SANCTI AMBROSII MEDIOLANENSIS EPISCOPI EXHORTATIO VIRGINITATIS, LIBER UNUS . (C)




CAPUT PRIMUM.

Ambrosius Bononia veniens ad eos a quibus fuerat invitatus, narrat apophoreta se detulisse, nempe reliquias Agricolae ac Vitalis martyrum. Horum tametsi alter dominus exstiterit, alter servus, comparatio tamen instituitur; cumque hic illi praeiverit ad martyrium, hinc cognoscitur apud Christum impedimento servitutem non esse. Tum amborum certamen describitur; quod ex utriusque nominis praesagio Sanctus illustrat. Deinde quam in Judaeorum acceperant tumulis, sepultura commemorata, quanto cum gaudio detecti atque educti sint, refert.

1. Qui ad convivium magnum invitantur, apophoreta secum referre consueverunt. Ego ad Bononiense invitatus convivium, ubi sancti martyris celebrata translatio est, apophoreta vobis plena sanctitatis et gratiae reservavi. Apophoreta autem solent habere triumphos principum: et haec apophoreta triumphalia sunt; Christi enim nostri principis triumphi sunt martyrum palmae. Nec vero huc dirigebam iter: sed quia petitus a vobis sum, debui mecum deferre quae aliis parabantur, ne minor ad vos venirem; ut quod in me minus est, quam praesumebatur, in martyre plus inveniretur.

2. Martyri nomen Agricola est, cui Vitalis servus fuit ante, nunc consors et collega martyrii. Praecessit servus, ut provideret locum; secutus est dominus, securus quod fide servuli jam inveniret paratum. Non aliena laudamus; passio enim servi domini disciplina est. Hic instituit, ille implevit. Nihil illi decerpitur. Quomodo enim minui potest, quod Christus donavit? Egregie et ille quidem homini serviendo didicit quomodo Christo placeret: hic tamen geminam laudem acquisivit, in illo magisterii, in se martyrii. Certaverunt tamen inter se invicem beneficiis, postquam aequales esse meruerunt. Hic illum ad martyrium praemisit, ille istum accersivit.

3. Nullum ergo ad commendationem hominis conditio affert impedimentum: nec dignitas prosapiae meritum, sed fides affert. Sive servus, sive liber, omnes in Christo unum sumus: Et unusquisque quodcumque fecerit bonum, hoc recipiet a Domino (Ephes., VI, 8). Nec servitus derogat, nec libertas adjuvat. Vide ad eam rem quam nihil in conditione momenti sit. Servus, inquit, vocatus es? Non sit tibi curae . . . . qui enim vocatus est in Domino servus, libertus est Domini. Similiter et qui liber vocatus est, servus est Christi (I Cor. VII, 21, 22). Vide, inquam, vim Apostoli. Plus putatur dedisse ei qui servus, quam ei qui liber vocatus est; ex servo enim libertus Christi fit, ex libero servus. Sed nulli plus dedit, verum utrisque aequali mensura divisit. Apud Christum enim servitus et libertas aequa lance penduntur, nec ullo discerniculo bonae servitutis et libertatis merita dividuntur; quia nulla major est dignitas quam servire Christo. Denique Paulus servus Christi Jesu (Rom. I, 1); haec enim servitus gloriosa est, in qua gloriatur et Apostolus. An non summa gloria est, quando tali pretio aestimati sumus, ut sanguine Domini redimeremur? Sed jam pergamus ad caetera.

4. Cumque sanctus Vitalis cogeretur a persequentibus ut Christum negaret, et ille amplius profiteretur Dominum Jesum Christum, omnia tormentorum genera in eum exercentes, ut non esset in corpore ejus sine vulnere locus, orationem fudit ad Dominum, dicens: Domine Jesu Christe, Salvator meus. et Deus meus, jube suscipi spiritum meum; quia jam desidero ut accipiam coronam, quam angelus tuus sanctus mihi ostendit. Et completa oratione, emisit spiritum.

5. Sanctus Agricola mitior habebatur moribus, ut ab ipsis etiam inimicis diligeretur. Ideoque differebant ejus passionem. Sed haec persecutorum honorificentia omni erat immanitate acerbior, quae invidebat martyrium. Denique ubi non acquievit sanctus Agricola, crucifixus est; ut advertamus illas blanditias eorum non sedulitatis fuisse, sed fraudis. Supplicio servi dominum terrere voluerunt. Vertit hoc Christus in gratiam, ut martyrium servi dominus imitaretur.

6. Utriusque nomen aptum martyrio; ut designati ad martyrium ipsis vocabulis viderentur. Ille Vitalis dictus est, quasi qui contemptu istius vitae veram illam vitam aeternam sibi haberet acquirere: iste Agricola, qui bonos fructus spiritalis gratiae seminaret, et sacri sanguinis effusione, meritorum suorum omniumque virtutum rigaret plantaria.

7. Sepulti autem erant in Judaeorum solo, inter ipsorum sepulcra. Ambierunt Judaei cum servulis sepulturae habere consortium, quorum Dominum negaverunt. Sic et aliquando Balaam dixit: Moriatur anima mea in animis justorum (Num. XXIII, 10); tamen non communicavit eorum operibus, cum viveret, quorum in animis cupiebat mori. Et istos quos viventes persecuti sunt, mortuos honorabant. Illic igitur martyris exuvias requirebamus, tamquam inter spinas rosam legentes.

8. Circumfundebamur a Judaeis, cum sacrae reliquiae eveherentur: aderat populus Ecclesiae cum plausu et laetitia. Dicebant Judaei: Flores visi sunt in terra (Cant. II, 12), cum viderent martyres. Dicebant Christiani: Tempus incisionis adest (Ibid.). Jam et qui metit, mercedem accipit (Joan. IV, 36). Alli seminaverunt, et nos metimus martyrum fructus. Iterum audientes Judaei voces plaudentis Ecclesiae, dicebant inter se: Vox turturis audita est in terra nostra (Cant. II, 12). Unde bene lectum est: Dies diei eructat verbum, et nox nocti indicat scientiam. Dies diei (Psal. XVIII, 3), Christianus Christiano: nox nocti, Judaeus Judaeo. Indicabant ergo Judaei quod haberent scientiam martyrum, sed non scientiam Verbi; id est, non secundum illam solius boni, et solius veri scientiam: Ignorantes enim Dei justitiam, et volentes se justificare, justitiam Dei non receperunt (Rom. X, 3).




CAPUT II.

Primo reliquiarum pretium amplificat, deinde Julianam viduam, quae illis donaretur, dignam asserit; hanc enim cum honorandam ex Apostolo, tum eo praedicandam quod Ecclesiae damna quam propria sua magis doleret.

9. Detuli ergo vobis munera quae meis legi manibus, id est, crucis tropaea, cujus gratiam in operibus agnoscitis. Certe et ipsi daemones confitentur. Condant alii aurum atque argentum, ac de latentibus eruant venis; legant pretiosa monilium serta; temporalis ille thesaurus est, et saepe habentibus perniciosus: nos legimus martyris clavos, et multos quidem, ut plura fuerint vulnera quam membra. Clamare martyrem diceres ad populum Judaeorum, cum clavos ejus colligeremus: Mitte manus tuas in latus meum, et noli esse incredulus, sed fidelis (Joan. XX, 27). Colligimus sanguinem triumphalem, et crucis lignum.

10. Haec sanctae viduae negare non potuimus postulanti. Munera itaque salutis accipite, quae nunc sub sacris altaribus reconduntur. Ea igitur vidua sancta est Juliana, quae hoc Domino templum paravit atque obtulit, quod hodie dedicamus: digna tali oblatione, quae in sobole sua templa jam Domino pudicitiae atque integritatis sacravit. Dum Julianam volo dicere, Judaeam dixi. Non erravit lingua, sed definivit; Judaea enim est anima quae Christum fatetur. Denique notus in Judaea Deus (Psal. LXXV, 2); id est, ubi agnoscebatur, non ubi negabatur. Est ergo in spiritu Judaea, ubi major portio, intellectus sincerior; Quia salus ex Judaeis est (Joan. IV, 23). Linguae igitur error testimonium sanctitatis invenit.

11. Honoremus ergo hanc viduam, quia scriptum est: Viduas honora, quae vere viduae sunt (I Tim. V, 3). Licet verborum nostrorum honorem non ambiat, quae Apostoli mandatum adaequaverit, habens in bonis operibus testimonium, quae bene filios educaverit, melius instituerit.

12. Quis hanc non ut destitutam et miserabilem deploravit, quando amisit maritum? At ista ministrum sacris ereptum altaribus amplius ingemuit, quam sibi conjugem, aut patrem filiis. Nam etsi praesidio esset mariti viduata et solatio; tamen apud piam mentem causa Ecclesiae praeponderabat.




CAPUT III.

Julianae ad liberos exhortatio. Illic principio filium monet eum non temere vocari Laurentium, sed quod Martyris cognominis patrocinio conceptus fuerit, atque eidem promissus. Solvat igitur parentum vota. Nihil ipsi esse quo retardetur; cum caeteris rebus divinum servitium praestantius sit, hominum autem vita miserrima: patere tamen exitum ex ejus malis, modo castitatem illi eligant, cui conjugii servitus hic opponitur.

