VITA
A Thoma Malvenda ex variis collecta.

Diana, Virgo sanctimonialis Ordinis S. Dominici, Bononiæ in Italia (B.)
Cæcilia, Virgo sanctimonialis Ordinis S. Dominici, Bononiæ in Italia (B.)
Amata, Virgo sanctimonialis Ordinis S. Dominici, Bononiæ in Italia (B.)
[Col. 0364B]

A. MALVENDA.



CAPUT I.
Vita B. Dianæ in domo paterna sub voto virginitatis.

Vetus Effigies B.DIANÆ BONONIEN ordinis S. Dominici X Junii

[2] [A patre pro S. Dominico impetrat vineam:] Fuit Diana illustri genere nata, pater ejus Andalus, qui unicam genuerat; vineam territoriumque contigua monasterio Prædicatorum S. Nicolai Bononiensi possidebat. Cumque angustior locus ille S. Nicolai esset, quam ut capiendis tot Fratribus, qui quotidie institutum Prædicatorum amplectebantur, sufficeret; S. P. Dominicus, [Col. 0364C] qui magna cura prædicto cœnobio ampliando incumbebat, vehementer optabat ex vinea Andali locoque propinquo sibi aliquam partem attribui, quo laxius monasterium ædificari posset. Diana virguncula, in primævo ætatis flore, quæ erga Fratres sanctitatis exemplo mirifice commovebatur, tantum apud patrem blanditiis precibusque egit, ut Fratribus gratis atque liberaliter Andalus vineam concederet. Eam donationem factam anno MCCXVIII auctores asserunt: at, si præsente S. Dominico, fieri non potuit ante annum MCCXIX, quo vir Dei primum Bononiam venit.

[3] Ergo cum ex liberalitate Andali & Fratrum cura, monasterii fabrica egregie succederet; magna cum hominum admiratione & fructu, prædicante tunc Bononiæ B. Reginaldo, Diana majori animi devotione, [concionibus B. Reginaldi commota deponit ornatum,] quam per ætatem liceret, conciones ejus frequentabat: divinoque Spiritus sancti impulsu agitata, ornatum omnem, pretiosas vestes, torques, annulos, gemmas, & cetera, quæ mundana vanitate florentibus virginibus in pretio esse solent, ab se procul abjecit; menti infigens illa, quæ in concionibus Reginaldi audiebat ex epistola ad Timotheum; Mulieres in habitu ornato cum verecundia & sobrietate ornantes se, & non in tortis crinibus, aut auro, aut margaritis vel veste pretiosa; sed quod decet mulieres, promittentes [Col. 0364D] pietatem per bona opera. [1 Tim. 2, 9] Et ex epistola S. Petri: Quarum non sit extrinsecus capillatura, aut circumdatio auri aut indumenti vestimentorum cultus; sed qui absconditus est cordis homo in incorruptibilitate quieti & modesti spiritus, qui est in conspectu Dei locuples. [1 Pet. 2, 3] Nec dubium esse potest, quin hæc ornamenta & deliciæ feminarum magna sint ad evertendas virtutes lenocinia: nam rerum terrenarum amor maxime his fomentis enutritur. His impedimentis submotis, [honorat Prædicatores:] Diana solidiores gressus in virtute figens, paulatim cœpit mundum despicere, mentem & cogitationem in Deum rerumque cælestium desiderium attollere, magna animi propensione Fratres Prædicatores, qui recens tunc Bononiam adventarant, diligere, summo honore ac veneratione prosequi.

