. 418. 459. 471 GREGORIUS TURONENSIS, 542 GRETSER (J.), 21 GRIM AL (J.), 22 GROTIUS (Hugo), 737 GUALTERIUS (Jacobus), 655 GUALTERIUS VICTORINUS, 369. 430 GUFL (V.), 315 GUIBERTUS (de Novigento), 18 GUILELMUS ALTISSIODORENSIS, 404 GUILELMUS CAMPELLENSIS, 487. 489. 506. 538. 543 GUILELMUS S. THEODORICI (abbas), 313.333. 334. 342. 677 GUITMUNDUS (Avcrsanus), 18. 177. 677 GURY-FERRERES, 753 HADRIANUS (Hadrianus VI), 637 HADRIANUS (patriarcha schism.), 130 HALENSIS. Vide: ALEXANDER HALENSIS HANNOLDUS, 94 ♦HARNACK (A.), 37. 39. 88. 89 HEDLEY’, 22 HEHN (J.), 73 HENRICUS VIII (Angliae rex), 20. 31. 180. 225 HENRICUS GANDAVENSIS, 19.379 HENRIQUEZ, 151. 637. 655. 722 HERIBALDUS (Altissiodorensis), 230 HERVÉ, 32. 48. 92. 96. 123. 151. 275. 324. ‘346. 348. 477. 478. 493. 531. 593. 606. 615. 632. 635. 636. 649. 681. 753. 768. 772 HESSEL (J.),21 HESYCHIUS, 141. 142. 143. 394 ♦HIERONYMUS, 11. 14. 52. 71. 94. 163. 177. 394. 408. 416. 470. 534. 541. 564. 579. 587. 589. 720. 745. 749. 777 HIERONYMUS (Pseudo), Episl. 38, 485. 507 Hornilia de corpore et sanquine Christi, 124 HILARIUS, 198. 199. 201. 208. 408. 459. 482. 504. 654 HILDEBERTUS TURONENSIS, 225 HIQUAEUS, 243 HIPPONENSE CONC. (a. 393), 24. 490. 694 HODGE, 86 HOFFMANN (J.), 30. 38. 39. 40. 476. 576 HOFFMANN (R. A.), 37. 38 HOLCOTH (Robertus), 318 HOLTZMANN, 37 HOLZMEISTER (P. U.), 67 HONORIUS III, 25 HONORIUS AUGUSTODUNENSIS, 1« HOOKER (R ), 30 HOPPE (L. A.), 122. 127. 129 HOSPINIANUS, 181 HOVE (A. Van), 22 ♦HUGO A S. VICTORE, 19. 275. 288 120] INDEX ONOMASTICUS HUGO A S. VICTORE (Pseudo), Summa Sententiarum, 19. 677 ♦HUGON (E.), 22. 111. 123. 149. 152. 243. 265. 275. 277. 279. 280. 311. 324. 346. 348. 349. 375. 380. 408. 409. 432. 433. 477. 531. 593. 606. 614. 619. 635. 649 ♦HUMBERTUS (Card.), 29. 97. 104. 106. 107. 108. 230. 542 HURTADO (Caspar et Thomas), 151. 345. 432. 619. 712. 753. 766 HURTER, 2. 231. 322 ♦HUS, 179. 341. 546 ♦HUSSITAE, 24. 26. 48. 179. 403. 405. 537. 545. 546. 547.. 549 Vide: CALIXTINI. HYPPOLYTUS, 63. 534 IASTREBOV (M. Ph.), 131 ♦ICONOCLASTAE, 25. 174. 183. 198. 199. 200. 332. 347. 588 IGNATIUS (Antiochenus), 7. 16. 35. 73. 76. 111. 201. 202. 471. 537. 598. 741 IGNATIUS (archiep. schism.), 28 IGNATIUS (Loyola), 777 ILLSUNG, 94 ILLYRICUS (Flacius), 233 INDES ET DOMNAE (SS.), 541 ♦INNOCENTIUS I, 8. 