13. Succinxit itaque mentis viscera, et circumfusam se videns numero filiarum trium, et unius filii, quo solent terreri caeterae, hoc fortior facta, tali filios alloquio convenit: Filii, amisistis patrem, matrem habetis. Melior quidem fuisset illa commutatio, si pater viveret, mater deesset. Tamen infirma licet et desolata ostendo vobis, si vultis sequi, quo arbitremini patrem vobis non decessisse; habetis enim meliorem de coelo parentem. Ille est qui et hos suffulsit patres. Quid enim aliud jam superest spei? Pater vobis fuit dives gratia, non pecunia: opulentus ministerio, non patrimonio: cujus haereditas fides est, locuples Deo, sed egena saeculo. Satis vos divites reliquit, si propositum ejus sequamini. Sola fides utrique indiscreta sexui, census virorum, dos virginum.

14. Et tu quidem, fili, aliquanto propior patri, agnosce quae matri debeas, quod domui vocabulum reddas. Aetas te excusat, sed haereditas vocat. Jucundentur, fili, pater et mater in te (Prov. XXIII, 25). Noli matrem contemnere quasi imprudentem. Regis admonitio, inquit, quem erudivit mater sua. Quid filius qui servat dictiones Dei? Primogenite, tibi dico, fili: Quid filius mei ventris? quid natus mearum orationum? Ne dederis mulieri tuam honestatem (Prov. XXXI, 1 et seq.). Audi quid sapiens dicat, quid Scriptura asserat.

15. Considera quis te ut nascereris, juverit: filius es votorum magis quam dolorum meorum. Considera cui te muneri pater tali nomine designaverit, qui vocavit Laurentium. Ibi vota deposuimus, unde nomen assumpsimus. Vota effectus secutus est, redde martyri quod debes martyri. Ille te nobis impetravit, tu restitue quod de te hujusmodi nominis appellatione promisimus.

16. Quid autem est, fili, aliud quod eligendum putes, nisi Deum patrum tuorum? Ipse enim pauperes et divites, humiles et excelsos facit, suscitat a terra pauperem, et de stercore erigit inopem, et sedere eum facit cum potentibus in tribunali honoris et haereditatis. Dat votum optanti, et benedicit annos justi. Quid hoc, fili, praecellentius? aut quid est vita hominis in hac terra, nisi levis cursor? En transivimus, et nihil vidimus. Atque utinam hunc cursorem (Job. IX, 25) imitaremur; ut nihil videremus, et nulla onera portaremus! sed quod est gravius, cursus vacuus, et onera inania. Inania sunt quidem, sed non levia, neque delicti vacua; quia grave fenus peccati est. Unde clamat sanctus Job: Nonne tentatio est vita hominis in terra, aut sicut mercenarii quotidiani vita ejus? Et sicut servus timens dominum suum, qui umbram invenerit, et sicut mercenarius exspectans mercedem suam; sic ego exspectavi in vacuum, noctes autem dolorum datae sunt mihi. Si dormiero, dico: Quando dies? Cum surrexero, iterum: Quando vesper? Plenus sum dolore a vespere usque mane. Vita autem mea levior quam favilla. Periit autem in vana spe (Job. VII, 1 et seq.). Nihil igitur est homo, nisi tu, Domine, intendas in eum, et visitationem ejus facias usque mane, et in requiem eum inducas. Arbor si excidatur, repullulat, et floret ab aquae odore: homo cum ceciderit, nihil est, ingruunt super eum dolores.

17. Hanc igitur tentationem tantarum necessitatum, si vultis, filii, vitare, integritas corporis expetenda vobis est (32, q. 1, c. Integritas): quam ego pro consilio suadeo, non pro imperio praecipio. Sola est enim virginitas quae suaderi potest, imperari non potest. Res magis voti est, quam praecepti. Quod enim gratiae est, non jubetur, sed desideratur: electionisque magis est, quam servitutis. Unde et Apostolus dicit: De virginibus praeceptum Domini non habeo, consilium autem do, tamquam misericordiam consecutus a Domino (I Cor. VII, 25). Legerat enim dixisse Dominum spadonibus: Quicumque custodierint praecepta mea, et elegerint quae ego volo, et amplectentur testamentum meum; dabo illis in domo mea, et in muro meo locum nominatum, meliorem filiorum et filiarum: nomen aeternum dabo illis, et non deficient (Esai. LVI, 4, 5). Meliorem, inquit, locum vobis dabo, spadonibus dicit; his videlicet, qui se resecta genitali parte absciderint. Ipsi sunt ergo qui habent in coelo praemia caeteris praestantiora.

18. Hos in Evangelio suo praedicat Dei Filius, dicentibus enim Apostolis: Quia si ita est causa viri, ut non liceat illi uxorem dimittere, nisi ex sola causa fornicationis, non expedit nubere; respondit Dominus: Non omnes capiunt verbum istud, sed quibus datum est (Matth. XIX, 10, 11), hoc est: Non capit hoc conditionis humanae infirmitas, ut omnibus pateat: sed illis solis facile est ad capiendum, quibus divina refulsit gratia; ut castrare se possint, quo regnum coelorum adipiscantur.




CAPUT IV.

Integritatis dignitate strictim proposita, quae ad filias ex nuptiis damna reditura sint, explicat; utque ad ea fugienda illas excitet, Apostoli sententiam atque exemplum in medium affert. Hinc memoratis et quas in matrimonio pertulit, et quas in viduitate perpessura est miseriis, affirmat fore, ut illae omnes earum virginitate reparentur, nec ipsa posthac praesidio ullo indigeat.

19. Audistis, filii, quantum sit praemium integritatis. Regnum acquiritur, et regnum coeleste vitam angelorum exhibet. Hoc vobis suadeo, quo nihil pulchrius; ut inter homines angeli sitis, qui nulla sibi ligantur nuptiali copula (Matth. XXII, 30). Quoniam quae non nubunt, et qui uxores non ducunt, sicut angeli in terris sunt; ut tribulationem carnis non sentiant, servitutem ignorent, a mundanae cogitationis ableventur contagio, divinis rebus mentem intendant; ut tamquam exuti corporis infirmitate, non quae hominis sunt, sed quae Dei, cogitent.

20. Considerate, filiae, si velitis nubere, quantum vobis desit, quibus pater deest. Deest opima dos; quod ipsum tamen si abundaret, emeretis magno pretio servitutem. Nunc vero quis non despiciet destitutas patre? quo confugietis? unde auxilium postulabitis adversus virorum injurias? quanta in ipsis conjugiis incommoda sunt! quam graves plerumque contumeliae! quanta vincula!

21. Primo ipsum conjugium vinculum est, quo alligatur viro nupta, et ei in subjectionem astringitur. Bonum quidem charitatis vinculum est, sed tamen vinculum, de quo cum velit se exuere nupta, non possit, nec liberum sui habere arbitrium. Denique Apostolus dicit: Mulier sui corporis potestatem non habet, sed vir (I Cor. VII, 4). Et quid mirum de muliere; quandoquidem et vir sui corporis potestatem non habet, sed mulier? Si qui fortior est, potestatem sui non habet, quanto minus infirmior! Non ergo absolvit mulierem communis servitus, sed gravius astringit.

22. Videte itaque quid scriptura dicat, quid Apostolus suadeat. Quis vobis potest melius consilium dare, quam ille vas Dominicae electionis? Quid igitur dicat percipite auribus: Volo autem omnes homines sic esse sicut et me ipsum (Cor. VII, 7). Et iterum dicit de non nuptis et viduis: Bonum est illis, si sic permanserint, sicut et ego (Ibid., 8). Volo vos imitatrices esse tanti Apostoli, ut vitam ejus sequamini, qui conjugii vinculum refugit, ut vinctus esset Christi Jesu. Non potuisset ad tantam apostolatus sui pervenire gratiam, si fuisset alligatus conjugii contubernio.

23. Quod si ille qui et doctrina praestantissimus erat, et tantum Christi donum habebat, judicavit tanti momenti esse, si abstineret ab usu copulae conjugalis: et ideo sic mansit, ne plurimum suo muneri decerperetur; quod neque orationi vacare semper liceret, neque semper divinis intendere mandatis, quem conjugii cura revocaret, ut placere uxori esset necesse: quid utique vos eligere oportet, quibus sola virginitas potest libertatem dare; quoniam quae nupserit ad servitutem pecunia sua venditur? Meliori conditione mancipia quam conjugia comparantur: in illis meritum emitur servitutis, in istis pretium ad servitutem additur. Nupta venalis auro gravatur, auro aestimatur.

24. Experta sum, filii, labores copulae, conjugii indignitates, et sub bono conjuge, nec tamen sub bono marito libera fui: serviebam viro, et laborabam ut placerem. Miseratus est Dominus, et fecit altaris ministrum, continuoque et mihi et vobis raptus est: et fortasse, miserante Domino, ne diceretur maritus.

25. Videtis, filii, longaevam matrem doloribus, et adhuc immaturam viduitatis stipendiis. Videtis amissum omne praesidium et ornamentum. Nec auxilium viri habeo, nec virginitatis gratiam. Et de me levis cura: vos moereo, vos considero. Remanserunt mihi onera conjugii, abiere adjumenta. Quanto mallem in hos numquam venisse usus!