[4] Hinc illi cum S. P. Dominico, qui tum animos hominum doctrina & sanctitate sua complebat, [potissimum S. Dominicum:] singularis contracta familiaritas. Cum quo sæpius de rebus ad salutem animæ suæ pertinentibus disserebar, cunctaque cordis sui desideria, quibus impense: ad perfectam vivendi rationem aspirabat, perspicue eidem exponebat. Lapsus conscientiæ [Col. 0364E] sæpius per sacram Confessionem viro Dei detegens, omnem ab eo expiationem consolationemque recipiebat; tanto eum honore & observantia complectens, ut non secus ac Angelum Dei, [privatim vovet virginitatem,] de cælo ad ipsius salutem amandatum, nedum ut hominem sanctum veneraretur. Tandem sacris divini Patris documentis & adhortationibus incitata, virginitatis religionisque votum in manibus ejusdem emisit. Quamvis pro ea temporis conditione mutare habitum, sacraque Religionis indumenta sumere non placuerit; sed in opportuniorem vocationem rem omnem visum differre; quod parentes ejus, qui e prima Bononiensi nobilitate, opibus & cognationibus in ea urbe incliti erant, ægre laturi viderentur ejusmodi a filia susceptum institutum; dandumque id paternis affectibus existimabant, ne deteriora inde mala nascerentur, si commotis ad indignationem ob filiæ novum propositum eorum animis, [in ædibus parentis manens:] exorienti novo Ordini non parva invidia conflaretur. Interfuere præsentes sacræ illi ceremoniæ, qua Virgo Diana in manibus S. Dominici virginitatem suam voto nuncupato Deo consecraverat, simulque Religioni se devoverat, B. Reginaldus, Fr. Gualla Brixianus, [Col. 0364F] Fr. Radulphus Faventinus, nonnullæque matronæ Bononienses. Erant tres illi Patres insignes primævi Ordinis columnæ: sicque oportuit factum votum illud anno Domini MCCXIX, nam non ante S. Dominicus Bononiæ fuit, nec B. Reginaldus ultra eum annum vixit. Non fuere ista parva initia augendi & propagandi Ordinis in celebri illa urbe: siquidem multæ illustres feminæ, singulari illo Dianæ exemplo permotæ, eamdem vitæ rationem intra paucos dies amplexæ sunt.

[5] Ceterum Diana, in cujus pectore immensum ardebat desiderium palam & publice profitendi, quod privatim & coram paucis præstiterat; egit cum S. Dominico de construendo monasterio quodam Sanctimonialium, [constituit ædificare monasterium Sanctimonialium:] quod ipsi pro paternis opibus factu facile videbatur. Id cum libenter sanctus Pater audisset, rem cum Fratribus communicavit: sed potissimum in preces ardentiores totam noctem incubuit, ut Dominus, quid in eo negotio agendum esset, inspiraret. Postera die vocatis Fratribus exposuit, quod animo statuisset, intermittendam interim Conventus S. Nicolai constructionem, ut novo erigendo Monialium monasterio totis viribus operam darent. Quod cum primis necessarium videbatur, recipiendis multis claris & nobilibus feminis, quæ divino spiritu tactæ, rejectis mundanis

[Page 365]

[Col. 0365A] illecebris, religiosam vitam capessere decrevissent. Quatuor e præstantioribus Conventus Bononiensis novi monasterii fabricam demandat: ii erant Fr. Paulus Hungarus, Fr, Gualla, qui postea fuit Episcopus Brixianus; Fr. Ventura Veronensis, Prior Conventus Bononiensis; & Fr. Radulphus de Faventia, ejusdem cœnobii Procurator. Atque videtur id contigisse anno Domini MCCXXI: nam eo anno Fr. Paulum Hungarum nomen in Religionem dedisse, & in Hungariam missum, suo loco abunde monstravimus.

[6] In hunc modum rebus constitutis, cum illis Patribus omnem curam promovendi monasterium, & quid agere deberent, S. Dominicus reliquisset; Bononia ad invisenda Galliæ Cisalpinæ monasteria profectus est, Inter hæc B. Diana corpore potius quam animo in paterna domo morabatur. Omnes siquidem cogitationes & studia in novum illud, quod ædificabatur, [cilicio & catena ferrea induta,] monasterium contulerat: nec requiem ullam menti reperiebat, quoad in illud ingressa, se totam Domino sanctisque exercitiis mancipasset. Sed quo tantopere concupitæ vitæ religiosæ quædam interim veluti præludia, inter delicias domus paternæ, auspicaretur; sub sericis & [Col. 0365B] & auratis vestibus asperum & mordens cilicium induerat, [incumbit pietati.] nudamque carnem ferrea catena cinxerat. Hæc illi erant quotidiana exercitia: quamprimum diluxisset, tres horas & amplius orationibus & sacris meditationibus impendens, reliquum diei sanctis operibus transigebat; nempe lectionibus, opere manuum, silentio, sanctis confabulationibus, & id genus honestissimis actionibus, se ad omnem virtutem comparabat.




CAPUT II.
Ingressus Dianæ in mooasterium: hujus institutio per BB. Cæciliam & Amatam, Roma submissas.