461. 482. 498. 503. 504. 507 INNOCENTIUS II, 25. 178 ♦INNOCENTIUS III, 19. 25. 42. 43. 86. 102. 109. 111. 114. 119. 120. 122. 149. 151. 152. 153. 155. 178. 225. 226. 237. 329. 370. 379. 568. 598. 603. 677. 678. 736. 738. 755. 758. 762. 764. 766. 767. 771. 778. 780 INNOCENTIUS IV, 634. 644 INNOCENTIUS V, 249 INNOCENTIUS VIII, 643. 644 INNOCENTIUS X, 717. 733 ♦INNOCENTIUS XI, 27. 528. 530. 701. 719. 720. 723. 725. 729 ♦IRENAEUS, 16. 35. 67. 79. 85. 88. 89. 93. 103. 112. 115. 119. 128. 142. 143. 198. 199. 203. 247. 250. 253. 331. 461. 471. 472. 502. 579. 599. 600. 652 ISAMBERTUS, 432 ISIDORUS (archicp. Kioviensis), 131. 135 ♦ISIDORUS HISP., 9. 61. 141. 538. 721 ISIDORUS MERCATOR, 534. 585 IVO CARNOTENSIS, 8. 18 JACOBUS SARUGENSIS, 222 JACQUIER (E.), 58 JANOT (E.), 24 JANSEN (F.), 322. 324 ♦JANSENISTAE, 27. 261. 717. 718. 719 ♦JANSENIUS, 48 JANSSENS (AI.), 22 JENSEN, 40 JEREMIAS (patriarcha schism.), 221 JOANNES IV OXITA (patriarcha schism.), 97 JOANNES XXII, 37 JOANNES A CRUCE, 721 ♦JOANNES A S. THOMA, 152. 275. 277. 279. 293. 313. 348. 375. 383. 434. 493. 593. 606. 614. 619 JOANNES ABRINCENSIS, 543 JOANNES DIACONUS, 475. 583 JOANNES OZNIENSIS, 103 ♦JOANNES PARISIENSIS, 20. 227, 231. 237. 259. 260 JOANNES PHILOPONUS, 103 JOANNES THESSALONICENSIS, 136 ♦JUGIE (M.), 29. 30. 97. 98. 99. 101. 103. 104. 107. 110. 131. 137. 139. 145. 148. 174. 199. 221. 222. 225. 227. 228. 229. 236. 238. 239. 248. 323. 335. 430. 491. 544. 548. 580. S88 JÜLICHER (A.), 37. 38. 39. 55. 190 JUSTINUS, 7. 16. 62. 65 . 76. 88. 89. 103. 112. 119. 124. 126. 128. 140. 159.202. 247. 253. 331. 456. 534. 537. 582. 598. 741. 749 JUVENALIS, 91 KAHNIS, 30 KALTHOFF, 40 KATTUM (F. X.), 23 KELLISON (M.), 74 KEPHALAS (Nectarius), 28 KIMMEL, 221. 222. 335 KIREIEV, 236 KITTEL (R.), 559 KLUDNICKI (G.), 476 KNABENBAUER, 47. 48. 75. 77. 78. 186 KOCH (W.), 23 KRAMP (J.), 23. 581 LABAUCHE, 275 LADEUZE, 73 LAGRANGE (M.-J.), 54. 64. 67. 68. 78. 105. 558 LAHOUSSE, 22 ♦LAMENTABILI (Decretum), 27.44 LAMIROY (H.), 22 LAMY (T. J.), 23. 191. 223 ♦LANFRANCUS, 18. 177. 230. 333. 394. 676 LAODICENUM CONC. (saec. 4), 76. 77. 461. 542. 738. 749 LAPIDE (Cornelius a), 48. 432 LATERANENSE CONC. II, 25. 42. 178 ♦LATERANENSE CONC. IV, 19. 24. 25. 42. 86. 100. 178. 183. 225. 237. 316. 325. 326. 384. 387. 478. 531. 534. 574. 