26. Potestis tamen excusare patrem, ablevare matrem; si quod in nobis amissum est, in vobis repraesentetur. Hoc solo nos conjugii non poenitebit, si vobis labor noster profecerit. Proximum putabo matrem esse virginum, ac si virginitatem tenerem. Considerate, filii, quam sibi veniens in has terras Dominus Jesus matrem elegerit. Salutem mundo daturus per virginem venit, et mulieris lapsus partu virginis solvit: vestra quoque integritas meos solvat errores.

27. Quid boni sit virginitas, considerate. Destitutam me esse certum est, praesidio egere: sed si volueritis sic manere, nullius opem requiram, abundabit mihi ad omnem opitulantiam vestrae integritatis corona. Quis me non dicet beatam, quam nunc miseram putant? quis non honorabit tot virginum matrem? quis non venerabitur aulam pudoris?




CAPUT V.

Virginibus in utroque foedere palmam publicae salutis attributam, variasque mysticarum virginum laudes celebratas: itemque designatam horti ac vineae figura virginitatem, non secus ac olerum typo conjugium; unde filios admonet, ut rejectis Achab et Jezabel spiritalibus, verum illum Naboth amplectantur pro nobis accusatum atque occisum. Quamobrem venisse praedictus sit super nubem levem, et cur etiam matrem suam Joanni commendaverit? Quomodo tandem hic qui ut mysticus Levi nihil habebat, legitur eam accepisse in sua?

28. Multas feminas Scriptura divina in lucem evexit, palmam tamen publicae salutis solis virginibus dedit. In veteri Testamento terra ac mari clausum Hebraeorum populum virgo per maria pedes duxit (Exod. XV, 20): in Evangelio auctorem mundi et redemptorem virgo generavit (Luc. I, 27). Virgo est Ecclesia (II Cor. XI, 2), quam studuit Apostolus virginem castam assignare Christo: virgo est filia Sion (Esai. XXXVII, 22); virgo est civitas illa Hierusalem (Apoc. XXI, 27) quae in coelo est, in quam nihil commune intrat atque immundum: virgo est et illa quam vocat Jesus, cui et dixit: Ades huc a Libano, Sponsa, ades huc a Libano; transibis et pertransibis a principio fidei (Cant. IV, 8). Non solum transivit virgo, sed etiam pertransivit: quae festinat ad Sponsum, transit saeculum, pertransit ad Christum; vel quia ea quae Christo se dicaverit, transeundo ad coelestia, terrena pertranseat. Nam et ipse Sponsus sic venit ad Sponsam suam, ut saliat super montes, transiliat super colles (Cant. II, 8).

29. Addit adhuc ad laudem virginitatis: Hortus clausus soror mea Sponsa, hortus clausus, fons signatus (Cant. IV, 12); quo meliores afferat fructus claustro pudoris septa virginitas, in qua intemerata permaneant castitatis signacula. Hunc hortum animae vestrae, hunc fontem servate puri liquoris, ut eum in vobis nemo perturbet, nemo designet, quem genitalis in vobis origo signavit. Nemo auferat animae vestrae vineam, et vilia olera serat. Vinea enim quidam fructus virginalis est: conjugia velut olerum plantaria sunt, in quibus frequens gelu est; et ideo sicut olera herbarum cito cadunt atque marcescunt, nisi finem imponat senectus, aut ad perfectum evehat continentia.

30. Non veniat ergo in vos Achab, qui concupiscat vineam vestram delere et exstinguere: nec veniat in vobis Jezabel, vanum illud et saeculare profluvium; hoc enim significatur vocabulo, vana et vacua redundantia: sed veniat Nabuthe, qui venit a patre, sicut indicat nominis ipsius interpretatio, qui vineam sanguine defendat suo, et pro ea mortem suam offerat. Hic est qui lapidatus pro nobis est, pro nobis mortuus, pro nobis falsis appetitus testimoniis: qui pauper huc venit, cum dives esset, ut nos ejus inopia ditaremur (III Reg. XII, 2 et seq.). Hic est vitis, quae redundantibus gratiae suae fructibus replevit universum orbem terrarum. Hic in vestris pectoribus alta maneat defixus radice; ut et fructus vester exuberet, et liquore gratiae spiritalis corporei vaporis incendia temperentur.

31. Hic est qui venit in nube levi, sicut dixit propheta: Ecce Dominus sedet super nubem levem, et veniet in Aegyptum (Esai. XIX, 1); significans quod in Aegyptum, id est, in afflictionem mundi hujus veniret super virginem. Nubem itaque Mariam dixit, quia carnem gerebat; levem, quia virgo erat, nullis oneribus gravata conjugii. Ipsa est virga germinans florem, quia pura et ad Dominum libero corde directa virginitas, quae nullis in hoc saeculo curarum anfractibus reflectitur (Num. XVII, 8).

32. Ideo illam Dominus de cruce discipulo suo dilectissimo sibi tradidit sancto Joanni (Joan. XIX, 27), qui dixit patri et matri: Non novi te (Deut. XXXIII, 9). Denique vocatus a Christo reliquit patrem (Matth. IV, 21), verbum secutus. Huic traditur virgo, qui suos nesciat: huic traditur virgo, qui de pectore Christi hauriat sapientiam: huic traditur virgo, qui fratres suos non cognovit, et filios suos non scivit. Ideoque benedicit eum Lex: Date Levi veros ejus, date Levi sortes ejus (Deut. XXXIII, 8).

33. Unde et matrem Domini ipse suscepit; scriptum enim habemus, quia ex illa hora suscepit eam Discipulus in sua (Joann. XIX, 27). Quid est in sua, cum reliquerit patrem et matrem, et Christum secutus sit? Aut quomodo in sua, cum ipsi apostoli dixerint: Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te (Matth. XIX, 27)? Quae sua habebat Joannes, qui mundana et saecularia non habebat, qui et de mundo non erat? Quae ergo habebat sua, nisi ea quae a Christo acceperat? Bonus verbi sapientiaeque possessor, bonus receptor gratiae. Audite quae apostoli a Christo acceperint: Accipite, inquit, Spiritum sanctum: quorum remiseritis peccata, remissa erunt; et quorum detinueritis, detenta erunt (Joann. XX, 22, 23). Neque enim mater Domini Jesu nisi ad possessorem gratiae demigraret, ubi Christus habebat habitaculum.




CAPUT VI.

Adaptat filiis dicta superius, docet qua ratione ipsi nubes leves esse queant per virginitatem: et dare Levi veros ejus, si tales nimirum permaneant, quales primi parentes ante peccatum. Horum filios quos ejecti e Paradiso genuerunt, comparat: et prioris filii occasione suos hortatur, ut mundanas non quaerant possessiones, quas filiae Salphaad ambierunt. Quid per hoc significetur, quasve sortes Levi jubemur dare? Dominicae ac Mosaicae sortitionis quodnam discrimen? Harum altera matrimonium, altera virginitatem signari, quae libertatem ministrorum Christi pone sequitur.

34. Date ergo et vos, filii mei, vero illi Levi veros ejus. Estote nubes, sed leves. Eritis profecto, si ablevet virginitas onera conditionis, et tenebras hujus limosae carnis illuminet. Ideo dicit illa: Nigra sum, et decora, filiae Hierusalem (Cant. I, 4); nigra per carnem, decora per virginitatem. Nubes itaque sunt, et graves nubes, quae nupserint; namque a nubibus verbum nubentium tractum arbitror. Denique operiuntur ut nubes, cum acceperint nupturae velamina. Et vere graves nubes, quae sustinent sarcinam matrimonii. Nam etiam gravari alvo feruntur, cum semina conceptionis acceperint.

35. Date ergo Levi veros ejus. Quid tam verum, quam intemerata virginitas, quae signaculum pudoris et claustrum integritatis genitate custodit? At vero cum usu conjugii juvencula defloratur, amittit quod suum est, quando ei miscetur alienum. Illud enim verum quod nascimur, non in quod mutamur: quod a Creatore accepimus, non quod de contubernio assumpsimus. Date ergo vero Levi, illi sacerdotum principi, vero Aaron, vero Melchisedech, veros ejus, quales ipse condidit, non quales saeculi hujus usus efficit; ut opus suum in vobis et illud genitale signaculum inviolatum atque integrum recognoscat.

36. Date illi, exhibete illum Adam qui fuit ante peccatum, illam Evam quae fuit antequam lubricum serpentis hauriret venenum, priusquam ejus supplantarentur insidiis, quando non habebant quo confunderentur? Nam utique nunc, licet bona conjugia, tamen habent quod inter se ipsi conjuges erubescant. Tales ergo estote, filii, quales Adam et Eva in paradiso fuerunt (Gen. IV, 2). De quibus scriptum est, quod posteaquam de paradiso est ejectus Adam, cognovit Evam uxorem suam, et illa concepit, et peperit filium, quem vocavit Cain: et iterum concepit et peperit filium, cui nomen Abel. Melior itaque secundus, quam prior fructus; quia iste immaculatus, ille maculosus. Iste adhaerens Deo, et totus a Domino, ille mundana et terrena possessio. Denique in isto mundi redemptio annuntiatur, ab illo mundi ruina. In hoc Christi sacrificium, in illo diaboli parricidium. Nihil ergo vobis sit, filii, cum possessione saeculi, nec terrenae vobis et Judaicae possessionis ullos vindicandos esse sortitus arbitremini.