[7] Istud vitæ genus cum non satis pro votis animam Dianȩ impleret, quod vitam illam in monasterio religiosam ardenter expeteret; Sanctoque Dominico promisisset se monasterium ædificaturam, [Col. 0365C] nec id in domo parentum satis explere posset; die quodam, qui S. Mariæ Magdalenæ sacer erat, magna suorum frequentia comitata, [Accipit habitum in monasterio Ronzanen.] ad novum illud monasterium, de Ronzano vocatum, quod tunc ædificabatur, laxandi animi causa, ut præferebat, se contulit. Ingressa Monialium dormitorium, habitum petiit, atque extemplo recepit, (sic enim ex composito res agebatur, omniaque in ejus usum parata habebantur) sicque dimissa suorum turba, in monasterio cum honestissimis illis feminis remansit. Quamprimum id parentes & cognati rescivere, in furorem & rabiem conversi, secum complures amicorum atque nobilium trahentes, in monasterium irrumpunt; maximoque excitato tumultu, ut in gravi conflictu, virginem inde, plagis, injuriis, ludibriis onustam, vi abstrahunt, reluctantem prorsus, ac morte ipsa acerbiorem illam injuriam reputantem. Additumque tot malis, quod crudelitate suorum, [Sed inde vi extrahitur, costa confracta:] cum beata virgo totis viribus, ne a monasterio avelleretur, detrectaret, costa illi una confracta est: quo ex vulnere multos dies postea lecto graviter ægra decubuit, reliquumque vitæ, signa & cicatricem plagæ circumtulit.

[8] Redierat illis diebus Bononiam S. Dominicus, jamque ex supremo morbo lecto detinebatur, qui carissimæ filiæ ærumnis vehementer indoluit: sed [Col. 0365D] cum ipse per se ad eam ire non posset, cum ob ægritudinem, tum quod parentes acri custodia filiam sepserant, nec ullus ad eam a Fratribus vel a Monialibus ingrederetur, aut nisi coram aliis alloqueretur; [confortatur epistolis S. Dominici,] crebris epistolis sanctam Virginem consolabatur, & ut in suscepto vitæ sanctioris proposito permaneret, magnopere hortabatur; aperturum viam Deum sua benignitate, qua tandem voti compos evaderet: interim bono esset animo, omnemque curam & fiduciam in Deum conjiceret, nec eam assiduis precibus interpellare desisteret. Inter hæc vir Dei Dominicus naturæ concedens, terram cum cælo commutavit. Diana vero, nuntio mortis ejus accepto, graviter ingemuit: sublatumque sibi omne solatium, & unicum parentem, rerumque suarum directorem, ex intimis visceribus deplorabat. Sed cum se omni consilio præsidioque, in re quam tantopere cupiebat, destitutam cerneret; totam se ad Deum & ad S. Dominicum, [eumque mortuum implorat:] quem divina in cælo gloria perfrui certissime credebat, convertit. Nec cæleste, in re tam pia & honesta, defuit auxilium. Nam in Vigilia festi sequentis omnium Sanctorum, cum jam ex [Col. 0365E] vulnere morboque convaluisset; opportunam occasionem nacta, in præfatum Ronzani monasterium se raptim proripuit: quam Sorores illæ summo cum gaudio exceperunt. Pater Andalus, cum se, in revocanda filia a sancto instituto, [redit ad monasterium] omnem operam ludere animadverteret; tandem emollita duritia, intellexit non esse Spiritui sancto resistendum, qui tam manifestis indiciis filiam agebat. Itaque nihil amplius molitus est, nec ullam vim adhibendam esse censuit.

[9] In monasterio ergo libere relicta, dici non potest, quanta animi lætitia & alacritate religiosam vitam exercere cœperit. Dum hæc geruntur, Magister Jordanus, qui jam generalem Ordinis Præfecturam susceperat, cum aliis Patribus magna cura surgentis monasterii constructioni incumbebat, quam tantopere illis S. Dominicus commendaverat. Sed quia Bononiensi Episcopo visum non est, [translatum ad Vallem S. Petri,] ut in eo loco Ronzani monasterium, ædificari jam cœptum, ulterius procederet, quod urbi nimium esset propinquum; scitu ejus ac beneplacito locum alium delegerunt in Valle S. Petri, ibique novi cœnobii fundamenta jecerunt, quod ad hanc [Col. 0365F] usque nostram ætatem manet, appellaturque monasterium S. Agnetis in Monte: [& S. Agneti dicatum] illucque beata Diana cum reliquis Sororibus, quæ tum tantum quatuor erant, translata est anno Salutis MCCXXIII per Octavas Ascensionis Domini. Atque hæc sunt initia præclari monasterii Sanctimonialium S. Agnetis apud Bononiam, [habitum a B. Jordano suscipit cum 4 sodalibus,] in quod inducta B. Diana cum quatuor sociabus, quæ hoc eodem anno in die sanctorum Apostolorum Petri & Pauli sacrum Religionis S. Dominici habitum de manu B. Jordani Magistri Ordinis susceperunt. At paulo post duæ aliæ illustres matronæ Ferrarienses in eamdem societatem admissæ sunt.