737. 738 LATONE (Joannes de), 26 LATTEY (C.), 22 LAUREA (Card. Laurentius Brancatus dc), 133 LAURENTIUS (S.), 745 LAURENTIUS DUBLINENSIS (S.), 583 LAUSIACA HISTORIA, 541 ♦LAXISTAE, 719 LAYMANN, 94. 772. 773 LEANDER, 712 INDEX ONOMASTICUS LEBEDINSKII (Silvester), 28. 130 LEBRETON (J.), 58. 189. 249. 492. 493. 507 LECORDIER (G.), 24 LECLERCQ, 490 LEDESMA (Martinus et Petrus), 110. 152. 348. 387. 423. 433. 530. 532. 605. 609. 614. 619. 649. 763. 764. 768 LEHMKUHL, 753 LEHU (L.), 343 ♦LEIBNITIANI, 234 sq. Vide: DYNAMISTAE. ♦LEIBNITIUS, 234. 244. 321. 340. 343. 345. 573. 574. 581. 589 LEIDRADUS LUGDUNENSIS, 486 LEMAIRE, 234 ♦LEO I, 8. 61. 72. 199. 218. 460. 463. 464. 465. 538. 542. 563. 564. 569 LEO IX, 100. 102 LEO X, 26. 550. 739 ♦LEO XIII, 27. 237. 450. 452. 455. 462. 475. 479. 520. 545. 606. 607. 664. 671. 689. 690 LEO ACHRIDANUS, 97. 98. 100. 106 LEONARDELLI, 94 LÉPICIER, 149. 275 LEPIN, 23 ♦LERAY. 343. 432. 462 LERCHER (L.), 32. 48. 123. 169. 256. 386. 476. 477. 494. 495. 496. 520. 525. 593. 658 LESSING, 175. 176 ♦LESSIUS, 2. 267. 269. 270. 271. 273. 279. 280. 286. 299. 344. 395. 402. 432 ♦LIBERALES PROTESTANTES, 37. 39. 663 LIETZMANN (Hans), 64. 88 ♦LITURGIA, 17. 79. 111. 126. 128. 129. 139. 144. 158. 200. 219. 220. 222. 277. 347. 394. 407. 457. 461. 575. 582. 588. 747. 749 Vide: BREVIARIUM ROMANUM. CANON MISSAE. MISSALE RO­ MANUM. PONTIFICALE ROMANUM. RITUALE ROMANUM. SACRAMENTARIA GELASIANUM ET GREGORIANUM. LOBSTEIN (P.), 30 LOISY (A.), 37. 38. 40. 46. 47. 54. 87 LONDINENSE CONC. (a. 1382), 179 ♦LUCARIS (Cvrillus), 221 LUCIUS III, 25. 178 ♦LUGDUNENSE CONC. II, 25. 43. 86. 07. 101. 225. 237 ♦LUGO (Card.· J. de), 22. 110. 116. 118. 121. 147. 148. 152. 158. 159. 162. 266. 267. 269. 271. 272. 273. 274. 270. 280. 284. 280. 294. 297. 299. 311. 313. 324. 343. 344. 348. 351 357. 367. 370. 375. 376. 370. 384 386. 392. 305. 401. 410. 413. 414. 425. 428. 442. 446. 462. 477. 494 495. 496. 508. 513. 526. 520. 530. 531. 533 591. 592. 505. 506. 597. 598. 606. 608 611. 612. 614. 615. 616. 625. 632. 635. 636. 648. 651. 655. 670. 671 696 697. 700. 705. 707. 709. 712. 717. 719. 722. Î21] 751. 752. 753. 754. 762. 765. 766. 767. 768. 773. 777, 778 ♦LUTHERANI, 86. 109. 180. 222. 232. 244. 251. 572. 573. 574. 578. 589. 663 Vide: PROTESTANTES. ♦LUTHERUS, 7. 11. 20. 26. 30. 