37. Legimus quidem quia Moyses, id est Lex, terras bello et caede quaesitas, sorte distribuendas Hebraeorum populo censuerit (Num. XXVI, 53), quarum possessionem sibi Salphae filiae postularunt, quia Salphae filiae (Num. XXVII, 1 et seq.). Tamen idem Moyses levitis non divisit terram (Deut. XVIII, 1 et seq.), quorum non erat terrenus, sed superior incolatus: sed iis sine labore terreno sacri stipendia ministerii deputavit. Salphae autem filiae quid sunt, quae terram petunt, nisi, ut interpretatio docet, oris obumbratio? Quae utique in illis est, quibus non est verbum in ore ipsorum, nec in sermone eorum veritas (Psal. V, 10); sicut in populo Judaeorum, qui nolunt Christum Jesum Deum Dei Filium confiteri. Tales igitur terram requirunt, et hujusmodi postulant possessionem, in qua tota vitae suae aetate desudent, et pro fructibus spinas curarum et sollicitudinum metunt.

38. Fugite ergo, filiae, umbram oris, quae in lumen aeternum creditis, quod illuminat omnem hominem: quae non tamquam in umbra Christum, sed in lumine confitemini. Populus qui sedebat in umbra mortis, lux orta est illis (Esai. IX, 2). Fuimus ergo in umbra, sed nunc jam non sumus, qui Chritum fatemur. Atque utinam licuisset et mihi dicere, qui Christo profitemur! Et tamen profiteamur, ego viduitatem, vos virginitatem. Fiat in nobis ore ad salutem confessio.

39. Date ergo Levi illi salutari nostro sortes ejus. Sors ejus levitica est, sors ejus virginitas est, sors ejus viduitas est; quoniam non solum virgo, sed etiam mulier innupta cogitat quae sunt Domini. Unde et Apostolus dixit: In quo et sorte constituti sumus (Ephes. I, 11). Sicut enim in veteri Testamento terra sorte divisa est (Josue XVIII, 10), ita in Evangelio sorte quadam Domino deputamur. Unde et scriptum est de evangelistis: Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem (Joan. XIX, 24). Et apostoli, cum eligendus esset duodecimus apostolus in locum Judae, sorte munus apostolatus deferendum arbitrati sunt. Itaque oratione facta, ut de duobus Dominus quem vellet eligeret, sors cecidit super Matthiam (Actor. I, 26).

40. Illa igitur vetus terrena sortitio, haec spiritalis. In illa census saeculi materialis, in hac personalis officii: ibi possessio curarum, hic divisio gratiarum: illic possidemus arva plena laboris atque moestitiae, hic possidemur a Christo. Unde et sanctus David dicit: Possedisti renes meos (Psal. CXXXVIII, 13). Hic, filii, possideat renes vestros, ut in illis seminaria maneant castitatis, incentiva virtutum. Ideo dicate vos Christo, et confitemini ei, ut dicatis: Portio mea Dominus (Psal. CXVIII, 5). Non potest hoc nupta dicere, sed innupta; nupta enim quaerit viro suo placere, innupta autem Christo. Illa mundi, haec Christi possessio.

41. Christi possessio levita est, qui nihil sibi de terrenis vindicat. Qui quaerit uxorem, non potest dicere: Portio mea Dominus: Denique Christi minister quid ait? Argentum et aurum non habeo; sed quod habeo, do tibi: in nomine Jesu Nazareni surge, et ambula (Act. III, 6); hoc enim acceperat, queniam aurum non desiderabat. Denique missus erat sine virga, sine sacculo, sine pecunia (Luc. IX, 3). Et ideo gloriabatur, quia non habebat quod non acceperat; non enim erubescebat in paupertate, quem pauper redemerat. Ideoque dixit: Surge et ambula, quia legerat: Iste pauper clamavit, et Dominus exaudivit eum (Psal. XXXIII, 7).




CAPUT VII.

Virginum sterilitatem, aliarum fecunditate potiorem esse, cum Ecclesiae imitetur copiosos partus, qui sorte, hoc est, gratia et non ex operibus producuntur. Dandas itaque sortes Christo, qui supra laborem mercedem solvit: dandam etiam veritatem, id est, virginitatem. Quot et quantis tentationibus ea impugnetur! Sed cum bonam castitatem esse didicerimus ab Apostolo, indicat sancta Vidua recurrendum ad remedium: quod eleganti priscae illius Mariae allegoria, in carnis mortificatione ac Dominicae passionis merito, quo nos ad victoriam perducimur, positam esse significat. Quaerendam postea in coelestibus sapientiam, atque attrahendam in interiora, ut vivamus.

42. Sit ergo vobis portio Dominus, Dominus qui sterilem et parientem facit. Utramque facit: sed altera in tristitia parit, altera in sterilitate laetatur, cui dicitur: Laetare, sterilis, quae non paris: erumpe et exclama, quae non parturis (Esai. IV, 15). Habet enim filios sine partus dolore. Unde dicitur de Ecclesia: Quis audivit, si parturivit terra uno die, et gens nata est simul (Esai. LXVI, 8)? Uno autem die terra non parturit, sed parit gratia. Venit paschae dies, in toto orbe baptismi sacramenta celebrantur, velantur sacrae virgines. Uno ergo die sine aliquo dolore multos filios et filias solet Ecclesia parturire. Ideoque pulchre dicitur: Et gens nata est simul, de populo consecrato.

43. Videtis mysteria, videtis gratiam Christi, gratiam Spiritus sancti, qui velut quadam sorte defertur; quoniam non ex operibus, sed ex fide unusquisque justificatur a Domino. Sicut enim sortis eventus non in nostra est potestate, sed quem casus attulerit; sic gratia Domini non quasi ex mercedis merito, sed quasi ex voluntate defertur. Unde et Apostolus ait de divisionibus gratiarum, quae diverso modo Dei servulis deferuntur: Haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult. Prout vult, inquit, non prout debetur (I Cor. XII, 11). Denique et Dominus ait uberiorem mercedem pro opere postulantibus et conquerentibus quod parem accepissent cum iis qui posterius advenerant: Si ego bonus, oculus tuus quare nequam est (Matth. XX, 15)?

44. Date ergo, filii, sortes vestras ei qui ultra meritum laboris remunerationem suis donare consuevit. Date veritatem ipsius viro sancto (Deut. XXXIII, 8), id est, integritatem; ipsius enim est integritas, qui immaculatus advenit. Veritas itaque virginitas: corruptela mendacium est. State ergo in corde vestro, sicut bona vinea in propagine sua.

45. Multae tentationes sunt; ideoque ait Scriptura: Tentaverunt eum tentatione, et maledixerunt ei super aquam contradictionis Cades (Deut. XXXII, 51). Tentatur virginitas a plerisque petitoribus; et cum voluerit virgo perseverare, existunt qui contradicant. Contradicit petitor, et refutatus maledicit. In opprobio esse videtur innupta, vel virgo, vel vidua. Cades enim innupta est, quae est sancta corpore et spiritu, et Domino se dicavit, quae reliquit parentes, et non facit voluntatem eorum qui solent dicere: Debes nobis, filia, nepotes. Cades est quae filios nescit. Quod si illa divitiis saeculi praefert opprobrium Christi, quod necesse est ut subeat, qui quaerit Christo placere; quanto magis vos, quos pater provocat ad integritatem, mater hortatur id sequi, quod convenit!

46. Bonum est ergo virginitas. Denique, Qui judicavit, inquit, in corde suo servare virginem suam, bene facit. Igitur et qui matrimonio jungit virginem suam, bene facit; et qui non jungit, melius facit (I Cor. VII, 37, 38). Ille bene facit propter laqueum, hic melius facit propter utilitatem. Illud pro remedio, istud pro praemio. Beatior autem qui sic permanserit, secundum meum quidem consilium. Puto enim ut et ego Spiritum Dei habeam (Ibid., 40). Sequimini ergo, filii, consilium Apostoli, donum Spiritus sancti.

47. Sumite ergo et vos, sicut sumpsit Maria soror Moysis et Aaron, tympanum in manibus vestris, exite dicentes: Cantemus Domino; gloriose enim honorificatus est, equum et ascensorem projecit in mare (Exod. XV, 20). Mortificate membra vestra tympani modo: nulla in iis lascivia carnis exaestuet, omnisque flagrantiae corporalis sensus intereat. Nesciat in iis nisi inter mortuas corporis voluptates solus spiritus resultare. Si enim mortui fueritis peccato, vivetis Deo: vivetis autem, si non regnet in corpore vestro mortuo ulla concupiscentia.

48. Versate manibus vestris crucem Domini Jesu, et in vestris eam operibus elevantes, calcate mundi hujus profundum, et pertransite. Ille sicut equus adhinniens in libidinem, nullum locum inveniat in vobis; et quicumque voluerit persequens comprehendere vos, demergatur. Dextera laevaque circa vos aquae murus sit, ut vapor omnis corporis temperetur; donec ad illos intelligibiles duodecim fontes, et septuaginta arbores palmarum, ad illam magni requiem sabbati divina vos dignatio perducat, et in montem haereditatis suae plantare dignetur, ubi sancta Maria choros ducit.