[10] Ceterum ut novum monasterium accuratius omni regulari disciplina imbueretur, misit B. Jordanus Romam Fr. Guallam & Fr. Radulphum, ut ex religiosissimo illo & totius sanctitatis seminario, S. Xysti Sororum monasterio, ex præstantioribus, permissu Honorii Pontificis, Bononiam ad recens S. Agnetis monasterium deducerentur, quæ novitias illas Sorores omnem ritum Ordinis plenius edocerent. Agente igitur Ugolino Cardinali Episcopo Ostiensi (qui B. Dianæ sanctissimos mores jampridem cognitos habebat, [ad quarum institutionem aliæ 4 Roma petuntur] eamque Bononiæ cum S. Dominico in paterna domo aliquando inviserat, eo tempore quo legationem Apostolicam in Lombardia obibat)

[Page 366]

[Col. 0366A] impetratum est a Pontifice, ut quatuor insignis sanctitatis Sorores, e monasterio S. Xysti, mitterentur Bononiam ad monasterium S. Agnetis. E numero harum quatuor Sanctimonialium una fuit insignis illa Soror Cæcilia: quæ cum septemdecim solum annorum ætatis esset, prima omnium apud S. Xystum habitum Ordinis Prædicatorum de manu S. P. Dominici meruit accipere; [& numerum insigniter augent.] præsens interfuit, oculisque suis aspexit, cum S. Dominicus Napoleonem a mortuis suscitavit.... Adventu sacrarum Virginum mirum in modum monasterium illud S. Agnetis in religione, sanctitate, regularis vitæ arctissima custodia vigere cœpit. Tam excellenti exemplo multæ nobiles feminæ permotæ, quotidie in novam societatem trahebantur, numerusque Sororum plurimum augebatur: quarum curam & gubernationem Magistro Jordano Honorius Pontifex demandavit. Sed inter omnes B. Diana magno virtutum & sanctimoniæ intervallo eminebat.




CAPUT III.
Pius obitus Dianæ. Hujus & Sociarum duplex Translatio. Miracula ex authenticis Mss.

[Col. 0366B]

[11] [Dianæ, anno 1236 mortuæ,] Anno salutis millesimo ducentesimo trigesimo sexto, mirabilis illa & sanctissima virgo Diana, monasterii sacrarum Virginum, nominis S. Agnetis sub instituto Prædicatorum fundatrix, corpore soluta, magnarum virtutum præmia perceptura, in cælum migravit. De tempore affirmant ejusdem monasterii veteres memoriæ, & scriptores omnes, qui ea prodidere; sacrum Virginis corpus, maxima cum veneratione a Fratribus in ligneam arcam illatum, prope altare S. Agnetis sepultum, in ecclesia ejusdem monasterii. Auctores rerum ejus tradunt, fuisse Dianam, virginem prudentissimam, & disertissimam, eximia castimonia insignem, dignam Christi sponsam, quæ se totam Sponsi servitio mancipaverit. Orationes ei & divinæ meditationes assiduæ atque ferventes: in quibus maximam lacrymarum vim fundere consueverat, Tanto devotionis sensu afficiebatur, ut intuentes ad pietatem & lacrymas inflammaret. Disciplinæ regularis observantissima, [Col. 0366C] ut vel minima quæque summo zelo custodiri curaret, quæ sciret a S. Dominico instituta. Alta humilitas, ingens paupertas, & terrenarum rerum abdicatio; demumque incredibile gaudium inde capiebat, cum se deliciis & ceteris seculi oblectamentis privatam cerneret.