31. 41. 77. 78. 122. 179. 180. 181. 189. 196. 225. 227. 232. 237. 238. 341. 449. 547. 550. 558. 572. 573. 589. 737 LUTZ (O.), 476. 492. 689. LYRA (Nicholaus de), 20 ♦MABILLON, 101. 102. 103. 104. 143. 176. 543. 582 MACARIUS (Aegypt.), 394 MACARIUS MAGNES, 199. 208 MAC DONALD (A.), 24 MACNAUGHT (J.),30 ♦MAGISTER SENTENTIARUM. Vid:: PETRUS LOMBARDUS. ♦MAIGNAN (E.), 320 MAJOR, 637. 696 MALACHIAS, 76. 88 ♦MALDONATUS (J.), 21. 47. 48. 49. 70. 126. 163. 169. 503.561 MALINOVSKII, 29. 131 MALTZEV (A.), 222 MANGENOT, 64. 75 ♦MANICHAEI, 25. 35. 36. 85. 89. 203. 221. 331. 563. 564. 569. 570 MAQUART (F.-X.), 311 ♦MARCIONITAE, 85 MARCUS EPHESIUS, 131. 135. 136 MARIAE AEGYPTIACAE (Vita S.), 541 ♦MARONITAE. 101. 104. 136. 543 MARSILIUS, 151. 162. 318. 344. 345 MARTÈNE, 37. 176. 230. 582 MARTENSEN, 30. 180 MARTINI BRACARENSIS (Capitula sancti), 114 MARTINONUS, 431. 445 MARTINUS V, 329. 405. 546. 549 MARTINUS POLONUS. 102 MARUCCHI (O.), 23. 220 ♦MARZILLA (P. V.), 722. 723 MASSUET, 142. 204. 253 MATISCONENSE CONC. II (a. 585), 489. 543. 584. 586 ♦MATTIUSSI, 261. 275. 277. 278. 279. 306. 307 ♦MAX DE SAXONIA, 132 136. 147 MAXIMIANUS (Svracusanus). 583 MELANCHTHONIUS, ISO 547. 572 573 •MELCHISEDECH. 10. 12. 13. 14. 87 MELCHITAE, 101 MENARDUS, 490 MENDOZA (Card.), 462 MERBESIUS, 780 MERKELBACH, 375. 477 403. 495. 530. 531. 533. 545. 632. 635. 636. 698. 753. 754. 768. 772 MERSENNE, 227. 234. 237 MESLAND, 234. 320 |22| INDEX ONOMASTICUS MESOLORAS, 28. 130 ♦MESSALIANI, 29. 35. 174. 221 METHODIUS III (patriarcha schism.), 28. 335 MEYER (C.), 22 MEYNIER (B.), 21 MICHAUD, 236 MICROLOGUS, 543 MILEVITANUM CONC. II (a. 416), 482 MILLET (A.), 22 MILTIADES (Papa), 461 MINUCIUS FELIX, 73. 76 MISCHNA PESACH, 115 MISSALE BOBIENSE, 9 MISSALE GALLICANUM VETUS, 9 MISSALE GOTHICOGALLICANUM, 9 ♦MISSALE ROMANUM, 92. 94. 111. 113. 115. 116. 136. 150. 153. 155. 440. 441. 553. 634. 638. 640 ♦MODERNISTAE, 27. 38. 39. 44. 182 Vide.: LIBERALES PROTESTANTES. RATIONALISTAE. MOEHLER, 41. 179. 572 MOGHILAS (Petrus), 98. 548 Vide: CONFESSIO ORTHODOXA PETRI MOGHILAE. MOLINA (Antonius de), 723 MONACELLI, 771 MONENSIS (Missa), 129 MONETA DE CREMONA, 37 ♦MONOPHYSITAE, 16. 174. 198. 199. 218. 221. 222. 227. 228. 229. 249. 252. 253. 291. 331. 332. 400. 544. 546. 548. 