49. Induite ergo, filii, Dominum Jesum; quaerite veram sapientiam, de qua dicit Job: Sapientia autem unde inventa est, qui locus disciplinae? . . . . Abyssus dixit: Non est in me. Mare dixit: Non est mecum (Job. XXVIII, 12 et seq.). Bene abyssus dixit: Non est in me, quia resurrexit; non enim habet quem tenere non potuit. Denique habes in Evangelio, quia angeli dixerunt mulieribus ad sepulcrum venientibus: Jesum qui crucifixus est, quaeritis: non est hic, sed surrexit (Matth. XXVIII, 5, 6). Quid est, non est hic? id est, non est in sepulcro, non est in infernis, sed in coelestibus est. Mare quoque, hoc est, saeculum dicit, mundus hic dicit: Non est mecum; quia supra mundum est, quem vitae humanae lapsus atque illecebra non immutavit; quia peccatum non fecit, nec est dolus inventus in ore ejus (I Petr. II, 22). Abyssus ergo dixit: Non est in me; mare dixit: Non est mecum. Sed coelum non dixit quin non est apud se, quem receperat resurgentem. Paradisus non dixit: Non est in me, quem regnare in se, absoluto quoque latrone, cognoverat; sicut ipse Dominus dixit: Hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII, 43).

50. Attrahite, filii, sapientiam in interiora vestri cordis promptuaria, quoniam ea est omni auro argentoque pretiosior, quam mors nescit; quia non mortui laudabunt te, Domine, sed viventes. Et vos igitur ut vivatis, laudate Dominum, et laudate eum diebus ac noctibus (Psal. CXIII, 17, 18). Laudabitis autem, si ab eo nulla vos avertat cupiditas matrimonii, et cura mundi; quoniam quae conjugium sortiuntur, sollicitantur mundi hujus negotiis.




CAPUT VIII.

Ut prolem suam, quae Deo jam a parentibus promissa erat, acrius urgeat, filiae Jephthe in implendo paterno voto obsequium refert: deinde ad filium conversa ei revocat in memoriam quemadmodum precibus a Deo fuerit impetratus, cui proinde negari non possit sine crimine. His dictis, alacritatem piae sobolis cernens in gratiarum actiones effunditur sancta mulier: cujus Ambrosius in Ecclesiam, ubi filium lectoris obeuntem munus reperit, processum narrat.

51. Considerate, filii, quid votis debeatis parentum. Aperuimus ad Deum os nostrum: votum est voluntas parentum. Nos ovarimus, vos solvite. Quanta vis sit in votis parentum Jephthe Galaaditis filia vos debet docere, quae ne frustraretur oblationem paternam, etiam mortem suam obtulit. Nam cum ille sollicitus de belli periculo, vovisset ut si prosperior pugnae eventus foret, id quod regredienti domum suam primo sibi occurreret, Deo immolaret; ubi victoria potitus est, occurrit filia, laeta prae caeteris gaudio victoriae et pietatis officio. Ingemuit pater non affectus memor, sed memor voti. Quaesivit causam filia: respondit ille quid Domino promisisset. Tum illa hortata est ut promissum Deo munus impleret. Itaque incautam patris oblationem sanguine suo solvit (Judic. XI, 31 et seq.).

52. Haec vobis communia. Tu autem, fili, quem mihi verus Helcana (I Reg. I, 1 et seq.), id est, Dei dedit possessio, postulatus meus, petitus meus (inde enim etiam Samuel nomen accepit); tu, inquam, impetratus meus, et votivus meus, qui quomodo in uterum meum veneris, nescio (jam enim desperaveram sobolem sexus virilis), quem mihi vota mea, non aliqua solemnis coetus secreta formarunt: tu, inquam, fili, agnosce a quo donatus sis mihi. Ille tua ora plasmavit, ille tua membra distinxit, ille mea orata suscepit, cujus templo, cujus obsequio te antequam nascereris, sacravi. Non parentibus, non tibi, sed Deo natus es; cujus antequam de vulva matris exires, esse coepisti. Et omnes quidem illius sumus, sed tamen tu specialiter promissus, Domino tuo redderis; quia scriptum est: Vovete et reddite Domino Deo vestro (Ps. LXXV, 12). Ego misera, ego indigna, et tamen quasi Anna promisi ut omnibus vitae tuae diebus ac noctibus a conspectu Domini non recedas: ego promisi, tu exsequere: Dominus sibi hostiae suae munus implebit.

53. Haec et alia pia mater: quae postquam congruentem filiorum vidit affectum, ablactatum suum uberibus gratiae spiritalis in templum Domini deducens, conversa est ad preces, et dixit: Confirmatum est cor meum in Domino: exaltatum est cornu meum in Deo meo. Dilatatum est os meum super inimicos meos, laetetur in salutari tuo; quoniam non est sanctus alius quomodo Dominus; et non est justus, quomodo Deus noster, et non est sanctus praeter te (I Reg. II, 1, 2).

54. Ista igitur ad filios suos mater dixit, quae simul et viduitatis in se, et integritatis in liberis titulos in domum suam intulit, quasi quosdam femineos principatus. Egregia sane femina, quae sibi nihil reliquit: totum quod habuit, Deo obtulit; cujus vita institutio disciplinae est, et quaedam formula castitatis bono proposito, et meliore magisterio. Exemplum enim viduitatis et virginitatis magisterium est.

55. Procedit in Ecclesiam filiarum virginum septa comitatu, domesticum decus invehens: et invenit in Ecclesia quod suum dicat, filium sacrarum lectionum oracula personantem; ut videantur sibi sorores domi discere, cum frater auditur. Mater quoque ad imitationem coelestis exempli gaudet se proficere de filio, et omnia legentis verba pio mandat affectui, et sedulo corde conservat.




CAPUT IX.

Maternam exhortationem ut sua quoque cumulet sanctus Praesul, virgines illas ad quaerendum in divinis Scripturis Christum excitat. Sed eum quando quaeritur, jam tum praesentem esse asseverans, docet interrogandum ubi maneat in meridiano, id est, in Patris lumine: requirendum etiam in lumine bonorum operum, atque in nocturnis orationibus: ubi vero ille transierit, sequendum; cum delectetur saepius quaeri, ut gratiam suscitet, animamque vulneret charitate: cujus quidem qualia sint vulnera, variis sanctorum exemplis probat.

56. Sed quamvis nihil maternis defuerit hortationibus, ego quoque vos, filii, vel paucis alloquar. Quaerite Dominum Jesum, qui nos monet ut quaeramus regnum Dei: Et ecce omnia, inquit, suppetent vobis (Matth. VI, 33). Sed malo ego vos ante meritum deferre, et sic exigere mercedem. Bona merces, sed divinior dispensator mercedis, et auctor muneris. In regno merces, in Christo remunerandi potestas. Quaerite illam in Scripturis divinis, ubi Christus invenitur, et dicite sicut illa dicebat: Annuntia mihi quem dilexit anima mea (Cant. I, 6). Sed et Synagoga quaerebat quem amiserat, vos quaerite quem non amittatis. Sed cur, Synagoga, dicis quem dilexi, et non dicis quem diligo? Ideo non tenes, quia dilexisse te dicis: cur non potius adhuc diligis, ut possis tenere?

57. Verum illam omittamus. Tu, virgo, cum coeperis quaerere, adest; neque enim fieri potest ut desit quaerentibus se, qui palam factus est non quaerentibus, et inventus est non interrogantibus (Esai. LXV, 1). Dum tractas et cogitas, praesto est. Disce interrogare cum venerit, ubi pascat, ubi maneat; sicut illa dicebat: Ubi pascis, ubi manes in meridiano (Cant. I, 6)? Ubi enim Christus manet, nisi ubi justitiae meridies fulget? Idque sacratae Scripturae docetur testimonio, quae dicit: In sole posuit tabernaculum suum (Psal. XVIII, 6). Unde et alibi idem dicit Propheta: In lumine tuo videbimus lumen (Psal. XXXV, 10). Lumen Filius est, lumen et Pater qui videtur in Filio; quoniam Filius splendor gloriae Patris, et imago substantiae ejus est (Hebr. I, 3).

58 Sed etiam in tuo lumine, virgo, Christum require, in bonis cogitationibus, in bonis operibus, quae luceant coram Patre tuo qui in coelis est. Quaere in noctibus, quaere in cubiculo tuo; quoniam et nocte venit, et pulsat ad januam tuam. Vult enim te omnibus invigilare momentis, vult januam tuae mentis patentem invenire. Est et illa janua quam vult patere, ut aperiatur et resonet os tuum laudem Domini, gratiam Sponsi, crucis confessionem: cum symbolum recenses, psalmos in cubiculo tuo concinis. Ergo cum venerit, vigilantem te inveniat, ut parata sis. Dormiat caro tua, vigilet fides: dormiant illecebrae corporis, vigilet cordis prudentia: membra tua redoleant crucem Christi, et sepulturae odorem; ut nihil iis somnus caloris infundat, nullos excitet motus. Ipsa est anima quae se Christo aperit, quam nulli vapores carnis exagitant.