[12] Hæc & alia scriptores de B. Diana. De cujus Institutricibus in disciplina religiosa, & in sepultura, translatione, [superstes B. Cæcilia, annis 46,] atque cultu sacro sociabus, Cæcilia & Amata, nihil fere nisi jam dicta reperio. De Cæcilia solum addit Marchesius, quod anno ætatis suæ XVII, Christi MCCXVIII, sancti Patris Dominici institutioni sese tradiderit; sub ejusque Regula Bononiæ vixerit, usque ad decrepitam ætatem annorum LXXXIX, defuncta anno MCCXC; & quidem ipso die, quo S. Dominicus ante annos LXIX, scilicet VI Augusti. Utinam hoc ex certa satis notitia scripserit citatus a Marchesio Ciniccius, [moritur ætatis anno 89.] nobis ignotus, nec alium forte auctorem habens, quam Arturum a Monasterio in Gynæceo sacro: qui solitus iis, quorum quarumve Natales non invenit diem pro beneplacito aßignare. Congruum forte judicavit primogenitam, ut sic loquar, filiam Patri suo spirituali sociare. Dominicus de Herre in Anno sancto Ordinis, simili licentia diem IV Decembris assumpsit B. Cæciliæ commemorandæ. Quidquid [Col. 0366D] de die mortis sit; in anno MCCXC notando manifeste erravit præcitatus Ciniccius. Etenim Theodoricus de Apoldia, Cæciliæ coævus, post annum MCCXCVI suo tunc novo Generali Nicolao Tarvisino dedicans compositam a se Vitam S. Dominici; lib 3 cap. 7, ita scribit: [Hanc præcessisse videtur B. Amata.] Soror Cæcilia, cum esset annorum septemdecim, prima e manibus S. Dominici habitum Ordinis accepit: eaque, Bononiam translata, ut illic S. Agnetis monasterium instauraret, ibidem etiamnum vivit, in senectute bona & summa vitæ sanctitate. De B. Amata nullus hactenus seorsim fecit mentionem: apparet tamen ex mox dicendis, quod, ut communis ipsi cum aliis translatio fuit, sic & cultum habeat communem, saltem cum dicta Translatione cœptum. Interim latet annus mortis, qua priorem aliis defunctam esse, possumus verosimiliter opinari. Redeo ad contextum Malvendæ, quem hic interrumpi oportuit.

[13] In monumentis ejusdem monasterii, quæ sacræ illæ Virgines servant, & ad nos fideliter scripta miserunt, istiusmodi leguntur de B. Diana, digna quæ ad notitiam posteritatis transferantur. In prima corporis B. Dianæ translatione, quæ facta fuit anno Domini MDX, cum Sorores magnopere desiderarent certius cognoscere, quodnam esset caput sanctæ [Col. 0366E] Virginis [erant enim in eodem sepulcro præter illud Dianæ, duo etiam alia corpora, [Dum anno 1510 transferuntur corpora] nempe Cæciliæ & Amatæ, quondam discipularum S.P. Dominici] nec vel scriptione, signo, aut indicio aliquo inter alia dignosci poterat; magna fiducia in preces se dedere, Dominum obsecrantes, ut signo aliquo eis ostendere dignaretur verum caput magistræ suæ & beatæ monasterii fundatricis. Vixdum preces finierant, cum subito unum ex illis capitibus, cunctis inspicientibus, sudare cœpit guttis grandibus & candidis, ac suavissimum quemdam odorem spirare; [B. Diana caput miro sudore & odore dignoscendum se præbet.] cum tanta rei novitate & omnium admiratione, ut vicini circumquaqua confluxerint, quærentes unde tam insolita fragrantia dimanaret. Quo divino indicio deprehensum est, esse illud B. Dianæ caput. Miraculum, per manus conservata traditione, hodieque Moniales narrant; reique gestæ certam memoriam una ex illis Sororibus, scripto Latina lingua proditam, integra fide consignavit. Id nos scriptum nacti, ne excidat, hic inserendum merito duximus, quod est hujusmodi.

[14] Anno Domini MDLXIII. Cum nihil fere ita fidelium ac piorum animos in divinæ Majestatis amorem pertrahat, [prout testata est an. 1563 Martha a S. Rosa,] veluti cognitio infinitæ bonitatis illius: hæc autem cum plurimis aliis in rebus eluceat, tum vero maxime in his, quæ ob Sanctos suos [Col. 0366F] honorandos mirabiliter operari dignatur; hinc fit, ut rerum hujusmodi enarratio ac promulgatio nonnisi maximo honori Deo ipsi, nobisque utilitati esse possit. Quam ob causam ego Soror Martha a Rosa, cum longævæ sim jam ætatis, ne mirabile divinæ providentiæ ac pietatis opus, quod ego anno MDX factum agnovi, me reticente atque hinc commigrante, latere contingeret; illud idcirco ut omnibus fierit exploratum curavi. Hæc autem quæ relatura sum, Deum ipsum testor, me a Matribus, [ex relatione præsentium.] iisque sanctissimis audivisse, quæ rei ipsi interfuerunt. Ea vero sunt hujusmodi. Decreverant tunc fortasse templum hoc nostrum ampliori quadam forma extruere, majusque reddere. Erat autem in quadam ejus parte sepulcrum, in quo B. Dianæ, primæ Matris nostræ, duarumque item aliarum Virginum Sororum corpora tumulata esse dicebantur. Id igitur ne institutæ ædificationi impedimento esset, inde alium in locum transferri necesse fuit.

