[Rank] Septima die infra Octavam Ss. Petri et Pauli.;;Semiduplex;;2;;ex Sancti/06-29 [Rule] ex Sancti/06-29; 9 lectiones No second vespera [Lectio4] Sermo S.Maximi episcopi Non sine causa factum putemus, fratres carissimi, quod gloriosissimi Christianæ fidei principes Petrus, et Paulus una die, uno loco, unus tyranni tolerauere sententiam. Vna die passi sunt, ut ad Christum pariter peruenirent: uno in loco, ne lateri Roma deesset: sub uno persecutore, ut æqualis crudelitas utrumque constringeret. Dies ergo, puto, pro merito, locus pro gloria, persecutor decretus est pro uirtute. Et in quo tandem loco martyrium pertulerunt? In vrbe Roma, quæ principatum et caput obtinet nationum; scilicet ut ubi caput superstitionis erat, illic caput quiesceret sanctitatis; et ubi gentilium principes habitabant, illic ecclesiarum principes morarentur. [Lectio5] Cuius autem meriti sint beatissimi Petrus et Paulus, hinc possumus intelligere, quod cum dominus Orientis regionem propria illustrauerit passione; Occidentis plagam, ne quid minus esset, uice sui apostolorum sanguine illuminare dignatus est. Et licet illius passio nobis sufficiat ad salutem, tamen etiam horum martyrium nobis contulit ad exemplum. Hodie igitur die beati apostoli sanguinem profuderunt: sed uideamus causam quare isti perpessi sunt, scilicet quod inter cetera mirabilia etiam magum illum Simonem orationibus suis de aeris uacuo præcipiti ruina prostrauerunt. [Lectio6] Cum enim idem Simon se Christum diceret, et tamquam filium ad patrem asseret uolando se posse conscendere, atque elatus subito magicis artibus uolare cæpisset: tunc Petrus fixis genibus precatus est dominum, et precatione sancta uicit magicam leuitatem. Prior enim ascendit ad dominum oratio, quam uolatus, et ante peruenit iusta petitio, quam iniqua præsumptio; ante Petrus in terris positus obtinuit quod petebat quam Simon perueniret in cælestibus, quo tendebat. Tunc igitur Petrus uelut uinctum illum de sublimi aerre deposuit, et quodam præcipitio in saxo elidens ejus crura confregit: et hoc in opprobrio facti illius, ut qui paulo ante uolare tentauerat, subito ambulare non posset, et qui pennas assumpserat, plantas amitteret.