59. Cum haec invenerit Sponsus, transibit: anima tua illo sequatur, discedat a cubili suo, exeat in verbo ejus, sicut scriptum est: Exivit anima mea in verbo tuo (Cant. V, 6), id est peregrinetur a corpore, ut Deo adsit; quoniam cum est in corpore, peregrinatur a Christo. Unde et Apostolus dicit: Audemus ergo et consentimus magis peregrinari de corpore, et adesse ad Dominum. Et ideo conamur, sive absentes, sive praesentes, placere illi. Omnes enim manifestari oportet ante tribunal Christi, ut reportet unusquisque propria corporis, sicut gessit, sive bonum, sive malum (I Cor. V, 8 et seq.). Quam cito causam probavit, qua corpus resurget! Oportet enim carnem resurgere, quae remunerationem suorum est adeptura gestorum; ut quae in corpore gessimus, in corpore recipiamus.

60. Vult igitur se Dominus saepius quaeri: discedit, currit, ut resuscitet gratiam, quam vult a te etiam in te resuscitari, sicut habemus ad Timotheum scriptum: Propter quam causam admoneo te, ut resuscites gratiam Dei, quae est in te per impositionem manuum mearum (II Tim. I, 6). Quae autem resuscitaverit gratiam, fit vulnerata charitatis, sicut illa dixit: Quia vulnerata charitatis ego sum: si suscitaveritis et excitaveritis charitalem (Cant. V, 8). Quid istud sit, poterimus intelligere, si repetamus quia sagitta est Dominus Jesus, cui dicit Pater: Posui te sicut sagittam electam (Esai. XLIX, 2). Et quia ipse est charitas, sunt utique jacula charitatis, quibus vulnerat sese quaerentes. Denique et alligatae vinculis ipsum sequuntur; quia quos vulnerat ligat. Ergo sunt etiam vincula charitatis, quibus ligatus est Paulus, qui ait: Paulus vinctus Jesu Christi (Philem. 1).

61. Vulnera autem charitatis esse docet Job, quo nemo amplius Christum dilexit, qui diligebat etiam in ipsius sui corporis cruciatibus. Unde dicebat: Sagittae autem Domini in meo corpore sunt, quarum furor ebibit sanguinem meum; cum coepero loqui, compungunt me (Job VI, 4). Sunt ergo charitatis vulnera, et bona vulnera: denique meliora vulnera amici, quam voluntaria oscula inimici (Prov. XXVII, 6). Hieremias quoque aestuabat, et ignem charitatis quo inflammabatur ad officium prophetandi, ferre non poterat (Jerem. XX, 9). Denique demergebatur in lacum (Jerem. XXXVIII, 6); quia Judaeis futura excidia annuntiabat, et tacere non poterat. Lapidabatur Stephanus (Act. VII, 58), et illa pro Christo vulnera quasi vulnera charitatis pio excipiebat affectu. Vapulabant apostoli, et congratulabantur (Act. V, 40). Quam bonus est Dominus, pro quo dulces et injuriae sunt, grata mors! Et bene grata, quae acquirit immortalitatem.




CAPUT X.

Virginitati competere Ecclesiastis locum de vestibus, quod autem addit de oleo ferendo in capite, hoc et de mentis humilitate et de modesta corporis compositione intelligi; cum ornamenta interiora maxime in nobis requirantur, et pauperum divitiae sint innocentiae simplicitas. Quomodo Ecclesiae dicat Synagoga: Ubi pascis, etc.? haec vero eas Christi voces accipiat: Nisi scias te, etc.? Hinc significari divinam imaginem residere in anima nostra, et proinde maximam ejus curam gerendam esse. Quapropter monet juvenem, ut cordis innocentia delectetur: virgines autem, ut oculos hominum exemplo Mariae defugiant, atque omnem declinent fabularum occasionem.

62. In omni, inquit, tempore sint vestimenta tua candida (Eccles. IX, 8). Quid candidius virginitate: quid candidius intacto vestimento pudoris? Bona quidem castitas conjugalis et castitas viduitatis: munda omnis castitas, sed forte non omnis candida, aut non candida in omni tempore (I Cor. VII, 4, 5). Non candida, quando non habet quis sui corporis potestatem, quando ad tempus sequestratur oratio. De virginitate ergo pulchre dicitur: In omni tempore sint vestimenta tua candida, et oleum in capite tuo (Eccle. IX, 8); ut faces tuae semper possint lucere, nec extinguantur, cum coeperit Sponsus ille coelestis venire (Matth. XXV, 6 et seq.).

63. Qua autem ratione in capite tuo Ecclesiastes dixerit, de Proverbiis colligemus; quia Oculi hominis in capite ejus (Eccles. II, 14), id est, sapientiae tuae sensus. Ideo forte et evangelica mulier illa laudatur, quae pedes Domini capillis suis extersit (Luc. VII, 38 et seq.), quod fide se humiliaverit; ne per carnis elata sapientiam videretur, quam Legi subditam verus occultorum interpres Paulus negavit (Rom. VIII, 7), eo quod Christo subjiceretur.

64. Et pulchre hoc possumus intelligere etiam corporaliter, quoniam si in propheticis scriptis reprehenduntur filiae Sion, quod alta cervice procederent, nutibus oculorum, et itinere pedum trahentes simul tunicas, et ludentes pedibus (Esai. III, 16 et seq.); et ideo gloriam vestis earum, et ornatus earum, crines et cincinnos Dominus ablaturum esse se dicit: recte ista mulier sparsit capillos suos (Luc. VII, 38); ut nodos erinium Evangelica solveret disciplina. Unde et apostoli dixerunt: Non implicatu capillorum, sicut Petrus docuit (I Petr. III, 3), neque in tortis crinibus, aut auro et margaritis, vel veste pretiosa, ut Paulus asseruit (I Tim. II, 9): sed magis interioris hominis ornamenta feminis requirenda; quoniam ille absconditus cordis homo, qui est pauper saeculo, ipse est locuples Deo.

65. Audistis, filii, qui pauperes vos esse putatis. Quis autem est homo dives, cum multis egeat, nisi ille cui non est grave peccatum in conscientia? Bona est enim, inquit, substantia, cui non est peccatum in conscientia (Eccl. XIII, 30). Audistis, inquam, in quo possitis apud Deum esse locupletes; ut sit in vobis, inquit, incorruptibilis et modestus spiritus (I Petr. III, 4). Bonae enim divitiae sunt innocentiae atque simplicitatis, quibus peccatum non imputatur, quia nulla in iis doli fraudisque versutia est; omnis enim simplex obtrectare non novit, nescit invidere: suo contentus est, aliena non quaerit; etsi egeat, sibi dives videtur, si suppetat quod alimento est satis. Denique pulchre apostolus Paulus: Et profunda, inquit, paupertas eorum abundavit in divitiis simplicitatis eorum (II Cor. VIII, 2).

66. Et quia Ecclesia congruis erat ornatibus compta, et de Christo lumen accipiens refulgebat; potest etiam sic locus ille accipi, eo quod Synagoga ad Ecclesiam dicat: Ubi pascis, ubi manes in meridiano? Ne forte fiam circumamicta super greges sodalium tuorum (Cant. I, 6). Mercenaria esse desiderat, quae sibi vindicabat ante dominatum. Quam damnosa perfidia est!

67. Sed quia incredula, immitis, sacrilega; ideo eam a gregibus Ecclesiae suae separat Christus dicens: Nisi scias te, o decora in mulieribus (Ibid., 7), hoc est, te prius quae sis ipsa cognosce, et tunc pete ut meis gregibus appropinques. Et bene in mulieribus decora dicitur Synagoga, non in virginibus; quia Evam mulierem sequebatur, per quam lapsus advenit: Ecclesia autem decora in virginibus est, quia virgo sine ruga est.

68. Scire ergo se debet sive vir, sive mulier, quia ad imaginem Dei est et similitudinem; ut animae sequatur, non corporis, pulchritudinem. In quo enim sumus? In animae substantia et mentis vigore. Haec nostra omnis portio. Denique David inquit: In Deo sperabo, non timebo quid faciat mihi caro (Psal. LV, 5). Non ergo caro sumus, sed spiritus. De Judaeis autem dictum est: Non permanebit in iis spiritus meus, quia caro sunt (Gen. VI, 3). Non aurum sumus, non pecunia, non divitiarum copia; illa enim nostra. Et ideo tibi dicit Moyses: Attende tibi (Deut. XV, 9), hoc est, animae tuae; ne pereas, ne carnalis fias. Attende tibi, hoc est, imagini quam a Christo accepisti, similitudini ad quam factus es. Ipsam serva imaginem, quam Christus in te operibus suis pinxit, sicut ipse ait ad Hierusalem, id est, ad animam pacificam: Ecce ego, Hierusalem, pinxi muros tuos (Esai. XLIX, 16).

69. Attende ergo et tu praecipue, fili, attende tibi, ut laeteris in juventute tua; cui dicit Scriptura: Laetare, adolescens, in juventute tua (Eccl. XI, 9). Non unius tibi dicit tempus aetatis. Est quasi quidam flos vitae, bonorumque aetas operum, de qua scriptum est: Renovabitur sicut aquilae juventus tua (Psal. CII, 5). Et oblectet, inquit, te cor tuum in diebus adolescentiae tuae, et ambula in viis cordis tui sine macula, et in aspectu oculorum tuorum, et non in audacia oculorum tuorum (Eccl. XI, 9); in aspectu utique spiritali, non in audacia saeculari. Et scito quod super haec omnia educet te Deus in judicium. Et repelle iram a corde tuo, et amove nequitiam a carne tua (Eccles. XII, 14).