[15] Quod cum factum fuisset, venit in mentem Sororibus his, quæ tunc aderant, inter confusas ibi corporum reliquias, Matris suæ caput internoscere

[Page 367]

[Col. 0367A] velle. Cum autem id se nulla humana ratione consequi posse viderent, [scribens quæ junior viderat.] (nemo quippe erat qui indicare posset) ad Deum, cui nihil ignotum, a cujusque immensa pietate nihil est quod sperare non liceat, conversæ sunt, summa fide orantes, ut præberetur sibi signum, quo monitæ, quodnam esset B. Dianæ caput, cognoscerent. Vix finem orationis fecerant (& ecce rem maxime admirabilem, divinæque providentiæ argumentum clarissimum) cœpit statim caput, [Caput illud argento includitur.] quod sibi ostendi poposcerant, majoribus quibusdam guttis, hisque albis sudare; simulque tantam suavissimi odoris fragrantiam emittere, ut novæ insolitæque suavitatis causam sciscitantes, undique vicini confluerent. Tunc sacrum illud caput inde magna cum veneratione elevantes, in urna artificiose celata pulcherrimaque locarunt. Dignus itaque Dominus, qui in Sanctis suis & nunc & semper laudetur. Amen. Hactenus Soror Martha de Rosa.




CAPUT IV.
Secunda sanctarum Reliquiarum translatio: hanc secuta miracula, ex Mss. monasterii.

[Col. 0367B]

[16] Non finit suam hic de B. Diana relationem Malvenda; sed ex monumentis monasterii B. Agnetis miracula, variis temporibus patrata, subjungit; fideliter quidem, non tamen originariis ipsorum Mss. verbis: Hæc ego beneficio Simonis a S. Agatha nactus, malo invariata exhibere. Primum, quo continetur altera Translatio sacrorum oßium cum tribus miraculis, Latine scriptum fuit: Italice cetera. Latini textus Auctor Sororem Silvestram se nominat, styloque utitur quæsitis studiose verborum transpositionibus ac parenthesibus longis obscuro (credo quod in iis sitam elegantiam putaret) quem tamen stylum lævigare non præsumpsi, sed invariatum malui more nostro dare. Sic ergo illa.

[17] [Anno 1584, cum repositoriū trium Beatarum esset destruendum,] Anno MDLXXXIV die XXIII Decembris, templo nostro causa fabricationum magna ex parte rupto ac everso, & inde præsertim ubi nostrarum beatarum Virginum, B. Dianæ Bononiensis, illustri de Domo Andaloa, dicta Bentivola (quæ cum tredecim annis caste ac sancte vixisset anno Domini MCCXXXVI, S. Barnabæ pridie festum, cælorum [Col. 0367C] regno donata fuit) duarumque ipsius consortium, Romæ S. Sixti Monacharum, huc Bononiam Matri Dianæ, hujus monasticæ molienti nec non feliciter auspicanti vitæ normam, opitulandi gratia profectæ; B. Ceciliæ (quæ resuscitatum auctore D. Dominico vidit Neapoleonem) & B. Amatæ (cum qua idem Sanctus expulit dæmones) corpora gloriose conquiescebant; convenerunt Rev. PP. Confessores, P. Prior, P. Jordanus e Cypro, cum P. Francisco Foroliviensi, [iterum ossa sacra transferuntur;] aptiorem hisce Reliquiis destinaturi locum. Qui postquam, cum luminibus & cruce, ad sacellum rite concessissent, arculam, mirificam odoris emanantem fragrantiam, reserarunt in ferreamque capsulam obvolutis linteo compositis ossibus, claustra solennissime ambiverunt. Ego autem; cum, quo capsa locaretur instruendo præfecta forem loco; reliquis quibusdam cum ossiculis, exacte legendos curavi cineres; quos una cum linteo & assula, [quorū ablata particula luce cælesti illustratur.] quæ olim operuerant corpora illa, cistulæ ad hoc paratæ impositos, meæ latenter cellulæ in arcam pertuli. Prima jam sequentis hora noctis, ingenti excidente pluvia, ad cassam recepta lucerna properans; ecce mirum! Arcam illam per quemdam [Col. 0367D] perfectæ instar lunæ splendorem, ei directe oppositum, a limine cerno illustratam. Quo sane perterrita, nec ingredi, nec regredi audebam. Tandem, sanctæ Crucis facto signo, animose, intro me recepi; & genibus subinde flexis, hæc pie; Si quid est boni, Deo, qui me peccatricem tali dignatus est gratia, ago gratias: sin autem diabolicum, fidem non adhibeo, idque in Deum confero. [Hæc] verba dicens, summo sui repleta gaudio.