563 MONSABRÉ, 223 MORE (S. Thomas), 20 MOREAU (F. J.), 24 MOSCHUS (Joannes), 541 MOYSES II (patriarcha Armcnorum), 103 MÜLLER (F. S.), 189 MÜLLER (J.), 48 MURATORI, 394 NEGRI (J.), 21 NERSES GRATIOSUS, 110 NESTLE, 37 ♦NESTORIANI, 16. 174. 198. 199. 221. 222. 227. 251. 252. 400. 544. 546. 569 ♦NESTORIUS, 227. 228. 237. 246. 253 ♦NICAENUM CONC. I, 498. 527. 532. 582. 737. 748 ♦NICAENUM CONC. II, 24. 25. 183. 198. 332. 574. 575. 579. 588 NICEPHORAS (alias Constantinus), 97. 98 NICEPHORUS (Constantinop.), 18. 200. 542 NICETAS PECTORATUS, 28. 29. 64. 97. 107. 230 NICOLAI (J.), 151 NICOLAUS I, 25. 724 NICOLAUS HYDRUNTINUS, 28 NICOLE (P.), 21. 197 NICOLUSSI (J.), 476. 490. 492. 689 NILUS (Rhodi metropolita), 491 NOLDIN, 753. 768 NOMINALES, 267. 280. 317, 344. 347. 357. 423. 431. 433. 436 NOORT (Van), 48. 275 NOVATIANI, 499 NUGNUS, 134. 152. 650. 651. 779 NYMPHAEAE COLLATIONES, 98. 101 OCCAM, 26 7. 2 68. 2 7 9. 3 1 7 . 3 1 8. 344 . 345. 431 ODO CAMERACENSIS, 122 ♦OECOLAMPADIUS, 30. 41. 173. 180. 189. 200 OFFICIUM (S.). Vide: CONGREGATIO S. OFFICII. OMNIBONUS (Ognibene), 369. 370 OPTATUS (Milevitanus), 582 ORDO ROMANUS I, 488. 543 ♦ORIENTALES, 487. 543. 545. 755. 760 ♦ORIGENES, 17. 71. 103. 128. 199. 202. 207. 208. 247. 331. 332. 369. 418. 456. 579. 584. 587. 589. 743 ORSI (Card.), 127. 149 ♦OSIANDER, 189. 227. 233. 237 OSWALD, 122. 403 PALAEOLOGUS (Michael), 26. 101 ♦PALAMITAE, 174 PALLA VICINI, 311. 312. 545 PALLOTTINI, 771 PALMIERI, 322. 338 ♦PALUDANUS (Petrus de Palude), 91. 151, 243 . 2 5 6. 3 1 3 . 3 7 5 . 434 . 530. 709. 763. 764. 765. 766. 772 PANARETUS (Angelus), 98. 99. 548 PANVINUS (Onufrius), 643. 644 PAPAPHILUS (Theophilus), 28 PASCHALIS II, 538. 543. 570 ♦PASCHASIUS RADBERTUS, 17. 175. 176. 198. 561 ♦PASQUALIGO (Z.), 21. 110. 133. 151. 345. 348. 351. 375. 404. 432. 434. 494. 530. 649. 698. 712 PASSERINUS (P. M.), 22 PASTEL, 234 PATRIZI (F.), 47 ♦PAULICIANI, 29. 36. 40. 174 PAULINUS (Nolanus), 76. 461. 488. 543 PAULINUS (notarius S. Ambrosii), 541 PAULUS III, 544. 566 PAVLOV, 98 PELAGIANI, 481. 482 . 483 . 502 . 503 . 504. 505. 546 PELIZARIUS, 712 PENIDO, 275 ♦PEPUTIANI, 736 Vide: CATAPHRYGAE. PERPÉTUITÉ DE LA FOI (Auctores operis), 28. 197. 206. 223. 251. 335 PERRON (A. du), 21 PERRONE (J.), 48. 573 PERSIUS, 720 ♦PESCH, 32. 48. 93. 96. 148. 152. 153. 169. INDEX ONOMASTICUS 189. 197. 211. 220. 