70. Attende tibi, virgo, et tu, ut insistas orationi, et vultus tuus assidua obsecratione pallescat. Sed ante orationem praepara animam tuam (Eccl. XVIII, 23), ut non videaris tentare Deum, cum deprecaris; ut id quod oras, mores tui loquantur, fides adjuvet, opera commendent. Attende tibi: quod dico tibi cuicumque virgini. Nam tibi piae non deest institutionis magistra.

71. Attende, inquam, virgo sacrae praesertim professionis, et ab omni irreverenti oculis cave. Et si ad tempus praeterierit quasi viator, tamen os suum aperit, et ab omni aqua proxima bibet, ut te inebriet (Eccl. XXVI, 14 et seq.). Nullus sit tuus sine matre processus, quae sit anxia custos pudoris. Ipsa quoque ad Ecclesiam progressio rarior sit adolescentulis. Considera quanta fuerit Maria, et tamen nusquam alibi, nisi in cubiculo reperitur, cum quaeritur (Luc. I, 28). Illa te doceat quid sequaris. Angelum in specie viri vidit, et pavebat corde, peregrinabatur aspectu. Unde dicit ad eam angelus: Ne timeas, Maria. Docet solitudo verecundiam: et gymnasium pudoris secretum est.

72. Quid enim tibi opus est vel ad proximam facile accedere? Pes enim fatui in facilis domum proximi: qui autem sapiens est, verecundatur (Eccl. XXI, 25). Inde nascuntur fabulae, de quibus pulchre admoneris ut caveas, cum dicit vir tibi sapiens: Quis dabit diciplinae meae custodiam, et supra labia mea signaculum certum; ne cadam ab illis, et lingua mea perdat me (Eccl. XXII, 33). Si virilis sexus jubetur tacere coram senioribus (Eccl. XI, 8), quam indecorum est virgines loqui, et varios serere sermones!

73. Esto ut imperes tibi silentium, numquid potes aliis imperare, ne audias? Potest quis aliquando frenos ori suo imponere, et verbis stateram: auribus non potest. Loqui enim in nobis est, audire ex aliena pendet potestate; saepe enim audimus quod nolumus.




CAPUT XI.

Jungit nova monita superioribus, nempe ut jurandi facilitatem vitent, laetitiae lacrymas anteponant: a risu, per quem Synagoga periit, abstineant: iram temperent, sin minus eam valeant penitus exstinguere: postremo si justum istic moderamen non tenuerint, compungantur.

74. Quid deinde aliud nos Scriptura admoneat consideremus. Non jurandum facile (Eccl. XXIII, 9), quia plerumque multi casus accidunt, ut non possimus implere quod juraverimus. Qui autem non jurat, utique non pejerat: qui autem jurat, aliquando necesse est incidat in perjurium; quia omnis homo mendax (Psal. CXV, 11). Noli ergo jurare, ne incipias pejerare.

75. Ne ipsam quidem liberiorem laetitiam in virginibus decet esse. Quae si non habent quod fleant, fleant saeculum, fleant lapsus peccantium; etenim quae aliorum lapsus fleverit, suos cavebit. Fleant postremo vel illa contemplatione, ut hic flentes, illic accipiant consolationem; ne sicut dives ille qui hic luxuriatus est, illic poenas graves subire Domini declaratur oraculo, et tu audias: Recepisti bona in vita tua (Luc. XVI, 25 et seq.). Quanto beatior Lazarus qui hic flevit, et illic exsultat: hic esurivit, et illic epulatur! Si vis ergo et tu bonam laetitiam sequi, demonstrat tibi Ecclesiastes liber quam sequi debeas, qui ait: Veni, manduca in laetitia panem tuum; quoniam jam placuerunt Deo facta tua (Eccles. IX, 7).

76. Quid autem idem Ecclesiastes monuerit nos omnes de immoderatione ridendi, consideremus. Sicut vox, inquit, spinarum sub olla, ita risus stultorum (Eccles. VII, 7). Nempe spinae cum ardent, sonant, et cito exuruntur; ut nullus caloris sit effectus. Unde et de Judaeis dictum est: Exarserunt sicut ignis in spinis (Psal. CXVII, 12). Exusti enim suo risu, conflagrarunt in Domini passione, quando in animae suae jocabantur incendium, dicentes: Speravit in Domino, eripiat eum; salvum faciat eum, quoniam vult eum (Psal. XXI, 9). Et deridentes percutiebant calamo caput ejus, et quoniam spinis eum coronabant, atque acetum ei ut biberet, offerebant; ille risus Synagogam incendit in aeternum (Marc. XV, 17 et seq.). Sic ergo est risus stultorum, qui sine gratia sonat, et ollam sui corporis urit. Merito negabat Sara quia riserat (Gen. XVIII 15), ne videretur ridendo de effectu promissorum dubitasse coelestium; et tamen ille risus plenus gravitatis fuerat et pudoris, quem nemo alius testis, nisi Deus solus cognosceret, quem occulta non fallunt.

77. Quam pulchrum et illud! Noli festinare in spiritu tuo irasci; quia ira in sinu stultorum requiescit (Eccl. VII, 10), hoc est: etsi causa sit quae moveat indignationem, non sit festina vindicta; ne immoderatius calor indignationis exaestuet. Non potest igitur auferre quod naturalis est motus, sed moram inserit, ut medicina consilii temperet iracundiam. Sic enim David ante jam dixerat: Irascimini, et nolite peccare (Psal. IV, 5); non quod imperaret iracundiam, sed quod id quod naturae esset, auferre non posset: et quasi bonus medicus remedium daret, ut ipsa iracundia non noceret.

78. Denique etiam si quis prolapsus esset corde, quoniam ira nescit tenere moderamen; suadet ut compungatur in cubilibus suis, et suum unusquisque condemnet errorem. Sic enim scriptum est: Quae dicitis in cordibus vestris, et in cubilibus vestris compungimini (Ibid.). Voluit itaque omnes homines suorum delictorum esse censores; ut qui publico testimonio non tenetur, se ipsum judicem qui in occulto lapsus est, erubescat, et aculeo quodam coerceat amaritudinis et pudoris.




CAPUT XII.

Ad parcimoniam transit, qua corpus atteratur: jubet bonam parari existimationem: maxime vero requirit in virgine sobrietatem: id est, abstinentiam a lascivia et vanis corporis ornamentis, quae affectari etiam a sacris quibusdam verginibus dolet. His opponitur exemplum sanctae Sotheris, quae formam suam adeo non excolebat, ut faciem carnificum pugnis lubens obtulerit deturpandam. Ejus cum Etrusco juvene, quem sibi vultum foedasse stigmatibus ferunt, comparatio.

79. Quid de parcimonia loquar, cum Sapiens dicat: Aufer a me ventris concupiscentiam et concubitus cupiditatis ne apprehendat me (Eccles. XXIII, 6)? Nec infirmitatem ex jejunio et abstinentia reformides; infirmitas enim gravis sobriam facit animam.

80. Quomodo etiam docent Salomonis Proverbia bonae opinioni studendum, dicendo: Potius est nomen bonum, quam divitiae multae (Prov. XXII, 1)? Quid est enim patrimonium, nisi bona illa gubernet et operatio? Unde sanctus Job dicit: Benedictio morituri super me veniat, et os viduae me benedicat. Oculus eram caecorum, et pes claudorum, invalidorum pater (Job. XXIX, 13 et seq.). Si vidi nudum praetereuntem, et non vestivi; si me non benedixerunt egentes et de velleribus ovium mearum humeros eorum non calefeci: si abscondi aliquando peccatum meum, quod vel imprudens non ex voluntate commiserim: si aliquando permisi vacuo sinu exire inopem januam meam (Job. XXXI, 19 et seq.)? His enim nomen bonum paratur.

81. Prae caeteris tamen in virgine praecellit studium sobrietatis. Sobrietatem dico non vini abstinentiam, sed corporalis lasciviae et saecularis jactantiae, qua gravius quam vino inebriamur; dat enim calicem ruinae, et irae poculum. Unde et dicit Dominus ad Hierusalem: Audi humiliata et ebria non a vino. Ecce accepi de manu tua calicem ruinae, et poculum irae (Isai. LI, 17). Sed hunc calicem exinaniverit Synagoga, non bibant filiae Ecclesiae. De Judaeis enim dictum est: Filiae eorum compositae, circumornatae quomodo similitudo templi (Psal. CXLIII, 12): vos autem templum Dei estis, filiae ejus qui non transfiguratur in angelum lucis, sed verum lumen qui de vero est lumine. Ideo in vobis non similitudo, sed veritas sit. Multae autem cum studium castitatis profiteantur, affectant adminicula pulchritudinis; ut comptiores prodeant, nitidiore vultu quam sacras Domini decet, quibus Apostolico illo sermone respondeo: Quae mortue estis cum Christo ab elementis hujus mundi, quid adhuc velut viventes, de hoc mundo decernitis? Ne tetigeritis, inquit, attaminaveritis, ne gustaveritis, quae sunt omnia ad corruptelam (Coloss. II, 20 et seq.).