[18] [Curantur, brachium infirmum] Soror Silvestra, ex ancillis nostris, hæc Beatarum observatrix, cum ita graviter laboraret febri, ex brachiique tumore; ac non parvum medici caperent metum, Virgines & B. Dianam præcipue implorans; nobisque argenteum voventibus brachiolum, mane summa cum omnium admiratione sanata est. Franciscus villicus noster, fortuito immodica sanguinis effusione sibi genu vulneravit, ut animam prope ageret: [& genu læsum,] qui invocata B. Diana nostrisque petitis precibus, se Bononiam curandi causa deferri jussit: & brevi confirmatus argenteum reliquit genu. Anno Domini MDXLV, die X Augusti, cum patruus meus; vocatus Bartholomȩus Supravivus, a medicis destitutus, jam morti propius esset, ego Soror Silvestra ejus neptis, eumque loco patris [Col. 0367E] ducens (quippe qui mihi foret proximus) Dominam nostram S. Agnetem, [ac morti propinquus,] & B. Dianam Conventus nostri fundatricem, quam potui vehementissime imploravi. Insequenti nocte S. Agnes simulque B. Diana, infirmi accesserunt cubili; & ut gauderet (nempe qui valetudine ista non esset moriturus) hortatæ sunt. Jam restitutus, ad monasterium illico venit; atque S. Agnetem, quasi esset sponsa, optime ornatam; Monachamque, habitu nostro indutam, ei comparuisse asseruit: quare id nocte, sub qua ipsis ægrotum commendavi, factum cognovi.

[19] Italice porro accepi, quæ sequuntur, & Latine reddo, velut patrata post remotionem sacrorum corporum, factam anno MDLXXXIV. Ego soror Clementia, [puerulus æger,] cum filius cujusdam meæ neptis, ex Bonfiliorum familia, pessime ægrotaret; commendavi ipsum isti Beatæ, cum proposito offerendi puerulum argenteum: eoque sanato, voti rea, eodem me exolvi. Ego Soror Clementia, non semel tantum, [dolor capitis,] sed sæpius, pessimo capitis dolore sui crucitata: vovi ergo eidem Sanctæ, curaturam me ei caput argenteum; & malo omni libera, votum implevi. Patri Fr. Laurentio, Confessario nostro, dens unus dolebat, [Col. 0367F] usque eo ut chirurgus fuerit advocandus: qui omni artis suæ industria numquam dentem extrahere potuit. [dentis.] Cumque interim cruciatus esset intensissimus, neque consilium ullum mœstis suppeteret; recursum est ad hanc nostram Sanctam, vovendo dentem argenteum: itaque liberatus fuit. Ego Soror Artemisia, in pede uno vehementissimos patiebar dolores, nullumque mihi inveniebatur remedium: [ac pedis;] voto autem Sanctæ eidem facto, recuperavi pristinam sanitatem, votumque solvi. D. Hieronymus Ludovici, frater Sororum Hippolytæ & Ludovicæ, ægrotabat ad mortem: pro quo illæ cum votum fecissent Sanctæ, cito convaluit, [ægri ad mortem] & ipsæ votum impleverunt. D. Alexander, earumdem Sororum frater alter, simili earum voto similiter liberatus a gravi morbo fuit. Soror Isotta Malucza, ab integri anni morbo quo laboraverat absoluta, ex voto effigiem argenteæ Monachæ obtulit. Sor. Plautilla Frantuccia, tibia una gravissime laborabat; sed, mediante argenteæ unius tibiæ voto, [aliaque in commoda,] sanitatem recepit: Atque huic collectioni, Notariali fide, in ecgrapho nobis misso, attestatur Joannes Baptista Cavacius, die II mensis Aprilis MDCLXXXII: fidem faciente Hieronymo S.R.E. Card. Boncompagno

[Page 368]

[Col. 0368A] Bononiensi Archiepiscopo, per Secretarium suum Carolum Manarium eodem die & anno.

