[Rank] Third day of the octave;;Semiduplex;;2;;ex Sancti/09-08 [Rule] ex Sancti/09-08; 9 lectiones Doxology=Nat [Lectio7] Lectio sancti Evangelii secundum Matthaeum. !Matt 1:1-17 Liber generationis Jesu Christi filii David, filii Abraham. Abraham genuit Isaac. Isaac autem genuit Jacob. Et reliqua. _ !De Homilia S.Hieronymi presb. Et post transmigrationem Babylonis Iechonias genuit Salathiel. Si uoluerimus Iechoniam in fine primæ tessaradecadis ponere, in sequenti non erunt quattuordecim, sed tredecim. Sciamus igitur Iechoniam priorem ipsum esse quem et Ioacim, secundum autem filium non patrem. Quorum prior describitur; quod scriptorum uitio et longitudine temporum apud Græcos Latinosque confusus est. [Lectio8] Iacob autem genuit Ioseph. Hunc locum obiecit nobis Iulianus Augustus dissonantiæ evangelistarum, cur euangelista Matthæus Ioseph dixerit filium Iacob, et Lucas eum filium appellarit Heli, non intelligens consuetudinem scripturarum, quod alter secundum naturam, alter secundum legem ei pater sit. Scimus enim hoc per Moysem deo iubente præceptum, ut si frater aut propinquus absque liberis mortuus fuerit, alius ejus frater accipiat uxorem ad suscitandum semen fratris, uel propinqui sui. Ioseph uirum Mariæ, cum utrum audieris, suspitio tibi non subeat nuptiarum, sed recordare consuetudinis scripturarum, quod sponsi uiri, et sponsæ uocentur uxores. [Lectio9] Et a transmigratione Babylonis usque ad Christum generationes quattuordecim. Numera a Iechonia usque ad Ioseph, et inuenies generationes tredecim. Quartadecima ergo generatio in ipsum Christum reputabitur. Christi autem generatio sic erit. Quærat diligens lector, et dicat: Cum Ioseph non sit pater domini salvatoris, quid pertinet ad dominum generationis ordo deductus usque ad Ioseph? Cui respondebimus primum, non esse consuetudinis scripturarum, ut mulierum in generationis ordo texatur: deinde, ex una tribu fuisse Ioseph et Mariam, unde ex lege eam accipere cogebatur ut propinquam: &teDeum