82. At non sancta Sotheris, ut domesticum piae parentis proferamus exemplum (habemus enim nos sacerdotes nostram nobilitatem praefecturis et consulatibus praeferendam; habemus, inquam, fidei dignitates, quae perire non norunt); at non, ut dixi, Sotheris vultus sui curam gerebat: quae cum esset decora facie valde, et nobilis virgo majorum prosapia, consulatus et praefecturas parentum sacra posthabuit fide, et immolare jussa non acquievit: quam persecutor immanis palmis caedi praecepit; ut tenera virgo dolori cederet, aut pudori. At illa ubi audivit hanc vocem, vultum aperuit, soli invelata atque intecta martyrio: et volens injuriae occurrit, vultum offerens; ut ibi martyrii fieret sacrificium, ubi solet esse tentamentum pudoris. Gaudebat enim dispendio pulchritudinis periculum integritatis auferri. Sed illi potuerunt quidem vultum ejus vulnerum vibicibus exarare, faciem tamen virtutis ejus et gratiam decoris interni nequaquam exarare potuerunt.

83. Etruscum juvenem veteres fabulae ferunt, cum propter admirandam oris proprii pulchritudinem in amorem incenderet feminas, stigmatibus inarasse vultum suum, ne qua eum posset amare. Videro utrum castus fuerit illius animus; affectus tamen non innocens, propter quem in se ipse animadverterit. Ille tamen sola excepit vulnera, ne noceret: haec triumphales retulit martyrii cicatrices, ut imaginem Dei quam acceperat, reservaret.




CAPUT XIII.

Virgines de servanda in se imagine divina monet; ut a Deo ipso eruditi, alienae linguae flagellum non metuant. Hoc vero quomodo et quatenus non timendum; qua etiam ratione sibi cavendum a lingua propria? Quo loco in eam rem Susannae, Josephi, Danielis et Jobi exempla referuntur.

84. Servate et vos hanc imaginem, filiae, servate Scripturae praecepta divinae; Ut omne os, inquit, obstruatur (Rom. III, 19). Scriptum est enim: Beatus homo quem tu erudieris, Domine, et de lege tua docueris eum (Psal. XCIII, 12). Bonus Dominus erudit et docet, et plerumque arguit: sed etiam quem arguit, beatum facit; beatus enim homo quem arguit Dominus (Psal. XCIII, 12). Et ideo increpationes ejus non refugias, quia charitatis et gratiae sunt; ipse enim percutit, et quia bonus medicus, manibus suis sanat (Deut. XXXII, 39). Septies de necessitatibus te liberat, in septimo autem non te continget malum. In fame eripit te a morte, in pugna autem de manu ferri te exuit, a flagello linguae te abscondit (Job V, 19 et seq.). Si enim tu nullis putaveris derogandum, alienae linguae flagella non metues.

85. Mire autem sermones maledicorum expressit dicendo linguae flagellum, cujus sonus late resultat. A quo nos separare cupiens Petrus apostolus, monet ut non reddamus malum pro malo, et maledictum pro maledicto (I Petr. III, 9): sed magis cum maledicitur nobis, benedictionis referamus gratiam. Et ideo dicit: Cohibe linguam tuam a malo (Psal. XXXIII, 14), tamquam linguae flagello; nec timeas verborum sonum, si munda est conscientia tua. Bonum est quidem, nullum, si fieri potest, locum obtrectationi dare: sed quia plerique non vitiis, sed virtutibus derogant; reprehendant quod laudis est, non inveniant quod erroris est.

86. Sed quod pejus est, non solum aliena lingua, sed etiam nostra flagellamur. Et haec sunt graviora verbera, cum ex multiloquio peccatum incurrimus. Et ideo custodi, virgo, vias tuas; ut non delinquas in lingua tua (Psal. XXXVIII, 2). Et bona loqui plerumque crimen est virginis. Sed quid miraris de virgine, cum mulier in silentio jubeatur discere (I Tim. II, 11)? Bonus est pudor quem commendant silentia.

87. Susanna periclitabatur, et tacebat (Dan. XIII, 35); ut melius tacito pudore loqueretur. Denique invenit verecundia defensorem, qui defenderet castitatem. De qua bene dicitur, quod eam a flagello linguae Dominus abscondit.

88. Quid de feminis dicimus? Joseph tacuit accusatus (Gen. XXXIX, 20), ut melius eum innocentia quam lingua defenderet. Tacuit Daniel omnibus sapientior, et ora clausit leonum (Dan. XIV, 29 et seq.). Unde pulchre sanctus David dicit: Posui, inquit, ori meo custodium, dum consistit adversum me peccator (Psal. XXXVIII, 2).

89. Quid enim vis loqui? Vereris ne, te tacente, objecta credantur. Sed audi bonum magistrum dicentem sanctum Job: Ecce rideo opprobria, et non loquor: clamabo, et nusquam judicium (Job XIX, 7), id est, criminator aliquis opprobria jacit? Habes quod intra te rideas, si crimen conscientia non recognoscit. Quid enim referas verba verbis? Nondum est judicium: et si clames, non appropinquat. Debentur tibi in hoc saeculo multa certamina.

90. Vicerat sanctus Job damni dolorem: vicerat, immo excluserat luctus acerbitatem in amissionibus filiorum, vicerat vulnerum asperitates: vibicibus corporis adhibentur mulieris tentamenta, et ipsa non sensit. Adhuc amicorum increpationes ad certamen ei ultimum reservantur. Luctatus fuerat cum affectu patrio (Job I, 18), luctatus cum dolore corporis et aegritudine (Job II, 7); oportebat eum subire etiam sermonum tentationes.




CAPUT XIV.

Ex incommodis saeculi de cujusquam merito non judicandum, cum hic locus sit certaminis, non autem coronae. Hanc Paulum asseverasse cum sibi tum Christi adventum diligentibus reservari: annumerandam vero illis eam viduam quae filiis omnibus, quos ipsa instituerat, Deo consecratis, geminum viduitatis suae ac virginitatis filiorum obtulit sacrificium. Quibus coronidem admodum pia precatione ponit Ambrosius.

91. Ergo quando vides viduam dispendiis aliquibus laborare, aut filiorum incommoditate: vel morte justum, vel injuriis affici; noli ex istius saeculi incommodis merita ejus pensare, aut mirari quod derelictus a Domino sit. Hic quidem luctamur, sed alibi coronamur. Non de me tantum, sed de omnibus hominibus communiter sum locutus. Nam unde mihi tantum meriti, cui indulgentia pro corona est? Hic lucta, illic bravium: hic militia, illic stipendium est. Ergo dum in hoc mundo sum, adhuc luctor, adhuc decerno, adhuc impellor ut decidam; sed potens est Dominus, qui impulsum suscipiat, labentem statuat, nutantem erigat. Quid ergo miraris aliquem laborare? Donec in hac vita est, certamen non deerit, non erit corona. Nullus probatur, nisi qui perseveraverit usque in finem; ut postea possit qui legitime certaverit, coronari.

92. Quis fortior Paulo, quis beatior? Ille tamen vas electionis Dominicae non ante sibi coronam vindicavit, quam certamen omne consummaret. Ideoque ait: Certamen bonum certavi, cursum consummavi, fidem servavi: quod reliquum, reposita est mihi corona justitiae (II Tim. IV, 7, 8); quam non solum sibi, sed etiam omnibus diligentibus adventum Domini dicit esse reddendam. Pulchre dixit, adventum Christi diligentibus; nemo enim festinat ad judicium, nisi qui de innocentia securus est, aut qui de labore praesumit, cui aut gratia Domini, aut pia pro Christo certamina suffragantur.

93. Quam utique habebit praerogativam et ea vidua quae bene filios educaverit, et in liberis gratulabitur, et maxime quae omnes quos suscepit, Domino dedit. Unde et illa Evangelica vidua divitibus antefertur (Luc. XXI, 3, 4); non solum enim quia totum quod habuit, ad victum pauperum misit; sed etiam quod duo aera detulit, Dominica voce laudatur, id est, plenam fidem. Denique ad hominis sanitatem et ille Samaritanus duo aera stabulario dedit, quibus ulcera curaret illius a latronibus vulnerati (Luc. X, 35). Ergo quia et secundum vetus Testamentum Mariae sororis Aaron virginitatem (Exod. XV, 20), et secundum novum sanctae Mariae matris Domini integritatem (Matth. I, 23) in studio suae prolis imitata est, remunerationem fidei divino judicio consequetur; quae nihil sibi ad saeculi subsidium reservavit, sed totum Domino sobolis piae munus impendit.

94. Te nunc, Domine, deprecor ut supra hanc domum tuam, supra haec altaria, quae hodie dedicantur, supra hos lapides spiritales, quibus sensibile tibi in singulis templum sacratur; quotidianus praesul intendas, orationesque servorum tuorum, quae in hoc loco funduntur, divina tua suscipias misericordia. Fiat tibi in odorem sanctificationis omne sacrificium quod in hoc templo fide integra, pia sedulitate defertur. Et cum ad illam respicis hostiam salutarem, per quam peccatum mundi hujus aboletur; respicias etiam ad has piae hostias castitatis, et diuturno eas tuearis auxilio; ut fiant tibi in odorem suavitatis hostiae acceptabiles, Christo domino placentes, et integrum spiritum eorum, et animam et corpus sine querela usque in diem Domini nostri Jesu Christi filii tui servare digneris.