[20] Cum ego Peregrina Covenini, haberem filium, gravissima infirmitate pressum, [Item alii an. 1604] atque ad ultima vitæ adductum; commendavi ejum B. Dianæ, positæ in conventu S. Agnetis Bononiæ, ejusque meritis & intercessione filius iste meus ad pristinam rediit sanitatem: idque anno MDCIV, die X Augusti. Cum ego Maria Cattanei, vehementissimo gravata morbo, intensissimos paterer cruciatus, neque ulla corporis mei parte uti possem; commendavi me B. Dianæ, quiescenti in conventu RR. Matrum S. Agnetis Bononiensis. Apparuit autem mihi ipsa Beata, supra altariolum positum in cubiculo, ubi jacebam in lecto: cumque mihi benedixisset, visa sum subito habere melius; erexique me, ut saltem sedens ei facerem reverentiam, meque signo Crucis signarem, prout feci absque ullo dolore. Deinde ad tam devotum spectaculum advocans domesticos, de lecto surrexi; ac brevi, per intercessiones ipsius Beatæ, fui restituta pristinæ valetudine, [& 1603.] anno salutis nostræ MDCIII, die XI Decembris. D. Helena Bentivoglii, Visani gravi laborans cephalalgia, magna [Col. 0368B] cum devotione se devovit Beatæ, eo quod esset ejusdem stirpis; brevique liberata, caput argenteum obtulit. D. Anna Clari simili voto a gravi infirmitate liberata, effigiem matronæ argenteam attulit. Anno MDLXVII, mense Octobris. Ego soror Monica Paltroni, cum cerebrum mihi invertendum formidarem, præ intenso dolore capitis; curavi novum velum ponendum supra caput B. Dianæ, per R.P. Fr. Gasparem de Ferraria, ipsumque admoveri capiti meo; neque ultra dolorem sensi; unde laudetur Dominus ac Sancti ejus. Die XIV Novembris MDCIII, Sebastiano Zanconio cavilla pedis sic intumuerat, ut inde pessime haberet, & spasmos etiam pateretur. Votum is fecit B. Dianæ, primæ Priorissæ ad S. Agnetem; statimque sopitus fuit, & experrectus reperit omni se malo levatum, unde laus sit Deo & B. Dianæ. Atque hic rursum eadem authenticatio [Col. 0368D] subnotatur quæ supra.

[21] [Familiæ Andaloæ nobilitas] De familia ipsius Beatæ, quæ nobilissima fuisse dicitur; tractat Pompejus Scipio Dolfi, in Chronologia nobilium familiarum Bononiensium, quam mihi hactenus videre non contigit: sed epistolam ab eo accepi, qua allegatur liber cujusdam Butii Parmensis, cui titulus Bononia illustrata ab anno MCCCCXCVI, ad Principem Joannem II Bentivolum. Ibi in testimonium prædictæ eximiæ nobilitatis dicitur, quod ex ea antiquis temporibus, multi variis in civitatibus summos gesserunt Magistratus. Inter alios enim ipsius Beatæ pater Andalus, postquam montano Bononiensis territorii tractui cum titulo Potestatis præfuerat, ad idem officium exercendum, primum a Mediolanensi civitate accersitus fuit, deinde a Genuensi anno MCCXXVI. Brancaleo, Eques & Doctor legum famosissimus, fuit etiam ipse Potestas Genuæ; deinde Senator Romanus, primus exterorum ad eam dignitatem evocatus, & quidem cum stipendio, quia erat vir magni animi atque consilii; ut apud Platinam videre est in Vita Urbani IV, & in historia Ghirarducciorum; ipse vero eum gradum septennio tenuit; atque post ipsum Castellanus ejus filius triennium eodem honore fulsit, Anno [Col. 0368E] MCCXXXVI Petrus, Senensium Potestas fuit; MCCLI Loderingus Mutinensium, [eique a pluribus civitatibus delatum Potestatis officium.] & ut talis legationem ad Pontificem obiit; factus deinde Potestas Florentinorum, unus ex fundatoribus equestris Militiæ, sub nomine B. Virginis Mariæ, maximæque apud Ghibellinos auctoritatis; unus etiam trium electorum ad pacificandas discordias, quibus in sua patria Nobilitas discindebatur. MCCXCIII Andreas, filius Castellani, a Frederico Episcopo Cerviensi in emphyteusim accepit castella, Plancaldoli, Belvere, & Sanogettanum; ejusque uxor Constantia, filia Comitis Guidonis de Madiliana, Domina arcis Codironæ ac territorii ab ea pendentis, ut erat pia ac devota, Virginibus Misericordiæ resignavit jus suum in dictam arcem, pro parte tertia, anno MCCXCVIII.