223. 249. 256. 267. 269. 271. 272. 273. 295. 315. 324. 325. 375. 383. 386. 401. 473. 478. 494. 496. 508. 531. 606. 614. 616. 697. 707 ♦PETROBRUSSIANI, 36. 177. 178. Vide: PETRUS DE BRUYS. PETROV (Gabriel), 130 PETRUS ALEX., 63 PETRUS ANTIOCHENUS, 97. 104. 107. 486 PETRUS BLESENSIS. 18. 348. PETRUS CLUNIACENSIS, 36 PETRUS DE BRUYS, 25. Vide.: PETRO­ BRUSSIANI. PETRUS DRESDENSIS, 546 ♦PETRUS LOMBARDUS, 2. 7. 19. 318. 342. 348. 369. 370. 387. 486. 506. 538. 598. 603. 614. 653. 654. 677. 704. 705 PETRUS PICTAVIENSIS, 77. 78 PETRUS VENERABILIS, 333 PEZZO (C. M.), 23 ♦PHOTIUS, 28. 36. 72. 97. 102. 104. 199. 248 PHOTIUS (Pseudo), 36 PICCIRELLI (J. A.), 227. 261 PIGAS (Meletius), 28. 335. 548 PINEDA (de), 187 PIONII ET SOCIORUM (Passio S.), 85 ♦PISTORIENSE CONC., 27. 235. 261.301 PIUS II, 26. 544. 546 PIUS IV, 544 PIUS V, 155. 197. 545 PIUS VI, 27. 225. 235. 237. 261. 301. 770 PIUS VII, 136 ♦PIUS IX. 27. 237 PIUS X, 27. 132. 136. 450. 454. 479. 520. 545. 718. 719. 723. 726 PLAT (Lc), 536 PLATINA, 102 PLATO, 356 PLINIUS, 76. 91 PLUSIADENUS (Joseph), 239 PODIEBRAD, 546 POINTZ (R.), 22 POLYBIUS, 6 PONS, 24 PONTIFICALE ROM., 692. 739. 755. 758. 760. 761 PONTIFICALIS (Liber), 461 PORRETANUS (Gilbcrtus), 312 PRAGENSIA COMPACTATA, 544. 546. 566 PRAT (F.), 58. 86 PROFESSIO FIDEI MICH AELIS PAL \EOLOGI, 86. 101. 226 PROFESSIO FIDEI WALDENSIBUS PRAESCRIPTA, 25. 178. 736. 738 PROBST (F.), 23. 144. 220. 536 PROBYTSANA, 546 PROSPER (Aquitanus), 602. 723 •PROTESTANTES, 15. 16. 20. 28. 30. 31. 34.41.44.48. 77. 86. 109. 1 14. 122. 129. 161. 173. 179. 189. 190. 198. 202. 204. 221. 222. [23] 225. 227. 232. 237. 243. 280. 319. 324. 341 403. 441. 449. 481. 490. 491. 497. 504. 537 544. 545. 546. 547. 550. 558. 560. 561. 562 563. 564. 565. 566. 568. 569. 570. 571. 572. 573. 574. 575. 578. 580. 581. 588. 594. 595 648. 663. 736 Vide: ANGLICAN!. CALVINISTAE. CALVINUS. CARLOSTADIUS. HENRICUS VIII. LEIBNITIUS. LUTHERANI LUTHERUS. OECOLAMPADIUS. OSIANDER. PUSEY. QUAKERI. RITUALISTAE. SACRAMENTARIL SOCINIANI. UBIQUISTAE. UNITARII. ZWINGLIUS. ♦PROTESTANTES LIBERALES. Vide: LIBERALES PROTESTANTES. PRÜMMER, 119. 152. 477. 493. 533. 632. 698. 718. 726. 729. 753. 768. 773. 777 PULLUS (Robcrtus), 249. 567 PUNIET (de), 129. 147. 148. 755 ♦PUSEY (E. B.), 30. 32. 197. 234. 244 245. 246. 247. 250. 254 17